CLXXIV ?? Vers 1161-1167. Hervé de Vierzon renonce aux droits qu’il prétendait sur un moulin à parer les draps, appartenant aux moines de Saint-Benoit, et sis à Ménétréol-sur-Sauldre; en récompense de quoi, l’abbé Arraud lui accorde les prières de l’abbaye, pour lui, pour son père Geoffroy, pour sa mere et ses prédécesseurs. C, p. 327. — D, fol. 266 v°, d’après B, fol. 151 r°, n° 635. INDIQ.: b, fol. 328, d’après B, fol. 151. — K, p. 433, d’après B, fol. 151. ?? Quoniam vita humana brevis est labilisque memoria, que utilia et digna relatu videntur litterarum memorie commendare patrum decrevit auctoritas. Innotescat igitur omnibus tam futuris quam presentibus quod Herveus Virsionensis dominus, quidquid juris in molendino beati Benedicti, quod est situm apud Monasteriolum, reclamabat, amore Dei et interventu domni Arraudi, abbatis Floriacensis, omnino dimisit atque concessit ut illud molendinum ad pannos aptandos edificatum deinceps monachi in pace et quiete et absque omni querela in perpetuum possideant; pro remuneratione hujus beneficii concessit Arraudus abbas eidem Herveo et Gofrido patri suo et matri sue et omnibus antecessoribus suis beneficium et orationes totius ecclesie. Hujus rei testes sunt ex parte Hervei, Virsionensis domini: Gaucherius et Radulfus filius ejus, Guillelmus de Sancto Amando, Josbertus Petri; ex parte domni Arraudi abbatis: Arnulfus prior de Stampis, Arnulfus cellerarius, Gimo Baet prior de Diaco, Helias tunc Monasterioli prior, Rainaldus Calvus, Franco Meschins, Radulfus de Stampis. CLXXV ?? 1161-1171. Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, notifie à Achard, évêque d’Avranches, les concessions qu’il consent en faveur des prêtres de Saint-James-de-Beuvron, actuellement en exercice, en vue de mettre fin aux difficultés qui s’élevaient entre eux et les religieux. C, p. 403. — K, p. 433, d’après B, fol. 183. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 110. PUBL.: Ménard, Histoire de Saint-James-de-Beuvron, p. 419, d’après C. ?? Venerabili domino et amico suo A., Dei gratia Abrincensi episcopo, A., ecclesie Sancti Benedicti Floriacensis humilis minister, salutem et dilectionem. Sanctitas vestra non ignorat quanta mala, quanta damna ecclesie et fratribus nostris de sancto Jacobo contigerint per discordiam que inter eos et presbyteros tamdiu extitisse dignoscitur. Nos autem, audientes illud Apostoli ubi ait: «Vince in bono malum», necesse putavimus ut aliqua fieret dispensatio per quam inter eos pax et concordia posset reformari. Concessimus igitur presbyteris sextam partem majoris decime que est in frugibus, medietatem quoque aliarum decimarum et panum de Natali, de Pascha, de Pentecosten, de quibus omnibus nihil omnino pertinet ad presbyteratum; de centum quoque solidis qui G. Crasso persolvuntur non nisi LX reddent. Hoc autem eis concessimus in vita sua vel quandiu ipsi ecclesiam illam tenuerint. Quam tamen pactionem auctoritate vestra volumus et precamur confirmari ne ecclesia nostra propter hoc damnum patiatur in posterum; videlicet ut ista compositio personalis sit neque transeat de persona in personam quodque istis intuitu pacis et concordie concessimus alius post eos non requirat vel habeat, istisque defunctis vel ad conversionem venientibus, ecclesie qui successerit antiquam habeat presbyteratum. Vale. CLXXVI ?? Vers 1161-1175. Pierre, doyen, et le chapitre de Saint-Aignan d’Orléans reconnaissent qu’Arraud, abbé, et le chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire ont concédé sa vie durant à Martin, sous-doyen de Saint-Aignan, 2 sous 4 deniers de cens qu’ils avaient sur le territoire de Briey, sous condition de payer chaque année à la Saint-Aignan d’hiver 3 deniers au maire de Saint-Benoit à Orléans, et sous réserve de retour à l’abbaye après la mort dudit Martin de tout ce qu’il aura pu acquèrir dans la terre de l’abbaye, contigue à la dite censive. C, p. 410. ?? Ego Petrus, Dei gratia ecclesie beati Aniani decanus, et universum ejusdem ecclesie capitulum notum facimus presentibus et futuris quod ecclesia sancti Benedicti habet in territorio Berciaci duos solidos et IV denarios singulis annis in terra censuali, quos dominus abbas Arraudus et capitulum sancti Benedicti Martino, subdecano nostro, in vita sua habendos concessit, eo tenore quod de illis duobus solidis et IV denariis majori sancti Benedicti qui est Aurelianis tres solidos (sic) annuatim in festo beati Aniani hyemali persolvet. Quidquid autem in terra illa beati Benedicti que attinet ad censivam duorum solidorum et IVor denariorum, Deo annuente, poterit acquirere vel emendando perficere ad ecclesiam sancti Benedicti post ejus obitum sine omni calumnia revertetur, scilicet ne subdecanus aliquis, successor ejus, in terra illa quam prediximus possit reclamare aliquid, ad precem prefati subdecani predictam pactionem litteris nostris fecimus confirmari et chirographo roborari. CLXXVII ?? Vers 1161. Guillaume, comte de Nevers, met fin à un différend entre Thomas de Bar-sur-Seine et l’église de Dié, au sujet du droit de vinage: Thomas abandonne à l’église la part de vinage qu’il percevait en retour de la protection accordée à ladite église, et, pour le reste du vinage, qui faisait partie de son fief, il permet à l’église de le racheter; en outre, lui et ses fils répondront dans la cour du comte de toute atteinte portée aux droits de l’église à ce sujet. C, p. 277. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12776, p. 471. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 127. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis. Lapsus primi parentis humane conditioni tam miseram sortem intulit ut visa et audita vix ratione percipiat et percepta thesauro memorie diu nullatenus conservare valeat, unde et adhuc processu temporis memoria rerum gestarum annullatur et prorsus evanescit; ad sublevandum hoc miserie nostre pondus factus est usus scripturarum. Hujus rei non ignarus ego Guillelmus, comes Nivernensis, presentis scripti autoritate tam presentibus quam futuris certum et ratum esse volo et confirmo querelam quam Thomas de Barro super Sequanam habebat adversus ecclesiam de Diaco in presentia nostra et per manum nostram terminatam esse et diffinitam hoc modo: predictus Thomas adversus prenominatam ecclesiam vinagium de salvatione quod querebat, illud in perpetuum totum ecclesie concessit; reliquum vinagium, quod erat de feodo et casamento suo, si ecclesia de Diaco acquirere poterit, aut per eleemosinam aut per mercationem aut alio modo, eidem ecclesie donavit. Si quis autem adversus ecclesiam super hoc calumniaretur aut querelam moveret, pretaxatus Thomas et ejus filii, videlicet Richardus, Thomas et Herbertus, in curia comitis Nivernensis, per cujus manum hoc factum est, pro eadem ecclesia responderent et contra omnes homines guarentiam ferrent. Pro hac autem concessione Guillelmus medicus predicto Thome centum solidos donavit. Hoc laudaverunt filii sui Richardus, Thomas, Herbertus, audientibus et videntibus istis quorum nomina hic subscribuntur. Laudationem Thome et filii ejus Richardi; audierunt isti: Bartholomeus vicecomes de Lenniaco. Hugo de Argentorio, Guillelmus Grosbrait, Pontius de Varziaco, Gaufridus dapifer, Clarembaudus de Tornodoro, Brutinus de Tornodoro, Fromundus filius Guidonis Bisanscant (?), Erix de Belon, Gaufridus prepositus Tornodorensis, Stephanus de Poliaco, Petrus de Milisiaco, Manasses de Visannia, Stephanus Coquinus. Item laudationem Thome et Herberti filiorum predicti Thome audierunt isti: Guillelmus filius comitis, Narjo filius Iterii de Tusciaco, Milo de Noyers, Adam de Sarriney, Marcellus filius Ade, Matheus de Flaviaco, Guillelmus Syroti, Humbertus frater ejus, Bartholomeus de Poliaco, Raynardus frater ejus, Thomas de Boornancley et alii. CLXXVIII ?? 1161. Geoffroy, évêque de Langres, confirme au prieuré de Saint-Maur de Dyé le droit à la moitié des offrandes de l’autel en l’église de Dannemoine aux fêtes de la Toussaint, de Noël, de la Purification de la Vierge et de l’Assomption. C, p. 279. INDIQ.: M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 139. ?? Ego Godefridus, Dei gratia Lingonensis episcopus, presenti scripto confirmo et laudo ecclesie Sancti Mauri de Diaco jus quod in ecclesia de Domna Magna habere cognoscitur, scilicet quatuor solemnitatibus in anno medietatem omnium oblationum et beneficiorum que quoquo modo venient ad altare, hoc est in festivitate Omnium Sanctorum, in Nativitate Domini, in Purificatione beate Marie, in ejusdem Assumptione et in octavis. Hujus rei testes sunt: Ugo de Riveria, Lingonensis ecclesie archidiaconus; Petrus de Cableia, decanus; Jocelinus clericus noster. Actum anno Domini MCLXI. CLXXIX ?? Vers 1162. Thomas Becket, archevêque de Cantorbéry, confirme en faveur d’Arraud, abbé, et des moines de Saint-Benoit-sur-Loire, la donation de l’église de Saint-André de Minting et de l’église de tous les saints de Gouteby à eux faite par le comte Ralph et précédemment confirmée par Thibaut, archevêque de Cantorbéry, et Robert, évêque de Lincoln. K, p. 793, d’après B, fol. 178. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 113. INDIQ.: b, fol. 329, d’après B, fol. 178. ?? Thomas, Dei gratia, Cantuariensis ecclesie minister humilis, Arraudo, abbati, et fratribus Sancti Benedicti super Ligerim salutem. Que semel recte facta esse noscuntur, ideo scripto committuntur ne tractu temporis in irritum revocentur vel injustis quoquo modo concussionibus perturbentur. Eapropter, carissimi in Domino fratres, vestris justis petitionibus gratum prebentes assensum, ecclesiam beati Andree de Mintingues cum villa ejusdem loci, et ecclesiam Omnium Sanctorum de Gottebi cum omnibus que donatione nobilis viri Ranulfi, comitis Cestrie, in illis partibus rationabiliter possidetis, quemadmodum a bone memorie Theobaldo, predecessore nostro, et a venerabili fratre nostro Roberto, Lincolniensi episcopo, cum assensu ejusdem comitis monasterio vestro concessa sunt et confirmata, ut scripta eorum testantur, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate nostra confirmamus. Et ut hec confirmatio nostra rata et illibata permaneat, presentis scripti eam attestatione et sigilli nostri munimine roboramus, salva in omnibus Lincolniensis ecclesie reverentia et illius episcopi debita reverentia. Valete. CLXXX ?? 29 avril 1162. Alexandre III, s’adressant à l’abbé Arraud, confirme l’accord conclu entre le chantre d’une part, et l’abbé, les officiers et les prieurs de Saint-Benoit-sur-Loire d’autre part, touchant les redevances à payer audit chantre. Z, Bibl. d’Orléans, ms. 492 (394 bis), t. I, p. 171, copie sur parchemin, XVIe siècle. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Araudo, abbati, [et fratribus] monasterii Sancti Benedicti supra Ligerim, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, concordiam quam inter vos omnes et venerabilem cantorem, fratrem vestrum, constituistis, tam vos quam successores vestros et omnes priores officiososque, qui reddituri singulis annis sunt cantori, ut dicitur: dominus abbas viginti solidos, prior noster decem solidos, prior de Parcyaco decem, prepositus de Dyaco decem, prior de Regula decem, prepositus de Saltu decem, thesaurarius decem, camerarius decem, prepositus istius vil[l]e sex solidos, celerarius quatuor, infirmarius quatuor, elemosinarius quatuor, capicerius quatuor, magister operis quatuor, prior de Germiniaco quatuor solidos, pristinarius duos, prior de Castro Novo super Carum sex solidos, prior de Sacro Cesare sex, prepositus de Castillione vigint solidos, prior de Valliaco quatuor, prior de Sancto Brycio sex, prior de Sancto Aniano sex solidos, prior de Gyemo Veteri sex, prepositus de Curte Marigniaco sex, prior de Castelleta duos, prepositus de Viliaribus quatuor, prior de Lauriaco decem, prior de Villa Abbatis duos, prior de Monasteriolo quatuor, prior de Castro Novo super Ligerim quatuor, prior de Vitryaco quatuor, prepositus de Yevra villa sex, prior de Yevra castro sex, prior de Stampis decem, prior de Arnicu[r]te sex, prior de Germici alias Ouarti sex, prior de Mitinguis, monete Anglie, duos, prior de sancto Jacobo de Burona decem, prior de Sancto Hylario quatuor, Cenomanensis monete, prior de Magniaco alias Chesa, duos, prepositus Aurelie sex, prior de Sancto Gervasio sex, ob quod debet aliquid in choro reparare, etiam debet eos procurare in secunda feria prime ebdomade quadragesime, hoc etiam firmiter tenere precipimus ut nulli priorum ad predictum festum venientium exeundi licencia concedatur donec debitum cantori, alias armario, persolvat, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, decernimusque ut omnino hominum non liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel aliquatenus contraire. Si quis autem id attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei, beatorum Petri ac Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum in curia nostra, tercio kalendas maii, anno Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo, anno ipsius pape tercio. CLXXXI Bourges 26 juillet 1163. Alexandre III, à la prière de l’abbé Arraud, confirme les biens, droits et privilèges de l’abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire. C, p. 37. — E, fol. 72. PUBL.: J. a Bosco, Floriacensis vetus bibliotheca, I, p. 246 (extraits). INDIQ.: b, fol. 323 v°, d’après B, fol. 16, n° 62. — K, p. 423, d’après B, fol. 16. ?? Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Araldo, abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, quod supra Ligerim situm est, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecte in Domino fili Aralde abbas, tuis justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum, prefatum monasterium, in quo, sicut felicis memorie Eugenii, Adriani et aliorum predecessorum nostrorum Romanorum pontificum testantur privilegia, gloriosi confessoris Christi Benedicti corpus requiescere creditur, cui etiam Deo authore preesse dinosceris, sub beati Petri, apostolorum principis, cujus juris esse dinoscitur, et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam in ipso monasterio constitutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur, preterea quascumque possessiones, etc., ut supra in charta n° CLXX usque in textus finem. (Rota.) BENE VALETE † (in modo monogrammatis). Ego Alexander catholice ecclesie episcopus ss. † Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss. † Ego Bernardus Portuensis et sancte Rufine episcopus ss. † Ego Gualterius Albanensis episcopus ss. † Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli sancte Crucis in Hierusalem ss. † Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achilei ss. † Ego Joannes presbiter cardinalis tituli sancte Anastasie ss. † Ego Guillelmus presbiter cardinalis tituli sancti Petri ad vincula ss. † Ego Hyacinthus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmedin ss. † Ego Ardicio diaconus cardinalis sancti Theodori ss. † Ego Boso diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani ss. † Ego Cinthius diaconus cardinalis sancti Adriani ss. † Ego Petrus diaconus cardinalis sancti Eustachii juxta templum Agripe ss. † Ego Manfredus diaconus cardinalis sancti Georgii ad Velum aureum ss. Datum Biturice, per manum Hermanni sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii, VII° kalendas augusti indictione XIa, incarnationis dominice anno M°C°LX°III°, pontificatus vero domni Alexandri pape III° anno quarto. CLXXXII Bourges 27 août 1163. Alexandre III confirme à l’abbé Arraud et aux moines de Saint-Benoit-sur-Loire la cession de l’église Saint-Ytier de Sully à eux faite par feu Hélie, évêque d’Orléans. C, p. 53. — E, fol. 96. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 474. INDIQ.: K, p. 423, d’après B, fol. 21 v°. — Jaffé-Wattenbach, Regesta pontificum Romanorum, n° 10931, d’après M. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Arraudo, abbati, et fratribus monasterii Sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Sancti Yterii de Soliaco, quam bone memorie Helias, Aurelianensis quondam episcopus, consentiente sibi capitulo, ecclesie vestre rationabiliter contulisse dinoscitur, sicut in authentico scripto exinde facto continetur, salvo tamen jure Aurelianensis ecclesie, vobis et eidem monasterio vestro autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Biturice VI° calendas septembris. CLXXXIII Ligny-le-Châtel 1163. Guillaume, comte de Nevers, renonce en faveur des religieux de Saint-Maur de Dyé à ses droits sur les hommes et les femmes de Dyé et de Vezannes, et à ce qu’il possédait dans la villa de Bernouil en échange des droits des religieux sur les hommes et les femmes de Chablis. C, p. 280. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 72, fol. 55, copie envoyée par dom Gérou le 1er décembre 1764, d’après C. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 128. — K, p. 433, d’après B, fol. 128. ?? Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris sancte matris Ecclesie filiis quod ego G., comes Nivernensis, do et concedo Deo et beate Marie et sancto Benedicto et monachis de Dieto quidquid habeo in hominibus et feminis de Dieto, dono etiam predictis monachis hoc quod habeo in homnibus et feminis de Vesannis et quidquid habeo in villa de Berno sine aliqua exactione jure perpetuo possidenda. Hoc etiam laudavit Guido frater meus. Hoc viderunt et audierunt ex parte monachorum: Columbanus prepositus Tornodori, Robertus pincerna comitis. Ricardus venator; ex parte comitis: Renaudus de Mangis, Guibertus magister domini Guidonis, Joannes Brisebarre, Gaufridus clericus qui hanc cartam scripsit. Donum istud feci predictis monachis pro escambio illo hominum et feminarum quas habebant apud Cableiam. Actum est hoc Latiniaco castro, anno ab incarnatione Domini M°C°LX°III°, Ludovico rege Francorum, Arraudo existente abbate Sancti Benedicti, Simone Dieto priorante. CLXXXIV Sully-sur-Loire 1164. Gilon de Sully, sous sa garantie personnelle, et le roi pris à témoin, met fin au diffèrend mû entre Arraud, abbé de Saint-Benoît-sur-Loire d’une part, Giraud de «Blancafort» et Guillaume Triencel, d’autre part, au sujet de la moitié du bois de «Mesmerant» léguée à l’abbaye par Rainaud Tuechien, et pour laquelle l’abbé Macaire, prédécesseur de l’abbé Arraud, avait, du consentement d’Archambaud de Sully, père dudit Gilon, donné une indemnité auxdits Giraud et Guillaume. C, p. 355. — D, fol. 309 v°, d’après B, fol. 160, n° 670. — K, p. 794, d’après l’original. — L, p. 553, d’après B, fol. 160. INDIQ.: b, fol. 328, d’après B, fol. 160 [n° 670]. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Geilo, Soliacensis castri dominus, notum esse volo tam presentibus quam futuris quod Rainaldus Tuechien, positus in extremis, medietatem bosci de Mesmarrant ecclesie beati Benedicti Floriacensis, tempore abbatis Macharii, pro remedio anime sue, contulit in eleemosinam, alteram vero partem ejusdem bosci prefata ecclesia ab antiquo libere et quiete possidebat; porro Rainaldo Tuechien rebus humanis exempto, Giraudus de Blancafort et Guillelmus Triencel donationem ab eo factam calumpniantes contradixerunt, in predicto bosco partem reclamantes, Giraudus in casamento et Guillelmus in dominio. Abbas vero Macharius ipsum boscum volens absque aliqua infestatione quiete possidere, emit ab eisdem militibus, data copiosa pecunia, quidquid in hac eleemosina juris habebant et omnia que juste aut injuste in eadem reclamaverant, venerabili viro patre meo Archembaldo Soliacensi domino, ad cujus feodum res ipsa pertinebat, assensum prebente et hoc ipsum laudante et volente. Deinde, abbate Machario et Archembaldo, patre meo, ex hac vita in brevi decedentibus, jam dicti milites Giraudus et Guillelmus in prefata eleemosina denuo reclamantes, homines qui in eodem bosco per abbatis jussionem operabantur, capientes eos et eorum vadimonia violenter multotiens retinentes, disturbaverunt. Quamobrem venerabilis abbas Arraudus, successor bone memorie abbatis Macharii, accedens ad presentiam nostram, rogavit nos et petiit quatinus eleemosinam quam jam pridem Rainaldus Tuechien beato Benedicto contulerat, et pactionem quam antecessor suus cum Giraudo et Guillelmo de prefati nemoris emptione, manumissione et quittantia per manum patris mei habuerat stare atque ratam esse faceremus. Nos itaque sepe nominatos milites de hac re convenientes duximus eos, et cum ipsis porreximus in capitulum sancti Benedicti, ibique quidquid in bosco de Mesmarrant juste vel injuste reclamabant, coram nobis et multis testibus, manumittentes quittaverunt, pro iis etiam que ibidem adversus beatum Benedictum et homines illius commiserant ab abbate et monachis absolutionem postulantes, acceperunt; post ipsos autem hec ipsa bosci guerpitio et quittantia ab uxoribus et filiis eorum facta est et concessa. Ego quoque Geilo, Soliaci dominus, hoc idem concessi, laudavi et sigilli mei impressione roboravi, et quidquid juris habebam in eodem bosco, qui de feodo meo est et de me movet, dedi beato Benedicto in eleemosinam; pactus sum insuper hoc bosci donum, venditionem et quittantiam fideliter, absque ulla fictione, abbati et monachis pro posse meo juste et legitime contra omnes garantire. Quod si quis eorum qui de terra vel potestate mea sunt in sepedicto bosco deinceps aliquam calumpniam inferre presumpserit, abbas non alibi propter hoc stabit justitie quam Soliaci vel apud Sanctum Benedictum, hoc autem in quo videlicet predictorum locorum dies placiti constituetur in optione mea situm erit; reclamator vero, si in prefatis locis per manum meam de abbate justitiam recipere noluerit, ego prorsus eum de hac re in pace esse et ab hujusmodi faciam contradictionem quiescere. Si quis autem eorum qui de terra mea non sunt et ad potestatem meam non pertinent in eodem bosco reclamaverit, ego prefate donationis testis et pro posse meo tutor ac defensor assistam; qui si forte in hac eadem re abbati et monachis vim inferre presumpserit, habebunt auxilium meum ac si michi vel castro meo Soliacensi ipsa vis et violentia inferretur. Hoc igitur donum, hunc assensum meum, has omnes que dicte sunt pactiones jussu meo et voluntate mea juravit Robertus de Monesto quod videlicet sicut in hac cartula continetur a me prorsus absque refragatione teneatur, atque hoc ut inconcussum et ratum perpetuo habeatur, cum jam dicto abbate Arraudo domini Regis presentiam adii et ut ipse quoque hujus rei testis existeret, hanc concessionis mee cartam coram ipso recitari feci et omnium que in ea continentur in ejus presentia testis extiti. Actum Soliaci, domino papa Alexandro in apostolica dignitate presidente et Senonis astante, regnanto Ludovico piissimo rege Francorum, anno regni ejus XX°VIII°. Hujus rei testes sunt ex parte mea: Evrardus de Poissat, Gimo de Meun, Robertus filius ejus, Arnulfus Breunis, Bernardus de Insula, Guillelmus de Castello, Drago Gustos, Henricus Camberletus, Benedictus prepositus, Robertus de Monesto qui hoc juravit; ex parte abbatis: Dagobertus prior, Garnerius subprior, Petrus thesaurarius, Hulgerius prepositus, Arnulfus cellerarius, Stephanus capellanus domni abbatis, Paganus de Subulmo, Gislebertus Charpains, Gualterius Mariscalcus, Stephanus de Hospitio, Paganus Mariscalcus, Arnulfus Bordinus, Johannes de Villari Monasterio, Guinebertus major, Simon miles, Bernardus forestarius, Rainaldus Valtorth, Guarnerius Pignarth, Rainaldus Bordelinus, Bernardus Villanus, Girardus. Actum anno incarnationis dominice M° centesimo LX° IIII°. CLXXXV Sens 13 janvier 1164 ou 1165. Alexandre III confirme en faveur de l’abbé Arraud et des moines de Saint-Benoit-sur-Loire l’accord intervenu entre eux et l’archevêque de Sens, Hugues, au sujet de la présentation à la cure de Lorris, de la jouissance des revenus de l’église et du droit de sépulture. C, p. 30. — D, fol. 5 v°, d’après B, fol. 13, n° 53. — E, fol. 48. INDIQ.: b, fol. 323 v°, d’après B [fol. 13]. — K, p. 123, d’après B, fol. 13. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Araldo, abbati monasterii sancti Benedicti super Ligerim ejusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, concordiam que inter vos et venerabilem fratrem nostrum Hugonem, archiepiscopum Senonensem, super representatione sacerdotum in ecclesia de Lorriaco et aliis quibusdam conventionibus de assensu utriusque partis rationabiliter factam, sicut in ejusdem archiepiscopi scripto authentico inde facto noscitur contineri, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocimo communimus, statuentes ut prior vester qui apud Lorriacum pro tempore fuerit, oblationes et obventiones que vos in ecclesia ipsa contingunt per se vel per suum nuncium recipiendi liberam habeat facultatem. Adjicimus etiam ut liceat parrochianis ejusdem ville in cimeterio vestro sepulturam eligere et ibidem, si voluerint, libere sepeliri, salva tamen canonica justitia ecclesie supradicte, si de ejus parrochia mortuorum corpora assumantur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc. Datum Senonis, idibus januarii. CLXXXVI Sens 10 mars 1164 ou 1165. Alexandre III interdit aux archevêques et évêques de s’autoriser des subsides perçus par eux sur les possessions de Saint-Benoit-sur-Loire à l’occasion du séjour du pape en France pour imposer à l’avenir d’autres contributions. Y, Archives départementales du Loiret, fonds de Saint-Benoit-sur-Loire; vidimus de l’official d’Orléans du 23 août 1487 d’une confirmation d’Innocent III du 30 mai 1209. — Z. Innocentii III Regestor. l. XII, n° 48, confirmation du 30 mai 1209 (Baluze, t. II, p. 327; Migne, Patrol. lat. t. CCXVI, col. 57). PUBL.: Baluze, loc. cit. — Migne, loc. cit. INDIQ.: Jaffé-Wattenbach, Regesta, n° 11126. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem. Quod, aliqua necessitate instante, noscitur institutum, postmodum, necessitate cessante, debet, et quod ejus gratia est inductum, simili modo cessare. Hac siquidem consideratione provocati et ecclesie vestre, que proprie beati Petri juris existit, tranquillitati et paci in posterum precavere volentes, auctoritate apostolica duximus statuendum ut, licet archiepiscopi aut episcopi propter presentiam nostram aliquod onus ad presens obedientiis vestris imponant, nulli eorum fas sit posthac, occasione illa, contra antiquam consuetudinem vestram fratribus vestris per obedientias constitutis aliquas exactiones imponere aut quidlibet ab eis exigere. Datum Senonis, VI idus martii. CLXXXVII Troyes 1166. Henri, comte de Troyes, à la prière de Guillaume, prieur de Saint-Maur-de-Dyé, abandonne aux religieux de Saint-Benoit Galon de Montgueux et ses enfants qu’il affranchit, moyennant une indemnité de quarante sous payée à Geoffroy de Villenauxe et Gilon son fils, qui, conjointement avec ledit comte, réclamaient ledit Galon et ses enfants comme hommes de corps. C, p. 280. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 139. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 128. — K, p. 433, d’après B, fol. 128. ?? Ego Henricus, Trecensium comes palatinus, existentium memorie et futurorum posteritati notum fieri volo quod, cum ego et Gaufridus de Velonissa et Gilo filius ejus, Galonem de Mongueour et liberos ejus propter homines de corporibus clamaremus, paupertati ipsius Galonis providentes et precibus Guillelmi, tunc prioris ecclesie sancti Mauri de Dyaco et sancti Benedicti super Sequanam, condescendentes, ipsos liberos ab omni jugo servitutis et emancipatos ecclesie sancti Benedicti Floriacensis amore Dei in eleemosynam perpetuo possidendam concessimus; verumtamen, ipse Gaufridus et Gilo filius ejus XL s. proinde habuerunt, et ne hoc aliqua temporum vetustate mutari vel infringi possit, scripto commendari et sigilli mei autoritate firmari precepi. Hujus rei testes sunt Drogo de Pruvino, Petrus Bristaldus, frater ejus, Dainbertus de Cervantis, Altaldus camerarius. Actum est hoc anno incarnati verbi M°C°LX°VI°, Ludovico rege Francorum regnante, Henrico Trecensium episcopo existente. Tradita Trecis per manum Guillelmi cancellarii. Guillelmus notarius scripsit. CLXXXVIII Latran 7 mars 1166, 1167 ou 1179. Alexandre III confirme en faveur de l’abbé Arraud et des moines de Saint-Benoit-sur-Loire le droit de sépulture qu’ils avaient dans l’église de Lorris. C, p. 31. — D, fol. 6, d’après B, fol. 13, n° 54. — E, fol. 49. INDIQ.: b, fol. 323 v°, d’après B, [fol. 13]. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A., abbati, et conventui sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem. Si quando postulatur a nobis quod juri conveniat et ab ecclesiastica honestate non dissonet, petentium desideriis facilem nos convenit prebere consensum eorumque vota effectu prosequente complere. Hac itaque ratione inducti et vestris precibus benigne inclinati, sepulturam ecclesie sancti Sulpitii, que ad monasterium vestrum pertinet, liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Oblationes autem quas a quadraginta annis retro usque modo in prescripta ecclesia habuistis et impresentiarum habetis vobis et domui vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum, etc. Datum Laterani, nonas martii. CLXXXIX ?? 1167. Narjot, seigneur de Toucy, à la prière d’Arraud, abbé de Saint-Benoit, renonce aux coutumes qu’il percevait injustement à Villiers-Saint-Benoit, et confirme un privilège du pape Eugène III relatif aux droits de son père Itier sur la même villa. C, p. 247. — D, fol. 515 v°, d’après B, fol. 112 r°. ?? Quoniam naturalis providentia est male errantium auferre de medio memoriam veritatis, notitie fidelium tradere disponimus quod ego Nariotus, dominus Tuciaci, et venerabilis abbas sancti Benedicti, Arraudus, propter quasdam exactiones quas vel ego vel servientes mei in villa de Villare feceramus, de quibus et jam idem conquerebatur abbas, in unum convenimus; inito autem cum hominibus meis consilio et rei veritate cognita, Deo propitio, ea que injuste abstuleram emendavi, privilegium quoque quod Eugenius papa fecit de rebus quas habere debuit pater meus, Iterius, in villa Villaris, pro remedio anime mee et antecessorum meorum concedo et sigilli mei autoritate confirmo. Et ne quis hoc calumniare presumat, testes introduximus ex parte mea: Joscelinus capellanus, Gilo de Castellione, Nariotus de Longo Campo, Vuido de Geriva, Mattheus, Gaufridus Raffart, Acco de Insula, Petrus de Novei, Simon prepositus; ex parte abbatis: Girardus thesaurarius, Gimo cell[er]arius, Petrus prepositus, Anselmus miles regis, Otbertus prepositus Lorriaci, Stephanus de Hospitio, Thomas de Gili, Witbertus de Corbeles, Frambertus capellanus, Henricus Ferrant, Legerius, Petrus Muceben, Rotbertus Boreu. Actum est autem anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo. CXC Saint-Benoit-sur-Loire 1167. Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, déclare qu’un homme de l’abbaye, Pierre de Saint-Jean, ayant contesté sa sujétion à l’égard de l’abbaye et refusé de s’acquitter des coutumes, a été traduit devant la justice du roi à Orléans, et y a reconnu sa dépendance, mais qu’à la demande de l’évêque d’Orléans et autres nobles hommes présents, remise lui a été faite de la taille coutumière sa vie durant, les autres coutumes étant retenues, et sous réserve du paiement des dites coutumes, y compris la taille, par les héritiers dudit Pierre. C, p. 286. — K, p. 796, d’après l’original. — L, p. 420, d’après B, fol. 131 v°. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 131. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Ego Arraudus, Dei gratia humilis abbas sancti Benedicti Floriacensis, notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod quidam homo noster, Petrus scilicet de Sancto Johanne, pravorum hominum ductus consilio, hominem nostrum se esse penitus abnegavit et consuetudines nostras, quas sicut homo noster nobis debebat reddere, recusavit. Cum igitur propter hoc ante domini regis justitiam Aurelianis convenissemus, ad extremum prefatus Petrus coram omni populo hominium nostrum recognovit; nos vero, interventu Aurelianensis episcopi et nobilium virorum qui intererant, ei in vita sua consuetudinariam talliam indulsimus, alias in eo, preter talliam, consuetudines nobis retinentes, ita sane quod in heredibus ejus et talliam et alias consuetudines habebimus in perpetuum. Quod ut ratum firmumque teneatur nostro et capituli nostri sigillis fecimus communiri. Actum Floriaci, in capitulo nostro, anno ab incarnatione Domini M°C°LX°VII°. Hujus rei testes sunt ex parte nostra: Dagobertus prior, Garnerius subprior, Bauduinus tertius in ordine, Willelmus armarius, Petrus prepositus, Stephanus thesaurarius, Petrus cellerarius, Gimo de Sancto Gervasio prior, Artaudus capiciarius, Joscerandus infirmarius, Rannulfus magister operis; laici: Gauterius Marescalcus, Arnulfus Burdini, Hugo Trossavacca, Pugnardus, Paganus Beraudi, Willelmus de Eleemosina, Johannes Godefridi, Bernardus portarius, Godefridus Georgii, Petrus Pugnardi, Robertus de Bulli, Fulbertus; ex parte Petri: Radulfus capellanus de Sancto Johanne, Hugo Hodearii, Willelmus Vaslini, Robertus de Solerol, Fulco de Sancto Johanne, Johannes de Sancto Johanne. CXCI Saint-Benoit-sur-Loire 1167, après le 9 avril. Louis VII concède à Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, sa vie durant, le droit de pêche à Yèvre. C, p. 382. — D, fol. 361 v°, d’après B, fol. 174, n° 744. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, fol. 116. PUBL.: Rec. des Histor. de la France, t. XVI, p. 142. INDIQ.: b, fol. 329, d’après B, fol. 174. — K, p. 427, d’après B, fol. 174. — Luchaire, Études sur les actes de Louis VII, n° 533. ?? Ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, notum facimus omnibus quod amico nostro abbati sancti Benedicti Arraudo, in vita sua, concessimus ad piscandum, quando in patria erit, aquam nostram de Evra, et preposito et servientibus precipimus ut aquam exponant ad opus dicti abbatis et suam aquam de villa bene custodiant et defendant, capiaturque quicunque contra voluntatem monachorum ibi piscans inventus fuerit. Datum apud Sanctum Benedictum, anno Domini M°C°LX°VII°. Data per manum Hugonis cancellarii. CXCII ?? 1168-1173. Guillaume, archevêque de Sens, reconnaît que l’abbé Arraud et les moines de Saint-Benoit ont concédé le droit de présentation à la cure de Villiers-Saint-Benoit, à l’un de ses clercs, Asce, pour celui-ci en jouir sa vie durant et ledit droit faire ensuite retour à l’abbaye. C, p. 247. — D, fol. 515, d’après B, fol. 112. INDIQ.: K, p. 426, d’après B, fol. 112. ?? Willelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, apostolice sedis legatus, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod abbas Arraudus et monachi sancti Benedicti dilecto clerico nostro Acioni, cui ad preces nostras ecclesiam de Villers, que in ipsorum fundo sita est et ad eorum spectat representationem, concesserant; ad nostram iterum petitionem indulserunt ut quandiu viveret, in predicta ecclesia sub annuo censu inde sibi reddendo constitueret capellanum, ita tamen quod capellanus, per dictum Acionem ipsis monachis presentatus, per eos nobis representaretur. Nos vero predictis monachis indulsimus ut, Acione decedente, quandiu capellanus ab eo institutus viveret censum solitum eis reddere teneretur, et post mortem illius capellani ad representationem ipsorum nullo mediante rediret. Quod ut ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri autoritate cum presentis scripti testimonio corroboravimus. CXCIII Orléans 1169. Manassès, évêque d’Orléans, confirme la décision prise par Louis VII de transférer en un autre lieu la maison du Gué de l’Orme en raison de la stérilité du sol, et de la tenir éloignée d’au moins quatre lieues de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire; il prend acte de la promesse faite par l’abbé Sevin d’unir la communauté, après son transfert, à celle de Saint-Benoit-sur-Loire. C, p. 337. — L, fol. 434, d’après B, fol. 155. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 117. PUBL.: A. Vidier, Ermitages orléanais au XIIe siècle, dans Le Moyen Age, 2e sér., t. X (1906), p. 95, et tirage à part (Paris [1906], in-8°), p. 42. INDIQ.: K, p. 438, d’après B, fol. 155. ?? Ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis, universis ad quos littere iste pervenerint notum fieri volumus quatenus, cum ex petitione Sevini, abbatis de Vado Ulmi, dominus rex Francorum Ludovicus, sterilitatem loci considerans, sapientum virorum usus consilio, memoratam abbatiam transferri voluisset eamque per quatuor leugas ad minus a cenobio sancti Benedicti distantem amoveri, usque ad festum sancti Remigii proximo futurum in manu cepisset, nos domini regis autoritate et voluntate usi, memoratique abbatis fratrumque suorum petitione requisiti, idipsum statuimus, et ex tunc in eodem loco abbatiam manere inhibuimus eamque perpetuo inde removendam confirmavimus et confirmamus. Omnes autem illos qui huic concessioni domini regis et statuitioni nostre contradicere presumpserint autoritate Dei et nostra anathemati supponimus. Sciant autem universi quod memoratus abbas Sevinus in presentia bonorum virorum, Meldensis abbatis de Chagia et quorumdam aliorum religiosorum, cum fratribus suis jam dictam petitionem fecit et a festo sancti Remigii proximo abbatiam a loco memorato amoveri membrumque abbatie antedicte fieri fideliter compromisit. Actum anno incarnati Verbi M°C°LX°IX°, ordinatis in ecclesia sancte Crucis majoribus personis H[ugone] decano, L[etoldo] subdecano, W[illelmo] cantore, M[anasse] capicerio. CXCIV ?? 1170. Arraud, abbé, et le chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire, interdisent aux maires de la Cour-Marigny chargés de recouvrer et de payer les 300 sous dus sur leurs mairies au vicomte de Fessard, de percevoir plus que ladite somme, et arrêtent la répartition de la contribution à lever par chacun des maires Rainaud, Haton et Rainier. C, p. 73. — D, fol. 19, d’après B, fol. 32 v°, n° 117. — E, fol. 135 v°. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Quoniam ea que sub oculis presentium habentur, processu temporis possunt oblivione deleri, necesse est ut quod successorum oblivione deletur per litteram sustineatur et vivat. Noverint ergo presentes et posteri quod de tribus majoriis nostris de Curte Matrinaci vicecomiti Fessardi singulis annis in martio trecentos solidos reddere debemus, et cum majores nostri in eadem terra prefatam pecuniam vicecomiti reddendam ex precepto nostro consuetudinarie accipere deberent, in prefatis majoriis nostris, sicut homines nostri conquerebantur, plus accipiebant. Eapropter ego Arraudus, abbas sancti Benedicti Floriacensis et capitulum nostrum, hominum nostrorum gravamen, pietatis intuitu et pro melioratione terre, cupientes precavere, quidquid prefati homines ultra trecentos solidos persolvere solebant eis in perpetuum penitus indulgemus, salvis in eadem terra aliis consuetudinibus nostris. Hoc autem ea conditione firmamus quod unusquisque hominum de tribus supradictis majoriis quod super eum recipiendum est et in presenti cartula subscriptum, sine alio adjecto propter hanc collectam facto, singulis annis semel, die dominica ante medium quadragesime persolvat, similiter et eorum successores. Et si aliquam de masuris nostris vacuam esse contigerit, is qui infra majoriam genere propinquior vel loco vicinior inventus fuerit, eam ad hanc et alias consuetudines quas debet assumat, si vero noluerit, alius de eadem majoria ad consuetudines quas alie masure debent eam teneat, et abbas sancti Benedicti quandiu vacua fuerit in manu sua eam teneat. Si autem nullus hominum nostrorum eam tenere voluerit, communitas majorie quod de pecunia vicecomiti persolvenda super eam nectendum est, usque dum eam alius teneat, pro ea persolvet. Quod ut in posterum ratum inconvulsumque permaneat nostro annulo et capituli nostri sigillo hanc pactionem fecimus roborari. Actum Floriaci publice, anno ab incarnatione Domini M°C°LXX°. Huic rei interfuerunt Dagobertus prior, Arnulphus subprior, Bernardus tertius in ordine, Petrus celerarius, Artaudus prepositus, Garnerius prior Lorriaci, Otbertus prepositus de Curte Matriniaci. Hoc est quod super homines nectendum est de baillia Rainaldi majoris: Galterius de Anseribus, II sol. VI den. Rainerius de Bosco, XVIII den. Rainerius Valleran, XVIII den. Robertus Bordelinus, III sol. VI den. Labelus, II sol. Guido de Bosco, II sol. Galterius de Molandino novo, II sol. VI den. Defunctus Belotus, II sol. Auburgis, VI den. Reginaudus de Spineto, II sol. Ingrant Tornator, XVIII den. Paganus le furners, XIII den. Theobaldus de Campis, II sol. Bonus Valerius, XIII den. Guido de Luet, II sol. et VI den. Masura de Laer, III sol. Bricasis, XVIII den. Guido de Varenna, III sol. et VI den. Gaufridus Passeleve, III sol. Joannes Bonus Valletus, XIII den. Jobertus de Lanma, II sol. Aubertus de Horrea, XIII den. Berengerius Tornator, II sol. Hugo Benedictus, XIII den. Guillelmus li Bergé, XVIII den. Masura Henrici, I sol. VI den. Arnulphus Fetard, XIII den. Angorrant, XV den. Joannes Gripe, XIII den. Morinus de Aia, XIII den. Lambertus de Aia, XIII den. Stephanus de Foresta, XIII den. Gaufridus, IV den. Gaudinus, II den. Arnulfus de Porta, VI den. Uxor Bernardi, VI den. Stephanus Ribotes, XIII den. Homines de baillia Rainaldi majoris debent reddere in martio: LVIII sol. VIII den. De ballia Hatonis: Guido de Bugis, IV sol. Guillelmus de Ulmo, II sol. Joannes Avis, XIII den. Pinardus, II sol. Arnulfus de Bugis, II sol. Reginaudus Verrat, XIII den. Masura Reginaudi Conduit, II sol. Duardus Rufus, VI den. Theobaldus Burdinus, XIII den. Frambertus, XIII den. Guido de Nemore Herberti, II sol. Masura Duranni, II sol. Reginaudus Beat, XIII den. Arnulfus Divinator, III sol. Masura Friquiau, II sol. Masura Martini de Rotundo, II sol. Rainerius de Bugis, II sol. Masura Girardi Conduit, XIII den. Girardus Ralus, VI den. Masura Martini, XIII den. Masura defuncti Brunii, II sol. Filii defuncti Bauduini, II sol. Masura Girardi Core, XVIII den. Amiardus Pellé, VI den. Dodo Munerius, VI den. Giraudus Docte, VI den. Frambertus Richiers, XVIII den. Reginaudus de Malaisse, II sol. Chanois, XIII den. Masura Osderie de Malaisse et Dodonis de Malaisse, II sol. Masura Pelliparii, VI den. Masura Galteri, II sol. Giraudus de Spina, II sol. Guillelmus de Spina, XIII den. Masura Angeri de Spina, XIII den. [Masura] Constantii, VI den. Masura Guidonis de Colle, XVIII den. Benedictus de Laer, XVIII den. Masura Theobaldi de Musteriau, II sol. Masura Tabenas, VI den. Bonetus de Trunco, XIII den. Reginaudus Albus, II sol. Briburgis, XIII den. Giraudus Embaut, XVIII den. Morellus Famulus, XIII den. Masura de Molendino Ascelini, VI den. Uxor Landrici, II sol. Bernardus de la Noë, VI den. Radulfus de Gregefaut, XIII den. Bernardus Gelins, XVIII den. Morinus Embaut, XIII den. Renerius Sacerdotis, VI den. Petrus Jocelinus, XVIII den. Robertus Joanna, XVIII den. Arnulphus de Chaneio, XVIII den. Filius Ogerii, XVIII den. Hurricus de Chaneio, XIII den. Masura Pinelli, VI den. Rainaldus Chaumans, XVIII den. Stephanus Chaumans, XIII den. Masura Odeardi, XIII den. Stephanella, XIII den. Ludellus, XIII den. Masura Hugonis, XIII den. Rainaudus Baudrier, XIII den. Guido Tornator, II sol. Masura Christiani, XIII den. Masura Vitalis, XIII den. Garnerius, VI den. Rainaudus Maria, VI den. Petrus de Curgum, XIII den. Masura Valleri, XIII den. Rainaudus Chamotet, XIII den. Masura Fillonis, VI den. Girardus Bermiers, XVIII den. Natalis, VI den. Radulfus Bigotus, XIII den. Hugo Afiardus, XIII den. Masura Baronis, XIII den. Masura Limpidis, XVIII den. Robertus Conduit, XIII den. Rabutel, VI den. Masura Senaut, VI den. Masura Bernardi de Musteriau, II sol. Masura Armurarii, VI den. Guillelmus li Muniers, VI den. Girardus de Rulio, VI den. Archardus, VI den. Rogerius, VI den. Stephanus de Feudo Hatonis, XIII den. Herbertus, VI den. Hato de Curgum, VI den. De feodo Rainaudi Asselini, III sol. et VI den. Homines de baillia Hatonis majoris debent reddere in martio, VI lib. minus XXII den. De baillia Rainerii majoris: Uxor Roberti de Rivulo, XIII den. Masura Mapulet, II sol. Girbertus Morardus, XIII den. Theobaldus Famulus, II sol. Berengerius de Traleto, VI den. Joannes de Colle, XIII den. Reginaudus de Colle, XIII den. Curecreche, XIII den. Herbertus filius ejus, XIII den. Rainaudus Proprius, III sol. Herbertus Berry, XIII den. Guido de Noa, II sol. Uxor Giraudi de Noa, II sol. Rainaudus de Noa, XVIII den. Guido Tertius, II sol. Andreas de Prato, II sol. Rainaudus de Campo Lupino, XV den. Herbertus Burgaudus, XVIII den. Hugo de Codreio, III sol. Achardus Bosenus, XV den. Remigius Potes, XV den. Henricus Burde, XIII den. Petronilla, VI den. Gaufridus de Corcellis, II sol. Potinus, XIII den. Obertus Pincherius, XV den. Paganus Fucherus, II sol. Herbertus Fucherus, XIII den. Jocerandus, XIII den. Christianus Lefreus, II sol. et VI den. Rainaudus Aales, XIII den. Renardus Lefredus, XVIII den. Masura Ruelet, IX den. Aubertus Porcherius, XIII den. Guido Jolanus, XIII den. Constantius de ..., XV den. Stephanus Ratus, II sol. Gaufridus Chaucuns, XVIII den. Frambertus Herveus, II sol. Brunellus de Campis, II sol. Guillelmus de Usseio, VI den. Rainaudus Tennius, II sol. Rainerius Curtius, VI den. Gosbertus miles, II sol. Filia Dei, XVIII den. Campus Arici, IX den. Fambertus Pertus, II sol. Molendinum de Magno Campo, IV sol. Guido de Colle, III sol. Uxor Belini, II sol. et VI den. Rainaudus de Nois, III sol. Masura Contegis, XIII den. Gauterius, XV den. Vallerans, XIII den. Odeers de Alnetis, VI den. Rainaudus Gauterius, III sol. Fuscherius Rannans, IX den. Uxor Manerii, II sol. Pinardus Tunica, IX den. Robertus de Anquerri, XVIII den. Rainaudus Testa, XVIII den. Brunellus Tunica, XIII den. Rainaudus Ossanna, XVIII den. Vitalis Cornet, XIII den. Robertus ..., XIII den. Rainaudus Vivianus, II sol. Jolanus Testa, XIII den. Arnulfus Bubulcus, II sol. Uxor Lucrantis bonum, II sol. Masura de Umbleto, IX den. Masura Erici, II sol. Robertus Ericus, VI den. Ermafroditus, VI den. Berengerius Maubertus, XIII den. Droandus Carnotensis, III sol. Guillelmus de Sauceto, XVIII den. Gauterius Torchefelum, XVIII den. Arnulphus Gifardus, XV den. Robertus Chamans, XV den. Ermenaudus, XIII den. Uxor Heberti, XIII den. Gaufredus Maumerons, XIII den. Girardus Imbertus, XIII den. Radulphus Sauvages, XVIII den. Frambertus Aldricus, XV den. Masura Guichardi, VI den. Girardus Beliardus, IX den. Remigius Tretuns, II sol. Joannes Beliardus, XVIII den. Theobaldus Morellus, III sol. Masura Finnardi, VI den. De feodo Remigii, Robertus Girbaudus, VI den. Isambertus, XIII den. Frambertus, VI den. Henno de Noa, VI den. Gauterius Trecons, XIII den. Theobaldus Gefardus, VI den. De hominibus Guidonis, III sol. Reinerius Triandus, VI den. Arnulfus de Colle, VI den. Homines de baillia Rainerii majoris debent reddere in martio VII lib. et III sol. et VI den. Ut autem hec res firmior sit et nullatenus deinceps possit infirmari, hujus cartule transcriptum penes nos manet reconditum. Data per manum Guillelmi armarii. CXCV Teillay-Saint-Benoit 1171. Manassès, évêque d’Orléans, à la requête d’Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, confirme à l’abbaye une dîme de vin à Darvoy, donnée par Forin de Sully. C, p. 241. INDIQ.: b, fol. 337 v°, d’après B, fol. 111 (sic). — K, p. 428, d’après B fol. 129 (sic). ?? Ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, declarandum duximus universis tam presentibus quam futuris quia, cum abbatia beati Benedicti ex dono Forini de Soliaco quandam decimam vini, que de feodo nostro est, apud Darveium, sine assensu nostro possedisset, tandem ad preces et petitionem dilectissimi fratris nostri Arraudi abbatis et totius capituli premissum concessimus et laudavimus donum, et inde sicut de feodo nostro premisse abbatie tam nos quam successores nostri episcopi guarentiam in perpetuum portabimus. Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum, presens inde scriptum fecimus et sigilli nostri autoritate communivimus. Actum publice apud Tigleium, sub ulmo ante monasterium, anno incarnationis dominice M°C°LXX°I°, episcopatus nostri anno XXVI°. Astantibus ibidem nobiscum tam clericis quam servientibus: Guarnaldo, succentore sancte Crucis; Radulfo de Fretavalle, sancte Crucis canonico; Radulfo, milite de Puisos; Pagano de Arverna, serviente nostro; Roberto de Marzeio, preposito Guargogili; Hervaldo Carnotensi; astantibus ex parte monachorum et abbatis: Arnulfo, Stampensi priore; Guiberto, hospitiario, Guiberto milite, Gualterio Marescallo, Joanne Marescallo, Barone Stampensi, Thoma de Gilliaco, Radulfo Stampensi, Stephano de Hospitio, Herveo Salmario, Jordano de Darveyo, Andrea fratre suo; ordinatis in ecclesia sancte Crucis majoribus personis, Hugone decano, Villelmo cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio. Datum per manus Odonis, clerici nostri et notarii. CXCVI Saint-Benoit-sur-Loire 1171. Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, termine par un accord avec l’archevêque et le chapitre de Sens un différend relatif à la répartition des revenus de l’église Notre-Dame de Lorris entre l’abbaye, l’archevêque et les deux desservants. ORIG.: Archives départementales de l’Yonne (Bibliothèque de Sens), G 137, n° 5; autrefois scellé sur lacs de soie rose. INDIQ.: Quantin, Cartulaire général de l’Yonne, t. II, p. 211. ?? Fructuose consuetudinis usus inolevit ut que memorie commendenda dinoscuntur, quoniam tractu temporum labi possunt et a memoria mortalium decidere, vivacitati litterarum commendentur. Ego igitur Arraudus, Dei gratia abbas sancti Benedicti Floriacensis, et universus ejusdem ecclesie conventus tam futuris quam presentibus declaratum esse volumus quod, cum inter nos et dominum Willelmum, venerabilem Senonensis ecclesie archiepiscopum et apostolice sedis legatum, et ejusdem ecclesie capitulum longo tempore gravis contentio super ecclesia Beate Marie de Lorriaco versaretur, bonorum et discretorum virorum mediante consilio, utriusque partis grato concurrente assensu, per gratiam Dei talem sortita est compositionem. De universis siquidem oblationibus et proventibus tam pro vivis quam pro defunctis, sive intra jamdictam ecclesiam sive extra, tam ex ecclesia quam pro ecclesia, tam privatim quam publice, quocumque modo percipiendis, medietas nobis et archiepiscopo Senonensi equaliter cedet, aliam vero medietatem duo sacerdotes ibidem deservientes habebunt. Verum sacerdotes tam presentes quam eorum successores necnon eorum ministeriales de predictis portionibus nobis et archiepiscopo provenientibus tale nobis in capitulo beati Benedicti et archiepiscopo apud Senon[as] in perpetuum prestabunt juramentum quod nullatenus nos vel archiepiscopum defraudabunt sed nec defraudari scienter permittent. Preterea, presentatio Bullani et successor ejus ad nos spectabit; donationem vero alterius presbyterii, quod nunc Henricus obti[net, sine ali]qua presentatione archiepiscopus Senonensis jure perpetuo obtinebit. In decimis annone [quinque partes] in perpetuum habebimus, sextam vero partem sacerdotes obtinebunt, in grangia nostra quam habemus Lorriaci eam plenarie et absque aliqua difficultate percepturi; in decimis vini necnon et aliis decimis que minute vocantur medietatem habebimus, sacerdotibus aliam medietatem consequentibus. Donationes scolarum uno anno habebimus, archiepiscopus vero alio anno easdem habebit, quod equa vicissitudine processu temporum observabitur. Adicientes quod quocumque modo una pars aliquam susceperit ampliationem, pars altera consimili gaudebit incremento. Actum in capitulo nostro anno incarnationis Dominice M°.C°.LXX°I°., astantibus fratribus nostris: Dagoberto priore, Arnulfo subpriore, Petro cellerario, Artaudo preposito et Stephano thesaurario. CXCVII Sens 1171. Guillaume, archevêque de Sens, termine par un accord avec l’abbé Arraud un différend relatif à la répartition des revenus de l’église Notre-Dame de Lorris entre l’archevêque, l’abbé et les deux prêtres desservants. C, p. 281. — D, fol. 201, d’après B, fol. 129 n° 557. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 129. — K, p. 426, d’après B, fol. 129. — L, p. 422, d’après B, fol. 129. ?? Willelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus, omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Que in controversiam deducuntur, si quando per sententiam seu compositionem gratum sortiuntur finem, scripto debent commendari, ne alicujus tergiversatione possint inverti sive aliqua oblivione aboleri. Hujus itaque considerationis intuitu, universitati vestre notum fieri volumus quod contentio que inter nos et Arraudum, abbatem, et monasterium sancti Benedicti Floriacensis, super ecclesia beate Marie Loriacensis vertebatur, capituli ecclesie Senonensis grato concurrente assensu, tali terminata est compositione. De universis siquidem oblationibus et proventibus tam pro vivis quam pro defunctis, sive intra jam dictam ecclesiam, sive extra, tam ex ecclesia quam pro ecclesia, tam privatim quam publice, quocunque modo percipiendis, medietas nobis et ecclesie sancti Benedicti equaliter cedet, aliam vero medietatem duo sacerdotes ibidem deservientes habebunt. Verum sacerdotes tam presentes quam eorum successores necnon et eorum ministeriales de predictis portionibus nobis et memorato monasterio provenientibus tale nobis Senonis et abbati et monachis in capitulo sancti Benedicti in perpetuum juramentum prestabunt quod nullatenus nos vel ipsos monachos defraudabunt sed nec defraudari scienter permittent. Preterea, donationem alterius presbyterii, quod nunc Henricus obtinet, sine aliqua presentatione jure perpetuo obtinebimus, presentatio vero Bullani et successorum ejus ad ecclesiam beati Benedicti spectabit. In decimis annone, prefati monachi quinque partes in perpetuum habebunt, sextam vero partem sacerdotes obtinebunt, in grangia monachorum quam habent Loriaci eam plenarie et absque aliqua difficultate percepturi; in decimis vini necnon et aliis decimis que minute vocantur, monachi medietatem habebunt, sacerdotibus aliam medietatem consequentibus. Donationem scholarum uno anno habebimus, monachi vero alio anno eamdem habebunt, quod equa vicissitudine processu temporum observabitur. Adjicientes quod quocunque modo una pars aliquam susceperit ampliationem, pars altera simili gaudebit incremento. Actum est publice in palatio Senonensi, anno incarnati Verbi MC°LXX°I, presente venerabili fratre nostro Mattheo, Trecensi episcopo, et astantibus nobis personis ecclesie Senonensis: Hilduino, thesaurario; Odone, decano; Gaufrido, precentore; Guidone, archidiacono Gastinensi; Hugone, archidiacono Stampensi. CXCVIII Sens 1171. Eudes, doyen, et le chapitre de Sens, confirment l’accord conclu entre Guillaume, archevêque de Sens, et Arraud, abbé de Saint-Benoit, au sujet des revenus de l’église Notre-Dame de Lorris. C, p. 282. — D, fol. 202 v°, d’après B, fol. 129 r°, n° 558. — K, p. 796, d’après l’original, avec référence à B, fol. 129. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Odo, decanus, et universum capitulum Senonensis ecclesie notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod compositioni, que inter venerabilem dominum archiepiscopum nostrum Villelmum et capitulum et abbatem Arraudum et monasterium sancti Benedicti Floriacensis super ecclesia beate Marie Loriaci facta est assensum prebuimus et eam ratam habemus, et ne alicujus vel aliquorum possit tergiversatione perverti eam scripto commendavimus. De universis siquidem oblationibus etc., ut supra in charta n° CXCVII mutatis mutandis usque ad verba gaudebit incremento. Actum est hoc publice in capitulo Senonensi, anno incarnati Verbi M°C°LXX°I°. Hujus rei testes sunt quorum nomina subscripta sunt: Hugo, archidiaconus; Hilduinus, thesaurarius; Gaufridus, precentor et archidiaconus Pruvinensis; Theo, cellerarius; Guido, archidiaconus Gastinensis; Simo, archidiaconus Melundensis; Hugo, archidiaconus Stampensis; Martinus, Jacquinus, Fromundus, sacerdotes et canonici; Petrus, Illibertus, Theobaudus, Odo, Garnerius, diaconi et canonici; Arraudus, Gauterus et Menardus, Guido, Stephanus, Angenulfus, Geraldus, Guido, Renaudus, Bartholomeus, subdiaconi et canonici. Data per manum Gofredi, precentoris et cancellarii. CXCIX Lorris 1172, après le 16 avril. Louis VII, à la requête d’Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, annule la cession de biens sis à Châtillon, faite par Gilon de Sully à son frère Jean, au mépris des droits éminents de l’abbé, et se porte garant de l’engagement pris par Gilon de ne jamais laisser ces dits biens passer en d’autres mains qu’en celles des seigneurs de Sully. C, p. 348, copie abrégée. — D, fol. 315, d’après B, fol. 161, n° 672. — K, p. 799, d’après l’original, copie très abrégée. — L, p. 218, d’après B, fol. 161. — Z, Bibl. nat., ms. lat. 12670, fol. 258 v°, copie très abrégée de frère Mathieu Gilbert, du 10 avril 1708, d’après B, fol. 161. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 212, d’après la charte originale «scellée en lacs de soye rouge». — Inventaire de 1658, p. 6, liasse n° 22, d’après les lettres originales «en parchemin et scellées». — b, fol. 328, d’après B, fol. 161. — Luchaire, Études sur les actes de Louis VII, n° 618. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, omnibus in perpetuum. Quoniam scelera discordiarum nisi resecantur excrescunt et oppressiones ecclesiarum parvo nonnunquam fomite coalescunt, et de humili stirpe nascentes in multiplices ramos se latius extendunt, eas in primis motibus radicitus extirpare et in posterum reviviscendi copiam penitus amputare, regie severitatis debet discretio. Notum itaque facimus universis presentibus pariter et futuris quod fidelis noster Gilo de Soliaco Joanni, fratri suo, in hereditatem donaverat quidquid in Castellione et appenditiis ejus habebat, sed fidelis noster Arraldus, abbas sancti Benedicti, quoniam terre illius fundus ipsius esse dinoscitur, non modicum ecclesie sue detrimentum super hoc imminere perpendens, factum rescendere studuit, et ipsum Gilonem et Joannem in presentiam nostram contraxit. Ibi per manum nostram et mediante consilio nostro, Joannes fratri suo Giloni quidquid ibi habebat ex toto guerpivit et chartas inde factas nobis reddidit, et nos eas confregimus. Gilo autem coram omnibus tam nobis quam abbati concessit et nos inde plegium et obsidem constituit quod nec ipse nec heres suus aliquibus temporibus illud alienabit nec aliquo modo removebit a manu sua vel heredis sui qui post ipsum castrum Soliaci tenebit, nec alicujus erit nisi illius qui castrum Soliaci tenebit, nisi hoc fuerit per spontaneam voluntatem abbatis et totius capituli sancti Benedicti. Hoc totum concesserunt et laudaverunt uxor Gilonis et filii sui, et propter hoc abbas servivit Giloni de ducentis libris parisiensis monete et decem cifis argenti. Nos vero, petitione ipsius Gilonis, rem sicut facta est concessimus et in manu cepimus, et ne successu temporum aliquo modo aboleri vel permutari valeat aut Gilo, vel heredes sui, de hoc pacto quod abbati habuit, possint aliquibus occasionibus resilire, scripto commendari et sigilli nostri auctoritate precepimus confirmari. Actum apud Lorriacum, anno incarnati verbi M°C°LXX°II°, astantibus in palatio nostro quorum nomina et signa subscripta sunt. Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Mathei camerarii. S. Guidonis buticularii. S. Radulfi constabularii. Data per manum Hugonis (monogramma regis) cancellarii et episcopi Suessionensis. CC Sully-la-Chapelle (?) 1172. Gilon de Sully reconnait qu’en présence du roi, et à la requête d’Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, Jean, son frère, lui a restitué des biens sis à Châtillon et notamment la voirie, qu’il lui avait précédemment donnés, au mépris des droits éminents de l’abbé; il s’engage en outre, moyennant une indemnité que lui a payée l’abbé, à ne jamais laisser passer ces dits biens en d’autres mains que celles des seigneurs de Sully. C, p. 347. — D, fol. 313, d’après B, fol. 160 v°, n° 671. — K, p. 798, d’après l’original. — L, p. 423, d’après B, fol. 160 v°. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 78, fol. 56, copie de Dom Gérou (4 février 1765) d’après l’original. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 113, d’après les lettres originales «scellées en laz de soye rouge». — b, fol. 328, d’après B, fol. 160. ?? Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Gilo de Soliaco donaveram Joanni fratri meo in hereditatem viariam de Castellione et quidquid in Castellione et in appendiciis ejus habebam, sed quia terre illius fundus sancti Benedicti esse dignoscitur, venerabilis abbas loci ipsius Arraudus, non modicum ecclesie sue detrimentum super hoc imminere perpendens, factum hoc rescindere studuit meque et Joannem in presentiam Ludovici regis contraxit; ibi igitur per manum et consilium domini regis et comitis Theobaldi, presente Manasse, Aurelianensi episcopo, idem Joannes quidquid ei in Castellione ei donaveram mihi ex integro guerpivit et cartas inde factas domino regi reddidit, quas ipse ibidem in publico confregit. Ego autem coram omnibus, tam domino regi quam abbati concessi et ipsum regem inde plegium et obsidem constitui quod nullo unquam tempore predictam viariam et illa que mihi guerpivit frater meus alienare nec aliquo modo a manu mea potero removere, sed nec heredes mei qui post me ipsum castrum Soliaci tenebunt illa a se removebunt nec alicujus unquam erunt nisi illius tantum qui castrum Soliaci tenebit, nisi hoc fuerit per craantum et per spontaneam voluntatem abbatis simul et totius capituli sancti Benedicti, nec unquam de justitia viarie, vel de iis que ad viariam pertinent, alicui respondebitur nisi solummodo domino Soliaci. Propter hec siquidem abbas servivit mihi de ducentis libris parisiensis monete et decem ciphis argenteis, dominus vero rex, petitione mea, rem sicut facta est concessit et in manu cepit, et, ne successu temporum aliquo modo aboleri vel permutari valeat, aut ego vel heredes nostri succedentes mihi possimus de hoc pacto aliquibus occasionibus resilire, ut et, si futuris temporibus super hoc forte interceptum fuerit, per reges Francie emendetur, omnia scripto commendari et sigilli sui auctoritate fecit confirmari, ego vero cartam istam sigillo meo roboravi ut firma posteris habeatur. Hoc totum concesserunt et laudaverunt uxor mea Lucia et filii mei Archembaudus, Odo, Ebo, et filie mee Agnes et Mathildis. Actum est hoc Capelle castro, anno incarnati Verbi M°C°LXX°II°. Testes ex parte mea fuerunt: Henricus, frater meus; Vivianus, archipresbyter, Arnulfus Breo, Robertus de Monestello, Pontius Guinardus et Arnulfus de Sancto Gundulfo. Ex parte abbatis: Stephanus, thesaurarius; Bernardus, tertius in ordine; Galterius, capellanus de Castellione; Osbertus, prepositus Lorriaci; Stephanus de Hospitio, et Willelmus Carbonarii. Data per manum Roberti capellani. CCI ?? 