LIII. DE HUMBAUDO Humbaudus bone memorie ex decano episcopus, natione Altissiodorensis, ex patre Humbaldo, matre Adela, nobili uidelicet prosapia ortus, sedit annos XXII, menses IIII, dies XVII. Fuit autem isdem episcopus temporibus romanorum pontificum Urbani pape secundi et Paschalis secundi, regnantibus apud Francos uiris illustrissimis Philippo glorioso Francorum rege atque Ludouico filio eius feliciter. Hic ab infantia studiis litterarum traditus, ab Heriberto predecessore suo clericus atque canonicus factus, simplicitate et prudentia, castitate ac temperantia, ceterisque uirtutum floribus pollens, in ecclesia beati prothomartiris Stephani per omnia ordinum militans officia, honeste decenterque ac religiose ibidem Deo seruire studuit. Decedente autem a seculo precellentissimo pontificum pontifice Roberto, moribus et genere nobilium nobilissimo, prudentia ac corporis specie speciosorum speciosissimo, Humbaldus a clero et populo ciuitatis in pontificem eligitur. Electus quidem apud Mediolanum Italie ciuitatem, a clericis predicto pape Urbano, qui pro quibusdam a sana doctrina declinantibus in Lonbardiam descenderat, consecrandus presentatur, et ab eodem ibidem consecratus ad propriam ciuitatem reducitur, atque in sede pontificali cum gloria et hymnidicis cantibus iuxta ecclesiæ morem a clero et populo deuote susceptus est. Quidam interea ecclesie casati in ecclesiam insurgentes, episcopalia bona usurpauerunt, et ut propria sibi retinere uoluerunt. Verum Humbaldus simplex ac prudens episcopus utili consilio fretus atque de Dei potentia confisus, Gaufridum Dunziacensem Varziaci castrum occupantem terram hominesque ultra modum depopulantem, ecclesiastica iusticia sagaciter remouit, sibique ac successoribus suis obtinendum censuit. Conadam quoque ab Hugonis tyrannica peruasione liberauit, qui episcopales eiusdem loci redditus peruersa audatia usurpauerat, et in posterum sibi retinere sitiebat. Tociacenses similiter æcclesiastica disciplina cohercuit, et quæ ab episcopali iure subripuerant, eos reddere coegit. Hic igitur quam pie erga ecclesiam sibi susceptam, quam benigne ac prudenter erga subditos sese habuit, preclara eius facta demonstrant. Ecclesiam etenim multis beneficiis et ornamentis intus et exterius decorauit, edificiis multiplicauit, honoribus nobilitauit, multis etiam bonis, plura ecclesie contulisset, nisi qui bonis semper inuidet diabolus per predictos et quosdam alios tyrannos ei rerum suarum atque honoris dampna intulisset. Ecclesie namque tecta uetustate consumpta atque dilapsa nouis asciculis renouauit. Turrem ecclesiæ super altare sancti Alexandri positam, mirabili et alta lignea coopertura sublimauit. Aliam quoque turrim super chorum positam, quadratis lapidibus cooperiri fecit, ne eius signa, festina ignis exustione si forte contingeret, consumerentur, neue pluuiis glacialibus quandoque consumpta frangerentur. Fenestras etiam IIII seniori altari lumen prestantes mirabili opere uitreari fecit, atque in anteriori parte ecclesiæ XXIII, iuxta chorum quoque duas uitrea-/(p.191)-uit. Candelabra siquidem V mire altitudinis ante altare apposuit, quibus cerei appositi, ecclesiam nocturnis horis clarificarent, ac introeuntibus clericis siue laicis lucem lucidius ministrarent. Item dedit lineam cortinam alterum parietem ecclesiæ festiuis diebus decorantem, regum atque imperatorum imaginibus depictam, supra quam posuit tria preciosissima pallia mille solidorum precii constantia, quorum unum uiridis coloris leonibus multicoloribus circumrotatis fulget, secundum imaginibus regum similiter circumrotatis regali modo equitantium pollet, tercium quoque leonibus auricoloribus circumrotatis aspicientibus arridet. Item ad decorem ecclesie memor psalmiste dicentis « Domine dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ », duo magna dedit dorsalia lanea leonibus multi coloribus operose insignita, atque super chori sedilia duo optima posuit tapetia. Item ad ornamentum ecclesie insinuando etiam nobis, quia postpositis uitiis intus et exterius palleati uirtutibus esse debemus, dedit capas de pallio bonas IIII, dalmaticas III, albas VII, optimas casulas, stolas et manutergia plura, pluresque libros episcopali officio conuenientes. Caput quoque ecclesiæ super altare sancti Stephani mirabili et preciosa pictura decorauit, in cripta similiter altare Trinitatis superius et inferius picturis adornauit, et in alia cripta altare sancti Nicholai imagine saluatoris, sancteque Mariæ et sancti Iohannis euangeliste depicta honestauit. Ecclesiam sancte matris domini Marie infra muros positam ruentem ac pone dilapsam renouauit, ac renouatam ipse dedicauit. Caput ecclesiæ sanctæ Mariæ extra muros, nouis asciculis cooperiri fecit. Ad stipendia denique canonicorum dedit ecclesiam Acolaci cum decimis quam a Guiberto milite Castri Censurii adquisierat, et paredam eisdem canonicis condonauit. Ecclesiam Creuennni similiter dedit fratribus cum decimis, et paredam condonauit, prebendas tamen duas eo pacto clericis duobus capituli precibus attribuit. Item dedit ecclesiam Coslumni cum decimis predictis canonicis, quam a Morundo milite conquisiuit, eo pacto ut canonici ecclesiam destructam reficerent, et paredam condonauit. Ecclesiam quoque Ausiaci ab Hugone Mansello quasi iure hereditario possessam cum presbiterio et decimis eorumdem fratrum stipendiis se daturum promiserat, et si canonici interim ab illo extorquere aliquo modo possent episcopali donatione concesserat, quam in perpetuum habendam nobis deliberasset nisi morte maturius intercidente preoccupatus fuisset. Nec pretereundum silentio dignum duximus, quod uillam que Laurea uocatur inter Curcedonum Andreiamque sitam, episcopis ualde congruentem, cum siluis, terris cultis et incultis a Gaufrido Bolsario et ab heredibus suis precio XXX librarum et amplius eis dato dimidiam conquisiuit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam censuit. Apud Altissiodorum quidem clausos uinearum episcopales uetustate consumptos et pene emortuos, in uiriditatem pristinam et fecunditatem bonam reduxit. Consuetudinem quoque prauam, omnia uidelicet episcopalis domus utensilia, que comites moriente episcopo rapere suis usibus atque usurpare solebant, a iuniore Willelmo comite sibi ac successoribus suis in perpetuum habendum obtinuit, et ut memorie commendaretur scripto hoc confirmari precepit. « In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus ueritatem diligentibus animarumque suarum salutem querentibus, quia ego Willelmus Niuernensis consul ad remissionem peccatorum meorum et patris mei, et matris mee, et antecessorum meorum, laudante uxore mea Adelaya comitissa, dimitto ecclesie beatæ Marie genitricis domini nostri Ihesu Christi et beati Stephani prothomartyris, et Humbaldo episcopo Altissiodorensi, et canonicis eiusdem ecclesiæ et successoribus eorum quandam prauam consuetudinem quam antecessores mei solebant capere, scilicet de domo episcopali, et de rebus episcopi quas post mortem episcoporum quasi proprias possidebant, uastabant et diripiebant. Hanc autem dimissionem tali consuetudine facio, ne deinceps aliquis heres meus inde quicquam capere presumat, aut si quicquam inde capere presumpserit, totum honorem meum perdat. Facta est autem hæc dimissio prius super altare sancti Stephani, postmodum in eadem æcclesia publice dominica die pridie kalendarum septembrium. »b Apogniaci etiam clausum episcopalem destructum et male dissipatum in fertilitatem suam reduxit, et furnum ab episcopali iure sublatum, et molendinum in Icauna flumine positum, et campos qui uulgo condominicati uocantur episcoporum ditioni restituit et seruos et ancillas plures adquisiuit, et firmitatem oppidi destructam, forti maceria nouisque machinis, circumquaque renouatis fossatis, firmiter muniuit. Consuetudinem quoque CCC scilicet solidorum que Iouiniacensi comiti pro firmitate castri Apogniaci singulis annis dabatur, solidis XL minorauit. Giiaci uero domum lapideam et capellam episcopis construxit, et uinearum plantas ibidem edificauit. Varziaci siquidem plurima adquisiuit beneficia, ecclesiam scilicet sancti Petri a laicorum dominio subtractam, ecclesiæ similiter sancte EUGENIE oblationes pentecostales, ac natiuitatis dominice, atque ipsius sancte uirginis festiuitatis a laicali possessione liberauit, iurisque episcoporum in perpetuum esse constituit, uinearum plantas et clausum edificauit, seruos quoque et ancillas, domos, terras cultas et incultas attribuit. Apud Conadam etiam Altissiodorensis episcopus episcopali domo carebat et ubi egregiam egregie domum construxit, ac sancte MARIE capellam iuxtapositam decenter decorauit, ecclesiamque sancti Laurentii suo ingenio, magno tamen labore a laicali manu subtraxit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam delegauit, et multa alia adquisiuit beneficia. Tociaci uero episcopalem domum episcopis construxit, et ad episcoporum utilitatem et proficuum sua prudentia ibidem multa bona multo labore adquisiuit. Neque hoc silere debuimus, quoniam monasterium sancti Germani ab antiquis Francie regibus ecclesie nostre sublatum, a prelibato Urbano papa secundo in concilio Nemausensi obtinere meruit, quatinus Altissiodorensis episcopus in eodem monasterio abbatem in perpetuum Deo disponente poneret, et regulari ordine ecclesiam eandem ordinare curaret, quam dum uixit prout potuit et debuit fouere studuit. In alodio etiam Hildeberti ecclesie nostre canonici quod Pontiniacus uocatur, eodem Hildeberto rogante et submonente monasterium monachorum sub beati Benedicti regula uiuentium constituit, et abbatem religiosum Hugonem ibi primum posuit. Cenobium uero quod Fons Humidus uocatur, in terminio Autissiodorensis episcopatus positum, a Girardo religioso uiro postmodum futuro abbati edificatum, beneficiis suis in quantum potuit sublimauit. Ecclesiam quoque sancti Petri in suburbio Altissiodorensis urbis positam regularium canonicorum esse constituit, et a domino papa priuilegium hoc ecclesiasticarum episcopatus sui institutionum habere meruit. « Paschalis episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri Humbaldo Altissiodorensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Iustis uotis assensum prebere, iustisque peticionibus aures accommodare nos conuenit, qui licet indigni iusticie custodes atque precones, in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, domino disponente conspicimur. Tuis igitur frater in Christo karissime Umbalde iustis peticionibus annuentes, sanctam Altissiodorensem ecclesiam, cui auctore Deo presides, apostolice sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut uniuersa que ab antiquis predecessorum nostrorum possessa temporibus uestra Altissiodorensis ecclesia in presenti XV indictione obtinere cognoscitur tibi tuisque successoribus libera semper et illibata seruentur. Nullus omnino cuiuscumque dignitatis aut ordinis inuitis uobis, aut æcclesias uestre subiectionis, aut res uestre possessionis inuadere, auferre, aut aliquo modo subtrahere audeat, sed omnia in tua tuorumque successorum canonica honestate uiuentium obedientia et dispositione persistant. Sic enim a predecessoribus nostris sancte romane ecclesie pontificibus per beati Germani peticionem cuius patrimonium Altissiodorensis parrochia fuerat, creditur institutum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant, amen, amen, amen. » Item eiusdem ad clerum. « Paschalis episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Altisiodorensis æcclesiæ canonicis, salutem et apostolicam benedictionem. Quod confrater noster Humbaldus ecclesie uestre episcopus, erga filium nostrum Ilgerium canonicum uestrum benigne se habuit eique prepositure dignitatem uestro consensu dedit, et ipsi et uobis gratias agimus. Notum autem uobis esse uolumus, quia nos tam ipsum quam omnia ad eum pertinentia uolumus sub apostolice sedis tutela protectione persistere. Presentium itaque litterarum auctoritate interdicimus, ne qua ecclesiastica secularisue persona eundem filium nostrum de predicte prepositure beneficio inquietare presumat. » Inter cetera uero benigne gestorum eius insignia, uir honeste uitæ et per cuncta laudabilis ecclesiam sancti Eusebii apud quam canonicorum nostrorum atque seruientium constat fore sepulturam, canonicorum regularium esse constituit, et probabilis uite fratres sub prioratu de abbatia plures ibidem posuit, quibus et prebendam canonici nostri mortui, per annum dari statuit, cum consensu totius cleri et populi, adsistente et collaudante Herueio Niuernensium episcopo, huius ecclesie nostre canonico, ut et ipsi regulares sancti Eusebii canonici pro nostris mortuis missas celebrarent, ceteraque mortuorum agenda cotidie persoluerent. Quam etiam prebendam antecessor eius pontifex Robertus cuidam presbitero missas pro canonico mortuo celebranti, dari per annum statuerat. Canonicis etiam de abbatia regularibus quam antecessor eius gloriosus decusque pontificum Robertus in abbatiam extulit, dedit æcclesias plures, illam de Warchi, de Tratiaco, sancti Martini de Trunceto, de sancto Quintino, quas a laicali manu subtraxit, eisque in perpetuum habendas apostolica et episcopali auctoritate concessit. Monasterio Caritatis similiter æcclesias multas concessit, quas a laicis eas possidentibus conquisiuit. Ipse equidem diuinorum officiorum æcclesiasticique ordinis amator, baptisteria et sepulturas ceterasque ecclesiarum oblationes a laicis per multa tempora usurpatas, et iam ex longo usu quasi pro consuetudine possessas, consuetudines quoque prauas, conuiuia scilicet que presbiteri parrochiales dominis laicis per singulos annos persoluebant, strenue ac rationabiliter a laici possessione remouit, neue deinceps sacerdotes Dei laicis in talibus obedirent, in sinodo episcopali auctoritate interdixit, predicens illud Stephani pape et martiris decretum. « Laicis quamuis religiosi sint. Nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid possidendi, legitur unquam attributa facultas. »c Hic itaque amicus pacis ac benignitatis episcopus, his atque huiuscemodi bonorum operum exhibitionibus adornatus, ita se amabilem omnibus bonis uiris ac carum exhibebat, ut omnium bonorum laude fieri dignus mereretur. Erat enim sagacis ingenii, prudens eloquio, prouidus in consilio, pacientia lenis, uultu alacris, incessu et habitu iocundus, erga omnes benigne affabilis, intus et foris cunctis idoneus. Vacabat oportuno tempore orationibus, et interdum familiarium fruebatur collocutionibus, disponendo de suis suorumque utilitatibus. Diligebat militum atque nobilium contubernia, sed maior illi inerat erga clericos affectio, et in mensa et in uestium cultu largitatis gratia eis apparebat esse copiosior. De illicitis siquidem motibus carnis silendum non est, quos adeo ciborum parsimonia et potus comprimere studiosus fuit, ut ex quo episcopus factus est a carnibus sese abstineret, leguminis ei comestio sufficeret, nec uinum nisi parum biberetd. In conuiuio denique hospitalitatem in inuicem et in omnes sectando dapsilis fuit, nec unquam in prandio pauperibus Christi caruit, uitans illud quod scriptum est. « Episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est. »e In quadragesima uero cotidie pauperes XII reficiebat, quibus in cena domini denarios tribuebat, et in pascha plerosque uestiebat. Cum autem ut plerumque fieri solet, in subditorum etiam baronum animos furor iracundie et discordie diabolico instinctu irrepsisset, mira eius pacientia atque humilitatis gratia discordantes animos concordabat, et ut pax fieret firmior et quies inquietanti dando de suo sepenumero propinabat. Si uero aliquando aliqua laicalis persona in clericum, aut calumpnie causam aut iniuriam a clerico sibi illatam haberet, eique conquerendo reclamaret, ipse simplicitate columbe ac prudentia serpentisc instructus, et culpam ne dedecus fieret æcclesie, sub silentio teneri faciebat, et negligentiam si aliter fieri non posset, interdum dato precio a reclamantibus redimebat. Hic itaque operante Ihesu Christi clementia qui fidelium suorum et aspirando preuenit, et adiuuando prosequitur actiones, inter fratres pace prius reformata, XXII episcopatus sui anno, pro saluatoris amore et peccatorum suorum remissione, iherosolimitanum prosecutus est iter. Unde sacris locis ex more uisitatis, et cum ymbre lacrimarum facta oratione ubique pro peccatis, dum rediret et ecclesiæ suæ ornamenta plurima deferret, inter seuientes maris fluctus, saluatoris nostri Ihesu Christi misericordiam implorans, reumque se uociferans, psalmos Deo et hymnos personando naui dissoluta, creatori suo spiritum reddidit. LIIII. De Hugone abbate sancti Germani. Hugo sedit annos XXI. Hic siquidem, in Cluniacensi territorio de castro Monteacuto ortus, a nobilibus processit parentibus, pater huius Dalmatius dictus, matris uero nomen. Hunc cum patres satis tenere diligerent non solum carnaliter, sed etiam spiritaliter, nutu Dei quo omnia disponuntur, ecclesie destinatur, litteris traditur, et adhuc in puerili innocentia manens, in Cluniacensi monasterio monasticum habitum suscepit, ubi sub sancto HUGONE auunculo suo eiusdem monasterii tunc abbate pluribus annis uixit, et regulam beati Benedicti in claustro eiusdem monasterii sapienter didicit. Quoniam sicut perhibetur de ipso, semper sine querela, humilis et obediens suis maioribus, sicut decet monachum, permansit. Porro dominus omnipotens, qui humilia respicit in celo et in terra, humilitatem huius respiciens multis profuturam, eum in claustro diu manere non permisit. Post decessum nanque domni Roberti, abbatis sancti Germani Altissiodorensis, in eadem æcclesia electus et benedictus abbas, non propter nomen abbatis elatior factus, sed tanquam unus ex ceteris humilis monachus fuit, et sicut bonum magistrum decet, cepit facere et docere, demonstrans exemplo quod docebat uerbo. Cognito autem quod domnus Humbaldus, uenerabilis Autisiodorensis episcopus, in uia iherosolimitana de hac uita migrasset, clerus eiusdem ecclesiæ ex maiori parte, facto satis breui interuallo, hunc iam dictum abbatem in pontificem elegerunt. Prepositus uero eiusdem æcclesiæ, Hulgerius nomine, et quidam canonici cum eo qui eundem prepositum nominauerant in electione, electioni sancti uiri restiterunt. Qui etiam regem Ludouicum, filium regis Philippi tunc regnantem, sue contradictionis adiutorem habuerunt, ita ut omnia regalia ad episcopatum pertinentia omnino concedere ei denegaret. Tunc ipse compulsus et tractus ab electoribus suis, et aduersarii sui limina apostolorum adierunt, ut ibi a summo pontifice iudicaretur de electione. Sed benignissimus dominus omnium bonorum distributor, aduersus quem non est sapientia uel consilium, tantam dedit reuerendo abbati gratiam in oculis summi pontificis, qui tunc Paschalis nomine sedebat, ut ab ipso gratiam episcopalis consecrationis mereretur accipere, et cum pace aduersariorum ad propriam sedem reuersus est, cum multa alacritate occurrente sibi clero et etiam populo. Comitem quoque terre qui eodem tempore captus tenebatur a Mansello, qui postea in Cartusia religionis habitum assumpsit, de confirmatione sue electionis letum inuenit, regem etiam Francorum qui prius ei aduersabatur in aduentu suo quam cito eum uisitauit pacatum. Denique in quanta animi puritate et quam humilis in episcopatu suo uixerit, licet non per omnia, subsequens littera declarabit. Cuius sancte conuersationis quasi quoddam presagium fuit pronosticum ei diuinitus destinatum, quod tale fuit. « Aue Maria gratia plena », etc. Nec mirum si filius uirginis sine cuius nutu nec folium cadit in terram, in pronostico serui matris sue quem uirginem nouerat permansurum, illam singularem et admirabilis gratie salutationem uoluit inueniri, ut qualis uite futurus esset daret intelligi. Ordinem cisterciensem, qui tunc temporis adhuc recens erat, leta et uoluntaria paupertate circumseptus, dulcissima uisitatione frequentabat, et iuxta facultatem suam ei in multis necessaria ministrabat. Suo etiam tempore eiusdem ordinis abbatie Regniacum, Rupes, Bonus Radius inicium fundationis habuerunt, et per manus eius, tum in ministrando necessitatibus eorum, tum in acquirendo possessiones, non modicum incrementum. Nam ante tempora sue consecrationis, Pontiniacense monasterium fundatum fuerat. Infirmos etiam eiusdem ordinis non obliuiscens, dulci alloquio refouebat, et in expensis suis sepius refectionem ministrabat. Ciuitatem et frequentias populorum congruo tempore libenter uitabat, claustrum monachorum leta animi simplicitate frequentans, inter ipsos non desiderans episcopus uocari uel uideri sed monachus, non oblitus illius euangelici precepti « Qui maior est in uobis fiat sicut iunior, et qui precessor est, sicut ministrator. » Illud etiam beati Iheronimi, qui et monachus fuit et doctor monachorum, semper in mente uoluens « Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus est. Si cupis esse quod diceris monachus, id est solus, quid facis in urbibus ? » In claustro monachorum de Caritate, qui iuxta ordinem cluniacensem uiuebant, frequenter manebat, et de castris suis Varziaco et Cona annonam et uinum, ne ecclesiam grauaret, ad suum usum et ad refectionem infirmorum ibidem sepius precipiens deportari. Creditur quoque de ipso quod spiritum habuerit prophetie, in quo quoddam signum ueritatis reliquit clericis ecclesiæ sue. Fuit nanque tempore suo quidam clericus nomine Stephanus, in acquirendo et prouidendo cautissimus, qui multum dilectus et familiaris fuerat abbatie cui prefuerat, et precipue abbati Geruasio successori suo utpote de familia eiusdem ecclesiæ. Pro ipso igitur cum monachi ipsius ecclesiæ et presertim abbas frequenter episcopum interpellarent, ut eum canonicum faceret in ecclesia sancti Stephani, ipse uero nollet eos in hoc audire ; cum ipsi eum cotidie assiduis precibus non cessarent pulsare, fertur hoc illis responsum dedisse. « In cassum pro ipso preces funditis. Meo nanque tempore, meus nunquam canonicus erit. Hoc enim credo de ipso, quod quam cito canonicabitur in æcclesia sancti Stephani, proprii commodi circa bona ecclesiæ nimius erit exactor. » Et quid multa ? Verbum sancti uiri ueritas subsecuta est. Post mortem nanque eius, successor suus predictum clericum in ecclesia beati Stephani canonicum fecit, et familiarissimum sibi habuit, et quod de ipso uir sanctus predixit, hoc in eodem clerico effectus probauit. Archidiaconatum qui suo tempore uenit in manus eius diebus sui presulatus in manu sua retinuit, non propter auaritiam, sed ne sacerdotes grauarentur, sciens archidiaconatus redditus paucissimos esse, nec ad expensas quas nomen huius honoris requirit posse sufficere. Contigit autem semel eum pro quadam necessitate uelle romanum pontificem uisitare. Unde et consilio assistentium sibi pro expensis itineris tanti compulsus est a sacerdotibus sue diocesis auxilium postulare. Dederunt sacerdotes iuxta proprium arbitrium unusquisque, nec amplius quesitum est ab aliquo quam de eius procederet libera uoluntate. Paratis igitur omnibus que necessaria erant sibi, aggressus est iter propositum, transiuit montem Cinicum, ad Clusas uenit, et ibidem intellexit uiam securam non esse. Consilio itaque inito, ad propriam sedem rediit et non oblitus quod a sacerdotibus suis pro itinere incepto pecuniam sumpserit, uiso scripto quantum unusquisque sacerdotum dederat, tantum unicuique est resignatum. Fuit quoque quidam eius familiaris, cui æcclesiasticum beneficium contulit. Ille uero non inmemor accepti beneficii, transacto aliquanto spatio temporis, cum quadam summa nummorum uenit ad monachum quendam, qui loculos episcopi portabat, et totius domus sue procurator erat. Obtulit ei eosdem nummos, ita dicens : « Dominus episcopus multa expendit et indiget multis ; hoc munus accipite, et in expensis sibi necessariis reseruate ». Monachus cum gratia munus accepit, et acceptum reseruauit. Nec multo interiecto temporis spacio, ad memoriam reducens nummos acceptos, et ignorans si aliquis scrupulus lateret in munere qui conscientiam episcopi posset offendere, cuius puritatem non ignorabat, sicut prouidus et sapiens dispensator, quale munus a quali uiro sibi datum fuisset episcopo reuelauit. Quo audito cum episcopus cogitaret unde donum processisset tale et tantum, statim uenit ei in mentem, quod in æcclesiastico beneficio benefecerit illi. Iratus sic dispensatori suo fertur dixisse : « Frater, non est nostri propositi hoc tenere quod a gentili dictum est "Non cures unde habeas, sed oportet habere". Ita ex integro sicut munus tibi dedit, datori remitte, ne conscientia mea polluatur in ecclesiastici beneficii collatione. Monachus statim obedit, et, sicut ei iniunctum fuerat, munus datori remisit. Accidit etiam ut ex defectu uinearum sub quodam anno uinum aliquantulum magis solito uenderetur. Ipse uero considerans loca regulariter uiuentium in episcopatu suo, precipue inter alias necessitates ad usum potus, nichil omnino uini aut nimis parum habere, constituit monachis de Rupibus, et illis de Bono Radio, et illis de Caritate, a Varziaco et Cona uinum ministrari, iuxta quantitatem uini quam habebat ibi, et prout cuique ecclesiæ congruum erat. Conuentui autem Pontiniacensi, Regniacensi et uirginibus Christi de Crisinon in hunc modum uinum distribuit. Quadam die, accito cellerario Altissiodorensi, cellarium proprium intrauit, et cognito quæ dolia essent plena uino, fertur ita dixisse suo cellerario : « Hoc uas sit conuentus Pontiniacensis, istud Regniacensis, istud pauperum uirginum Christi », unumquodque designans uirgula quam habebat in manu sua. Porro cellerarius sciens uinum esse de Migrana, quod destinauerat uirginibus Christi, dolium quoque XL modiorum magni precii fore, quasi ex consilio animum episcopi auertere uoluit a tanto dono, dicens : « Domine, istud uinum est de Migrana, et uas XL modiorum magni precii, putationi uinearum et aliis necessitatibus reseruatum. Placeat uobis uinum minoris precii dare, quoniam aliud habetis pre manibus quod ex magna animi accipient hylaritate. » Cui episcopus : « Non sapis ea que Dei sunt. Quod dixi, dixi. Nescis quod uerbum episcopi nunquam debet esse ociosum ? » Quid multa ? Dixit, et facta sunt. Sed adhuc audiamus quid dominus adiecerit huic uiro, ad augmentum huius caritatis. Vocatus est dispensator monialium, iniunctum est ei ut deferat uinum datum usui uirginum. Sed ille, cum intelligeret uinum tam bonum et tanti precii esse, obtulit uenale, ut de precio uini uilius emeret, et residuum precii necessitatibus aliis reseruaret. Episcopus hoc audiens, monachum dispensatorem iubet uocari, quare uelit uendere uinum inquirit. Monachus causam exponit. Quod episcopus intelligens, inquit : « Ego uinum quod dedi sub eodem precio quo alii daretur, uolo quod in meam redeat potestatem ». Obsequitur monachus uoluntati episcopi. Datum est precium monacho, non minus quam habere potuit ab alieno. Quo facto, episcopus ad monachum : « Modo precium uini habes. Ecce hoc uinum sicut prius iterum sponsis Christi dono, utque illud habeant et bibant precipio. » Creditur quoque de ipso quod semel, et secundo, et tertio, corporis infirmitatem sentiens, ita uniuersa que habebat pro amore Dei distribuit, ut nichil mobile preter uestimentum, quod uix posset sibi sufficere, retineret. In quadam autem infirmitate, cum omnia dari precepisset, allata est ei quedam pixis cum electuario et paruo cocleari argenteo. Ipse autem coclear statim precepit dari, ut nichil sibi retineret quod conscientie sue puritatem offendere posset. Accidit quoque ut quodam tempore apud Clarauallem esset, ubi sepe ex magna animi uoluntate morabatur pro consilio animæ sue, quia tunc temporis domnus Bernardus uenerabilis, magni nominis et meriti abbas, cuius uita et doctrina in uniuersali æcclesia celebriter diuulgata multos secum traxit ad Christum, ibique die quadam, cum abbas et conuentus monachorum, quorum consuetudo est propriis manibus metere unde uiuant ipsi et necessitatem patienti tribuant, in campum quendam ad metendum irent, episcopus cum falce conuentui se interposuit, magnum fructum expectans, quotiens inter eos contingeret ipsum socium esse laboris. Ventum est ad campum, ubi seges erat. Secant omnes, colligitur seges in manipulos, et ecce nubes tenebrosa et multis ymbribus plena, obnubilans