PROLOGUS. Quoniam Jesu Sacerdote magno per proprium sanguinem in sancta semel ingresso, propalata est via Sanctorum; operæ pretium reor vitam illorum moresque describere, qui Salvatorem nostrum, quantum permisit humana fragilitas, imitantes, inter procellas vitæ præsentis, in agone certaminis fortiter perstiterunt, Christum Dominum in suis corporibus glorificantes & portantes, & usque ad finem vitæ constantissime permanentes in proposito sanctitatis. Hi enim sunt, de quibus Scriptura loquitur, Justorum semita, quasi lux splendescens, crescit & proficit usque ad perfectum diem. [Prov. 4, 18] Hi sunt stellæ, quas constituit summus Pontifex in Ecclesiæ firmamento, quarum splendor humanæ ignorantiæ tenebras abigit, & laborantibus in hoc mari magno & spatioso portum salutis ostendit: inter quos specialiter effulsit vir vitæ venerabilis B. Robertus, Molismensis ecclesiæ primus Abbas: cujus sanctitas defæcata tanto jure gloriosior prædicatur, quanto vix aliquis in diebus nostris, qui vel Deum timeat, invenitur. Cujus ego vitam adorsus sum scribere, non de ingenio meo aut scientia præsumens, sed potius in illo spem profectus cœptique operis consummationem constituens, qui linguas infantium facit disertas, & ad corripiendam Prophetæ væsaniam, subjugali muto quondam humanæ linguæ tribuit facultatem. Ad hæc accessit viri Reverendissimi Domini Adonis Molismensis Abbatis, jussio, nec non & Fratrum ejusdem loci instans & devota postulatio: quibus indignum prorsus arbitror aliquid denegari. Ne igitur coram Domino vacuus apparerem, licet non sim tantæ virtutis aut meriti, ut esse possim aliis in exemplum, dedi tamen operam, ne eis penitus lateat, qui merito sanctitatis Ecclesiæ Sacrosanctæ datus est ad ornatum. Quique igitur lector accesseris, nomen quæso scriptoris in hoc non requiras, quia gloriam hominum fugiens, & a Deo solo laudari quærens, in hoc opere nomen meum subticui, & ne forte apud imperitos opus ipsum vilesceret, si peccatoris nomen in prima fronte operis appareret. Si quid autem minus eleganter, minusve decenter dixero, veniam precor humiliter a lectore; commonens universos ad quos præsens scriptum venerit, ne verborum phaleras a me requirant: quia veritas per se sibi sufficiens & decora, fuco verborum non appetit colorari, neque meretricis Jezabel stibio depingi. Denique Doctorem gentium, ipsiusque veritatis discipulum audiant dicentem, quia regnum Dei non est in sermone, sed in virtute potius. [1. Cor. 4, 20] CAPUT I. S. Roberti natales, tirocinium vitæ religiosæ, & Præfecturæ quædam. [2] Beatus igitur Robertus, de Campaniæ partibus oriundus, quasi quidā flos campi speciosus enituit: cujus nimirum decor in honestate morum intuentibus gratus erat; & sanctæ opinionis odor, longe lateque diffusus, ad imitationem sui plurimos invitabat. Hunc autem virum sanctum recte flori me ȩstimo comparasse; quia de sanctis dicit Scriptura, quod florebunt de civitate sicut fœnum terræ. [Ps 71, 16.] Porro quia nobilitas est quædam laus procedens ex meritis parentum, a quibus vir beatus originem duxerit, ostendemus. Pater igitur ejus Theodericus, mater vero Ermegardis dicebatur, ambo quidem secundum seculi dignitatem clari, sed ante Deum morum honestate clarissimi: rerum vero copia, quibus temporaliter abundabant, sic utebantur, ut summi patrisfamilias potius viderentur dispensatores, quam terrenæ substantiæ possessores. Scientes autem, quod fœneratur Domino, qui pauperi miseretur, pulverem terrenæ conversationis piis eleemosynis abstergebant: imo quia in carne positi, non secundum carnem vivebant, cogitatione & aviditate in cælestibus habitantes, coronas suas virtutum operibus, quasi pretiosorum lapidum gloria, decorabant. Hæc idcirco dixerim, ut ostenderem, quam sancta radix extiterit, de qua nobis Sanctus iste, quasi quidam ligni vitæ surculus, pullulavit. Verum quia de parentibus ejus fecimus mentionem, qualiter eumdem virum sanctum Spiritus prævenerit sanctus in benedictione dulcedinis, dum adhuc matris utero clauderetur, breviter absolvemus. Prægnanti enim matri ejus gloriosa Dei genitrix Virgo Maria in somnis apparuit, aureum annulum habens in manu sua, dixitque ei: O Ermegardis, volo filium, quem gestas in utero, ex isto mihi annulo desponsari. In hæc verba mulierem dormientem relinquens Beata Virgo, disparuit: illa vero de somno consurgens, animo cœpit revolvere visionem. Adjecit autem beata Dei Genitrix apparere iterum mulieri; sicut olim, ad confirmandam promissionem suam, Dominus legitur apparuisse denuo Samueli. [3] Expletis igitur diebus mulier peperit filium, quem ablactatum tradidit litterarum studiis imbuendum; in quibus supra omnes coætaneos suos proficiens, de fontibus Salvatoris puro pectore hauriebat, unde salvationis gratiam postmodum populis eructaret. Qui cum esset annorum quindecim, mundana vitans contagia, totum se decrevit Domino consecrandum; unde florem gratissimæ juventutis Domino offerens, apud S. Petrum de Cella suscepit habitum regularem: ubi jejuniis & orationibus vavans nocte & die, gratum Deo exhibebat obsequium, carnem spiritui, spiritum vero subjiciens creatori. Cum vero tempus esset, ut in servo suo glorificaretur Deus; & lucerna, quæ sub modio latuerat, super candelabrum ad illuminandam Ecclesiam poneretur; ille, in cujus manu corda sunt hominum, ejusdem domus Fratribus inspiravit, ut virum Dei Robertum sibi eligerent in Priorem. Dignum quippe erat, ut, qui duce gratia longo usu didicerat tenere moderamina vitæ suæ, judex & moderator fieret aliorum. Erat tunc temporis in remotis nemorum