I. Die Vita in ihrer besten Überlieferung mit textritischem und historischem Apparat. Incipit prologus in vita beati Roberti primi abbatis Molismensis et Cisterciensis. Quoniam Jesu sacerdote magno per proprium sanguinem in sancta semel ingresso propalata est vita sanctorum, opere pretium reor vitam illorum moresque describere, qui Salvatorem nostrum, quantum permisit humana fragilitas, imitantes inter procellas vite presentis, in agone certaminis fortiter perstiterunt, Christum Dominum in suis corporibus glorificantes et portantes et usque ad finem vite constantissime permanentes in proposito sanctitatis. Hii enim sunt de quibus scriptura loquitur : Justorum semita quasi lux splendescens crescit et proficit usque ad perfectum diem. Hii sunt stelle quas constituit summus pontifex in ecclesie firmamento, quarum splendor humane ignorantie tenebras abigit et laborantibus in hoc mari magno et spatioso portum salutis ostendit. Inter quos effulsit specialiter vir vite venerabilis beatus Robertus Molismensis ecclesie primus abbas cuius sanctitas defecata tanto iure gloriosior predicatur, quanto vix aliquis in diebus nostris qui vel Deum timeat invenitur. Cuius ego vitam adorsus sum scribere non de ingenio meo aut scientia presumens, sed potius in illo spem profectus ceptique operis consummationem constituens qui linguas infantium facit disertas et ad corripiendam prophete vesaniam subiugali muto quondam humane lingue tribuit facultatem. Ad hec accessit viri reverentissimi domni Odonis Molismensis abbatis iussio necnon et fratrum eiusdem loci instans et devota postulatio, quibus indignum prorsus arbitror aliquid denegari, ne igitur coram Domino vacuus apparerem, licet non sim tante virtutis aut meriti, ut esse possim aliis in exemplum, dedi tamen operam ne is penitus lateat qui merito sanctitatis ecclesie sacrosancte datus est ad ornatum. Quicumque igitur lector accesseris, nomen queso scriptoris in hoc opere non requiras, quia gloriam hominum fugiens et a solo Deo laudari querens in hoc opere nomen meum subticui, et ne forte apud imperitos opus ipsum vilesceret si peccatoris nomen in prima fronte operis appareret. Si quid autem minus eleganter minusve decenter dixero, veniam precor humiliter a lectore commonens universos ad quos presens scriptura pervenerit, ne verborum faleras a me requirant, quia veritas per se sibi sufficiens et decora fuco verborum non appetit colorari neque meretricis Iezabel stibio depingi. Denique Doctorem gentium ipsius veritatis discipulum audiant dicentem, quia regnum Dei non est in sermone, sed potius in virtute. Explicit prologus. (1) Incipit vita beati Roberti Molismensis abbatis et Cisterciensis. Beatus igitur Robertus de Campanie partibus oriundus, quasi quidam flos campi speciosus enituit cuius nimirum decor in honestate morum intuentibus gratus erat et sancte opinionis odor longe lateque diffusus ad imitationem sui plurimos invitabat. Hunc autem virum sanctum recte flori me estimo comparasse quia de sanctis dicit scriptura quod florebunt de civitate sicut fenum terre. Porro quia nobilitas est quedam procedens ex meritis laus parentum a quibus vir beatus originem duxerit ostendemus. Pater igitur eius Theodericus, mater vero Ermengardis dicebatur, ambo quidem secundum seculi dignitatem clari, sed ante Deum morum honestate clarissimi ; rerum vero copia quibus temporaliter habundabant sic utebantur, ut summi patrisfamilias potius viderentur dispensatores quam terrene substantie possessores. Scientes autem quod feneratur Domino qui pauperi miseretur, pulverem terrene conversationis piis elemosinis abstergebant. Immo quia in carne positi, non secundum carnem vivebant cogitatione et aviditate in celestibus habitantes, coronas suas virtutum operibus quasi pretiosorum lapidum gloria decorabant. Hec idcirco dixerim, ut ostenderem quam sancta radix extiterit, de qua nobis sanctus iste quasi quidam ligni vite surculus pullulavit. Verum quia de parentibus eius fecimus mentionem qualiter eundem virum sanctum Spiritus Sanctus prevenerit in benedictione dulcedinis dum adhuc matris utero clauderetur, breviter absolvemus. Pregnanti etenim matri eius gloriosa Dei genitrix virgo Maria in sompnis apparuit annulum aureum habens in manu sua. Dixitque ei : O Ermengardis, volo filium quem gestas in utero ex isto michi annulo desponsari. In hec verba mulierem dormientem relinquens beata Virgo disparuit ; illa vero de sompno consurgens animo cepit revolvere visionem. Adiecit autem beata Dei genitrix apparere iterum mulieri sicut olim ad confirmandam promissionem suam Dominus legitur apparuisse denuo Samueli. Expletis igitur diebus mulier peperit filium quem ablactatum tradidit litterarum studiis imbuendum. In quibus supra omnes coetaneos suos proficiens, de fontibus salutaris puro pectore hauriebat, unde salvationis gratiam postmodum populis eructaret. Qui cum esset annorum quindecim, mundana vitans contagia, totum se decrevit Domino consecrandum ; unde florem gratissime iuventutis Domino offerens apud S. Petrum de Cella suscepit habitum regularem, ubi ieiuniis et orationibus vacans nocte et die gratum Domino exhibebat obsequium, carnem spiritui spiritum vero subiciens creatori. Cum vero tempus esset, ut in servo suo glorificaretur Deus et lucerna que sub modio latuerat super candelabrum ad illuminandam ecclesiam poneretur ; ille, in cuius manu corda sunt hominum eiusdem domus fratribus inspiravit, ut virum Dei Robertum sibi eligerent in priorem. Dignum quippe erat, ut qui duce gratia longo usu didicerat tenere moderamina vite sue iudex et moderator fieret aliene. (2) De quodam heremita et duobus militibus conversis. Erat tunc temporis in remotis nemorum latebris heremita quidam Deo cupiens eo liberius quo secretius deservire. Qui cum assiduitate ieiuniorum maceraret carnem et orationum instantia spiritum roboraret, respexit Dominus humilitatem eius nec sine grandi miraculo per ipsum crevit servientium Domino multitudo. Duo enim milites fratres quidem secundum carnem sed secundum spiritum non eadem sentientes, studio inanis glorie dediti ad ostentationem virium suarum execrabiles nundinas quas vulgus torneamenta nominat expetebant. Qui cum per nemus in quo prefatus heremita degebat solitariam vitam ducens iter agerent, ceperunt alterutrum secreta cogitatione de mutua nece tractare. Invidie quippe veneno miserabiliter tabescentes apud se cogitabant, quod altero eorum mortuo ille qui superesset, in defuncti possessionem succederet. Sed Deus omnipotens qui sciebat eos vasa misericordie mox futuros, non permisit illos temptari supra quam poterant, sed fecit eis cum temptatione proventum, ne iniquitatem quam conceperant effectui manciparent. Ad hoc autem permisit eos Dei providentia tam iniqua temptatione vexari, ut postmodum in profectu virtutum positi sibi superbe non tribuerent quod haberent, sed magis in illum refunderent cuius essent misericordia liberati. Cum igitur expleto negotio ad quod ierant, in quo satis strenue secundum mores gentis illius egerant, in tantum quod laudis humane fructum ab omnibus qui affuerant reportarent ; ad propria remeantes, ad locum in quo de nece mutua secreta cogitatione tractaverant, gressu prospero pervenerunt. Ubi veluti a ipso loco admoniti, quin potius divina inspiratione compuncti cogitatam ceperunt exhorrere nequitiam et in seipsis de concepto facinore conturbari. Ad memoriam vero reducentes quod in proximo erat tugurium heremite superius memorati, pari voto iter suum ad illius mansiunculam direxerunt. Per humilem vero confessionem virus pestiferum quod in cordibus eorum latuerat evomentes, eliminata spurcitia gratum in semetipsis Deo habitaculum paraverunt. Denique a viro Dei super cogitata nequitia redarguti, ab eodem recesserunt salutaribus monitis informati. Cuius nimirum sermo ardens tamquam facula celestes concupiscentias in eorum mentibus excitabat, terrene dignitatis ambitum in eis prorsus extirpans et virtutum fomitem non minus suaviter quam salubriter in eisdem creans. Cum igitur ad locum in quo prius alter in alterum cogitarat insurgere pervenissent, ceperunt inter se dicere et mutuo loquebantur. Quid hic, inquit alter eorum, frater karissime, nobis hesterna die transeuntibus cogitabas ? At illo cordis sui cogitationem reserante fratri suo : Et ego, inquit alter, nichil prorsus dissimile cogitavi. Qui statim compuncti corde ad virum Dei regressi, spreta seculi pompa fastuque calcato cum eodem ceperunt spiritualiter vivere et ad portandum suave iugum Christi cervicem cordis humiliter inclinare. Unde quis eorum conversionem meritis beati Roberti dubitet ascribendam cuius magisterio sicut sequens docebit lectio disciplinis erant regularibus imbuendi. Deus autem qui consolatur humiles, adiecit multiplicare servos suos ut infra breve spatium ad septenarium numerum pervenirent, quo videlicet numero septiformis sancti Spiritus gratia figuratur, quem per famulum suum beatum Robertum multorum salutem novimus operatum. Idem enim spiritus hos septem viros quasi septem columpnas spiritualis edificii preparavit. Per