[24] Processus hic Canonizationis una cum Originibus Ordinis Cisterciensis extat in tomo I Bibliothecæ Mss. a Philippo Labbe editus. Convenerunt scilicet anno MCCXXI Cistercienses ad Capitulum generale, in eoque statuerunt, ut interceßiones fierent, libellique supplices offerrentur Honorio III Pontifici, ut is Robertum Catalogo Sanctorum adscriberet. Acceßit Molismensium quoque studium, meritos communis Patris honores quærentium; junctisque sive litteris sive legatis id apud Pontificem effecerunt utrique, ut æquum censens quod petebatur; antequam S. Roberto publicum cultum decerneret; ad explorandam vitæ ejus sanctimoniam ac miracula cognoscenda, ut mos Ecclesiæ est, certos idoneosque viros delegarit. Fuere ii Episcopus Lingonensis Hugo II, & Valentinnus Girondus sive Giraldus, ex Molismensi ac dein Cluniacensi Abbate huc promotus, Abbasque Cluniacensis Rolandus: ad quos Pontifex super faciendo hujusmodi examine sequentes littetas dedit; Honorius Episcopus, servus servorum Dei, Venerabilibus Fratribus Lingonensi & Valentino Episcopis, & dilecto filio Abbati Cluniacensi, Matisconensis diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Gaudemus in Domino, & in ejus laudibus delectamur, quod sicut dilecti filii universi Abbates Cisterciensis Ordinis in Capitulo generali congregati, nec non & Abbas Conventus Molismensis suis nobis literis insinuarunt, felicis recordationis Robertus (qui primus monasterii Molismensis fuit Abbas, primusque jecit Cisterciensis Ordinis fundamentum, quod divina favente gratia crevit in templum sanctum in Domino) religiose vivens, tanta fulsit gratia meritorum, quod Dominus tunc multa & magna miracula per eum operatus, adhuc post ejus felicem obitum ad sepulcrum ipsius, ad ostensionem sanctitatis ejusdem, dignatur operari majora: ut quem virtus morum honestavit in via, miraculorum gloria nobis insinuet in patria honorari. Quare iidem nobis supplicarunt instanter; ut cum luce clarius pateat, ipsum in ordine Confessorum regnare in Ecclesia triumphante, etiam in militante Sanctorum Catalogo adscribere deberemus. Verum, quia in tanto negotio non est nisi cum gravitate plurima procedendum, nos de fide ac discretione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus tam de vita quam de miraculis Sancti prædicti perquirentes solicite, veritatem, quam inveneritis, per vestras nobis litteras fideliter intimetis: ut ex vestra relatione sufficienter instructi, procedamus exinde, prout secundum Deum viderimus procedendum. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani octavo Calendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto. [25] Hactenus Pontifex de dicto examine (quod uterque Episcopus, Abbate Cluniacensi, aliis negotiis impedito, apud Molismum instituit) Manriquez scribit quod S. Roberto ante centum annos sublato e vivis, cum nulli ex æqualibus superstites essent, qui de miraculis a vivente patratis testimonium dicerent, Examinatores contenti historia, quæ de vita signisque ejus scripta extabat eam ad Honorium destinarint, unaque eam, quam subjungimus, quæque canonizationis processum complectitur, epistolam. Vitæ auctorem ipse, cœptum semel errorem prosequens, Odonem nominat; cum hoc fuerit nomen Abbatis, cujus jussu ea scripta est, non auctoris. Epistola ipsa est hujusmodi: Sanctissimo Patri ac Domino Honorio, Dei gratia Sanctæ & Apostolicæ Sedis summo & universali Pontifici, H. eadem gratia Lingonensis & G. Valentiniensis Episcopi, cum pedum osculo salutem & debitæ reverentiæ famulatum. Mandatum