latebris eremita quidam, Deo cupiens eo liberius, quo secretius deservire: qui cum assiduitate jejuniorum maceraret carnem, & orationum instantia spiritum roboraret; respexit Dominus humilitatem ejus, nec sine grandi miraculo per ipsum crevit servientium Domino multitudo. [4] Duo enim milites, fratres quidem secundum carnem, sed secundum spiritum non eadem sentientes, studio inanis gloriæ dediti, ad ostentationem virium suarum, execrabiles nundinas, quas vulgus torneamenta nominat, expetebant. Qui cum per nemus, in quo præfatus eremita degebat, solitariam vitam ducens, iter agerent; cœperunt alterutrum secreta cogitatione de mutua nece tractare. Invidiæ quippe veneno miserabiliter tabescentes, apud se cogitabant, quod altero eorum mortuo, ille qui superesset, in defuncti possessionem succederet. Sed Deus omnipotens, qui sciebat eos vasa misericordiæ mox futuros, non permisit illos tentari supra quam poterant; sed fecit cum tentatione proventum, ne iniquitatem, quam conceperant, effectui manciparent. Ad hoc autem permisit eos Dei providentia tam iniqua tentatione vexari, ut postmodum in profectu virtutum positi sibi superbe non tribuerent, quod haberent; sed magis in illum refunderent, cujus essent misericordia liberati. Cum igitur expleto negotio, ad quod ierant; in quo satis strenue secundum mores gentis illius egerant, in tantum, quod laudis humanæ fructum ab omnibus, qui affuerant, reportarent; ad propria remeantes, ad locum, in quo de nece mutua secreta cogitatione tractaverant, gressu prospero pervenerunt; ibi, veluti ab ipso loco admoniti, quin potius divina inspiratione compuncti, cogitatam cœperunt exhorrere nequitiam, & in seipsis de concepto facinore conturbari. Ad memoriam vero reducentes, quod in proximo erat tugurium eremitæ superius memorati, pari voto iter suum ad illius mansiunculam direxerunt; & per confessionem virus pestiferum, quod in cordibus eorum latuerat, evomentes, eliminata spurcitia gratum in semetipsis Deo habitaculum paraverunt. Denique a viro Dei super cogitata nequitia redarguti, ab eodem recesserunt salutaribus monitis informati: cujus nimirum sermo ardens tamquam facula cælestes concupiscentias in illorum mentibus excitabat, terrenæ dignitatis ambitum in eis prorsus exstirpans, & virtutum fomitem non minus suaviter, quam salubriter in eisdem creans. [5] Cum igitur ad locum, in quo prius alter in alterum cogitarat insurgere, pervenissent; cœperunt dicere inter se; & mutuo loquebantur: Quid hic, inquit alter eorum, frater carissime, nobis hesterna die transeuntibus cogitabas? at illo cordis sui cogitationem reserante fratri suo, Et ego, inquit alter, nihil prorsus dissimile cogitavi. Qui statim compuncti corde ad virum Dei regressi, spreta seculi pompa fastuque calcato, cum eodem cœperunt spiritualiter vivere, & ad portandum suave jugum cordis Christi cervicem humiliter inclinare: unde quis eorum conversionem meritis B. Roberti dubitet adscribendam? cujus magisterio, sicut sequens docebit lectio, disciplinis erant regularibus imbuendi. Deus autem, qui consolatur humiles, adjecit multiplicare servos suos, ut intra breve spatium ad septenarium numerum pervenirent: quo videlicet numero septiformis sancti Spiritus gratia figuratur: quem per famulum suum B. Robertum multorum salutem novimus operatum. Idem enim Spiritus hos septem viros, quasi septem columnas spiritalis ædificii præparavit: per hos enim cœpit ordo monasticus reviviscere, & missa radice ad humorem gratiæ fructum facere spiritalem: ut, cum penitus putaretur absumptus, rursum ad odorem gratiæ germinaret, faceretque comam, quasi cum primum plantatus est. [6] Interim vero B. Robertus, sanctitate & gratia apud Deum & homines satis clarus, a monachis S. Michaëlis Tornodorensis electus est in Abbatem. Præfati vero eremitæ cum non haberent, qui eos disciplinis regularibus informarent, audientes famam beati viri, duos e Fratribus suis ad ipsum transmittere curaverunt: qui cum ad locum pervenissent, in quo vir Domini sedulum Deo exhibebat obsequium, Præpositum domus illius in auditorio repererunt. Qui cum eorum propositum, causamque itineris agnovisset; vix ab eo multis precibus obtinuerunt, ut ad viri Dei secretarium ducerentur. Invidiæ quippe mucrone confossus Præpositus sibi arbitrabatur perire, si quid laude dignum per servum suum Dominus de aliorum profectibus ordinasset: unde Fratribus ejusdem domus, nec non & Abbatis sociis persuasit, ne petitioni Fratrum, qui ad requirendum, ut vir Dei sibi præesset, venerant, assentirent. Verumtamen B. Robertus eorum petitioni justisque votis aggratulans, ipsorum satisfecisset desiderio, nisi Fratres Tornodorenses unanimiter obstitissent. Salutaribus tamen monitis informatos, comitatos orationibus & firmatos benedictionibus, remisit illos ad propria: & in spe singulariter illos constituit, quod, quam cito facultas ei tribueretur a Domino, ipsos adimpleret lætitia cum vultu suo. Libet autem hic paululum intueri dispensationem Dei: quamvis enim sanctum esset ipsorum propositum justumque desiderium, ad hoc tamen dilatum fuit, ut dilataretur & cresceret; ut cum id, quod quæsierant adepti forent, id haberent carius atque cautius observarent. CAPUT II. Cœnobia Molismense & Cisterciense fundata. [7] Vir autem Domini semper cogitans, non quæ mundi sunt, sed quæ Domini; cum videret Fratres loci illius ab æquitatis tramite declinare, timens ne malignus comes candido & simplici suam rubiginem affricaret, & pulchram animæ illius faciem deformaret; eo quod mores formari soleant a convictu; ad claustrum