hos enim cepit ordo monasticus reviviscere et missa radice ad humorem gratie fructum facere spiritalem, ut cum penitus putaretur absumptus, rursum ad odorem gratie germinaret faceretque comam quasi cum primum plantatum est. (3) Qualiter beatus Robertus factus sit abbas Tornodorensis. Interim vero beatus Robertus sanctitate et gratia apud Deum et homines satis clarus a monachis S. Michaelis Tornodorensis electus est in abbatem. Prefati vero heremite cum non haberent qui eos disciplinis regularibus informaret, audientes famam beati viri duos e fratribus suis ad ipsum transmittere curaverunt. Qui cum ad locum pervenissent in quo vir Domini sedulum Deo exhibebat obsequium, prepositum domus illius in auditorio reppererunt. Qui cum eorum propositum causamque itineris agnovisset, vix ab eo multis precibus obtinuerunt, ut ad viri Dei secretarium ducerentur. Invidie quippe mucrone confossus prepositus sibi arbitrabatur perire, si quid laude dignum per servum suum Dominus de aliorum profectibus ordinasset. Unde fratribus eiusdem domus necnon et abbatis sociis persuasit, ne petitioni fratrum qui ad requirendum ut vir Dei sibi preesset venerant assentirent. Verumptamen beatus Robertus eorum petitioni iustisque votis aggratulans ipsorum satisfecisset desiderio, nisi fratres Tornodorenses unanimiter obstitissent. Salutaribus tamen monitis informatos comitatos orationibus et firmatos benedictionibus remisit eos ad propria in spe singulariter illos constituens, quod quam cito facultas ei tribueretur a Domino ipsos adimpleret letitia cum vultu suo. Libet autem hic paululum intueri dispensationem Dei. Quamvis enim sanctum esset ipsorum propositum iustumque desiderium, ad hoc tamen dilatum fuit, ut dilataretur et cresceret ; et cum id quod quesierant adepti forent, carius id haberent atque cautius observarent. Vir autem Domini semper cogitans non que mundi sunt, sed que Domini ; cum videret fratres loci illius ab equitatis tramite declinare, timens ne malignus comes candido et simplici suam rubiginem affricaret et pulchram anime illius faciem deformaret, eo quod mores formari soleant a convictu, ad claustrum Cellense unde digressus fuerat remeavit. Ubi Lya que laboriosa dicitur ad tempus postposita, dilecte diuque desiderate Rachelis fruebatur amplexibus, hauriens in gaudio de fontibus Salvatoris, quod postea propinaret fidelibus in salutem. (4) Qualiter factus sit prior Sancti Aygulfi. Sed quia latere non potest civitas supra montem posita beatus Robertus supra montem Christum radicatus firmiter et fundatus, defuncto priore Sancti Aigulfi ad pascendum humilem gregem Christi rursus eligitur, in eadem domo unanimi fratrum voto parique desiderio prior effectus. Memorati autem heremite amore vite celestis afflati, cum virum Dei semper viderent in Deum proficere et seipso effici meliorem, inito consilio duos ex fratribus suis ad sedem apostolicam transmiserunt, quatinus a summo pontifice precibus obtinerent, ut vir Dei beatus Robertus pusillo gregi Christi pater fieret atque pastor. Sciebant enim quod nefarium esset summo pontifici contradicere aut eius iussionibus ausu temerario contraire. Summus autem pontifex audiens ipsorum propositum gavisus est valde petitionique ipsorum benigne annuens, apostolica benedictione fretos remisit ad propria gratulantes, abbati de Cella per apostolica scripta mandans atque precipiens, quatinus quemcumque de fratribus elegissent, ipsis traderet in abbatem. Abbas autem de Cella cognito quod summus pontifex illi mandaverat, beatum Robertum concessit postulantibus tristis quidem et merens, sed mandatis apostolicis contraire non audens. Videbat enim quod illorum consolatio sibi suisque esset tribulatio, eo quod de domo illius columpna cedrina firma utique et imputribilis auferretur. (5) Qualiter prelatus est heremetis. Beatus autem Robertus curam pastoralis officii devotus accepit, videns quod labor eius sine fructu non esset, eo quod unanimitas gregis respuendo terrena et querendo celestia salutaribus eius monitis obediret. Unde iterum Lye vite scilicet active copulatus est ad spiritales filios procreandos secundum interiorem quidem hominem in spiritu humilitatis Domino serviens, secundum exteriorem vero satis strenue ministerium suum implens. In loco igitur qui nunc Colannus dicitur Domino servientes in fame et siti, in frigore et nuditate, ieiunando et orando pondus diei et estus equanimiter tolerabant, seminantes in lacrimis ut in exultatione secum ad dominicum horreum iustitie manipulos reportarent. Sed quia solatium est laboris visio collaborantis, qui humilium vota respicit Deus, addidit ut multiplicaret servos suos, ut in brevi tredecim fierent et apostolis quantum in ipsis erat honestate morum necnon et numero concordarent. (6) Qualiter Molismus fundata sit a beato viro. Vir autem Domini Robertus incongruentiam loci considerans, relictis ibi custodibus assumptis fratribus in quoddam nemus cui Molismus nomen erat secessit ; ubi propriis manibus laborantes ramos de arboribus exciderunt, ex eisdem domicilia in quibus possent quiescere construentes. Oratorium quoque simili scemate peregerunt, in quo Domino frequenter salutares hostias et sacrificium contriti spiritus offerebant. Qui cum panem non haberent quo post diuturnum laborem corpora possent reficere, tantummodo leguminibus utebantur. (7) De episcopo Trecensi qui visitavit eum. Contigit autem Trecensem episcopum per nemus illud in quo Dei homines in summa paupertate et humilitate Domino serviebant, iter agere et ad locum illum refectionis hora cum sociorum frequentia pervenire. Quos viri Dei devote suscipientes quodammodo confundebantur, quia non habebant quid refecturis apponerent. In quorum humilitate et paupertate non mediocriter edificatus episcopus et compunctus valefecit fratribus et recessit. (8) Qualiter beatus Robertus fatres suos miserit Trecas sine pretio et nudis pedibus. Procedente vero tempore cum non haberent, unde possent fratres vel ad modicum sustentari, ad beati Roberti consilium confugerunt. Ipse vero qui numquam posuit aurum robur suum nec obrizo dixit fiducia mea, docuit illos ponere in Domino Deo spem suam, sciens quia non sineret Deus diutius affligi fame animam iusti. Cum igitur pretium non haberent, nichilominus Trecas transmisit eos ad victualia comparanda, secundum litteram prophete consiliis acquiescens : Et qui non habetis argentum, venite, properate, emite et comedite. Cum autem Trecensium civitatem nudis pedibus fuissent ingressi, statim de ipsis ad episcopum rumor ascendit. Quos ad se faciens introduci, devote satis illos suscipiens, amorem quem habebat erga Deum in exhibita servis suis humanitate monstravit. Denique novis vestibus regulariter induens eos, cum quadriga pannis et panibus onerata remisit eos ad fratres suos. Hac autem benedictione non mediocriter confortati fratres, didicerunt inter adversa patientes esse, quin etiam a die illa et deinceps non defuit qui eis tam in cibis quam in vestibus necessaria ministraret. (9) De transmigratione eius apud Auz. Cum autem in Dei servitio constantissime perdurarent, multi veniebant ad illos seculum fugientes et reiecta mundi sarcina cervices suas suavi iugo Domini supponebant. Quidam vero de remotis partibus eis necessaria transmittebant, ut mercedem iusti reciperent, cum iustis presentis vite necessaria ministrarent. Sed quia plerumque rerum copia morum ingerit egestatem, cum cepissent habundare temporalibus ceperunt spiritualibus vacuari, ut eorum iniquitas prodire quasi ex adipe videretur. Beatus autem Robertus cor suum divitiis affluentibus non apponens, magis ac magis in Deum proficere conabatur, et secundum instituta sancti Benedicti iuste et pie et sobrie conversari. Quod videntes filii Belial in virum Dei atrociter insurgebant, ipsum ad amaritudinem provocantes et iusti animam iniquis operibus cruciantes. Nec te moveat lector, quod in illa sancta congregatione locum sibi vendicarit iniquitas, cum superbia natione celestis celestes mentes quasi revolans ad proprios ortus invadat et in cinere et cilicio lateat, que apparere magis in bysso et purpura consuevit. Denique scriptura teste didicimus quia cum quadam die venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam sathan. Sic enim ab initio non defuit in ecclesia iustus qui proficeret et impius qui probaret. Videns autem vir Dei quod in corripiendo eos non proficeret et quod discipline regularis observatione postposita unusquisque post pravitatem cordis sui ambularet, statuit illos relinquere, ne dum in eis frustra quereret spiritale lucrum, ipse anime sue faceret detrimentum. Orta igitur inter eos discordia recessit ab eis venitque ad locum qui vocatur Auz, in quo audierat habitare fratres in spiritu humilitatis Domino servientes. Ad quos cum venisset, devote susceptus est ab eis vixitque aliquamdiu inter eos laborans propriis manibus, ut haberet unde tribueret necessitatem patienti. Vigiliis autem et orationibus incessanter insistens, infatigabiliter Domino serviebat et cum in sanctitate cunctos excelleret omnibus serviens omnium se