XX. DE DESIDERIO Desiderius, natione Aquitanus ex matre Necteria, sedit annos XVIII, dies XXV, uir nobilissimus atque mittissimus, amator cleri atque tocius sancte religionis. Fuit autem temporibus Chlotarii gloriosi regis, sub romanis pontificibus Gregorio, Sauiniano, Bonifacio, itemque Bonifatio, imperantibus Foca, atque Heraclio. Cuius secularis dignitas tanta extitit, ut ei nemo suo tempore quamuis potentissimus ex equo se conferre potuerit. Fuit enim propinquus Brunechildi regine, filiisque eius tam Francorum quam Burgundionum regibus, quorum et munificentia principali ingentem prediorum amplitudinem consecutus est. Huius genitrix iam dicta Necteria, in monasterio sancti Amantii, quod est situm in pago Cadurcino, sepulta requiescit, quod isdem postea in matris memoriam et uenerationem reliquiarum sanctorum predecessorum suorum Germani atque Amatoris, quas ipse ibidem deportauerat, honestis donariis et maxima fundorum dote perornauit, ut sequens lectio declarabit. Nam et pallium pontificale a beato Gregorio expeciit, a quo et talem pro hac peticione accepit epistolam. ŇĘGregorius Desiderio episcopo Autissioderensi. Fraternitatis uestre desiderium Iohannis regionarii relatione cognouimus, quod quidem libenter parati sumus implere, si diligenter fuerimus de his quae retulit informati. Inquit autem a uestra sibi relatum dilectione, quod ecclesie uestre quedam olim priuilegia ab apostolica sede concessa sint, atque usum pallii eius sacerdotes antiquitus habuisse. Quod quia uobis magnopere poscitis reformari, in aecclesie nostre scrinio requiri fecimus, et inuenire nil potuimus. Sed quoniam quanto studiosius ista cupitis adipisci, tanto uos arbitramur esse sollicitos, in inquirendis cartis ecclesie uestre monemus uigilanter curam impendere. Et si qua exinde scripta inueniri potuerint, que nos ualeant informare, huc cure sit uestre transmittere. Nam qui noua concedimus, uetera libentissime reparamus. Is itaque sanctus episcopus adeo fundorum diues extitit, ut nulla uel mediane Burgundie uel Aquitanice prouincie principalis ecclesia inueniatur, quam non rebus auxerit peropimis. Basilicam sane beati Stephani cui sedit miro decore ampliauit, ingenti testudine a parte orientis applicita auroque ac musiuo splendidissime decorata, instar eius quam Siagrius episcopus Augustudini fecisse cognoscitur. Altare quoque antiquum eo transponens, sub die XIII kalendarum maiarum sollempniter dedicauit, ubi et hec dona obtulit. Missorium anacleum deauratum pensantem libras L, habentem in se septem personas hominum, cum tauro et litteris grecis. Dedit et alium missorium similiter anacleum granellatum, pensantem libras XL et dimidiam, qui habet in medio rotam cum stephadio, et in giro homines et feras. Item missorium tercium anacleum pensantem libras XXXV susum habet in se historiam solis, cum arbore et serpentibus. Item missorium quartum anacleum pensantem libras XXX, habet in se Ethiopem et alias imagines hominum. Item bachouicham auratam pensantem libras XII, uncias II, habet in se piscatorem cum fuscina, et centaurum cum opere maritimo. Item bacchouicam aliam anacleam circulatam et nigellatam, pensantem libras XIIII et uncias IX. Item aliam bacchouicam similiter anacleam pensantem libras XIII, habet in se lusores. Item aliam bacchouicam anacleam pensantem libras IX et habet in se hominem cornutum, et arborem, et duos homuntiones, infantes in manibus tenentes. Caucos anacleos IIII pensantes libras XI et uncias II, habent in se homuntiones et feras, unus ex ipsis deauratus. Dedit scutellas anacleas, ex quibus una nigellata pensat libras IIII, habet in se ursum caballum tenentem. Item