[1] Beatus Valentinus in Laticensi suburbano Lingonensium oriundus fuit: parentibus nobilibus ortus, trahens ex paterni generis sanguine originem a Romanis. Cujus pueritia futuram virtutem jam tunc præclara indole depingebat. Per idem tempus Theodebertus Rex una cum fratribus [patruis] Francorum regnum potenter gerebat: sub quo palatinam militiam prædictus vir in adolescentia, pro dignitate parentum administravit: quam tamen non ex corde gerere videbatur, cujus mens divinam potius servitutem meditabatur. Cujus erat studium frequentare ecclesias, orationum loca invisere, & (prout posse erat) indigentibus subministrare. Qui cum viginti esset annorum, coactus a parentibus, filiam Palladii cujusdam nobilis Tricassinæ urbis, sibi despondit, eo pacto, ut post quinquennium foret ejus nuptias petiturus. Jamque expleto quinquennio, instabat dies nuptiarum: parentes vero secundum generositatem sui parabant omnia, quæ in talibus obsequiis adhiberi solent, convocatis propinquis, & necessariis amicis. At vero egregius juvenis, cui ingratæ nuptiæ parabantur, ulterius propositum animi dissimulate non valens, nec tamen parentibus fateri præsumens, fugam iniit, nullo conscio in domo paterna: atque in quadam spelunca, quam vulgo Furnum calcis vocitant, sese abdens delituit. [2] Quod ubi compertum est, vehementer parentes conturbati, amicos familiamque undique ad investigandum eum dirigunt. Qui peragratis finitimis locis, nec reperto, domum reversi, patri nunciant, quia nusquam inveniri potuerit. Tunc vero pater, nimia indignatione commotus, ipse ad investigandum eum cum canibus properat, ut saltem canum sagacitate profugus reperiretur, quem hominum industria invenire nequiret. Nec eum opinio fefellit; nam tandem reperit sponsum fugitivum, in prædicta spelunca delitescentem. Quem primum vehementer, qui talia egerit, objurgat, ac post de nuptiis admonet. Cui venerabilis juvenis humiliter votum profitetur: & quia uxorio vinculo se constringi non pateretur, qui esset vinculo divinæ servitutis adstrictus, insinuat. Cujus virtutem miratus pater, recepit satisfactionem; nec eum deinceps de carnali copula admonet, cujus menti gaudet castitatis dulcedinem adspirare. [3] Quid ceteris videatur ignoro: mihi tamen videtur, non minimam hanc fuisse virtutem. Ecce enim voce veritatis de quibusdam, mira facientibus, dicitur. Multi venient in illo die, dicentes; Domine, Domine, nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus, & in nomine tuo virtutes multas fecimus: & tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Econtra, de hujusmodi dicit; Quia omnis, qui reliquerit domum, aut, patrem, aut uxorem, & cetera, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Hujus igitur admonitionis venerabilis Valentinus devotus auditor existens, gloria seculi calcata, Domini Crucem bajulans, eum sequi instituit. Denique remotiorem vitam eligens, montem domui patris vicinum, qui etiam patris erat fundus, elegit, eo quod undique paludibus munitus, non facile præberet accessum: in quo in honore Apostolorum parvulam basilicam ædificavit, ex qua idem mons hodieque Ecclesiola nuncupatur. In qua jugiter vigiliis & orationibus excubans, merito suarum virtutum ab Episcopo Lingonensium presbyter ordinatus est. [4] Crescebat in eo quotidie divinæ gratiæ effectus, & mira nonnulla per eum efficiebantur. Hoc igitur odore virtutum fama ejus late divulgabatur. Non autem silentio prætereundum videtur, quid per servum suum, immo pro servo suo Dominus dignatus sit operari. Denique per pagum Catalaunensium cujusdam utilitatis causa iter faciens, in latrones incurrit, a quibus turpiter de caballo dejectus est. Qui & suam injuriam, & damnum