{79}819. Arnou Abbé de Nermoutier obtient une Charte de Louis le Debonnaire, pour le Prieuré de Dée. In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi HLUDOVICUS divinâ ordinante providentiâ Imperator Augustus. Notum sit omnium fidelium nostrorum, præsentium scilicet & futurorum sagacitati, qualiter vir venerabilis Arnulfus Abbas ex monasterio sancti Filiberti, quod est situm in insulâ quæ dicitur Æri, propter incursiones barbarorum qui frequenter ipsum monasterium depopulantur, foràs in pago qui dicitur Erbadellicus, in loco cujus vocabulum est Deas, per nostrum confensum atque {80}adjutorium, novum monasterium ædificasse, & ob commoditatem ejusdem monasterii, & Congregatione ibidem degenti, ex fluvio qui dicitur Bedoniam, aquam ibi velle perducere: obsecrans clementiam Excellentiæ nostræ, ut transitum ei per viam regiam quam stratam sive calciatam dicunt, eidem aquæ concederemus, qualiter ad prædictum monasterium nostris & futuris temporibus absque alicujus impedimento venire potuisset. Et in eodem loco velle pontem facere ut transeuntibus nihil impedimentum esset. Cujus petitioni, quia justa & prædicto monasterio utilis esse videbatur, adsensum præbuimus, & licentiam, aquæductum, per prædictam stratam esse tantum, ut pons desuper talis fieret qui transeuntibus nihil obesset, concessimus. Idcircò præcipimus atque jubemus, & nullus quilibet nostris nec futuris temporibus, aliquod obstaculum, aut impedimentum, vel calumniam rectoribus prædicti monasterii de prædicto aquæducto facere aut ingerere præsumat; sed absque ullius infestatione hoc quod nos concessimus, ratum & stabile omni tempore permaneat. Et ut hæc nostra jussio omni tempore stabilis & inconvulsa permaneat, de anulo nostro subter jussimus sigillari. Ego Durandus Diaconus ad vicem Helizachar recognovi & subscripsi. Data XVII. Kalendas Aprilis, anno Christo propitio VI. imperii Domni HLudovvici piissimi Augusti, Indictione XII. Actum Aquis Grani palatio in Dei nomine feliciter, Amen. Hic sunt vestigia sigilli olim membranæ affixi. ?? 826. L’Abbé Hilbod obtient une Charte de Pepin Roi d’Aquitaine. Pippinus gratiâ Dei Rex Aquitanorum. Cùm locis divino cultui mancipatis ob divinæ servitutis amorem opem congruam ferimus, & regium morem decenter implemus, & id nobis profuturum ad æternæ remunerationis præmia capessenda veraciter credimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris, Episcopis videlicet, Abbatibus, virísque inlustribus Ducibus, Comitibus, Vicariis, Centenariis, eorúmque junioribus, necnon Missis nostris per universum regnum nostrum discurrentibus, seu etiam cæteris fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrísque, præsentibus scilicet & futuris, quia adiit serenitatem culminis nostri, Venerabilis Hilbodus Abba ex monasterio sancti Filiberti, ubi ejusdem præclarissimum venerabile corpus requiescit. Obtulit obtutibus nostris præceptum de sex navibus, à genitore nostro compactúm, in quo continebatur quòd ob amorem Dei, & venerationem ipsius Sancti, immunes ab omni teloneo, quæ per alveum Ligeris, Helerium, Carim, Vincenna, vel per cætera diversa flumina, ob necessitates ipsius monasterii fulciendas discurrerent, eidem concessisse monasterio: ut scilicet teloneum quod annuis recursibus fiscus ex ipsis navibus jure exigere poterat, in elemosinâ suâ ibidem concessisse. Postulavit itaque clementiam nostram, ut morem sequentes paternæ auctoritatis, nostram firmitatis gratiâ jungeremus auctoritatem. Cujus precibus in venerationem sancti Filiberti, nobis annuere, & hoc præceptum munificentiæ nostræ eidem monasterio fieri libuit: per quod jubemus atque decernimus, ut absque ullius judiciariæ potestatis inquietudine, aut telonariorum detentione, liceat eidem Abbati, suorúmque successorum, ob necessitates prædicti monasterii, {81}& monachorum ibidem Deo servientium fulciendas, cum eisdem sex navibus libere ire & redire, sive per Ligerem, Helarium, Carim, Dordoniam, Garonnam etiam, & per cætera flumina regni nostri; & quarumlibet civitatum, oppidorum, portuum oris appulerit, nullus ab eis, aut ab hominibus qui eis præsunt, teloneum hoc quod vulgari sermone dicitur ripaticum, aut portaticum, aut salutaticum, aut cespaticum, aut cœnaticum, aut portiorem, aut laudaticum, aut tranaticum, aut ullum occursum, aut ullum censum, vel ullam redibitionem, vel cæterorum hujusmodi publicas functiones, qui diversis nominibus vulgariter nominantur, quisquam aut accipere aut exigere penitùs audeat: sed potiùs (ut præmissum est) remotâ cujuslibet licitâ contrarietate vel detentione, per hanc nostram auctoritatem liberè ire & redire, & necessitates ipsius cœnobii absque alicujus fidelium nostrorum obstaculo procurare. Quòd si mercandi vel vendendi gratiam quolibet loco moris est, facere expedierit, id nihilominùs absque alicujus impedimento facient, & nihil ab eis prorsus de his quæ superiùs comprehensa sunt, à quoquam exigi præsumatur. Et ut hæc inviolabilem obtineat firmitatem, manu propriâ subter firmavimus, & anuli nostri impressione signari jussimus. Signum PIPPINI Regis. Ego Saxbaudus Diaconus recognovi & subscripsi. Data quintodecimo Kalendas Junii, anno XIII. Imperii Domni HLUDOVICI Serenissimi Augusti, & XII. regni nostri. Actum in Petræfictæ palatio, in Dei nomine feliciter, amen. Adhæret membranæ sigillum PIPPINI Regis. ?? 839. Louis le Debonnaire donne à l’Abbé Hilbod, & au monastere de Dée, le village de Scrobrit. In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, HLUDOVICUS divinâ repropiciante clementiâ Imperator Augustus. Si liberalitatis nostræ munere de beneficiis à Deo nobis conlatis, locis Deo dicatis aliquid conferimus, id nobis & ad mortalem vitam feliciter transigendam, & ad æternam perpetualiter obtinendam profuturum liquidò credimus. Idcircò notum esse volomus cunctis fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ, & nostris, tam præsentium quàm futurorum industriâ, quia divino tacti amore contulimus ad monasterium Deas, in quo Sanctus Filibertus Confessor Christi corpore requiescit: constructum in honore beatissimorum Petri & Pauli Apostolorum, ubi venerabilis vir Hilbodus Abba præesse dignoscitur, quandam villam juris nostri, nomine Scrobrit, quæ est in pago Pictavo, in vicariâ Racinse, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus: & cum mancipiis utriusque sexus vel ætatis. Memoratam itaque villam, cum ecclesiâ sancti Vitalis, domibus cæterísque ædificiis, terris cultis & incultis, vineis, pratis, pascuis, silvis, salinis, molendinis, exitibus & regressibus, quantumcumque ad prædictam villam pertinet, & nostri juris atque possessionis jure proprietatis est, totum & ad integrum vel in exquisitum, de nostro jure in jus & dominationem prædicti monasterii transferimus. Ità videlicèt, ut quicquid ab hodierno die & deinceps rectores atque ministri ejusdem monasterii, de prædictâ villâ, vel quæ ad eam pertinent, facere, ordinare, atque ad utilitatem {82}ejusdem monasterii facere elegerint; liberam atque firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Et ut hæc nostræ largitionis atque concessionis, per diuturna tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propriâ nostrâ eam subter firmavimus, & anuli nostri impressione adsignari jussimus. Signum HLVDOVICI Serenissimi Imperatoris. Ego Meginarius notarius ad vicem Hugonis recognovi & subscripsi. Data V. Kalendas Decembris, anno Christo propitio XXVI. imperii Domni HLVdovvici serenissimi Imperatoris, Indictione III. Actum Pictavis in Dei nomine feliciter, amen. Le sceau de cire qui est attaché à cette Charte, est moins grand que ne l’a fait représenter le P. Chifflet; il est comme ceux de la Diplomatique du P. Mabillon. L’inscription qui environne le buste du Prince, est telle : + XPE PROTEGE HLVDOVVICVM IMPERATOREM. ?? 845. Donation du Prieuré de Cunaud au Comte Vivien, par le Roi Charles le Chauve. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Regalis Celsitudinis moris est, fideles suos donis multiplicibus, & honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde morem parentum, Regum videlicèt prædecessorum nostrorum sequentes, libuit Celsitudini nostræ, quemdam fidelem nostrum Vivianum, dilectum & amabilem nobis Comitem, de quibusdam rebus nostræ proprietatis honorare, atque in ejus juris potestatem, liberalitatis nostræ gratiam conferre. Idcircò noverit experientia atque industria omnium fidelium nostrorum, tam præsentium quàm & futurorum, quia concedimus eidem fideli nostro Viviano ad proprium quasdam res juris nostri, sitas in pago Andigavense, super fluvium Ligeris. Monasteriolum quod vocatur Conaldus, ubi Sanctus Maxentiolus corpore requiescit. Memorato monasteriolo, cum omni integritate, vel suis omnibus appendiciis, cum domibus, ædificiis, mancipiis, terris, vineis, pratis, silvis, aquis, farinariis aquarúmve decursibus: vel etiam quicquid ad supradicto monasteriolo justè & legaliter pertinere videtur, prædicto fideli nostro Viviano per hanc nostræ auctoritatis conscriptionem concedimus, & de nostro jure in jus ac potestatem illius solemni donatione transferimus. Ita videlicèt, ut quicquid ab hodierno die, & tempore exinde pro suâ utilitate atque commoditate, jure proprietario facere decreverit, liberam & firmissimam in omnibus habeat............................ vendendi, seu commutandi, necnon etiam heredibus relinquendi.................. donationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu nostrâ subter firmavimus, & anuli nostri impressione signari jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Ego Jonas Diaconus, ad vicem HLudovvici recognovi & subscripsi. Data XIIII. Kalendas Novembris, anno VI. Indictione VIII. regnante Karolo gloriosissimo Rege. Actum Redonis civitate in Dei nomine feliciter, amen. ?? 845. Donation du même Prieuré aux Moines de S. Filibert, par le Comte Vivien. Ego in Dei nomine VIVIANVS Comes, molem peccaminum meorum considerans, & de pietate Domini confidens, dicentis; Sicut aqua exstinguit ignem, ità elemosina exstinguit peccatum; placuit mihi, atque bona {83}decrevit voluntas, ut rem proprietatis juris mei, quæ sita est in pago Andecavense, secus fluvium Ligeris, monasteriolum scilicet quod vocatur Cunaldus, ubi beatus Confessor Maxentiolus corpore requiescit, cum omnibus appendiciis ad se pertinentibus, pro incolumitate serenissimi atque piissimi Regis Karoli, ac stabilitate regni ejus, & pro animæ meæ, genitoris, genetricisque, necnon germanorum meorum remedio, venerabili gregi, cui Domnus Hilbodus Abba dignè præesse videtur, sub protectione beatissimi Confessoris Filiberti, regulari ordine strenuè Domino famulanti, ad confugium & sustentationem concedere deberem: quod & devotâ & plenissimâ voluntate peregi, quia barbaricâ insectatione, Nortmannorum scilicet, & Britannorum crebris atque improvisis incursionibus, propriis pelluntur è sedibus, &c. Plusieurs personnes ont signé avec le Comte Vivien, entre autres, Lambertus Comes, Raino, Ragenaldus, Ragenaldus Abba. Data in anno sexto regnante Karolo gloriosissimo Rege. Actum Turonis civitate VI. Kalendas Januarii. S. Theutbertus S. ?? 845. Le Roi Charles le Chauve confirme cette donation, ou remise de Cunaud. In nomine Domini, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Si liberalitatis nostræ munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, & necessitates ecclesiasticas ad petitiones virorum illustrium, nostrorum juvamine, & regali tuemur munimine, id nobis ad mortalem vitam temporaliter transigendam, æternámque feliciter obtinendam profuturum liquidò credimus. Igitur noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam præsentium quàm & futurorum, quoniam venerabilis Vivianus Comes innotuerit nostræ Serenitati, qualiter ob amorem omnipotentis Dei, reverentiamque sancti Filiberti seu ejus Congregationis, obtulerit res proprietatis suæ (quas ei perpræceptionis auctoritatem olim concesseramus) amabilissimæ Congregationi sancti Filiberti, cui venerabilis Hilbodus Abba dignè præesse videtur, ad habitationem monachorum, propter persecutionem barbaricam, scilicet Nortmannorum & Britannorum frequentissimam atque improvisam. Videlicet monasterium quod vocatur Cunaldus, ubi beatus Confessor Maxentiolus corpore requiescit: cum omnibus suis adjacentiis, sive appendiciis, sicut in serie donationis insertum esse noscitur; deprecatúsque fuerit nostram clementiam ut hoc ipsum nostræ præceptionis auctoritate confirmaremus, paternum seu prædecessorum nostrorum Regum morem sequentes; quatenùs ævis temporibus firmum inconvulsum permanere Domini opitulante gratiâ valeret. Cujus petitioni libenter annuimus, & hoc nostræ auctoritatis præceptum, firmitatis gratiâ, pro divini culminis amore, & animæ nostræ remedio fieri decrevimus: per quod decernimus atque jubemus, ut quemadmodùm in serie donationis, quam Vivianus prædictæ Congregationi de suprafatis rebus perficere curavit, insertum est, ita nostrâ auctoritate cuncti sanctæ Dei Ecclesiæ fideles confirmatum esse cognoscant. Unde monemus quoque omnes, qui nobis in regno à Deo commisso successuri sunt, ut sicut sua statuta à suis successoribus conservari voluerint, ita in omnibus hanc nostram constitutionem, super scriptam donationem factam ad eam confirmandam, immutabiliter perpetuis temporibus conservare {84}studeant, ad illorum & nostrorum communem salutem atque utilitatem. Et ut hoc nostrum præceptum firmiùs habeatur, ac per futura tempora meliùs conservetur, manu propriâ illud subscripsimus, & de annulo nostro subsignari jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Ego Bonardiaro notarius, ad vicem HLVDOVICI recognovi & subscripsi. Data VI. Kal. Januarii, Indictione VIII. Anno VI. regni Karoli præstantissimi Regis. Actum in monasterio Sancti Martini, in Dei nomine feliciter, amen. Locus sigilli membranæ affixi. Au bas de la donation faite par le Comte Vivien, suit une notice déchirée en plusieurs endroits, & dont je n’ai pû déchifrer que ce qui suit. 846. ?? Notitia loci traditionis qualiter veniens Rainaldus & cellamajoris monasterii Abba, ad locum qui vocatur Cunaldus, ubi sanctus Maxentiolus Confessor Christi quiescere videtur, per jussionem Domini Karoli Regis, in advocatione Viviani Comitis germani sui VIII. Idus Januarii, obviam monachorum sancti Filiberti Confessoris Christi, vel Hilbodi Abbatis, ad consignandas vel tradendas ..... perpetualiter habendas easdem res ad eandem Congregationem sancti Confessoris Filiberti, sicut in donatione earumdem rerum continetur, ad usus ... vel confugium fratrum, & habitationem ipsorum monachorum, qualiter eis ordinandum placuerit, tam simul, si necesse fuerit ad habitandum, quàm etiam pars ejusdem Congregationis quibuslibet placuerit sustentandum .... res recipiendas missi fuere ex eâdem Congregatione jamdicti Filiberti Confessoris beatissimi, Joseph videlicet sacerdos & monachus, & Autricus sacerdos & monachus, atque Archanbaldus monachus. Quibus præfatus Rainaldus Abba, in advocatione præfati Viviani Comitis easdem res per terram, & herbam, per hostium & axadorium, vel signum ecclesiæ ejusdem loci sitæ partibus eorumdem fratrum ad ordinandum vel disponendum, vel quicquid boni vel religionis sicut elegerint faciendum de omnibus rebus ad eundem locum aspicientibus sicut .... dictum est in donatione earumdem rerum adscriptum vel adsignatum esse videtur quicquid elegerint deinceps libero & firmissimo in omnibus perfruantur arbitrio. Idem ..... germani sui Viviani Comitis secundùm legis ordinem per fistucam de omnibus supradictis rebus se exi ... facit, & partibus fratrum sicut supra in ....... Congregationis sancti Filiberti Domino militantium perpetualiter tradidit ad possidendum his præsentibus ---- S. Rainaldus Abba per jussionem Domini Karoli .... in advocatione germani sui Viviani Comitis, ad Congregationem sancti Filiberti, consignavi, & subscripsi, & viros venerabiles adfirmare rogavi ---- S. Isaac, S. Adalgaudus, &c. Data in anno VI. regnante Karolo gloriosissimo Rege, sub die VI. mense Januarii, in pago Andegavo, in monasteriolo quod vocatur Cunaldus. ---- Ego Adalgaudus scripsi. ?? 854. Donation de Messay, &c. par Charles le Chauve. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Si ad preces servorum Dei, aurem Celsitudinis nostræ inclinamus, regiæ Celsitudinis opera frequentamus, ac per hoc æternam beatitudinem faciliùs accepturos {85}omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, & nostris, præsentibus atque futuris, quia venerabilis vir Hilbodus Abba, & monachi regendi causâ sibi commissi, ex monasterio Sancti Filiberti, à facie inimicorum Dei, & sanctæ Ecclesiæ, crudelium scilicet Nortmannorum, à quibus multa mala perpessi sunt, fugientes, confugium ad nos lacrymosis vocibus unanimiter fecere; petentes tandem ut aliquem locum eis providentes concedere studeremus, in quo de tantâ infestatione aliquam requiem habere possent, & in suo proposito sine intolerabili necessitatis impedimento perseverantes, Deum pro dimittendis peccatis, quibus tanta mala meremur, devotiùs exorare valerent. Quorum inquam supplicem postulationem clementer audientes, quasdam villas ad refugium eorum habendas, illis libenter concessimus: id est, Madernas cum Ecclesiis, & cum decimis, & omnibus appendiciis suis: & Mesciacum cum capellâ, & cum decimis ejusdem Ecclesiæ, in quâ sunt mansa septem: Apciacum cum duabus Ecclesiis, & mansis undecim, quartásque tres. Et in villâ Massiniaco mansos tres ac medium, & prætereà mansa octo. Et villam Asnerias, villámque Prisciacum mediam, cum appendiciis earum, sicut eas habuit quondam Otbertus. Quæ omnia sunt sita in Comitatu Pictavorum, sive Toarcensium, sive Herbadilici incolarum. Unde etiam Altitudinis nostræ scriptum hoc fieri jussimus, per quod statuimus atque firmamus, ut præfato Hilbodo religioso Abbati, ac monachis sui regiminis, eorúmque successoribus, sine cujusquam contradictione, aut minoratione, sive inquietudine, prædictas res liceat tenere & possidere, atque secundùm institutionem regulæ sancti Benedicti omnimodis administrare; quatenùs ibidem Domino miserante refugiendo sese recepisse congratulentur; & supernam pietatem, ut illis nobísque propicietur, remotâ utcumque infestissimâ persecutione, exorare assiduâ deprecatione delectet. Ut autem hoc sublimitatis nostræ præceptum, pleniorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostrâ eam subter firmavimus, & de anulo nostro sigillari jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Data XIIII. Kalendas Februarii, Indictione II. In anno XIIII. regni Karoli gloriosissimi Regis. Actum Aurelianis civitate, in Dei nomine feliciter, amen. ?? 854. Donation de Busscüil par le même Prince. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Quicquid propter amorem Dei, & utilitatem ac necessitatem servorum ejus efficere studemus, profuturum nobis ad æternam beatitudinem obtinendam omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, & nostris, præsentibus atque futuris, quia ad deprecationem dilecti & compatris nostri Erispogii quandam cellam in pago Cenomannico sitam, in honore Beati Petri Apostolorum Principis à Sancto Trogetio fundatam, cum omnium rerum sibi pertinentium, & familiæ utriusque sexus integritate, complacuit præcellentiæ nostræ, pro peccatorum nostrorum abolitione, monasterio Deas, in quo Sanctus Filibertus habetur sepultus, conferre, ac perpetuò habendam hoc nostræ auctoritatis testamento delegare. Cui siquidem Sancti Filiberti monasterio religiosus vir Hilbodus Abba in ministerio præesse {86}cognoscitur. Videlicèt ut monachi ejusdem monasterii, à facie persequentium paganorum ab eodem migrantes, in præfatâ cellâ Bussogilo refugium sese habere congratulentur. Quare altitudinis nostræ præceptum hoc fieri jussimus, per quod memoratam cellam (veluti præsignatum est) cum omnibus sibi pertinentibus rebus, eidem Sancti Filiberti monasterio perenniter delegatam esse volumus atque constituimus. Videlicèt ut nulli liceat aliquando, à dominatione Abbatis monasterii Sancti Filiberti eam aliquando subtrahere, aut in alios aliquid, præter quàm constituimus, usus, de rebus præscriptæ cellæ pertinentibus ullo modo retorquere, aut cuilibet habendum, aut aliter agendum conferre: sed quicquid exinde fieri potest, necessitatibus monachorum inibi degentium, semper auctore Deo proficiat in augmentum, & animæ nostræ prosit in adjutorium. Ut autem hæc sublimitatis nostræ delegatio perennem obtineat in Dei nomine vigorem, manu nostrâ subter eam firmavimus, & de anulo nostro jussimus sigillari. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Ego Gislebertus notarius ad vicem HLVDOVICI recognovi & subscripsi. Data IIII. Idus Februarii, anno XVI. Indictione II. regnante Karolo glorioso Rege. Actum in Vetere domo, in Dei nomine feliciter, amen. ?? 870. Charles le Chauve confirme la donation du Goudet. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Karolus gratiâ Dei Rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata pro ....................... præmium nobis apud Dominum æternæ remunerationis rependi non diffidimus. Quocircà omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorúmque, tam præsentium quàm futurorum & noverit sollertia, quia veniens Desiderius fidelis vassallus noster, suppliciter nostram petiit magnificentiam, quatenus in pago Vallavensi, in loco qui dicitur Godit, quasdam suas res sanctæ Dei Genetrici Mariæ, Sanctóque Filiberto, ac monachis sibi famulantibus, de regno Aquitanorum fugientibus à facie paganorum, & nusquam residentiæ ac quietis habentibus locum, nuncupatum pro remedio animæ meæ ac suæ tribueremus: quatenus Domino cooperante, facultatem inibi perciperent monasterium construendi, & juxta Sancti Benedicti regulam deinceps vivendi ac conversandi: quò faciliùs & vitam transigere, & divinis cultibus liberiùs ac perpetim Domino possint regulariter inservire. Siquidem sunt ibi diversæ res diversis locis jacentes: terræ scilicet labori congruæ, vineæ, silvæ, prata, & molendini, & convenientia mercata hebdomadale atque annuale: seu & res ipsi ............. condon ......... aco, Cabannellas, Turtuniaco.... rito, Fontanas: necnon & villæ ...so adtractæ vel adquisitæ; scilicet ipso Godit jam suprà dicto: Spinatio quoque: Illafara vallem ubi Adalgarius manet: Merceriaco sub regio sellita, cum ecclesiâ in honore Sancti Petri dedicata, Taciliaco, Leromitto cum Bamartivisca. Et in Comitatu Vivarensi vineas & campos, quæ sunt in adjacentia Fontebullunensis. Cujus ratis petitionibus clementer annuentes, mercedísque æternæ præmia considerantes, hoc magnificentiæ nostræ præceptum fieri, & Abbati venerabilissimo Geiloni, ejúsque monachis dari jussimus: per quod & res omnes superiùs prælibatas, & diligenti indagatione inquirendas seu quas divina pietas augeri deinceps {87}decreverit; cum omni summâ integritate, terris cultis & incultis, pratis, vineis, silvis, molendinis, pascuis, & universis justis legalibúsque terminationibus, perpetuo ei jure, successoribúsque ejus donamus, atque donantes sub nostro mundeburdo, & immunitatis tuitione eas manere decernimus. Eo sub prætextu ut nostrâ licentiâ abhinc freti, regulariter inibi vivendi & conversandi habeant licentiam. Quatenus tali auxilio adjuti, perpetim ibi Domino servire, ac pro nobis, regníque stabilitate, sanctæque Ecclesiæ defensione clementiam ipsius valeant exorare. Ut autem hæc nostræ largitionis seu roborationis auctoritas firmior habeatur, manu propriâ subter eam firmavimus, & de anulo nostro sigillare jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Ego Adalgarius notarius, ad vicem Gosleni recognovi & subscripsi. Datum VIII. Kalendas Decembris, Indictione II. Anno XXVIII. regnante Karolo gloriosissimo Rege, & in successione regni HLotarii anno I. Actum Viennâ, in Dei nomine feliciter, amen. Apparent vestigia sigilli olim membranæ affixi. Cette Charte est datée de l’Indiction II. mais il y a apparence que c’est une faute du Secretaire, & qu’il faut lire IV. puisque Charles le Chauve ne fut maître de Vienne que vers la fin de l’an 870, après avoir partagé au mois d’Août précedent avec son frere Louis de Germanie, la succession du Roi Lotaire leur neveu mort dès le mois d’Août 869. L’année 870 n’étoit que la 28 du regne de Charles, à compter depuis l’an 843, que fut fait le partage entre lui & ses freres après la bataille de Fontenay. Les Lettres du Concile de Troies sont datées selon ce commencement de regne dans les Annal. Bened. tom. 3. pag. 136. & 676. ?? 870. Le Comte de Vvitbert donne sa terre de Rognon. Sacrosanctæ Genitrici Dei & Domini nostri Jesu-Christi, semper Virgini Mariæ, & glorioso atque beatissimo almo Confessori suo Filiberto, ego Witbertus misericordiâ Dei Comes, cogitans humanæ conditionis casum, & spem habens, sanctæ Genitricis Dei, & almi Confessoris sui Filiberti intercessione, à peccatorum posse contagio liberari; sive pro absolutione domni & senioris mei HLOTHARII Regis, qui mihi & pater extitit, & bona quæque mercede suâ largitus est, qui etiam mihi fundum Rodonionem inter cætera contulit; seu etiam pro liberatione Lanberti genitoris mei, necnon & Rutrudis genitricis meæ, & meâ: ut pii interventores apud Dei clementiam pro nobis & pro nostris parentibus dignentur existere; trado eis prædictum fundum Rodonionem, à præfato glorioso Rege mihi donatum, cum omni suâ immunitate, adjacentiis, atque appendiciis suis. Videlicèt mansum indominicatum, cum capellâ in honore sancti Apri in ipsâ villâ Rodonione, cum omnibus appendiciis suis. Sed & aliam capellam in honore sancti Bricii, cum omnibus ad eam pertinentibus. Sive alium mansum indominicatum in Comitatu Odornensi, & in villâ Agimbodi, cum capellâ in honore sancti Hilarii Episcopi, & omnibus quæ ibi aspicere dinoscuntur. Seu etiam alium mansum in ipso Comitatu, cum capellâ in honore sancti Remigii Præsulis, in loco quem Domnum Remigium nuncupant. Necnon quicquid in loco quem Montes dicunt aspicit. Sive alium mansum {88}in Vallis, & quicquid ibi videtur aspicere; præter unum campum quem sancto Urbano donavi. Necnon & alium mansum in villâ Girulficurt, & quæque ibi aspicere dinoscuntur. Sive & quicquid in Septemlucis videor habere: vel quicquid in Berulficurt videor possidere, cum omnibus quæ suprà inserta sunt; præter sex jornales de terrâ arabili in Digini villâ, & pratum unum in ipsâ villâ. Omnia præsenti die. Abbati sanctæ Mariæ & sancti Filiberti Geiloni, omníque congregationi illorum trado, dono, atque transfundo, & de meo jure & potestate, in illorum jus & dominationem committo. Eâ videlicet ratione, ut nullo alio loco subjectus habeatur, sed ibi monasterium Deo & præfatis Sanctis constituant, &c. Actum Rodonione villâ publicè, &c. Ego Berulfus clericus hanc donationem scripsi, datam mense Januario, IIII. Kalendas Februarii, anno XXX. regnante Karolo Rege. ?? 871. Charles le Chauve donne le monastere de S. Pourçain aux Moines de S. Filibert. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Decus regiæ majestatis nullum majus est quàm loca Sanctorum amplificando sublimare, & servis Dei in ipsis Deo devotè famulantibus quibuslibet necessitatibus sive oppressione paganorum compulsis, ob æternæ beatitudinis remunerationem clementer succurrere, & pro amore supernæ retributionis misericorditer subvenire. Quapropter divinæ admonitionis igne succensi, & salutifero fomite inspirati, ad præsentis vitæ instantiam feliciùs percurrendam, & ad perpetuæ felicitatis gaudia faciliùs obtinenda: hoc fore certissimè non dubitantes, omnibus optimatibus, ac cæteris fidelibus regni nostri, præsentibus scilicet atque futuris, litteris regiæ auctoritatis nostræ innotescimus, ob id quia serenitatem altitudinis nostræ venerabilis & carissimus nobis Geilo Abbas ab infestatione paganorum per plurimas necessitates Fratrum sanctæ Mariæ, & sancti Filiberti Herensis monasterii humiliter deprecans, ut eorum necessitatibus succurreremus patefecit. Nimium dolore perculsi, & instinctu cœlestis gratiæ moniti, verùm etiam ejusdem venerabilis Abbatis famulatu placati, eidem monasterio Herensi, ipsísque Fratribus sanctæ Mariæ & beati Filiberti, per testamentum regiæ auctoritatis nostræ Abbatiam sancti Porciani in pago Arvernensi, cum omnibus ad se pertinentibus, sive ad id jure respicientibus, tam in eodem pago, quàm & in aliis, sicut ad nostrum habere visi sumus, perpetim habendam tradimus & condonamus, ac demùm ad dominationem illorum solemni more transferimus, ut quandiu persecutio Normandorum invaluerit, eandem Abbatiam sancti Porciani jamdicti Fratres [possideant] nec huc illúcque vacillantes discurrant, ad locum refugii congratulantes aptum. Et licet incerti simus, cum illis Domino annuente pax & tranquillitas in dicto monasterio Herensi nullo imminente turbine Normandorum, data fuerit, prænominatam Abbatiam sancti Porciani, sicut alias res proprias suprascripti monasterii Herensis, quò indigentiam non modicam aliquantulum evadere, & divinum officium liberiùs explere possint, absque cujuspiam contradictione sive repetitione æternaliter possideant. Quare hoc magnitudinis & celsitudinis nostræ præceptum fieri, & illis {89}dari jussimus, per quod decernentes sancimus, atque præcipientes delegamus, ut jamdicti Fratres sæpiùs nominatam Abbatiam sancti Porciani secundùm quod eis visum fuerit, jure proprio & more ecclesiastico sicut alias suas res proprias perpetualiter ad suos usus, suorúmque utilitates ordinantes disponant, & disponendo ordinent, eo videlicèt modo ac tenore, ut pro nobis, & pro conjuge, ac prole nostra, simul etiam pro statu regni, ac populi à Deo nobis commissi salute clementiam Dei devotissimè exorent. Ut autem nostræ auctoritatis largitio pleniorem in Domino obtineat firmitatis vigorem, manu nostrâ propriâ subter eam scribendo corroborantes, anuli nostri impressione adsignare jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Adalgarius Notarius ad vicem Gausleni recognovit. Data III. Kal. Novembris indictione IV. anno XXXII. regnante Karolo gloriosissimo Rege. Actum Camlimptum in Dei nomine feliciter, amen. Ex 2 tom. Spicilegii n. ed. p. 350. {90}842. Donation par l’Empereur Lotaire à un nommé Immon, d’une Chapelle à Bisia, & d’une autre entre Lupona & Vonna &c lequel Immon remit sans doute son titre, & céda ses droits aux Moines de S. Filibert: en conséquence de quoi & du consentement d’Ingelgaire, Charles le Chauve pût leur donner Bisia. In Nomine Domini nostri Jesu Christi, & Dei æterni, HLOTHARIUS divinâ ordinante providentiâ Imperator Augustus. Decet imperialem sublimitatem, ut devotè sibi famulantium precibus, pietatis suæ aurem accommodet, & effectum concedat: quatinùs in suis obsequiis, eorum animos semper reddat adtentiores. Igitur omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, ac nostrorum, præsentium videlicèt & futurorum noverit industria, quia Matfredus vir inluster, Comes ac Ministerialis noster, petiit excellentiam nostram, ut cuidam vassallo nostro, Immoni nomine, aliquantùm ex rebus juris nostri, quibus ipse in pago Lugdunense ordine possidebat beneficiario, ad proprium concederemus, ac per præceptum nostrum largitemur. Cujus petitioni libentissimè adquiescentes, has nostræ mansuetudinis litteras fieri decrevimus, per quas memorato Immoni in præscripto pago Lugdunense, & in villâ Buciaco, mansum dominicatum unum cum capellam: & alios mansos septem: & inter Lupiniacum & Vialcum mansos dominicatos duos, cum capellam: & alios mansos sex, cum pertinentiis & adjacentiis eorum; cum terris videlicèt, campis cultis & incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarúmque decursibus, molendinis, exitibus & regressibus, necnon & mancipiis utriúsque sexus ibidem justè & legaliter pertinentibus, ad proprium concedimus, & de jure nostro in jus ac dominationem ipsius Immoni transfundimus, jure hæreditario ad habendum: ut faciat indè potissimâ à nobis perceptâ licentiâ, quicquid elegerit, vel voluerit, absque alicujus potestatis contradictione, vel repetitione seu qualibet refragatione. Ita tamen ut nusquam à nostrâ discedat fidelitate, sed immobiliter in nostris perseveret obsequiis absque aliquâ tergiversatione. Et ut hæc auctoritas rata & stabilis permaneat, manu propria subter eam firmavimus, & anuli nostri impressione adsignari jussimus. Signum HLOTHARII Serenissimi Imperatoris. Ego Erkambaldus notarius ad vicem Agilmari recognovi & subscripsi. Data XVIII. Kalendas Januarii, anno Christo propicio Imperii Domni HLotharii piissimi Augusti in Italiâ XXIIII. & in Franciâ IIII. Indictione {91}VI. Actum Duirâ Palatio Regio, in Dei nomine feliciter, amen. Restant vestigia sigilli membranæ affixi. Ex autographo Trenorciensi. 847. Charte de Charles le Chauve en faveur d’un nommé Riculfe, qui remit sans doute aux Moines de S. Filibert ce que ce Prince lui avoit donné à S. Benigne & à Pontdevaux. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Regalis Celsitudinis moris est fideliter sibi famulantes donis multiplicibus, atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proindè nos morem parentum, Regum videlicet prædecessorum nostrorum sequentes, libuit Celsitudini nostræ fidelem quemdam nostrum Hriculfum vassallum videlicet Vuarini inlustri Comitis nostri, de quibusdam rebus nostræ proprietatis honorare, atque in ejus juris potestatem liberalitatis nostræ gratiam conferre. Unde noverit experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum, tàm præsentium quàm futurorum industria, quia concessimus eidem fideli nostro Hriculfo nomine, ad proprium quasdam res nostræ proprietatis quæ sunt sitæ in pago Lugdunense, in loco qui dicitur ad Sanctum Benignum, colonicas quatuor cum mancipiis desuper commanentibus vel aspicientibus: & in loco nuncupato Vallis colonicas quatuor cum mancipiis desuper commanentibus vel aspicientibus. Memoratas itaque res, cum mancipiis, cum domibus, cæterísque ædificiis, terris cultis & incultis, pratis, vineis, silvis, pascuis, aquis aquarúmve decursibus, exitibus, & recessibus, & cum omnibus adjacentiis suis, prædicto fideli nostro ad proprium concedimus, & de nostro jure in jus & dominationem ejus solemni donatione transferimus: ità videlicet ut quicquid præfatus fidelis noster Hriculfus de memoratis rebus & mancipiis jure proprietario facere, ordinare, atque disponere voluerit, vendendi, donandi, commutandi, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi. Et ut hæc auctoritas largitionis nostræ per curricula annorum inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria nostra eam subterfirmavimus, & anuli nostri impressione adsignari jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Meginarius Notarius ad vicem Hludovvici recognovi & subscripsi. Data VIII. Kal. Septembris anno VIII. regnante Domno Karolo Rege. Indict. X. Actum Silviaco palatio in Dei nomine feliciter. Amen. Est attaché un sceau de cire ovale representant le buste du Prince, avec cette inscription, + KAROLUS GRATIA DI REX. ?? 875. Donation de Tournus aux Religieux de S. Filibert, par Charles le Chauve. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Si locis divinis cultibus mancipatis, ac servorum Dei necessitatibus emolumentum regiæ celsitudinis exhibemus, profuturum nobis hoc ad præsentem vitam feliciùs transigendam, & ad futuram beatitudinem faciliùs obtinendam, nullatenus dubitamus. Quocircà noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorúmque præsentium ac futurorum industria, quoniam intimante Geilone venerabili Abbate, ad notitiam nostræ celsitudinis venit, quia monachi beatæ & intemeratæ, sempérque Virginis Mariæ, inclitíque Confessoris Christi Filiberti, non habentes locum quietudinis: reliquias præfatæ Dei Genitricis, corpúsque jamdicti Confessoris, paganorum truculentos impetus sugientes, per diversa loca vectitando deportarent. Et ideò nos ad amorem Dei & præfatorum sanctorum patrocinia, æternæque remunerationis {92}præmium, necnon & elemosinam domni & genitoris nostri HLudovvici piissimi Augusti, & inclitæ genitricis nostræ Judith, ac pro salute nostrâ, carissimæque conjugis, & prolis, memoratæ Dei Genetrici Mariæ, ac almifico Christi Confessoris Filiberto Herensi, necnon & Geiloni venerabili Abbati, congregationíque sibi commissæ, abbatiam sancti Valeriani Martyris, quæ est in pago Cavilonensi, super fluvium Sagonnam, ubi etiam idem venerabilis Martyr corpore quiescit: & castrum Trenorchium quod est ex eâdem abbatiâ, seu & omnes res quæ olim à fidelibus Christianis prædicto Martyri conlatæ sunt, quolibet modo inde abstractæ sint: & Turnucium villam, cum familia utriúsque sexus, & omni re ad se pertinente: & Bisiacum villam quæ est in pago Lugdunensi, quam tenet Ingelgarius, cum mancipiis, & omni re ad se pertinente: & Subtriacum villam quæ est in pago Geniviso, cum mancipiis & omni re ad se pertinente: & Caciacum villam quæ est in pago Belzinensi, cum mancipiis, & omni re ad se pertinente, cum omni integritate & plenitudine æternaliter ad habendum & jure ecclesiastico possidendum condonamus, & condonando concedimus. Condonamus etiam sacratissimæ Virgini Mariæ, beatissimóque Confessori Filiberto, ad restaurationem loci superiùs dicti, ob deprecationem Bosonis Comitis, carissimi nostri, pro elemosinâ nostrâ, ac dulcissimæ conjugis, sive ejusdem Bosonis, cellam S. Romani quæ est in pago Matasconensi, super fluvium Sagonnam, cum ecclesiis, villis, mancipiis utriúsque sexus, & cum omni re ad se pertinente: eo videlicet modo & tenore, ut præfati sancti & præfatus Abba Geilo, suíque successores has res perpetualiter habeant atque possideant. Statuimus etiam ut præfatus locus caput habeatur omnium rerum quæ ei à nobis, aut à fidelibus Christianis olim collatæ sunt, & omnia hæc loca: id est, Asinarias, quæ sunt in pago Sanctonico, cum omni suâ integritate: & in Pictavensi territorio cellam sancti Prudentii, cum omni suâ integritate: & in pago Andegavensi Conoltum cum omni suâ integritate: & in pago Cenomannico Bussiolium cum omni suâ integritate, memorato loco deserviant in monachorum usibus, & pauperum necessitatibus. Cæterùm eidem congregationi licentiam concedimus; de se semper eligendi Abbatem secundùm regulam sancti Benedicti, sicut hactenus tempore patris, avíque nostri semper habuerunt. Annualem quoque mercatum per dies quatuor, Missâ sancti Filiberti de transitu, ut monachi habeant concedimus. Sancimus autem ut omne toloneum ipsius mercati ipsi monachi habeant, & super hoc à nullâ judiciariâ potestate impediantur, aut inquietentur in aliquo. Immunitatem quoque sexcentorum solidorum, quam genitor meus HLudovvicus, Augustus, & Karolus avus meus Imperator, & proavus Pipinus eis concesserunt concedimus atque indulgemus. Cujus immunitatis infractor, sexcentorum solidorum culpabilis judicetur; & quicquid exinde jus fisci nostri sperare poterat, luminaribus ipsius Ecclesiæ totum concedimus. Nos autem præcipimus, ut nullus nostrorum, vel successorum nostrorum, Comes, aut Vicecomes, seu Vicarius aut Missus discurrens, in prædictâ immunitate à nobis, & antecessoribus nostris, HLudovici, Karoli, atque Pipini, seu & antecessorum illorum, confessa, exquirere aut mansionaticum, aut paratam, aut parafredum, {93}aut eulogias præsumat: neque præsumat horum quispiam, ab eorum servis, colonis, seu francis super eorum terram commanentibus, exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, sive de suis, toloneum, aut ullam redibitionem, seu exactionem. Neque in mari, aut Rhodano, seu Sagonnâ, aut Dou, vel cæteris fluminibus navigantibus, aut littoribus, commorantibus requirere audeat; aut præsumat, aut navaticum, aut cespitaticum, aut salutaticum, aut pontaticum, neque in terrâ rotaticum. Unde hoc celsitudinis nostræ præceptum fieri, prædictóque Geiloni Abbati dari jussimus, per quod ipse, suíque successores, memoratas res quas modo concedimus, & de præterito concessas habemus, jure perpetuo teneant atque possideant. Ut autem hæc nostri munificentiæ largitio, in Dei nomine firmitatis obtineat vigorem, manu nostrâ propriâ eam firmavimus, & bullis nostris subinsigniri jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Ebbo Presbyter ad vicem Gosleni recognovit & subscripsit. Data XIIII. Kalendas Aprilis, Indictione VIII. anno XXXV. regnante Karolo gloriosissimo Rege, & in successione regni HLotharii, anno VI. Actum sancto Dionysio in Dei nomine feliciter, amen, amen. ?? 875. Les Prélats de la Province assemblés à S. Marcel de Chalon, confirment la donation de Tournus, & celle du Goudet. Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCC. LXXV. regnante piissimo Rege Karolo, filio HLudovvici quondam Serenissimi Augusti, anno XXXVI. factus est in suburbio Cabilonensi, Sancto Marcello Conventus venerabilium Episcoporum, Remigio, Hisaac, Gerbaldo & Fulqualdo Archidiacono ad vicem Lamberti Matisconensis Episcopi: causâ ordinationis Adalgerii Eduorum Episcopi. Quæ canonicè peracta, residentibus nobis, idem Adalgerius ex parte gloriosissimi & orthodoxi supradicti Karoli Regis intulit, ut Monasterium Tornutium, ubi Beatus Valerianus Martyr corpore quiescit, in Comitatu Cabillonensi, super fluvium Sagonnam, cum omnibus appendiciis suis: & in pago Matisconensi cellam Sancti Romani, cum omnibus appendiciis suis: & in Comitatu Alvernico, cellam Sancti Portiani, cum omnibus appendiciis suis, quæ ipse solitâ pietate, causâ confugii, monachis sanctæ & intemeratæ Dei Genitricis Mariæ, Sanctíque Filiberti inclyti Confessoris, ob vitandam Marchomannicam severitatem contulerat: sive quæ ipse per alia loca, id est, Asinarias quæ est in pago Sanctonico, cum omni suâ integritate: & in Pictavensi territorio, cellam Sancti Prudentii, cum omni suâ integritate: & in pago Andegavensi, Conaltum cum omni suâ integritate, & in pago Cenomannico. Bussiolium cum omni suâ integritate: & in pago Valagio, cellam quæ vocatur Godet, quam desiderius quidam vir pro remedio animæ suæ supradictis Sanctis dederat, ut in monachorum usibus, & pauperum necessitatibus semper deservirent: privilegio nostræ auctoritatis: (ne ab aliquo tyrannicâ ereptione tolleretur) illis confirmaremus, cum omnibus ad supradicta loca pertinentibus: sive quæ ipse per quæcumque loca præcepto suo, aut aliquis fidelium dederat; vel si Deo propiciante in reliquum ipse, aut quicumque daturus suerit. Quo decreti nostri scriptum Apostolica potestas excellentiâ suæ {94}auctoritatis roborare valeret. Cujus piissimo mandato eò libentiùs cessimus, quò etiam nos idipsum precaturos perspeximus ampliùs. Auctoritate ergo, quam à Christo Jesu Domino nostro summo Sacerdote in Beato Petro accepimus, prædictum monasterium cum omnibus habitis & habituris, Geiloni venerabili Abbati sanctæ Genetricis Dei, & supradictis Sanctis, futurisque post eum Abbatibus, ad monasticum ordinem inibi Deo adjuvante excolendum delegamus, & delegantes jubente domno nostro piissimo Rege, inviolabiliter & inseparabiliter, sine detractione, vel qualibet minoratione perpetualiter confirmamus. Abbates verò ex seipsis secundùm regulam Sancti Benedicti, sicut à piissimo domino nostro Rege Karolo gloriosissimo, & præcessoribus ejus usque nunc licentiam habuerunt, ità & in anteà ut perpetualiter eligant, inviolabiliter decernimus. Si quis autem temerariâ præsumptione, cœcâque cupiditate, & quod Dei & nostrâ auctoritate firmamus, in aliquo infringere præsumpserit, æternâ se sciens damnatione mulctandum, à liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ habeatur extorris, quoad usque ab inlicitâ præsumptione resipiscens, condignâ pœnitentiâ & emendatione iram omnipotentis Dei, quam incurrere non timuit, placare procuret. Harum itaque sanctionum evidentissimam confirmationem, manibus sacrorum præsentium Pontificum, subternotatam, absentium quoque Consacerdotum nec minùs idoneis stipulationibus, per Christum & in Christo fulciri postulamus. REMIGIUS Lugdunensis Ecclesiæ humilis Archiepiscopus subscripsi. ADALGARIUS Æduensis Ecclesiæ humilis Episcopus subscripsi. ISAAC Lingonensis Ecclesiæ humilis Episcopus subscripsi. GERBALDUS Cabilonensis Ecclesiæ humilis Episcopus subscripsi. ADO Viennensium Ecclesiæ humilis Archiepiscopus subscripsi. THEODERICUS Vesoncionensis Ecclesiæ humilis Archiepiscopus subscripsi. FROTTARIUS Burdegalensis Archiepiscopus subscripsi. HINCMARUS Remorum Episcopus subscripsi. GISLEBERTUS C. subscripsi. ANSEGISUS Senonum Episcopus SS. SIGEBODUS primæ Narbonensis humilis Episcopus, SS. AURELIANUS exiguus Archiepiscopus Lugdunensis in Christi nomine roboravi. LANBERTUS Matisconensis Ecclesiæ humilis Episcopus SS. RATBERTUS Valenciæ Ecclesiæ acsi indignus Episcopus consensi & SS. GIBERTUS Nemausensis Ecclesiæ humilis Episcopus SS. BERNARIUS Gratianopolitanus humilis Episcopus SS. THEOTARIUS Ecclesiæ Gerundensis humilis Episcopus SS. VVIDO Vellavorum Episcopus SS. FRODOINUS Barchinonensis Ecclesiæ humilis Episcopus SS. AGANULFUS Gabalensis Episcopus SS. GUILHELMUS Cadurcensis Episcopus SS. ABBO Ecclesiæ Magdalonensis exilis Episcopus SS. RODSTEIGNUS sanctæ Arelatensis Ecclesiæ consensi & SS. ETHERIUS humilis Albiensium seu Vivariensium Episcopus consensi & SS. {95}Sanctæ Ecclesiæ Massiliensis Episcopus consensi & SS. VVALTERUS Aurelianensis Ecclesiæ Episcopus SS. ADALOLDUS Archiepiscopus Turonensis Ecclesiæ SS. BERNO humilis Catalaunensis Episcopus SS. HILDEBOLDUS sanctæ Suessonicæ Ecclesiæ Episcopus SS. RATFRIDUS Avinianensium Præsul infimus assensum præbui & SS. AURELIUS Diensis Episcopus SS. OTTULFUS sanctæ Augustæ Tricorum Ecclesiæ SS. GEROLDUS sanctæ Ambianensis Ecclesiæ SS. HINCMARUS Laudunensis Ecclesiæ Episcoporum minimus corroboravi. HEDENULFUS Lugduni Clavati Episcopus SS. JOHANNES Camaracensis Episcopus SS. RAGANELMUS Tornacensis Ecclesiæ Episcopus SS. HILDEBERTUS Silvanectensis Ecclesiæ Episcopus SS. ALARICUS exilis omnium servorum, Biterrensis Episcopus consensi & SS. ABBO Nevernensis Ecclesiæ Episcopus SS. AGILMARUS humilis Arvernensium Præsul subscripsi. INGILUVIRIUS Parisiacæ Ecclesiæ Episcopus SS. GUIDO Lugdunensis Ecclesiæ humilis Archiepiscopus. ERICUS Lingonensis Episcopus SS. ROTMUNDUS Eduensis Episcopus SS. ILDEBODUS Cabillonensis Episcopus SS. Note du P. Chifflet. Chirographæ sunt in archetypo veteri hæ subscriptiones omnes, sed promiscuæ; adeò ut nullus in eis vel ætatum, vel dignitatum, vel temporum appareat ordo. Præter quatuor primo loco subnotatos Episcopos, à quibus concessum est hoc privilegium, cæteri omnes Synodis Pontigonensi anno 876. vel Trecensi anno 878. vel Mantalensi anno 879. interfuisse leguntur: exceptis dumtaxàt Giberto Nemausensi. Valerio Diensi antiquioribus, & postremis quatuor sequenti sæculo adjectis; Guidone scilicet Lugdunensi, Erico Lingonensi, Rotmundo Eduensi, & Ildebodo Cabillonensi. 876. Privilege de Charles le Chauve, & non de Charlemagne, comme a crû le P. Chifflet. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAKOLUS ejusdem omnipotentis Dei gratiâ Imperator Augustus. Si locis divinis cultibus mancipatis aliquod emolumentum conferimus, atque si justis petitionibus servorum Dei inibi famulantium adquiescimus, ob id procul dubio æternæ remunerationis præmia adquirere non dubitamus. Noverit igitur omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorúmque, tam præsentium quàm & futurorum sollertia, quoniam justis & rationabilibus deprecationibus fratrum cœnobii sanctissimi Filiberti aurem nostræ serenitatis accommodantes, concedimus ut in omnibus provinciis, comitatibus, mallis, atque placitis nostri regni, Advocatus jamdicti cœnobii quicumque rationabilis fuerit, recipiatur, quocúmque jamdicti loci necessitatem investigare voluerit. Unde hoc nostræ Imperialis {96}Excellentiæ scriptum fratribus præfati cœnobii concedimus, atque perpetualiter inconvulsè manere decernimus. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur, anulo nostro subter sigillari jussimus. Audacher notarius, ad vicem Gozleni recognovit & subscripsit. Datum XVI. Kalendas Junii, Indictione IX. anno XXXVI. regni Domni Karoli Imperatoris in Franciâ, & imperii ejus anno primo. Actum Basiu palatio nostro, in Dei nomine feliciter, amen. Locus sigilli quod olim erat membranæ affixum. ?? 876. Le Pape Jean VIII. confirme ce que Charles le Chauve, & les Prélats assemblés à S. Marcel, avoient fait en faveur de Geilon & de sa Congrégation. XII. Johannes Episcopus servus servorum Dei, Geiloni inclyto Abbati, dilectísque filiis nostris in Tornutio monasterio, à spirituali filio nostro, glorioso KAROLO Imperatore Augusto, sanctæ & intemeratæ sempérque Virgini Dei Genitrici Mariæ, atque pretioso Confessori Christi Philiberto largito, sub regulâ Sancti Benedicti religiosâ conversatione degentibus, nunc, & futuris temporibus. Quando ad ea quæ catholicorum Imperatorum corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ità ardenti desiderio divinâ præveniente gratiâ tàm succenduntur ut ab eis ultrò poscantur, tantò alacri & læto sunt animo concedenda, quantò & ea ipsa quæ cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde juxta scripta petitoria filii nostri, præcellentissimi Imperatoris Karoli, hujusmodi privilegium præsentis auctoritatis nostræ decreto, eidem venerabili monasterio vestris futurísque temporibus indulgemus, concedimus, atque confirmamus: ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, divino ductus amore, de villis, ac facultatibus, seu stipendiis specialiter monachorum, & Ecclesiæ ornamentorum, vel luminariorum, ac matriculariorum, seu hospitum, atque pauperum usibus servata, vel emeliorata seu aucta ordinatione præcepto suæ auctoritatis firmavit privilegium quod venerabilibus fratribus ac filiis nostris Episcopis illarum regionum fieri & confirmari fecit; ità sicut in eodem privilegio, atque præceptis, in primis filii nostri Karoli exinde factis continetur, perpetuò inconvulsa permaneant. Quamvis enim fama fuerit hoc tenuisse ad Episcopatum Matisconensem, nullâque ibi auctoritate quà teneri possit adjunctum longo interveniente tempore fuerit, melius, multóque sanctius apostolicæ discretioni nostræ visum fuit, ut monasticis utilitatibus in prædicto monasterio confirmetur, quam Iaïcalibus sine aliquâ acquisitione sanctorum locorum depopulationibus indulgeatur. Constituimus aliâ auctoritate Beati Petri, ut nullus Regum, nemo Antistitum, vel Abbatum, seu quilibet quacumque præditus dignitate, de his quæ in præfato privilegio, seu in præceptis ipsius filii nostri Karoli ex his quæ præmisimus factis continentur, vel in futuro, ab eo vel à quibuslibet aliis de proprio fuerint his specialibus usibus jure collata, sub cujuslibet causæ occasione sive specie, quicquam minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suæ avaritiæ excusatione præsumat concedere: sed cuncta quæ præfatis usibus monachorum, & Ecclesiæ ornamentorum, vel luminariorum, matriculariorum, hospitum, & pauperum oblata sunt, vel offerri contigerit, perenni tempore inlibata & inconvulsa, ac sine aliquâ inquietudine, eorum usibus pro quorum sustentatione gubernationéque {97}concessa sunt, modis omnibus profutura permaneant. Hæc igitur omnia, quæ hujus præcepti decretíque nostri pagina continet, tàm vobis quàm cunctis qui in eo quo estis ordine locóque successerint, in perpetuum conservanda decernimus. Salvâ in omnibus quæ hujus decreti paginâ continentur, auctoritate, & honore sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & Sedis Apostolicæ privilegio. Placet etiam ut per futura tempora, ipsi monachi ex seipsis habeant licentiam eligere Abbatem. Si quis autem temerario ausu, magna parváque persona, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere præsumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, & à regno Dei alienum, & cum omnibus impiis, æterni incendii supplicio condemnatum. Qui autem verus custos & observator hujus confirmationis extiterit, benedictionem, & gratiam, & cœlestem misericordiam à Domino consequi mereatur. Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii, & scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Octobrio, Indictione decimâ. Benè valete. Subscriptum Idus Octobrias, per manum Christophori Primicerii sanctæ summæ Sedis Apostolicæ, imperante Domino piissimo Principe Augusto KAROLO, à Deo coronato, magno Imperatore anno primo, & post coronationem ejus anno primo, Indictione decimâ. Ex autographo in philyrâ, litteris unci ælibus Gotticis descripto, longo pedes circiter XII. lato duos. 877. Le même Pape confirme le Prieuré du Goudet. Johannes Episcopus servus servorum Dei, spirituali filio nostro glorioso KAROLO Imperatori Augusto, ac Geiloni inclito Abbati, dilectísque filiis in Trenorchio monasterio sanctæ & intemeratæ, sempérque Virgini Dei Genitrici Mariæ, atque pretioso Confessori Christi Filiberto largito, sub regulâ Sancti Benedicti degentibus nunc & futuris temporibus. Postquàm enim auxiliante Christo Ecclesiæ cœpit origo, semper impiorum flatibus agitatur. Sed quia nostris temporibus alis imperialibus sustollitur, nos in quantum valemus, apostolicis auctoritatibus confirmare debemus. Proinde juxta petitionem filii nostri præcellentissimi Imperatoris Karoli, privilegium hujusmodi auctoritatis nostræ, eidem monasterio vestris futurísque temporibus indulgemus, concedimus, atque confirmamus ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, per deprecationem Desiderii Principis, cellam quæ vocatur Godith, in pago Vallavensi, in loco qui dicitur Vallis angusta, loco prædicto, necne præscriptis Sanctis, cum villis ac facultatibus seu stipendiis concessit, & præcepto suæ auctoritatis roboravit, atque privilegio fratrum & filiorum nostrorum Episcoporum illarum regionum confirmari fecit: ita sicut in eâdem chartâ nobilitatis quam fecit Desiderius, & præcepto filii nostri Karoli continetur, inconvulsa permaneant: ut nullus Regum, nemo Antistitum vel Abbatum, seu quilibet quacumque præditus dignitate, de his quæ in hoc privilegio vel in præceptis ipsius filii nostri Karoli continentur, quicquam exinde minuere vel auferre præsumat; sed cuncta quæ præfatæ Ecclesiæ Godithi oblata sunt vel offerri contigerit, inconvulsa & inlibata permaneant. Constituimus aliâ auctoritate beati Petri, ut Ecclesia in Valle prædictâ constructa, & in honore Salvatoris, ejúsque Genitricis dicata, immunis habeatur ab omni dominatione terrenâ: quia injustum decernimus ut gloriosa mundi Regina quæ cum Filio juncta, exaltata {98}est super choros Angelorum, humanis subdatur potestatibus. Anathematisamus igitur, ut nemo Antistitum locum sibi vindicare audeat, seu qualibet occasione absolutionis atque excommunicationis, vel sacræ ordinationis adire præsumat, nisi ab abbate loci, vel à monachis ibi Deo servientibus fuerit invitatus. Cæterùm ab omni sæculari persona decernimus esse liberum. & quietum, ut in præceptis filii nostri Karoli continetur. Si quis autem temerario ausu, magna, parváque persona, contra hoc nostrum decretum agere præsumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, & à regno Dei alienum, & cum impiis æterno incendio condemnatum. Scriptum per manum Anastasii notarii, & scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Junio, Indictione quintâ. Benè valete. In plumbo, JOHANNIS PAPÆ. ?? 853. Donation de Tournus à l’Evêque & à l’Eglise de Mâcon par Charles le Chauve. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS gratiâ Dei Rex. Quicquid divinis cultibus mancipatis, munificentiæ largitate conferimus, profuturum nobis ad æternam beatitudinem faciliùs obtinendam omninò confidimus. Itaque notum sit omnibus Dei Ecclesiæ fidelibus, & nostris, præsentibus & futuris, quia pro absolutione peccatorum nostrorum, quasdam res juris nostri in pago Cabilonensi & Lugdunensi, sive Matiscensi sitas, sanctæ matri Ecclesiæ Matisconis civitatis, in honore beati Vincentii Martyris Christi fundatæ, cui auctore Deo Brenduicus Reverendus Pontifex præsidere cognoscitur, placuit nobis conferre, ecclesiasticóque jure perpetuò habendas regaliter delegare. Hoc est, Tornotium cum triginta mansorum integritate: & rerum aliarum omnium, & cum familiâ & plenitudine, veluti eas dominii usu habuisse nos manifestum constat. Unde etiam Altitudinis nostræ scriptum hoc fieri jussimus, per quod eumdem castrum præscriptæ sanctæ Ecclesiæ à nobis conlatum seu delegatum constituimus atque firmamus: ut præfatus Episcopus, & successores ejus, sine cujuspiam contradictione aut minoratione, sicut alias facultates præmissæ Sedis, ita easdem res canonicâ administratione perpetuis temporibus possideant, ordinent, atque disponant: post illius videlicèt discessum (id est, Radonis Sacerdotis) qui eas nostrâ concessione, beneficiario jure habere cognoscitur. Et eidem Pontifex, & successores ejus, in die obitus genitoris nostri Augusti HLudovici, quæ est XII. Kalendas Julii; & in die obitus genitricis nostræ Judith Augustæ, quæ est XIII. Kalendas Maii, & in die nativitatis nostræ, quæ est Idibus Junii; & in die inunctionis nostræ per misericordiam Dei in Regem, quæ est VII. Idus Junii: & post vocationem ex hoc sæculo nostram, in die migrationis nostræ volumus agi; superiùs dictæ sanctæ matris Ecclesiæ fratribus, refectionis prandia pro tempore & rerum possibilitate parare non negligant. Quatenùs nostri memoriam recolentes, devotiori supplicatione divinam propitiationem pro nobis implorare contendant. Ut autem hæc auctoritatis nostræ conlatio immobilem per omnia tempora in Dei nomine obtineat vigorem, manu nostrâ eam subter firmavimus, & anulo nostro sigillari jussimus. Signum KAROLI gloriosissimi Regis. Gilbertus Notarius ad vicem HLudovici recognovit. Data XII Kalendas. {99}Junii, Indictione primâ, anno XIV. regni Karoli. Actum in civitate Avernorum, in Dei nomine feliciter, amen. Ex tabulario S. Vincentii Matisconensis. 878. Le Pape Jean VIII. confirme, de l’avis du Concile de Troies, les donations faites au monastere de Tournus, & l’exemte de toute Jutîdiction. Anno dominicæ Incarnationis, DCCCLXXVIII. Indictione undecimâ, regnante piissimo atque gloriosissimo Rege HLudovico, Karoli filio Serenissimi Augusti, auxiliante Domino nostro, in honore ejusdem Dei & Domini nostri Jesu Christi, Ego Johannes Episcopus, servus servorum Dei, atque prædictus filius noster gloriosus Rex HLudovicus, constituimus Conventum venerabilium Archiepiscoporum, necnon & Præsulum totius regni Trecas civitate: quo interfuit memoratus Rex piissimus; eóque peracto precatus est nos cum filiis & fratribus nostris Episcopis jam dictus gloriosus Imperator, ut Tornutium monasterium, quod fundatum est in Comitatu Cabilonensi super Sagonnam fluvium, ubi Martyr Christi Valerianus corpore quiescit, quod dudùm pater ejus Karolus Imperator, vel ipse postmodùm per præceptorum seriem, monachis Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, Sanctíque Philiberti inclyti Confessoris, præsentibus & futuris, ob vitandam Marcomannicam severitatem contulerant; cum omnibus rebus ad ipsum locum aspicientibus, privilegio nostræ auctoritatis corroboraremus. Cujus piissimo mandato eò libentiùs cessimus, quo etiam nos idipsum precaturos perspeximus ampliùs. Igitur privilegio nostræ auctoritatis confirmamus eis omnia, quemadmodùm in præceptis gloriosissimorum Imperatorum sunt inserta. Id est, prædictum locum, & omnes res ei adjacentes, cum omni libertate. Et in Comitatu Arvernico cellam sancti Portiani, cum omnibus appendiciis. In pago quoque Sanctonico, Asinarias cum omni suâ integritate. Et in Pictavensi territorio cellam sancti Prudentii, cum omnibus rebus adjacentibus. Et in pago Andegavensi, Cunaldum cum omni integritate. In pago verò Cenomannico, Bussiolium cum omnibus appendiciis. Et in pago Vallaïco, cellam quæ vocatur Godittus, cum omnibus rebus ad se pertinentibus. Itáque in partes Burgundiæ, in pago Lugdunensi, Bisiacum villam cum Ecclesiâ. Et in pago Matisconensi, cellam sancti Romani, & Olcasiacum villam cum ecclesiâ, & omnibus appendiciis. Verùm quia ob vitandam persecutionem Nortmannorum, Geiloni inclyto Abbati: monachísque præsentibus & futuris, prædictum locum gloriosus Rex, necne pater ejus contulerant, & pontificalis calliditas nimis eumdem locum subegerat, postulavit isdem Rex ut tam larga elemosina, inmunis atque libera haberetur ab omni pontificali potentiâ, nostrâ annuente clementiâ. Cujus petitionibus favens omnis episcopalis Conventus, abnegare nequivimus quod tam piè postulabat Imperator gloriosissimus. Auctoritate ergo quam à Christo Jesu Domino nostro summo Sacerdote in beato Petro accepimus, prædictum monasterium cum omnibus habitis & habituris, Geiloni venerabili Abbati sanctæ Genitricis Dei, & supradictis Sanctis, futurísque post eum Abbatibus ad monasticum ordinem inibi, Deo adjuvante, excolendum delegamus, delegantes, jubente filio nostro piissimo Rege, inviolabiliter & inseparabiliter, sine distractione aut immutatione, vel qualibet minoratione, perpetualiter confirmamus. Anathematisamus igitur auctoritate Beati Petri Apostoli & nostrâ, {100}ut nemo Antistitum præsentium vel futurorum, locum adire præsumat qualibet occasione excommunicationis vel absolutionis, seu sacræ ordinationis, nisi ab Abbate vel monachis loci fidelibus fuerit invitatus. Quia injustum decernimus, ut gloriosa mundi Regina, quæ exaltata est super choros Angelorum, humanis subdatur potestatibus. Cæterùm ab omni sæculari potentiâ locum decernimus esse liberum & quietum: & ut caput habeatur omnium quæ præscriptis Sanctis, vel loco oblata sunt; ac deinceps oblatum annuente Deo fuerit, ut in Regum reperitur præceptis. Si quis autem temerariâ præsumptione, cæcâque cupiditate, quod Dei & nostrâ auctoritate firmamus, in aliquo infringere præsumpserit, æternâ se sciat damnatione multandum, & cum diabolo & angelis ejus perpetuo incendio cremandum: à liminibus quoque sanctæ Dei Ecclesiæ habeatur extorris, quousque ab inlicitâ præsumptione resipiscens, condignâ pœnitentiâ & emendatione, iram omnipotentis Dei quam incurrere non timuit, placare procuret. Harum itaque sanctionum evidentissimam confirmationem, manibus sacrorum præsentium Pontificum subnotari, absentium quoque Consacerdotum nec minùs idoneis stipulationibus, per Christum & in Christo fulciri postulamus. Hincmarus Remorum Episcopus in Christi nomine roboravi. Ansegisus Episcopus Senonensis. Ottulfus Episcopus. Gislibertus Episcopus. Hildibaldus Episcopus. Berno Episcopus. Geraldus Episcopus. Hincmarus Laudunensis Episcopus. Edenulfus Episcopus. Johannes Episcopus. Raganulfus Episcopus. Ragenelmus Episcopus. Adebertus Episcopus. Adalardus Archiepiscopus. Alericus Episcopus. Abbo Episcopus. Agilmarus Episcopus. Ingilvvinus Episcopus. Acfredus Episcopus. Datum III. Kalendas Maii, per manum Christofori Primicerii sanctæ summæ Sedis Apostolicæ, imperante piissimo Ludovico anno II. Chifflet, p. 227 & 228. Hujus privilegii periit autographum bullatum, ex quo authenticum transsumptum factum est Avenione, anno 1334. Indictione secundâ, die XVIII. Junii, Pontificatus Johannis Papæ XXII. anno XVIII. ad preces Geraldi Trenorciensis Abbatis. Quod transsumptum scribi fecit in bonâ formâ, cum testibus, & clericorum signis, ac sigillo suo, Bertrandus Archiepiscopus Ebredunensis, & Audientiæ litterarum contradictarum, Domini Papæ Auditor. Qui testatur se vidisse litteras ipsasmet Johannis Papæ, verà bullâ plumbeâ ipsius Domini Papæ in filio canapis bullatas: in cujus bulle circumferentiâ ab unâ parte legebantur hæc verba, JOHANNES PP. Et erat quædam parva Crux in medio dictæ bullæ, & cujusdam circuli rotundi: Et ab alterâ parte dictæ bullæ quædam magna Crux, cum quibusdam litteris desuper.] Aliud quoque hujus bulla apographum vidimus Trenorcii, in peramplâ membranâ majusculis litteris exaratum, priore illo fortasse aliquantò vetustius: & cùm utrúmque nonnullis mendis sit aspersum, alterum ex altero sic emendavimus, ut autographi ipsius integritatem nos assecutos esse minimè dubitemus. {101}878. Le Roi Louis le Bégue confirme la donation du monastere de Tournus. In nomine Domini Dei æterni & Salvatoris nostri Jesu Christi HLodovicus misericordiâ Dei Rex. Si locis divinis cultibus mancipatis, & servorum Dei necessitatibus emolumentum regiæ celsitudinis exhibemus, profuturum nobis hoc ad præsentem vitam feliciùs transigendam, & futuram beatitudinem faciliùs obtinendam, nullatenùs dubitamus. Quocircà noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorúmque præsentium ac futurorum industria, quoniam intimante Geilone venerabili Abbate ad notitiam nostræ Celsitudinis venit, eò quòd genitor noster Karolus, piissimus Imperator Augustus, ob deprecationem ipsius Geiloni, Beatæ & Intemeratæ sempérque Virginis Dei Genitricis Mariæ, ac egregii Confessoris Christi Filiberti monasterium, qui dicitur Trenorchium, ubi gloriosus Martyr Valerianus corpore quiescit, in pago Cavilonensi, super fluvium Sogonna, dederat cum omnibus appendiciis suis. Sed & aliam cellam in pago Matisconensi, super ipsum fluvium Sogonna, quæ vocatur Sanctus Romanus, quam supradictus genitor noster ob deprecationem Bosoni Comitis dederat: hoc etiam confirmans per præceptum suæ auctoritatis, ut semper monachi ipsius loci, ipsas res perpetualiter habentes, illorúmque successores potestativè ecclesiasticè disponendi habeant potestatem: atque eligendi Abbatem, sicut semper temporibus HLodovici Imperatoris, avi nostri, atque Karoli Augusti attavi nostri, necnon & Pipini tritavi nostri habuerunt, ut semper habeant. Et ideò nos pro amore Dei, & præfatorum Sanctorum Dei patrocinia, æternæque retributionis præmium, necnon & elemosinam domni & genitoris nostri Karoli Augusti, & inclytæ genitricis nostræ Hirmintrudim, & pro salute nostrâ, carissimæque conjugis, & prolis, omnia similiter concedimus & confirmamus. Sed & immunitatem quam genitor noster, nostríque antecessores iisdem Sanctis concesserunt, tam in his rebus quàm & in cæteris aliis. Sed & in Ulcasiacum, quem nos præsenti anno, ob deprecationem carissimi Ducis nostri Bosoni præfatis Sanctis dedimus idipsum concedimus. Cujus immunitatis infractor sexcentorum solidorum culpabilis judicetur: & quicquid exinde jus fisci nostri sperare poterat, luminaribus ipsius Ecclesiæ totum concedimus. Nos autem præcipimus ut nullus nostrorum, vel successorum nostrorum, Comes, aut Vicecomes, seu Vicarius, aut Missus discurrens, in prædictâ immunitate à nobis & antecessoribus nostris concessâ ingredi audeat ad causas audiendas, aut aliquod districtum faciendum: neque exquirere, aut mansionaticum, aut paratam, aut parafredum, aut eulogias præsumat. Neque præsumat quippiam ab eorum servis, colonis, seu francis super eorum terrâ commanentibus exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, seu de suis, teloneum, aut ullam, redibitionem seu exactionem: neque in mari, aut in Rodano, Seu Sogonnâ, aut Dou, vel cæteris fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus requirere audeat aut præsumat, aut navaticum, aut cespitaticum, aut salutaticum, aut pontaticum, neque in terrâ rotaticum, Ut autem nostræ largitionis auctoritas per futura tempora diligentiùs ab omnibus conservetur, manu propriâ subter eam firmavimus, & anuli nostri impressione assignari jussimus. Signum gloriosissimi HLUDOVICI Regis. {102}Ego VVigbaldus notarius, ad vicem Gozlini recognovi & subscripsi. Datum II. Idus Decembris, Indictione XII. anno II. regni domni HLodovici gloriosissimi Regis. Actum Cipsiaca fisco, in Dei nomine feliciter, amen. Locus sigilli olim membranæ affixi. ?? 878. Le même Prince donne Huchisi & Loüan aux Religieux de S. Filibert. In nomine Domini Dei æterni, & Salvatoris nostri Jesu Christi, HLUDOVVICUS misericordiâ Dei Rex. Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, & nostris, præsentibus scilicet atque futuris, quoniam nos de æternâ remuneratione, ac salute animæ nostræ, sed & genitoris ac genitricis nostræ cogitantes; deprecante etiam Geilone venerabili Abbate, villam quæ vocatur Ulcasiacus, cum Ecclesiâ in honore Sancti Petri, sitam in pago Matisconensi super fluvium Segonnam, & omnibus appendiciis & integritatibus suis, monasterio quod vocatur Tornucium, in honore Sanctæ Mariæ, & Sancti Filiberti Confessoris Christi, & Sancti Valeriani Martyris constructo, in pago Cavillonensi, super fluvium Segonnam, ad hospitale pauperum tradimus, atque perpetualiter delegamus. In pago verò Lugdunensi super fluvium nomine Salliam, villam Lovingo, cum Ecclesiâ in honore Sancti Martini, & omnibus integritatibus & appendiciis suis, in luminaribus ejusdem Ecclesiæ, ob perpetuam nostri mercedem, per hoc nostræ auctoritatis præceptum perpetualiter deputamus. Ità ut nullus Abba, aut aliquis publicâ potestate præditus, præfata s villas ab hospitale pauperum, & à luminaribus ipsius Ecclesiæ auferre, vel minuere præsumat: sed liceat præfato Abbati, suisque successoribus, eas cum domibus, ædificiis, terris cultis & incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarúmque decursibus, exitibus & regressibus, viis & inviis, eas (sicut dictum est) quieto ordine possidere. Eâ videlicèt ratione, ut pro nobis, genitore ac genitrice nostrâ, conjugéque & prole assiduè cum subjectis, sibi fratribus, Domini misericordiam exorare non negligant. Ut autem nostræ largitionis auctoritas per futura tempora diligentiùs ab omnibus conservetur, manu propriâ subter eam firmavimus, & anuli nostri impressione assignari jussimus. Signum HLUDOVICI gloriosissimi Regis. Ego VVigbaldus notarius, ad vicem Gozleni recognovi & subscripsi. Datum II. Idus Decembris, Indictione XII. anno II. regni domni HLudovici gloriosissimi Regis. Actum Cipsiaco fisco in Dei nomine feliciter, amen. ?? 879. Le Roi Boson donne le Prieuré de Talger. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, BOSO ipsius misericordiâ Rex. Sanctæ recordationis effectum ad memoriam reducentes, pio incitamento veraciter duximus dignum foro, quatenùs Ecclesiæ Dei sublimitatem in omnibus augmentari, pro posse videlicèt nostro desiderantes peragamus. Quam rem ad perfectum deducere optantes, divino fulti amore, ut de terrenis mereamur æterna, libenti animo talia statuere decrevimus. Quâ de re, omnium fidelium nostrorum comperiat notitia, quòd propriâ voluntate, pro mercede Karoli Augusti, & nostræ remedio animæ, seu & Augustæ conjugis nostræ, in honore Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi, Sanctæque Mariæ, Sancto Filiberto qui ob infestationem paganorum castro Trenorchio deductus est, ubi {103}vir venerabilis Abba Geilo cum plurimâ monachorum turbâ præesse dinoscitur, Concedimus in Comitatu Genevensi cellam quæ vocatur Talgeria, quæ etiam dicata est in honore Sanctæ Mariæ: & curtem Caldatis: curtem etiam Marlandis, curtémque Verilico, ac curtem Tudesio, & villam Ariaco indominicatam ................. villámque vocatam ................ Hæc omnia cum omnibus integritatibus, cum Ecclesiis ibidem aspicientibus, servísque utriúsque sexus, cum exitibus & regressibus, atque campis, pratis cultis & incultis, aquis aquarúmque decursibus, ab hodiernâ die & deinceps, præfato Sancto Filiberto, monachísque Deo ibidem militantibus concedimus, perpetualiter permanendum. Et ut hæc libens concessio, majoris valeat obtinere firmitatem rigoris, manu propriâ roborare curavimus, & anuli nostri impressione insigniri jussimus. Signum BOSONIS gloriosissimi Regis. Stephanus notarius, ad vicem Radulfi recognovi. Data VI. Iduum .. Indictione XII. Anno primo regni Bosonis gloriosissimi Regis. Actum Lugduno civitate, in Dei nomine feliciter, amen. Sigillum BOSONIS Regis, membranæ affixum. ?? 910. Charte de Rodolphe I. Roi de la Bourgogne Transjurane; laquelle doit avoir du raport avec la précédente, puisque le Prieuré qu’avoit l’Abbaïe dans le Genevois, a porté le nom de Pirrhoïs. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Rodulfus ordinante divinâ pietate serenissimus Rex. Quicquid justè & legaliter secundùm priscum testamentum cognoscimus actum, nostra regia auctoritas satis confirmare & conroborare convalescit. Idcircò notum esse volumus omnibus nostris fidelibus præsentibus atque futuris, qualiter Hugo, & VVarnerius nepos illius ac fidelis noster, adierunt nos humiliter deprecantes, & hujusmodi precariam quam habebant de fratribus cœnobii Sancti Mauricii nostra auctoritas confirmaret. Quapropter volumus, atque firmiter per hanc nostram auctoritatem decernimus, ut dictus Hugo dictam villam, videlicèt Prihoiam, sub constituto censu quietè semper possideat: & dictus VVarnerius fidelis noster post illius discessum sub constituta precaria similiter habeat. Ut autem à nobis hoc factum firmiùs credatur, & ab omnibus futuris temporibus observetur, manu propriâ hanc auctoritatem firmavimus, & de anulo nostro consignare jussimus. Signum RODULFI Regis piissimi. Jeronimus Protocancellarius recognovit & subscripsit. Locus sigilli. Data XVIII. Kal. Maii, anno ab Incarnatione DNI NRI JESU XPI DCCCCX. regnante Domno nostro Rodulfo Rege, anno XXIIII. Actum Acauno monasterio in Dei nomine feliciter, amen. Ce Jerome est apparemment le 30 Evéque de Belley. V. l’hist. de Bresse de Guichenon qui le croit vivant en 932. 896. Donation de l’Abbaïe de Donzere par Louis Roi de Provence. In nomine Dei æterni, & Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divinâ repropitiante clementiâ Rex. Cùm locis Deo dicatis in quibuscumque indiguerint consulere satagimus, gratiam & misericordiam à Domino Deo æterno, pro cujus amore id efficere noscimus, nos consequi non diffidimus. Idcircò notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, & nostris, præsentibus scilicèt & futuris, quòd venerabilis Abba Blitgarius ex monasterio Sancti Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, ac Sancti {104}Philiberti Confessoris incliti, nostram adiens mansuetudinem, suggessit nostræ clementiæ, quo Abbatiam Doseram, quam eis ab Normanorum rabiem vitandam jamdudùm concesseramus, modò præcepto nostræ auctoritatis firmaremus. Cujus petitionem ratam esse in omnibus decernentes, ob divinum scilicèt amorem, decrevimus, ut sicut à beatissimo Papa Stephano, seu ab Episcopis nostris per privilegium scripta, nostro scilicèt consensu, de suprascripta abbatia auctoritas eis firma concessa est, iterum auctoritatis nostræ præcepto, pro remedio animæ genitoris mei Bosonis, & genetricis meæ Ermingardis, necnon & avi mei Ludovici, seu etiam pro stabilitate regni mei, concedimus præfato abbati & successoribus suis, prædictam abbatiam, ut sine cujuscúmque inquietudine, firmam atque inviolabilem potestatem habeant tenendi, possidendi, ordinandi, atque ædificandi. Concedimus insuper juxtà morem præcedentium patrum, ut nullus judex, nulláque potestas, pro quolibet negotio peragendo loco illo ne pertentet, nisi à venerabilissimo Blitgario scilicèt suprascripto abbate, seu à successoribus suis, necnon & monachis Sanctæ Dei genitricis Mariæ & Sancti Philiberti, ibi invitatus fuerit. Permittimus insuper eis, quatenùs pro nobis & pro cunctis fidelibus nostris fideliter Deum exorent, ut nullus exactor, seu vicarius, seu potestas aliqua, neque in terrâ, neque in aquâ, ab ipsis, seu illorum fidelibus, teloneum accipere audeat, neque ullam exactionem, facere præsumat: neque rotaticum, neque portaticum, neque ripaticum, sed sicut superiùs prælibatum est, locum illum securiter, sine cujuslibet incursione, jure perpetuo possideant, Domino inibi famulantes, pro nobis jugiter orantes. Et ut hæc auctoritas confirmationis nostræ firmior habeatur, & per futura tempora inviolabiliùs conservetur, de anulo nostro subter sigillari jussimus, manu propriâ roborantes. Ego Arnulfus, notarius ad vicem Baruvini Archiepiscopi, atque Archicancellarii recognovi. Signum LUDOVICI serenissimi Regis. Data X. Kal. Julii anno Christo propitio XII. regnante Ludovico piissimo Rege, Indictione XIIII. Actum Sitillianis villa in Comitatu Avinionensi in Dei nomine. ?? 889. Charte du Roi Eude. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, ODO clementiâ Dei Rex. Si sacris locis & divinis cultibus mancipatis opem ferendo consulimus, Deum nobis ob id præsenti & futuro tempore propitium non dubitamus. Quâ de re, omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium præsentium & futurorum noverit universitas, quoniam Blitgarius monasterii sanctæ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ, sanctíque Philiberti incliti Confessoris Abba, ad nostram accedens munificentiam, deprecatus est ut res quæ ab antecessoribus nostris eidem monasterio per præcepta conlatæ sunt, nos ob majoris firmitatis vigorem, nostræ auctoritatis præcepto denuò confirmaremus. Cujus rationabilibus petitionibus tantò libentiùs cessimus, quantò nobis profuturum credidimus ampliùs. Statuimus ergo decernentes, & statuendo decernimus, ut omnes res quæ ab antecessoribus nostris per præcepta {105}supradicto monasterio conlatæ sunt, jure firmissimo maneant inviolatæ atque inconcussæ. Præceptum quoque immunitatis, & castellum causâ persecutionis Nortmannorum quod ab eo firmatum est, sub eodem immunitatis tenore, absque alicujus inquietudine, eidem Ecclesiæ, præsentíque atque futuro Abbati concedimus, delegamus, & confirmamus. Electionem quoque regularem in eligendo Abbate, sicut in eorum continetur præceptis, concedimus & perdonamus ............. Ecclesiæ & monetam, & pregas, sicut & alii antecessores nostri, eidem Ecclesiæ, amore sanctæ Dei Genetricis, sempérque Virginis Mariæ, sanctíque Philiberti Confessoris incliti indulgemus. Et ut à nullo, sive à francis, sive à servis super eorum terram commanentibus, aut in terris vel fluminibus exigantur: & ut retrò acta, & à nobis nunc confirmata, maneant inconvulsa, optamus; quatinùs pro nobis, regníque statu liberiùs misericordiam Dei implorare procurent. Ut autem hujus nostræ auctoritatis pia confirmatio, pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu eam propriâ subter firmantes, anuli nostri impressione subter jussimus assignari. Signum ODONIS gloriosissimi Regis. Throannus notarius, ad vicem Eblonis recognovi & subscripsi. Datum XVII. Kalendas Augusti, Indictione VI. anno Incarnationis dominicæ DCCC. LXXXVIIII. anno II. regnante Domno Odone gloriosissimo Rege. Actum Parisius civitate, in Dei nomine feliciter, amen. ?? {109}915. Charte de Charles le Simple. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, KAROLUS divinâ propitiante clementiâ Rex Francorum. Si cultis & Deo dicatis locis, ac servorum Dei necessitatibus aliquod subsidium conferimus, non solùm regalem in hoc decenter exercemus dignitatem, verùm etiam æternæ remunerationis præmia inde nobis provenire liquidò confidimus. Quocircà noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorúmque, præsentium ac futurorum industria, quoniam intimante Vvicheramno venerabili Abbate, necnon & deprecante venerando Comite Richardo, seu fideli nostro Rotberto, quatenùs præcepta quæ fecerunt antecessores nostri, Beatæ, & intemeratæ, sempérque Virginis Mariæ, ac Sancti Filiberti Christi Confessoris egregii Abbatibus sive monachis corroboraremus: ob amorem Dei, & præfatorum Sanctorum patrocinia, æternæque remunerationis præmium, necnon & elemosynam avi nostri Imperatoris Karoli, seu Ludovvici Regis piissimi, genitoris nostri, sive fratrum nostrorum, videlicet Ludovici atque Karlomanni, & pro salute nostrâ, carissimorúmque affinium, necnon & pro totius regni nostri statu. Nos autem petitioni fidelium nostrorum assensum præbentes supradictorum, confirmamus atque concedimus venerabilis Abbati suprascripto, Congregationíque sibi commissæ, Abbatiam Sancti Valeriani Martyris, quæ est in pago Cabilonensi, super Sagonnam ubi etiam isdem venerabilis Martyr corpore quièscit: & castrum Trenorchium, quod est ex eâdem Abbatiâ: seu & omnes res, quæ olim à fidelibus Christianis prædicto Martyri collatæ sunt: & Turnicium villam, cum familiâ utriusque sexus, & omni re ad se pertinente: & Bisiacum villam, quæ est in pago Lucdunensi, cum mancipiis & omni re ad se pertinente. Cellam Sancti Romani cum omnibus ad se pertinentibus. Olcasiacum villam cum omni integritate, in pago Matisconensi. Abziacum villam, cum universis ad se pertinentibus. Lovingum villam, cum omnibus appendiciis, in Comitatu Lucdunensi. Sultriacum villam in Geniviso, cum omni integritate. Cellam Sancti Portiani, cum omni integritate. Cellam Sancti Prudentii, cum omni re ad se pertinente. Talgariam, Ariacum, & Classiam, cum universis ad se pertinentibus. Buxiolum monasterium cum mancipiis, & omni re ad se pertinente. Conaldum monasterium, cum omnibus ad se pertinentibus ab integro. Godith monasteriolum cum omni integritate & plenitudine. Asinarias villam in pago Pictavensi, cum omni re ad se pertinente: eo videlicèt modo & tenore ut præfati sancti & prædictus Abba Vvicheramnus, suíque successores, perpetualiter habeant atque possideant. Concedimus quoque ut trapazetas locus prædictus habeat, qui nostri nominis signum singulis imprimant nummis, ne metallorum mixtura adesse valeat. Statuimus etiam ut præfatus locus caput habeatur omnium rerum supradictarum, quæ ei à nobis, aut à fidelibus Christianis olim conlatæ sunt, ut memorato loco deserviant in monachorum usibus, & pauperum necessitatibus. Cæterùm eidem Congregationi licentiam concedimus, de se semper eligendi Abbatem, secundùm regulam Sancti Benedicti, sicut hactenùs tempore avi, {110}patrísque nostri. Annalem quoque mercatum per dies quatuor, Missâ Sancti Philiberti de transitu, ut monachi habeant concedimus. Sancimus autem ut omne teloneum ipsius mercati ipsi monachi habeant. Insuper hoc à nullâ judiciariâ potestate impediantur, aut inquietentur in aliquo. Immunitatem quoque sexcentorum solidorum, quam Karolus Imperator avus meus, & genitor meus Rex Ludovicus eis concesserunt, & fratres nostri Lodvicus videlicèt & Karlomannus, concedimus, atque delegamus. Cujus immunitatis infractor, sexcentorum solidorum fore culpabilis judicetur: & quicquid exinde jusfisci nostri sperare potuerat, luminaribus ipsius Ecclesiæ totum erogamus. Nos verò concedimus, ut nullus nostrorum, vel successorum, Comes, aut Vicecomes, seu Vicarius, aut Missus discurrens, in prædictâ immunitate, aut Monasterio, à nobis & antecessoribus nostris, Karoli, Ludovvici, seu fratris nostri Ludovvici, atque Karlomanni, necnon & antecessorum nostrorum concessa exquirere; aut mansionaticum, aut parafredum, aut eulogias præsumat: neque horum quispiam ab eorum servis, colonis, seu francis super eorum terram commanentibus, exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, sive de suis, toloneum, aut ullam exactionem: neque in mari, sive Ligeris fluvio, aut Rhodano, seu Sagonnæ, aut Dou, vel cæteris fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus, exigere audeat aut præsumat, aut navaticum, aut cespitaticum, aut salutaticum, aut portaticum, neque in terrâ rotaticum, neque de tabernis ullam exhibitionem. Concedimus etiam in pago Pictavensi Metsiacum, Madernas, Aziacum, & Criciacum, cum universis appendiciis ad se pertinentibus. Undè hoc nostræ Altitudinis præceptum fieri, prædictóque Vvicheramno Abbati dari jussimus, per quod ipse suíque successores, memoratas res quas modò concedimus, & de præterito concessas habemus, ritè perpetuò teneant atque possideant. Et ut hoc nostræ auctoritatis præceptum firmiùs habeatur, veriúsque credatur, & attentiùs observetur, manu propriâ subter firmavimus, & anuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum KAROLI Regis gloriosissimi. Goslinus regiæ dignitatis notarius, ad vicem Herivei Archiepiscopi, summique Cancellarii recognovit & subscripsit. Datum VI. Idus Octobris, Indictione IIII. Anno XXIII. regnante KAROLO Rege gloriosissimo, redintegrante XVIII. Largiore verò hereditate indeptâ IIII. Actum Gondulfi villâ in Dei nomine feliciter. Amen, amen. Erat olim sigillum membranæ affixum. ?? 924. Charte du Roi Raoul. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, RODULFUS misericordiâ Dei Rex. Si locis sacris, divinóque cultui mancipatis, ope regiæ Celsitudinis, servorum Dei necessitatibus consulendo subvenimus, hoc procùl dubiò profuturum nobis ad præsentem vitam feliciùs deducendam, & ad futuram beatitudinem faciliùs obtinendam speramus & credimus. Undè comperiat omnium fidelium Dei, sanctæque Ecclesiæ, nostrorúmve, tàm præsentium, quàm & futurorum sollertia, quoniam quidam noster Abbas ex cœnobio Sanctæ Mariæ Genitricis Christi, Beatíque Filiberti Confessoris Herensis insulæ, nomine Heriveus ostendit {111}mansuetudini nostræ præcepta, quæ olim ejusdem loci Abbates, sui videlicèt antecessores, à Regibus & Imperatoribus, nostris prædecessoribus acceperant, ex capite abbatiæ S. Valeriani Martyris, & Trenorcio castro, quod est situm in pago Cabillonensi super fluvium Sagonnam; quo ex Hero insulâ confugerant ob Nortmannicam sævitiam declinandam: & ex cunctis rebus tàm ad anteriorem abbatiam, quàm & ad illam pertinentibus, deprecans nostram Celsitudinem, ut ob majorem securitatem, propter fraudem malorum hominum, & cupiditatem, eisdem præceptis nostræ auctoritatis præceptum super-adderemus. Cui ob amorem Dei, sanctæque ejus Genitricis, ac inclyti Confessoris Filiberti assensum præbentes, confirmamus eis, dato hoc præcepto, quæ ab aliis sunt Regibus data vel concessa. Abbatiam scilicet Sancti Valèriani Martyris, ubi ipse requiescit. Et castrum Trenorcium, quod est ex eâdem abbatiâ: atque omnes res quæ eidem Sancto collatæ sunt à fidelibus, quolibet modò inde abstractæ sint. Et Turnocium villam, cum familiâ utriusque sexus, & omni re ad se pertinente. Et Bisiacum villam in pago Lugdunensi, cum omnibus appendiciis. Et in pago Matisconensi cellam Sancti Romani, cum omnibus ad eam aspicientibus. Olcasiacum, Abziacum, Lovingum, cum omnibus appendiciis. Cellam Sancti Porciani cum appendiciis. Buxoilum monasterium cum appendiciis: & Conaldum, & Mesciacum, cum omnibus quæ ad eas pertinent in pago Andegavensi, & Pictavensi. Et Godit Monasteriolum in pago Vallavensi, cum omni integritate. Hæc omnia prædicto Abbati concedimus in omni vitâ suâ ad habendum & regulariter ordinandum: & monachis licentiam post eum Abbatem eligendi. Concedimus quoque ut trapezetas prædictus locus habeat: & annalem mercatum per dies quatuor, Missâ Sancti Filiberti de transitu: & omne teloneum ipsius mercati in usus fratrum: neque super hoc, nec super aliâ quâlibet re, à nullâ judiciariâ potestate impediantur, aut inquietentur in aliquo. Immunitatem quoque sexcentorum solidorum, quam antecessores nostri eidem loco indulserunt, indulgemus: & ut violator immunitatis, eamdem multam solvere cogatur, censemus: & quicquid jus fisci nostri exinde sperare potuerat, luminaribus ipsius Ecclesiæ deputamus. Præcipimus etiam ut nullus nostrorum, Comes, vel Vicecomes, aut Missus discurrens, in prædicto loco à nobis concessa requirere, mansionaticum, paratam, aut eulogias præsumat: neque ab eorum servis, francis, colonis super eorum terram manentibus, exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, sive de suis, teloneum, aut ullam redibitionem vel exactionem: neque in mari, Ligeri fluvio, Sagonnâ, Rhodano, vel omnibus fluminibus terræ nostræ navigantibus, aut littoribus commorantibus, requirere præsumat, neque cespitaticum, rotaticum, navatirum, salutaticum, pontaticum, neque de tabellis ullam exhibitionem. Ut autem hoc firmiùs habeatur, manu propriâ firmavimus, & anuli nostri impressione subter insigniri jussimus. Signum RODULFI gloriosissimi Regis. Ragenardus notarius, ad vicem Abbonis Episcopi recognovit & subscripsit. Datum V. Idus Aprilis, Indictione XII. Anno I. regnante Rodulfo Rege glorioso. Actum Cabillono Civitate in Dei nomine feliciter, amen. Erat olim sigillum membranæ affixum. ?? {112}941. Charte de Louis d’Outremert. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, LUDOVICUS divinâ propitiante clementiâ Rex Francorum. Si cultis & Deo dicatis locis, ac servorum Dei necessitatibus aliquod subsidium conferimus, non solùm regalem in hoc decenter exercemus dignitatem, verùm etiam æternæ remunerationis præmia indè nobis provenire liquidò confidimus. Quocircà noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorúmque præsentium ac futurorum industria, quoniam intimante Haimino venerabili Abbate, necnon & deprecantibus fidelibus nostris, Heirico Lingonensis Ecclesiæ scilicet Episcopo, & Rotgerio Comite nobilissimo, quatenùs præcepta quæ fecerunt antecessores nostri, beatæ & intemeratæ, sempérque Virgini Mariæ, ac sancto Filiberto Christi Confessori egregio, Abbati supradicto sive monachis corroboraremus, ob amorem Dei, & præfatorum Sanctorum patrocinia æternæque remunerationis præmium, necnon & elemosinam avi nostri Ludovici Regis piissimi, atque genitoris nostri Karoli, & pro salute nostrâ, statúque totius regni nostri. Nos autem petitioni fidelium nostrorum assensum præbentes supradictorum, confirmamus atque concedimus venerabili Abbati Haimino Congregationíque sibi commissæ, abbatiam sancti Valeriani Martyris, quæ est in pago Cabilonensi super Sagonnam, ubi ipse corpore quiescit: & castrum Trenorchium, quod est ex eâdem abbatiâ: seu & omnes res quæ olim à fidelibus Christianis prædicto Martyri collatæ sunt: & Turnotium villam cum omni re sibi pertinente: & Bisiacum villam in pago Lugdunensi: & cellam sancti Romani in pago Matisconensi cum omni integritate: Olcasiacum villam in ipso pago: Abziacum villam cum ecclesiâ: Lovincum villam cum omnibus appendiciis: cellam sancti Portiani cum omni integritate: Conaldum monasterium cum omnibus ad se pertinentibus: Godid monasteriolum cum omni plenitudine; eo videlicet modo ut præfati Sancti & prædictus Abbas, ejúsque successores perpetualiter habeant. Concedimus quoque ut trapezetas prædictus locus habeat: Statuimus etiam ut præfatus locus caput habeatur omnium rerum supradictarum quæ ci à nobis & à fidelibus olim collatæ sunt, ut memorato loco deserviant in monachorum usibus & pauperum necessicatibus. Cæterùm eidem Congregationi licentiam concedimus, de se semper eligendi Abbatem secundùm regulam sancti Benedicti, sicut hactenùs tempore avi, patrisque nostri. Annalem quoque mercatum per dies quatuor, Missâ sancti Filiberti de transitu, ut monachi habeant concedimus. Sancimus autem ut omne teloneum ipsius mercati ipsi monachi habeant: insuper hoc à nullâ judiciariâ potestate impediantur. Immunitatem quoque sexcentorum solidorum, quam Karolus Imperator, avúsque Ludovicus, ac genitor noster eis concesserunt, concedimus: cujus immunitatis infractor, sexcentorum solidorum forè culpabilis judicetur: & quicquid exinde jus fisci nostri sperare potuerat, luminaribus ipsius Ecclesiæ totum erogamus. Nos verò concedimus, ut nullus nostrorum, vel successorum, Comes seu Vicecomes, aut Vicarius, aut Missus discurrens, in prædictâ immunitate aut monasterio, à nobis & antecessoribus nostris concessâ exquirere, aut mansionaticum, aut parafredum, aut eulogias præsumat: neque horum quispiam ab eorum servis, colonis, seu {113}francis super eorum terram commanentibus, exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, sive de suis, teloneum, aut ullam exactionem, neque in mari, sive Ligeri fluvio, aut Rhodano, seu Sagonnæ, aut Dou, vel cæteris fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus exigere audeat, aut præsumat, aut navaticum, aut cespitaticum, aut salutaticum, aut portaticum, neque in terrâ rotaticum, neque in tabernis ullam exibitionem. Præcipimus quoque auctoritate nostrâ regiâ, ut nemo Antistitum, vel Comes, aut aliqua laïcalis potestas, in præfato loco placitum constituere, aut tenere audeat. Concedimus etiam in pago Pictavensi Metsiacum, Madernas, Aziacum, & Curciacum cum omnibus appendiciis suis. Buxiolum quoque in pago Cenomannico, cellam Sancti Prudentii in pago Pictavensi: Talgariam, Ariacum, & Classiam: Caciacum villam in pago Belcinensi: Asinarias in pago Pictavensi, cum omnibus ad se pertinentibus. Unde hoc nostræ Celsitudinis præceptum fieri, prædictóque Haimino Abbati dari jussimus; per quod ipse suíque successores, memoratas res quas modò concedimus, & de præterito concessas habemus ritu perpetuo teneant atque possideant. Et ut hoc nostræ auctoritatis præceptum firmiùs habeatur, veriúsque credatur, & attentiùs observetur, manu propriâ subter firmavimus, & anuli nostri impressione sigillari jussimus. Signum LUDOVICI gloriosissimi Regis. Odilo notarius ad vicem Heirici Episcopi, summíque Cancellarii recognovit. Actum in monasterio Trenorchio, VI. Idus Novembris, Indictione XIIII. Anno verò VI. regnante LUDOVICO Rege, in Dei nomine feliciter, amen. Locus sigilli membranæ affixi. ?? 945. Donation de Gerfroi Archevêque de Besançon. Nongentesimus XLV. ab humanatione Domini nostri Jesu Christi cum recurreret annus, dum residerem ego GIRFREDUS sanctæ Vesonsionensis Ecclesiæ Archiepiscopus in prædictâ civitate, cum clericis & laïcis ipsius Ecclesiæ filiis, adfuerunt ante nostram præsentiam monachi summæ Imperatricis, scilicet sanctæ Mariæ Dei Genitricis, ac Sancti Philiberti gloriosissimi Christi Confessoris, necnon & Sancti Valeriani egregii Martyris, Missi Aymini Abbatis ipsius loci, terrâ tenus nostram exorantes magnitudinem, ut terrulas & prata, quæ ex nostrâ ratione cum illorum terris ac pratis simul erant mixta, illis sub censu concederemus: maximè ob hanc causam, quòd ipsâ terrâ à nobis diù injustè abstractâ, & laïcis hominibus in beneficium data, importabilia ac gravia scandala sæpiùs ab ipsis invasoribus illis erant inlata. Quorum petitionem devoto animo suscipientes, & cum filiis nostræ Ecclesiæ diligenter tractantes, reperimus commune consilium hoc nobis fore utillimum, si servis Dei rurale opus exercentibus, aliquid præstaremus commodum. Nam & canonica auctoritas clamat, quòd libat Domino grata qui adflictis pellit adversa; & eò magìs debemus misereri, quò servos Dei in aliquo videmus affligi. Sunt quoque ipsæ res sitæ in pago Cabillonense, in villâ quæ vocatur Bellenata, &c. [In primis hoc est curtilus indominicatus qui terminatur à mane, terrâ supradictis sanctis. A medio die, terrâ Sanctæ {114}Mariæ ex monte Jovis. A circio, terrâ ipsorum. A sero similiter. Infra istas terminationes hoc curtile cum omnibus ad illud aspicientibus, tàm curtiferis, terris cultis & incultis, exiis & regressis, silvis, pratis. Omnia & hæc omnia præfato Abbati, suísque successoribus, Monachísque præfati loci condonamus, eâ ratione ut annis singulis, festivitate Sancti Martini, XII. denarios in censu persolvant. Ne verò aliquis ex successoribus meis hoc factum aliquâ occasione possit calumniare, aut ex præsumptione dicat mehoc fecisse, me ex hoc excuso, & auctoritatem sacri Concilii Agathensis, in primis Cæsarii Episcopi, aliorúmque XXXIII. qui cum ipso fuerunt, ostendo, ut legat era XLV; qui capitulus ità habetur insertus; Terrulas, aut vineolas exiguas, & Ecclesiæ minùs utiles, aut longè positas parvas, Episcopus cum consilio fratrum distrahendi habeat potestatem.] Precor per Trinitatem inseparabilem, & per novem Ordines Angelorum, & principatum Apostolorum, diémque tremendi judicii, quicumque successores mei post hac miserabili vitâ in hoc ordine extiterint, ne in aliquo hoc factum inquietare præsumant; sed potiùs contra adversarios de quacumque parte venientes, protectores & adjutores existant: ut & ipsi à Deo, sanctísque omnibus ex hoc facto præmium cœleste recipiant. Ut ergo hæc auctoritas per succedentia tempora firmiorem obtineat vigorem, manu propriâ subter firmavi, &c. Gyrfredus Archiepiscopus SS. Ermenfredus SS. Odilo Præpositus SS. Rodfredus SS. Elgannus SS. Godubertus Archidiaconus, Sinforianus Præpositus. Bernierius Presbyter. Enulo Levita SS. Damcicus Decanus SS. Radoynus Presb. SS. Lozerannus SS. Germo SS. Dudinus Wimesus Presbyter. Bernerius Levita. Ego Presb. SS. Doddo Presb. SS. Rotbertus. Grimaldus Decanus. Aydencus Decanus. Amolus Decanus SS. Folcardus SS. Girbertus SS. &c. Ego Gyrfredus conscripsi & laudavi -- ad vicem Cancellarii Umberti Abbatis, anno DCCCC. XLV. Indictione III. XII. Kal. Junii, anno VIII. regnante Conrado serenissimo nostro Rege, feliciter, amen. ?? 951. Donation de l’Eglise de Corcelles, par Burchard Archevêque de Lyon. Sanctæ matris Ecclesiæ Lucdunensis Brochardus humilis Archiepiscopus, sanctæ Ecclesiæ filiis omnibus notum esse volumus, tàm præsentibus quàm futuris, qualiter venerabilis Erveus Congregationis monachorum sancti Philiberti Trenorchiensis Pater, nostram adierit præsentiam. Venit enim quorumdam nostrorum suorúmque consilio fultus & adjutorio amicorum, Ornadi videlicet, & Brochardi nostræ Ecclesiæ Clericorum, aliorúmque venerabilium virorum, supplici deposcens affectu, ut ecclesiam quamdam in honore S. Petri fundatam, sitam in villâ cui vocabulum est Corcellas, juxtà aliam villam quæ vocatur Lanciacum, ad custodiam sancti Stephani pertinentem, sacrosanctæ Trenorchiensi Ecclesiæ, & monachis ibidem Deo servientibus, ad censum daremus. Quod quia nuper simile quidquam illis feceramus (Ecclesiam scilicet S. Stephani in agro Osannense, sitam in villâ Sarciaco, per manum Ascherici & Beraldi, ad quorum officium pertinebat, ad censum dederamus) primùm facere distulimus. Sed quia prædictis viris rogantibus resistere minimè potuimus, & maximè Abbati, {115}cæterísque fratribus sibi subjectis, cum quibus dudum me sociaveram familiaritate, præfatam ecclesiam de Corcellis, cum parochia & presbyteratu, & cæteris appendiciis suis, propter amorem & venerationem sanctorum ibi quiescentium, & ut mei memoria apud illos semper habeatur, illis ad censum dono & concedo, ut in perpetuum ea, septem solidos reddendo in synodo quæ hyemis tempore celebratur, proprio jure possideant. Rogavit interim nos prædictus Ornadus, ut quod ille sæpefatis monachis ex suis propriis rebus per scriptum dederat, cum hoc eodem dono nostrâ confirmaremus auctoritate, quod apud Montaniac villam, & Euverandam habetur, tam in silvis, quàm in planiciis. Confirmamus igitur hæc quæ suprâ diximus, donum videlicèt Ornadi, & ecclesiam de Corcellis, sicuti suprà dictum est, nostræ auctoritatis scripto: & ut firmiùs teneatur, nostri sigilli impressione signamus. Si qua verò persona, quod absit, temeraria præsumptione cœcáque cupiditate, quod Dei & nostrâ auctoritate deffendimus, in aliquo infringere præsumpserit, anathemate percutimus pèrenni, quandiù in hac malitia perseveraverit, & pro infractione mihi ac meis successoribus libram 1. auri persolvat, & sic demum quod fecimus inlibatum permaneat & inconvulsum. S. Brochardi humilis Archiepiscopi. S. Ornadi. S. Brochardi qui fuit nepos alterius Brochardi Archiepiscopi. S. Stephani Abbatis. S. Adalardi. S. Erimari. S. Guidonis. S. Evrardi Diaconi. S. Renconis Diaconi. S. Achini. S. Rainfredi. S. Tedbaldi. Data per manum Ornadi & Brochardi ad vicem Johannis Cancellarii publicè in curiâ nostrâ apud Ansam oppidum VI. Idus Septemb. II. feriâ XV. anno Cunradi Regis Jurensis. Quoique le sceau qui est de cire, & ovale, soit rompu, l’on reconnoît pourtant que l’Archevêque y est représenté assis, avec cette inscription: Brochardus Dei gratiâ Lugdunensis Archiepiscopus. ?? 953. ?? Sacrosanctæ Ecclesiæ Sanctæ Mariæ, & Sancti Filiberti Trenorcensis, quam Domnus Erveus Abbas ad regendum habere videtur, quidam Pontius dat terras quasdam suas, sitas in pago Matisconensi, in agro Fusciacense, in villâ Poliaco: cum farinario uno, qui vocatur Trincasacco, sito super fluvium Craonnam. Et in pago Lucdunense, in villâ Cornunto. Die Sabbati, VI. Kalendas Decembris, anno XI. regnante Ludovico Rege. ?? 955. Charte du Roi Lothaire. Cette Charte est entiérement semblable à celle du Roi Louis d’Outremer pere de Lotaire; avec ces seules différences qu’a remarquées le P. Chifflet, p. 280. Le Roi l’accorde intimante Heriveo venerabili Abbate, necnon & deprecante fideli nostro Ragenaldo Comite nobilissimo ..... in elemosinam proavi nostri Hludovici regis piissimi, atque genitoris nostri Hludovici. On y voit le monogramme, & le sceau du Prince, avec ces souscriptions. Signum Hlotharii gloriosissimi Regis Francorum. Signum Emmæ Reginæ. Signum Hludovici Regis filii eorum. Ces deux dernieres souscriptions sont d’une encre plus nouvelle. & par conséquent moins anciennes. {116}Guido Cancellarius ad vicem Artoldi Archiepiscopi, summíque Cancellarii recognovit. Actum Frosliacum, in placitum, sub die VII. Idus Novembris, Indictione XIIII. anno verò II. regnante Hlothario Rege gloriosissimo. ?? 959. ?? Quidam nomine Benedictus, cedit ad locum sanctæ Dei Genitricis Mariæ, sanctíque Philiberti Confessoris Christi, necnon & egregii Valeriani Martyris Christi, cui præesse videtur Heriveus humilis Abbas, res quasdam suas, sitas in pago Ustudunensi, in Vicariâ Volovrensi, in villâ Marengis, anno quinto regnante HLothario Rege] Fuit magnam partem anno Christi 959. ?? 971. Donations d’Alberic Comte de Mâcon. In nomine Dei summi æterni, Ego ALBERICUS Comes, cogitans de Dei misericordiâ, ut pius Dominus & misericors, anima mea, anima patris mei & matris meæ de pœnas inferni liberare dignetur; proptereà dono ad casam Sanctæ Mariæ, & sancti Filiberti, (quam domnus Stephanus Abba ad regendum habere videtur) aliquid ex rebus meis quæ sunt sitæ in pago Matisconensi in villâ quæ dicitur Lancus: hoc est curtilus indominicatus cum vineis quæ ex Johanne Episcopo, & sorore suâ Rotrude mihi evenit. Hoc sunt curtiferi, cum vineis, campis, pratis, silvis, servis & ancillis: omnia & ex omnibus quæsitum & inquirendum, totum ad integrum ad ipsam casam Dei dono. Eo tenore ut dummodò vivo, usum & fructum exinde habeam. Et in festivitate Sanctæ Mariæ, IIII. Nonas Februarii duodecim denarios in vestituriâ persolvam: post meum verò decessum, ad ipsum locum cum omni integritate veniant. Interdico ut nullus Abba, nec ulla emissa persona, nulli umquam liceat beneficiari, nec in precariâ mittere. Quod si fecerit, iram Dei incurrat, & parentes mei propinqui supradictæ res recipiant. Si quis autem elemosina ista contradixerit, ex auro libram unam componat, & hæc elemosina firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixâ. Actum Matisconum villâ publicè. Signum ALBERICI Comitis qui elemosina ista fieri & firmare rogavit. Signum Leotaldi. Signum Alberici. Signum Ermentrudis conjuge suâ. Signum Odoldrici. Signum Umberti. Signum Theotberti. Signum Formaldi. Signum Leterii. Signum Uguoni. Signum Manassen. Signum Raculfi. Signum Drogoni. Signum Odiloni. Item Uguoni. Signum Ebrardi. Signum item Ebrardi. Data per manum Jordanis Sacerdote, feriâ VII. XVIIII. Kalendas Februarii, Anno XX. regnante Lotario Rege. Ex autographo. 971. Donations d’Alberic Comte de Mâcon. In nomine Dei summi æterni, Ego ALBERICUS Comes, cogitans de Dei misericordiâ, ut pius Dominus & misericors animam meam, & animam patris mei & matris meæ de pœnis inferni liberare dignetur, Dono ad casam Sanctæ Mariæ, & sancti Philiberti Trenorciensis, & monachis ibi degentibus, tàm præsentibus quàm futuris (quem locum Domnus Stephanus Abba ad regendum habere videtur) aliquid ex rebus meis quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, in villâ quæ Lancus dicitur. Hoc est, septem mansi cum servitiis, cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarúmque decursibus: cum servis etiam, Norbot & Raimbert, Ældrado cum filiis {117}suis Aschirico & Roberto & sorore Huncbergiâ: Duranno quoque cum suis nepotibus. Debent autem supradicti ...... mansi, in festivitate beati Johannis unusquisque arietem unum: & in festivitate beati Martini, unum porcum & duos solidos; & duabus aut tribus vicibus, præter supradicta, in anno servitium in denariis, vel in aliâ qualibet re secundùm meum velle. Omnia hæc, & ex omnibus quæsitum & inquirendum, totum ad integrum dono & concedo ad ipsam casam Dei, & monachis, ut suprà dixi. Eo tenore ut quamdiu advixero, usum & fructum exinde habeam. Et in festivitate Sanctæ Mariæ, IIII. Nonas Februarii duodecim denarios in vestiturâ persolvam: post meum verò decessum, ad ipsum locum cum omni integritate proveniant. Interdico ut nullus Abba, nec ulla emissa persona, nulli umquam liceat beneficiari, nec in precariâ mittere. Quod si fecerit, iram Dei incurrat, & parentes mei propinqui supradictæ res recipiant. Si quis autem elemosina ista contradixerit, ex auro libram unam componat, & hæc elemosina firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixâ. Actum Matiscone villâ publicè in curiâ nostrâ. Signum ALBERICI Comitis qui hanc elemosinam fieri & firmare rogavit. Signum Leotaldi. Signum Alberici. Signum Ermentrudis conjugis suæ. Signum Odoldrici. Signum Humberti. Signum Theotberti. Signum Formaldi. Signum Leterii. Signum Uguoni. Signum Manasse. Signum Raculfi. Signum Drogoni. Signum Odiloni. Item Uguoni. Signum Ebrardi. Signum item Ebrardi. Data per manum Jordanis Sacerdotis, feria VII. nonodecimo Kalendas Februarii, Anno XX. regnante Lotario Rege. Ex autographo. Note du P. Chifflet, p. 287. In his duabus autographis tabulis feria septima seu Sabbatum in diem XIX. Kalendas Februarii incurrens, ostendit litteram dominicalem A, quæ anno convenit Christi 971. Hic porrò annus, si fuit regni Lotharii vicesimus, non est ducendus ex obitu Ludovici Transmarini ejus patris, qui evenit anno 954. XV. Kalendas Octobris (hac enim die adscriptus est ejus obitus in Necrologio S. Remigii Remensis, non autem XV. Octobris, uti notatur apud Tillium & in Galliâ Christianâ Claudii Roberti;) sed potiùs ex anno 951. quo Ludovicus Aquitaniam cum exercitu petens gravi ex morbo decubuit: de quo hæc Flodoardi Chronicon ad annum 951. Dúmque moratur Aquitaniam Rex (Ludovicus) intrare, gravi corripitur infirmitate. Quem suscipiens Letaldus quidam Burgundiæ Comes, qui tunc etiam suus noviter effectus erat, utiliter eum in ipsâ ægritudine observavit. Erat Letaldus Comes, Alberici senioris filius, pater autem junioris Alberici cujus est donum hoc in Stephanum Abbatem & monachos Trenorcienses collatum. Quare ex his haud obscuro judicio colligitur, Ludovicum Transmarinum paulò antè quàm in Aquitaniam proficisceretur, aut certè cùm in vid restitit gravi oppressus ægritudine, filium suum Lotharium, Regem coronari jussisse. Unde hujus distinguenda regni initia duo; alterum ex obitu patris, alterum triennio prius ex ejus Aquitanicâ illâ profectione. Cæterùm in his & aliis non paucis tabulis solœcos, & barbarismos ex ipsis autographis expressos, haud iniquo animo feret qui mediæ illius ætatis imperitiam cogitaverit; cujus in usu vulgari erat non tam Latina lingua, quàm {118}Romana (ut hodie vocant) à puro Latio plurimùm aberrans, mirèque corrupta; & iis aspersa mendis quæ aures eruditorum, oculósque convulnerent. Après le milieu du 10. siécle Donation par Sienilde & son fils Sichard. Si locis divinis cultibus mancipatis nos nostræque subdiderimus, emolumentum nobis exindè speramus adfore. Quapropter per voluntatem Dei, & vicinorum adsensum Ego SIENILDIS, nec non & filius meus SICHARDUS, donamus sanctæ Dei genitrici Mariæ, nec-non & sancto Philiberto, sanctóque Valeriano Trenorcensis Monasterii, ubi domnus Abba Stephanus præesse videtur, atque de nostro dominio in illorum jus ac potestatem transfundimus quendam mansum indominicatum cum supposita domo, nec-non & vineis, campis, pratis, silvis, aquis, exitum & regressum, quicquid ad ipsum mansum pertinere videtur. Est autem in pago Matisconense situs, in villa quam Romaniscas dicunt, habens has terminationes; scilicet à mane, sancti Laurentii terram: à meridie, viam communem: à sero, terram comitatus: à Septentrione, viam publicam. In præsenti autem donamus eis quandam vineolam loco vestiture, talibus determinatam vestigiis: à mane, via publica: à medio die, Auscisus & heres sui: à sero, heres Costabuli: à circio sanctus Vincentius extat. Hoc tamen tali tenore, ut quandiu vixerimus, usum exindè habeamus, excepta vestitura. Accipimus autem à rectoribus præfati monasterii quamdam ecclesiam sancti Petri in jam dicta villa locatam, cum omnire ad se pertinente, loco præstariæ solventes in censu Assumptione sanctæ Mariæ Solidos V. omnibus annis absque ulla retardationis mora. Hoc autem cepimus tali conventu interposito, ut si aliqua prævalens potestas jam sæpè dictam ecclesiam calumpniare vel molestare præsumpserit, occasionem sibi quolibet ingenio vindicans, prædicti fratres sua recipiant nemine contradicente; ne aut nos peccati incurramus maculam, aut sub nostro velamine sancta Dei genitrix propria perdat. Ego Sicardus Levita fieri jussi S. Siyneldis, & Linardi qui consenserunt. S. Alberici Comitis. S. Ermentrudis Comitissæ. Leotaldus Subdiaconus. Arembertus Archidiaconus. S. Raculfi. S. Vulrici, S. Adalardi. S. alterius Adalardi. S. Teutolfi. S. Teutberti. S. Vuicardi. S. Erpini. S. Siuvaldi. S. Ricardi. S. Richerius. Data per manum Wagonis Cancellarii Regnante Lothario Rege. ?? ?? ?? Ondrada matrona Sigwaldi relicta, mater Lamberti, dat beatæ Mariæ, sancto Valeriano, sancto Filiberto, & gregi quem regit D. Stephanus Abbas, ad sustentationem monachorum, vel pauperum, scilicet capellam in honore sancti Filiberti dicatam, & villam Campanias, cum omnibus appendiciis, mancipiis utriusque sexus, silvis, pratis, vineis, terris, omnibúsque adjacentiis ....... ita tamen ut si filio meo (inquit) Lamberto hæres legalis in sexu virili extiterit, cum omnibus quæ dixi, ad jamdictam casam Dei sub professione monastica servitio Domini mancipandus tradatur. Quòd si ..... hærede privetur legitimo, habeat tamen licentiam tenendi res jam supradictas, dum advixerit ..... Prætereà cedo & alias res hæreditatis meæ in eodem Comitatu (Matisconensi) in villâ Bassiaco, vineas scilicet, campos, silvas, prata .... Sanctæ Dei Genitrici Mariæ, sanctóque Phyliberto, loco sepulturæ meæ absque successione alicujus hæredis. ?? {119}980. ou 981. ?? Narduinus, & uxor ejus Judith, pro remedio animarum suarum, & parentum suorum, & fratris sui Suggerii, ad locum in honore Dei Genitricis Dominæ nostræ Sanctæ Mariæ consecratum, nec-non & inclyti Martyris Valeriani, atque Confessoris præcipui sancti Philiberti, quod Tornocium vocatur; dat ecclesiam in honore S. Martini dicatam, in Comitatu Lugdunensi, in villâ Caprosio, cum omni re ad eam pertinente: scilicet silvas, & campos, & aquarum decursus, usque ad Bundeonem, & Merdam castellum, & tumbam Tibedolii, & Nigredinem Corbini. Idem hæreditatem quam in Comitatu Matisconensi, in villâ Belnado videbantur habere. Totum pro amore Dei, & Sanctorum omnium, ob deprecationem illustris viri Stephani Abbatis summæ Dei Genitricis. Regnante Lotario Rege anno XXVII. ?? 981. Donation de l’Eglise d’Hulli par Henri. Ego in Dei nomine Aynricus considerans molem meorum peccatorum, dono ad sacram & toto orbe venerabilem Ecclesiam Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, sanctíque Valeriani Martyris, & egregii Confessoris Christi Philiberti Trenorcensis monasterii super alveum Sagonæ positi, ubi etiam Oddo Abbas præesse videtur, aliquid ex rebus mihi ex jure parentum evenientibus, videlicèt Ecclesiam S. Johannis in villâ quæ dicitur Anguliacus positam, cum omni re ad se pertinente, & appenditia ..... totum & integrum à die præsenti dono atque transfundo elemosinaria largitione ad jamdictam Ecclesiam, & monachis ibidem Deo deservientibus, ad mensam videlicèt fratrum perpetuò habendum, & receptionem pauperum, & hospitum suscipiendorum. Hoc tamen tali ago constitutione, ut diebus vitæ meæ usum fructuarium exindè percipiam, atque in præsenti mansum unum in hac eadem villâ in vestituram, cum superposito servo, nomine Constabulo, eis concedo. Jam dictus autem Abbas, & monachi, amicitiarum causa, ex rebus Sanctæ Dei Genitricis Trenorcensis monasterii mihi aliquid concesserunt; videlicèt capellam sancti Mauricii in villâ Gevencionno, cum terrâ sancti Valeriani, quæ est in hac ipsâ villâ sita. Donaverunt simili modo terram quæ est in villâ Losiaco. R autem opinio quòd antecessores mei hoc munus elemosinarium, quod Sanctæ Dei Genitrici trado, ad monasterium Gigniacense olim fuerit destinatum: quod ego tam præcatibus, quàm etiam commutationibus, Abbati ipsius loci, & sibi commissis fratribus firmare rogavi, nè per meum discessum, vel hæredum meorum, ab aliquâ eminenti personâ monachi Trenorcenses aliquam calumniam à meis successoribus patiantur...... Ut autem hæc donatio firmitatis lege roboretur, eam manu firmare curavimus, & amicis nostris, ac fidelibus ad consentiendum tradidimus. S. Aynrici qui donationem istam fieri & firmare præcepit. S. Mannoni, S. Adalgeri, &c. S. Domni Zanthini venerabilis Abbatis qui firmavit, & firmare rogavit. S. Unariberti præpositi. S. Gozberti, &c. Data per manum Wagonis Cancellarii & Levitæ, anno XXXº. Iº. regnante Gonrado Rege. ?? {120}983. ?? Mense Junio, feriâ II. anno Incarn. Dominicæ DCCCCLXXXIII. & anno XXX. regnante Lotario Rege Francorum, Warinus & uxor ejus Dada, dant Trenorchiensi monasterio vineam unam, sitam in Comitatu Cabillonense, in fine Tasiacense, in villâ Aclis. ?? 989. Charte de Hugues Capet. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, HUGO divinâ præordinante clementiâ Rex Francorum. Si cultis & Deo dicatis locis, ob remedium & salutem animarum nostrarum conferre cupimus, non solùm temporalem credimus nobis augmentari dignitatem, verùm etiam æternam recepturos nos in cœlis haud dubitamus mansionem. Quapropter noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium: tàm præsentium quàm futurorum sollertia, quoniam adiit nostræ celsitudinis clementiam Odo venerabilis Abbas, humiliter supplicando efflagitans, quatinùs præcepta quæ antecessores nostri, Francorum scilicet Reges, Sanctæ & intemeratæ Virgini Mariæ, Sanctóque fecerant Filiberto Confessori præcellentissimo, jam prænotato Abbati, omnibúsque monachis ejus nutu subditis, præcepto nostræ auctoritatis corroboraremus; pro Dei Sanctorúmque omnium amore, atque pro salute animæ meæ, conjugisque meæ, seu filii nostri Rotberti Regis, necnon & pro perpetuâ prosperitate nostrâ, ac statu regni nostri. Quorum petitionibus annuentes, concedimus jam prælibato Abbati, abbatiam S. Valeriani Martyris, quæ est sita in pago Cabillonensi, super Sagonnam, quâ ipse corpore quiescit. Castrum quoque Trinorchium, quod est ex jam dictâ abbatiâ, & reliqua ut in diplomate Ludovici Transmarini, iisdem penè verbis, nisi quòd pro cespitatico habet sospitaticum: hac verò conclusione. Unde hoc nostræ Altitudinis præceptum fieri, prædictóque Abbati Odoni dari jussimus, per quod ipse, suíque successores, memoratas res, quas modò concedimus, & præterito concessimus, ritu perpetuò teneant atque possideant. Et hoc nostræ auctoritatis præceptum inviolabile permaneat, sigillo nostro insigniri jussimus. Ragenaldus Cancellarius subscripsit. Signum HUGONI Regis. Anno II. regnante Hugoni Rege. Data XI. Kalendas Junii. Le Roi représenté dans le sceau, n’étend pas la main droite, comme un Evêque qui bènit, ainsi que dit le P. Chifflet; mais il tient une main de Justice. ?? ?? De Wagone Abbate XVII. 1. Ad locum sanctæ Dei genitricis Mariæ, sanctíque Philiberti Confessoris Christi, cui præesse videtur Wagona humilis Abba, quidam Garbertus dat mansum unum, situm in pago Matisconense, in villâ quæ dicitur Chirobles. 2. WAGONI Abbati, & ejus Congregationi, amore Dei omnipotentis, & almæ Mariæ Virginis, & Sancti Philiberti Confessoris, & Sancti Valeriani eximii Martyris, quidam Sacerdos Ewrardus nomine, dimittit omnem querelam quam habere videbatur contra illos, super quadam terrâ, sitâ in Comitatu Cabilonensi, in fine Baloracense, in villâ quæ vocatur Barberia. Ex autographis Trenorciensibus. {121}?? ?? Mense Maio, regnante Radulfo Rege annos XX. quidam Bernardus, ad locum sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & sancti Philiberti, seu sancti Valeriani Martyris, dat de suâ hereditate mansos duos, sitos in Comitatu Lugdunensi, in villâ Muntaniaco: unum in præsenti, alterum post obitum suum. Terminantur autem à manè & à serò, rivo decurrente, &c. Rainfredus monachus scripsit. Note du P. Chifflet. Hic est Radulfus III. Conradi filius: nam ejus avi & proavi Radulforum non est habita ratio in pago Lugdunensi. Rodulfus autem Francorum Rex Richardi filius, ad annos tantùm XIII. regnavit. Fuit annus ille Radulfi XX. Maio mense, Christi 1013. {124}?? Donation de l’Eglise de S. Julien. ..... Ego Gualbertus & uxor mea Aya, & frater meus Bernardus & uxor ipsius Gisla, nepos etiam noster Remencus, ac mater illius Luda .... donamus ex rebus quæ nobis jure hæreditario cedere videntur, sanctæ Dei genitrici & perpetuæ Virgini Mariæ, inclitóque martyri Valeriano, seu almo Confessori Christi Philiberto, quiescentibus Trenorchico in cœnobio, ubi etiam domnus Ardagnus præesse videtur, quandam ecclesiam constructam in honore St. Juliani, cum cuncta sibi hæreditate adjacente, quæ nostro dominatui subesse videtur, ut habeant ex hoc in reliquo supradictorum sanctorum monachi potestatem quidquid facere voluerint ex ea. Videlicet terram cultam & incultam, pratos etiam cum pascuis, silvas quoque pinorum & quercuum, aquas etiam binas, una vocatur duneria, alia drulia, à quibus ipsa hæreditas ternis partibus circumdatur & terminatur: à quarta autem parte terminatur via publica. Est autem sita in Episcopatu sanctæ Mariæ Anicio. Si quis autem &c.... Ut autem hoc scriptum firmum in ævum permaneat, manibus propriis firmamus, ac hæredibus nostris & vicinis corroborare facimus. S. Gualberti qui hoc scriptum fieri ac firmare voluit. S. uxoris ejus Ayæ. S. Bernardi {125}& uxoris ipsius Gislæ. S. Remenci & matris ejus Ludæ. S. Filiorum Gualberti, Guilelmi, & Girberti, & Hugonis. S. Pretri Presbyteri. S. Bonipari. S. Poncii. S. Josceranni. Facta autem est hæc Karta anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi i. XXXVIII. II. idus Septembris feria II. regnante Ayndrico Rege. Data per manum Bernardi monachi supradictorum sanctorum. ?? 1037. Donation de l’Eglise de S. Ferreol. Ego GUICHARDUS, & uxor mea Maxima, & frater meus Berlio, uxórque illius Leodgardis, ac nepotes nostri Artaldus & Stephanus, &c. donamus Sanctæ Dei Genitrici, & perpetuæ Virgini Mariæ, inclytóque Martyri Valeriano, seu almo Confessori Christi Philiberto, quiescentibus Trenorchensi in loco, congregationíque monachorum inibi famulantium Deo, ubi nunc domnus Ardagnus Abbas præesse videtur, Ecclesiam Sancti Ferreoli, quæ est sita in archiepiscopatu Viennensi; cum suis decimis, & monte in quo ipsa Ecclesia fundata est. Donamus & tres mansos, in ipsius montis parte quæ Orientem respicit positos; cum campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarúmque decursibus: videlicèt Karusium, & Brachium vivum, &c. Signum Guichardi & Berlionis, & uxorum eorum Maxime ac Leodgardis, atque nepotum illorum Artaldi & Stephani, qui hoc scribi ac firmari voluerunt. Signum Leodegarii Archiepiscopi. Facta est autem hæc conscriptio, VIII. Kalendas Novembris, feriâ tertiâ, anno Incarnationis Domini M. XXXVIII. Regnante in Franciâ Rege Ayndrico. Data per manus Bernardi Sacerdotis & monachi, quamvìs indignissimi. Ex autographo. 1056. Donation de Florés par Falcon de Jaligni. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Ego FALCO de Jaliniaco, notum facere disposui omnibus circumquaque manentibus, tam futuris quàm præsentibus, quoniam ego ipse peccatorum meorum, necnon & prædecessorum meorum multitudinis reminiscens in corde meo disposui, quantulam cumque elemosinam facere de beneficiis michi à Deo collatis: scilicet pro emundatione peccatorum nostrorum, & adeptione cœlestium gaudiorum: quod & feci. Audieram enim à sapientibus, quia sicut aqua extinguit ignem, ità elemosina extinguit peccatum. Quapropter dedi Beatæ Mariæ Genitrici Dei & Domini nostri Jesu Christi, atque Beato Valeriano, necnon & inclyto Philiberto, ac beatissimis reliquiis Trenorchiensis monasterii, & monachis ibidem morantibus, per manum domni Vvillelmi fratris mei, & ejusdem loci Abbatis, quidquid in possessione michi fuerat, ab aquâ Tessia in anteà usque Tresalium: & omnia quæcumque in Tresalio intùs & deforìs in dominio meo possederam. Scilicet in contaminiis, in molendinis, in olchis, in ordeis, in avenis, in denariis, in gallis fuaciis. Insuper pottas ejusdem Tresalii, & reditus earum, præter milites & fedos eorum. Quartam verò partem Ecclesiæ absque calumniâ insuper dedi, cum secretaniâ & omnibus appendiciis suis. Alodium autem ejusdem Ecclesiæ supradictis monachis habere concessi, eo tenore quòd ipsi fevatores qui tunc temporis reliquas partes ejusdem Ecclesiæ tenebant, vel subsequaces eorum tenerent, cum monachis supradictis, omnibus aliis postpositis emptoribus leviùs concordarent: & sic monachi in perpetuo possiderent. Dedi etiam pratum Viscumtale, & mansum de Bordis, & {126}in omnibus boschis meis quicquid eis necessarium fuerit, tam ad calefaciendum, quàm ad domos suas ædificandum, & ad porcos suos etiam depascendum. Hæc omnia prædictis monachis liberè concessi habere, & quietè perpetuò possidere. Remoto omni viatore, sine Præposito & malâ toltiâ, absque malâ consuetudine, vel mei vel successorum meorum. Concedente & auctrice uxore meâ Beatrice, ex cujus conjugio hæc omnia cum aliis honoribus mihi provenerant. Filiis meis, Gulferio atque Itherio concedentibus atque laudantibus. Signum domni Vvuillelmi Abbatis. Signum Armanni monachi, filii Vicecomitis de Polognac. S. Pontii monachi. S. Guidonis monachi. S. Gathardi de Carel. S. Franconi Viatoris. S. Anselmi Grossi. S. Petri Lungigula. Signum domni Falconis. S. Beatricis uxoris suæ. S. Gulferii. S. Itherii filiorum suorum. S. Bladini de Vallerias. S. Ainonis de Chavarocâ. S. Arthaldi. S. Stephani Presbyteri. S. Hugoni de Castel. S. Eldradi de Becciaco. S. Fulconide Gleneglis. S. Letaldi. Hoc donum, & hanc elemosinam, Domino Falcone multùm deprecante, & multùm elaborante, laudavit & confirmavit domnus Stephanus Arvernorum Episcopus, residente eo, & Ordines suos faciente in sede suâ quæ dicitur Bilom: & eodem excommunicante & anathematizante omnes quicumque hoc donum vel elemosinam infringere temptaverint; ut cum Judâ traditore, & Dathan, & Abiron, in inferno sine defectu pœnas perpetuas luant. Signum domni Stephani supradicti Episcopi .†. S. Falconis Archidiaconi. S. Stephani Cantoris, cognomento Afichet. S. Emenonis Archibresbyteri. S. Faramundi. S. Bernardi de Baig. Data est hæc charta per manum Vvuillelmi Presbyteri, Anno ab Incarnatione Domini M. LVI. Indictione VIIII. Epactâ I. Concurrente I. Regnante Heynrico Rege in Franciâ anno XXVI. ?? 1059. Charte du Roi Henri I. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, HENRICUS divinâ præordinante clementiâ Rex Francorum. Si cultis & Deo dicatis locis, ob remedium & salutem animarum nostrarum conferre cupimus, non solùm temporalem credimus nobis augmentari dignitatem, verùm etiam recepturos nos in cœlis haud dubitamus mansionem. Quapropter noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, tam præsentium quàm futurorum sollertia, quoniam adiit nostræ Celsitudinis clementiam Guilhelmus humilis Abbas, humiliter supplicando efflagitans, quatinùs præcepta quæ antecessores nostri, Francorum scilicet Reges, sanctæ & intemeratæ Virgini Mariæ, Sanctóque fecerant Philiberto Confessori præcellentissimo, jam prænotato Abbati, omnibúsque monachis ejus nutu subditis, præcepto nostræ auctoritatis corroboraremus, Pro Dei Sanctorúmque omnium amore, atque pro salute animæ meæ, conjugísque meæ Annæ, filiísque nostri Philippi Regis, necnon & perpetuâ prosperitate nostrâ, ac statu regni nostri. Quorum petitionibus annuentes, concedimus jam prælibato Abbati, abbatiam S. Valeriani Martyris, quæ est sita in pago Cabillonense, super fluvium Sagonnam, quâ ipse corpore quiescit. Castrum quoque Trenorchium, quod est ex jamdictà abbatiâ: necnon & omnes res, quæ olim à fidelibus Christianis prædicto Martyri collatæ {127}fuerunt. Tornucium quoque villam, cum omnibus ad se pertinentibus vicis & villis, scilicet Lambras, Balenatam, Morincas, Plotas, Costaldas, Villanova, Manciacum, Pistriacum, Briana. Lovincum cum adjacentiis suis, quæ sita est in confinio episcopatuum trium, scilicet Vesoncionensis, Lugdunensis, & Cabillonensis. Et Bisiacum villam, & Bodellam, & Caprosium, Sanctúmque Benignum, in episcopatu positas Lugdunensi, cum aliis Ecclesiis his pertinentibus in eodem episcopatu. Et in episcopatu Matiscensis Ecclesiæ, Ecclesias cum villis, Ulchisiacum, Atziacum, Campanias, Lennam, cellam Sancti Romani cum quinque Ecclesiis: & in ipso episcopatu Ecclesiam Sanctæ Mariæ, Belnadum vocatam, & aliam nomine Li. Et in Comitatu Arvernensi, monasterium Tresal, cum unâ parrechiali Ecclesiâ: & cellam S. Porciani, cum decem Ecclesiis, & omnibus sibi pertinentibus exeniis. Et in pago Vellavensi monasterium Godit, cum Ecclesiis sibi pertinentibus: Sanctíque Mauricii locum Vallis Amblivinæ. Et in pago Arausicense monasteria duo, Dusaram & Vallem Nimfarum, cum Ecclesiis ad se pertinentibus. Et in Episcopatu Pictavensi, monasterium quod vocatur Hero insula, in maris Oceani limbo positum, cum Ecclesiis tredecim; locúmque vocabulo Losdunum, cum pertinentibus sibi villis & Ecclesiis septem. In Episcopatu Andegavensi, Ecclesiam Sanctæ Mariæ, vocabulo Conaldum, cum Ecclesiis & villis sibi pertinentibus; Tasiacum, Madernas, Fabricas, Bernezacum, Ponciacum, Loriam, Tarenciacum. Et in Episcopatu Namnetico, monasterium quod vocatur Deas, cum Ecclesiis sibi pertinentibus; Corcoiaco, Sancto Liminio, Lemovicinâ, & aliis, olim Sanctis prænominatis à bonis hominibus collatis. Buxiolum quoque in pago Cenomannico. Cellam quoque S. Prudentii in pago Pictavensi. Talgariam, Adriacum, & Classiam, & Caciacum in pago Belcinensi. Asinarias in pago Pictavensi, cum omnibus ad se pertinentibus rebus. Eo videlicet modo, ut præfati Sancti, & prædictus Abbas, suíque successores perpetualiter habeant. Volumus itaque in prædicto loco trapezetas esse: & ut prædictus locus caput sit omnium suprascriptarum rerum, & super omnia quæ aut à nobis, aut à fidelibus nostris amodò collata fuerint. Igitur memorato loco omnes res suprascriptæ deserviant, & sint in usibus monachorum, & necessitatibus pauperum. Prætereà licentiam damus eidem Congregationi, de se semper eligendi Abbatem, secundùm S. Benedicti regulam, sicuti & alii Reges, nostri antecessores fecerunt. Annale quoque mercatum per dies quatuor, tribus temporibus anni concedimus: in festivitate Sanctorum Petri & Pauli Apostolorum, & in Nativitate Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & in festivitate S. Martini Episcopi & Confessoris: & teloneum ipsius mercati. Volumus quoque ut à nullâ impediatur judiciariâ potestate. Concedimus quoque eis immunitatem sexcentorum solidorum, quam Karolus Imperator, & cæteri Reges post ipsum concesserunt: cujus immunitatis infractor sexcentorum solidorum fore culpabilis judicetur. Erogamus itaque luminaribus ipsius Ecclesiæ, totum quicquid exinde sperare potuerat jus fisci nostri. Jubemus itaque ut nullus nostrorum vel successorum, Dux, Comes, seu Vicecomes, aut Vicarius, aut Missus discurrens, in prædictâ immunitate, aut monasterio à nobis & antecessoribus nostris {128}collata exquirere, aut mansionaticum, aut parafredum, aut eulogias præsumat: neque horum quippiam ab eorum servis, colonis, seu francis super eorum terram commanentibus exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, sive de suis teloneum aut ullam exactionem: neque in mari, sive in Ligeri fluvio, aut Rhodano, seu Sagonnæ, aut Dou, vel cæteris fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus exigere audeat aut præsumat, aut navaticum, aut sospitaticum, aut salutaticum, aut portaticum, neque in terrâ rotaticum, neque in tabernis ullam exhibitionem. Præcipimus quoque nostrâ regiâ auctoritate, ut nemo Antisticum, vel Comes, aut aliqua laïcalis potestas, in præfato loco placitum constituere aut tenere audeat. Unde hoc nostræ Altitudinis præceptum fieri prædicto Abbati Guilhelmo jussimus, per quod ipse, suíque successores, memoratas res quas modò concedimus, & de præterito concessimus, ritu perpetuo teneant atque possideant. Sciátque se, infractor hujus concessionis, reum à Deo in gehennà dampnari, nostrâque se sciat omnino gratiâ privari, quamdiù non cessaverit calumpniari. Et ut hoc nostræ auctoritatis præceptum inviolabile permaneat, sigillo nostro insigniri jussimus. Signum HEYNRICI Regis. Signum PHILIPPI Regis. Actum Remis civitate, in Pentecosten festivitate, & in Maio mense. Scriptum manu Guilhelmi, ad vicem Balduini regii Cancellarii, regnante Domno gloriosissimo Heinrico, anno XXVIIII. & I.C.N.T.O.I. Domini 8. LVIII. Coronato eodem die Philippo Heynrici Regis filio. Sigillum membranæ affixum. Chifflet page 315. Hoc Henrici regium diploma describit & confirmat apposito suo sigillo Philippus Dei gratiâ Francorum Rex cognomento Pulcher, addens ad finem; Quæ omnia & singula suprascripta, rata, grata, & firma habentes, & nostri plenâ deliberatione consilii, piis antecessorum nostrorum vestigiis inhærendo, gratiosè in omnibus innovamus, corroboramus, laudamus, approbamus, & ratificantes plenissimè nostrâ auctoritate regiâ, ex certâ scientiâ confirmamus; & ut rata & stabilia futuris perpetuis temporibus inviolabiliter perseverent, nostrum fecimus præsentibus litteris apponi sigillum. Actum Parisius, nostro generali Parlamento sedente, anno Domini millesimo trecentesimo octavo, mense Martio. Idémque describunt & confirmant alii Reges, Karolus V. Sapiens vulgò dictus, anno 1367. mense Decembri; Karolus VII. die Junii XI. anno Christi 1439. regni XVII. Karolus VIII. anno regni XI. 1494. & Ludovicus XII. mense Augusto anni 1501. regni IV. Sed & Rex Philippus I. Henrici filius privilegium simile, & eisdem omninò verbis conceptum, Abbati eidem VVillelmo dedit, absque temporis notâ: quod postmodùm anno 1309. mense Aprili descripsit & confirmavit Philippus Pulcher. 1060. Charte du Roi Philippe I. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, PHILIPPUS gratiâ Dei Rex. Si locis cultibus divinis mancipatis, ac servorum Dei necessitatibus, emolumentum regiæ celsitudinis exhibemus, profuturum nobis hoc ad præsentem {129}vitam feliciter transigendam, & ad futuram beatitudinem faciliùs obtinendam nullatenùs dubitamus. Quocircâ noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium industria, quoniam adiit nostræ præsentiam potestatis Guillelmus infimus omnium Abba, humiliter supplicando efflagitans, quatinùs præcepta quæ antecessores nostri Francorum Reges, sanctæ & intemeratæ Virgini Mariæ, sanctóque fecerant Philiberto Confessori præcellentissimo, prænotato Abbati, omnibúsque monachis ejus nutu subditis præcepto nostræ auctoritatis corroboraremus: & Dei, Sanctorúmque omnium amore, atque pro salute animæ meæ, patrísque mei Donni Heynrici Regis, genitricísque meæ Annæ, necnon & perpetuâ prosperitate nostrâ, ac statu regni nostri. Quorum petitionibus annuentes, &c. ut in diplomate patris ejus Henrici Regis. Chifflet, p. 316. Desunt in autographo subscriptiones omnes, cum temporis annotatione: solúmque ibi cernitur sigillum regium membranæ affixum, & monogramma hac formâ. Hoc privilegium Philippus alius Rex describit & confirmat anno 1309. mense Aprili. 1060. Fondation du Prieuré de Loudun. Sæpè contingere solet ut benè gesta parentum perturbet successio posterorum, dum de rebus Ecclesiæ Dei collatis, minùs sufficiens adhibetur testium cautela, vel non superest charta vivacior. Eapropter ego ISENBERTUS per patientiam Dei Pictavensis Episcopus, donationem cujusdam Militis, parrochiani nostri, HUGONIS scilicèt nobilissimi & devotissimi viri, quam monachis Trenorchiensibus in Ecclesiâ Beatæ Mariæ Lausdunensis divinas excubias celebrantibus tam spontaneus quàm devotus obtulit, firma in perpetuum forè modis omnibus volui, & præsentem paginam sigilli nostri charactere communivi. Placuit itaque præfato Hugoni, ut Ecclesias tres quas in castro Lausdunensi, de feodo gloriosissimi Principis Gaufredi Comitis Andegavensium tunc temporis tenere videbatur, memoratis fratribus, Trenorchiensibus nimirum monachis, pro redemptione animæ suæ, & Arsendis uxoris suæ & filiorum suorum, Hugonis scilicet atque Teobaldi, liberali & munificâ manu condonaret. Sunt autem Ecclesiæ tres, altera Parrochialis in honorem beati Petri Apostoli, infra muros castri Lausdunensis: reliquæ verò duæ extrà muros positæ, quarum altera in honorem gloriosæ Virginis & Matris, tertia verò Beati Baptistæ Johannis nomine consecratæ sunt: quas totâ mentis alacritate, cum propriis oblationibus quarumlibet rerum, & baptisterio, & lege debitâ sepulturæ, cum singulis denariis singulorum Sacramentorum, servis Dei monachis, à supradicto Hugone suppliciter rogatus, in manu venerabilis viri Guilelmi Trenorchiensis cœnobii Abbatis, integraliter iterum iterúmque concedo atque confirmo. Ventas etiam quas teloneum dicunt, de diversis quibuslibet rebus, singulis Dominicis diebus, à primo signo quo vespertina diei Sabbati pulsatur hora, usque ad finem {130}sequentis Dominici diei, & eo modo per singulas beati Petri festivitates, & ante festivitatem beati Johannis Baptistæ, die quæ Mercurii nuncupatur, supradictis monachis liberaliter valdè contradidit. Nec minùs quoque concessit memoratis fratribus, quicquid ab hæredibus propriis, vel jure emptionis, vel ipsorum hæredum largitione in posterum sibi poterint adquirere. Pro his igitur quæ præmisimus beneficiis Ecclesiæ sanctæ collatis, & pro salute Gaufridi illustrissimi Comitis Andegavensium, cujus consilio & voluntario assensu præsens donatio facta est, concesserunt monachi Lausdunenses, ut omnibus diebus usque in perpetuum, pauperem unum cibo & potu sufficienter reficiant. Quòd si pauper idem recesserit vel obierit, alium loco ejus eodem modo substituent. Sed & annuatim pro præfato Hugone, & uxore ejus Arxende, & filiis ejus Hugone & Teobaldo, sicut pro monachis professis debitum anniversarium celebrabunt, & nomina eorum in Martyrologiis suis conscripta perenniter retinebunt. Si qua verò ecclesiastica sæcularísve persona præfatam elemosinam quolibet modo perturbare, vel super hoc monachos inquietare temptaverit, in extremo die judicii divinâ se noverit anathematis animadversione feriendum. Ego Hugo hujus patrator donationis, manu propriâ confirmans libens subscripsi. Ego Teobaldus filius ejusdem Hugonis, manu propriâ libens subscripsi. Ego Isenbertus Pictavensis Episcopus manu propriâ subscripsi, & sigilli nostri charactere communivi. Ego Gaufridus Comes Andegavensis manu propriâ subscripsi, & præsentem chartam impressione sigilli nostri sollemniter roboravi. Actum publicè Lausduni, per manum nostram, præsente & collaudante Gaufrido præstantissimo Andegavensium Comite, anno ab Incarnatione Domini M. sexagesimo, regnante Heinrico victoriosissimo Francorum Rege anno XXX. Philippo verò filio ejus anno primo celebriter imperante. †. Signum Comitissæ Adelaidis Teutonicæ. S. Oddonis filii Comitis Stephani Blesensis. S. Oddonis de Castro Radulfi. S. Johan. de Castro Fessâ. S. Alberti Præpositi de Monsorel. S. Gaufredi de Insulâ. S. Radulfi de Pulliâ, &c. ?? ?? Donation par Hulric de Baugé. ..... Trado ego Hulricus qui dicor de Balgie, per manum Domni Humberti Archiepiscopi Lugdunensis, & per manum Domni Petri Trenorciensium Abbatis, scilicet Capellam sancti Andreæ quæ in proprio & quieto alodio meo sita est. Hanc, inquam, cum cimiterio, & manso de Vuiart à Beatrice matre mea huic capellæ collato, & parochiam à flumine quod dicitur Veisia, quidquid videlicèt extra castrum esse videtur ad eandem pertinens villam, dono sicut dixi. Hoc itaque ea conditione facio, quatenùs in eodem loco honorabilem cum cæteris officinis monasticis usibus aptis, ad serviendum Deo Trenorcenses monachi ecclesiam construant, in quâ jugiter Domino Sanctísque ejus serviant, eámque æternaliter possideant .... Addo mansum qui dicitur Malacort, cum suis omnibus appendiciis: ita videlicet ut habitatores supradicti Burgi, & mansum absque occasione coacti servitii mihi posterísve faciendi, prædicti monachi liberè & absolutè teneant, possideant & gubernent. Ad cujus doni cumulum etiam {131}Domnus præfatus Abbas, cum capituli sui laude, de prædiis sanctæ Mariæ adauxit. Hoc videlicet quod habebat in villâ Lopona, & in eâ quæ dicitur Graise & Marpent, & hoc de Faiola, & quidquid supradictæ Balgiacensi Ecclesiæ ex suâ Trenorchiensiúmque parte proveniret inter Veilam & Reissosam. Insuper etiam quidquid habebat in villam sancti Benigni, & in villam de Chivrois, præter decimam omnis annonæ in milium, &c. Hoc igitur factum est sub tempore Domni Humberti Lugdunensis Archiepiscopi, eodem favente: & Domni Guidonis Matiscensis Comitis, XIIII. Kalendas Februarii, anno ab Incarnatione Domini millesimo LXXV. Indict. XII. sub Domno Drogone Matiscensium Pontifice, regnante Philippo Rege in Franciâ. ?? 1075. Charte du Roï Philippe I. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, PHILIPPUS Dei misericordiâ Rex Francorum. Cùm omnis sollicitudo Catholicorum Regum duas principaliter habeat partes, unam protegendi, alteram prohibendi; protegendi scilicet bonos, prohibendi verò malos; utriusque tamen effectus videtur divinis auctoritatibus convenire. Hinc enim voluntas fidelium ad cœlestia promerenda sublimiter adjuvatur, indè verò à veris Regibus diabolo verissimè repugnatur. Ex quibus medium illud divinis commendatum paginis præceptum voluntariè perficitur, quo fideles cuncti assiduè orant, non modò pro Regibus, verùm etiam pro omnibus in sublimitate constitutis. Quocircà nos quoque transactis pueritiæ nostræ annis; in quibus alternaverunt & labores regni propter infidelitates quorumdam, & prosperitates nostræ propter solam benignitatem Dei; considerantes quia si tantus quis fuerit re ac nomine, quantus & orbis, omnis tamen morti mundana gloria cedat; placabilem nobis fieri Dominum ac Salvatorem nostrum misericorditer speramus, si locis ei sacratis, ipsíque servientibus, quietem & salubrem stabilitatem non modò in præsenti, verùm etiam in futuro sollicitè præparamus. Unde noverit nostrorum fidelium universitas, Petrum Abbatem Trenorciensis cœnobii, quod est constructum in honore Sanctæ Dei Genitricis, ubi etiam beatus Martyr Valerianus, & gloriosissimus Confessor Filibertus corpore quiescunt, quæsisse à nobis, & quærendo impetrasse, ut privilegia olim ab antiquis Francorum Regibus, Karolo scilicet & Ludovico, loco Trenorciensi sublimiter facta, nostrâ sublimitate innovata firmarentur. Prætereà quoniam mundus iste erga eos qui volunt piè vivere, semper alternat; nunc præcipuè cùm jam penè nemo est qui non sapiens ac prudens malit videri quàm esse. Quia quoque Majestatem nostram à quibusdam sollicitari audierat, quærentibus locum ipsum (quod nimis grave videtur) sibi à nostrâ sublimitate donari; visum est supradicto Abbati, & sibi commissis fratribus, donum simúlque privilegium à nobis quærere, quo loco in libertate illâ quâ ab antiquis Regibus olim fundatum ac stabilitum fuerat, deberemus firmiter constituere, & nunquam in alterius potestate, ditione, vel dominio, dono vel factione aliquâ verborum permitteremus aliquatenùs devenire. Cujus petitioni eò libentiùs cessimus, quò etiamsi minùs peteretur, ultrò à nobis offerendum fore cognovimus. Præsertim cùm locus ipse Domino Salvatori, & beatæ Genitrici, Sanctorúmque reliquiis condonatus, ita ipsorum Regum {132}rogatu apostolicâ sit auctoritate munitus, ut qui eum ad aliquos proprios usus subdi voluerit, non modò mundanis nostris legibus, quod primò semel Deo donatum est revocando, verùm etiam dissimulato quod ibi positum est anathemate, divinis, simúlque Apostolicæ Sedis auctoritatibus reipsâ cognoscatur omnimodis obviare. Sed hæc hactenùs propter futurorum cautelam, ad demonstrationem dicta sint: jam verò quæ sequuntur, ad ipsius causæ utilitatem auctoritate nostrâ proficiant. Igitur privilegio nostræ regiæ auctoritatis confirmamus & condonamus beatæ Dei Genitrici, & beatis Valeriano Philiberto, & aliorum Sanctorum reliquiis quæ in ipso loco continentur, & prædicto quoque Petro Abbati, & monachis in eodem loco professis, præsentibus & futuris, omnia quæ in præceptis gloriosissimorum Regum sunt inserta: id est, prædictum locum, & omnes res ei adjacentes vel ad eum pertinentes, cum omni libertate: omnes quoque res quæ olim à fidelibus prædictis Sanctis collatæ sunt, quolibet modo inde abstractæ sint: dona etiam omnia prædecessorum nostrorum Regum, privilegia quoque Regum, necnon etiam res in privilegiis designatas, cum omni integritate, & plenitudine æternaliter ad habendum & jure ecclesiastico possidendum condonamus, & condonando concedimus. Privilegia equidem Apostolicæ Sedis, privilegium quoque Episcoporum, quia deprecatione Regum ad libertatem loci facta sunt, sinceriter conlaudamus, & conlaudando firmamus. Donum etiam beatæ Dei Genitrici, & prædictis Sanctis, sæpedicto quoque Abbati ac fratribus loci facimus, & hoc donum privilegio & regio edicto firmamus; nunquam nos, vel aliquem heredum vel successorum nostrorum, donum, aut testamentum, vel aliquid quod libertatem tanti loci impediat, alicui personæ cujuscúmque potestatis vel ordinis esse facturos: sed semper locum illum Domino Salvatori, & beatæ Genitrici, necnon & Sanctis quorum est reliquiis insignitus, monachísque ibidem professis, hoc nostro privilegio & dono munitum permanere perpetuò constituimus, & constituendo firmamus. Ut autem hoc nostrum edictum à Francorum Regibus perpetuò custoditum permaneat, auctoritate Episcoporum nostrorum firmare & corroborare fecimus. Si quis autem temerariâ præsumptione, cœcâque cupiditate hoc privilegium, quod Dei & nostrâ auctoritate firmamus, in aliquo infringere præsumpserit, sciat se reum majestatis Francorum, & auctoritate Episcoporum nostri regni, quoadusque ab inlicitâ præsumptione quiescat, anathematis vinculo obligatum. Hanc igitur sanctionum evidentissimam confirmationem, manibus sacrorum præsentium Pontificum subternotatam, absentium quoque Consacerdotum auctoritate & consignatione fulciri & insigniri postulamus, & postulando præcipimus. Ut autem hoc nostræ providentiæ decretum, in Dei nomine firmitatis obtineat vigorem, manu nostrâ propriâ eum firmavimus, & bullis nostris subinsigniri jussimus. Signum Manasse Remensis Archiepiscopi. S. Tetbaldi Suessionensis Episcopi. S. Elinandi Laudunensis Episcopi. S. Rabodi Noviomensis Episcopi. S. Widonis Belvacensis Episcopi. S. Engelardi Silvanectensis designati Episcopi. S. Aganonis Augustidunensis Episc. S. Frederici Dapiferi. {133}S. Waleranni Camerarii. S. Ervei Magistri pincernarum. S. Hugonis Constabularii. S. Domnæ BERTÆ Francorum Reginæ. S. Domni PHILIPPI Francor. Regis. S. Domni HUGONIS fratris Regis Francorum. S. Stephani Comitis. S. Ivonis Comitis. S. Wilelmi Suessionensis Comitis. S. Landrici Matiscensis Episcopi. Ego LODOVICUS Francorum Rex hoc præceptum laudo & confirmo. Datum publicè in palatio nostro, in castello Sancti Medardi, ad orientalem plagam non longè ab urbe Suessionis, anno Incarnati Verbi M. LXXV. anno verò regni nostri XVII. Goiffridus Parisiorum Episcopus, Regis Cancellarius concedendo legi, & relegendo laudavi. Locus sigilli membranæ affixi. Chifflet, p. 326. Landricus Matiscensis, quamvis ex biennio Episcopus; quia tamen, extrà ordinem positus est in autographo, non videtur primæ tabularum confectioni interfuisse. Ludovicus porrò Francorum Rex infra omnes subscriptus, is est Grossus cognomine; qui quia natus nondum erat anno 1075. consequens est ut (quod olim fieri solebat) multis post annis paternum privilegium subscriptione suâ comprobarit. 1077. ?? Galterius de Pariniaco, propter remissionem peccatorum suorum, & pro animâ patris sui, & matris suæ, Ecclesiam castelli ejusdem, & res quæ ad altare ipsius Ecclesiæ, & etiam ad eamdem Ecclesiam pertinebant, Beatæ Dei Genitrici Mariæ, & Beato Philiberto, domno quoque Petro Trenorciensis cœnobii Abbati, & fratribus ad eumdem locum professione monachicâ pertinentibus donavit, & in perpetuum liberè eos possidere concessit. Quod donum, ecclesiasticâ auctoritate suadente, volente Galterio, domnus Abba Petrus, primùm ab Augustudunensis Ecclesiæ Episcopo Aganone accepit; deinde (ut suprà dictum est) Galterius cum filiis suis donavit, atque concessit. Facta est autem hujus donationis confirmatio vel redintegratio, anno ab Incarnatione Domini M. LXXVII. Epactâ VII. Indictione V. Lunâ XII. regnante Philippo Francorum Rege. In præsentia domni Petri Abbatis, & monachorum suorum, Stephani de Sandriaco, Guillelmi Gregorii, Guidonis Grossi, Bertranni Elemosinarii: videntibus & audientibus istis, Odone Rufo, Agilone de Busone, Eldino de Vilare, Hugone Tebo, Bernardo Apolgart, Agilone de Verneret, Bertranno Duranno fratribus, & multis aliis. ?? ##?? ?? Gestinus Machicolensis Dominus, propter tutelam vitæ filiorum suorum, Garsiæ, & Rodulfi, & Joscelini, filiæ quoque suæ Agnetis: ad remedium animæ patris sui Aschoit, & matris suæ Vigardis, dat Beatæ Mariæ, & Sancto Philiberto, Sancto quoque Martyri Valeriano, necnon domno Petro Abbati & fratribus, filiísque suis præsentibus & futuris, locóque Tornutiensi, apud castrum suum Machicol terram in quâ illi monasterium cum {134}regularibus officinis possint ædificare: & sufficientes eis ad hunc finem reditus assignat. Nulla est adscripta temporis nota ?? ?? Donation des Eglises de S. Corneille & de S. Didier. Præsentibus & futuris notum esse volumus, quòd Ego Hugo Bisontinensis videlicèt Archiepiscopus, dedi Deo & Sanctæ Mariæ, sanctísque Valeriano atque Philiberto & sanctæ Ecclesiæ Trenorchiensi, necnon & Abbati Petro, & Vvilelmo Sacristæ cognomine de Monmoret; Ecclesiam Sancti Cornelii, & Ecclesiam Sancti Desiderii, cum decimis & appendiciis suis: quæ videlicèt Ecclesiæ ex prædicti Guillelmi progenie movebant. Quod donum siquis tam ex præsentibus quàm ex futuris infregerit, vel violaverit, anathemate perpetuo feriatur, & cum Dathan & Abiron in infernum pœnas patiatur. Hujus doni testes sunt Mainerius Decanus Sancti Johannis, Hugo cognomento Goret Decanus Sancti Stephani, Manasses Archidiaconus, Bernardus Magister, Bernardus Abbas Balmensis, & multi alii. ?? 1087. Eude Duc de Bourgogne confirme en partie la donation de la Princesse Constance. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti. Notum sit omnibus hominibus, quòd omnipotens Dominus qui vult omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire, fecit recognoscere Ducem Burgundiæ Oddonem nomine, torturam quam faciebat de elemosinâ quam dederat Comitissa Cabillonensis, filia Rotberti Ducis, post obitum mariti sui Hugonis Comitis, pro remedio animæ suæ, patrísque sui, & matris, & pro animabus antecessorum suorum, Domino Deo, & Beatæ Dei Genitrici, necnon & Sanctis Valeriano & Philiberto, & aliis Sanctis, quorum reliquiæ venerantur in Trenorciensi loco, monachísque inibi manentibus, terram in loco Givriaco sitam. Post quod donum, annuente Domino nostro Jesu Christo, cui inserviebat illa obnixè die ac nocte, Regina Galliciæ & Hispaniarum effecta est. De quo regno multa de facultatibus suis, ad locum supradictum recuperandum, ad servitium Dei & Matris suæ dedit, aurum scilicet, & argentum, & pretiosa ornamenta, Ecclesiæ usui apta. Revolventibus verò quibusdam annis, cum illo magno exercitu, in quo penè totius Nobiles regni Franciæ ordinante Deo venerunt Hispaniam, venit & supradictus Dux. Quid fecerunt, & quantùm laboraverunt in obsidione Tutelæ satìs notum est. Cùm autem unusquisque prout potuit remeavit ad propria, ipse Dux adiit curiam Imperatoris Anfonsi, causâ videndi avunculam suam. Ipsa autem Regina, ut vidit eum, pernimiùm læta facta est. Conquerentibus denique monachis Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, qui tunc fortè aderant in palatio Regis, beneficium suum solito more recepturi, conquesta est & ipsa de dono elemosinæ suæ, quod præfatus Dux tyrannicâ potestate abstulerat. Postquam vidit Dux Reginam sibi graviter de hac re conquerentem, devictus amore ejus, spontaneâ voluntate (ut erat rectum) concessit & dedit quandam partem, scilicet Peturas, ex integro ut sunt & ut ipsa tenebat cum omnibus consuetudinibus, supradicto loco Sanctæ Mariæ de Tornuz. Dedítque similiter mansum quem tenuit Willelmus Rufinus, cum omnibus suis appendiciis: & alios tres mansos, nec de melioribus, nec de deterioribus, similiter cum omnibus suis appendiciis: & terram ad unam carrucam; totum & ad integrum, sicut {135}meliùs habebat. Hoc totum dedit supradicto loco Sanctæ Mariæ de Tornuz prædictus Dux per manum Reginæ, eo tenore ut ab omni inquietudine suâ, vel suorum liberum & quietum, Sanctæ Mariæ & prædicto loco perpetuò permaneret, quousque det illi Deus bonam voluntatem, ut reddat aliam quam tenebat partem. Si verò quælibet persona hominis vel feminæ hoc donum calumpniare vel frangere præsumpserit, sit excommunicatus, & anathematis vinculo alligatus, quousque ad emendationem veniat. Scripta est hæc charta jubente Reginâ quæ hoc donum fecit, laudante & infirmante Duce Odone, in Leone civitate, Nonas Augusti, feriâ V. Lunâ III. Regnante Anfonso Rege in Toletis, & Philippo in Franciâ, Anno ab Incarnatione Domini millesimo octuagesimo septimo. Signum Savarici. S. Humberti de Junvillâ. S. Joffredi de Sancto Petro. S. Rotberti avunculi Ducis, fratris Reginæ. S. Rainaldi capellani. S. Mauricii Capellani. S. Arnulfi. S. Amblardi. S. Gualterii de Mont Martrot. S. Widonis de Spaniâ. Poncius Prior monasterii Sanctæ Fidis, rogantibus monachis Guilelmo Gregorio, & alio Guilelmo scripsit. ?? 1096. Restitution par Hugue Boschencus. Qualiter Ecclesia Trenorchiensis receperit vuirpitionem unæ suæ Colongiæ quam quondam injustè amiserat, posteris deinceps venturis intimare ratum duximus. Quidam enim miles nomine Hugo cognomento Boschencus qui hanc injustè diu possederat, timens hujus peccati pœnam, volénsque Hierosolimam proficisci, accessit ad sacrum altare unà cum fratribus suis, peténsque Evangelii testem, coram Domno Garino Priori, & Domno Gulferio procuratoribus prædictæ Ecclesiæ, coram multis subscriptis testibus misit, ac potiùs reddidit Deo, & beatæ Mariæ, & omnibus sanctis inibi quiescentibus, quibus jure debebatur, Colongiam totam integram cum omnibus suis ubicumque fuerint appenditiis, quæ sita est in episcopatu Matisconensi, juxta Setgiacum, in villa quæ dicitur Bissiacus vel Biziacus, &, ut fama referet, duæ carretæ vini & ampliùs omni anno reddit, extra alios exitus. Et exindè accepit à prædictis senioribus IIII. libras denariorum, & unam mulam. Hæc vuirpitio factæ est XVI. Kal. Martii Luna XV. anno ab Incarnatione Domini M. XCVI. in Francia regnante Rege Phylibbo. Abbas Trenorchensis Petrus. Signum Hugoni qui hanc vuirpitionem fecit, & hanc cartam fieri mandavit. S. Fratris sui majoris natu, qui similiter laudavit, nomine Viviani. S. secundi fratris Karulfi laudatoris. S. Bertranni de Ver. S. Stephani Richardi. S. Antedei-Præpositi. S. Gualterii de la Sala. S. Duranni curtam ensem. S. Arnulfi Malvilan. S. Seguinis Militis de Brancion. S. Guichardi de la Sala. S. Lamberti Servientis. Nostri verò ordinis quam plures, Guillelmus Secretarius, Galterius, Guillelmus arb.... Joffredus, Bernardus de Bennis Saxeus. ?? 1096. Décision du Pape Urbain II. en faveur de l’Abbaïe de Tournus. Notum sit omnibus ad quos hoc pertinere videbitur, qualiter VV. Abbas Sancti Florentii, & sui monachi, proclamationem facientes super P. Abbatem Sancti Philiberti, & ejus monachos, de Ecclesiis Sanctæ Crucis, & Sancti Nicolai de Lausduno, in præsentiâ Papæ Urbani, & totius Conventus apud Turonum, apostolicum edictum seu decretum audierunt, & audiendo quieverunt. Horum itaque proclamatione Abbas Sancti Philiberti auditâ, {136}confestim a se surrexit, & quomodò controversia de prædictis Ecclesiis, sive calumpnia inter se & illos, in nonnullis Conciliis, sive Synodis ventilata ac discussa, atque diffinita & sopita jam erat, Papæ enarravit coram Conventu. Sed & Fulco Comes Andegavensium hanc audiens altercationem, protinùs non rogatus consurrexit, & quæ super hac re noverat, Papæ omníque Conventui verâ relatione absolvit. Videlicèt contestans, hujus causæ negotium plerumque ab authenticis viris, in Conciliis ac Synodis pertractatum atque diffinitum esse; & semper Abbatem Sancti Philiberti, supradictas Ecclesias in suum jus, sine ullâ participatione Abbatis Sancti Florentii, canonico judicio obtinuisse. Unde & satìs supérque mirabantur cùm viderent, Abbatem Sancti Florentii, ejúsque monachos (ut pote viros religiosos) id rursum contra fas canonicum, judicio velle retractari, quod jam totiens (ut prælibatum est) à viris spectabilibus diligenter dijudicatum atque diffinitum esset, quod profectò evidens ratio prohibebat. Papa autem utriusque partis causâ satìs attentè auditâ, generalem protulit sententiam, dicens, nulla ad judicium denuò iterari debere, quæ à religiosis viris, maximè à Romanis Legatis adjudicata atque diffinita constaret. Ergo nec istud quod multorum sententia proborum, semel & ampliùs terminaverat ac diffinierat, reiterari ad judicium jure licebat. Præcipuè cùm & id idem ad aures Stephani Torticol, bonæ videlicèt memoriæ viri, & Romani Cardinalis & Legati, & Giraudi Ostiensis similiter Legati, aliquando pervenisset, & eorum judicio cum multis superiùs dictis hoc diffinitum esset. Alioquin jam nullum judicium, certum haberet finem, immò usque ad infinitatem protendere non cessaret litem. Quapropter & Abbas Sancti Florentii jam ab hac cesset non bonâ proclamatione, & Abbas Sancti Philiberti sua jam prædicta quietè possideat, nullâ ultrà cassandâ Judicum retractatione. Itaque utérque Abba, Apostolicâ auditâ sententiâ suum repetit ac occupat sessum. Actum Turonis, anno ab Incarnatione Domini M. XCV. Indict. III. XIII. Kal. Aprilis, feriâ V. Lunâ XXI. Epactâ XXIII. Præsente Hugone Lucdunensi, & Aldeberto Archiepiscopo Bituricensi, atque Amato Archipræsule Burdegalensi, & Guidone Viennensi Archiepiscopo, & Turonensi Archiepiscopo. De palatio, Brunone Signensi Episcopo & Cardinali, Albano Episcopo & Cardinali, Alberto monacho & Cardinali, Teuchro Cardinali, & Johanne Gaitano & Cancellario, & Johanne Fricans panem, & multis aliis, veluti in tanto Conventu. Ex antiquo apographo. 1096. Bulle du même Pape. Urbanus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Petro Trenorciensi Abbati, ejúsque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Piæ postulatio voluntatis, effectu debet prosequente compleri; quatenùs & devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, & utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad Sedis Apostolicæ portum confugiens, ejus tuitionem devotione debitâ requisivit, Nos supplicationi tuæ clementer annuimus, & Trenorciense cœnobium, cui Deo auctore præsides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, sub tutelam Apostolicæ Sedis excipimus. Per præsentis igitur privilegii paginam Apostolicâ auctoritate statuimus, ut quæcumque bona, quascumque possessiones, Catholicorum {137}Imperatorum seu cæterorum Principum largitione. Episcoporum concessione, seu cæterorum fidelium oblatione ad idem cœnobium inpræsentiarùm pertinent, sive in futurum justè poterit adipisci, firma tibi tuísque successoribus & illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat idem cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblationes retinere, minuere, vel temerariis vexationibus inquietare: sed omnia integrè conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Cætera etiam quæ per reverendæ memoriæ Johannis Papæ privilegium Trenorciensi monasterio confirmata sunt, confirmamus. Querelam autem monachorum S. Florentii, quam de Ecclesiis Lausduni, sanctæ Crucis videlicet, & S. Nicolai, contra te & Ecclesiam tuam faciunt, quamque in præsentiâ nostrâ Turonis habitam diligenter pertractavimus, debito fine Deo auctore terminamus: Apostolicâ iterum auctoritate præcipientes, quatenùs deinceps nullam tibi vel Ecclesiæ tuæ molestiam ex his inferre præsumant: sed absque eorum inquietudine præfatas Ecclesias túque successorésque tui jure perpetuo possideatis. Si qua sanè ecclesiastica, secularísve persona contra hanc nostræ constitutionis paginam venire tentaverit, potestate, honorísque sui dignitate careat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, quousque dignâ satisfactione resipiscat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu-Christi; quatenùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Symbolum Pontificis, Benedictus Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi Ego URBANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Datum Turonis, per manum Johannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, XIII. Kalendas Aprilis, Indictione IIII. Incarnationis dominicæ anno M. XCVI. Pontificatûs autem Domini Urbani secundi Papæ VIII. In plumbo, URBANUS II. Papa. ?? 1096. Accord entre l’Eglise d’Angers & les Moines de Tournus. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Notum esse volumus præsentibus & futuris, ad quorum notitiam res illa pertinere videbitur, quoniam ego Gaufredus Andegavensis Episcopus, unà cum filiis & fratribus nostris beati Mauricii Canonicis, pacem & concordiam fecimus cum Petro Trenorciensi Abbate ac monachis suis, super Ecclesiis Doadi castelli, de quibus adversùm nos diuturnam querimoniam habuerant: quæ pax hujusmodi est. Siquidem supradicti monachi clamorem suum contra nos super eisdem Ecclesiis ad aures Domini Papæ Urbani, cùm esset Andegavis, detulerunt dicentes, præfatas Ecclesias Ecclesiæ suæ juris ex regali dono antiquitùs exstitisse: cujus donationis chartam præ manibus habebant. Unde jubente Papâ statuto die, Turonis in judicium convenimus ante Judices ad ipso Papâ delegatos; videlicèt Hugonem Lugdunensem, & Radulfum Turonensem, Guidonem Viennensem, & Hildebertum Bituricensem Archiepiscopos, & Brunonem Signiensem, Hoëllum Cenomannensem {138}Episcopos, & Guilelmum electum in Arvernensem Episcopum: & Adalbertum & Teuthonem Cardinales, aliósque complures. Auditis ergo utrisque partibus cùm Judices ad dandam sententiam surrexissent, ante ipsius judicii prolationem, mediantibus eisdem Judicibus pax & concordia hæc facta est. Videlicèt ut quicquid in præfatis Ecclesiis sive ex jure, sive ex possessione habebamus, aut alii à nobis, totum ex integro Ecclesiæ S. Philiberti & monachis suis traderemus & concederemus. Quod & fecimus: salvâ tamen subjectione & reverentiâ Andegavensis Episcopi, & ministrorum ejus, & justis consuetudinibus quas in aliis parrœchialibus Ecclesiis habere videtur. Habebamus autem tunc temporis in eisdem Ecclesiis, calumpniantibus tamen præfatis monachis, ut à nobis & per nos quicumque ibi essent Canonici constituerentur & investirentur, & nobis tanquam capiti suo subjicerentur, & obtemperarent. Hoc ergo eis concessimus, eo tenore, ut ipsi monachi Canonicis nostris per singulos annos in festo sancti Mauricii viginti solidos Andegavensis monetæ censualiter reddant: ob memoriam videlicèt concessionis nostræ, & tuitionis perpetuæ, & mutuæ ad invicem concordiæ. Hoc autem supradictæ Ecclesiæ monachis ex concessione nostrâ licebit, ut post mortem uniuscujusque Canonicorum qui ad præsens vivunt, monachos quo eis placuerit numero substituant, aut in proprio retineant. Hoc autem ut firmius maneat, scripto mandari jussimus, quod manibus nostris firmavimus, aliísque firmandum tradidimus. Si autem aliqua persona magna vel parva (quod absit) huic nostræ constitutioni calumniam inferre temptaverit, iram Dei & Sanctorum ejus incurrat, & calumnia ejus irrita permaneat, & à sanctæ Ecclesiæ gremio eliminetur, quousque ad emendationem veniat. Signum † Marbodi Archidiaconi & Episcopi Redonensis. S. † Garnerii Archidiaconi. S. † Gaufredi Episcopi. S. † Wilelmi Archidiaconi. S. Goffredi Martini Decani. S. Huberti Præcentoris. S. Herberti Canonici. S. Goffredi Canonici. S. Wilelmi Canonici. S. Alberici Canonici, & capellani. S. Vvilelmi Canonici. Data Andegavis anno M. XCVI. Indictione IIII. Nonis Aprilis, feriâ VII. ante Palmas, IX. anno Urbani II. Papæ, Filippo Rege regnante, Fulcone Comite Andegavensi. Scriptum in sigillo figuræ ovalis, SANCTUS MAURILIUS ANDEGAVENSIS EPISCOPUS. Et ipse S. Maurilius in eodem est expressus, dextrâ erectâ quasi benedicens, sinistrâ pedum pastorale gestans. ?? 1106. Lettre de Brunon Evêque de Signi en faveur des Moines de Tournus. B. Gratiâ Dei Simniensis Episcopus, Romanæ quoque Sedis Vicarius, Namnetensis Ecclesiæ filiis R. & G. Archidiaconis, & cæteris omnibus salutem. Fratres Tornucienses in Concilio pertulerunt ad aures nostras, quòd pro quadam Ecclesia quæ dicitur S. Vitalis, quæ sicut per privilegia sua ostendere parati sunt, juris Ecclesiæ eorum est, incessanter eos inquietare non omittitis. Quapropter fraternitati vestræ condescendentes, & laboribus vestris compatientes, Apostolicâ auctoritate vobis præcipimus ut ab hac infestatione Tornuciensium fratrum omnimodis quiescatis, donec opportuno tempore causa Ecclesiæ S. Vitalis inter vos & fratres illos præsente Abbate {139}eorum, in præsentiâ fratris nostri Turonensis Archiepiscopi canonicè diffiniatur. Quòd si hanc discretionem moderationis nostræ transgredi præsumitis, donec Romanæ Ecclesiæ satisfaciatis, à liminibus sanctæ Ecclesiæ vos sequestramus. Iidem quoque fratres proclamaverunt ad nos super Abbatem Rodonensem qui Ecclesias de Calma apud castrum Machicol eis aufert, in quibus eis calumniantibus & contradicentibus Abbatem constituit. Proindè apostolicâ auctoritate Episcopo vestro, & vobis præcipimus, ut Tornuciensibus monachis super hoc justitiam integram faciatis. Quod nisi feceritis, nos tàm Tornucienses, quàm Rodonenses, ad accipiendam justitiam, ad Romanam Sedem invitamus. Si autem neuter Abbas, aut alter, ire noluerit, vos omnimodò divinâ auctoritate compellatis; alioquin in vos redundabit. ?? 