aliam scutellam anacleam pensantem libras III, habet in se leonem taurum tenentem. Item aliam pensantem libras II et uncias IX, habet in se leonem capram tenentem. Item aliam scutellam similiter anacleam pensantem libras II, habet in se hirchum cum cornibus. Item aliam pensantem libram I et uncias VII, habet in se ceruum pascentem. Item aliam pensantem libram I et uncias IX, habet in se leopardum tenentem capram. Dedit item salariolas IIII anacleas que pensant libras IIII. Dedit et gabatas VI que pensant libras XVI. Item gabatam I medianam anacleam , pensantem libras III et semis, habet in fundo sigillos IIII et in giro prunellas, caucellos decoratos cum capitellis , pensantes libras VI et semis. Dedit et hicinarios II anacleos, pensantes libras IIII et uncias III. Item hicinarios III anacleos pensantes libras V. Item dedit cocleares IX pensantes libras II et semis. Item coclearem I inpesalem pensantem libram I et uncias X, habet in medio rotellam nigellatam, et in giro listram. Dedit et anafum unum, pensantem libras II, habet leonem et taurum deauratos. Item fuscinam unam perscriptam, habet caput leonis, pensat libras III. Dedit et urceum anacleum, qui pensat libras IIII et semis. Et agmanilis pensat libras III et semis. Item cannas II pariles deauratas, pensantes libras V, habent in giro effigies et ferusculas. Dedit item missorium planum pensantem libras VIII et semis, habet in medio rotam et in rota monogramma. Item alium missorium pensantem libras VIII, habet in medio crucem, cum duobus hominibus. Item baccouicam anacleam pensantem libras X, habet in se homuntiones V cum duabus ferusculis pennatis. Item aliam baccouicam anacleam pensantem libras VIII et semis, habet in medio hominem caballicantem et ad pedes suos uiperam. Item aliam baccouicam anacleam circulatam pensantem libras VII et semis, habet in se tres homines grandes, et in giro homuntiones et feras. Dedit item gabatas anacleas deauratas pensantes libras XVIII, habent in se homuntiones cum pisciculis. Gabatam medianam anacleam deauratam, pensantem libras VIII, habet in medio homines et pisciculos maritimos. Item gabatas liliatas V pariles, pensantes libras IX et semis. Item gabatam medianam anacleam pensantem libras III, habet in medio caput hominis cum barba. Item gabatam medianam puram, pensantem libras II et uncias III, habet in medio gallum. Item gabatam anacleam columellatam pensantem libras III, habet in giro homuntiones et feras. Item scutellam anacleam pensantem libras II, habet in medio homuntionem, et capreolum cum arbore. Item scutellam anacleam pensantem libras II, habet in medio duos homuntiones cum lanceis. Item scutellam paruam pensantem libram I, habet in medio rotelliunculam in giro nigellatam. Item salariolam anacleam, pensantem libram I, habet in medio hominem cum cane. Item concam anacleam pensantem libras IX, habet in medio hominem et mulierem et ad pedes eorum corcodrillum. Item salariolam paruam, cruciculam, pensantem uncias IX. Item suppostorium anacleum pensantem libram I et semis, cocleares XII, pensantes libras III et uncias II. Item cocleares XII pensantes libras II et uncias IX. Item cocleares XII pensantes libras III habent caudas scriptas. Item ichinarios columnellatos III, pensat unusquisque libram I. Item ichinarium unum pensantem libram I et unciam I. Item caucellum pensantem libram I et unciam I. Item urceum anacleum pensantem libras III, et habet ansam prunellatam et in medio caput hominis. Agmanilis pensat libras II et uncias IX, habet in medio rotam liliatam, et in cauda caput hominis. Item recentarium deauratum pensantem libras II et semis, habet de