caballi sublati æquanimiter ferens, flagellum etiam quo eum agere solebat, latronibus obtulit, petens ut calcaribus equum non cruentarent. Quo facto, discipuli ejus insultabant, dicentes; ubi sunt continuæ orationes tuæ? Protinusque servus Dei nihil respondes, sese in orationem dedit. Mox vero divina virtute latro fixus, nec se, nec equum movere poterat. Hærebat igitur uterque; equus, quia injuste sublatus; latro, quia injustus sublator: sicque permansit, donec a sancto viro & veniam delicti & licentiam abeundi consequi mereretur. [5] Eodemque tempore ad Fraulonem Comitem, pro necessitatibus pauperum subveniendis pergens, carpebat iter: cum repente cernit semivivum in patibulo hominem pendentem, quem paulo ante ministri ejusdem Comitis, merito criminum suorum morti adjudicatum, suspenderant: & quia erat benignus animo, nimia miseratione commotus, Christum invocans, signum salutiferæ Crucis in suspensum reum dirigit. Mirumque dictu, statim supplicium clementer deponit liberandum, quem acceperat excruciandum: & mutua vice, deponit furca hominem, & homo furcam. At vero vir sanctus, quem mirabiliter liberaverat, pie absolvit; & ne deinceps digna morte committeret, admonet. Alio quoque tempore prædictus Comes quemdam reum vivum infodi in terram usque ad humeros jusserat; malens diutius miserum pœnis excruciari, quam compendiosa morte necari: quem Valentinus iter faciens, reperit triduo jam in hoc supplicio positum, gementem, & dicentem; Miserere mei, Domine, quoniam infixus sum in limo profundi, & non est substantia. Tunc beatus Valentinus solita pietate misertus, fixis genibus se in orationem dedit: & statim terra evomuit sanum, quem tenebat jam, cito in terram vertendum. Quem sanctus Dei divinis monitis instituens, secum ad ecclesiam suam duxit: ibique usque ad mortem serviens Domino permansit. [6] Sed nec illud a me hic prætereundum videtur, quod multorum ore spargens fama vulgavit. Quodam namque tempore prædictus vir volens stabilitatem ecclesiæ suæ regali præcepto confirmari, ad Theodebertum Regem se contulit: a quo pro sui veneratione & celebri opinione honorifice susceptus est. Interea in regalibus defecit vinum: quod nequaquam latuit beatum virum: vocatoque vini ministro, jubet sibi porrigi vinum, quod tantummodo Regi servabatur propinandum. Quod cum accepisset, benedictione perfundens, ministro tradidit, præcipiens, ut quæque vasa vacua in præsenti adessent, ea perfunderentur. Quod cum fecissent, impleta sunt vasa usque ad summum: cumque hoc factum Regi nunciatum esset, virum Dei in maxima veneratione habuit, eique quidquid ab eo postulaverat, libenter concessit. His igitur, multisque aliis virtutibus clarus, migravit ad Dominum: & sepultus est honorifice in basilica quam ipse sibi ædificaverat: ubi se quotidie miraculorum indiciis manifestat. [7] Post ejus vero obitum cum comperisset Theodebertus Rex, quod majori ambitu super corpus sancti viri basilicam construeret Lingonensium Episcopus, eidem in adjutorium operis quinquaginta solidos per Antidium Cancellarium suum misit: qui diabolicæ cupiditatis fraude deceptus, decem ex illis furtim sibi retinuit; statimque divina ultione percussus, & membris omnibus dissolutus, ante sepulcrum sancti viri se deferri jussit; ibique confessus furtum, quod improbe commiserat, duplo tantum (id est, viginti solidos) eidem ecclesiæ annis singulis se collaturum esse promisit: Et sic tantam indulgentiam & sanitatem meritis beati Valentini consecutus, incolumis reversus est, reddens annis singulis quod voverat. Hæc autem, pauca ex multis, memoriæ tantum mandamus, quia a multis attestantur ; ut his indiciis quanti meriti fuerit, facile intelligatur.