Cellense, unde digressus fuerat, remeavit. Ubi Lia, quæ laboriosa dicitur, ad tempus postposita, dilectæ diuque desideratæ Rachelis fruebatur amplexibus, hauriens in gaudio de fontibus Salvatoris, quod postea propinaret Fidelibus in salutem. Sed quia latere non potuit civitas supra montem posita, B. Robertus supra montem Christum radicatus firmiter & fundatus, defuncto Priore S. Aigulfi ad pascendum humilem gregem Christi rursus eligitur, in eadem domo unanimi Fratrum voto parique desiderio Prior effectus. Memorati autem eremitæ, amore vitæ cælestis afflati, cum virum Dei semper viderent in Deum proficere, & seipso effici meliorem, inito consilio duos ex Fratribus suis ad Sedem Apostolicam transmiserunt, quatenus a Summo Pontifice precibus obtinerent, ut vir Dei B. Robertus pusillo gregi Christi Pater fieret atque Pastor: sciebant enim, quod nefarium esset summo Pontifici contradicere, aut ejus jussionibus ausu temerario contraire. Summus autem Pontifex audiens ipsorum propositum, gavisus est valde, petitionique eorum benigne annuens, Apostolica benedictione fretos remisit ad propria gratulantes; Abbati de Cella per Apostolica scripta mandans atque præcipiens, quatenus, quemcumque de Fratribus elegissent, ipsis traderet in Abbatem. Abbate autem de Cella cognito, quod Summus Pontifex illi mandaverat, B. Robertum concessit postulantibus: tristis quidem & mœrens, sed mandatis Apostolicis contraire non audens. Videbat enim, quod illorum consolatio sibi suisque esset tribulatio, eo quod de domo illius columna cedrina, firma utique & imputribilis, auferretur. Beatus autem Robertus curam pastoralis officii devotus accepit, videns, quod labor ejus sine fructu non esset, eo quod unanimitas gregis, respuendo terrena & quærendo cælestia, salutaribus ejus monitis obediret: unde iterum Liæ, vitæ scilicet activæ, copulatus est ad filios procreandos spirituales: secundum interiorem quidem hominem in spiritu humilitatis Domino serviens, secundum exteriorem vero satis strenue ministerium suum implens. [8] In loco igitur, qui nunc Colanus dicitur, Domino servientes, in fame & siti, in frigore & nuditate, jejunando & orando, pondus diei & æstus æquanimiter tolerabant: seminantes in lacrymis, ut in exultatione secum ad Dominicum horreum justitiæ manipulos reportarent. Sed quia solatium est laboris, visio collaborantis; qui humilium vota respicit Deus, addidit ut multiplicaret servos suos, ut in brevi tredecim fierent, & Apostolis, quantum in ipsis erat, honestate morum nec non & numero concordarent. Vir autem Domini Robertus congruentiam loci desiderans, relictis ibi custodibus, assumptis Fratribus, in quoddam nemus, cui Molismus nomen est, secessit: ubi propriis manibus laborantes, ramos de arboribus exciderunt, ex eisdem domicilia in quibus possent quiescere, construentes, oratorium quoque simili schemate peregerunt, in quo Domino frequenter salutares hostias & sacrificium contriti spiritus offerebant: qui cum panem non haberent, quo post diuturnum laborem corpora possent reficere, tantummodo leguminibus utebantur. Contigit autem Trecensem Episcopum per nemus illud, in quo Dei homines in summa paupertate & humilitate Domino serviebant, iter agere, & ad locum illum refectionis hora cum sociorum frequentia pervenire. Quos viri Dei devore suscipientes, quodammodo confundebantur, quia non habebant, quod refecturis apponerent: in quorum humilitate & paupertate non mediocriter ædificatus Episcopus & compunctus, valefecit & recessit. Procedente vero tempore, cum non haberent, unde possent Fratres vel ad modicum sustentari, ad B. Roberti consilium confugerunt. Ipse vero, qui numquam posuit aurum robur suum, nec obrizo dixit, fiducia mea, docuit illos ponere in Domino Deo spem suam, sciens, quia non sineret Deus diutius affligi fame animam justi. Cum igitur pretium non haberent, nihilominus Trecas transmisit eos ad victualia comparanda, secundum litteram Prophetæ consiliis acquiescens: Et qui non habetis argentum, venite, properate, emite & comedite. [Isa. 55, 1] Cum autem Trecensium civitatem nudis pedibus fuissent ingressi, statim de ipsis ad Episcopum rumor ascendit: quos ad se faciens introduci, devote satis illos suscipiens, amorem, quem habebat erga Deum, in exhibita servis suis humanitate monstravit. Denique novis vestibus regulariter induens eos, cum quadriga pannis & panibus onerata remisit eos ad Fratres suos. Hac autem benedictione non mediocriter confortati Fratres, didicerunt inter adversa patientes esse; quin etiam a die illa & deinceps non defuit, qui eis tam in cibis quam in vestibus necessaria ministraret. [9] Cum autem in Dei servitio constantissime perdurarent, multi veniebant ad illos seculum fugientes, & rejecta mundi sarcina cervices suas suavi jugo Domini supponebant. Quidam vero de remotis partibus eis necessaria transmittebant, ut mercedem justi reciperent, cum justis præsentis vitæ necessaria ministrarent. Sed quia plerumque rerum copia, morum ingerit egestatem; cum cœpissent abundare temporalibus, cœperunt spiritualibus vacuari; ut eorum iniquitas prodire quasi ex adipe videretur. Beatus autem Robertus, cor suum divitiis affluentibus non apponens, magis ac magis in Deum proficere conabatur, & secundum instituta S. Benedicti juste & pie & sobrie conversari. Quod videntes filii Belial, in virum Dei atrociter insurgebant, ipsum ad amaritudinem provocantes, & justi animam iniquis operibus cruciantes. Nec te moveat, lector, quod in illa sancta congregatione locum sibi vendicet iniquitas; cum superbia, natione