minimum reputabat. Unde non multo post ab eis electus est in abbatem, quibus preesse curavit in omni modestia infirmis curam impendens et sanos fovens non quasi dominans in clero, sed forma gregis factus ex animo. (10) Qualiter revocatus sit a Molismensibus. Molismenses autem penitentia ducti quod virum Dei offendissent et a se quodammodo per inobedientiam expulissent, ruinam suam tam in moribus quam in possessionibus anxie deplorabant et in casu suo experti sunt, quod beati Roberti meritis illis Dominus habundantiam etiam temporalium tribuisset. Inito ergo salubri consilio summum pontificem adierunt, cuius auctoritate freti virum Dei revocavere Molismum, ubi ieiuniis et orationibus incessanter intentus, emulatione Dei emulabatur subiectos sibi, ut in brevi observantiam in eis discipline monastice reformaret. Erant autem inter illos quatuor viri spiritu fortiores, scilicet Albericus et Stephanus et alii duo, qui post claustralis exercitii rudimenta ad singulare certamen heremi suspirabant. Egressi igitur de monasterio Molismensi venerunt ad locum cui Vivicus nomen est, quem cum aliquanto tempore incoluissent, ad instantiam Molismensium a viro venerabili Joceranno Lingonensi episcopo, nisi reverterentur excommunicationis sententiam susceperunt. (11) De prima habitatione Cistercii. Compulsi ergo prefatum locum relinquere, venerunt ad quamdam silvam Cistercium ab incolis nuncupatam. Ubi in honorem beate Dei genitricis et virginis Marie oratorium construentes, nec minis nec precibus a suo deinceps potuerunt proposito revocari, spiritu ferventes et infatigabiliter die ac nocte Domino servientes. (12) Qualiter beatus Robertus transmigraverit Cistercium. Audiens autem beatus Robertus sanctam ipsorum conversationem, assumptis secum viginti et duobus fratribus perexit ad eos, ut sancti eorum propositi esset particeps et adiutor. A quibus summa cum devotione susceptus eisdem aliquamdiu paterna sollicitudine prefuit, regulariter ipsorum vitam et mores instituens et semetipsum religionis et honestatis formam exhibens et exemplum. (13) Qualiter a Cistercio redierit Molismum. Molismenses autem egre ferentes se a tanto pastore destitui summum pontificem adierunt, ut vir Domini beatus Robertus ad ecclesiam Molismensem, quam prius fundaverat, regredi cogeretur. Summus vero pontifex audiens novellam plantationem Cisterciensium in Christo firmiter radicatam, gavisus est valde comperto quod in omni morum honestate pollerent et quod beati Roberti exemplo formati, sancti Benedicti regulam ferventius observarent. Videns autem quod Molismensibus immineret excidium si viri Dei presentia fraudarentur, scripsit archiepiscopo Lugdunensi, quatinus alio abbate Cisterciensibus ordinato beatum Robertum cogeret reverti Molismum. Quo comperto beatus Robertus sciens quia melior est obedientia quam victime et quod quasi scelus est ydolatrie nolle acquiescere, dispositis ibidem que ad nove institutionis observantiam pertinebant, abbatem eis prefecit virum Deo dignum nomine Albericum, qui fuit unus de primis monachis ecclesie Molismensis ; sicque omnibus salubriter ordinatis ad monasterium Molismense quod ipse in honorem beate Marie fundaverat, reversus est. Defuncto vero post biennium Alberico successit Stephanus a beato Roberto abbas Cisterciensibus ordinatus. Sicque illius novelle plantationis institutor existens, cum ad eius arbitrium utriusque monasterii Molismensis videlicet et Cisterciensis ordinatio pertineret, cum duobus monachis Molismum rediit, Cisterciensibus quidem de ipsius discessione merentibus Molismensibus econtra exultantibus de regressu. Fueruntque ei obviam de Barrensi oppido honoratorum et plebis maxima multitudo qui eum cum grandi tripudio et divinis laudibus exceperunt. At ille cum suo immo Christi grege pusillo, scilicet Molismensi collegio, paratum sibi a Deo locum ingressus, divinam que cuncta, dispensabat in se providentiam tota mentis alacritate magnificans gregem sibi commissum paterno confovebat affectu, disciplinis regularibus illos instituens, quinimmo exemplum regule factus est illis regulariter inter eos vivens. Qualiter autem vir sanctus de ergastulo carnis migravit, quibus etiam signis pretiosam in conspectu suo mortem eius Dominus illustraverit, vestre libet plenius pandere caritati. (14) De transitu beati Roberti. Cum igitur beatus Robertus multis laborum certaminibus Domino militasset, vite presentis tedio plurimum fatigatus, dissolvi et esse cum Christo ardenti desiderio cupiebat. Cuius desiderium Deus exaudiens ei sui exitus horam non paucis ante diebus sicut ipse preoptaverat, revelavit, quam ipse imminere prenoscens fratribus indicavit. Aliquamdiu itaque corporis infirmitate detentus, gratiarum merita virtute patientie cumulavit, in infirmitatibus suis glorians et virtuti Christi gratum habitaculum in se parans. Anno igitur etatis sue octogesimo tertio, XVo kalendas maii corpus terre reddidit, spiritum vero ad Deum cuius servitio indefessus adheserat, terra plorante, celo gaudente remisit. Filii autem eius scilicet monachi Molismenses quorum omne gaudium in ipso erat atque solatium, amarissime flentes reverendi patris exequiis devotius insistebant. Qui licet de superna meritorum eius retributione minime dubitarent et suffragiis sibi per eius merita conferendis, de patris tam presentia sibi ab hac luce subtracta vehementius angebantur. Et quia lucis filium se fuisse, dum adhuc esset in terra, iustis operibus comprobavit, quanti apud ipsum esset meriti, Deus in eius transitu declaravit. Nam supra habitaculum in quo beati Roberti corpus iacebat exanime, primo noctis crepusculo duo lucidissimi et diversi coloris arcus apparuerunt, qui ad amplitudinem magne platee se dilatantes, in quatuor partes terre protrahi videbantur. Quorum alter ab aquilone ad austrum, alter vero a septentrione ad occidentem protensus est. In summitate vero ubi duo arcus iungebantur, clara lux ad similitudinem lunaris circuli prefulgebat. Que se in altum protendens tenebras noctis a loco illo penitus excludebat. In hac vero luce crux rutilans apparuit primo quidem modica, sed paulatim excrescendo facta est magna, circa quam innumerabiles varii coloris erant circuli, in quibus singulis singule exorte sunt crucicule rutilantes cum suis circulis mirabiliter excrescentes. Qui cum se usquequaque in firmamento diutius dilatassent totum Molismi locum mirabiliter illustrabant, ut signis evidentibus appareret, quod vir beatus qui in eodem loco cum pietate dormitionem acceperat, filius lucis esset. Nec dubitandum quin ad declarandum sanctitatis eius meritum lumen cum crucibus celitus sit emissum, ut per hoc daretur intelligi, quod sanctus Dei fugiens opera tenebrarum, carnem suam crucifixisset cum vitiis et concupiscentiis. Que idcirco plures apparuerunt, ut manifeste clareret, quod futuri essent imitatores eius plurimi sicut et ipse fuerat Christi. Quid vero de arcubus dicam, nisi quod signum erant federis inter Deum et hominem, inter creaturam et creatorem. Ut enim aliquid de veteri tangam hystoria, cum de sancti Noe patriarche oblationibus odoratus esset Dominus odorem suavitatis. Ponam, inquid, arcum meum in nubibus celi et recordabor federis mei quod pepigi tecum. Quod nimirum scripture sacre testimonium michi non incongrue video assumpsisse, licet magis sit ad misterium referendum ; quia pergens in Deum spiritus viri sancti quasi quedam fuit delibatio sacrificii et quasi quidam gustus odoris suavissimi. Et cum nullus dubitet per sanctorum merita stare mundum, credendum est indubitanter virum sanctum iam carne solutum sibi devotis veniam obtinere peccaminum et gratiarum munera frequentius impetrare. Ad cuius sanctitatem humanis mentibus altius imprimendam etiam circa languentes operatus est salutem universitatis conditor, qui devote viri sancti exequiis assistebant, quod adiuvante Domino sequens lectio declarabit. (15) De duobus egrotis per beatum Robertum sanatis. Duo egroti fide fervidi ad locum in quo sancti corporis gleba vitali spiritu vacuata iacebat accedentes, postquam supponi feretro eiusque sudarium contingere meruerunt, statim receperunt pristinam sanitatem, planctumque fratrum merentium in sollempne gaudium pro patrato per servum Dei miraculo converterunt. (16) De firmaculo aureo quod comitissa Nivernensis amiserat. Sed et sicut quondam per puellam captivam virtus Helysei prophete innotuit regi Sirie, sic etiam per sexum muliebrem apud Francigenas innotescere voluit servus Dei. Nivernensis etenim comitissa, cum in quodam opido cum puellarum mititumque frequentia moraretur, cum firmaculum aureum haberet ad collum suum, tam auri materia quam visione lapidum pretiosum ; contigit, ut ad decorem eius ostendendum et pretium, ipsum ablatum de collo suo teneret in manibus aliisque traderet baiulandum. Qui cum super firmaculi pulchritudine mirarentur, ipsumque vicissim traderent contuendum, contigit ut cum de rebus aliis miscerent colloquia, obliviscerentur firmaculi quod tenebant. Comitissa vero manum mittens ad collum suum, postquam illud comperit reseratum, sollicite cepit inquirere