foris cauaturas. Item alium recentarium, pensantem libram I et uncias IX, habet in medio listellam et feras. Item schinonem pensantem libram I, habet caudam nigellatam. Item colatorium pensantem uncias II. Sunt in summa libre CCCCXX uncie VII.. Isdem quoque sanctus episcopus qualiter suorum heredem bonorum Christum et ecclesiam sibi a Deo commissam instituerit, sequens pandit auctoritas. Dedit nanque basilice sancti Stephani, agrum Magniacum situm in pago Autissiodorensi, quem cum domna Brunechilde regina commutauit, cum domibus et adiacentiis uel omnibus instructis ad se pertinentibus. Agrum quoque Matriacum situm in eodem pago, ubi ipse domos uel oratorium in honore sancti Mimmii construxit , cum agello uel cum ceteris appendiciis suis, cum mancipiis, uineis, siluis, pascuis et cum omni iure et termino suo, greges quoque boum, equorum, ouium, armentorum et porcorum, eidem basilice sollempniter delegauit. Similiter agrum Ganniacum situm in pago Tornoderense, cum edificiis, mancipiis et uniuersis appendiciis suis. Domum etiam uel areas infra muros ciuitatis Cabilonensium sitas, quas cum Wadelino episcopo commutauit. Similiter cum uineis, que sunt site in montanis in eodem pago in agro Miliacense, cum uinitoribus et reliquis mancipiis. Dedit et agrum Puniacum, situm in pago Aualense iuxta Castrum Censurium, quem cum illustri uiro Maccone commutauit, cum omnibus edificiis, mancipiis, uineis, siluis, et ceteris appendiciis suis. Agrum quoque Genuliacum uel Talnisiacum, cum nuclearolio sitos in territorio Senonico, cum edificiis, mancipiis, siluis, terris ac uniuersis appendiciis eorum. Domos quoque uel areas infra muros ipsius ciuitatis Senonum sitas, simulque olcas in suburbano positas. Similiter dedit in pago Sanctonico uillam Siuiriacum quam con domna Brunechilde regina commutauit, cum edificiis, mancipiis et omnibus appendiciis suis. Villam quoque Flaccianam sitam in pago Foroiuliensi, quam ei domnus Teodericus rex concessit, et suo precepto confirmauit, cum edificiis, mancipiis, oliuetis, ac uniuersis rebus ad se iure pertinentibus. Item in territorio Sanctonico agros nobilissimos, quos cum uiro apostolico Mammone ecclesie Cadurcine episcopo uel clero ipsius aecclesie commutauit, hoc est Melredantem et Lopiacum, Noiogelum, et Vriliacum, cum uniuerso apparatu et appendiciis eorum. Item in pago Aualense agellum qui appellatur Piciacus, cum uniuersis ad se iure pertinentibus. Similiter in pago Augustudunensi uillam Dementiriacensem, cum Colonica, Tilio, et ceteris appendiciis suis. Dedit etiam iam dicte matri ecclesiae agrum Palliacum, situm in pago Aualensi, cum uniuerso apparatu et appenditiis suis. In pago quoque Senonico, Patriciacum quem con domno Aetio episcopo commutauit, similiter cum edificiis, mancipiis et ceteris appendiciis suis, uillam quoque super fluuium Chore positam, Campaniam nomine, et colonicas ad se pertinentes, Riniacum et Crarium simulque nouam uillam sitam tam in pago Aualense quam in Altissiodorense, cum edificiis, mancipiis, terris, et uniuersis appendiciis eorum. Huius presulatus tempore, prescripta Brunechildis regina per manus ipsius pontificis obtulit Deo et sancto Stephano calicem mire pulchritudinis ex lapide onichino auro purissimo decoratum. Preterea basilice domni Germani, ubi corpus suum sepeliri decreuerat, hec dona obtulit. Missorium argenteum, qui Thorsomodi nomen scriptum habet, pensat libras XXXVII, habet in se historiam Eneae, cum litteris grecis. Item alium missorium planum, pensantem libras XXX. Item baccouicam anacleam, pensantem libras XIII, habet in medio leonem cum urso, et in circuitu homuntiones et feras. Item