cælesti cælestes mentes, revocans ad proprios ortus, invadat; & in cinere & cilicio lateat, quæ apparere in magno, in bysso & purpura consuevit. Denique Scriptura teste didicimus, quia, cum quadam die filii Dei venissent, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Sathan: sic enim ab initio non defuit in Ecclesia justus, qui proficeret, & impius qui probaret. [Iob 1, 6] [10] Videns autem vir Dei, quod in corripiendo eos non proficeret, & quod disciplinæ regularis observatione postposita unusquisque post pravitatem cordis sui ambularet; statuit illos relinquere, ne dum in eis frustra quæreret spirituale lucrum; ipse animæ suæ faceret detrimentum. Orta igitur inter eos discordia, recessit ab eis: venitque ad locum, qui vocatur Aurum, in quo audierat habitare Fratres, in spiritu humilitatis Domino servientes. Ad quos cum venisset, devote susceptus est ab eis, vixitque aliquamdiu inter eos laborans propriis manibus, ut haberet, unde tribueret necessitatem patienti. Vigiliis autem & orationibus incessanter insistens, infatigabiliter Domino serviebat: & cum in sanctitate cunctos excelleret; omnibus serviens, omnium se minimum reputabat. Unde non multo post ab eis electus est in Abbatem: quibus præesse curavit in omni modestia, infirmis curam impendens, & sanos fovens, non quasi dominans in Clero, sed forma gregis factus ex animo. [11] Molismenses autem pœnitentia ducti, quod virum Dei offendissent, & a se quodammodo per inobedientiam expulissent; ruinam suam tam in moribus, quam in possessionibus anxie deplorabant: & in casu suo experti sunt, quod B. Roberti meritis illis Dominus abundantiam etiam temporalium tribuisset. Euito ergo salutis consilio summum Pontificem adierunt, cujus auctoritate freti, virum Dei revocavere Molismum: ubi jejuniis & orationibus incessanter intentus, æmulatione Dei æmulabatur subjectos sibi, ut in brevi observantiam eis disciplinæ monasticæ reformaret. Erant autem inter illos quatuor viri spiritu fortiores, scilicet Albericus g & Stephanus, & alii duo, qui post claustralis exercitii rudimenta ad singulare certamen eremi suspirabant. Egressi igitur de monasterio Molismensi, venerunt ad locum, cui Vinicus nomen est; quem cum aliquanto tempore incoluissent, ad instantiam Molismensium a viro Venerabili Joceramno Lingonensi Episcopo, nisi reverterentur, excommunicationis sententiam susceperunt. Compulsi ergo præfatum locum relinquere, venerunt ad quamdam silvam, Cistercium ab incolis nuncupatam: ubi in honorem Beatæ Dei Genitricis Mariæ oratorium construentes, nec minis nec precibus a suo deinceps potuerunt proposito revocari, spiritu ferventes, & infatigabiliter die ac nocte Domino servientes. Audiens autem B. Robertus sanctam ipsorum conversationem, assumptis secum viginti & duobus Fratribus, perrexit ad eos: ut sancti eorum propositi esset particeps & adjutor: a quibus summa cum devotione susceptus, eisdem aliquamdiu paterna solicitudine præfuit, regulariter ipsorum vitam & mores instituens, & semetipsum religionis & honestatis formam exhibens & exemplum. [12] Molismenses autem, ægre ferentes se a tanto Pastore destitui, Summum Pontificem adierunt, ut vir Domini B. Robertus ad ecclesiam Molismensem, quam prius fundaverat, regredi cogeretur. Summus vero Pontifex audiens novellam plantationem Cisterciensium in Christo firmiter radicatam, gavisus est valde, comperto quod in omni morum honestate pollerent, & quod B. Roberti exemplo formati S. Benedicti Regulam ferventius observarent. Videns autem, quod Molismensibus immineret excidium, si viri Dei præsentia fraudarentur, scripsit Episcopo Cabilonensi, quatenus alio Abbate Cisterciensibus ordinato, B. Robertum cogeret reverti Molismum. Quo comperto, B. Robertus, sciens quia melior est obedientia quam victima, & quod quasi scelus est idololatriæ nolle acquiescere; dispositis ibidem, quæ ad novæ institutionis observantiam pertinebant, Abbatem eis præfecit, virum Deo dignum, nomine Albericum, qui fuit unus de primis monachis ecclesiæ Molismensis: sicque omnibus salubriter ordinatis, ad monasterium Molismense, quod ipse in honorem Beatæ Mariæ fundaverat, reversus est. Defuncto vero post biennium Alberico, successit Stephanus a B. Roberto Abbas Cisterciensibus ordinatus: sicque illius novellæ plantationis institutor existens, cum ad ejus arbitrium utriusque monasterii Molismensis videlicet & Cisterciensis ordinatio pertineret, cum duobus monachis Molismum rediit; Cisterciensibus quidem de ipsius discessione mœrentibus, Molismensibus vero e contra exultantibus de regressu. Fueruntque obviam de Barrensi oppido honoratorum & plebis multitudo maxima, qui eum cum grandi tripudio & divinis laudibus exceperunt. At ille cum suo, imo Christi grege pusillo, scilicet Molismensi collegio, paratum sibi a Deo locum ingressus, divinam, quæ cuncta dispensabat, providentiam tota mentis alacritate magnificans, gregem sibi commissum paterno confovebat affectu, disciplinis regularibus illos instituens: quinimo exemplum regulæ factus est illis, regulariter inter eos vivens. CAPUT III. Mors ac sepultura, S. Roberti quædam miracula ad funus. [12] Qualiter autem vir sanctus de ergastulo carnis migravit, quibus etiam signis pretiosam in conspectu suo mortem ejus Dominus illustraverit, vestræ libet plenius pandere caritati. Cum igitur B. Robertus multis laborum certaminibus Domino militasset, vitæ præsentis tædio plurimum fatigatus, dissolvi & esse eum Christo ardenti desiderio cupiebat. Cujus desiderium Deus exaudiens, ei sui exitus horam non paucis ante diebus, sicut