VIII. Alodius sedit annos XXX, mensem I, dies XII. Hic Alodius cuius meriti uel dignitatis extiterit, hinc colligi ualet, quod beato Germano adhuc superstite monasterio illius archimandrites prefuit, ipso quoque post ad celestia regna sublimato, in pontificatus sortem ei succedere meruit. Is, imitator et heres magistri, multis uerbo et exemplo profuit. Huius presulatus tempore, sanctus Marianus a partibus Bituricensium adueniens, monasterio sancti Germani se sociari postulabat, quia idem monasterium antique beatitudinis retinens statum, odore suauissimo redolebat. Qui beatus uir quam excellentissime memorie quanteque sanctitatis extiterit, libellus de uita ipsius editus plenius manifestat. Sanctus itaque Alodius, obtimorum locuples stipendiis meritorum, in pace discessit, IIII. kalendarum octobrium atque in beati Germani basilica decenter sepultus est. Post cuius decessum, mansit ciuitas absque episcopo annis X, ob seuitiam scilicet uastantium Gallias barbarorum. Fuit autem temporibus Leonis magni atque Hylarii Romanorum pontificum, imperantibus Leone atque Zenone.