cuinam prefatum firmaculum tradidisset. Cumque sigillatim requisiti illud se dicerent non habere, cepit matrona nobilis magis ac magis animo conturbari. Erat autem multum straminis in loco illo, quod precepit eadem mulier ventilari lucernam accendens et inquirendo totam domum evertens. Sed cum illud quod querebat invenire non posset, puella quedam que in obsequio eius erat accessit ad illam, constantissime asserens quod si beatum Robertum fideliter imploraret, idem sanctus ei sine dubio redderet firmaculum suum. Cuius consilio comitissa fideliter adquiescens, cereum in honore beati Roberti iussit ad Molismensem ecclesiam deportari et in honorem beate virginis Marie et beati Roberti abbatis accendi. Quod cum factum fuisset statim coram magna plebis multitudine firmaculum in gremio eius inventum est. Convenerunt autem tam viri quam mulieres pro tanto miraculo Deum glorificantes et ipsum de beato Roberto famulo suo mirabilem predicantes. Hoc autem miraculum tam celebre factum est, ut quicumque in tota regione illa quicquam amiserat, ad viri Dei auxilium confugere non moretur et sic rem quam prius amiserat sine dilatione recipiat. Nec mirum si vir sanctus in restauratione rerum amissarum accepit a Domino gratiam singularem cum ipse lucerna sit in domo Domini ardens et lucens ut quicumque ad illum accesserit illuminetur et per ipsum dragma perdita reparatur. (17) De sepultura beati Roberti. Expletis autem ex more circa beati viri corpus exequiis gleba illa sanctissima a vicinis abbatibus aliisque reverendis personis ad hoc ipsum congregatis venerabiliter est tradita sepulture et in ecclesia beate virginis quam ipse in honorem eius fundaverat honorifice tumulata. Deus autem omnipotens ut post carnis depositionem famulum suum beatum Robertum vivere comprobaret, multorum eum miraculorum gloria decoravit. Idem quoque vir sanctus ut se ostenderet curam gerere filiorum, etiam postquam subtracta est ab eorum oculis eius visio corporalis, si quando essent in Dei servitio negligentes, aut ad matutinos tardius surrexissent multotiens consuevit excitare sacristam arguens negligentes et hortans ad meliora devotos. Hec autem de vita et moribus beati viri stilo rudi sub brevitate transcurrimus, ita curantes devotis satisfacere, ne fastidiosos verborum copia gravaremus. Omnia vero sanctitatis eius monimenta nullus estimet potuisse conscribi, sed michi noveris evenisse, quod poetis inertibus accidere consuevit, ut cum materiam vires suas excedentem presumpserint, eiusdem mole depressi non perficiant, quod ceperunt. Sed quia non solum Iudei verum etiam Christiani nostri temporis signa querunt, cum non sit sanctitas in miraculorum ostensione sed potius in operatione virtutis. Ad satisfaciendum utrisque pauca de pluribus que per illum operatus est Dominus breviter attingemus. (18) De miraculis eius. Postquam autem vir sanctus felici transitu migravit ad Christum, cepit virtutum eius opinio longe lateque diffundi et prope erat Dominus invocantibus nomen sancti. Beata quoque Dei genitrix que sibi desponsaverat virum Dei dum adhuc uteri materni clauderetur angustiis, gratiam quam singulariter accepit a Domino communicare non destitit servo suo. Nam a die exitus beati Roberti ceperunt miracula creberrime fieri in ecclesia Molismensi quam idem vir beatus construxerat in honorem eiusdem beate virginis, cui a primeva etate totum se dederat et devotione fruerat spiritali. Divine igitur dispensationis gratia in omnem terram promulgante miracula que Deus omnipotens precibus sue matris et beati Roberti meritis operari dignatus est in ecclesia Molismensi ; cepit undequaque gentium confluere multitudo. Accidit autem quod quedam mulier paupercula caduco laborans incommodo ad ecclesiam Molismensem venire disponeret, auxilium a matre Domini et beato Roberto eius famulo quesitura. Assumptis igitur duobus puerulis quorum alter ad eius pendebat ubera, alter vero gressu debili matris vestigia sequebatur, iter prosequitur destinatum. Inclinata autem iam die venit ad monasterium Quincii hospitium mendicans a monachis. Sed quia illorum traditio intra fines suos sexum muliebrem non admittit, compulsa est misera mulier inde recedens in nemore pernoctare. Porro casu fortuito focum repperit, quem de sopito cinere reaccendens cum duobus puerulis ibi mansit. Media autem nocte lupus advenit et cum mulier ex una ignis parte sederet crudelis bestia in altera recubavit. Quo viso mulier fronti sue signum crucis imprimens se et pueros suos Deo et beate virgini Marie et beato Roberto devotissime commendavit. Interea energuminam sua invasit infirmitas et dum palpitat corpus exanime lupus velut de industria expectasset, minorem puerum predatus affugit. Evanescente autem peste morbi mulier quasi resurgens a mortuis inter brachia querit infantulum quem paulo ante tenuerat et se non alias dimisisse sciebat. Liberari se gaudet mulier a dolore, sed huic succedit dolor forte crudelior quia maiorem filium consulens de minori rei eventum miserabilem prorsus agnovit. Quid faceret misera mulier, quo se verteret nesciebat. Non enim poterit vim tanti doloris exprimere, nisi quis materna viscera induens experimento didicerit sic dolere. Tamen inter eiulationis verba ista erat verborum repetitio : Redde, redde depositum beata Maria, redde depositum Molismensis. Mira res. Dum hec verba repetit et beatam Mariam sanctumque Robertum sepius inclamando vim doloris exagerat, ecce belua sue feritatis oblita, cui proprium est non parcere sed vorare, de silva prodiens et ore mansueto puerum deferens, eum incolumen reddidit matri sue, que subsequenti letitia merore consumpto cepte peregrinationis iter perficiens in multorum presentia rei seriem enarraverit, et in dorso etiam pueri apparebant vestigia dentium rei geste familiarius argumentum. (19) De puero per beatum Robertum in igne servato. Quanta ad laudem sue matris et beati Roberti merita declaranda Dei filius operetur in ecclesia Molismensi et patet ex premissis et ex subsequentibus declaratur. In villa que vocatur Novallavies homo quidam in exterioribus negotiis occupatus cum uxore sua domo sua obserata solum reliquerunt infantulum in cunabulis dormientem. Interea ignis inveniens sue consumptioni materiem, paulatim crescendo sese exterius manifestat, flamma iam in tecti superficie debaccante. Cucurrit illi detrimento volens succurrere sed incassum, nam accessum prohibet flamme vorago circumquaque diffusa. Tandem parentes immaturius accurrentes et pueri nomen sepius inclamantes, tundunt pectora, rumpunt crines et domus non sentit incendium parentum dilectio de periculo pueri sevius acerbata. Si quando autem matrem vis doloris respirare permittit, hec verba ingeminat : Tibi commendo filium meum, tu esto clipeus eius a facie ignis devorantis in gyro, fons misericordie, Domina Molismensis. Ad ultimum cum structura trabium una cum parietibus cecidisset, intrant ignem, orantes ut de corpore inveniant saltim cinerem vel favillas. Quis non miretur ? Attendant qui audiunt et tanti miraculi novitatem miretur et stupeat totus orbis. Inveniunt infantulum carbonibus arridentem et cunabulo cum panniculis incinerato, in solo puero sevire nescit incendium. Ecce si quis velit exprimere similitudinem et presentia coequare preteritis, ad laudem sue matris et beati Roberti merita declaranda filius Dei patris antiqum renovare dignatus est miraculum Babylonis. Nam cum tribus illis pueris iste quartus posset numerari, si flamma tantummodo panniculis pepercisset. Eo vero ablato a parentibus et ecclesie presentato convenerunt plurimi Dominum collaudantes, quorum consilio ne res a memoria tolleretur, fideli commendatur custodie litterarum. Iam vero si universa que per servum suum Dominus operatur, scribere temptavero, non potero labori sufficere, quin ante me tempus quam copia derelinquet. Cotidie quippe in ecclesia Molismensi beati Roberti auxilium implorantibus adest misericordia redemptoris, nam eius intervenientibus meritis ad sepulchrum ipsius illuminantur ceci, debiles gressum recipiunt, egri sanantur, maligni spiritus eius presentiam non ferentes ab obsessis corporibus expelluntur. Quod ne forte alicui incredibile videatur, pauca saltim transmittere curavimus e pluribus ad notitiam posterorum. Quamvis enim lingue in signum sint non fidelibus sed infidelibus, tamen quia nostris etiam temporibus necesse habet rigari miraculis fides marcida, fides egra ; iam ad solvendum quod promisimus accingamur. (20) De quodam milite ceco per beatum Robertum illuminato. Vir quidam nobilis de Lotharingie partibus terrenis quidem habundans opibus, sed salutis inops, longo vivendi usu et infirmitatis molestia pregravatus, lumen amiserat oculorum. Qui salutis proprie cupidus cum ad imploranda sanctitatis remedia multorum circuisset loca sanctorum impetrare non poterat, quod querebat. Quia nimirum sancti beatum Robertum suo gaudentes collegio sociatum meritis eius reservabant tanti miraculi novitatem, ut per virum nobilem etiam apud exteras nationes innotesceret nomen eius. Idem igitur vir cum filiorum et servientium