Ingressus est igitur Aurelianus civitatem Senonis VIII idus ianuarii, antequam accusata est, et adducta beata virgo Columba. Que post multas interrogationes iussa est per iuvenem turpissimum vulgari nomine Barrucham mitti in publico contubernio meretricum. Qui cum venisset in amphiteatrum et intrasset in cellam eius, dixit ei Columba: Cur cum tanta feritate ad me intras? Nunquid tibi possum resistere aut te repellere a me? Sed patientiam habe ne irascatur tibi dominus meus Ihesus christus et moriaris. Qui compunctus in hiis verbis, non accessit ad eam, nec tetigit eam. Et cum oraret Columba ut castitas eius a domino conservaretur, ecce ursa egrediens de cavea amphiteatri, ingressa est cessam virginis. Et inveniens hominem ibi et allidens eum ante pedes Columbe intendebat in faciem eius, expectans et quasi querens quid iuberet de illo. Tunc Columba ad ursam: Adiuro te per Ihesum christum, ut tu non ledas eum, sed permitte me loqui cum illo. Tunc ursa dimisit eum, et posuit se ante ostium ne ille effugeret, et ne alius ingrederetur. Tunc Columba ait ad iuvenem: Ecce fera audito nomine Christi, dat honorem deo, tu quare in tanto scelere perseveras? Aut ergo promitte te christianum fieri, aut te devorabit fera. Tunc iuvenis exclamavit: Si quis Christum non confitetur, sanus hinc non discedat. Quod cum dixisset, ursa tulit se de ostio et exiens iuvenis clamabat per totam civitatem, non esse alium deum nisi quem Columba colit. Quo audito Aurelianus iussit eam adduci. Cui responsum est quod hoc non posset fieri, quia ursa intus cum ipsa est. Tunc Aurelianus iussit ignem circa ipsam accendi. Ursa vero ut vidit ignem, cepit fremere et rugire. Cui dixit Columba: Noli timere quia non cremaberis hodie, sed morte cum deo placuerit morieris. Tunc ursa tectum ascendens erupit per medias turbas et exiit decivitate. Tunc populus clamare cepit, ut ignis extingueretur, ne Columbacremaretur. Quibus hec clamantibus venit nubes ab Affrico et extinxit ignem. Tunc adducta est Columba in medium populi. Ad quamAurelianus: Que sunt tua artificia, quod te non contingunt incendia nec fere? Que respondit: Nichil aliud novi nisi Christum, cum patre et spiritus sancto. Cui dixit Aurelianus: Iam tibi contestatus sum, ne nomen hoc memores. Precepit autem ut ad primum miliarium duceretur, et ibi decollaretur. Quo cum ducta fuisset, rogabat ut parum dimitteretur orare. Sed cum nollent qui ducebant eam, dedit eis anabolarium suum, sive pallium sericum et permiserunt. Qua orante clamavit ad eam vox de celo dicens: Veni Columba mea veni, aperti sunt tibi celi. Congaudet tibi paradisus devictis omnibus colluctationibus. Stat filius dei qui tibi coronam in capite ponat et suscipient te angeli dei, et perducent te in civitatem magnam Iherusalem celestem. Tunc unus ministrorum extracto gladio amputavit caput eius in oratione. Factum est hoc pridie kl ianuarii.