ipse præoptaverat, revelavit; quam ipse imminere prænoscens, Fratribus indicavit. Aliquamdiu itaque corporis infirmitate detentus, gratiarum merita virtute patientiæ cumulavit, & in infirmitatibus suis glorians, & virtuti Christi gratum habitaculum in se parans. Anno igitur ætatis suæ octogesimo tertio, decimo quinto Kalendas Maji, corpus terræ reddidit, spiritum vero ad Deum, cujus servitio indefessus adhæserat, terra plorante, cælo gaudente, remisit. Filii autem ejus, scilicet monachi Molismenses, quorum omne gaudium in ipso erat atque solatium, amarissime flentes, reverendi Patris exequiis ardentius insistebant. Qui licet de superna meritorum ejus retributione minime dubitarent, & suffragiis sibi per ejus merita conferendis; de Patris tamen præsentia sibi ab hac luce subtracta vehementius angebantur. Et quia lucis filium se fuisse, dum adhuc esset in terra, justis operibus comprobavit; quanti apud ipsum esset meriti, Deus in ejus transitu declaravit. [13] Nam super habitaculum, in quo B. Roberti corpus jacebat exanime, primo noctis crepusculo duo lucidissimi & diversi coloris arcus apparuerunt: qui ad amplitudinem magnæ plateæ se dilatantes, in quatuor partes terræ protrahi videbantur: quorum alter ab Aquilone ad Austrum, alter vero a Septentrione ad Occidentem protensus est. In summitate vero, ubi duo arcus jungebantur, clara lux, ad similitudinem lunaris circuli, præfulgebat: quæ se in altum protendens, tenebras noctis a loco illo penitus excludebat. In hac vero luce crux rutilans apparuit, primo quidem modica, sed paulatim excrescendo facta est magna: circa quam innumerabiles varii coloris erant circuli, in quibus singulis singulæ exortæ sunt cruciculæ rutilantes, cum suis circulis mirabiliter excrescentes: qui cum se usquequaque in firmamento dilatassent, totum Molismi locum mirabiliter illustrabant: ut signis evidentibus appareret, quod vir Beatus, qui in eodem loco cum pietate dormitionem acceperat, filius lucis esset. Nec dubitandum, quin ad declarandum sanctitatis ejus meritum, lumen cum crucibus cælitus sit emissum: ut per hoc daretur intelligi, quod Sanctus Dei fugiens opera tenebrarum, carnem suam crucifixisset cum vitiis & concupiscentiis: quæ idcirco plures apparuerunt, ut manifeste clareret, quod futuri essent imitatores ejus plurimi, sicut & ipse fuit Christi. Quid vero de arcubus dicam, nisi quod signa erant fœderis inter Deum & hominem, inter creaturam & Creatorem: ut enim aliquid de veteri tangam historia, cum de Sancti Noë Patriarchæ oblationibus odoratus esset Dominus odorem suavitatis; Ponam, inquit, arcum meum in nubibus cæli, & recordabor fœderis mei, quod pepigi tecum. [Gen. 91, 13] Quod nimirum Scripturæ sacræ testimonium mihi non incongrue videor assumpsisse, licet magis sit ad mysterium referendum; quia pergens in Deum spiritus viri sancti, quasi quædam fuit delibatio sacrificii, & quasi quidam gustus odoris suavissimi. Et cum nullus dubitet per sanctorum merita stare mundum, credendum est indubitanter, virum sanctum jam carne solutum sibi devotis veniam obtinere peccaminum, & gratiarum munera frequentius impetrare. [14] Ad cujus sanctitatem humanis mentibus altius imprimendam, etiam circa languentes operatus est salutem universitatis Conditor, qui devote viri sancti exequiis assistebant, quod adjuvante Domino sequens lectio declarabit. Duo æri fide fervidi ad locum, in quo sancti corporis gleba vitali spiritu vacuata jacebat, accedentes; postquam supponi feretro, ejusque sudarium contingere meruerunt, statim receperunt pristinam sanitatem; planctumque Fratrum mœrentium in solenne gaudium pro patrato per servum Dei miraculo converterunt. Sed & sicut quondam per puellam captivam virtus Elisæi Prophetæ innotuit Regi Syriæ, sic etiam per sexum muliebrem apud Francigenas innotescere voluit servum Dei. Nivernensis enim Comitissa cum in quodam oppido cum puellarum militumque frequentia moraretur; cum firmaculum aureum haberet ad collum suum, tam auri materia quam incisione lapidum pretiosum; contigit, ut ad decorem ejus ostendendum & pretium, ipsum ablatum de collo suo teneret in manibus, aliisque traderet bajulandum. Qui cum super firmaculi pulcritudine mirarentur, ipsumque vicissim traderent contuendum; contigit, ut, cum de rebus aliis miscerent colloquia, obliviscerentur firmaculi, quod tenebant. Comitissa vero manum suam mittens ad cellum suum, postea quam illud comperit reseratum, solicite cœpit inquirere, cuinam præfatum firmaculum tradidisset: cumque sigillatim requisiti illud se dicerent non habere, cœpit matrona nobilis magis ac magis animo conturbari. Erat autem multum straminis in loco: quod præcepit eadem mulier ventilari, lucernam accendens, & inquirendo totam domum everrens. Sed cum illud, quod quærebat, invenire non posset; puella quædam, quæ in ejus obsequio erat, accessit ad illam, constantissime asserens, quod si B. Robertum fideliter imploraret, idem Sanctus ei sine dubio redderet firmaculum suum. Cujus consilio Comitissa fideliter acquiescens, cereum in honore B. Roberti Abbatis accendi jussit. Quod cum factum fuisset, statim coram magna plebis multitudine firmaculum de gremio ejus inventum est. Convenerunt tam viri quam mulieres, pro tanto miraculo Deum glorificantes, & ipsum de B. Roberto famulo suo mirabilem prædicantes. Hoc autem miraculum tam celebre factum est, ut quicumque in tota regione illa quidquam amiserit, ad viri Dei auxilium confugere non moretur, & sic rem, quam prius amiserat, sine dilatione recipiat. Nec mirum si vir sanctus in restauratione