aliam baccouicam, pensantem libras IX et semis, habet hominem et mulierem, et ad pedes eorum ferusculas. Item scutellam anacleam, pensantem libras V et uncias VI, habet in se hominem caballicantem, serpentem in manu tenentem. Item scutellam anacleam, pensantem libras III, habet in medio rotelliunculam nigellatam cum fera. Dedit et gabatas II ab intus liliatas, pariles, pensantes libras VIII et uncias II. Urceum anacleum pensantem libras IIII, habet ansam nigellatam, et in medio caput leonis. Agmanilis pensans libras III et uncias IX, habet in medio Neptunum cum tridente. In die uero sepulture sue precepit isdem precipuus pontifex cum corpore suo simul deferri basilice domni Germani centum solidos auri purissimi, ad suam sepulturam exornandam. Sunt in summa libras CXIX et uncias V. Ceterum isdem sanctus episcopus contulit eidem basilice domni Germani predia sui iuris, hoc est Bringam in pago Senonico cum edificiis, mancipiis, uineis, terris ac omnibus appendiciis suis. Item Roboretum in eodem pago cum appendiciis suis. Agrum Sessiacum situm in territorio Autissiodorensi, quem, ipso suggerente, domna Ingundis regina basilice domni Germani delegauit atque suo precepto habendum confirmauit, ipse sanctus episcopus usu fructuario uitae sue tempore eadem regina iubente possedit, et post obitum suum ut absque ullius consignatione uel iuditio iam dicta basilica domni Germani reciperet precepit. Item agellum Ferrolas situm in pago Autissiodorensi super fluuiolum Lupe cum edificiis, pratis, siluis, cum grege armenti, et grege porcorum eidem basilice ad xenodochium pauperum delegauit. Item dedit in pago Santonico uillas Saturiacum et Visionem cum edificiis, mancipiis, siluis ac uniuerso apparatu eorum, necnon et areas cum domibus suprapositis tam in Metullo quam in urbe Senonica, quas de Viligunde matrona dato pretio comparauit. Dedit item per manus Palladii tunc presbyteri et basilice domni Germani abbatis, postmodum uero sui in episcopatu successoris, eidem basilice Orgiacum et Mamarciacum, cum omni integritate ad se pertinente simulque Nantillam et Pociacum cum omnibus edificiis, mancipiis, uineis et plantis nouis ac uniuersis appendiciis eorum. Nam et domnus Clotharius rex, simulque eius nobilissima coniux, domna Ingundis regina, per manus eiusdem domni Desiderii episcopi, eandem basilicam magnis et optimis ornauerunt donariis. Fredam uero, que sacratissimo corpori est supra posita, rex auro argentoque mirifice decorauit, regina nichilominus calice simulque patena ex auro purissimo gemmis preciosissimis exornato deuotissime honorauit. Ceterum basilice domni Amatoris dedit uillam nomine Talonensem, sitam in pago Autissiodorense, cum edificiis, mancipiis, terris, cum pecoribus et gregibus equarum et porcorum, et omnibus appendiciis suis. Basilice sanctorum apostolorum Petri et Pauli, que est in suburbano ciuitatis Autissiodorensis, agellum qui nuncupatur Brittoilus, situm in pago Autissiodorensi, cum edificiis, mancipiis, siluis, terris cum gregibus porcorum, et equarum, et omnibus appendiciis suis. Monasterio quod domnus Germanus pontifex super ripam Ichaune fluminis construxit, ubi bone recordationis domnus Marianus confessor corpore requiescit, uillarem qui appellatur Capitinarius, situm in pago Autissiodorense, ad integrum cum pecoribus et gregibus porcorum. Basilice domni Iuliani martyris, ubi Nigiualdus abba preerat, uillam in pago Wastinense, que appellatur Mansiones Teudbaldi, seu Villarus Auroli, cum edificiis, mancipiis, pratis cum pecoribus et gregibus porcorum, et ceteris appenditiis suis. Monasterio puellarum, quod in honore domni Martini ultra fluuium