turba ad sanctum Jacobum iter arripuit peccatorum suorum veniam quesiturus. Iter autem prosequens destinatam famam audivit miraculorum, quibus Dominus servi sui beati Roberti declaraverat sanctitatem, viri autem qui comitabantur cum eo monebant illum et instantius hortabantur, ut ponens in Domino Deo spem suam ad sepulchrum viri Dei devotus accederet. Quorum exhortationibus acquiescens, ad sepulchrum hominis Dei pervigil excubabat. Audiens autem circa se plurimam multitudinem Deum in sancto suo collaudantem et pro recepta sanitate per eius merita gratias referentem anxiabatur spiritu peccata sua confitens et preterite vite maculas fluentis abluens lacrimarum. Qui cum ibidem per ebdomadam cum omni comitatu suo moram fecisset, nec exauditus fuisset clamans ad Dominum rursus a liberis et familia sua commonitus parabat inde recedere. Trahentes autem illum ad manus usque ad ecclesie ianuam perduxerunt. Comperto vero quod in foribus esset ecclesie, vir devotione plenus et fide fervidus, convertit faciem suam ad sepulchrum flens et eiulans et nomen sancti frequenter inclamans. Quid multa ? Dum prostratus humi iaceret faciem lacrimis rigans et Deum orans, ut non respiceret peccata sua, sed per beati Roberti merita misericordiam faceret postulanti, subito eruperunt ab oculis eius pellicule in modum membranarum, usque in eius faciem descendentes. Quod ille sentiens manum apposuit et detersis oculis lumen sibi redditum gaudebat admirans. Unde qui prius luxerat pre dolore, cepit postmodum flere pre gaudio, dicens omnibus qui eum conabantur educere, sibi redditam luminis claritatem. Qui pro tanto et inopinato miraculo Dominum collaudantes ad ecclesiam sunt reversi, Deo gratias referentes et sepulchrum viri Dei muneribus honorantes. Inde vero digressi cum gaudio peregrinationem, quam ceperant, alacriter peregerunt. Ad hoc autem miraculum plenius roborandum aliud successit forte non impar. (21) De muliere paralitica que per eum sanata est. Cum enim ex Dei beneficio non mediocriter confortati per viam suam gaudentes irent, contigit illos ingredi civitatem cui Tudella vocabulum est. Porro a viro quodam potente satis honorabiliter hospitio sunt recepti. Cumque simul amicabiliter loquerentur, vir nobilis per beati Roberti merita Dei misericordiam referebat. Audiens autem vir apud quem hospitabantur que facta fuerant altius ingemiscens ait : Ecce inquit uxor mea a renibus et deorsum omni membrorum officio destituta, loco moveri non potest, nisi servorum aut ancillarum manibus baiuletur. Sed nec recens est plaga ista, immo iam elapsi sunt decem et septem anni ex quo hoc ei accidit. Verumptamen si tanti est meriti sanctus ille quem dicitis, confido in Domino quod uxor mea precibus ipsius restituenda sit sanitati. Peregrinus autem referens quod etiam non solum in se expertus fuerat, sed etiam que in aliis viderat meritis beati Roberti beneficia Dei hospitem suum ad poscenda beneficia Dei quantum poterat animabat. Cuius dictis idem vir fidem adhibens hoc ipsum uxori sue efficaciter persuasit. Postquam vero nocturne tenebre recesserunt et phebea lampas orbem terrarum suis radiis illustravit, recedentibus peregrinis vir fidelis uxorem suam imponens lectice cum apparatu magno Gallias adiit, labori suo finem non faciens donec veniret ad locum, in quo erat beati viri corpus venerabiliter tumulatum. Cum autem venissent ad locum in quo erat quedam congeries lapidum que vocatur Mons Gaudii, unde videri potest ecclesia Molismensis mulier fide plena depoposcit, ut de lectica deponeretur, Dei beati Roberti auxilium petitura. Que statim a servientibus suis deposita solo prosternitur et tota effusa in lacrimas salutem sibi institui devotissime flagitabat. Multitudo autem languentium, cecorum, surdorum, aridorum qui per virum Dei cum gaudio remeantes ad propria cum muliere de lectica deposita substiterunt, preces suas illius orationibus adiungentes, et que in semetipsis experti fuerant in aliis quoque viderant et audierant referendo, mentem eius ad postulandum instantius inflammabant. Nec mora nervi femorum eius quos egritudo longa contraxerat paulatim ceperunt extendi et proprium robur ossa recipere. Mulier quoque virtutem Dei in se sentiens operantem, pedetentim erigitur et sine alicuius auxilio in pedes proseliit, Deo et beato Roberto gratias agens et subito in laudem Dei et sancti Roberti omnium qui aderant, ora laxantur et vox exultationis diffundebatur procul. Mulier quoque cum a viro suo rogaretur ut iterum lecticam conscenderet, ad ecclesiam profectura noluit acquiescere, sed ante alios ibat ambulans et exiliens et laudans Deum, ut iuxta litteram in ea videretur impletum illud Ysaie vaticinium : tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum. Que enim prius impotens erat, ecce ante alios ibat et cui pre confusione prius non erat os aperire, tota in Dei laudibus effluebat. Veniens autem ad ecclesiam, in qua viri Dei corpus iacebat humatum que fere duobus miliariis distabat a loco in quo mulier sanata fuerat ; gratias egit Deo et beato Roberto cuius se non dubitabat meritis ab illa qua detenta fuerat egritudine liberatam. Humi vero prostrata ante sepulchrum sancti terram in qua iacebat corpus eius devote deosculans cunctis qui aderant ministrabat materiam Deum in sancto suo mirabilem predicandi. Oratione vero completa multisque muneribus honorato viri Dei sepulchro, cum gaudio remeavit ad propria, lecticam in qua fuerat deportata in sue liberationis testimonium derelinquens. Quod miraculum ut etiam posteros non lateret eadem lectica ante fores basilice longo tempore pependit. (22) De demoniaca liberata. Quantam iste sanctus in effugandis immundis spiritibus acceperit a Domino potestatem ad ipsius invocationem miracula facta declarant. Nam ut cetera sileam mulier quedam cum ingressa fuisset causa orationis ecclesiam Molismensem ; et coram altari assisteret occulto Dei iudicio arrepta a demone miserabiliter vexabatur. Ad consilium autem monachi senioris qui aderat, maritus mulieris qui cum illa venerat illam alligavit ad sepulchrum beati Roberti. Misera vero mulier tam crudeliter seviebat, ut omnes qui appropinquare vellent conaretur dentibus attrectare. Tandem a viro suo commonita beati Roberti nomen inclamat dicens : Sancte Roberte, roga beatam Virginem ut ipsa michi a filio suo impetret liberationem, quo dicto statim mulier coram omnibus liberata gratias egit Deo. (23) Item de alia. Altera quoque mulier de vico cui nomen est Baignous, cum in cubiculo peperisset, nescio quo Dei iudicio in insaniam versa virum suum Evonga percussit et occidit. Que constricta funibus et ad ecclesiam Molismensem perducta quam cito sepulchrum beati viri contingere potuit, liberata est a demone nichil deinceps tale perpessa. In se vero reversa cum se videret astrictam funibus mirari cepit et demum agnito facinore quod patrarat, pro causa duplici flere cepit : hinc peccatum suum amarissime deflens, hinc vero pro liberatione sua cum lacrimis gratias agens Deo. Hec autem et hiis similia operari non desinit virtus Christi per merita beati Roberti ad laudem et gloriam nominis sui, cui est cum Patre et Spiritu Sancto honor et gloria in secula seculorum. Amen. (24) De caritate et misericordia quam habuit beatus Robertus erga pauperes. Non abs re arbitror omissa repetere et quam modeste severitatis in subditos quamque liberalis in pauperes beatus Robertus extiterit apicibus annotare. Cum enim quadam die duo clerici virum Dei pro foribus ecclesie reperissent, ceperunt ab eo instanter alimoniam postulare. Vir autem Dei sicut totus misericordie visceribus affluebat, illorum cupiens inopie subvenire, statim quemdam e fratribus cuius erat officium ministrare mensis accersiri precepit. Cui cum precepisset ut aliquid daret egenis responsum accepit ab eo, panes penitus in monasterio non haberi. Unde ergo ait sanctus hodie reficient fratres ? Respondit : Nescio. Nec mora venit hora, qua fratres peractis ex more missarum sollempniis parabant appropriare mensis. Cumque sonitum cymbali sicut illa hora moris est vir sanctus audisset, ab yconomo requisivit unde panes haberet, quos fratribus refecturis apponeret. Ego inquit, paucos reservavi procurans ut refectionis hora fratribus cibaria non deessent. Tunc vir Dei zelo succensus fremens et indignans, quod in grege sibi commisso repertum fuisset inobedientie lolium et diffidentie zizania ingressus refectorium panes mensis superpositos in sporta suscepit, ipsosque de quodam colliculo vicino ecclesie in aquam que subterfluebat, dedit precipites nolens in filiis Dei culpam inobedientie reperiri. At vero zelum ipsius Deus ex alto prospiciens iam quibusdam devotis mulieribus de Castellione inspiraverat, ut panes deferrent fratribus refecturis. Vir enim Domini beatus Robertus inde regrediens ad portam monasterii tres quadrigas invenit panibus oneratas quas de Castellione iam dicte mulieres ad refectionem fratrum adduxerant. Tunc vir Dei fratribus convocatis diffidentem et inobedientem fratrem coram cunctis redarguit, cunctosque fratres ad presumendum de Dei misericordia in