VIII KAL. Conceptio Joannis Baptistae, et in Augustoduno natale Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, et Felicis, qui a sancto Polycarpo episcopo ab Oriente directi ad docendam Galliam sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati : siquidem flagellis caesi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti. Tandem vectibus colla feriuntur, ubi Symphorianus tunc viginti annorum, qui postea passus est, semper vigilias et orationes agebat. Eodem die depositio Solemnis episcopi, qui ab infantia Dei servitio devotus fuit, qui etiam miraculis claruit. Nam cum quadam die itineris sui proficisceretur callem, obvium habuit hominem a nativitate caecum, surdum et mutum, quem complexus collo osculavit, et cito sanum reddidit. Hic etiam cum defuncto Carnotensi urbis episcopo electus est ad episcopatum, quem ergo invitus accepit. Ludovicum vero regem adhuc paganum, qui eodem tempore Francis imperabat, cum vellet contra Gothos in bellum pergere, signo crucis in corde et in pectore armavit, et sic victoria de hostibus potitum, ac domi reversum simul cum sancto Rhemigio Rhemensium urbis episcopo, divina favente virtute, cum gratiae alacritate baptizavit ; et cum eodem trecentos septuaginta nobiles satrapas sacro fonte regeneratos in Spiritu sancto adoptionis parturivit filios : sicque memoratus sanctus Dei tres olympiadas gerens in episcopatu de hac luce migravit ad Christum. Romae natale Priscillae et Liberi episcopi et confessoris. Lugduno Galliae depositio sancti Lupi episcopi.