De sancto Benigno presbytero et martyre. Cap. III. Benignus presbyter et martyr passus est apud castrum Divionum sub Aureliano imperatore. Qui cum ipsius augusti tempore cum Antiocho presbytero et Thyrso diacono a sancto episcopo Policarpo Ioannis evangeliste discipulo ad predicandum in Galliam missus esset : ad portum Massilie devenientes : civitatem Eduam adierunt : ubi a Fausto quodam senatore iam voto Christiano licet occulto honorifice suscepti sunt. Quem cum filio Symphoriano adolescente et omni familia baptizaverunt. Ad cuius etiam preces ad civitatem Lingonicam accesserunt : Leonillam Fausti sororem Christianam fieri cupientem cum tribus eius nepotibus : quorum ipsa avia erat : scilicet Speusippo Eleusippo et Meleusippo unda sacra perfuderunt : et in Christi fide docuerunt. De quibus supra in eorum passione dictum est XVI kal. februarii. Deinde Benignus presbyter Divionum rediit : ibique predicare cepit. Aurelianus ergo imperator illuc deveniens : Benignum comprehensum et sacrificare recusantem : nervis durissimis cedi fecit : et inde ad trocheas extensum carceri mancipavit : ubi ab angelo confortatur : et vulnera eius sananter : die sequenti imperatori exhibetur : cuius iussione ad templum ducitur : et immolare suadetur. Sed oratione ab eo facta : idola sicut sumus evanuerunt. Quem Aurelianus iratus mandavit in carcerem mitti : et in saxo perforato pedes eius includi : et sudes in digitis manuum affigi : atque per dies septem omnem ei cibus : potumque negari : canes quoque famelicos secum recludi : ut carnes eius lacerarent. Cum autem sanctus diebus sex in oratione perseuerasset : canes adeo mitigavit : ut nec vestem eius lederent. Die vero septimo aperta custodia : Benignus illesus inventus est : et a sudibus et cippo solutus. Tuncque iubente imperatore vecte ferreo in collo contusus : et lancea confossus expiravit : visa quoque est columba nivea ex ore eius progredi et usque ad celos evolare. Corpus autem remansit nimio fragrans odore : quod a Christianis in eodem castro sepultum est Kalen. novembris.