De sancto Bernone abbate. Berno primus abbas monasterii Cluniacensis et fundator ipsius ordinis claruit tempore Conradi primi imperatoris. Cuius anno primo ordo incepit predictus anno videlicet Domini DCCCCXII. Hic autem multa vite sanctitate polluit quod ex ipsius ordinis institutione satis patere potest. Quia sanctus vir nunque potuisset aliter docere que vixerit. Qui dum morti appropinquaret Odonem monachum suum olim musicum sibi constituit successorem ea conditione ut ecclesia Cluniacensis annuatim solveret ecclesie Gigniacensi censum duodecim denariorum quod usque hodie servatur. Tandem Berno abbas exitiali languore detentus vicinos episcopos accersivit et se reum tanto ministerio iudicans et ab ordine seipsum deponens : Odonem ordinat abbatem. Qui dum pro viribus reniteret vi fratrum adductus et episcoporum mandato sub anathematis pena superatus acquievit. De quo supra in eius gestis dictum est XIII calen. decembris. Sanctus autem Berno post dies modicos in pace requievit.