§1. Beatus Robertus Campaniae partibus oriundus, quasi quidam flos campi speciosus enituit. Cujus nimirum decor in honestate morum intuentibus gratus erat, et sanctae opinionis odor, longe lateque diffusus, ad imitationem sui plurimos invitabat. Pater ejus Theodoricus, mater vero Ermgardis dicebatur : ambo secundum seculi dignitatem clari, sed ante Deum morum integritate clarissimi. §2. Rerum vero copiâ, quibus temporaliter abundabant, sic utebantur, ut summi patrisfamilias potius viderentur dispensatores, quam terrenae substantiae possessores. Scientes autem, quod foeneratur Domino, qui miseretur pauperi (Prov. XIX) ; pulverem terrenae conversationis piis eleemosynis abstergebant : immo quia in carne positi, non secundum carnem vivebant, cogitatione et desiderio in coelestibus habitants, coronas suas virtutum operibus, quasi gemmis quibusdam et lapidibus pretiosis decorabant. Verum quia parentum ejus facimus mentionem, quemadmodum hunc sanctum virum Spiritus Sanctus praevenerit in benedictionibus dulcedinis, cum adhuc matris utero clauderetur, breviter absolvemus. §3. Praegnanti etenim matri gloriosa Dei Genitrix Virgo Maria in somnis apparuit, annulum habens aureum in manu sua, dixitque ei : “O Ermgardis, volo filium, quem gestas in utero, hoc annulo mihi desponsari.” His dictis, lumierem dormientem relinquens, Virgo beata disparuit. Illa vero expergefacta, animo coepit revolver visionem. Adjecit autem beata Dei Genitrix apparere iterum mulieri, sicut olim Deus iterum atque iterum apparuit Samueli, ad confirmandam promissionem suam. Expletis igitur diebus, Ermgardis peperit filium, vocans eum Robertum. Quem ablactatum, tradidit literarum studiis imbuendum : in quibus supra omnes coaetaneos suos proficiens, de fontibus Salvatoris puro pectore hauriebat, unde salvatis gratiam postea populis eructaret. Cum autem esset annorum quindecim, mundane vitans contagia, totum se decrevit Domino consecrare. Itaque florem gratissimae juventutis Domino offerens, apud sanctum Petrum de Cella suscepit habitum regularem. Ubi jejuniis et orationibus vacans nocte ac die, gratum Deo exhibendo obsequium, carnem spiritui, spiritum vero subjiciens Creatori, proficiebat. Cum vero tempus esset, ut in servo suo glorificaretur Deus, et lucerna, quae sub modio latuerat, super candelabrum ad illuminandam Ecclesiam poneretur, ille, in cujus manu sunt corda hominum, ejusdem domus fratribus inspiravit, ut virum Dei Robertum sibi eligerent in Priorem. Dignum quippe erat, ut qui duce gratiâ, longo usu didiceret tenere modermina vitae suae, judex et moderator vitae fieret alienae. §4. Erat per id tempus in remotis nemorum latebris eremita quidam, Deo cupiens eo liberius quo secretius deservire. Qui cum assiduitate jejuniorum maceraret carnem, et orationum instantiâ spiritum roboraret, respexit Dominus humilitatem ejus, nec sine grandi miraculo per illum crevit servientium Domino multitudo. Duo enim milites, secundum carnem fratres, ad ostentationem cirium suarum execrabiles nundinas, quas vulgus torneamenta vocat, expetentes, cum per nemus, in quo jam dictus eremita degebat, iter agerent, coeperunt intra se secreta cogitatione de nece mutua tractare. Invidiae quippe veneno miserabiliter tabescentes, apud se cogitabant quod altero eorum extincto, is qui superesset, in defuncti facultates possessor succederet. Sed Deus omnipotens qui sciebat eos vasa misericordiae mox futuros, fecit cum tentatione proventum, ne iniquitatem, quam conceperant, effectui manciparent. Cum igitur expleto negotio, ad quod ierant, quodque satis strenue gesserant, adeo ut