rerum amissarum accepit a Domino gratiam singularem, cum ipse lucerna sit in domo Domini ardens & lucens, ut quique ad illum accesserit, illuminetur, & per illum drachma perdita reparatur. [15] Expletis autem ex more circa Beati viri corpus exequiis, gleba illa sanctissima a vicinis Abbatibus, aliisque reverendis personis ad hoc ipsum congregatis, venerabiliter est tradita sepulturæ; & in ecclesia B. Virginis, quam ipse in honorem ejus fundaverat, honorifice tumulata. Deus autem omnipotens, ut post carnis depositionem famulum suum B. Robertum vivere comprobaret, multorum eum miraculorum gloria decoravit. Idem quoque vir sanctus, ut se ostenderet curam gerere filiorum, etiam postquam subtracta est ab eorum oculis, ejus visio corporalis; si quando essent in Dei servitio negligentes, aut ad Matutinas tardius surrexissent, multoties consuevit excitare sacristam, arguens negligentes, & hortans ad meliora devotos. Hæc autem de vita & moribus Beati viri stylo rudi sub brevitate transcurrimus, ita curantes devotis satisfacere, ne fastidiosos verborum copia gravaremus. Omnia vero sanctitatis ejus monumenta nullus æstimet potuisse conscribi; sed mihi noverit evenisse, quod Poëtis inertibus accidere consuevit, ut cum materiam vires suas excedentem præsumpserint, ejusdem mole depressi non perficiant, quod cœperunt: sicque non solum Judæi, verum etiam Christiani nostri temporis signa quærunt, cum non sit sanctitas in miraculorum ostensione, sed potius in operatione virtutis. Ad satisfaciendum utrisque pauca de pluribus, quæ per illum operatus est Dominus, breviter attingemus. [16] Postquam autem vir Sanctus felici transitu migravit ad Christum, cœpit virtutum ejus opinio longe lateque diffundi, & prope erat Dominus invocantibus nomen Sancti. Beata quoque Dei Genitrix, quæ sibi desponsaverat virum Dei, dum adhuc uteri materni clauderetur angustiis, gratiam, quam singulariter accepit a Domino, communicare non destitit servo suo. Nam a die exitus B. Roberti cœperunt miracula creberrime fieri in ecclesia Molismensi, quam idem vir sanctus construxerat, in honorem ejusdem Virginis: cui a primæva ætate totum se dederat, & devotione servierat speciali. Divinæ igitur dispensationis gratia in omnem terram promulgante miracula, quæ Deus omnipotens precibus suæ Matris & B. Roberti meritis operari dignatus est in ecclesia Molismensi, cœpit undequaque gentium confluere multitudo. [17] Accidit autem quod quædam mulier paupercula, caduco laborans incommodo, ad ecclesiam Molismensem venire disponeret, auxilium a Matre Domini & B. Roberto ejus famulo quæsitura. Assumptis igitur secum duobus puerulis, quorum alter ad ejus pendebat ubera, alter vero gressu debili matris vestigia sequebatur, iter prosequitur destinatum. Inclinata autem jam die venit ad monasterium Quincei hospitium mendicans a monachis: sed quia illorum traditio intra fines suos sexum muliebrem non admittit, compulsa est misera mulier inde recedens in nemore pernoctare. Porro casu fortuituo focum reperit, quem de sopito cinere reaccendens, cum duobus parvulis ibi mansit. Media autem nocte lupus advenit, & cum mulier ex una ignis parte sederet, crudelis bestia in altera recubuit. Quo viso mulier fronti suæ signum Crucis imprimens, se & pueros suos Deo & B. Mariæ Virgini & B. Roberto devotissime commendavit. Interea energumenam suam invasit infirmitas, & dum corpus exanime palpitat, lupus, velut de industria exspectasset, minorem puerum prædatus aufugit. Evanescente autem peste morbi, mulier quasi resurgens a mortuis, inter brachia quærit infantulum, quem paulo ante tenuerat, & se non alias dimisisse sciebat. Liberari se gaudet mulier a dolore, sed huic succedit dolor forte crudelior: quod majorem filium consulens, de minore rei eventum miserabilem prorsus agnovit. Quid faceret misera mulier? quo se verteret, nesciebat. Non enim poterit vim tanti doloris exprimere, nisi quis materna viscera induens, experimento didicerit sic dolore. Tamen inter ejulationis verba, ista erat verborum repetitio: Redde, redde depositum B. Maria: redde depositum Pater Molismensis. Mira res! dum hæc verba repetit, & B. Mariam Sanctumque Robertum sæpius inclamando vim doloris exaggerat; ecce bellua suæ feritatis oblita (cui proprium est non parcere, sed vorare) de silua prodiens, & ore mansueto puerum deferens, eum incolumen reddidit matri suæ: quæ subsequenti lætitia mœrore consumpto, cœptæ peregrinationis iter perficiens, in multorum præsentia rei seriem enarravit; & in dorso etiam pueri apparebant vestigia dentium, rei gestæ familiarius argumentum. [18] Quanta ad laudem suæ Matris & B. Roberti merita declaranda Dei filius operetur in ecclesia Molismensi, & patet ex præmissis & ex subsequentibus declaratur. In villa quæ vocatur Novallavies, homo quidam in exterioribus negotiis occupatus cum uxore sua, domo sua obserata solum reliquerat infantulum in cunabulis dormientem. Interea ignis inveniens suæ consumptionis materiem, paulatim crescendo sese exterius manifestat. Flamma jam in tecti superficiem debacchante, cucurrit [populus] illi detrimento volens succurrere, sed incassum: nam accessum prohibet flammæ vorago, circumquaque diffusa. Tandem parentes immaturius accurrentes, & pueri nomen sæpius inclamantes, tundunt pectora, rumpunt crines, & domus non sentit incendium parentum dilectio, de periculo pueri sævius acerbata. Siquando autem matrem vis doloris respirare permittit, hæc verba ingeminat: Tibi commendo filium meum, tu esto clypeus ejus a facie ignis devorantis in gyro, fons misericordiæ Domina