XXXVII. DE ABBONE Abbo, ex monacho episcopus, supradicti Heribaldi pontificis germanus, sedit annos II et menses X. Vir strenuus, et omnimoda eloquentia preclarus atque tam in diuinis scripturis quam in secularibus principaliter eruditus. Fuit autem abbas cenobii sancti Germani, post fratris autem decessum, iussu Karoli regis electus, pontificatui substitutus est. Quis sane uir fuerit quantumque obtima preditus uoluntate, temporis breuitas atque mors inmature proueniens ostendere non permisit. Is sancto Stephano crucem auream cum gemmis preciosis contulit, pallium quoque perobtimum largitus est. Cocleam a parte occidentali a fundamentis inchoauit. Altare sancti Stephani auro puro gemmisque exornare decreuerat, sed morte intercedente prepeditus, non modicas tamen auri expensas ad id peragendum reliquit. Tali affectu bone uoluntatis plenus, morte preuentus est sub die III nonas decembris, atque in ecclesia sancti Germani honorifice tumulatus.