Sanctitatis vestræ accepimus sub hac forma, Honorius Episcopus &c. Hujus igitur auctoritate mandati, ad locū personaliter accedentes (Domino Abbate Cluniacensi collega nostro, nobis Episcopo Valentiniensi committente vices suas) testes recepimus, quorum depositiones de verbo ad verbum scribi fecimus in hunc modum. Oddo Molismensis Abbas juratus dixit, quod cum esset in habitu seculari in pueritia constitutus, vidit quamdam mulierem cæcam a nativitate, habentem filiam, sicut ipsa mater firmiter asserebat, quam ipse ad venerabilis Patris Roberti, de quo agitur, adduxit sepulcrum; & cum ibi cum matre quadam nocte vigilaret, visum recepit. Huic facto interfuit idem Abbas & vidit. Vidit etiam idem Abbas, tempore dedicationis ecclesiæ Molismensis, postquam habitum monachalem & ordinem sacerdotalem susceperat; quod cum sepulcra, propter reverentiam dedicationis, ab ecclesia tollerentur, & ventum esset ad sepulcrum ejusdem venerabilis Patris; ad motum sepulcri proprios oculos de terra liniens, recepit ibi mulier quædam visum. [26] Altera de eadem terra comedens, recuperavit loquelam, cum per triennium muta fuisset, sicut maritus ejus & ipsa firmiter asserebant. Accidit postea, nondum a præsenti testium ēxaminatione duobus annis elapsis, quod quædam vacca vulnerata fuit a lupo: quod sentiens mulier, cujus erat, vulnus aqua benedicta respersit, statimque ipsam capitis & brachii tremor continuus & enormis invasit: quæ ipsa die ad memoratum sepulcrum rediens, statim curata & penitus est sanata. Hoc vidit idem Odo temporibus istis, jam Abbas in eadem Ecclesia constitutus. Vidit præterea quemdam monachum Ragnerium nomine, qui factus fuerat furiosus, ad sepulcrum ejusdem Venerabilis Patris ligari, ibidemque recuperare per divinam gratiam sanitatem. Willelmus Presbyter juratus dixit de muliere, quæ visum receperat tempore dedicationis, idem quod Abbas: de muliere vero, quæ loquelam recuperaverat, audivisse se sæpius, sed non vidisse. De muliere, quæ tremorem capitis & brachii patiebatur, idem quod Abbas. Vidit præterea quamdam mulierem, quæ tempore festivo fuerat operata, propter quod ipsa die, sicut creditur, in manu percussa, & usque adeo orba fuit manu, ut desperaretur ipsam posse sanari; sed per divinam clementiam & Sancti merita, ad sepulcrum ejus accedens, statim sanata est. Vidit etiam ibi quemdam furiosum sanari. Albericus monachus & Presbyter juratus dixit, de miraculis factis in dedicatione, idem quod Abbas: de muliere quȩ recuperavit sanitatem manus, idem quod Willelmus. [27] Jacobus monachus & Presbyter juratus dixit, quod quidam frater ejus carnalis, in ætate puerili constitutus, ita enormiter læsus fuit in capite, quod oculus de proprio erutus loco ab ejus facie dependebat. Qui ad ipsius Jacobi instantiam ad sæpe dictum tumulum deportatus, statim per divinam clementiam sanatus est, & absque omni læsione oculus ad locum debitum est reversus. Hæc enim omnia vidit monachus Jacobus circa fratrem suum. De aliis autem duobus miraculis, factis in dedicatione, idem quod alii. Vidit etiam prædictus Jacobus quamdam mulierem de longinquis partibus deportari, quæ longo tempore fuerat contracta; statimque viso monasterio, in quo requiescit Abbas Venerabilis, cui se in spe recuperandæ salutis devoverat, curata est & omnino sanata. Milo laicus juratus dixit, de oculo eruto & restituto, idem quod Jacobus: de miraculis factis in dedicatione, & de muliere, quæ tremorem capitis & brachii patiebatur, idem quod Abbas & alii. Bartholomæus monachus & Presbyter