celum et circumuoluens campum ubi erant. Quod cum uideret domnus Bernardus uenerabilis abbas, inperterritus et fidem Christi semper fixam habens in pectore suo, de qua scriptum est : « Omnia possibilia sunt credenti », conuersus ad episcopum, ait : « Pater, dic ut inminens pluuiarum inundatio transeat ». At ille, ad humilitatem semper respiciens, sic respondit : « Non sum huius meriti, tu ora, et confido quod dominus dabit tibi ». E contra abbas : « Et tu, pater, ora, et ego tecum ». His dictis, orauit uterque, et statim aures domini in preces eorum. Recessit caligo nubium, subsecuta est serenitas aeris, et cum siccitate colligunt messem suam sancti messores. Quodam quoque tempore, ex quadam insolita nimietate uentorum, quedam turris lignea ecclesiæ sancti Stephani funditus corruit super domum episcopalem sub silentio noctis deiecta, episcopo dormiente. Trabes et ligna trans tegumenta domus penetrando, circa lectum episcopi ceciderunt hinc inde, etiam ex transuerso, omni lesione remota a sancto uiro. Quid ad hæc dicemus ? Patet quod ille unus et solus dormientem custodiuit episcopum, « qui non dormitat neque dormit, et custodit Israel ». Semper enim custodiuit omnes diligentes se, de quo solo uere scriptum est : « Quia nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilat qui custodit eam ». Cum autem de consuetudinibus ecclesiæ sue inter prepositum et canonicos discordia tempore longo durasset, sub iuramento testium, tam canonicorum quam laicorum, consuetudinibus ex maiori parte scriptis et iuratis, pacem inter prepositum et fratres posuit, et scriptum suo sigillo confirmauit, et auctoritate romani pontificis communiri fecit, in pace ecclesie sue illum fructum attendens, quem legerat in beati Martini opere, qui ante obitum suum sibi imminentem in Condatensi æcclesia studuit pacem reformare. Quem fructum pacis, per psalmistam actor pacis promisit : « Sunt, inquiens, reliquie homini pacifico ». Et cum inter omnes prelatos, æcclesiæ cuiuscumque fuerint ordinis, uix unus possit inueniri, qui parentes suos etiamsi non sint digni, non sublimet honoribus et beneficiis ecclesiarum, iste singularis inter infinitos cuidam suo nepoti nunquam in uita sua prebendam uoluit dare. Et licet non multum assiduus esset in ecclesia sua, ob quietem spiritus quam inueniebat inter claustrales, multam tamen sollicitudinem circa suam æcclesiam exhibebat. Ad seruitium igitur ecclesiæ sue augmentandum, considerans nichil tam utile in æcclesia ad commune bonum fratrum, quam si prepositum ecclesie cederet eis in communem usum, quadam die consilio accepto non ab homine sed a Deo, per manum sancti Stephani super altare ipsius preposituram obtulit, et in perpetuum habendam ad communitatem fratrum, et precipue ad refectionem ipsorum, concessit et donauit, ipsumque donum, ne aliquando posset infringi, auctoritate Innocentii pape fecit confirmari. Veruntamen quod super hac donatione factum fuerat, tempore successoris sui obseruatum non fuit. Dedit etiam ecclesiæ beati Stephani æcclesiam de Oysi, et ecclesiæ sancti Germani æcclesiam sancti Ferreoli. Domum episcopalem de nouo edificauit lapideam amplam, et tegulis texit, et in illa parte eiusdem domus que respicit ad orientem, stationem quandam construxit, que uulgari lingua logie appellatur, plurimum in aspectu delectabilem, cum pulcherrimis columpnis exornatam super murum ciuitatis, unde et fluuius subtus potest uideri, et uinee, et agri. Appropinquante igitur termino uitæ suæ apud illum prefinito, qui tunc dat « dilectis suis sompnum » quando uult eis hereditatem suam dare, uniuersa menbra eius calor occupat innaturalis, ipse uero carne laborante, spiritum in psalmis et orationibus creatori suo compellebat seruire. Cumque superuenisset dies extremus, fratres circumstantes quali potuit diligentia, circa horam nonam diei, his ammonuit uerbis. « Horas diei que supersunt, quas debemus domino persoluamus, quoniam finitis horis statim requiescam. » Cantauerunt igitur domino, et hora completorii completa, completus est terminus uite eius, sicque uerbum quod predixerat, subsequitur effectus ueritatis, quoniam finitis horis requieuit in domino. Quod tunc prius intellexerunt circumstantes. Putauerant enim uerbum eius fuisse de quiete corporis. Est autem obitus eius quarto idus augusti, et a sede episcopali ubi spiritum reddidit domino, ad ecclesiam sancti Germani sicut de eius uoluntate dum adhuc uiueret processerat. Corpus eius delatum est cum debita reuerentia, et ibidem in capitulo eiusdem ecclesiæ ubi monachi disciplinantur domino prouidente habuit sepulturam. Nec uacauit episcopatus ab electione successoris sui per septimanam. LV. DE HUGONE Hugo de Cluniacensi territorio ortus fuit sicut et predecessor suus, cuius et nomen habuit, de ordine cisterciensi primus abbas Pontiniacensis æcclesiæ. Qui indicto ieiunio tam clerico quam populo Altissiodorensis oppidi, facta inuocatione sancti Spiritus, electus est in pontificem. Pater huius, mater uero. Qui cum in Senonensi æcclesia, propter suspensionem domini Henrici metropolitani locum consecrationis non haberet, apud Ferrarias a domino Gaufrido, Carnotensi episcopo, circa festum beati Vincentii consecratus est, et dominica qua cantatur « Circumdederunt me » ad suam sedem episcopalem honorifice introitum habuit, et in ecclesia sibi cummissa diuinum officium solempniter celebrauit. Iste siquidem cum de genere magnorum uirorum processisset, ipse, quantum ad animi magnanimitatem, plus suo contulit generi, quam genus suum ipsi. In loquendo parcissimus erat, in faciendo efficax et promptissimus, et quamuis mire esset pacientie iuxta propositum ordinis sui, ut manus seuientium in æcclesiam et in res ecclesiæ reprimeret, rigorem admiscuit patientie, et quos non poterat per patientiam et humilitatem superare, conculcabat rigore iusticie, qui iudicio sapientis multum necessarius semper est in æcclesia Dei. Cotidie enim crescit malicia et multiplicantur mala super ecclesiam, quemadmodum pauci inueniuntur prelati in æcclesia Dei, qui animam pro grege sibi commisso contra malignantes obponant, et rigorem iusticie in laude bonorum et uindicta malorum exerceant. Iste uero intelligens tam humilem quam potentem unum habere dominum, licet humilibus aliquando parceret in iusticia, semper in potentiores ad uindicandum ueniebat in uirga, illud Augustini ad manum habens « Aliter seruit episcopus, aliter sibi subiectus, subiectus fideliter uiuendo, episcopus iusta precipiendo, et peccatores conuenienti rigore corripiendo. » In exemplum quoque beati Ambrosii factum sibi assumens, qui Theodosio imperatori uenienti ad ciuitatem Mediolanensem in faciem ei restitit, et propter multa homicidia que iussu suo facta fuerant, suum scelus sibi annuntiare et introitum ecclesiæ donec Deo satisfaceret interdicere non trepidauit. Nec mirum si animus eius paratissimus erat ad iusticiam, qui pro uindicta exhibita domino placato, populum Iudeorum a pestilentia mortalitatis liberatum intellexit per manum solius Finees, qui « stetit, et placauit, et cessauit quassatio ». Talibus eruditus exemplis, sicut putabat ex offitio pietatis humilibus condonandum esse, ita etiam iudicabat crudele et impium superbis et de consuetudine in res ecclesiæ seuientibus facile condonare. Illud sapientis non obliuiscens, ex solito peccantibus de facili indulgere nichil aliud est quam eisdem materiam peccandi ministraree, illud etiam beati Iheronimi quod ad instructionem eorum qui presunt ecclesiæ Dei in epistola de doctrina diuini studii ad Paulinum sacerdotem scripsit « Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest ; et quantum edificat ex uite merito ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. », comitem Willelmum qui postea in Cartusia religionis habitum suscepit uocando in causam, ad hoc canonico iudicio coegit, ut multa ecclesiæ sue restitueret, que de iure canonicorum ecclesiæ sue fuerant, multa etiam ad ius episcopale pertinentia quæ idem comes, propter defectum iusticie predecessoris sui, in suam redegerat potestatem. Illo itaque tempore usus nemoris quod Monsbarri dicitur, canonicis beati Stephani est redditus, ob quem usum pars quedam eiusdem nemoris est canonicis assignata a filio eiusdem comitis cum in eodem nemore uilla noua edificaretur. Venationem etiam quam comes per nemora sua ad episcopale ius pertinere negabat recuperauit, et, ut de hoc iure æcclesia remaneret inuestita, ipse tempore suo et uenatores et canes habuit, frequentissime precipiens uenari, et sub oculis comitis per mediam ciuitatem, cum canibus et debito clangore, uenationem ad episcopalem sedem deferri. Quid multa ? Ad hoc prudentia et rigor iusticie sue omnes episcopatus sui potentes compulerat, ut presentiam suam honorarent, absentiam timerent, et inicere manus in res ecclesiæ rigorem eius sub oculis habentes presumere non auderent. Cumque multociens castellani et potentiores ad presentiam suam uenientes pro indulgentia alicuius commissi requirenda et genu flexo preces funderent, non statim illis responsum dabat, immo etiam aliquando oculos suos ab eis uidebatur auertere, non propter superbiam uel indignationem, sed ne nimia humilitas, que talibus placere non potest, in gladio Petri timoris minueret reuerentiam. Cum igitur inter ceteras uirtutes quas gratia sibi contulerat, hospitalitatem primum a domino in euuangelio, postea per apostolum, intelligeret plurimum commendatam, ipse non oblitus illius uerbi quod in sua promiserat consecratione « Hospitalis uolo esse », domum suam hospitalem esse uoluit, unde et quendam conuersum de Pontiniaco preesse constituit domui sue, qui, tam presente quam absente episcopo, semper hospites paratus esset recipere, et precipue uniuersos ordinis sui, qui ad suam domum declinarent causa hospitandi. Studium etiam huius erat loca religiosa semper tueri et manu tenere, et solo habitu religionem pretendentes ad religionis ueritatem, ubi facultas dabatur, reformare. Unde et in quadam ecclesia Autissiodorensi, que in honorem genitricis Dei a sancto Vigilio predecessore suo extra muros ciuitatis fundata erat religionem de Premonstrato sua auctoritate cum auxilio comitis pia deuocione instituit, illis canonicis ab æcclesia remotis quorum conuersatio minus erat honesta. Denique cum inter uniuersos gallicane ecclesie coepiscopos precipue honestatis et magni consilii pro certo sapientum iudicio teneretur, cumque ad commune ecclesiæ sue bonum multum sollicitus extitisset, cuidam tamen nepoti suo preposituram eiusdem ecclesiæ donauit, quam, benignissimo caritatis affectu, uenerabilis bone memorie Hugo predecessor suus ad bonum commune fratrum super mensam sancti Stephani per manum eiusdem prothomartyris dederat, quod et auctoritate summi pontificis et sua confirmatum fuit. Redditus episcopales in multis, emendo, inuadiando, tempore suo ampliauit. Domum quoque cuiusdam militis que subtus murum erat et nimis propinqua domui episcopali, quoniam de media nocte in iocis garcionum et ancillarum sue domus quietem nimium solebat infestare, de laica manu emptam in ius episcopale transegit. Domum quoque ante ianuam suam, utpote multum domui episcopali necessariam, comparauit. Dedit ecclesiæ sancti Stephani uadium cuiusdam nemoris in XX et duabus libris, et ecclesiam de Lindriaco in memoriam obitus sui. Est autem dies obitus eius VI idus octobris, et in domo Pontiniacensi que primum habuit fundationem de ordine cisterciensi in episcopatu Altissiodorensi, in qua et ipse primus extiterat abbas, a seculo migrauit, et in æcclesia Pontiniacensi sepulture locum inuenit. Sedit autem circa annos XIIII, et uacauit episcopatus per annum, et a festo beati Dionisii usque ad aduentum domini. LVI. DE ALANO Alanus abbas de Ripario, natione Flandrensis, uir religiosus, rexit episcopatum XIV annis, et redditus episcopales in multis augmentauit. Apud Varziacum in turre et in aliis locis, multa in uadimonio accepit. In ualle Capelle sancti Andree domum petrinam edificauit. Apud Giacum grangiam petrinam et tegulis tectam, et domos ad manendum cum capella edificari, et uineas plantari fecit. Capitulo dedit XXX solidos censuales in ecclesia de Escoliua, nichilominus etiam dedit ecclesiam de Lindriaco cum presentatione capellani. Ad ornatum uero ecclesie beati Stephani dedit pallia duo optima, et ad seruicium eiusdem, librum XL omeliarum beati Gregorii, satis eleganter scriptum et ornatum. Aliis etiam ecclesiis Autissiodorensibus tam in redditibus quam in aliis beneficiis multa misericorditer contulit. Quamplura etiam digna memoria et scripto in episcopatu operatus est, que non culpa sed ignorantia scriptoris litteris agnotata non fuerunt. Hic cum in episcopatu Deo et hominibus placens laudabiliter XIIII annis uixisset, sollicitudinibus et curis mundanis quibus prius abrenuntiauerat se omnino exuere uolens, episcopatum resignauit, et, relicta actiua contemplatiue se prorsus tradens, Clareuallem adiit, ibique inter atlethas Christi martirium sui temporis aggressus, ieiuniis, orationibus, lectionibus, atque aliis caritatis operibus solummodo uacans, fine ut credimus beato in domino quieuit. Obiit autem V idus octobris, et sepultus est Clareuallis, pro cuius anniuersario sollempniter celebrando, magister Abbo eius clericus emit in molendinis de Creuenno XL solidos et plus de redditu, et canonicis beati Stephani dedit annuatim in eodem anniuersario diuidendos, ita quod in alios usus nullo modo alicui liceret predictos redditus transferre. Episcopauit autem tempore piissimi regis Lodouici, Wuillelmo qui sepultus est apud sanctum Germanum comite Niuernensi, qui non minimum ei in uita sua aduersatus est, et peruenit usque ad tempus Wuillelmi filii eius qui Iherosolimis mortuus est, romanis autem presulibus Adriano et Alexandro papa tercio. LVII. Willelmus Tuciacensis Vuillermus Tuciacensis fuit, non tantum illustris, sed et honesta origine procreatus. Pater enim eius extitit Girardus de Narbonia, uir nobilis. Mater uero Agnes, non genere uiro suo inferior. Qui cum clari essent rerum copia et sanguinis generositate, nobiliores tamen moribus et feliciores fuerunt natorum propagatione. Non enim hunc tantum presulem nutu Dei genuerunt, sed et Hugonem Senonum uenerabilem archiepiscopum qui primogenitus eorum fuit. Vir uidelicet modestus, liberalis, et omni morum honestate preditus. Predictus Wuillermus in iuuentute sua primum archidiaconatum, et postea preposituram ecclesie Senonensis administrauit, in qua administratione ita floruit quod nulli clericorum in Galliis largitate, hospitalitatis gratia, expense, et familie numerositate secundus extiterit. Huius consilio et prouidentia uniuersali ecclesia fere fluctuante, et schimate seuiente, prenominatus archiepiscopus frater eius immo ipse recepit et Senonis adduxit beate recordationis Alexandrum papam tercium, nondum plene confirmatum, quod etiam reges et principes facere formidabant. In qua receptione et quamdiu apud eos morata est curia, quam laudabiliter se uterque habuit non est facile dictu. Ad episcopatum diuina bonitate arcesitus, famam secularem et laudis humane lenocinia prorsus postponens, consuete tamen nequaquam oblitus est hospitalitatis, immo eam quousque uixit pie et liberaliter exercuit. Omnibus se affabilem, oppressis misericordem, et egenis benignum incomparabili exhibebat simplicitate. Vigiliis et orationibus insistens, uix aliquando obdormiebat uel euigilabat, quin psalmodia in eius ore resonaret. Missam cotidie celebrabat, nisi forte aliqua grandis superueniret necessitas. Equitans raro cum familia sua loquebatur nisi forte de negociis suis, sed aut solus tacite psallebat, aut uno de sociis aduocato, psalmos et letanias, uel totum psalterium aut partem illius iuxta uie quantitatem decantabat. Gratiam et amorem principum, prelatorum ecclesie et populi tocius, ei diuina contulit benignitas. Tempore suo crebra fuit comitum Niuernensium mutatio. Unde maiori ecclesie sue et aliis, quamplures emersere tribulationes et angustie. Quas Deo adiuuante uir pius et humilis ita sedare studuit, quod nec sua, nec alie sibi subdite ecclesie de iuris sui integritate aliquid detrimenti omnino senserunt. Nec tantum ecclesiarum immo et populi atque ciuitatis in qua sedebat se patronum et tutorem spiritualiter et temporaliter exhibuit. Siquidem cum Guido comitatum adeptus esset, consilio seductus peruerso, non tantum ecclesiarum, sed et tocius ciuitatis antiquis consuetudinibus obuiare conatus est. In primis enim torcularia in ius suum redigere temptauit, ita quod in tota urbe nulli liceret torcular habere, nisi sub tributo comiti annuatim reddendo. Cui presumptioni presul inclitus ita uiriliter restitit, quod nec clerus, nec populus antiquam libertatem amiserit, nec in aliquo grauatus fuerit. Idem comes alias decimas uinearum assensu etiam ecclesiarum ad quas pertinebant uiolenter occupauit, ita quod in singulis portis custodes constituti, ab omni transeunte decimam partem uindemie aut plus etiam per uim accipiebant. Quo audito, presul comitem conuenit, et cum ab incepta uiolentia eius ammonitione cessare non uellet, in ipsum excommunicationis, et in terram suam interdicti sententiam generaliter promulgauit. Nec hoc etiam contentus, dominum papam per nuntios suos super hoc consuluit, a quo priuilegia et confirmationem tam decimarum quam aliarum rerum ecclesie obtinuit. Nuncios autem eius preuenit misericordia domini, que et comitis amiciciam et decimarum restitutionem cum humili satisfacione ei contulit. Ita quod quicquid clericis aut hominibus ecclesiarum ablatum fuerat, unicuique ad probationem suam uel ad nutum suum restitueretur. Item idem comes de assensu regio communiam Autissiodori de nouo instituere uoluit. Cui tante presumptioni presul insignis se confidenter opponens, super hoc in regia curia causam uentilandam suscepit, non tamen absque periculo et expensarum nimietate, fere enim maliuolentiam illius piissimi Lodouici regis incurrit qui ei inproperabat quod Autissiodorensem ciuitatem ipsi et heredibus suis auferre conabatur, reputans ciuitates omnes suas esse in quibus communie essent. Tandem uero cum inde diu altercatum fuisset, priuilegiis et cartis Autissiodorensis ecclesie diligenter inspectis et cognitis, et non minima peccunie summa tam rege quam suis mitigatis, causam obtinuit et regia priuilegia continentia, quod absque assensu et licentia Autissiodorensis episcopi nullo modo liceret comiti uel alii Autissiodori communiam instituere. Tantas autem persecutiones et grauissimas insultaciones predicti comitis et suorum quando et quomodo uoluit diuina pacificauit clementia. Siquidem cum comes fere continua corporis grauaretur molestia, grauiori tamen cepit apud Clamiciacum incommodo detineri, et quasi in ultimis uexari. Ad quem uisitandum, non tantum proceres, sed etiam uicini conuenerunt episcopi, erat autem tunc temporis excommunicatus. Cum autem de uita eius dubitarent, ceperunt omnes episcopis qui aderant supplicare super eius absolutione. Eduensis uero et Niuernensis precibus eorum nullo modo uoluerunt uel ausi sunt adquiescere, presul uero Wuillelmus ea qua erat pietate et confidentia motus, ait baronibus. « Absit hoc dedecus et obprobrium sempiternum a nobis qui hic presentes sumus, quod tantus uir et comes noster inter manus nostras excommunicatus moriatur. Ego me primo interpono responsalem Virziliacensis ecclesie et aliis, pro quibus in eo lata est sententia. » Quo audito, barones gauisi, immo magis admirantes et magnificantes consilium et liberalitatem presulis, omnes similiter responsales se constituerunt, et ita absoluit eum. Super qua absolutionis benignitate non tantum procerum aut populi, sed et tantam comitis adeptus est amicicie gratiam, quod non eum dominum aut episcopum sed patrem suum cum de illo ante ipsum sermo fieret, frequencius nominare solitus erat. Unde ei postea dedit et ecclesie sue in perpetuum possidendos omnes homines quos in ualle capelle sancti Andree habebat. Nichilominus etiam concessit in fine suo Tornodori donum quod mater sua pro anima ipsius et suorum fecit eidem episcopo de hominibus quos Varziaci habebat, quorum ibi XXX aut plures erant familie, quos post mortem comitis idem pontifex per manum et privelegium pii regis Lodovici obtinuit, non tamen absque magno labore et maximis expensis. Adquisivit autem apud Varziacum quicquid Mattheus Caliga Laxa in eodem castro et castellania habebat, que possessiones magni erant precii et redditus, nunc in parte earum sita est domus episcopalis et fosseta. Multa alia adquisiuit ibidem in uineis, pratis, domibus et diuersis possessionibus, que propter prolixitatem noluimus enumerare. Apud Coruol aquisiuit quamplures homines. Apud Giacum, domos, furnum edificauit et in magna parte muro circumdedit, uineas plantari fecit, et homines et multa alia ibidem cum prato decani adquisiuit. Apud Charbuiacum emit mille solidos quicquid Girardus Poters miles ibi habebat. Ibidem etiam prata et multa alia comparauit, et forestas instituit. Apud Apoiniacum emit prata, uineas et terras arabiles. Adquisiuit etiam ibi feodum terre Iteri Raaudi, et feodum Wuillermi militis, et terras et prata que Hugo miles de Gurgi et mater sua et fratres habebant inter Icaunam fluuium et Chaumeis, partem etiam illam quam in eodem nemore reclamabant, et omnia alia que circa idem castrum, tam in feodis quam in proprietate possidebant, que multa comparauit pecunia. Item ante tempus suum Stephanus de Petra Pertusa, uir nobilis et potens, terras arabiles que iuris episcopalis esse debebant, tam sibi quam hominibus suis possidendas occupauerat et diu iniuste detenuerat, quo rescito, quamuis sibi iunctus esset proxima sanguinis linea, tamen uir Dei iusticie postponens generis propinquitatem, non cessauit donec omnes terras predictas per iusticiam ecclesiasticam et iudicio Senonensis curie in proprietatem episcopalem redegit, et ne in posterum aliqua super hoc emergeret querela inter terras predicti Stephani et terras episcopales, loco mete crucem magnam affigi fecit, et terras illas postea, quandiu uixit, propriis excoli carrucis fecit. Item cum maxima aquarum inundantia que tempore suo contigit, molinum de Verno prorsus absortum fuisset, partem quam Iocelinus et heredes sui in eo habebant emit, et multo melius quam ante fuerat molinum reedificauit. Apud Tociacum edificauit domum episcopalem et cellarium, emitque ibidem terras, prata et multa alia. Dedit etiam in edificatione turris septies XX libras, ea condicione quod dominus Nargodus ei iurauit quod, quotiens ipse uel successores sui turrim illam habere uellent, tam ipse quam heredes sui eam illis traderent, et idem sacramentum facere tenerentur episcopis et heredes sui et custodes turris predicte quotiens eos mutari contingeret. Apud Conadam emit a monachis de Challeueio grangiam de Brueria que sita erat iuxta uillam Chael, cum bobus et carruca, pratis et terris, et omnibus ad grangiam illam pertinentibus, pro quibus dedit quater XX libras priuniacenses. Aquisiuit etiam multa alia in eadem castellania, et quamuis Herueus de Donzi uir tante nobilitatis et potentie ei numquam cessaret aduersari, tamen Deo opitulante nichil de iure ecclesie tempore suo amisit, sed cum iam in lecto mortali iaceret, eum coegit ad lectum suum uenire, et ei pro feodo Giemi ligium homagium facere. Autissiodorum emit apud Sanctum Iulianum XX solidos censuales, emit etiam domos Lanberti Hosmundi, que contigue et nimis inportune erant porte et domui episcopali, et illis dirutis plateas curie sue uniuit et muro circundedit. Emit item domos que erant iuxta posternam et plateas Reinaldi militis de Lindriaco et plateas Stephani de Sarmasia. Multa alia emit et adquisiuit in eadem urbe, que longum est enumerare. Pauca de eius admiranda simplicitate et miraculosa humilitate ueraciter perstringam. Siquidem quadam die contigit quod, dum per uillulam pauperem et modicam transiret, muliercula quædam a tugurio suo egressa uelud illa Chananea que pro filia supplicans domino dicebat Miserere mei, fili Dauid, lacrimis et eiulatu miseranda clamabat, currens post episcopum « Miserere mei, homo Dei, quia maritus meus dura et inconsueta morte ateritur ». Clamore motus respexit, lacrimas uidens et causam agnoscens, ab itinere diuertit, descendens ab equo tugurium submissus intrauit. Inuenit muliercule uirum ita tota facie gulla, collo et gutture inflatum, quod uix lingua ab ore proiecta uiuifico uia pateret spiritui, et quod nullum omnino sermonem proferre infirmus posset. Illico lacrimis perfusus, ad orationis confugit suffragium, fauces infirmi, uultum, et gulam signo crucis aposito atrectans, et anulo suo sepius consignans, benedictione data recessit et illico tumor ille et morbus deficere cepit. Post breue temporis interuallum cum per eandem uillam rediret, predicta muliercula ei gratulabunda occurens cepit gratias agere, asserens et publice clamans quod per ipsum de tam graui mortis confinio uirum suum dominus liberasset et sanitati restituisset. Item alias cum ab benedicendum altare in capella fratrum de Grandimonte apud Fontenetum properaret, inuenit mulierem ante domum cuiusdam agricole grauiter lugentem, que super filii incommodo quem de longinquo causa sospitatis ad predictam benedictionem adduxerat, inconsolabiliter dolebat. Nam adolescens in arcto positus infra predictam domum in extremis laborabat. Quo audito episcopus domum intrat, infirmum uisitat, iuxta stratum uile residet, adolescentis uultum et frontem manu contrectat et lacrimosis uocibus eum consolatur, et de confessione anmonet et hortatur. Audita confessione cum moram ibi faceret, ceperunt ei socii sui dicere quod ibi capellanum dimittere deberet qui infirmo communionem dominici corporis daret. Multitudo enim populi eum ad predictam capellam expectabat, et iam fere erat diei hora quasi tercia. Quibus ille « Mihi nichil pocius quam opus domini perficere. Nullo modo hinc amouebor, donec iste communionem receperit ». Iussit itaque quod ego qui hec scripsi palefridum suum ascenderem, ut cicius uiaticum afferrem a predicta capella que fere uno inde distabat miliario, quod et feci. Cum autem redissem, non loci inmundiciam, non infirmi odorem nec strati uilitatem abhorrens, genu flexo infirmo manu propria uiaticum porrexit, et benedictione data et multis tam matri quam infirmo solatiis adhibitis recessit. Benedictione altaris perfecta, uix missam aggressus fuerat, cum nunciatur ei adolescentem illum obiisse. Quo audito cum sermonem haberet ad populum, tanta de eo locutus est quod quasi secure eum assereret iam beata quiete perfrui. Multa alia scripto et memoria digna uidimus, et scientes pretermittimus, ne forte fastidiosi uideamur. Nunc de eis que ecclesie sue et aliis ecclesiis pie et misericorditer contulit pauca subiungamus. Ecclesiam equidem beati Stephani operoso lapideo stabulatu undique sub tegmine circundedit. Anterius pignaculum et posterius cum uitreis ad ipsa pertinentibus fecit. Turrim meridianalem noua framatura et decenti laterum tectura decorauit. Totam ecclesiam nouis tignis, trabibus, tegulis, et lateribus in parte plumbatis cooperuit, et quantum ad ipsum pertinuit camerauit. Tempore suo altaria noua fundata sunt ab ipso et ab aliis in eadem ecclesia et consecrata. Unum ante crucem quod ipse consecrauit in honore sancte crucis et beati Iohannis euangeliste et sancti Laurentii martyris et sanctorum Cirici et Iulite, quorum reliquias ibidem recondidit, et beati Egidii confessoris, ubi et duos capellanos constituit qui in perpetuum missam singulis diebus celebrarent pro anima Guidonis comitis et antecessorum suorum, quibus capellanis ab eo redditus sufficienter assignati sunt. Unum erexit de suo in cripta a parte curie episcopalis, quod et consecrauit in honore beati Pauli apostoli et sanctorum Cirici et Iulite quorum ibi reliquie reconduntur, et in honore beati Germani episcopi et confessoris et beate Marie Magdalene. Huic altari deseruire tenentur canonici beate Marie et cotidianam missam celebrare pro anima ipsius, et pro anima Fromundi clerici sui, qui ibi primus assignauit redditus. Altari beati Andree apostoli in eadem cripta sito assignauit stipendia seruientium. Altari beati Nicholai et sancti Martini concessit XL solidos censuales cum X libris cere in ecclesia de Bruerrio. Ecclesie