necessitatibus monitis salutaribus animavit. Explicit vita sancti Roberti primi Cisterciensis abbatis . II. Causa quare per Christum aut eius servum beatum Robertum et alios sanctos nonnumquam miracula fiunt. Principia rerum sunt primitus requirenda, ut eorum notitia plenior habeatur. Quia tunc demum causarum ratio facilius declaratur, quam eius origo manifestis addiscitur indiciis. Deus pater omnipotens in sanctis suis mirabilis atque gloriosus in maiestate sua, suorum secretorum infinita admiranda miracula per Christum eius benedictum filium ad maiestatis sue glorificationem in hoc mundo exercere dignatus est, quedam vero ad fidei catholice firmamentum et nominis gloriosi filii sui manifestationem per universa mundi climata virtutes innumerabiles in sanctis suis operatus est. Novissimis autem temporibus misit Deus in mundum virum moribus, vita et sanctitate clarissimum, beatum Robertum abbatem Molismensem, per quem multa magna et ineffabilia miracula ad divine glorificationis manifestationem et ad fidelium populorum devotionem excitandam in diversis personis et locis declarata sunt. Et quamvis ad enarrandas beati Roberti virtutes pre ipsarum magnitudine meum dormitet ingenium palpitansque lingua balbuciat, pauca tamen e pluribus breviter inserenda decrevi. (1) Quomodo beatus Robertus post bone vite exercitia multis virtutibus enituit. Hic enim vir beatus ab adolescentia sortitus animam bonam et ad corpus incoinquinatum venire desiderans spreta seculi pompa claustrum ingressus apud Sanctum Petrum de Cella didicit obedientiam, ut ex ipsis que passus fuisset, libenter et fiducialiter aliis impertiret. Ibi quoque succrescens atque proficiens et in dies effectus melior semetipso divini amoris eternas concupiscentias mente concepit, quo ut liberius frui posset, abbatis licentia qui ei preerat expetita, quoddam nemus adiit quod Colannus antea vocabatur. Ubi multis virtutibus enitescens cum turba discipulorum qui ductu ipsius contra mundum, carnem atque diabolum pugnare didicerant, ad locum se transtulit qui Molismus dicitur, ibique in summa paupertate vivens : in fame et siti, in frigore et nuditate, in ieuniis et laboribus nocte dieque Domino serviebat. (2) De quadam puella ceca a nativitate et per beatum Robertum illuminata. Deinde in honorem beate Virginis Marie ibidem construens oratorium Nato de Virgine fratrum spiritualium multitudinem aggregavit, ut beate Virgini que ipsum anulo desponsaverat maternis adhuc clausum visceribus, eius industria stirps non modica fructificaret. Cisterciensis ordinis etiam fundator extitit, qui ordo videlicet Dei providentia usque ad fines orbis terrarum progrediens, tanti patris emulator effectus beate Virgini speciali adheret devotione. Unde et totius ordinis monasteria in honorem beate Virginis construuntur. Cuius meritis etiam beati viri evus quasi loquitur, sicut de Helyseo legitur : eius ossa prophetant, dum per ipsum signa et miracula creberrime fiunt in ecclesia Molismensi. Quia cum quedam mulier filiam suam a nativitate sua cecam ad sepulchrum beati viri orationis causa adduceret et ante sepulchrum predictum filia cum matre sua in devotione per totam noctem vigilarent, Dei gratia mediante et precibus beati Roberti adiuta lumen oculorum suorum in multorum bonorum presentia recuperavit. Que surgens gaudio et admiratione refecta rei seriem prout in ipsa actum fuerat, ipsa cum matre sua ceperunt per totam provinciam multipliciter enarrare. (3) De quadam muliere que visum meritis beati Roberti recuperavit. Contigit autem postmodum, quod episcopus Lingonensis ad cenobium Molismense accedens ecclesiam ipsius monasterii consecraturus, edoctus a sanctionibus legitimis precepit ob consecrationis reverentiam, ut sepulchra omnia ab ecclesia tollerentur et cum sepulchrum ipsius beati reverendi patris sublatum extitisset, quedam mulier que per plurimos annos antea visum amiserat, cum cordis compunctione et fletu oculorum sepulchro adproprians, de terra in qua beati viri corpus quiescebat, oculos suos liniens, facta oratione luminis claritatem recepit. (4) De duabus mulieribus quarum una loquelam, altera capite tremens sanitatem recepit. Altera vero mulier que usum loquele per triennium penitus amiserat sicut fama totius vicinie ipsius acclamabat, de eadem terra comedens recuperavit loquelam. Procurante autem humani generis inimico qui ad subversionem fidei catholice incessanter conatur, ut lupus quidam vacam cuiusdam mulieris graviter vulneraret, quod perpendens mulier cepit quam plurimum mente et animo contristari, postea accedens ad ecclesiam et assumpta aqua benedicta vulnus vacce predicte respersit, sortilegiis et demonum deceptionibus fallaciter inherendo. Que statim in signum ultionis divine a Domino percussa est, ita quod tremor enormis et continuus in capite et brachio quo vulnus asperserat horribiliter illam invasit. Que videns seipsam damnabiliter deceptam atque graviter vulneratam, ipsa die ad sepulchrum beati Roberti veniens humili et devoto corde reatum suum interius ingemiscens et auxilium beati viri postulans, statim curata est penitus et sanata gratiasque agens Deo et gaudens remeavit ad propria. (5) De monacho furioso per beatum Robertum a demone liberato. Cum percussio corporalis nonnunquam ex delicto proveniat, dicente Domino languido quem sanaverat : vade et amplius noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat, occulto Dei iudicio accidit, quod quidam monachus ipsius monasterii, Renerius nomine, factus est furiosus. Et cum a diabolo incessanter vexaretur nec ope medicorum sibi posset auxilium preberi, de consilio virorum bonorum ad sepulchrum venerabilis patris est adductus atque funibus sepulchro adherentibus circumligatus. Qui paululum ibidem requiescens precibus beati viri mediantibus in multorum presentia a Deo restitutus est sanitati. (6) De muliere cuius manus incurvata meritis beati Roberti curata est. Avaritia que est ydolorum servitus quorundam animos adeo occupavit, quod per dies ad reverentiam maiestatis divine deputatos, contra Dei precepta cessare renuunt ab operibus servilibus et terrenis. Accidit autem suadente diabolo, quod mulier quedam cum orationi vacare deberet, quia tempus erat propter Dei reverentiam feriatum, avaritie insistens cepit terreno operi firmiter inherere, sed antequam opus ceptum complevisset, divino percussa iudicio manus eius adeo extitit recurvata, quod credebatur ab omnibus quod numquam deinceps ope posset medicorum sanari. Que postmodum ad memoriam est reversa et gemens in animo quod fecerat, ad sepulchrum eiusdem beati viri veniens, ieiunio et orationi diligenter inserviens, suffragia beati viri implorando statim a retractione nervorum et manus curvatione curata est et incolumis cum gaudio benedicens Dominum qui per beati Roberti merita ipsam sanaverat, ad propria remeavit. (7) De oculo cuiusdam pueri evulso et per beatum Robertum sanato. Omnis etas ab adolescentia prona est ad malum et natura proclivis ad lubrica, et fortius in pueris, quia nichil incertius quam conversatio futura in iuvenibus. Contigit quod puer quidam, frater cuiusdam monachi, eiusdem monasterii, qui Jacobus vocabatur, una cum suis coetaneis se supponens lubricis discursibus, in terram corruens adeo enormiter extitit vulneratus in capite, quod eius oculus proprio loco evulsus viliter in eius facie dependebat, tandem cum pre nimio dolore et capitis deformitate propensius tristaretur, et quid agere debuisset turbatus in animo penitus ignoraret, de consilio fratris sui Jacobi monachi supradicti et ad eius instantiam ad sepulchrum beati Roberti est adductus et cum ibi aliquamdiu perstitisset, statim eius oculus ad locum proprium est reversus, nulla lesione vel cecitate in oculo vel circa oculum aliqualiter apparente. (8) De clerico a retractione nervorum et quodam furioso a demone meritis beati Roberti curatis. Quidam postmodum clericus qui longo tempore in lecto suo nervis retractis iacuerat contractus, procuravit, ut ad ecclesiam reverendi patris orationis causa adduceretur ibique per divinam clementiam et beati viri instantiam restitutus est sanitati. Veniens postea ad eandem ecclesiam quidam demoniacus, ab oppressione et servitute diaboli quibus tenebatur adstrictus liberatus est. (9) De duobus laicis, quorum alter propter blasphemiam punitus est, alter vero a retractatione membrorum est sanatus. Accidit autem in villa Molismensi quod cum quidam laicus cum quibusdam aliis luderet cum deciis fortuna volante pecuniam amisit. Et ob hoc diabolo suadente ad iracundiam provocatus, in personam beati Roberti et eius miracula blasfemias, contumelias et obpropria viliter et ignominiose in astantium presentia proferebat. Die sequenti cum crederet ad propria reverti, nutu divino infra fines eiusdem ville pluribus videntibus a duobus vulturibus occisus est. Non post multum vero temporis laicus quidam qui per undecim annos contractus fuerat, ad dictam ecclesiam adductus est et paulisper ibidem requievit et incolumis postmodum ad propria remeavit. (10) De quodam monacho blasphemo in personam beati