De sanctis Andochio, Thyrso et felice mar. Ca. CXVI. Andochius, Thyrsus et Felix martyres apud Aurelianum passi sunt sub Aureliano imperatore. Ex quibus Andochius et Thyrsus missi sunt a sancto Policarpo episcopo in Gallias ad predicandum. Qui venientes Aurelianum dum sua predicatione multos converterent, et multos martyres confortarent, recepti sunt hospitio a Felice Christiano negociatore pauperum hospite cunctorum. Et cum ad imperatorem ibidem tunc degentem accusati fuissent, inde educti sunt. Quos dum eorum hospes insequitur cum eis similiter detinetur, omnesque simul imperatori presentantur. Et dum Christum confiterentur manibus suspenduntur et saxa in pedibus alligantur et sic in suspendiculo usque in crastinum dimittuntur. Cum autem sequenti die incolumes inventi fuissent, in ignem copiosum missi sunt. Sed combustis vinculis et flammis imbre copioso extinctis, ipsi inusti omnino permanserunt. Quos imperator continuo decollari mandavit. Faustus vero Christianus cum Symphoriano suo filio corpora eorum collecta sepelivit. 8 cal. octob.