beati Iohannis baptiste que tempore suo a Stephano Ollandi est edificata et ab ipso dedicata, multa contulit in edificando, et de redditu dedit eidem LX solidos in ecclesia sancti Prisci, ubi et per ipsum duo presbiteri assignati sunt assidue seruituri. Ecclesie beate Marie dedit ecclesiam de Merriaco Sicco, et censam quam habent in ecclesia de Blanello canonicis eiusdem ecclesie concessit. Ecclesie beati Petri dedit ecclesiam de Venosa, et tunc ibi primum manserunt canonici. Abbatie sancti Laurentii dedit ecclesiam de Cept. Monialibus de Crisannone dedit XX solidos censuales in ecclesia de Monesterello, et medietatem minute decime de Lugniaco. Verum quoniam longum est enumerare omnia que ecclesiis contulit, conpendiose dicimus quod nulla est in tota Autissiodorum parrochia ecclesia conuentualis, que pro beneficiis sibi ab eo collatis non teneatur anniuersarium eius sollempniter celebrare. Nec hoc etiam tacendum censuimus, quod ad ornatum ecclesie beati Stephani primum dedit paulium optimum. Item cum ad curiam primus omnium episcoporum gallicanorum tempore scimatis tenderet in nouitate pontificatus sui, capitulo suo dedit medietatem totius beneficii ecclesie de Bacerna, instituens quod festum beati Martini hyemalis pulsatis maioribus campanis sollempniter celebrarent, et anniuersarium Hugonis Senonensis archiepiscopi fratris sui honore debito et condigno annuatim agerent. Postea cum a concilio Lateranensi reddisset, dedit urceum argenteum VIII marcharum ad ecclesie ornatum et ad reponendam aquam benedictam. Fuit itaque tempore beate recordationis Alexandri pape III, regnante in Gallia pio rege Lodouico, qui cum de eo loqueretur frequentius dicere solitus erat quod Wuillelmus episcopus Autissiodorensis unus de melioribus sacerdotibus tocius regni sui iudicio et estimatione sua esset. Peruenit autem usque ad tempus filii eius Philippi et consecrationi ipsius que Remis celebrata est interfuit anno a uerbo incarnato MCLXXX, in octabis omnium Sanctorum. In ipso autem anno circa festiuitatem beati Remigii egrotari cepit, et cum se sentiret quartano grauari incommodo, ad abbaticiam beati Mariani causa quiescendi uenit, ibique usque ad obitum suum decubuit. Cum autem ingruente hyeme grauiori urgeretur molestia infirmitatis, aduocato Theobaudo uenerabili Niuernensi episcopo sibi amicissimo et Girardo abbate Vizeliacense consanguineo suo et quibusdam Autissiodorensis ecclesie personis et canonicis, testamentum suum fecit, et omnia que habebat tam in uictualibus quam armentis et peccoribus uendi fecit, et pro debitis suis reddi. Dedit item ibi ecclesie beati Stephani cupam argenteam IIII marcharum de intus et de foris peroptime deauratam, ad reponendum in ea corpus domini. Dedit etiam canulas et pelues argenteas ad cotidianum officium altaris beati Stephani. Item dedit uestimenta sacerdotalia, albas duas mirifico paratu decoratas, cum stolis et amictibus preciosis, et tunicam cum dalmatica, et infulam miro aurifrigio ornatam, et libros et alia que in capella sua habebat cum cophino in quo reposita erant. Dedit etiam aurifrigium quo post obitum eius decenter ornate fuerunt due infule. Abatie uero in qua iacebat dedit XL solidos censuales in ecclesia de Lugniaco et de Molins. Dederat autem eidem ecclesie prius multa alia, medietatem uidelicet cense de Vincellis et terras quas apud Tangiacum ipse emerat, et quedam alia infra et extra muros ciuitatis. Vixit autem, immo uerius in infirmitate laborauit, et penitentiam egit usque ad finem febroarii. Quamuis enim ita atenuatus esset atque debilitatus quod nec super pedes stare nec a lecto surgere posset, abstinentiam tamen solitam omnimodis obseruabat. Nam tota quadragesima, a festo uidelicet beati Martini usque ad natale domini, cotidie ieiunans, nullum omnino cybum sumpsit nisi quadragesimalem. Interea tanta erat uisitantium multitudo et frequentia, quod etiam aliquis sanus et incolumis uix eos sustinere posset. Ipse tamen, quamuis iam quasi omni corporis uigore destitutus, omnes cum honore recipi precipiebat, et omnibus gratias agens lacrimosis uocibus supplicabat quatinus pro ipso apud dominum intercederent ut bono fine consummaretur. Huiusmodi enim uerbum, et in infirmitate et cum sanus esset, frequentius in ore eius uersabatur, bonum exitum a domino tantum debere peti. Unde multociens audiuimus, cum pauperes aut alii dies multos uite prosperitatem aut continuam ei precarentur corporis sanitatem, aiebat « Non hec a domino petere debetis, sed tantum quod bonus sit exitus meus ». Solo itaque superstes spiritu, terre particula iam emortua, nunquam tamen ab oratione uacans, sic laborauit usque ad finem febroarii. Tunc finem suum appropinquare agnoscens, familiam suam ante se aduetatam absoluit ab omnibus que in eum commiserant, et ab eis se absolui suppliciter cum lacrimis postulauit, pauca etiam que sibi residua erant, annulos uidelicet suos, distribuit. Et aduocato decano et capitulo suo ad lectum suum finem suum eis commendauit, ualde conquerens et dicens se tantis occupatum fuisse quod non multa eis bona contulerat, et tamen se ita erga ipsos habuisse, quod parum aut nichil detrimenti eis irrogasset, sed omnes sincera dilexisset caritate. Ut autem memoria eius apud eos in perpetuum haberetur, dedit eis ibi ecclesiam sancti Prisci, ita quod centum solidi de censa eiusdem ecclesie annuatim diuiderentur in anniuersario suo equaliter canonicis et presbiteris de choro beati Stephani qui seruitio interessent, ceteris uero clericis prout oportunum uideretur, et residuum pauperibus erogaretur. Ibidem cepit eos cum lacrimis monere et exhortari ne inter eos discordie uel inuidie seu scimatis perniciosum irrepperet flagicium, sed statim eo sepulto regem adirent obitum suum nuntiaturi et debitam eligendi licentiam ab eo petituri, et sic absque dilatione conuocatis fratribus personam honestam, literatam, bene morigeratam eligerent. Nam mora diuturna eis dampnosa esse poterat et periculosa. Rogauit item quod in uilioribus uestimentis sacerdotalibus que in ecclesia beati Stephani erant sepeliretur. Tunc in hec uerba cum magno eiulatu prorupit. « Ille pacem ueram uobis misericorditer concedat, qui recessurus a discipulis inquit "pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis" » et, sic facta generali confessione, intercessione ab eis impetrata et absolutione, data benedictione, eos dimisit. Nichil item de contingentibus obmittere uolens, Senonensem uenerabilem presulem Guidonem per nuncios arcessiuit humiliter supplicando ut exitui suo interesse dignaretur. Qui pro pietate qua erat, negotiis suis posthabitis ad ipsum properauit, et eum adhuc spiritantem inuenit. Cum uero de confessione et absolutione quamuis multociens alias, tunc tamen precipue et attentius ut res exigebat locutus est. Ipsi etiam nepotes et familiam suam tanquam domino et consanguineo suo commendauit quos in patrocinio suo benigne suscepit, et quod nunquam eis deesset spontanee promisit. In nocte sequenti, cum infirmitate grauius solito urgeretur, quesierunt ab eo sui utrum in cinere et cilicio sicut decet christianum uellet obire, quod ipse et uoce qua potuit, et gestu annuit, et poposcit, et crucis impressione se ut potuit muniens, eiusdem crucis signaculo dextra parte eleuata illud ultimum stratum consignauit. Sicque ibi positus cum religiosi et clerici qui aderant letanias et psalterium decantarent, quamdiu potuit cum ipsis psallebat. Circa mediam noctem, cum conuentus matutinos decantasset, ad eum uisitandum uenit, et in conspectu eorum emisit spiritum. Cum autem corpus eius lauaretur, cepimus qui aderamus ultra quam dici potest mirari, et quasi de nouo eiulare super stupenda et inaudita eius atenuatione. Totam faciem eius et uultum balsamo perunximus, et postquam indutus est sacerdotalibus et pontificalibus insigniis, ad ecclesiam eum detulerunt. In crastino quantus fuerit luctus tocius ciuitatis, quanti gemitus et lamenta fere omnium aduentancium non est facile dictu. Apparebat iam in eo quasi quedam species beate quietis, nam uultus eius ut assolet mortuorum nullo erat pallore fuscatus, sed ita serenus et quasi rubicundus quod aduenientibus illum potius dormire quam mortuum esse uideretur. Missis cantatis et peracto obsequio, predictus archiepiscopus humiliter genua ante feretrum flectens osculatus est cyrothecas quibus manus eius inuolute erant et sandalia /(p.240) pedum ipsius, quod et multi nostrorum fecimus, et sic primus episcoporum Autissiodorensium sepultus est in eadem ecclesia ante maius altare a parte sinistra iuxta parietem. Postea Hugo Senonensis archidiaconus eius nepos sepulturam satis honestam super eum edificari fecit. Vacauit autem episcopatus anno integro, mensibus decem, diebus nouem. LVIII. DE HUGONE DE NOERIIS De Hugone de Noeriis quamdiu sedit in episcopatu . Hugo de Noeriis sedit in episcopatu annis circiter XXIV, ex thesaurario assumptus in episcopum, anno domini circiter MCLXXXIIIA, circa Purificationem beate Marie uirginis, uir quidem sanguinis generositate preclarus, sed animi magnificentia preclarior. Quibus progenitus et ortus fuit . Huius pater Milo Noeriorum dominus, mater domina de Gessia non inferioris nobilitatis fuit. Quam magnifice se habebat . Hiis igitur ortus maioribus, natiue fuit generositatis non degener. Nam more nobilium in multa degebat magnificentia seculari, et uitam agere priuatam indocilis, in euectionum multiplicitate, numeroso clericorum et militum comitatu, multa domesticorum frequentia, et apparatu magnifico maiorum suorum titulos adequabat. Quibus nature dotibus, uel scientie, siue eloquentie preditus . Erat autem stature mediocris, decorus aspectu, sapientia preditus, in agendis strenuus, inter consultos consultior, in tantum ut si in quolibet presens esset tractatu, eius expectabatur sentencia et frequentius preualebat. Inestimabilis facundie, in persuadendo efficax, in demonstratiuo genere loquendi, quod laudem continet aut uituperium, facundissimi uires exprimens oratoris. Litteratura et uiuacis ingenii adeo ut in qualibet facultate liberali seu mechanica ei promptum esset uerba habere materie accommoda, ac si plenam eius esset scientiam assequutus. Plerumque etiam latino eloquio properato ualde studio cantica componebat et cantus. Commendanda quidem ingenii uiuacitas siquidem breui cudebat tempore prius ad limam perduceret quam ad linguam. Sed tanta estuabat auiditate edendi quod fecerat ut inculta proferret in medium que melius latere potuerant, donec correctionis studiose elimata in cude luculentiori splenderent ornatu. Unde factum est quod eius opuscula, que plus in ipsius fauore quam proprio scemate frequenti dum uiueret habebantur in usu, ipso sepulto sunt pariter consepulta. Militum gaudebat stipari frequentia, et de militaribus studiis libentius disceptabat cum eis. Unde et Vegetium Renatum frequenter relegerat qui de huiusmodi loquitur disciplinis de quo militibus multa doctrinalia proponebat. Miram habebat affectionem ad suos, urbanus ad eos cum quibus degebat adeo ut, omnibus omnia factus a, domi inter eos esset quasi unus ex ipsis, foris tamen prerogatiue suo congruo moderamine dignitate seruata. In quo mores eius poterant argui . mnibus fauorabilis, nisi habendi cupiditas que omnes pene potentes exagitat ad exactiones et oppressiones subditorum, et usurpanda iura non sua ipsum plus forte debito prouocaret, et nisi contra quemlibet indignatione concepta, ruine sue ac nocendi libidini immoderate plerumque frena laxaret. Quod circa temporalia maiorem curam habuit quam circa spiritualia . n administratione episcopalium commendandus per omnia, si eo feruore spiritualia quo et temporalia duceret amplectanda, sed tanto erat in spiritualibus remissior quo in temporalibus eius animus intentior habebatur. Quanto feruore fidem catholicam aduersus hereticos de Karitate zelatus est . erumtamen fidei catholice assertor erat magnificus, eoque circa illam feruore ardebat, ut ad capiendas uulpeculas b que demoliuntur uineam domini Sabaoth et hereticis dogmatibus degenerare faciunt in labruscas c tota uigilantia laboraret. Contra quos apud nobilem diocesis sue uicum de Caritate uidelicet eo accingebatur feruentius quo hereticorum ibi amplius feruere cognoscebat errorem. Tantaque animi constantia hereticos ibi persequutus est quod quidam ex eis per diuersas dioceses publicam agentes penitentiam ad gremium matris ecclesie abiurata heresi salubriter sunt reuersi. Alii pertinatiores in salutis sue dispendium in Ytaliam uel ad Albigenses ad sui erroris complices confugerunt terre natiuitatis sue et proprie cognationis et hereditatis extorres. Sicque in eo profecit negotio ut hereticorum malleus non inmerito diceretur. Qualiter domos episcopales Autissiodorenses emendauerit uel ampliauerit . ui, licet sic in spiritualibus proficeret, in temporalibus tamen multo proficiebat amplius quibus propensius incombebat. Nam domos episcopales Autissiodori, seu lapsa reparando seu noua construendo, prouexit in melius, antiquis edificiis cellam uinariam cumcamerationis lapidee maiori palatio contiguam, et coquinam iuxta portam structure mirabilis magnis impediis superaddens. De Regio Anne, quid ibi fecerit . Apud Eppogniacum castrum suum, domus erat episcopalis que Regius Annis uocatur, in loco gratissimo et commodissimo constituta, quam Ycauna fluuius ex sui profunditate sinus ibi piscosiores expandens undique preterfluit, nisi quod terre ab anteriori parte continue modicum interuallum, magnam tamen intra se continens intercapedinem, ibi esse insulam non permittit. Domus illa, forma et materia humilis, domicilium episcopis prestabat inglorium. Hanc multiplicibus et magnifice nobilitatis et uenustatis edificiis non modicis sumptibus ampliauit. Locumque illum tutioris suis refugii aduersus hostiles strepitus facere desiderans, ab interiori parte ubi terra erat continua, ab una parte fluminis ad alteram sepem ex inmensis roboribus murumque produxit, et plurima propugnacula desuper collocauit. Terramque in altum fodiens fossas continuabat inmanes, ut per eas cursum fluminis diriuaret, fieretque ibi quod natura negauerat, insula uidelicet artificii supplemento. Opusque conceptum et ex parte iam consummatum maiori ad perfectum duxisset, nisi comes Campanie Theobaldus, in manu forti eius moliminibus restitisset et opus pene in consummatione existens ad terram funditus deiecisset, domibus tamen episcopalibus in sua nichilominus integritate seruatis. De Bello reditu, qualiter extruxerit . Apud Charbuiam uillam episcopalem locus erat inter siluas fructectis obsitus, et propter iuges et uarios aquarum discursus prorsus inutilis et nullis usibus accommodus, qui nunc Bellusreditus nuncupatur. Ibi fructectis penitus extyrpatis et aquis discurrentibus in unam massam collectis, duo stagna fecit multis referta piscibus, unum superius et alterum inferius ex influxiore prioris. Quibus adiecit et tercium, tum ex priorum decursu, tum ex fontibus, tum ex torrentibus undequaque confluentibus in idipsum, magnum admodum et piscosum. Domos insuper multiplices structure nobilissime et uenustatis immense extruxit ibidem, quas fossis aquas ex stagni superioris influentia continentibus et propugnaculis et sepe fortissima a parte anteriori que stagno priori est opposita mirabiliter communiuit, ipsi stagno murum latericium superponens. Cui loco ab ea parte ubi deest stagnorum munitio, silue confrage circumquaque incise, et ad terram demisse ualidum prestant et ad expugnandum difficile munimentum, uia licet arcta patente media inter siluas, per quam multis portarum, fossarum, et pontium interiectis obstaculis ad domum interiorem difficilis et qui suspectis temporibus a paucis obseruari ualeat est accessus. Locum istum idem episcopus, quantum humana potuit industria, ad omnimodam amenitatem et commoditatem prouexit. Nam et siluas ubi frutectis erant uel arboribus humilioribus aut rarioribus obsite, et ob hoc minus utilitatis habiture, penitus extyrpauit et agriculturam redegit. Ortos ibi fecit, plantauit arbores diuersi generis, ut, preter amenitonem que proueniebat ex istis, fructus inde perciperet copiosos. Siluarum quoque partem non modicam sepe continua circoncinxit ab ea porta que est a parte siluarum anteriori, uidelicet ad aggerem tercii stagni usque perducens, et grata intrinsecus ferarum lustra concludens et eorum multitudinem copiosam que et oculos intuentium de palatio iocunda uisione pascebant et plerumque uel in festis maioribus uel in susceptione hospitum grata domino et nobilia exenia ministrabant. Nec minus fecunda cuniculorum receptacula intra septa illa uel extra uoluptuose et utilis materiam occupationis ibidem prestabant. Sic locus multimoda commoditate et amenitate preditus gratissimam prestat usque hodie episcopis mansionem, excepto quod sepe demolitio que sine inmodico siluarum exterminio et suptuum dispendio in sua integritate seruari non poterant, feras sue reddidit libertati. De domibus Tociaci et Conade . Apud Tociacum et Conadam, castra uidelicet episcopalia, in areis a suis predecessoribus preparatis, domos condidit episcopales et nobilitatis immense. De hiis que gessit apud Varziacum . Castrum suum nobile Varziacum quod, propter loci immunita prius frequentibus patebat depredantium incursibus, muros reparando antiquos et fossas turribus ingentibus circumsepsit. Domos episcopales iuxta ecclesiam beate Eugenie, muro solido, magnificis edificiis, turribus ac propugnaculis a primis condidit fundamentis. Presidium quoque episcopale ulterius muro solidiori, turribus munitioribus et antemuralibus, in tutam et ad expugnandum difficile munitionem prouexit, et fossis mire amplitudinis uallauit in girum, in quibus, grata aquarum exuberantia ex fontibus circumfluentibus eas replens, non modicum facit ad munitionis agmentum, et tum ex piscium multidine qui ibi nutriuntur optimi, tum ex molendinis que edificauit ibidem, tum ex aliis utilitatibus suis, episcopo totique municipio multe commoditatis existunt. De his que gessit apud Noeria . Opere precium duximus presenti inserere lectioni que et quanta operatus sit in illo nobili patrimonii sui castro, Noeriis uidelicet, quod tante a proauis nobilitate et inmunitate prefulget ut ita in domini sui proprietate consistat et iure quod nullum habeat alicuius superioris dominationis respectum, sed potius de alodio, ut uulgo dicitur, et sui separati dominii existere censeatur. Propter quod non solum finitimis, uerum et principibus potentioribus circumquaque eo amplius inuidiosum existit, quo ad terras sibi uicinas, tum propter domini et casatorum seu uassalorum suorum potentiam, tum propter loci situm inexpugnabilem, magis libere et impune potest extendere uires suas, et ipsis formidine imminet ampliori. Sane mortuo Clarembaudo fratre domino castri illius, idem episcopus filii eius, Milonis scilicet in annis puerilibus constituti, tutelam suscepit, quam in multa sollicitudine administrans et forte plus iusto. Nam propter hoc in agendis ecclesie sue remissior existebat. Circa munitionem eiusdem municipii promouendam tota studii uiuacitate incubuit, totis uiribus sumptus fecit. Nam super muros burgi inferioris, quem ad radicem montis positum amnis qui Seneen dicitur undique preterfluit, ex muro seu ex lignis solidissimis robusta ualde propugnacula collocauit. In ascensu montis a burgo, licet ab ea parte castrum sit inexpugnabile situ suo, fossas in excisa montis rupe pregrandes portasque munitiores extruxit. In superiori uero parte, ubi se in cacumine suo montis in quo situm est presidium maior amplitudo diffundit, situm pandens machinis erigendis accommodum, preter muros munitionis antiquos inter quos unus erat solidior et exterior quem frater eius Clarembaldus paulo antequam defungeretur construxerat, murum post illum interiorem maioris altitudinis, spissitudinis, et soliditatis erexit, in capite eius turrim solidiore constructa. Exteriori quoque muro fossas excisis cautibus fecit preruptas, aliasque premisit excisiones in monte que hostes possent a presidio multiplicatis obstaculis et impedimentis arcere. Fecit et antemuralia muro exteriori connexa et immensi roboris trabibus contecta desuper, ut qui subtus existerent telorum iactus quantoslibet aut tormenta iaculatoria seu quelibet alia hostium molimina non timerent, sed securi uenientibus ex aduerso posteriorum fossarum et muri cui coniungebantur prohiberent accessum. Iuxta murum illum fontis uenam scaturientem inuenit, que licet sit modica, iuges tamen et perspicuas aquas emanat. Extra septa presidii principalis, magne nobilitatis extruxit palatium quod ipsi presidio non modice munitionis existit, gratam uidelicet domini mansionem quam multo et uoluptuoso decorauit ornatu. Fecitque cuniculos subterraneos a cella uinaria que turri suberat principali in palatium inferius de quo prediximus, quatinus propter uinum seu uictualia quelibet non oporteret ingredi uel egredi presidium principale, sed uictualibus per murum presidii demissiorem in sportis demissis, uinum siue aqua per fistulas plumbeas mirabili quodam artificio. Mirabilis sane cautela, ut scilicet uictualia que ad munitionem castri illata fuerant, uel inuecta ibi sub munitiori custodia fidelius seruarentur, et obseratis ad omnem excludendam suspicionem repagulis, usibus postulatum necessariis tali artificio deseruirent. Presidium nichilominus armis, balistis, ceterisque ad eius tuicionem necessariis inestimabiliter communiuit. Mansiones militum seu quorumlibet aliorum infra septa munitionis superioris contentas multo precio comparauit, et in proprietatem nepotis sui redegit. Tam in hoc quam in predicti constructione palatii circumspecta usus industria, ut accessus uolentium domini adire presentiam ad eius palatium extra septa principalis presidii minus haberetur suspectus, et, omni extraneo habitatore excluso, domini castri nullum omnino suspectis temporibus, nisi de cuius fidelitate plenissime confideret, infra septa superiora recipere cogeretur. Propter quod etiam baptismalem municipii ecclesiam posuit extra septa, solam domini capellam in superioribus esse permittens. Magnifica quidem opera et multa admiratione digna et commendatione, nisi ibi hominum sue commissorum custodie substantias in ligna conuertisset et lapides, et bona pro magna parte consumpsisset episcopalia que melius fuerant aut ecclesie utilitatibus aut pauperum necessitatibus aplicanda. Castrum illud quousque nepos suus in annos adolesceret pubertatis et eius esset mancipatus tutele, in multa rexit magnificentia et uirtute, interceptionibus circunstantium in manu potenti resistens et incursantium, predasque de terra sue tutele plerumque agentium argumenta refellebat non imparibus argumentis, ita quod omnibus qui erant in circuitu formidabilis appareret. Sed et ducis Burgundie et ceterorum principum seu potentum contra ipsum siue castrum concepta frequenter molimina tanta prudentia confringebat, ut semper honorabilem calculum reportaret. Acquisiuit autem eidem nepoti suo uillam de Valanto iuxta Giiacum uillam episcopalem, quam multa peccunia comparauit. Sed de hiis hactenus, nunc ad alia transeamus, et quantum in ampliandis ecclesie sue redditibus proficeret aut conditionibus in melius prouehendis profecerit, prout occurrit memorie, dixeramus. Pauca enim de multis tenemus, et aliqua omittimus ad lectoris stadium declinandum. De procurationibus regis qualiter remisse sunt . Iuris erat regalis ut, quando dominum regem uel aliquem de suis itineris occasio seu motus uoluntatis proprie ad aliquod episcopale domicilium diuertere faciebat, recipiebatur honorifice et procurabatur honeste. Hoc graue et honerosum debitum episcopus, diuina procurante clementia et occasionis congrue opportunitatem operante, in perpetuum taliter aboleuit . Nam cum Giemum castrum nobilissimum Heruei de Donziaco comitis Niuernensis quod erat de feodo Autissiodorensis ecclesie in proprietatem regiam deuenisset, iuxta pactorum formam quam dominus rex Philippus consenserat et fecerat ut ipse filiam Petri comitis Niuernensis, cui filie competebat iure hereditario comitatus, haberet uxorem, translato in regem taliter castri dominio, episcopus apud regiam magnificentiam multa interpellauit instantia, quoniam feodum ecclesie sine eius preiudicio non poterat retinere. Tandem in recompensationem feodi obtinuit, confecto inde instrumento regali, quod rex procurationes huiusmodi remisit episcopis in perpetuum, et, ne episcopus Autissiodorensis in aliquo domiciliorum suorum ipsum uel aliquem ex eius nomine recipere hospicio aut ministrare necessaria teneatur, concessit salua nichilominus cereo centum librarum cere quod in festo beati Stephani de Inuentione eius, uidelicet in augusto, a castri predicti domino ecclesie Autissiodorensi solui ex antiqua consuetudine consueuit, quem usque hodie dominus rex a prepositis suis de Giemo fecit persolui, pena apposita quod, quotiens prepositi cereum illum suo termino non reddebant, pro singulis diebus quibus in solutione cessabant V solidos parisiensium ipsi regi irremiserabiliter componebant, utilis sane recompensatio et ecclesie profutura, cum multum ex eo honeris episcopis sit remissum, et de feodo Giemi nichil nisi honor eis accresceret sine fructu. Qualiter acquisiuit decimas et domum episcopalem de Colengiis . Petrus de Corcione Colengias super Ycaunam fluuium cum omnibus que monachi de Caritate habebant ibidem multo emerat precio. Episcopus suam ei uoluit refundere peccuniam, et obtulit in emptione ecclesiasticorum bonorum diocesis sue, se esse asserens potiorem, et obtinuisset procul dubio nisi fauor regius quem Petrus sibi conciliauerat episcopo restitisset. Tamen multo conatu tandem episcopus decimas et oblationes et quicquid ad spiritualia pertinebat ab eo per compositionem extorsit, et domum insuper que nunc in eo municipio episcopalis existit. Qualiter acquisiuit decimam Varziaci et sub quo tenore . Apud Varziacum parum aut nichil de uini decima soluebatur. Hanc ex incolarum condicto taliter acquisiuit. Remisit eis manum mortuam, talliam marcii ex qua per annum dabantur in martio de singulis domibus capitaneis quinque solidi, remisit etiam furcam et rastrum et consuetudines huiusmodi que eis erant multi honeris, et episcopis modicum utilitatis prestabant. Ipsi uero sub hoc tenore decimas episcopis prestare tenentur pro huiusmodo remissione, unam uidelicet de decem sarcinis quam seruiens episcopi unus aut plures qui ad hoc fuerint deputati duxerint eligendam. Magna profecto ecclesie utilitas. Remisio enim propter hoc facta uix ad summam centum librarum annuatim poterat peruenire, et decimarum estimatio quingentarum uel sexcentarum et eo amplius pruuiniensi monete summam frequenter excedat. Multa in episcopatu gessit utiliter et prudenter, que uel audita memorie non occurrunt uel prorsus ad nostram noticiam non uenerunt. Quam uirtuose resistebat persecutoribus ecclesie . Persequutoribus in magna resistebat uirtute. Horum ecclesiastice seueritatis censura, horum rebellionem uiribus compescendo et plurima que siue ob hoc siue ob alias causas pertulit in episcopatu aduersa, mente intrepida et constanti, sicut erat uir animo magnificus et insuperabili longanimitate, percurrit de quibus pauca que nobis nota sunt memorabilibus duximus inserenda membranis. De forma interdictorum statuta tempore comitis Petris, et causa quare sic statuta . Agebat in Autissiodorensi, Niuernensi, et Tornodorensi comitatu comes Petrus uidelicet de Curtiniaco, domini regis Philippi fratuelis, cuius fauore procurante ipse Petrus Agnetem filiam Guidonis quondam comitis Niuernensis, cui suscessione hereditaria comitatus competebant predicti, duxit uxorem, dato propter hoc domino regi nobilis patrimonii sui castro, qui Mons Argi nuncupatur, ut ad illius coniugium perueniret uir quidem regi sanguinis et immense potentie, sed incircunspectus animo et iracundie formidande, et qui in molestiis aut iniuriis irrogandis, nulla ratione animi sui impetum temperaret. Unde et sub eius dominatione non solum episcopus, uerum etiam ecclesie sibi subiecte iurique ecclesiastici multas et graues molestias frequentius sustinebant, tum ab eo tum ab aliis qui uel de ipso nocendi familiare sumebant exemplum, uel quibus eo non resistente in ecclesiam