Ichaune est constructum, agellum qui appellatur Necariola, quem de Emperia sanctimoniali femina dato pretio comparauit, cum edificiis, mancipiis, terris, pratis, siluis, ac ceteris appendiciis suis. De basilica quoque sanctorum martyrum Geruasii et Prothasii, ita in testamento suo posuit. Basilice domnorum sanctorum martyrum Nazarii, Geruasii, Prothasii, et Celsi pueri, quam Marinus diaconus noster pro nostro solatio edificare uidetur, ubi etiam et reliquias eorundem martyrum condidimus, agellum cuius uocabulum est Briennico iuxta agrum Nanturiacensem, quem nos cum bone recordationis domno Euodio quondam episcopo commutauimus, simulque Accolatum supra fluuium Chore positum, sicut a nobis presenti tempore possidentur, ad iam dictam basilicam pro anime nostre remedio decreuimus esse donatos, ad ipsam basilicam, uel ibidem deseruientibus perpetualiter possidendos. Nam his supra scriptis monasteriis, unicuique basilice, singula uasa argentea largiri precepit. Dedit item basilice sancte Columbe, et sancti Leonis, que sunt constructe iuxta Senonicam urbem, agellum, qui appellatur Viscla, situm in eodem pago, cum edificiis, terris, siluis, et uniuersis appendiciis suis, ea ratione ut rectores harum basilicarum eandem uillam equa sorte inter se diuiderent. Basilice quoque domni Ursicini Vicicrincensis, beati Germani quondam discipuli, agellum de Villa Materni, situm in territorio Autissiodorensi, cum edificiis, et mancipiis, ac terris, ad integrum. Item dedit basilice sancti Amantii, que est constructa in pago Cadurtino, ad stipendium monachorum ibidem Deo deseruientium, ubi et genitrix ipsius sicut iam supra meminimus corpore requiescit, uillas uel predia, quorum haec sunt uocabula. Marciriacum, et alterum Marciriacum cum appendiciis erorum, Lintiniacum, Conclusam, Ultraridam, Siuiriacum, Angiriacum, Teponnacum, Vetrariam, Quinciacum, et Crennonem. Que sunt site in pago Cadurcino, cum edificiis, mancipiis et uniuersis appendiciis eorum. Item uillam Crispiniacum sitam in eodem pago, ea ratione distribuit, ut duas partes basilica sancti Amancii acciperet, et tertiam uero basilica, que ad Sanctos Brictones dicitur, ubi et ipsi corpore quiescunt, uendicaret. Item agrum qui appellatur Cassinatus, in eodem Cadurcino territorio consistentem, cum omnibus appendiciis suis. Item portionem de agro Macrinio, et Reclinis, situm in territorio Albiensi, cum edificiis, uineis, mancipiis, et ceteris appenditiis suis. Item in pago Rotenensi, uallem Catemariam, Vercellas, Grossumniagum, Sciacum, et Atratum, cum edificiis, mancipiis, et omnibus appendiciis eorum. Item Vitaliacum, situm in pago Cadurcino, cum omni integritate. Preterea dedit et basilice sancti Saturnini martyris, quae est constructa in suburbano Tolosane ciuitatis, uillam que uocatur Siluiniacus, sitam in eodem pago, cum omni integritate et appendiciis suis. Similiter et agrum Melgiacum, situm in eodem territorio, cum edificiis, mancipiis, terris, et ceteris appendiciis suis. Dedit item seniori aecclesiae Cadurcine uillam quam Betto tenuit, et ipse ex regum munificentia accepit, sitam in territorio Burdegalensi, cum edificiis, mancipiis et uniuersis appendiciis suis. Multa quidem et alia possedit, sicut testamenti ipsius pagina manifestat, que tam nepotibus quam ceteris propinquis suis largitus est. Sed et mancipia non minus duo milia permisit esse ingenua, quibus et ea que ad presens possidere uidebantur ad proprium habere permisit. Qui uere felix, feliciter uitae peracto tempore, plenus uirtutibus migrauit ad Christum, sub die VI kalendarum nouembrium, et sepultus est iuxta sanctum Aunarium in basilica beati Germani.