VI. DE SANCTO AMATORE Amator, natione Autissiodorensis, ex patre Proclidio, matre Isiciola, sedit annos XXX, mensem unum, dies V. Fuit enim temporibus Constantii et Iuliani apostate atque Iouiniani imperatorum, sub pontificibus romanis Felice, Damaso, Siritio atque Anastasio. Hic beatissimus pontifex in iuuenili etate positus, cum esset genere nobilissimus, coactus est a parentibus desponsare puellam simili nobilitate pollentem, nomine Martham. Sed cum iam tempus copulationis urgeret, et ut superius mentionem fecimus, beatus Ualerianus ad eorum nuptias inuitatus, diuino instinctu pro benedictione coniugali leuitico eos mancipasset offitio, talibus adgreditur ad sociatam sibi uirginem uerbis : "Dic, queso, immortali sponso dedita uirgo, putasne intellexisti benedictionem in nobis effusam episcopi ?" Cui uirgoĘ: "Intellixi dilectissime iuuenis, et nimio sum prostrata terrore formidinis." Cui rursus adolescens. "Ne, queso, paueas, nec hoc imperitie deputes, sed potius Dei potentie adscribe." Illis ergo alternatim se preceptis dominicis fouentibus, aspicit beatus Amator angelum Dei duas coronas habentem in manibus, qui dixit eis : "Suscipite, iuuenes, munus uobis Domini pietate concessum, et uestrum in omnibus incontaminate mentis custodite propositum." Has uoces ex ore angeli prolatas peruigiles iuuenes audientes, uotorum effecti compotes, in sua uirginitate permanserunt. Nichilhominus et puelle que presentes in obsequio dominorum aderant, talia cernentes, et ipse uirginitatis titulum professe sunt. Qui postmodum ab Eladio episcopo tonsus, ac post eius excessum ab omni populo pontifex electus, talem tantumque se in diuinis prebuit rebus, ut et cecorum oculos inluminaret, paraliticos curaret, demones de obsessis corporibus pelleret, et mortuos suscitaret, ut liber de uita illius editus manifeste declarat. Hic etiam sanctissimus presul, predicationibus insistens, multos ab ydolorum cultura ad fidei ueritatem conuertit. Et quia adhuc nouitas erat christianorum ab ydolis ad Deum conuertentium, parua adhuc ibidem erat basilica ad portam que balnearis a priscis auctoribus nuncupatur, que per predicationem beatissimi Amatoris ita cepit pullulare et christianos palmites propagare, ut pre multitudine eos intra angustias breuitatis nullo modo caperet aecclesia. Igitur nobilissimus quidam tunc temporis Ruptilius, ciuis Autissiodorensis, habebat infra claustrum ipsius ciuitatis amplum atque excelsum domicilium paterno sibi testamento dimissum. Quod cernens beatus Amator ecclesie Dei conueniens fore, sic Ruptilium adlocutus est : ŇNouimus te Deo auctore sacri lauacri laticibus regeneratum, et debes ei qui te de erroribus ydolorum eripuit et sue ueritati adsciuit in omnibus obedire. Nosti, clarissime uir, quod domus Dei parua sit, et non sufficiat populo christiano. Et quoniam iniustum esse arbitror te famulum melius quam dominum habitaculum possidere, consenti nobis, ut haec tua domus Christo domino in ľcclesiam consecretur.Ó Ille uero, aspere ammonitionem sancti uiri suscipiens, primum quidem denegauit se ei nullatenus consentire, sed postea ualidissima correptus infirmitate, sancto uiro quod desiderabat tradidit. Tunc famulus domini, compos effectus uoti sui, eandem domum Christo domino sub die V nonarum octobrium consecrauit ac populis colendam tradidit. Hľc est hactenus basilica in honorem prothomartyris Stephani christianis populis frequentata. Siquidem in hac eadem basilica Germanum uirum nobilissimum omnique strenuitate pollentem, qui eo tempore culmen ducatus apud Gallias a romanis principibus obtinuerat, angelo docente ui arripuit, cesariemque capitis totondit, ac demum domino sibi reuelante successorem elegit. Hic denique febre correptus sub die kalendarum maiarum, pontificalem thronum ascendens inter manus obsequentium clericorum necnon et cateruas flentium populorum, hora diei tercia, emisit spiritum. Continuo itaque chorus sanctorum, quod est dictu mirabile, aduenit spiritumque eius cum hymnis ac laudibus in specie columbe deuexit ad celum. Qui sepultus est comitantibus miraculis per manus beatissimi Germani iam tunc presbyteri iuxta predecessores suos in monte Autrico, et cessauit episcopatus dies XXX.