Dei facultas erat liberior debacari. Et ab initio dominationis sue tantum sub eo laborauit ecclesia quod Autissiodorensis ciuitas fere per quindecim annos propter excessus interdicto conclusa, clausis ecclesiis, diuinorum officiorum silentia pateretur, nisi quod raris temporum interuallis dilucidis, comite per satisfationem ad ecclesie gremium reuertente, quandoque ecclesia sua organa resumebat. Statim tamen infra breuis temporis spacium comes replicatis iniuriis eius serenitatem permanere diutius non sinebat, quin sui paterentur silentii recidiuum. Super hoc tandem inito inter episcopum et capitulum Autissiodorensis ecclesie salubriori consilio, quoniam per huiusmodi interdicta frequentia, in immensum uicia succrescebant et pululare hereses timebantur, cum contra salutem suam efficerentur mentes hominum duriores, prouida inter eos deliberatione conuenit, ut sic deinceps uiuente comite animaduersionem huiusmodi temperarent, quatinus persona comitis pro suorum excessuum exigentia excommunicationis mucrone percussa in ciuitate Autissiodorensi seruaretur taliter interdictum, ut uidelicet in aduentu eius una in maiori ecclesia de campanis maioribus pulsaretur, et sic aduentu eius conito, quamdiu presens esset, clauderentur ecclesie, et diuina officia sub interdicti silentio agerentur. Ipsius uero discessu eiusdem pulsatione campane uelut edicto preconio publice designato, quasi discedentibus nebulis ecclesiis sollempnitatum suarum grata serenitas redderetur, exclusis tamen hominibus comitis ab ecclesiarum ingressu qui soli suberant interdicto. Sanum profecto et statutum salubre. Nam comes non sine confussione permaxima ingredi uel egredi poterat propriam ciuitatem, nec propter clamorem populi moram ibi facere longiorem, et ecclesia suo non cogebatur silentio edificationi deesse et profectui animarum. Quod in aduersis uiriliter se habebat . Tempestatis huius pene intolerabiles et formidandas procellas episcopus multa magnanimitate sustinuit intrepidus, totum se pro tuendo ecclesie iure impendens, pro qua opponebat se murum insuperabilem uenientibus ex aduerso, et non solum comitis, uerum et aliorum infestationibus uiriliter resistendo, non deficiebat donec illis humilitatis sub potenti manu Dei, ad honorem eius et sponse sue ecclesie finem attingeret commendandum, super quo pauca de multis duximus perstringenda. Qualiter Petrus, comes Autissiodorensis, extraxit puerum de terra, quem tumulari fecerat in camera episcopi . Comes, licet ei familiare esset et frequens per excommunicationem ab unitate ecclesie separari quodam tempore excommunicatus, fuerat ab episcopo Autissiodorensis ciuitas interdicto conclusa propter graues eius excessus qui uehementis indignationis igne succensus, non solum episcopum cuius fidelis utpote eius uasallus esse debuerat, sed et canonicos et clericos uoce preconia a ciuitate eiecit. Corpus pium mortui quod propter interdictum ciuitatis ecclesiasticam habere non poterat sepulturam, inoportuno matris pueri excitus clamore et lacrimis, in ipsa episcopali camera ante lectum domini sui episcopi fecit humari, in contumeliam eius et Dei contemptum. Hoc tam piaculare flagicium episcopus rigore districtionis ecclesiastice mira constantia persequutus, tandem ipsum compulit ad satisfationem huiusmodi exibendam quod die palmarum in processione sollempni, presentibus beato Willelmo auunculo comitis qui eum ad humiliandum se roborabat, Bituricensi et Petro Senonensi archiepiscopis, et multis aliis quos uel episcopi sollicitudo uocauerat uel facti nouitas illexerat ad uidendum, effosso sepulchro propriis manibus corpus extraxit defuncti fetens admodum et putridum, magnumque narium offendiculum utpote quod iam per menses aliquot ibi iacuerat tumulatione, et ab ipsa camera usque ad cimiterium montis Autrici, nudis pedibus, solis indutus lineis uelut plebeius quilibet, ad tumulandum ibidem propriis humeris deportauit, sese humilians salubriter coram Deo, qui colla regum et ceruices inclinat . Quis fuerit exitus huius comitis . Non ab re arbitramur existere ut quis huius comitis exitus fuerit posteris designemus, ut tanto securius iram domini contra se prouocare metuant quanto ex alterius addiscent exemplo quam uerendum sit incidere in manus Dei uiuentis qui retribuit habundanter facientibus superbiam, humilibus dans gratiam et superbis resistens. Siquidem comes iste, mortua Agnete uxore sua, cum sibi matrimonialiter Yolandam sororem Henrici Constantinopolitani imperatoris secundis nuptiis copulasset, eodem Henrico facto de medio iure pro iniquitatis uxoris obtentu ad imperium asciscitur instigante uxore illuc iter aggreditur, ab Honorio romano pontifice imperatorem Constantinopoleos confirmatur et inungitur pariter cum uxore. Dehinc cum magno latinorum exercitu Durachium usque peruenit, ciuitatem obsidet, uxore eius per partes Romanie tutiores utpote latinorum dicioni dudum subactes Constantinopolim felici itinere procedente. Imperator in obsidione non proficit. Soluitur obsidio. Per terras hostiles communiori uidelicet idem imperator incautius iter legit uersus Constantinopolim imperium recepturus de suis uiribus superbe presumens. Sed dominus excelsus qui humilia respicit et alta a longe cognoscit, ipsum omnemque eius exercitum in manus inimici conclusit, et tradidit in captiuitatem uirtutem eorum. Audiat humana superbia et attendat. Ecce hic uir tante nobilitatis et potentie qui tociens contra Deum et ecclesiam calcaneum erexerat, nunc captiuus et inglorius carcerali custodie mancipatur, domino miserante si uel sero de peccatis compungitur ad manum domini flagellantem , uel penam ipsius in presenti si non conteritur incoante. Sed nunc ad textum propositi , et qualiter ultionem de persequutoribus ecclesie expetierit ad laudem Dei et honorem ecclesie prosequamur. De Petro de Corcione, qualiter ultus fuerit in eum . Petrus de Corcione de quo superius fecimus mentionem in omnibus agendis comitatus secundus erat a comite , eiusque nutu et consilio comes Petrus de quo premisimus per omnia regebatur. Is ad oppressionem ecclesiarum comitem ualde qui animo incompositus erat ut prediximus incitabat, ipse prout poterat eorum tranquillitati nichilominus inimicus et quieti. Ad huius bestie edomandam seuiciam episcopus omnibus accingebatur prout temporum postulabat necessitas argumentis. Qui cum fauore comitis prosequente quamdiu in sue culmine potestatis emicuit, ecclesiam Dei et ipsum episcopum prosequi non cessaret, episcopus sicut erat admodum seculari quadam preditus industria, tempora uindicte oportuna expectans, eius insolentiam taliter edomuit ad extremum. Ipsum licet forte in hoc ab euangelice religionis mansuetudine exorbitasse iussus fuerit episcopus, utile tamen ecclesie et malignantibus formidabile proponens exemplum. Nam cum subtracto ei fauore comitis, tempora nubila glorie sue ac potestatis serenum fuscassent, nactus temporis opportunitatem episcopus suis desideriis congruentem, ipsum captum in quadriga assumpsit, et compedibus alligatum, capite super nudo quod dudum contracta caluicie deformabat, per uicos et plateas ciuitatis Autissiodorensis satis ignominiose tractatum, fecit publice circumferri, ridiculosum populo prebens de ipso spectaculum ut ubi summe potestatis functus honore fuerat, ibi rudiculosius sue deiectionis ludibria pateretur, discerentque uniuersi in fascibus constituti non peruerse agere nec extolli successibus, sed humiliari sub eo qui deposuit potentes de sede et humiles exaltauit. Qualiter Euraudum conuincit de heresi . Huic successit in officio et potestate Eraudus de Castronouo miles non inferioris malicie, nec minoris ingenii uel remissioris desiderii ad nocendum, ecclesie seuissimus persequutor, utpote cui heretica prauitate infecto propositum erat ecclesiasticorum dogmatum professoribus prout audebat et poterat aduersari. De cuius enormibus illud quod sequitur transmittere duximus ad noticiam posterorum. Quidam qui eius offensam incurrerat a persequentibus fugabatur ad mortem. Is ut instantis mortis euaderet periculum, in ecclesiam beate Marie infra muros ob emunitatem loci fugiens, se recepit. Hunc nulla Deo exibita reuerentia, ecclesie emunitate effracta, in ipsa ecclesia gladio fecit persequutore occidi, et cruore innoxio Dei sanctuarium attrociter prophanauit. Sed dominus iustus iudex, sicut in sequentibus exponetur, dignam ei retribuit uicisitudinem meritorum. Sane is offenso tandem sibi comite Petro ab eo discedens, ad comitem Niuernensem Herueum uidelicet se contulit cui comitatus cesserat Niuernensis, obtentu Matildis filie comitis Petri quam, sicut supradictum est, fauore regio fauente duxerat in uxorem cui competebat iure hereditario comitatus. In cuius Heruei scilicet gratiam idem Euraudus in tantum receptus est, ut eundem locum quem apud comitem Petrum obtinuerat, etiam apud Niuernensem comitem obtineret. Sub cuius potestatui, sicut in Autissiodorensem prius quoque comitatu, ecclesia multis oppressionibus laborauit. Increbrescente contra eum tandem hereseos qua notabatur infamia, idem episcopus sicut erat catholicorum dogmatum zelator precipuus et peruersitatis heretice feruidus extirpator, in Parisiensi concilio ab Octauiano Romane ecclesie presbitero cardinali, qui tunc legationis officio fungebatur in Francia, Parisius conuocato, multis archiepiscopis, episcopis ceterisque ecclesiasticarum dignitatum uel administrationum inferiorum personis presentibus, ipsum de heresi publice accusauit, accusatum testimoniis irrefragabilibus conuicit. Conuictus, approbante concilio sententiam dampnationis excepit, dampnatus ignis concrematione prophanam animam exalauit, digna recipiens stipendia meritorum et generi suo fedam sue peruersitatis notam imprimens et obprobrium sempiternum. Discite omnes qui operamini iniquitatem, qui potentum ambitis latera ad nocendum, discite quod extenta sit manus domini super omnes peccatores terre. Ecce hic magnus et potens ipsis etiam potentibus formidandus, ad ignominiose mortis tractus supplicium, dignam sue iniquitatis temporaliter reportat mercedem, utinam uel in mortis articulo sic contritus exemplo latronis qui cum Domino crucifixus sera licet fructuosa tamen confessione penituit, quod uicem scelerum suorum non reportet in penis. De Caputiatis qualiter eos exterminauit . In diebus illis circa promotionis sue exordia, orta est in Galliis horrenda nimis et periculosa presumptio, et que plebeios trahere ceperat uniuersos in superiorum rebellionem et exterminium potestatum . Que tanquam a bono habens originem, angelo Sathane sese in lucis angelum transformante ut talia sugereret, simulatam boni speciem pretendebat. Nam sub obtentu mutue caritatis prestitis iuramentis, confederabantur ad inuicem quod sibi in necessitatibus suis mutuum ferrent consilium et auxilium contra omnes. Cuius confederationis consortes telarum caputia cum signaculis plumbeis que beate Marie de Podio dicebantur assumpserant in caracterem et in signum que eos a ceteris distinguebant. Diabolicum profecto et perniciosum inuentum. Nam ex hoc sequebatur quod nullus timor, nulla reuerentia superioribus potestatibus haberetur, sed in eam libertatem sese omnes asserere conabantur, quam ab initio condite creature a primis parentibus se contraxisse dicebant, ignorantes peccati fuisse meritum seruitutem. Hinc etiam sequebatur, quod minoris maiorisue nulla esset distinctio, sed potius confusio que rerum summam que nunc superiorum moderamine ac ministerio actore domino regitur, breui tempore traheret in ruinam. Consequenter etiam omnis siue politica siue catholica, in pacis humane et salutis animarum dispendium daretur in exterminium disciplina, et que sola carnalia astruunt hereses pulularent, uigore ecclesiastico succumbente. Pestis ista licet plerosque Gallie fines tractum tamen, Autissiodorensem et Bituricum finesque Burgundie latius ceperat peruagari, et iam in tantam proruperat insaniam ut collatis uiribus prompti essent assertore gladio libertatem sibi degenerem uendicare. Contra hanc formidabilem pestilentiam que non blandis exhortationibus sed inmensis erat conatibus compescenda, episcopus tanto animosus se accinxit, quanto uberius in sua diocesi et in uillis eius propriis maxime, suos palmites extendebat. Veniensque prout negotii deposcebat necessitas in multitudine armatorum apud Guacum uillam suam quam fere totam illa occupauerat impetigo, quotquot ibi caputiatos repperit, omnes cepit et pena multans eos pecuniaria insuper eis precidit caputia, et ut tante presumptionis uindictam omnibus palam esset, discerentque serui non insolescere contra dominos, precepit ut per annum integrum absque caputiis, nudis omnino capitibus et aeri expositis, estus ac frigora uariasque experirentur aeris passiones. Videres miserandos homines estiuo tempore per rura capitibus expositis absque omni uelamine, solis ardoribus estuare, brumali uero nimio algore rigere, annumque integrum sub ista exegissent censura, nisi Senonensis archiepiscopus Guido auunculus episcopi, illuc forte preteriens, humanitatis commotus uisceribus super illos et episcopum tante arguens inclementie, eam remissione temporis quod ad dampnum complendum supererat decurtasset. Sic igitur in breui, a uillis suis et finibus tante presumptionis exterminauit uesaniam . Cuius exemplo per alias quoque uillas dioces et prouincias, breui tempore huiusmodi temeritas fauente domino fuit radicitus extyrpata. Qualiter sede uacante Lingonensem ecclesiam rexit et regalia custodiuit . Tanta industrie sue et prudentie qua preeminebat maxime secularis circumquaque diuulgabatur opinio, ut uacante quandoque ecclesia Lingonensi et propter eligendis cissuram diutius laborante, que ob regalium custodiam que fines imperii et regni disterminant in aliqua sui parte non in simplicitate remissa, sed in magna uirtute regenda est ad custodienda et administranda episcopalia specialiter uocaretur. Que uidelicet toto uacationis tempore rexit magnifice et potenter. Qualiter sede uacante in Senonensem archiepiscopum postulatus est, sed frustra . Defuncto bone memorie Michaele archiepiscopo Senonensi, concordi omnium consensu et uotis ob preclara sue probitatis insignia, ad regimen ecclesie Senonensis asciscitur, et apud sedem apostolicam ut de Autissiodorensi transferretur ad eam ab omnibus postulatur. Sed Innocentius tercius qui tunc agebat in papatu, uir quidem uoluntatis proprie debito forte plus plerumque motum sequens, translationem ipsius pro suo arbitrio impediuit, ut magistrum et quasi nutritorem suum in scolis dum esset in Francia, magistrum uidelicet Petrum de Corbolio in illa preficeret ecclesia uel potius intruderet, etiam renitente capitulo, quod et fecit et postulationem factam de episcopo non tam iure quam uoluntate propria, si fas est dicere, non admisit. Sicque diuina factum est prouidentia, quod ecclesia Autissiodorensis cum qua conubii spiritualis fedus contraxerat, nequaquam tanti patris diuortio uidua remaneret. De ornamentis que contulit ecclesie . Ecclesie sue Autissiodorensi pannos duos sericos preciosos et quantitatis immense, qui de Miradola muncupantur, contulit ad ornatum. Credimusque quod ymaginem crucifixi cooperuisset argento, et quod deesset ultra estimationem crucis auree duarum marcarum et ultra triginta marcas ad hoc deputatas quandoque quas ob suas necessitates acceperat, restitutionem in futurum eorum cum super habundantia repromittens suppleuisset de suo, sed et hoc et restitutionem promissam mors preueniens impediuit. Unde et huius honus debiti ad suos successores transmisit. Qualiter formam et situm ecclesie in melius immutauit . Qualiter fenestras in fronte ueteris operis ecclesie ac uitreas dilatauerit, ut ecclesia que more ueterum usque tunc fuerat subobscura, in lucem claresceret ampliorem, qualiter altaria duo que in lateribus ecclesie altrinsecus ab anteriori parte, ubi modo porte collaterales existunt, posita amplitudinem ecclesie non modicum coartabant, remouerit portasque extruxerit que nunc usque perdurant, qualiter ecclesiam que ualde demissior existebat terra iniecta repleuerit, et pauimentari fecerit ad decorem, tectoque ac lateribus nobilitauerit in immensum, multaque alia huiusmodi seu maiora que in episcopatu gessit utiliter aut prudenter explanare supersedemus ad presens, ne dum ea uel minus plene audierimus uel audita, labente memoria non sicut sunt retinuerimus a ueritatis tramite declinemus, dubia asserentes pro ueris. De hiis que contulit capitulo ad panem cotidianum et de aliis . Capitulo ecclesie ad panem cotidianum decimas Oisiaci benigna liberalitate concessit et centum solidos in ecclesia sancti Prisci, qui singulis annis in eius anniuersario diuiduntur. De eo quod Roma profectus est et de morte eius . Tandem deuote peregrinationis gratia et ut aliqua forte negotia que conceperat promoueret, Romam adiit, ubi ab Innocentio papa tercio supradicto honorifice est receptus. Sed ualida statim correptus egritudine infra decem dies post eius ingressum ibi apud sanctum Clementem uidelicet humane debitum conditionis exoluit, et in ecclesia Lateranen beati Iohannis scilicet que Constantinia dicitur, presente domino papa et cardinalibus, honorificam meruit sepulturam inter papales piramides, humiliori licet mausoleo, honesto tamen et marmoreo collatus, anno domini MCC sexto, in festo beati uidelicet Nicholai. Vacauitque episcopatus duobus mensibus et paulo plus scilicet usque ad sextam feriam post purificationem beate Marie. Rexit autem ecclesiam suam annis fere uiginti quatuor, regnante in Francia illustri rege Philippo, romanis pontificibus Urbano, Lucio, Clemente, Celestino, Innocentio III. Dimisitque episcopatum ab omni debitorum honere liberum penitus et immunem, exceptis duabus marcis auri de cruce et triginta argenti de quibus superius fecimus mentionem, deputatis ad cooperiendam imagynem crucifixi. De signis mortis sue . Operi presenti adicere dignum duximus signa et indicia mortis sue que domino sic uolente, non solum Rome ubi decumbebat infirmus, uerum etiam apud nos sunt pluribus propalata. Triduo priusquam defungeretur, circa noctis inicium quando lecti uidelicet ad dormiendum parati fessa labore diurno membra uocabant ad requiem, auditus est fragor premaximus ac si prope ecclesiam beati Clementis ubi in hospicio morabatur, aliquod de antiquis edificii funditus corruisset. Extiti sunt fragore episcopus et sui, et in crastino per seruientes suos necnon et per semetipsos perscrutari ceperunt ubinam fuisset tanti fragoris ruina que sic e uicino uisa fuerat corruisse, sed nec longe nec prope in tota urbe audire uel comperire potuerunt fuisse ruinam, uel fragorem auditum. Ex eo tempore cepit episcopus de suo exitu suspicari. Ipsa nocte uel de prope qua in urbe Romana migrauit a corpore, apud Regium Amnem, domum uidelicet episcopalem, caminus aule inferioris murusque qui pratellum quod adiacet disterminabat ab Ycauna, apud Varziacum muri municipii quos fecerat ac si uellent commori domino morienti pro parte aliqua corruerunt. Eisdem diebus Stephanus de sancto Saluatore Autissiodorensis canonicus et sacrista et ipsius episcopi commensalis, apud Autissiodorum extrema egritudine decumbebat. Cui episcopus, non in somnis sed uigilanti potius et de die, ipso die mortis sue, sicut postea compertum est in uisione uelut manifestus apparuit inter alia dicens ei "Veni, sequere, quia ego iam precessi". Stupefactus uisione horrenda, uocat suos qui statim a camera ubi iacebat infirmus discesserant. Sciscitatur si uidissent episcopum ab itinere romano reuersum. Admirantes unde talia diceret, dixerunt episcopum nondum potuisse reuerti. Quibus ille "Certe modo hinc discessit, et uehementer admiror quod eum non uidistis". Omnemque eis pandit ex ordine uisionem, et infra triduum post mortem episcopi uita decedit, uocantem episcopum ad transitum quo precesserat subsequutus. Eustachius canonicus similiter et commensalis ipsius episcopi qui et postmodum sacrista factus est, dum in stratu suo sub eisdem diebus quiesceret, uidit in sompnis unum de sociis episcopi quem secum Romam duxerat uenientem ad se uultu subobducto et tristi, cui percunctanti cur eum erecta facie non respiceret et serena, breui respondit uersiculo "Est prope mors, pestis prompta, remota salus". Quam uisionem reuoluens in animo licet nichil adhuc de morte episcopi cogitaret, ac eandem uni de sociis episcopi qui Autissiodorensi episcopo abeunte remanserant communicans, morte episcopi ac die mortis per nuncios declarata, compertum habuit non tam simplex sompnium quam mortis eius presagium extitisse, quippe cum ipso die obitus episcopi fuisset huiusmodi reuelatio facta sibi. O uirum magnificum cuius exitum insensata senserunt, et positis in remotis regionibus plura reuelationum presagia prophetabant. Oremus igitur, karissimi, pro ipso ad dominum, ut cum sanctis et electis eius perpetue glorie mereatur percipere portionem. Amen. Explicit de Hugone . LIX. DE GUILLELMO. Incipit de Guillermo Silligniacensi.Quibus parentibus ortus Guillermus de territorio Autissiodorensi, castro Silligniaco, patre Buchardo fratre Deimberti, domino ejusdem castri, viro quidem austeritatis immense, sed fidelitatis precipue, matre Aanor, filia nobilis viri Andree, domini de Monte-Barri, claram ab utroque parente duxit originem, ex parte patris insuperabilis constantie, ex parte matris vite sanctioris existens. Fuit enim de genere illius sanctissimi Bernardi, Clarevallensis abbatis, qui primus illud fundavit monasterium, ibidem abbas effectus ; et, ob vite meritum multis et in vita ejus et post mortem miraculis declaratum, approbante romana ecclesia, in sanctorum cathalogo, velut gemma clarissima, est receptus in universa Dei ecclesia, ubi ejus habetur memoria annua celebritate insignis. De sanctimonia matris sue. Hujus sanctimoniam prefata Willermi genitrix Aanor imitata, ut quasi hereditate bonitatis se coheredem moribus exhiberet, licet tam viri sui quam progenitorum suorum scemate prefulgeret, deposito tamen totius fastus supercilio, velut ancilla Christi, servilem se ostendebat personem et de facultatibus suis in persona propria, velut Christi pauper, pauperibus ministravat, in orationibus assidua, in ecclesia frequens, in divinis officiis pervigil, in universa morum bonita preclara.De miraculo quod contigit in morte matrie sue. Tandem humilitatem ancille sue Dominus respiciens, tale de ejus sanctitate in vite sue exitu prestitit argumentum. Nam, cum apud villam suam de Esnone diem clausisset extremum, ad monasterium Cisterciensis ordinis, quod Pontiniacum nuncupatur, ut apponeretur ad virum suum, qui ibi antea sepultus feuerat, se deportari precepit; quod monasterium duabus leugis vel amplius distare dinoscitur a villa predicta. Quo dum efferetur, tanta fuit die illo et tam jugis imbrium habundatia, vento nichilominus vehementi perflante, ut qui ad prosequutionem funeris convenerant, nec imbrem cappis pluvialibus submovere possent, eatenus ut interius non maderent, et pannus sericus uperpositus funeri, nunc linteaminibus undique imbribus defluens, licet vinculis stupeis aut cannabeis esset feretro fortiter colligatus vix venti rabiem sustineret, quin per inane a feretro auferetur, quatuor cerei, ut in hujusmodi funeribus moris est, ferebantur in funere ; qui, licet de ecclesia de Esnone domui funeris contermina fuissent ardentes extracti, per viam tamen, tum propter imbrium habundantiam, tum propter venti vehementiam, nulli vedebatur dubium ipsos ardere non posse. Ventum est ad monasterium, ubi corpus fuerat sepulture tradendum ; intrata est ecclesia ; reperti sunt, omnibus stupentibus et admirantibus et in Dei laudes prorumpentibus, ardentes cerei omnes, ac si, nullo venti perflata turbine, eos tranquillissima fuisset serenitas prosequuta. Paululum digressi breviter ista perstrinximus, ut suanta sit in sanctis suis Domini nostri virtus et pietas presenti patesceret miraculo, ad honorem Dei, et instructionem nostram, quibus predictam virtutum feminam Dominus proposuit in humilitatis et bonitatis exemplum. Nunc ad propositum revertamur.De Indole ejus. Guillermus igitur, talibus ortus natalibus, ab ineunte etate cepit bone indolis puer esse, et cujusdam simplicitatis ingenite et maturitatis innate, adeo ut non, sicut ceteri coetanei sui ad pueriles nenias et levitates in illa familiares etate animum inclinaret ; erat jam tunc in ejus vultu, incessu, et gestu, ex ejus maturitate prematura, aspicere future speciem gravitatis, et de secutura bonitate ipsa ejus pueritia prophetabat.Qualiter clericus factus est. Pater, quia natus fuerat ei posterior, ut plerumque in paternis reperiretur affectibus, ipsum tenerrime diligebat ; et, ut disciplinis militaribus etatem adhuc teneram institueret, equitem secum ducebat, propositum habens quatinus ipsum studiis militaribus applicaret. Sed divine dispensationis providentia, que sibi eum futurum antistitem providerat, patris propositum in melius immutavit ; nam frater ejus Guido, archiepiscopus Senonensis, multa precum ab eo obtinuit instantia, ut sibi traderetur clericali milicie mancipandus.Qua etate factus est clericus, et qualiter in clericatu profecerit. Cum igitur annum jam undecimum attigisset, a prima resedit elementa scientie litteralis ; in qua continuato studio, processu temporis sic profecit ut, scalam discipline ejusdem acri conscendens ingenio, transcursis puerilibus rudimentis, de gradu proveheretur in gradum, primo competenter liberalibus artibus institutus ; dehinc in legalis juris et canonici scientia sic provectus ut jurisconsultus non immerito haberetur ; demum, relictis secularibus scientiis, sic in divina pagina desudavit ut postmodum divini fluenta eloquii aliis uberius de pleno pectore propinaret, licet in scolis cathedram nunquam ascenderit magistralem.Quales eruditores habuit, et de informatione morum ejus. Porro huic avunculus ejus archiepiscopus, de quo superius fecimus mentionem, eruditores scientia, vita, et moribus approbatos semper providit, qui non minus circa ejus innocentiam conservandam moresque formandos quam circa provectum scientie vigilabant ; unde factum est ut, velut cera calefacta ad ignem pro voluntate artificis quamcumque recipit imaginem, sic etas ejus tenera, vita doctrina et exemplo bonorum exculta, formam reciperet sanctitatis, adeo ut credatur carne virgo et integer permansisse.Quales dignitates assequutus fuerit, et quam strenue se in eis habuit. Sic igitur sapientia proficiens et etate ibat de virtute in virtutem, cujus profectum comitata est a primevo tanta tamque multiplex ecclesiasticarum assecutio dignitatum ut cum Salomone posset dicere : Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam et proposui pro duce habere eam ; venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Nam in ecclesia cathedrali Senonensi thesaurariam et archidiaconatum Pruviniensem, in Autissiodorensi vero adeptus est decanatum ; ad quem absens, et in remotis agens regionibus, studendi causa, a canonicis ecclesie concorditer est electus, et usque ad reditum suum de scolis per annum et amplius expectatus, in quarum dignitatum administratione strenuus valde extitit et efficax ; ita ut spiritualia fideliter dispensaret, temporalia conservaret, congregaret dispersa ; et jura, si qua oppressione cujuslibet sub questionis nubilo latuerant, prout poterat, magno labore et studio, pace vel judicio faceret prodire in lucem.Qualiter jura decanatus Autissiodorensis adversus episcopum prosecutus est. Circa decanatus jura tuenda, eo amplius vigilavit quo, jurisditioni sue imminente episcopo, major resistendi necessitas incumbebat. Cui sic restitit cum effectu ut causas civitatis, excepta parochia Sancti-Lupi que non est de jurisdicione decani, non audiret alius preter ipsum, vel officialem suum, nisi per appellationem ad majorem audientiam fuissent delate.De inobedientia sacerdotum, defendente eos episcopo Hugone contra eum quando erat decanus, et emenda. Sacerdotes quidam, qui parochias civitatis regebant, quandam interdicti sententiam in civitatem Autissiodorensi prolatam, quam decanus ipse preceperat observari, episcopo jubente contrarium, non servarunt ; ac propter hoc a decano suspensi, ipsos absolvente episcopo, sua propter decani sententiam taliter