humanae laudis fructum ex hominibus reportarent, ad propria remeantes, in locum, ubi de nece mutua secreta cogitatione tractaverant, gressu propero pervenissent : ibi velut ab ipso loco admoniti, vel potius divina inspiratione compuncti, cogitatam coeperunt exhorrere nequitiam, et intra seipsos de concepto facinore conturbari. Ad memoriam vero reducentes quod in propinquo esset tugurium eremitae memorati, pari voto iter suum ad ipsius mansiunculam direxerunt. Per confessionem vero virus pestiferum quod in eorum cordibus latuerat, evomentes, eliminate spurcitiâ, gratum in seipsis Deo habitaculum paraverunt. Denique a viro Dei pro nequitia illa cogitatione suscepta castigati, ab illo recesserunt, etiam salutaribus admonitionibus instructi. Cum vero ad locum, in quo prius alter alteri erat necem meditates, pervenissent, alter ex altero percunctatus est : “Ecquid, frater charissime, hac nobis hesterno die euntibus animo versabas ?” At illo cogitationem animi sui expromente fratri suo, ille respondit : “Et ego in simili cogitatione versabar.” Rursus igitur corde compuncti, et ad virum Dei reversi, spreta seculi pompâ, cum illo coeperunt spiritualiter vivere, et ad portandum suave jugum Christi cervicem cordis humiliter inclinare. Quis igitur dubitet eorum conversionem meritis beati Roberti ascribendam, cujus magisterio, sicut sequens oratio declarabit, disciplinis erant regularibus imbuendi ? Deus autem qui consolatur humiles, adjecit multiplicare servos suos, ita ut intra breve spatium ad septenarium numerum pervenerint. Quos septem viros, quasi septem columnas spiritualis aedificii, praeparavit Dominus. Per illos namque coepit Ordo monasticus reviviscere, et fructum spiritalem facere. §5. Interim vero beatus Robertus, sanctitate et gratiâ apud Deum et homines clarus, a monachis sancti Michaëlis Tornodorensis, electus est in Abbatem. Porro ii, quos diximus, eremitae, cum non haberent qui eos disciplinis regularibus informaret, audientes famam beati Roberti, duos e fratribus suis ad illum mittere curaverunt. Qui cum ad locum pervenissent, in quo vir Dei sedulum Domino exhibebat obsequium, Praepositum domus illius in auditorio repererunt. Qui cum eorum propositum causamque itineris cognovisset, vix ab illo multis precibus obtinere potuerunt, ut ad viri Dei secretarium ducerentur. Invidiae quipped mucrone confossus Praepositus, sibi arbitrabatur decedere, si quid laude dignum per servum suum Robertum Dominus de aliorum profectibus ordinasset. Unde etiam fratribus ejusdem domus et sociis Abbatis persuasit, ne petitioni fratrum qui ad requirendum virum Dei venerant, ut ipsis praeesset, assentirent. Verumtamen beatus Robertus eorum petitioni justisque votis congratulans, illorum desideriis fecisset satis, nisi fratres Tornodorenses unanimiter obstitissent. Interim salutaribus admonitionibus informatos, suis munitos precibus et benedictione firmatos, remisit ad propria, singulariter in spe illos constituens quod simulatque facultas ei tribueretur a Domino, ipsos adimpleret laetitiâ cum vultu suo. Postea vero cernens fratres suos ab aequitatis tramite deflectere, ad monasterium Cellense, unde evocatus fuerat, regressus est : ubi Lia quae laboriosa dicitur, ad tempus seposita, diu desideratae Rachelis fruebatur amplexibus, hauriens in gaudio de fontibus Salvatoris quod postea propinaret in salutem fidelibus. §6. Sed quia latere non potest civitas supra montem posita, beatus Robertus supra montem Christum radicatus firmiter et fundatus, defuncto Priore sancti Aigulphi, ad pascendum ibi humilem gragem Christi rursum eligitur, in eadem