XXXVIII. DE CRISTIANO Cristianus episcopus, natione Alemannus ex patre Arcamberto et matre Emelinde, sedit annos XIII. Fuit autem uir simplex, et tamquam naturali quadam animi uultusque hilaritate perfusus, humilitate precipuus, et familie ecclesiastice amator ardentissimus. Hic cocleam ab occidentali parte, a predecessore suo inchoatam, ad perfectum usque perduxit. Hic ipse pontifex beatissimi Amatoris corporis menbra a prime sepulture loco, una cum archiepiscopo Burdegalensi Frotario nomine, festiue in criptam ipsius domus transuexit. Huius etiam studium fuit ut que canonicis ex rebus stipendio debitis deerant celeri largitatis clementia restauraret. Dedit siquidem eisdem canonicis Albaris uillam, quatinus ex eius redditibus illius memoriale omnibus agatur annis. Decessit X kalendarum decembris, atque iuxta predecessores suos sepultus est, in ecclesia sancti Germani.