1108. Concordia inter Monachos Cluniacenses & Trenorchienses. Notum sit omnibus amantibus veritatem & pacem; quòd D. Hugo Cluniacensium Abbas, fratrésque Clun. & D. Vvillelmus Trenorch. Abbas, fratrésque Trenorchienses, post longam concertationem quam ad se invicem pro quibusdam causis habuerant, tandem sic in pacem & concordiam redierunt. Paucis siquidem diebus transactis post obitum D. Petri Trenorchiensis Abbatis, cujus penè totum tempus sub hac concertatione transiebatur, cum jam prædic. VV. datus esset Trenorch. Abbas, venit ipse in mense Februario ad D. Richardum Albanum Episcopum Apostolicæ Sedis Legatum, & ad D. Hugonem Cluniacensis Abbatem, apud Lordonum villam propè Clun. simúlque cum eo aliquanti de monasterio fratres inter quos Vvillelmus Gregorius Prior & Gaufredus de Loasia & Bernardus Camerarius & Telwinus Decanus de Campania: hi pro se ipsis & pro toto Conventu Trenorch. agentes in manu D. Hugonis Abbatis Clun. cum præfato Apostolicæ Sedis Legato, & D. Bernardo Matisconensis Episcopo, multísque Clericis ac laïcis, per librum qui intitulatur, Augustinus de bono perseverantiæ, ad plenum reliquerunt & ex toto dimiserunt à die illâ, & dehinceps in perpetuum eas res nominatim quas sibi nominatim reclamaverant. Hoc est terram Arvei de Perona quam S. Petro donavit, ita sicut Arveus, antequam in Cluniaco monachus factus esset eam possidebat, excepto bono quem dicunt Castanellum, de quo Trenorchienses ipsi investituram habuerant, decimam de Domangio ubi dicunt ad cantum suspensum. Calumniam de Ecclesiâ de Losiaco, terram de Lio de quâ & promiserunt quòd si aliquid detraxissent, nulli hominum in hoc contra Cluniac. patrocinium ultra jam ferrent, calumniam de terrâ Affricani apud Donziacum, si quid in Ecclesiâ de Langiaco, vel in terris quas Cluniacenses apud Scuriolas habent, calumniari tentabant, hoc quoque penitùs dimiserunt, res quascumque Cluniaci cellæque ac Decaniæ amnes ad Cluniacensem cameram pertinentes quomodocumque tenuissent, si tricennali jam possessione tenuerant usque ad diem conventionis hujus planè omnes res illas pacatas, quietas, tutásque perpetuò Clun. forè, Trenorch. collaudarent & confirmarent: nam si quid controversiæ aut querelæ contra Majores Prioratus, ut est Silviniacus aut Paredus, & hujusmodi Trenorchienses habebant, retentum est ut salvâ pace Cluniacensis {140}Ecclesiæ de hoc cum ipsis Prioribus agant, exigendo justitiam & faciendo. Pari modo parique tenore D. Hugo Cluniacensis Abbas laudantibus Bernardo Camerario, Luca armario, Leodegario uno de Prioribus, Lamberto, Bernardo cæterísque qui aderant tàm ex parte suâ quàm & totius Conventus Cluniacensis, in manu D. VV. Trenorchiensis Abbatis, per librum præscriptum ad plenum relinquit, & ex toto dimisit à die illâ & dehinceps in perpetuum nominatim hæc de terrâ Arvei prescriptum Boscum Castanellum, apud villam Prahil mansum illum qui in controversiâ erat, apud præscriptum Donziacum de terrâ Hugonis Parisiensis quantum illis Trenorch. scilicèt in Curiâ Lugdunensi judicatum fuit: res quascumque Trenorch. Cellæque ac Decaniæ omnes ad Trenorch. cameram pertinentes quomodocumque tenuissent, si triennali jam possessione tenuerant usque ad diem conventionis hujus planè omnes res illas pacatas, quietas, tutásque perpetuò Trenorch. forè Cluniac. collaudarunt & confirmarunt, sed & hoc inter utrosque convenit ut ab hodie & dehinceps quicunque homo se vel sua Clun. seu Trenorch. solo sermone sine aliquâ investiturâ spoponderit, precedente tempore, vel jam morti proximus Priori voluntate mutatâ, non ad eos quibus promiserat, sed ad alteros se vel sua non verbo tantùm, sed & facto contulerit, illi qui priorem permissionem in solo sermone tenere videbatur, contra eos quibus post modum non promissio tantùm, sed & datio ipsius personæ vel verum completa est, jus reclamandi aut repetendi nullatenùs habeant. Prior autem promissio in tantum valeat, ad firmamentum conventionis hujus, pacísque stabilimentum præsens carta descripta est ac in utroque Capitulo Trenorch. videlicèt atque Clun. solemniter recitata & ab utroque Conventu pari attestatione confirmata, sigillo parili multúmque credibili consignata. S. D. Richardi Albani Episcopi & Apostolicæ sedis Legati. S. D. Berardi Matisconensis Episcopi. S. Huberti Archidiaconi. S. Bernardi Archidiaconi. S. Joceranni Cantoris Cabilon. S. Gunteri Archipresbiteri. S. Huberti Archipresbiteri. S. Odonis Presbiteri de Monach. Clun. seu Trenorch. plures interfuerunt. De Clericis Stephanus. Vvalterius Grammaticus, &c. Milites multi inter quos Umbertus Ungrus, Ilius de Craïo, &c. & servientes & ipsi multi Petrus Trenorch. Hugo præpositus Lordonensis. Constantius præpositus Ugiacensis, &c. Actum anno D. Incarnationis 1108. ordinat. D. Hugonis Abbatis 60. Vvilelmi Abbatis Trenorch. anno I. sub Domno Papa Pasch. 2. regnante Philippo Rege. Albertus Teutonicus scripsit. Carta 732. Cluniacensis. 1109. Restitution de l’Eglise de S. Vital, aux Prieur & Moines de Cunaud. G. Gratiâ Dei Engolismensis Episcopus, sanctæ Sedis Apostolicæ Legatus. Cùm de statu sanctæ Ecclesiæ, Lausdunensi Concilio, quod in basilicâ beatæ Dei Genitricis, ipso auctore ac gubernatore celebravimus, plurima pertractassem; delata est in conspectu Concilii querela Trenortiensium monachorum, super Nannetensem Episcopum & Canonicos ejus, de Ecclesiâ S. Vitalis. Crastinâ die, in refectorio ejusdem Ecclesiæ, cum fratribus & Coëpiscopis nostris conveniens, Burdegalensi scilicet Archiepiscopo, Domino Pictaviensi, Andegavensi etiam, Cenomannensi & Redonensi {141}Episcopis, Abbate quoque Angeliacensi, & Abbate sancti Eparchii, cum pluribus aliis: duabus eorumdem legitimis monachorum personis super hac causâ auditis, utrísque partibus adjudicavimus sacramentum. Hoc canonicè suscepto, sequenti die, coràm omni confessu, præsentè pariter & jubente ipso Nannetensi Episcopo, investituram prædictæ Ecclesiæ, de manu Archidiaconi sui, per privilegium quod manu tenebat suscepi; & ex judicio, & assensu Archiepiscoporum, Episcoporum, Abbatum, & totius Conventûs, investituram ipsam per idem privilegium Cunaldensi Priori & prædictis monachis solemniter contradidi. Salvo tamen canonico jure Nannetensis Ecclesiæ, si quod esset. Ut autem res ista firma & inconvulsa permaneat, sigillo nostræ auctoritatis insigniri fecimus, & propriâ manu subscribere curavimus. Factum est autem istud in Lausdunensi castro, coram positis Archiepiscopis, Episcopis & Abbatibus, & multis aliis religiosis & nobilibus viris. Signum Burdegalensis Episcopi. S. Pictaviensis Episcopi. S. Santonensis Episcopi. S. Agennensis Episcopi. S. Petragoricensis Episcopi. S. Andegavensis Episcopi. S. Cenomannensis Episcopi. S. Redonensis Episcopi. S. Nannetensis Episcopi. S. Dolensis Archiepiscopi. S. Venetensis Episcopi. S. Abbatis Vendocinensis. S. Abbatis Malliacensis. S. Abbatis Majoris monasterii. S. Abbatis Sancti Florentii. Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo-nono, Epactâ vigesimâ-octavâ, secundâ Indictione. Presidente Domino Paschali Papâ Romæ, in Franciâ Ludovico regnante. Ego Girardus Engolismensis Episcopus, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Legatus subscripsi. Ex autographo Trenorciensi. Avant 1114. Donation & confirmation des Eglises de Baudrieres & de Gigny, par Gautier Evêque de Châlon. Clementia pastoralis officii, & sacerdotalis dignitas justè ac misericorditer nos compellit, ut cunctis sanctæ matris Ecclesiæ filiis semper bona provideamus: maximè autem his qui relictis propriis omnibus, regulari disciplinâ, in monasteriis Deo deservire noscuntur. Credimus enim, si de justis possessionibus nostris, unde vivere & vestiri possint eis largiri procurabimus, non ex necessitate sed ex hilaritate (quoniam hilarem datorem diligit Deus) suis sanctis intercessionibus quibus sine intermissione vacant, cùm defecerimus recipiant nos in æterna tabernacula. Quapropter ego VV. Cabilonensis Ecclesiæ Minister & Episcopus, Trenorchiensis Ecclesiæ Domno Franconi Abbati, & fratribus suis, Ecclesiam S. Petri de Baldrerias, (quam olim prædecessori suo beatæ memoriæ Domino Petro donaveram) & Ecclesiam S. Pancratii quæ Ginniacus dicitur, & omnia illa quæ ab antecessoribus nostris conlata eis atque concessa possidebant; eâ die quâ Domnus Abbas Franco cum quibusdam bonis fratribus suis, non tamen paucis, propter concordiam quæ nunc inter nos & ipsos facta est, in nostrum Capitulum venit; in præsentiâ totius conventûs Ecclesiæ nostræ, que ob idipsum tum fermè ad integrum convenerat; favente & concedente totâ illâ Canonicorum nostrorum multitudine, omnia illa superiùs proscripta bona, intentione hilari & simplici animo rursùm donavi & concessi. Ita quoque post paucos dies, quando propter eamdem concordiam, cum Decano nostro Domno Jocelino, & Præcentore Domno Hugone, & item Domno Hugone de Dalmatiaco, & quibusdam aliis clericis nostris, in eorum Capitulum veni, iterum ibidem similiter eis donavi & concessi. Ex autographo Trenorciensi. ?? {142}Jugement de Gui Evêque de Genève, en faveur des Moines du Prieuré de Provins. Vvido Genevensis Dei gratiâ Episcopus omnibus tàm clericis quàm Episcopatûs sui, salutem & pacem in Christo. Notum facimus vobis, quoniam insurrexerunt contra Trenorcensem Ecclesiam, & contra monachos ejus qui habitabant Perroii quidam malivoli susurrones & mendaces accusatores, monachos prædictæ villæ Ecclesiam acquisivisse pro pecunia simoniacè & possidere, sperantes hac occasione vel extorquere aliquid ab eis, vel expulsis monachis fieri possessores possessionum eorum. Quod cùm pervenisset ad notitiam nostram, nè falsitas opprimeret veritatem, ecclesiastico more convocavimus ad Synodum nostram, tàm monachos quàm accusatores, ut audita utráque parte innocentes deffenderemus, falsatoribus licentiam super hac re in perpetuum interdiceremus. Deo autem gratias, quoniam ita deficit pars adversariorum, ut nullus eorum auderet se præsentare in Synodo, & latrare contra monachos. Quocirca præcepimus episcopali autoritate nostrâ, ut monachi quieti maneant in possessionibus suis, & à calumniatoribus suis nullam hujusmodi molestiam deinceps patiantur. Pend un sceau à demi rompu, avec la figure d’un Evêque. ?? 1122. Bulles du Pape Calixte II. Calixtus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anserico Archiepiscopo, Manasse Decano, Stephano Archidiacono, Stephano Thesaurario, Hugoni Archidiacono, & cæteris Bisuntinæ Ecclesiæ beati Johannis Apostoli, & Evangelistæ Canonicis, salutem & Apostolicam benedictionem. Decessorum statuta, sicut legitima & justa successorem convenit custodire, ità debet etiam malè facta salubri provisione corrigere. Eapropter nos surreptionem illam, quæ Domino prædecessori nostro sanctæ memoriæ Paschali Papæ, à clericis S. Stephani de maternitatis judicio facta est, ad veritatis & justitiæ curavimus ordinem revocare. Inter vos enim, & Canonicos S. Stephani, super episcopali cathedrâ, & ecclesiasticâ maternitate, longo jam fuerat tempore agitata discordia. Siquidem Canonici S. Stephani, Ecclesiam suam matricem antiquitùs extitisse, sed propter ejus destructionem Episcopos ad beati Johannis Ecclesiam secessisse, prout poterant allegabant. E contrà, vos Ecclesiam vestram per longa temporum spatia Episcopalem Sedem sine interruptione legitimâ possedisse, scriptorum memoriâ, & veterum virorum attestationibus firmabatis. Hæc profectò discordia cùm ad prædicti Domini nostri audientiam pervenisset, nostro eam commisit examini finiendam, eò quòd ipsius vices illis in partibus gereremus: ità videlicèt, ut si Canonici S. Stephani quinque idoneis probare testibus possint, quòd post redintegrationem Ecclesiæ suæ, infra annos triginta super querelâ hac quæstionem fecissent, per quam illorum videretur interrupta retentio; scilicèt vel ante Antistitem suum, vel ante Romanæ Legatum Ecclesiæ; in communi audientiâ hac probatione perfectâ, privilegia eorum jus proprium obtinerent, episcopalis sedes apud B. Stephani Ecclesiam haberetur: alioquin vos à querelâ hac liberi maneretis & Episcopalem teneretis Sedem sicut priùs tenueratis, Eamdem quoque ipsius negotii decisionem, usque ad tunc proximam Beatæ Mariæ Assumptionem, idem Dominus à nobis perfici, comsummaríque præcepit. Nos ejus obedientes mandatis, {143}adhibitis fratribus nostris, & Coëpiscopis, Gauceranno Lungdunensi, Hugone Gratianopolitano, Leodegario Vivariensi, Berardo Matisconensi, Stephano Eduensi, Galtero Cabilonensi, Gauceranno Lingonensi, Pontione Bellicensi, Guidone Gebennensi, Gulinco Sedunensi, & Pontio Abbate Cluniacensi, & decem & septem Abbatibus, atque aliis religiosis viris, apud Trenortium utrámque partem convenimus. Ubi cùm pars vestra justitiæ suæ allegationes ostenderet, Nos probationis executionem à prædicto Domino constitutam, à S. Stephani Canonicis requisivimus: qui vix tandem testes aliquot, non tamen idoneos produxerunt; alius enim pro commisso perjurio, sive turpi nativitate, alius pro sacrilegio, alius pro pretii conductione, alius pro excommunicatione quâ diù alligatus fuerat, reprobatus est. Sic præfati beati Stephani Canonici, jam suæ partis causam deffendere non valentes, à probatione propositâ in conspectu omnium defecerunt. Tunc ex communi fratrum judicio diffinitum est, vestram beati Johannis Ecclesiam debere maternitatis prærogativam in perpetuum obtinere. Unde nos unà cum eis, eamdem vestram Ecclesiam ex tunc à querelâ illâ liberam fore decrevimus, Episcopalem in eâ Sedem permanere irrefragabiliter statuentes. Auctoritate insuper apostolicâ, in cujus vocati partes sollicitudinis fueramus, sub anathematis obligatione præcepimus, ut nullus eam ulteriùs clericus, sive laïcus inde inquietare, aut inquietanti favorem præsumeret ministrare. Hac promulgatâ ex communi deliberatione sententiâ, Canonici S. Stephani ad nos secretiùs accesserunt, ut constituendæ inter vos, & illos pacis diem præfigeremus suppliciter postulantes; in quorum verbis nos nihil doli, nihil prorsùs versutiæ opinantes, supplicationi eorumdem annuimus, & diem eis (utì postulaverant) constituimus. Mox ipsi à nobis fraudis initio consilio discedentes, unum ex fratribus suis, Petrum scilicèt de Moneta, ad prædictum prædecessorem nostrum, furtim, & nobis nihil omninò tale opinantibus direxerunt. Is postquàm curiæ se præsentavit, multa ferens, & nonnulla confingens mendacia, inter cætera suggerere Domino ausus est, nos de prædicto negotio nihil fecisse, neque in ejus executionem obedire mandato Sedis Apostolicæ voluisse. In hæc figmenta discedens, & rursùs ad curiam rediens, reliquos secum deceptores adduxit, congregatísque eis discussio quasi à principio facta est. Novissimè quædam illarum personarum, quæ tam celebri (ut prædictum est) judicio reprobatæ fuerant, immò & aliæ nequaquàm idoneæ, ad præfatam probationem admissæ sunt. Duo ex clericis nostris, quos pro jamdicti confirmatione judicii miseramus advenerant; sed cùm omnia quæ acta fuerant, diligenter exponerent, proficere nullatenùs potuerunt: Canonici quippe S. Stephani ità jam curiam totam figmentorum suorum fallaciis, & assentationum blandimentis asperserant, ut aliis nullum in eâ locum habentibus, ipsi scriptum maternitatis acceperint. Post aliquantum tamen temporis, illorum fraudem idem Dominus & recognovisse asseritur, & super eâ vehementiùs doluisse: unde etiam tibi, Carissime frater Archiep. Anserice, per sui auctoritatem scripti liberam contulit facultatem, Episcopalia in quâ velles Ecclesiâ peragendi. Posteà verò quàm nos in Apostolicæ Sedis administrationem divinâ fuimus gratiâ constituti, {144}vos aures nostras super eâdem querimoniâ iterùm atque, iterùm propulsastis. Nos autem supradictam deceptionem, necnon & causam omnem pleniùs cognoscentes, utpote qui ab ipso pueritiæ nostræ tempore in illis educati partibus fuimus, & nostris totius rei veritatem oculis vidimus, utrámque partem ad nostram secundò præsentiam convocavimus. Vos ut mandatum fuerat convenistis, sed illi se nullis præmissis excusationibus subtraxerunt. Tertiâ tandem vocatione, terminum tàm eis quàm vobis in béati Lucæ festivitate præfiximus; sed in parte alterâ, etiam hac vice contempti sumus: cùm enim vos præsentes fueritis, & per quindecim dies in curiâ permanentes terminum transieritis, illi nec venerunt, nec responsales aliquas transmiserunt. Quamobrem fratribus nostris Episcopis, & Cardinalibus, necnon & Archiepiscopis, Episcopis, & Abbatibus, qui nobiscum aderant, visum est, beati Stephani Canonicos diffugium petiisse, ne coràm nobis negotium tractaretur, qui & ipsorum dolositatem, & justitiæ vestræ puritatem certissimè sciebamus. Ex communi ergo eorumdem fratrum nostrorum consilio, illud maternitatis scriptum, quod per tantæ fraudis versutiam sæpedicto Domino nostro surreptum est, apostolicâ auctoritate cassamus; statuentes ut nullum robur, nullam in posterum vim prorsùs obtineat; sed in totâ Bisuntinæ civitatis parrochiâ, sola beati Johannis Ecclesia omnem Episcopalis Sedis, & matricis Ecclesiæ possideat futuris temporibus dignitatem, quam priscis cognoscitur temporibus possedisse. Porrò consuetudines omnes, quas Ecclesia S. Stephani à tempore Hugonis Salinensis bonæ memoriæ Bisuntini Archiepiscopi, usque ad tempora fratris nostri Hugonis, qui in Iherosolimitanâ peregrinatione defunctus est, tàm in spiritualibus, quàm in temporalibus, Ecclesiæ vestræ persolvit, quietè vobis deinceps, & eidem vestræ Ecclesiæ persolvantur. Adhæc, absolutionem, quæ tam à te (Carissime in Christo frater, & Episcope Anserice) quàm & ab Humbaldo Lugdunensi Archiepiscopo, super juramento illo clericis utriúsque Ecclesiæ facta, & à nobis, dum adhuc in partibus ultramontanis essemus, confirmata est, præsentis quoque decreti paginâ roboramus, & ratam perpetuò manere decernimus: auctoritate Sedis Apostolicæ statuentes, & omnimodis præcipientes, ut neque vos S. Stephani Canonici, neque ipsi, aut quælibet persona vos ulteriùs super juramento illo præsumat impetere. Si nostræ igitur sanctioni huic beati Stephani Canonici audaci præsumptione contraire tentaverint, tibi (dilecte in Christo frater Anserice, Bisuntine Archiepiscope) tuísque catholicis successoribus licentiam damus, de personis eorum, & de ipsâ etiam Ecclesiâ, cooperante Deo, donec satisfecerint, justitiam exequendi. Si qua etiam in futurum ecclesiastica, sæcularísve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contrà eam temerè venire tentaverit; secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis, honorísque sui dignitate careat, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat; & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem beati Johannis Ecclesiæ justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud {145}districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manus Gervasii scriniarii, regionarii, & notarii sacri palatii. Datum Laterani, XIIII. Kalendas Aprilis, Indictione XV. Incarnationis dominicæ anno M. C. XXII. pontificatus autem domni Calixti secundi Papæ anno IIII. Ego CALIXTUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Adscriptum est tabularii Monogramma, cum symbolo Calixti II. pendente bullâ plumbeâ. ?? 1119. ?? Calixtus Episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Franconi Trenorciensi Abbati, ejúsque successoribus regulariter promovendis in perpetuum. Justis votis assensum præbere, justísque petitionibus aures accommodare non convenit, qui licèt indigni justitiæ præcones, in excelsâ Apostolorum Petri & Pauli speculâ positi Domino disponente conspicimur. Idcircò petitionibus tuis clementiùs annuentes, Trenorciensi cœnobio cui Deo auctore præsides, ad exemplar prædecessoris nostri sanctæ memoriæ Paschalis Papæ, præsidium Apostolicæ protectionis impendimus: & loca illa quæ vel antecessorum tuorum, vel tuæ strenuitatis industria aut rationabiliter adquisivit, aut legitimè recuperavit, vel antiquorum Principum seu Episcoporum liberalitate eidem cœnobio concessa sunt, præsentis decreti paginâ vobis vestrísque successoribus confirmamus. In episcopatu videlicèt Claromontensi, monasterium S. Porciani, cùm Ecclesiis de Besson, de Quintiniaco, de Polines, de Celsiaco, de Travallio, de Felliniâ, de Monte-aureo, de Sustris, de Charel, de Liriniaco, de Martiliaco, de Monfanc, de Boiaco, de Barbariaco, de Vernei, de Villenâ, de Lupiaco, de Paredo, de Brialis, de Varinnas, de Voroz, de S. Lupo: Ecclesias de Besiaco, de Nuilliaco, de Capelz, de Branciaco, de Floriaco cum capellâ de Cavaroccâ: Ecclesiam de Salviliis, de Libiaco: Ecclesiam S. Nicolai, & Ecclesiam de Vernolio. In Cabillonensi, Pristiacum, Aguliacum, Ecclesiam de Baldreas, Ecclesiam Sancti Andreæ, Lambras, Manciacum, Ecclesiam de villâ Ginniaco, de Ver: Ecclesiam Sancti Martini de Griviliaco, de Cusiriaco. In Lugdunensi, Ecclesiam Sancti Andreæ de Balgiaco, Vasliacum, Briennam, Juvenciacum: Ecclesiam Sancti Jacobi de Grassiaco, Sancti Benigni: Ecclesiam de Cabrosio, Ecclesiam de Cavannis, Bisiacum, Ecclesiam Sanctæ Mariæ de Soliniaco, S. Martini de Butellâ: Ecclesiam S. Andreæ, quæ vulgò vocatur Pannos: Ecclesiam de Monte Raculfo, Ecclesiam de Sasiriaco, Ecclesiam de Peroniaco: Capellam de Castro Corgenon: Ecclesiam S. Lidii, quæ vulgò vocatur Olivæ: Lovincum, Silviniacum. In Matisconensi, Ulchisitiacum, Villare, Plotas, Belniacum, Ecclesiam de Li. Donziacum, cellam S. Romani, S. Mauricii, S. Symphoriani, S. Mariæ de Capellâ Reverias, S. Petri de Romaniscas: Ecclesiam de Aziaco, de Fisiaco, S. Juliani de Lonciaco, S. Vitalis de Lennâ. In Bituricensi, Ecclesiam de Saciaco. In Augustudunensi, Ecclesiam de Pariniaco cum cappellâ, Ecclesiam de Petrafictâ, cum cappellâ S. Justi. In Namnetensi, monasterium S. Philiberti, Ecclesiam S. Vitalis de Raas, Ecclesiam de Machicol, S. Martini de Paciaco, Sancti Liminii, Ecclesiam de Limoziveriâ, S. Columbani, Ecclesias de {146}Corcoiaco, Ecclesias de Mores mansiones, de Legiaco, de Tolvei, Ecclesias de Monasteriis. In Pictavensi, Herum insulam, Ecclesias de Bello videre, cum cimiterio: cellam Sanctæ Mariæ Lauduni, Ecclesiam S. Nicolai, S. Petri, Ecclesias de Basilicis, Sanctæ Crucis, Ecclesias de Berniziaco, de Aziaco, Maciacum, Taziacum, Ecclesiam de Madernas, Ecclesias de Bernazai, de Monte S. Leodegarii, de Estivalibus. In Turonensi, Pontiacum, Verniolum, Corcoriacum. In Andegavensi, cellam Cunaldi cum appendiciis, Ecclesias de Doadi castri, Sancti Dionysii, S. Petri, S. Johannis, S. Leodegarii, Ecclesiam S. Laurentii, Villam Landrum, Terenciacum, Ecclesias de Varinas, Sanctæ Matiæ de Tanays cum cappellâ. In Genevensi, Ecclesiam de Perois. In Aniciensi, monasterium Sancti Philiberti, Ecclesiam S. Petri de Salitas, S. Felicis de Laudons, S. Mariæ Pratalias, S. Martini Cocornensis. Cappellam S. Philiberti, S. Cyrici, S. Mauricii Amblavensis, S. Vincentii, Cappellam in castro Syroi, Sanctæ Mariæ de Basac, Cappellam de castro Rocos, S. Juliani Caspiniaci, Cappellam de castro Mercolio, Ecclesiam S. Quintini. In Diensi, Ecclesiam de castro Grainan, S. Vincentii, S. Romani, Ecclesiam de Torrites. In Tricastrinensi, Ecclesiam de Valle Nimphis, S. Martini, S. Mariæ, S. Petri, S. Romani, Cappellam S. Michaëlis de Gabâ, Ecclesiam de Eleemosynâ, Sanctæ Mariæ de Grainan. In Aurasicensi, Ecclesiam de Doserâ, Sanctæ Mariæ, S. Benedicti, S. Christophori, S. Saturnini. In Vasionensi, Ecclesiam Sancti Germani, S. Petri de Falco. Sanctæ Mariæ de Purpureas. In Viennensi, cellam Sanctæ Agnetis de Motâ, S. Martini de Aziaco cum cimiterio, S. Verani de Rivas, Ecclesiam de Fai, S. Johannis de castro Miron, Ecclesiam de Villanovâ, Cappellam S. Michaëlis de Albon, Ecclesiam S. Saturnini cum parochiâ, cellam S. Philiberti de Minniaco, Ecclesiam S. Romani, S. Andreæ, Ecclesiam S. Ferreoli. In Episcopatu Bisuntino, S. Cornelii, S. Desiderii, Ecclesiam de Arzon. Quæcumque prætereà in futurum largiente Deo, justè poteritis adipisci, firma vobis vestrísque successoribus, & illibata permaneant. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat idem cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione & gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad hæc adjicimus, un idem locus, in quo beati Valeriani Martyris, & sancti Philiberti Confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo sæcularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec Episcopo liceat cujuscumque diocesis eumdem locum, excommunicationis, vel absolutionis, vel cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare: aut cruces, seu quaslibet exactiones novas, burgo, & cæteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationem ab Episcopo præter Abbatis & fratrum voluntatem fieri prohibemus. Cætera etiam quæ per reverendæ memoriæ Johannis, & prædicti Domini Paschalis II. Pontificum privilegium Trenorciensi monasterio confirmata sunt, confirmemus. Prætereà pro reverentiâ beatæ Mariæ semper Virginis, cujus nomine locus vester insignis est, in Annunciatione Domini Salvatoris nostri hymnum angelicum {147}inter Missarum sollemnia, Abbati vel fratribus pronunciare concedimus. Obeunte te, nunc ejusdem loci Abbate, & tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutiâ, seu violentiâ præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundùm Dei timorem, & beati Benedicti regulam elegerint, ab Apostolicæ Sedis Episcopo, vel ejus Legato propter difficultatem itineris, consecrandum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularísve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire temptaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorísque sui dignitate careat, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi: quatenùs & hìc fructum bonæ actionis recipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. In symbolo, Firmamentum est Dominus timentibus eum. Ego CALIXTUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Datum apud Celsinlaniam, per manum Grisogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarii, VI. Idus Maii, Indictione XII. Dominicæ Incarnationis anno M. C. XX. Pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ anno primo. In plumbo, CALIXTUS, Papa II. Ex autographo. ##?? ?? Petro Trenorciensi Abbati, hujus nominis primo, eadem & iisdem ferè verbis concesserat Paschalis Papa II. cum Symbolo, Verbo Domini cœli firmati sunt: datâ bullâ Laterani, per manum Johannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, VIII. Kalendas Maii, Indictione XIII. Incarnationis dominicæ anno M. C. VI. Pontificatus quoque Domini Paschalis II. Papæ sexto. Ubi ostendit Indictio annum 1105. æræ Dionysianæ à Christi Natali deductæ, quam hujus diplomatis calculus novem mensibus antevertit. Sicut & in Calixti II. bullâ, Indictio XII. 6. Kal. Maii, annum prodit æræ vulgaris 1119. non qui adscriptus est 1120. Postmodùm Petro II. Trenorciensi Abbati hæc ipsa verbis iisdem confirmat Innocentius Papa II. cum Symbolo, Adjuva nos Deus Salutaris noster. Subscribentibus post Innocentium Catholicæ Ecclesiæ Episcopum, Lucâ Presbytero Cardinali, tituli Sanctorum Johannis & Pauli, Romano Diacono Cardinali Sanctæ Mariæ in Porticu, Gregorio Diacono Cardinali Sanctorum Sergii & Bacchi, Ottone Diacono Cardinali Sancti Georgii, Guidone Diacono Cardinali Sanctorum Cosmæ & Damiani. Datum Valentiæ, per manum Aimerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, XVII. Kalendas Aprilis, Indict. X. Incarnationis dominicæ anno M. C. XXXII. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ II. anno tertio. Item Petro Trenorciensi Abbati bona sua & privilegia confirmat Lucius Papa II. iisdem ferè verbis, quibus ejus decessores, Paschalis II. Calixtus II. & Innocentius II. In autographo symbolum Lucii Papæ II. est, Ostende {148}nobis, Domine, misericordiam tuam. Subscribunt post Lucium Catholicæ Ecclesiæ Episcopum, Petrus Albanensis Episcopus, Thomas Presbyter Cardinalis, tituli Vestinæ, Guido Presbyter Cardinalis, tituli Sanctorum Laurentii & Damasi, Gregorius Diaconus Cardinalis Sanctorum Sergii & Bacchi, Guido Diaconus Cardinalis Sanctorum Cosmæ & Damiani, Petrus Diaconus Cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu, Johannes Diaconus Cardinalis Sanctæ Mariæ Noriæ. Datum Ceperani, per manum Baronis Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Subdiaconi, VII. Idus Junii, Indictione VII. Incarnationis dominicæ anno M. C. XLIIII. Pontificatus verò Domni Lucii II. Papæ anno primo. Porrò Innocentius Papa IIII.... Abbati & Conventui Trenorchiensi, describit à capite ad calcem totum privilegium Calixti Papæ II. quasi jam nimiâ, inquit, vetustate consumptum, & bullam suam propriam appendit. Datum Lugduni, VIII. Idus Junii, Pontificatus nostri anno tertio. Hic erat annus æræ vulgaris 1246. ?? 1120. ?? Calixtus Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, B. Matisconensi, & G. Cabilonensi Episcopis, salutem & apostolicam benedictionem. Dilectioni vestræ notum fieri volumus, quia nos nuper Trenortium venientes, Abbatis & fratrum ejusdem loci petitionibus altaria consecravimus, cimiterium benediximus: ibíque aquam benedictam fundentes, terminos circumquaque poni præcepimus. Infra quos videlicèt terminos, sicut per Cruces juxta terræ consuetudinem distincti sunt, captiones, deprædationes, assultus, vel aliquid hujusmodi fieri & prohibuimus, & penitùs prohibemus. Si quis igitur huic nostræ constitutioni contraire audaci temeritate præsumpserit à divinis officiis, donec satisfecerit suspendatur: quicumque verò observator exstiterit, omnipotentis Dei & Apostolorum ejus benedictionem & gratiam consequatur. Datum Matiscone XVIIII. Kalendas Februarii, Indictione XIII. In plumbo, CALIXTUS Papa II. Ex autographo. 1121. ?? Calixtus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Franconi Trenorciensi Abbati, ejúsque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Venerabilia & Deo dicata loca tantò enixiùs juvare nos convenit, & fovere, quantò specialiùs eorum nobis cura & sollicitudo, divinâ dispositione cognoscitur imminere. Propter quod (carissime in Christo filii Franco Abbas) petitioni tuæ aures nostras affectu benignitatis debitæ inclinamus. Et quoniam Trenorciense monasterium singulariter ad beati Petri, cujus juris est, spectat custodiam, & quæ nunc habetur Ecclesia nostris per Dei gratiam manibus consecrata est, locum eundem singulari Apostolicæ Sedis patrocinio communimus. Præsentis igitur decreti auctoritate statuimus, ut nulli deinceps Episcoporum facultas sit, pro altaribus & Ecclesiis, sive decimis, vel etiam omnibus ad hæc ritè pertinentibus, quæ ante interdicta antecessoris nostri sanctæ memoriæ Urbani Papæ vobis cognita possedistis, seu post Episcoporum concessione adquisistis, gravamen aliquod irrogare: {149}sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita & in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque quas nunc habetis Ecclesiarum decimas, quæ à laicis obtinentur, si eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia potuerit, ad vestram & pauperum sustentationem vobis liceat possidere. Quæcumque prætereà in futurum largiente Domino justè poteritis adipisci, firma vobis vestrísque successoribus & illibata permaneant. Ad hæc adjicimus, ut idem locus, in quo Beati Valeriani Martyris, & S. Filiberti Confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo sæcularis potestatis liber in posterum conservetur. Nec Episcopo liceat cujuscumque diœcesis, eundem locum excommunicationis vel absolutionis vel cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare: aut cruces, seu quaslibet exactiones novas burgo & cæteris monasterii possessionibus irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularísve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundò tertióve commonita si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorísque sui dignitate careat, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Symbolum Pontificis, Firmamentum est Dominus timentibus eum. Ego CALIXTUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Datum Albæ, per manum Grisogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, XV. Kalendas Junii, Indictione XIIII. Incarnationis dominicæ anno M. C. XXII. pontificatus Domni Calixti Papæ anno tertio. In plumbo, CALIXTUS Papa II. Ex autographo. 1121. ?? Calixtus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Franconi Trenorciensi Abbati, ejúsque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Venerabilia & Deo dicata loca tantò enixiùs juvare nos convenit, & fovere, quantò specialiùs eorum nobis cura & sollicitudo, divinâ dispositione cognoscitur imminere. Propter quod (carissime in Christo fili Franco Abbas) petitioni tuæ aures nostras affectu benignitatis debitæ inclinamus. Et quoniam Trenorciense monasterium singulariter ad beati Petri, cujus juris est, spectat custodiam, & quæ nunc habetur Ecclesia nostris per Dei gratiam manibus consecrata est, locum eumdem singulari Apostolicæ Sedis patrocinio communimus. Præsentis igitur decreti auctoritate statuimus, ut cimiterium quod juxta idem monasterium benediximus, quietum semper ac liberum habeatur. Porrò salvitatis & securitatis termini, qui per positas in spatioso monasterii circuitu Cruces distincti sunt, ita firmi omninò & inviolabiles conserventur, ut nulli prorsùs facultas sit infra eos deprædationes vel assultus facere, aut temeritate qualibet graviores cuiquam injurias irrogare. Sanè definitionem quæ inter vestrum & beati Florentii monasterium, de {150}Ecclesiis Sanctæ Crucis, & Sancti Nicolai à Domino prædecessore nostro sanctæ memoriæ Urbano Papâ Turoni facta est, auctoritate Sedis Apostolicæ confirmamus. Ad hæc, universa quæ vestrum monasterium aut in præsenti decimâ-quartâ Indictione legitimè possidet, aut in futurum largiente Deo justè atque canonicè poterit adipisci, per præsentis scripti paginam tibi tuísque successoribus in perpetuum roboramus; in quibus hæc duximus nominibus exprimenda. Videlicèt in Episcopatu Cabillonensi, Ecclesiam de Baldrerias, & Ecclesiam de Peurereis. In Pictavensi, Ecclesiam S. Petri, & Ecclesiam S. Nicolai, & sanctæ Crucis. In Andegavensi, Ecclesias de Doade castro. In Tricastrino, Ecclesiam de Guardâ. In Nagnetensi, Ecclesiam S. Vitalis. In Lugdunensi, Ecclesiam S. Andreæ de Balgiaco, & Ecclesiam de Monte Raculfi, & Ecclesiam S. Andreæ de Pannois. In Augustudunensi, Ecclesiam Sanctæ Mariæ de Pariniaco, & Ecclesiam S. Remigii de Petrafictâ. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat vestrum cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vacationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione & gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularísve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorísque sui dignitate, careat, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Symbolum Pontificis, Firmamentum est Dominus timentibus eum. Ego CALIXTUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Datum Albæ, per manum Grisogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, XV. Kalendas Junii, Indictione XIIII. Incarnationis dominicæ anno M. C. XXII. pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ anno tertio. In plumbo, CALIXTUS Papa II. Anno ab Incarnatione Domini 1171. Joscius Turonensis Archiepiscopus, de mandato Alexandri Papæ III. componit controversiam jam diù agitatam inter Doadenses Canonicos, & monachos Tornacenses, pro suo Prioratu Cunaldensi. In quâ causâ jam anteà sententiam tulerat Gaufredus Andegavensis Episcopus: ac deinde Ulgerius Episcopus item Andegavensis. Hujus verò posterioris sententiam describit & confirmat Joscius, & hic est ejus tenor. Ex autographo. ##?? ?? Ego Ulgerius Andegavensis licèt indignè dictus Episcopus, per præsentem paginam ad posteros transmittere curavi, querelam quam diù habuerat Tornacensis Ecclesia adversus Canonicos S. Dionysii Doadensis, {151}dictante sancto Spiritu, penitùs in conspectu parvitatis nostræ, & præsentiâ Capituli nostri taliter esse finitam. Concesserunt præfati Canonici venerabili Tornacensi Abbati Theodardo, & omnibus successuris ei Abbatibus, & Tornacensi Ecclesiæ, & monachis ejus in perpetuum, Ecclesiam Sancti Dionysii Doadensis, cum omnibus ejus pertinentiis: salvo jure Andegavensis matris Ecclesiæ. Ita videlicèt, ut obeunte vel quocumque modo vacuatâ præbendâ à Canonico, Abbas Tornacensis alium inibi concessione Cunaldensis Capituli, & legitimo consilio Canonicorum constitueret. Qui priùs quàm præbendâ uteretur, Andegavensi (prout decet) præsentaretur Episcopo, & Archidiacono loci illius, & Archipresbytero. Numerus octo Canonicorum in senarium redigeretur, ut ubi octo erant, sex essent Canonici. Duæ verò præbendæ, scilicèt septima & octava, servatâ æquâ divisione, sine servitore, in jus & proprietatem cederent Abbatis. Additum etiam fuit, ut quotiescumque Abbas ad eos veniret à Româ regressus; similiter & primâ vice quâ post consecrationem suam ad eosdem accederet, eum in processionem reciperent. Insuper in singulis annis, duo de Canonicis in festo Annunciationis Sanctæ Mariæ Cunaldum venientes, cum monachis sollemnitatem celebrarent: & semel in singulis annis processionem suam, quantò frequentiorem possent, eódem conducerent. Sanè censum annuum viginti solidorum de Andegavensi monetâ (qui pro Doadensi Ecclesiâ, Capitulo S. Mauritii solebat exsolvi) communiter de octo præbendis sumptum, Canonici in festo Nativitatis Sanctæ Mariæ, Culnaldi super altare solvent: quos Prior Cunaldensis Capitulo S. Mauritii in festo ejus reddet. Dictum etiam confirmatum fuit, ut si Abbas, vel Prior Cunaldensis accederet in festo S. Dionysii ad Ecclesiam Doadensem, Missam dominicam celebraret, & sicut dominus ab eis honoraretur. Denique concessum fuit ex utraque parte, ut quotiens illis obitus Tornacensium Abbatum cujuslibet, seu Cunaldensium Priorum nunciatus fuerit, debitum sine morâ persolvent officium, in vigiliis, & Missis, & signorum pulsatione: nomina eorum in Martyrologio suo describent, atque anniversarium per singulos annos, sicut ecclesiastica consuetudo est, sollemniter celebrabunt. ?? 1132. Bref du Pape Innocent II. à Brice Evêque de Nantes. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri B. Nannetensi Episcopo, salutem & apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri P. Trenorchiensis Abbatis adversùm te querelam accepimus: quod monasterium suum novis exactionibus & consuetudinibus inquietes. Et quoniam locus ipse ad beati Petri jus specialiter pertinet, fraternitati tuæ præcipimus, quatenùs in ejus possessiones novas exactiones vel consuetudines non inducas: & si quas induxisti omnimodis removens diffinitionem de causâ Ecclesiæ S. Vitalis quemadmodùm in Romanâ curiâ facta est, similiter facias observari. Datum Cluniaci VIII. Idus Februarii. ?? 1132. ?? Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Trenorciensi, ejúsque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quotiescumque illud à nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, {152}animo nos decet libenti concedere, & petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in domino fili, Petre Abbas, tuis rationabilibus postulationibus assensum præbentes, Trenortiense monasterium, cui Deo auctore præesse dignosceris, ad exemplar prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum Apostolicæ Sedis patrocinio communimus. Per præsentis igitur privilegii paginam Apostolicâ auctoritate statuimus, ut quæcumque possessiones Catholicorum Imperatorum seu cæterorum Principum largitione, Episcoporum concessione, seu cæterorum fidelium oblatione ad idem cœnobium legitimè impræsentiarum pertinent, sive in futurum justè poterint adipisci, firma tibi tuísque successoribus & illibata permaneant. Sanè diffinitionem quam inter vestrum & beati Florentii monasterium de Ecclesiis sanctæ Crucis & S. Nicolai à Dominis prædecessoribus nostris sanctæ memoriæ Urbano atque Calixto ex eorum scriptis factam cognovimus, auctoritate Sedis Apostolicæ confirmamus; Ad hæc adicimus ut idem locus, in quo beati Valeriani Martyris, & S. Philiberti Confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo sæcularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec Episcopo liceat cujuscumque diocesis, eumdem, excommunicationis, absolutionis, vel cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare, aut cruces seu quaslibet exactiones novas burgo & cæteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationes ab Episcopo præter Abbatis vel fratrum voluntatem fieri prohibemus. Prætereà pro reverentiâ beatæ Mariæ Matris Domini, cujus nomine locus vester insignitus est, in Annunciatione dominicâ hymnum angelicum inter Missarum sollemnia Abbati vel fratribus pronunciare concedimus. Obeunte autem ejusdem loci Abbate, nullus ibi quâlibet subreptionis astutiâ seu violentiâ præponatur, nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundùm Deum & beati Benedicti regulam providerint eligendum: ab Apostolicæ Sedis Episcopo, vel ejus Legato consecrandum. Nulli ergo hominum omninò fas sit, prænominatum cœnobium perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia intègra conserventur, eorum pro quorum gubernatione & sustentatione concesia sunt, usibus omnimodis profutura: Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularísve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundò tertióve commonita si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorísque sui dignitate careat, reámque se existere divino judicio de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenùs hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Symbolum Pontificis, Adjuva nos Deus salutaris noster. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. † Ego Romanus Diaconus Cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu subscripsi. † Ego Gregorius Diaconus Cardinalis Sanctorum Sergii & Bacchi subscripsi. {153}† Ego Lucas Presbyter Cardinalis, tituli Sanctorum Johannis & Pauli subscripsi. † Ego Otto Diaconus Cardinalis Sancti Georgii subscripsi. † Ego Guido Diaconus Cardinalis S. Cosmæ & Damiani subscripsi. Datum Valentiæ, per manum Aimerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, XVII. Kalendas Aprilis, Indictione X. Incarnationis dominicæ anno M. C. XXXII. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ II. anno III. In plumbo, INNOCENTIUS Papa II. Ex autographo. 1136. Aimeric Evêque de Clermont rend l’Eglise de Tresel. A. Gratiâ Dei Arvernorum Episcopus, fidelibus salutem. Notum sit omnibus tam futuris quàm præsentibus, quoniam Abbas Trinorchiensis & monachi ejus ad nos venientes, precibus multis nos rogaverunt quatinùs monasterio Trinorchiensi jus suum quod in Ecclesiâ de Tresallaco habebant, gratiâ Dei ex integro redderemus. Nos autem ab antiquis Patribus illius Ecclesiæ vicinis audientes, monasterium Trinorchiense prædictam Ecclesiam antiquitùs possedisse, & partem possessionis temporibus nostris in pace obtinere cognoscentes, petitioni eorum adquievimus; & Ecclesiam cum suo jure de Tressallaco, salvo servitio episcopali eis concessimus & donavimus. Ut hæc autem donatio firma in perpetuum maneret, propriâ manu subscripsimus, & aliis ad subscribendum tradidimus.] Ego Aimericus Episcopus subscripsi. Ego Y. Archidiaconus SS. Ego VV. de Vern. Archidiaconus SS. Ego Petrus subnotarius SS. Ego Pallio Canonicus SS. Ego Stephanus Canonicus SS. Data Claromonti, ab Incarnatione Domini anno M. C. XXXVI. V. Idus Decembris, Lunâ XI. ?? {156}1143. Acte de Geofroi Comte d’Anjou, en faveur des Prieurés de Cunaud & de Loudun. Universis sanctæ Dei Ecclesiæ filiis tàm præsentibus quàm futuris. Ego GOFFREDUS Andegavorum Comes, notum fieri volumus universis, quòd cùm cogente necessitate guerrarum, quas in Normanniâ habemus, ab Ecclesiis & Religionibus Andegaviæ nos quærere subsidia oporteret, venerabilis Petrus Abbas Trenorchiensis, & Petrus de Aulâ tunc temporis Prior de Cunaldo & de Lausduno, facere nobis hujusmodi auxilia recusarunt: eâ ratione quòd nunquam alicui antecessorum nostrorum hujusmodi auxilia fecerant; dicentes hoc esse contra libertates à Regibus Francorum, & antecessoribus nostris Comitibus Andegaviæ, Ecclesiæ suæ & eorum hominibus concessas. Nos verò contrà dicebamus, quòd nihilominùs tenebantur ea facere quæ abbatiæ Andegaviæ faciebant, maximè in hoc casu. Adhuc etiam ad defensionem suam prætendebant quòd Baillivi nostri de Lausduno & de Brachesac, & alii Baillivi Baronum nostrorum homines eorum tantis exactionibus & gravaminibus contra libertates præfatas oppresserant totiens eis frustatoriè terminos ponentes, quòd terræ remanebant incultæ, cùm homines sic essent à suis laboribus disturbati, unde terra ipsorum penè deserta remanserat, & homines ad tantam paupertatem devenerant, quòd nec nobis, nec ipsis poterant in aliquo subvenire. Baillivi autem contra dicebant, quòd paupertas hominum ipsis non erat imputanda, sed monachis qui eos ultrà quàm vis esset pluries talliabant. Dicti verò Abbas & Prior nobis humiliter supplicaverunt, quatenùs super hoc nostrum opponeremus consilium, ità quòd jura nostra & sua servarentur illæsa. Nos autem habito consilio cum venerabili Ulgerio Andegavensi Episcopo, & cum nobilibus viris fidelibus nostris Mauricio de Credone, Lisiardo de Sablolio, Theobaldo de Matefalon, & aliis, mediante pace & judicio terminavimus quòd quando abbatiæ Andegaviæ nobis in necessitatibus nostris subvenirent, tunc homines Priorum de Cunaldo & de Lausduno nobis auxilium facerent per manus Priorum. Decrevimus etiam propter paupertatem hominum, quòd Priores de cætero ipsos non talliarent nisi in tribus casibus, videlicèt quando Prior novus est, & quando aliquam emptionem faciet domui suæ, & quando vocatur ad capitulum suum semel. Ne verò dicto Abbati grave videretur, de novo facere quod ante non consueverat; pro remedio animæ nostræ, seu patris nostri Fulconis, incliti Regis Jerusalem nuper defuncti, Deo & Beatæ Mariæ de Cunaldo & de Lausduno, cum assensu & voluntate Haimerici de Lausduno, Joscelini Roognart, concessimus quòd dicti Priores amodò ad querimoniam Baillivorum nostrorum, seu aliorum Baillivorum, de hominibus suis, in curiâ ipsorum Priorum infra metas parrochiarum suarum dictis Baillivis faciant justitiæ complementum. Nullo autem alio modo extra parrochias suas possint Baillivi homines dictorum Priorum terminos ponere, nisi in ipso {157}forefacto, & hoc sub testimonio fuerint intercepti. Ratas etiam habemus, atque in perpetuum concedimus Deo, sanctæque Matri ejus, & præfatis monachis, omnes donationes & libertates, seu concessiones quas gloriosissimi Reges Francorum, atque inclitus Comes Goffredus Martellus senior, & alii antecessores nostri ipsis fecerunt & concesserunt, liberè & integrè, sine aliqua diminutione, sicut in præceptis gloriosissimorum Regum, & dicti Comitis Goffredi continetur. Excepto hoc, quod sibi dictus Comes retinuit: videlicèt quòd quando in hostem contra inimicos nostros perrexerimus, & hoc solùm causâ prælii; tunc nostro jussu, vel missi à nobis, missi homines eorum in hostem pergant; nullo autem modo jussu ullius vicarii nostri eant aliter. Expressè etiam concedimus eisdem, donationes quas præfatus Comes, & Agnes Comitissa ipsis fecerunt. Et quittationem Bidanni de Lorra reddendo annuatim lx. solidorum in nativitate beati Joannis Baptistæ apud Lorram per manum famuli monachorum. Item ad similitudinem dicti Goffredi Comitis concedimus, quod si aliquis de terrâ nostrâ aliquid ex propriis possessionibus pro remedio animæ suæ ipsis impertiri voluerit, gratum & ratum habemus, & in rebus collatis omnes consuetudines nostras in eleemosina pro anima patris nostri Fulconis incliti Regis donamus, & concedimus. Volumus namque, & præcipimus, ut locus suprascriptus Cunaldus cum cimiterio, in quo gloriosa Regina cœlorum tantis miraculis operatur, ab omni sæculari potestate liber semper immunísque permaneat: omnibúsque Baillivis nostris mandamus atque præcipimus, quatenùs omnes dictorum monachorum res & possessiones custodiant & defendant sicut nostras proprias, & nihil omninò ab eis exigant præter id quod in hoc nostro præcepto, & in præceptis antecessorum nostrorum continetur. Et ut hoc firmum & inconcussum ab omnibus posteris, necnon fidelibus nostris semper teneatur, volumus & præcipimus, & manu propriâ firmamus atque roboramus. Venerabilis autem Petrus Abbas, beneficii accepti non immemor, de caritate Trenorchiensis monasterii dedit nobis centum libras Andegavensis monetæ, & Henrico primogenito nostro equum unum. Actum ex hoc Andegavis civitate, in anno quo annuente Deo & sanctâ Matre ejus, partem Normanniæ quæ est citra Sequanam, adquisivimus. Istis præsentibus, venerabili Ulgerio Andegavensi Episcopo, Henrico primogenito nostro, Andreâ de Doadio, Petro de Chamilliaco, &c. Anno ab Incarnatione Domini M. C. XLIII. regnante in Franciâ glorioso Rege Ludovico. † Signum GOFFREDI Comitis Andegavorum. † Signum venerabilis Ulgerii Andeg. Episcopi. † Signum Henrici filii Comitis. Signum Haimerici de Losduno. Signum Joscelini Roognart. ?? 1146. Bulle du Pape Eugene III. Eugenius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis, Petro Trenorciensis monasterii Abbati, ejúsque fratribus tàm præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Cùm universis sanctæ Ecclesiæ debitores ex Apostolicæ Sedis auctoritate ac benevolentiâ existamus, illis tamen locis atque personis, qùæ specialiùs ac familiariùs sanctæ Romanæ adhærent Ecclesiæ, propensiori nos convenit caritatis studio imminere. Proinde, {158}dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, & prædecessorum nostrorum felicis recordationis, Urbani, Paschalis, Calixti, Innocentii, & Lucii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, Trinorchiense monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium in præsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate Regum, largitione Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrísque successoribus, & illibata permaneant. Prætereà ad exemplar præfati prædecessoris nostri beatæ memoriæ Papæ Calixti, præsentis decreti auctoritate statuimus, ut nulli deinceps Episcoporum facultas sit pro altaribus & Ecclesiis, sive decimis, vel etiam omnibus ad hæc ritè pertinentibus, quæ ante interdicta antecéssoris nostri sanctæ memoriæ Urbani Papæ vobis cognita possedistis, seu post Episcoporum concessione acquisistis, gravamen aliquod irrogare: Sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita & in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque, quas nunc habetis, Ecclesiarum decimas, quæ à laicis obtinentur, si eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia potuerit, ad vestram ac pauperum sustentationem vobis liceat possidere. Sanè diffinitionem inter vestrum & beati Florentii monasterium, de Ecclesiis Lausduni; Sanctæ Crucis videlicèt & S. Nicolai, sicut à jam dictis prædecessoribus nostris, felicis memoriæ Urbano atque Calixto facta est, & scripto eorum firmata, Sedis Apostolicæ auctoritate firmamus: præcipientes, quatenùs deinceps nullam vobis vel Ecclesiæ vestræ molestiam monachi S. Florentii ex his inferre præsumant; sed absque eorum inquietudine, præfatas Ecclesias vos vestríque successores perpetuò possideatis. Ad hoc adjicimus, ut idem locus in quo beati Valeriani Martyris & S. Philiberti Confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo sæcularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec Episcopo liceat cujuscumque diocesis, eumdem locum excommunicationis vel absolutionis, seu cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare: aut cruces, seu quaslibet exactiones novas burgo & cæteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationem ab Episcopo, præter Abbatis vel fratrum voluntatem fieri prohibemus, sicut à prædecessoribus nostris statutum est, & scripto eorum firmatum. Obeunte verò te nunc ejusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutiâ seu violentiâ præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris secundùm Deum & beati Benedicti regulam providerint eligendum, à Sedis Apostolicæ Pontifice vel ejus Legato consecrandum. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salvâ nimirum in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum {159}ecclesiastica sæcularísve persona, hujus nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congruâ satisfactione correxerit, potestatis honorísque sui dignitate careat, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat: atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Symbolum Pontificis, Fac mecum, Domine, signum in bonum. Ego EUGENIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. † Ego Gregorius Presbyter Cardinalis, tituli Sancti Calixti SS. † Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis, tituli Sanctæ Praxedis SS. † Ego Nicolaus Presbyter Cardinalis, tituli Sancti Cyriaci SS. † Ego Ubaldus Presbyter Cardinalis, tituli Sanctæ Crucis in Jerusalem SS. + Ego Conradus Sabinensis Episcopus subscripsi. + Ego Albericus Hostiensis Episcopus SS. † Ego Odo Diaconus Cardinalis S. Georgii ad Velum aureum SS. † Ego Octavianus Diaconus Card. S. Nicolai in Carcere Tulliano SS. † Ego Gregorius Diaconus Cardinalis Sancti Angeli SS. † Ego Artaldus Diaconus Card. S. Eustachii juxta templum Agrippæ SS. † Ego Guido Diaconus Cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu SS. † Ego Iacintus Diaconus Cardinalis Sanctæ Mariæ in Cosmydin SS. † Ego Petrus Diaconus Cardinalis Sanctæ Mariæ in Viâ latâ SS. Datum Laterani, per manum Roberti Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis, & Cancellarii, V. Idus Januarii, Indictione VIIII. Incarnationis dominicæ anno M. C. XLV. Pontificatus verò Domni Eugenii III. Papæ anno primo. In plumbo, EUGENIUS Papa II. Ex autographo. ##?? ?? Berardo Abbati Trenorciensi, hæc ipsa, & iisdem verbis confirmat Gregorius Papa VIII. cujus symbolum, (ut & Eugenii III.) Fac mecum, Domine, signum in bonum. Ubi subscribunt Cardinales, Jacobus Episcopus Tusculanus, Romanus Portuensis & sanctæ Rufinæ Episcopus. Rainaldus Ostiensis & Velletrensis Episcopus. Thomas tituli Sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis, Stephanus Sanctæ Mariæ trans Tibertim tituli Calixti Presbyter Cardinalis, Rainerius Sanctæ Mariæ in Cosmydin Diaconus Cardinalis, Robertus Sancti Eustachii Diaconus Cardinalis. Riccardus Sancti Angeli Diaconus Cardinalis. Datum Laterani, per manum fratris Jacobi, de Ordine Fratrum Prædicatorum, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vicecancellarii, X. Kal. Junii, Indictione XII. Incarn. dominicæ anno M. CC. XXXVIIII. Pontificatus verò Donni Gregorii Papæ VIII. anno tertio-decimo. Item hæc ipsa, & iisdem verbis ... Abbati Trenorchiensi confirmat Innocentius Papa IIII. cum symbolo, Notas fac mihi, Domine, vias vitæ. {160}Subscribentibus post Pontificem, Otone Portuensi & Sanctæ Rufinæ Episcopo, Vvillelmo Sabinensi Episcopo, Petro tituli Sancti Marcelli Presbytero Cardinali, Vvillelmo Basilicæ duodecim Apostolorum Presbytero Cardinali, fratre Johanne tituli Sancti Laurentii in Lucinâ Presbytero Cardinali, fratre Hugone tituli Sanctæ Sabinæ Presbytero Cardinali, Octaviano Sanctæ Mariæ in Viâ latâ Diacono Cardinali, Petro Sancti Georgii ad velum aureum Diacono Cardinali, Johanne Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diacono Cardinali, Vvillelmo Sancti Eustachii Diacono Cardinali. Datum Lugduni, per manum Magistri Marini, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vicecancellarii X. Kalendas Aprilis, Indictione IIII. Incarnationis dominicæ anno M. CC. XLV. Pontificatus verò Donni Innocentii Papæ IIII. anno tertio. ?? 1146. Charte du Roi Louis le Jeune. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, LUDOVICUS Dei gratiâ Rex Francorum & Dux Aquitanorum. Ad regiæ dignitatis spectat officium, Ecclesiarum libertatem integrè conservare, & earum partiter possessiones ac jura, piâ protectione tueri. Quo nimirum intuitu, Trenorcensium monachorum justis petitionibus adquiescendum esse decrevimus, ut libertatem, immunitatémve quæ Trenorcensi cœnobio à prædecessoribus nostris Francorum Regibus piâ quadam devotione concessa est, necnon & omnia quæ à præsignatis Regibus eidem monasterio benignè collata sunt; nos quoque auctoritatis nostræ præcepto, tam ipsis quàm ipsorum successoribus in perpetuum concederemus, & concedendo firmaremus. Notum igitur facimus universis, & præsentibus pariter & futuris, quòd præfatæ Ecclesiæ monachis in eâ professis, ipsorúmque successoribus in posterum, universa quæ ex dono vel concessione prædecessorum nostrorum Regum obtinent, vel obtinere debent, secundùm quòd in eorum præceptis scriptum habetur, cum omni integritate & plenitudine æternitaliter ad habendum & jure ecclesiastico possidendum concedimus: & libertatem quoque eamdem in omnibus absque omni diminutione & immutatione omnimodè confirmamus. De quibus omnibus quæ vel ad possessiones pertinent, vel ad libertatem loci respiciunt, nonnulla quæ frequentiori semper sunt hahenda memoriâ, præsenti paginâ placuit annotare, & succinctâ enumeratione subscribere. De possessionibus quidem, ipsum locum, & omnes adjacentes ei, vel ad eum pertinentes, cum omni libertate. Annale quoque mercatum per dies quatuor, tribus temporibus anni: & teloneum ipsius mercati, ut à nullâ impediatur judiciariâ potestate: & omnes denique res quæ olim à fidelibus prænominato monasterio collatæ sunt. Libertatem autem secundùm præceptum gloriosissimi Regis Francorum Philippi avi nostri totam concedimus: ut nunquam nos, vel aliquis heredum, vel successorum nostrorum, donum aut testamentum, vel aliquid quod libertatem tanti loci impediat, alicui personæ cujuscumque potestatis vel ordinis faciamus: sed semper locus ille Domino Salvatori, & beatæ Genitrici, necnon & Sanctis quorum est reliquiis insignitus, monachísque ibidem professis, hoc nostro privilegio & concessione munitus, liber immunísque permaneat. Concedimus etiam eis immunitatem sexcentorum solidorum, quam Carolus Imperator, & cæteri Reges post ipsum concesserunt. Jubentes pariter {161}ut nullus nostrorum vel successorum, Dux, vel Comes, seu Vicecomes, aut Vicarius, aut Missus discurrens, in prædictâ immunitate aut monasterio à nobis & antecessoribus nostris collatâ exquirere, aut mansionaticum, aut palafradum, aut eulogias præsumat. Nec eorum quippiam ab eorum servis, colonis, seu francis super eorum terram commanentibus exigere in publicis mercatis, sive de fratrum negotiis, sive de suis teloneum, aut ullam exactionem. Neque in mari, sive in Ligeris fluvio, aut Rhodano, seu Sagonnâ, aut Dou, vel cæteris fluminibus navigantibus, aut littoribus commorantibus, exigere audeat aut præsumat, aut navaticum, aut cespitaticum, aut portaticum, neque in terrâ rotaticum, neque in tabernis ullam exhibitionem. Privilegia denique Apostolicæ Sedis, privilegia quoque Episcoporum, quæ ad libertatem seu deffensionem loci facta sunt, sinceriter conlaudamus, & conlaudando firmamus. Præcipimus insuper nostrâ regiâ auctoritate, ut nemo Antistitum vel Comes, aut aliqua laicalis potestas, in præfato loco placitum constituere aut tenere audeat, nisi ab Abbate invitatus. Quod nostræ confirmationis præceptum ut perpetuæ stabilitatis obtineat munimenta, scripto commendari, sigilli nostri auctoritate muniri, nostríque nominis subter inscripto charactere corroborari præcepimus. Actum publicè apud Eduam civitatem, anno ab Incarnatione Domine millesimo centesimo quadragesimo-sexto, regni verò nostri decimo: adstantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt, & signa. Signum RADULFI Viromandorum Comitis, Dapiferi nostri. S. Vvilelmi Buticularii. S. Matthæi Camerarii. S. Matthæi Constabularii. Data per manum Cadurci Cancellarii. ?? 1174. Acte d’Etienne de Neblens pour des moulins sur la Bourbonne. Le moulin des Jons près Monrbelet fut acensé le 11 Avril 1559. pour 30 sous, emportant lods & ventes. Ad posteritatis memoriam scripto significatur præsenti, quoniam Guillelmus de Neblens cum Francorum expeditione Hierosolimam pergens, hæc infra scripta æternaliter possidenda Deo, & Ecclesiæ Trenorchiensi cui devotus maximè circa collatum suscepti itineris subsidium erat, fideliter in eleemosinam dedit. Videlicet duo molendina, & molendiaria jura, cum stagnis, cæterísque suis adjacentibus, sita subtus villam Satgiaci, super Borbontiam aquam; & medietatem inferioris molendini, cum stagno similiter, & omni suâ integritate, quod ipse Guillelmus cum Militibus de Lunie in communi possidendo tenebat. Concessit præterea quatinùs causâ molendi advenientes, & eorum animalia, facultatem liberam intrandi vel exeundi haberent, sine cujuslibet impedimento; & ut de Uttinis ipsius Guillelmi nemoribus circa molendina necessaria semper exhiberentur. Ut autem rerum ejusmodi facta bonâ fide largitio inviolabiliter postmodùm & firma subsisteret, sæpè dictus Guillelmus de Neblens, & Hugo frater ejus, cum Joceranno Grosso, & multis aliis viris nobilibus, apud Trenorchium per sacramentum {162}se in obsidatu mandato ipsius Guillelmi firmiter ligaverunt, si Guillelmus ipse, vel quilibet ejusdem hæredum, aut alius, in rebus prænominatis contra Trenorchiensem Ecclesiam injuriam & læsionem aliquam niteretur inferre, sicut pleniùs indè factâ litterarum comprehenditur formâ. Sed cum Ecclesia Trenorchiensis nullum de rebus prædictis caperet emolumentum, quoniam non modico ære alieno pignori obligatæ manebant, vir venerabilis Hugo de Belloforti, qui tunc domum de Griviliaco tenebat consensu & voluntate Domni Petri Abbatis avunculi sui, & totius Trenorchiensis Capituli, XXX. vel eò ampliùs librarum summa supradicta molendina cum stagnis, cæterísque integrè eisdem molendinis adjacentibus, ab improbis creditoribus redemit, habitâ conventione, ut omnes molendinorum proventus postmodùm ad domum Griviliaci sine retractatione spectarent. Procedente verò tempore Stephanus Neblensis nepos & hæres præfati G. de Neblens, circa sæpedictarum rerum helemosinam quasdam cœpit injurias irrogare, maximè pro partibus illis quas Johannes Capellanus quondam de Colongiis in vitâ suâ in duobus molendinis, molendinario, vel quolibet alio jure tenuerat, quas post ipsius Johannis obitum Domnus ipse Stephanus in quasi proprios converterat usus. Super his igitur & aliis quibus Domnus Stephanus insistebat injuriis, à prædicto Hugone monacho mediante amicorum manu sæpiùs convenitur, quatinùs ab incœpta desisteret hujusmodi violentiæ manu: & tamdiù cœptæ quærimoniæ perseveravit instantia, donec ipse Stephanus de Neblens precibus & officio Prioris prænominati, pariter & ratione devictus, sæpedicto Hugoni & Ecclesiæ Trenorchiensi, super hujusmodi querimoniam præcisè diffiniendam diem apud Brancedunum constituit. Sed cum ad diem præfixam Prior adesse nequiret inopinatâ corporis ægritudine præpeditus, Jocerannum cognatum suum monachum Trenorchiensem idoneum satis & sufficientem executorem in talibus, & monachum quemdam nomine Stephanum, cum quibusdam aliis, apud Brancedunum vice suâ direxit. Ubi Domno Stephano præsente cum multis aliis de fidelibus ipsius & amicis, projacentium causarum querimonia ex parte Trenorciensium & Prioris in medio proponitur, argumenta necessaria tam litterarum quàm testium præsentialiter exhibentur; quibus evidentiùs propositæ querelæ veritate manifestata, quicquid de sæpedictis molendinis, vel eorum appendiciis querimoniæ subjacebat tam circa particulares Johannis quondam Capellani de Colongiis perceptiones, quam cœterorum quæ ad molendinorum jura tempore factæ helemosinæ quocumque modo spectabant, mandato Domni Stephani, electis statim de cernentibus viris, Ecclesiæ Trenorchiensi & domui Griviliaci integrè possidenda, & perpetualiter habenda, sublata postmodùm omni contradictione & calumniâ, firmiter adjudicantur, & adjudicata traduntur. Et quatenùs facta rerum hujusmodi diffinitio inviolabili semper permaneret tenore, venerabilis ipse Stephanus Neblensis se hæc omnia servaturum firmiter repromisit, & Jocerannum monachum prænominatum nomine Ecclesiæ Trenorchiensis, per cartulam quam tenebat de omnibus investivit, & ad perpetuæ firmitatis indissolubilem statum cartulam præsentem proprio munivit sigillo. {163}Actum apud Brancedunum anno Verbi incarnati M. C. septuagesimo IIII. præsentibus seu testificantibus istis quorum subsequentia nomina describuntur. De Militibus Domnus ipse Stephanus Neblensis, & Seguinus & Jocerannus de Branceduno, Jocerannus de Belloforti, Seguinus de Sala, Falco de Nojant, Jocerannus & Stephanus monachi Trenorchienses, Bernardus de Boschat, Petrus de Marchia, Petrus de Bellomonte, Guido de Petra Milites ambo. Item Petrus & Maiolus fratres de Setgiaco, Johannes Capellanus Branceduni, Petrus Serviens de Griviliaco, Evrardus & Johannes Maunerii, & quamplures alii. A cet acte pendoit un sceau attaché à un lacs de soie rouge & jaune. ?? 1147. ou 1148. Bref d’Eugene III. Eugenius servus servorum Dei venerabilibus fratribus Lugdunensi & Bisuntino Archiepiscopis, & Matisconensi & Cabilonensi Episcopis, salutem & apostolicam benedictionem. Prædecessor noster felicis memoriæ Papa Calixtus, sicut ex litteris ipsius intelleximus, Trinortium veniens, atque paci & securitati ipsius loci pro sui officii debito cupiens providere, terminos circumquâque poni præcepit, infra quos videlicet terminos, sicut per cruces juxtà terræ consuetudinem distincti sunt, captiones, deprædationes, assultus, vel aliquid hujusmodi fieri penitùs interdixit. Cujus nos vestigiis inhærentes, quod ab ipso super hoc statutum est, Sedis Apostolicæ auctoritate firmamus, & observari præcipimus. Si quis igitur huic ipsius constitutioni, & nostræ confirmationi contraire audaci temeritate præsumpserit, à divinis officiis donec satisfecerit, suspendatur. Quicumque verò observator extiterit, omnipotentis Dei, & Apostolorum ejus benedictionem & gratiam consequatur. Datum apud Masnile Lamberti II. Nonas Aprilis. ?? 1136. Donation des Eglises de Moncel & de Buelle, par Pierre Archevêque de Lyon. Petrus sanctæ Lugdunensis Ecclesiæ Minister, Apostolicæ Sedis Legatus, venerabili fratri Petro Trinorciensi Abbati, ejúsque successoribus legitimè substituendis, & monachis ibidem Deo servientibus in perpetuum. Sanctorum & venerabilium locorum possessiones, & jura ad Ecclesias pertinentia, non solùm protectionis nostræ patrocinio defendere, verùm & proprietatum nostrarum largitione debemus augere. Eapropter, dilecti in Christo fratres, postulationibus vestris assensum annuentes, Ecclesiam de Moncello cum possessionibus suis, vobis pleno jure tradimus, salvo in omnibus nostro jure pontificali, & censu quinque solidorum singulis annis domui nostræ in Synodo dominicæ Adventus à vobis solvendo: exceptâ paratâ quæ XX. & unius denarii summam tenet. In Ecclesiâ quoque de Buellâ, quam juri Ecclesiæ vestræ confirmamus, excepto supradicto censu, duodecim nummorum censum ponimus. Facta sunt hæc in præsentiâ nostrâ, præsente & assensum præbente huic largitioni nostræ Stephano Lugdunensi Archidiacono, & Girino Dapifero, & Guillelmo monacho; & à Berengario per hanc paginam, præsentium & futurorum memoriæ commendatâ. ?? 1151. Donation de l’Eglise de Moncel, par Humbert Archevêque de Lyon. Quoniam transacta ad memoriam litteris facilè revocantur, idcircò quod egimus nè temporum prolixitate deleri valeat, scripto perpetuare, & posteris tradere dignum duximus. Certum sit omnibus in manibus quorum {164}hos scriptum pervenerit, quòd ego Hubertus Lugdunensis Archiepiscopus, Karissimo dilecto meo Petro Trinorciensi Abbati, necnon & venerabilibus fratribus in Ecclesiâ Trinorciensi Deo servientibus, concessi & laudavi Ecclesiam de Muncellis retento censu duobus videlicet sextariis siliginis, & emina fabarum ad Lugdunensem mensuram, quæ annuatim in cellario nostro reddere debet: necnon & decem solidis Lugdunensis monetæ. Et ut omni tempore firmum & inconvulsum maneat, concessionem factam, & laudationem scripto tradere, & munimine sigilli nostri signari præcepimus. Hujus rei testes sunt Matlenus Lugdunensis Decanus, Heraclius Archidiaconus, Girinus Dapifer, Petrus de Borbone, Magister Bernardus, Petrus Mon. & Decanus, Aemarus Prior Villaris, Ugo Sacrista, Stephanus de Salmoiaco, Ugo Trossabot, Otgerius de Corgenon, Paredus Lugdunensis Pœnitenciarius, Poncinus de Cimandris, Bernardus Lugdunensis Archiepiscopi Capellanus. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M. C. LI. Epacta XX. concurrens VI. Indictio XIII. ?? ?? Bref d’Eugene III. qui confirme cette donation. Eugenius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Petro Trenorchiensi Abbati salutem & apostolicam benedictionem. Quæ à fratribus nostris Episcopis rationabili providentiâ fiunt, in suâ volumus stabilitate subsistere, & ut futuris observentur temporibus, confirmationis nostræ munimine roborare. Quocircà, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, donationem Ecclesiæ de Moncellis quam Petrus bonæ memoriæ, & Ubertus Lugdunenses Archiepiscopi monasterio tuo fecisse, & scripti sui pagina roborasse noscuntur, tibi, & per te ipsi monasterio, auctoritate Sedis Apostolicæ confirmamus, & ratam in posterum permanere decernimus, salvâ Lugdunensis Ecclesiæ canonicâ justitiâ, & debitâ reverentiâ. Nulli ergo omninò hominum liceat hujus nostræ confirmationis paginam temerario ausu infringere, seu modis quibuslibet perturbare. Si quis autem id attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus incurrat. Datum Romæ apud Sanctum Petrum VIII. Idus Junii. -- In plumbo -- EUGENIUS Papa III. ?? 1152. Actede Gilbert Evêque de Poitiers. Gillabertus Dei gratiâ Pictaviensis Episcopus, Petro venerabili Trenorchiensi Abbati, ejúsque successoribus in perpetuum. Nostri fore dinoscitur officii, Ecclesiarum pacem & quietem in omnibus providere, sacræque religionis cultores eò studiosiùs nostrâ munificentiâ dilatare, quò arctiùs eos divinis illigatos novimus ministeriis. Idcircò (dilecte in Domino fili, Petre Trenorchiensis Abba) querimoniam super electione Capellani Belveriensis Ecclesiæ, olim quorumdam perversorum instinctu inter nos & vos habitam, penitùs sopimus: & jus vestrum multorum testimonio cognoscentes, nunc & in posterum liberam vobis, vestrísque successoribus electionem Capellanorum honestorum & idoneorum, in Ecclesiâ Belveriensi, & in omnibus aliis Ecclesiis vestris quæ in nostro Episcopatu sitæ sunt, salvo jure Pictaviensis Ecclesiæ, concedimus, & sigilli nostri impressione firmamus. Actum Pictavi, II. Idus Februarii, anno ab Incarn. Domini M. C. LII. {165}Epactâ XII. Indictione XV. Bissexto II. Testes hujus rei sunt, Petrus Pictaviensis Archidiaconus, Petrus Trenorchiensis Abbas, Petrus Prior Losduni, Ugo Decanus, Gervasius, Gaufridus Botapalet, Magister Meschinus, Agnellus, Rollannus & Garnerius frater ejus Losdunenses Clerici, & multi alii. Data per manum Johannis Magistri scholæ. ?? ##?? ?? Henricus Eduensis Episcopus concedit Ecclesiam de Petrafictâ, cum omnibus ad eam pertinentibus, Trenorciensi Ecclesiæ, & Petro Abbati, ejúsque successoribus, anno ab Incarnatione Domini 1154. Epactâ IV. concurrente IV. Indictione secundâ. Hoc Henrici Episcopi donum, Petro Abbati confirmat Adrianus Papa IV. datâ Romæ Bullâ XVIII. Kalendas Maii. ?? ?? Bref du Pape Adrien IV. à Henri Evêque d’Autun. Adrianus Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Eduensi Episcopo salutem & Apostolicam benedictionem. Dilectus filius noster Trenorciensis Abbas transmissâ nobis relatione monstravit, quòd cum Ecclesiam de Petrafictâ monasterio suo pietatis intuitu concessisses, & sigillo proprio roborasses, quod utique donum nos ipsi recolimus auctoritate apostolicâ confirmasse, eum non vis de ipsâ Ecclesiâ investire. Quocircà fraternitati tuæ per Apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenùs si res ità se habeat, intra XX. dies post harum susceptionem, investituram ipsius Ecclesiæ cum omnibus ad eam pertinentibus, eidem Abbati, postpositâ omni occasione & excusatione, concedas. Datum Laterani XII. Kalendas Maii. In plumbo -- ADRIANUS Papa IIII. ?? ?? Bref du même Pape aux Chanoines de Chalon. Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Canonicis Cabilonensis Ecclesiæ salutem & apostolicam benedictionem. Non debent boni filii vacuare quod patrem suum rationabili providentiâ viderint statuisse. Bonæ memoriæ G. quondam Cabillonensis Episcopus, quandam Ecclesiam dilectis filiis nostris P. Abbati & monachis Trenorchiensis monasterii, intuitu pietatis donavit. Quam sicut sua nobis conquestione dilectus filius noster P. Abbas ejusdem monasterii studuit demonstrare, ipsi contra justitiam abstulistis. Nè igitur bonorum operum destructores meritò comprobari possitis, per præsentia vobis scripta mandamus, quatenùs si querela ipsius veritate fulcitur, Ecclesiam ipsam eidem filio nostro restituere nullatenùs differatis. Mandavimus siquidem venerabili fratri nostro G. Episcopo vestro, ut vos ad ejusdem Ecclesiæ restitutionem commoneat. Et si aliquam tam in eadem Ecclesia, quàm in rebus aliis adversùs eos justitiam vos habere confiditis, in præsentiâ venerabilis fratris nostri E. Lugdunensis Archiepiscopi vestram poteritis justitiam obtinere. Alioquin scire vos volumus, quòd nos ità vestram præsumptionem & inobedientiam auctore Domino puniemus, quòd ad aures quorum pœna pervenerit, non audebunt consimilia attemptare. Datum Romæ apud Sanctum Petrum XVIII. Kalendas Aprilis. ?? {166}Après 1154. Bref du même Pape contre Girard Comte de Mâcon. Adrianus Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus E. Lugdunensi, & Bisuntino Archiepiscopis salutem & apostolicam benedictionem. Qui bona Ecclesiarum præsumunt invadere, & viros religiosos ac terras ipsorum duris & indebitis exactionibus aggravare, à Prælatis Ecclesiæ sunt propensiùs commonendi, ut & ipsi suarum possessionum fructus integrè percipere possint, & qui Ecclesias diripiendo justitiam in peccatis videntur procul dubio declinare, pastorum exhortationibus corrigantur. Dilectus siquidem filius noster P. Abbas Trinorchiensis, monasterii sua nobis narratione monstravit, quòd nobilis vir G. Comes Matisconensis ità terras ipsius, & homines in eis commorantes, indebitis & insolitis exactionibus aggravet, ut non solùm de ipsis consuetum emolumentum habere non possit, verùm etiam ipsarum possessionum amissionem cogatur sæpiùs cogitare. Quia ergo pati nec possumus nec debemus, quòd prædictus Abbas aut monasterium ipsius pati debeat detrimentum, per præsentia vobis scripta mandamus, quatinùs præfatum Comitem districtiùs moneatis, ut ab ejusmodi exactionibus terrarum & hominum supradicti monasterii omninò abstineat, & fratres in eo commorantes permittat, in omni quiete Domino deservire. Quòd si facere fortè noluerit, & vestris monitis duxerit obviandum, ità plenariam de ipso & contra ejus justitiam faciatis, ut saltem timore pœnæ dediscat bona supradicti monasterii infestare, seu indebitas exactiones eorum terris imponere. Datum Romæ apud Sanctum Petrum XVIII. Kalendas Maii. In plumbo -- ADRIANUS Papa IIII. ?? 1155. Mandement d’Eraclius Archevêque de Lyon & Légat du S. Siége, aux Evêques de Mâcon & de Chalon. E Dei gratiâ Lugdunensis Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis Legatus venerabilibus fratribus P. Matisconensi, G. Cabilonensi Episcopis salutem. Graviter nobis nuper Trenorciensis Prior, & Conventus, conquestus est, Ecclesiam suam circumquâque ab inimicorum suorum incursibus vehementer affligi. Cùm igitur ex injuncto nobis officio tam eidem, quàm & aliis in provinciâ nostrâ positis subvenire debeamus Ecclesiis, fraternitati vestræ benignè monendo mandamus, quatinùs præfatam Ecclesiam ab hostibus suis utróque gladio, prout res exegerit, tueri & eripere studeatis, receptatores illorum pœna debita feriatis, ut videlicet & jam dicti fratres Trenorcienses justitiæ rigorem se in vobis invenisse lætentur, & nos juvante Domino suprascriptam Ecclesiam per vos respirare cœpisse audiamus. ?? Vers l’an 1150. & 1160. ?? Notum sit omnibus fidelibus, quod Bernardinus quidam Clericus Matisconensis accepit à Bernardo Sancti Romani Priore vadimonium quoddam, decimas videlicet de villâ S. Simphoriani, quidquid singulis annis de pane, vino, & canape acciderit. Et accepit ab eo prædictus Prior CCC. solidos Cluniensis monetæ, tali conditione tamen, ut tempore quo dictus Prior, seu quilibet alius Trenorciensis monachus, tertiam partem vel duas hujus summæ denariorum reddiderit, tantumdem de porcione vadimonii liberè habeat. Concessum est etiam ut tempore quo redimere poterit, {167}liberam redimendi habeat potestatem. S. Domni Petri Abb. qui laudavit, S. Bertranni Prioris, S. Ademari, S. Petri Camerarii, S. Raimundi, S. Petri Capellani Sancti Albani, S. Magreti, S. Stephani Præpositi, S. Bonet Adcelin, S. Pagani Præpositi, S. Benedicti Carpentari, S. Petri Bisa. ?? ?? Lettre du Pape Alexandre III. au Roi Louis VII. Alexander Episcopus servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Ludovico, illustri Francorum Regi salutem & apost. benedictionem. Cum dilectus filius noster Trenorciensis Abbas, pro allevatione Ecclesiæ suæ quæ multis oneribus coartatur, ad regiæ sublimitatis clementiam postulaturus consilium accessisset, indè tandem præsentiam nostram adiit, asserens te cum Apostolicæ Sedis favore super facto ipso velle procedere, & nostri beneplaciti consilio acquiescere. In quo siquidem, & in omnibus aliis, inclytam regiæ devotionis virtutem diligentiùs attendentes, & eam devotissimis in Domino laudibus commendantes, sicut sæpè jam fecimus, super augmento & conservatione præscriptæ Ecclesiæ, cum Fratribus nostris studiosè ac sollicitè deliberare curavimus: & ad ejus onera & debita relevanda, nulla via certior nobis apparuit, quàm ut fratres per diversa monasteria dividantur; & quinque vel quatuor ibidem relictis, in debitorum solutionem redditus cedant. Unde regiam pietatem rogamus, monemus & exhortamur in Domino, atque in peccatorum veniam tibi injungimus, quatinùs superni Conditoris intuitu, & pro remedio animæ tuæ, fratres prænominatæ Ecclesiæ per regni tui monasteria facias recipi, & ad tempus eis necessaria provideri. Et quoniam ita nobis visum est, & Abbas consensit, ut duo de fratribus, & duo burgenses, discreti & fideles viri ad hoc assumantur; juramento astricti quòd fideliter, & sine fraude debeant redditus ipsos colligere, & in debitorum solutionem expendere; nihilominùs sollicitamus celsitudinem tuam, ut Ecclesiam ipsam, & burgum & omnia bona sua, sub regiâ custodiâ & protectione suscipias, & nuncios tuos propter hoc specialiter, ad locum ipsum transmittas. Nos enim, quantùm ad officium nostrum spectat, & præfatam Ecclesiam, & res ad eam pertinentes, simul cum burgo ejus, sub nostrâ tuitione suscipiens, & nostrum cum tuis nunciis, si opus fuerit, illuc destinare studebimus, coram quibus hæc quæ suprà dicta sunt, debeant commodiùs ordinari. Ne autem præsentes redditus possint ad manus plurium devenire, suggerimus magnificentiæ tuæ, ut hæc sub maturitate executioni mandare intendas: ità quòd à Deo exinde præmium possis in æternâ retributione justorum recipere, & gloriam sempiternam feliciter adipisci; & monasterium à debitoribus onere sic valeat juvante Domino liberari. Datum Senonis VIII. Idus Augusti. Duchesne, tome 4. script. Hist. Eranc. p. 623. 1165. Bref d’Alexandre III. aux Templiers. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Templariis in Lugdunensi & Cabilonensi Episcopatibus morantibus, salutem & apostolicam benedictionem. Ex parte fratrum Trenorchiensis Ecclesiæ nobis est insinuatum, quòd vos de quibusdam terris quas colitis, decimas recusatis exsolvere, de quibus Ecclesia eorum decimas ex antiquo tempore percipere {168}consuevit. Undè licèt hoc in privilegiis Romanæ Ecclesiæ vobis indultum sit, ut de laboribus vestris nulli decimas solvere teneamini, quia tamen ipsi queruntur se in hoc plurimùm aggravari, rogamus prudentiam vestram, consulimus, atque monemus, quatinùs sicut viri pacifici pro bono pacis aliquid memoratis fratribus constituatis, ut ipsi de substractis decimis aliquam consolationem percipiant, & nos debeamus honestatem vestram non immeritò commendare. Datum Bituric. Idibus Maii. ?? 1167. Bref du même Pape. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Conventui monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diœcesis, salutem & apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus inclinati, volentes indemnitati monasterii vestri quod ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinet, & prioratuum, ac membrorum immediatè, subjectorum ipsi monasterio, paternâ diligentiâ præcavere, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut ad solutionem debitorum eorumdem monasterii, & prioratuum, ac membrorum, minimè teneamini, nisi creditores eorum legitimè probaverint, in utilitatem ipsorum monasterii, prioratuum, & membrorum, conversa esse debita memorata, nonobstantibus aliquibus litteris conventionalibus, renunciationibus, seu concessionibus, aut etiam juramentis tempore contractuum interjectis. Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beati Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagniæ XIII. Kal. Martii, Pontificatus nostri anno octavo. ?? 1166. Jugement du Roi Louis VII. contre le Comte Girard, & en faveur de l’Eglise de Mâcon. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, amen. Ego LUDOVICUS Dei gratiâ Francorum Rex. Per longuam Regum absentiam sine disciplinâ & fræno justi regiminis, longo tempore dissoluta fuit terra Burgundiæ: & illis qui in terrâ erant alicujus potentiæ, licuit impugnare, & inter se decertare, & pauperes opprimere, & Ecclesiarum bona vastare. Nos propter tantam indignitati malitiam, & zelo Dei commoti, terram Burgundiæ cum copiis regni intravimus, obtentu faciendi vindictas, & reformandi pacem in patriâ. Notum itaque facimus universis & præsentibus & futuris, quòd cùm sederemus Cabilone ad judicandum super negotiis, & ad cognoscendum causas diversas, inter alia audivimus quærimoniam Ecclesiæ Matisconensis, contra Comitem Gerardum Viennensem; & ipse non potuit asserere, se super Ecclesiam aliquid juris habere, sive in Episcopi, sive in Capituli terris, atque in hominibus. Cognovit in plenâ Curiâ jamdictus Comes Gerardus, quòd vacante Sede per mortem Episcopi Matisconensis, nihil omninò habét in domibus Episcopalibus, neque in terris ad Episcopum pertinentibus, neque in rebus mobilibus. Professus est terras Ecclesiæ prorsùs esse liberas: & affirmavit, quòd in villâ Clericorum, neque procurationes, sive hospitationes, neque alias habet consuetudines; & quòd exactiones in terris Ecclesiæ amodò non faceret, fidem manualiter dedit, & juramento firmavit. In villâ {169}tamen Viriaco, in quâ afferebat ex Comitatu se nihil habere, si Dominum Miribelli aliquas consuetudines in ea habuisse probare possit, illas non remisit, & donec cognitæ essent, pacem promisit. Et ut cognitum sit & ratum in posterum, præsentem paginam sigillo nostro muniri præcipimus, subtùs inscripto Karactere nostri nominis. Actum publicè Cabilone anno Incarnati Verbi millesimo centesimo sexagesimo-sexto, regni verò vigesimonono, astantibus in palatio nostro, quorum apposita sunt nomina & signa. S. Comitis Theobaldi Dapiferi nostri. S. Guidonis Buticularii. S. Mathæi Camerarii. S. Radulphi Constabularii. Datum per manum Hugonis Cancellarii, & Episcopi Suessionensis. ?? 1171. Jugement du même Prince pour Tournus. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, amen. LUDOVICUS Dei gratiâ Francorum Rex. Ad compescendam prædonum malitiam, & guerrarum assiduitatem quæ longo tempore jam invaluerat, cum armis Burgundiam ingressi, tandem venimus Trenorchium; ubi inter Abbatem fidelem nostrum Letbaudum & monachorum conventum, & homines suos Burgenses invenimus discordiam super consuetudinibus, quæ mortua manus & tallia dicuntur, & super aliis pluribus querelis. Auditâ eorum controversiâ paci intendimus: & ex utrâque parte in sententiam nostram compromiserunt, & in dictum nostrum ac Curiæ nostræ se miserunt. Communicato igitur consilio cum nobili & fideli nostro Umberto Bellijoci Domino, & cæteris qui nobiscum aderant, talem inter eos pacem proloquuti sumus, & fecimus. Mortua manus Abbati & Ecclesiæ in pace remanebit, toto quod à transactis temporibus inde debebatur, burgensibus condonato. Talliam quam singulis annis exigebant, temperavimus hoc modo. Abbas super burgenses nullam deinceps faciet talliam, nisi pro auxilio aut procuratione nostrâ, aut procuratione Domini Papæ, aut alicujus Cardinalium. Si Abbas submonitus fuerit ad Concilium vel ad Curiam Domini Papæ, aut pro incremento Ecclesiæ suæ, aut diminutione deffendendâ Dominum Papam adierit, vel ad nos venerit pro expeditione, aut pro regali nostro recipiendo, aut pro alio negotio nostro vel Ecclesiæ quod fuerit grande: tunc rationabile secundùm qualitatem & quantitatem negotii quæret auxilium, & capiet ab hominibus suis. Si verò pro privato aut quolibet alio negotio suo, aut pro discordiâ inter ipsum & monachos exortâ expensam fecerit, & ad nos vel ad Dominum Papam iverit, nullam pro hoc faciet questam. Communiam, aut commune juramentum non licebit burgensibus facere sine Abbatis & totius Capituli assensu. Collecta quæ in piscariâ ad opus cellerarii coquinæ fieri solet, & sicut fieri solet, & cæteræ antiquæ consuetudines Ecclesiæ salvæ erunt. Cæteræ autem omnes querelæ abhinc retrò inter eos habitæ, prorsùs sunt condonatæ: & hoc modo per manum nostram inter eos est pacificatum. Quod ut ratum permaneat, scribi, & sigillo nostro præcepimus confirmari. Actum Trenorchii, anno Incarnati Verbi M. C. LXXI. Adstantibus in palatio nostro, quorum nomina subscripta sunt, & signa. Signum Comitis THEOBALDI Dapiferi nostri. Signum Matthæi Camerarii. {170}S. Guidonis Buticularii. S. Radulfi Constabularii. Data per manum Hugonis Cancellarii, & Episcopi Suessionensis. Pendet de sex funiculis è serico rubro contextis Regium sigillum inscriptum LUDOVICUS DEI GRATIA FRANCORUM REX, Regémque sedentem exhibens, pleno vultu, cum sceptro liligero in manu sinistrâ. ?? 1172. Autre Jugement du même Prince contre le Comte Girard, & Humbert de Beaujeu. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, amen. LUDOVICUS Dei gratiâ Francorum Rex. Post guerras & dissentiones diutinas, quæ inter nos & Comitem Girardum, & Ecclesias nostras, & dominum Humbertum de Bellojoco extiterunt, tandem venimus Vinziliacum, & ibi consilio Baronum nostrorum pacem hujusmodi fecimus & affirmavimus. Comes Girardus recognovit se hominem nostrum esse, & in casamentum recepisse de nobis, salvâ fidelitate primogeniti fratris sui Comitis Stephani, tria castra, Vinzellas, Montembelletum, & Salam. Juravit etiam fidelitatem nobis, & filio nostro Philippo, & quod pacem in perpetuum teneret ipse & sui, nobis & nostris omnibus, & nominatim Humberto de Bellojoco & suis; & quòd pacta inter eos facta, sicut in charta Humberti continentur, firmiter observaret. Ecclesiæ etiam Matisconensi sub eodem sacramento promisit perpetuam pacem de se & de suis, præcipuè de illis quibus occasione Comitis Girardi, aliquod à nobis vel à nostris damnum fuerat illatum; præterquam de Ulrico de Balgiaco, de quo faceret posse suum. Hospitationem verò quam in terrâ Romanacensi exigebat, concedente & laudante fratre suo Comite Stephano Episcopo & Ecclesiæ guerpivit, & quatuor miteriatas terræ Capitulo donavit. Et de gageria Flacciaci quam Ecclesia ei reddidit, monachis Laisiaci ad quos pertinebat, pacem se eis facturum promisit. Quòd si aliquando aliquid de pace ista à se vel ab aliquo suorum, per se vel per submonitionem noverit esse infractum, infra quadraginta dies illud se emendaturum juravit: & si fortè hoc non faceret, Comes Stephanus juravit, quòd quoties per se vel per submonitionem sciret hoc contigisse, infra 40 dies inter Senonis & Parisius, donec totum foret emendatum, personam nobis teneret. Et dominus Campensis idem juravit, aut centum libras se daturum. Et similiter Gautherius de Salinis illud idem juravit, aut 200 libras se daturum. Humbertus de Bellojoco, & Jocerannus Grossus, per præceptum ipsius Comitis Girardi, juraverunt, quòd quoties defectum Comitis noverint, in auxilio Regis erunt, donec fuerit res emendata: & quoties fuerit emendata, revertentur in fidelitatem Comitis. Harduinus de Sala, & Œlardus de Montbelet, & Hugo de Vinzellis, per præceptum Comitis Girardi similiter juraverunt auxilium Regis, tam de se quàm de castris suis, & de terris: & quoties rem emendaverit Comes Girardus, toties redibunt in fidelitatem Comitis: & quoties forisfecerit, toties ad Regem {171}redibunt, nisi infra 40 dies forifactum fuerit emendatum. Actum Vinzeliaci anno Verbi Incarnati 1172. astantibus in palatio nostro, quorum subscripta sunt nomina & signa. S. Comitis Tetbaldi Dapiferi, S. Mathæi Camerarii, S. Guidonis Buticularii, S. Radulphi Constabularii. Vacante Cancellariâ, Petrus Notarius subscripsit. ?? 1180. Jugement du Roi Philippe II. contre le Comte Girard. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, amen. PHILIPPUS Dei gratiâ Francorum Rex. Ad quærimoniam Ecclesiarum contra eorum impugnatores, in multa regia copia Burgundiam intravimus, ut quæ malefactorum injuriis opprimebantur, nostro recreentur auxilio, & firmam Ecclesiis pacem restitueremus. Controversiam verò Episcopi & Clericorum Matisconensium contra Girardum Comitem Viennensem sub Petro-Pertusio propè Vizeliacum propter negotia terræ Burgundiæ dedicenda sedentes, Baronibus regni nostri astantibus, fine subjuncto determinavimus. Notum itaque facimus universis tam præsentibus quàm futuris, quòd in præsentiâ nostrâ recitatum est privilegium.... patris nostri Ludovici, cujus hæc erat continentia. Scilicet, Comes Girardus Episcopali Sede vacante, in domibus Episcopi, sive rebus tam mobilibus quàm immobilibus, nihil juris haberet; & quòd in rebus Clericorum, & villis, nullas habebat procurationes, nullas hospitationes, nullas exactiones, nullas consuetudines: quæ omnia nos etiam confirmavimus. Ibidem à nobis insuper decretum est, quòd idem Comes in villâ Matisconensi nullam firmitatem habere debeat, præter turrim suam quam tunc temporis habebat. Clericis verò claustrum utrúmque, claustrum vicelicet Ecclesiæ, & claustrum domorum cum universis domibus suis infra ambitum claustri contentis, pro beneplacito suo licebit firmare; & in villis suis, in quibuscumque aliquo tempore firmitates habuerant, præcipuè apud S. Clementem, firmitates ædificare vel augere. Hæc autem Comes Girardus se Episcopo & Clericis inconcussum & illibatum tenere & conservare, sub sacramento fidelitatis quam nobis juramento firmavit. Subjiciens autem utráque pars se nostro arbitrio. Undè Comes Theobaldus avunculus noster auctoritate arbitrii de quærimoniis Clericorum, quòd prædictum est judicavit. De domo verò quam Comes Girardus in eadem civitate habebat, quia supra consuetum statum, firmitatem eidem domui adjecerat, in Curiâ nostrâ arbitratum est, quòd quotiescumque nobis vel nostris expediret, eandem domum nobis vel nostris redderet liberam, ut hominum multitudinem, sive paucitatem nostro beneplacito ibidem imponeremus, cùm ad jura feodi nostri eadem pertineret: & hoc se sacramento jurisjurandi religionis firmaret; & si nollet facere, quod de novo fuerit ædificatum destrueretur, & domus ad status pristini mensuram reduceretur. Hæc omnia ut in posterum illibata maneant & inconcussa, præsentem paginam sigilli nostri auctoritate, ac regii nominis Karactere subter annotato communiri præcepimus. Actum apud Petræ-Pertusi sub Vizeliaco anno Incarnati Verbi M. C. LXXX. regni nostri anno I. Astantibus in palatio nostro, quorum nomina superposita sunt & signa. Signum Comitis Theobaldi Dapiferi nostri, S. Guidonis Buticularii, S. Mathæi de novo Camerarii, S. Radulfi Constabularii. Datum per manum secundi Hugonis Cancellarii. Du Livre rouge de S. Vincent de Mâcon. ?? {172}Nouvel acensement de Moncel, par Girard Archevêque de Lyon. Quoniam transacta ad memoriam litteris facilè revocantur, idcircò quod egimus, ne temporum prolixitate deleri valeat, scripto perpetuare, & posteris tradere dignum duximus. Certum sit omnibus, in manibus quorum hoc scriptum pervenerit, quòd Ego Guichardus Lugdunensis Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis Legatus, carissimo dilecto meo Lebaldo Trinorciensi Abbati, necnon & venerabilibus fratribus in Ecclesiâ Trinorciensi Deo servientibus concessi & laudavi Ecclesiam de Muncellis retento censu: duobus videlicèt sextariis siliginis, & eminâ fabarum ad Lugdunensem mensuram: quæ annuatim in cellario nostro reddere debet: necnon & decem solidos Lugdunensis monetæ. Quod ut omni tempore firmum & inconvulsum maneat, concessionem factam & laudationem scripto tradere, & munimine sigilli nostri signare præcepimus. Hujus rei testes sunt, Guillelmus Lugdunensis Archidiaconus, Dalmacius Morellus Dapifer, Odo de Sendrens, & Berardus frater ejus, & Magister Girinus. Pendebat olim sigillum. ?? Entre 1170. & 1178. Lettre de Guillaume Arch. de Vienne, aux moines de Tournus. Vv. Dei miseratione dictus Viennensis Archiepiscopus, dilectis fratribus & amicis totius Ecclesiæ Trenorciensis conventus, salutem & pacem bonam. Significatum est nobis, qualiter vos & vestra firmiter obligando, sollicitè laboraveritis circa deliberationem Clericorum Vivariensium qui capti tenebantur ab Humberto de Bellojoco, cum rebus & sociis, pariter & Domini Vivariensis Episcopi. Undè vestro tam devoto subsidio super his pio congratulantes affectu, grates vobis rependimus quas debemus. Cæterùm de damno in posterum evitando vobis, & Ecclesiæ vestræ rebus, ubique præstitam vobis idoneam captionem per Domnum Raimundum Vivariensem Episcopum, & Rai.... Crudatensem Abbatem, & Gontardum de Bordelv, & Rai. de Mirabel, & per universum Vivariensis Ecclesiæ conventum, firmiter approbamus. Et ne aliquis postmodum ausu temerario de indemnitate hujusmodi factam vobis conventionem præsumat infringere, anathematis vinculo prohibemus. Addicimus præteræa precibus & consensu prænominati Episcopi, & Clericorum, si quis unquam, quod absit, minùs placitis paruerit, Ecclesiam Cathedralem Vivariensem, & Crudalensem Abbatiam, nos tamdiu firmiter sub interdicto tenere, postquam ad nos querela devenerit, donec damnum in vobis allatum integrè per omnia restituatur. Quod ut firmiùs in perpetuum habeatur, præsentem cartulam sigilli nostri munimine confirmamus. Le sceau n’y est plus. ?? {174}1179. 8. Avril. Bulle du Pape Alexandre III. Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Girardo Trenorchiensis monasteri Abbati: ejúsque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Commissæ nobis Sedis Apostolicæ auctoritas nos hortatur, ut divinis locis, ejúsque personis auxilium nostrum devotione debitâ implorantibus, tuitionis præsidium impendere debeamus. Quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitimus & justa poscentium non est differenda petitio, præsertim eorum vel qui religionem devotè videntur amplecti, & sub ea gaudent Domino militare, vel qui cum honestâ vitâ & laudabili morum compositione student omnipotenti Domino deservire. Proindè dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus, & prædecessorum nostrorum felicis recordationis Urbani, Calixti, Innocentii, Lucii, & Eugenii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, Trenorchiense monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostrâ protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet: aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelìum, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrísque successoribus, & illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In Episcopatu videlicèt Claromontensi monasterium S. Portiani cum Ecclesiis de Besson, de Quintiniaco, de Salines, de Celsiaco, de Tavallio, de Fellinia, de Monteaureo, de Sustris, de Charel, de Liniaco, de Martiliaco, de Monfanc, de Boiaco, de Barbariaco, de Vernei, de Villena, de Lupiaco, de Paredo, de Briallis, de Varinnis, de Vorot, de Lupo: Ecclesias de Begiaco, de Nuilliaco, de {175}Capelz, de Branciaco, de Tresalliaco, de Floriaco cum capella de Cavarocha: Ecclesiam de Salviliis, de Lebiaco; Ecclesiam S. Nicolai, Ecclesiam de Vernolio. In Cabilonensi, Pristiacum, Aguliacum, Ecclesiam de Baldreriis, Ecclesiam S. Andreæ, Lambres, Manciacum, Ecclesiam de Giniaco, de Ver: Ecclesiam de Griviliaco, de Cuyseriaco. In Lugdunensi, Ecclesiam Sancti Andreæ de Balgiaco, Vasliacum, Briennam, Juvenciacum, Ecclesiam S. Jacobi de Gressiaco, S. Benigni, Ecclesiam de Cabrosio, de Chanvennis, Bisiacum, Ecclesiam beatæ Mariæ de Solliniaco, de Moncelz, S. Martini de Budella, Ecclesiam S. Andreæ qui vulgò vocatur Pannos, Ecclesiam de Monte-Raculfo, de Saisiriaco, de Paronniaco: capellam de Castro Corgeron: Ecclesiam S. Lidii quæ vulgò vocatur Olivæ: Lovincum, Montem-Aureum, Silvinicum. In Matisconensi, Hulchisiacum, Villare, Plotas, Belniacum: Ecclesiam de Li, Donziacum, cellam S. Romani, S. Mauricii, S. Simphoriani, S. Mariæ de Capella Riverias, S. Petri Romaniscas, Ecclesiam de Aziaco, de Fissiaco, S. Juliani de Lanciaco, S. Vitalis de Lenna. In Bituricensi, Ecclesiam de Saciaco. In Augustudunensi, Ecclesiam de Pariniaco cum capella, Ecclesiam de Petraficta, cum capella S. Justi. In Nannetensi, monasterium S. Philiberti, Ecclesiam S. Vitalis de Raas, Ecclesiam de Macecol, S. Martini de Paciaco, S. Luminii, Ecclesiam de Limosiver, S. Columbani, Ecclesiam de Colcoiaco, Ecclesiam de Mores mansiones, de Legiaco, de Tolvei, Ecclesias de monasteriis. In Pictavensi, Herum insulam, Ecclesiam de Bellovidere cum cimiterio, cellam S. Mariæ Lausduni, Ecclesiam S. Nicolai, S. Petri, Ecclesias de Basilicis, Sanctæ Crucis, Ecclesias de Berniziaco, de Aziaco, Manciacum, Tatiacum, Ecclesiam de Madernas, Ecclesiam de Bernazii, de Monte S. Leodegarii, Ecclesiam de Estivallibus. In Turonensi, Pontiacum, Verniolum, Corcoiacum. In Andegavensi, cellam S. Mariæ Cunaldi, cum appendiciis, Ecclesias de Duadi-castris, S. Dionisii, S. Petri, S. Johannis, S. Leodegarii, Ecclesiam de Logne, Ecclesiam S. Laurentii, villam Landrum, Terentiacum, Ecclesias de Varinnas, S. Mariæ de Thanais, cum capella. In Genevensi, Ecclesiam de Perrois, Ecclesiam de Monte-Castro. In Lasanensi, Ecclesiam de Birola. In Aniciensi, monasterium S. Philiberti, Ecclesiam S. Petri de Saletas, S. Felicis de Landos, S. Mariæ de Prastasias, S. Martini Corconensis, capellam S. Philiberti, S. Cyrici, S. Mauricii Vallamblanensis, S. Vincentii, capellam in castro Senoil, Sanctæ Mariæ de Baisam, capellam in castro Rocol, S. Juliani Chaspiniaci, de castro Mercolio, Ecclesiam S. Quintini. In Diensi, Ecclesiam de Castro Gramnat, S. Vincentii, S. Romani, Ecclesiam de Torretes. In Tricastrinensi, Ecclesiam de Valle-Nymphis, S. Martini, S. Mariæ, S. Petri, S. Romani, capellam S. Michaëlis de Garda, Ecclesiam de Eleemosina, S. Mariæ de Graina. In Aurasicensi, Ecclesias de Dosera, S. Mariæ, S. Benedicti, S. Christophori, S. Saturnini. In Vasionensi, Ecclesiam sancti Germani, S. Petri de Falcon, S. Mariæ de Purpureres. In Viennensi, cellam S. Agnetis de Mota, S. Martini de Aziaco cum cimiterio, S. Verani de Rivas, Ecclesiam de Fay, S. Johannis de castro Mirol, Ecclesiam de Villanova, capellam S. Michaëlis de Albon, Ecclesiam S. Saturnini cum parochia, {176}Ecclesiam S. Philiberti de Miniaco, Ecclesiam S. Romani, Ecclesiam sancti Andreæ, S. Ferreoli. In Episcopatu Bisuntinensi, Ecclesiam S. Cornelii, S. Desiderii, Ecclesiam de Planesel, Ecclesiam Darzon. In parrochialibus verò Ecclesiis quas tenetis, liceat vobis Sacerdotes eligere, & electos Episcopo repræsentare, quibus, si idonei inventi fuerint, Episcopus animarum curam committat; & de plebis quidem cura iidem Sacerdotes Episcopo, de temporalibus autem vobis debeant respondere. Liceat quoque vobis clericos & laicos è sæculo fugientes, liberos & absolutos ad conversionem recipere, & eos absque ullius contradictione in vestro collegio retinere. Sanè novalium vestrorum quæ propriis manibus, & sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omninò à vobis decimas præsumat exigere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis, excommunicatis & interdictis, non pulsatis campanis, suppressâ voce divina officia celebrare, sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint (nisi fortè excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat: salvâ tamen justitiâ illarum Ecclesiarum à quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte verò te nunc ejusdem loci Abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundùm Dei timorem, & beati Benedicti regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia & integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salvâ Sedis Apostolicæ auctoritate, & in supradictis capellis diocesanorum Episcoporum canonicâ justitiâ. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularísve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve cummonita, nisi reatum suum digna satisfactione connexerit, potestatis, honorísque sui dignitate careat, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs & hîc fructum bonæ actionis percipiant, & apud diftrictum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. In symbolo Pontisicis, Vias tuas, Domine, demonstra mihi. Ego ALEXANDER Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. † Ego Hubaldus Ostienæs Episcopus SS. † Ego Chonradus Gallipolitanæ Ecclesiæ humilis Minister Sabbinensis Episcopus SS. † Ego Johannes Presbyter Cardinalis Sanctorum Johannis & Pauli, tt. Pammachii SS. {177}† Ego Johannes Presbyter Cardinalis tituli Sanctæ Anastasiæ SS. † Ego Petrus Presbyter Cardinalis tituli Sanctæ Susannæ SS. † Petrus Presbyter Cardinalis tituli Sancti Gorgonii SS. † Ego Vivianus Presb. Cardinalis tituli S. Stephani in Cœlio-Monte SS. † Ego Cynthius Presbyter Cardinalis tituli Sanctæ Cæciliæ SS. † Ego Arduinus Presb. Card. tituli Sanctæ Crucis Jerusalem SS. † Ego Willelmus Remensis Archiepiscopus tituli S. Sabinæ Card. SS. † Ego Jacobus Diaconus Cardin. S. Mariæ in Cosmidyn SS. † Ego Ardicio Diaconus Cardinalis Sancti Theodori SS. † Ego Rainerius Diaconus Cardinalis S. Georgii ad Velum-Aureum SS. † Ego Johannes Diaconus Cardinalis S. Angeli SS. † Ego Mathæus S. Mariæ-Novæ Diaconus Cardinalis SS. † Ego Bernardus Diaconus Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano SS. Datum Laterani per manum Alberti S. Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis & Cancellarii VI. Idus Aprilis Indictione XII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LXXVIIII. pontificatûs verò Domini Alexandri Papæ III. anno XX. ?? Après 1165. Bref d’Alexandre III. Alexander Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Cabilonensi Episcopo, & dilecto filio Abbati de Firmitate, salutem & apostolicam benedictionem. Ad aures nostras dilecti filii nostri Trenorchiensis Abbatis querela pervenit, quòd Milites de Chabanes portum eorum per violentiam detinent, & Arduinus de la Sala, & Guido Ruffus duobus monachis ejus equitaturas suas violentâ manu non dubitarunt auferre. Accedit ad hæc, quòd R. de Lent villam præscripti monasterii de Chapiz per violentiam occupavit, & eam memorato Abbati reddere contradicit. Quoniam igitur nobis imminet ipsius monasterii curâ defendere, & ab eis indebitis gravaminibus malignorum insolenatam cohercere, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatenùs memoratos viros monere curetis, & diligenter inducere, ut supradicto Abbati ablata omnia & subtracta sine difficultate restituant, & in pace dimittant, vel sub examine vestræ justitiæ non differant plenitudinem exhibere. Si verò neutrum horum coacti fecerint, ipsos occasione & contradictione cessante vinculo anathematis astringatis, in terris eorum donec ibi fuerint omnia, præter pœnitentias & baptisma, prohibentes officia celebrari, & tam excommunicationis quàm interdicti sententiam faciatis inviolabiliter observari. Datum Laterani V. Idus Martii. In plumbo, ALEXANDER Papa III. ?? ?? Bref du même Pape. Alexander Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus .. Bituricensi, & ... Bisuntino Archiepiscopis, & J. Pictavensi Episcopo Apostolicæ Sedis Legato, & aliis Episcopis in quorum Episcopatibus Ecclesiæ & possessiones monasterii Trenorchiensis consistunt, salutem & apostolicam benedictionem. Cùm dilecti filii nostri Abbas & fratres Trenorchienses à parrochianis vestris multa se asserant gravamina sustinere, decet nos pastoralem sollicitudinem gerere, nè pro negligentiâ vestrâ bona {178}prædictorum fratrum exponantur direptionibus malignorum. Indè est quòd discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatinùs si quando adversùs parrochianos vestros eorumdem fratrum quærimoniam recipitis, malefactores eorum ad procurandam satisfactionem congruam de commissis, vel ad justitiam exhibendam, sine dilatione frustratoria moneatis, & per excommunicationis sententiam compellatis. Ita mandatum nostrum efficaciter exequamini, quòd nec vos possitis de negligentiâ reprehendi, nec eidem fratres cogantur ad nos meritò laborare. Datum Laterani III. Idus Martii. In plumbo, ALEXANDER Papa III. Il y a de semblables Brefs adressés aux Archevêques de Vienne, & de Lyon, & à leurs suffragans. ?? ?? Bref du même Pape. Alexander Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Bituricensi Archiepiscopo, Claromontensi, & Aniciensi Episcopis, salutem & apostolicam benedictionem. Nulla vel modica Ecclesiasticæ severitati reverentia præstaretur, si excommunicati ab uno, ab aliis ad Ecclesiastica sacramenta sine satisfactione congrua deberent admitti; essétque facilitas veniæ incentivum sæpiùs delinquendi. Undè quoniam non sunt vincula Ecclesiastica contemnenda, cùm nonnumquam majorem quis ex contempta reatum incurrat, quàm ex priore commisso anteà meruisset, Fraternitati vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenùs sententiam quæ de auctoritate nostrâ pro monasterio Trenorchiensi, vel pro membris ipsius, à delegatis judicibus rationabiliter promulgatam servetis, & usque ad dignam satisfactionem faciatis ab omnibus inviolabiliter observari. Datum Laterani VIIII. Kalendas Maii. Il y un a Bref tout semblable, & de même date, addressé à l’Archevêque de Vienne. ?? Après 1165. Copie informe d’un Bref d’Alexandre III. Alexander Episcopus servus servorum Dei, in Christo fratri J. Pictaviensi Episcopo salutem & apostolicam benedictionem. Abbas sancti Philiberti de Trenorcho indicavit nobis Clericos de castello Losduno olim in Parrochia S. Petri quæ pertinet ad monasterium S. Philiberti, contra voluntatem suam fundasse Ecclesiam. Quâ de re cùm antè Legatum nostrum Stephanum Cardinalem querimoniam Pictavis promulgasset, diù indè habitâ ventilatione, tandem cognitâ veritate, sicut in cartâ vestræ confirmationis vidimus, Stephanus unà tecum, & cum G. Burdegalensi Archiepiscopo, sub anathematis interminatione prohibuit nè de eadem Ecclesiâ ulteriùs aliquid sinè concessione Abbatis fieret. Cæterùm illâ interminatione contemptâ, prædictus Abbas eandem Ecclesiam iterùm contra voluntatem suam (te nil contradicente, immò consentiente) exædificari conqueritur. Undè nos Legati nostri decreta quæ justa videntur confirmantes, apostolicâ te auctoritate monemus, ut sicut cum præfato Stephano, ita iterùm nè Ecclesia illa invito Abbate construatur, sub anathemate interdicas atque prohibeas. Porrò si hæc contempseris, & Ecclesiam sicut à Legato nostro, à te, {179}ab Archiepiscopo, & à nobis quoque præsenti auctoritate decretum est, non omninò interdixeris, procul dubio sævientem Apostolicæ districtionis virgam, & tuos ausus duriter reverberantem senties. Hæc igitur quæ præcipimus incessanter exequere: & postmodum si cum justitiâ adversùs Abbatem hac in causâ te reclamare posse confidas, in futura Synodo ad nos omnem justitiam habiturus venias. ?? ?? Bref du Pape Luce III. qui confirme le jugement du Roi Louis VII. de l’an 1171. Lucius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & monachis Trenorchiensibus salutem & apostolicam benedictionem. Religiosis viris annuere, & eorum justis postulationibus consensum facilem impertiri, & ordo juris exigit, & charitas postulat ordinata. Audivimus sanè quòd cùm inter vos & burgenses Trenorcienses, super quibusdam consuetudinibus controversia verteretur, tandem fuit per venerandæ memoriæ Lodoicum tunc Regem Francorum amicabili compositione decisa. Cum igitur nolumus, ut ea quæ compositione amicabili sopiuntur, in scrupulum recidivæ quæstionis emergant, tandem compositionem sicut facta est, & ab utráque parte recepta, & in ipsius Regis scripto auctentico pleniùs continetur, auctoritate apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVIII. Kalendas Februarii. In plumbo, LUCIUS Papa III. ?? ?? Bref du même Pape pour l’Eglise de Baugé. Lucius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Priori & fratribus domûs Balgiacensis salutem & apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, & vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, concordiam & compositionem quam bonæ memoriæ Guichardus quondam Lugdunensis Archiepiscopus fecit super controversia, quæ inter domum vestram, & Petrum Præcentorem Custodem S. Stephani super jure Parochiali castri Balgiacensis fuerat diutiùs agitata, sicut eadem compositio atque concordia rationabiliter facta est & ab utraque parte recepta, & in scripto autentico continetur, auctoritate apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursutum. Datum Verulis II. Nonas Maii. ?? ?? Bref du même Pape pour les Eglises de Gigni, Molese, &c. Lucius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Vigiliacensi & Flaviniacensi Abbatibus salutem & apostolicam benedictionem. Querelam dilectorum filiorum nostrorum Abbatis & monachorum Trenorciensis monasterii ad nos delatam accepimus, quòd dilecti filii Canonici Cabillonenses Ecclesiam de Giniaco, Ecclesiam de Molesia, eis contra justitiam {180}abstulerunt. Ad hæc Prior & Canonici regulares Ecclesiæ S. Petri Matisconensis Ecclesiam de S. Tauro apud Castrum Rainaldi jam dictis monachis, sicut asseritur, præsumpserunt auferre. Nolentes igitur sustinere quòd præfatum cœnobium sui juris dispendium patiatur, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenùs præscriptarum Ecclesiarum detentores eas præfatis monachis restituere, vel in præsentiâ vestrâ plenam justitiam exhibere moneatis diligentiùs, & ecclesiasticâ districtione cogatis. Datum Velletri X. Kal. Junii. In plumbo, LUCIUS Papa III. ?? 1203. Bref du Pape Innocent III. apparemment pour le même sujet. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati, & Conventui Trenorchiensi salutem & apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum est & honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter vos, & Lugdunensem Ecclesiam super capella S. Mauricii quæ in castro Balgiaci consistit amicabiliter celebratam, sicut sine pravitate providè facta est, & ab utráque parte spontè recepta: & hactenùs pacificè observata, & in autentico venerabilis fratris nostri Lugdunensis Archiepiscopi pleniùs continetur, auctoritate apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, &c. Datum Ferentini XIII. Kal. Junii, Pontificatûs nostri anno sexto. In plumbo, INNOCENTIUS, Papa III. ?? 1197. Nota, qu’Ulric de Baugé, & Gui son fils, apposérent aussi leurs sceaux. G. Trenorcensis Ecclesiæ Abbas, & totus ejusdem loci conventus, Otgerio de Spinos Capellano suo concedunt Prioratum Balgiaci, per omnem vitam obtinendum, cum onere census annui decem librarum Trenorchiensis vel Matisconensis monetæ, Trenorchiensi Ecclesiæ persolvendarum, certisque aliis conditionibus. Pactum confirmant, & sigilla sua apponunt R. Lugdunensis Archiepiscopus, R. Episcopus Matisconensis. Anno ab Incarnatione Domini M. C. XCVII. ?? 1198. Bref du Pape Celestin III. Celestinus Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Matisconensi, & Cabilonensi Episcopis, & dilecto filio Decano Ledonensi in Bisuntinensi diocesi constituto, salutem & apostolicam benedictionem. Querelam dilectorum filiorum monachorum Trenorchiensium ad nos delatam accepimus, quòd Rainaldus Dominus Castri-Rainaldi Cabilonensis diocesis, & Gilo de Belfort Bisuntinæ diocesis, prioratui eorum de Loüinco helemosinas quas antecessores ipsorum eis pro animabus suis contulerant ultimâ voluntate, & quædam alia bona auferunt violenter, & detinent in ipsius prioratûs præjudicium & gravamen. Quia igitur sustinere non debemus ut prædictum monasterium sui juris sustineat læsionem, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatenùs si præmissa vera esse vobis constiterit, memoratos R. & G. ut ablata restituant universa, & de damnis & injuriis Priori ejusdem domûs satisfaciant competenter, per excommunicationis sententiam, & interdictum terræ ipsorum, appellatione postpositâ compellatis. Quòd si omnes his exequendis nequiveritis interesse, {181}duo vestrûm ea nihilominùs exequantur. Datum Laterani VII. Kalendas Decembris, pontificatûs nostri anno septimo. In plumbo, CELESTINUS, Papa III. ?? 1200. Societé avec l’Abbaye de l’Isle-Barbe. In augmentum charitatis & religionis, proficiente dilectione & devotione fratrum Trenorch. & Insulæ Barbarensis, statutum est, & piâ ac devotâ charitate scriptum est, ut monachi Insulæ Barbaræ apud Trenorchium, & Trenorchienses apud Insulam Barbaram, in morte & in vitâ, in capitulo, in dormitorio, in refectorio, & cæteris locis, sicut professi indifferenter se habeant & recipiant. Fuerat siquidem antiquitùs inter Domnum Jocerannum Trenorchiensem, & Domnum Guichardum Insulæ Barbaræ, Abbates firmata societas & statuta: sed in signum inviolabilis & perpetuæ dilectionis, & ad salutem animarum, anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo, sicut superiùs expressum est, roborata est & augmentata, sedentibus apud Trenorchium Domno Bernardo, & apud insulam Barbaram Domno Joceranno. ?? 1120. Premier hommage de Ponce Seigneur de Cuseau. Ego Pontius Dominus de Cusello, notum facio omnibus præsentibus & futuris præsentes litteras inspecturis, quòd cùm multiplices quærimoniæ verterentur inter me ex unâ parte, & Ecclesiam Trenorchiensem ex altera, tandem omnes pacificatæ sunt in hunc modum. Ego siquidem Pontius Dominus de Cusello, salvâ primò fidelitate Domini de Comercy, & salvâ fidelitate Ottonis Comitis Burgundiæ hæredis Imperatoris, feci hominium legium Abbati & Ecclesiæ Trenorchiensi, & sub fide & juramento promisi servare eis in perpetuum de cætero omnimodam fidelitatem, & quòd omnes homines dictæ Ecclesiæ, & omnia ad ipsos pertinentia, contra omnes Principes & Barones, salvis fidelitatibus supradictis, semper receptabo apud Cusellum, apud Brengias, & apud Claram-Vallem castella mea, & in omni terrâ meâ, & defendam fideliter pro omni posse meo in suo jure, & salvabo. Milites quoscumque voluerint, vel homines armatos, vel non armatos, ad defen onem eorum vel rerum suarum, teneor recipere in omnibus castellis meis superiùs nominatis: nec tali jure suo ego, vel alius privare possumus Trenorchiensem Ecclesiam, vel in aliquo defraudare. Istud siquidem hominium legium ego P. Domnus de Cusello & omnes successores mei debemus facere, juramento firmare, cunctis Abbatibus Trenorchiensis Ecclesiæ, voluntate alacri, gratis, & sine contradictione, receptando & defendendo eos, & omnes suos, cum rebus omnibus eorumdem, contra omnes homines qui recusaverint eis jus facere, vel juri stare, de damnis & injuriis eisdem irrogatis. Abbas verò & Ecclesia Trenorchiensis promiserunt mihi sub juramento & bonâ fide, quòd ego & mei quando eos adducerem armatos vel non armatos, omni tempore haberemus redire nostrum in villâ Trenorchiensi, in Ochesiano, & in omnibus aliis villis, & castellis quæ Ecclesia Trenorchiensis habet, salvâ tamen primò in omnibus fidelitate Domini Regis Franciæ; & quòd dabunt mihi consilium fidelissimum, & juvamen contra omnes homines quando recusaverint mihi jus facere, vel juri stare de damnis & injuriis mihi irrogatis. Actum anno ab Incarn. Domini millesimo ducentesimo. Pend un sceau d’un armé & à cheval, à moitié rompu. ?? {182}1212. Affranchissement des Habitans de Tournus. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, in perpetuum, Amen. Ego STEPHANUS humilis Trenorchiensis Minister, & totus ejusdem loci Conventus, notum fieri volumus tam præsentibus quàm futuris, nos & burgenses villæ Trenorchiensis in certam formam compositionis devenisse, de consuetudine villæ Trenorchiensis, quæ mortua manus dicebatur, tollendà, & aliis in justam recompensationem loco ipsius in eadem villâ ponendis. In primis enim nobis acquisierunt omnes usagios villæ Trenorchiensis; videlicèt saunariam, furnos, bichonagium, ventariam, molendina, & nobis ea quitari fecerunt ab eis qui vel ad censum, vel in feodum à nobis ea tenebant. Tandem mensurari fecimus ad tesam rapinalem, totam villam infrà ambitum murorum, tam domos quàm plastros, & hortos: & in singulis tesis per carrerias & vias diversum censum pro diversitate commoditatum de communi omnium burgensium assensu & voluntate posuimus; censum duplicantes in stallis rerum venalium, & banchis ad carnes vendendas. In quibusdam verò tesis XVIII. denarios, in aliis XXI. in aliis XII. in aliis VIII. in aliis VI. in paucis duos solidos singulis annis in festo Sancti Martini sine dilatione & difficultate nobis solvendos, justæ considerationis moderamine omnes burgenses poni voluerunt. Ita tamen quòd si census in prædictâ festivitate, vel in ejus crastinum requisitus ab officialibus Ecclesiæ, sponte redditus cum integritate non fuerit, contemptores deinceps in duplum teneantur, & duplicatum pro pœnâ, velint nolint, reddere compellantur. Nos verò pro his omnibus consuetudinem illam quæ mortua manus dicebatur, & odiosa, dura nimis, & importabilis burgensibus villæ Trenorchiensis erat, sed & infamis & peregrina videbatur extraneis, sibi suísque successoribus cum bonâ voluntate & fide remisimus in perpetuum. Ita etiam ut viduæ cùm voluerint nubant, & orphani & clerici de his quæ jure hereditario possident liberam sicut alii facultatem habeant testandi. Sanè ut eorum defiderium perfectè compleremus, & in nullo petitiones ipsorum apud nos repulsam paterentur, pro hac concordiâ inter nos & illos inconvulsis manendâ radicibus, & à nobis inviolabiliter observandâ, consuetudinem de bove Decani ad macellum vendendo, necnon & vinearum custodiam eis liberaliter dedimus; tali conditione retentâ, quod burgenses, custodes integræ opinionis & fideles eligant, electos Decano repræsentent; in cujus conspectu super sanctum Evangelium jurent, se vineas fideliter totâ diligentiâ servaturos. Qui si fortè aliquem vel aliquam in vineis vel extrà cum damno vinearum invenerint, vadiabunt eum: quòd si non poterunt, Decano nunciabunt; qui à malefactore per ipsos custodes legitimè convicto, damnum burgensi cui fuit injuriosus, priùs ad justam æstimationem faciet emendari: & ipse deinceps Decanus ab eo sine contradictione bannum centum solidorum accipiet. Qui si fortè nichil habuerit, pro arbitrio Decani, ut cæteri merum habeant, corporale supplicium sustinebit. Custodes verò si infideles & perjuri per burgenses vel familiam Ecclesiæ justè convicti fuerint, Decanus sicut ei visum fuerit, eos puniet, & burgenses, alios fideliores (juxta formam superiùs expressam) Decano præsentabunt. Has igitur omnes consuetudines cum mortuâ manu, bono animo, & bonâ voluntate, gratiâ burgensium à villâ removimus, & eam à vinculo hujus improperii, & tam diræ conditionis, {183}(sicut burgensibus videtur) liberam & absolutam usque in sempiternum sine retractatione volumus remanere. Salvis per omnia aliis omnibus villæ consuetudinibus, que ad dominium & dignitatem Ecclesiæ pertinere noscuntur. Actum est hoc, anno ab Incarnatione Domini M. CC. II. in Capitulo Trenorchiensi, nobis præsentibus, laudantibus, & confirmantibus. Præsente etiam Domno Roberto Cabilonensi Episcopo: sedente in Urbe sanctissimo Patre nostro Innocentio: regnante in Franciâ victoriosissimo Rege Philippo, qui hujus formam compositionis suâ auctoritate roboravit, sicut in ejus authentico continetur. ?? Avant 1207. Exemption de péage accordée aux Moines de Tournus par l’Abbaïe de Cluni. Notum sit omnibus tam præsentibus quàm futuris, quod ego frater Hugo humilis Cluniacensis Abbas, & ejusdem Ecclesiæ Conventus, mutuæ Karitatis & Societatis instinctu concedimus venerabili amico nostro Domno Pontio Abbati Trenorchiensi, & dilectis fratribus nostris omnibus ejusdem Ecclesiæ monachis, quietantiam & immunitatem in omnibus portubus nostris, ubi pedagium consuetudinarium accipimus, ut à Ministris & Bailliviis nostris nihil ab eis incedentibus pro transitu exigatur. Hiis præsentibus Hugone Camerario Trenorchiensi, &c. ?? 1211. Acte de Girard fils aîné de Guillaume Comte de Vienne & de Mâcon. Ego GW Comitis Viennæ & Matisconis primogenitus notum facio præsentibus & futuris, quòd cùm querelæ & discordiæ diu fuissent inter patrem meum, & Ecclesiam Trenorchiensem, super terris, dominationibus, & usagiis sancti Romani; & venerabilis Petrus Abbas Trenorchiensis quem Karissimum habeo, super hoc ipso me traxisset in causam, & aliquando auctoritate Apostolica me & patrem meum citari fecisset, & pluriès dictus Abbas ore proprio me per amicitiam convenisset, tantùm ei respondi, & bona fide promisi, quòd super omnibus querelis diligenter inquirerem veritatem, & quidquid veritas & testimonium proborum hominum ei attribueret, ego laudarem & concederem. Inquisita igitur diligentiùs veritate quandóque palam, quandóque sigillatim per capellanos, milites, servientes, & antiquos rusticos terræ, & vicinitatis, & tandem per patrem meum; inveni per ipsum, & per alios qui tot & tales fuerunt quòd eis credere debui, quòd licèt pater meus multa mala in terris sancti Romani fecerit, nullam penitùs jurisdictionem, nullum dominium, nullam legem parvam sivè magnam, nequè furtum, nequè homicidium, nequè adulterium, nequè halbergagium, & ut breviùs concludam, nihil penitùs ego & pater meus, sicut ipse mihi recognovit, de jure habemus, vel habere debemus in terra sancti Romani, nisi tantùm octo libras quas in festo sancti Michaëlis Prior mihi vel mandato meo debet reddere, & per terram suam ad beneplacitum suum levare, & quasdam proprietates alias satis parvas quæ à terris & hominibus Ecclesiæ benè sunt divisæ & propter hoc Priorem domus, & quidquid ad jurisdictionem sancti Romani pertinet, sinè dolo, sinè fraude, vel dissimulatione, ego & hæredes mei debemus tanquam nostra propria fideliter custodire. Non tamen intelligimus propter hoc, quòd de hominibus domini Abbatis, vel Prioris, nos intromittere debeamus contrà eos: sed Abbas, & Prior de suis hominibus suam faciant voluntatem. {184}Testes Vicardus de Vinzeles, G. & H. de Misiria, G. de Rion, Domnus sancti Symphoriani, Domnus Capellæ, Domnus Lanciaci, Stephanus de Cirziaco, Johannes li Flamens, & plures alii. Si quandoque mater mea, & uxor mea, in domum Prioris mansionem fecerint, amoris fuit & gratiæ, non juris vel usagii. Hæc omnia sicut superiùs sunt expressa, Deo, & beatæ Mariæ, & venerabili Abbati, & Ecclesiæ Trenorchiensi, laudavi & concessi, & bonâ fide juravi, quòd cartam istam inviolabiliter teneam, non contrà illam veniam ullo modo. Actum apud Misiriacum, & sigillo meo confirmatum, anno Domini M. CC. XI. ?? 1215. Traité par Arbitres entre le Celerier de l’Abbaye & le Chapelain de S. André de Tournus. Notum sit omnibus tàm præsentibus quàm futuris, quòd cùm querela verteretur inter Guillelmum Cellerarium Trenorchiesenm ex unâ parte; & Philippum Capellanum S. Andreæ ex alia, super portione oblationum ejusdem Ecclesiæ, tandem per manus istorum, scilicèt Otg. Prioris Ulchisiaci, Hug. Prioris Griviliaci, Guillelmi Vicarii de Chastel, Raynaldi Capellani de Plottes, Landrici de Piscaria Sacerdotis, quos communiter arbitros elegerunt, taliter inter eos est pacificatum. Siquidem Cellerarius in omnibus oblationibus quæ ad Missam parrochialem in Ecclesiâ S. Andreæ fient, duas partes habebit, exceptis Missis defunctorum, absolutionibus, confessionibus, visitationibus infirmorum, speris peregrinorum, in quibus Cellerarius nullam portionem accipiet. Si verò Capellanus vel Vicarius ejus, antè Missam Parrochialem, vel post, pro Purificatione mulierum, vel pro benedictione nubentium celebraverit, oblationes tantùm quas personæ nubentium, vel mulieres ad purificationem venientes faciunt, Capellani erunt. Si autem ab aliis aliquid oblatum fuerit, Cellerarius duas partes habebit. Celebratis nuptiis, cùm nubentes ad Ecclesiam veniunt, in omnibus oblationibus duas partes habebit Cellerarius, excepto pane & vino quod mulier nupta offeret, quòd Capellanus habebit. In oblationibus quæ in die Parascheve ad Officium fient, Cellerarius duas partes habebit, exceptâ cerâ quæ in cereo Sabbato Sancto benedicendo debet mitti. In omnibus oblationibus quæ per totum annum singulis diebus in prædictâ Ecclesiâ offeruntur, Cellerarius duas partes habebit, exceptis his quæ superiùs excipiuntur. Hæc compositio de voluntate & assensu Petri Abbatis & Conventûs Trenorchiensis facta fuit, & ab utraque parte sine contradictione approbata. Et nè processu temporis aliqua super hoc possit quæstio suboriri, Ego Robertus Cabilonensis Episcopus, & ego P. Abbas, & Conventus Trenorchiensis, ad petitionem utriusque partis, præsentem cartam sub cyrografo divisam, in testimonium veritatis sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno ab Incarn. Domini M. CC. XV. sedente in Urbe sanctissimo patre nostro Innocentio, regnante in Franciâ victoriosissimo Rege Philippo. ?? 1218. Second hommage de Ponce de Cuseau. Ego Poncius Dominus Cuselli, notum facio præsentibus & futuris, me fecisse hominium ligium, & fidelitatem jurasse Guichardo Abbati & Ecclesiæ Trenorchiensi, salvâ fidelitate Domini de Conmercis, & salvâ fidelitate {185}Comitis Ottonis heredis Imperatoris. Recognovi etiam, & confirmavi bona fide compositionem & pactiones quas diu antè, anno scilicèt Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo habueram cum Abbate Trenorchiensi Bernardo, sicut in aliis litteris meis de pactionibus à nobis hinc indè factis pleniùs continetur. Quod ut perpetuam habeat firmitatem, præsentem cartam sigillo meo, & Domni Duranni Cabilonensis Episcopi fideliter roboravi. Hoc autem factum est anno Domini M. CC. XVII. mense Januarii. ?? 1219. Enquête & adjudication de la Cure de Chavannes à l’Abbaïe de Tournus. Poncius Prior Gigniaci, Joserannus de Sandrediis, Guillelmus de Coloniaco Archipresbyteri, omnibus ad quos præsentes litteræ devenerint, salutem in Domino. Universitati vestræ notum facimus, quòd cùm querela interesset inter Abbatem Trenorchiensem Guichardum nomine, & Conventum ejusdem loci ex unâ parte, Guillelmum Custodem S. Stephani Lugdunensis ex alterâ, super dono Ecclesiæ de Cavannis, quam dictus Abbas dederat Johanni de Sarciaco Archipresbytero Balgiaci, de mandato venerabilis Patris R. Lugdunensis Archiepiscopi, apud Pontem-vallis pariter accessimus, super quæstione donationis dictæ Ecclesiæ diligentiùs quàm potuimus inquisitionem facientes. In primis igitur tenorem privilegiorum Romanorum Pontificum quæ secum dictus Abbas attulerat, scilicèt Calixti II. Innocentii II. Adriani IIII. diligenter inspeximus, verbo ad verbum legentes; & dictam Ecclesiam inter alias in Lugdunensi diocesi constitutas, Ecclesiæ Trenorchiensi reperimus confirmatam. Postmodùm verò testes & attestationes quæ subsequuntur audivimus, & examinando diligenter ad petitionem & instantiam dicti Abbatis, præsente procuratore Guillelmi Custodis Lugdunensis, præsenti paginæ fecimus annotari. Oggerius de Sancto Benigno Presbyter juratus dixit, se audivisse à Guichardo Preverau, quòd idem Guichardus habebat Ecclesiam de Chavannis ab Ecclesiâ Trenorchiensi, & vidit eum tenere Ecclesiam in pace, sine contradictione Ecclesiæ Lugdunensis. Vidit etiam quòd post decessum præfati Guichardi, donata fuit Ecclesia de Cavannis Bernardo Creu à Priore Balgiacensi, & confirmata ab Abbate Trenorchiensi, & ex tunc pacificè possedit quandiù vixit sine contradictione. Requisitus de tempore dixit, quòd xl. & III. anni, & eò ampliùs elapsi sunt ex quo fuit donata Ecclesia dicto Bernardo. Dixit etiam quòd X. de Cavannis sunt Ecclesiæ Trenorchiensis, & quòd Milites de Cavannis sepulturam suam habent penès Ecclesiam Trenorchiensem, & pro parochianis ejusdem Ecclesiæ se gerunt, &c. Ut autem hæc memoriale perpetuum, & perpetuam habeant recordationem, sigillis nostris præsentem paginam in signum veri testimonii, duximus roborandam. Actum anno Domini millesimo CC. nono X. mense Novembri. Il pendoit autrefois trois sceaux. Un vieux parchemiu fait mention qu’Alard, Menerius son frere, Eldeardis leur sœur, Locelmus monachilem habitum suscipiens, Emma & Berna, & filii earum Bernardus & Lætoldus, Miles nomine Vicardus de Cavannis, Miles nomine Guilelmus de Cavannis, Dalmatius de Cavannis Miles frater Umberti & Wilelmi, & ipsis laudantibus, Arnulfus cognomento Ferus, & {186}Umbertus Miles de Cavannis, dederunt partem suam quam habebant in Ecclesiâ de Cavannis, la plûpart pour leur sépulture dans l’Abbaïe. ?? 1219. Prise de Fief à Grevilli par Hugue de Brancion. Notum sit omnibus tam præsentibus quàm futuris, quòd Hugo de Branciduno accepit in feodum à Guichardo Abbate, & Ecclesia Trenorchiensi, medietatem decimæ Griviliaci, à vineâ quæ fuit Girardi Lorent, usque in vallem de Malveirout, & usque Meslay, & usque Chavis, & usque Maisefeti; & nemus quod vocatur les Ayes, & terras circumadjacentes dicto nemori. Et exindè tam ipse, quàm hæredes sui tenentur facere hominium & fidelitatem dicto Abbati & successoribus suis, & Ecclesiæ Trenorchiensi in perpetuum. In cujus rei testimonium ego Jocerannus Grossus Dominus Branciduni ad petitionem supradicti Hugonis præsentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Actum anno ab Incarnatione Domini M. CC. XVIIII. Pend un sceau à une fleur de lys. ?? 1220. Donation de la moitié de la dîme de Grevilli. Ego Durannus Dei miseratione Cabilonensis Ecclesiæ Minister humilis, notum facimus tam præsentibus quàm futuris, quòd Guido de Loaysia Dominus de Piperia in præsentiâ nostrâ constitutus, donavit Deo & Ecclesiæ Trenorchiensi medietatem decimæ Griviliaci, quam Hugoni Priori ejusdem loci titulo pignoris obligaverat; & quidquid juris in eadem decimâ dictus Guido habebat vel habere poterat, totum Ecclesiæ Trenorchiensi sine aliquâ retentione quitavit. Et de hoc tam ipse, quàm filii ejus, videlicèt Anserius & Guido, pacem se tenere pro se & pro suis, Ecclesiæ Trenorchiensi in perpetuum, in manu nostrâ juraverunt. Ut autem donatio ista in posterùm inviolabilem obtineat firmitatem, nos ad petitionem dicti Guidonis & filiorum ejus, in testimonium veritatis & roboris, præsentem cartam sigilli nostri impressione roboravimus. Actum anno ab Incarnatione Domini M. CC. XX. ?? ?? L’Abbé Guichard arbitre avec Girard de Vienne. Ego Girardus primogenitus Comitis Matisconensis, & Dominus Viennæ, & G. Dei patientiâ Trinorchiensis Abbas, universis ad quos præsens pagina pervenerit, Salutem in Domino. Notum fieri volumus, quòd cùm inter Dominum Landricum Militem, & Præpositum Matisconensem VV. de Breisse, & socios eorum ex unâ parte; & homines Cluniacensis Ecclesiæ de Danziaco ex alterâ, orta esset contentio: & in nos compromisissent, Cluniacensis Abbas pro suis hominibus, dicti verò Miles & Præpositus cum suis sociis, datâ fide; nos tandem diximus arbitrando, quòd omninò quitarent Cluniacensem Ecclesiam prædicti impetitores ab omni greusiâ & querelâ, pro hominibus de Danziaco memoratis, & pro omni contentione quæ orta erat, tam de prædictâ quàm aliis. Ego siquidem G. Dominus Viennæ, teneor Cluniacensi Ecclesiæ ad hoc, quòd pax ista inviolabiliter observetur. In hujus rei & pacis testimonium, sigillis nostris præsentem paginam duximus roborandam. Actum anno gratiæ M. CC. XX. in Ecclesiâ beati Petri Matisconensis. Ex tabulario Cluniacensi. 1222. Restitution par Guillaume Comte de Vienne & de Mâcon. Ego VV. Comes Viennensis & Matisconensis, Notum facio universis præsens scriptum inspecturis, quòd ego reddidi & concessi, & sine aliquâ retentione quitavi in perpetuum Ecclesiæ Trenorchiensi, amore Dei & {187}Guichardi Abbatis ejusdem loci quicquid juris habet apud Villamnovam, quæ Silviniacus nominatur, secundùm quod à supermanentibus patriæ divisum est, & testificatum. Guia ista facta fuit à senioribus, quos nos ipsi ad hoc elegimus, à puteo qui est in medio villæ superiùs, versùs Cusiriacum: & in transverso villæ, juxta eumdem puteum, à fossato in fossatum. Et illam partem villæ, hinc & inde, sicut divisum est, Ecclesiæ Trenorchiensi liberè cum omni dominio reddidi, juramento præstito, inviolabiliter me observaturum in perpetuum promittendo. Et quoniam nullo modo volo quòd à me, vel ab heredibus meis inferri possit de cætero supradictæ Ecclesiæ aliqua calumpnia vel injuria, in hujus concessionis testimonium præsentem paginam memoratæ Ecclesiæ tradidi, sigilli mei appensione confirmatam. Actum apud Chaselles, anno Incarnationis Dominicæ M. CC. XXII. mense Aprilis. Pendet sigillum de filo serico, mixto ex rubro & viridi. ?? {189}1223. Concession d’Humbert V. Seigneur de Beaujeu. Ego Humbertus Dominus Bellijoci, notum facimus præsentibus & futuris, nos concessisse B. Abbati Trenorchiensi, & successoribus suis, & Ecclesiæ Trenorchiensi, & dedisse in eleemosynâ pro animabus patris nostri, & prædecessorum nostrorum, ut decimam vinearum quas nos & homines nostri apud Lanciacum habemus, quam in vino soliti erant accipere, de cætero sine contradictione cum omni integritate tempore vindemiarum accipiant in racemis. Et ut nostra concessio & eleemosyna in perpetuum stabilis & firma permaneat, præsentem chartam in testimonium veritatis & roboris, sigilli nostri impressione roboravimus. Actum anno Domini M. CC. XXIII. ?? 1225. Bref d’Honorius III. Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Trenorchiensi salutem & apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum est & honestum tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri, ad debitum perducatur effectum. Cùm igitur, sicut ex parte tuâ fuit propositum coram nobis, de approbatâ consuetudine habeatur, ut Abbates & Priores monasterio Trenorchiensi subjectos, annis singulis convoces ad Capitulum apud idem monasterium celebrandum, cum eis de correctione & reformatione Ordinis, secundùm Deum, & beati Benedicti regulam salubriter tractaturus. Nos tuis precibus benignum præbentes assensum, id ratum & gratum habendo auctoritate apostolicâ præcipimus firmiter observari. Nulli ergo, &c. Datum Tyburæ XVIII. Kalendas Julii, pontificatûs nostri, anno nono. In plumbo, HONORIUS Papa III. ?? {190}1225. Exemption par Ardouin de la Cour. Arduinus Dominus de Aulâ, concedit Domino suo & amico Betardo Abbati Trenorchiensi, & successoribus ejus, & Conventui ejusdem loci, omne pedagium omnium rerum suarum, quas ipsi ducerent, vel duci facerent per terram suam, vel per aquam. Actum anno Domini 1225. Eodem anno ab omnibus pedagiis suis exemptionem, eidem Berardo Abbati verbis eisdem donat Alardus Domicellus, dominus Montisbeleti, anno Domini 1233. ?? 1226. Traité entre Beatrix Comtesse de Chalon, & l’Abbé Berard. Ego B. Comitissa Cabilonensis, universis præsentes litteras inspecturis, rei gestæ notitiam cum salute. Noverint quòd venerabiles Berardus humilis Abbas Trenorchiensis & ejusdem loci conventus, intuitu pietatis & amoris me receperunt in monacham eorumdem, & sororem, participationem omnium bonorum tam spiritualium, quàm temporalium, quæ in dictâ Ecclesiâ, vel in membris ejus fierent, benignissimè & plenissimè in perpetuum concedentes. Addentes etiam quòd quamdiu vixero, singulis annis pro animabus patris & matris meæ, & parentum meorum, necnon & omnium fidelium defunctorum in crastino octabarum Paschæ solemniter anniversarium celebrabunt. Post obitum verò meum specialiter pro me, & supradictis omnibus, eâdem die quâ obiero, plenariè & solemniter, secundùm quod est mos Ecclesiæ, ab universo conventu celebrabitur in perpetuum idem anniversarium annuatim; & ipsâ die omnis conventus habebit plenariam refectionem. Concesserunt insuper mihi dicti Abbas & conventus, ad usum & voluntatem meam, unam domum vel duas contiguas antè januam monasterii Trenorchiensis, quoad vixero in pace possidendas: terras & possessiones alias quas in eorumdem territorio vel dominio adquisiero, mihi similiter concedentes: ita tamen quòd quidquid ibidem adquisiero, vel in eadem domo mobile sive immobile habuero, vel quidquid in domo inventum fuerit, liberè & sine contradictione post mortem meam cedat in usum & dominium Ecclesiæ prædictæ. Ego verò non solùm concessi Ecclesiæ Trenorchiensi mobilia scilicèt & immobilia, nisi de mobilibus aliud disposuero; sed etiam sæpedictis Abbati & conventui Ecclesiæ supradictæ, liberam & in perpetuam dedi helemosinam, domum meam quæ est apud Cabilonem, quam ab ipsis quorum alodium erat, & qui eam de nullo feodo habebant, sed ipsam pacificè ut proprium alodium possidebant, adquisivi & denariis meis emi, quæ dicitur domus de Graveriâ, cum totâ curiâ & horto, & omnibus appendiciis quæ circa eandem sunt, & ad eam pertinent, jure aliquo ab ipsis pacificè & cum omni libertate, & sine exactione aliquâ, in perpetuum habendam & possidendam. Quam domum ut superiùs est expressum, eidem B. Abbati Trenorchiensi & suæ Ecclesiæ in perpetuum dono & concedo, & de jure meo in jus & proprietatem Ecclesiæ transfundo, ipsum B. Abbatem & Ecclesiam de eâ investiens, & de me de ipsâ devestiens, in corporalem possessionem mitto. Et si aliquis huic meæ donationi & helemosinæ vellet contradicere & obviare, vel Ecclesiam super hoc in aliquo, quod absit, molestare, ego B. Comitissa, & successores mei contra omnes tenemur bonâ fide nos opponere, & eandem liberam helemosinam liberè & {191}sine omni contradictione in perpetuum conservare & tueri, & nostrum consilium & auxilium Abbati & Ecclesiæ prædictæ in perpetuum fideliter impertiri. Ut autem donatio ista obtineat inconcussam roboris firmitatem, præsentem cartam in testimonium veritatis sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratiæ M. CC. XXVI. ?? 1230. ?? Haymo Dei gratiâ Matisconensis Ecclesiæ Minister humilis, universis Archipresbyteris, Presbyteris, & aliis Ecclesiarum Rectoribus in Lugdunensi, Matisconensi, & Cabilonensi diocesibus constitutis, salutem & sinceram in Domino Karitatem. Etsi generaliter quantumcumque possumus Ecclesiarum afflictionibus compati teneamur, specialiùs tamen illarum quæ Jurisdictioni nostræ subsistunt afflictiones & injurias pleniori compassionis affectu nos oportet prospicere, ac pro viribus reprimere affligentes. Hinc est quod cum Jocesinus Judeus Comitis Matisconensis qui gravi injuriâ hereditariâ non cessat Matisconensem & Trenorchiensem Ecclesias molestare, diù est duos prioratus ad Ecclesiam Trenorchiensem specialiter spectantes, videlicèt prioratum Lenæ, & prioratum S. Romadi qui sunt in nostrâ diocesi constituta, per violentiam occupavit: qui violata illorum locorum immunitate, spreta more Judæorum & hereticorum omni reverentiâ filii Dei, & Ecclesiæ bona dictorum prioratuum quæ ad Abbatem & Ecclesiam Trenorchiensem dicuntur specialiter pertinere, necnon & redditus universos ubicumque essent, & jura ad ipsos prioratus pertinentia ausu sacrilego cum satellitibus suis occupavit, & in usus proprios convertit. Qui si fideles essent & catholici, Judeo prædicto in tali facinore non consensissent: immò modis omnibus prohibere & impedire pro viribus debuissent, ob reverentiam Dei omnipotentis & beatæ Virginis Mariæ, quorum obsequia in Ecclesiis dictorum prioratuum die ac nocte devotissimè celebrata fuerant ab antiquo. Et cum hujusmodi ex parte .. Abbatis & conventûs Trenorchiensis, Domino R. Sancti Angeli Diacono Cardinali tunc Sedis Apostolicæ Legato fuissent intimata, nobis per suas patentes litteras dedit firmiter in mandatis, ut in odium dicti malefici, & in favorem non solùm Ecclesiæ Trinorchiensis, sed totius Ecclesiæ, supradictum Judeum & complices per excommunicationis & interdicti sententias, monitione præmissâ, ad satisfactionem condignam compellere curaremus, manum nostram prout expedire videremus modis omnibus aggravantes. Cúmque dictus Judeus à nobis frequenter monitus, ut quod in Dei offensam, & in grave Ecclesiæ Trenorchiensis dispendium temerè attemptaverat corrigeret, permittendo ibidem monachos Trenorchienses, Capellanos, & Clericos more solito jure suo uti, & Domino famulari, eodem Judeo obsturante monitionibus nostris aures suas more aspidis, tandem in eum & complices suos excommunicationis & interdicti sententias fecimus promulgari. Præfatus verò Judeus & complices hujusmodi sententias in contemptum Dei & Ecclesiæ per biennium sustinentes, loca supradictorum prioratuum fecerunt speluncam latronum & raptorum, construentes ibidem castra & munitiones ubi omnes raptores confugiunt, Matisconensem, Trenorchiensem & Cluniacensem Ecclesias, necnon alios {192}circumquaque assistentes, deprædantes, & bona ipsorum voluntate propriâ tantummodo occupantes. Cùm igitur malitiis hominum non sit aliquatenùs indulgendum, volentes tanto facinori pro posse nostro, & prout nobis injunctum est obviare, vobis auctoritate præmissa mandamus firmiter injungentes, quatinùs memoratum Judæum & complices denuntietis & denuntiari faciatis publicè ac solempniter in Ecclesiis vestris singulis diebus Dominicis & festivis, pulsatis campanis, candelis accensis; & omnes qui in ipsis prioratibus cum ipso Judeo & fautoribus suis habitaverunt, necnon omnes participantes cum ipsis, consilium & auxilium in aliquo impendendo, ut sic saltem coram populo confundantur qui Deum non timent, & periculum animæ non verentur. Speramus autem in hiis & aliis vos taliter secundùm debitum injuncti officii auctore Domino processuros, quòd studium sollicitudinis vestræ clarescet in operibus, & operabitur circa subditos incrementum, & vos quoque, & alii qui hoc audierint, vel ad quorum notitiam pervenerit, diligentiam vestram poterimus meritò commendare. Datum in octabis beati Lucæ Evangelistæ anno Domini M. CC. tricesimo. R. Litteras præsentanti, & nos de executione hujusmodi mandati per vestras Patentes Litteras certos reddatis. Pendoit un Sceau. ?? 1230. Fief de Renaud de Baugé. Ego Raynaldus Dominus Baugiaci, notum facio universis ad quorum notitiam præsentes litteræ devenerint, quòd B. Abbas Trenorchiensis, & conventus ejusdem loci, in augmentum dilectionis & fidelitatis, augmentaverunt mihi & hæredibus meis, feodum quem tam ipse, quàm mei prædecessores, à suis antecessoribus tenueramus, de triginta meyteriis avenæ, quos mihi & meis pro salvâ & liberâ custodiâ in feodum dederunt super domum suam de Pristiaco & omnes res ad eandem domum pertinentes, annuatim mihi persolvendos ab illo qui eandem tenuerit domum: tali pacto quòd ego & mei successores, dictam domum & omnes res ad eandem pertinentes, cum omni jure & libertate, fideliter contra omnes, exceptâ Ecclesiâ Trenorchiensi, conservare, deffendere, gardire, custodire, sicuti essent mea propria, bonâ fide promisi, & juravi; & servare, ut prælibata sunt, tam ipse quàm successores mei, inviolabiliter tenemur. Ego verò R. neque hæredes mei, nullum penitùs aliud jus, seu aliquam aliam redhibitionem sivè consuetudinem, possumus super dictam domum, seu super homines, vel res ejusdem loci, vel ad eam pertinentes, habere sivè repetere, sed totum & universale dominium dictæ domûs, hominum, & omnium rerum ad eandem pertinentium, integrè, liberè & quiete, & sinè omni immutatione, Abbati & Ecclesiæ in perpetuum remanebunt; & de ipsis, & in ipsis omnibus, Abbas Trenorchiensis tanquam verus Dominus, liberè & sine aliquâ contradictione, suam in omnibus & per omnia faciet voluntatem. Ego verò R. propter hoc & propter antiquum feodum, ipsi homagium debitum feci, & fidelitatem juravi. Sciendum verò quòd triginta meyterii reddendi sunt apud Pristiacum in octabis S. Martini Yemalis. Verùm quia hominum callida & cæca cupiditas crescens quotidiè nullo termino clauditur, nullo {193}cumulo satiatur, volentes Ecclesiæ, & saluti propriæ bonâ fide pariter providere, nè prænotatæ pactiones à me vel meis hæredibus aliquo modo infringi, vel aliquâ tergiversatione processu temporis infirmari valeant vel cassari, præsentem cartam in signum veritatis & roboris ejusdem contradidi sigilli mei munimine roboratam. Ad hæc autem ad majorem cautelam litteras Episcopi Cabilonensis testimoniales juxtà formam hujus autentici confectas eis dedi, paci Ecclesiæ & saluti consulens, volens per omnia & in omnibus sincerissimâ fide omnimodam calumniam amovere. Actum anno Domini millesimo CC.XXX. mense Septembri. ?? 1232. ?? Ego Renaudus Dominus Baugiaci, universis ad quos præsens scriptum devenerit, memoriam rei gestæ universitati vestræ tenore præsentium volumus innotescere, quòd cum controversia esset inter me Karissimam matrem meam, & venerabilem Dominum meum Ecclesiæ Trenorchiensis Abbatem & ejusdem loci conventum, super querelis omnibus motis ab Abbate & Ecclesiâ Trenorchiensi contra me & matrem meam, pro prioratu Bisyaci, de consensu & voluntate meâ & matris meæ, in arbitros à partibus electos communiter in H. Camerarium, & P. de Nanton Hostalarium monachos Trenorchienses pro Domino Abbate & Ecclesiâ Trenorchiensi: in Dominum Henricum de Aulâ, & H. de Broces Milites pro me & matre meâ compromisimus in hunc modum. Videlicèt quod arbitratores prædicti juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, inquirere ab hominibus Bisyaci, & ab aliis per quos posset meliùs de veritate liquere, jura & consuetudines utriúsque partis, & inquisitione factâ querelas motas pace vel judicio terminare. Prænominati verò arbitratores tam ab hominibus meis, quàm ab hominibus Abbatis & Ecclesiæ Trenorchiensis inquisierunt per sacramentum veritatem super singulis articulis qui in subsequentibus declarabuntur. Invenerunt siquidem præfati arbitratores ab hominibus pro utraque parte juratis, quòd in villâ Bisyaci nullum debemus habere Chacepol, nisi tantùm Præpositum qui debet habere in qualibet colungiâ sive manso in quibus accipimus talliam viginti sex librarum Matisconensium pro gardâ, unum meterium bladi tempore messium, & nihil ampliùs à prædictis hominibus qui sunt de gardâ, exigere potest: ab aliis verò hominibus qui merè ad dominium Ecclesiæ Trenorchiensis pertinere noscuntur, nihil exigere potest dictus Præpositus. Omne siquidem dominium, & omnes clamores ad Priorem Bisyaci debent devenire, & cum justitiâ & districtu dicti Prioris terminari, exceptis criminibus adulterii, furti, & homicidii quæ debent pugniri per Præpositum nostrum si in facto fuerint deprehensi publicè. Si autem suspecti fuerint de criminibus superiùs expressis, Præpositus noster debet ipsum convenire ut satisdet. Quòd si satisdare recusaverit, debet ipsum retinere, donec Priori significet; & tunc Prior & Præpositus debent audire probationes contrà illum qui accusatus fuerit: & auditis probationibus si convictus fuerit, Præpositus noster ipsum pugniet secundùm terræ consuetudinem, & criminis quantitatem, excepto adulterio pro quo debentur sexaginta solidi monetæ terræ tantùm. Si autem Prior non conveniret cum Præposito nostro super probationibus factis {194}vel faciendis, aut super aliis articulis emergentibus, illa discordia debet per venerabilem Dominum Abbatem Trenorchiensem & per nos, vel per certos nuntios suos & nostros terminari, secundùm consuetudines terræ Baugiaci in hujusmodi criminibus approbatas. In colongiis verò & mansis, in quibus habemus talliam superiùs nominatam pro gardâ, habemus bannum sanguinis si probatus fuerit sanguis contrà illum qui fecerit sanguinem, in aliis non habemus. Illi verò de colongiis & mansis in quibus habemus talliam prænominatam pro gardâ, debent nobis corvetas & cavalcatas nostras, quando per nos vel Præpositum nostrum fuerint requisiti. Alii verò ad hoc non tenentur, nisi de consensu & voluntate Prioris. Duas siquidem gallinas habemus in mansis & colongiis quæ ad gardam supradictam spectant: in aliis nullas habemus. In canabo & lino nullum jus vindicare possumus, nisi gratis nobis ab hominibus conferatur. Omne verò jus, & justitiam, & consuetudines, si quas habuerimus, vel habere intendebamus, aut prædecessores nostri, pro remedio animæ, ac parentum nostrorum, quittamus Ecclesiæ memoratæ, exceptis juribus & consuetudinibus superiùs nominatis. Amovemus siquidem in perpetuum le Chacepol, firmiter promittentes quòd per nos, nec per alios loco nostri, ibidem Chacepols de cætero instituetur: inhibentes hæredibus nostris, nè istud attemptare præsumant. Prænominati verò Abbas & Conventus dederunt & concesserunt nobis & hæredibus nostris in recompensationem remotionis de Chacepol, & in augmentationem feodi nostri, & pro pace firmiter observandâ, sicut superiùs est expressa, viginti quinque meteria avenæ ad mensuram Baugiaci, quæ debent levari à Priore Bisyaci super universos homines qui ad dictum prioratum Bisyaci pertinent, tam ab hominibus gardæ, quàm ab aliis, & in festo beati Martini nobis vel certo nuntio nostro à Priore Bisyaci reddi. In cujus rei testimonium præsentes litteras memoratis Abbati & Conventui Trenorchiensi tradidi sigilli mei munimine roboratas. Actum anno Domini M. CC. tricesimo-secundo, mense Aprilis. ?? 1233. Jean Comte de Mâcon confirme l’exemption des péages. Ego Johannes Comes Matisconensis, notum facio universis præsens scriptum inspecturis, me vidisse litteras Willelmi Comitis Viennæ & Matisconis, antecessoris mei, sub hac formâ.] Ego WILLELMUS Comes Viennæ & Matisconensis, notum facimus præsentibus & futuris, quòd nos donavimus & concessimus Domino & amico nostro carissimo, Guichardo Abbati & successoribus suis Abbatibus, Prioribus, & Conventui Trenorchiensi, omne pedagium omnium rerum suarum, quas ipsi ducent vel duci facient per terram meam, vel per aquam: ut de blado, vino, animalibus cujusque sexûs, lignis vel lapidibus, seu quibuslibet rebus quæ ad edendum, bibendum, vestiendum, vendendum vel emendum, per terram vel per aquam portantur vel ducuntur, ab omni pedagio & exactione à me & hominibus ac fidelibus meis, in perpetuum omninò liberi remaneant, & immunes. Quod ut perpetuam habeat firmitatem, præsentem chartam sigillo meo fideliter roboravi. Anno gratiæ M. CC. XXII. mense Aprilis, apud Chaselles.] Quoniam igitur nolo elemosinam antecessorum meorum diminuere, sed magis {195}ipsam vellem augmentare, & præcipuè erga pia loca, & Dominos & amicos meos: idcircò notum facio universis præsentibus & futuris, quòd amore Dei & precibus carissimi amici & Domini mei B. Abbatis Trenorchiensis, dictam elemosinam, prout superiùs continetur, laudo & concedo, dono & confirmo: præcipiens ut sive in præsentiâ meâ, sive in absentiâ, à nullâ de cætero super hoc impediantur judiciariâ potestate, sub nostro dominio sive jurisdictione constitutâ; sed semper de cætero liberè & pacificè sine aliquâ inquietatione possideant supradicta. Et ut super hoc securiores habeantur, eidem B. Abbati, & Ecclesiæ præsentes tradidimus litteras, in testimonium veritatis sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio. ?? ?? Confirmation du droit de pêche dans la Sône. Nos Hugo Dux Burgundiæ, universis ad quos præsens scriptum pervenerit memoriam rei gestæ. Noverint universi quòd nos querelam venerabilium fratrum, B. Abbatis, & monachorum Trenorchii multotiens audivimus, quòd nos (sicut dicebant) & gentes nostræ sibi graviter injuriabantur super piscatione aquæ Sagonne, quam suam esse dicebant, & ab antiquis possedisse de elemosinâ bonæ memoriæ Hugonis quondam Comitis Cabilonensis; à loco qui vulgò dicitur Filiolus, & Pirus Comitis, & inferiùs versùs Trenorchium. Quapropter rogavit nos dilectus & fidelis noster I. Comes Cabilonensis, ut amore Dei, & suis precibus elemosinam antecessorum suorum, Abbati & monachis Trenorchiensibus in pace dimitteremus, quittaremus, & faceremus de cætero ab Ecclesiâ possideri. Cujus precibus amore Dei ac beatæ Mariæ semper Virginis annuentes, quamvìs multotiens in dictæ aquæ piscatione voluntatem nostram nos & nostri fecerimus: volentes de cætero dictam piscationem monachis relinquere, & veniam de injuriâ (si quam eis super hoc intulimus) postulantes, donamus & concedimus in elemosinâ supradictâ, & quitamus piscationem totius aquæ Sagonnæ à loco qui vulgò dicitur Filiolus & Pirus Comitis, & inferiùs versùs Trenorchium, dicto Abbati & monachis Trenorchiensibus in perpetuum: ut ipsi omnimodè de cætero utantur piscatione dictæ aquæ ad suum libitum. Itaque de cætero à nobis vel nostris super hoc non inquietentur; sed illis nostra & dicti Comitis elemosina superiùs expressa, pacificè à nobis & ab omnibus custodiatur. Idem verò Johannes Comes Cabilonensis, hanc elemosinam antecessorum suorum & suam, laudavit & concessit, sicut superiùs est expressa: & faciet ipsam ad opus dictæ Ecclesiæ, per se & suos bonâ fide in perpetuum fideliter observari. In cujus rei testimonium, prædictis Abbati & monachis præsentem paginam tradidimus sigillo nostro, & sigillo dicti Comitis in testimonium veritatis sigillatam. Actum anno gratiæ M. CC. XXXIII. ?? 1233. Donation de l’Isle-Palme. Quoniam labilis est hominum memoria, & labuntur cum tempore ea quæ fiunt in tempore, nisi scripturarum apicibus commendentur: idcircò ego Johannes Comes Matisconensis, & nobilis Domina A. uxor mea filia bonæ memoriæ Domini Girardi de Viennâ, universis ad quos præsentes litteræ devenerint, memoriam rei gestæ. Noverit universitas vestra, quòd nos {196}uno consensu, unâ voluntate, pariter & consilio divinitùs inspirati, ob æternam remunerationem, de rebus nostris placuit beatæ Dei Genitrici, & perpetuæ Virgini Mariæ, ad honorem Domini Jesu Christi ejusdem dilecti filii, aliqua in heleemosinam erogare; sperantes propter hoc, juxtà Salvatoris promissionem veridicam, peccata nostra extingui penitùs, sicut ignis aquâ extinguitur, & cum mercede centuplici vitam nos adepturos æternam. Indè est quòd notum fieri volumus tam futuris quàm præsentibus, quòd nos dedimus Deo, & beatæ Dei Genitrici Mariæ, beato Valeriano martyri, beato Philiberto Confessori, & omnibus Sanctis Dei quorum reliquiæ in Trenorchiensi requiescunt Ecclesia, necnon dilecto nostro Domino Berardo Abbati ejusdem Ecclesiæ, & per ipsum futuris in eadem Ecclesiâ post ipsum Abbatibus, Insulam nostram magnam sitam in medio Sagonæ suprà Matisconem propè Parcum, quam idem Abbas emit à Martino Charbonæo qui ipsam tunc temporis tenebat à nobis: ità ut in liberâ eleemosinâ ipsam Insulam, & omnes res eidem adjacentes & ad ipsam pertinentes, sicuti in donatione nostrâ pleniùs continetur, & quidquid in eisdem habere poteramus, dictus Abbas & sui successores liberè, quietè & pacificè in perpetuum teneant & possideant, sine aliqua exactione & consuetudine, pleno jure concedimus siquidem & donamus: & volumus ut ibidem ædificent sive in terrâ sive in aquâ bastimenta omnimoda, & quidquid illis visum fuerit necessarium ad utilitatem ejusdem domûs & necessitatem: necnon ut ipsi habeant introitum & exitum, navem & portum, & vias publicas ultrà Sagonam & citrà, per loca magis congrua & idonea loco illi. Concessimus & donavimus prætereà eisdem usagium in nemoribus nostris ad bastiendum, de omnibus lignis, ad calefaciendum, & ad omnia necessaria ejusdem domûs, de nemore quod vulgò Mortuum vocatur. Item eisdem concessimus & donavimus terras ad colendum continuè de quatuor bobus annuatim, vel ad faciendum indè suam voluntatem, de terris scilicet de Chastenay, in loco magis vicino & congruo loco illi: & prata sita inter Anes & Asneres, in quibus quatuor charratas fœni colligant annuatim. Item concedimus illis & donamus omnimodam piscationem Sagonæ circà eandem Insulam, & quantùm eadem Insula protenditur hinc & indè. Salvâ tamen custodiâ nostrâ quam nobis in eodem loco ad bonos usus Burgundiæ retinemus. In cujus quidem rei confirmationem & testimonium præsenti cartæ sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, in festo beati Martini Hyemalis. ?? 1236. Autre donation de l’Isle-Palme & de l’Isle-Parve. Ego Johannes Comes Matisconensis, & Alays uxor mea, notum facimus universis ad quorum notitiam præsens pagina devenerit, quod nos dedimus Deo, & Sanctæ Mariæ, & S. Philiberto, & Berardo Abbati Trenorchiensi, & Ecclesiæ suæ in perpetuum Insulam nostram quæ dicitur magna, sitam in medio Sagonæ supra Matisconem propè Parcum, & omnes res ad ipsam pertinentes, in liberam elemosinam, ut tam ipse, quàm sui successores ipsas liberè, quietè, & pacificè in perpetuum possideant pleno jure; & concedimus & volumus ut omnimodè ibidem sive in aquâ, sive in terrâ {197}bastimenta faciant ad suam voluntatem; & habeant introitum & exitum, navem & portum de Tilleya, & vias publicas citrà Sagonam & ultrà, per loca magis congrua loco illi. Prætereà donavimus eisdem usagium in nemoribus nostris ad bastiendum, & calefaciendum, & ad omnia necessaria ejusdem domûs; & prata sita inter Aisnes & Asnieres, in quibus quatuor carratas feni colligant annuatim. Item concessimus eisdem & donavimus terram nostram de Chastenay usque ad terram nostram quæ vulgò dicitur Terra Comitissæ. Concessimus prætereà eisdem & donavimus, ut quidquid in feodis nostris aliquo modo acquirere poterunt, sive in dominiis nostris, habeant & possideant pleno jure. Item dedimus & concessimus eisdem sex denarios censuales quos habebamus super Insulam quæ dicitur parva, & omnimodam piscationem circà easdem insulas, & à fine Insulæ parvæ usque ad principium magnæ Insulæ, in quâ sunt bastimenta: salvâ tamen liberâ custodiâ nostrâ, quam ibidem nobis & successoribus nostris retinemus. In cujus rei confirmationem & testimonium eisdem præsentes tradidimus litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto mense Aprili. ?? 1233. Dans les Archives de l’Archevêché de Besançon est une Bulle d’Alexandre IV. confirmative de ce Traité. Universis præsentes litteras inspecturis, A. Decanus & capitulum matris Ecclesiæ Sancti Johannis Bisuntinensis, salutem in Domino. Noveritis quòd cùm causa verteretur inter venerabilem patrem Nicholaum Archiepiscopum nostrum ex unâ parte, & venerabiles viros Abbatem & conventum Trenorchienses ex alterâ, super Ecclesia & parochiatu villæ de Lovinco, quam dicebat Archiepiscopus sibi lege diocesanâ esse subjectam, Abbas verò & conventus prædicti id in omnibus denegabant, asserentes dictam Ecclesiam ad eos pleno jure spectare, & pacificè possedisse. Tandem mediantibus bonis viris, de voluntate & assensu nostro inter partes compositum est in hunc modum. Videlicèt quòd Archiepiscopus Bisuntinus personam examinatam ab Abbate Trenorchiense, & præsentatam ab eo ad curam dictæ Ecclesiæ, sine dilatione & difficultate aliquâ de cætero in perpetuum incurare tenetur, nec recusare possit præsentatum. Qui incuratus semel in anno, scilicet in Maio ad Synodum personaliter veniet nihil soluturus, sed auditurus mandata Synodalia, quæ faciet observari, dummodò non sint in præjudicium Ecclesiæ Trenorchiensis. Cum autem Archiepiscopus ad Ecclesiam de Lovinco venerit de termino in terminum, viginti solidos Stephanus tantummodò in subsidium procurationis recipiet à Priore & Capellano: nec ampliùs poterit exigere ab eisdem. Si verò ad requisitionem Abbatis Trenorchiensis Prioris, vel Capellani de Lovinco Archiepiscopus consecravit ibi Ecclesiam, vel altare, procurabitur à Priore, & Capellano. Nec unquam interdicet totam villam de Lovinco, nec Priorem, sine assensu & voluntate Abbatis Trenorchiensis, nisi quamdiu fuerit ibi prædo vel præda. In omnibus aliis personis ejusdem parochiæ poterit animadvertere, prout exegerit eorum reatus. Pro injuriis autem manifestis Abbati & conventui Trenorchiensi; & suis illatis, tam Priori & domui de Lovinco, quàm aliis rebus, videlicèt de personis Capellani de Lovinco, ad requisitionem & mandatum Abbatis & {198}conventûs Trenorchiensis, in continenti autoritate Archiepiscopi sententiabit, & faciet sententias inviolabiliter observari. De omnibus aliis causis spiritualibus cognoscet Archiepiscopus, & faciet prout exegerit ordo juris. Et nè super præmissis aliqua valeat in posterum quæstio vel discordia suboriri, nos Abbati & conventui sæpedictis præsentem cartam tradidimus in testimonium veritatis, sigilli nostri munimine roboratam. Acto anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio. ?? 