domo unanimi fratrum voto parique desiderio Prior effectus. Memorati autem eremitae, amore vitae coelestis afflati, cum virum Dei conspicerent semper in melius proficere, et seipso effici meliorem, inito consilio, duos ex fratribus suis ad sedem Apostolicam ablegarunt, ut a summo Pontifice precibus obtinerent, ut vir Dei beatus Robertus pusillo gregi Christi pater fieret atque pastor. Summus autem Pontifex audiens illorum propositum, gravisus est valde, petitionique eorum benigne annuens, Apostolica benedictione fretos, remisit gratulabundos ad sedes suas, Abbati de Cella per Apostolica scripta mandans, ut quem illi e fratribus elegissent, ipsistraderet Abbatem. Abbas autem Cellensis, ubi Pontificis accepit mandata, beatum Robertum postulantibus dedit, tristis quidem ad moerens, sed jussis Apostolicis non ausus obstrepere aut repugnare. Videbat enim illorum consolationem, sibi suisque afflictionem fore, quandoquidem e domo sua, firma quaedam et instar cedrinae imputribilis columna tolleretur. §7. Porro beatus Robertus curam pastoralis officii in se devotus recepit, videns quod labor suus sine fructu non esset, cum unanimitas gregis respuens terrena et appetens inquirensque coelestia, ipsius salutaribus monitis obediret. Itaque secundum interiorem hominem in spiritu humilitatis Deo serviens, secundum exteriorem vero strenue ministerium suum implens, activae vitae tanquam Liae copulatus est ad filios spirituales proereandos in loco qui nunc dicitur Colannus. Cum autem brevi tempore fratrum numerus usque ad tredecim excrevisset, considerans vir Dei loci importunitatem, relictis ibi custodibus, assumptisque secum fratribus, in quoddam nemus, cui Molismus nomen est, secessit : ubi propriis manibus laborantes, ramos de arboribus amputarunt, atque ex iis domicilia, in quibus possent quiescere, construxerunt. Oratorium quoque simili schemate aedificarunt, in quo salutares hostias et sacrificium contriti spiritus Domino frequenter offerebant. Cumque panem non haberent, quo post diuturnum laborem corpora possent reficere, solis leguminibus utebantur. Contigit autem Trecensem Episcopum per nemus illud, in quo Dei homines in summa paupertate et humilitate Deo serviebant ; iter facere, et ad locum illum, refectionis horâ, cum sociorum frequentia pervenire. Quos viri Dei devote suscipientes, quodammodo confundebantur, quod non haberent quae cibum sumpturis apponerent. In eorum autem humilitate et paupertate non mediocriter aedificatus Episcopus et compunctus, valefecit eis et recessit. §8. Procedente vero tempore, cum non haberent fratres, unde possent vel ad breve tempus sustentari, ad beati Roberti consilium confugerunt. Ille vero qui numquam putavit aurum robur suum, nec obrixo dixit, Fiducia mea : docuit illos in Domino collocare spem suam, sciens, quia non sineret Deus diutius fame affligi animam justi. Cum igitur pretium non haberent, nihilo minus Trecas eos misit ad emendam annonam, etiam juxta literam prophetae consiliis obtemperans, dicentis : Qui non habetis argentum, properate, emite et comedite (Is. LV). Cum autem Trecensem essent urbem nudis pedibus ingressi, statim de illis ad Episcopum rumor perlatus est : qui illos ad se jussit introduci, satisque devote eos suscipiens, suum erga Deum amorem in exhibenda servis ejus humanitate declaravit. Denique novis vestibus regulariter eos induens, cum quadriga, pannis et panibus onusta ad sua loca remisit. Qua quidem benedictione non mediocriter confirmati, didicerunt inter adversa patientes esse. Quinetiam a die illa et deinceps non defuit qui illis et ad victum, et ad