DE VITA EIUSDEM SANCTI AMATORIS EPISCOPI VI. Ex gestis eius (Amator autisiodorensis)  Hic sanctus Amator in iuvenili etate litteris optime eruditus, coactus est a parentibus quandam virginem desponsare, sed cum tempus copulationis urgeret, se mutuo adortantes votum virginitatis fecerunt, et ecce angelus affuit, qui duas eis coronas attulit, propositum laudans et ad perseverandum adhortans. Porro puella virginum cetui se tradidit, Amator vero in clericatu tantis preconiis virtutum enituit, ut post excessis sancti Eladii mereretur in pontificatum substitui. Sanctus ergo pontifex multis effulsit miraculis, cecos illuminans, paraliticos sanans, mortuos etiam reducens ad vitam. Cum autem multos subiecisset fidei, tum exhibitione miraculorum, tum ex instantia predicandi, videns parvam adhuc ibi esse basilicam, nec posse capere christianorum multitudinem tam ingentem, petiit a quodam autisiodorensi cive, Ruptilio nomine, ut sibi concederet domicilium, quod intra claustrum habebat urbis amplum et excessum. Ille statim abnegat. Sed non multo post gravissime infirmatus, sancto annuit quod rogarat. Tunc vir dei eandem domum basilicam consecravit in qua sanctum Germanum postea tonsoravit. Hec est hactenus basilica in honore protomartyris Stephani christianis populis frequentata.