De sancto Benigno presbytero et martyro Benignus presbyter et martyr passus est apud castrum diuionum sub Aureliano imperatore. Qui cum ipsius augusti tempore cum Andochio presbytero et thyrso diacono episcopo policarpo ioannis euangeliste discipulo ad predicandum in galliam missus esset: ad portum massilie de uenientes: ciuitatem eduam adierunt : ubi a fausto quodam senatore iam uoto christiano licet occulto honorifice suscepti sunt. Que cum filio symphoriano adolescente et omni familia baptizauerunt. Ad cuius etiam preces ad ciuitatem lingonicam accesserunt : leonillam fausti sororem christianam fieri cupientem cum tribus eius nepotibus: quorum ipsa auia erat: scilicet speusippo eleusippo et meleusippo unda sacra perfuderunt : et in christi fide docuerunt. De quibus supra in eorum passione dictum est xvi. calen. februarii. Deinde Benignus presbyter diuionum rediit. Ibique predicare cepit. Aurelianus ergo imperator illuc deueniens: benignum comprehenfum et sacrificare recusantem: neruis durissimis cedi fecit: et Ide ad trocheas extesum carceri mancipauit: ubi ab angelo pfortat: et uulnera eius sanat: die sequenti imperatori exhibetur: cuius iussione ad templum ducit: et immolare suadet. Sed orone ab eo facta idola sicut sumus euanuerunt. Quem aurelianus iratus mandauit in carcerem mitti: et in saxo perforato pedes eius includi: et sudes in digitis manuu affigi: atque per dies septem noctem ei cibu potumque negari: canes quoque famelicos secum recludi: ut carnes eius lacerarent. Cum autem sanctus diebus sex in oratioe perseuerasset: canes adeo mitigauit: ut nec vestem ejus lederent. Die uero septimo aperta custodia benignus illesus inuentus est: et a sudibus et cippo solutus. Tuncque iubente imperatore uecte ferreo in collo contusus: et lancea perfossus expirauit: uisa quoqes est columba nivea ex ore eius progredi: et usque ad celos euolare. Corpus autem remansit nimio fragrans odore: quod a christianis in eodem castro sepultum est cale. nouembris