1236. Traité avec Renaud Seigneur de Baugé. Ego Regnaudus Dominus Baugiaci, Notum facio præsentibus & futuris, quòd cum discordia esset inter me ex unâ parte, & Dominum Trenorchiensem Abbatem ex alterâ; tandem mediantibus bonis viris Humberto Domino Bellijoci, Johanne Grosso Domino Branceduni & Domino Petro de Boceyo Milite Domini Regis, pacificata & composita fuit in hunc modum juravi, tactis sacrosanctis Evangeliis, pacem tenere & conservare de me & de meis dicto Abbati Trenorchiensi & suis bonâ fide. Et pro damnis illatis Abbati & suis à me Regnaudo & à meis, teneor etiam pro dictis damnis reddere quingentas marcas argenti terminis à diffinitoribus statuendis, scilicèt Domino Johanne Grosso, Domino Petro de Boceyo Milite Domini Regis, & Domino Wilelmo Præposito de Trenorchio, promisi Ego R. sub religione præstiti juramenti quictare & liberare omnes illos qui erant in prisonâ meâ, & omnes illos qui erant plagiati in manu meâ pro redemptione & expensis factis in prisonâ meâ usque ad diem octabum S. Andreæ Apostoli. Debeo insuper exorare Dominum Ducem Burgundiæ, quòd occasione meâ non petat aliquid ab Abbate, & Burgensibus Trenorchiensibus super damno illato castellaniæ de Cusyriaco. Boves & vacas Abbatis, si quæ invintæ fuerint residuæ, debent Abbati remanere, & servicium quod non est levatum usque ad prædictam diem. Prioratus quos sasivi debeo reddere Abbati sine diminutione & cum omni integritate secundùm consuetudines longo retroactis temporibus habitas, & secundùm litteras super statum prioratuum confectas. Hæc omnia supradicta ego D. Vorrias de Aulâ, Acarias de Chavannes, Joannes de Pavanes, & Durandus Rebuti Milites, & Ogerius Buca Domicellus, observanda juravimus, & nisi de dictâ pecuniâ dicto Abbati vel ejus mandato statutis terminis satisfecero, debeo tenere obstagia, & quinque Milites superiùs nominati mecum apud Matisconem. Si verò de dictis obstagiis exigere sine licentiâ dicti Abbatis posset dictus Abbas cum mandato Domini Regis nantare plagios constitutos super quingentis marcis. In cujus rei testimonium præsentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini M. CC. tricesimo sexto mense Decembris. ?? 1239. Bref de Gregoire IX. pour les ornemens pontificaux. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Berardo Abbati Trenorchiensi salutem & apostolicam benedictionem. Ad ecclesiastici decoris augmentum insignia reperta sunt dignitatum, quæ Sacrosancta Romana Ecclesia, congrua in singulos liberalitate distribuit, & devotis filiis (prout dignum judicat) suscipienda & obtinenda concedit. Cùm igitur monasterium Trenorchiense Romanam Ecclesiam nullo respiciat mediante ac te & prædecessores tuos mitrâ & chirothecis usos esse proponas; volentes {199}monasterium ipsum majoris dignitatis privilegio decorare; usum anuli & pontificalium indumentorum, ac potestatem benedicendi pallas altarium, & tam levitica quàm sacerdotalia vestimenta (quâ te, ac prædecessores tuos asseris, à tempore cujus non extat memoria esse usos) tibi, & successoribus tuis de benignitate Sedis Apostolicæ indulgemus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani X. Kalendas Maii, pontificatûs nostri anno tertio-decimo. In plumbo, GREGORIUS Papa VIIII. ?? 1239. Bulle du même Pape. Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Berardo Abbati Trenorchiensis monasterii, ejúsque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Commissæ nobis Apostolicæ Sedis auctoritas nos hortatur, ut divinis locis, ejúsque personis auxilium cum devotione debitâ implorantibus, tuitionis præsidium impendere debeamus. Quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima & justa poscentium non est differenda petitio: præsertim eorum vel qui religionem devotè videntur amplecti, & sub eâ gaudent Domino militare, vel qui cum honestâ vitâ, & laudabili morum compositione student omnipotenti Domino deservire. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Trenorchiense monasterium, quod specialiter beati Petri juris existit, in quo divino mancipati estis obsequio, prædecessorum nostrorum felicis recordationis, Urbani, Calixti, Lucii, Eugenii, & Alexandri, Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, sub beati Petri & nostrâ protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrísque successoribus & illibata permaneant. In parrochialibus verò Ecclesiis quas tenetis, liceat vobis Sacerdotes eligere, & electos Episcopo repræsentare; quibus (si idonei inventi fuerint) Episcopus animarum curam committat. Et de plebis quidem curâ iidem Sacerdotes Episcopo, de temporalibus autem vobis debeant respondere. Liceat quoque vobis clericos ac laicos à sæculo fugientes, liberos & absolutos ad conversionem recipere, & eos absque ullius contradictione in vestro collegio retinere. Sanè novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenùs non percepit, seu de nutrimentis animalium vestrorum, nullus omninò à vobis decimas præsumat exigere. Cùm autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis & interdictis, non pulsatis campanis suppressâ voce divina officia celebrare, dummodò causam non dederitis interdicto. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni & extremæ voluntati qui se illic sepelire {200}deliberaverint, (nisi fortè excommunicati, vel interdicti sint, aut publicè usurarii) nullus obsistat: salvâ tamen justitiâ illarum Ecclesiarum, à quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte verò te nunc ejusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutiâ seu violentiâ præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris secundùm Dei timorem & beati Benedicti regulam providerint eligendum: qui à Romano Pontifice, vel ab ejus Legato munus benedictionis accipiat. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia, & integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salvâ Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiasticâ sæcularísve personâ hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita nisi reatum suum congruâ satisfactione correxerit, potestatis honorísque sui careat dignitate, reámque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatinùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Symbolum Pontificis, Fac meum Domine signum in bonum. Ego GREGORIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. †. Ego Thomas tituli Sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis SS. †. Ego Stephanns Sanctæ Mariæ trans Tiberim, tituli Calixti Presbyter Cardinalis SS. †. Ego Jacobus Tusculanus Episcop. SS. †. Ego Romanus Portuensis & Sanctæ Rufinæ Episcop. SS. †. Ego Rainaldus Ostiensis & Velletrensis Episcopus SS. †. Ego Rainerius Sanctæ Mariæ in Cosmidin Diaconus Cardinalis SS. †. Ego Robertus Sancti Eustachii Diaconus Cardinalis SS. †. Ego Riccardus S. Angeli Diaconus Cardinalis SS. Datum Laterani, per manum fratris Jacobi, de Ordine fratrum Prædicatorum, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vicecancellarii, X. Kalendas Junii, Indictione XII. Incarnationis Dominicæ anno M. CC. XXXVIIII. Pontificatûs verò Domni Gregorii Papæ VIIII. anno tertio-decimo. In plumbo, GREGORIUS Papa VIIII. ?? 1240. Prise de Fief d’Olard de Montbelet. Ego Olardus Dominus Montisbeleti, notum facio universis tam præsentibus quàm futuris, quòd à Domino meo B. Dei gratiâ Abbate Trenorchiensi feodum suum augendo, accepi in feodum quidquid habeo in parochiâ & dominio Huchisiaci, & quidquid ibi tenebatur à me tam in feodum, quàm in domenurâ, vel alio modo: & maximè quidquid habeo in Mainesche, & quidquid ibidem tenetur à me. In cujus rei testimonium præsentem cartam sigillo venerabilis Patris W. Dei gratiâ Cabilonensis Episcopi feci & {201}petii roborari. Et supposui me & heredes meos jurisdictioni Domini Episcopi in hac parte, & rogavi ipsum, ut in deffectu meo me excommunicationis sententiæ supponeret. Si ab hiis pactionibus in aliquo resilirem, terram meam districto supponendo & tenendo interdicto. Et nos dictus Episcopus ad preces & instantiam dicti O. Domini Montisbeleti, Ecclesiæ Trenorchiensi præsentes litteras sigillo nostro tradidimus sigillatas. Datum anno ab Incarnatione Domini M. CC. XXX. nono mense Martii. ?? 18. Mars 1245. Projet du Bref d’Innocent IV. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio G. Abbati Sulliacensi. Turonensis diocesis, salutem & apostolicam benedictionem. Cùm nuper monasterio Trenorchiensi, Sedi Apostolicæ immediatè subjecto, Pastoris solatio destituto, Conventûs ipsius, Priori Sancti Portiani, providendi eidem monasterio de Abbate contulerint unanimiter potestatem: promittentes quod illum in Abbatem reciperent, de quo dictus R. Prior eis duceret providendum: & idem, Spiritûs sancti gratiâ invocatâ, te in Abbatem ejusdem monasterii duxerit postulandum: nósque postulationem hujusmodi, nobis per dilectos filios, Gelinum Priorem de Ly, & B. Elemosynarium ipsius monasterii, speciales præfati Conventûs nuncios præsentatam, de fratrum nostrorum consilio admittentes, te à vinculo absolverimus, quo Sulliacensi monasterio tenebaris, & ad Trenorchiense monasterium transtulerimus memoratum; discretioni tuæ præsentium auctoritate mandamus, quatinùs humiliter suscipiens impositum à Domino tibi onus, ad prædictum Trenorchiense monasterium te transferre procures: gerens sollicitè curam ejus, gregem dominicum in illo tibi commissum, doctrinâ verbi & operis informando. Voluntatem autem tuam super his, nobis per tuas litteras non differas intimare. Datum Lugduni XV. Kalendas Aprilis, pontificatûs nostri anno secundo. A tergo scriptum est, Non est confirmatum, quia ..... Cætera mures arroserant. Erat annus 1245. paulò antè mortuo Berardo Abbate. ?? 20. Mars. 1245. Bref du même Pape. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui Trenorchiensi Ordinis S. Benedicti Cabilonensis diocesis, salutem & apostolicam benedictionem. Cùm in imminenti Dominicæ cœnæ die proponamus, annuente Domino, juxtà consuetudinem Ecclesiæ Romanæ, unâ cum fratribus nostris sumere pabulum charitatis, ad vos, ac alios Ecclesiæ filios pro nostris necessariis recurrentes, universitatem vestram rogandam duximus & hortandam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenùs sic nos in exeniis visitare curetis, quòd gratum habere possimus, & devotionem vestram exindè non immeritò commendare. Datum Lugduni XIII. Kalendas Aprilis, pontificatûs nostri anno secundo. ?? 1245. Bref d’Indulgences du Pape Innocent IV. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, universis Christi fidelibus ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem & apostolicam benedictionem. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum, oportet nos diem {202}messionis extremæ misericordiæ operibus prævenire, ac æternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in cœlis, firmam spem, fiduciámque tenentes, quoniam qui parcè seminat, parcè & metet, & qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & metet vitam æternam. Cum igitur Ecclesia monasterii Trenorchiensis Cabilonensis diocesis, sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis & conventûs ejusdem monasterii nobis extitit intimatum, in honore gloriosæ Mariæ Virginis sit constructa, ac Sanctorum Valeriani, & Philiberti ibidem corpora requiescant, quorum meritis Dominus Jesus Christus multa inibi miracula operatur, & ad promerenda sempiterna gaudia ejusdem Virginis, & Sanctorum ipsorum sint suffragia oportuna, universitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenùs ad monasterium ipsum Assumptionis prædictæ Virginis, & eorumdem Sanctorum festivitatibus devotè ac humiliter imploraturi à Domino veniam delictorum in humilitate spiritûs accedentes, digna ibidem vota & munera pro peccatorum vestrorum remediis offeratis. Nos enim de omnipotentis Dei misericordiâ, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus verè pœnitentibus & confessis qui ad dictum monasterium præfatis festivitatibus causâ devotionis accesserint, quadraginta dies de injunctâ sibi pœnitentiâ misericorditer relaxamus. Datum Lugduni VIII. Kalendas Novembris, pontificatûs nostri anno tertio. ?? 1246. Autre Bref d’Indulgences d’Innocent IV. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, universis Christi fidelibus per Lugdunensem civitatem, & diocesim constitutis, salutem & apostolicam benedictionem. Le prèambule est entiérement le même que le précédent. Cum igitur Ecclesia monasterii Trenorchiensis Ordinis S. Benedicti Cabilonensis diocesis in honore gloriosissimæ Virginis constructa esse dicatur, ac ad promerendo sempiterna gaudia sint ejusdem Virginis suffragia oportuna, universitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenùs ad Ecclesiam ipsam in die dedicationis ejusdem annis singulis petituri misericordiæ divinæ suffragium devotè ac humiliter accedentes, digna ibidem vota & munera pro peccatorum vestrorum remediis offeratis, ut per hæc, & alia bona quæ Domino inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordiâ, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus verè pœnitentibus & confessis, qui cum debitâ reverentiâ & devotione in præfatâ die ad eandem Ecclesiam accesserint, quadraginta dies de injunctâ sibi pœnitentiâ misericorditer relaxamus. Datum Lugduni III. Kalendas Februarii, pontificatûs nostri anno tertio. ?? 1246. Autre Bref du même Pape. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... Abbati & Conventui monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti Cabilonensis diocesis, salutem & apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ merita nos inducunt ut favore vos benevolo prosequentes, specialem vobis {203}gratiam faciamus. Hinc est quòd cùm (sicut intimantibus vobis accepimus) monasterium vestrum, faciente humani generis inimico totaliter sit igne consumptum: & durum sit vobis quòd idem monasterium super aliquorum provisione his præsertim temporibus aggravetur; vestris supplicationibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut nulli de cætero teneamini per litteras Apostolicas providere, nisi expressam fecerint de hac indulgentiâ mentionem. Ne ulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni XIIII. Kalendas Februarii, pontificatûs nostri anno tertio. In plumbo, INNOCENTIUS Papa IIII. ?? 1246. Lettres de recommandation de l’Abbé de Cîteaux, pour l’Abbaïe de Tournus. Universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, frater Bonefacius, dictus Abbas Cistercii salutem & pietatis operibus æternæ beatitudinis præmia promereri. Quia sicut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, &c. Cùm igitur venerabilis abbatia Trenorchii, de Ordine Sancti Benedicti, Cabilonensis diocesis, callidi hostis insidiis olim fuerit incendio demolita, & Abbas ipsius domûs & conventûs, ecclesiam & alia ædificia igne consumpta reædificare proponant, nec ad consummationem ipsorum operum propriæ suppetant facultates; universitatem vestram monemus, & hortamur in Domino, obsecrantes per viscera misericordiæ Jesu Christi, quatinùs de bonis à Deo vobis collatis, dictis Abbati & conventui, liberalitate munificâ, pietatis subsidia conferetis. Nos verò omnibus illis qui eis ad reædificationem ecclesiæ, & ædificiorum supradictorum, suas elemosinas dederint vel transmiserint, concedimus participationem omnium bonorum quæ fiunt in domo nostrâ, & per Ordinem universum: & de cætero: Domino dante fient in vitâ ipsorum, pariter & in morte. Præsentibus ultra quinquennium minimè valituris. Datum Cistercii, anno Domini M. CC. XLVI. mense Junio. ?? 1246. Transcript ou Vidimus de la Bulle du Pape Jean VIII. pour le Goudet, par le Pape Innocent IV. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui monasterii Trenorchiensis, Ordinis Sancti Benedicti, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Cabilonensis diocesis, salutem & apostolicam benedictionem. Privilegium bonæ memoriæ Johannis Papæ prædecessoris nostri fecimus inspici diligenter, cujus tenor talis est. Johannes Episcopus, &c. comme ci-devant, pages 97. & 98. Nos igitur tenorem ejusdem privilegii, quasi jam nimia vetustate consumpti, cum fuerit non in pergameno, sed in papyro conscriptum, transcribi fecimus, & transcripto hujusmodi bullam nostram opponi: nolentes ex hoc novum jus monasterio acquiri prædicto, sed antiquum sibi solummodò conservari. Datum Lugduni IIII. Kalendas Februarii, pontificatûs nostri anno tertio. ?? 1246. Bulle du Pape Innocent IV. qui confirme les biens & priviléges de l’Abbaïe de Tournus. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati monasterii Trenorchiensis, ejúsque fratribus tam præsentibus quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Cùm universis sanctæ Ecclesiæ {204}debitores ex Apostolicæ auctoritate ac benevolentiâ existamus, illis tamen locis atque personis, quæ specialiùs ac familiariùs sanctæ Romanæ adherent Ecclesiæ, propensiori nos convenit caritatis studio imminere. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, & prædecessorum nostrorum felicis recordationis, Urbani, Paschalis, Calixti, Innocentii, Lucii, & Eugenii Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes Trenorchiense monasterium, Ordinis S. Benedicti, quod specialiter beati Petri juris existit, Cabilonensis diocesis in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri & nostrâ protectione suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium in præsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, liberalitate Regum, largitione Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrísque successoribus, & illibata permaneant. Ipsarum quoque, quas nunc habetis, Ecclesiarum decimas, quæ à laicis obtinentur, si eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia potuerit, ad vestram ac pauperum sustentationem vobis liceat possidere. Sanè diffinitionem inter vestrum & beati Florentii monasterium, de Ecclesiis Lausduni, Sanctæ Crucis videlicèt & Sancti Nicolai, sicut à jam dictis prædecessoribus nostris felicis memoriæ Urbano atque Calixto facta est, & scripto eorum firmata, Sedis Apostolicæ auctoritate firmamus: præcipientes, quatenùs deinceps nullam vobis vel Ecclesiæ molestiam monachi Sancti Florentii ex his inferre præsumant; sed absque eorum inquietudine, præfatas Ecclesias vos vestríque successores perpetuò possideatis, ad hoc adjicimus, ut idem locus in quo beati Valeriani Martyris & Sancti Philiberti Confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo sæcularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec Episcopo liceat cujuscumque diocesis, eumdem locum excommunicationis, vel absolutionis, seu cujuslibet dispositionis occasionibus perturbare: aut cruces, quaslibet exactiones novas burgo & cæteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationem ab Episcopo, præter Abbatis vel fratrum voluntatem fieri prohibemus, sicut à prædecessoribus nostris statutum est, & scripto eorum firmatum. Obeunte verò te nunc ejusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutiâ seu violentiâ præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris secundùm Deum & beati Benedicti regulam providerint eligendum, à Sedis Apostolicæ Pontifice vel ejus Legato consecrandum. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt: usibus omnimodis profutura. Salvâ nimirum in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularísve persona, hujus nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum congruâ satisfactione correxerit, potestatis honorísque sui dignitate careat, reámque {205}se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat: atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs & hìc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. In Symbolo Pontificis. Notas fac mihi Domine vias tuas. Subscriptiones. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus SS. † Ego Oto Portuensis & Sanctæ Rufinæ Episcopus SS. † Ego Willelmus Sabinensis Episcopus SS. † Ego Petrus tt. S. Marcelli Presbyter Card. SS. † Ego Vvillelmus Basilicæ duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis SS. † Ego frater Johannes tt. S. Laurentii in Lucinâ Presbyter Cardinalis SS. † Ego frater Hugo tt. Sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis SS. † Ego Octavius Sanctæ Mariæ in Viâ latâ Diaconus Cardinalis SS. † Ego Petrus Sancti Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis SS. † Ego Johannes Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card. SS. † Ego Vvillelmus Sancti Eustachii Diaconus Cardinalis. SS. Datum Lugduni per manum Magistri Marini Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vicecancellarii X. Kalendas Aprilis, Indictione IIII. Incarnationis Dominicæ anno M. CC. XLV. pontificatûs verò Domni Innocentii Papæ IIII. anno tertio. ?? 1246. Transcript ou Vidimus de la Bulle du Pape Calixte II. de l’an 1119. par le Pape Innocent IV. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Cabilonensis diocesis, salutem & apostolicam benedictionem. Privilegium felicis recordationis Calixti Papæ prædecessoris nostri fecimus inspici diligenter, cujus tenor talis est: Calixtus Episcopus, &c. comme ci-devant, page 145. & suiv. Nos igitur tenorem hujusmodi privilegii, quasi jam nimiâ vetustate consumpti, transcribi fecimus, & transcripto hujusmodi Bullam nostram apponi: Nolentes ex hoc novum jus monasterio acquiri prædicto, sed antiquum sibi solummodo conservari. Datum Lugduni VIII. Idus Junii, Pontificatûs nostri anno tertio. ?? 1246. Brefs du même Pape. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti Cabilonensis diocesis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, salutem & apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut possessiones & alia bona mobilia & immobilia, exceptis feudalibus, quæ personas monachorum fratrum, & conversorum {206}vestrorum, qui è sæculo fugientes, in Ecclesiâ vestrâ habitum religionis assumunt, contigissent jure successionis, vel alio legitimo modo, in eodem sæculo permanendo, post emissam ab eis in eodem monasterio professionem petere, percipere, ac retinere, liberè valeatis. Nulli ergo, &c. Datum Lugduni Idibus Maii, pontificatûs nostri anno tertio. In plumbo, INNOCENTIUS Papa IIII. ?? 1246. ?? Innocentius Abbati & conventui Trenorchiensis indulget, ut nullus Sedis Apostolicæ Delegatus, vel Delegati Subdelegatus, &c. in universitatem eorum interdicti, suspensionis, vel excommunicationis sententiam audeat promulgare, sine speciali Sedis ipsius mandato faciente de indulgentiâ hujusmodi mentionem. Datum ut suprà. ?? 1246. ?? Innocentius concedit iisdem, ut contrà eorum homines qui se malitiosè ab eorum dominio subtrahentes, debita eis servitia denegabant exhibere, nisi ab eis convinci valerent per duellum, uti liberè valeant testibus instrumentis, & aliis probationibus legitimis, contraria duelli consuetudine non obstante. Datum ut suprà. ?? 1246. ?? Innocentius iisdem ferè verbis confirmat, Insulam quæ dicitur magnasitam in medio Sagonæ suprà Matisconem propè Parcum, & quædam alia quæ concessit nobilis vir J. Comes Matisconensis, & nobilis mulier Alays uxor sua. Datum ut ibidem. ?? ##?? ?? Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis ... Abbati & conventui monasterii Trenorchiensis, Ordinis Sancti Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, salutem & apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum est & honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem nostri ad debitum perducatur effectum. Hinc est quòd cùm (ut asseritis) clara memoria Karolus Rex Franciæ, Sancti Portiani villam, & quædam alia vobis piâ & providâ liberalitate, prout spectabat ad ipsum duxerit concedenda, sicut in privilegio inde confecto pleniùs dicitur contineri; nos vestris precibus inclinati, quòd ab eo piè ac providè factum est in hac parte, ratum habentes, auctoritate apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninò liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ XIIII. Kalendas Julii, pontificatûs nostri anno tertio. ?? 1247. Traité entre Renaud Seigneur de Baugé, & le monastere de Tournus, pendant la vacance de l’Abbaïe. Raynaudus Dominus Baugiaci universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quòd cùm discordiâ verteretur inter nos ex unâ parte, & Ecclesiam Trenorchiensem ex alterâ; super eo quod Dominus Abbas & conventus dicebant, quòd nos debemus eis fidelitatem & homagium: {207}item super eo quod ipsi dicebant, quòd nos construxerimus stagnum apud Ghivroux, in præjudicium Ecclesiæ Trenorchiensis, & gravamen: item super eo quod nos petebamus ab eis quingentas libras Matisconenses, quas, sicut dicebamus, mater nostra eis mutuaverat, & ipsi nobis opponebant solutionem: item super eo quod nos saysiveramus bona eorum in terrâ nostrâ anno præterito, & præsenti, & apud Pristi res eorum ceperamus. Tandem per communes amicos, consentientibus nobis, & prædicto conventu, inter nos fuit compositum in hunc modum. Fidelitatem autem & homagium promittimus eis facere cùm Abbatem habebunt. De stagno autem promisimus stare arbitrio Domini Branciduni, secundùm usus & consuetudines in patriâ Baroniæ, & stagnorum. De quingentis autem libris fecerunt nobis ...... nostrum plenariè nomine matris, & litteras de hoc mutuo confectas volumus habere de cætero valorem. Res autem eorum quas saysiveramus, desaysimus & volumus desaysiri, & si quid de eis est amissum, promittimus eis restituere, vel facere restitui ab hominibus nostris qui ceperunt pro posse nostro, ad eorum probationem legitimam. De rebus autem captis apud Pristi, promittimus eis restitutionem facere integram, de rebus hominum ad probationem eorum hominum, de rebus Ecclesiæ ad probationem Conventûs. Promisimus etiam quòd si Alexandra mater nostra quittavit, vel quittaverat eis, aut guerpivit prioratum de Cuella, quòd nos quittationi nullum præstabimus impedimentum. Hæc omnia promisimus bonâ fide observare. Datum & actum in festo Sancti Michaëlis, anno Domini M. CC. XLVII. ?? 1248. Innocentius Papa IV. Priori Sancti Petri Matisconensis. Ex parte dilecti filii Abbatis Trenorchiensis Cabilonensis diocesis nobis est oblata querela, quòd licet temporalis jurisdictio villæ Sancti Portiani Claromontensis diocesis totaliter pertineat ad prioratum ipsius villæ Trenorchiensi monasterio immediatè subjectum, Burgenses tamen ejusdem villæ, spiritu rebellionis assumpto, à jurisdictione dicti prioratûs se contra justitiam subtrahere molientes, quandam conjurationem, non sine multa temeritate, fecerunt ut dicti Abbatis gravem injuriam, & tam sui monasterii, quàm prioratûs ejusdem non modicam læsionem. Quare dictus Abbas nobis humiliter supplicavit, ut huic morbo antequam nimis invalesceret, curaremus per Sedis Apostolicæ providentiam obviare. Nè igitur dictorum Burgensium præsumpta temeritas, si punita non fuerit, sit aliis in exemplum, mandamus quatenùs dissolvens auctoritate nostrâ hujusmodi colligationes impietatis, quacumque firmitate vallentur, eosdem Burgenses ut præfato Abbati plenè satisfaciant de damnis & injuriis monasterio suo, & dicto prioratui ab eis hac occasione illatis, & quòd de cætero talia non præsumant, monitione præmissâ, per censuram ecclesiasticam appellatione remotâ præviâ ratione compescas. Datum Lugduni IV. Kalendas Novembris anno sexto. Ex tomo 6. Miscellaneorum Balusii, pag. 426. 1250. ?? Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Sancti Petri Cabilonensis, salutem & apostolicam benedictionem. Sua nobis dilectus filius Abbas monasterii Trenorchiensis Cabilonensis, ad Romanam {208}Ecclesiam nullo medio pertinentis, petitione monstravit, quòd cùm olim monasterio ipso vacante, conventus ejusdem statuerit, ut nullus eorum Abbas possit cum Abbatia ipsius monasterii, aliquas eorum, nisi dumtaxat de Ochisiaco, de Plotis, & de Pristiaco domos, & ipsius monasterii decanatum ulteriùs retinere; domósque in quibus non fuerint monachi, tradat idem Abbas, vel commendet monachis gubernandas. Quia statutum quod, ipso tunc Priore Sancti Portiani existente, ac præbente consensum, fuit editum, & juramento firmatum, redundant in non modicum ipsius monasterii detrimentum, eò quòd sustinere non potest onera expensarum absque domorum auxilio sùbjectarum, nobis humiliter supplicavit, ut sibi & eidem in hac parte monasterio subvenire misericorditer curaremus. Ipsius igitur præcibus inclinati, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatenùs prædictum statutum, ac alia quæ in dicto monasterio tempore vacationis ejusdem, facta inveneris per conventum, redundantia in præjudicium & damnum ipsius monasterii, juramento non obstante prædicto, studeas legitimè revocare, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postpositâ compescendo. Datum Lugduni X. Kalendas Junii, pontificatûs nostri anno VII. In plumbo, INNOCENTIUS Papa IIII. ?? 1250. ?? Innocentius Episcopus servus serv. Dei, dilectis filiis Abbati & conventui monasterii Trenorchiensis, Cabilonensis diocesis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, salutem & apostolicam benedictionem. Hiis libenter annuimus quæ credimus in vestrum & monasterii vestri commodum redundare. Cùm igitur sicut nobis exponere curavistis, statuendum duxeritis in subventionem faciant annuatim, ut perferre possitis leviùs onera expensarum, prout in litteris super hoc confectis, quarum tenorem præsentibus inseri facimus, pleniùs continetur. Nos præcibus vestris inclinati statutum hujusmodi, sicut providè ac pro utilitate monasterii vestri factum extitit, auctoritate apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem litterarum prædictarum talis est: Universis præsentes litteras inspecturis frater Guillelmus Prior Trenorchiensis totúsque ejus loci conventûs, salutem in Domino. Noverint universi tam præsentes quàm futuri, quòd statutum est in generali Capitulo nuper celebrato, de omnium fratrum assistentium consilio & consensu, quòd prioratus & domus ad nostrum monasterium pertinentes, in pensione seu censu annuo annuatim subveniant de cætero in futurum monasterio nostro: scilicèt Prioratus Sancti Portiani in centum libris Turonensis: prioratus de Cunaldo in centum libris: prioratus Herensis monasterii in quinquaginta libris: prioratus de Lauduno in viginti quinque libris: domus de Bellovidere in decem libris: domus S. Philiberti de Grandiloco in decem libris: domus Sancti Vitalis in centum solidis: domus de Machicol in centum solidis. In cujus rei testimonium præsentibus sigillum nostrum apposuimus. -- Et nos Renaldus permissione divinâ Abbas Trenorchiensis, qui præsentes fuimus huic statuto, auctoritatem præbuimus & assensum: & in testimonium veritatis & roboris, sigillum nostrum cum sigillo conventûs nostri, præsentibus duximus apponendum. {209}Datum anno Domini millesimo CC. XLVIII. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Præsentibus post duodecim annorum spatium minimè valituris. Datum Lugduni VI. Idus Junii, pontificatûs nostri anno septimo. In plumbo, INNOCENTIUS Papa IIII. ?? 1251. Donation en Fief du Château de la Voute à Armand de Polignac Abbé de Saint Pierre de la Tour du Pui. Nos Armandus de Podempniaco Abbas Sancti Petri de Turre Aniciensis, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd cum religiosus vir frater R. Abbas Trenorchiensis domum de Voutâ cum omnibus juribus & pertinentiis suis nobis dederit & concesserit quoad vixerimus possidendam. Nos eidem bonâ fide promittimus & juramus super sancta Dei Evangeliâ dictam domum cum juribus & libertatibus ipsius pro posse nostro illibatam conservare: & tenemur dictam domum absolvi facere à debitis suis intrà instantem quindenam Paschæ, & ex tunc ipsam nulli debitorum homini obligare: Ecclesiam dicti loci, & domos intrà decennium reficere & etiam consummare: tribus monachis ibidem Deo famulantibus in necessariis providere: Abbatem Trenorchiensem quotiescumque ad locum venerit honorabiliter procurare: nuncios Abbatiæ Trenorchiensis benignè recipere: censum conventui Trenorchiensi debitum & taxatum reddere: & facere quæcumque Priores qui in dictâ domo pro tempore fuerunt, facere consueverunt. Sciendum tamen est quòd quidquid humanitùs de personâ nostrâ contingat, dicta domus ad dictum Abbatem debet reverti cum omnibus mobilibus & immobilibus, & meliorationibus ibi factis, & remanere ab omni debito & obligatione libera & immunis. Et super hiis omnibus & singulis attendendis & firmiter observandis debemus firmos & certos reddere infrà instantem quindenam Paschæ: Priorem de Godeto nomine dicti Abbatis per litteras B. Dei gratiâ Aniciensis Episcopi. Nos itaque supradictus Abbas S. Petri pro omnibus supradictis attendendis & observandis subponimus nos & successores nostros, & bona nostra præsentia & futura, & homines nostros, jurisdictioni ac potestati supradicti Domini Episcopi, ut ad requisitionem dicti Abbatis, vel mandati ipsius, nos possit compellere admonitos vel non admonitos, tam brachio sæculari, quàm per censuram ecclesiasticam, & personam nostram, terram & homines sententiæ interdicti seu excommunicationis subponendo ad omnia supradicta & singula attendenda. Nos igitur B. divinâ miseratione Aniciensis Episcopus de consensu & voluntate dicti Abbatis S. Petri, & ad ejus requisitionem, in testimonium & firmitatem omnium prædictorum fecimus præsentem cartulam sigillo nostro, & nos dictus Abbas S. Petri de Turre Aniciensis, sigillo proprio, roborari. Datum apud castrum de Labte, die Veneris post octabas Paschæ, anno Domini M. CC. LI. ?? {210}1252. Hommage du même Armand. Nos Armandus de Podemniaco Abbas Sancti Petri de Turre Aniciensis, notum facimus universis præsentibus pariter & futuris, quòd nos de castro de la Voute Aniciensis diœcesis, & de pertinentiis dicti castri fecimus homagium Domino Renaldo Abbati Trenorchiensis, & recognovimus nos idem castrum tenere in feudum per sacramentum reddibile ab Abbate Trenorchiense. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Actum apud Trenorchium die Lunæ ante ramos Palmarum, anno Domini M. CC. L. primo. ?? 1253. Union de la maison de Grevilli à l’Office de Célerier. Universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis R. divinâ miseratione Abbas Trenorchiensis, salutem & notitiam rei gestæ. Universitati vestræ præsentibus facimus manifestum, quòd nos attendentes facultates deputatas ad officium Celerariæ minimè suppetere ad cotidiana generalia ciborum, & pitancias assiduas Ecclesiæ nostræ fratribus ministrandas, ut potè quòd minister Celerariæ qui Celerarius appellatur, unicam portionem casei, & tria ova tantummodò, vel pisces æquivalentes, cuilibet fratri consueverat ministrare, quòd ad sustentandam fratrum naturam & eorum fragilitatem, minùs plenariè suppetebat. Considerata utilitate nostræ & Ecclesiæ nostræ, & monachorum nostrorum fragilitatibus circumspectis: habito diligenti tractatu cum conventu nostro: interveniente etiam prece & instantiâ venerabilis Patris P. Abbatis Insulæ-Barbaræ Visitatoris deputati à Capitulo Abbatum provinciæ Lugdunensis, ordinamus, volumus, & concedimus, ut Celerarius monasterii nostri qui pro tempore fuerit, teneat & habeat de cætero nomine officii Celerariæ, domum nostram Griviliaci cum suis juribus & pertinentiis universis, ad augendas dicti officii facultates. Quam domum cum pertinentiis coadunamus & adjungimus in perpetuum officio memorato. Pro quâ coadunatione iisdem Celerarius unum potagium, unum carterium casei, & quinque ova vel æquivalens de piscibus, in prandio; & in sero ad cœnam, tria ova vel æquivalens, de cætero singulis fratribus ministrabit. Cùm quoque licentiam impetrabunt fratres in infirmitorio comedendi carnes, eisdem tenebitur isdem Celerarius cum sufficientiâ idoneâ providere. Certum esse siquidèm asserimus, quod de bonis dicti officii, & domus prædictæ, prædicta usagia poterit integrè ministrare. Promittentes bonâ fide, & per stipulationem solemnem, nos contra præmissam ordinationem, confessionem, coadunationem, per nos vel per alium de cætero non venturos. Inhibentes sub interminatione divini judicii, nè quis contra præmissa venire præsumat, vel ad attentare. Hanc autem ordinationem, concessionem, coadunationem, totus conventus Ecclesiæ nostræ ratam habuit & acceptam, & totaliter confirmavit. In cujus rei testimonium nos dictus Abbas & Conventus prædictus, sigilla nostra duximus præsentibus apponenda. Rogantes Dominum Abbatem Insulæ-Barbaræ Visitatorem Capituli generalis, quoque autoritatem suam impertiatur, & sigillum suum præsentibus apponat -- Et nos dictus Abbas Insulæ-Barbaræ Visitator deputatus à Capitulo memorato, præsentibus auctoritatem nostram impertimur, & sigillum nostrum ad instantiam prædictorum præsenti ordinationi {211}apponimus in testimonium veritatis. Datum anno Domini M. CC. LIII. mense Aprili. ?? 1254. ?? Nos Seguinus divinâ miseratione Matisconensis Episcopus, notum facimus universis præsentibus pariter & futuris, quòd in nostrâ propter hoc præsentiâ constituti Seguinus de Branciduno Miles, & Guillelma uxor ejus, juraverunt super sacrosancta Dei Evangelia, se inviolabiliter servaturos divisionem de nemore de Magnesches factam inter ipsos Seguinum & ejus uxorem ex unâ parte, & venerabilem virum R. Abbatem Trenorchiensem & ejusdem loci Conventum ex alterâ. Quæ divisio ut in nostrâ recognoverunt præsentiâ dicti Seguinus & Guillelma uxor, ejus talis est dicti Abbas & Conventus habent partem suam dicti nemoris, à vico novo seu semite factâ noviter in dicto nemore à Sagonnâ usque ad mortuam Saylliam & infrà à parte australi. Dicti verò Seguinus & ejus uxor per eosdem terminos supradictis à parte boreali habent dicti nemoris partem suam. Renuntiantes, &c. In cujus rei robur & testimonium, ad instantiam dictorum Seguini & ejus uxoris, sigillo nostro præsentem cartam duximus roborandam. Actum anno Domini M. CC. L. IIII. Pend le sceau de l’Evêque. ?? 1255. Reconnoissance de Fief par Richard de Montbeliard. Ego Ricardus Montisbeliardi Miles, & Dominus Montisfortis, notum facio universis præsentibus & futuris, quòd ego & hæredes mei tenemus & tenere debemus à Domino Abbate Trenorchiensi in feudum & casamentum perpetuum quidquid tenet vel tenere debet in feudum à prædicto Abbate Dominus de Rata: & quidquid tenet vel tenere debet ab ipso in feudum Dominus de Chastelrenaut, & quidquid tenet vel tenere debet in feudum ab ipsâ Dominus de Faio: & quidquid tenet vel tenere debet in feudum ab ipso Dominus de Champrougerous. Et pro hiis prædictis feudis ego prædictus Ricardus feci prædicto Domino Abbati homagium & fidelitatem; salvâ tamen fidelitate Comitis Cabilonensis: & salvâ fidelitate Comitis Burgundiæ: & salvâ fidelitate Comitis Viennæ. Et ut istud sit ratum & magis firmum, ego prædictus Ricardus apposui sigillum meum in præsenti litterâ in testimonium veritatis. Datum in anno Domini M. CC. L. quinto mense Augusti. Pend un sceau d’un homme à cheval & armé, & de l’autre côté l’Ecu de Montbeliard. ?? 1257. Rescrit d’Alexandre IV. en faveur de l’Abbaïe. Alexander Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio ... Abbati Insulæ-Barbaræ Lugduni dioecesis, salutem & apostolicam benedictionem. Gravem nobis dilecti filii Abbas & Conventus monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Cabilonensis dioecesis, quærimoniam destinarunt, quòd cum temporalis jurisdictio & dominium villæ loci ejusdem, ad ipsos & idem monasterium solum pertineat, & habitatores villæ ipsius sint homines eorumdem nonnulli hominum ipsorum interdùm alicui Baroni, vel alii nobili {212}homagium seu fidelitatem faciunt, ab eorum jurisdictione se per hoc subducere intendentes: & cùm super consuetis & debitis servitiis requiruntur ab ipsis, iidem se esse de prædictorum Baronis vel nobilis juridictione, per excogitatam malitiam asserentes, eis hujusmodi servitia exhibere, ac eorum parere judiciis contradicunt, quamquam in eadem villa moram trahentes bona teneant & possideant supradicta, in eorumdem Abbatis, & conventus, & monasterii, præjudicium & gravamen; propter quod de ipsius juridictionis & dominii amissione non modicum periculum monasterio imminet supradicto. Cùm igitur nos quibus Ecclesiarum cura & sollicitudo incumbit, in perversos ibi fortiùs debeamus insurgere, ubi contrà eos illorum perversitas periculosiùs exardescit, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatenùs si est ita, dictos homines qui talia facere præsumpserunt, ut à villâ ipsâ recedant, in ea de cætero minimè moraturi, dimissis illis quæ à monasterio ipso tenent, monitione præmissâ, per te vel per alium sicut justum fuerit, appellatione remotâ, compellas. In illos autem homines villæ prædictæ, qui talia deinceps facere præsumpserint, & in illum vel illos Barones, aut alios nobiles qui homines ipsos ad homagium taliter receperint in monasterii præjudicium memorati, si à te super hoc diligenter admoniti non destiterint, sententiam excommunicationis promulges, quam in locis quibus expedire videris, publices vel facias publicari. Datum Laterani X. Kalendas Februarii, pontificatûs nostri anno tertio. In plumbo, ALEXANDER Papa IIII. ?? 1257. ?? Alexander Episcopus, &c. dilectis filiis Abbati & Conventui monasterii Trenorchiensis, &c. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, & honestis petentium præcibus favorem benevolum impertiri. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ut de blado, vino, lanâ, lignis, lapidibus, & aliis quæ pro vestris usibus aliquoties emere, vel transvehere per terram, sive per aquam, vos contigerit, nulli pedagia, fumagia, roagia, telonea, vel vectigalia quæ pro eis à sæcularibus exiguntur, solvere teneamini, vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo, &c. Datum Laterani nonis Februarii, pontificatûs nostri anno tertio. ?? 1257. ?? Alexander Episcopus, &c. Devotionis vestræ merita, & affectus quæ ad Romanam Ecclesiam habere noscimini, nos inducunt ut vobis faciamus gratiam specialem. Nos itaque vestris supplicationis inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut ad receptionem seu provisionem alicujus, in pensionibus seu beneficiis ecclesiasticis non teneamini; & quòd de beneficiis ad collationem seu præsentationem vestram spectantibus, nulli valeat provideri per Litteras Sedis Apostolicæ, vel Legatorum ipsius impetratas, per quas non sit jus alicui acquisitum, seu etiam impetrandas, nisi Litteræ ipsius Sedis impetrandæ, de Indulto hujusmodi fecerint mentionem. Nulli ergo, &c. Datum Laterani II Nonas Martii, pontificatûs nostri anno tertio. -- In plumbo -- ALEXANDER Papa IIII. ?? {213}1257. Henri Seigneur de Brancion céde à l’Abbaïe tout ce qu’il pouvoit avoir à Bonnay. Henricus Dominus Branceduni, universis præsentes litt. inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quòd cùm nos haberemus & possideremus, vel quasi, in domo seu villâ de Bonnay, pertinente ad Abbatiam Trenorchiensis, & ejusdem villæ vel domûs appendiciis & hominibus, tailliam, gardiam, sivè salvamentum & servitium, & omnimodam justitiam magnam & parvam, nos religiosis viris Abbati & Conventui Trenorchiensis omnia prædicta, & si quid plus in prædictas habere possumus vel debemus, donamus & in eos transferimus in puram heleemosinam & recompensationem damnorum quæ eis nos & prædecessores nostri & fecimus multipliciter & injustè. Et in possessionem vel quasi, omnium prædictorum, dictum Abbatem & Conventum per Gaufridum de Vari, loco eorum, Monachum & Procuratores dicti loci de Bonnay, induximus, nihil in prædictis juris vel prorsùs consuetudinis nobis vel nostris successoribus retinentes. Præfati verò Abbas & Conventus ob donationem & concessionem hujusmodi, nos & successores nostros de omnibus damnis, injuriis, refactis, per nos & prædecessores nostros illatis, absolverunt impenitùs, & quitaverunt; & associaverunt in omnibus bonis quæ fiunt & fient de cætero in eorum ordine, tam in capite quàm in membris. In hujus autem donationis robur & testimonium, præsentes fecimus Litteras, unâ cum sigillo reverendi Patris Seguini Dei gratiâ Episcopi Matisconensis, sigilli nostri munimine roborari. --- Et nos prædictus Seguinus Matisconensis Episcopus, ad præces & instantiam ejusdem Henrici Domini Branceduni, sigillum nostrum præsentibus duximus apponendum. Actum & datum anno Domini M. CC. L. septimo mense Novembris. Il pend un sceau de cire avec la figure d’un homme à cheval. ?? 1258. Lettres du Roi Saint Louis. Ludovicus Dei gratiâ Francorum Rex, universis præsentes Litteras inspecturis, salutem. Quia per quamdam tailliam apud Trenorchium de mandato nostro factam, pro solvendis expensis à burgensibus Trenorchiensibus factis in Curiâ nostrâ litigando, timebant Abbas & Conventus Trenorchiensis in posterum sibi præjudicium generari. Nos indemnitati ipsorum providere volentes, volumus ut per ipsam tailliam seu collectam, nullum eisdem Abbati & Conventui præjudicium in posterum generetur, nec præfatis burgensibus Trenorchiensibus in aliquo acquiratur jus novum. Actum Parisius anno Domini M. CC. quinquagesimo octavo. ?? 1260. Titre de l’Abbé Hugue pour l’Abbé Renaud son prédécesseur. Nos Frater H. Dei gratiâ Abbas humilis Trenorchiensis, totásque ejusdem loci Conventus, universis & singulis præsentibus pariter & futuris, salutem in Domino sempiternam. Noveritis quòd vir religiosus & honestus Frater R. quondam Abbas noster Trenorchiensis, Prior de Baugiaco, quidquid Dominus Bartholomeus de Nantum Miles in villâ de Chardonay & de Champvant, & in territoriis earumdem, quoquo habet, tenet, possidet, aut habere credit vel potest, ab eodem Milite emit ad opus sui quamdiu vixerit possidendum nomine Trenorchiensis {214}monasterii, scilicèt prætio quadraginta librarum Matisconensium, quas dictus Miles à dicto Fratre R. quondam Abbate Trenorchiensi, recepit & habuit in pecuniâ numeratâ, bonâ & legitimâ, nomine monasterii supradicti: & post obitum dicti Fratris R. quondam Abbatis, hujusmodi redditus, & quidquid emit à dicto Milite, ad Conventum nostrum Trenorchiensem, pro ipsius Fratris R. anniversario retrudatur. In cujus rei testimonium sigilla nostra duximus apponenda. Actum & datum anno Domini M. CC. sexagesimo mense Novembris. ?? 1259. ?? Coram Seguino Episcopo Matisconensi, Dalmatius Miles dictus Liongres, de consensu Elizabeth uxoris suæ, cessit & quittavit Ecclesiæ Trenorchiensi, & Abbati ejusdem loci, quartam partem vinearum vocatarum Lessegumanges, in territorio de Ouchisiaco, quas vineas tenebat in feudum ab Ecclesiâ Trenorchiensi. Quittavit etiam prata sua de Brullaz & nemus quod vocatur Limange. Qui conjuges receperunt ab Hugone Abbate Trenorchiensi vigenti libras Viennenses. Actum & datum anno Domini M. CC. quingentesimo nono mense Julio. ?? 1259. ?? Nos Frater Hugo, divinâ permissione Abbas humilis Trenorchiensis, universis & singulis præsentibus pariter & futuris, salutem in vero salutari. Noveritis quòd cùm Conventus noster Trenorchiensis pro elemosinâ & legato nobile mulieris Guillelmete, quondam uxoris Oulardi Militis Domini quondam Montis-Belleti, & pro elemosinâ factâ dicto Conventui pro animâ Guidonis Chivrer quondam Ballivi Matisconensis, sex libras Matisconenses quinque solidis minùs annuatìm idem Conventus perciperet & haberet super quibusdam terris & pratis sitis in dominio domûs seu prioratûs Ouchisiaci, sicuti in quibusdam Litteris sigillatis sigillo venenerabilis Patris Episcopi Matisconensis pleniùs continetur. Tandem de consensu, assensu, & voluntate totius nostri conventûs ipsas sex libras quinque solidis minùs ipsi Conventui nostro Trenorchiensi assignamus in perpetuum percipiendas & habendas in censu villæ nostræ de Trenorchio quod levatur annuatìm ad festum beati Martini hyemalis: & ita elemosinæ supradictæ dictæ mulieris & dicti Guidonis Chivrer defunctorum, ad domum de Ouchisiaco debent totaliter pertinere, & in perpetuum remanere. In cujus rei memoriam sigillum nostrum duximus præsentibus apponendum. Actum & datum Trenorchii, anno Domini M. CC. L. nono mense Octobri. Le Sceau n’y est plus. ?? 1260. Premiére Donation de Jean Comte de Bourgogne au Prieuré de l’Etoile. Nos Johannes Comes Burgundiæ, & Dominus Salinensis, universis & singulis præsentibus & futuris, salutem. Justum est & rationi atque misericordiæ operibus consonum, ibi manum adjutricem porrigere largiorem, ubi cultus divinus augmentatur, & religionis fervor, atque personarum Deo servientium numerus ampliatur. Indè est quòd cùm in puram & perpetuam elemosinam dederimus & concesserimus Deo & PRIORATUI Sancti {215}Cornelii castri nostri de Stella Monasterio Trenorchiensi subjecto, viginti libras stephanenses annuas in badarna nostra Ledænensi, quæ dicitur badarna elemosinarum singulis annis percipiendas, sicut in litteris super hoc confectis pleniùs continetur: nos postmodum in divinæ laudis augmentum, & fervorem religionis ampliandum, nec-non pro remedio animæ nostræ, & Loretæ uxoris nostræ, & antecessorum nostrorum, dedimus & concessimus in puram & perpetuam elemosinam Deo & præfato Prioratui Sancti Cornelii, atque fratribus ibidem Deo servientibus constitutis & constituendis quatuor sarcinas salis in prædicta badarna à Priore & fratribus prædicti Prioratus cum prædictis viginti libris à nobis eisdem diu concessis annis singulis ante omnes alias elemosinas nostras quibuscumque personis vel locis in dicta baderna concessas vel concedendas, in perpetuum percipiendis. Item dedimus & concessimus in perpetuum Priori & fratribus prædicti Prioratus, decem modios vini ad mensuram Castri-Karoli in vineis nostris de l’Esteile singulis annis in posterum capiendos & habendos, salvis insuper decimis omnium vinearum nostrarum sitarum juxta & propre l’Esteile in parochia Sancti Cornelii, quas decimas volumus & concedimus à Priore de Sancto Cornelio, & à monachis ibidem Deo servientibus de cætero & in perpetuum percipi & haberi, prout dictus Prior ante præfatas donationes decimas in aliis locis dictæ parochiæ percipere consueverat & debebat. In recompensationem autem omnium prædictorum voluerunt & promiserunt nobis bona fide viri religiosi Hugo Abbas Trenorchiensis totúsque Conventus ejusdem loci, quibus dictus Prioratus dignoscitur subesse, in dicto Prioratu sex monachos ibidem Deo servientes & residentes constituere pro Dei laude exaltanda, & divino officio ampliando. Item dederunt & concesserunt in perpetuum nobis & heredibus nostris prædicti Abbas & Conventus quamdam vineam sitam juxta clausum nostrum de Sancto Cornelio à nobis & heredibus nostris in perpetuum possidendam, salva decima dictorum monachorum prout superiùs & expressum. Tenentur autem prædicti Abbas & Conventus, in die obitus nostri celebrare solempniter annis singulis in perpetuum, anniversarium nostrum in monasterio Trenorchiensi, & in dicto prioratu, pro remedio animæ nostræ, & Loretæ Comitissæ uxoris nostræ, & aliorum omnium antecessorum nostrorum, & facere pro nobis, quantùm pro monacho defuncto in monasterio Trenorchiensi fieri consuevit. Nos autem quando prædicta omnia præfato prioratui contulimus, talem conditionem apposuimus, quòd dicti Abbas, & Conventus, vel Prior ibidem pro tempore constituendus prædictas res eisdem à nobis concessas, vel in futurum à quibuscumque personis concedendas, non vendent, non donabunt, non obligabunt, nec alio quocumque modo à prædicto prioratu alienabunt, vel etiam aliis usibus applicabunt. In cujus rei robur & memoriam, ad confirmationem rerum prædictarum in perpetuum faciendam, dictis Abbatui & Conventui præsentes litteras sigilli nostri munimine sigillatas. Actum & datum anno Domini M. CC. sexagesimo die Mercurii post Festum Beati Mathiæ Apostoli. Pend un grand sceau de cire representant un homme armé & à cheval, avec un Ecu bandé qui est de Chalon. ?? {216}1264. Seconde Donation de Jean Comte de Bourgogne, Seigneur de Salins, en faveur du Prieuré de l’Etoile. Nos Johannes Comes Burgundiæ, Dominúsque Salinensis, universis & singulis præsentibus præteritis & futuris, salutem & notitiam rei gestæ. Justum est, & rationi, atque misericordiæ operibus consonum, ibi manum adjutricem porrigere largiorem, ubi cultus divinus augmentatur, & Religionis favor, atque personarum Deo servientium numerus ampliatur. Indè est quòd cùm in puram & perpetuam elemosinam dederimus & concesserimus Deo, & prioratui sancti Cornelii castri nostri de Stellâ, monasterio Trenorchiensi subjecto, vigenti libras stephanenses annuas, in baderna nostra Ledonensi, quæ dicitur baderna Elemosinarum, singulis annis percipiendas: dederimus etiam in divinæ laudis augmentum, & fervorem religionis ampliandum; nec-non pro remedio animæ nostræ, & Lorete uxoris nostræ, & antecessorum nostrorum præfato prioratui S. Cornelii, Priori & Fratribus ibidem Deo servientibus constitutis & constituendis, quatuor sarcinas salis in prædicto baderna à Priore & Fratribus prædicti prioratûs, cum prædictis vigenti libris à nobis eisdem concessis annis singulis, ante omnes alias elemosinas nostras quibúsque personis vel locis in dicta baderna concessa vel concedendas, in perpetuum percipiendas. Item cùm dederimus & concesserimus in perpetuum Priori & Fratribus prædicti prioratûs, decem modios vini ad mensuram Castri-Karoli, in vineis nostris de Stella singulis annis in posterum capiendos, & levari habendos, salvis decimis vinearum nostrarum sitarum juxtà & propè Stellam, in Parochiâ S. Cornelli: quas decimas volumus & concedimus à Priore de S. Cornelio, & à monachis ibidem Deo servientibus, de cætero in perpetuum levari, percipi & haberi, prout dictus Prior antè præfatas donationes decimas in aliis locis dictæ Parochiæ percipere consueverat & debebat. Nos inspecta utilitate dicti prioratus, & cupientes conditionem ipsius facere meliorem, nec-non statum ipsius in melius reformare, de voluntate & requisitione Prioris S. Cornelii, & monachorum ibidem constitutorum, nec-non laude & assensu religiosorum virorum Hugonis Abbatis Trenorchiensis, & totius ejusdem loci Conventus, quibus dictus prioratus dignoscitur esse subjectus, in recompensationem & permutationem supradictorum decem modiorum vini, & septem librarum stephanensium tollendarum vel deducendarum de supradictis vigenti libris; dedimus donatione irrevocabili inter vivos, concessimus, assignavimus, tradidimus, remisimus & quittavimus in puram & perpetuam elemosinam Deo & prioratui S. Cornelii, Priori & Fratribus ibidem Deo servientibus constitutis & constituendis vineam nostram dictam de Froit-cul, sitam juxtà montem quæ dicitur Monsmoreins, cùm terrâ contiguâ desuper dictæ vineæ, quæ se extendit usque ad metas positas de mandato nostro ad modum longitudinis vineæ supradictæ. Assedimus etiam, assignavimus & tradidimus prædicti Priori & Fratribus alias tresdecim libras residuas de supradictis vigenti libris super pedagio nostro d’Arlay ab ipsis in perpetuum percipiendis annis singulis, levandas & habendas. Quæ verò si forsitan ob aliquod infortunium super dicto pedagio non possent levari vel haberi, volumus & præcipimus, quòd in taillia quam habemus super homines in dictâ villâ d’Arlay leventur, {217}percipiantur, & habeantur, ab ipsis Priore & Fratribus S. Cornelii, ut supradictum est, habendæ & possidendæ. Quam quidem vineam, terram, & supradictas tresdecim libras, prædictis Priori & Fratribus ibidem constitutis & constituendis, pro nobis & hæredibus nostris bona fide contra omnes promisimus defendere & garantire. Pro quibus scilicet vinea, terra, & dictis tresdecim libris, nos & hæredes nostros in perpetuum prænominati Prior & Monachi, de laude & assensu dicti Hugonis Abbatis Trenorchiensis, & totius ejusdem loci Conventus, de supradictis decem modiis vini, & de dictis viginti libris contractum permutationis ex certa scientia celebrantes, penitùs quittaverunt: supradictis quatuor sarcinis salis habendis & percipiendis quolibet anno, à dictis Priore & Fratribus in baderna nostra Ledonensi, sicut superiùs est expressum. In recompensationem autem omnium supradictorum, voluerunt & promiserunt nobis bona fide viri religiosi Hugo Abbas Trenorchiensis, totúsque Conventus ejusdem loci, quibus dictus Prioratus dignoscitur subesse, in dicto prioratu quatuor Monachos ibidem Deo servientes & residentes constituere, pro laude Dei exaltanda, & divino officio ampliando. Item dederunt & concesserunt nobis in perpetuum, & hæredibus nostris, prædicti Abbas & Conventus quamdam vineam sitam juxta clausum nostrum de S. Cornelio, à nobis & hæredibus nostris in perpetuum possidendam: salva decima dictorum Monachorum, quam in ea volumus eos percipere & habere, prout superiùs est expressum. Tenentur autem prædicti Abbas & Conventus in die obitus nostri celebrare solemniter annis singulis anniversarium nostrum in Monasterio Trenorchiensi, & in dicto Prioratu, pro remedio animæ nostræ, & Loretæ Comitissæ uxoris nostræ, & omnium aliorum antecessorum nostrorum, & facere pro nobis, quanto pro monacho defuncto in Monasterio Trenorchiensi fieri consuevit. Nos autem quando prædicta omnia præfato prioratui contulimus, talem conditionem apposuimus, quòd dicti Abbas & Conventus, vel Prior ibidem pro tempore constituendus, prædictas res eisdem à nobis concessas, vel in futurum à nobis concedendas, non vendent, non donabunt, non obligabunt, nec alio quocumque modo à prædicto prioratu alienabunt, vel etiam aliis usibus applicabunt. In cujus rei robur & memoriam, ad confirmationem rerum prædictarum in perpetuum faciendam, dictis Abbati & Conventui præsentes Litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini M. CC. sexagesimo quarto mense Martii. ?? 1270. ?? Jocerannus de Corteambles Miles, & Guillelma ejus uxor quondam filia Guillelmi de Savianges Militis, recognoverunt se tenere in feodum à Monasterio Trenorchiensi, quidquid ipsi habent per se vel per alium, jure utilis dominii, vel directi, in territoriis & Parochiis Trenorchii, de Lambres, & de Plottis: & super his præfatus Jocerannus nomine uxoris suæ prædictæ, de cujus dote erant res istæ, recognovit se fecisse fidelitatem & homagium religioso viro Johanni Abbati Trenorchiensi ratione & nomine Monasterii Trenorchiensis. Datum anno Domini M. CC. sexagesimo-nono, mense Januario. ?? {218}1270. ?? Anno Domini M. CC. LX. nono mense Martii, Poncetus de Grateil accepit in feodum à Johanne Abbate Trenorchtensi quidquid possidebat in villa de Grateil, proveniens ex successione Achariæ de Grateil avunculi sui, exceptis manso de la Bussire, & manso Torti-Peliperii, & bis quæ sunt de feudis Episcopi Matisconensis, & Domini Branciduni. Recepit ab Ecclesia Trenorchiensi viginti-quinque libras viennenses, & Rosa ejus uxor filia quondam Domini Landrici de Branciduno Militis, hæc approbavit. ?? 1272. ?? Anno 1271. mense Februario, cum Johanne Abbate Trenorchiensi Guido Abbas S. Eugendi jurensis firmat antiquam, & jam olim initam societatem, addens quòd Monachi Trenorchienses possint prioratus S. Eugendi recipere & administrare: similiter & jurenses tenere possint prioratus Trenorchiensium. ?? 1274. ?? Anno Domini M. CC. LXX. quarto, mense Julii, Henricus de Montebeleto Domicellus, confitetur se tenere in feodum ab Ecclesia Trenorchiensi, quidquid ipse habet in parochiatu de Marnay Cabilonensis Dyocesis, eo successione Domini Olardi de Montebeleto Militis quondam patris sui, exceptis rebus spectantibus ad Dominum Renaudum de Montebeleto quondam fratrem dicti Domini Olardi, & quibusdam feudis: & boscum suum des Avoynes situm in parochiatu de Montebeleto juxta boscum Mirandeiz. De quibus confitetur se viro venerabili & religioso Johanni Dei gratia Abbati Trenorchiensi fidelitatem & homagium fecisse, & recepisse ab eodem Abbate ex causa mutui, quater-viginti libras turonenses, obligando prædicto Abbati pro dictæ pecuniæ quantitate res prædictas feodales, non autem boscum prædictum, quousque de dicta pecunia fuerit plenariè satisfactum. ?? 1281. Transaction entre Jean Abbé de Tournus & Amé de Savoye devenu Seignéur de Baugé. Nos Frater Johannes, miseratione divinâ humilis Abbas Trenorchiensis totúsque ejusdem loci conventûs; Amedeus de Sabaudia Dominus Baugiaci, & Sibilla uxor ejus, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd cùm controversia verteretur inter nos Abbatem & Conventum prædictos nomine nostro, & Officialium nostrorum dicti loci, nec-non & Prioris prioratûs de Villario immediatè spectantis ad monasterium nostrum Trenorchiense, ex unâ parte: & nos Dominum & Dominam Baugiaci, & homines de castellania & districtu nostro Cuysiriaci, ex alterâ: super eo videlicèt quòd nos dicti Abbas & Conventus asserebamus quòd Castellanus Cuysiriaci, & homines prædicti, injustè & in præjudicium nostrum & gravamen, scindebant quercus & ligna, & ligna capiebant in nemoribus nostris, videlicèt Molliraudrant, Juchaut, erectis veteribus, la Myserete, Rippa dou Tilley, Bletonney, Bigotere, Rampeyre, Moille Sole, Rippa quercuum, Pissour, Faugis, de Pristiaco, Eschannot, Sayon, Fougey, Myserey, & in quibusdam aliis rippis. Item super eo quòd dicti homines injustè terras excolebant ad nostrum monasterium pertinentes, præter assensum nostrum. Item super eo quòd Castellanus Cuysiriaci posuerat blaërium in terris moventibus à domo Pristiaci, & de novo. {219}Item super eo quòd homines Domini Baugiaci aliqua de mansis tailliabilibus domus Pristiaci ad Trenorchiense monasterium spectantis, contra voluntatem nostram, & contra jus, & contra terræ consuetudinem, detinebant. Item super eo quòd Dominus Hugo quondam Curatus Ecclesiæ de Chevroux dederat in puram elemosinam Ecclesiæ Trenorchiensi quædam prata sua sita in præria Pontis-Vallium, & quosdam alios redditus. Item quasdam terras arabiles in parochia Pontis-Vallium existentes, in quorum omnium monasterium Trenorchiense per se, vel per alium fuerant in possessione post mortem dicti Domini Hugonis, & dictis rebus spoliatum postmodum per præpositos Domini Baugiaci. Item super eo quòd ex permutatione terrarum domus de Chevroux quas occupat stagnum dicti loci, debebant assignari à Domino Baugiaci præfati domui de Chevroux septem libræ viennenses in redditibus, vel septem vigenti libræ viennenses in pecunia, ad opus dictæ domûs, nobis solvi debebant, quod minimè factum fuerat. Item super bobus roncinis, arietibus, & quibusdam aliis mobilibus captis apud Pristiacum, domum de Chevroux, & apud Bisiacum, à gentibus Domini Baugiaci, minùs justè. Item super eo quòd nos dicti Abbas & Conventus asserebamus, quòd Dominus Baugiaci erexerat furchas in terra nostra apud Bisiacum, & plures servientes apud Bisiacum posuerat, cùm non debeat ibidem habere nisi Præpositum. Item super eo quòd in colungiis sivè mansis quæ ad gardam pertinent, ipse levat plures gallinas quàm duas, cùm duas tantùm habere debeat. Item super eo quòd multæ injuriæ & violentiæ nobis illatæ sunt à gentibus Domini Baugiaci in prædictis locis Pristiaci, & Bisiaci, contra tenorem litterarum super hoc confectarum sigillis prædictorum Domini & Dominæ sigillatarum. Item super eo quòd Celerarius Trenorchiensis, & Prior de Villario asserebant dictum Dominum Baugiaci exercere minùs justè jurisdictionem in homines dictorum Celerarii, & Prioris ad dictum monasterium spectantes, & in terra Baugiaci commorantes. Et super eo quòd nos prædicti Dominus & Domina pro nobis, & Castellano, ac hominibus districtus & castellaniæ nostræ de Cuysiriaco, asserebamus nos, & dictum Castellanum, ac homines prædictos habere usagium capiendi & sciendendi ligna, & etiam depascendi animalia in nemoribus supradictis, à tempore à quo non exstat memoria: nec-non etiam nos fuisse & esse in possessione vel quasi, à tempore à quo memoria non exstat, exercendi jurisdictionem omnimodam in terra & hominibus prædictorum Cellerarii & Prioris: & furchas tenuisse & habuisse apud Bisiacum, in loco ubi sitæ sunt. Et super eo quòd nos dicti Dominus & Domina petebamus quingentas libras Parisienses à prædictis Abbate & Conventu, pro eo quòd nobis & nostris prædecessoribus multis temporibus retroactis non fuerat plenariè satisfactum de totâ summâ pecuniæ, & bladi nobis debita pro gardâ Bisiaci. Et super eo quòd nos dicebamus nos jus habere exercendi blæriam in terris hominum nostrorum de castellaniâ Cuyseriaci tenentium terras dictorum Abbatis & Conventûs Pristiaci, & de taschiâ & censivâ ipsorum existentium. Item super eo quòd dicti Abbas & Conventus in præjudicium viæ publicæ castellaniæ Cuysiriaci, & nostrum, & hominum prædictorum, {220}fecerant minùs justè fossata & stagna. Item super eo quòd nos asserebamus nos justè tenere & possidere res quæ fuerunt dicti Domini Hugonis Presbyteri, ut potè quia fuerant & erant de manso tailliabili nostro. Item super aliis querelis, quæstionibus, violentiis, damnis & injuriis. Tandem dictæ discordiæ, quæstiones & querelæ hinc & indè habitæ sopitæ sunt in hunc modum, de consensu omnium nostrum Abbatis & Contûs, Domini & Dominæ Baugiaci prædictorum, pro nobis & hæredibus seu successoribus nostris, mediantibus probis viris. 1. Concordatum est enim inter nos, quòd duæ partes dictorum nemorum, prout limitatæ sunt per bonos viros, remaneant nobis prædictis Abbati & Conventui liberæ & immunes ab omni usagio, ita quòd nos Dominus & Domina Baugiaci, & Castellanus noster Cuysiriaci, ac homines supradicti, non possumus nec debemus ibidem scindere ligna, capere vel deportare, seu aliquod usagium de cætero reclamare: ymò de dictis duabus partibus nos Abbas & Conventus nostram possumus facere omnimodam voluntatem: & nos dicti Dominus & Domina Baugiaci, & hæredes seu successores nostri debemus dictos Castellanum & homines compellere ad abstinendum ab omni usagio in prædictis duabus partibus, exceptis illis hominibus qui in prædictis nemoribus habent usagium suum ab antiquo sub certo servitio, in quibus nihil est propter hoc immutatum: exceptis etiam hominibus Domini Hanrici de Pagneyo, & Guillelmi ejus filii, & Domini Regnaudi de la Serrée Militis, de quibus nos non intromittimus. Et si vellent ipsi vel aliqui ipsorum in dictis nemoribus uti violenter, nos prædicti Dominus & Domina dictis Abbati & Conventui præstabimus auxilium & juvamen. In aliâ verò tertiâ parte dictorum nemorum per probos viros limitatâ, nos Dominus & Domina, Castellanus & homines nostri plenum habebimus usagium scidendi ligna, capiendi & deportandi ad omnia necessaria, animalia paschendi pro quadraginta bichetis avenæ ad mensuram Trenorchiensem solvendis apud Pristiacum annuatim mandato nostro Abbatis & Conventûs prædictorum, ad festum beati Martini hyemalis. Ita quòd nos Abbas & Conventus prædicti, & homines nostri, non poterimus nec debebimus in dictâ tertiâ parte dictorum nemorum, ligna scindere vel capere per nos vel per alium, seu etiam deportare, vel animalia depascere. Et si cessaretur in solutione dictæ avenæ ad terminum supradictum, & Castellanus Cuysiriaci qui pro tempore esset super hoc requisitus, elapsis quindecim diebus post requisitionem nostram Abbatis & Conventûs, vel mandati nostri, non compelleret dictos homines ad solutionem dictæ avenæ plenariè faciendam, ex tunc dicti homines & singuli eorum, si inventi fuerint in prædictâ tertiâ parte utentes, scindentes ligna, capientes, à forestariis nostris Abbatis & Conventûs poterunt pignorari quotiescumque inventi fuerint, pro tribus solidis parisiensibus nomine emendæ solvendis, ad opus nostrum Abbatis & Conventûs. Tenebuntur etiam pro rescossa si quam facerent, dictis forestariis, in aliis tribus solidis parisiensibus, quousque nobis Abbati & Conventui, vel mandato nostro de dictâ avenæ quantitate fuerit plenariè satisfactum. Pro animalibus verò jumentis depascentibus in {221}casu prædicto in dictâ tertiâ parte nemoris, levare poterunt forestarii nomine quo supra, quatuor denarios parisienses, pro quolibet grosso animali, & duos denarios parisienses pro quolibet minuto animali, quousque nobis Abbati & Conventui, vel mandato nostro, de dictâ avenæ quantitate fuerit integrè satisfactum, omnibus emendis jam commissis in suâ remanentibus firmitate. Et de dictis emendis debet credi forestariis nostris Abbatis & Conventûs, uni vel pluribus, secundùm quòd aliis forestariis credi consuevit. Et Castellanus Cuysiriaci qui pro tempore fuerit tenetur compellere dictos homines ad solvendas dictas emendas juxtà possibilitatem eorum, si eos incidere contigerit in eisdem. Et si contigeret dictam tertiam partem à dictis hominibus extirpari, destrui, vel inutilem fieri, ita quòd propter hoc dicti homines cessarent in solutione dictæ avenæ, dicta tertia pars ad nos Abbatem & Conventum redibit pleno jure libera ab omni usagio pro facienda nostra omnimoda voluntate: & ex tunc dicti homines ad prædictam avenæ quantitatem solvendam minimè tenebuntur: Forestarii verò ex parte nostrâ Abbatis & Conventûs positi si inveniant dictos homines in dictis duabus partibus scindentes ligna capientes, & ea deportantes, poterunt eos pignorare & emendam levare usque ad summam quinque solidorum parisiensium: pascentes verò animalia poterunt pignorare in dictis duabus partibus, & emendam levare usque ad sommam de animalibus superiùs prætaxatam. 2. Concordatum est etiam, quòd homines nostri Domini & Dominæ in castellania Cuysiriaci commorantes, non possint excolere terras ad domum Pristiaci pertinentes, quæ per dictos homines cultæ non fuerint à quinque annis citrà, & quæ excultæ fuerint, & excoli per triennium desierunt, absque ipsius Abbatis vel mandati sui voluntate. 3. Concordatum est etiam, quòd nos Dominus & Domina Baugiaci, & nostris, in terris ad domum de Pristiaco pertinentibus, & infra fines seu terminos domûs Pristiaci existentibus, blærium seu blærios non possimus ex nunc in antea ponere vel habere, eo non obstante, quòd in ipsis aliquando blærios posuimus & habuimus. 4. Concordatum est etiam, quòd homines nostri Abbatis & Conventûs Domini & Dominæ Baugiaci, ex nunc in antea non possint minuere, vel in dotem dare, seu alienare mansos vel terras mansorum tailliabilium & explettabilium, absque dominorum voluntate & assensu. 5. Concordatum est etiam, quòd prata & res quæ fuerunt quondam Domini Hugonis de Pontevallium Presbyteri, quæ & quas nos Dominus Baugiaci nunc tenemus ad manum nostram, remaneant nobis Abbati & Conventui supradictis: ita tamen quòd nos Abbas & Conventus prædicti de rebus prædictis à Domino Baugiaci, si ei placeat, recipere tenemus excambium ad arbitrium proborum virorum, in locis & rebus æquivalentibus, & proximioribus domui de Pristiaco supradictæ. 6. Præterea concordatum est, quòd Præpositus Bisiaci non poterit prohibere, vel bannum imponere, nè vinum seu racemi vendantur in villâ Bisiaci tempore vendemiarum: & quòd Prior dicti loci pro tempore consimile bannum non possit ibi ponere, vel prohibitionem facere, quominùs homines {222}Bisiaci liberè vendere possint vina sua pro suæ libito voluntatis, ita quòd sidicta prohibitio fieret, vel bannum imponeretur ab eisdem vel altero ipsorum, dicta prohibitio, vel banni impositio nullam habeat roboris firmitatem. 7. De gallinis autem colungiarum Bisiaci concordatum est, quòd tenor litteræ servetur, & ampliùs non levetur, licet colungia in plures dividatur. 8. Item concordatum est, quòd Præpositus Bisiaci pro tempore non possit ibidem ponere aliquos servientes, qui ratione officii possint aliquid exigere, vel debeant ab hominibus prædictis Bisiaci, nisi tantùm jura & usagia nostra Domini Baugiaci, & Præpositi nostri secundùm quòd in litteris super hæc confectis continetur. 9. Item concordatum est, quòd Præpositus Bisiaci ab illis hominibus Bisiaci, qui merè ad dominium Ecclesiæ Trenorchiensis pertinere noscuntur, nihil exigere possit, præter quam ab hominibus qui ad gardam nostram Domini Baugiaci olim impositam tenentur, prout in litteris super hoc confectis pleniùs continetur. 10. Item concordatum est, quòd nos Dominus Baugiaci habeamus bannum sanguinis, & cognitionem in hominibus, colungiis, & mansis Bisiaci, in quibus habemus tailliam determinatam pro garda: in aliis verò bannum sanguinis vel cognitionem non habemus: omne verò dominium & omnes clamores ad Priorem Bisiaci in omnibus hominibus dictæ villæ Bisiaci, præterquam bannum sanguinis in hominibus de mansis & colungiis ad gardam Domini de Baugiaco spectantibus, pertinebunt; exceptis etiam criminibus adulterii, furti & homicidii, quæ crimina punientur, & de hiis cognoscetur secundùm tenorem litterarum super hoc confectarum; & quòd cognitio & punitio delinquentium in viis publicis parochiatûs Bisiaci, ad Dominum Baugiaci pertineant pleno jure. 11. Item concordatum est, quòd furchæ Bisiaci removeantur à terrâ Prioris, & ponantur alibi in terrâ Domini Baugiaci. 12. Item concordatum est, quòd in domo prioratûs de Bisiaco, assisias nos Dominus Baugiaci, vel gentes nostræ de cætero non tenebimus. 13. Item concordatum est, quòd Præpositus Bisiaci saisinam factam per Priorem in villâ Bisiaci, vel per mandatum ejus, non impediat vel perturbet in locis ejus in quibus Prior habet dominium & clamores. 14. Concordatum est etiam quòd animalia hominum Bisiaci amodò non signentur. 15. Item concordatum est quòd litteræ Domini Baugiaci confectæ super conventionibus & gardis Pristiaci, & Bisiaci, inviolabiliter observentur. 16. Item concordatum est, quòd Celerarius Trenorchiensis, & Prior de Villario, qui pro tempore fuerint, in hominibus suis delinquentibus in terris, & suis mansis existentibus in terra Baugiaci, omnimodam juridictionem habeant & cognitionem, exceptis viis publicis, villis franchis, & aliis criminibus quibuscumque quæ mutilationem membrorum, vel ultimum supplicium infligunt, vel infligere possunt: in quibus casibus exceptis juridictio, cognitio, & punitio ad Dominum Baugiaci plenariè pertinebunt: hoc salvo quòd bona damnati ad mortem tam mobilia quàm immobilia, ad dictos Priorem, & Celerarium {223}pertinebunt. De adulteriis verò hominum Prioris de Villario, & Cellerarii Trenorchiensis, adulterantium in terris eorumdem, ita est concordatum, quòd cognitio eorum & punitio, ad dictos Priorem, & Celerarium debent pertinere, & nos Dominus Baugiaci in eis nihil possumus reclamare. De appellationibus verò hominum Prioris Bisiaci, & Prioris de Villario, & Celerarii Trenorchiensis interpositis à sententiis eorumdem, non ad nos Dominum Baugiaci, sed ad nos Abbatem appellabitur. De juridictione verò cimiteriorum nihil est immutatum. 17. Concordatum est etiam, quòd nos Dominus Baugiaci assideamus & assignemus domui de Chevroux, septem libras viennenses annui redditus, in recompensationem terrarum dictæ domus, quas stagnum nostrum de Chevroux occupavit. 18. Item concordatum est, quòd nos Dominus & Domina Baugiaci, & hæredes seu successores nostri, non possumus petere de cætero aliquam pecuniæ quantitatem, occasione cessationis solutionis septem librarum matisconensium non levatarum multis temporibus à nobis & prædecessoribus nostris, de summa viginti-sex librarum matisconensium nomine tailliæ pro garda, contentatum in litteris super garda Bisiaci confectis; & quòd tenor dictæ litteræ sigillis dictorum Abbatis & Conventus sigillatæ, & super dicta garda Bisiaci confectæ, suam habeant de cætero roboris firmitatem. 19. Concordatum est etiam quòd super dictis septem libris matisconensibus de summa dictarum viginti-sex librarum matisconensium nobis Domino & Dominæ Baugiaci debitarum pro garda Bisiaci, ubi & qualiter de cætero levari debeant, per probos viros hinc indè electos de plano cognoscatur, & etiam decidatur. Super mansis verò Bisiaci de garda nostra Domini Baugiaci, vel parte eorum, vacantibus vel vacante, tenor litteræ super garda Bisiaci confectæ pleniùs observetur. 20. Item concordatum est, quòd nos Dominus & Domina Baugiaci, pro nobis & gentibus nostris, faciamus & emendemus dicto Domino Abbati, de bobus, roncinis, & aliis pignoribus captis apud Pristiacum, Caprosium & Bisiacum, seu alibi, de bonis & rebus dictorum Abbatis & Conventûs, seu hominum suorum, usque ad tempus confectionis præsentium litterarum, quidquid per reverendum in Christo Patrem Dominum Petrum Dei gratiâ Matisconensem Episcopum fuerit ordinatum. Item sciendum est, quòd usagio dictæ tertiæ partis nemorum prædictorum, prout limitata est de consensu nostro omnium partium prædictarum, quæ limitatio talis est, & distincta per lapides & per cruces. In nemore de Juchaut, &c. 21. Item concordatum est quòd de omnibus damnis & injuriis hinc indè illatis usque ad tempus confectionis præsentium litterarum sit de cætero pax & finis, hiis tamen salvis super quibus dictus Dominus Episcopus Matisconensis debet ordinare, prout superiùs est expressum omnes autem conventiones & concordias superiùs nominatas, & earum singulas promittimus nos prædictus pro nobis & successoribus nostris & nos frater Renaudus Hostelatius Trenorchiensis, & frater Humbertus de Symoyriaco Prior de Stella, {224}Procuratores Prioris & Conventus Trenorchiensis procuratorio nomine eorumdem, & in animas eorumdem præfatis Domino & Dominæ: & nos præfatus Dominus & Domina Baugiaci, pro nobis & hæredibus seu succesforibus nostris, per juramenta nostra super sancta Dei Evangelia corporaliter, præfata à nobis omnibus superiùs nominatis, & per stipulationem solemnem, firmiter tenere, & inviolabiliter observare, videlicèt nos præfata Domina pro posse nostro, nec contravenire per nos vel per alium, facto vel verbo, in judicio vel extra judicium, nec contra venire volenti præbere consensum, immo nos apponemus pro viribus contra omnes. Promittimus etiam nos Dominus & Domina modo prædicto dictis Abbati & Conventui, quòd prædictas conventiones & concordias faciemus à Castellanis, & Præpositis nostris, ac aliis officialibus seu servientibus nostris, & hominibus castellaniæ Cuysiriaci, præter illos qui superiùs sunt excepti, firmiter observari. Volumus autem & concedimus nos Dominus & Domina Baugiaci supradicti, quòd venerabiles viri Lugdunensis, Cabilonensis, & Matisconensis Officiales quorum juridictioni & potestati nos & nostros subjicimus in hac parte si nos defecerimus in observatione prædictarum conventionum, vel alicujus ipsarum ipsi compellant nos & nostros hæredes seu etiam successores, per censuram ecclesiasticam in personas nostras, & per interdictum in terras nostras, ad observationem omnium & singulorum præmissorum. Hoc tamen acto & concordato, quòd nos præfatus Dominus Baugiaci non possimus excommunicari vel interdici, per dictos Officiales vel aliquem ex ipsis, quamdiu erimus absentes per unam, dictam extra terram nostram Baugiaci, nisi præventi essemus monitione vel citatione: & quòd super emergentibus quæstionibus circa prædicta vel aliqua de prædictis, Procurator vel deffensor noster Domini & Dominæ Baugiaci, & hæredum seu successorum nostrorum admittatur ad jurandum; vel quòd mittatur ad nos principales tanquam ad egregias personas, ad recipiendum juramentum nostrum, vel successorum nostrorum, si hoc maluerit Procurator dictorum Abbatis & Conventus. Ita tamen quòd de plano & sine strepitu judicii in hujusmodi quæstionibus procedatur. Volumus autem & concedimus nos præfati Dominus & Domina, quod Baillivus Matisconensis qui pro tempore fuerit, si contingat nos sustinere sententiam excommunicationis, vel interdicti in terram nostram per duos menses, siquam super prædictis fieri contingeret, compellat nos, & hæredes seu successores nostros, ex tunc in anteà ad observationem omnium & singulorum præmissorum: & quoad casum præmissum supponimus nos, & nostros, ac etiam terram nostram, juridictioni & potestati Domini Regis Franciæ, & Baillivi supradicti. Super hiis autem omnibus universis & singulis, renunciamus nos omnes prædicti, Abbas & Procuratores pro nobis & successoribus nostris, Dominus & Domina pro nobis & successoribus nostris, ex certa scientia, & sub præstitis juramentis, omni exceptioni doli metus & in factum, conditioni sine causa minoris ætatis beneficio cujuslibet restitutionis in integrum subsidio, privilegio dotis & hypotecæ, vel etiam juridicenti subjicientem se alienæ juridictioni ante litem contestatam posse pœnitere, utriusque juris auxilio canonici & civilis, omníque actioni & exceptioni {225}juris & facti quæ nobis & nostris adveniendum contra prædicta, vel aliquid de prædictis, possent competere vel prodesse: juri etiam dicenti generalem renuntiationem non valere in quorum omnium robur & testimonium nos Abbas & conventus prædicti pro nobis, Priore, & Cellerario prædictis: & nos Dominus & Domina Baugiaci supradicti, sigilla nostra præsentibus duximus apponenda rogantes prædictos Officiales Lugdunensem, Cabilonensem, & Matisconensem, ut sigilla sua vel curiarum suarum præsentibus litteris apponant. Rogamus etiam sigillum Regis Franciæ in Baillivia Matisconensi præsentibus litteris apponi, unà cum sigillis prædictis. Et nos præfati Officiales in quorum præsentia prædictæ partes confessæ sunt, omnia præmissa & singula esse vera, & juraverunt omnia & singula, prout superius expressa sunt, se attendere & servare, sigilla curiarum nostrarum: & Reynaudus de Villareys Canonicus Matisconensis tenens sigillum Regis Franciæ in Baillivia Matisconensi, nos ipsum sigillum ad preces & ad instantiam omnium prædictarum principalium personarum nobis dictis Officialibus oblatas per easdem principales personas, & ad preces dictarum principalium personarum nobis dicto Reynaudo oblatas per Gaufridum Bergerii de Matiscone Clericum mandatum & juratum nostrum, in cujus præsentia omnia prædicta acta sunt, prout constat nobis per relationem dicti Gaufridi, cui super hiis & aliis fidem plenariam adhibemus, præsentibus litteris unà cum sigillis prædictis apponimus in robur & restimonium omnium præmissorum. Datum & actum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo mense Julii. ?? 