De sancta Columba uirgine & martyr. Columba uirgo passa est in ciuitate .senonensis sub aureliano imperatore: qui apud ipsam urbem residens uirginem sibi delatam ut christianam teneri fecit: que dum sacrificare nollet nec nubere iussu imperatoris ad ducta est ad locum publicum meretricum: ut omnibus sibi illudere uolentibus exponeretur Ad quam dum iuuenis quidam lasciuus … barucham esset ingressus: ursa ferocissima de cauea fugiens illuc accessit: et ipsam apprehensum ad terram strauit: intendens in columbam nutibus quodammodo interrogans quod iuberet: sed ea mandante iuuenis sine lesione dimissus conuersus est. Vrsa uero ante ianuam se ponens neminem ingredi permittebat quod audiens imperator ignem circa cellam accendi fecit. Vrsa autem iubente uirgine protectum ascendens aufugit. Moxque imber ab aphrico ueniens ignem extinxit. Quam aurelianus extra ciuitatem adductam decollari mandauit. Sepultaque est apud Senon. 2. Calen. ianuarii.