Molismensis. Ad ultimum parentes accurrunt, orantes, ut de corpore inveniant saltem cinerem & favillas. Quis non miretur? Attendant, qui audiunt, & tanti miraculi novitatem miretur & stupeat totus orbis. Inveniunt infantulum carbonibus arridentem: & cunabulo cum panniculis incinerato, in solo puero sævire nescit incendium. Ecce si quis velit exprimere similitudinem, & præsentia æquare præteritis, ad laudem suæ Matris & Sancti Roberti merita declaranda, Filius Dei Patris antiquum renovare dignatus est miraculum Babylonis: nam cum tribus illis pueris iste quartus posset numerari, si flamma tantummodo panniculis pepercisset. Eo vero allato a parentibus & ecclesiæ præsentato, convenerunt plurimi Dominum collaudantes: quorum consilio, ne res a memoria tolleretur, fideli commendatur custodiæ litterarum. CAPUT IV. Varii morbi curati, cæcus illuminatus, erecta paralytica, energumenæ liberatæ. [19] Iam vero si universa, quæ per servum suum Dominus operatur, scribere tentavero, non potero labori sufficere, quoniam ante me tempus quam copia derelinquet. Quotidie quippe in ecclesia Molismensi B. Roberti auxilium implorantibus adest misericordia Salvatoris: nam ejus intervientibus meritis ad sepulcrum illuminantur cæci, debiles gressum recipiunt, ægri sanantur, maligni spiritus ejus præsentiam non ferentes ab obsessis corporibus expelluntur. Quod ne forte alicui incredibile videatur, pauca saltem e pluribus transmittere curavimus ad notitiam posterorum. Quamvis enim linguæ in signum sint non fidelibus, sed infidelibus, tamen quia nostris etiam temporibus necesse habet rigari fides marcida, fides ægra, jam ad soluendum, quod promisimus, accingamur. Vir quidam nobilis de Lotharingiæ partibus, terrenis quidem abundans opibus, sed salutis inops, longo vivendi usu & infirmitatis molestia prægravatus, lumen amiserat oculorum: qui salutis propriæ cupidus, cum ad imploranda sanitatis remedia multorum circuisset loca Sanctorum, impetrare non potuit, quod quærebat. Quia nimirum Sancti, B. Robertum suo gaudentes collegio sociatum, meritis ejus reservabant tanti miraculi novitatem, ut per virum nobilem etiam apud exteras nationes innotesceret nomen ejus. Idem vero vir cum filiorum & servientium turba ad S. Jacobum iter arripuit, peccatorum suorum veniam quæsiturus: iter autem destinatum prosequens, famam audivit miraculorum, quibus Dominus servi Roberti declararet Sanctitatem. Viri autem, qui comitabantur cum eo, monebant illum & instantius hortabantur, ut ponens in Domino Deo spem suam, ad sepulcrum viri Dei devotus accederet. Quorum exhortationibus acquiescens ad sepulcrum hominis Dei pervigil excubabat. Audiens autem circum plurimam multitudinem Deum in Sancto suo collaudantem, & pro recepta sanitate per ejus merita gratias referentem, anxiabatur spiritu peccata sua confitens, & præteritæ vitæ maculas fluentis abluens lacrymarum. Qui cum ibidem per hebdomadam cum omni comitatu suo moram fecisset, nec exauditus fuisset, clamans ad Dominum, rursus a liberis & familia sua commonitus parabat inde recedere: trahentes autem illum ad manus, usque ad ecclesiæ januam perduxerunt. Comperto vero quod in foribus esset ecclesiæ, vir devotione plenus & fide fervidus, convertit faciem suam ad sepulcrum flens & ejulans, & nomen Sancti frequenter inclamans. Quid multa? Dum prostratus humi jaceret, faciem lacrymis rigans, & Deum orans, ut non respiceret peccata sua, sed per B. Roberti merita misericordiam faceret postulanti; subito eruperunt ab oculis ejus pelliculæ in modum membranarum, usque in faciem ejus descendentes. Quod ille sentiens manum apposuit, & detersis oculis lumen sibi redditum admirans gaudebat: unde qui prius luxerat præ dolore, cœpit postmodum flere præ gaudio, ostendens omnibus, qui eum conabantur educere, sibi redditam luminis claritatem: qui pro tanto & inopinato miraculo Dominum collaudantes, ad ecclesiam sunt reversi, Deo gratias referentes, & sepulcrum viri Dei muneribus honorantes. Inde vero digressi cum gaudio, peregrinationem, quam cœperant, alacriter peregerunt. [20] Ad hoc autem miraculum plenius roborandum, aliud accessit forte non impar. Cum enim ex Dei beneficio non mediocriter confortati per viam suam gaudentes irent, contigit illos ingredi civitatem, cui Tudella vocabulum est. Porro a viro quodam potente satis honorabiliter hospitio sunt recepti. Cumque simul amicabiliter loquerentur, vir nobilis per B. Roberti merita Dei misericordiam referebat. Audiens autem vir apud quem hospitabantur, quæ facta fuerant, altius ingemiscens ait: Ecce, inquit, uxor mea a renibus & deorsum omni membrorum officio destituta loco moveri non potest, nisi servorum aut ancillarum manibus bajuletur: sed nec recens est plaga ista, imo jam lapsi sunt decem & septem anni, ex quo hoc ei accidit: verumtamen si tanti meriti est Sanctus ille, quem dicitis, confido in Domino, quod uxor mea precibus ipsius restituenda sit sanitati. Peregrinus autem referens, non solum quod in se expertus fuerat, sed etiam quæ in aliis viderat meritis B. Roberti; hospitem suum, ad poscenda beneficia Dei, quantum poterat, animabat: cujus dictis idem vir fidem adhibens, hoc ipsum uxori suæ efficaciter persuasit. Postquam vero nocturnæ tenebræ recesserunt, & phœbæa lampas orbem terrarum suis radiis illustrasset; recedentibus peregrinis vir fidelis uxorem suam imponens lecticæ, cum apparatu magno Gallias adiit, labori suo finem non faciens, donec veniret ad locum, in quo erat Beati viri corpus venerabiliter tumulatum. [21] Cum autem venissent ad locum, in quo erat