vestes necessaria suppeditaret : cumque in Dei servitio constantissime perdurarent, multi accedebant ad illos seculum fugientes, et rejecta mundi sarcinâ, cervices suas jugo Domini supponentes. Quidam vero etiam ex remotis locis eis mittebant ncesseria, ut mercedem justi reciperent, dum ipsi justis vitae praesenti res necessarias impartirent. §9. Sed quia plerumque rerum copia morum inopiam et egestatem parit, cum coepissent abundare temporalibus, coeperunt spiritualibus vacuari, ita ut eorum iniquitas quasi ex adipe prodire videretur. Sanctus autem Robertus cor suum divitiis affluentibus non apponens, magis ac magis in Deum proficere conabatur, et secundum instituta sancti Benedicti, sobrier et juste et pie vivere. Quod videntes filii Belial, in virum Dei atrociter insurgebant, illum ad amaritudinem provocantes, et animam justi iniquis operibus cruciantes. Nec te moveat, lector, in quod illa sancta congregatione sibi locum vendicavit iniquitas. Sane etiam Scripturâ teste didicimus quod cum quadam die venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam satan (Job I). Sic sic ab initio non defuit in Ecclesia justus qui proficeret, et impius qui probaret. Videns autem vir Dei quod illos reprehendendo non proficeret, et quod disciplinae regularis observatione postposita, unusquisque post pravitatem cordis sui ambularet, statuit illos relinquere : ne, dum in eis frustra quaereret spiritale lucrum, ipse animae suae faceret detrimentum. Orta igitur inter eos discordiâ, recessit ab eis, venitque ad locum qui vocatur Aurum, in quo audierat habitare fratres, in spiritu humilitatis Domino servientes. Ad quos cum venisset, devote susceptus est ab eis, vixitque aliquandiu inter eos, laborans propriis manibus, ut haberet unde tribueret necessitatem patienti. Vigiliis etiam et orationibus incessanter insistens, infatigabiliter Domino serviebat : et cum in sanctitate cunctos excelleret, omnibus serviens, omnium se minimum reputabat. Unde non multo post ab eis electus est in Abbatem, quibus praeesse curavit multa cum modestia, infirmis curam impendens, et sanos fovens, nec quasi dominans in clero sed forma gregis factus ex animo. §10. Molismenses interea poenitentiâ ducti quod virum Dei offendissent, et a se quodammodo sua proterviâ et inobedientiâ expulissent, ruinam suam tam in moribus quam in possessionibus anxie deplorabant, suoque casu experti sunt, beati Roberti meritis, ipsis Dominum rerum temporalium abundantiam tribuisse. Itaque communicato inter se salubri consilio, summum Pontificem (Urbanum II) adierunt, ejusque auctoritate freti, eum Molismum revocavere. Ubi jejuniis et orationibus continenter insistens, aemulatione Dei aemulabatur sibi subjectos, ita ut brevi observantiam disciplinae regularis apud illos instaurarit. Erant autem inter illos quatuor viri fortiores, nempe Albericus et Stephanus, atque alii duo quipost coenobiticae exercitationis rudimenta, ad singulare eremi certamen suspirabant. Egressi ergo de coenobio Molismensi, venerunt ad quemdam locum cui Vinicus nomen est : quem cum aliquanto tempore incoluissent, ad instantiam Molismensium a venerabili viro Joceranno Lingonensi Episcopo, nisi reverterentur, excommunicationis sententiam exceperunt. Compulsi ergo eum, quem diximus, locum relinquere, venerunt ad sylvam quamdam, ab incolis Cistertium nuncupatam : ubi in honorem beatae Dei Genitricis oratorium construentes, nec minis nec precibus a suo deinceps proposito potuerunt revocari, spiritu ferventes, et infatigabiliter die ac nocte Domino servientes. Audiens autem beatus Robertus sanctam illorum