ab episcopo relaxatam non pretermiserunt officia exercere, episcopi auctoritate sufflucti ; tandem eorum inobedientiam episcopo defendente, tanta est sub sedis metropolitane examine per appellationem victrice constantia prosequutus quod, dictante justicia, succumbente in jure episcopo, decano de inobedientia satisfacere sunt compulsi ; qui in virga visitans iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum, ipsos in capitulo Autissiodorensi virgarum fecit publicam sollempniter excipere disciplinam. Inter quos unus magne gravitatis et nominis, magister videlicet Robertus, prior Beate-Marie extra muros, licet opinione magnus existeret apud omnes, et propter hoc magis dum verecundaretur succumbere, contumacior fuerat et rebellis ; apud Sanctum-Marianum retrusus in claustrum, et ab administratione prioratus sui remotus ad tempus, ad nutum ipsius decani in pane et aqua per aliquot dies exegit penitentiam, multatus penam per abbatem suum que rebellibus et inobedientibus consuevit infligi. Quosdam etiam canonicos Beate-Marie infra muros, quos absque presentatione decani episcopus ordinaverat, facta sibi ab ordinatis pro illo excessu emenda, pena a se dictata multavit.Qualiter coegit Hugonem episcopum restituere ecclesie arbores, quas eo invito in nemoribus ecclesie acceperat. Episcopus, contradicente ipso et quibusdam sibi adherentibus canonicis, aliis episcopo faventibus, arbores quasdam in nemoribus ecclesie de Buscha cedi fecerat, et in domum episcopalem de Regio-Anne per violentiam asportari. Non cessavit idem decanus injuriam prosequi, donec per sedis metropolitane sententiam episcopum arbores capitulo restituere compulit, et ante fores ecclesie propriis episcopi vehiculis reportare.Qualiter comitem Petrum compulerit venire in capitulum ad emendandas injurias ecclesie, dum esset decanus. Rempublicam capituli strenue ac fideliter gubernabat adversus quorumlibet injurias, murum insuperabilem se opponens, nec suis parcens laboribus, nec suorum in tanta virtute ecclesie amplectens negotia, quod comitem ipsum propter irrogatas ecclesie injurias excommunicationi, et civitatem ejus supposuit interdicto, et sic tandem venire compulit in capitulum, et injurias capitulo emendare.Sub quanta districtione prohibitum sit ne venderentur nemora aut terre ecclesie sine consensu capituli. Inoleverat per quorundam ex majoribus avaritiam gravis quedam et nimis dispendiosa presumptio ; qui, propriis commodis per fas et nefas ardentius inhiantes in villis in quibus percipiebant prebendas, predia alienabant ecclesie, et absque capituli conniventia accepto precio sub censuali honere emptoribus distrahebant, nemora ecclesie pari nichilominus presumptione vendentes, vel pro sua voluntate donantes. Huic tam pestilanti morbo tali duxit remedio subvenire : nam convocato capitulo, ipse et omnes prebyteri pariter candelis excommunicaverunt accensis omnes qui sine consensu capituli alienationes, distractiones sive donationes hujusmodi in futurum facere attemptarent ; et id pro lege mandatum est in perpetuum observari.Qualiter officum Beate Marie instituit celebrari in profestis diebus in ecclesia. Is, adhuc agens in decanatu, Beate Marie officia horis canonicis in profestis dicenda diebus adjecit, et ad horas canonicas antiphonas super psalmos ; nam antea super illas, exceptis matutinis et vesperis, non nisi simplex Alleluia, sicut moris est in paschali ebdomada, pro antiphona dicebatur; multaque alia ad honestatem divinorum consensu capituli vel adjecit, vel exterminavit penitus, vel mutavit.De Manasse fratre ejus, et unanimitate amborum. Huic superstes erat frater unicus de multis in premevo etatis sue flore defunctis, Manasses nomine, archidiaconus Senonensis et Autissiodorensis, postmodum in episcopum Aurelianensem assumptus ; qui, ob preclara urbanitatis sue et liberalitatis insignia, longe lateque sue claritatis radios diffundebat. Hunc, quoniam natu major erat, tanto reverebatur affectu idem Wuillermus, de quo presens sermo est, ut totus de ejus voluntate penderet. Erat in eis videre alterum par amoris ; nam sicut uno ventre prodierant, sic uno spiritu regebantur ; una erat eis et Autissiodori et Senonis habitatio, mensa una, vasa ad cibum eadem in quibus pariter comedebant, lectus unus, parilitas in domesticis, parilitas in vestibus parilitas in amore, nec alter sine altero quicquam habebat proprium ; sed erant illis omnia communia, nec erat dicere de eorum familia, quis cui de fratribus potius militaret ; divulgabatur ubique peculiaris illa que ipsis inerat fraterne copula caritatis, adeo ut raro propriis designarentur vocabulis, sed quadam specificata appellatione Fratres Senonenses antonomasice vocarentur.Quanto fervore se mutuo diligebant. Fervor qui in eis inerat caritatis, ipsos ab invicem abesse diutius vix sinebat. Immo plerumque vidimus quod, quando archidiaconatuum suorum visitatio, vel alia necessitas cogebat eos corporaliter separari, ipsa affectio longioris absentie moras non sustinens propositum rescindebat ; et quandoque experimento compertum, non sine admiratione quidem, quod ipsa absentie eisdem erant meditationibus et studiis occupata. Nam, quodam in tempore, cum idem Guillermus, causa sibi imminuendi sanguinem, domi Senonensi remansisset, frater ejus archidiaconatum suum Senonensem in decanatu Sancti-Florentini, visitandi gratia, perlustrabat ; solandi causa itineris, fortuitu propositum fuit thema ad versificandum hiis qui cum archidiacono equitabant, jocunda quippe occupatio singulis certantibus quis de illa materia versus componeret meliores. Que cum apud archidiaconum agerentur et suos, ignorante fratre suo, qui Senonis remanserat, sub eisdem diebus et momentis apud ipsum et suos eadem materia studiis non disparibus Senonis versabatur. Quo comperto mirati sunt universi ; et in aliquorum cogitationibus fraterne auspicia consonantie resultabant.Qualiter consentire noluerunt, ut eorum alter eligeretur in archiepiscopum Senonensem, sede vacante. Omnis ab eis procul erat ambitio ; nam cum post decessum bone memorie Michaelis, archiepiscopi Senonensis, vacaret ecclesia, et die electionis de substituendo pastore in capitulo tractaretur, quedam de personis ecclesie quarum studia eis adversantia videbantur, multorum canonicorum favore subnixa qui in ipsarum voluntate eis unanimes adherebant, in eorum alterum quem voluissent ut preficeretur Senonensi ecclesie consentire cum suis sequacibus voluerunt. Sed ipsi judicantes indignum se preferri venerabili Hugoni Autissiodorensi episcopo, ad cujus promotionem ad illam ecclesiam tam episcopi quam qui eis unanimes adherebant ipsorum anhelabant favore, de sua noluerunt electione acceptare sermonem, procurantes potius quod omnes in postulationem ejusdem episcopi consenserunt laborantes in vanum, quam Innocentius tercius, qui romane ecclesie presidebat, postulationi de ipso noluit assentire, volens magistrum suum in scolis dum esset in Francia, videlicet magistrum Petrum de Corbolio, cathedre preficere Senonensi ; quod et fecit, canonicis licet renitentibus et invitis.Qualiter Guillermus noluit consentire in elcetionem Nivernensis ecclesie de se factam. Iterum, Galtero Nivernensi episcopo migrante a seculo, facta est a canonicis illius ecclesie electio consona de Willermo ; cujus cum per sollempnes nuntios a Nivernensi ecclesia destinatos requiretur consensus, habita deliberatoine cum fratre suo Manasse, inter eos convenit ut in statu humiliore potius vitam agerent indivisam quam alteruter separativum ipsorum gradus culmen conscenderet altioris ; sicque factum est ut prelationem renueret ecclesie Nivernensis, que eum ad sui regimen evocabat ; quod utique, factus postmodum Autissiodorensis episcopus, cum maxima penitudine et cordis amaritudine rememorare solebat, pungente eum conscientia quod Autissiodorensem velut ditiorem Nivernensi tanquam pauperi ecclesie pretulisset.Qualiter electus fuit in episcopum Autissiodorensem, et quomodo nolebat fratri suo preferri in electione. Tandem prefata magnifice memorie Autissiodorensi episcopo Hugone rebus humanis exempto, die ad eligendum statuta cum omnium cleri scilicet et populi in alterum duorum fratrum Manasses videlicet et Guillermi vota concurrerent, major natu, Manasses scilicet, qui et affabilior, et urbanior, et ideo favorabilior habebatur, ut ecclesie regimen suscipiat concorditer exoratur. Honus ille subire recusat regiminis ; et periculum metuens, et indignum se reputans fratri suo decano ecclesie in pr‘latione preferri, quem licet natu postremum et dignitatis prerogativa et vite astruebat merito potiorem. Sic igitur factum est ut ab electoribus a capitulo per compromissionem datis eligeretur decanus ; qui totus effluens in lacrymas, honorem non dissimili recusat affectu, indignum ducens fratri natu majori et vite non disparis anteponi ; sicque oritur mirabilis concertatio inter fratres ; et quorum erat cor unum et anima una, in hoc facta est cordium divisio, et animorum scissura, quod neuter alteri volebat preferri. Omnes madentibus oculis stupendum intuebantur spectaculum, et insperatum certamen. Ad ultimum Senonensis archiepiscopus Petrus, qui presens aderat in capitulum evoc certaminis dedit medium et tum causa ecclesie, tum quondam peculiari studio ductus, ut videlicet thesauraria Senonensis et archidiaconatus Pruviniensis, quos in ecclesia Senonensi idem obtinebat Guillermus, in sue collationis arbitrium devenirent, ipsum ut ecclesie sue que eum vocabat, regimen susciperet persuasionibus urgentibus, mediante fratris instantia, compulit et addixit.Qualiter obtinuit a rege privilegium de regalibus Autissiodorensis ecclesie. Electione igitur celebrata de ipso, sexta feria post Purificationem Beate Marie, anno Domini MCCVI, et per confirmationem archiepiscopi approbata, et per consecrationem ipsius ad ultimum consummata, ipso consecrationis die, ad dominum regem properat : qui per sollempnes ecclesie sue nuncios a tempore electionis facte requisitus, que decedente Hugone episcopo occupaverat regalia, ei restituere detrectabat ; immo et servientes ipsius ab eo regalium custodie deputati, circa episcopalia valde perperam se habebant. Nam tanto vacationis tempore, et usque tunc, facta fuerat per ipsos episcopalium dissipatio miseranda, hominum emunctio violenta, silvarum a longis intactarum temporibus dampnosa valde distractio, dabanturque hostili more omnia in direptionem et predam, ita quod brevi in tempore fuissent in exterminium, nisi divina dispensatio de pastore maturius ecclesie providisset. Susceptus igitur benigne satis a serenitate regali, ab ea recipit sine difficultate regalia, et de interceptionibus a tempore vacationis factis apud regiam magnificentiam interpellat ; ac tandem quorumdam de primoribus regalis palatii interventu controversia amicabili compositione sopitur ; dataque non modica peccunie quantitate, ab episcopo super concessione regali facta ecclesie de regalibus sede vacante privilegium obtinetur, cujus tenorem presenti duximus inferre lectioni.Tenor privilegii de regalibus. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos intuitu divine pietatis, et ob remedium anime nostre, et parentum nostrorum, damus et concedimus in perpetuum ecclesie Autissiodorensi quicquid juris habebamus in regalibus Autissiodori, vacante sede. Itaque decanus et capitulum ejusdem ecclesie custodient regalia sede vacante, et omnes proventus qui exinde procedent, et prebendas, si quas interim vacare contigerit, ad opus futuri episcopi, salvo servitio nostro, equitationis nostre, exercitus, et submonitionis, sicut episcopi Autissiodorenses nobis fecerunt. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno Domini MCCVI, regni vero nostri anno vicesimo sexto, astantibus nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii ; Signum Mathei camerarii ; Signum Droconis constabularii. Data, vacante cancellaria, per manum Guarini. Qualiter se in episcopatu habuerit, et qualiter fuerit timoratus. Sic igitur pontificali locatus in cathedra, anno Domini MCCVI, in administratione suscepta strenuus fuit valde et providus, ut pote qui nichil agebat ex pr‘cipiti ; nec quicquam quod se suis sollicitudinibus ingereret faciendum, prodire sinebat in actum, nisi prius multa fuisset deliberationis fornace decoctum. Id enim ab ineunte etate contraxerat deliberare diutius de agendis, in tantum ut hoc ei plerique ascriberent tarditati ; nam, quandoque licet raro, per nimie deliberationis inducias aliqua more longioris sentiebant dispendium, que commodius fuerant alicujus festinationis compendio maturanda. Erat itaque consilio circumspectus, eloquio mansuetus, hospitalitate precipuus, pauperum sedulus dispensator, modestus in prosperis, longanimis in adversis, et patientie singularis, juris sui infatigabilis prosecutor, juxta regulam Apostoli : Domui sue bene prepositus, ita ut domesticis suis sobrie et juste et pie vivendi forma existeret et exemplum ; timoratus adeo ut sicut hii plenius noverant qui in foro penitentiali de sua conscientia judicabant, ita levia plangeret ac si gravia commisisset ; pastoralem omnibus exhibebat affectum in tantum ut, cum per suam equitaret diocesim, ad viros et mulieres undecumque pro suis necessitatibus non solum spiritualibus, verum et temporalibus confluentes ad ipsum, gradum sisteret, gratam prestans eis copiam colloquendi cum ipso, ita quod quandoque suis molestus existeret propter moram quam faciebat cum talibus longiorem.Cujus affectionis in cives. Mire affectionis in cives, pro quorum protectione graves frequenter Hervei comitis Nivernensis sustinuit simultates, dum eidem resisteret, ne vivente comite Petro, patre uxoris sue, Matildis videlicet, civitatis dominium usurparet. Quod tanto amplius ambiebat quanto si, defungeretur comes predictus, qui Constantinopolim ad recipiendum imperium ad quod vacabatur, profectus fuerat, ratione uxoris sue predicte in proprietatem suam ipsa debebat Autissiodorensis civitas devenire ; sed voti sui compos esse non potuit idem comes, donec ipse episcopus, urgente sedis Romane auctoritate, ad episcopatum fuit Parisiensem translatus.Quid incomprehensibile fuit. In judiciis, pro ut ei revelabat Dominus, semper via regia incedebat, nec ullo modo extra scientia declinabat ad dexteram vel sinistram ; facile tamen erat ei persuadere rationibus, si que obumbrare viderentur, quod proprie fabor utilitatis dictabat, unde et decanatum multum oppressit. Nam cum publica haberet assertio causas civitatis Autissiodorensis ordinarie et primo loco ad jurisditionem pertinere decani in tantum quod, si aliqui de jurisditione ipsius in curia, vel in presentia episcopi in jus vocarentur quandoque nisi per appellationem, qui prius non fuissent in curia decani conventi, plerumque revocabantur a decano, cognoscendi sibi jus vendicante ; plerumque, exceptione fori opposita, non cogebantur ulterius coram episcopo vel ejus officiali ulterius experiri ; et ipse, dum esset decanus, uteretur hoc jure, factusque episcopus uti permiserit successores suos decanos aliquandiu, tandem in hiis et aliis ad jurisdictionem pertinentibus quam sibi vendicabat decanus, decanatum cepit episcopus impugnare ; et non solum per se, sed et per officialem suum immediate et absque appellatione de causis cognoscere civitatis, licet archipresbyteri qui antiquitus locum officialium obtinebant, nec adhuc cognoscere valeant de causis eorum qui sunt de jurisditione decani ; et pre omnibus qui ante ipsum fuerunt episcopis, decanatus jurisditionem non modicum enervavit. Hoc in ipso precipuum repperimus de imperfecto fragilitatis humane, quod jurisditionem suam et dominandi jus, pro ut poterat, extendere conabatur, et multum preesse volebat, non tam in mansuetudine, quam in virga.De mutua affectione ejus et fratris sui Manasse. Frater ejus, Manasses videlicet, Senonensis et Autissiodorensis archidiaconus, ei comes individuus adherebat, nutuque suo et moderamine omnia agebantur; nec quicquam fiebat grande aut parvum, quod de consilio ejus non manarat ; sicque eum sibi episcopus prefecerat ut solo nomine major esset ; seseque ambo ejus consilio existimabant felices, si sic eis individuam vite retinere consuetudinem licuisset. Sed divina dispensationis providentia, que sibi complacuerat in utroque, sicut juniorem Autissiodorensi ecclesie prefecerat, sic et majorem, Manassem scilicet, infra brevis temporis spatium, ad Aurelianensis cathedre fastigium sublimavit; ac, ne Aurelianense territorium de antiqua prerogativa ulterius se jactaret quod duos olim fratres uno ventre et eisdem lumbis editos, alterum Austrenum, videlicet Aurelianensis ecclesie, alterum Aunarium scilicet Autissiodorensis pontifices de suo gremio pro tulisset, Autissiodorense quoque territorium dominus ejusdem privilegii pari latice libravit, ut vice versa duos itidem fratres daret, etsi merito impares, quorum alter Manasses Aurelianensi, alter vero Guillermus ecclesie Autissiodorensi preesset, uterque de Autissiodorensi territorio oriundus.Qualiter frater ejus Manasses electus fuit in Aurelianensem episcopum. Is igitur Manasses, cum in generali sinodo Senonensi per sollempnes Aurelianensis ecclesie nuncios in episcopum peteretur, facta de ipso electione concordi, et ipse renuet consentire, archiepiscopo Petro, qui presidebat in sinodo, ipsum urgente eodem studio et intuitu, quem circa fratrem suum Autissiodorensem episcopum ipsum habuisse meminimus, coactus et addictus, in prefata ecclesia honus regiminis pontificalis accepit ; revocato proposito quod jam diu conceperat, ut, videlicet resignato archidiaconatu Autissiodorensis ecclesie, ipse contemptus esset hiis, que in Senonensi ecclesia obtinebat, vitamque ibi quasi privatam ageret in quiete, nisi si quando eum fratris sui Autissiodorensis episcopi inde abstraheret necessitas aut voluntas.De his que gessit Manasses in episcopatu Aurelianensi, et qualiter se ibi habuit. Libet hic, fraterni gratia consortii et prerogative illius dilectionis que inter eos ad finem vite usque duravit obtentu, de gestis hujus Manasse pauca de multis perstringere breviter et summatim, ut qui de uno fratrum legeret, de reliquo penitus non ignoret. Is ergo, juvenili etate ac levitate decursa, in qua dum nimis extitit humani causa favoris profluus sue substantie profligator sibi fecerat nomen grande, tandem ex fratris consortio et exemplo, qui semper modestus fuerat et maturus, omni levitate deposita, etiam ante episcopatum sic veterem hominem cum actibus suis longe proscripserat ut, sicut erat ferventissimi animi, fratrem ipsum precedere videretur in novitate spiritus, et virtutum exercitio ardentius ambulando ; in, episcopatu vero tanta in eo lampada virtutum effulsit ut in timore Domini permanens, juxta apostoli verbum ad Thimotheum scribentis, exerceret se ad pietatem precipue, sibi parcissimus, immo potius et severus, suis largus, pauperum totis visceribus, totis viribus sedulus dispensator ; tanta aviditate et desiderio circa subditos ut pastoris curam utiliter gereret estuabat ut eo moriente didicerint ac defleverint quid affectionis, quid consilii et auxilii, quid amiserint consolationis in ipso.Qualiter contra regem et ministros ejus jura Aurelianensis ecclesie defendebat. Multa in episcopatu adversa magna longanimitate evicit. Nam contra regem regalesque ministros pro jure ecclesie sue frequenter et violenter decertavit ; jura episcopalia usurpata ab eis a longo tempore multo labore, quod potuit revocans ; tum, quoad nemora Sancte-Crucis, in quibus preter alia carbonarios tam constanter quam viriliter vendicavit, tum, quoad alia, conditionem ecclesie multo reddidit meliorem.De gemmis annulorum predecessoris sui quas revocavit a rege. Multa constantia contra eundem regem obtinuit sibi gemmas de anulis predecessoris sui Hugonis sibi ab ipso, rege aurum sibi retinente, restitui, ob conservationem privilegiorum ecclesie ; qui utique rex quicquid in bonis ejusdem Hugonis episcopi, ipso decedente, auri argenti invenerat, sibi jure regio vendicabat.Qualiter vasaloos Aurelianensis ecclesie de servitute exercituum regalium pro parte liberaverit. Vasallos ecclesie Aurelianensis, quos rex in expeditionibus suis propriis eorum sumptibus, quasi jam pro consuetudine diu obtenta militare, cogebat, non veritus propter illos cum domino rege de eorum injuria disceptare, in hanc libertatem eduxit, ut episcopus in hujusmodi expeditionibus suis habeat stipendiis quotquot voluerit de eisdem ; unde et eorum jugum allevatum est in immensum, et episcoporum conditio longe melior, quam prius existeret, est effecta. Nam, vocato ad expeditionem a domino rege episcopo, non defuerunt ei vassalli sui, qui se ei militaturos ne compellantur a rege certatim, et magna ambitione offerant, qui magnis prius stipendiis et sine difficultate solebat conducere alienos.Qualiter recuperavit privilegium ecclesie super procurationibus regis in terra episcopali. Idem, post multos labores longuamque erumpnam exilii, quod occasione exercituum regalium, in quibus ipse et frater ejus Guillermus nullum nisi presentem regem sequi voluerant, ambo sustinuerunt, constanter ruine ecclesie in hoc humeros viriliter supponentes, privilegium in grave ecclesie sue prejudicium per predecessoris sui Hugonis et Aurelianensis capituli renunciationem amissum sub annua prestatione sexaginta librarum pro procurationibus regis in terra episcopali sub quodam pacis obtentu iterum obtinuit reformari.Quanto periculo decimas lanarum in archidiaconatu Sigalonie acquisierit presbyteris parochialibus. In archidiaconatu Sigalonie adversus conspirationem indigenarum contra se factam constanter et insuperabiliter desudavit ; qui scilicet indigene contra eum exciti propter lanarum decimas, ad quas suis solvendas presbyteris preter morem terre illius, eos ecclesiastica compellebat censura, in manu armata quasi vir unus convenerant, et ipsum episcopum in castro quodam, in quo se receperat propter iullos, obsederant nocte una, nichil preter ejus sanguinem sitientes ; quorum rebellione feliciter superata, tandem cum grata sibi satisfatione de injuria, plene de decimis obtinuit pro presbyteris quod volebat.De demolitione fortericie de Ecri, et insidiis Johannis de Aurelianis et qualiter Pithveris ab eo captum recuperaverit per regem. Joannes de Aurelianis, miles, apud Ecri villam suam, Estrepeio videlicet ville episcopali conterminiam, fortericiam erigebat ; contra quem episcopus tanto fortius se accinxit quanto, facta sibi ab episcopo novi operis nuntiatione, ille insolentius quod proposuerat ad perfectum perducere contra prohibitionem episcopi conabatur ; tandem propugnacula et quicquid faciebat ad fortericiam invitum compulit demoliri post multas suas et suorum perpessas injurias, et quandoque insidias ; quas quadam die, dum iter Pithveris faceret, sibi positas ab eodem non ex proposito, sed miraculose evasit, procurante Domino ut ad cujusdam infirmantis visitationem diverteret extra viam ; qui si tunc, ut credebatur, in ejusdem Johannis insidias incidisset, nequaquam procul dubio mortis periculum evasisset. Pithveris quoque, nobile castrum Aurelianensis, ecclesie, quod sub eadem tempestate vi armata ipse Johannes intraverat proditiose et ceperat, multo labore et instantia apud regem, qui id dissimulare videbatur, ab initio egre ferens quod, quotiens adversus eum habebat aliquid episcopus, non verebatur ei in facie resistere confidenter, tandem recuperavit, Johanne non sine confusione ejecto.Qualiter ipsum Johannem et suos publicam agere penitentiam compuleret. Ad ultimum ejusdem et suorum infantum edomuit superbiam, quod eos publicam taliter subire penitentiam cum pecuniaria emendatione coegit, hoc addito quod ipsi sedem apostolicam pro absolutione sua nichilominus adierunt ; quod non immerito ceteri terreri potuerunt, ne contra eum similia attemptarent. In episcopatu illo tot agones, tot erumpnas, tot periculosa discrimina constanter evicit, tanta propter Deum tabe corpus affecit quod illud quod de bono Germano dictum est ei possit utrumque non inconvenienter aptari, videlicet ipsum inter tot cruces longum traxisse martyrium. Unum in summa de ipso dicere est, quod per duodecim annos vel amplius, quibus sedit in episcopatu predicto, plus ceteris moderni temporis laboravit et plus profecit.De palatio quod edificavit apud Magdunum. Apud Magdunum castrum episcopale, ubi episcopus proprium non habebat, quod competens esset domicilium, magne nobilitatis extruxit palatium cum turribus et propugnaculis, presidium videlicet municipii inexpugnabile et nobilem episcopi, cum ad castrum illud denegaverit mansionem.De pontibus Jargolii et Magduni. Ibidem et apud Jargolium super Ligerim lapideos pontes fecit ; et quoniam preciosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, de beato ejus exitu paulisper tangamus. Cum jam haud dubie properaret et irrevocabiliter ad exitum, admonitus a sociis ut pro fratre suo Guillermo mitteret : Sinite, inquit, sinite ; nichil mihi libet amplius intueri quam solum Dominum meum Jesum-Christum ; sicque, non convocato fratre ab ipso, vitam finivit. Qui tamen, licet intempestive excitus a sociis, ad exequias festinus advenit ; et, licet astantes ubertim in lacrimas solverentur, et pauperes precipus flentes et aliis suspiriis et questibus proclamantes sese vite sue subsidia amisisse, tunicas et vestes quas eis fecerat ostendentes, ille solus, vultu immoto, siccis oculis, nulla conturbati animi signa gerens, exterius intuebatur tanquam jam glorificati hominis, vultum fratris.Qui casualiter Aurelianum venerant pridie quam defungeretur non ad ipsum visitandum, sed suis specialibus negociis, evocati. Aderant Senonensis et Turonensis archiepiscopi et episcopus Cenomanensis cum eodem, et civitatis que illuc confluxerat, religiosorum, canonicorum, aliorum clericorum et laicorum permaxima multitudo ; qui, tanquam eis revelatum esset divinitus quod jam ad regionem supernorum civium evolasset, pedes, manus, et quicquid de ipso tangere poterant, devotis osculis prolambebant ; felicem se putabat qui de ipso aliquid tetigisset ; sic tandem archiepiscoporum et episcoporum manibus tumulatus, beato in Domino fine quievit. Ad cujus tumulum multa languidorum et male habentium confluxit frequentia et nonnullorum devotio confluit, usque adhuc ejus meritis prestolantes a Domino langorum suorum recipere sanitatem ; sed hec tantisper de ipso dicta sufficiant ; nunc ad Guillermum, cujus cepimus texere historiam, revertamur.De ordinatione lectorie et succentorie in ecclesia Autissiodorensi et scolastrie. Guillermus igitur, suscepti regiminis strenue curam gerens, ad ecclesiarum statum in melius promovendum efficaciter anhelabat. In majori scilicet cathedrali ecclesia, preter alia que ibi provide fecit, vel liberaliter contulit, lectoriam et succentoriam, per quas totum in legendo cantandove servitium dispensatur, nec non et scolastriam, que antea ita tenues erant in proventibus et exiles quod non inveniebatur qui honus reciperet sine fructu, jure conferendi sibi suisque successoribus episcopis de assensu retento capituli, gratis redditibus ampliavit, scolastrie circiter decem librarum, lectorie et succentorie preter antiqua stipendia fructus unius prebende cum minutis particionibus, que hiis omnibus, consentiente capitulo, deputavit assignans.De matriculariis. Sacrista providere tenetur et exhibere clericum unum matricularium et alios qui campanas pulsare et ea, que ad officium suum pertinent, valeant exercere. Episcopus, preter illos, instituit tres matricularios : unum videlicet clericum, quem attitulavit altaris sancte Crucis in eadem ecclesia, ut ibi serviret in officio sacerdotis, medietatem beneficii ejusdem altaris illi matricularie perpetuo jure annectens, cum centum solidis in denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis annuatim ; et duos laicos quibus singulis decem librarum in redditibus assignavit ; ad quorum predicta stipendia ecclesia de Vermentone duodecim, ecclesia de Betriaco octo librarum solvere annuatim tenentur.De divisione festorum sancti Alexandri et sancti Bricii et festis Apostolorum. Sanctorum Alexandri et Bricii festa, que permixtim sub quadam confusione fieri consueverant, separatim statuit celebrari ; et