quædam congeries lapidum, quæ vocatur Mons-Gaudii-Dei, B. Roberti auxilium petitura, statim a servientibus suis deposita, solo prosternitur, & tota effusa in lacrymas salutem sibi restitui devotissime flagitabat. Multitudo autem languentium, cæcorum, surdorum, aridorum, qui per virum Dei cum gaudio remeantes ad propria, cum muliere de lectica deposita substiterunt, preces suas illius orationibus adjungentes, & quæ in semetipsis experti fuerant, in aliis quoque viderant & audierant referendo, mentem ejus ad postulandum instantius inflammabant. Nec mora; nervi femorum ejus, quos ægritudo longa contraxerat, paulatim cœperunt extendi, & proprium robur ossa recipere. Mulier quoque virtutem Dei in se sentiens operantem, pedetentim erigitur, & sine alicujus auxilio in pedes prosilit; Deo & B. Roberto gratias agens, & subito in laudem Dei & S. Roberti omnium, qui aderant, ora laxantur, & vox exultationis diffundebatur procul. Mulier quoque cum a viro suo rogaretur, ut iterum lecticam conscenderet ad ecclesiam profectura; noluit acquiescere, sed ante alios ibat ambulans & exiliens, laudans Deum, ut juxta litteram videretur in ea impletum esse illud Isaiæ vaticinium: tunc claudus saliet sicut cervus, & aperta erit lingua mutorum: quæ enim prius impotens erat, ecce ante alios ibat; & cui prius præ confusione non erat os aperire, tota in Dei laudibus effluebat. [Isa. 53, 6] Veniens autem ad ecclesiam, in qua viri Dei corpus jacebat humatum, quæ fere duobus milliaribus distabat a loco, in quo mulier sanata fuerat; gratias egit Deo & B. Roberto, cujus se non dubitabat meritis, ab illa, qua detenta fuerat, ægritudine liberatam. Humi vero prostrata ante sepulcrum Sancti, terram, in qua jacebat corpus ejus, devotissime deosculans, cunctis qui aderant ministrabat materiam Deum in Sancto suo mirabiliter prædicandi. Oratione vero completa, multisque muneribus honorando viri Dei sepulcro [oblatis], cum gaudio remeant ad propria, lecticam in qua fuerat deportata in testimonium suæ deliberationis derelinquens; quod miraculum, ut etiam posteros non lateret, eadem lectica ante fores basilicæ longo tempore pependit. [22] Quantum iste Sanctus in effugandis immundis spiritibus acceperit a Domino potestatem, ad ipsius invocationem miracula facta declarant. Nam ut cetera sileam, mulier quædam cum ingressa fuisset causa orationis ecclesiam Molismensem, & coram altari assisteret; occulto Dei judicio arrepta a dæmone miserabiliter vexabatur. Ad consilium autem monachi senioris, qui aderat, maritus mulieris, qui cum illa venerat, illam alligavit ad sepulcrum B. Roberti. Misera vero mulier tam crudeliter sæviebat, ut omnes, qui appropinquare vellent, conaretur dentibus attrectare. Tandem a viro suo commonita, B. Roberti nomen inclamat, dicens: S. Roberte, roga Beatam Virginem, ut ipsa mihi a filio suo impetret liberationem. Quo dicto, statim mulier coram omnibus liberata, gratias egit Deo. Altera quoque mulier de vico, cui nomen est Baignous, cum in cubiculo peperisset, nescio quo Dei judicio in insaniam versa, virum suum Evonga percussit & occidit: quæ constricta funibus & ad ecclesiam Molismensem perducta, quam cito sepulcrum Beati viri contingere potuit, liberata est a dæmone, nihil deinceps tale perpessa. In se vero reversa, cum se videret funibus constrictam, mirari cœpit; & demum, agnito facinore quod patrarat, pro causa duplici flere cœpit: hinc peccatum suum amarissime deflens, hinc vero pro liberatione sua gratias agens Deo. Hæc autem & his similia operari non desinit virtus Christi, per merita B. Roberti, ad laudem & gloriam nominis sui, cui est cum Patre & Spiritu Sancto honor & gloria, in secula seculorum. Amen. [23] Non abs re arbitror omissa repetere, & quam modestæ severitatis in subditos, quamque liberalis in pauperes B. Robertus extiterit, apicibus annotare. Cum enim quodam die duo Clerici virum Dei pro foribus ecclesiæ reperissent; cœperunt ab eo instanter alimoniam postulare. Vir autem Dei, sicut totus misericordiæ visceribus affluebat, illorum cupiens inopiæ subvenire, statim quemdam e Fratribus, cujus erat officium ministrare mensis, accersiri præcepit. Cui cum præcepisset, ut aliquid daret egenis, responsum accepit ab eo, panes penitus in monasterio non haberi. Unde ergo, ait Sanctus, hodie reficient Fratres? Respondit: Nescio. Nec mora: venit hora, qua Fratres, peractis ex more Missarum solenniis, parabant appropiare mensis. Cum sonitum cymbali, sicut illa hora moris est, vir sanctus audisset, ab Oeconomo requisivit, unde panes haberet, quos Fratribus refecturis apponeret. Ego, inquit, paucos reservavi, procurans, ut refectionis hora Fratribus cibaria non deessent. Tunc vir Dei zelo incensus, fremens & indignans, quod in grege sibi commisso repertum fuisset inobedientiæ lolium & diffidentiæ zizania, ingressus refectorium panes mensis superpositos in sporta suscepit, ipsosque de quodam colliculo vicino ecclesiæ, in aqua, quæ subterfluebat præcipites dedit; nolens in filiis Dei culpam inobedientiæ reperiri. At vero zelum ipsius Deus ex alto prospiciens, jam quibusdam devotis mulieribus de Castellione inspiraverat, ut panes deferrent Fratribus refecturis. Vir enim Dei B. Robertus inde regrediens, ad portam monasterii tres quadrigas invenit panibus oneratas, quas de Castellione jam dictæ mulieres ad refectionem Fratrum adduxerant. Tunc vir Dei Fratribus convocatis, diffidentem & inobedientem Fratrem coram cunctis redarguit, cunctosque Fratres, ad præsumendum de Dei misericordia in necessitatibus, monitis salutaribus animavit.