Roberti, qui pro vite exitum habuit peccatum blasphemie. Quidam autem monachi et sacerdotes monasterii Molismensis, Fulco et Jacobus, ad tumulum eiusdem accesserunt orationem eiusdem sancti devote requirentes. Et cum flexis genibus ante sepulchrum aliquantulum perstitissent et in recessu eorum ipsi sancto reverentiam exhibentes capita humiliter inclinassent, quidam alter monachus qui adstabat cum eis, ipsis presentibus et audientibus in hec verba contumeliose prorupit : Utquid isti rustico capita inclinatis ? Sciatis pro certo quod nunquam sanctus fuit, sed rusticus quidem multum deformis. Quibus dictis in vituperium sancti, dictum sepulchrum pede percussit. Statim autem tumor pedem illum arripuit per totum corpus universaliter ascendendo, ita quod infra quindenam illa infirmitate pregravatus, horribiliter spiritum exalavit. Et hec facta sunt non sine admiratione multorum, qui tantam gratiam a Domino beato Roberto collatam conspicientes animis exultantibus multipliciter Dominum collaudabant. Nec his contentus est, sed pluribus et diversis miraculis eius precibus Molismensis ecclesia choruscat. Quia frequentibus diebus solent circa eius cumulum miracula creberrime fieri, cecis visus, surdis auditus, claudis gressus et mutis loquela restaurati et omnes implorantes eius suffragia optata consequi beneficia prestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. Explicit vita beti Roberti primi Molismensis abbatis. III. Die Sondervita P. Incipit Prologus in vita Rotberti abbatis primi Cisterciensis Ordinis. Cogitis me fratres dilectissimi aliquid de vita beati Rotberti primi abbatis Molismensis scribere quod inspiciendo animis nostris inferat oblectamentum. Miror equidem que vos coegit humilitas illum efflagitare de moribus aliorum et tractatus exponere qui potius videtur debere doceri quam docere. Sed tamen in animo meo dignus esse constitui vestris parere preceptis quam pro invidorum detractationibus acceptis desistere ne alter Saul qui peculiari ductus concupiscentia parcus extitit Amalechitis unde Samuel meliorem inquid obedientia quam victime Susanna quoque maluit Deo quam hominibus obedire exemplorum itaque sancti huius viri intuitu et morum ipsius honestate animatus hoc opus incipere non recuso. Explicit Prologus. Incipit Vita beati Rotberti abbatis. Beatus igitur Rotbertus Campanie partibus extitit oriundus parentibus claris secundum seculi dignitatem cuius pater Theodericus mater vero Ermengarda vocabatur ; fueruntque ambo clari genere sed clariores fide, consilio providi et in rebus temporalibus locupletes, qui divine non immemores scripture dicentis jugum meum suave est et honus meum leve jugo Dei se subdere non renuerunt. In seculo autem positi non videbantur in oculis hominum seculariter conversari sicut et Paulus de se ipso et de talibus ait : Nostra conversatio in celo est. Set quod de Ermengarda fecimus mentionem quid ei accidit dum esset de Rotberto filio suo gravida breviter commemoramus. Apparuit ei in sompnis nocte quadam gloriosa virgo Maria anulum aureum habens in manu sua dixitque ei. O Ermengarda volo filium quem fers in utero ex anulo isto michi desponsari. In hec verba mater Domini mulierem relinquens dormientem disparuit. At illa experge facta de visione quidnam esset cogitare cepit et hesitare visione ante gradatim iterata mox filio se comperit inpugnari. Materno igitur expleto tempore peperit filium quem ablactatum litterarum studiis tradidit imbuendum. Qui cum esset annorum quindecim mundana vitans contagia apud Sanctum Petrum de Cella cenobiale decrevit accipere indumentum, ubi tam diu jejuniis et vigiliis pro Xpi nomine corpus suum macerare studuit, quod cooperante Domino a monachis ibidem habitantibus electus est in priorem. Factum est autem cum ecclesia beati Michaelis Tornodorensis proprio viduata foret pastore ecclesie illius fratres universi religionem et sanctitatem beati Rotberti attendentes ipsum abbatis honore dignum iudicaverunt et in pastorem suum sibi eum concorditer assumpserunt. Erat tunc temporis quidam in remotis nemorum latebris heremita habitans in solitudine ut per loci remotionem et solitudinem liberius posset seculare desiderium devitare. Qui utique solito parcius cibis utens et potibus artius prestabat in vigiliis illud adimplens quod psalmista ait : Media nocte surgebam ad confitendum tibi, ut ibi mansionem usurpaverat iniquitas ibi vindicaret sibi hospitium humilitas. Hiis de ipsius moribus prelibatis ad proposita redeamus. In illis igitur diebus duo fratres milites transibant per nemus in quo habitabat heremita qui laudem diligebant temporalem, quos cum in medio nemoris essent ita veneno suo infecit invidia ut frater in fratrem gladium protendere vellet et vivus interfecti possessionem hereditare cogitaret. Cum autem talis alterutrum reciprocaretur cogitatio gratia spiritus sancti superveniente a vana cogitatione desisteret. Cumque locum transissent illesi et pervenissent ad thirocinium a Deo militiose in thirocinio egeret ut totius militie laudem habere mererentur. Recedente autem militie illius coadunatione hii duo fratres reversi sunt gaudentes et vicissim se arguentes quod malitiose egissent in coadunatione illa. Venientes itaque ad locum in quo alter in alterius nece conspiraverat rememorati sunt quod quidam religiose vivens habitabat in possessione ad quem gressus suos dirigentes tugurium eius ingressi sunt penitentes sub silentio super homicidii cogitatione. Ille vero prout spiritus sanctus dedit ei eloquentie gratiam predicando eis ostendit viam salutis et maxime de fraterne necis conspiratione redarguebat eos ac si sibi id ab eis revelatum fuisset. Qui audientes mirati sunt indeque reversi cum non multo post per eandem nemoris viam incederent in qua alterutrum sub fraterno tractatum fuerat homicidio frater fratrem hiis affatur verbis inquiens : Quid hic frater die hesterna nobis transeuntibus cogitabas ? Ille ne nichil ei revelaturum nisi suam et ipse revelaverit conscientiam asseruerit ; consentiens ille sic exorsus est : O frater mi dilectissime conscientia malorum radix omnium cordis mei intima sic infecit ut per ilia tua ferrum vibrans possessionem tuam hereditare cogitarem. Cui ille respondens ait : Vere frater simili et ego sordebam tue necis concupiscentia. Recordati itaque ambo quod diabolico ausu fuerint instigati statim ad memoratum regressi sunt heremitam et seculari reiecto habitu iugo Domini se subdiderunt et multiplicavit eos altissimus adeo ut eorum numerus septenarius vocaretur. Cumque fuissent numero septem inierunt consilium dicentes quod pastore egebant qui eis regulam beati Benedicti exponeret et doceret ; statimque duo ex eis inde exeuntes iter suum direxerunt ad virum Dei qui erat in cenobio Sancti Michaelis Tornodorensis ut secretum suum revelarent quod putabant illum aliquid proposito suo posse cum fratre solatium. Cum autem pervenissent ad locum ubi beatus Rotbertus habitabat domus illius prepositum in auditorio invenerunt qui inquirebat ab eis que esset causa vie illorum. At illi diligenter indicarunt ei causam itineris, qua ille audita cogitabat apud quod si forte abbas suus illuc iret per ipsum multiplicari congregatio illa posset magnamque sibi ille laudem et gloriam apud Deum et homines acquireret, cepitque eis pretendere et obicere quod dux et rector eorum memoratus abbas ad hoc instruendum foret incongruum unde et quam plurimos eorum a suo reddidit proposito deviatos. Dixerunt autem quod non inde recederent nisi prius beati Rotberti presentia fruerentur. Quod audiens prepositus dixit eis : Expectate hic donec revertar ad vos et abiens iussit ostium servari ne intrarent statimque consuluit abbatis socios et corripuit eos ne abbatem usquam ire sinerent plurima pollicendo. Qui iterum ad eos regressus ait : Intrate ego ducam vos in presentia abbatis qui intrantes viso abbate indicaverunt causas itineris sui dicentes : Domne congregatio nostra libentius beati Benedicti regulam observaret si possemus invenire qui nobis eam demonstraret. Qui dixit eis : Expectate hic donec rediens dem vobis consilium ; et abiens vocavit consiliarios suos et revelavit hoc secretum. Qui audito quod nollet hoc prepositus discordes quam plurimos extiterent in consilio et abbas inclinato capite mestus rediit eo quod consiliarii eius prepositi consiliis acquievissent tamen non… Cogitabat tum apud se quod fratrum illorum conversatio esset optima et petitio iusta et ais eis : Ego monachos nostros consilio vacuos inveni sed abite sciatisque pro certo me prius cenobium hoc penitus relicturum quam vestre non sim congregationis et propositi socius. Qui abeuntes non multo post orta est inter beatum Rotbertum et fratres suos discordia relinquens monasterium illis apud Sanctum Petrum de Cella rediit unde exierat mansitque ibi usque ad obitum prioris Sancti Aigulfi ubi mox electus est in priorem. Memorati, autem in nemore conversantes suum oblivioni propositum non dederunt duobusque ex fratribus suis electis et datis in via expensis ad Romanum eos Pontificem direxerunt ut eum super propositi sui