Apostolorum festa, prout erant minoris observantie, solemnius solito cum majorum campanarum pulsatione fieri ordinavit ; sacriste pro luminaribus et aliis que amplius a festo simplici hujusmodi ritus sollempnitatem exposcit, redditus competentes et sibi gratos assignans ; nec non et processionem in vigilia beati Stephani hyemali post vesperas de Nativitate sollempnem singulis in capis sericis deferentibus accensorum luminaria cereorum.Qualiter ornavit ecclesiam de cruce et calice aureo. Ad ornatum ecclesie pannum unum sericum valde bonum et magnum et duo minora pretiosa tamen contulit ad ornatum altaris ; antiphonarium quoque optimum in duobus voluminibus fieri fecit, capitulo itidem alterum par ei in omnibus faciente novem insuper marcas auri ad crucem et calicem aureum facienda, et anulos suos aureos preciosos admodum, et tredecim librarum Parisiensium ; sed hec moriens in sumptibus contulit faciendi.De emendatione palatii episcopalis. Tecto palatii pontificalis, die sancto Parasceves in sue promotionis exordio, pro parte aliqua corruente, palatium ipsum multum nobiliori quam ante tecti decoravit structura ; et, ad intromittendam lucem in palatium, fenestras pinnaculi magna intercapedine dilatavit, arcens flatus importunos ventorum vitrearum perlucidarum objectu. In prefata vero ruina quid miraculi contigerit dignum duximus ad noticiam transmittere posterorum, ut per omnia beneficia divina laudetur.De lapsu palacii, et miraculo quod ibi contingit. Die igitur sancto Parasceves, erat ipse solus in camera sua superiori, psalmodie et orationi intentus ; inferius, in palatio majori illi camere contiguo, vir quidam de Druia castro cum uxore sua ad confitenda peccata et excipiendam ab episcopo penitentiam expectabant. Imminente jam hora tercia, transitum illuc faciens archidiaconus adibat episcopum, eosque sibi assurgentes invenit ; et cognito cujus rei gratia expectabant, insinuavit episcopo qui statim eos ad se accersiri mandavit ; vixque palatium egressi fuerant, cum ecce in ea parte, in qua steterant pedes eorum, tectum palatii corruit, secum trahens lignorum et tegularum ingentia fragmina in ruinam, que penitentes predictos penitus contrivissent, nisi virtus subvenisset divina, que donec discessissent ruinam continuit, que sic de proximo pendebat futura. O mira penitentie virtus que sic divinam continuit justiciam ut jam morituros sola Dei misericordia de instantis mortis precipitio liberaret ! Solvitur episcopus in lacrymas et stuporem, et, inspecta mortis imagine, ex intimis cordis medullis in Dei laudes prorumpit. Ad ruine fragorem concurrit turba, et de manifesto miraculi spectaculo universi exultant, Dei magnalia predicantes.De institucione prebendarum apud Epponiacum, Tocianum et Conadam. Ad cultus ampliationem divini et castris episcopalibus, Apogniaco videlicet, Tociaco et Conada canonicos instituit et prebendas preter alia que ad hoc contulit, parochiales ecclesias cum suis proventibus eisdem deputans et assignans. De hiis que contulit ecclesie Sancti-Amatoris et canonicis capelle sue de Trinitate et ipsi capitulo Autissiodorensi. Ecclesie beati Amatoris et canonicis sub regulari Sancti Satiri ibi degentibus disciplina, locum de Boticen versus Sanctum-Salvatorem et ecclesias de Alensec, de Petrosio, et Capellam de Mota in parochia de Chevannis ; canonicis vero quatuor capelle sue Autissiodorensis, scilicet de Trinitate, decimam quandam apud Tociacum, quam propria eis comparavit pecunia, pia liberalitate concessit. Dedit insuper capitulo Autissiodorensi quicquid eis deerat ad plenam decimarum bladi perceptionem in territorio de Crevenno, et hoc in opus cotidiane particionis de pane que fit in ecclesia hiis, qui interfuerint matutinis aut misse, separata ab ecclesia de Crevenno, cum vacyaret, portione quam ibi presbyter ecclesie percipere consueverat, et canonicis assignata, sub quadam tamen recompensatione ab eis facta ecclesie memorate.Qualiter procuravit recompensationem factam capitulo apud Osiacum, pro eo quod habebat apud Billiacum. Sua quoque instantia et virtute factum est quod, cum comes Nivernensis Herveus in monte de Muris prope Billiacum, qui erat de fundo Autissiodorensis ecclesie, munitionem erigeret, et canonici Autissiodorensis, comitis atrocitatem verentes, remissius de jure suo disceptarent cum eo, tandem interventu suo et fratris sui Manasse Aurelianensis episcopi, de quo supra meminimus, comes quicquid habebat apud Osiacum canonicis pro eo quod habebant apud Billiacum commutavit, exceptis decimis, quas ibi habebant canonici, que in commutationem non potuerunt venire, sed permanserunt eisdem ; unde non modica utilitas ecclesie Autissiodorensi acrevit.De abbatia de Cellis, et quid eidem abbatie contulerit. Novelle plantationi de Cellis contulit inter cetera domum de foro Autissiodorensi que fuit Iterii Borni militis, quam utique de propria peccunia comparavit, et unum modium frumenti et duos sigali in grenchia et redditibus de Brenchis annuatim, quam a monachis de Charitate multa acquisivit peccunia et in suam proprietatem redegit.Qualiter Brenchas et pertinentias ejus contulit hospitali de Appogniato. Eandem insuper villam cum nemoribus et aliis appenditiis suis, et partem nemorum de Courum, que emit a Guillermo Grosso, milite, hospitali de Apogniaco in perpetuam elemosinam assignavit ; salvo eo quod ibi percipiunt, ut diximus, moniales de Cellis ; que tamen omnia disposuit, ut Andreas, Autissiodorensis archidiaconus, quem nutrierat a primevo, sub annuo canone teneret, quoad viveret, solvendo annuatim duobus canonicis hospitalis predicti, qui in ecclesia de Brenchis parrochiali jugiter deservirent, quibus etiam preter canonem illum et minutas decimas, et oblationes, et universos proventus ecclesie assignavit post decessum archidiaconi totum in solidum possessuris, et propter hoc beneficia ampliaturis pauperum suscipiendorum in hospitali de Apogniaco supradicto. De hiis que acquisivit episcopatui Autissiodorensi. Acquisivit autem episcopatui in civitate Autissiodorensi ligium homagium de Campo de Moreto et de omnibus que apud Autissiodorum Milo Filonis, miles, tenuerat libere in alodum ; apud Varziacum ligium homagium similiter omnium que Guillelmus de Chanlemis, miles, possidebat ibidem, data sibi propter hoc non modica peccunie quantitate, in quo tanto utilius ecclesie est provisum quanto ne ea in manum fortiorem conferret comitis vedelicet Nivernensis, vel potentis alterius, unde municipio antedicto, vel ipsi episcopo non parva posset oriri turbatio, non inmerito timebatur, quapropter dedit ei centum libras applicandi in eodi accrementum. Apud Apogniacum similiter inter cetera partem decime emit centum libras Pruvinienses, quam nobilis vir Guillelmus, comes Sacri Cesaris, ibi participabat cum ipso et aliis partem habentibus in eadem. Apud Charbuiam eodem modo inter alia que memoriter non tenemus, totam ville juridicionem in solidum acquisivit, de qua episcopus juxta quartam partem habere solebat. Multa acquisitionis sue in episcopatu alia extiterunt que memorie non occurunt.De feodo Malliaci, et Betriaci, et turribus Sancti-Salvatoris, et Castri-Novi sibi traditis. De Malliaco quoque et Betriaco castris ubique de feodo Autissiodorensis ecclesie que Petrus comes Autissiodori in jus et feodum comitisse Campanie in prejudicium ecclesie transcribere conabatur, confitens, datis inde litteris suis, quod de his eidem comitisse fecisset homagium, multis laboribus et impensis contra eundem comitem, sub judicibus a sede apostolica delegatis, causam ecclesie tanta est constantia prosequutus quod ad ultimum rem eo usque perduxit ut comes, jus ecclesie recognoscens, de utroque specialiter episcopo faceret homagium manuale, ac juxta tenorem cartarum episcopalium super hoc confectorum, castrum Mallaici ad beneplacitum episcopi traderet mandato ipsius, Hugoni videlicet, tunc archidiacono, qui nomine episcopi castrum ipsum recepit. Comitem quoque Herveum Nivernensem, licet non sine difficultate, ad hoc tamen pari ratione prudenter perduxit ut jus ecclesie confiteretur et inde publicum conficeret instrumentum, quod Sancti-Salvatoris, Castri-Novi, et Conade turres episcopo Autissiodorensi quotiens vellet juxta premissarum cartarum tenorem, que idipsum determinant, reddere teneretur ; ipsique ad libitum suum ad juris episcopalis declarationem quandoque tradi fecit turres Sancti-Salvatoris, et Castri-Novi, claves quoque portarum, ipsum incomparabilem juris sui possessionem inducens quod predecessori suo facere non volebat et qui vidit, perhibuit testimonium, et scimus quoniam verum est testimonium ejus.Que loca religiosa creata sunt sub eo in Autissiodorensi diocesi. Hujus sane temporibus, in sua diocesi creata sunt loca religiosa, et ab ipsis habuerunt cunabulis incrementum : de Spallo videlicet sub regulari observantia Fratrum de Valle-Callium, licet eis non sit subjectus in aliquo locus ille ; et de Bello-Loco, quod et de Beaularriz apud nos usitatiori vocabulo nuncupatur, ubi fratres de ordine Cartusiensi Domino famulantur ; que utique duo loca religiosa comes Nivernensis Herveus eorum fundator contulit et dotavit ; tercius quoque locus, novella videlicet plantatio abbatie de Cellis, prope Autissiodorum, monialibus de ordine Sancti-Antonii Parisiensis addictus.Qualiter veterem ecclesie Autissiodorensis fabricam demoliri fecit, ut novam construeret. Eodem tempore, circa novas ecclesiarum structuras passim fervebat de novo populorum. Videns itaque episcopus ecclesiam suam Autissiodorensem structure antique minusque composite squalore ac senio laborare, aliis circunquaque capita sua extollentibus mira specie venustatis, eam disposuit nova structura et studioso peritorum in arce cementaria artificio decorare, ne ceteris specie studiove penitus impar esset ; eamque fecit a posteriori parte funditus demoliri, ut, deposito antiquitatis veterno, in elegantiorem juvenescertet speciem novitatis. In cujus sumptuosis impendiis quanta largitione profluus extiterit enunciavit fabrica primi anni, que ultra speratum promota in immensum extulit caput suum : quippe circiter septingentas libras de proprio primo anno, preter oblationes fidelium et preter juridicionis sue proventus quos ad hoc ab initio deputavit, in sumptus ejusdem operis erogavit ; ceteris vero annis quandoque per ebdomadam decem libras, quandoque amplius, quandoque centum solidos ad minus, preter premissa et preter questas diocesis sue, sive diocesium vicinarum.De lapsu et miraculo turrium. Incidenter se narrandum hic ingerit, ad comtemplationem pietatis divine, illud posteris transmittandum miraculum quod in veteris operis demolitione noscitur contigisse. Nam anno Domini MCCXVII, Dominica ante Adventum, in honore sancte Trinitatis, diem agebamus sollempnem ; erant in ecclesia veteri due turres altrinsecus altitudinis non modice, et soliditatis immense, una meridionalis, altera aquilonaris, infra se totam chori amplitudinem et canonicorum sedilia continentes. Hee, sublato sibi ob novam fabricam veteris operis adminiculo, per quod solide antea subsistebant, rimas agere ceperunt, continuitatis sue integritate modico prius hiatu soluta ; non tamen providebatur quod tam festinam minarentur ruinam. In sollempnitate igitur prelibata, sollempniter, ut in talibus moris est, non solum minores, sed et majores pulsabantur campane ; in quarum profecto concussione non immerito debere ruere timerentur, et universos pariter opprimere qui eo die frequentius ad ecclesiam convenerant festivitatis obtentu, si putarentur de proximo ruiture. Turris tamen meridionalis majore solito pandebatur hiatu ; quod intuentes quidam de hoc ceperunt conferre sermonem qui et ad canonicos usque pervenit. Vocatur magister operis, imminente jam hora tertia, interrogatur si de lapsu turrium esset presentialiter metuendum, et si posset conventus secure sub illis divina officia celebrare ; quo constanter affirmante timendum non esse, quidam de discipulis ejus, qui presens aderat, dixit quod nec per horam securum esset manere sub ipsis ; quem objurgare cepit magister quasi metum superfluum canonicis intentantem, trabes quasdam ostendens a turre ad turrim protensas, que totam eorum machinam ne rueret continebant. Qui, cum instantius queretur ut de securitate habenda, nichil nisi certum diceret, quasi querentium importunitate devictus, dixit : Nichil omnino certum dicere valeo, ignarus quid parent tempora secutura. Ad hec verba, quasi quodam mentis presagio, in hoc fuit consona omnium sententia ut, peracta processione que instabat, erat enim hora tercia, in ecclesia beate Marie, que de appendiciis ecclesie majoris extitit, missarum celebrarentur sollempnia, quod factum est. Nichilominus, more solito, quasi nichil timeretur, sollempniter omnes pulsabantur campane ; quarum pulsationibus, quantum de humana ratione fuerat, non nisi fortis machina restitisset ; sed dilata est ruina, ut et virtus divina, que continere potuit, et benegnitas que parcere voluit, in earum casu repentino evidentius appareret, omni tunc concussione cessante. Porro loco divina exequendi officia sic translata, translati sunt et libri qui in usu cotidiano existunt, omnesque pariter qui in armario turri meridionali supposito servabantur, ac si statim turres ruinam facere crederentur. Missarum expletis sollempniis, jam communiter canonici ad prandium residebant, cum ecce repentino fragore turris meridionalis concusa corruit in oppositam sibi turrim, ejus basibus penitus a parte interiori comminutis, prolapsa.De duobus adolescentibus qualiter miraculose evaserint. In quo casu unum extitit precipuum dignumque relatu miraculum, quod adolescentes duo, novi operis gratuitate illecti, prope turrim consistebant labentem, novam fabricam contuentes ; que cum dehisceret in ruinam, clamoribus aliorum exciti ut fugerent, animo consternati et tremefacti visione horrenda quam turri visibiliter fatiscente pre foribus cernebant adesse ruinam, dum periculum vitare cupiunt, magis periculo se supponunt, viam qua sub ipsa turri labente patebat intantius relegentes ; sed dispensatio divina ruinam miraculo continuit quo usque fugiendo vite proprie consulerent in saluti ; et vix in loco stationis tuto quidem, sed adhuc suspecto consisterant, quando turris cecidit supradicta. Exciti fragore populi fit concursus ; stabat adhuc et in solide subsistere videbatur turris Aquiloni objecta, cum ecce, vix interjecte dimidie hore spacio, ad terram procumbens totam molis sue congeriem ei que prius ceciderat, superjecit.Qualiter Dominus clementer et miraculose ruinam distulit in horam oportunam. In quo id divini constat fuisse miraculi, quod, cum humane rationis esset irrefragabile argumentum, quod si ita de proximo turrium instaret ruina ad concussio (sic) campanarum et strepitum, quibus juxta sollempnitatis exigentiam plus solito nocte ac die vexate fuerant et concusse potius ruere debuissent, quod utique sine strage permaxima fieri nequivisset, virtus divina ruinam miraculose suspendit ad tempus, horam providens oportunam, in qua omnibus bsentibus magis sine lesione hominum et periculo fieri potuisset.Quid pensandum fuerit in hac miseratione divina. In quo et illud pensandum fuit quanta miseratione nos Dominus vocabat ad penitentiam, nolens mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat ; qui de tanta mortis instantia nos licet indignos misericorditer liberavit, suo tamen servitio mancipatos ; qui etiam campanas, de quibus nulli dubium videbatur quin sub tante molis ruina comminui deberent penitus et confringi, eadem miseratione servavit illesas ; in quo nichilominus liquidum fuit quante pietatis visceribus rationabilia complectatur, qui etiam insensatis rebus, sed divinis addictis usibus, benignitatis sue viscera non negavit.Miraculum de crucifixo et altari confratrie. Prosequamur adhuc divine magnalia potestatis. Erant in navi ecclesie, coro contigua, altaria duo : dextrum sancti Thome martyris, quod et de confratria dicebatur, eo quod pro confratribus ecclesie missa ibi cotidie celebretur ; sinistrum vero sancte Crucis. Que etsi turribus a posteriori parte pene contigua in partem tamen anteriorem ecclesie amplius prominebant ; erantque super illa pulpita duo, in quorum altero festivis diebus lectiones, in altero Evangelium legebatur. In eo pulpito quod erat super altare sancte Crucis, erat crux quantitatis non parve, veterem habens ymagynem Crucifixi mortem Domini exprimentem, que a posteriori parte pannum habebat sericum sibi prorsus contiguum et adherens, ita ut crucem tangeret undequaque. Hunc pannum ruina turris, cruce vel ymagine penitus illibata, ita minutatim contrivit quod vix ejus vestigia remanerent, altari nichilominus supposito, et in anteriorem partem ecclesie prominentiori, ut dictum est, adeo comminuto, ut nulle ejus partes sibi invicem cohererent, pulpito superiori integro remanente ; e contra altare confratrie, de quo superius diximus, quod erat turri meridionali conterminum, nec minus ei suspecta videbatur ruina, incolume remansit et integrum, pulpito quod erat desuper, dissipato pro parte.Quid pensandum in hoc miraculo. Qua in re pensadum fuit Dominum miraculose ad excitandam devotionem fidelium et sue passionis effigiem, et locum ubi pro confratribus specialiter divina quotidie celebrantur mysteria, ceteris dirutis, conservare. Quamvis in altare majus ruina provenerit, frontemque ejus, et latera multo aggere repleverit, ei tamen fuit innoxia, excepto quod pannum sericum preciosum quidem, quod ob diei sollempnitatem in fronte ei fuerat antepositum, dissipavit penitus et disrupit ; capse que erant altari supposite, sanctorum pignora continentes, permanserunt prorsus intacte.De miraculo libri in quo legebatur ad Primam. Liber in quo legebatur ad Primam, sanctorum Patrum regulam et cathalogum sanctorum continens, et quidam alii libri ad missam necessarii, cum archa in qua reponebantur in medio chori, sub eadem ruina fuerent oppressi ; archa fuit penitus comminuta, libri circiter mensam vel amplius fuerunt sub ruina imbribus expositi qui tunc hyemali tempore uberius profluebant. Tandem, remoto aggere, inventa est archa minutatim confracta et libri asseribus integris in nullo ruine vel pluviarum sensisse dispendia, nisi quod parum erant pulveris aspersione fuscati, qui tamen levi excussione discessit. Quis in tanto miraculorum spectaculo non stupuit ? Quis se de tanta mortis ereptum voragine considerans non expavit ? Quis divine virtutis magnalia, quibus potuit laudibus, non extulit ? Quis pro tam manifesta conditoris clementia in gratiarum actiones cum lacrymis non prorupit ? Ad removendum aggerem, sacerdotum edicto plebis excitata fervebat devotio. De utraque vero turri supererat paries exterior ex ruina ; is autem qui de turri meridionali remanserat, fissuram fecerat et hyatum, qui semper instantem minabatur ruinam ; nichilominus tamen plebs dovota, ceterive mercede conducti circa removendum aggerem desudabant, nec obstabat studiis ruine periculum imminentis.De miraculo ejus qui sustulit tunicam sub ruina. Die quadam cum, ad removendum aggeris congeriem in ea parte, in qua fissus paries erat proclivior ad ruinam, usque ad horam vespertinam, instantius laborassent, opusque ferveret, pars illa parietis que lapsum minabatur, cepit repente dissolvi ; quo viso, clamor oritur astantium, ut qui de subtus instabant operi, fuge velocius consulerent. Quibus fugientibus, unus tunicam dimiserat ; ad quam tollendam, omnibus ut fugeret clamantibus, est reversus ; suspensa est ruina, divina faciente virtute, quousque ille tunicam sustulisset ; que ingenti lapsa fragore extrema ejus tangens vestia, sic innoxia cecidit super aliam ruine congeriem ut nihil omnino secum traheret in ruinam. O ineffabilis divine miserationis bonitas, que sic perituros ad penitentiam reservabat, et ad devotionem cunctorum animos informabat ! Digressi sumus paululum, sed non abs re, quoniam opera Dei, juxta verbum sapientis, preclarum est enarrare ; nunc ad stadium recurrentes ad ea que restant, stilum revertamus.Qualiter translatus est ad ecclesiam Parisiensem. Guillermus igitur, de quo nobis sermo, cum episcopatu Autissiodorensi quem strenue rexerat, annum jam ageret quartum decimum, et, post multos tam erga Herveum Nivernensem quam erga Petrum Autissiodorensem comites, nec non et contra dominum regem agones feliciter superatos, posuisset omnia in tranquilla, complacuit in eo domino ne ignavo torperet ocio per quietem, ipsum que vacanti Parisiensi ecclesie, que suo apud Damietam defungente pastore, Petro videlicet, per eligendi cissuram aliquandiu laboraverat, tandem prefecit renitentem utique et invitum, et apud summum pontificem Honorium supplicantem, quem propter hoc personaliter, ne cogeretur, adierat, non sine magno corporis periculo, imminentibus jam estivis fervoribus circa nativitatem beati Joannis, qui sibi, utpote attenuato et colerico, et qui a calore facillime pateretur, nimis contrarii existebant ; apud quem tamen non profecit quin compelleretur Parisius transmigrare, ut ibi preesset ea sollicitudine ac vigilantia quam ipsum in Autissiodorensi episcopatu habuisse constabat.In quo statu dimiserit episcopatum Autissiodorensem in iescessu suo. Porro discessurus Parisius, episcopatum Autissiodorensem in temporalibus ampliatum habundanter utique et plenum absque debitorum honere, factis melioribus ejus conditionibus, tum quoad regalia, ut premisimus, tum quoad alia quamplurima dereliquit : episcopalia dominicilia omnia culcitris, feno, variis utensilibus, et supellectili ; torculabirus etiam, vasis vinariis non paucis, ubi necesse erat, doliis scilicet, et cuppis capacitatis immense habundanter referta. Capellas insuper singulas libris, calicibus et vestimentis plene dimisit ornatas.De hiis que reliquit ecclesie in recessu. Indumenta episcopalia que ad usum precipuarum sollempnitatum specialiter reservabat, mitram preciosissimam auro gemmisque non paucis ornatam, que margarite, sive pelle usitata locutione vocantur ; pelves duas argenteas, et insuper deauratas, circiter octo marcarum in pondere, opere mirifico decoratas ; cophinos mire pulchritudinis et ornatus, aliaque hujusmodi in usus sacros necessaria ecclesie unde transferebatur, reliquit ; et, quod omni thesauro preciosius est, cum quibusdam aliis sanctorum pignoribus, digitum beati Prothomartyris visibilem cum vase argenteo miri decoris, quod a Constantinopoli fuit allatum ; crucemque auream permodicam quam quedam procul dubio ligni Dominice crucis particula visibiliter in auro conclusa super aurum et topazione efficit preciosam.De domibus suis de Porta-Pendenti, et cruce, et calice aureo ut prius. Capitulo domos nobiles quas habebat Porte-Pendenti contiguas cum pertinentiis suis, et vineam quam totam de novo replantaverat in territorio Sancti-Gervasii, eidem annexam domui, eadem liberalitate concessit ; ut qui ea tenuerit, in anniversario suo, canonicis et clericis de choro centum solidos annuatim exolvere teneatur ; dedit preterea illas novem marcas auri ad crucem et calicem faciendum, de quibus fecimus superius mentionem.De hiis que reliquit successori suo episcopo Autissiodorensi. Successori suo in omnibus domiciliis episcopalibus fenum in habundantia, domosque utensilibus ac supellectili, quemadmodum prelibavimus, diversa munitas, vinumque illius anni in universo et partem talliarum non modicam dereliquit.De hiis que contulit ad fabricam ecclesie Autissiodorensis in recessu suo et per totum annum. Ad frabricam ecclesie partem assignavit aliquam talliarum ; in cujus impendia singulis ebdomadis centum solidos dedit ad minus per annum integrum post discessum. Sed quid latius in talibus immoramur, et tendimus in longum membranas, dum singula conamur vel breviter delibare ? In summa dicere possumus nudam pastore ecclesiam fere nudus reliquit.Quod noluit prejudicare capitulo, ut cum ejus consilio fieret electio successorie Autissiodorensis. Illud quoque non arbitramur pretereunter silendum quod cum Sedem Apostolicam personaliter adiisset pro obtinenda licentia, ut in Autissiodorensi ecclesia remaneret, nec ad aliam transferretur, et non profecisset supplicando, respuit profecto quod si Romana concedere volebat autoritas, videlicet cum ejus consilio in Autissiodorensi ecclesia fieret electio successoris, nolens ut capitulum libertate eligendi absoluta in aliquo privaretur.Quanti fuerit dispendii ecclesie et civitati Autissiodorensi ipsum discessisse, et que mala contigerunt ecclesie post ejus discessum. Quantum autem ipso discedente amiserit, non solum ecclesia, sed et civitas universa, patuit in descessu ; nam et civitatem et ecclesiam invenerunt utique mala multa tanquam sue Othoniel liberatorem videlicet amisissent. Comes enim Herveus, vir quidem oppressor hominum, et crudelitate formidabilis, qui in ipso episcopatu Autissiodorensi presidente, et ipsi in facie resistente aspirans frequenter ad hujusmodi non profecerat, ipso adhuc in Romano itinere laborante, cum de ejus translatione certissime per nuntios cognovisset, vi armata civitatem Autissiodorensem, non audentibus resistere civibus, occupavit, et in suam dicionem redegit, cum de morte comitis Petri qui in captione a communioto in partibus Gretie, ut prediximus, tenebatur, nichil adhuc pro certo constaret, qui cum proficisci deberet Constantinopolim, episcopo recommendaverat civitatem ; cujus Hervei ingressus tanto omnibus erat suspectior quanto ille actrocior habebatur. Is post discessum Willermi predicti in unum hominem episcopatus qui de Autissiodoro ad villam episcopalem Giiacum videlicet cum multis aliis qui tempore ejusdem Guillermi ello demigraverant, transierat ad manendum, sue primordia tyrranidis exercuit, quem clanculo captum et abductum tandem restituit ; sed ipsa nocte qua redditus fuit, apud Giiacum permanere non est aussus, sed Autissiodorum sub justicia comitis est reversus. Ad cujus exemplum ceteri qui apud Giiacum sub episcopo transierant, Autissiodorum redierunt, licet cives metu comitis diffugerunt de civitate eadem. Hominem quendam capituli clam adductum similiter clam emunxit ; qui restitutus ab nunquam palam de sua emunctione, etiam juramento astrictus, ausus est confiteri. Multa fecit et alia hujusmodi, opportunitatem nactus ecclesie que, discedente Guillermo, Parisius in sue virtutis robore solida non manebat. Eodem quoque tempore, non solum ab eo, quoniam post modicum migravit a corpore ; verum et a circumjacentibus multa passa est ecclesia, subtracta sibi velut columpna, que totum continebat edificium, episcopo supradicto, Nam Regnaudus Rungefer, miles non magne quidem potentie, successorem ejus, dissimulantibus principibus qui habebant tueri ecclesiam, successorem ipsius Henricum magne quidem benignitatis et simplicitatis virum, atrocius infestavit ; qui proprium ejus clericum, custodem utique domorum episcopalium de Varziaco capiens et inhoneste pertractans, diu in captione detentum, homines quoque predasque terre episcopalis abducens, castrum ipsum Varziacum videlicet violenter effregit, et dampnificavit episcopatum in quingentis libris et amplius, factus audacior ad inermes, nemine defendente. Eadem tempestate, miles quidam Gregorius et ejus pater, in genere suo primus de ignobili cingulum acceperat militare, Petrus scilicet de Brullato, decanum cepit ecclesie et ultra in Ararium Busresiam videlicet extra regni fines usque ad perductum diu tenuit carcerali custodie mancipatum. Quidam etiam malefici de nocte armati, claustri et ecclesie emunitate effracta, quendam de canonicis ut de hiis que iebant conciebatur aperte canonicos et clericos qui ad matutinale officium convenerant, per ecclesiam eductis gladiis fugaverunt, unius ex eis quem vulneraverunt, altero equorum pedibus conculcato, ipsam sanguine prophanantes, nec minus equorum fimo fedantes. Nec dabaur miseris requies, quum vel a nobilibus viris Drogone de Melloto, Stephano de Basso, domino de Arseio, aliis nichilominus militibus sive armigeris circumquaque quos aut rimata malicia, aut presumptuosa temeritas, aut avara paupertas excitabat paupertas (sic) non solum ad predas, immo etiam plerumque ad cedes, oppressiones fierent hominum ecclesie, aut irruptiones villarum, et non erat auxiliator.De hiis