juratus dixit, de duobus miraculis factis in dedicatione & muliere percussa in manu, idem quod alii. [28] Hugo Presbyter & monachus juratus dixit, quod vidit quemdam civem Metensem cæcum, venientem causa devotionis & spe recuperandi visus ad sæpe dictum sepulcrum: qui veniens ad illud visum recuperavit, & vidit squammas ab ejus oculis visibiliter defluentes. Qui citius inde ad S. Jacobum proficiscens, hospitatus est in itinere, in domo mulieris cujusdam, quæ contracta jacebat in lecto: sed ad consilium illius ad sepulcrum Sancti se portari faciens, sanata est. Hæc est autem illa, de qua superius loquitur Jacobus monachus & Sacerdos, qui Jacobus convenit cum Hugone, sed de auditu. Guillelmus monachus & Presbyter juratus dixit, quod vidit quemdam Clericum, qui longo tempore contractus fuerat, ad idem sepulcrum sanari: &, de duabus mulieribus in dedicatione, idem quod alii. Lice$linus monachus & Presbyter juratus dixit, de duobus miraculis in dedicatione, idem quod alii. Martinus juratus dixit, de miraculis factis in dedicatione, & de muliere quæ sanata fuerat a læsione manus, idem quod alii. Haymo monachus & Sacerdos juratus dixit, quod vidit quemdam furiosum ibi sanari. Magister Simon Presbyter juratus dixit, de miraculis factis in dedicatione, idem quod alii; adjiciens, quod quidam laicus apud Molismum illudens convitiis Venerabilem Patrem, & ejus miracula irridens, inde recedens, sequenti die infra fines ejusdem villæ a duobus militibus est occisus. Hoc etiam dixit Jacobus se vidisse. Vidit præterea quemdam laicum, qui contractus fuerat per undecim annos, ad sæpe dictum sepulcrum Sanari. [29] Fulco & Jacobus, monachi & Sacerdotes, jurati dixerunt, quod cum quadam die essent juxta tumulum sæpe dictum, & viro Sancto reverentiam exhiberent capita inclinando; quidam monachus adstitit cum eisdem, in hæc verba ipsis præsentibus & audientibus contumeliose prorumpens, Ut quid ei capita inclinatis? Sciatis pro certo, quod numquam Sanctus fuit. Imo quidam rusticus multum deformis, sepulcrum pede percutiens, similia proclamabat. statim autem tumor arripuit pedem illum, per totum corpus universaliter ascendendo; ita quod infra quindenam illa infirmitate gravatus spiritum exhalavit. De furiosis & febricitantibus sanatis infinita multitudo clamabat coram nobis, & se esse sanatos firmiter asserebant. Ita quod communis opinio totius regionis in tantum invaluit circa ista, quod plurimum ipsum tenorem attestationum extollit. Hæc nostris temporibus accidisse dicuntur, sicut superius est expressum. A tempore autem obitus ipsius, cujus non extat memoria, infinita miracula referuntur; ita quod tota vicinia nequaquam dubitat, ipsum Sanctorum catalogo miraculis coæquatum. Ceterum vita ipsius Sanctitati vestræ, per nuntios Ecclesiæ Molismensis, porrigetur in scriptis, quæ satis ostendit ipsum multis meritis claruisse. At quæ audivimus, cum summa diligentia fideliter inquirentes, Beatitudini vestræ per scripta præsentia declaramus, ut vestra sancta Paternitas videat, quid talibus sit agendum. [30] Hactenus litteræ Episcoporum ad Pontificem, & examen de S. Roberti sanctitate ac miraculis, de quibus & testimonium suum plures in vicinia Abbates ad Honorium perscripserunt his verbis: Sanctissimo Patri & Domino universali Honorio, divina providentia Sanctæ Sedis Apostolicæ Pontifici, S. Benigni Divionensis, & S. Stephani Rhemensis, S. Michaelis Tornodorensis, & S. Martini Melundensis Abbates, Lingonensis diœcesis, cum pedum osculo salutem & debitæ reverentiæ famulatum. Cum