De sancto amatore episcopo Amator episcopus antisiodorensis in annis iuvenilibus litteris eruditus deo iam deuotissimus a parentibus insignibus coactus uirginem desponsauit. Quam tamen ut uirginitatem profiteretur induxit: et ipse simili se uoto constrinxit. Cum autem uterq; uotum emisisset: angelus domini eisdem astitit: duas coronas sibi afferens: et singulas singulis imponens eos in sancto proposito praefortauit: puella igitur monasterium uirginum ingressa est. Amator uero clericus factus post mortem eladii autisiodorensis episcopi eidem in pontificatu surrogatur. Qui pluribus miraculis effulsit. Inter que dum peruam haberet ecclesiamque populum omnino capere non ualebat rogauit obnixius ciuem quendam reptilum nomine: ut domum suam templo dei contiguam concederet ad ecclesiam ampliandam. Quod ille facere denegans: grauiter infirmatur. Sed sancto postulata concedens continuo liberatur. Sanctus ergo episcopus domum ecclesie adiiciens eandem in honore protomartyris stephani fabricauit. In quis uerbum domini predicabat. Sed cum obitum suum imminere conspiceret ad ecclesiam prexit: celebrataq missa populo sermonem fecit: et in throno suo residens expirauit. Cuius anima in columbe specie celum petere uisa fuit. Corpus quoque eius in ipsa ecclesia tumulatum quiescit. Aqua uero qua corpus lotum fuerat perfusus paralyticus curatus est. Quieuit in pace cale. maii.