que gessit in episcopatu Parisiensi. Nunc de hiis que gessit Parisius Guillermus predictus, pauca que nobie occurrunt de multis, breviter prestringamus. Eadem longanimitate et constantia, qua frater ejus Manasses Aurelianensis episcopus, de quo prediximus, adversus regem regalesque ministros ecclesie jura prosequens, controversias que usque tunc metu regio per episcoporum dissimulationem remanserant indecise, tum quoad jus quoddam quod ecclesia in castellulo regis de parvo ponte scilicet habere debebat, tum super halis apud Campellos a domino rege factis, tum super justicia et mensuris de territorio quodam apud Sanctum-Victorem, quod feodum clausum 782 Brunelli dicitur, ad concordem consonantiam per compositionem redegit ; cujus obtentu, rex Philippus, qui tunc agebat in sceptris, redditus annuales viginti librarum Parisiensis monete episcopo ejusque successoribus et centum solidos capitulo in perpetuum assignavit ; sic igitur procurante jura regni ac sacerdotii distincta per compositionem initam, regali et episcopali instrumento, et capituli etiam inde confecto, ut super preteritis usque ad illum diem non iterum controversia suboriri. Quorundam scolarium sicariorum qui de nocte incedentes armati raptus, adulteria committentes, et furta, et cedes plerumque, vel flagitia, pacemque non solum scolarium et securitatem, sed et civium ipsorum turbabant, sic exterminavit de villa ut quosdam quasi hujusmodi precipuos sicariorum in carcerem perpetuum retruserit, quodam exterminaverit, pacemque ac securitatem toti a talibus reddiderit civitati cui non solum noctes, sed et dies ipsi valde erant suspecti. Multa gessit in episcopatu preclara et perpetua digna memoria, que vel vobis ignota relinquimus, vel propter legendi fastidium subticemus, nunc de beato exitu quod ad nostram pervenit noticiam disseramus.De beato ejus exitu. Is cum Parisiensi cathedre tribus annis et fere dimidio bene et laudabiliter prefuisset, et tranquillasset omnia fere, excepta causa scolarium, qui juriditioni ecclesie sue et cancellarii in quibusdam se emancipare volebant, quedam sibimetipsis auctoritate propria statuta condentes, ac sibi jus condendi hujusmodi in prejudicium episcopi et cancellarii, ut credebat episcopus, attribuere laborantes, cronica tandem quartane fractus valitudine, ex quo frater suus Manasses sepe dictus de hac vita migraverat, demum cum jam convaluisse videretur de quartana, febre correptus continua, licet lenta, domui sue disposuit, veluti illa egritudine consummandus ; vocatisque pridie quam defungeretur majoribus de capitulo suo apud Sanctum-Clodoaldum, villam episcopalem, ubi decumbebat infirmus, virisque religiosis, abbate videlicet Sancti-Victoris, domino Radulpho de Hospitali, sociisque astantibus mortis sue diem predixit, et apud Pontiniacum, locum Cisterciensis ordinis, ut ad majores suos, qui ibi tanquam loci fundatores dormiunt, se tumulari precepit, ac sequenti die divinis omnes qui aderant informans eloquiis, seque eorum orationibus recommendans, canonicos etiam presentes ecclesie Parisiensis sedulo ad concordem electionem exhortans, colloquendo, inter manus religiosorum extremum emisit spiritum, ut de die mortis sue predicentis veritas probaretur ; sicque apud Pontiniacum, prout preceperat, deportatus et tumulatus in capella Beati-Thome martyris, ante principale altare, beato in Domino fine quievit. Mortuus est autem in festo Beati Clementis, apud Sanctum-Clodoaldum, de qua jam supra diximus, anno Domini millesimo CCXXIII, regnante Ludovico circa inicia regni sui ; sedit vero in episcopatu Autissiodorensi circiter tredecim annos et dimidium, Parisius autem circiter tres annos et dimidium fere, sub romanis pontificibus Innocentio III et Honorio III, regnantibus in Francia Philippo Ludovico, de quo superius fecimus mentionem. Explicit de Guillermo. LX. DE HENRICO QUI FUIT ORIUNDUS DE PAGO, QUI DICITUR VILLANOVA, IN PARISIENSI DYOECESI. Huic successit Henricus de pago, qui Villa-Nova dicitur, in Parisiensi dyocesi oriundus, qui prius cantor Autissiodorensis ecclesie, postea per illam electionis formam, que a jure compromissio dicitur, pontificalem cathedralem adeptus est ; quem mediocrem genere nec inflavit nobilitas, nec vilitas abjecit ; in quo licet virtus mansuetudinis a plerisque modum diceretur excedere, jura tamen episcopatus rigore justicie sic illesa servavit ut tyranni, qui ea sibi usurpare consueverant, ea compellerentur restituere, et a sue tyrannidis violencia cessare. Iste est qui munitionem castro, quod Varziacum dicitur, prejudicialem a viro potente, nobili atque ecclesie Autissiodorensi inimico, Galchero de Jovigniaco, acerrimo persecutore, in loco, cui Becherellum vocabulum est, edificatam fecit destrui, et non sine sui et suorum grandi periculo funditus everti. Cujus temporibus, panis unicus servitoribus beati protomartyris distribuebatur ; sed ipse de propriis facultatibus secundum addidit ; insuper et mille libras Parisienses ecclesie in extremo contulit testamento. Hic ecclesiam beati prothomartyris donariis ampliavit ; corda canonicorum ; in suum favorem mansuetudine inclinavit ; inimicos ecclesie ad concordiam reduxit, et post cursum vite presentis, in pace in idipsum dormivit et requievit. Hic in loco, qui Pulcher-Redditus dicitur, morbo squinancie labores presentis militie consummavit, dormivitque cum patribus suis, senex et plenus dierum ; qui in ecclesia beati prothomartyris sepultus, beatam expectat sanctorum resurrectionem, bravium ad quod cucurrerat, ut comprehenderet, percepturus ; sedit annis XIII, mensibus quatuor. LXI. DE BERNARDO DE SIOLIACCO. Supradictis patribus Bernardus de Soiliaco, vir eximie sanctitatis successit ; qui multos predecessorum sancta simplicitate et simplici sanctitate precessit ; qui cum generis nobilitate polleret, morum tamen precellens nobilitas sic eam pallio humilitatis obtexit ut, secundum apostolum, non alta saperet, sed humilibus consentiret ; cujus veneranda canicies, vultus serenitas, verecondus aspectus, ordinatus incessus, sermonis modestia, vasta conversatio, mense frugalitas, argumenta virtutis interius redundantis efficacissima ministrabant ; et, quia lucerna sub modio abscondi non debuit, sed super candelabrum poni, ut ingredientibus domum lumen refunderet, primo a supradicto venerabili patre Hugone de Noeriis, Autissiodorensi antistite, prebendale beneficium in Autissiodorensi ecclesia consequutus est ; ubi sacerdos effectus adeo se divinis officiis mancipavit quod, sicut ipsi propriis oculis vidimus, die noctuque vix unica hora preteriit, que non per ejus labia devote transiret, excepto quod festivis diebus populis ad ejus sermones manicantibus sacre fluenta doctrine devotissime atque copiosissime influebat ; et ut stigmata Domini jugiter in suo corpore portaret, jejuniis et orationibus insistebat, cilio semper intrinsecus inherente. Ceterum, ut hic non manentem civitatem habere, sed futuram inquirere demonstraret, et cum apostolo experiretur pericula fluminum et latronum, ceterorumque duodecim incommodorum, que apostolus ad Corinthios loquens se expertum fuisse commemorat, Jerosolymam peciit ; ubi tanta lucerna abscondi non potuit, immo sanctitatis ejus in illis partibus adeo radii effulserunt ut in Nazarenum archiepiscopum eligerent, et cunctis aliis etiam sanctitate preclaris preferrent ; sed sublimitatem parvipendens humilitas in se conversa, plus elegit modicitatem servare quam in sublimitatis periculis pendere. Itaque reversus ad propria et seipso semper melior effectus, in Autissiodorensem archidiaconatum promotus est ; ubi tanta sollicitudine animas curandas suscepit quod attendens de pascendis agnis et ovibus, ter Petro repetitum mandatum, pavit eas doctrina, exemplo, atque subsidio temporali, quibus jugiter insistens die noctuque, estu urebatur et gelu, fugiebatque sompnus ab oculis ejus. Igitur Henrico, tunc temporis ecclesie Autissiodorensis antistite, viam universe carnis ingresso, et ad providendum ecclesie de pastore invocata Spiritus-Sancti gratia, electoribus congregatis, mira res accidit, et nostris temporibus in Gallicanis ecclesiis inaudita ; nam multitudinis electorum adeo eor unum et anima fuit ut omnes uno spiritu conclamarent archidiaconum debere prefici, quem Dominus prerogativa donaverat sanctitatis. Cunctorum igitur in ipsum concurrentibus votis, invitus rapitur, repugnans trahitur, nolensque cogitur consentire. A tempore autem illo quo in episcopum consecratus est, carnem suam tanta austeritate dampnavit quod feria secunda, quarta, secta, et septima escis quadragesimalibus ejus jejunia solverentur, nisi forte labor aut nfirmitas aliquid lotius indulgeret. Tanta vero ad Christi pauperes erat ejus affectio ut, secundum doctrinam Thobie, quo modo potuit, semper fuit misertus ; cum enim ei adfuit multum, habundanter tribuit ; cum autem modicum, et illud misericorditer studuit impertiri. Nos enim ipsi experimento frequenter didicimus quod sibi menseque sue sodalibus frequenter subtraxit, unde pauperum esuries levaretur ; ipso audiente atque patienter sustinente, murmurabant servientes, murmurabant et socii pro deliciarum defectu, et mense divitis parcitate ; sed illesa conscientia erga divites parcitati insistens, minus grave sustinuit ab eis de avaritia notari quam judicio pauperum querimonias sustinere, nisi eis secundum doctrinam evangelicam, quod superest, eleemosynam contulisset. Adeo etiam vana mundi gloria ei extitit odiosa quod, sicut a fide dignis pauperibus plene perpendimus, illis quibus largiebatur elleemosynas, ne cui dicerent inhibebat. Ecclesiam vero beati prothomartyris tanto favore prosecutus est quod eam luminaribus atque omni ornamentorum genere ampliavit ; insuper auxit et redditus canonicis et clericis horis matutinalibus dividendos. Ceterum sic Deo vie ejus placuerunt quod inimicos ejus ad tantam pacem reduxit ut profiterentur tyranni qui predecessorum ejus temporibus terram episcopatus invaserant, frequenter se ideo ab invasionibus cessare, ne, si ipsum offenderent, Deus in ipsos continuo visibiliter vindicaret. Cujus fama, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus, ad aures illustrissimi regis Francie Ludovici adeo spiraverat ut pre ceteris prelatis ipsum familiarem haberet, et simplicitati ejus dulciter arrideret, et ejus negocia expediri propensius imperaret. De morte ejusdem. Verum, cum eum gravius solito infestare cepissent senectutis incommoda, et jugis tybiarum infirmitas, que a medicis malum mortuum nuncupatur, eum affligeret, timens ne cum istis oneribus episcopatus onera sufficienter ferre non posset, licet, sicut ex ipsius regis ore frequenter audivimus, rex eidem promitteret quod episcopatus jura tanquam propria tueretur, nichilominus ab Innocencio, Romane sedis antistite, instanter petiit, et cum difficultate magna obtinuit ut ab eo, quo ecclesie Autissiodorensi astrictus fuerat, vinculo solveretur. Quo facto, omnis temporalium sollicitudo abjicitur, prosternitur corpus in lectulum, offerunt medici nature contra morbos remedia, quibus raro et paucis utitur, et his solis quibus eum uti Fratres Predicatores et Minores, qui assistebant eidem, cum magna precum violencia compulerunt,. Tandem, cum post prolixum cum supradictis Fratribus de sancta religione tractatum aliquantulum pausasset, ut eum crederent astantes dormire, preciosam resolutus in mortem, ea serenitate Deo spiritum reddidit ut omnibus membris quietus, vultu serenus, nullius omnino doloris insignia in extremo mortis articulo indicaret, et qui infirmitate spoliari renuerat, mortuus spoliatur. Amovetur herens carni cilicium, quod tanta pediculorum ac vermium scatebat copia ut horrorem aspectui et ferorem olfactui inferret immensum ; cujus caro vermibus corrosa ossium per loca nudum prebebat aspectum. Igitur pontificalibus gleba sancta induitur, feretroque imponitur, atque a loco, qui Pulcher-Reditus dicitur, ubi mortem perdiderat, et vitam invenerat, ad ecclesiam Autissiodorensem, ubi sepulturam elegerat, defertur. Occurrit ei devotus civitatis clerus cum populo, ruit in occursum ejus turba indiscrete etatis et sexus, et certatim feretrum tangere cupiunt ; se prerogativa quadam ceteris preferebant, qui manu feretrum tetigissent, vel sericis quibus tegebatur, osculum dedissent. Divinis igitur celebratis, exequiis canonici et clerici ad ipsum concurrunt, et quotquot contigit penetrare, sacre glebe pedes manus aut faciem osculantur, nec ideo, ut in funeribus ceteris moris est, Deo et sanctis Angelis animam recommendant, sed precibus devotis flagitant ut apud divinam, cui devote servivit, clementiam, eos ipsius merita suffragentur. Dormivit autem cum patribus suis predictus pater, anno Domini MCCXLIV, mense Januario, die VI mensis ; sedit annis novem, mensibus ......., diebus........ LXII. DE REGNAUDO DE SILIGNIACO. Huic successit Reginaudus de Siligniaco, prius ecclesie Autissiodorensis decanus, postea per illam electionis formam, que a jure scrutinium nuncupatur, in episcopum promotus, vir quidem corporis statura procerus, candidus et rubicundus, et pulchritudine corporali electus ex milibus ; cui generis nobilitate sublimi secundum exigenciam nobilitatis generis datum est cor sublime et nobile : nam clericorum nobilium, necnon et militum frequenciam diligebat, et larga manu, prout nobilitatem ejus decebat, eis exenia erogabat. Hic ecclesie Autissiodorensis se magna pollicebatur facturum, sed ejus felicitati fatis invidentibus, sicut flos feni cito decor ejus emarcuit, et ejus gloriam succidit Dominus, dum adhuc ordiretur ; ab ipso etenim sue promotionis die, adeo grvie eum afflixit infirmitas ut nec ecclesie sue liceret eum vacare utilitatibus, sed eis solis de medicorum consilio dare operam oportebat quibus ejus infirmitas levaretur ; dormivit autem et appositus est ad patres suos, in cenobio de Ruppidus Autissiodori dyocesis honorifice sepultus, ubi suam elegerat sepulturam. Sedit anno I, mensibus XI, diebus XVI. LXIII. HAEC SUNT ACTA DOMINI GUIDONIS DE MELLOTO, EPISCOPI AUTISSIODORENSIS. Recolende memorie successit episcopus Guido de Melloto ; cujus gesta tanto seduliorem sibi vendicant auditorem quanto altiora et actu nobiliora fuisse noscuntur. Fuit enim de dyocesi Autissiodorensi, ex utroque parente generoso sanguine procreatus ; pater ejus fuit Guillermus de Melloto, miles, dominus castri Sancti-Prisci hujus dyocesis, vir tocius curialitatis et largitatis amator, mense proprie communicator hylaris, pauperum nobilium sustentator, qui eciam, sicut fertur, acquisito cognomine ex rei consonancia et quadam proprietate boni, a plerisque Pacis-Bajulus vocabatur. Nam quociens inter aliquos confines suos discordiam exortam cognoverat, toto nisu ad pacis reformationem intendens, laborem interponere non cessabat donec discordes, si posset, ad concordiam revocasset. Mater ejus de prosapia dominorum Montis-Sancti-Johannis traxit originem et antique nobilitatis stemate fuit non inferior viro suo. Horum itaque natus presul, de quo loquimur, a puericia studio litterarum traditus, sic profecit quod primo in fundamento grammatice radicatus liberalium arcium fuit auditor proficuus, ac deinde utriusque juris canonici videlicet et civilis acquisita noticia, sacre pagine post-modum, quociens licuit, diligens extitit revolutor. Sed ejus propositum in hac parte negotiorum ecclesiasticorum occupatio frequencius impedivit ; in adolescencia quippe moribus et domatibus se exornans, spretis lasciviis, membris incultis, et incomptis crinibus, compositioni corporis, sicut mox (sic) est nobilium juvenum, non vacabat. Quamobrem patri minus carus inter liberos habebatur ; sed Altissimi dispositio, qui sibi eum reservabat futurum antistitem, decultum ejus adeo processu temporis exornavit quod filius sapiens patris gloria mutato nomine filii a patre, pater et dominus habitus est, et quasi incurvati sunt coram eo filii matris sue. Erat enim vir statura procerus, corpore bene compositus, corde magnanimus, ecclesiastice rei augmentator industrius, providus dispensator publice utilitatis, et plebis tutator indefessus, in sermone modestus, in oratione devotus, in altari Angelicus, cujus cantus mellice reboans, velut tuba sonora, replebat aulam Dei, et spiritibus dulcisonis animos audiencium delectabat ; nec minor consilio in conciliis et collegiis prelatorum corporali venustate ceteris preeminens, venerando gestu et imperioso quodammodo predominari videbatur aspectu. Si quid autem incumbebat judiciali disceptandum examine coram ipso, seu aliud ordinandum, persuasionibus et rationibus facilem ac sedulum prebebat auditum, et audita dijudicante revolvens animo, vibransque omnia, nichil ex precipiti faciebat. Unde hunc ab ipsis discretionis sue primordiis morem contraxerat, ut agenda sua tanta deliberationis fornace decoqueret, multis sibi hec ascribentibus lentitati, quod interdum sed raro dispendioso peragi contingebat exitu, que maturato compendio potuerant expediri ; et, licet esset in negociis et rebus prospere gerendis sollicitus, vix tamen unquam secularium occupationum frequencia tanta fuit, cui divinum obsequium hora debita non preferret. Erat siquidem illi quasi moris innati justicie exercere rigorem, bene meritos remunerare, maleficos punire, ita quod quandoque, non ex typo malicie, sed ex zelo justicie, virga mansuetudinem aliquantulum excedebat, oppressis compati, supplicibus parcere, humiles exaltare, superbos deprimere et debellare rebelles ; et hac fuit insuper a Domino felicitate donatus quod in omnibus que pro honore Dei et juribus ecclesiarum suarum aggressus est, semper victoriam dedit illi Dominus omnipotens, et ejus opera cum gracia et favore direxit.Qualiter cives virdunenses expugnavit. Anno etatis sue tricesimo secundo, vel circa, vocatus per electionem canonicam ad regimen ecclesie Virdunensis, quamquam de ipsius gremio non esset, et in episcopum consecratus, retento nichilominus ex dispensatione Sedis Apostolice decanatu Autissiodorensis ecclesie, quem prius optinebat, intellexit quod omnimoda jurisditio spiritualis videlicet et temporalis civitatis et civium Virgdunensium ad episcopum pertinebat, et quod predecessores Virgdunenses episcopi, longe retroactis temporibus, eam diu pacifice possederent (sic) pleno jure, sed per incuriam, aut impotenciam quorundam qui inmediate prefuerant, pontificum, cives astuti jurisditionem civitatis temporalem et jura episcopalia multis usurpaverant, necnon majores et scabinos creaverant, per quos eadem civitas in temporalibus regebatur. Imposuerant quoque publicas exactiones et pedagia, ex quibus se rempublicam gubernare murosque et menia civitatis fortificare dicebant ; quibus ad suam presenciam evocatis, ipse, ut erat prudens animo secundum doctrinam evangelicam, primo per seipsum blandis sermonibus et dulcibus inductivis ipsos et caritative monuit et rogavit, et postmodum per alios magnos et sapientes diligenter interpellari fecit quatinus jurisditionem ecclesie taliter usurpatam et jura episcopalia que subtraxerant, ecclesie restituerant, et a presumendis similibus abstinerent ; quod surdis auribus obaudientes efficere recusarunt, pretendentes sub ficta verborum suavitate, sicut moris est patrie, excusationes multiplices in peccatis. Deinde via regia compulsus procedere, ipsos canonice premonitos et superbo oculo parere monitis recusantes, excommunicationis mucrone pertulit, quam, sicut juris erat, adeo agravatam ut in personas ecclesiastice censure nervus progressibilis ultra non esset, sustinentes animis obstinatis, et ex correctione pertinaciores effecti, ibant ab obice seniores. Videns autem nequiciam ipsorum, in quibus ab antiquis progenitoribus usura et dolus viguerant et vigebant, previa deliberatione cum sollempni processione cleri tocius civitatis villam exiens, et corpus Christi faciens extra ferri, civitatem ipsam et homines generali supposuit interdicto, dimissis ibidem sacerdotibus aliquot tantummodo ad penitencias moriencium et baptismata parvulorum ; et suspicans quod contra ipsum libenter sinistrum aliquod molirentur, si possent, sese in castra et munitiones episcopatus recepit. Ipsi autem ex hiis indignantissim provocati, spiritu rebellionis assumpto, ceperunt non recte cogitare qualiter injuste justum possent opprimere ; sicque factum est quod die quadam, communi diffinitione inter se habita et edicto publice proclamato, exierunt civitatem armati in fragore nimio et tumultu pompatico, omnes a juvene usque ad senem armorum gestabiles, et debellare valentes cum militibus conducticiis numero quasi duodecies mille estimabiles, ad terram episcopatus vastandam et incendio concremandam ; inter quos, ut fertur, quidam ducentorum et major eorum, in vituperium pontificalis honoris, mitram episcopalem galee supra positam deferebat. Eadem vero die, episcopus cum quibusdam suis armatis exierat Charniacum castrum ad predandum, ut creditur, animalia que cives extra civitatem immiserant depascenda ; sed, a longe previsis hostibus, gressum aliquantulum retardavit donec nobilis et bellicosa sui generis comitiva que non procul aberat et pro qua mandaverat, convenissent ad eum ; quibus congregatis, numero paucis, videlicet trecentis estimabiliter viris et non pluribus, ut creditur, milicie tamen peritis et armorum industriis, circonspectus, habito episcopus brevi consilio, cum eisdem occupato promontorio, circoncludens adversarios belli indoctos et opposito soli suppositos et tam prudenter quam potenter cum suis irruens in eosdem, omnipotente Deo, qui docuit manus suorum ad prelium, causam suam tuente, non tam victoriose quam miraculose devicit eosdem ; et erectum male verticem rebellentium (sic) in delictis suo fremitu conculcavit, quibusdam in fugam conversis, aliis gladio corruentibus et ceteris captis ductis. Fuitque captorum numerus capiencium multo major ; inquo conflictu sacerdotalis ministerii et pontificalis modesie non oblitus, letaliter nullum lesit ; sed, animando et exhortando suos ad pugnam, plus offitio lingue quam ipsis manibus profecit ad pugnam ; obtentaque victoria, ad castrum un de exierat, cum gaudio regressus est. Paucis autem decursis diebus, cives virga correctionis edocti quod paulo ante mansuetudinis monita flectere nequiverant, pacem ceperunt inquirere ; et, mediantibus bonis, ad hanc concordie formam deventum est quod, jurisdictione omnimoda temporali et juribus ecclesie restitutis, decies mille libras episcopo pro dampnis et sumptibus exolverent ; seditque episcopus, civitatem et tunc in tranquillitate regens, cui tantum prefuit anno uno.Qualiter ad ecclesiam Autissiodorensem translatus, domum Renaudi Rungefer militis de Montibus expugnavit. Elapso deinde aliquanti temporis intervallo, bone memorie Regnaudo de Salligniaco Autissiodorensi episcopo, rebus humanis exempto, ad ecclesiam Autissiodorensem in qua decanatum retinuerat, ut predictum est, tam per electionem quam postulationem canonicam, auctoritate apostolica interveniente, cum leticia magna cleri et populi translatus est ; ubi qualiter rexerit, queve gesserit satis operum suorum evidencia declaratur, de quibus aliqua brevi cirografo perstringamus. In ejus siquidem novitate, miles quidam, Regnaudus nomine, dictus Rongefer, antiquum et depressum statum domus sue de Montibus, prope Varziacum castrum, episcopatus site in castellania, domum castri latanter (sic) immutans, et in fortericiam temptans erigere, muris eam novis et fortibus, inter cetera lignea et vetera dicte domus, et circuncingere clam incepit ; quod in grave dispendium episcopatus et perpetuum ville et hominum de Varziaco nocumentum posset successivis temporibus redundare, si ceptum opus pro desiderio consummaset : quippe cum locus ille de Montibus de nativo situ pro majori parte difficilis et fortis existat, et miles ille, vicinorum injuriosus et consuetus oppressor, villam et homines Varziaci jamjam pluries infestasset. Quo comperto, memoratus episcopus prefato militi, quasi nuncians novum opus, injunxit eidem ut ab opere cepto desisteret, et quicquid novi construxerat faceret demoliri, cum, de consuetudine generali, castrum aliud, infra castellaniam aliquem approbatam, invito superiore, noviter extruere non liceret ; sed miles obstinatus et omnia vilipendens ab opere quod patrabat, nichilo magis conquievit. Episcopus autem animi roboratus constancia, invocato brachio potestatis, domum ipsam obsidens, et paucis diebus expugnans, quicquid nov‘ et veteris invenit fortaricie dirui fecit penitus et subverti, sicut adhuc ruinosum structure vestigium cernentibus attestatur. Quamobrem miles nequam pluries vite episcopi latenter posuisse fertur insidias ; quas tamen intrepidus et hoste multo potencior, si armorum presidio vellet uti, opitulante Deo, caute semper evasit. De facto Robini caprarii clerici. Contigit quod, cum clericus quidam, nomine Robinus caprarii, de facto relegatus ad tempus ab Autissiodoro sub pena capitali per laicam potestatem, inscio forte prelato, tunc temporis existente, parentela Suavium de Autissiodoro procurante, ut dicitur necdum, finito relegationis termino, Autissiodorem (sic) rediisset, per secularem iterum comprehensus justiciam ad instanciam eorundem Suavium fulcarum suspendio publice traditus est, quamquam idem venerabilis Guido, tunc presidens ecclesie Autissiodorensis, ipsum prius tanquam clericum sibi restitui pluries cum instancia postulasset. Quam ecclesie injuriam ad audienciam felicis recordationis Innocencii, pape tercii, tunc residentis Lugduni, per appellationem delatam demum, non sine multis et expensis succumbentibus adversariis, ad honorem Dei sic ultus est quod cum universali clero ac populo civitatem et suburbium processionaliter exiens, Lebino tunc preposito Autissiodorensi. Petro et Drocone Suavis fratribus et eorum complicibus in bracis et camisia cum virgis in manibus, pedibus omnino nudis previantibus, censura ecclesiastica coegit eosdem feretrum quoddam cum quadam imagine clericali supraposita a loco fulcarum ipsarum usque ad cathedralem ecclesiam in prefatu (sic) habitu publice deportare ; ibique missa pro defunctis ab eodem antistite celebrata, cadaver dicti defuncti, jam ante diu in quodam scrinio reservatum, juxta ecclesiam beate Marie in civitate more debito sepelivit, prefatis maleficis nichilominus pro tante temeritatis excessu, nec non pro expensis immensa pecunie quantitate multatis, de qua trecentas libras eidem ecclesie beate Marie pro anima ipsius defuncti processu temporis erogavit.Qualiter castra subscripta tradi sibi fecit. Ad intelligenciam hujus particule presupponendum est quod, sicut ex tenore quarte beati Bernardi quondam Clarevallis abbatis perpendiculariter liquet domus comitis Nivernensie et Autissiodorensis et munitiones castrorum que ipse dignoscitur tenere ab episcopo Autissiodorensi, videlicet Castri-Novi, Sancti-Salvatoris, Conade, Maliaci, et Betriaci, tradi debent ipsi episcopo ad ejus beneplacitum ; ita tamen quod, eo decedente, comiti, vel ejus ministerialibus, cum integritate restituantur. Sed, cum a longe retrolapsis temporibus predecessores ipsius episcopi hoc jure non invenirentu rusi fuisse, clare memorie Mathildim, tunc comitissam, ad hoc ecclesiastica censura coegit quod predictas munitiones et castra eidem tradidit ad suum beneplacitum detinenda ; ipseque ea tenuit per tempus aliquod, et in eorum quolibet pernoctavit, suosque custodes in eis discedens reliquit, et ad ultimum prefate restituit comitisse. De Moneta Autissiodorensi. Similiter ad intelligenciam subscriptorum presciendum est quod apud episcopos Autissiodorenses extat littera inclite recordationis Philippi, quondam regis Francorum ; ex cujus serie inter cetera deprehenditur evidenter quod, si comes Nivernensis monetam novam facere cudi velit, eam debite legalitatis et ponderis in jam dicta littera comprehensi cudi faciet et persone comitatus Nivernensis ecclesiastice eam quandocunque voluerint, facient comprobari. Contigit autem quod nobilis vir Odo, filius ducis Burgundie, qui ratione uxoris sue in comitatum successerat, monetam novam Autissiodori facere cudi cepit ; quam ministeriales ejus, ipso in remotis agente, nondum tamen probatam a personis ecclesiasticis, sicut fieri debuit, quin pocius insciis, exposuerunt publice