conversationem, assumptis secum viginti et duobus fratribus, perrexit ad eos, ut sancti eorum propositi esset particeps et adjutor. A quibus summa cum devotione susceptus, eis aliquandiu paterna solicitudine praefuit, regulariter illorum vitam et mores instituens atque se ipsum religionis et honestatis formam et exemplum illis proponens. Sed Molismenses aegre ferentes tanto se pastore destitui, summum Pontificem, adierunt, ut vir Domini beatus Robertus ad Ecclesiam Molismensem, quam prius fundaverat, redire cogeretur. Porro summus Pontifex ut audivit novellam Cisterciensium plantationem in Christo firmiter radicatam, gavisus est valde, praesertim quod comperisset omni morum honestate eam pollere, fratresque beati Roberti exemplo formatos, sacti Benedicti regulam ferventer observare. Att amen animadvertens Molismensibus imminere excidium, si viri Dei praesentiâ fraudarentur, scripsit Episcopo Cabilonensi, ut alio Cistertiensibus Abbate ordinato, beatum Robertum cogeret Molismum reverti. Quod ubi beatus Robertus comperit, sciens quia melior est obedientia, quam victimae, et quasi scelus est idololatriae, nolle acquiescere : dispositis apud Cistertium quae ad novae institutionis observantiam pertinebant, Abbatem eis praefecit, virum Deo dignum, Albericum qui fuit unus ex primis monaschis ecclesiae Molismensis. Sicque omnibus salubriter ordinatis, ad monasterium Molismense quod ipse in honorem beatae Mariae fundaverat, reversus est. Defuncto vero post biennium Alberico successit Stephanus, a beato Roberto Abbas Cistertiensis ordinatus. §11. Ita ergo novella plantationis cum esset institutor, et ad ejus arbitrium utriusque monasterii, Molismensis et Cistertiensis, ordination pertineret, cum duobus monachis Molismum rediit, Cistertiensibus quidem ejus abitione moerentibus, Molismensibus contra ejus reversion gratulantibus. Obviam autem ei venit ex Barensi oppido honoratorum hominum atque plebejorum multitudo maxima qui eum cum grandi tripudio et divinis laudibus exceperunt. A tille cum suo, immo cum Christi grege pusillo, puta Molismensi collegio, paratum sibi a Deo locum ingressus, divinam, quae cuncta dispensat, providentiam tota mentis alacritate magnificans, commissum sibi gregem paterno fovebat affectu disciplinis regularibus illos instituens : immo vero exemplum regulariter vivendi seipsum illis praebens. Quam autem modestae severitatis in subditos, quam liberalis et benignus in pauperes fuerit, non est silentio praetereundum. Die quadam duo clerici virum Dei prae foribus ecclesiae repererunt, et ab illo instanter alimoniam petere coeperunt. Vir autem Domini, sicut totus misericordiae visceribus affluebat, illorum cupiens levare inopiam, statim quemdam e fratirbus, cui ex officio incumbebat ministrare mensis, accersiri praecepit, eique mandavit, ut aliquid largiretur egenis illis. Respondente eo, panes in monasterio prorsus nullos haberi : « Unde igitur, inquit vir sanctus, hodie reficiendi sunt fratres ? » Ille se nescire respondit. Mox peractis ex more Missarum solemniis, fratres ad mensam accedere coeperunt. §12. Cumque sonitum cymbali, sicut illa horâ moris est, vir sanctus audisset, ab oeconomo sciscitabatur, unde panes haberet, quos fratribus corpora refecturis esset appositurus. Tu mille, « paucos, inquit, reservavi in eam, curam intentus, ne fratribus horâ refectionis cibus deesset. » At vir Dei zelo accensus, fremens et indignans quod in grege sibi commisso repertum esset inobedientiae lolium et diffidentiae zizania, ingressus refectorium, panes mensis appositos in sportam conjecit, eosque e colliculo ecclesiae