X. Censurius sedit annos XXXVIII, menses III, dies VI. Hic est cuius tempore Constantius orator obtentu sancti Pacientis Lugdunensis episcopi uitam beati Germani mirabili stilo edidit, omnique diligentia elaboratam eidem postmodum episcopo Censurio habendam direxit. Ipse uero beatus pontifex, imitator predecessorum fideliter existens, LXXVIII etatis sue anno uita functus, IIII idus iunii obiit, sanctitatis plenus, bonisque omnibus copiosus. Sepultus est autem in aecclesia sancti Germani episcopi. Fuit autem temporibus Felicis, Gelasii, Anastasii, Simmachi, atque Hormisde Romanorum pontificum, imperantibus Anastasio, et Iustino seniore. Fuit ciuitas sine episcopo anno I, menses II.