1286. Prise de Fief par Aimon de Montbelet. Nos Magister Galterus Canonicus & Officialis Matisconensi pro Capitulo, Sede Matisconense vacante, notum facimus, &c. Datum anno Domini M. CC. octuagesimo quinto mense Januarii. ?? 1286. ?? Anno Domini M. CC. LXXX. VI. die mercurii, in festo beati Marcelli, fecit homagium Guichardus de Corgenon Domicellus, recognoscens se tenere in feudum à Domino Abbate & Ecclesiâ Trenorchiensi, gardam & domum villæ de Budella, & quidquid habet in prædicta villa. ?? 1287. Extrait du livre des Fiefs cotté No. 4. fol. 14. Anno Domini M. CC. LXXXVII. die sabbati, in festo Inventionis Sanctæ Crucis, fecit homagium Domino Abbati, Dominus Philippus de Vienna, recognoscens se tenere in feudum à Domino Abbate & à monasterio Trenorchiensi, villam de Lovinco, & quidquid ibidem tenetur ab ipso, præsentibus Domino Abbate Mauz. Domino Henrico de Paigneyo, &c.... Die verò Dominica in octavâ Pentecostes misit Dominus Philippus litteras sigillo suo sigillatas, & sigillo Curiæ Officialis Cabilonensis, in quibus continebatur, quòd ipse recognoscebat se tenere in feudum ab Ecclesiâ Trenorchiensi, castrum Loysiaci cum pertinentiis & appendiciis suis, Lovincum, Montem-Pavonis, quicquid tenebatur ab ipso de terrâ Dominorum de Falconiaco, & quædam apud Sanctam-Crucem, quas res tenebat ab ipso in feodum litgium nobilis vir Dominus Hanricus avunculus ejus. ?? {226}1285. Reconnoissance de Fief par Philippe de Vienne Seigneur de Pagny. Nos Philippus de Vienna Dominus Pagneyi, notum facimus universis præsentes Litteras inspecturis, quòd nos confessi sumus & recognovimus in præsentia Henrici de Ponceyo Clerici Notarii & Tabellionis publici Curiæ Cabilonensis, nos tenere in feudum ab Ecclesia Trenorchiensi res illas quas Dominus Henricus de Antigneyo Dominus Sanctæ Crucis patruus noster, tenet à nobis in feudum, prout in quibusdam Litteris sigillo nostro, & sigillo Curiæ Cabilonensis sigillatis plenariè continentur, quas Litteras concessimus in præsentia Henrici Tabellionis supradicti. Datum anno Domini M. CC. octogesimo-septimo, mense Maii, sub sigillo nostro prædicto in testimonium veritatis. Pend un sceau d’un homme armé & à cheval, avec un Ecu rempli d’un Aigle éployè. ?? 1287. Ibid. fol. 14. Anno Domini M. CC. LXXX. VII. die sabbati in festo Inventionis S. Crucis, fecit homagium Domino Abbati Dominus Philippus de Vienna, recognoscens se tenere in feodum à Domino Abbate, & à Monasterio Trenorchiensi, villam de Loüinco, & quicquid ibidem tenetur ab ipso, præsentibus Domino Abbate Maunz, Domino Hanrico de Paigneyo, Domino Johanne de Boscho Johannis Domino, Domino Jacobo de Arguello, Domino Hanrico de Brantion, Domino Petro de Nanto, Domino Guillelmo Dalmacii, Domino Guillelmo de Ouchisiaco Militibus: magistro Thoma de Belna, magistro Johanne de Kadrell, magistro Renaudo de Castro-Karoli, magistro Johanne Rosseti, Clericis: Hostelario, Priore Vallis-Nimpharum, Priore de Lovinco, fratre Johanne de Castellione, & pluribus aliis infinitis: protestans de plus docendo deliberatione præhabita, & ad hoc est dies martis ante Penthecosten assignata. Die verò Dominica in octava Penthecostes misit Dominus Philippus litteras sigillo suo sigillatas, & sigillo Curiæ Officialis Cabilonensis, in quibus continebatur, quod ipse recognoscebat se tenere in feodum ab Ecclesia Trenorchiensi, Castrum Loysiaci cum pertinentiis & appenditiis suis, Loüincum, Montem-Pavonis, quicquid tenebatur ab ipso de terra Dominorum de Falconiaco, & quædam apud Sanctam Crucem, quas res tenebat ab ipso in feodum litgium nobilis vir Dominus Hanricus avunculus ejus. ?? 1291. Arrêt de la Cour du Roi Philippe le Bel, contre trois Bourgeois de Tournus. Philippus Dei gratia Francorum Rex, universis præsentes Litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quòd cum Abbas Trenorchiensis quasdam emendas in sua Curia peteret à Philiberto de Calce, Johanne de Sancto Eugendo, Constantino de Fonte, burgensibus Trenorchii, occasione quarumdam inobedientiarum in quas dicebat idem Abbas, dictos tres burgenses ergà eumdem & Præpositum suum de Trenorchio incidisse: dicti verò burgenses coram dicto Abbate proponerent & dicerent, dictum Abbatem non posse vel debere judicare seu judicem esse in causa prædicta, cùm esset sua propria: quare petebant judicem alium sibi dari à prædicto Abbate, & curiam sine suspicione: petebant etiam jus sibi dici ante omnia, utrum idem Abbas prædicta facere teneretur. Dicto Abbate ex adverso per multos rationes dicente, se non teneri alium judicem dare. Tandem die assignata, in Curia dicti Abbatis de {227}confensu trium burgensium ad audiendum jus super prædictis, pronuntiatum fuit pro dicto Abbate, per jus ipsum Abbatem, posse & debere judicem esse in causa prædicta, & quod alium judicem dare minimè tenebatur. A quo judicio dicti Philibertus, Johannes & Constantinus, tanquam à falso & pravo ad nostram Curiam appellarunt. Pluribus igitur rationibus & consuetudinibus in nostra Curia propositis hinc & indè, facta super articulis dictarum partium in Curia nostra traditis inquesta diligenti & visa, considerans etiam quibusdam confessionibus prædictorum Philiberti, Johannis, & Constantini, & omnibus aliis quæ Curiam nostram movere poterant & debebant, pronuntiatum fuit per judicium Curiæ nostræ, benè judicatum fuisse, & dictos burgenses malè appellasse. Quare prædictos burgenses ad examen ipsius Abbatis duximus remittendos. Salvo in prædicta villa Trenorchiensi & habitantibus in ea in præconisatione armorum, cavalcata, & exercitu jure nostro. In cujus rei testimonium præsentibus Litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisiis sabbato post tres septimanas Paschæ, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo-primo. ?? 1291. ?? Amedeus Comes Sabaudiæ Dominúsque Baugiaci & Cologniaci, religiosis viris & honestis Abbati & Conventui Trenorchiensibus, salutem & sinceræ dilectionis affectum. Vobis tenore præsentium intimamus, quòd nos castrum nostrum Cusiriaci cum castellania & pertinentiis ejusdem castri tradidimus & deliberavimus illustrissimo viro Roberto Duci Burgundiæ, ex causâ permutationis factæ inter nos & ipsum. Quare vobis mandamus & præcipimus, quatenùs servitia, usagia & debita quæ nobis debebatis ratione gardæ domûs seu prioratûs de Pristiaco, vel pertinentiarum ejusdem, memorato Duci reddatis & impendatis. Nos autem sic faciendo vos de prædictis servitiis, usagiis & debitis ad quæ nobis tenebamini tenore præsentium absolvimus & quittamus, sub harum nostrarum testimonio litterarum. Datum & actum apud Pontem-Vallium, die lunæ ante Rogationes anno Domini M. CC. nonagesimo-primo. ?? 1295. Titre de l’Abbé Jean de Montbelet. Nos Frater Johannes, miseratione divinâ humilis Abbas Trenorchiensis, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd nos attendentes religiosos viros Priorem & Conventum Trenorchienses donavisse & concessisse bonæ memoriæ Domino Johanni de Montebeleto prædecessori nostro, domum suam de la Gravere sitam apud Cabilonem, cum pertinentiis & appenditiis suis; & quòd prædicta domus conventui nostro quamplurimùm sit necessaria pro negotiis suis expediendis: idcircò nos præfatam domum cum juribus suis præfatis, conventui nostro Trenorchiensi reddimus liberè & absolutè pro nobis & successoribus nostris, salvâ tamen donatione factâ de dictâ domo dilecto nostro Petro dicto le Berberet Castellano de Plotis, ad vitam suam tantùm. Volentes & concedentes quòd ipse conventus per se vel per mandatum suum, statim post mortem dicti Petri, possessionem dictæ domûs apprehendat, teneat & explectet, veluti de sua. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum {228}& actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo-quinto, mense Decembris. ?? 1297. ?? Nos Officialis Curiæ Matisconensis, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd coram mandato nostro, videlicèt Domino Hugone Curato Ecclesiæ de Plotis Jurato nostro & Curiæ nostræ Matisconensis ad hoc à nobis specialiter deputato, constituta Hugueta relicta Petri dicti le Barbat quondam Castellani de Plotis, heres instituta pro medietate in testimonio dicti Petri defuncti, & in sibi perlegatis in dicto testamento, cujus hereditatem vult adire & adit voluntate & actu quantùm potest & quantùm in se est, non vi, non dolo, non metu ad hoc inducta nec in aliquo circonventa, sed prudens & spontanea, pro remedio animæ suæ, & dicti Petri quondam mariti sui, in puram & perpetuam elemosinam donat liberaliter, cedit & concedit donatione irrevocabili factâ inter vivos, Deo & Beatæ Mariæ, & inclito Confessori sancto Philiberto monasterii Trenorchiensis, nec-non religioso viro Domino Johanni Dei gratiâ Abbati Trenorchiensi & conventui dicti loci, medietatem hereditatis prædictæ sic aditam, nec-non omnia bona sua mobilia & immobilia, præsentia & futura quæcumque sint, & ubicumque, quoquo modo & ex quâcumque causâ ad eam pertinentia, se & sua præfato monasterio totaliter dedicando; transferens in ipsum Dominum Abbatem præsentem pro se & conventu suo dictam donationem recipientem, omne jus, &c.................. Et in signum donationis puræ & perfectæ, & dedicationis sui ipsius & bonorum suorum, manus suas apposuit inter manus dicti Domini Abbatis eam recipientis ut donatam suam. Qui præfatus Abbas eidem relictæ promisit coram dicto Jurato nostro providere eidem singulis annis dum viveret, in duobus pariis vestium, & in victualibus competentibus, nè dictam relictam omnia bona sua donantem absque retentione aliquâ, ut superiùs est expressum, contingeret miserabiliter in opprobrium monasterii sui mendicare. Vult etiam & concedit dicta relicta coram dicto Jurato nostro, præsentem litteram dictis Religiosis cedere pro insinuatione donationis prædictæ. Pro se & suis renuncians, &c........ Et nos præfatus Officialis Matisconensis ..... sigillum Curiæ nostræ Matisconensis præsentibus litteris duximus apponendum, in robur & testimonium omnium & singulorum præmissorum. Datum anno Domini M. CC. nonagesimo-sexto, mense Martii, &c. Pendoit un sceau qui n’y est plus. ?? 1297. Titre pour la Cure de la Magdeléne. Nos G. miseratione divinâ Episcopus Cabilonensis, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo-sexto, die sabbati antè festum beati Hilarii, præsentavit nobis apud Firmitatem super Gronam Frater Guido monachus Trenorchiensis, ex parte religiosi viri Abbatis Trenorchiensis, Guillelmum de Trenorchio, clericum filium quondam Guillelmi de Trenorchio, ad curam & regimen Ecclesiæ Beatæ Mariæ de Castro Trenorchio, ad quem Abbatem {229}spectat præsentatio Ecclesiæ memoratæ. Et nos præfatum clericum ad curam & regimen dictæ Ecclesiæ non admisimus, pro eo videlicèt quòd nos sumus exequutores à Sede Apostolicâ deputati super provisione ab eadem Sede factâ Domino Symoni dicto Nyais de Dimenie Presbytero Lingonensis diœcesis de aliquo beneficio constituto cum cura vel sinè cura competente ad collationem & præsentationem religiosorum virorum Abbatis & Conventûs Trenorchiensium, conjunctim & divisim, prout in litteris Apostolicis ex parte dicti Presbyteri impetratis pleniùs continetur: quibus litteris obedire volumus ut tenemur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum anno & loco prædictis. ?? 1227. Extrait du Livre des Fiefs, fol. 4. No. 4. Item eodem anno (1227.) Guido Dominus Senitiaci fecit homagium dicto B. Abbati, & incremento antiqui feodi quem tenebat ab Ecclesia Trenorchiensi, cepit ab eodem in feodo totam castellaniam Seniciaci, excepta turre: & quicquid habet citra Grahonnam versùs Trenorchium, excepto pedagio, & nemoribus de Chalu, & de Chaume. Hoc item juraverunt se facturos Colinus filius, & uxor ejusdem O. & ejus soror H. Viderunt W. Archipresbyter, W. Præpositus, Luquetus, Pontius Marescallus, H. Camerarius, & multi alii. ?? 1275. Hommage de Gui de Senecey. Nos Guido Dominus Seneciaci Miles, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd nos ex certa scientia & spontanei confitemur & recognoscimus præsente venerabili Patre Johanne Dei gratia Abbate Trenorchiensi, nos tenere in feudum ab ipso Abbate nomine monasterii Trenorch. generaliter quicquid habemus, tenemus, seu possidemus per nos vel per alium ubicumque citra Gradonam versùs Trenorchium, excepta domo nostra de Seneceyo, pedagio, pontanagio pontis Gradonæ, & nemoribus de Chaume & de Chalu, & excepto feudo sancti Petri Cabilonensis de monte S. Martini, &c. Specialiter etiam recognoscimus esse de feudo monasterii Trenorchiensis mansum vulgariter dictum mansum de la Peurere sitam in parochia de sancto Cirico, & duos mansos sitos apud Sans qui vulgariter nuncupantur mansi és monians, & partem nostram nemorum quorum unum vocatur Chapleisse, aliud verò vocatur Espinoy; & duos homines cum mansis suis quorum unus moratur apud sanctum Ciricum, alius verò apud Sans, qui homines cum mansis suis fuerunt Galteri Porter: & quidquid nobis obvenit à matertera nostra quondam uxore Domini Ansert de Piperia Militis; quæ supradicta specialiter de novo nobis obvenerunt. Recognoscimus etiam nos & antecessores nostros debere tenere in feudum à monasterio prædicto Trenorch. quicquid nos habere vel acquirere contingerit de feudis nostris inter Trenorchium & Gradonam, & de hiis omnibus fidelitatem juravimus, & homagium fecimus Abbati superiùs memorato, volentes quòd successores nostri dicto Domino Abbati & successoribus suis de prædictis omnibus homagium faciant & fidelitatem juvent, & prædicta esse de ipsius feudo recognoscant. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum: & rogamus venerabilem virum Dominum Officialem {230}Cabilonensem, ut sigillum suum, unà cum sigillo nostro præsentibus litteris apponat. Nos verò prædictus Officialis Cabilonensis ad rogatum dicti Militis confitentis & asserentis coram nobis omnia quæ præmissa sunt esse vera, sigillum nostrum apponimus præsentibus litteris in testimonium veritatis omnium præmissorum. Datum anno Domini M. CC. LXX. quarto, mense Martii. ?? 1287. Du Livre des Fiefs, No. 4, fol. XIII. Anno Domini M. CC. LXXX. VI. & die martis post Epiphaniam Domini, Dominus Hugo de Seneceyo Canonicus Cabilonensis filius quondam Domini Aalardi de Seneceyo Militis, fecit homagium Domino Abbati, confitens & recognoscens se tenere à dicto Domino Abbate & ab Ecclesia Trenorchiensi, quicquid Dominus Hugo de Prato Miles quondam tenebat ab ipso in finagio Trenorchiensi. ?? 1300. Concession de Fief à Guillaume de Senecey, par Jean Abbé de Tournus. Nos frater Johannes miseratione divina humilis Abbas Trenorchiensis, totusque ejusdem loci Conventus, notum facimus universis, quòd nos consideratis servitiis, obsequiis nobis & Ecclesiæ nostræ præstitis & impensis à nobili viro Guillelmo Domicello Domino castri de Seneceyo fideli nostro; insuper etiam melioramentis tam acquirendo quàm ædificando per prædictum Dominum de Seneceyo factis in domo forti sancti Scirici, & aliis feudis, quam & quæ tenet dictus Dominus de Seneceyo in feudum à nobis & Ecclesia nostra prædicta Trenorchiensi; quæ melioramenta excedunt summam centum marcharum argenti, quæ pro constanti scimus vera esse & recognoscimus ut debemus: nos præfati Abbas & conventus in recompensationem omnium prædictorum, & ut idem Dominus de Seneceyo, & alii vassalli nostri ad melioranda feuda quæ tenent à nobis, citiùs, meliùs, & diligentiùs inducantur, pensatâ utilitate nostrâ & Ecclesiæ nostræ evidenti, damus & concedimus unanimi consensu dicto Guillelmo Domino de Seneceyo, feudum seu feuda quod & quæ tenent à nobis & Ecclesiâ nostrâ Trenorchiensi Dominus Jacobus de Sancto Pontio Miles & Regnaudus ejus filius ratione Dominæ Johannetæ & Jaquetæ Domicellæ uxorum suarum, & filiarum Aymonis Domicelli Domini de Montebeleto, situm & sita apud Marnay, & in parochii de Marnay, & de Sancto Scirico, cum pertinentiis & appenditiis dicti feudi seu dictorum feudorum universis. Ita tamen quòd dictus Guillelmus Dominus de Seneceyo, & heredes seu successores ipsius ad quos dictum feudum seu dicta feuda devenient vel devenirent, ipsum feudum vel ipsa feuda à nobis Abbate prædicto & successoribus nostris nomine Ecclesiæ nostræ prædictæ, in retro feudum teneant perpetuò & tenere debeant: & si contingeret quòd dictus Guillelmus, heredes vel successores ipsius prædictum vel prædicta feuda acquireret vel acquirerent in futurum, ipsum vel ipsa ab Ecclesia nostra immediatè tenebunt & tenere debebunt, & de ipsis fidelitatem & homagium Abbati Trenorchiensi qui pro tempore fuerit immediatè facere tenebuntur. Dantes tenore præsentium in mandatis dictis Domino Jacobo Militi, & Regnaudo filio suo, & eorum uxoribus, & quilibet ipsorum vel ipsarum, ut de prædictis feudis quæ tenent à nobis, dicto Guillelmo Domino {231}de Seneceyo, & ejus heredibus seu successoribus fidelitatem & homagium faciant de cætero, & facere teneantur. Et statim postquam dicto Guillelmo Domino de Seneceyo fidelitatem & homagium fecerint de prædictis, ipsos & ipsas, & eorum vel earum quemlibet, à fidelitate qua nobis & Ecclesiæ nostræ tenentur pro prædictis, absolvimus penitùs & quittamus. Promittentes bona fide pro nobis & successoribus nostris nos contra prædicta vel aliquod de prædictis de cætero non venire, nec contravenire volenti in aliquo consentire; sed ea omnia & singula tenere perpetuò & inviolabiliter observare. Renuntiantes in hoc facto ex certâ scientiâ omni læsioni, deceptioni, circumventioni, in integrum restitutioni, & omni privilegio nobis & Ecclesiæ nostræ indulto & indulgendo, & omni juri in favorem Ecclesiarum, &c. In cujus rei testimonium & robur sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum anno Domini M. CC. nonagesimo nono mense Januarii. Il ne reste que le Sceau de l’Abbé, où est son Effigie. ?? 1301. Autre concession de Fief à Guillaume de Senecey. Nos Frater Johannes miseratione divina humilis Abbas monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis dyocesis, totusque ejusdem loci Conventus, notum facimus universis præsentibus & futuris præsentes Litteras inspecturis & audituris, quod cùm vir nobilis Dominus Johannes de Nantone Miles quoddam feodum nostrum, seu res feodales, situm vel sitas in parochiatibus Sancti Germani de Bussis, & Sancti Juliani propè Seneceyum, cum pertinentiis & appenditiis eorumdem spatio sexdecim annorum continuè sequentium, & ampliùs diu est jam lapsorum, tenuisset ratione uxoris suæ quondam sororis Guillelmi Domini Seneceyi Domicelli, ex qua suscepit filium Jocerandum nomine eidem Dominus Johannes Miles, de quo feodo nobis ac prædecessori nostro bonæ memoriæ per longa tempora prætaxata, & ampliùs, homagium seu fidelitatem debitam Miles præfatus, & filius facere cessaverunt, licèt à prædecessore nostro, & nobis ex habundanti fuerint pluriès requisiti; ac uxor ipsius quondam insuper monita pluriès à nostro fideli mandato, nobis homagium ac fidelitatem hujusmodi fieri nullatenùs procuraverit: quod jus nostrum ac monasterii nostri in prædicto feodo exinnanire volentes, quantùm in ipsis parentibus & filio prælibatis infuit, ut ex eorum incuria apparet; nos verò Abbas & Conventus quorum est proprium in nostro monasterio Domino famulari, ex verisimili conjectura verentes nobilium patris & filii prædictorum potentiam, timentes dubios judiciorum eventus, ac præcæteris nos & nostrum monasterium in ampliùs laboribus & expensis multipliciter prægravare; magis tamen & magis dilecti & fidelis nostri Guillelmi Domini Seneceyi castri Domicelli potentis genere merita cum plena deliberatione pensantes, consideratis servitiis, obsequiis, gratiis, & liberalitatibus nobis ac monasterio nostro, tam ab ipso, quàm à suis prædecessoribus liberaliùs exhibitis & impensis, & quæ adhuc idem Guillelmus exhibere, facere, ac meliorando conditionem nostri monasterii demonstrativo experimento non cessat in omnibus melioramentis quæ in acquisitionibus & ædificiis novis in domo forti S. Scirici sua fecit industria; & labore quæsivit, productis & exhibitis, in testimonium veritatis, quæ meliorationes {232}sive emponemata summam ducentarum marcharum argenti, sub fide veritatis excedunt; quam domum tenet à nobis in feodum idem Guillelmus Dominus Seneceyi ratione nostræ Trenorchiensis Ecclesiæ; quam etiam dictam domum fortem, unà cum aliis rebus feodalibus quas à nobis & monasterio nostro tenet in feodum idem Guillelmus, meliorare tenetur usque ad summam ducentarum librarum turon. prout hoc nobis solemni stipulatione promisit super sancta Dei Evangelia ab eo propter hoc juramento præstito corporali, & sua omnia bona sua præsentia & futura ubique existentia specialiter obligavit, sivè in acquisitionibus reddituum, sivè in ædificationibus vel reparationibus, in prædictis domo & feodis per eum denuò faciendis: nos Abbas & Conventus præfati consideratis omnibus & singulis prælibatis, attendentes in omnibus dignum esse, ut benemeriti condigna remuneratione letentur, ut & cæteri de bono in melius convalescant, cæteríque vasselli nostri ad melioranda feoda nostra, quæ à nobis & monasterio nostro tenere noscuntur, citiùs & vigilantiùs incitentur, eidem Guillelmo & suis, tanquam benemerito, & in recompensationem omnium præmissorum, licèt non ad plenariam cùm ad majora teneamur eidem, habito priùs diligenti cum matura deliberatione tractatu, pluriès & in pluribus utilitate nostra & monasterii nostri, assensu omnium & singulorum aspirante, pensata, conditionem nostram ac ipsius monasterii nostri per hoc apertè videntes fieri meliorem, damus, cedimus, & concedimus, tanquam vassello nostro, prædicto Guillelmo Domino Seneceyi & suis, feodum quod tenet, & à nobis tenere deberet, ratione Jocerandi filii sui Dominus Johannes de Nantone Miles, si fidelitatem & homagium nobis, ut dictum est, debitè præstitisset, quod ob hoc quod cessavit, nostrum cecidit in commissum, situm in parochiatibus de Bussis, & S. Germani propè Seneceyum, cum pertinentiis & appenditiis universis, & singulis causis, & fructibus, rationibus, juribus, & obventionibus quibuslibet feodi antedicti, ac incrementis omnibus quibuscumque, omne jus, omnes actiones, quod vel quas nos contradictum Dominum Johannem Militem, vel Jocerandum ejus filium, ac heredes vel successores eorum, seu quemlibet alium ratione dicti feodi, seu rerum feodalium sitarum in parochiatibus antedictis, habemus, habere possumus vel debemus, ac in futurum ut sic habere speramus, causa, modo, vel ratione quacumque. Salvo & retento nobis & monasterio nostro, in omnibus in futurum jure retrofeodi, vel feodi si prædictum feodum, vel res feodales prædictas ad manum dicti Guillelmi Domini Seneciaci, vel suorum, acquisitione, vel alia quacumque ratione, vel causa, modo quolibet contingeret devenire. Hoc autem feodum à nobis dicto Guillelmo & suis sic concessum, tenebit & tenere debebit à nobis & successoribus nostris, Ecclesiæ nostræ Trenorchiensis nomine, in futurum in retrofeodum, aut in feodum si contingat quòd dictum feodum dictus Guillelmus vel sui acquirerent in futurum, quod feodum tunc à nobis & monasterio nostro immediatè tenebunt, & de ipso feodo nobis aut Abbati Trenorchiensi qui pro tempore fuerit, fidelitatem & homagium facere tenebuntur immediatè simpliciter. Damus autem tenore præsentium in mandatis Domino Johanni de Nantone, ac Jocerando, patri & filio prælibatis, & cuilibet eorumdem, ut de prædicto feodo, rebúsque {233}feodalibus prædictis, pertinentiis & appenditiis earumdem, dicto Guillelmo Domino Seneciaci & suis successoribus quibuscumque efficaciter pareant, sicut nobis Abbati prædicto nomine nostri monasterii tenerentur, aut quamvis ratione tenentur. Facientes & constituentes dictum Guillelmum, procuratorem, & verum Dominum in rem suam, salvo nobis jure retrofeodi vel feodi, modo & formâ præmissis. Promittentes bonâ fide sub verbo veritatis & religionis assertâ, & sub obligatione omnium bonorum nostrorum ac monasterii nostri, præsentium, futurorum, ac ubique existentium, pro nobis ac successoribus nostris, nos contra prædicta, vel aliquid de prædictis, aliqualiter non venturos vel facturos, nec alicui contravenienti aliquo modo consensuros, sed ea omnia & singula manutenere, deffendere, ac etiam in perpetuum observare, cùm per dictam donationem & concessionem sic factas, jus monasterii nostri & nostrum sentiamus, & cognoscamus apertè felici melioratione gaudere, votiváque emponematorum in feodis nostris quæ idem Guillelmus tenet à nobis incrementa succedere, dùm ea quæ propter potentiam prædictorum Johannis Militis, & Jocerandi ejus filii reputabamus amissa, ut feodum prælibatum per dictum Guillelmum, recuperare speremus, &c. Datum in pleno Capitulo nostro, pulsatâ campanâ prout moris est, & omni solemnitate juris in omnibus observatâ, anno Incarnationis Dominicæ millesimo trecentesimo - primo, mense Augusti. ?? 1303. Du Livre des Fiefs, No. 5, fol. 24 & 55. Anno Domini M. CCC. tertio die sabbati post octabas Paschæ, personaliter accessit ad monasterium Trenorchiense Dominus Hugo de Vianna, & ibidem fecit nobis Abbati Trenorchiensi nomine dicti monasterii homagium debitum, & fidelitatem juravit secundùm morem antecessorum suorum: & recognovit se tenere in feodum à nobis & monasterio nostro, castrum Loysiaci cum pertinentiis suis, Lovincum, & quædam alia, ut in littera continetur: præsentibus testibus ad hoc vocatis & rogatis, Fratre. Henrico de Seneceyo Priore sancti Portiani, Fratre P. de Pomeriis Priore Trenorchiensi, Fratre Jocerando dou Chatenoy Subpriore, Fratre G. de Loziaco Priore de Lovinco, Fratre P. de Puceriis Priore de Vota, Simonino de Vianna Canonico Bisuntinensi fratre dicti Hugonis, &c. ?? 1306. Bref du Pape Clement V. Clemens Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati monasterii Trenorchiensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diœcesis, salutem & apostolicam benedictionem. Petitio tua nobis exhibita continebat, quòd licèt in homines villæ Trenorchiensis, Cabilonensis diœcesis, plenam & omnimodam temporalem jurisdictionem habere noscaris, nonnulli tamen laïci de villâ ipsâ malitiosè filios eorum à tuâ & tui monasterii jurisdictione subtrahere molientes, eos procurant insigniri caractere clericali. Et licèt aliqui ex eisdem clericis uxores habeant, & tam hiidem uxorati, quàm alii ex eisdem clericis, negotiationes sæculares exerceant clericis interdictas; & quidam ex ipsis etiam tonfuram vel habitum nequaquam deferant clericalem; ipsi tamen, venerabili Fratre nostro Cabilonensi eis in hac parte favente, prætextu suscepti caracteris {234}forum tuum declinant, in tuum & ejusdem monasterii non modicum detrimentum. Cùm igitur illi qui non Deo, sed mundo militare noscuntur, & ex quorum actibus honestas Ecclesiæ deformatur, non sunt in talibus per Ecclesiam deffendendi: nos tuis supplicationibus inclinati, tibi & successoribus tuis, quòd in hujusmodi clericos dictæ villæ, qui ex præmissis vel aliis eorum actibus, clericali privilegio secundum statuta canonica reddiderunt se indignos, jurisdictionem vestram, prout ad vos pertinere noscitur, exercere liberè valeatis, tenore præsentium indulgemus. Nulli ergo, &c. Datum Burdegalis XV. Kalendas Junii, pontificatûs nostri anno primo. In plumbo, CLEMENS Papa V. ?? 1308. ?? Universis præsentes litteras inspecturis. Nos Frater Henricus miseratione divinâ humilis Abbas monasterii Trenorchiensis totúsque ejusdem loci conventûs. Notum facimus, quòd cùm discordia verteretur inter nos ex unâ parte, & reverendum in Christo Patrem Dominum Robertum eadem miseratione Cabilonensem Episcopum ex alterâ, super eo videlicèt quod dictus Episcopus asserebat, quòd quidam de Monachis nostris ad sepulturam ecclesiasticam in cimiterio nostro monasterii prædicti admiserant aliqua corpora defunctorum excommunicatorum autoritate ipsius, vel Officialis ejusdem Cabilonensis, nobis in contrarium asserentibus: Tandem nos ducti, ut credimus sano consilio peritorum & proborum virorum, nolentes derogare jurisdictioni vel juribus ipsius Episcopi, nisi quatenùs ex privilegiis Sedis Apostolicæ nobis concessum est pro bono pacis habitæ inter nos & dictum Episcopum, voluntariè ordinamus & statuimus pro nobis & successoribus nostris, quòd nullus monachus monasterii nostri prædicti præsumat de cætero aliquem excommunicatum tradere ecclesiasticæ sepulturæ, vel admittere ad ecclesiam sepulturam in Cabilonensi diocesi; donec per suum excommunicatorem fuerit absolutus, vel licentiam dederit quod tradatur ecclesiasticæ sepulturæ; & hanc ordinationem, seu hoc statutum promittimus bonâ fide pro nobis & successoribus nostris ipsi Episcopo & successoribus suis firmiter tenere & inviolabiliter observare. In cujus rei testimonium sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum in Capitulo nostro die Lunæ post festum beati Bartholomei Apostoli, anno Domini M. CCC. VIII. ?? 1309. Arrêt contre le Duc de Bourgogne. Philippus Dei gratiâ Francorum Rex, universis præsentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quòd cùm ad instantiam procuratores religiosorum virorum Abbatis & Conventûs monasterii Trenorchiensis in novissimè præterito Parlamento conquerentis, quòd gentes dilecti & fidelis nostri Ducis Burgundiæ in dictorum religiosorum castro & domo Pristiaci & de la Crot appenditiis & pertinentiis eorumdem locorum, quæ loca, castrum & domus, possessiones, jura & pertinentiæ eorumdem, ex donatione ac confirmatione progenitorum nostrorum Regum Franciæ, ad dictos religiosos ex primariâ fundatione suâ pertinere noscuntur, & sunt in speciali gardâ, superioritate, & ressorto nostris immediatè, & in quibus vexillum nostrum per gentes nostras erat appositum, & servientes nostri deputati erant ibidem {235}in signum nostrorum ressorti, superioritatis & gardæ prædictorum; quamplures prisias indebitè & de novo fecerunt, in dictorum religiosorum damnum non modicum & gravamen, ac superioritatis, ressorti & gardæ nostrorum grande præjudicium & contemptum, spretáque inhibitione sibi factâ per servientes nostros ad hoc specialiter deputatos ibidem, dictúmque vexillum nostrum temeritate præsumptâ, de loco in quo affixum erat, contemptibiliter evellentes, in lutum projecerunt illud pedibus conculcantes certum arrestum in dicto Parlamento, vocato & audito dicto Duce, per curiam nostram datum fuerit, quod tamen propter occupationem Commissariorum nondum extitit hactenùs executioni mandatum, iteratò ad nostram curiam accedentes Religiosi prædicti, ac Procurator noster Matisconensis pro jure nostro fovendo super hoc partem faciens cum eisdem, nobis multipliciter conquerendo monstrarunt, quòd cùm ad castra, villas & domos fortes & loca Lovinci, Sanctæ-Crucis, Rotundi-Bosci, Montis-Pavonis, Frontenaii, Briennæ, & alias de feodo seu retrofeodo dicti monasterii Trenorchiensis moventia, vexilla nostra regia per gentes nostras fuissent, & tenerentur apposita, in signum & ad tuitionem superioritatis, ressorti, & gardæ specialis nostrorum ac jurium & bonorum ipsorum Religiosorum, ac hominum fidelium & subditorum suorum certis nostris servientibus in locis omnibus & singulis supradictis nostro nomine deputatis, inhibitione insuper speciali per gentes nostras gentibus ipsius Ducis pluries nostro nomine facta, nè in Religiosorum ipsorum castris, villis, locis & domibus ante dictis, ac aliis moventibus de feodo seu retrofeodo eorumdem, insultus, deprædationes, injurias, damna, oppressiones, seu aliquas novitates inferrent cum parati essent, de dictis Religiosis, ac hominibus fidelibus & subditis eorumdem, omnibus de se quomodolibet conquerentibus matri-justitiæ facere complementum. Nihilominùs gentes Ducis ipsius, & ministri, vexilla dicti Ducis patentia deportantes, prioribus excessibus non contenti, sed in præmissis excessibus fortiùs excrescentes: mala malis accumulando, post omnia prædicta violenter de novo indebitè & cum armis, spretâ nostrâ auctoritate regiâ, & inhibitione prædictis, prisias quamplures ampliores & graviores quàm priùs, hominum, animalium, & bonorum aliorum in locis prædictis, cum armatorum multitudine fecerunt, ac villas domos & loca igne concremando prædicta, domos de Brienne & de Frontenai fortes præsumptâ temeritate ceperunt, & adhuc injustè & violenter detinentes occupant, cum prædictis hominibus, animalibus, bonis & rebus aliis quampluribus: & damna gravia & multò majora prioribus dictis Religiosis eorum hominibus fidelibus & subditis, nec-non in suis prædiis, feodis & retrofeodis intulerunt usque ad extimationem vigenti quinque milium librarum turonensium bonorum vel circa, in superioritatis, ressorti, & specialis gardæ, nostrorum vituperium & comtemptum, requirentes instanter, quòd nos prisias omnes & singulas supradictas sibi reddi, tam priores quàm ultimas, faciamus, ac dicta damna sibi ac hominibus, fidelibus & subditis suis, & locis prædictis, per hæc illata sibi sub extimatione prædicta restitui, & integraliter resarciri, & loca prædicta omnia de dictis prisiis resaisiri; ac nobis contemptus injurias, {236}inobedientias & excessus prædictos competenter emendari, Procuratore dicti Ducis ad deffendendum dictam requestam vocato proponente ex adverso, forum nostrum declinando, loca prædicta in imperio esse sita & ultra Sagonam, ac insuper ea esse de garda & ressorto specialibus dicti Ducis ratione castri sui Cuisiriaci, & quòd de rebus existentibus in imperio nolebat in curiâ nostrâ processum facere nec respondere. Dicto Abbate & ejus Conventûs Procuratore in contrarium advocantibus, loca prædicta de superioritate, ressorto, & garda specialibus nostris esse, ipsisque & nostris gentibus proponentibus dicta loca licèt ultrà Sagonam sita sint, de regno nostro esse, nósque esse in possessione & saisina superioritatis, ressorti, & gardæ specialis locorum prænominatorum, & levandi ibidem subventiones pro nostris necessitatibus, sicut in villis aliis regni nostri, & faciendi ibidem currere monetam nostram, privilegia & litteras prædecessorum nostrorum Regum Franciæ, qui ut Reges Franciæ loca prædicta dicto monasterio contulerunt & confirmaverunt, palam in medio exhibentes, quæ procuratori, consilio & gentibus dicti Ducis exhiberi & legi fecimus seriosè. Tandem auditis hinc inde propositis, visisque privilegiis & litteris antedictis, per arrestum nostræ curiæ dictum fuit, quòd si dictus Dux in medio curiæ nostræ contra hoc velit se opponere, & prædicta ad se dicere pertinere, & contra nos & Religiosos prædictos super hiis partem facere, partes facient, super hiis facta sua, & super eis inquiretur veritas, & fiet jus, & interim per manum nostram tanquam Superioris faciemus de omnibus & singulis prisiis supradictis prædicta loca omnia & singula resaisiri, & de hiis recredentiam fieri Religiosis prædictis. Si verò dictus Dux prædicta von velit prosequi, nec se in hujusmodi partem facere coram nobis, nos de dictis prisiis omnibus, & dictæ gardæ, ac vexilli nostri fractione, & dampnis, inobedientiis, violentiis, & excessis aliis supradictis, statim & absque dilatione, per idoneas personas faciemus veritatem inquiri, & secundùm quod de eis constiterit, dictas prisias & dampna reddi faciemus Religiosis prædictis, & nobis faciemus hujusmodi competenter emendari, & nos in saisinâ nostræ gardæ, superioritatis & ressorti locorum prædictorum conservari. Et ex parte nostrâ præcepit expressè curia nostra Procuratori & gentibus dicti Ducis ibidem præsentibus, ut ipsi & dictus Dux prisias omnes & singulas supradictas, statim & absque dilatione quacumque ad loca prædicta integrè reponant, ita quòd Baillivius noster Matisconensis, vel Commissarii propter hoc ad patriam evestigio destinandi, dicta loca inveniant, ac dictas prisias totaliter resaisita, & eas ipsi Baillivius vel Commissarii secundùm quod prædictum est, recredant vel reddant Religiosis prædictis. In cujus rei testimonium præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisiis in Parlamento nostro, die Veneris post Reminiscere, anno Domini millesimo trecentesimo octavo. ?? 1309. Charte du Roi Philippe le Bel pour les fourches patibulaires. Philippus Dei gratiâ Francorum Rex, notum facimus universis tam præsentibus quàm futuris, quòd nos dilectorum & fidelium nostrorum religiosorum virorum Henrici Abbatis & Conventûs monasterii Trenorchiensis devotis supplicationibus inclinati, eisdem duximus concedendum de gratia {237}speciali, ut ipsi in quibuscumque locis eis per antecessores nostros Francorum Reges ab olim gratiosè concessis, & in aliis quibuscumque, in quibus metum & mixtum imperium, altam & bassam jurisdictionem habentes, per gentes & ministros eorum exercere suspendium in arboribus: vel aliàs quàm in furchis patentibus consueverunt, furchas patentes possint licitè auctoritate nostræ præsentis gratiosæ concessionis erigere, & in eis casu se offerente justitiæ suspendium exercere: omnibus Justiciariis & subditis regni nostri tenore præsentium districtiùs inhibentes, nè sub nostræ indignationis offensa, dictos Religiosos, Gentes, Officiales, vel ministros eorum, contra nostræ gratiæ præsentis tenorem in præmissis vel præmissorum aliquibus impedire præsumant; sed eos in suis justis possessionibus prædictorum, prout ad quemlibet pertinuerit, manuteneant auctoritate nostrâ regiâ debitè contrà omnes, salvo in aliis jure nostro, & in omnibus alieno. Quod ut firmum & stabile perpetuis temporibus perseveret, præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Canticantum, anno Domini millesimo trecentesimonono, mense Aprilis. Le triplicata de ces Lettres, qui en est un peu différent, est du 17 Avril. 1311. Reconnoissance de Fief par Henri d’Antigni Seigneur de Ste. Croix. Nos Stephanus de Poilliaco tenentes sigillum commune Domini Francorum Regis in baillivia Matisconensi constitutum, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quòd coram mandato nostro, videlicet Guillelmo Ogerii de Matiscone Clerico auctoritate regia Notario publico, juratoque dicti Domini Regis & nostro, & à nobis ad hæc specialiter deputato, propter hoc personaliter constitutus vir nobilis Dominus Henricus de Antigneyo Miles, Dominus de sancta Cruce, non coactus nec deceptus, sed sciens & sponte sua, ut ipse asserit coram dicto Jurato nostro, Reverendo in Christo Patri Domino Henrico divina miseratione monasterii Trenorchiensis Abbati humili, Cabilonensis Diocesis, præsenti & petenti feodum sibi recognosci quod idem nobilis à monasterio Trenorchiensi tenet, confitetur & in veritate recognoscit se tenere in feodum à dicto Domino Abbate & monasterio suo Trenorchiensi, domum suam de Trucheria cum villa & adjacentiis suis, & nemore de Darbonnay, cum pertinentiis & appenditiis domus & nemoris prædictorum seu prædictarum: ac pedagium de Loysiaco ubicumque recipiatur & de hiis & subsequentibus, & quæ ab ipso milite tenet in retrofeodo vir nobilis scilicet Guichardus de Anthone Domicellus: ac de hiis & subsequentibus dictus Abbas petiit à Notario supradicto, & dictus nobilis coram ipso Notario, prout nobis retulit, consensit, voluit & præcepit ipsi Abbati fieri publicum instrumentum seu litteras testimoniales sub sigillo communi prædicto, promittens bona fide dictus Dominus Henricus Dominus de sancta Cruce Miles pro se & suis, se contra prædictam confessionem, seu contra prædicta vel aliquid de prædictis de cætero non venire, nec contravenire volenti in aliquo consentire: & si contingat, quod absit, ipsum vel aliquem hæredum suorum, aliquid facere vel dicere, quod dictæ confessioni sit contrarium, vel ei possit in aliquo derogare, vult idem Dominus Henricus Miles, sibi & suis totalem audientiam denegari, & se & suos compelli per Dominum Baillivum Matisconensem qui nunc est, & qui pro tempore fuerit, {238}ad faciendum dicto Domino Abbati & ejus successoribus quidquid debebit ratione prædictarum, contradictione aliqua non obstante. In cujus rei testimonium, cùm nobis constet de præmissis per relationem dicti Jurati nostri, ad preces & requisitionem dicti Militis nobis pro ipso oblatas per dictum Juratum nostrum cui super his & aliis fidem plenariam adhibeamus, sigillum commune Regis prædictum huic præsenti instrumento duximus apponendum. Datum & actum præsentibus Magistro Jacobo Albi de Trenorchia Clerico dicti Domini Regis, ac Dominis Odone de Fingre, & Stephano de Chastaney Militibus, testibus ad hæc vocatis, apud Briennam propè Cuseriacum, anno Domini millesimo trecentesimo undecimo die Martis post festum Beati Georgii Martyris. Expeditum est per me Guillelmum Ogerii prædictum sub hoc meo signo. ?? 1318. Transaction entre Eude IV. Duc de Bourgogne, & Nicolas Abbé de Tournus. Universis præsentes Litteras inspecturis, nos Odo Dux Burgundiæ, & nos Frater Nicholaus Dei & Apostolicæ Sedis gratia Abbas humilis monasterii Trenorchiensis ad Romanam dumtaxat Ecclesiam nullo medio pertinentis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, notum facimus, quòd cùm discordia verteretur inter nos Ducem prædictum ex una parte, & nos præfatum Abbatem nomine dicti nostri monasterii ex altera, super facto gardiæ villarum Pristiaci & de la Crot ultra Sagonam existentium, ad dictum Trenorchiense monasterium spectantium, & super certâ quantitate avenæ quæ dicebatur esse debita ratione gardæ villarum prædictarum Domino Baugiaci Domino quondam Cuisiriaci, & ratione castri prædicti, ab hominibus villarum prædictarum Pristiaci & de la Crot: nec-non & super pluribus captionibus & prisiis factis occasione discordiæ antedictæ, ut dicebatur à gentibus nostris Ducis prædicti: & propter quam discordiam verisimiliter timebatur, nè major vel periculosior in personis & rebus dissensionis oriretur materia. Tandem ad dictam discordiam evitandam, mediantibus bonis viris ad pacem & concordiam devenimus in hunc modum. Videlicèt quòd nos prædictus Dux, & hæredes nostri pro tempore Duces Burgundiæ, debemus annis singulis percipere & levare illam quantitatem avenæ quæ olim ab hominibus villarum prædictarum Pristiaci & de la Crot, nomine & ratione gardæ dictarum villarum, Domino Baugiaci annis singulis solvi & reddi consuevit eo modo & forma quibus Domini Baugiaci dictam quantitatem avenæ consueverunt percipere & levare. Et quia dictus Abbas nobis & successoribus nostris Ducibus Burgundiæ contulit & concessit feudum & omne jus feudi, quod ab ipso Abbate nomine monasterii prædicti tenebant hæredes nobilis viri Domini Philippi de Vienna Domini quondam Paigniaci, modo & forma quibus dictus Dominus Philippus dum vivebat tenebat & tenere debebat à Monasterio prælibato: nos pro omnibus supradictis eidem Domino Abbati nomine dicti monasterii, homagium & fidelitatem fecimus, præstavimus, & juravimus, prout moris est homagia & fidelitatem fieri & præstari: quod quidem fecimus in dicto monasterio Trenorchiensi ante magnum Altare Ecclesiæ dicti monasterii: & prædicta fidelitatem & homagium faciemus & facere tenebimur nos & successores nostri, {239}dicto Abbati & ejus successoribus, toties quoties de jure vel de consuetudine moris est homagia & fidelitatem fieri & præstari, in monasterio videlicet Trenorchiensi, nisi alium locum nos aut successores nostri Duces Burgundiæ, & Abbas qui pro tempore fuerit, concorditer ad hoc duxerimus eligendum. Et tenemur nos & successores nostri Duces Burgundiæ qui pro tempore fuerint, dictum feudum deservire prout moris est, ac terram, homines, & bona dicti monasterii manutenere, custodire, & defendere, & à nostris gentibus facere debitè deffendi ac etiam custodiri. Tenemur etiam quandam compositionem dudum factam inter Dominos seu Dominam Baugiaci ex una parte, & prædecessores dicti Abbatis ex altera, firmiter tenere, & inviolabiliter observare, prout justitia suadebit. Quæ compositio in quodam instrumento super hoc confecto, & pluribus sigillis sigillato dicitur contineri. Tenentur etiam omnes prisias factas per gentes nostras, & omnia deportata per gentes & subditos nostros existentia, statim restituere, seu restitui facere; & de non existentibus eorum extimationem reddere breviter & de plano ac summariè; ad dictum proborum hominum super hoc eligendorum. Nos verò Abbas prædictus pro nobis & successoribus nostris, confitemur & asserimus, ac etiam volumus dictum Dominum Ducem, & ejus successores, debere & posse levare & percipere quantitatem avenæ prædictam, nomine & ratione gardæ villarum prædictarum de Pristiaco, & de la Crot, prout superiùs est expressum. Confitemur etiam modo quo supra, ex causis prædictis nos concessisse, & in dictum Dominum Ducem transtulisse, ac ejus successores qui pro tempore fuerint Duces Burgundiæ; & adhuc conferimus dictum feudum & omne jus feudi quod à nobis tenebant hæredes dicti Domini Philippi, seu causam habentes ab eo; & maximè ex eo quòd ipsius feudi plura membra erant deperdita & amissa, quæ per nos commodè recuperari non poterant, ut potè sita in locis ubi nisi fortè per armorum potentiam non potest remedium adhiberi. Ita tamen quòd dictus Dominus Dux & successores sui teneantur dicta feuda recuperare, si forsitan de dictis feudis essent aliqua deperdita & amissa, & recuperata fideliter declarare nobis successoribus nostrisvè, cum super hoc à nobis fuerit requisitus, competenti à nobis super hoc termino assignato. Pro quibus omnibus recognoscimus ipsum Dominum Ducem homagium & fidelitatem nobis fecisse, præstitisle, & jurasse, prout superiùs continetur. Prædicta autem volumus & laudamus nos Abbas prædictus si ipsa facere & laudare possumus sinè offensa status & conditionis nostræ, & totius monasterii nostri; & sinè offensa Domini Papæ, ac Domini Regis Francorum, & sinè alicujus periculo sacramenti & voti per nos aut prædecessores nostros facti vel emissi, quibus per prædicta nolumus in aliquo deviare, obviare, vel aliàs derogare: volentes expressè nonobstantibus præmissis, superioritatem & resortum prædictis Dominis observare, & illibata custodire, in hiis in quibus eisdem teneri possumus & debemus. Retentis nobis in præmissis voluntate & assensu Domini Papæ, & Domini Regis Francorum, prout ad eorum quemlibet dignoscitur pertinere. Et quòd in juridictione & districtu villarum Pristiaci, & de la Crot, terris & hominibus eorumdem, non possit propter præmissa dictus Dominus Dux & sui, aliquam superioritatem {240}ac resortum reclamare. Et si propter præmissa nos vel successores nostri ab aliquibus molestaremur, vel lis contra nos vel successores nostros moveretur quoquomodo, dictus Dominus Dux & successores sui, nos & successores nostros tenebuntur deffendere, & deffendent prout pertinet ad feudatarium & fidelem. Volentes ex nunc, & mandantes hæredibus dicti Domini Philippi, & ab eo causam habentibus, ut eidem Domino Duci homagium & fidelitatem faciant, quandocumque ab ipso Domino Duce super hoc fuerint requisiti. Nos autem Dux prædictus in prædictis omnibus & singulis consentimus expressè, & nos & successores nostros ad hoc specialiter obligamus. Promittentes nos Dux prædictus per juramentum nostrum, & nos dictus Abbas sub voto religionis nostræ, pro nobis & successoribus nostris, prædicta omnia tenere, complere, attendere, & inviolabiliter observare, & non venire contra per nos, vel per alium. Salvis nobis Abbati prædicto, protestationibus & conditionibus antedictis. Renunciantes in hoc facto ex certa scientia nos Dux & Abbas prædicti, per juramentum, & sub voto prædictis, prout ad quemlibet nostrum spectat, omnibus exceptionibus doli mali metus, & in factum læsionis cujuscumque, compositionis & concordiæ non legitimè factarum, beneficio restitutionis in integrum, omnique alii juri canonico, & civili, ac consuetudinario, juridicenti generalem renunciationem non valere. In cujus rei testimonium nos Dux, & Abbas prædicti sigilla nostra nostris præsentibus duximus apponenda; unà cum sigillis serenissimi Principis Domini Francorum Regis, in Lugdunensi, & Matisconensi Senescallia constitutis: ac Reverendorum in Christo Patrum Dominorum Petri de Sabaudia Dei gratia Archiepiscopi Lugdunensis, & Bertaudi Cabilonensis Episcopi, quæ præsentibus litteris rogavimus & obtinuimus apponi ad majorem securitatem præmissorum, & in testimonium veritatis: Et unà cum sigillis infrascriptorum Notariorum quos ad hoc vocavimus, & rogavimus ut præsentibus apponant sigilla sua consueta Juridictioni, cohertioni, & potestati quorum Dominorum Regis, Archiepiscopi, & Episcopi, & cujuslibet ipsorum, & gentium seu Officiariorum suorum supponimus nos & successores nostros, nos Dux & Abbas prædicti, quoad præmissa omnia & singula tenenda, observanda, & firmiter adimplenda: & per quos, aut eorum alterum volumus compelli conjunctim vel divisim, quoad hoc quasi ex re adjudicata vel confessa, de plano & sine strepitu judicii; allegationibus, exceptionibus, & bannis juris & facti, ac consuetudinibus cessantibus quibuscumque: Nos verò Stephanus de Poilliaco tenens magnum sigillum prædictæ Lugdunensis & Matisconensis Senescalliæ pro dicto Domino Francorum Rege, ad preces & requisitionem Dominorum Ducis, & Abbatis prædictorum, certifficati de præmissis tam per appensionem sigillorum suorum, quàm per relationem infrascriptorum Notariorum, quibus & eorum cuilibet super hiis & aliis majoribus fidem plenariam adhibemus, magnum sigillum prædictum: Et nos P. miseratione divina Archiepiscopus Lugdunensis: Et nos B. eadem miseratione Cabilonensis Episcopus prænominati, similiter ad requisitionem Dominorum Ducis, & Abbatis prædictorum, de prædictis certifficati per appensionem sigillorum suorum, sigilla nostra unà {241}cum fuis sigillis, & magno sigillo Regis, prædictis, & infrafcriptorum Notariorum signis, præsentibus litteris in testimonium veritatis duximus apponenda. Datum & actum in dicto monasterio antè magnum Altare dicti loci, anno Domini millesimo trecentesimo octavo decimo, die martis in crastino festi Beati Dionisii Martyris, præsentibus magistro Chrispino Sacriste, & Stephano Doati de Trenorchio, Clericis auctoritate regia Notariis publicis; ac etiam Magistris Galtero de Scolis, Johanne & Martino de Fonte de Trenorchio fratribus jurisperitis, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis. Et ego Guillelmus Ogu de Matiscone Clericus imperiali, & regia, ac curiæ venerabilis viri Domini Officialis Cabilonensis, auctoritatibus Notarius publicus, præmissis paci & concordiæ, conventionibus, & promissionibus, & omnibus aliis suprascriptis anno, die, loco, & præsentibus quibus supra, præsens fui, unà etiam cum Guioneto Anselmi Notario infrascripto prædictaque omnia in formam publicam redegi, & præsens publicum instrumentum in de manu mea propria scripti, & signo meo solito signavi, super hoc à dictis Dominis Duce, & Abbate vocatus specialiter & rogatus G. Ego verò Guionetus Anselmi de Trenorchio imperiali, & regia auctoritatibus Notarius publicus, & juratus curiæ venerabilis viri Domini Officialis Cabilonensis, præmissis omnibus præsens fui, unà cum testibus suprascriptis, & præsens publicum instrumentum signo meo solito signavi rogatus, anno, die, & loco prædictis. Hommages des Ducs de Bourgogne. ?? 1339. Hommage d’Eude IV. Duc de Bourgogne. Nous Eudes Dux de Bourgoigne, Contes d’Artois & de Bourgoigne, Palatins & Sire de Salins, façons savoir à tous, que nous sumes antrey en la foi & en l’omaige de Reverant Pere en Jhesus-Christ Monsignour Girart Abbel dou monastere de Tornus en non de son dit monastere, & an havons repris en Fiez tous les Fiez que cils de Vianne soloient tenir en Fiez dou dit monastere de Tornus, & lan promettons foi & service selon ce que le Fiez requiert, & ycelx Fiez se aucuns an nay alienés recouvrer à nostre pouvoir, & ycelx esclaircir sobs nostre scel deans hung ans commençant à la date de ces lettres, c’est à savoir tout ce que nous en porrons savoir deans ledit terme. Et est à savoir que toutes fois que novel Abbés seray ou dit monastere de Tornus, ou novel Dux en Bourgoigne, li Dux qui seray per le temps seray tenus de faire homaige à l’Abbé qui per le temps seray Abbé doudit monastere de Tornus, deans l’Eglise de Tornus, ou autre part ou Duchame de Bourgoigne en leu convenable que li diz Abbés requeray; & volons & outroions pour nous & pour noz hoirs que lediz Fiez ne nuitre successours le poisiens matre ne transpourter en autre main de tout le temps avenir, pour quelque titre que ce soit, fuers de la main de celui que seray Dux de Bourgoigne, & s’il estoit fait de fait, que il fut de nulle valour. Et des choses dessus dictes li diz Abbés nous ay recehu en son homaige & en sa foy en non dou dit monastere, & nous ay revestu dou dit Fiez pour cause de son dit monastere: salve l’auctorité dou Pape, & dou Roy de France nostre Signeur. En tesmoignage de la quel chose nous havons mis nostre scel pendant {242}en ces presantes lettres, faites & données à Vianne le secun jour de Juillet l’an mil CCC. XXX. & nuef. ?? 1336. Hommage de Philippe Duc de Bourgogne. Ph. filz de Roi de France, Duc de Bourgoigne, à tous ceulx qui ces présentes lettres verront, salut. Savoir faisons que aujourd’hui nous avons fait fey & homaige à Reverent Pere en Jhesus-Christ l’Abbé du monastere de Tournus, en nom de son dit monastere, de tous les Fiez que ceulx de Vienne souloient tenir en Fié d’icellui monastere de Tournus, & li en promettons foy & service selon ce que le Fié le requiert, & yceulx Fiez se aucuns en sont alienez recouvrer pour nostre pouvoir. Donné à Talent le XVII. jour de Novembre l’an de grace mil CCC. soixante-six. Par Mons. le Duc, J. Blanch. ?? 1378. [Hommage de Philippe Duc de Bourgogne]. Le même Duc renouvella son hommage à Tournus le XXIII. jour de Juillet, l’an de grace mil CCC. soixante-dix-huit. ?? ?? 1442. Hommage de Philippe le Bon Duc de Bourgogne. Phelippe par la grace de Dieu Duc de Bourgoigne, de Lothier, de Brabant, & de Lembourg; Conte de Flandres, d’Artois, de Bourgoigne, Palatin de Haynnau, de Hollande, de Zelande, & de Namur; Marquis du Saint Empire, Seigneur de Frise, de Salins, & de Malines: à tous ceulx qui ces présentes lettres verront, salut. Savoir faisons que aujourd’hui nous avons fait foy & hommage à Reverend Pere en Jesus-Christ l’Abbé du monastere de Tournus, en nom de sondit monastere, de tous les Fiefz que ceulx de Vienne souloient tenir en Fief d’icellui monastere de Tournus; & lui en promettons foy & service, selon que le Fief le requiert, & iceulx Fiefs s’aucuns en sont alienez, recouvrer pour nostre pouvoir. Donné en nostre ville de Chalon le dernier jour de Mars, l’an de grace mil CCCC. quarante & ung avant Pasques. Par Monseigneur le Duc, T. Bounesseau. ?? 1327. Reprise de Fief pour le Château de la Voute par Ponce II. de Polignac. Nos Poncius de Podompniaco Decanus Brivatensis, Dominúsque Vallis Amblavensis ratione patrimonii nostri, notum facimus universis & singulis hanc præsentem cartam inspecturis, quòd nos confitemur & recognoscimus vobis reverendo in Christo Patri ac Domino Domino Geraldo, divinâ miseratione Abbati monasterii Trenorchiensis præsenti, nos tenere & tenere debere, & prædecessores nostros tenuisse in feudum francum à vobis dicto Domino Abbate & prædecessoribus vestris, castrum nostrum de Vouta Aniciensis diocesis, cum toto ejus mandamento. Pro quibus recognitis nos dictus Poncius vobis dicto Domino Abbati præsenti & recipienti homagium facimus, & fidelitatem vobis ad sancta Dei evangelia corporaliter à nobis tacta juramus. Protestantes quòd si plura à vobis teneremus, & si pro prædictis recognitis vobis facere deberemus, quòd ea faciemus dum certificati fuerimus super eis. Actum Anicio anno Incarnationis Domini millesimo tricentesimo vicesimo-septimo, quarto-decimo Kalendas Septembris; testibus præsentibus Domino Drogone de Asineriis Milite, Adhemario de Sancto Quintino Canonico Aniciensi, Domino Jacobo Massa jurisperito, Dominis Stephano Corssac & Johanne d’Espinassas, &c. Pend un Sceau aux armes de Polignac, avec une barre. ?? {243}1329. ?? C’est ce que Messire Guillaume de Tournus Chevalier, confesse tenir en Fié de Mr. l’Abbé de Tournus. 1º. Sa Prévosté de Tournus & ses appartenances qui sont telz. La tierce partie des louz que l’on doit pour raison des vendues & des gagies que l’on fait à Tournus dedans les termes de la Chambarerie. Item la tierce partie de toutes amendes qui adviennent à Tornus par quelque cas qui soit dedans les termes de la Chambarerie, exceptés les cas apartenans à Mr. l’Abbé. C’est assavoir se le Chambarier ha par accort ou par condamnation XX francs, le Prevost en prend d’autre part X. francs, & aussi du plus le plus, & du moins le moins. Item la tierce partie des émolumens des accroissances que l’on fait en la Chambarerie, esquelz le Chambarier prent. Item la tierce partie de tout le bichonage de Tornus des blés yvernaiges. Item sur chacune des deux feires de Tornus, c’est assavoir de la Nostre-Dame, & de la S. Martin d’yver, trois sous parisis chacun an sus chacune feire. Item tout le bichonage de tous blez quelz qu’ils soient de deux Samedis marchiez après les dites deux feires de Tornus. Toutes les ventés, tous les chambions des porqz, & toutes les langues des grosses bestes que on tuë à Tornus ès deux Samedis après lesdites feires. Item la tierce partie de tous les biens meubles & immeubles qui commettent à Tornus des malfaicteurs, ou par quelque cas que ce soit, esquelz le Chambarier prent. Item la tierce partie des choses que on treuve à Tornus, que on ne treuve à qui elles sont, esquelz le Chambarier prent. Item deux sous parisis chacun an ou cornay de Tornus. Item quatre deniers parisis de chacun gouvernail de navay de plus de ung fust, ouquel on charge vin à Tornus plus de demi muy, pour monter ou pour avaler. Item chacun an sur les quintaines de la S. Jean un sestier de vin. Item il a son Serjant à Tornus qui serjante & fait tout office de Serjant, ainsi comme un de ceux au Chambarier. Item son Serjant doit & peut mettre les goutes de Tornus, ainsi comme un des Serjants au Chambarier. Item une pogeoise paresise sus chacune charge de sel prime que l’on décharge & vent à Tornus. Item le Samedi après l’Ascension, toutes les ventes des tuppiniers & de soliers de dehors qui deschargent à Tornus chacun an. Item la tierce partie de toutes les chouses que l’on vent à Tornus, desquelz les louz appartiennent au Chambarier, & à lui le Chambarier retient. Item l’entrée, l’issuë de la prison de la Chambarerie, pour mettre, pour visiter, pour cougnestre, pour éxaminer, pour contraindre, pour questioner, pour juger, pour punir ou pour délivrer ceulx que l’on prent pour cas criminel en la Chambarerie, synon pour les cas appartenantz à Mr. l’Abbé. Item il peut gaigner, retraire, saisir, dessaisir, fermer, deffermer à Tornus pour les droits & pour les dettes que on ly doit les roturiers. Item toutes les fois que l’on crie à Tornus de part Mr. l’Abbé, de part Mr. le Chambarier, on crie de part Mr. le Prevost. Item il en tient les émolumens de la Sanerie de Tornus. Item le tiers en toutes chouses esquelz le Chambarier prent à Tornus, pour raison de la Chambarerie, pour quelque cas qu’il soit. Item le siége de son moulin {244}sus Natoise. Et ce il confesse qu’il a maintenant, & fait protestation que aulcunes convenances qui furent parlées, & qui n’ont pas esté accomplies entre les Commissaires de Mr. l’Abbé vostre devancier, & du Couvent, & dudit Prevost, ne li tiegnent préjudice en chouse qui confesse. Et se paraventure y vient à sa connoissance, que plus en tiegne qui n’est dessus declairé, il proteste de manifester, declairer, & accuser le plus, ensemble les chouses dessus dites. Die XXIIII. mensis Januarii tradidit Dominus Guillelmus de Trenorchio Miles, discreto viro magistro Stephano de Chanay jurisperito tanquam procuratori Domini G. Abbatis Trenorchiensis, cedulam hîc contentam, anno Domini M. CCC. XX. octavo. Ita est Transy. ?? 1331. Reconnoissance de Fief par Jean de Gletaigne. Nos Jacobus Maceti Judex in terra dotalitii illustris D. Dominæ Blanchæ de Burgundia Comitissæ Sabaudiæ, notum facimus universis præsentes Litteras inspecturis, quòd coram Juratis nostris, videlicet Johanne Jacobi, & Johanne Fornerii Clericis Curiæ dictæ Dominæ Comitissæ Juratis, ad hoc à nobis deputatis, propter hoc personaliter constitutus Johannes filius Stephani de Gletaigne, sciens, prudens, & sponte sua publicè confitetur & in veritate recognoscit, se tenere de feodo seu in feodum à religioso & honesto viro Domino Girardo d’Acie Abbate Trenorchiensi, quandam peciam terræ cum quodam prato eidem terræ contiguo, continente circa unam miteriatam terræ, sitam in parochia Bisiaci versùs Gletaigne, juxta pratum dicti Johannis ex una parte, & juxta chareriam per quam itur de Bisiaco ad molendinum de Porous, ex altera. De qua quidem confessione superiùs facta & declarata dictus Johannes de Gletaigne præcepit & petiit per nos Notarios suprascriptos nomine & ad opus dicti Domini Abbatis, si voluerit, fieri publicum instrumentum. In cujus rei testimonium ad preces & requisitionem dicti Johannis, nomine quo supra, nobis oblatas pro ipso per dictos Juratos nostros quibus super hiis & aliis fidem plenariam adhibemus, sigillum in dicta terra dotalitii prædicti constitutum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum die lunæ prima die mensis Aprilis anno Domini M. CCC. XXXI. Ego verò dictus Johannes Fornerii Clericus prædictam confessionem recepi & expedivi, unà cum dicto Johanne sub hoc signo meo. Ita est Jo. Fornerius. Et ita est per me unà cum dicto Johanne Fornerio J. Jacobi. ?? 1336. ?? Fratres Ademarus Genesii Prior humilis S. Porciani, Guida Delmacii Prior major Trenorchiensis, & Stephanus Auris humilis Prior de Turretis, Vicarii generales in spiritualibus & temporalibus Geraldi Abbatis Trenorchiensis, nunc agentis in remotis, statuerunt Jaquetum de Chaneyo Marescallum perpetuum Domini Abbatis habere debere præbendam nectaris seu pimenti quotiescumque libratur monachis, sicut unus ex ipsis monachis. Datum Trenorchii die Lunæ post festum Nativitatis Domini, anno ejusdem M. CCC. tricesimo-sexto. ?? 1337. Acte de Societé avec l’Abbaïe d’Aînay. Nos Frater Bartholomeus Abbas humilis, totúsque Conventûs monasterii Atthanacensis Lugdunensis, notum facimus universis, quòd nos cùm reverendo in Christo Patre Domino Domino Gerardo Abbate monasterii {245}Trenorchiensis, Cabilonensis diœcesis, in nostro monasterio auctoritate apostolicâ visitante pro se & Conventu suo, societatem, fraternitatem, & familiaritatem fecimus & unimus in hunc modum. Statuimus siquidem ut prima vice, quando Abbas Trenorchiensis apud Attanacum accesserit, à nobis Abbate & Conventu recipiatur solemniter, & ibidem tanquam proprius Abbas præsideat, & voce suâ cuncta ordinet & disponat: & è converso nos dictus Abbas Atthanacensis in Ecclesiâ Trenorchiensi eamdem habeamus potestatem. Item quandocumque Abbas Trenorchiensis vel Atthanacensis decesserit, vigiliæ pro eo dicantur, & in crastinum Missa solemniter celebretur, & tricennarius persolvatur ex integro, & pauper unus per tresdecim dies misericorditer procuretur. Si autem Abbas Trenorchiensis vel Atthanacensis de alterutro monasteriorum fratrem ejectum invenerit, prout justè poterit in monasterium introducat de quo ejectus fuerat. Discordantes verò ad concordiam, sicut mediator piissimus revocando. Si verò monachum de alterutro monasteriorum ad aliud venire contigerit, recipiatur per omnia in capitulo, choro, ac refectorio, consequens suos ordines ad arbitrium præsidentis, cui etiam vitæ necessaria ministrentur. Si verò aliquis monachus excommunicatus de alterutro monasteriorum ad aliud monasterium causâ petendæ pacis confugerit, consueta præbenda ei dabitur donec ab Abbate suo beneficium absolutionis consequatur. Item pro fratribus defunctis, audito eorum obitu, plenum & solemne fiat officium, & tribus pauperibus per tres dies præbenda consueta misericorditer tribuatur. De majoribus festivitatibus beati Philiberti Abbatis & Confessoris, & beati Martini Episcopi & Confessoris, statuimus quòd solemniter & in duplo in capis devotissimè celebrentur. In cujus rei testimonium nos Abbas & Conventus & monasterii Atthanacensis præfati, sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum in Capitulo nostro Atthanacensi tertiâ-decimâ die mensis Decembris, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo-septimo. Deux Notaires ont signé l’acte auquel pendent deux sceaux. ?? 1349. Titre concernant les droits du Maréchal de l’Abbaïe. Nos frater Petrus Dei & Apostolicæ sedis gratia humilis Abbas regalis monasterii Trenorchiensis, Ordinis sancti Benedicti, Cabilonensis Diocesis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, totusque ejusdem loci devotus Conventus, notum facimus universis præsentes literas inspecturis, nos vidisse literas bonæ memoriæ Reverendi in Christo Patris ac Domini Domini Geraldi Abbatis quondam dicti monasterii nostri, formam quæ sequitur continentes. ?? 1334. Titre concernant les droits du Maréchal de l’Abbaïe. Nos frater Geraldus Dei & Apostolicæ sedis gratia humilis Abbas Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis Diocesis, notum facimus universis præsentes literas inspecturis & audituris, quòd cum fidelis & dilectus noster Jaquetus de Chaneyo Marescallus noster Trenorchiensis nobis humiliter supplicaverit, quòd licèt ipse ratione Officii suæ Marescalliæ, tam in monasterio nostro Trenorchiensi, quàm in villa, & alibi plures res, denarios, redditus, redebentias, costumas habeat & percipiat, & tam ipse quàm prædecessores sui, ab antiquo ratione dictæ Marescalliæ habere & percipere consueverint, {246}nihilominùs aliquoties in prædictis, seu aliquibus prædictorum, à gentibus nostris, & à quibusdam aliis, ut asserit, indebitè perturbatur, supplicavit, inquam, nobis dictus Jaquetus, quatenùs de prædictis rebus & juribus suis ad ipsum ratione sui officii pertinentibus, nos informaremus, & dictâ informatione factâ quod exindè inveniremus sibi sub sigillo nostro declaremus, seu declarare faceremus, ad finem quòd jus nostrum & jus suum in futurum non læderetur, & quòd de cætero aliqua discutio inter nos & successores nostros, & ipsum & successores suos oriri non posset. Nos igitur justæ supplicationi ipsius annuentes, super jura redditus, redebentias & costumas ad dictum Jaquetum Marescallum nostrum ratione dicti sui officii pertinentes, tam per probos & seniores religiosos dicti nostri monasterii, quàm per plures alios fide dignos, diligenter & ad plenum informati, jura, redditus & emolumenta dictæ Marescalliæ, & ad dictum Marescallum & ejus successores ratione dicti sui officii pertinentia per præsentes decernimus in modum qui sequitur, ac etiam declaramus. Et primò declaramus & discernimus, dictum Marescallum esse & esse debere dùm & quando nobiscum fuerit, Cambellatus seu Senescallus hospitii nostri, & successorum nostrorum qui pro tempore fuerint. Item discernimus & declaramus prædictum Jaquetum & successores suos, esse & esse debere ratione dicti sui officii Marescalliæ, de hospitio nostro: & si contingat esse Militem, vestes Militis eidem dare tenemur. Item quòd ubicumque nos vel successores nostri fuerimus, & dictus Jaquetus Marescallus seu successores sui nobiscum fuerint, tenemur sibi ministrare seu ministrari facere victualia seu cibaria ut aliis scutiferis nostris, & famulo ejus prout famulis nostris, etiam equo ministrari facere fœnum & avenam, & specialiter apud Trenorchium in stabulo suo, si dictum roncinum vel equum velit ibidem tenere, & si ipsum reponere velit in stabulo nostro tenemur ipsum recipi facere, & fœnum & avenam pro dicto roncino similiter librari facere. Item debet habere idem Marescallus & sui successores qui pro tempore fuerint Marescalli, qualibet die in dicto nostro monasterio unam micham panis albi, cum dimidia nigra, & duas librationes monachales de vino unà cum generalibus sibi solvi consuetis. Item debet habere idem Marescallus & successores sui ratione sui officii, equos nostros & successorum nostrorum recredatos & inhabiles ad laborandum, sivè sint equi roncini, paleffredi, somerii, sivè mulæ vel muli, unà cùm veteribus cellis, bassis, frenis, beris & aliis equorum nostrorum instrumentis, quotiescumque ea mutare contigerit. Item debet habere idem Marescallus, & successores sui Marescalli ratione sui officii, vestes nobilium feodalium vexallorum nostrorum, sivè sint viri, sivè sint mulieres, quotiescumque & ubicumque contigerit nos feodum seu feoda nobis vel successoribus nostris facere, videlicèt vestes superiores cum capucio, quas deferunt illa hora qua dicta feoda faciunt, vel etiam recognoscunt, & si sint gallicè Bannerès, debet idem Jaquetus & successores sui habere vestes integras, videlicet tunicam & supertunicale cum caputio, quas deferunt dum dicta feoda recognoscunt: & de cæteris feodalibus non nobilibus debet habere dictus Marescallus & sui successores, unam libram piperis à quolibet feodum faciente quoties dicta {247}feoda faciunt vel etiam recognoscunt. Item debet habere dictus Marescallus & sui successores, quotiescumque nos & successores nostri alium vel alios nomine nostro ad visitandum deputatos contingit visitare in quolibet loco ubi visitaverimus, quatuor solidos paris. supra quemlibet visitatum. Item debet habere dictus Marescallus & successores sui quolibet anno in die dominica Bordarum, unum gallicè Salignon salis super illum qui dictum sal dictâ die pauperibus erogabit. Item habent & habere debent dictus Marescallus & successores sui, à quolibet vendente vinum ad tabernam, vel ad minutum in villa & territorio Trenorchiensi, de quolibet modio unum obolum paris. dum tamen dictum vinum in vineis vendentis non creverit, & in domo sua propria venditum non fuerit, prout in dicta villa est & fuit antiquitùs usitatum. Etiam debet & tenetur habere dictus Marescallus & successores sui à quolibet emente, vel alio modo extrahente vinum de dicta villa, dum tamen in dicta villa seu ejus pertinentiis fuerit chargiatum, licèt de extra villam Trenorchiensem adductum fuerit in dicta villa, & ibidem dechargiatum, à quolibet ducente dictum vinum, & de dicta villa, seu ejus pertinentiis extrahente, seu extrahi faciente, sivè per terram sivè per aquam, de quolibet modio vini obolum parisiense. Et hæc omnia universa & singula ad dictum Marescallum nostrum & successores suos ratione dictæ suæ Marescalliæ pertinere & pertinere debere, deliberatione super hiis præhabitâ diligenti, ex certa scientia nostra tenore præsentium declaramus. Quæ prædictâ universa & singula prædictus Jaquetus coram nobis ex certa scientia confitetur se tenere, & suos prædecessores suos tenuisse in feodum à nobis & prædecessoribus nostris, ac nostra Ecclesia Trenorchiensi. Promittimus autem nos Abbas prædictus bonâ fide pro nobis & successoribus nostris sub voto religionis nostræ, contra prædictam declarationem, & alia supra scripta, vel aliquid ex eisdem per nos seu per alium de cætero non venire, nec contra venire volentes in aliquo consentire, imò præmissa omnia & singula prout suprà sunt expressa in quantum nostra interest firmiter tenere, attendere, complere, & compleri facere, & inviolabiliter observare & facere observari. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum tertiâ-decimâ mensis Aprilis anno Domini M. CCC. tricesimo-quarto. Nos autem omnia & singula in suprascriptis litteris contenta, prout in eisdem seriosiùs sunt expressa, rata & grata habentes & volumus, spontè laudamus, plenè approbamus & perfectè ex certa scientia pro nobis & successoribus nostris quantùm in nobis est & de jure possumus, tenore præsentium confirmamus, & ex abundanti gratiâ in recompensationem & remunerationem plurium gratuitorum servitiorum per ipsum Jaquetum nobis & prædecessoribus nostris ipsius monasterii nostri quondam Abbatibus diutiùs, multipliciter & laudabiliter impensorum volentes licet non in toto tamen in parte eidem Jaqueto remunerationem facere præmissorum, dictam præbendam monialem superiùs expressam, ac etiam declaratam seu specificatam, unà cum generali per unum ex monachis dicti monasterii nostri percipi solito, volumus per dictum Jaquetum, & suos hæredes & successores {248}in perpetuum percipi, & eidem Jaqueto & suis in perpetuum vel ex certo mandato solvi & deliberari in refectorio & Conventu dicti monasterii nostri, videlicèt diebus ordinatis, & prout est uni & monachis dicti nostri monasterii in dicto Conventu & refectorio consuetum librari, non obstante quòd ante nostram præsentem gratiam in nostro selario dicti monasterii nostri dictam præbendam consuevisset percipere & habere. Commutantes etiam eidem Jaqueto de gratiâ speciali dimidiam micham nigram quam antea percipiebat, in dimidiam micham albam, quam dimidiam micham albam loco dictæ dimidiæ nigræ volumus sibi & suis persolvi diebus singulis in locis superiùs declaratis. Promittimus nos Abbas & Conventus prædicti bonâ fide pro nobis & successoribus nostris contra prædicta vel aliquid de prædictis non facere vel venire, imò omnia & singula supradicta tenere & firmites observare. In cujus rei testimonium nos Abbas & Conventus præfati sigilla nostra præsentibus litteris duximus apponenda. Datum ultimâ die mensis Octobris anno Domini M. CCC. quadragesimo-nono. ?? 1362. Confirmation du droit de pêche par le Roi Jean. Johannes Dei gratiâ Francorum Rex, notum facimus nos litteras infrà scriptas videlicèt formam quæ sequitur, continentes. Nos Hugo Dux Burgundiæ, &c. comme dans Chifflet, page 464. Après quoi le Roi ajoute: Nos autem suprà scriptas litteras, & omnia alia & singula in eis contenta, rata habentes, & grata, ea volumus, approbamus, & de speciali gratiâ, auctorirate regiâ, & nostræ plenitudine potestatis, tenore præsentium confirmamus, ac volumus juxtà earum tenorem habere perpetui roboris firmitatem, & per quoscumque Judiciarios, & Subditos nostros perpetuò teneri, compleri, & inviolabiliter observari. Quod ut firmum & stabile permaneat in futurum, sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum: salvo tamen in aliis jure nostro, & in omnibus quolibet alieno. Datum Belnæ anno Domini millesimo CCC. sexagesimo primo, mense Januarii. Per Regem ad Rel vestram, Champdivers. ?? {249}1362. Seconde confirmation du droit de pêche par le Roi Jean. Johannes Dei gratiâ Francorum Rex, Bailliviis Matisconensi & Cabilonensi, Gruyerio Burgundiæ, cæterísque Justiciariis & Officiariis nostris præsentibus & futuris, vel eorum Locatenentibus, salutem. Nostras alias vidimus litteras in cerâ viridi, & filis serici sigillatas, sub his verbis. Johannes Dei gratiâ, &c. comme ci-devant, jusqu’à mense Januarii inclusivement. Et il ajoute: Nos verò præfatas litteras suprà scriptas suum ad plenum sortiri volentes effectum, vobis & ad vestrum quemlibet pertinuerit, præcipimus & mandamus, quatenùs Religiosos, Abbatem videlicèt & Conventum Trenorchii prædictos, præsentes & futuros, de eisdem uti & gaudere faciatis, ipsos in contrarium nullatenùs molestantes, aut permittentes à quoquam molestari, sed facta in contrarium, si quæ sint aut fuerint temporibus affuturis, ad statum pristinum & debitum reducatis, seu reduci faciatis indilatè, impetrationibus subreptitiis contrariis nonobstantibus quibuscumque. Datum apud Trenorchium vicesimâ primâ die Octobris, anno Domini millesimo CCC. sexagesimo-secundo. In Requestis hospitii, Chapelles. ?? 1367. ?? Karolus V. Francorum Rex, cognomento Sapiens, descriptis & confirmatis privilegiis, quæ decessores ejus Karolus Calvus, Henricus I. & Ludovicus VII. monasterio Trenorchiensi concesserant, hæc addit. Et cùm præfata Ecclesia, seu monasterium Trenorchiense, religiosíque Abbas & Conventus ejusdem moderni, & eorum prædecessores, tanquam de fundatione regiâ existentes, sub regiâ ditione & jurisdictione, immediatè in ressorto Sedis Matisconensis, in casu superioritatis & ressorti remanserint temporibus retroactis, quandiù Villa & Comitatu Matisconensis in manu regiâ extiterunt: nósque Villam & Comitatum hujusmodi, certis mediis intervenientibus, extrà manum nostram posuerimus, & in carissimum germanum nostrum Ducem Bituriæ duxerimus transferendum: præfati Religiosi videlicèt dilectus & fidelis Consiliarius noster HUGO nunc Abbas monasterii supradicti, & Conventus ejusdem, nobis fecerint humiliter supplicari, ut privilegia prædicta confirmando, & eos dictúmque monasterium seu Ecclesiam sub nostro immediatè dominio (prout fecerunt prædecessores nostri) tenendo eisdem de sede regiâ in casu superioritatis & ressorti providere dignaremur; Ea propter notum fieri volumus universis, tam præsentibus quàm futuris, quòd nos qui sicut sumus veri successores dictorum largitorum, ita esse volumus pii imitatores eorumdem, præfata privilegia, seu litteras suprà transcriptas, ac omnia & singula quæ continentur in iisdem, ratificantes, approbantes, & etiam confirmantes, sæpedictum monasterium seu Ecclesiam Trenorchiensem, in capite & in membris, dictósque Religiosos, & eorum successores, ac ipsorum homines & subditos, à superioritate & ressorto sedis Matisconensis tam in bailliviâ quàm præpositurâ, necnon à jurisdictione, potestate, dominio, & coercitione dicti germani nostri, suorúmque successorum Comitum Matisconensium, ac Justitiariorum & Officiariorum eorumdem quorumcumque, præsentium & futurorum, eximimus & totaliter separamus: ac sedi regiæ S. Gengulphi, tam in bailliviâ quàm præpositurâ, in casu superioritatis & ressorti adjungimus, unimus, ponimus, & penitùs annexamus; ac pro {250}adjunctis, unitis, positis, & etiam annexatis volumus & jubemus, in & sub eâdem sede regiâ S. Gengulphi, tàm in bailliviâ quàm præpositurâ (ut præfertur) prout fuerunt sub dictâ sede Matisconensi, dictis bailliviâ & Comitatu Matisconensi in manu regiâ existentibus, in dicto casu superioritatis & ressorti perpetuò remanere. Quocircà Baillivo & Præposito S. Gengulphi præsentibus & futuris, vel eorum Locatenentibus, prout ad quemlibet eorum pertinuerit, committimus & mandamus per præsentes, quatenùs præfatos Religiosos, & eorum prædictos successores, ipsorúmque homines justitiabiles & subditos, in & sub dictâ sede S. Gengulphi, in dicto casu superioritatis & ressorti amodò teneant, & in eis omnibus quæ superioritatem concernunt & ressortum, justitiam ministrent & exhibeant, ac si ab initio suæ fundationis ad dictam sedem S. Gengulphi debuissent ressortiri. Præfato germano nostro, suísque successoribus Comitibus prædictis, ac eorum justitiariis & officiariis universis, silentium super hoc perpetuum imponentes. Quæ omnia & singula præmissa, prout superiùs sunt expressa, dictis Religiosis concedimus, & sic fieri volumus auctoritate nostrâ regiâ, certâ scientiâ, ac regiæ potestatis plenitudine, & de speciali gratiâ, consideratione præmissorum. Eidem germano nostro, suísque successoribus, justitiariis & officiariis prædictis, ac universis justitiarum officiariis, & subditis regni nostri firmiter inhibentes; ne contra præmissa aut aliqua eorumdem attentent, aut præsumant de cætero quovis modo attentare. Potissimè enim nostræ intentionis nunquam fuerit vel existat, quòd hujusmodi monasterium, dictíque Religiosi, ac eorum homines justiciabiles & subditi, extra manum regiam ponantur seu comprehendantur aut intelligantur aliqualiter comprehendi in traditione seu translatione per nos factâ dicto germano nostro, de Matisconensi Villâ & Comitatu supradictis. Quæ ut stabilitate perpetuâ roborentur, præsentes litteras impressione nostri sigilli jussimus confirmari; nostro in aliis & alieno in omnibus jure salvo. Actum Parisius, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo-septimo, mense Decembris. ?? 1369. Partie de l’acte de la fondation de 3 Messes par semaine à l’Autel de Saint Ardain. In nomine Domini, Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quòd anno Incarnationis ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo-nono, die Lunæ post festum Epiphaniæ Domini, quæ fuit decimâ-tertiâ mensis Januarii, indictione septimâ, pontificatûs sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Urbani divinâ providentia sacrosanctæ Romanæ ac universalis Ecclesiæ summi Pontificis anno ejus septimo. In mei, &c..... religiosus vir Frater Regnaudus de Piseyo monachus regalis monasterii Trenorchiensis ..... de voluntate, jussu, licentiâ & speciali mandato venerabilis & religiosi Fratris Archambaudi de Blessone Prioris majoris, ac Vicarii Generalis in spiritualibus & temporalibus Reverendi in Christo Patris & Domini Domini Johannis Dei & Apostolicæ Sedis gratiâ Abbatis dicti monasterii Trenorchiensis, dedit ... dat ... pro tribus mensis perpetuò qualibet hebdomadâ ad altare in dicta Ecclesia ad honorem Dei, beatæ Mariæ Virginis ac beati Ardani fundatum .... census redditus ..... ad causam sui matrimonii pertinentes ..... quorum {251}tenementariorum .... nomina & cognomina subsequuntur. Et primò Johannetus Pautet de Griviliaco, &c. Item anno Domini millesimo CCC. septuagesimo die sabbati post Dominicam Bordarum, &c. Suivent d’autres possesseurs. ?? 