Apud Lingones, passio sancti Desiderii episcopi, qui cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vastari cerneret, ad regem eorum, pro ea supplicaturus exivit: a quo statim jugulari jussus; pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio, migravit ad Christum. Percussor vero ejus mox amentia correptus interiit. Sepultus est ibidem beatus martyr, in basilica juxta urbis muros, quod fidelium populus a Christo ei commissus, praecipuo ipsius amore, et pia devotione ad tutelam civium fieri procuravit. Passi sunt autem cum eo et plures alii de numero gregis sui, et apud eamdem urbem conditi.