cursualem, facientes generaliter proclamari sub multa gravissima, ne quis monetam aliam mitteret, vel reciperet preter illam, licet adhuc ejusdem monete raritas tanta esset quod pro decima parte non sufficeret usibus reipublice et popularibus alimentis. Episcopus autem, capitulo et personis ecclesiasticis civitatis sue convocatis in unum, ad eorum instanciam, monuit ministeriales comitis ut quod super hiis attentaverant in pristinum statum reducerent, et monetam ipsam exhiberent probandam, quod facere recusarunt. Episcopus autem, habito cum eisdem personis ecclesiasticis concilio, presenciam recolende memorie Lucdovici, tunc regis Francorum, viri christianissimi, cum litteris fide dignis factum attestantibus, personaliter expetiit, cui, rei dampno, seriem et querelam patefaciens popularem, obtinuit ab eodem monete fabricatores expelli, et eam auctoritate regia per civitatem Autissiodorensem publice declamari.Qualiter compulit Templarios amovere campanam quam in domo sup de Monastallo apenderant. Illud eciam memoriali membrana conscribi dignum est, quod, cum Templarii soliti sue terminos excedere libertatis, et quod ab Apostolico concessum est eis ad gratiam convertere frequenter ad noxam, campanam quandam in domo sua de Monastallo appendissent in altum, publiceque pulsarent ad convocandum populum pro divinis in eorum oratorio audiendis, nec non benedictionem quorundam nubencium temere sollempnisassent ibidem, cum hoc eis ex privilegiorum suorum largitione nequaquam liceret, eos canonice monuit ut amoverent campanam, et quod super benedictione hujusmodi nupciali presumpserant, emendarent eidem ; quod ipsis facere recusentibus (sic), querela fuit ad audienciam reverendi patris Simonis, Dei gratia tituli Sancte-Cecilie presbyteri cardinalis, fungentis tunc offitio legationis in partibus Gallicanis perlata ; coram quo tanto vigore negocium prosecutus fuit quod, in jure prevalens, obtinuit per legati sententiam, condempnatis sibi Templariis, amovere campanam, et quod de benedictione nubencium attemptatum fuerat emendari. Regnante inclite recordationis Ludovico, Dei gracia Francorum rege, cum, nautis instantibus, regium emanasset preceptum amoveri cuncta que per Ycaunam fluvium impedimento esse poterant mentibus tramite hendis (sic), exequtores super hoc deputati alia et majora quam commissum sibi requireret ministerium, sicut in plerisque malis moris est, agere gloriantes, trabeculas duas in bochello subtus pontem Autissiodorensem, quod proprii juris et proprietatis episcopatus est, fundo fluminis infixerunt, hinc inde flores lilii ferreos in signum regalis dominii earum summitatibus imponentes. Quas statim, audita re hujusmodi, animosus vir fecit potenter erui, et in domum episcopalem transferri ; sed propter hoc ad regis presenciam, procurantibus emulis, evocatus, proposuit coram eo, quod cum regis ministariales, ipso minime requisito mittendo, trabeculas in bochello, quod proprii domanii et juris episcopatus existebat, cum nec esset in eo penitus aliquid quod liberum navium transitum impediret, ultra fines mandati fimbrias extendissent, eas juste eruerat ; sicque factum est quod, hiis et aliis justis perorationibus confusis et stupefactis adversariis, liber victor abscessit.De edificiis que construxit. Quantis autem edificiorum additamentis loca domorum episcopalium decoravit, silencio preterire dignum non est. Autissiodori nam que juxta aulam episcopalem antiquam aliam geminam mire venustatis aulam supra testudinem lapideam in qua vina consueverint reponi arce cementaria prepollentem erexit, fenestralibus aperturis extructis, scultura spectabili, vitreisque perlucidis illustratam ; cui ad divini cultus honorem capellam geminam non inferioris structure, et cameram dupplicem officiantes inferius et superius ipsam aulam cum jocunde visionis turricula decenti situatas ordine connuit (sic). Insupper cameram episcopalem supra pratellum veternam et jam senio collabantem quasi funditus reparavit, et in elegantiorem reextulit speciem novitatis, rursus cum ab eodem pratello usque ad prisionem per desuptus a parte Ycaune pervius et facilis, nulla vel prorsus inutili obsistente clausura, ad domum episcopalem pateret ascensus, muris novis ac fortibus, portelloque, et propugnaculis operis sumptuosi visu pulcherrimis illum ambitum circoncinxit. Apud Regennam prope Apoigniacum, nobilissimum episcoporum habitaculum, cujus ambitum Ycauna fluvius a parte posteriori per latera circuncingit, in primis murum quendam ab una parte fluvii ad alteram includentem continuam et planam terre intercarpidinem ab anteriori parte inter fortericiam et fossata construxit, primumque ibi ordinavit introitum ; cui muro stabula ad equos pro ipsius muri longitudine constructa per deintus adjunxit ; deinde clausuram munitionis latericiam ruinosam et pro parte collapsam, nec fere partem dimidiam ambitus accingentem, muris egregiis pro tantula parte latericiis, quantum ruinosa potuit ministrare maceria, et pro toto residuo lapideis, propugnaculisque et turribus restituit undique circunseptam ; juxta cujus introitum turrim quadratam vilidissimam et pregrandem quam portellum vocant, plura continentem mansionum intersticia ex muralibus spisse latitudinis et late pissitudinis constructam erexit, intra septa predicte fortaricie (sic) aulam episcopalem antiquam quibusdam superadditis et aliis in melius transformatis, in statum redegit solito pulcriorem. Duas quoque cameras, utramque geminam, pregrandes aule compares et confines, alteram videlicet nobilioris structure majori ex transverso posterioris pinnaculi coherentem ; et vitellinis fenestriunculis refulgentem ex commendabili lapideo tabulatu construxit, antiquasque logias super Ycaunam, vetustate consumptas et ruine jam proximas et integro reparatas in formam restituit venuste pulcritudinis et pulcherrime venustatis. Ex alia vero parte appendicia necessaria ipsis muris munitionis affulta et ordine decenti et locata construxit. Apud Bellum-Reditum, locum ex stagnorum confluentia piscibus copiosum et ex nemorum adjacencia temporis hyemalis algoribus leviandis accommodum, domum quandam depressam, receptaculum episcoporum inglorium, in aulam geminam placide venustatis, habitaculumque gratiosum produxit cum sociacamera structure similis ad propriam episcoporum quietatem ; excursum quoque unius stagnorum usque muros ipsius aule pertingentem per injectam terre molem ingentem quasi aggere constituto remisit in interiorum aquarum profundius accrementum, et in hujus terre massa conjecta et planificata diversi generis plantatis arboribus, virgultum pro loci capacitate fecit amenum, insuper appendicia inter aulam et capellam hospitibus et familie necessarie, logiasque magne habilitatis ab aula in capellam, et e converso ducentes, aliaque diverticula edificiorum construxit ibidem, et majoribus forte locis ampliasset edium accrementis ; sed, quia situm ejus non multa gratificabat amenitas, rarisque habundabat proventibus, ideo forsitan ipsum rariori nec mirum prosequebatur affectu. Apud Varziacum aulam episcopalem geminam pregrandem et plura continentem habitacula nuper incendio concremata magnis reedificavit sumptibus, et in structuram restituit clariorem, muros et propugnacula munitionis castri in suis cacuminibus pro majori parte dirupta vel collapsa egregie reparavit, appendiciaque placide mansionis et aperte commoditatis extruxit muris ipsius munitionis affulta. Apud Villam-Catuli prope Conadam, locum in proprio ecclesie solo mediocriter eminentem, quem Ligeris fluvius ante currit, situs amenitate conspicuum, et diffundentem longe radios visionis elegit, cujus oblectamentis allectus receptaculum quoddam ad recreationem nature et levamen fatiscentis inquietudinis, sicut interdum expedit, inchoavit ibidem ; sed per principem secularem, videlicet antedictum Odonem filium ducis Burgundie, tunc comitem Nivernensem, fuit ab opere cepto prohibitus, cujus prohibitionem in curia regis adeo victrice constancia prosecutus fuit, quod demum in jure comite succombente, et regia declarante sententia, quo ab incepto per comitem jure non poterat prohiberi, ex prohibentis resistencia provocatus ceptum opus in munitionem, aulam geminam et capellam nobilitatis exquisite provexit habitationi regie congruentes nativa rupe circumquaque excisa, que pre sua laudabili pulcritudine intuencium morantur oculos, intuendo delectant animos, et habitatores jocunda reficiunt mansione : rursus excisis in profundo subter aulam sicce ruppis visceribus cavas fecit ad vinorum custodiam, que temporibus ebullientis estatis et estuantis leonis meri potum exhibent glacialem : extra fortericiam, sed tamen infra loci continenciam depressis muralibus circonclausam, stabula pro equis et grangiam lapideam capacitatis immense construxit, nec procul ab hiis extra por prisiam plantavit vineas ex plantis diversorum vinetorum electis, que temulentam annis singulis afferunt ubertatem. Qualiter profectus est in auxilium Karoli regis Cicilie. Ea tempestate qua dampnate memorie princeps nephandissimus paterni sceleris imitator Manfredus filius Frederici quondam imperatoris regno Scicilie proprio Petri matrimonio et ducatu Capulie occupatis, res ecclesiasticas dampnabiliter detractabat, evertebat ecclesias, et fugabat prelatos : vocato per summum pontificem viro magnifico Carolo regis Francie filio pro suscipiendo regno hujusmodi et liberando de manibus impii memorati, concessaque ab Apostolico omnibus in ejus auxilium proficiscentibus peccatorum suorum indulgencia generali, zelo devote peregrinationis accensus Romam adiit in Karoli subsidium, apostolica tamen interveniente licencia profecturus, ubi a sanctissimo Patre Clemente IV Romane tunc ecclesie presidente, et cardinalibus honorifice et gaudens receptus, commisso sibi in ipsa expeditione legationis offitio, de mandato ejusdem summi pontificis in auxilium ejusdem Karoli in regem consecrati, cum eodem rege et ejus exercitu gressum direxit : Cumque jam aproximassent Beneventanam civitatem, ubi stabat adversarius cum Alemannorum multitudine bellicosa, jamjamque starent acies hinc inde parate congredi ipse ut erat armis intus divinis precinctus, et exterius indutus militaribus, stans super regis exercitum salutaris exhortationis sermone premisso pro ipsis animandis ad pugnam elevata manu loricata, apostolica fretus autoritate, omnes ab omnibus peccatis absolvit evalotionem illis promittens incunctanter ad patriam, si qui forte morientes pro viribus strenue debellassent, moxque ut predicationis sue exemplaris probaretur edoctor, non sequi, sed precedere visus ad prelium, tanto animositatis ardore corda videncium inflammavit, quod passim per hostes et gladios irruentes non aggredi, sed furere videbantur. In quo congressu modestie pontificalis non immemor, nunc acies erumpendo, nunc equos hostium gladio prosternendo, nunc clamando et animando ad pugnam, alios magnanimo gestu et lingue redimebat officio, quod in personas hostium attemptare propter irregularitatis periculum forfitan expavebat : si fas sit credere quod vir strenuus in justo bello et letali conflictu, ferientibus manu mutua non repugnet. Denique Manfredo morte cadente in bello, suisque vel captis vel fugientibus, aut glaudio (sic) peremptis, expleto victorioso certamine ac ipso rege tocius Apullie regimen et dominium tranquillum adepto, cum ipso aliquandiu commoratus, deinde vale dicto recedens apostolica revisit limina, ubi a papa et fratribus cum leticia et veneratione susceptus, et aliquot diebus immorans, ac deinde cum apostolica benedictione recedens, iter suum Domino prosperum faciente, ad propria regressus est : in cujus occursum civitatis sue divitum et pauperum utriusque sexus tuba ruit hylaris, et leticia facta in populo plebs humilis patre restituto, dragmam perditam se reputat invenisse : exultat clerus ecclesie et cum processione sollempni ac divinarum laudum cantico pastorem excipiens vocibus altissonis gratias agit Deo. De morte ejusdem. Posthec cum tirum annorum et duorum mensium vel circiter effluxissent curricula, egritudine valida, videlicet fluxu ventris, et febris in commodidate correptus, accubuit quasi graviter elaborans, suppreme voluntatis prudenter ordinavit elogium, in quo servientibus suis pro meritorum exigencia condonatis, thesaurum de bonis ecclesie conquisitum in communes erogationes, publica pauperum convocatione premissa, non semel, sed pluries, aliisque piis modis distribui statuens, pauperibus, religiosis, monasteriis, sue dyocesis pro augendo numero servientium Deo in locis suis reliquis non modicas pecunie quantitates ; ecclesie vero Autissiodorensi sponse sue duo paria vestimentorum ponticicalium sumptuosissima, alterum candidum, et alterum purpureum cambucam ; legavit insuper sex denarios reddituales sub certo modo cuilibet canonico, qui per diem in ecclesia horis canonicis continue interesset, ad quod explendum villam de Lecheriis prope Clamiciacum cum pertinenciis suis et omnes conquestus quos fecerat circa domum de Belchia prope Autissiodorum, necnon villam de Floriaco Senonensis dyocesis cum omnibus pertinenciis, quam acquisierat cum omnibus proventibus et elolumentis dictarum rerum legavit ecclesie memorate, et sumptibus suis res ipsas per executores suos facere amortizari, si que feudales erant, precepit : rursus festum Beati Augustini duplex, et festum Nativitatis gloriose Virginis sollempne fore perpetuo ibidem instituit, et ad hec sufficientes redditus assignari precepit. Item de divini cultus augmento devotam gerens sollicitudinem, sex in capella Sancti-Johannis-Rotundi, juxta cathedralem ecclesiam, ad honorem Dei, et beatissimi precursoris, et totidem in capella Sancti-Michaelis ex alio latere, ecclesie cathedrali proxima pro anime sue remedio capellanias sacerdotales et perpetuas instituit, et fundavit de redditu quem acquisierat in portagio Trecensi ex donatione a clare memorie consanguineo suo Theobaldo rege Navarre, et comite Campanie, precedentibus meritis sibi facta : et in domo Dei sita in claustro Autissiodorensis altare quoddam similiter instituit, et fundavit, et alias quamplures pias dispositiones edidit, que in ipsius extreme sue voluntatis serie plenius exprimuntur. Illud quoque enim verum est, quod ex quo decubuit cotidie horas canonicas, quandiu fuit loquendi possibilitas, devotus ipse dixit, aut saltem audivit, et magis de salute anime, quam corporis sanitate semper cogitans, paucos ad se permesit accedere, nisi qui vel in anima vel in corpore consulere possent ei : cumque jam ex fluxus ingravescencia attenuato corpore, et membris quasi consumptis, accelerantis resolutionis sue presentiret instantiam, ut de convalescia ulterius spes non esset, sororem, nepotes, neptes, et quotquot aderant consanguineos jussit excludi, ne forte per eorum presenciam aliqua terrene seu carnalis affectionis meditante prestaretur occasio, que jactatum in Domino posset interrumpere cogitatum, retento secum trantum modo venerabili viro Erardo tunc decano Autissiodornsi karissimo nepote et successore suo, cui quecunque de salute anime sue occurrebant, eidem confidenter injungebat agenda. Quanta vero detestatione arguebat se pompam seculi dilexisse, quanta depreciatione vilipendebat seipsum, quantaque contrictionem lacrimarum testabatur affluencia ab illis, qui interfuerunt, auditum est. Demum extrema delibutus unctione, fecit sibi Dominice Crucis signum et beate Virginis imagynem anteponi, in quas vicissim........ oculos, circonstantibus eis quibusdam fratribus de ordine Minorum, et pro ipso orantibus, quandiu perfecte vel semiplene verbum aliquod potuit eructare, vicibus alternis dicere non cessavit : ® In te Domine speravi, non confundar in eternum : In manus tuas Domine ¯commendo spiritum meum : Ave Maria gratia plena Dominus tecum : Maria mater gracie, ¯mater misericordie, tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe ¯. Et in hiis obdormiens, et migrans a seculo anno gratie MCCLXX, XIII kalendas octobris, die veneris, in festo sanctorum Sequani et Ferreoli, hyacente aurora, spiritum exalavit, sepultusque est inter patres predecessores suos in ecclesia cathedrali, cujus fama publice vivit mundo, et anima perempniter vivat Deo, amen. Sedit autem Autissiodori annis viginti tribus, et mensibus sex. LXIV. HEC SUNT DOMINI ERARDI DE LISIGNIIS AUTISSIODORENSIS EPISCOPI ET CARDINALIS. Tante famositatis antistiti, viro famosissimo domino Guidoni de Melloto Autissiodorensi episcopo, successit Eradus nepos ejus, dominus castri de Lisigniis, diocesis Lingonensis, cujus memoria digna est recitatione sollempni. Hic Erardus ex magnifico generositatis germine ex utroque parente extitit procreatus : fuit enim pater ejus Guillermus, marescallus Campanie, qui attingebat principi Achaie in proximo consanguinitatis gradu ; mater ejus fuit Marguareta, germana predicti Guidonis de Melloto, predecessoris sui, cujus generis nobilitas manifestatur dicti episcopi Guidonis cronicam intuenti. Hic Erardus, statura corporis mediocris, vultum demonstrabat angelicum tanta perfusum gratia quod in tuentibus ipsum se gratum et amabilem exhibebat. In loquela fuit facundissimus, ita quod alter Ulixes potuit merito appellari ; in melodia vocis suos contemporaneos excellebat, ita ut, in vocis ipsius emissione sonora, poterat merito ejus vocis amenitas melodiis philomenicis comparari ; et, licet hunc generis nobilitas potuisset in fastum extollere mundialem, morum tamen elegancia preeminens ipsum in tanta humilitate servavit quod, modum maturum et religiosum acquirens, ab omni lascivia semper extitit alienus ; et, licet simplicitatem gereret columbinam, in tuendis tamen ecclesie sue juribus magnanimus quam plurimum habebatur ; largitatem in tantum diligens quod plerumque metas transcendere videbatur. Inerat eidem tante liberalitatis et benignitatis innata dulcedo quod rubore afficiebatur verecundie, quocienscumque affectum ab ipso aliquid juste postulantium ad votive exauditionis effectum deducere non valebat. Et licet in annis puerilibus, ex prerogativa dilectionis, a progenitoribus suis pre aliis liberis liberis suis fuerit in deliciis educatus, austeritate tamen abstinencie carnem suam ita edomuit quod in fervore etatis sue castitatem laudabiliter acquisivit. In etate tenera, in arte cantandi fuit quamplurimum eruditus ; postmodum vero studiis liberalibus traditus, pollenti floruit ingenio in tantum quod in juvenili etate commendabiliter rexit in artibus ; deinde legali sciencie ingenium suum ita aplicuit quod ipse acquisibit illius sciencie margaritam ; postmodum ad juris canonici facultatem se transferens, laudabiliter licenciatus fuit Parisius in decretis. Circa tempora illa, Gaufrido, decano Autissiodorensis ecclesie, humana sorte consumpto, canonici dicte ecclesie ipsum Erardum in decanum dicte ecclesie concorditer elegerunt. Cum autem in Autissiodorensi ecclesia, residenciam faceret personalem, et jura sui decanatus contra omnes et specialiter contra suum predictum avunculum deffenderet animose, duorum annorum vel circa labente curriculo, ecclesia Autissiodorensis, per mortem dicti episcopi, Guidonis avunculi, sui pastoris, solatio destituta, canonici dicte ecclesie ad electionem futuri pontificis procedentes, ipsum Erardum, domatizante Domino, in episcopum per formam compromissi concorditer elegerunt. Factusque episcopus subjectos suos consueta tractavit mansuetudine, instruendo ipsos verbo predicationis pariter et exemplo ; et, licet postquam licenciatus extitit in decretis, propter occupationes prelationis, studendi in facultate theologica modicum habuerit temporis intervallum, licet ad id, ut credimus, quamplurimum anhelaret, verumptamen, propter ingenii sui perspicacitatem et studii vehementis laboriosam indaginem, egregii predicatoris nomen et gratiam acquisivit. Austeritatem abstinencie quantum potuit in occulto servavit, et propter bonum castitatis subtus ad carnem gerebat cilicium ; habebat etiam tres cathenas argenteas nodis plenas quodam insertas manubrio, ex quibus de nocte carnem suam disciplinis pluries castigabat, prout hec ex relatione veridica fide dignorum accepimus, qui ejus secretam penitenciam agnoverunt. Hic ecclesie sue ferventissimus amator capituli sui obtinuit gratiam et favorem, et, postquam adeptus fuit episcopalis apicem dignitatis, raro accidit, dum intraret dictum capitulum, quin ecclesia ipsa et capitulum perciperent in aliquo exuberantem gratiam sue largiflue bonitatis. Contulit igitur prefatis ecclesie et capitulo, dum vitam duceret in humanis, duos angelos argenteos deauratos mire pulchritudinis et ingentis valoris, cum reliquiis Beate Marie-Magdalenes insertis venerabiliter in eisdem. Item crucem auream gemmis preciosis ornatam, precio quingentarum librarum Turonensium. Item idem pontifex magnanimus et munificus dedit capitulo mille libras Turonenses ad agmentationem panis canonicorum. Item quamdam mitram cum pontificali anulo, precio quadrigentarum librarum Turonensium. Item calicem pure aureum. Item quatuor paria indumentorum sacerdotalium diversorum colorum, tam de examito quam de diaspro, videlicet de unoquoque, tunicam, dalmaticam et casulam. Item alia duo paria indumentorum, videlicet de unoquoque tunicam, dalmaticam, casulam, atque capam. Fecit etiam multa alia bona episcopatui, ecclesie et capitulo supradictis ; ipse siquidem servicii divini sonorissimus concrepator, ejusdemque amator eximius et amantissimus ampliator, ordinari procuravit in Autissiodorensi ecclesia quod, dominicis diebus in sexagesima et quinquagesima, ultra responsoria consueta sex alia responsoria jubilationis dulcisone canerentur, contulitque dicte ecclesie duodecim libras reddituales dictis dominicis diebus inter canonicos et clericos dicte ecclesie dividendos. Item apud Bellum-Reditum aulam novam construxit et domum novam super portam cum domibus adjacentibus ipsi porte. Item apud Appoigniacum, castrum sue et predecessorum suorum ditioni subjectum, licet incole dicti loci servituti manus-mortue, tallie, alto et basso, ad voluntatem domini et pluribus essent aliis servitutibus subjugati, rectam tamen decimam bladi, vini et aliorum fructuum ex agricultura provenientium, contra legis divine salutarem observanciam usque ad illa tempora semper solvere renuerunt ; iste, siquidem liberalitatis sibi native motus insinctu pastoralisque sollicitudinis incitamento pulsatus, affectabat et ipsos restituere libertati et mederi periculis animarum : sane ipse sue discretionis vigilancia sueque sedule exhortationis efficacie, ad hoc induxit incolas dicti loci quod ad solutionem recte decime omnium fructuum predictorum in perpetuum sub auctentico cyrographo sibi et ejus successoribus obligarunt, et pro hujus concessionis repensiva, de consensu sui capituli, servitutem manus-mortue, linee humani generis inhumane, de loco illo totaliter abdicavit, et talliam predictam voluntariam ad octies viginti libras Turonenses annui redditus coartavit ; verumptamen in concessione dicte decime episcopales redditus in trecentis libris Turonensibus redditualibus, et amplius augmentavit. Item a nobilibus viris Milone de Autissiodoro, et Johanne, ejus fratre, militibus, furnum, justiciam et plures res alias, quas habebant apud predictum Appoigniacum, comparavit, et in hoc episcopales redditus in quater viginti libris Turonensibus redditualibus ampliavit. Item in sui ultima voluntate super predictis acquisitis, que fecerat apud Appoigniacum, ultra predictas quater viginti libras reddituales, contulit ecclesie beati Stephani viginti libras Turonenses annui redditus, die sui anniversrii dividendas. Item scolastriam ecclesie Autissiodorensis de rebus episcopatus in decem libris Turonensibus redditualibus ampliavit. Ampliora bona sperabat ardenti desiderio dicte ecclesie se facturum, nisi tam brevi tempore universe carnis inevitabile debitum exsolvisset. Duorum siquidem annorum vel circa currente intervallo, dum apud Karitatem super Ligerim, tempore prioris Milonis, quamdam mulierem burgensem dicti prioris, suspectam de heresi, vellet examinare, et dictus prior licet pluries monitus dictam mulierem ei tradere recusaret, episcopus dictam villam generali supposuit interdicto ; dictus siquidem prior et ejus monachi, in prejudicium episcopalis juriditionis dictum, interdictum violare non verentes, corpora decedentium faciebant sepiliri in cimiteriis dicte ville. Ex hoc autem, procurante humani generis inimico, inter episcopum et priorem prefatum graves fuerunt discordie suscitate ; sed finaliter, procurante dicto episcopo, mediantibus archiepiscopo Senonensi et abbate Cluniacensi, ad hoc devenit negocium supradictum, quod dicta mulier extitit dicto episcopo liberata, et quod unus de monachis de predicto monasterio pro omnibus qui ut interdictum ferretur in villa predicta, et in violatione ejusdem interdicti culpabiles extiterunt, humiliter et devote flexis genibus dicto episcopo supplicavit, ut interdictum latum in dicta villa relaxaret, et eidem episcopo, tam pro interdicto quam pro violatione ipsius emendavit ; fueruntque viginti corpora extracta de terra que sepulta fuerunt durante dicto interdicto in cimitiriis memoratis, et absolutione ab episcopo obtenta, fuerunt super terram insepulta, quousque sermo generalis factus fuisset ad populum in ecclesia beati Petri de Karitate predicta, et missa pro defunctis fidelibus celebrata ; quibus sic actis, dicta corpora fuerunt ecclesiastice tradita sepulture. Dum vero quatuor annorum et amplius effluxissent curricula, inter ipsum episcopum et Johannem de Cabilone, comitem Autissiodorensem, orta est grandis dissensio ; proterviaque comitis crebrescente, dum dictus comes jura Autissiodorensi ecclesie violare et invadere conaretur, dictum comitem et ejus uxorem ferire mucrone anathematis non neglexit ; et, dum comes et ejus uxor in sua malicia perdurarent, ut ipsos magis ecclesiastica severitas coerceret, civitatem Autissiodorensem, suburbia, totamque terram, quam habebat dictus comes in comitatu Autissiodorensi, generali supposuit interdicto ; et, dum dictus comes facti sui maliciam niteretur appellationis remedio colorare, ipse jurium ecclesie sue acquisitor indefessus, pro ipsius ecclesie juribus vitam suam periculis exponere non formidans, pro dictis iuribus defendendis ad Romanam curiam se transferendum studio pie deliberationis elegit. Et, licet in predicto negocio viriliter se haberet, morte tamen preventus, illus finali effectui nullatenus mancipavit. Illum siquidem, cujus odor fame redolens jam non solum in Francorum regione ambili, verum etiam in regione Ythalica confragrarat, dominus Johannes, papa quintus, et omnes cardinales honorifice receperunt ; et dum, circa duorum annorum spacium, in dicta regione fuisset mansionarius, ille qui in regionis Gallicane temperie fuerat enutritus, ebullientes calores illius regionis ferre non valens, febres et fluxum ventris paciens, egritudinis cronice incurrit incommoda. In regione tamen illa tam laudabiliter se habuit quod apud dominum Nicholaum papam III, successorem prefati domini Johannis et apud cardinales, ejus merita tam dilucide claruerunt quod ad dignitatem cardinalatus assumptus factus fuit Penestrinus episcopus cardinalis ; et, licet in numero episcoporum Autissiodorenseium sexagesimus quartus extiterit, primus tamen fuit inter ipsos qui ad tante dignitatis fuerit culmen provectus. Non post quidem multa tempora, ingravescente in ipso fluxu ventris, ultimo eloquio ex magne deliberationis discrectione (sic) condito, dum ipse perciperet, quod ipsum pertrahebat defectus virium ad occasum, sacramentum Extreme-Unctionis reverenter recepit. Quibus sic completis, anno Domini MCCLXXVII, XV Kalendas Aprilis, primo noctis silencio, evasit feliciter nequicias hujus mundi, et, quia cum avunculo suo predicto in Autissiodorensi basilica suam elegerat sepulturam, ossa ejus de civitate Romana ad dictam basilicam deportata, in eadem cum predicto suo avunculo fuerunt in uno eodem mausoleo honorifice collocata. Sedit in episcopatu Autissiodorensi septem annis, duobus mensibus et circiter tribus ebdomadis, illustri rege Philipo regnum Francorum moderante, Dominus per suam graciam et misericordiam sibi concedat requiem sempiternam. Amen.