Molismensis ecclesia, & illæ ecclesiæ in quibus habemus ministrare, proximæ sint sibi invicem, & adeo vicinæ, ut vix aut nullatenus in aliqua earum aliquid magnum contingat, quod ad alias fama velox cito non deferat; de Sancti Patris nostri Roberti, Molismensis Ecclesiæ primi Abbatis, & Cisterciensis Ordinis fundatoris, vita, quæ innumeris veneranda virtutibus effulsit; & de miraculis, quæ quotidie ad sepulcrum ipsius, divina operante clementia, fiunt, dignum duximus in præsenti articulo veritati testimonium perhibere. Nam incessanter totius regionis ejusdem populi vox clamat in auribus nostris, quod multitudo maxima contractorum, cæcorum, mutorum, & aliorum variis languoribus detentorum, quotidie ad sepulcrum dicti Sancti in ecclesia Molismensi confluentium, facta oratione & Sancti nomine invocato, pristina sanitate recepta, incolumis videtur remeare ad propria. Inde est, quod ipsius Sancti inflammati miraculis, Sanctissimæ Paternitati vestræ, in quantum possumus, humiliter & devote supplicamus, quatenus sæpe dictum S. Robertum, quem Deus inter electos suos coruscantibus meritis per miracula mirifice magnificavit in partibus nostris, canonizari & Sanctorum Catalogo aggregari decernatis. Ita Abbates. [31] Honorius his literis atque memoratis testimoniis perlectis, cum ad universalem cultum per totam Ecclesiam S. Roberto, decernendum, Sanctumque eum pronuntiandum quædam alia desideraret; potestatem interim fecit Molismensibus eum venerandi, atque Officium de illo celebrandi, in ea tantum ecclesia, in qua sacra ejus ossa recondebantur, qua de re hujusmodi Pontificis diploma est: Honorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Conventui Molismensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum olim per litteras & nuntios vestros supplicassetis instanter, adjuti testimoniis & intercessionibus plurimorum, ut sanctæ memoriæ B. Robertum, cujus corpus in vestra requiescens ecclesia multis & magnis miraculis coruscabat, Sanctorum catalogo adscribere deberemus; nos, ne in tanto negotio videremur uti aliqua levitate, tam de vita ipsius, quam de miraculis, per venerabiles Fratres nostros Lingonensem & Valentinensem Episcopos, mandavimus inquiri: cum ad id, ut aliquis habeatur ut Sanctus in Ecclesia militanti, necesse sit, ut & veræ fidei, quæ per dilectionem operatur, merita cum perseverantia finali præcedant, & clara etiam miracula subsequantur; neque alia sine aliis plene sufficiant ad indicium sanctitatis; eo quod nonnulli faciunt opera sua, ut videantur ab hominibus; & nonnumquam angelus sathanæ transfigurans se in Angelum lucis, hominibus frequenter illudit, sicut de magis legitur Pharaonis. Cum itaque Inquisitores prædicti nobis super his plene rescripserint veritatem: quia, licet nobis quædam miracula quæ post mortem fecerat intimarunt, de his tamen quæ in vita fecisse dicitur, fidem plenariam non fecerunt: nos ne precibus vestris videremur omnino deesse, concedimus vobis, ut eum tanquam Sanctum in vestra ecclesia venerantes, ejus apud Deum suffragia fiducialiter imploretis. Datum Laterani VI idus Ianuarii, Pontificatus nostri anno sexto. Has literas se ex Vaticano decerptas habuisse Manriquez ait; additque, hoc eodem anno aut initio sequentis, cum id, quod primo processui deerat, suppletum fuisset, S. Robertum absolute Sanctorum canoni adscriptum fuisse, decretumque in generali Capitulo Cisterciensis familiæ, ut festum ejus quintodecimo Kalendas Maji cum Officio duodecim Lectionum per universum orbem solennius celebraretur.