1379. ?? Die XVIII. mensis Septembris, anno Domini millesimo CCC. septuagesimo-nono, Jacobus Robeletus de Huchisiaco, & Agnes uxor ejus, filia quondam Girardi de Colungiis domicelli, confessi sunt se tenere in feodum & homagium, ac de feodo & homagio Bertrandi Abbatis Trenorchiensis, possessiones suas, quæ ibi enumerantur. ?? 1381. Lettres de Hugue de Vienne pour le Prieur de Louhan. Dons Hugue de Vienne, Sire de Sehure & de Sainte-Croix, sçavoir faisons à tous par ces présentes lettres, que comme nostre Amé Messire Jehan de Chillie moyne de Tournus, & tenent les rentes du Doyenné ou Prieuré de Louan, nous ait suplié & requis, que nous voulsissions commender & ordonner, de lui & à ses successeurs tenans ledit Prioré, faire délivrer en noz bois tant à Louan comme ailleurs, tous gros bois quilz sont nécessaires pour maintenir les deux grans pons de la riviere de Louan, cellui de Bran, & cellui de Branges: & aussi de commander & mander de lui payer pour les tenementiers des fours de Louan, pour chacune fournée que l’on y cuit une {252}pougeoise, & que c’estoit ses droitz à cause dudit Prioré, & de ce nous voulut informer de plain. Et nous inclinant à sa juste requeste, vuillans faire raison tout de plain des chouses touchant le fait de l’Eglise, nous sommes informés diligemment des chouses dessus dites, & avons trouvé que c’estoit vérité, & le droit de l’Eglise. Pourquoi nous declairons par ces présentes, que ledit Prieur doit prendre tous gros bois en nos bois, pour maintenir lesdits deux grans pons pour toujours, mais sauf que de plateaulx, lesquelx plateaulx ne se doivent point prendre en nos bois: & ledit Prieur les maintenir à sa mission. Et aussi doit avoir pour chacune fournée qui ce cuit és fours de Louan, une pougeoise de son droit à cause que dessus. Sy donnons en mandement à tous nos Officiers & sugectz quelzcunques, que dores en avant laissent prendre oudit Prieur & à ses successeurs, ou à leur commandement perpétuellement tous gros bois, pour maintenir lesdits pons, en noz bois toutesfois que mestier sera, sans attendre autre mandement ou commandement de nous ne d’autres, & aussi és tenementiers desdits fours, que dorenavant paient audit Prieur & à ses successeurs Prieurs de Louan, lesdites pougeoises par la maniere que dessus, sans nul contredit. Promettant en bonne foy les chouses contenuës en ces présentes perpétuellement tenir, & garder fermement, & non mie venir encontre. En tesmoing de laquelle chouse nous avons mis notre scel en ces présentes lettres faictes & données à Louan le vint & ung jour du mois de Mars l’an mil CCC. & IIIIxx. Par Mons. E. de Prere. ?? 1383. Hommage de Pierre de Loyse. Anno Domini millesimo CCC. LXXX. secundo, die sabbati ante Purificationem beatæ Mariæ Virginis, Petrus de Loysiaco Domicellus filius Domini Petri de Loysiaco Militis quondam, gratis ac suâ spontaneâ voluntate considerans multas injurias ac offensiones per ipsum olim impensas & perpetratas, tam Abbatiæ Trenorchiensi, quàm membris ejusdem, de quibus satisfacere non posset, licèt eum peniteat: considerans etiam quòd non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum: volénsque dictus Petrus de prædictis injuriis & offensionibus emendam facere, si non totaliter tamen particulariter. Idcircò ipse Petrus pro se & suis heredibus & successoribus quibuscumque, fecit, præstitit & recognovit homagium ligium nobile, ac fidelitatem perpetuam prædicto Domino Abbati Trenorchiensi præsenti stipulanti & recipienti nomine suo & suorum successorum in dictâ Abbatiâ, manibus ipsius Petri inter manus dicti Domini Abbatis junctis, & oris osculo interposito, in signum fidelitatis & homagii prædicti. Promisítque dictus Petrus per juramentum suum ad sancta Dei Evangelia, & sub fide corporis sui more Nobilium, pro se & suis, commoda dictæ Ecclesiæ juxtà posse procurare, & inutilia pro viribus evitare: dictúmque homagium totiès recognoscere quoties legitimè fuerit requisitus; & alia facere quæ nobilis, bonus, fidelis, & ligius homo suo Domino facere tenetur. Voluítque dictus Petrus quòd in casu in quo ipse vel sui heredes in futurum defficerent in præmissis, seu aliquo præmissorum, recusando dictum homagium, quòd Dominus Abbas qui nunc est vel quipro tempore fuerit, habeat & percipiat haberéque {253}& percipere debeat super omnibus & singulis bonis ipsius Petri casu prædicto eveniente, quingentos franchos auri boni ponderis Scugii Francorum Regis: quos quingentos franchos auri dictus Petrus donat donatione purâ, &c. dictæ Ecclesiæ si casus prædictus eveniat, quod absit, consideratis semper injuriis & offensionibus suprà dictis. Et promisit dictus Petrus per juramentum suum prædictum, omnia bona sua quæcumque propter hoc obligando, contra præmissa non facere vel venire, &c. sed omnia supradicta rata, grata & firma habere, &c. cum renunciationibus opportunis. Actum in castro Pristiaci, anno & die quibus suprà, præsentibus testibus, videlicet Religiosis viris fratribus Petro Dasgo Sacrista majore insulæ Barbaray, Johanne de Plombo monacho Trenorchiensi, & Domino Johanne de Asiaco Presbytero, & me Guillelmo de Wyrone clerico hoc meo signo sequenti, &c. teste. Signatum, de Wyron. Au Livre des Fiefs, No. 13, fol. 8. 1385. Acte d’association avec le Chapitre de S. Vincent de Mâcon. Nos A. miseratione divina Ecclesiæ Trenorch. Minister humilis, totusque ejusdem loci Conventus: nosque Guido de Bletterens Decanus, & Capitulum Matisconense ... notum facimus universis ........ conventum & concordatum extitit inter nos, quòd quotiescumque Abbas Trenorch.... in civitate Matisconensi personaliter intererit, ipse qualibet die quamdiu ibidem residebit, distributionem panis, vini, & pecuniæ Dominorum Canonicorum dicta Ecclesia Matiscon. percipiat & habeat tanquam noster Canonicus, & Ecclesiæ nostræ prædictæ. Et vice versa quoties Decanus Matiscon. in villa Trenorch. personaliter intererit, ipse Decanus qualibet die, in pane, & vino, & cæteris præbendam Dominorum Monachorum, quamdiu ibi intererit, tanquam frater & commonachus nostræ Ecclesiæ Trenorch. prædictæ, percipiat. Item ut fraternitas prædicta nedum in vita, verùm in morte laudabiliter observetur ... convenimus quòd quoties contigerit Abbatem Trenorch. humanitùs decedere, quamprimùm id ad notitiam Decani & Capituli dictæ nostræ Matiscon. Ecclesiæ pervenerit, & nos dicti Decanus & Capitulum teneamur officium solemne, & missam pro defunctis hora anniversarii devotè & solemniter facere celebrari cum tantâ reverentiâ & honore, quàm celebrari consuevit pro Decano Matiscon. de novo defuncto: & quòd Canonici Presbyteri, & Clerici dictæ nostræ Matiscon. Ecclesiæ, animam dicti Abbatis qui pro tempore obierit, in suis orationibus habeant recommendatam. Et econtrà quotiescumque Decanum Matiscon. decedere contigerit, quam primùm ad nostri notitiam Abbatis & Conventus prædicti pervenerit, nos in nostra Trenorch. Ecclesia cum tantâ solemnitate, reverentiâ, & honore, divinum Officium, & Missam solemnem pro defunctis teneamur facere celebrari, cum quanta solemnitate celebrari consuevit ab antiquo, die sepulturæ Abbatis Trenorch. cùm ipsum contingit decedere ab humanis. Nosque Abbas & Conventus prædicti pro remedio animæ dicti Decani Matisconensis qui obierit pro tempore, Deo preces fundere teneamur, prout pro aliis viris recommendatis, & fratribus, est solitum fieri ab antiquo. Item quòd abrenunciator, seu nuncius nostræ Trenorch. Ecclesiæ de anno in annum anno quolibet ad Matiscon. Ecclesiam personaliter accedat, & nomina Canonicorum Presbyterorum, & Clericorum {254}illo anno in dictâ Matisconensi Ecclesiâ de novo defunctorum, in scriptis recipiat, & nobis Abbati & Conventui prædictis apportet, ad finem quòd cùm solemnitate solitâ, pro remedio animarum dictorum de novo defunctorum teneamur Officium divinum & Missam pro defunctis facere solemniter celebrari. Et modo consimili, nuntius pro parte nostrâ Decani & Capituli specialiter deputatus, apud Trenorchium accedat anno quolibet, & nomina Religiosorum de novo defunctorum nobis apportet, ut pro remedio eorumdem teneamur facere illud idem. Item .... quòd si contigerit in futurum, inter nos nostrósque successores, nostras Ecclesias, seu personas quaslibet earumdem, aliquas quæstiones, controversias, querelas, seu debatum vel dubium aliquid oriri, super hoc ad judicium ordinarium minimè remittatur, sed potiùs pro parte nostra dictorum Abbatis & Conventûs, unus aut duo Religiosi, videlicet major Prior Trenorch. aut Vicarius ejusdem loci, seu unus alius de Officiariis dicti Abbatis Trenorch. eligantur; & pro parte nostra dictorum Decani & Capituli, unus aut duo, videlicet Decanus, aut unus Archidiaconus, vel alius de Canonicis nostris, etiam eligantur. Qui communiter electi plenam potestatem habeant, quam ex nunc eis damus, super ortis & oriendis querelis, controversiis, dubiis & debatibus, summariè & de pleno cognoscendi, discernendi, pronuntiandi & declarandi, ac determinandi, prout eis mediante justitiâ visum fuerit expedire. Et quidquid per dictos electos super dubiis omnimodis fuerit dictum, declaratum, seu pronuntiatum, nos nostríque successores, pro nobis, nostris Ecclesiis & juribus earumdem, nec-non & personarum inter quas dictæ controversiæ orirentur, tenere, attendere, & inviolabiliter observare, absque reclamatione quacumque, teneamur perpetuò, ac etiam teneamur quasi pro re judicata, vel transactione finitâ ... Et in casu quo dicti sic electi ab unâ parte non possent, aut nollent, vel discordes essent .... unus vel duo Consiliarii super Electos communiter eligantur, qui Consiliarius seu Consiliarii sumptibus communibus partium consulant seu consulat; & de eorum vel alterius ipsorum Consiliariorum, hujusmodi quæstiones & querelæ per dictos Electos nostros terminentur. Promittentes, &c. In quorum omnium robur & testimonium, nos Abbas & Conventus, Decanus & Capitulum prædicti, sigilla nostra litteris præsentibus duximus apponenda. Datum quoad nos Decanum & Capitulum, in nostro Capitulo à nobis ad sonum campanæ pro capitulando propter hoc congregatis & unitis die XV. mensis Decembris, anno Domini 1385. præsentibus in dicto Matisconensi Capitulo venerabilibus & discretis viris Domino G. de Bletterens Decano, J. de Salornayo Cantore, G. de Cropio Archidiacono Matiscon. Guichardo de Sachins Archidiacono de Roteyo, Humberto Guilloms, & Johanne Maignini Canonicis Matiscon. ac religioso Fratre Johanne de Logne Licentiato in decretis, Prioréque Burgi, nec-non Vicario generali in spiritualibus & temporalibus præfati Abbatis Trenorchiensis. Et quoad nos Abbatem & Conventum, in Abbatia nostra Trenorchiense, nobis ac religiosis Fratribus Archambodo de Blesone Priore majore, præfato Johanne de Logne Vicario nostro, Hugone de Beti subtus-Priore, Guichardo de Becerello Camerario, Johanne de Becerello Celerario, {255}Petro Gilberti Pictanciario, Guidone de Chammars Hostellario, Philiberto de Ballorre Helemosinario, Joffredo Guioti Sacrista, Johanne de Chilli Decano de Lovinco, Johanne de Salornayo, Johanne de Ploms, Johanne de Garnens, Humberto de Lomco, ac pluribus aliis Religiosis & Fratribus in nostro Capitulo ad sonum campanæ pro capitulando congregatis, præsentibus & consentientibus, die 24 mensis Decembris prædicti, anno quo suprà. ?? 1399. Arrêt du Parlement de Paris donné en faveut de l’Abbé & du Monastede Tournus, contre les Habitants de la Ville, l’an 1398, i.e. 1399. Karolus Dei gratiâ Francorum Rex, universis præsentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus, quòd lite motâ in nostrâ Parlamenti Curiâ inter Burgenses, & Habitantes Villæ Trenorchii, & Procuratorem nostrum pro nobis in quantum quemlibet ipsorum tangere poterat actores, ex unâ parte. Et dilectos nostros Amedeum de Corgerone Abbatem monasterii Trenorchiensis & Conventum ejusdem loci, Joannem Mirabel, Joannem Magnim, Bartholomæum de Treffortis, Joannem de Maillenayo juniorem & Guillelmum Bel, in quantum quemlibet ipsorum tangere poterat deffensores, ex alterâ. Super eo quòd dicebant dicti actores, quod dicta Villa Trenorchii bona & notabilis, & in confinibus regni nostri situata erat, & ob hoc ipsam deffendere, ac dictos habitantes, qui nobis boni & fideles subjecti semper fuerant & erant, ab injuriis & oppressionibus præservare debebamus. Quodque dicti Religiosi, qui nobiles & de extrà regnum nostrum pro majori parte erant, & esse consueverant, licet tanquàm domini dictæ Villæ Trenorchii, dictos habitantes contrà omnes custodire debuissent & deberent; in nihilominùs retroactis temporibus, quemdam Burgensem dictæ villæ Trenorchii, ac Procuratorem ejusdem de Chalon nuncupatum quâdam die cum ipse revertebatur de Villâ Matisconensi, ad quam pro prosecutione certi processûs accesserat, quem dicti habitantes contrà dictos religiosos habebant, per certos parentes suos & amicos extra regnum nostrum commorantes, interfici; Ac postmodùm Joannem Morestin, & Joannem de Turre etiam Burgenses dictæ Villæ Trenorchii, pro eo quòd jura sua contrà dictos Religiosos prosequebantur, interdictam Villam Matisconensem & Trenorchium enormiter verberari, & mutilari fecerant. Ac etiam Joannes Sanbertier Religiosus dicti Monasterii, Petrum Brunelli Burgensem dictæ Villæ Trenorchii, à regno nostro transportari, & extrà ipsum, donec sibi magnam summam pecuniæ solvisset, detineri fecerat. Occasione cujus dictus Brunelli in summâ mille librarum damnificatus fuerat. Propter quæ & alia plura gravamina per dictos Religiosos & alios dè extrà regnum dictis habitantibus facta & illata, dè quibus defunctus bonæ memoriæ Rex Joannes quondam avus noster, per dictam Villam Trenorchii dudùm transitum faciens ad plenum informatus, volens dictis habitantibus de remedio convenienti super his providere, in suâ protectione, & salvâ speciali gardiâ ac suorum successorum, dictam villam Trenorchii, Burgenses, manentes & habitantes ejusdem perpetuò posuerat, ac in signum ipsius salvæ gardiæ, pennicellos suos super portis & portalibus dictæ Villæ Trenorchii apponi & conclavari fecerat: ac etiam confidens de legalitate dictorum Burgensium, {256}claves portarum dictæ Villæ Trenorchii ipsis tradiderat, dictarum villæ portarum, murorum & fortalitii custodiam eisdem perpetuò committendo imediante quâ salvâ gardiâ dicti habitantes à tempore concessionis ipsius, in magnâ pace & tranquillitate, usquè ad promotionem dicti Abbatis & Abbatiam dicti Monasterii, vixerant, ac de dictâ salvâ gardiâ usi & gavisi publicè & notoriè fuerant, & quoties opus fuerat, dictos pennicellos renovari, scientibus dictis religiosis & non contradicentibus, fecerant. Quibus non obstantibus dictus Abbas, dictos habitantes & singulares personas dictæ Villæ Trenorchii, malè tractare inceperat, eisdem plura gravamina inferendo, & inter cætera, Guillelmum Cotillon dictæ Villæ Trenorchii Burgensem, hominem bonæ vitæ & honestæ conversationis, Notarium nostrum in Bailliviâ Matisconensi, in nostrâ salvâ gardiâ existentem, à dictâ villâ Trenorchii, ad Castrum de Prestie ultrà Sagonam situatum, malitiosè accedere fecerat, & eumdem per Guillelmum de Corgerone fratrem suum, & alios servitores suos capi, & in profundo cujusdam carceris dicti castri cum magnis ferris in ejus pedibus appositis, usquè ad crastinum detendi fecerat: quâ die crastinâ dictus Guillelmus de Corgerone dicto Cotillon dixerat; quòd numquam de dicto carcere exiret, nisi dicto Abbati summam ducentorum franchorum solveret, sibi plura furta seu latrocinia per eum dicto Abbati & quidam alteri Religioso facta fuisse, licèt falsò imponendo, ac pro eo quod dictus Cotillon à prædictis sibi impositis se innocens esse dicebat, dictus Abbas per Thomam Plathem, ac dictos Joannem de Mallenayo & Guillelmum Bel, quos ad dictum Castrum de Prestie de Trenorchio venire fecerat, ipsum Cotillon sinè informatione inhumaniter quodam magno lapide ejus pedibus appenso quæstionari, ac posteà ipsum licèt in dictis tormentis nihil confessus, nec aliter convictus fuisset, in dictis carceribus per spatium trium septimanarum detineri, & ab ejus uxore & aliis amicis ipsius summam quadraginta franchorum exegerat, ac etiam eosdem pro celando suam malitiam ad impetrandum à nobis pro ipso Cotillon remissionem, licèt de eâdem non indigeret, per minas quas eisdem de dicto Cotillon in Sagonam propiciendo fieri fecerat, induxerat quam remissionem dictus Cotillon, cum ad ejus notitiam pervenerat, ratam non habuerat, sed tandem metu carcerum & minarum prædictarum, ad dictam remissionem integrari faciendam se obligaverat occasione cujus dictus Cotillon in summâ ducentarum quadraginta librarum damnificatus fuerat. Dicebant insuper, quod dictus Abbas Joannem de Mallenayo seniorem, pro eo quòd ad mandatum dicti Abbatis, à certis processibus, quos contrà ipsum & nonnullos servitores suos habebat, desistere noluerat, quâdam die cùm à dictâ Villâ Matisconensi revertebatur, ad quam pro prosecutione dictorum processuum accesserat, per certas gentes Joannis de Corgerone militis, cognati germani dicti Abbatis, capi, & in quodam Castro Havüet nuncupato, extrà regnum situato per spatium duodecim dierum, & postea ad Castrum de Mallenayo per tres menses in magnâ paupertate transportari & detineri fecerat, ac eundem de Mallenayo ad solvendum sibi summam sex viginti librarum, & ad impetrandum eidem militi à nobis remissionem pro prædictis excessibus, compulerat, quamquam veris militer, quòd dictus {257}Abbas dictum de Mallenayo capi fecerat, præsumi debebat, pro eo inter cætera, quod cum amici ipsius dicto Abbati, quatenùs dicto cognato suo, pro liberatione dicti de Mallenayo, scribere vellet, supplicassent, primâ vice quod de captione ipsius de Mallenayo ampliùs quàm si suam barretam plenam forenis haberet, gaudebat: & aliâ vice dictis amicis, quòd unum capistrum dicto cognato suo pro suspendendo dictum de Mallenayo transmitteret, & quòd aliud auxilium sibi non præstaret, responderat; ac etiam pro eo quòd dictus Magnin per unum annum antè captionem dicti de Mallenayo, sciens quòd dictus Abbas Dominus suus ipsum odio habebat: quâdam die cùm ipse de Mallenayo à nostrâ Parlamenti Curiâ revertebatur, ad quam pro prosecutione certæ causæ appellationis, quam contrà dictum Abbatem habebat, accesserat, stabulum in quo equus dicti de Mallenayo apud Vermentonum erat collocatus, intraverat, equum eundem deligaverat; & pro eo quòd ipse de Mallenayo inde locutus fuerat, dictus Magnin de pugno super dentes ipsius percusserat, ac de quodam magno cultello eundem occidere nisus fuerat. Dictúsque etiam Abbas Prinetum Vincentii, Andream Chalendet, ac plures alias notabiles personas dictæ villæ Trenorchii sibi subditas & justitiabiles, per suos parentes & amicos, & eorum servitores, extrà regnum transportari fecerat, ac etiam pluribus de burgensibus prædictis multas injurias intulerat: videlicèt Joanni Boumelle filio Joannis Boumelle, qui tunc locum tenebat Baillivi nostri Matisconensis erat, quem certâ die, cùm ipse & quidam dictæ villæ Trenorchii, extrà dictam villam uno aut duobus canibus cum ipsis existentibus spatiarentur, dictus Abbas per caputium cœperat & ad terram prostraverat, ac pluriès cum equo suo super ipsum transire nisus fuerat: quod cùm ipse facere non potuisset, dictum Boumelle per suos servitores usque ad portam dictæ villæ Trenorchii trenari fecerat. Quodque etiam dictus Abbas quemdam hominem ruralem in terrâ & jurisdictione dicti Abbatis laborantem, Bureteau, nuncupatum, pro eo quòd quemdam leporem, quem dictus Abbas prosequebatur, ad libitum ipsius Abbatis non destornaverat, de pugno & etiam de quodam baculo, adeò quòd ipse Bureteau in periculo mortis fuerat, verberaverat. Dictúsque etiam Abbas nuper quemdam hominem, Cornu, nuncupatum firmarium certorum subsidiorum pro nobis, ac per hoc in salvâ gardiâ nostrâ existentem, pro eo quòd ipse firmarius dicto Abbati certam summam pecuniæ, in quâ eidem ob causam dictæ firmæ tenebatur, petierat, ac etiam Joannem Laurentii burgensem Trenorchii, pro eo quòd dicto Abbati certam summam pecuniæ quam petebat, incontinenti non tradiderat, atrociter verberaverat: à dicto Laurentii magnam partem pilorum à capite suo violenter extraxerat. Dicebant insuper quòd dictus Abbas jamdiù erat, contrà ordinationes regias veniendo, Hugonem Clucheti Presbyterum, licèt sibi in aliquo non teneretur, coràm Abbate de Ambruneyo extrà regnum, virtute certorum privilegiorum citari fecerat: ac Joannem de Motâ quem dictus Clucheti ad suam diœtam transmiserat, in itinere per quemdam scutiferum suum Baulequinum {258}nuncupatum & suos complices atrociter verberari, & Procuratorem suum cum aliis munimentis suis sibi auferri fecerat: propter quod dictus Clucheti excommunicatus & multùm damnificatus fuerat. Dictúsque etiam Abbas Joannem le Galoys seniorem, causâ ipsum verberandi per dictum Mirabel, & quosdam alios servitores suos cum armis, usque extrà portas dictæ villæ Trenorchii fugari fecerat. Quódque plures Religiosi dictæ Abbatiæ, videlicèt quidam nominatus monachus Grazon, Frater Philibertus de Valentia, Henricus de Bamel, & nonnulli alii de dictis Religiosis, plures injurias dictis habitantibus, & eorum singularibus personis fecerant & intulerant, de quibus dictus Abbas correctionem seu punitionem non fecerat, nec dictis habitantibus de eisdem justitiam ministrare voluerat. Ulteriúsque dicebant quòd dictus Mirabel Receptor & Secretarius dicti Abbatis, jamdiù erat, Hugoninum Guindant tunc Procuratorem dictæ villæ Trenorchii, in contemptum cujusdam processûs, quem ipse in dictâ nostrâ Parlamenti Curiâ, nomine dictæ villæ, contrà Hostelarium dictæ Abbatiæ prosequebatur atrociter: ac etiam Stephanum Brunet Trenorchii commorantem, adeò quòd brachium ei ruperat, nec-non Petrum Verrier Notarium nostrum & habitantem dictæ villæ Trenorchii, enormiter verberaverat: ac etiam de nocte ostium domûs Joannis le Galoys junioris ruperat, & eumdem atrociter verberaverat, ipsum cum ejus uxore nudum de dictâ domo suâ expellendo; verberaverátque etiam enormiter Joannem Paqualt Trenorchii commorantem; ipséque etiam Mirabel nuper quandam juvenculam per violentiam de Ecclesiâ de Lambres extrà Trenorchium situata, in quâ plures de dictâ villâ Trenorchii, causâ devotionis de nocte vigilabant, pro eandem cognoscendo carnaliter, extrahere nisus fuerat: quæ juvencula propter minas ipsius Mirabel, de eodem conqueri ausa non fuerat, sed à dictâ villâ, ob metum ipsius, recesserat: quódque ipse etiam Mirabel, Joannes Ravatelli, & alii plures de servitoribus dicti Abbatis, plures injurias dictis habitantibus fecerant & intulerant; de quibus ipsi per dictum Abbatem justitiam habere non potuerant, sed ipsos ac etiam alios qui dictos habitantes oppresserant, dictus Abbas sustinuerat, & in suâ Ecclesiâ receptaverat. Dicebant etiam quod dicti Religiosi de fructibus in terris dictorum habitantium excrescentibus pro eorum decimâ, quandóque quintam, quandóque sextam, septimam, octavam vel aliam partem, prout eis placuerat, indebitè & contrà jura non expectando quod ipsi habitantes primitus suas novem partes habuissent, perceperant & exegerant propter quod pluriès contigerat, quod ipsi habitantes suas novem partes de dictis eorum fructibus non habuerant; & quamvis ab antiquo ob communem utilitatem dictæ villæ Trenorchii; statutum & ordinatum fuisset, quòd fructus finagiorum Trenorchii successivè colligerentur, ad finem quòd pauperes sicut divites tempore vindemiarum adjutorium reperire valerent, dicti tamen Abbas & Conventus contrà dictum statutum veniendo, in grave præjudicium dictorum habitantium, suis familiaribus & multis aliis licentiam antè illos vindemiandi, pluriès concesserant. {259}Dictúsque etiam Abbas in vindemiis quæ fuerant anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo-sexto, timens ne dicti habitantes per modum, secundùm quem easdem exigere volebat, solvere recusassent, plures homines armorum de extrà regnum, usque ad numerum sexaginta personarum, ad dictam Abbatiam venire fecerat, ac eosdem in dictâ Abbatiâ, per totum tempus dictarum vindemiarum, ad finem quòd si dicti habitantes decimas ad ejus voluntatem solvere noluissent, dictam villam Trenorchii per dictos habitantes deprædari fecisset, habuerat & detinuerat; quódque dicti habitantes considerantes gravamina prædicta, & plura alia quæ per dictos Religiosos & eorum servitores, nec-non per alios extraneos eisdem facta & illata fuerant, & de die in diem fiebant: & quòd ipsis convenientiùs quàm per salvam gardiam nostram prædictam, in quâ ab antiquo fuerant & erant, subveniri non poterat, anno prædicto millesimo CCC. nonagesimo-sexto, mense Augusti, à Locumtenente Baillivii nostri Matisconensis, cui dicta salva gardia nota erat, certas commissionis litteras, per quas primo servienti nostro mandabatur, quatenùs pennicellos nostros, super portis & portalibus dictæ villæ Trenorchii, in signum salvæ gardiæ nostræ apponeret, obtinuerant: quorum virtute litterarum certus serviens noster, pennicellos nostros super portis dictæ villæ nostræ publicè & notariè, scientibus & videntibus dictis Religiosis, & non contradicentibus, apposuerat, ac eandem salvam gardiam significaverat & publicaverat; cui expleto dicti Religiosi se non opposuerant, qui pennicelli pacificè super portis prædictis, per tres menses & ampliùs, videlicèt à dicto mense Augusti, usque ad finem Novembris proximè tunc sequentis remanserant, quo mense Harados des Quennet Miles, qui de novo Baillivius noster Matisconensis effectus fuerat, cùm suâ familiâ per dictam villam Trenorchii transierat, quem dictus Abbas & ejus uxorem ad prandium invitaverat, ac eidem sua negotia commendaverat, se de dictis habitantibus, licèt indebitè conquerendo, qui dictus Baillivius, satis citò posteà, ignorans jura dictorum habitantium, dictos Religiofos contrà litteras dicti Locumtenentis & eorum executionem ad oppositionem receperat; & quòd pendente dictâ oppositione dicti pennicelli, quousque per ipsum super eisdem aliter ordinatum esset, amoverentur mandaverat, virtute cujus mandati quidam serviens noster dictos pennicellos circà initium noctis, latenter, dictis habitantibus ad hoc non vocatis, amoverat, à quibus commissione & expleto, ad nostram Parlamenti Curiam dicti habitantes appellaverant, quâ appellatione nonobstante, dicti habitantes dessaisiti remanserant; unde dicti Religiosi multùm gavisi fuerant, & per quemdam Religiosum dictæ Abbatiæ, fratrem Guillelmum Digoine nuncupatum, & per dictum Bartholomenm de Treffortio, ac etiam plures alios, quòd ipsi Religiosi de cætero in dictâ villâ Trenorchii majores essent Domini quàm nos eramus, & quòd nihil juris in eâdem villâ habebamus, publicari fecerant. Dictúsque etiam Ravatelli post amotionem dictorum pennicellorum publicè, quòd si quis dictorum habitantium de cætero aliquid contrà dictos Religiosos aut eorum servitores diceret, quòd ipsum per cordam in collo extrà regnum transduceret, dixerat; quodque dicti habitantes dictam eorum {260}appellationem debitè relevaverant, ac etiam certas litteras super dictis excessibus à nobis obtinuerant, virtute quarum dicti deffensores ad certam diem adjornati fuerant, ad quam dicti deffensores inter cætera plura facta & rationes, ad finem quòd dicti habitantes admitti non deberent, proposuerant: quibus tamen non obstantibus, partibus auditis, dicta Curia nostra per suum arrestum, omnes appellationes hinc indè factas adnullaverat, & quòd dicti habitantes benè admittendi erant, nec-non quòd dicti pennicelli per ordinationem dicti Baillivii amoti, in statu in quo tempore dictæ amotionis erant, reponerentur, pronuntiaverat; quare petebant dicti habitantes ipsos esse, & perpetuò debere remanere in nostrâ salvâ & speciali gardiâ, ac successorum nostrorum Regum Franciæ, in quâ ab antiquo fuerant & erant; & si opus esset, ipsos in eâdem salvâ gardiâ de novo & ex abundanti, ob causas prædictas, poni & teneri: ac dictos pennicellos in signum salvæ gardiæ super portis dictæ villæ apponi & elevari, ac etiam in ipsis portis eosdem affigi, nec dictos pennicellos per ordinationem dictæ Curiæ nostræ super portis jam appositos, perpetuò debere remanere ad conservationem juris dictorum habitantium; & quòd loco ipsorum, quotiès opus esset, alii novi pennicelli subrogari possent, declarari: dictósque Abbatem & Conventum ad cessandum de cætero ab exigendo pro eorum decimis in heritagiis dictorum habitantium excrescentibus, ultrà decimam partem ipsorum fructuum, per captionem suæ temporalitatis seu alias debitè; ac etiam ad reddendum eisdem ea quæ per ipsorum potentiam ultrà decimam partem dictorum fructuum, ceperant & extorserant, condemnari & compelli: & dictum Abbatem pro prædictis excessibus, abusibus justitiæ, & transportis per ipsum, seu de ejus mandato factis, omnimodam jurisdictionem, quàm in dictâ villâ Trenorchii dictus Abbas se habere prætendebat, nobis perpetuò vel tempore dicti Abbatis durante, confiscatam fore, & dictos habitantes perpetuò à jurisdictione dicti Abbatis aut saltem durante ejus tempore, exemtos fore, declarari: ac etiam dictum Abbatem, ob causam dictorum excessuum, ergà nos in summâ decem mille librarum parisiensium, & ergà dictos habitantes in totidem aut in aliis talibus summis & emendis, prout discretioni Curiæ videretur; & erga dictos singulares dictorum habitantium, qui per ipsum aut suum factum gravati, injuriati & damnificati fuerant, ad restituendum ipsis, & maximè per beneficium dicti Procuratoris nostri, quidquid indebitè ab eisdem levaverat & extorserat, & ad faciendum eisdem emendam pro injuriis supradictis, prout discretioni Curiæ videretur, per suæ captionem temporalitatis, condemnari, nec-non dictos Joannem Mirabel, Joannem Magnin, Bartholomeum de Treffortio, Joannem de Mallenayo juniorem, & Guillelmum Bel, prout quemlibet ipsorum tangere poterat, ad emendandum excessus & maleficia supradictos per ipsos perpetratos, & ad reparandum & integrandum salvas gardias supradictas per ipsos infractas, ac easdem reintegrando, quemlibet ipsorum ad faciendum emendas honorabiles dicto Procuratori nostro summam quingentarum librarum parisiensium, & dictis injuriatis totidem, vel in talibus emendis prout discretioni dictæ Curiæ nostræ videretur; & {261}ad tenendum prisionem usque ad plenam satisfactionem prædictorum dictis habitantibus injuriatis & damnificatis, de adjudicatis eisdem, tàm contra dictum Abbatem, quàm contrà alios deffensores supradictos, & maximè ob causam damnorum eisdem illatorum priúsquam nobis satisfacto condemnari & compelli, & dictorum habitantium juramento de damnis eisdem per dictos deffensores illatis, probatis dictis violentiis & transportibus illicitis, credi; & dictos deffensores in eorum damnis, interesse, & expensis condemnari. Dictis deffensoribus in contrarium proponentibus, quòd dictum monasterium Trenorchiense, per prædecessores nostros Reges Pepinum, Karolum Magnum & Ludovicum, notabiliter & cum magnâ devotione in honore Beatæ Virginis & S. Philiberti fundatum fuerat & erat: qui inter plura jura & prærogativas quas dictis Religiosis concesserant eisdem villam & castrum Trenorchii, cum omnimodâ jurisdictione, altâ, mediâ & bassâ, & hominibus dictæ villæ Trenorchii, qui tunc homines servilis conditionis, manusmortuæ, forismaritagii & prosecutionis erant, donaverant & concesserant; & quòd dictum monasterium regale vocaretur, & dicti Religiosi à jurisdictione omnium Judicum laicorum, & aliorum quorumcumque eximerentur ressorto superiori dumtaxat reservato, ordinaverant & decreverant, suos successores & alios monendo & exhortando, quatenùs dictis Religiosis concessa & donata servarent, contrafacientibus maledictionem inferendo, à quo tempore plures Franciæ Reges dicta privilegia confirmaverant & ratificaverant. Quódque dicti habitantes indignati, quòd homines servilis conditionis erant, anno Domini 1170, attendentes quòd dicti Religiosi ob causam certarum guerrarum quæ tunc in partibus vigebant, multùm gravati & oppressi erant, eisdem servitutem prædictam manusmortuæ ac etiam tailliæ denegaverant: sed Rex Ludovicus qui tunc ob causam dictarum guerrarum apud Trenorchium accesserat, auditis ipsis partibus super eorum debato, & de eodem plenè informatus, quòd dicta manusmortua ad dictos Religiosos spectabat & spectare debebat, & quòd ipsi habitantes tailliabiles in certis casibus, in suâ sententiâ seu arresto latiùs expresserat, remanerent, & quòd corpus communitatem seu commune juramentum, sinè consensu dictorum Religiosorum facere non possent, declaraverat & ordinaverat; à tempore cujus sententiæ dicti Religiosi de dictis servitutibus usi & gavisi pacificè, usque ad annum Domini 1202 fuerant; quo tempore dicti Religiosi, qui semper pro viribus dictis habitantibus complacere nisi fuerant, ad ipsorum requestam & supplicationem, mediante tamen quâdam recompensatione, quam dicti habitantes dictis Religiosis fecerant, dictam manummortuam remiserant & quittaverant, ac plures alias curialitates dictis habitantibus fecerant, quibus nonobstantibus, dicti habitantes anno Domini 1370, Capitaneum in dictâ villâ Trenorchii instituere, antiquum valorem monetæ, secundùm quem suos redditus solvere consueverant, immutare; & nonnulla alia in præjudicium dictorum Religiosorum usurpare voluerant, occasione cujus inter dictos Religiosos ex unâ parte, & dictos habitantes exalterâ, plures lites exortæ fuerant, quæ usque ad annum Domini 1379 duraverant; quas lites {262}dictus Abbas quàm citò ad dictam Abbatiam promotus fuerat, in favorem dictorum habitantium de juribus dicti monasterii relaxando, per certum accordum terminari fecerat; qui habitantes prædictis non contenti, ad instigationem Joannis Dandric hominis rixosi & seditiosi, ut corpus & communia habere, & à jurisdictione dictorum Religiosorum se eximere possent, dicto Locumtenenti intelligi dederant, quòd ipsi erant in salvâ gardiâ nostrâ, & quòd ad eorum inimicis opprimi timebant, ac pro eo ab eodem certas commissionis litteras obtinuerant, per quas primo servienti nostro, quatenùs dictos habitantes in suis justis possessionibus conservaret, & in casu eminentis periculi dumtaxat, & ad conservationem juris eorumdem, pennicellos nostros super portis dictæ villæ Trenorchii apponeret, mandabatur; contrà quas litteras & earum executionem, dictus Baillivius dictos Religiosos ad oppositionem receperat, ac dictos pennicellos amoveri, ac ipsis partibus ad procedendum coràm eo super dictâ oppositionis causâ, certam diem assignari fecerat; ad quam dicti habitantes non comparuerant, sed ad dictam nostram Parlamenti Curiam appellaverant, & causâ magìs dictam salvam gardiam colorandi, plures excessus, licèt falsò, dictis Religiosis imposuerant: de qua tamen salva gardia dicti habitantes, cùm nunquam eisdem concessa fuerat, ne de ipsa, licèt summati debitè essent, in scriptis fidem fecerant secundùm usum & stillum notoriè observatos; ac etiam pro eo quòd ipsi habitantes servilis conditionis & nobis non immediatè subditi erant tanquam habitantes, cùm ipsi corpus seu communiam non habeant, nec ut singulares, cùm in dicta salva gardia expressè & singulariter nominati non reperirentur secundum ordinationes regias, uti seu gaudere, & quòd dicti pennicelli super dictis portis appositi super eisdem remanerent, cùm ipsæ portæ in domanio & jurisdictione dictorum Religiosorum essent, petere non poterant; & quòd si ipsi pennicelli per spatium longi temporis super dictis portis affixi seu appositi fuerant, hoc exstiterat ad requestam dictorum Religiosorum, & non ipsorum habitantium, seu ad requestam Procuratoris nostri, in signum quòd temporalitas ipsorum Religiosorum ad manum nostram ob certas causas apposita fuerat & extiterat; quódque si aliqui de dictis habitantibus de salva gardia uni fuerant, hoc ut mercatores publici, vel ob certam aliam causam, & non ut habitantes, eam impetraverant. Dicebant insuper, quòd si dictus Brunelli per dictum Saubertier captus & extra regnum transportatus, & dicti Joannes Morestin & Joannes de Turre per nonnullos verberati & injuriati fuerant, hoc per longum tempus ante promotionem dicti Abbatis evenerat, nec à dicto tempore dictus Saubertier in dicta Abbatia moratus fuerat. Quodque dictus Cotillon certâ die pro negotiis suis ad dictum castrum de Prestie accesserat, quem Officiarii dicti Abbatis, pro eo quòd ipse de certis furtis dicto Abbati & ejus Vicario factis diffamatus fuerat, in dicto castro, prisionarium detinuerant, quod dicto Abbati nec ejus Officiariis, etiamsi eumdem quæstionari fecerant, attento quod plura de dictis furtis confessus fuerat, ac de iisdem postea remissionem à nobis, ne pro ipsis puniretur, obtinuerat, & quod dictum castrum de jurisdictione dictæ villæ Trenorchii extabat, imputari debebat. {263}Quodque si dictus de Corgerone cognatus dicti Abbatis, dictu de Mallenayo seniorem extra regnum transportaverat, hoc ignorante dicto Abbate, & pro eo quòd dictus de Mallenayo, qui erat servus dicti cognati, certam tailliam sibi impositam solvere recusaverat; quem tandem dictus cognatus, ad requestam dicti Abbatis pro summâ septem vigenti francorum, manumiserat: unde pluries ipse de Mallenayo dicto Abbati regraciatus fuerat. Quodque dicti homines, qui tempore dictarum vindemiarum in dicta Abbatia fuerant, ad eandem pro tractando de maritagio cognatæ dicti Abbatis, ac etiam pro quâdam pace faciendâ, & non causâ nocendi dictis habitantibus, accesserant. Dicebant etiam, quod si dicti Religiosi quartam aut quintam partem fructuum, in terris seu vineis quorumdam dictorum habitantium excrescentium perceperant; hoc fuerat pro eo quòd ipsi terras seu vineas dictorum Religiosorum, sub tali modo seu conditione ab eisdem acceperant: ipsique etiam Religiosi à tanto tempore, de cujus contrario hominum memoria non extabat, pro fraudibus evitandis, quæ ipsis in eorum decimis fiebant, sextam vecturam seu rheigiam vindemiarum, vel aliam prout ipsis placuerat inter primam & decimam rheigiam, prout etiam Religiosi de Cheniaco, & plures alii faciebant, pro eorum decimâ capere & levare consueverant: occasione cujus dicti habitantes in aliquo gravati non fuerant: cum & si certa rheigia vindemiæ modo prædicto capta fuerat, & in residuo ipsius vindemiæ ad perficiendum numerum decem chargiarum non reperiebatur, dicti Religiosi de tali chargiâ tantum restitui faciebant, & semper fecerant, quod decima pars ipsius vindemiæ dumtaxat eisdem remanserat. Quodque dictus Abbas, qui semper bonæ & honestæ conversationis fuerat, & erat, qui dictos monasterium & Religiosos bene decenter rexerat dictis habitantibus nec aliis supradictis, de quibus sibi falsò, quòd ipsos verberaverat, seu verberari fecerat, imponebatur, nunquam injuriam fecerat seu fieri procuraverat, sed eisdem pro viribus complacere studuerat & si qui ex suis familiaribus seu alii, eisdem molestiam intulerant, ipsos, cum ad ejus notitiam pervenerat, benè & religiosè puniri fecerat. Dicebant etiam dicti singulares deffensores, quod ipsi bonæ & honestæ conversationis, habitum & tonsuram clericalem defferentes erant & fuerant: quódque dicti habitantes odio habentes dictum Magnin, pro eo quòd de negotiis & processibus dictorum Religiosorum se intromittebat, quòd dictum de Mallenayo verberaverat, imposuerant, quod tamen non fecerat: sed si quam riotam dicti Magnin & de Mallenayo inter se habuerant, hoc pro eo fuerat, quod dictus de Mallenayo equum suum, qui comedebat avenam equi ipsius Magnin, retrahere noluerat, sed sibi multùm rigorosè, quòd equum suum, si vellet, retraheret, dixerat; occasione cujus ipsi ad verba dumtaxat processerant; & si quid facti intervenerat, hoc fuerat repellendo dictum de Mallenayo, qui ipsum Magnin per guttur arripuerat; de quo tamen facto incontinenti inter ipsos concordia facta fuerat. Quòd si dictus Mirabel domum dicti le Galoys junioris intraverat, hoc de præcepto justitiæ, & pro capiendo quamdam mulierem uxoratam, quam {264}dictus le Galoys cum certo ribaldo in dicta domo sua receptaverat, fuerat. Dictúsque etiam Mirabel ad ostium domûs dicti Brunet, qui in concubinatu uxorem Philiberti Furet detinebat, propter quod ipse Furet fatuus seu idiota devenerat, ad mandatum justitiæ quâdam nocte accesserat pro inquirendo secretè si dicta mulier in domo prædicta erat; quem cùm dictus Brunet perceperat, cum magno lapide, quem de fenestris suis projecerat, percutere nisus fuerat, ac incontinenti cum quadam lanceâ ipsum Mirabel prosecutus fuerat; & ob hoc si dictus Mirabel ipsum Brunet læserat, cùm hoc se deffendendo fecerat, sibi imputari non debebat: pro quo & etiam pro facto dicti le Galoys ipse Mirabel aliàs coràm dicto Baillivio Matisconensi Conventus, & tandem absolutus fuerat. Et si ipse Mirabel dictum le Galoys seniorem aliàs fugaverat, & eumdèm capere nisus fuerat, hoc pro eo fuerat quòd dictus le Galoys falsus saulnerius reputatus communiter erat. Quòd si etiam ipse Mirabel riotam cum dictis Hugone Guindant & Joanne Pascal habuerat, hoc de verbis dumtaxat fuerat, pro eo quòd ipse Guindant verba injuriosa de eleemosinario dictæ Abbatiæ, & dictus Pascal, quòd dictis Religiosis nec ejus Officiariis nunquam obediret, dixerant: & si quid facti intervenerat, statìm pax inter ipsos facta fuerat. Quódque si dictus Mirabel manus in dictum Petrum Verrier injecerat, hoc fuerat se deffendendo, & pro eo quòd dictus Verrier certa vadia, ad requestam dicti Abbatis capta ab eodem Mirabel, per violentiam recuperare voluerat. Dicebant etiam quòd si dicti Joannes de Mallenayo junior, Guillelmus Bel, & Bartholomeus de Treffortio in captione dicti Cotillon, seu in ejus processu faciendo, interfuerant, cùm hoc ad præceptum justitiæ & informatione, præcedenti factum fuisset, eisdem imputari non debebat. Quarè petebant dicti deffensores, dictas commissionis litteras per ipsos habitantes à dicto Locumtenente obtentas, virtute quarum dicti pennicelli super dictis portis appositi fuerant, subreptitias & nullius momenti, seu valoris esse declarari, aut saltem easdem, & quidquid ex ipsis secutum fuerat, adnullari: ac dictos Religiosos ob bonam & justam causam contrà easdem litteras se opposuisse, & dictos habitantes ipsas subreptitiè obtinuisse, & ad malam & injustam causam easdem executari, & dictos pennicellos super dictis portis apponi fecisse: nec non ipsos habitantes de dictâ salvâ gardiâ uti non debere, declarari & pronuntiari ac dictos deffensores à demandis & impetitionibus dictorum actorum absolvi, & ipsos habitantes in damnis, interesse & expensis dictorum deffensorum condemnari. Super quibus & aliis pluribus hinc indè propositis inquestâ factâ, & Curiæ nostræ prædictæ reportatâ, ac processu, salvis reprobationibus, testium, contradictionibus litterarum, & salvationibus earumdem per utramque partium prædictarum traditis ad judicandum, recepto; eo viso & diligenter examinato, reperto quod sinè reprobationibus judicari poterat. Per Judicium dictæ Curiæ nostræ dictum fuit, dictas commissiones seu salvæ gardiæ litteras ad malam & injustam causam per dictos habitantes {265}impetratas, & dictos pennicellos, virtute ipsarum litterarum malè & indebitè appositos fuisse, & dictos apponentes ob bonam & justam causam se opposuisse: dictos deffensores ab impetitionibus & demandis dictorum actorum absolvendo, & præfatos habitantes in expensis dictorum deffensorum in hac causâ factis, condemnando: earumdem expensarum taxatione dictæ Curiæ nostræ reservatâ. In cujus rei testimonium, præsentibus litteris nostrum jussimus apponi sigillum. Datum Parisiis in Parlamento nostro 15 die Martii, anno Domini 1398, & regni nostri decimo-nono. ?? 1416. Main-levée en faveur de l’Abbé de Tournus, de la part du Duc de Bourgogne. Estienne Guedon Licencié en Loys, Conseiller de Monseigneur le Duc de Bourgoigne, & Lieutenant de noble homme & saige Messire Jehan de Saint-Ylaire Seigneur d’Amvillers, Chevalier, & Conseiller, & Chambellan de Monseigneur le Duc de Bourgogne, son Baillif & Maistre des Foires de Chalon, & Commissaire député en ceste partie d’icelui Seigneur: sçavoir faisons, que pour la partie de Reverend Pere en Dieu l’Abbé du Monastere Real de Tournus, nous ont été présentées les Lettres Patentes de mondit Seigneur, requerant l’enterinement d’icelles, desquelles la teneur s’ensuit. JEHAN Duc de Bourgongne, Conte de Flandres, d’Artois & de Bourgongne, Palatin, Seigneur de Salins & de Malines, à nostre Baillif de Chalon, ou à son Lieutenant, salut. Receu à nous humble supplication de Reverend Pere en Dieu l’Abbé du Monastere Royal de Tournus, contenent, que comme ycellui Suppliant, à cause de sondit Monastere qui est de fondation Royal, ne tiengne aucun Bénéfice ne aultre chouse en notre pays de Bourgongne, dont il doye, ne ait accoustumé payer aulcunes décimes, mesmement à cause du Chastel de Prestie & revenu d’icelluy, lequel est en Royaulté & de fondation Royal, & que aussi les Prélas estans à leurs despens au Concile général de Constance, tant par l’Ordonnance dudit Concile, que des Royaulx, & aultres Princes & Seigneurs, soient exemps de payer décimes, eux estans audit Concile, ouquel long temps a esté, & encoures est ledit Suppliant à ses fraiz, missions & despens. Neantmoins pour occasion de certaines décimes ordonnées à lever à présent sur les Gens d’Eglise en nostredit Pays de Bourgongne, Guillaume Boillardet lui disant ad ce commis par Nous à voix de crie faite publiquement en nostre Ville de Cusery, a mis & fait mettre en nostre main les rentes & revenues appartenans audit Suppliant en nostre Pays de Bourgongne, pour certaine somme d’argent qu’il demande à cause dudit décime, sur ledit Chastel & revenuë de Prestie qui est de fondation Royal, hors des limites d’icellui nostre Pays de Bourgongne, comme aultreffois a esté pronuncé par feu nostres très-chier Seigneur & Pere cui Dieu pardoint; qui est ou grant grief, préjudice & dommaige dudit Suppliant & de son Eglise, & plus seroit se par Nous ne lui estoit sur ce pourveu de nostre convenable remede, si comme il dit requerant humblement icelluy. Pourquoy Nous ces chouses considerées vous mandons, en commettant se mestier est, que se par information ou aultrement deuement, il vous appert que le Chastel, revenue & appartenances dudit Prestie ne soient de la Souverayneté ou Ressort de {266}nostredit Duchié, par quoi ils ne doient estre contribuables audit décime, vous oster ou faites oster sans délai, nosdites mains & tout empeschement à ladite cause mis & appousés en iceulx, sans y faire ou souffrir faire à ladite occasion aucune contrainte, destourbier ou empeschement: Car ainsi Nous plaît-il estre fait, nonobstant quelconques Lettres subreptices impétrées ou à impétrer ad ce contraires. Donné à Chalon le VI jour de Novembre, l’an de grace mil quatre cens & seze. Ainsi signé, par Monseigneur le Duc, à votre relation --- T. Bouesseau. Par vertu & auctorité desquelles Lettres, pour les intériner & accomplir, pour ce que tant par information par moi faicte de & sur le contenu esdictes Lettres, & aultrement par Lettres données par feu très-bonne mémoire Monseigneur de Bourgongne dernier trespassé, m’a apparu & m’appert clerement les Chastel, revenue & appartenances dudit Prestie non estre de la Souveraineté & Ressort dudit Duchié de Bourgongne, Nous aujourdhuy par la déliberation des Gens du Conseil de mondit Seigneur le Duc estans à Chalon, la main d’icelluy Seigneur, & tout empeschement mis par Guillaume Boillardet, lui disant ad ce commis, és rentes & revenues appartenantes audit Reverend Pere l’Abbé de Tournus au Pays de Bourgongne, pour certaine somme d’argent que ledit Guillaume demande à cause dudit décime sur ledit Chastel & revenue dudit Prestie, & desquelz mainmise & empeschement font plus à plain mention lesdictes Lettres, avons levé & osté, levons & ostons par ces présentes, desdictes rentes, revenues & appartenances ou prouffit dudit Reverend Pere, & selon la forme d’icelles Lettres. Si donnons en mandement par ces mesmes présentes audit Guillaume Boillardet, & à tous les autres Justiciers, & Officiers, Sergens & Subgés de mondit Seigneur le Duc establis en son Duchié, & à chacun d’eulx pour soi si comme il lui appartiendra, que ladicte main & empeschement aient & tiengnent pour levés & ostés desdictes rentes, revenues & appartenences, au profit que dessus; & d’icelles rentes, censes, & appartenences souffrent & laissent ledit Reverend Pere joir & user dorenavant paisiblement, sans lui pour ce donner destourbier ou empeschement aulcuns contre la teneur de cestes, & n’y ait faulte. Donné présent discrete personne & saige Regnault Brenot Procureur, & pour nom de Procureur de mondit Seigneur le Duc, & non contredisant, le Samedi après la Feste de S. Martin d’iver, l’an mil quatre cens & seze. Ainsi signé, R. Chaillourre. ?? 1422. Ordonnance du Roi Charles VI. pour la reddition des Comptes des Tailles en présence de l’Abbé de Tournus, renduë en 1422. Karolus Dei gratiâ Francorum Rex, Baillivo Matisconensi, aut ejus Locumtenenti, salutem. Pro parte dilecti nostri Abbatis monasterii regalis Trenorchiensis nobis fuit expositum, quòd cùm ipse habeat in villâ Ternorchiensi omnimodam Jurisdictionem, altam, mediam & bassam in & super burgenses & habitantes dictæ Villæ; & ad causam dictæ suæ Jurisdictionis ad ipsum pertineat audire computa de tailliis & collectis in dictâ Villâ factis, & delinquentes punire, & ad emendam trahere, ac etiam compellere receptores ad reddendum ad opus publicum dictæ Villæ summas {267}restantes, & circà hoc providere proùt decet: nihilominùs quando dictus exponens circà id pro debito justitiæ super hoc providere voluit, prædicti burgenses & habitantes, seu collectores & receptores dictarum tailliarum, computum super hoc reddere coràm ipso contradixerunt & contradicunt, asserentes se coràm vobis computum reddidisse. Si verò coràm vobis evocentur, prætendunt cognitionem dicto exponenti & suæ Jurisdictioni spectare, & non coràm vobis; & sic per ambages evadere nituntur, in grande damnum, præjudicium & enervationem Jurisdictionis ejusdem exponentis, sicut dicit. Quocircà nostræ provisionis remedio super hoc implorato, vobis mandamus districtè injungendo, quatenùs ad cognitionem auditionis dictorum computorum non procedatis, nec vos intromittatis, absque evocatione & præsentiâ exponentis prædicti & suorum Officiariorum, ac ipsis debitè primitùs vocatis & auditis, cùm aliàs ejus Jurisdictio enervaretur, quam Jurisdictionem nolumus in aliquo enervari, quia sic fieri volumus, & exponenti prædicto concedimus de gratiâ speciali per præsentes; litteris subreptitiis in contrarium impetratis, vel impetrandis nonobstantibus quibuscumque. Datum Parisiis 27 die Julii, anno Domini 1422, & regni nostri 42. Per Regem ad relationem consilii, De Ferrebont. ?? {268}1442. Lettre du Cardinal de Varembon, aux Moines de Tournus. Dilectissimi in Christo Fratres, salutem & sinceræ dilectionis affectum. Sicuti jamdudùm disposueramus, elenodia infrà scripta nobis par vos mutuò tradita, impræsentiarum remittimus per venerabilem & sincerè dilectum Secretarium nostrum Magistrum Philippum Boërii harum exhibitorem: videlicet quondam parvam crucem argenteam, calicem, crossiam sive baculum pastoralem, sandalia cum sotularibus, cerotecas, missale parvum, Herveum super Ezechiele, cum cunctis aliis voluminibus in eodem libro descriptis, de novo ligatum & coopertum, Augustinum contra Faustum etiam benè coopertum, graduale similiter de novo coopertum, cum prosis quas scribi & notari fecimus, cum graduali novo ligandis, tunicellam quandam serici rubei coloris, cujus dalmatica per nostros casualiter perdita extitit. Verùm jampridem pro simili panno locuti sumus certis mercatoribus Florentinis hîc existentibus, à quibus similem pannum in brevi habere speramus, ut tandem similis aut melior fiat. De quibus omnibus ita mutuò liberaliter exhibitis & amicitiis prædictis, gratiarum immensas reddimus actiones. Ultra autem præmissa mittimus vobis mitram nostram, cum anulo pontificali, per nos Ambroniaci factam cùm illi monasterio præessemus, nec-non duo breviaria ad usum monasterii vestri Trenorchiensi per nos dudum acquisita. Quæ omnia monasterio prædicto donamus, sub hac conditione, quòd non possint de manibus Conventûs extrahi, sed eidem monasterio semper & perpetuò remaneant. Meminimus insuper, nonnullos libros de novo vestitos dudùm vobis dimisisse, qui sicuti intelleximus monasterium quoque illis & spoliatum. Precamur, & quantùm possumus hortamur, ne sic de prædictis de novo vestitis quæ portantur, idem fieri contingat; quod {269}si fieret, sublata esset nobis omnis voluntas ulteriùs libros aliquos dandi sive mittendi. Præterea, Fratres & amici carissimi, scripsimus superioribus in temporibus, jam iteratis vicibus, illum quem ad donationem capellaniarum per nos constructarum, habemus affectum, exhortantes & requirentes, quatenùs pro hujusmodi ad votum nostrum dotatione facienda, nonnullos perscrutaremini venales redditus, qui si reperirentur, dum tamen prætii certitudo haberetur, illicò per proprium pecunias paratas usque ad Vc. florenos & ultrà, transmitteremus. Nundum tamen super præmissis responsum aliquod habuimus. Ignoramus si propter neglectum vel incuriam, sive per non receptionem hoc sit, aut si pecunias ipsas antequam tales reperiantur redditus, intenditis habere. Profectò pecuniæ prædictæ manus nostras minimè exhibunt non habitâ certitudine de venalibus redditibus & prætio hujusmodi. Idcircò rursùs precamur, quatenùs circà præmissa operas vestras adhibeatis efficaces; & quamprimùm reperientur, ut desiderium nostrum hujusmodi impleatur, significare & docere. Pro nobis præces Deo devotas fundite, qui vos in suo sancto servitio conservare dignetur feliciter & longævè. Ex Basilea XVII. Augusti, anno Domini millesimo CCCC. XLII. Ipse Magister Philippus de statu nostro, & occurrentibus vos planè informare poterit, cujus verbis tanquam nostris fidem credituram adhibere velitis. Sic signatum in suprascriptione. --- Dilectissimis in Christo Fratribus Conventûs regalis monasterii Trenorchiensis. Cardinalis de Varambone, suo proprio signato signatum. ?? 1454. ?? Anno Domini millesimo CCCC. LIIII. à Nativitate Domini sumpto, die verò undecimâ mensis Februarii, personaliter constituti Martinus Chaputi de Pristiaco consindicus Ecclesiæ parochialis dicti loci de Pristiaco, nec-non Philibertus Boneti aliàs Laguete, & Stephanus Blondain parochiani dicti loci, confitentur habuisse & recepisse ab executoribus bonæ memoriæ Domini Cardinalis de Varambone, per manum Domini Sansonis Telluti, videlicèt unum calicem pondo duarum marcharum argenti cum una uncia, quem prælibatus Dominus Cardinalis legavit Ecclesiæ prædictæ pro uno anniversario celebrando in dicta Ecclesia Pristiaci die primâ Februarii, quod dictum anniversarium dictus Sindicus nomine aliorum parochianorum dicti loci promiserunt celebrare aut celebrari facere die prædictâ suis propriis sumptibus, per juramenta sua ad sancta Dei Evangelia præstita, bona sua nomine quo supra propter hoc obligando: præsentibus venerabilibus viris Domino Johanni Laguette, Peroneto Libesse, & Philiberto Boneti testibus. Datum per copiam teste meo. Signatum, Petrus Bievrii. ?? 1446. Bulle du Pape Eugene IV. pour la Paroisse de Ste. Marie Magdeléne de Tournus. Eugenius Episcopus servus serv. Dei, venerabili fratri Episcopo Cabilonensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Sinceræ devotionis affectus quem dilecti filii Rectore & Capellani, ac universi parochiani parochialis Ecclesiæ sanctæ Mariæ Magdalenæ de Trenorchio tuæ Diœcesis ad nos & Romanam gerunt Ecclesiam, promeretur ut eorum votis, illis præsertim per quæ incommoda & dispendia tolluntur, & eorum animarum saluti {270}providetur, quantùm Deo possumus, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dictorum Rectoris Capellanorum, & Parochianorum petitio continebat, quòd licèt locus de Trenorchio in quo Ecclesia ipsa consistit, insignis valdè & populosus existat, ac dicta Ecclesia magnam & amplam habere parochiam, tamen ipsa Ecclesia proprio caret cimiterio, ob cujus defectum, tam Rectoris, & Capellanorum, quàm parochianorum prædictorum corpora, dum ab hac luce pro tempore migrantur, ad monasterium sancti Philiberti Ordinis sancti Benedicti, seu ad capellam sancti Valeriani ejusdem Diœcesis, ad monasterium ipsum pertinentem, de antiqua, & approbata, ac hactenùs pacificè observata consuetudine transferuntur, ac in eorum cimiteriis sepeliuntur: ex quo evenit quòd propter monasterii & capellæ hujusmodi distantiam, parochiani ipsi, non sine eorum opprobrio, incommoda quam plurima hactenùs sustinuerint, ac cotidie sustinent: quòdque si in dicta Ecclesia, & infrà ejus ambitum, vel circuitum, in loco ad id congruo & competenti, unum cimiterium, in quo corpora ipsa ecclesiasticæ sepulturæ tradi possent, fieret & institueretur, incommoditatibus hujusmodi obviaretur, votisque Rectoris, Capellanorum, & parochianorum prædictorum, debita foret cum honestate provisum. Quare pro parte Rectoris, Capellani, & parochiani prædictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut cimiterium hujusmodi institui, deputari, & ordinari, mandare & aliàs in præmissis opportunè providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque de præmissis certam notitiam non habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus, quatenùs de præmissis omnibus & singulis, ac eorum circumstantiis universis, auctoritate nostra te diligenter informes: & si per informationem hujusmodi ita esse repereris, super quo conscientiam oneramus, infrà Ecclesiam & circuitum vel ambitum hujusmodi, in loco ad id apto & honesto, unum cimiterium vel in quo corpora hujusmodi debeant sepeliri, instituere, ordinare, deputare; ac illud benedicere & consecrare, per te, vel alium catholicum Antistitem gratiam & communionem Apostolicæ Sedis habentem; juxtà canonicas sanctiones, auctoritate nostra procures, jure tamen dicti monasterii, & cujuslibet alterius, in omnibus semper salvo. Nos enim si institutionem, ordinationem, & constitutionem hujusmodi fieri contingat, ut præfertur, Rectori, Capellanis, & parochianis prædictis, ut ad faciendum sepeliri eorum decedentium corpora, dum illa in futurum ab hac luce migrare contigerit, in alio quàm eodem instituendo cimiterio, minimè teneantur, nec ad id à quoquam inviti coarctari possint, eadem auctoritate concedimus per præsentes: non obstantibus consuetudine prædicta, ac constitutionibus, & ordinationibus apostolicis, nec non statutis & aliis consuetudinibus monasterii & ordinis prædictorum, juramento, confirmatione apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto, quinto decimo Kalendas Junii, Pontificatûs nostri anno sexto decimo. ?? {271}1451. Acte de la consécration de l’Autel du Château de Lêne. Stephanus Hugoneti miseratione divinâ Matisconensis Episcopus, universis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Universitati vestræ notum facimus harum litterarum seriè, quòd anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo, die Dominico post festum Circoncisionis Domini nostri Jesu Christi, tertia mensis Januarii, Nos ad fortalitium de Lena Abbatiæ Trenorchiensis pertinens & spectans, cum nonnullis venerabilis Collegii Ecclesiæ nostræ Matisconensis, nec-non multitudine copiosa personarum notabilium, convenimus, & ibidem ad requestam Reverendi Patris in Christo Domini H. Fitigniaco Abbatis monasterii regalis Trenorchiensis, absque privilegiorum exemptionis, jurium, prærogativarum, franchesiarum, jurisdictionis, & libertatum ejusdem Domini Abbatis, & dictæ suæ Abbatiæ, derogatione & infractione, Altare in Capella ipsius fortalitii constructum in honorem Dei omnipotentis, Beatissimæ Virginis Mariæ ejus matris, & beatorum Andreæ Apostoli, & Martini Episcopi & Confessoris, dedicavimus, consecravimus, & solemniter manibus nostris propriis benediximus, ac Missam in ipsis Capella & Altari de Officio dedicationis solemniter & devotè celebravimus. Quibus expletis, ut Christi fideles ad devotiùs & frequentiùs conveniendum ad dictas Capellam & Altare, & missas & alia divina officia in futurum ibidem celebranda audienda donis spiritualibus alliciamus, ac piam eorum devotionem per ampliùs accendamus, ac suas intentiones & devotiones reddamus ad divina mysteria ibidem audienda promptiores, omnibus & singulis verè pœnitentibus & confessis qui singulis annis ad dictam Capellam diebus festorum Conceptionis, Nativitatis, Purificationis, & Assumptionis ipsius gloriosæ Virginis Mariæ, & diebus festorum ipsorum beatorum Andreæ, & Martini, devotionis causa advenerint & convenerint, & de bonis sibi à Deo collatis in honorem ipsorum sanctorum aliquid ibidem obtulerint, pro qualibet visitatione quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, ac invictissimi martyris beati Vincentii patroni nostri confisi, misericorditer in Domino relaxamus. In cujus rei testimonium Sigillum cameræ nostræ litteris præsentibus duximus apponendum. Actum & datum anno, die, & loco prædictis: præsentibus venerabilibus viris magistris Petro de Juys Archidiac. Anthonio de Fuers, Johanne Verjuti Canonicis, Dominis Bartholomæo Bolandi, Johanne de Flex aliàs d’Argent, Johanne Terteruti, Johanne Guillermeti, Presbyteris in Ecclesia nostra prædicta beneficiatis; Oliverio de Sagiaco, Stephano Perseverante, & pluribus aliis civibus Matisconis, & parochianis dicti loci Lenæ, pro testibus ad hæc astantibus. Per ipsum Dominum gratis concessum Flamenti. Pend un Sceau de cire rouge avec un Ecu vairé au bâton péri en bande. ?? 1451. Bulle du Pape Nicolas V. à Eude Abbé de Cluni, qui lui donne pouvoir de faire transcrire, & de confirmer les Priviléges de l’Abbaïe de Tournus. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Abbati monasterii Cluniacensis Matisconensis Diocesis, salutem & apostolicam benedictionem. Sedis Apostolicæ gratiosa benignitas piis quarumlibet sub regulari habitu Domino militantium personarum votis libenter annuit, & illis {272}quæ ab ea seu aliis pro hujusmodi personis earumque monasterii comodo & decore processisse comperit, uberioris interdùm Apostolici muniminis amminiculum adjicit, ut eò firmiùs illibata persistant, quò frequentiori suo fuerint præsidio pro tempore stabilita. Cum itaque sicut exhibita Nobis nuper pro parte dilectorum filiorum Hugonis Abbatis, & Conventûs monasterii Trenorchiensis Ordinis sancti Benedicti Cabilonensis Diocesis petitio continebat, diversa privilegia illius, ac personarum & Religiosorum ejusdem prosperum & felicem statum concernentia, nec-non plurimum justa & rationabilia tam per nonnullos Romanorum Pontifices prædecessores nostros, quàm claræ memoriæ Romanorum Imperatores, & Francorum Reges, & alios Principes Ecclesiasticos & sæculares providè retroactis temporibus concessa & indulta fuisse reperiantur, illorumque aliqua jam incipiant propter vetustatem consumi & aboleri, ac ea omnia & singula tam propter viarum longitudinem, & alia discrimina quæ in portando illa ad Romanam Curiam pro ipsorum inibi obtinenda confirmatione contingere possent, ad dictam Curiam defferri commodè nequeant: pro parte Abbatis & Conventûs prædictorum Nobis fuit humiliter supplicatum, ut privilegia prædicta approbare & confirmare, ac aliàs super hiis opportunè providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur de præmissis certam notitiam non habentes, dilecti filii nostri Ludovici titulo sanctæ Anastasiæ Presbyteri Cardinalis asserentis, se dum in minoribus constitutus esset, eidem monasterio præfuisse, Nobis super hoc humiliter supplicantis, dictorumque Abbatis & Conventûs hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenùs Apostolicis seu aliis litteris privilegiorum hujusmodi diligenter inspectis, & habito super illorum continentia consilio cum expertis, si illas bullatas, sanas, & integras, non vitiatas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsùs vitio & suspicione carentes, ac in eis contenta justa & rationabilia fore repereris, super quo tuam conscientiam oneramus, omnia & singula privilegia prædicta auctoritate nostra, cum illorum de verbo ad verbum insertione auctoritate nostra approbes & confirmes, & perpetuæ firmitatis robore subsistere decernas, suppleasque omnes defectus si qui forsan intervenerint in eisdem; & nihilominus si approbationem, confirmationem, & suppletionem hujusmodi feceris, ipsa privilegia per illos ad quos spectat facias eadem auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam, & alia juris remedia inviolabiliter observari: nonobstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque, aut si aliquibus communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quòd interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam & expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, quarto idus Junii, Pontificatûs nostri anno quinto. ---- sic signatum C. Cheneloti ---- & à tergo-Ja de Vincentia. In plumbo ----- Nicolaus Papa V. ?? {273}1452. Aprobation & confirmation de la reconciliation d’un Cimetiére, & de la consécration de six Autels, par le Cardinal d’Estouteville, Légat en France. Guillermus miseratione divinâ, titulo Sancti Martini in Montibus, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis, de Estoutevilla vulgariter nuncupatus, in regno Franciæ, singulisque Galliarum provinciis Apostolicæ Sedis Legatus, ad futuram rei memoriam. Ea quæ pro Ecclesiarum & monasteriorum quorumlibet statu in melius dirigendo, & ad divini cultûs confirmationem & augmentum providè processisse comperimus, ut illibata persistant, libenter cùm expedire videmus, nostri favoris munimine roboramus. Cùm itaque sicut fide dignorum relatione percepimus, dudum videlicet die vigesimâ-quartâ Septembris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo-sexto, Reverendus Pater Dominus Michael Episcopus Niocen. ad instantiam venerabilis Patris Domini Hugonis de Fetigniaco Abbatis regalis monasterii Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, cymiterium ejusdem monasterii tunc per sanguinis effusionem, citra tamen mutilationem, polutum, in toto ejus ambitu solemniter & juxtà canonicas sanctiones reconciliaverit, ac postmodum die sequenti sex altaria in Ecclesia ipsius monasterii, videlicet beatorum Philiberti, Antonii, Blasii, Georgii, Eustachii, & beatæ Mariæ Consolationis, in diversis capellis etiam publicè ac solemniter consecraverit, tamen quia ab aliquibus hesitari videtur, reconciliationem & consecrationem prædictas ex certis causis non ritè aut legitimè processisse; Nos ad omnem ambiguitatis scrupulum tollendum, & ut Christi fideles cum animarum eorumdem pace ac quiete divina inibi audire, & defunctorum corpora inhumari valeant, de præmissis certam notitiam habentes, præfatas reconciliationem ac consecrationem tanquam ritè & legitimè factas, sufficienti ad hoc potestate suffulti, approbamus & confirmamus, ac præsentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus si qui forsan intervenerint in eisdem. In quorum fidem & testimonium præsentes litteras per Secretarium nostrum infrascriptum fieri ac subscribi, nostríque sigilli jussimus appensione muniri. Datum in castro Palatii propè Forum Lugdunensis diocesis, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringintesimo quinquagesimo-secundo, die vigesimâ octavâ Octobris, pontificatûs sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri Domini Nicolai divinâ providentiâ Papæ quinti anno sexto. Signé sur le repli, --- Johannes-Baptista. ?? 1453. Provisions du Prieuré de Cunaud pour le Cardinal d’Estouteville, par l’Abbé de Tournus. Reverendo in Christo Patri & Domino Domino Guillermo miseratione, divinâ tituli Sancti Martini in Montibus Presbytero Cardinali de Estoutevilla vulgariter nuncupato, Archiepiscopo Rothomagensi dignissimo: Hugo de Fetigniaco permissione divinâ humilis Abbas Monasterii regalis Trenorchiensis, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, Sedi Apostolicæ immediatè subjecti, humilem & sinceram in Domino caritatem. Prioratum nostrum conventualem beatæ Mariæ de Cunaldo dicti Ordinis, Andegavensis diocesis, à nostro Monasterio immediatè dependentem, quem Reverendus Pater Dominus Ricardus Oliverii Sedis Apostolicæ Protonotarius tempore promotionis suæ ad Ecclesiam Constantiensem provinciæ Rothomagensis ex {274}dispensatione Sedis Apostolicæ in commendam obtinebat, per promotionem & cessationem commendæ hujusmodi vacantem, cujus collatio, provisio, & omnimoda dispositio ad nos pertinere dignoscitur, sive ut præmittitur, sive alias quovismodo, aut ex alterius cujuscumque persona vacet, vel per munus consecrationis eidem Domino Ricardo impendendum vacare contigerit, cum omnibus juribus & pertinentiis suis vobis tanquam sufficientissimo Patri & Domino conferimus, & assignamus, ac providemus; vósque in corporalem possessionem Prioratûs, juriúmque & pertinentiarum prædictorum in personam discreti viri Guillermi de Alneto Clerici Baiocensis diocesis, familiaris vestri traditionem inducimus, & tenore præsentium ponimus, regimen & administrationem ipsius Prioratûs V.R.P. in spiritualibus & temporalibus plenariè committendo: mandantes omnibus Religiosis dicti Prioratûs, quatenùs vobis tanquam legitimo administratori in omnibus pareant efficaciter & obediant: vobísque de fructibus, redditibus, proventibus, juribus, & obventionibus dicti Prioratûs uti & gaudere permittant & respondeant, ac faciant ab aliis plenariè & integrè responderi: jure nostro, ac Ecclesiæ ipsius Monasterii Trenorchiensis in omnibus semper salvo. In cujus rei testimonium sigillum nostrum magnum, unà cum signo Notarii & Curiæ nostræ Jurati, litteris præsentibus jussimus appositione muniri. Actum & datum in castro Pristiaci nostro dictæ Cabilonensis diocesis, die XXVII. mensis Octobris, anno Dominicæ Incarnationis currente millesimo quatercentesimo quinquagesimo-tertio. Præsentibus egregio viro Domino Francisco de Fetigniaco Legum Doctore, Præposito Ecclesiæ Gebennensis germano nostro, ac nobili viro Petro de Vergerio Domino Dulphiaci nepoti nostro, & religioso viro Domino Johanne Chalam Priore de Floreyo Claromontensis diocesis, ad præmissa vocatis & rogatis. Per præfatum Dominum Abbatem concessum, --- Thalust. ?? 1458. Taxes pour le recouvrement du Prieuté de Donzere. Sequitur rotulus per Nos Hugonem de Fitigniaco Abbatem monasterii regalis Trenorchiensis, Ordinis Sancti Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, factus & ordinatus auctoritate nostra, pro recuperando, levando, & exigendo subventionem, tributum, seu impositionem nuper concessas, & solvi ordinatas, tam per Nos, quàm dilectos nostros in Christo fratres Priorem majorem, & Deo devotum Conventum dicti nostri monasterii in pleno Capitulo modo more solito congregatum, venerabili & religioso fratri Hugoni Richalme moderno Priori prioratus beatæ Mariæ de Donzura Tricastrinensis diocesis, à dicto nostro monasterio immediatè dependentis, pro expensa facienda per dictum Priorem, ac missione inde sequente, super facto & causa reductionis dicti prioratus, qui longis temporibus fuit & remansit in manibus nonnullorum dominorum Episcoporum, qui ipsum violenter, & sine quocumque titulo detinuerint. Propter quod Nos Abbas, Prior major, & cæteri Religiosi dicti monasterii, Officiarii, & beneficiati in eodem, nec-non etiam omnes Priores prioratuum inferiùs nominatorum & specificatorum, fuimus & sumus taxati & impositi pro commodo Ecclesiæ monasterii, & totius Ordinis nostri, ad summas postnomina {275}cognomina suorum prioratuum descriptas. Pro quibus summis exigendis, levandis, & recuperandis, Nos Abbas præfatus, vos ipsos Religiosos, & Priores nostros inferiùs nominatos & descriptos modo, jure forma, ac censura in litteris nostris his præsentibus annexis contentis ac declaratis, videlicèt Nos Abbatem prædictum ad summam LXX. scutorum auri. Camerarium dicti monasterii nostri -- ad summam quinque scutorum auri. Celerarium dicti monasterii ------- ad summam sex ---- scutorum auri. Sacristam ipsius nostri monasterii ---- ad summam quatuor scutorum auri. Hostelarium dicti nostri monasterii -- ad summam XII. scutorum auri. Infirmarium dicti monasterii ------ ad summam quinque scutorum auri. Helemosinarium dicti monasterii --- ad summam quinque scutorum auri. Pictanciarium dicti monasterii ----- ad summam quatuor scutorum auri. Cantorem dicti monasterii -------- ad summam trium scutorum auri. Refectuarium dicti monasterii ----- ad summam trium scutorum auri. Priorem prioratus de Villario ------ ad summam XV. scutotum auri. Priorem de Stella -------------- ad summam sex scutorum auri. Priorem de Lovenco ----------- ad summam octo scutorum auri. Priorem de Perrolio Gebennens. diocesis, ad summam decem scutorum auri. Priorem sancti Philiberti, & de Mota ad summam octo scutorum auri. Priorem prioratus de Godeto ------ ad summam quindecim scutorum auri. Priorem prioratus de Vota -------- ad summam octo scutorum auri. Priorem prioratus de Bello-loco ---- ad summam sex scutorum auri. Priorem de Chaspignac ---------- ad summam quinque scutorum auri. Priorem prioratus S. Portiani, cum suis membris, ad summam trigenta quinque scutorum auri. Priorem prioratus de Floriaco ----- ad summam quatuor scutorum auri. Priorem prioratus de Perrigniaco ---- ad summam trium scutorum auri. Priorem prioratus de Cunaldo Andegavensis diocesis, cum suis membris, ad summam trigenta scutorum auri. Priorem prioratus sancti Philiberti Nigri monasterii, cum suis membris, ad summam XVIII. scutorum auri. Priorem Loduno, cum suis membris -- ad summam vigenti scutorum auri. Priorem prioratus sancti Philiberti de Grandi-lacu, cum suis membris, ad summam vigenti scutorum auri. Priorem prioratus sancti Vitalis ---- ad summam decem scutorum auri. Priorem prioratus de Machicolio ---- ad summam quinque scutorum auri. Priorem prioratus de Bellovidere supra mare, ad summam octo scutorum auri. Priorem prioratus de Turretis ------ ad summam sex scutorum auri. Sacristam de Donzura ------------ ad summam trium scutorum auri. Priorem prioratus de Galda ------- ad summam octo scutorum auri. Datum per copiam à proprio originali per me P. Bievri. ?? 1470. Permission accordée par l’Abbé de Fitigni à Jean de Toulonjon Prieur de Beauvoir, d’accepter l’Abbaïe de la Ferté. Hugo de Fitigniaco miseratione divinâ Abbas regalis monasterii Trenorchiensis, Ordinis sancti Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad sanctam Sedem Apostolicam nullo medio pertinentis, dilecto nobis in Christo {276}JOHANNI DE THOLONJON Priori prioratus nostri de Bellovidere supra mare, Lucionensis diocesis, à dicto nostro monasterio immediatè dependentis, salutem & sinceram in Domino caritatem. Cùm pro parte vestra Nobis fuerit expositum, quòd defuncto bonæ memoriæ JOHANNE DE SANCTO PETRO quondam Abbate monasterii Firmitatis supra Gronam, Cisterciensis Ordinis, Religiosi dicti monasterii concorditer in eorum Capitulo congregati, servatis solemnitatibus requisitis via Spiritûs Sancti, Vos in suum & dicti monasterii Abbatem & Pastorem uniformiter postularunt. Vosque considerantes super hoc deliberationem habere juridicam, ac etiam anima revolventes quòd absque nostra licentia hoc facere non potestis, Nobis propterea supplicaveritis, ut postulationem hujusmodi acceptandi concedere & impertiri dignaremur. Nos verò Abbas præfatus qui de vestra promotione fuimus & sumus contenti, attento quòd in nostro benè & laudabiliter vixistis monasterio, sperantes quòd in dicto monasterio Firmitatis, ac dignitate abbatiali in qua fuistis & estis postulatus, præesse & prodesse Domino concedente poteritis, licentiam ipsam acceptandi tenore præsentium vobis impertimur atque donamus, Vosque à nexibus quibus apud Nos estis ligatus atque astrictus, ex juramento vel voto, penitùs absolventes. In quorum præmissorum robur & testimonium hiis præsentibus litteris signo manuali subscripti Secretarii nostri signatis nostro impendente sigillo fecimus muniri. Actum & datum in castro nostro Pristiaci dictæ Cabilonensis diocesis, die undecima mensis Augusti, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo, præsentibus ibidem spectabili ac egregio viro Domino Francisco de Fetigniaco Legum Doctore, germano nostro, Præpositóque insignis Ecclesiæ Gebennensis, Religioso viro fratre Johanne Chalam Priore Floriaci, discretóque viro Domino natale Cuttini Presbytero Curato capellæ Beatæ Mariæ de Guinchay, Claromontensis & Matisconensis dioceseon, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis. Ita fuit coram me Matheo Malvaldi Presbytero Curato sancti Andreæ Pennosii, Lugdunensis diocesis, Notario, & Curiæ dicti Domini Abbatis jurato, teste signo meo manuali hîc apposito. Signatum-Malvalt. Pend un Sceau aux Armes de Fitigni. ?? 1471. Provisions de l’Abbaïe de Tournus pour l’Abbé de Toulonjon. Sixtus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Johanni Abbati monasterii Beatæ Mariæ & sancti Philiberti de Trenorchio Romanæ Ecclesiæ immediatè subjecti, Ordinis sancti Benedicti, Cabilonensis diocesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Suscepti cura regiminis cor nostrum continua pulsat instantia, ut singulis Ecclesiis & monasteriis, ne diutina revocationis incommoda sustineant, sed optatæ fœlicitatis in spiritualibus & temporalibus proficiant incrementis, salubriter providere curemus. Dudùm siquidem quondam HUGONE Abbate monasterii Beatæ Mariæ & sancti Philiberti de Trenorchio Romanæ Ecclesiæ immediatè subjecti, Ordinis sancti Benedicti, Cabilonensis diocesis, regimini & administratione dicti monasterii præsidente, felicis recordationis Paulus Papa II. prædecessor noster cupiens ipsi monasterio cùm vacaret, per Apostolicæ Sedis providentiam, utilem & idoneam præsidere {277}personam, dicti monasterii provisionem ordinationi & dispositioni suæ duxit ea vice specialiter reservandam, decernens ex tunc irritum & inanè, si secùs super his per quoscumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Et deinde monasterio prædicto per obitum ejusdem Hugonis Abbatis qui extrà Romanam curiam diem clausit extremum, Abbatis regimine destituto, ipsoque Paulo prædecessore de provisione dicti monasterii per eum aliter non disposito, sicut Domino placuit rebus humanis exempto; Nos divinâ disponente clementiâ ad apicem summi apostolatus assumpti, cùm à nonnullis revocaretur in dubium an aliquis præter Romanum Pontificem de provisionibus monasteriorum quas idem Paulus prædecessor dispositioni suæ cum interpositione decreti reservaverat, & quæ suo tempore vacaverant, disponere potuisset, ad hujusmodi ambiguitatis tollendum dubium declaravimus provisiones ipsas remansisse & remanere per hujusmodi reservationem & decretum affectas, nullumque de illis præter Romanum Pontificem disponere potuisse, sive posse quoquo modo, decernentes irritum & inanè si secùs de illis attemptatum forsan erat tunc, vel in posterum contingeret attemptari. Postmodum verò vocatione hujusmodi fide dignis relatibus intellecta, ad provisionem dicti monasterii celerem & felicem de qua nullus præter Nos hac vice se intromittere potuerit, sive potest reservatione, declaratione, & decretis obsistentibus supradictis, ne monasterium ipsum longæ revocationis detrimenta patiatur, paternis & solicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de præficiendo eidem monasterio personam utilem & idoneam, cum fratribus nostris habuimus diligentem; demùm ad te Priorem prioratus de Belverio supra mare, dicti Ordinis, Lucionensis diocesis, Ordinem ipsum expressè professum, in sacerdotio & ætate legitima constitutum, ac de nobili genere ex utroque parente procreatum, cui apud Nos de religionis zelo, litterarum scientia, vitæ mundicia, honestate morum, spiritualium providentia, & temporalium circumspectione, aliisque virtutum donis, fide digna testimonia perhibentur, direximus oculos nostræ mentis: quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua Nobis & eisdem fratribus nostris, ob dictorum tuorum exigentiam meritorum accepta, præfato monasterio, de ipsorum fratrum consilio auctoritate Apostolica providemus, teque illi præficimus in Abbatem, curam regimen & administrationem dicti monasterii tibi in spiritualibus & temporalibus plenariè committendo, firma spe, fiduciáque conceptis, quòd monasterium ipsum per tuæ circunspectionis industriam & studium fructuosum gratia Domini tibi assistente propitia regetur utiliter & prosperè dirigetur, gratáque in eisdem spiritualibus & temporalibus suscipiat incrementa. Quo circa discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatinus impositum tibi à Domino onus regiminis dicti monasterii suscipiens reverenter, sic te in ejus cura salubriter exercenda diligentem exhibeas, & etiam studiosum, quòd monasterium ipsum gubernatori provido, & fructuoso administratori gaudeat se commissum; túque præter æternæ retributionis præmia, nostram dictæque Sedis benevolentiam & gratiam exindè uberiùs consequi merearis. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo septuagesimo primo, pridie nonas Septembris. Pontificatûs nostri anno primo. --- In plumbo --- SIXTUS Papa IV. ?? {278}1477. Lettre du Roi Louis XI. contre l’Abbé de Toulonjon. Beatissime Pater, recenter informati fuimus, quòd à quinquennio, vel eo circâ, durante hostilitate quam Dux Burgundiæ vitâ functus, in nos & regnum nostrum animo indurato, infideliter ac temerariè ausus fuit per multos annos ingerere; vacante Monasterio seu Abbatia de Tornucio, Ordinis S. Benedicti, in bailiuïatu nostro Matisconensi, Religiosi Conventus ejusdem Monasterii de Tornucio, de sui futuri Abbatis & Pastoris electione capitulariter tractantes, in carissimum fratrem & consanguineum, dilectissimæ consortis nostræ Reginæ germanum, Franciscum de Sabaudiâ, sanctæ Sedis Apost. Protonotarium pro majori parte unanimiter consenserunt, ac eumdem in suum Abbatem & pastorem postularunt. Quibus mediis prædicto fratri nostro ab illo tempore in eadem Abbatiâ jus quæsitum est. Sed quia Dux memoratus, suæ infidelitatis satellites propagare & fovere solitus, fideles & benivolos nostros, in terris & dominiis nostris (quas violenter & usurpativè occupabat) subsistere pati non poterat, eâ de causâ jamdictum fratrem nostrum ab illo Monasterio suâ solitâ violentiâ expellere non erubuit: timens ne si dictus de Sabaudiâ Monasterium hujusmodi obtineret; cùm propinquo affinitatis nexu nobis jungeretur, ac erga nos fidelem benivolentiam & partitum nostrum semper observasset, id sibi detrimentum seu præjudicium afferre posset. Ac in Abbatem ipsius monasterii, quemdam nuncupatum de Toulongeon, alterum ex suæ infidelitatis fautoribus & complicibus nobis inimicissimis intrudere fecit; sublatâ ipsi fratri nostro, ac etiam dictis Religiosis omnimodâ facultate, jus suum dictæ postulationis apud Sedem Apostolicam & in partibus prosequendi. Cùm autem (Pater Beatissime) nostrà præcipuè intersit, quòd dignitatibus abbatialibus & prælaturis regni nostri, & potissimè illis quæ de fundatione regali existunt, ac in extremitatibus regni nostri situantur, personæ proficiantur nobis fideles & securæ: præfatúsque de Toulongeon à Comitatu Burgundiæ originem traxerit; in quo fratres, avunculos, parentes & consanguineos adhuc habere notorium est, qui unà cùm illis nobis rebelles & inimicos sese efficaciter hactenùs constituerunt, & pro talibus notoriè ostendere non formidarunt: quapropter quamquam fiduciam neque securitatem de ipso circà ipsius monasterii administrationem, quod à nobis sub fidelitatis juramento tenetur, ullatenùs habere non possemus. Eas ob res Vestram Sanctitatem majorem in modum obsecramus, quatenùs præfato de Toulongeon, pro bono reipublicæ regni nostri, & patriæ Matisconensis (quam de antiquo domanio Coronæ nostræ existere certum habetur) ac subditorum nostrorum ejusdem pace & tranquillitate, ab eâdem Abbatiâ sublato, postulationem præmissam de prædicto fratre nostro in Abbatem prædicti monasterii per Religiosos memoratos factam confirmare: ac ipsum in Abbatem & Pastorem sæpe-dicti monasterii præficere & ordinare dignetur. In quo cùm ipsius fratris & consanguinei nostri opulentam provisionem juxta sui status exigentiam summopere desideremus, veluti satìs perpenderit Sanctitas Vestra; permaximam complacentiam nobis efficiet Sanctitas prælibata. Quam feliciter & votivè pervalere concupimus in dies perlongævos. Scriptum, &c. Devotus Filius vester, REX FRANCORUM. ?? {279}1489. Echange entre l’Abbé & le Chambrier de Tournus. Nos Johannes de Tholonjone Dei & Apostolicæ Sedis gratiâ Abbas Regalis Monasterii Trenorchii, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad eandem sanctam Sedem nullo medio pertinentis; & nos Johannes de Fitigniaco in Decretis Bacchalaureus, Camerarius totúsque ejusdem monasterii Conventus, in Capitulo ejusdem ad sonum campanæ more solito omnes in unum convocati & congregati, capitulantésque & Capitulum nostrum tenentes pro negotiis subscriptis, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis & audituris, quòd cùm nobis Abbati præfato ad causam dicti nostri monasterii, & alias legitimè inter cæteras prærogativas aliáque jura nobis competentia ab antiquo comperierit, spectaverit & pertinuerit, competatque spectet & pertineat Dominium in parte Villâ Trenorchii, totóque territorio ejusdem, ac omnimoda Jurisdictio alta, media & bassa, ac merum mixtum imperium habuerimúsque & habeamus ibidem Judices nostros, ordinarium videlicet, & appellationum, Procuratorem, Scribam, Servientes & alios Officiarios pro exercitio dictæ Jurisdictionis nostræ. Quiquidem Officiarii nostri cognoscere, dicidere & determinare consueverint in Jurisdictione nostra prædicta de omnibus & singulis causis tam realibus, mixtis, quàm personalibus, casibúsque tam civilibus quàm criminalibus in dicta Jurisdictione nostra conjunctè contingentibus & propriè dependentibus, consueverint etiam atque solita sint in Curia nostra ordinaria quæcumque testamenta in Villa & Territorio nostris prædictis recepta publicari & aperiri, ac fieri instrumenta publicationum & appertionum eorumdem, nec-non dari tuttores & curatores impuberibus & aliis in pupillari & minori ætate vigenti quinque annorum consistentibus, ac etiam inventaria bonorum talium minorum; omniáque & singula alia facere & perficere quæ ad exercitium omnimodæ nostræ Jurisdictionis videlicet altæ, mediæ & bassæ incumbunt facienda & exercenda. Nos verò Camerarius præfatus ad causam officii Camerariatûs hujusmodi etiam ab antiquo inter cætera jura dicto nostro officio pertinentia habuerimus & habeamus omnimodam jurisdictionem & justitiam altam, mediam & bassam cum mero & mixto imperio infrà mœnia sive clausuram dictæ villæ Trenorchii, & pro exercitio ejusdem, etiam habuerimus & habeamus judicem, procuratorem scribam, servientes & alios officiarios dictæ jurisdictionis; nec non etiam in quadam portione dicti territorii Trenorchii nuncupati de Menon pro medietate, & pro toto in quibusdam vineis, terris, & teppis scituatis in dicto territorio Trenorchii loco dicto en Bô, de antiquo Domanio dicti officii Camerariæ existentia, nec non duas tertias partes Bichonagii dictæ villæ Trenorchii: habuerint etiam & habeant, dicti officiarii nostri jus & facultatem cognoscendi, determinandi, & decidendi de omnibus & singulis causis & casibus tam civilibus quàm criminalibus, causis etiam realibus, mixtis, personalibus, & aliis quibuscumque in dicta villa evenientibus & contingentibus qualitercumque, & tam super nostros dictæ villæ & jurisdictionis nostræ prædictæ subditos quàm extraneos, & alios in jurisdictione nostra prædicta repertos & in Curia nostra evocatos, omnésque & singulos malefactores in jurisdictione nostra prædicta fore facientes seu delinquentes incarcerandi carceribúsque nostris mancipandi & intrudendi, {280}corrigendi seu puniri & corrigi, faciendi secundùm exigentiam casuum, omnésque & singulas emendare, tam magnas quàm parvas in Curia nostra adjudicatas & declaratas à condemnatis habendi condemnatósque pro recuperatione earumdem cogi, & compellendi jure remedii opportuni, nobísque dictas emendas applicandi & illas donandi, remittendi etiam habuerimus & habeamus nos Camerarius præfatus ad causam dicti nostri Camerariatûs officii jure & facultatem levandi, exigendi & percipiendi laudemia omnium & singulorum hereditagiorum quæ venduntur in dicta jurisdictione nostra nec non in medietate dicti Transverii de Menon, & in dictis hereditagiis de Bô superiùs mentionatis; Nobisque seu officiariis nostris prædictis competat jus & facultas escandilandi & signandi quascumque mensuras tam bladi, vini, olei, salis, quàm aliarum rerum in dictâ Villâ, ad mensuram sive pondus vendi solitarum, illásque tradendi, visitandi, marquandi, nec-non etiam ulnas tam panni quàm etiam telæ, etiam dandi, escandilandi & marcandi, illásque apportari faciendi penes nos & Officiarios nostros; cridas & præconizationes, ordinationésque ex parte nostra, cridandi, præconizandi & notificari faciendi, omnésque & singulas denariatas in dictâ Villâ visitari solitas visitandi, minúsque sufficientes capiendi, confiscandi; ordinationésque pistoribus dictæ Villæ Trenorchii super panis albi confectione faciendi, illos visitandi, minorísque ponderis repertos, seu minùs benè decoctos & præparatos capiendi, confiscandi, & emendare propter hoc declarandi: cùm etiam nobis competat jus percipiendi ventas in dictâ Villâ Trenorchii, nec-non etiam habendi statera & pondus dictæ Villæ Trenorchii, fructúsque & emolumenta earumdem ventarum stateræ & ponderis percipiendi & exigendi, nobísque appropriandi: & ultra præmissa nobis competat, spectet & pertineat præpositura Jurisdictionis officii Celerariæ dicti regalis Monasterii quam præposituram acquisiverimus à tunc vivente & nunc defuncto fratre Petro Debaliva quondam Camerario & prædecessore nostro immediato, cum suis fructibus, valoribus & emolumentis quibuscumque; cùm etiam ad causam hujusmodi duarum Jurisdictionum plura hactenùs evenerint jurgia & debata inter Officiarios nostros prædictos hinc indè, & dictum contingat evenire super remissiones causarum quæ nobis hinc indè pertinere dicebantur, prout nos partes prædictæ confitemur præmissa enarrata coràm Notariis & testibus subscriptis fore vera. Hinc est quòd nos Abbas & Camerarius præfati pro bono & utilitate dicti nostri Monasterii & officii Camerariatûs hujusmodi, ut etiam dictæ Jurisdictionis meliùs & minoribus sumptibus exerceantur, nos partes prædictæ & quælibet nostrum de consilio laude & consensu dicti totius nostri Conventûs fecimus, contraximus, facimúsque, contrahimus & passamus per præsentes inter nos ad invicem, pacta, pactiones, tractatus, cessiones, remissiones, recompensationes, promissiones & obligationes sequentes, videlicet quòd nos dictus Camerarius scienter & sponte nostra cedimus, transportamus & penitùs quittamus pro nobis & successoribus nostris in dicto officio Camerariatûs omnem illam Jurisdictionem, totumvè illud Dominium quam & quod habemus in dictâ Villâ Trenorchii, {281}nec-non nostram medietatem Jurisdictionis quam habemus in dicto transverso de Menon, & illud etiam quod habemus in hereditariis prædictis de Bô, præpositurámque dictæ Jurisdictionis Celerariæ, at jus prædicti bichonagii nobis competens, nec-non etiam jus levandi, percipiendi & exigendi omnia & singula laudemia quæ perceptura abinceps eramus, aut esse poterimus in dictis Villâ & territorio Trenorchii, licet aliqua servitia forent nobis & officio nostro Camerariatûs debita, unà cum omnibus prærogativis, præeminentiis, franchisiis, libertatibus & aliis quibuscumque juribus nobis dicto Camerario competentibus, pertinentibus, & spectantibus competeréque spectare & pertinere debentibus in jurisdictione & justitiâ prædictis exercitióque ejusdem, ac aliis supra manatis & mentionatis dumtaxat. Et pro recompensatione dictarum Jurisdictionum, bichonagii, laudemiorum & aliorum prædictorum jurium, Nos dictus Abbas scienter & proindè pro nobis & successoribus nostris Abbatibus perpetuò damus, cedimus, transportamus, remittimus, & penitùs quittamus dicto Camerario præsenti & suis in dicto officio successoribus perpetuò videlicet totum nostrum Decanatum de Prienne cum omnibus & singulis juribus, valoribus & emolumentis ejusdem tam fuerint in decimis, semidecimis, servitiis, pratis, terris, domibus, curtilibus, domaniis, nemoribus, quàm aliis quibuscumque juribus ad dictum Decanatum spectantibus, aut quomodolibet pertinentibus; Demptâ & nobis Abbati præfato successoribúsque nostris Abbatibus reservata una parte seu portione dicti Decanatus valente viginti libras turonenses annui redditûs dumtaxat; Et ulteriùs eidem Camerario & suis successoribus Camerariis damus & cedimus medietatem partem decimæ nobis Abbati competentem in transverso prædicto de Menon, cæteris verò juribus prærogativísque & præeminentiis ad dictum Camerarium pertinentibus demptis prædictis per eum supra cessis & remissis sibi salvis remanentibus; Qui Camerarius verominùs onera assueta & debita ad causam dicti sui Camerariatûs officii modo assueto supportabit, & supportare tenebitur. Nos verò Abbas onera Jurisdictionis prædictæ & Gueyti bordarum dumtaxat supportabimus & supportare tenebimur. In quorum omnium & singulorum præmissorum fidem robur & testimonium sigilla nostra Abbatis, Conventûs & Camerarii præfatorum his præsentibus litteris & similibus duplicatis duximus apponendi. Actis & datis in dicto Capitulo dicti monasterii, in quo erant præsentes, volentésque & consentientes prout supra videlicet Fratres nostri, Claudius de Ugnyaco Prior major, Joannes de Messey Subprior, Joannes de Andelost Prior de Villario ac Infirmarius, Ludovicus de Charnoz Hostellarius, Katherinus de Durestal Sacrista, Gabriel de Charnoz Helemosinarius, Joannes Cadoti Refectuarius, Jacobus de Ruppe Cantor, Guillermus de Vaulgrignieuse, Joannes du Bulay, Jacobus de Saxo, Philibertus de Balma, Joannes de Rabutin, Ludovicus de Saxo, Guillelmus Trutteti, Bernardus de Charnos, Bernardus de Traves, Petrus de Nyuviac, & Joannes & Claudius de Semeur Religiosi dicti monasterii, die Martis in vigilia Nativitatis Beati Joannis-Baptistæ vigesima tertia mensis Junii, anno Domini millesimo quatercentesimo octuagesimo nono, præsentibus nobilibus venerabilibúsque ac viris honestis Domino Petro {282}de Vergeyo milite, Domino Dulphiaci, Stephano Dessetinus, Anthonio Darcy domicellis, Magistro Othonnio de Vergeyo Præposito de Champlite, Guillermo de Nemeryo Judice. ?? 1493. Verbal de la remise de quelques Reliques de S. Filibert, pour l’Abbaïe de Jumieges. Anno Domini millesimo quatercentesimo nonagesimo tertio, & die Dominicâ post festum Ascensionis Domini, 19 mensis Maii, ante magnum Altare Abbatiæ regalis Monasterii Trenorchii, cum magna solemnitate & devotione, & ad supplicationem Reverendi in Christo Patris & Domini Domini Jacobi de Ambosia Abbatis Cluniacensis, & de Jumieges, aperta fuit cassa præsens, in qua requiescit corpus sanctissimi Philiberti, quondam dictæ Abbatiæ de Jumieges Abbatis & Fundatoris, & in plurium Christi fidelium præsentia ibidem cum magna devotione affluentium, & quamplurium nobilium virorum, Marci de Tholonjone, Joannis de Durestal, Petri de Bugnes, Eustachii Pelice, & plurium ut suprà aliorum, & de ossibus dicti sanctissimi corporis traditum fuit venerabili ac viro egregio Fratri Antonio de Rupe Priori majori dicti monasterii Cluniacensis, ac Priori de Charitate, ac de Mortua-aqua; & per venerabiles religiosos viros, Priorem majorem, & Conventum dicti Monasterii Trenorchii, videlicet unam costam, & unam partem maxillarum: qui onus cepit ipsa reddere, portare & requiescere facere in dicto Monasterio de Jumieges, prout per instrumentum per nos Notarios subsignatos receptum continetur. Ita fuit actum in quorum suprà testium præsentia, & mei Robini, & mei etiam Bruneti. ?? 1501. Charte du Roi Louis XII, qui en transcrit & confirme plusieurs autres. Loys par la grace de Dieu Roy de France, sçavoir faisons à tous présens & à venir, Nous avoir receu humble supplication de nos chers & bien amez les Religieux, Abbé & Couvent de l’Eglise & Monastere de Tournus, contenant que par feuz nos prédécesseurs les Roys de France leur ont été donnez & confirmez plusieurs priviléges, franchises & libertez, lesquels leur ont été confirmez par feu notre très-cher Seigneur & cousin le Roi Charles dernier décédé que Dieu absoille, desquels priviléges & confirmations la teneur s’ensuit. KAROLUS Dei gratiâ Francorum Rex, notum facimus universis præsentibus pariter & futuris, Nos ad supplicationem dilectorum nostrorum Religiosorum, Abbatis & Conventûs Ecclesiæ seu Monasterii Trenorchiensis, felicis recordationis, & inclitæ memoriæ Domini avi nostri Karoli Francorum Regis inclitissimi septimi, cujus animæ propitietur Altissimus, & pace fruatur, super immunitatibus, franchisiis, libertatibus & privilegiis Ecclesiæ seu Monasterii Trenorchiensis, nec-non ejusdem Monasterii Religiosis per quosdam prædecessores nostros hactenùs concessis & largitis, pérque Dominum avum nostrum confirmatis, vidisse Litteras formam quæ sequitur, continentes. KAROLUS Dei gratiâ Francorum Rex, notum facimus universis præsentibus pariter & futuris, Nos ad supplicationem dilectorum nostrorum Religiosorum, Abbatis & Conventûs Ecclesiæ seu Monasterii Trenorchiensis, felicis recordationis & inclitæ memoriæ Domini progenitoris nostri Karoli Francorum Regis inclitissimi ultimò decessi, cujus animæ propitietur Altissimus, & pace fruatur: {283}super immunitatibus, franchisiis, libertatibus & privilegiis Ecclesiæ seu Monasterii Trenorchiensis, nec-non ejusdem Monasterii Religiosis per quosdam prædecessores nostros hactenùs concessis & largitis, pérque Dominum progenitorem nostrum confirmatis, vidisse litteras formam quæ sequitur continentes. KAROLUS Dei gratiâ Francorum Rex, ad perpetuam rei memoriam. Inter cæteras curarum fluctuationes quibus circà regimen subditorum nostrorum sollicitudo nostra distrahitur, prædecessorum nostrorum facta magnifica cunctis manifesta fidelibus antè considerationis nostræ intuitum revocamus, qui cunctos undique rebelles & inimicos in sui fortitudine brachii conterentes, in immensum regni sui fines & gloriam dilatarunt, quod eis à Majestate divinâ concessum fuisse credimus, ob eximiæ devotionis affectum quem ad sanctas Ecclesias, Ecclesiarúmque ministros & servos Dei, continuatis temporibus noscuntur habuisse. Nimirum sicut nostra tenet fiducia, ille qui in altis habitat, & humilia respicit, quique regibus dat salutem, & per quem Principes dominantur, beneficia largiflua terrenorum, & opera caritatis quæ à viris magnificis Ecclesiis & servis suis in ejus nomine liberaliter impendi considerat, sibi testatur impensa, & benefactores ipsos juxta suæ dispositionis libram gloria remunerat & honore. Novit enim regalis magnificentia, quòd & regni nostri subditos hæsitare non credimus, Ecclesiam seu monasterium Trenorchiense, per progenitores nostros Francorum pios Reges, in honore intemeratæ Virginis gloriosæ matris Dei, & beatissimi Philiberti Confessoris, præcipuè fundatam fuisse, ac muneribus largifluis bonorum terrenorum dotatam, privilegissque & gratiis quampluribus decoratam. Quorum recordationis inclitæ Karolus quondam Rex Francorum gloriosus, regni sui anno trigesimo-quinto, Pipini quondam Regis proavi Sanctíque Karoli quondam Imperatoris Romanorum, Regis Francorum avi, Ludovici Augusti atque Regis patris suorum, vestigiis inhærendo, dictæ Ecclesiæ seu monasterio, privilegium & dona in eodem contenta donavit, infrà scriptum sub his verbis. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Karolus gratiâ Dei Rex, &c. ... comme ci-devant, pag. 91. & suiv. jusqu’à Amen, amen. Claræque memoriæ Henricus Rex qui regnabat anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo LIX. devotione ductus apud Deum, anno regni sui XXIX. aliud privilegium, per felicis recordationis Regem Philippum consanguineum nostrum carissimum confirmatum, concessit Ecclesiæ supradictæ, prout per litteras dicti consanguinei nostri vidimus apparere, per hanc formam. PHILIPPUS Dei gratiâ Francorum Rex, notum facimus universis præsentibus pariter & futuris, Nos quasdam litteras regias, seu privilegia, ab olim à nostris antecessoribus Francorum Regibus, dilectis & fideli nostris Abbati & Conventui Monasterii Trenorchiensis concessa vidisse, ac coram nobis perlegi seriosè fecisse, quarum tenor sequitur in hac verba. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Henricus .... &c. comme ci-devant, pag. 126. & suiv. jusqu’à Henrici filio. Nos verò omnia & singula suprascripta rata, grata & firma habentes, ac nostrâ plenâ deliberatione consilii, ac piis antecessorum nostrorum vestigiis inhærendo, gratiosè in omnibus innovamus, {284}corroboramus, laudamus, approbamus, & ratificantes plenissimè ex certâ scientiâ nostrâ autoritate regiâ confirmamus. Quæ ut rata & stabilia futuris perpetuis temporibus inviolabiliter perseverent, nostrum fecimus præsentibus litteris apponi sigillum. Actum Parisius nostro generali Parlamento sedente, anno Domini millesimo trecentesimo-octavo, mense Martio. Nec-non bonæ memoriæ Ludovicus olim Rex Francorum, & Dux Aquitanorum, qui regnavit in anno Domini millesimo centesimo XLVI. regni verò sui decimo, præfatæ Ecclesiæ seu Monasterio Trenorchiensi infrà scriptas concessit litteras, formam quæ sequitur continentes. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Ludovicus .... &c. comme ci-devant, pag. 160. & suiv. jusqu’à Cadurci Cancellarii. Et cùm præfata Ecclesia seu Monasterium Trenorchiense, Religiosíque, Abbas & Conventus ejusdem moderni, &c. ... comme ci-devant, pag. 249. & suiv. jusqu’à sexagesimo septimo, mense Decembris. Quas quidem litteras præinsertas, ac omnia & singula in eis contenta, ratas & gratas, ratáque & grata habentes, laudavimus, approbavimus, ratifficavimus, déque speciali gratiâ, certâ scientiâ, & auctoritate nostris, tenore præsentium laudamus, approbamus, ratifficamus & confirmamus, & in quantum opus est renovamus. Quocirca Baillivo Matisconensi, Senescallo Lugduni, Judicibúsque nostri majori & ressorti Senescalliæ Lugduni, Castellanis nostris S. Gengulphi, Colcharum, Portus Chanorti, S. Symphoriani castri, & Poilliaci monialis, cæterísque Justiciariis nostris, aut eorum Locatenentibus, præsentibus & futuris, & eorum cuilibet, seriè præsentium committimus & mandamus, quatenùs prædictos supplicantes, eorúmque sequaces & posteros præfati monasterii Religiosos, antefatis privilegiis, franchisiísque, ac aliis in præinsertis nostris litteris contentis, uti & gaudere plenariè, pacificè & quietè, faciant, patiantur & permittant, absque ipsos in præmissis aut aliquo præmissorum, qualitercumque sit impediendo seu molestando, impediréque seu molestare aut inquietare modo quovis, permittendo: quin imò si ab in eis aut præmissorum aliquibus impedimentum aliquod præstaretur, statim illud tollant & auferant, seu tolli & admoveri, ac ad statum pristinum & debitum deduci faciant indilatè, quos ad hoc compellendos noverint viriliter & debitè compellendo. Quæ ut stabilitatis perpetuæ robur obtineant, nostrum in absentiam magni ordinatum præsentibus litteris jussimus apponi sigillum. Nostro in cæteris, alienóque in omnibus, juribus semper salvis. Datum Lugduni undecimâ die mensis Junii, anno Domini millesimo quatercentesimo tricesimo-nono, & regni nostri decimo-septimo. Sic signatum per Regem in suo consilio, in quo Domini Dux Borbonii, & Karolus de Andegavia Cœnomaniæ Comes, nec-non Marchiæ, & Tancarvillæ Comites, Archiepiscopi Tholosæ, & Viennensis, ac Magalensis Episcopus, Marescallus de Fayeta, Magister Johannes Rabatelli in Parlamento Præsidens, Domini de Calvomonte, de Precigneyo & de Coetivi, & alii quamplures erant. Pichon. Quas quidem litteras præinsertas, ac omnia & singula in eis contenta, ratas & gratas, ratáque & grata habentes laudavimus, approbavimus, ratifficavimus.... &c. comme ci-dessus, lig. 16, jusqu’à lig. 35. Datum {285}Divione mense Junii, anno Domini millesimo CCCC. nonagesimo-quarto, & regni nostri undecimo, & signatum super plicam, per Regem, Episcopo Macloviensi, Dominis de Gye, & de Baudricourt Marescallis Franciæ, Magistro Johanne de Gannay Curiæ Parlamenti Præsidente, & aliis præsentibus, Robertet. Visa. Contentor Menon, & suprà dorso, Registrata. Tous lesdits privileiges & choses dessusdites lesdits Supplians ont depuis tousjours joy & usé, joissent & usent encores de présent, Nous requerans iceulx leur confermer, & sur ce leur impartir notre Pour ce est-il que Nous les choses considerées, desirans auxdits Supplians leur subvenir selon l’exigence des cas, iceulx privileiges, & tout le contenu en ces présentes, avons louez, ratiffiez, confermez & approuvez, louons, confermons, ratiffions & approuvons la teneur de ces présentes de notre grace espéciale, plaine puissance & auctorité Royal, pour en joir & user par lesdits Supplians & leurs successeurs tant & si avant qu’ils en ont peu avoir & joy & usé, & qu’ils en joissent & usent à présent. Donnons en mandement par ces présentes aux Bailliz de Mascon, Seneschal de Lyon, Juges Mages & Ressors de ladite Seneschaussée, Chastellains de Saint-Jean, & à tous nos susdits Justiciers & Officiers Lieutenans présens & à venir, & à chacun d’eux si comme à lui apartiendra, que de nos présentes grace, confirmation, ratiffication & approbation, & choses dessusdites confirmez, louez, ratiffiez & confermez user plainement & paisiblement sans souffrir leur être fait, mis ou donné, ores ne pour le temps avenir en la joissance des dessusdits privileiges, aucun destor; si quelqu’un donnoit quelque empeschement les oster estoit, ils le ostent ou fassent oster, réparer & remettre incontinent & sans délai en premier estat & deu. Et affin que ce soit chose ferme & estable Nous avons aux presen sauf en autres choses notre droit, & l’autrui en toutes. Donné à Lyon au mois de Aoust, l’an de grace mil cinq cent un. Sur le repli ---- Par le Roi, Maistre Charles des Potoz Maistre des Requestes Ordinaires de l’Ostel, & autres présens, Girault. Sur le dos est écrit --- Confirmées par l’Ordonnance derniere de Bloys; article cinquante-huitiesme. A Monseigneur, Monsieur de Cormery, Maître de la Chapelle du Roy, Vicaire Général de Monseigneur Révérendissime & Illustrissime Cardinal de Guyse, Abbé de Tournus. ?? 1563. ?? Ex posent humblement vos obéissants Orateurs & Religieux le grand Prieur & Couvent de l’Abbaye de Tournus, que pour la malice du tems, ensemble quelque mauvais mesnage, par faute d’expérience, de ceux qui ont gouverné par ci-devant l’Office de Pitancier de ceans, cet Office est tellement diminué, que pour cejourd’hui il n’est suffisant pour la nourriture desdits Religieux aux jours chargés de la livraison, qui sont Dimanche, Mardi, & Jeudi, laquelle livraison est de chair: l’Hostelier fournit les autres quatre jours, à {286}chacun cinq œufs par jour. Le revenu dudit Office de Pitancier est & consiste aux prinses de deux Bénéfices petits, assis au Dauphiné, jusques ici occupés par les ennemis de l’Eglise. L’ung est la Motte de Gallairre, l’autre est Saint Philibert d’Albon, tous deux au diocèse de Vienne. Messire Robert de Lénon court de bonne mémoire, en son vivant Archevêque de Rheims, & Abbé de ce lieu, pour satisfaire à ce que dessus, acheta la Prévôté de cette Ville, d’un Seigneur d’Arnaut, & la donna au Couvent de céans, chargée de quelques anniversaires: de laquelle Prévôté le revenu consiste au tiers denier des amendes de la Justice, & des lods & ventes, & quelques autres droits amplement déclarés aux Lettres d’acquisition. Aussi sont compris en ladite Prévôté une maison assise audit Tournus, ung pré, & une piéce de terre. Fault entendre, Monseigneur, que ladite maison est de grands frais pour l’entretenement d’icelle: nous avons été par plusieurs fois en délibération de vendre ladite Prévôté, mais toujours sous le bon plaisir de Monseigneur le Reverendissime Cardinal de Tournon nostre Abbé, lequel se délibéroit lui-même la prendre avec bonne & suffisante récompense. Plusieurs de cette Ville se présentoient pour entrer en marché avec nous: mais toujours nous a semblé chose indécente, que le Seigneur Abbé de Tournus eut compagnon un sien subject, aux droits que dessus. Par ce, Monseigneur, nous vous suplions que vostre bon plaisir soit retirer ledit Office de Prévôté, pour le réünir & reincorporer à la table abbatiale dont il est sorti premiérement: & au lieu de ce, nous donner quarante livres de pension deubz par les habitans dudit Tournus, lesquelz quarante livres Monseigneur le Reverendissime Cardinal de Tournon a retirées par eschange de l’Hostelier de ceans, à raison de quoi ladite pension se nomme encore aujourd’hui la taille de l’Hostelier. Ensemble qu’il vous plaise nous laisser ladite maison, pré, & terre pour en faire notre prouffit au mieulx qu’il nous sera possible. Ce faisant le revenu de Monseigneur ne sera en aulcune chose diminué, & nostre petite Communauté en prendra accroissement: que sera chose qui nous obligera à jamais de prier le Créateur pour vous donner en santé longue vie, & accroissement de vos estats & honneurs, ensemble de Madame votre Sœur, & Messieurs vos Nepveux. Ce jourd’hui troisiéme jour de Juillet mil cinq cens soixante-trois. Vos humbles & obeissants Orateurs les grand Prieur & Religieux dudit Tournus. Nous Grand Vicaire avons accordé la présente Requête. Fait à Randan lesdits jour & an. Signé, J. de la Rochefaucaud. ?? 1576. Lettre de M. de Charni Gouverneur de Bourgogne, à M. le Grand Prieur de Tournus, du 1. Mars 1576. Monsieur le Grand Prieur, j’ai reçû votre Lettre, & la copie que m’avez envoyée de celles que le Sieur de Piseay Commandant dans Lourdon vous a escrites. Ses déportements sont trop violents, & de peu de durée. Et sur la demande qu’il vous fait, je vous dirai, avec deffenses bien expresses que je vous en fais, que n’ayez à lui envoyer ni faire délivrer aucuns deniers, lesquels lui serviroient pour se fortifier de plus en plus en sa retraite: & il vaut beaucoup mieux les réserver pour les employer à l’en chasser, & en nettoyer & purger le Pays, comme je l’espere faire si nous n’avons la paix bien-tôt. C’est tout ce que vous aurez de moi pour ce coup. Priant Dieu, après mes recommandations {287}de bon cœur à votre bonne souvenance, vous avoir Monsieur le Grand Prieur, en sa sainte & digne garde. De Paigny le premier jour de Mars 1576. ---- & de sa main ---- Votre bien affectionné ami, Charny. Il lui en écrivit une autre de Rahon le 6 Aoust, pour lui dire qu’il écrivoit au Capitaine Myramont pour faire sortir des Villages de Presti & la Crot, les Troupes qui y étoient. ?? {294}1623. Bulle de sécularisation de l’Abbaïe de Tournus. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Episcopo Cabilonensi, salutem & apostolicam benedictionem. Æquum reputamus & rationi consonum, ut ea quæ de Romani Pontificis gratiâ processerunt, licèt ejus superveniente obitu litteræ desuper confectæ non fuerint, suum sortiantur effectum. Dudum siquidem felicis recordationis Gregorio Papæ XV. prædecessori nostro, nomine dilecti filii nostri, tunc sui, Francisci tituli Sancti Calixti Presbyteri Cardinalis, de la Rochefoucault nuncupati, perpetui Commendatarii monasterii Regii S. Philiberti, oppidi Trenorchii, Ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, à Sede Apostolicâ immediatè dependentis: ac etiam pro parte dilectorum filiorum Conventûs ejusdem Monasterii, exposito quòd olim direpto oppido prædicto, ipsóque Monasterio semel atque iterum combusto, illud bellorum & temporum injuriâ ita angustis reædificatum fuerat terminis, eóque modo compositum {295}atque dispositum, ut fortalitii & arcis militaris potiùs quàm Monasterii aut religiosi loci formam referret. Quo fiebat ut cùm ad ripam fluminis Araris, non procùl à Comitatu Burgundiæ alieni dominii provinciâ situm esset, statim atque aliqui tumultus bellici sivè in Galliâ, sive in dicto Comitatu exurgebant, aut eorum vel minima suspicio suboriebatur (ut in locis confinium fieri solet) idem oppidum præsidiariis militibus muniebatur, quibus nullus alibi quàm in dicto Monasterio mansionis seu stationis locus esse poterat: cum quibus durante præsidii tempore, monachis necessario vivendum erat: & ut licentiosa militum vita in omnes impietates facilè prorumpebat, víxque aut divinis aut humanis legibus ullis in recti & honesti debito continebatur; Monachi ipsi in continuâ eorum cohabitatione multa videre, multáque audire & pati cogebantur quæ Religiosis oculis videri & auribus audiri planè indignum erat, & ex quorum consuetudine, videntium & audientium animi facillimè corrumpebantur, pravósque habitus induebant. 1. Nec verò belli tantùm, sed etiam pacis tempore necessariæ sæcularium conversationi obnoxii erant. Cùm enim carceres, & auditorium Justitiæ sæcularis dicti oppidi (cujus idem Abbas & Conventus in temporalibus Domini existebant) intrà ipsius Monasterii septa constituta essent; nullúsque inibi hortus, aut alius competens locus adesset, ubi dicti Monachi à sæcularium consortio semoti, honestis suis recreationibus & conversationibus inter se vacare possent, eis sæcularium commercium prorsùs inevitabile erat: sed utróque & belli & pacis tempore, necessariam eámque habebant perpetuam eorum conversationem. 2. Quo factum erat, ut jampridem in eodem monasterio ab exactâ vitæ regularis observantiâ ita declinatum esset, ut vix ullum præter exteriorem habitum & vestitum, illius vestigium superesse videretur. Ut enim habitum facit consuetudo, Monachi ex inveteratâ sæcularium conversatione proprii status immemores, contra solemnis voti paupertatis ab ipsis emissi substantiam, aboletâ prorsúsque eliminatâ fraternâ & religiosâ rerum communione, proprietatibus sese addixerant, & de suis portionibus monachalibus, suorúmque officiorum fructibus in privatos usus disponebant; hísque proprietatibus assueti, veluti negotiatores privata bona acquirebant: intrà monasterii septa & proprias cellas, seu domos, parentes, consanguineos, amicos, & quoscumque eis benevisos sæculares pro mero & libero eorum arbitrio diù noctúque recipiebant, ac similia faciebant quæ merè sæculares facere consueverant. 3. Immò verò ab aliquot jam annis divina officia ad instar Presbyterorum & Capitulorum sæcularium celebrare, illísque non interessentes per subtractionem fructuum præsentibus accrescentium multare consueverant: vitámque ducebant sæcularibus potiùs quàm regularibus congruentem. Cúmque non ita pridem Spiritu Sancto eorum mentibus inspirante ad cor reversi, & considerantes in quàm manifesto perditionis statu versarentur; ipsíque sancti eorum Patris & Institutoris S. Benedicti Ordinem, ejúsque Regulæ observantiam professi, in continuâ ejus transgressione viverent, víxque illius præter apparentem & superficialem exterioris habitus gestationem quicquam observarent: quânam ratione miserando eorum statui provideri, diúque in dicto {296}Monasterio collapsa, ipsíque desueta disciplina regularis restitui posset quærerent; neque tamen omnibus modis cogitatis longâ & maturâ deliberatione præhabitâ, ullus illius restituendæ modus occurreret; cum illius observantiam continua militum, aliorúmque sæcularium conversatio impediret, quam neque belli, neque pacis tempore ipsis & futuris dicti Monasterii Monachis effugere possibile erat. Siquidem ea existebat ejusdem loci conditio, & angustæ dicti monasterii structuræ qualitas, ut illius ampliationis nulla spes appareret: cogitaverant nullâ convenientiori ratione, eorum statui & conscientiæ quieti consuli posse, quàm siquidem regularis observantia in dicto Monasterio tot incommodis ob loci conditionem obnoxio, aut impossibilis, aut summè difficilis erat, tam illius quàm ipsorum regularis status in sæcularem mutaretur: háncque salutarem & prorsùs necessariam status immutationem, apud eumdem prædecessorem procurare deliberaverant. Atque eorum deliberatione dicto Francisco Cardinali communicatâ, quia in casu dictæ immutationis opportunum erat aliqua inter ipsos, dictúmque Franciscum Cardinalem & Commendatarium (ut præfertur) à quo certæ præstationes & portiones, sive pensiones mensæ conventuali dicti Monasterii, seu particularibus Religiosis annuatìm pendi consueverant stabilire, per viam transactionis seu concordiæ, sub die quintâ Februarii anni tunc proximè præteriti millesimi sexcentesimi vigesimi primi, per acta dilectorum filiorum Nicolai Saulnier, & Joannis Charles Notariorum in curiâ Castelleti Parisiensis, nonnulla capitula seu conventiones cum dicto Francisco Cardinale, modum, formam & tempus, præstationes, seu portiones, aut pensiones eis à dicto Francisco Cardinale solvendi, illásque inter se, eorúmque successores secutâ status immutatione dividendi, munera quibusque ministris distribuendi, Capitulum cogendi, choro serviendi, & alia felix futuræ eorum mensæ capitularis sæcularis regimen concernentia, & in casu status immutationis hujusmodi observanda ediderant. 4. Et quia, sicut in eâdem expositione dicto prædecessori subjunctum fuerat, stantibus præmissis prædicti status immutatio maximè conveniens & necessaria erat; ideò nomine Francisci Cardinalis, ac pro parte, Conventus hujusmodi, eidem prædecessori humiliter supplicato, quatenùs eis in præmissis, ut infrà, opportunè providere de benignitate Apostolicâ dignaretur; idem prædecessor, qui dudum inter alia voluerat, statuerat, & ordinaverat quòd petentes beneficia ecclesiastica aliis uniri, teneantur exprimere verum annuum valorem secundùm communem æstimationem, tam beneficii uniendi, quàm illius cui aliud uniri peteretur; alioquin unio non valeret: idémque observaretur in erectionibus, applicationibus, aliísque concessionibus perpetuis: quíque circa Ecclesiarum & monasteriorum quorumlibet statum in melius dante Domino commutandum, prout ex debito pastoralis officii sibi incumbebat, diligenter prospiciebat & intendebat, illum interdum alterari & commutari, ac desuper disponi & ordinari mandabat prout rationabiliter causæ suadebant, & pia Catholicorum Regum, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium vota exposcebant; ac temporum, locorum, & personarum qualitatibus & conditionibus diligenter consideratis, ad divini cultus augmentum ac {297}personarum hujusmodi salutem conspiciebat in Domino expedire, infrascriptos, Antonium, & Franciscum Scipionem, ac Franciscum, apud eumdem prædecessorem de vitæ ac morum honestate, aliisque probitatis & virtutum meritis multipliciter commendatos, eorum intuitu gratioso favore prosequi volens: eosque, ac singulares personas Conventûs hujusmodi, à quibusvis excommunicationis, suspensionis, & interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, & pœnis à jure vel ab homine quâvis occasione vel causâ latis (si quibusvis quomodolibèt innodati existebant) ad effectum infrascriptorum dumtaxàt consequendum, harum serie absolvens, & absolutos fore censens, ac transactionis seu concordiæ, & capitulorum ac conventionum hujusmodi totos & integros tenores pro sufficienter & ad plenum expressis habens; ac carissimi in Christo filii nostri, tunc sui, Ludovici Francorum & Navarræ Regis Christianissimi, & dilectorum filiorum Universitatis ejusdem oppidi sibi desuper porrectis supplicationibus inclinatus, sub datum videlicèt Idibus Novembris, pontificatûs sui anno secundo, voluit & concessit fraternitati tuæ dari in mandatis, quatenùs vocatis qui forent evocandi, de præmissis omnibus & singulis, eorúmque circumstantiis universis inquireres auctoritate nostra diligentiùs veritatem. 5. Et si per inquisitionem eamdem præmissa vera esse reperires, transactiones seu concordiam, ac capitula & conventiones hujusmodi, & in eis contenta quæcumque (dummodò essent licita & honesta, sacrísque Canonibus & Concilii Tridentini Decretis minimè adversarentur) Apostolicâ auctoritate approbares & confirmares, ac ad Dei omnipotentis laudem & gloriam, ac militantis Ecclesiæ exaltationem, & Monasterii, illiúsque Ecclesiæ, & personarum hujusmodi salubriorem directionem, felicémque successum; monasterium prædictum, cujus mensa abbatialis à conventuali prorsùs distincta & separata erat; & in quo præter dignitatem abbatialem aderant nonnulla officia claustralia, nempe Prioratus, major nuncupatus, Cameraria, Subprioratus, Eleemosynaria, Hostellaria, Sacristia, Infirmaria, Refectuaria, Cantoria, & nonnullæ portiones monachales, & in quo ultra officia & portiones hujusmodi obtinentes, aliquot Novitii seu Religiosi non professi adesse consueverant (& tunc sex aderant.) Qui usque ad mille florenos auri in libris Cameræ Apostolicæ taxati reperiebantur. Ac omnia & singula officia prædicta, quorum cujuslibet, & illis forsan annexorum viginti-quatuor ducatorum auri de camerâ, fructus, reditus, & proventus respectivè secundùm æstimationem prædictam, valorem annuum (ut asserebatur) non excedebant: etiamsi illa tunc quibusvis modis, & ex quorumcumque personis vacarent, seu eorum aliquod vacaret; dummodò dictâ die non esset in eis alicui specialiter jus quæsitum, unà cum locis & portionibus monachalibus: eorúmque nomina, titulos, qualitates & denominationes, ac in ipso monasterio omnem & quamcumque conventualitatem; & tam in eo, quam ejus Ecclesiâ, ac locis & membris regularibus illi unitis, dictum Ordinem S. Benedicti, omnémque illius statum, naturam, essentiam & dependentiam regulares dictâ auctoritate penitùs & omninò perpetuò supprimeres & exstingueres. {298}6. Ac in monasterio, Ecclesiâ, locis & membris sic ut præfertur unitis, hujusmodi statum regularem in statum Abbatis, Canonicorum, & Clericorum sæcularium, dictâ auctoritate etiam perpetuò immutante; illáque omnia ad statum sæcularem, dependentiis & unionibus hujusmodi, ac omnibus & singulis privilegiis, exemptionibus, libertatibus, immunitatibus, præeminentiis, prærogativis, jurisdictionibus, honoribus, facultatibus, concessionibus, indultis, indulgentiis, & aliis gratiis tam spiritualibus quàm temporalibus eidem Monasterio, illiúsque Abbati pro tempore existenti, conventui, illorúmque mensis abbatiali & conventuali, officiis, portionibus, membris & locis, & illa pro tempore obtinentibus, cæterísque ministris & personis, de jure vel consuetudine, aut ex privilegio, seu aliàs quomodolibèt competentibus, quoad ea quæ erant in usu, nec sub illis revocationibus comprehensa, neque statui sæculari, ac sacris Canonibus, & Concilii Tridentini Decretis contraria; ac decimis, primitiis, censibus, legatis, anniversariis, juribus, actionibus, rebus, & bonis ad illa legitimè spectantibus & pertinentibus, & per Sedem Apostolicam, illiúsque Legatos vel Nuncios, aut Imperatores, Reges, Reginas, Principes & alios utriusque sexus Christi fideles quoscumque, etiam intuitu & contemplatione religionis, & quamdiù illa ibidem vigeret concessis, donatis, relictis, erogatis & elargitis, ac pensionibus annuis, etiam in pecuniis, granis vel aliis rebus consistentibus, per quoscumque quomodolibèt debitis, ac quibuscumque oneribus solitis & consuetis, salvis, firmis, & illæsis remanentibus in omnibus & per omnia, perinde ac si in pristino regulari statu persisterent. Ita etiam quòd pensiones, responsiones, debita & onera hujusmodi, per eos ad quos tunc spectabat, & pro tempore spectasset realiter & cum effectu ut priùs persolvi & præstari deberent, ipsíque ad ea omnia tenerentur, ac per censuras ecclesiasticas, aliáque opportuna juris & facti remedia absque aliquâ contradictione cogi & compelli possent, dictâ auctoritate similiter perpetuò reduceres. 7. Ac tam Priorem claustralem, Camerarium, Subpriorem, Eleemosynarium, Hostellarium, Sacristam, Infirmarium, Refecturarium, & Cantorem, quam omnes & singulos alios Monachos ipsius Monasterii Ordinem tacitè vel expressè ibidem professos, & à Conventu hujusmodi receptos & admissos ac in eodem Monasterio personaliter residentes, vel in Universitatibus Regni Franciæ de licentiâ Conventûs hujusmodi studentes, ab observatione constitutionum, ordinationum, institutorum, definitionum, morum & consuetudinum regularium Ordinis & Monasterii hujusmodi; ac quorumcumque votorum per ipsos & quemlibèt ipsorum, in actu professionis regularis emissorum (castitatis voto dumtaxat excepto,) ac à Regulâ Sancti Benedicti, & secundùm illam vivendi modo, diviníque Officii recitatione: ita ut ex tunc de cætero perpetuis futuris temporibus, habitum regularem dicti Ordinis gestare, ac regularia instituta, onera, statuta, ritus, mores, & consuetudines, etiam quoad divinorum Officiorum celebrationem, jejunia, victum, ciborum & vestimentorum usum, ac quæcumque alia ad quæ ratione Ordinis & professionis hujusmodi tunc adstricti erant, observare {299}nullatenùs tenerentur: sed utì merè sæculares, in habitu, ordine, ceræmoniis, ritibus, moribus, victu, vitâ & vestitu, quoad omnia Canonicis, Presbyteris, & Clericis sæcularibus Ecclesiarum collegiatarum sæcularium dicti Regni Franciæ, se omnino & ubique, absque ullâ prorsùs differentiâ, ac sine alicujus apostasiæ notâ, seu cujusvis censuræ vel pœnæ ecclesiasticæ incursu conformare liberè & licitè valerent, eâdem auctoritate absolveres, & totaliter liberares. Ipsámque Monasterii Ecclesiam in sæcularem & collegiatam sub invocatione ejusdem S. Philiberti, unà cum mensis abbatiali & conventuali ab invicem penitùs distinctis & separatis: ac sigillo, capsâ, & arcâ communibus, aliisque collegialibus insignis: ac in eâ unum Capitulum sæculare, & unam Abbatiam sæcularem, quæ in ipsâ Ecclesiâ dignitas principalis existeret, & ad quam de cætero pro tempore vacantem dictus Ludovicus, & pro tempore existens Francorum Rex Christianissimus, juxta Concordata dudùm inter piæ memoriæ Leonem Papam X. etiam prædecessorem nostrum, & claræ memoriæ Franciscum primum eorumdem Francorum Regem Christianissimum inita; & eodem prorsùs modò, quo ipse Francorum Rex tempore existens, ad dictum Monasterium ante suppressionem per te faciendam hujusmodi nominare poterat personam idoneam, & jam nominare posset & deberet, pro dicto Francisco Cardinale qui ipsam Abbatiam sæcularem prout dictum Monasterium obtinebat quoad viveret, etiam unà cum S. Calixti (quo titulus sui cardinalatûs existebat) ac quibusvis aliis sibi pro simili titulo assignandis, ac cathedralibus, metropolitanis, aliísque Ecclesiis quibus tunc præerat, vel eum de cætero præesse contigisset; ac monasteriis, prioratibus, præpositatibus, præposituris, præceptoriis etiam conventualibus & electivis, ac quibusvis aliis beneficiis cum curâ & sine curâ, sæcularibus & quorumvis Ordinum, militiarum & hospitalium, & S. Joannis Hierosolymitani regularibus quomodolibet qualificatis & nuncupatis; per eum ex concessione & dispensatione apostolicis, in titulum, commendam, administrationem, & aliàs quomodolibèt obtentis, & obtinendis: atque beneficia conferendi, pensiones transferendi, & de rebus & bonis suis testandi; aliísque facultatibus, concessionibus, & indultis sibi concessis & concedendis vigore litterarum tunc desuper conficiendarum, quas vim validæ & efficacis commendæ sibi de hujusmodi abbatiâ, dictâ auctoritate factæ dictus Gregorius prædecessor habere voluit, absque aliâ sibi desuper de novo faciendâ commendâ, seu quærendo titulo retinere posset: & deinde pro uno Presbytero seu Clerico sæculari futuro ipsius Collegiatæ Ecclesiæ Abbate, qui apud dictam Ecclesiam nullo umquam tempore residere teneretur: in illâ tamen, & oppido prædicto usum mitræ, & baculi pastoralis, & aliorum pontificalium insignium (prout eatenùs Abbates dicti Monasterii, qui pro tempore fuerant habuerant) haberet. 8. Ac Decanatum qui secunda, (& de quo ad electionem ejusdem Ecclesiæ Capituli & Canonicorum, per Abbatem pro tempore existentem provideri deberet) pro uno Decano, qui in absentiâ dicti Abbatis primum locum in dictâ Ecclesiâ, illiúsque choro & Capitulo, processionibus, & aliis actibus haberet, & caput existeret, ac Sacramenta ecclesiastica integris & dimidiis {300}Canonicis prædictæ collegiatæ Ecclesiæ, ac choristis & aliis quibuscumque personis illi servientibus, ac intrà illius claustra residentibus dumtaxàt, non autem aliis; per se vel alium ex gremio dicti Capituli ad id aptum & sufficientem, & ab Ordinario approbandum, ministrandi facultatem haberet. 9. Ac Cantoriam quæ tertia, pro uno Cantore, qui directionem chori habere, ac (ut divinus cultus inibi debitè perageretur) super Semicanonicis, pueris symphoniacis, eorúmque magistro, ac Presbyteris habituatis invigilare. 10. Ac Thesaurariam quæ quarta & postrema dignitates existerent, pro uno Thesaurario qui reliquiarum, jocalium, luminarium, & aliarum supellectilium sacrarum dictæ Ecclesiæ curam exercere tenerentur. Ac duodecim Canonicatus, & totidem Præbendas integras; unum & unam videlicèt pro Decano; & alium & aliam pro Cantore; alterúmque & alteram pro Thesaurario prædictis: qui illos unà cum Decanatu, Cantoriâ, & Thesaurariâ hujusmodi, & uti illis respectivè unitos, & ab invicem inseparabiles, absque dispensatione Apostolicâ obtinerent. Reliquos verò novem pro novem Canonicis integris. Ac sex Semicanonicatus, & totidem Semipræbendas pro sex Semicanonicis, qui unà cum Decano, Cantore, Thesaurario, ac Canonicis integris Capitulum ipsius collegiatæ Ecclesiæ constituerent: ac tam ipsi, quàm Semicanonici prædicti apud eamdem collegiatam Ecclesiam continuò personaliter residerent, ac in eâ singulis diebus, debitis temporibus Horas canonicas diurnas pariter & nocturnas, ac Missas & alia divina officia cum devotione & mentis attentione, ac servatâ ecclesiasticâ disciplinâ recitare & celebrare, illísque personaliter interesse, & aliàs eidem Ecclesiæ in divinis laudabiliter deservire deberent & tenerentur: & si in servitio deficerent, per subtractionem fructuum modo in dictis conventionibus specificato applicandorum mulctarentur. Et cum hoc, quòd ille qui Magnus Prior Decanatum, qui verò Hostellarius Cantoriam, & qui Eleemosynarius dicti monasterii tunc erant, Thesaurariam, unà cum suis Canonicatu & Præbendâ: reliqui verò dicti monasterii Monachi, sive Officiarii, sive simplices Religiosi, eorum videlicèt singuli unum & unam canonicatum & præbendam, vigore dictarum litterarum tunc conficiendarum hujusmodi erigendos, & ex tunc prout postquam erecti forent similiter earumdem litterarum vigore (quas etiam vim validæ & efficacis provisionis singularum dignitatum, ac canonicatuum & præbendarum, nec-non semicanonicatuum & semipræbendarum hujusmodi, dictus Gregorius prædecessor habere voluit) absque aliâ eis faciendâ provisione haberent & obtinerent, sine alicujus præjudicio pariter perpetuò erigeres & institueres. 11. Ac abbatiali pro Abbatis, & capitulari ejusdem collegiatæ Ecclesiæ mensis pro tres dignitates, ac integros nec-non dimidios canonicatus & præbendas obtinentium congruâ & competenti dote, omnia & singula fructus, reditus, proventus, jura, jurisdictiones, obventiones, emolumenta, proprietates, actiones, & alia bona quæcumque, ubicumque, & in quibuscumque rebus consistentia, ac undecumque provenientia: abbatiali videlicèt quæ ad abbatialem, capitulari verò mensis hujusmodi quæ ad conventualem mensas; ac ad omnia & singula officia & portiones sic suppressa & exstincta {301}ante suppressionem & exstinctionem hujusmodi quomodocumque & qualitercumque spectabant & pertinebant. Ita quòd liceret Abbati, Decano, Cantori, Thesaurario, Canonicis, & Semicanonicis pro tempore existentibus, corporalem, realem & actualem illorum omnium, & pertinentiarum suorum quorumcumque possessionem, per se vel per alium, seu alios eorum, ac utriusque mensæ dictæ collegiatæ Ecclesiæ & Abbatiæ, Decanatûs, Cantoriæ, Thesaurariæ, ac integrorum & dimidiorum canonicatuum & præbendarum prædictorum nominibus propriâ auctoritate apprehendere, seu tunc jam apprehensam perpetuò retinere: fructus quoque, reditus, proventus, jura, obventiones & emolumenta hujusmodi percipere, exigere, levare, recuperare, locare, discolare, arrendare & administrare: ac Abbati, quæ ad abbatiam sæcularem prædictam spectabant, in suos & ejusdem abbatiæ usus & utilitatem convertere. Decanus verò, Cantor, Thesaurarius, & integri Canonici prædicti, quæ ad eorum mensam capitularem pertinebant, in unam massam communem congerere, illámque in septemdecim portiones seu præbendas dividere; ita ut Decanus duplicem; quilibet verò ex Cantore, Thesaurario, ac integris Canonicis unam integram; singuli verò Semicanonici dimidiam fructuum hujusmodi portionem perciperent; reliqua verò portio in manutentionem puerorum symphoniacorum. Et si quid factâ portionum præbendarum hujusmodi divisione superfuisset, in occurrentes ipsius Ecclesiæ necessitates converteretur; repartiri, & in eorum usum & utilitatem etiam convertere, diocesani loci, vel cujusvis alterius licentiâ desuper minimè requisitâ. 13. Qui autem Decanatum, Cantoriam, & Thesaurariam hujusmodi deinceps in perpetuum obtinuissent, ultra portiones seu præbendas eis ex dictâ divisione obvenientes ratione dignitatum hujusmodi, illis bonis & fructibus separatim, & privatione quoad illos perpetuò gauderent quæ dignitates ipsæ ex dictâ concordiâ habere debebant. 14. Quo verò ad officia claustralia tunc obtinentes, etiamsi simplices dictæ collegiatæ Ecclesiæ Canonici futuri essent, ultra portionem seu præbendam ex massâ communi provenientem, fructus, jura, obventiones, bona, & emolumenta eorumdem officiorum quilibet, nempe illius quod ante suppressionem faciendam hujusmodi obtinebat, prout in dictâ transactione conventum fuerat, quoad viverent, & quilibet ipsorum viveret, illis post eorum obitum in communes dictæ mensæ capitularis usus cessuris, consequi, percipere & habere, ac in eorum usus similiter convertere liberè & licitè valerent, itidem perpetuò applicares & appropriares. 15. Postremò ut fructuum, redituum, & proventuum mensæ capitularis hujusmodi augmento per amplius consultum esset, de Louhans Bisuntinæ diocesis, à parte tamen regni, & in dominio Regis Christianissimi existentem; & de Vers dictæ Cabilonensis diocesis, ac de Bissy la Masconnoise, & de Donzy le Royal Matisconensis diocesis Decanatus rurales: ac Sancti Antonii, & Sancti Philiberti, & Sancti Joannis-Baptistæ, ac Sancti Joannis Evangelistæ, ac Beatæ Mariæ de Consolatione, ac Sancti Ardani, & Sancti Vitalis, nec-non Sancti Georgii, ac Sancti Portiani in prædictâ {302}monasterii in collegiatam sæcularem (ut præfertur) erigendâ: nec-non S. Petri perpetuas capellanias, in capellâ S. Valeriani dicti oppidi, ac S. Martini extra dictum oppidum, ac beatæ Mariæ de Insulâ nuncupatæ, dictæ Matisconensis diocesis Ecclesias seu capellas; (quæ omnes sine curâ erant, & personalem residentiam non requirebant:) ac horum cujuslibet fructus, reditus, & proventus, aliorum viginti-quatuor ducatorum similium, secundùm æstimationem prædictam valorem annuum, (ut etiam asserebatur) non excedebant: quorúmque collatio, provisio, & omnimoda dispositio ad pro tempore existentem dicti monasterii Abbatem spectare dignoscebatur; cùm primùm illos per cessum vel decessum illos tunc obtinentium, aut aliàs quovis modo, etiam apud Sedem prædictam simul vel successivè vacare contigisset; etiamsi actu tunc (ut præfertur) vel aliàs quibusvis modis vacarent; seu eorum aliquis vel aliqua vacaret; etiamsi tanto tempore vacavissent quòd eorum collatio juxta Lateranensis statuta Concilii ad Sedem prædictam legitimè devoluta; ac Decanatus rurales, & Capellaniæ, nec-non sine curâ Ecclesiæ seu Capellæ hujusmodi, dispositioni Apostolicæ specialiter vel generaliter reservati existerent; & super eis inter aliquos lis (cujus statum idem prædecessor etiam haberi voluit pro expresso) penderet indecisa, dummodo dictâ die Idibus Novembris non esset in eis alicui specialiter jus quæsitum; cum illis annexis ac eorum membris, juribus & pertinentiis universis prædictæ mensæ capitulari; ita quòd liceret illius Capitulo & Canonicis occurrente vacatione, illorum omnium corporalem, realem & actualem possessionem, per se vel per alium seu alios eorum, ac dictæ mensæ capitularis nomine etiam liberè apprehendere & apprehensam similiter perpetuò retinere: fructus quoque, reditus, proventus, jura, obventiones, ac emolumenta quæcumque percipere, exigere, levare, recuperare, locare, dislocare, arrendare, ac in communes dictæ mensæ capitularis usus & utilitatem convertere ejusdem Diocesani, vel cujusvis alterius licentiâ pariter desuper minimè requisitâ. Proviso tamen quòd Decanatus rurales & Capellaniæ, ac sine Curâ Ecclesiæ seu Capellæ hujusmodi, debitis proptereà non fraudarentur obsequiis, sed eorum congruè supportarentur onera consueta, eâdem auctoritate perpetuò quoque unires, annecteres & incorporares. 16. Prætereà quòd corpus Capituli dictæ collegiatæ Ecclesiæ, circa correctionem, & punitionem, ac disciplinam in dictâ Ecclesiâ, erga illius Decanum, Cantorem, Thesaurarium, integrósque & dimidios Canonicos, pueros symphoniacos & eorum magistrum, aliósque ministros jurisdictionem exercere: & eveniente vacatione graffarii ejusdem Capituli, illud alteri quem elegisset conferre posset & deberet: in eodémque Capitulo Decanus (ut præfertur) & eo absente Cantor, vel si ipse non interfuisset, Thesaurarius, eo quoque deficiente antiquior Canonicus præsens præsidere, negotio proponere, vota colligere, & habitâ ratione pluralitatis vocum, inibi tractata & proposita concludere. 17. Beneficia verò, Prioratus, Ecclesiæ, Capellæ, Capellaniæ, & alia regularia loca à dicto monasterio dependentia, & sub illius jurisdictione existentia, post ejusdem suppressionis effectum, omnimodæ jurisdictioni, superioritati, {303}visitationi & obedientiæ Diocesanorum locorum in quibus sita reperiebantur, supposita & subjecta esse deberent. 18. Collatio verò Decanatus, ad electionem Capituli (ut præfertur) facienda: ac Cantoriæ, Thesaurariæ, nec-non singulorum canonicatuum & præbendarum integrorum; ad Abbatem tunc & pro tempore existentem pleno jure; semicanonicatuum verò, & semipræbendarum hujusmodi, tam eâ primâ vice, quàm deinceps, dum per cessum vel decessum, aut aliàs quovis modo illos vacare contingeret, ad corpus Capituli dictæ collegiatæ Ecclesiæ, in quibuscumque mensibus: ita tamen, ut si Monachi nundum professi dicti monasterii, post suppressionem faciendam hujusmodi, il eo remanere voluissent, illis (dummodò ad id aliàs capaces & idonei reperirentur) semicanonicatus & semiprebendæ hujusmodi conferri, postmodùm verò, & hac primâ vice dumtaxat exceptâ, canonicatus & præbendæ integri quovis modo vacaturi, per Abbatem pro tempore existentem, nullâ eorum antiquitatis habitâ ratione, cessantibus tamen reservationibus & affectionibus Apostolicis, assignari deberent: in illum tamen eventum suos semicanonicos & semipræbendas in manibus Capituli dimittere tenerentur. 19. Quódque Semicanonici pro tempore existentes, locum & vocem in Capitulo nullo modo habere affectibus tamen & locationibus bonorum mensæ capitularis pro tempore faciendis intervenire & assistere deberent, auctoritate prædictâ pariter perpetuò statueres & ordinares. 20. Ac eidem collegiatæ Ecclesiæ, illiúsque dignitates obtinentibus Canonicis integris & Semicanonicis, & ministris quibuscumque pro tempore existentibus, ut omnibus & singulis privilegiis, exceptionibus, libertatibus, immunitatibus, facultatibus, prærogativis, præeminentiis, concessionibus, indultis, aliisque favoribus & gratiis universis tam spiritualibus quàm temporalibus, eidem monasterio ante suppressionem faciendam hujusmodi, tam apostolicâ & regiâ quàm ordinaria & qualibet alia auctoritate, & aliàs quomodolibèt concessis (dummodo essent in usu, & non revocata, nec sub ullis revocationibus comprehensa, neque sacris canonibus, & Concilii Tridenti decretis, statuíque sæculari hujusmodi repugnarent) ac quibus aliæ collegiatæ, etiam insigniores Ecclesiæ illarum partium, earúmque Capitula, Canonici beneficiati & ministri, de jure, usu, vel consuetudine, aut aliàs quomodolibèt utebantur, fruebantur, potiebantur, & gaudebant, ac uti, frui, potiri, & gaudere poterant & potuerant quomodolibèt in futurum: etiam quoad delationem vestium violacearum pro Decano, Cantore & Thesaurario; ac pro omnibus & singulis Canonicis integris, almutiarum pellibus, grisiísque vulgò nuncupatis; pro Semicanonicis verò, nigris confectarum: aliorúmque insignium similiter & pariformiter, ac æquè principaliter, & sine ullâ prorsùs differentiâ uti, frui, potiri & gaudere. 21. Ac etiam præfatæ collegiatæ Ecclesiæ Abbas, & illo absente (ut præfertur) Decanus; tunc etiam & pro tempore existentes, pro servitio & usu dictæ collegiatæ Ecclesiæ dumtaxàt, paramenta, vestimenta & indumenta etiam sacerdotalia, aliáque suppellectilia ad usum divini cultûs & servitii necessaria, in quibus sacri olei unctio non requirebatur, servatis & adhibitis cæremoniis requisitis benedicere. {304}22. Et tam ipsi, quàm singuli Canonici integri, & Semicanonici præfati, quæcumque & qualiacumque, dignitates, beneficia & officia ecclesiastica, cum Curâ & sine Curâ, sæcularia & aliàs invicem quomodolibèt compatibilia, si ipsis canonicè conferrentur aut commendarentur, recipere & (dummodò plura simul non essent quàm quæ ab eodem Concilio Tridentino permittebantur) quoad viverent retinere. 23. Ac bona, dominia, proprietates, census, & jura quæcumque temporalia, pro se suísque heredibus & successoribus in perpetuum acquirere, & acquisita retinere, ac de illis testari & disponere; dummodò tamen aliquam illorum partem ipsis benevisam, in dictæ collegiatæ Ecclesiæ commodum & utilitatem relinquerent & erogarent. Et si eos ab intestato decedere contingeret, dicta Ecclesia collegiata in illorum bonis mobilibus & immobilibus, pro quarta eorum parte succederet; residuò eorumdem bonorum pro proximioribus eorum consanguineis, & iis qui eis ab intestato, vel ex testamento successissent, remanente. Ita tamen ut postquam prædicti Monachi ad sæcularem statum reducti fuissent, prætextu sæcularizationis hujusmodi, nihil in successione bonorum suorum consanguineorum, & ab intestato decedentium prætendere possent, non secùs quàm si in regulari statu quoad hoc remansissent, dictâ auctoritate perpetuò concederes & indulgeres: & quatenùs Monachi professi, in dicto monasterio tunc existentes, ob transgressionem seu non observantiam votorum regularium per eos emissorum, aliquas excommunicationis sententias, censuras & pœnas incurrissent; ipsos & eorum quemlibet ab illis in utroque foro auctoritate prædictâ absolveres, & totaliter liberares, dictásque pœnas eis gratiosè remitteres & condonares. 24. Cæterùm, quia in dicto monasterio novem dumtaxàt Religiosi professi existebant, qui dignitates, ac novem ex canonicatibus & præbendis integris (ut præfertur) erigendis, loco suorum officiorum claustralium, & portionum monachalium obtinere debebant; consequenter tres canonicatus & totidem præbendæ integri erigendi hujusmodi supererant; si per diligentem examinationem Antonium Nicolas Presbyterum Claromontensis diocesis, ac Franciscum Scipionem de Gondin, aliàs Malville, monachum, non tamen expressè professum dicti monasterii, ac Franciscum Desbois Clericum Parisiensis diocesis, dilectos filios & eorum quemlibet ad id idoneos esse reperires (super quo conscientiam tuam onerari voluit;) unum & unam Antonio, qui (ut asserebat) Beatæ Mariæ de Treon nuncupatæ, & S. Davidis de la Mare, Curâ & Conventu carentes, ac similem residentiam non requirentes Prioratus Ordinis S. Benedicti ac S. Antonii, per Clericos seu Presbyteros sæculares obtineri solitam, in prædicti monasterii, & S. Stephani, in S. Thomæ Martyris, oppidi de Crespeyo, Carnotensis, Macloviensis, Cabilonensis, & Silvanectensis respectivè diocesium: ac alterum & alteram Francisco Desbois, qui S. Petri in prædictâ S. Thomæ de Crespeyo, & Batildis in majori Silvanectensi, ac sanctissimæ Trinitatis in sanctorum Cosmi & Damiani loci de Lusarches Parisiensis diocesis, & sine Curâ, & parem residentiam non requirentes Capellanias (ut asserebant) respectivè obtinebant: ac reliquum & reliquam canonicatus & præbendas integros ex duodecim erigendis hujusmodi; {305}quorum singulorum, & illis forsan annexorum fructus, reditus & proventus etiam, vigenti-quatuor ducatorum parium, secundùm æstimationem hujusmodi valorem annuum (ut Antonius, Franciscus-Scipio, & Franciscus Desbois prædicti etiam asserebant) non excedebant; à primævâ illorum erectione & institutione faciendis hujusmodi vacaturos, cum annexis hujusmodi, & plenitudine Juris Canonici, omnibúsque juribus & pertinentiis suis, Francisco Scipioni prædictis dictâ auctoritate conferres & assignares. 25. Idem enim Gregorius prædecessor, si transactionis & conventionum, ac capitulorum hujusmodi confirmationem & approbationem, ac suppressionem, exstinctionem, erectionem & institutionem hujusmodi, aliáque præmissa, per te, vigore litterarum tunc desuper conficiendarum hujusmodi fieri contigisset, ut præfertur, tibi. 26. Ac pro tempore existenti Ordinario Cabilonensi dictam collegiatam Ecclesiam, illiúsque Capitulum, quæ sub tuâ & ejusdem Ordinarii jurisdictione & visitatione esse deberent, quandocumque & quotiescumque tibi ac eidem Ordinario videretur, visitandi, corrigendi, ac pro culparum & excessuum qualitate puniendi & mulctandi, atque pro ejusdem collegiatæ Ecclesiæ, illiúsque personarum & ministrorum, onerum officiorum, verùm & bonorum tam spiritualium quàm temporalium prospero & felici statu, regimine, gubernio & directione, quæcumque statuta, ordinationes & decreta (licita tamen & honesta, sacrísque Canonibus & prædicti Concilii Decretis, ac aliis constitutionibus & ordinationibus Apostolicis non contraria) edendi, ac edita pro temporum & rerum varietate & qualitate, ac quoties expediens videretur mutandi, limitandi, corrigendi, declarandi & interpretandi, ac in meliorem formam redigendi; seu alia de novo ac etiam ex integro condendi, & per eos ad quos pro tempore spectasset, sub pœnis in contravenientes statuendis, & modo stabiliendo applicandis, observari faciendi: dummodò tamen in dictam Abbatiam, ac Abbatem dictæ collegiatæ Ecclesiæ pro tempore existentem, qui ut priùs à dictâ Sede immediatè dependeret, illíque immediatè semper subjaceret, ulla jurisdictio neque per te, neque per Ordinarium prædictum nullo umquam tempore exerceretur, plenam & liberam facultatem & auctoritatem eâdem auctoritate concessit, & impartitus fuit. 27. Decernens has tunc desuper conficiendas, nullo umquam tempore sub quibusvis similium vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus, moderationibus, modificationibus, aut aliis contrariis dispositionibus, per eumdem Gregorium prædecessorem, & successores suos Romanos Pontifices, etiam in crastinum assumptionis eorumdem ad summi Apostolatus apicem seu sedem eamdem: etiam motu proprio & ex certâ scientiâ ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, & consistorialiter sub quibuscumque verborum expressionibus & formis, ac ex quibusvis causis pro tempore faciendis comprehendi vel confundi; sed semper ab illis omninò exceptas, & quoties illæ emanassent, toties in pristinum & validissimum statum restitutas, repositas & plenariè reintegratas, ac de novo, etiam sub quacumque posteriori datâ per Abbatem & Capitulum dictæ collegiatæ {306}Ecclesiæ quandocumque eligendâ concessas, sempérque validas & efficaces fore, ac suos plenarios & integros effectus sortiri & obtinere, ac ab omnibus ad quos spectabat & spectasset, in futurum firmiter & inviolabiliter observari; sicque per quoscumque Judices ordinarios vel delegatos, quavis auctoritate fungentes, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de latere Legatos & Nuncios judicari & diffiniri debere. 28. Irritum quoque & inane quidquid secùs super iis à quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contingeret attentari. Non obstantibus prioribus voluntate, statuto & ordinatione nostris, aliísque præmissis: ac Lateranensis Concilii novissimè celebrati, uniones perpetuas nisi in casibus à jure permissis fieri prohibentis: ac recolendæ memoriæ Bonifacii Papæ VIII. similiter prædecessoris nostri, tunc sui; aliísque Apostolicis, ac in provincialibus, synodalibus, universalibúsque Conciliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus; ac Ecclesiæ, monasterii, officiorum, portionum monachalium, & aliorum prædictorum fundatione, erectione, institutione, dotatione; illorúmque, ac dicti Ordinis & Ecclesiarum in quibus beneficia deinceps dictis monachis ad sæcularitatem per te reducendis conferenda seu commendanda forent, juramento, confirmatione Apostolicâ, vel quavis firmitate aliâ roboratis statutis & consuetudinibus etiam immemorabilibus: privilegiis quoque, indultis & litteris Apostolicis, illis, eorúmque Superioribus & personis sub quibuscumque temporibus & formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliísque efficacioribus & insolitis clausulis, irritantibúsque & aliis Decretis per eumdem Gregorium prædecessorem, ac quoscumque Romanos Pontifices successores suos, ac dictam Sedem, dictæque Sedis Legatos: etiam intuitu & contemplatione, seu ad instantiam Imperatorum, Regum, Reginarum, Ducum, & aliarum personarum: etiam motu, scientiâ & potestatis plenitudine similibus, etiam consistorialiter, ac aliàs quomodolibèt in contrarium, in genere vel specie, etiam iteratis & multiplicatis vicibus concessis, approbatis & innovatis. Quibus omnibus, etiamsi aliàs pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorúmque totis tenoribus specialis, specifica, expressa & individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret: illis aliàs in suo robore permansuris, eâ vice dumtaxàt specialiter & expressè derogavit contrariis quibuscumque: aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de dignitatibus, necnon canonicatibus & præbendis, ac officiis claustralibus, & portionibus monachalibus, aut hujusmodi speciales, vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dictæ Sedis aut Legatorum ejus litteras impetrassent: etiamsi per eas ad inhibitionem, reservationem, vel decretum, vel aliàs quomodolibèt esse processum: quas quidem litteras & processus habitos per easdem, ad dignitates ac canonicatus & præbendas erigendos, ac fine Curâ Ecclesias seu Capellas, ac Capellanias, ac Decanatus rurales unienda, & officia claustralia, ac portiones monachales supprimenda hujusmodi, idem Gregorius prædecessor voluit non extendi: sed {307}nullum per hoc eis quoad assecutionem dignitatum, ac canonicatuum & præbendarum, ac officiorum & portionum, aliorúmque beneficiorum hujusmodi præjudicium generari: & quibuslibèt aliis privilegiis, indultis, & litteris Apostolicis specialibus vel generalibus, quorumcumque tenorum existerent, per quæ litteris Apostolicis ipsius Gregorii prædecessoris (si desuper confectæ fuissent) non expressam, vel totaliter non insertam, effectus earum impediri valeret quomodolibèt, vel differri: & de quibus, quorúmque totis tenoribus habenda esset in eisdem litteris mentio specialis. 29. Idem enim Gregorius prædecessor, cum eodem Antonio, ut unà cum canonicatu & præbendâ dictæ collegiatæ Ecclesiæ (si illos erigi, & sibi per te vigore litterarum tunc conficiendarum hujusmodi, conferri & assignari contigisset, ut præfertur) Capellaniam per eum obtentam prædictam quoad viveret retinere liberè & licitè valeret; constitutionibus & ordinationibus Apostolicis (ut præfertur) roboratis statutis & consuetudinibus supradictis, cæterísque contrariis nequaquàm obstantibus, dictâ auctoritate de specialis dono gratiæ dispensavit. Voluit autem quòd Capellania per eum obtenta, ac canonicatus & præbenda erigendi, & sibi per te conferendi, prædicti debitis prætereà non fraudarentur obsequiis, sed eorum congruè supportarentur onera consueta. Quódque dictus Franciscus, cùm primùm canonicatus & præbendæ dictæ collegiatæ Ecclesiæ erigendæ, sibi per te vigore litterarum hujusmodi conferendorum possessionem assecutus foret, seu per eum staret quò minùs illam assequeretur, omni & cuicumque juri sibi in aliis canonicatu & præbendâ Ecclesiæ Laudonensis competenti, & per eum prætenso cedere omninò teneretur: alioquin tam jus hujusmodi cessaret, quàm canonicatus & præbenda collegiatæ Ecclesiæ erigendæ sibi collati vacarent eo ipso. 30. Quódque earumdem litterarum transsumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, & sigillo Ordinarii vel Abbatis pro tempore existentis hujusmodi, aut alicujus personæ in dignitate ecclesiasticâ constitutæ minutis, eadem prorsùs fides in judicio & extra illud adhiberetur, quæ eisdem litteris adhiberetur, si fuissent exhibitæ vel ostensæ. Et insuper si Antonius, ac Franciscus Scipio, & Franciscus Desbois prædicti, respectivè ad id idonei reperti fuissent, ut præfertur, ex tunc perinde irritum decrevit, & inane, si secùs super his à quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contingeret attentari, ac si dictâ die Iduum Novembris cuilibet ex eis de integro canonicatu & integrâ præbendâ erigendis hujusmodi, cum interpositione decreti hujusmodi mandavisset provideri. 31. Ne autem de absolutione, singulis voluntatibus & concessionibus, ac licentiæ & facultatis impartitione, decretis, derogatione, ac dispensatione Gregorii prædecessoris hujusmodi, pro eò quòd super illis, ejus superveniente obitu, litteræ confectæ non fuerunt, valeat quomodolibèt hæsitari: ipséque Franciscus Cardinalis, & Conventus, ac Antonius, Franciscus Scipio, & Franciscus Desbois illorum frustrentur effectu. Volentes, & dictâ apostolicâ auctoritate decernentes, quòd absolutio, singulæ voluntates & concessiones, ac licentiæ & facultatis impartitio, decreta, derogatio, ac dispensatio {308}Gregorii prædecessoris hujusmodi, perinde à dictâ die Iduum Novembris suum sortiantur effectum, ac si super illis ipsius Gregorii prædecessoris litteræ sub ejusdem dici datum confectæ fuissent, prout superiùs enarratur. 32. Quódque præsentes litteræ, ad probandum plenè absolutionem, singulas voluntates, & concessiones, ac licentiæ & facultatis impartitionem, decreta, derogationem & dispensationem prædecessoris hujusmodi ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur, eidem discretioni tuæ per Apostolica scripta mandavimus, quatenùs vocatis qui fuerint evocandi, de præmissis omnibus & singulis, eorúmque circumstantiis universis inquiras auctoritate nostrâ diligentiùs veritatem: & si per inquisitionem eâdem præmissa veritate niti, ac Antonium, Franciscum Scipionem & Franciscum Desbois prædictos, ac eorum quemlibèt ad id idoneos esse respectivè repereris, ut præfertur; transactionem seu concordiam, ac capitula, & conventiones hujusmodi approbare, & confirmare: ac monasterium, & officia, portionésque hujusmodi supprimere & exstinguere, ac ad statum sæcularem reducere, omnésque illius Monachos & observatione constitutionum, & aliorum regularium institutorum ac votorum (non tamen castitatis) absolvere & liberare: ac ejusdem monasterii Ecclesiam in sæcularem & collegiatam: ac in eâ dignitates, ac integros canonicatus & integras præbendas, ac semicanonicatus & sæmipræbendas hujusmodi (sine tamen alicujus præjudicio) erigere & instituere, & mensis prædictis fructus, & alia bona superiùs expressa applicare & appropriare: ac mensæ capitulari prædictæ, Decanatus rurales, ac Capellanias, & sine Curâ Ecclesias seu Capellas hujusmodi unire, annectere, & incorporare: aliáque superiùs expressa, juxta voluntatem & intentionem Gregorii prædecessoris hujusmodi, executioni demandare, dictâ auctoritate nostrâ procures. 33. Inducens per te, vel alium seu alios, Antonium, ac Franciscum Scipionem, & Franciscum Desbois, ac eorum quemlibet, vel eorum procuratores, eorum nomine, in corporalem possessionem trium canonicatuum & præbendarum respectivè, dictæ collegiatæ Ecclesiæ erigendæ, postquàm illi erecti fuerint, ut præfertur; ac annexorum, juriúmque & pertinentiarum præfatorum: & defendens inductos, ac faciens, Antonium, & Franciscum Scipionem, Franciscum Desbois, ac eorum quemlibet respectivè; vel pro eis procuratores prædictos, ad tres præbendas hujusmodi, postquàm illæ erectæ fuerint, in dictâ collegiatâ Ecclesiâ erigendâ in Canonicos recipi, & in fratres, stallo sibi in choro, & loco in Capitulo dictæ collegiatæ Ecclesiæ erigendæ, cum dicti juris plenitudine assignatis: sibíque de trium canonicatuum & trium præbendarum collegiatæ Ecclesiæ erigendæ hujusmodi, postquàm illi erecti fuerint, ut præfertur; ac annexorum eorumdem fructibus, reditibus, proventibus, juribus, & obventionibus universis respectivè, integrè responderi. Contradictores auctoritate nostrâ prædictâ, appellatione postpositâ compescendo: nonobstantibus omnibus supradictis. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo vigesimo-tertio, octavo Idus Augusti, pontificatûs nostri anno primo. Signatum, L. Card. Ludovisius Sum. {309}G. Bontavus V. Theatini. Visa Julius ex Comitibus Fleis Senensibus. Registrata in Secretariâ Brevium, ac plumb. cum cordulâ sericeâ albâ. Et au dernier feuillet est écrit. Régistrées, oüi le Procureur Général du Roi, pour estre exécutées aux charges contenuës au Registre de ce jour, à Paris, ce 14 Aoust 1627. Signé, DU TILLET. A Son Altesse Monseigneur le Duc d’Albret, Abbé & Seigneur Temporel de l’Abbaïe & Ville de Tournus ?? 1660. ?? Suplient humblement les Echevins & Habitants de la Ville de Tournus, que le bonheur & la félicité des peuples ne se conservent que par les Villes bien policées, & par la bonne union de ceux qui les peuplent. La Ville de Tournus a toujours eu ce bon ordre en singuliére recommandation. Mais par malheur étant tombés dans la disgrace de quelque contention survenuë avec défunt Monseigneur l’Abbé votre prédécesseur d’heureuse mémoire, pour raison du lieu de leurs Assemblées communes en la maison vulgairement apellée de la Prevôté, au sujet du titre & dénomination que les Supliants observoient par les actes desdites Assemblées, ledit Seigneur leur auroit fait interdire de s’y plus assembler. Par le moyen de quoi dèslors les délibérations de leur Communauté ayant été interrompuës, avoit donné lieu à beaucoup d’indulgences en leurs affaires communes; & par les suites donné quelque atteinte à cette bonne intelligence, & aux Réglements publics, au préjudice & détriment de leur Communauté, & à la fin les auroit réduit à un extrême regret & déplaisir de n’avoir déféré à la piété dudit défunt Seigneur Abbé, pour l’honneur & vénération qu’ils ont à sa mémoire. C’est pourquoi, Monseigneur, comme de nouveau conseillés, ils recoururent avec respect à la bonté de Votre Altesse, avec très-humbles submissions & obéissances à ses ordres, pour la suplier très-humblement de leur permettre de grace spéciale, de s’assembler en ladite maison, pour y délibérer de leurs affaires communes, afin d’y établir un bon ordre pour le service de Votre Altesse, & l’utilité de ladite Ville. Et ils seront obligés de prier pour sa prospérité & santé. Signé, Sauvajot Echevin, J. Paulmier Echevin, N. Thomassin Echevin, &C. Thevenot Echevin. Nous accordons auxdits Habitants de s’assembler au lieu ci-dessus énoncé, par notre permission, & en notre absence par celle de nos Officiers, qui y présideront en la maniére accoutumée, le Greffier de notre Justice pris pour Sécretaire, pour y traiter de leurs affaires communes & municipales; & ce tant & si longuement qu’il nous plaira, & sans tirer à conséquence, déroger ni innover à nos droits, & aux Arrêts qui enjoignent ausdits Habitants de s’assembler dans l’Auditoire qui est dans l’enclos de notre Abbaïe. Donné dans notre Hôtel Abbatial ce 4 Octobre 1660. Signé, le {310}Duc d’Albret, & pour son Altesse, J. Feret. Scellé en cire rouge des Armes dudit Seigneur. ?? 1699. Don, &c. d’une Parcelle de la Vraie-Croix. Nos Franciscus titulo S. Praxedis Prior Presbiterorum Cardinalis Maidalchinus, universis & singulis præsentes nostras litteras inspecturis notum facimus & attestamur, quòd nos ad majorem omnipotentis Dei gloriam dono dedimus Domino Carolo de Serte, fragmentum ligni sanctissimæ Crucis desumptum, permissu sanctæ memoriæ Innocentii Papæ decimi, per reverendum Prem. Abbatem Hylarionem ex Sanctuario sanctæ Crucis in Hyerusalem, & nobis ab eodem traditum; eidemque intùs parvulum reliquiarium christallinum octangolabum artificis opere cautè occlusum, consignavimus, cum facultate illud apud se, qua decet veneratione, retinendi, aliisque sibi benevisis donandi, quam ipsi in Domino concessimus. In quorum fidem has testimoniales nostras litteras nostrâ manu subscriptas, nostroque solito sigillo roboratas expediri mandavimus, hac die 14 mensis Februarii 1699. Signatum, Franciscus Cardinalis Maidalchinus. Subsignatum, Nicolaus Frediani Secretarius. Circa sigillum, Franciscus S.R.E. Card. Maidalchinus. ?? 1708. ?? J’ai remis à Messieurs du Chapitre de l’Abbaye de S. Philibert de Tournus, le fragment ci-dessus, pour être exposé à la vénération des Fidéles. A Tournus le 29 Septembre 1708. C. de Serte Chevalier de Nôtre-Dame de Mont-Carmel & de S. Lazare, avec un Sceau. ?? 1715. ?? Nous permettons d’exposer à la vénération des Fidéles la Relique ci-dessus mentionnée. Donné à Châlon le 13 Mars 1715. † François Evêque & Comte de Châlon. ??