vicino in subterfluentes aquas per praeceps abjecit, nolens in filiis Dei culpam inobedientiae extare. Ejus autem zelum Deus ex alto perspiciens, jam quibusdam piis foeminis de Castellione inspiraverat, ut fratribus comesturis panes deferrent. Porro vir Dei Robertus ad portam monasterii veniens, tres illic quadrigas offendit onustas panibus, quas memoratae de Castellione foeminae fratribus reficiendis adduxerant. Itaque convocatis fratribus, diffidentem illum et inobedientem fratrem coram omnibus objurgavit, cunctosque ad bene sperandum in necessitate de Dei misericordia salutaribus monitis animavit. §13. Cum autem vir beatus multa laborum certamina in Christi militia exegisset, vitae praesentis jam plane pertaesus, dissolvi et esse cum Christo ardenti desiderio cupiebat. Cujus votis Deus annuens, horam exitus ejus ab hac vita, non paucis ante diebus, sicut ipse optaverat, ei revelavit : quam imminente mille fratribus indicavit. Aliquandiu igitur corporis adversa valtudine laborans, gratiae merita virtute patientiae cumulavit, glorians cum Apostolo in infirmitatibus suis, et virtuti Christi gratum intra se domicilium parans. Itaque anno aetatis suae octogesimotertio, tertio Calendas Maji, corpus terrae reddidit : spiritum vero ad Deum, cui indefesso famulatu ferventer adhaeserat, terra plorante, coelo gaudente, transmisit. Filii autem ejus, monachi Molismenses, quorum omne gaudium et solatium in illo fuerat, amarissime flentes, reverendi patris exequiis devotius insistebant : et licet de superna ejus meritorum retributione minime dubitarent, immo de suffragiis per ejus merita sibi conferendis confiderent : at tamen tanti patris praesentiâ, ab hac luce ipsis subtractâ, non mediocriter angebantur. Et quia dum viveret, lucis se esse filium justis operibus declaravit, quanti apud ipsum esset meriti, Deus in ejus obitu ostendit. Nam supra domicilium illud in quo ejus exanime corpus jacebat, primo noctis crepusculo duae lucidissimae, eaeque diversi coloris irides apparuerunt : quae ad amplitudinem magnae plateae se dilatantes, in quatuor partes terrae extendi videbantur : et altera quidem ab Aquilone ad Austrum, altera vero a Septentrione ad Orientem sese protulit. In summitate autem, ubi pariter jungebantur, clara lux instar lunaris circuli refulgebat, eaque in altum sese protendes, tenebras noctis a loco illo penitus exclusit. Porro in hac luce crux rutilans visebatur, primo quidem exigua, sed paulatim excrescens, magna evasit. Circum eam innumerabiles varii coloris erant circuli, in quibus singulis singulae ortae sunt parvae cruces, eaeque rutilantes et cum suis circulis increscentes. Cumque se usquequaque in firmamento intendissent, totum Molismensem locum mirabiliter illustrabant : ut signis evidentibus doceretur, beatum virum qui eo in loco cum pietate dormitionem acceperat, filium lucis esse. Nec dubitandum, quin ad declaranda sanctitatis ejus merita lumen illud cum crucibus coelitus extiterit : ut daretur intellegi, sanctum virum, respuentem opera tenebrarum, carnem suam crucifixisse cum vitiis et concupiscentiis. Idcirco autem multae visae sunt cruces, ut certo essent argumento, quamplurimos ejus sancti viri tuturos imitatores, sicut et ipse fuerat Christi. Quid vero irides illae aliud sibi voluisse putandae sunt, nisi ut intelligerentur signum esse foederis inter Deum et hominem, inter creatorum et creaturam ? §14. Expletis autem pro more circa beati viri corpus exequiis, gleba illa sanctissima a vicinis Abbatibus, aliisque reverendis personis, ea causâ congregatis, venerabiliter est tradita sepulturae, et in