firma constantia consulere mererentur. Qui assumpto itinere laboris ad Romam denique venientes apostolico seipsos et petitionem suam conspectui humiliter representarunt. Quorum commedans Summus Pontifex propositum remisit eos cum autentico et apostolico scripto ad monasterium Cellense, precipiens abbati et fratribus eiusdem loci ut quemcumque ex congregatione sua fratres isti ad instruendum se secundum regulam sancti Benedicti peterent eorum honesta petitio mox opere complerentur. Qui festinanter ad memoratum reversi monasterium abbati mandatum apostolicum per litteras intimarunt. Electo beato Rotberto sibi pastorem mox abbas Cellensis magnas agitatus in iras nec apostolicis iussionibus audens obviare concessit virum Dei in solitudine cum illis abire. Beatus autem Rotbertus de sui adimpletione voti non mediocriter exultans Deo a quo bona cuncta procedunt gratias retulit et cum fratribus illis pergens venit ad locum ubi fratres alii morabantur. Qui excipientes eum cum gaudio magno in loco qui vocatur nunc Colannus sustinendum sibi patienter ibi duxerunt donec numero tredecim existerent. Tandem vir Dei incongruentiam loci illius attendens relictis ibi custodibus secessit in quoddam nemus quod nomen adhuc suum retinens Molismus appellatur ubi propriis manibus tam ipse quam socii eius excidebant ramos de arboribus et construxerunt ibi domicilium quoddam in quo habitabant et aliud in quo orabant. Quibus esurientibus legumine vescebantur quod panem non habebant ; contigitque Trecentium episcopum per nemus illud Molismi transeuntem casu ad locum illum hora refectionis declinare quem hylari vultu et socios eius ad suum curaverunt prandium invitare. Quibus ait idem episcopus : Quid mihi et sociis meis poteritis tribuere refecturis ? At illi nimis confusi nil omnino habere se in cibariis sunt confessi. Pietate motus episcopus et constantia perseverantie illorum admirans valefecit eis et recessit. Postea vero deficientibus eis tam cibariis quam vestibus consuluerunt beatum Rotbertum quid acturi essent. Qui respondit eis aurum et argentum se non habere. Direxit tamen unum ex fratribus suis ad Trecensium civitatem ad emenda que sibi necessaria forent. At ille ait : Unde emam ? Pone inquid in Domino Deo spem tuam et ipse tibi providebit. Perexit itaque frater ille nudis pedibus ad civitatem quod non potuit latere episcopum civitatis, quem apprehendens secum et ducens solempniter curavit pertractare et novis ac regularibus indutum vestibus cum biga pannis et panibus ad opus fratrum suorum onerata remisit ad domum suam nec defuit a die illa eisdem fratribus ciborum administratio vel pannorum. Ceperunt itaque servi Dei fortiter laborare quorum de die in diem augebatur numerus quibus etiam quam plures de remotis partibus audita eorum conversatione de suis transmittebant substantiis ceperunt adeo fieri divites quod in pastorem suum insurgere presumpserit regulam beati Benedicti quam professi fuerant prius ponentes. Videns autem vir Dei quod eorum non valeret multitudini resistere nolens consentire eorum vitiis cum inter eos non multo post orta esset discordia recessit ab eis venitque ad locum qui vocatur Auz ibi diu cum fratribus eiusdem loci moratus et opere manuum eis humiliter ministrabat. Qui pastore indigentes eum sibi in abbatem concorditer elegerunt ubi plurimum in rebus divinis proficere curavit ieiuniis vigiliis ceterisque bonorum operum virtutibus opera dans. Iterum autem vir Dei a Molismensi conventu inde revocatus apostolica coactus iussione rediit ad cenobium quod prius construxerat ubi adeo ieiuniis et orationibus inserviebat quod inspirante Domino Molismenses cenobite ipsius emulantes exemplum viriliter agere ceperunt et ordinem suum et regulam beati Benedicti ferventius observare. Ex quorum numero quatuor spiritu fortiores effici cupientes Albericus scilicet et Stephanus duo alii profecti sunt querentes ubi heremiticam vitam ducere possent veneruntque ad locum cui nomen erat Vivicum et ibi permanere voluerunt sed consentire noluerunt monachi Molismenses quos etiam per venerabilem Jocerannum Lingonensem episcopum excommunicari nisi redirent fecerunt. Sic igitur coacti illi eundem locum relinquentes abierunt ad quamdam silvam ab incolis Cistercium nuncupatam ubi parvum in honore beate Marie semper virginis oratorium construxerunt quos iterum ibi Molismenses per Cabilonensem episcopum fecerunt excommunicare. At illi septem annis penam excommunicationis graviter sustinentes vitam quam ducere ceperant heremiticam deserere noluerunt sed felici perseverantia ibidem permanserunt. Audiens autem beatus Rotbertus bonam ibi eorum conversationem bonum a bonis habere testimonium relicto Molismensi monasterio venit ad eos cum viginti duobus monachis de filiis suis quod egre nimis et moleste ferentes monachi Molismenses ad Summum Pontificem miserunt, petentes per eum graviter coherceri pastorem suum ne inde regredi tardaret. Summus igitur Pontifex audiens sanctam religionem et opinionem novelle plantationis Xpi in loco Cistercii in omni honestate et morum gratia preminere scripsit Cabilonensi episcopo precipiens ibi abbatem ab eo institui et cogi etiam beatum Rotbertum ut ad monasterium Molismense quod priusquam Cistercium construeret construxerat regendi festinaret. Quo comperto vir Dei dispositisque ibi que circa novum ordinis fervorem pertinebant mestus Cisterciensibus fratribus quos plene et diligenter instruxerat vale fecit et abbatem eis prefecit nomine Albericum virum religiosum et honestum qui unus fuit de primis monachis cenobii Molismensis. Quo defuncto prius biennium successit domnus Stephanus eiusdem Molismensis ecclesie monachus quem similiter vir Dei Rotbertus abbatem instituit. Sicque novelle plantationis institutor existens cum ad eius arbitrium administrationes utriusque monasterii Cistercii scilicet et Molismensi rediit Cisterciensibus quidem luctus gaudii vero causa Molismensibus existens. Fueruntque redeunti ei obviam de Barrensi oppido villisque contiguis multi honoratorum et de plebe maxima multitudo qui eum grandi tripudio et divinis laudibus exceperunt. At ipse cum suo immo Xpi grege pusillo Molismensi scilicet collegio paratum sibi a Deo locum ingressus divinam cuncta dispensabat in se sapientiam devota cordis alacritate magnificabat gregemque sibi commissum paterno confovebat affectu quem et regularibus satagebat imbuere disciplinis. Qualiter hic sanctus Dei famulus Rotbertus de ergastulo carnis exierit, quibus etiam signis Deus illustraverit vestre libet plenius pandere caritati. Cum igitur beatus pater Domino multis laborum certaminibus devote militasset vite presentis tedio plurimum fatigatus dissolvi et esse cum Xpo cotidie ardenti desiderio cupiebat. Cuius desiderium rex regum exaudiens et sui exitus horam sicut ipse preoptaverat longe ante revelavit quam etiam fratribus imminere predixit. Aliquamdiu itaque corporis infirmitate detentus octogesimo tertio etatis sue anno quinto decimo kal. maii ad Dominum Deum suum cuius officio indefessus adheserat felici transitu migravit. Filii autem eius monachi scilicet Molismenses quorum gaudium in ipso erat et solatium amarissime flentes et reverendi et sanctissimi patris sui exequiis devotius existebant. Qui licet de superna meritorum eius retributione et suffragiis sibi a Domino per eius merita conferendis non dubitarent de patris tamen presentia eis ab hac luce subtracta gravi merore affici cogebantur. Deus autem quanti sit meriti in celo evidentissime declaravit. Nam supra habitaculum in quo vir sanctus primo noctis crepusculo felicem Domino animam reddidit duo lucidissimi et diversi coloris arcus in firmamento apparuerunt, qui per latitudinem magne platee se dilatantes in quatuor partes terre protrahi videbantur quorum alter ab aquilone ad austrum, alter ab oriente ad occidentem procedebat. In summitate vero ubi duo arcus iungebantur clara lux a quantitate lunaris circuli prefulgebat que in altum se protendens tenebras noctis a loco illo depellere videbatur. In hac luce crux rutilans apparuit primo parva sed crescendo prius ea magna erat, circa quam innumerabiles varii coloris erant circuli in quibus singulis singule rutilantes crucicule oriebantur cum suis circulis excrescentes, priores tamen minores esse videbantur. Et cum hoc se usquaquam in firmamento diutius per nocte dilatassent totum Molismi locum mirabiliter clarificabant. Nec dubitandum quin ad demonstrandum sanctitatis eius meritum eo lucis immensitas super habitaculum quo eius agebantur exequie diffusa a creatore lucis eterne divinitus sit emissa. Nec pretereundum quod egroti duo antequam beati viri corpus sepeliretur ad locum fide fervidi properantes statim ut eius meruerunt subponi feretro et tangere sudarium pristinam consecuti sunt coram omni multitudine sanitatem. Exequiis igitur eius venerabiliter ac digne a reverendis personis in Molismensi cenobio celebratis multa ibi invocantibus nomen eius beneficia prestantibus per virtutem eius cui laus est et potestas per infinita secula seculorum. Amen. Explicit vita beati Rotbertu abbatis.