ecclesia beatissimae Mariae Virginis, quam ipse in ejus honorem fundaverat, honorifice tumulata. Deus autem omnipotens, ut post carnis depositionem famulum suum Robertum vivere comprobaret, multorum eum miraculorum gloria decoravit. Et ipse vir sanctus ut se ostenderet curam gerere filiorum, etiam postquam subtracta est ab eorum oculis visio corporalis, si quandoque fuissent in Dei servitio negligentes, aut ad nocturnas preces, quas Matutinas vocant, tardius surrexissent, crebro solitus est excitare custodem, arguens inertes ac negligentes, et hortans ad meliora devotos. Beata quoque Dei Genitrix quae sibi desponsaverat virum Dei, dum adhuc uteri materni clauderetur angustiis, gratiam, quam singularem accepit a Domino, communicare non destitit servo suo. Nam ab obitu sancti viri coeperunt creberrima fieri miracula in ecclesia Molismensi, qua mille construxerat in honorem ejusdem sacratissimae Virginis, cui a primaeva aetate totum se dediderat, et devotione servierat speciali. §15. Divinae autem dispensationis gratiâ in omnem terram divulgante miracula, quae Deus omnipotens precibus suae matris et beati Roberti meritis operari dignatus est in ecclesia Molismensi, coepit undique gentium confluere multitudo. In iis quaedam paupercula mulier, morbo laborans caduco, ad ecclesiam Molismensem venire constituit, auxilium a matre Domini et beato Roberto ejus famulo quaesitura. Assumptis igitur secum duobus puerulis, quorum alter pendebat ad ejus ubera, alter vero gressu debili matris vestigial sequebatur, iter prosequitur destinatum. Inclinante autem jam die, venit ad monasterium Quinceji, hospitium mendicans a monachis. Sed quia illorum canon intra fines monasterii sexum muliebrem non admittit, compulsa est misera mulier inde recedens in nemore pernoctare. Ubi sane casu fortuito focum reperit, quem e sopitis cineribus rursus excitans, cum duobus puerulis illic mansit. Media autem nocte lupus advenit, et cum mulier ex una parte ignis sederet, crudelis bestia in altera recubavit. Quo viso, mulier fronti suae signum crucis imprimense, se et pueros suos Deo et beatissimae Virgini Mariae, et beato Roberto devotissime commendavit. Interea illam suus invasit morbus, et dum corpus ceu exanime palpitat, lupus quasi de industria expectasset minorem puerum abripiens aufugit. Morbo autem illo se remittente, foemina tamquam a morte resurgens, inter brachia suum quaerit infantulum, quem paulo ante tenuerat, nec alibi se reliquisse sciebat. Laetabatur se illo morbi dolore liberatam, sed ecce succedit dolor illo acerbior, quando majorem filium interrogans de minori, casum plane miserabilem cognoscit. Quid faceret misera mulier aut quo se verteret, nesciebat, sed inter lacrymas et ejulatus haec subinde repetebat : « Redde, redde depositum, beatissima Maria, redde depositum Pater Molismensis. » Mira res ! Dum isthaec crebro repetit, et beatam Mariam sanctumque Robertum saepius invocando vim doloris sui exprimit : ecce bellua, suae ferocitatis oblita, de sylva procedens, et innoxio ore puerum deferens, eum incolumem reddit matri suae. Tum illa conceptum moerorem subsequenti laetitiâ profligans, coeptae peregrinationis iter prosequitur, et in multorum praesentia rei seriem enarrat. Porro in dorso pueri dentium relicta vestigia, ejus verbis fidem conciliabant. §16. Item vir quidam in villa, quae Novallames dicitur, cum uxore sua negotiis externis occupatus, domo sua obserata, solum reliquit infantulum in cunis dormientem. Interea ignis correpta materiâ paulatim increscens, in flammas sese etiam foras diffundit : cumque jam in tecti superficie debaccharetur, accurrit populus, illi periculo remedium allaturus : sed frustra id fuit, flammis adytum in aedes prohibentibus. Accurrunt etiam parentes, pueri nomen crebro appellants, tundunt pectora, lacerant capillos, prae amore chari pignoris non sentient conflagrantes aedes, quarum dispendium ejus saluti posthabebant. Mater haec saepius iterat : « Esto clypeus a facie ignis devorantis Domina Molismensis. » Demum advolat ad puerum uterque parens : rogant Deum, ut vel cineres flammis absumpti pueri liceat invenire. O rem plane stupendam ! Attendant, qui audiunt, et tanti miraculi novitatem miretur totus orbis. Inveniunt infantulum flammis arridentem, et cunabulis simul cum pannis in cineres redactis, in solum puerum saevire nescit incendium. Ita in laudem suae Matris et ad beati Roberti merita declaranda, antiquum Babylonicae fornacis dignatus est Deus miraculum renovare. Puero itaque a parentibus oblato et ecclesiae praesentato, convenerunt plurimi Dominum collaudantes. §17. At vero si universa, quae per servum suum Dominus operatur, scribere velim, non potero par esse labori, citiusque me tempus, quam rerum copia deficiet. Nam quotidie in ecclesia Molismensi beati Roberti auxilium implorantibus, adest misericordia Redemptoris nostri. Ejus intervenientibus meritis, ad sepulcrum ejus illuminantur caeci, debiles recipiunt gressum, aegri sanantur, maligni spiritus, ejus praesentiam non ferentes, ab obsessis corporibus expelluntur. Duo aegri, quadam die fide ferventes, ad locum, in quo sancti corporis gleba, vitali spiritu vacuata, jacebat, accedentes, postquam supponi feretro, ejusque sudarium contingere meruerunt, mox pristinam recepere sanitatem, planctumque fratrum moerentium in solemne gaudium de patrato per servum Dei miraculo converterunt. Sed et sicut quondam per puellam captivam virtus Elisaei prophetae innotuit regi Syriae (4. Reg. V), sic etiam per sexum muliebrem apud Francigenas innotescere voluit servus Dei. Nivernensis enim Comitissa, cum in quodam oppido cum puellarum militumque frequentia moraretur, monile aureum ferebat ad collum suum, tam auri fulgore, quam gemmarum scalpturâ eximium. Cujus cum splendorem et pretium aliis indicatum cuperet, ablatum a collo cuo manibus tenuit, aliisque gestandum tradidit. Mirabantur omnes monilis decorem, sed dum alii aliis illud visendum offerunt, atque interim de rebus aliis miscent colloquia, monilis obliviscuntur. Deinde Comitissa manum mittens ad collum suum, cum sentiret monile inde amotum, solicite perquirit, cuinam illud tradidisset. Negabant singuli se illud habere : itaque matrona nobilis coepit magis ac magis animo conturbari. Erat autem in eo loco multum straminis, quod illa jussit ventilari, et accensa lucernâ, totam domum everti. Sed cum nulla posset ratione illud invenire, puella quaedam, quae in ejus erat obsequio, accessit ad illam, constantissime afferens, si beatum Robertum fideliter invocaret, fore, ut is monile amissum sine dubio ipsi restitueret. Ejus consilio Comitissa acquiescens, cereum in honorem beati Roberti jussit ad ecclesiam Molismensem deportari, atque illic in honorem beatissimae Virginis et sancti Roberti accendi. Quod cum factum fuisset, statim coram multa plebis frequentia monile in ejus gremio est repertum. Itaque factus est utriusque sexus hominum conventus pro tanto miraculo laudantium Deum, et illum in beato Roberto famulo suo mirabilem praedicantium. Hoc autem miraculum in ea regione tam celebre evasit, ut quisquis, aliquid amiserit, ad viri Dei auxilium confugere non moretur : atque ita rem amissam sine dilation recuperet.