1172. Manassès, évêque d’Orléans, témoigne de l’engagement pris par Gilon de Sully de ne pas laisser sortir des mains des seigneurs de Sully leurs biens sis à Châtillon. C, p. 346. — D, fol. 306 v°, d’après B, fol. 159 v°, n° 666. — N, Bibl. nat., cell. Moreau, vol. 69, fol. 49, d’après C (copie envoyée par Dom Gérou le 15 janvier 1765). INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 221, d’après les lettres originales «scellées et sans datte». ?? Omnes qui veritatis filios se veraciter asserunt esse, veritati per omnia testimonium debent perhibere. Cujus rei gratia, ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, tam presentium quam posterorum notitie transmittendum duximus quia Gilo, dominus Soliacensis, in presentia domini regis Ludovici junioris et nostra, in viridario ejusdem domini regis apud Lorriacum positus, per manum ejusdem domini nostri regis et nostram, abbatie beati Benedicti Floriacensis et dilectissimo fratri Arraudo abbati firmiter concessit quod neque ipse neque aliquis heredum suorum, nisi ille qui castellum Soliacum possidebit, in Castellione, villa predicti sancti Benedicti, potestatem illam aut dominium illud habebit que ipse noscitur ibidem habere vel antecessores ipsius noscuntur habuisse; prefatus Geilo et memoratum dominum regem et nos jam dicte abbatie et pretaxato abbati inde obsides dedit et taliter et tali pacto quod si ipsum aliter facere contingeret nobis, sine fide mentita, et feodum quod a nobis habet saisire, et de ipso tam secularem quam ecclesiasticam justitiam exercere liceret. Ad hujus pactionis testimonium pretaxato abbati, ad petitionem sepedicti Gilonis, nostri ligii hominis, presens donavimus scriptum, sigilli nostri munimine roboratum. CCII Châtillon-sur-Seine 1172. Gautier, évêque de Langres, confirme à l’église Saint-Maur de Dyé les églises de Méré et de Dannemoine données ou confirmées par son prédécesseur Geoffroy. C, p. 278. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 138. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B [fol. 127. — K, p. 433, d’après B, fol. 127. ?? Quoniam successorum est predecessorum suorum in bonis actibus vestigia semper aderere et eorum laudabiles institutiones pro modulo suo ubique observare, ego Galterius, Dei gratia sancte Lingonensis ecclesie humilis minister, notum facio tam presentibus quam futuris quod ecclesie sancti Mauri de Diaco, ad ecclesiam sancti Benedicti pertinenti, confirmavi donum quod ei fecit predecessor noster Godefridus de ecclesia de Mariaco; confirmavi etiam et laudavi eidem ecclesie aliam ecclesiam de Domna Magna, sicut laudavit ei et confirmavit prefatus predecessor noster. Hujus rei testes sunt: Girardus, archidiaconus; Ubrardus, canonicus; Jocelinus, clericus; Aimo, abbas sancti Sequani; N. abbas Castell[ionis]. Actum est hoc apud Castell[ionem], anno ab incarnatione Domini M°C°LXX°II°. CCIII Sens 1173. Guillaume, archevêque de Sens, à la suite de différends survenus entre l’église de Villiers-Saint-Benoit et celle de Grandchamp, et de contestations entre Asce, son clerc, et Clarius, curé de Grandchamp, fixe les limites dans lesquelles s’exercera à l’avenir le droit paroissial dans les deux paroisses. C, p. 243. — D, fol. 533, d’après B, fol. 114 bis, n° 477. — Z, Archives du Loiret, fonds de Saint-Benoit-sur-Loire, H 59 (transcription de 1283). ?? Guillelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, Apostolice Sedis legatus, omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum. Noverit universitas vestra quod querela, que inter ecclesiam de Villers sancti Benedicti et ecclesiam de Grandicampo super parrochianis quibusdam vertebatur, quos Acius, clericus noster, adversus Clarium, presbyterum de Grandicampo, requirebat, judicio curie nostre, ecclesie de Grandicampo adjudicata est, ita quod ex uno latere aque a Grandicampo usque ad viam que ducit Tannorram et ex alia parte usque ad fossatum quod claudit vineam monachorum sine aliqua contradictione ecclesia de Grandicampo integrum deinceps percipiat parrochiagium. Quod ut ratum et inconvulsum permaneat idpsum presenti scripto commendari et sigilli nostri auctoritate corroborari precepimus. Actum Senonis in palatio pontificali, anno incarnationis dominice M°C°LXX°III°, astantibus nobis quorum nomina subscripta sunt: Matheus, Trecensis episcopus; Willermus, Autissiodorensis episcopus; Stephannus, abbas sancti Evurcii; Hugo, Senonensis archidiaconus; Hilduinus, thesaurarius; Odo, decanus; Gaufridus, precentor; Theo, cellerarius; et Guido, Gastinensis archidiaconus. CCIV Lorris 8 avril 1173 — 23 mars 1174. Louis VII, se référant au traité de pariage conclu entre lui et l’abbé Macaire touchant les droits respectifs du roi et de l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire sur le domaine du Moulinet, révoque, à la priere de l’abbé Arraud, la cession qu’il avait faite à son frère Pierre de Courtenay de ses droits sur ledit domaine, et s’engage à ne les aliéner qu’au profit de l’abbaye. C, p. 165. — D, fol. 62, d’après B, fol. 71 v°, n° 287. — E, p. 316. — K, p. 796, «ex autographo». — L, p. 220, d’après B, fol. 71 v°. PUBL.: R. de Maulde, Étude sur la condition forestière de l’Orléanais, p. 34, n. 2, d’après K. — Luchaire, Histoire des institutions monarchiques de la France sous les premiers Capétiens, t. II, p. 349, d’après C. INDIQ.: b, fol. 326, d’après B, fol. 71. — Bibl. nat., ms. lat. 12670, fol. 259, notes de fr. Mathieu Gilbert (1708), d’après B, fol. 71 v°. — Luchaire, Études sur les actes de Louis VII, n° 640. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Dignum est et regie benignitati conveniens non solum ecclesiis regni jura sua illesa conservare verum etiam ipsas beneficiis ampliare. Eapropter ecclesiam sancti Benedicti Floriacensis volentes ampliare, tum quia antecessorum nostrorum liberalitas privilegiorum magnorum prerogativa extulit, tum quia nos venerabilis abbas Macarius officiosa sedulitate coluit et dilexit, castellum de Molineto, quod a Roberto, rerum fiscalium commutatione facta, adquisivimus, et in quo abbas, ut, non gratia tantum sed jure quoque, aliquid possideret quingentas libras persolvit, inter nos et ipsum abbatem et successores suos in perpetuum commune esse statuimus et concessimus. Quod scilicet castellum de Molineto cum omnibus appendiciis suis inter nos et abbatem et successores suos ita erit commune per omnia quod nos ibidem sine abbate nullum, neque abbas sine nobis. singulare unquam habebimus dominium, sed redditus et proventus et omnes exitus et emolumenta inter nos equa lance partientur; si vero proventus et emolumenta aut aliqua forisfacta provenerint, nos et prepositus noster de medietate abbatis et prepositi sui nichil poterimus relaxare, neque abbas de parte nostra et prepositi nostri poterit quicquam condonare. Prepositus noster homines de castellaria sine preposito abbatis non poterit implacitare neque justitias tenere, neque prepositus abbatis sine preposito nostro nisi per craantum utriusque. Nos in preposito abbatis nullam habebimus justitiam, neque abbas in preposito nostro, excepto quod prepositus abbatis faciet nobis et preposito nostro fidelitatem, et prepositus noster abbati similiter et preposito suo faciet fidelitatem. Nobis non licebit ibi constituere servientes, preter prepositos, sine assensu et voluntate abbatis, neque abbas sine assensu nostro. Si in villa edictum pro aliqua re clamari oportuerit, ex parte nostra et abbatis et prepositorum nostrorum clamabitur. Una tantum domus que dongio vulgariter vocatur nostra proprie et singulariter erit, ad cujus custodiam vel reparationem et munitionem nichil abbas pro parte sua de suo cogetur expendere; nec aliud servitium abbas et ecclesia nobis faciet occasione guerre quam quod solebat facere ante Molineti acquisitionem. Permanebitque castellum inter nos commune et sine certarum partium assignatione. Quia vero post hanc pactionem inter nos et ecclesiam factam contigerat nos partem quam in Molineto habebamus Petro de Cortenaio fratri nostro contulisse, postea ad animum revertentes et attendentes propter hoc abbati et ecclesie sue dampnum pariter et periculum ingens imminere, tam in castello quam in terra circumjacente, amore et precibus dilecti nostri Arraudi venerabilis abbatis, donum quod fratri nostro Petro de Cortenaio feceramus ad nos revocavimus, statuentes et firmiter concedentes quod nos et successores nostri illud in manu nostra tenebimur retinere, nisi forte sepedicte ecclesie sancti Benedicti ex regia largitione totum conferatur. Quod ut perpetue mancipetur stabilitati scribi et sigilli nostri autoritate precepimus confirmari. Actum Lorriaci, anno ab incarnatione Domini M°C°LXX°III°, astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. comitis Teobaldi, dapiferi nostri. S. Mathei camerarii. S. Guidonis buticularii. S. Radulfi constabularii. Vacante (monogramma regis) cancellaria. CCV ?? 1173. Accord conclu en présence et sous le scel de Raoul, comte de Clermont, entre Géraud, prévôt d’Arnicourt, et Raoul de Gercy, sur leurs droits respectifs à Arnicourt et Marchais. C, p. 372. — Z, Archives nationales, L 1002 A, n° 13, p. 20, copie du XVIIe siècle, d’après B. PUBL.: J.-B.-E. Carré, Notes sur le pricuré d’Arnicourt (Sceaux, 1887, in-8°). p. 40. INDIQ.: b, fol. 329, d’après B, fol. 171. ?? Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod dominus Radulfus de Garcy, ea que de redditibus sancti Benedicti de Haniccurte injuste habuerat in pace reliquit, omne videlicet atrium et omnes hospites liberos et terram Marcheit usque ad mares, et molturam et omnem justitiam et quidquid clamabat in duobus molendinis geminis, videlicet III s. de unoquoque molendinario remoto et unum vini sextarium; in terra autem quam carruca monachorum arat nihil accipiet, de terra autem quam carruca prefati Radulfi laborabit, nec ipse nec alius pro eo gerbas removebit antequam nuntius monachorum vocatus erit ad campartandum; parvum etiam vivarium tali conditione monachis dimisit quod meatus aque de uno vivario ad aliud XII pedes habeat absque omni obstaculo quandiu monachi ipsum parvum vivarium et calciatam ita conservaverint quod ei de aqua sua vel de molendino damnum nullum evenerit; aliter, R. predictum meatum obstruere poterit usquequo damnum rationabiliter fuerit emendatum, damnum, inquam, non transactum sed futurum, quousque videlicet emendetur calciata; gratia etiam domini Giraudi, tum temporis apud Haniccurtum existentis, concessit R. quod, quoties abbas sancti Benedicti vel prepositus vel alia autentica persona Haniccurtum venerint, piscatorem habeant in magno vivario; de bosco etiam talis pactio facta est quod dominus R. custodiam et omnem justitiam habebit et dominium, et quando vendere voluerit, cum monacho vel cum famulo ejus super hoc colloquetur, sed monachus vel serviens ejus venditionem nemorum domino Radulfo contradicere non poterit, monachus vero vel serviens ejus venditioni intererit et medietatem venditionis habebit, si autem monachus nec interesse nec mittere voluerit, dominus R. per famulum suum ei fidelitatem faciet quod medietatem venditionis et reddiderit, nisi monachus de venditione facta aliquid ipsi Radulfo gratia vel amore remiserit. Pretera concessum est quod ubi Radulfus de predictis nemoribus ad usum suum accipiet, ibidem et monachus, et ibi hospites monachorum, ubi et hospites Radulfi, nec ipse quidem Radulfus aliquem de hospitibus monachorum in terra sua recipere poterit. Insuper sciendum est quod monachi terram suam in nullius manu mittere poterunt nisi in manu ejus de quo est. Sciendum quoque quod dominus R. benigne pacem et concordiam voluit et concessit et ecclesie terram predictam in bona pace dimisit. Idcirco sancti Benedicti Arraudus abbas et prior ejusdem ecclesie, Dagobertus, et universum capitulum de illatis predicte ecclesie injuriis eumdem absolverunt et antecessores suos; omnem vero reliquam terram quam dominus R. apud villam predictam possidet in pace relinquunt et quietam dimittunt, salvo tamen redditu omni eodem monachorum quem ipsi die pacis et concordie facte ibidem accipiebant. Ut vero scripti hujus facti dispensatio firma et inconcussa permaneat in futurum, ego Radulfus, Claromontensis comes, pro veneratione ecclesie beati Benedicti et gratia et amore amici nostri Giraudi monachi, pactionem istam, per manum nostram factam, sigilli nostri autoritate communio et confirmo et me pro utraque parte, monachorum videlicet et Radulfi, in plegium et obsidem mitto et testes qui fuerunt annotari facio. S. Hugonis primicerii Met[tensis]. S. Symonis fratris ejusdem. S. L. abbatis Bricoliensis. S. Hugonis Aguillum. S. Aimardi capellani. S. Guidonis sacerdotis. S. Radulfi senescalli. S. Aelis uxoris Radulfi. S. filii Radulfi, Renaudi majoris et Odonis qui idem voluerunt et concesserunt. S. Arnulfi et Petri servientium prefati Giraudi, prepositi sancti Benedicti. S. Evrardi de Atrio. Actum anno incarnationis dominice M°C°LXX°III°. CCVI Perrecy-les-Forges 1174. Guillaume, comte de Chalon, renonce aux coutumes qu’il exerçait sur la terre de Saint-Benoit à Perrecy. C, p. 137. — E, fol. 264. — K, p. 430, d’après B, fol. 58. — M 1, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 134 (copie abrégée) «ex cartul. Floriacensi». — M 2, Bibl. nat., ms. lat. 12776, p. 466. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 58. — b, fol. 325, d’après B, fol. 58. ?? Notum sit omnibus in gremio sancte matris ecclesie consistentibus tam futuris quam presentibus quoniam ego Guillielmus, dono Dei comes Cabilonensis, videns et considerans iniquas consuetudines et occasiones malas quas ego et antecessores mei tenueramus et habueramus injuste et cum pericule animarum nostrarum in terra sancti Benedicti, timens necessitatem extreme vocationis, cepi cogitare et tractare mecum quid inde utiliter facere valerem. Propterea, convocatis optimatibus meis, salubri accepto consilio, veni in monasterium Patriciacense cum prepositis et servientibus meis ibique in conspectu Dei et sanctorum ejus et coram priore et conventu ejusdem loci, vidente et audiente pene tota gente Patriciacensis ville, reliqui, guerpivi et quietas clamavi omnes malas consuetudines et iniquas occasiones quas ego vel prepositi mei hactenus exercueramus in terra sancti Benedicti, videlicet porcellagium, besenagium, messionem, panes, gallinas, cannabum, et plura alia que prepositi et servientes mei injuste accipiebant ad opus meum vel ad suum in hominibus sancti Benedicti. Statui etiam ut nullus hominum sancti Benedicti de furto vel de adulterio per meos homines possit approbari, sed si ab aliis hominibus rationabiliter convictus vel in ipso scelere aliquis deprehensus fuerit justitia ad me pertinebit, nisi prius querela de furto ante priorem venerit, tunc enim juris ipsius erit. Hoc etiam addidi ut nullum de hominibus sancti Benedicti contra priorem vel monachos ejus defenderem vel manu tenerem, nec prepositi vel servientes mei recipient clamores vel firmantias de hominibus prioris, nec ullam justitiam habebunt super eos nec unquam vocabunt eos ad opera. Ut autem hec guerpitio vel institutio firma et inconcussa permaneret in perpetuum, ego ipse Guillielmus comes, elevata manu propria juravi me hec omnia ut predicta sunt sine ulla infractione usque ad exitum vite observaturum; insuper et prepositos meos Robertum de Carella, Stephanum de Martiniaco, Robertum de Materniaco, Stephanum de Dampetra simili juramento feci obligari, ne ulla presumptione ea que a me dimissa sunt audeant repetere; quod si forte ulla temeritate contra hoc juramentum fecerint, milites mei, scilicet Jocerannus de Digonia, Letaudus et Bernardus de Calvo Monte, Guichardus et Bernardus de Busoil, Hugo de Sancto Albino, Robertus et Jacobus Dalmatii, Jocerannus de Chopetra, jurejurando firmaverunt quatenus, nisi infra XIIII dies id quod ablatum est ex integro restituatur conventui, a priore vel a nuntio ejus apud Carellam castrum obstagium tenerent quoad usque hoc quod presumptum est persolvatur; et si quisquam eorum obstagium tenere renuerit, ipse et terra ejus episcopali sententia ferietur; sed quoniam ea que ab hominibus geruntur oblivione a memoria solent deleri nisi scripto commendentur, idcirco feci duas cartas fieri, ista omnia ut predicta sunt fideliter continentes, unam mihi, alteram priori, easque sigillo meo confirmari, ut si de aliquibus rebus inter nos discordia surrexerit testimonio ipsarum cartarum ad concordiam revocemur. Hujus rei testes sunt Guichardus, venerabilis Lugdunentium archiepiscopus et Apostolice Sedis legatus, venerandi quoque episcopi Stephanus, Eduensis, et Petrus Cabilonensis, quorum sigillis easdem cartas muniri volui et corroborari, ut, si ego vel aliquis successorum meorum contra ea que in ipsis cartis scripta sunt venire temptaverit, predicti archiepiscopi et aliorum episcoporum sententia coerceatur donec rescipiscat et ad dignam emendationem perveniat. Actum est hoc publice apud Patriciacum, anno ab incarnatione Domini M°C°LXX°IIII°, regnante Ludovico piissimo rege Francorum, Arraudo venerabili abbate sancti Benedicti Floriacensis, Artaudo priore Patriciacensi. CCVII ?? 1174. Accord conclu en présence de Guillaume, archevêque de Sens, entre Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, et Narjot de Toucy, au sujet des coutumes que celui-ci exerçait à Villiers-Saint-Benoit. C, p. 247. — D, fol. 516 v°, d’après B, fol. 112, n° 463. INDIQ.: K, p. 426, d’après B, fol. 112. ?? Willelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus. Apostolice Sedis legatus, omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum. Noverit universitas vestra quod, cum dilecti filii nostri Arraudus abbas et monachi sancti Benedicti super Ligerim contra Narioltum de Tuciaco in presentia nostra querelam movissent super exactionibus et consuetudinibus indebitis quas ipse Narioltus super terram et homines sancti Benedicti de Villari imponebat, tandem utraque pars saniori usa consilio, pacis compendio, litium dispendia declinare preelegit, ipse igitur Narioltus cum abbate et monachis predictis ita composuit quod in prefata terra et hominibus nullam de cetero exactionem faciet aut imponet consuetudinem preter eas quas nos ad petitionem ipsius presenti scripto inseri precipimus, videlicet quod Narioltus, et illi qui in dominio castri de Tuciaco legitime successerunt, in villa de Villari salvamentum ab eis qui masuras tenuerint habeant, de unaquaque scilicet masura sextarium avene cum sex denariis de charreto et duobus denariis ad procurationem servientum suorum et duabus gallinis, quod si dimidia masura fuerit vel minus vel amplius secundum quod fuerit salvamentum Nariolto et successoribus ejus tribuatur; cellerarius vero et cocus de unaquaque masura inter se unum bichetum annone annis singulis habeant; cum autem pro receptione salvamenti eorum nuntii venerint, a monacho ipsius loci procurabuntur in mane et ipsi monachum in sero cum equitaturis totaque familia, et mane sequentis diei procurabunt; si masurarii ejusdem ville submoniti fuerint ad claudendum castrum de Tuciaco singulis trienniis vadent, et, si opus fuerit, ad ejusdem atque castellanie defensionem submoniti venient. In masura nemoris que aliquando de novo exculta fuerit, secundum quantitatem terre exculte dominus Tuciaci salvamentum habebit. Viginti solidi de herberagio quos antecessores Nariolti aliis in feodum dederant eis reddentur; aliud vero herberagium nec ipse Narioltus nec sui a monacho aut burgensibus aut villanis in posterum habebunt, nisi pro necessitate ecclesie a sancti Benedicti abbate vel preposito monacho de Villari evocentur, et tot homines et non plures adducent quot ad illud propter quod vocati fuerint sufficere debeant; ceterum de eo quod dicitur ressort, si constiterit quod monachus vel nolit vel non possit de hominibus ville justitiam facere, tunc de eis tam Narioltus quam successores ejus justitiam facient, nec aliter aliquem ejusdem ville pro aliqua causa pro se aut pro aliis justitie supponent, nec, preter illa omnia que superius continentur, alias consuetudines in eadem villa de cetero habebunt, et quoniam certum est locum ipsum ad abbatis dominium pertinere, cetera omnia in potestate ipsius et prepositi, qui per manum ejus in eodem loco pro tempore fuerit, libere et absque alicujus contradictione consistent, ita scilicet ut neque Narioltus vel successores ejus per se vel per suos villam eamdem aut habitatores ipsius adversus abbatem vel monachos defendendi habeant facultatem. Predictas siquidem consuetudines ipse Narioltus ratas et stabiles in posterum concessit permanere et sigillo suo roboravit, et nos ad petitionem ipsius easdem presentis scripti attestatione et sigilli nostri autoritate duximus confirmandas; inhibemus igitur sub anathematis intentione ne quis huic nostre confirmationis pagine ausu temerario obviare presumat, salva in omnibus Apostolice Sedis autoritate. Actum publice Senonis in palatio pontificali, anno ab incarnatione Domini M°C°LXX°IV°, astantibus nobis Hugone, archidiacono; Hilduino, thesaurario; Odone, decano; Gaufrido, precentore; Guidone, Gastinensi archidiacono; Hugone, Stampensi archidiacono; Symone, Melidunensi archidiacono; Martino, Rogerio, Jaquino et Fromundo, presbyteris; Uberto, Garnerio, magistro Petro, magistro Stephano, Reinaldo et magistro Alexandro, diaconis; Angenulfo, Galtero, Guidone, subdiaconis et aliis Senonensis ecclesie canonicis. CCVIII ?? 1176. Manassès, évêque d’Orléans, autorise l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire à user de l’excommunication contre les paroissiens de Saint-Sébastien de Fleury qui refuseraient de payer la dîme du pain et du vin du bourg de Saint-Benoit. C, p. 103. — E, fol. 202. — L, p. 136, d’après B, fol. 46 v°. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, fol. 147. INDIQ.: b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 46. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Manasses, Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis, carissimis et venerabilibus dominis et fratribus Arraudo, abbati sanctissimi Benedicti Floriacensis, et ipsius successoribus et universo ejusdem monasterii conventui in perpetuum. Quia facile labitur humana memoria, et excursus temporis quod geritur antiquitate delet et extinguit, quod abbatie sancti Benedicti Floriacensis et carissimo nostro in Christo Arraudo abbati, et ejus successoribus et sanctissimo conventui solius caritatis intuitu facimus, presentis scripti testimonio tam presentibus quam posteris aperimus. Premisse siquidem abbatie et premisso venerabili Arraudo et successoribus ejus abbatibus, et prefato conventui in perpetuum concedimus et donamus ut liceat eis, et potestatem habeant omnes parochianos sancti Sebastiani Floriacensis pro sua decima panis et vini de burgo sancti Benedicti excommunicare, quoquo modo inde ipsis injuriam presumpserint inferre, et sacerdoti jam dicti beati Sebastiani, et ceteris beati Benedicti sacerdotibus et capellanis excommunicationis sententiam super hoc promulgatam precipimus firmiter et inviolabiliter in perpetuum observare; statuentes quod, si quis sciens huic concessioni nostre, presentis scripti munimine et sigilli nostri autoritate confirmate, obviare presumpserit, anathema sit. Actum anno incarnati Verbi M°C°LXX°VI°, episcopatus nostri anno trigesimo; ordinatis in ecclesia sancte Crucis majoribus personis, Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio. CCIX Latran 7 mars 1176-1177. Alexandre III confirme à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire le droit que leur a donné Manassès, évêque d’Orléans, de recourir à la censure ecclésiastique contre les habitants du bourg qui leur refuseraient la dîme du pain et du vin. C, p. 51. — E, fol. 94 v°. INDIQ.: K, p. 428, d’après B, fol. 21. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui sancti Benedicti supra Ligerim salutem et apostolicam benedictionem. Significatum est nobis ex parte vestra quod venerabilis frater noster Manasses, Aurelianensis episcopus, privilegio suo vobis indulsit ut burgenses vestros, si decimas panis et vini, quas vobis tenentur exsolvere, plenarie non reddiderint, censura ecclesiastica percellatis, ita quidem quod presbiter loci non prius eos reconciliet nec antea illis communicet quam retentas decimas cum integritate persolverint; volentes igitur saluti burgensium et utilitati monasterii vestri, quod specialiter beati Petri juris existit, pastorali sollicitudine providere, prescriptam indulgentiam, sicut in ipsius episcopi privilegio continetur, autoritate vobis apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Laterani, nonis martii. CCX ?? Avant le 8 août 1176. Guillaume, archevêque de Sens, reconnaît que le droit de présentation aux églises d’Oussoy, de D’Huison et de Montereau appartient à l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire. C, p. 226. — D, fol. 141, d’après B, fol. 104 v°, n° 415. ?? Willelmus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, Apostolice Sedis legatus, omnibus ad quos littere nostre iste pervenerint in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod, sicut ex eorum virorum assertione quibus fides adhibenda est cognovimus, presentationem ecclesie de Ulseto et Dusione et ecclesie de Monsteriolo ad abbatem sancti Benedicti Floriacensis dinoscitur pertinere de jure; quia ergo ipsum abbatem et predictam ecclesiam jure suo in aliquo diminui tempore nostro nolumus vel defraudari, presentationes predictarum ecclesiarum illi et ecclesie sue in perpetuum presentis scripti attestatione et sigilli nostri autoritate confirmamus, statuentes et sub anathemate inhibentes ne quis huic nostre confirmationis pagine in aliquo obviare presumat, salva in omnibus Sedis Apostolice autoritate. CCXI Tusculum 23 septembre 1178. Alexandre III confirme à l’abbé Arraud et aux religieux de Saint-Benoit-sur-Loire le droit de présentation aux cures d’Oussoy et de Montereau que Guillaume, archevêque de Reims, et précédemment archevêque de Sens, leur avait reconnu. C, p. 51. — D, fol. 7, d’après B, fol. 21, n° 82. — E, fol. 94. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 129 (extraits). INDIQ.: K, p. 324, d’après B, fol. 21. — Jaffé-Wattenbach, Regesta pontificum Romanorum, n° 13591, d’après M. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Arraudo, abbati, et monachis sancti Benedicti super Ligerim salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, jus presentationis quod in ecclesiis de Ulseto, de Monasteriolo, quod venerabilis frater noster, nunc Remensis tunc Senonensis archiepiscopus, post multam disceptationem ad vos pertinere decrevit et suo vobis privilegio communivit, vobis et per vos monasterio vestro sancti Benedicti, sicut in authentico scripto ejusdem archiepiscopi continetur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum, etc. Si quis autem etc. Datum Tusculani, VIIII kalendas octobris. CCXII Orléans 1179. Manassès, évêque d’Orléans, à la requête de l’abbé Arraud, confirme à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire la possession de ses biens et droits dans le diocèse d’Orléans, savoir les églises Saint-Sébastien de Fleury, de Gilly, de Tigy, de Neuvy-en-Sullias, Saint-Martin d’Ars, de Dampierre, Saint-André de Fleury près d’Orléans, Saint-Remy de Chanteau, Saint-Benoit-du-Retour à Orléans, de Vitry-aux-Loges, de Teillay, de Bouzy, de Bouilly, de Bouzonville, de Boulonville, de Yèvre-la-Ville, de Yèvre-le-Châtel, de Bougy, de Saint-Aignan-le-Jaillard près de Sully, de Bray, Saint-Aignan de Loury, Notre-Dame de Châteauneuf, de Baudrevilliers, de Germigny, de Neuville, des Saints-Gervais et Protais et Saint-Ythier de Sully. C, p. 160. — E, fol. 305 v°. — K, p. 797, «ex autographo». — L, p. 137, d’après B, fol. 69. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 474. INDIQ.: Inventaire de 1658, p. 29, série II, liasse 3, pièce 1. — b, fol. 326 r°, d’après B [fol. 69]. ?? Cum humana sepe negotia vetustatis motibus attentata depereant et eorum notitiam amittat posteritas, nisi certis notis in pagina designentur, que bene gessimus in earum custodia collocamus. Inde est quia ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus notum esse volumus tam futuris quam instantibus quia, ad preces et petitiones venerabilis fratris nostri Arraudi, abbatis Floriacensis, ecclesias et capellas quas usque ad nostra tempora ecclesia beati Benedicti possedit in episcopatu nostro ipsi et ejus successoribus canonice substituendis et jam dicte ecclesie possidendas in perpetuum confirmamus; quarum nomina in presenti pagina subtitulata sunt: parrochialis ecclesia sancti Sebastiani de Floriaco, ecclesia de Gilliaco, ecclesia de Tigiaco, ecclesia de Noviaco, ecclesia sancti Martini de Ars, ecclesia de Domna Petra, ecclesia sancti Andree de Floriaco, que est juxta civitatem Aurelianensem, ecclesia sancti Remigii de Cantoilo; in civitate Aurelianensi, ecclesia sancti Benedicti; ecclesia de Vitriaco, ecclesia de Tilliaco, ecclesia de Boziaco, ecclesia de Bulliaco, ecclesia de Bosonis villa, ecclesia de Bolonis villa, ecclesia de Evra villa, ecclesia de Evra castro, ecclesia de Bogiaco, ecclesia sancti Aniani juxta Soliacum, cum ecclesia que est in eadem villa et aliis ad eam pertinentibus, ecclesia de Braio, cum ecclesia sancti Aniani de Loureio. Harum siquidem ecclesiarum jus et redditus et presentationem sacerdotum et ab ipsis sacerdotibus de temporalibus... et justitiam et fidelitatem ecclesia sancti Benedicti longo tempore possedit et possidet, et nos in eternum possidenda concedimus. Preterea eidem ecclesie confirmamus ecclesiam beate Marie de Castello Novo cum omni libertate sua, ecclesiam de Baldrici Villare ab omni circada et synodo liberam, ecclesiam de Germiniaco, sine circada et synodo, ecclesiam de Nova Villa simili modo liberam, ita quod presbiter Nove Ville ad nostram synodum veniat, ecclesiam etiam beatorum martyrum Gervasii et Protasii, liberam ab omni exactione, preter refectionem que in vigilia predictorum martyrum canonicis sancte Crucis processionem facientibus debetur, et revestitum presbiteri in die dominico, et de ipso presbitero justitiam; capellarum etiam que in burgo sancti Benedicti sunt libertatem, sicut in privilegio domini Alexandri pape continetur, sepedicte ecclesie nihilominus confirmamus. Sane, quia venerabilis antecessor noster Elyas, de religione in ecclesia sancti Iterii Soliacensis instituenda mandatum acceperat a domino papa Innocentio, et ipsam ecclesiam ecclesie beati Benedicti ad hoc concesserat, hoc idem, si in ecclesia sancti Iterii ordo mutetur, ecclesie sancti Benedicti concedimus. Quod, ut hec omnia que ecclesia beati Benedicti usque ad nostra possedit tempora inconcussa permaneant, sigilli nostri munimine roboramus, statuentes quod si quis huic nostre confirmationi in aliquo contraire presumpserit, anathematis vinculo feriatur. Actum publice Aurelianis, anno incarnati verbi M°C°LXX°IX°, astantibus in ecclesia sancte Crucis majoribus personis: Hugone, decano; Andrea, cantore; Letoldo, subdecano; Manasse, capicerio; cancellario nullo. Data per manum Rotberti nostri notarii. CCXIII ?? 1179. Manassès, évêque d’Orléans, à la requête de l’abbé Arraud, confirme toutes les dîmes que l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire possède dans l’évêché d’Orléans. C, p. 115. — E, fol. 228. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 376. INDIQ.: b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 51. — L, p. 426, d’après B, fol. 51. ?? Sola negotia signata litteris et earum custodie mancipata subsistunt et a sue stabilitatis constantia non recedunt. Propterea ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis, omnibus notum esse volumus tam futuris quam presentibus quia, ad preces et petitiones venerabilis fratris nostri Arraudi, Floriacensis abbatis, omnes decimas quas ecclesia beati Benedicti in nostro possedit episcopatu et possidet abbati et ejus successoribus et eidem ecclesie in perpetuum possidendas confirmamus et sigilli nostri auctoritate roboramus. Si quis autem huic nostre confirmationi contraire voluerit, anathematis sententia provolvatur. Actum anno incarnationis dominice M°C°LXX°IX°, astantibus in ecclesia sancte Crucis majoribus personis: Hugone, decano; Andrea, cantore; Letoldo, subdecano; Manasse, capicerio; cancellario nullo. Datum per manum Roberti notarii nostri. CCXIV ?? 1179. Manassès, évêque d’Orléans, concède à Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire toutes les grosses dîmes de grain et de vin qu’il pourra acquèrir de laïques dans le diocèse d’Orléans. C, p. 108. — E, fol. 213. — L, p. 425, d’après B, fol. 48. INDIQ.: K, p. 428, d’après B, fol. 48. — b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 48. ?? Ut in nostris gesta temporibus firmitatis id habeant et vigoris ne quid eis postmodum apponat cupiditas vel subducat oblivio, de quo possit imposterum oriri dissensio, certo solent stilo vel pagine commendari. Propter hoc ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus qui presens scriptum viderint vel audierint notificandum duximus quia, ad preces et petitiones venerabilis fratris nostri Arraudi, Floriacensis abbatis, omnes magnas decimas, annone videlicet et vini, quas in episcopatu nostro de manu laicali potuerit sibi acquirere, ipsi et successoribus ejus canonice constituendis et eidem ecclesie in perpetuum possidendas concedimus, et ut inviolatum perseveret sigilli nostri munimine roboramus. Si quis vero huic nostre concessioni in aliquo contraire attemptaverit, anathema sit. Actum anno incarnati Verbi M°CL°XX°IX°, astantibus in ecclesia sancte Crucis majoribus personis: Hugone, decano; Andrea, cantore; Letoldo, subdecano; Manasse, capicerio; cancellario nullo. Datum per manum Roberti notarii nostri. CCXV Latran 13 avril 1179. Alexandre III approuve l’accord intervenu entre l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et l’archevêque de Sens, par l’entremise de l’archevêque de Reims, au sujet du droit de présentation de l’abbaye à diverses églises. C, p. 51. — E, fol. 93. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem. Ea que compositione vel judicio statuuntur in sua debent stabilitate consistere et apostolico robore communiri. Eapropter transactionem inter te et venerabilem fratrem nostrum Senonensem archiepiscopum super presentationibus ecclesiarum de quibus inter vos controversia vertebatur, per manum venerabilis fratris nostri Remensis archiepiscopi, tituli sancte Sabine cardinalis, apostolice Sedis legati, in quem compromisistis pariter factam, sicut absque pravitate facta est et hinc inde suscepta, ratam habentes, autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, idibus aprilis. CCXVI ?? 1180-1183. Accord entre Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, et les desservants des églises Saint-André et Saint-Denis de Fleury, au sujet des revenus de ces églises. K, p. 450, d’après Z. — Z, Bibl. d’Orléans, ms. 123 (101), p. 345, copie incomplète, XIIe siècle. ?? Cum de redditibus ecclesiarum sancti Andree et sancti Dionisii inter dompnum Arraudum, abbatem, et capellanos contentio longo tempore traheretur, tandem in presentia predicti abbatis et Marescot, archidiaconi, et Roberti, prioris, astantibus etiam videntibus Godefrido, tercio priore, Willermo, celerario, Artaudo, capicerio, Johanne, canonico sancte Crucis, Bernardo de Castro Novo et multis aliis, facta cumpromissione hinc inde quod starent dicto et recordationi Godefridi, tercii prioris, Bernardi, presbiteri de Castro Novo, Johannis, canonici sancte Crucis, quia de majori parte consuetudines illarum ecclesiarum noverant, in hunc modum contentionem terminarunt: primo, dictum fuit quod monachi in sex festivitatibus duas partes oblationum habebunt, sacerdotes terciam, quacumque die contigerit eas evenire, scilicet in festo Omnium Sanctorum, Natalis Domini, Purificationis, in Pascha, in Pentecostes, in festivitatibus sanctorum ecclesiarum sancti Andree et sancti Dionisii; si autem in aliis festivitatibus sancte Circoncisionis, Epiphanie, Annunciationis beate Marie..... CCXVII Saint-Benoit-sur-Loire 1180. Arraud, abbé, et le chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire, prenant en considération les plaintes de leurs hommes de La Cour Marigny, Oussoy et Montereau, touchant les abus commis par les maires dans la perception des tailles, fixent à 24 livres 14 sous le montant total de la taille dans ces trois baillies, ou au double de cette somme quand l’abbé devra se rendre à Rome ou au concile, allouent à chacun des maires 10 sous pour droit de perception et établissent la répartition de ladite taille. C, p. 59. — D, fol. 14, d’après B, fol. 25 v°, n° 102. — E, fol. 109. — K, p. 801, d’après B, fol. 25. INDIQ.: b, fol. 324, d’après B, fol. 26. ?? Ego Arraudus, abbas sancti Benedicti Floriacensis, et universum capitulum omnibus ad quos littere iste pervenerint, notum fieri volumus quod homines terre nostre lacrymabilem querimoniam in auribus nostris sepius deponebant super majoribus nostris, qui eos, occasione tallie nostre, gravius affligebant, majorem quam perceperamus ab eis talliam exigendo. Unde, cum fratribus nostris et aliis discretis viris inito consilio, hominibus de ballia de Curte Matriniaci et de Usseto et de Monsteriolo qui tunc temporis erant et heredibus eorum, de voluntate eorum et communi assensu, denominatam talliam XXIV lib. et XIV sol. imposuimus, die dominica post festum sancti Remigii nobis et successoribus nostris singulis annis in perpetuum persolvendam, salvis aliis consuetudinibus nostris. Postquam autem eam nobis reddiderint eo anno nobis nullam aliam talliam reddere tenebuntur, nisi forte nos Romam vel ad concilium domini pape proficisci contingeret; tunc enim eam duplicatam habebimus. De predicta vero summa unusquisque trium majorum, pro labore suo et receptione talliarum, de manu nostra X sol. reportabit cum eam nobis persolverit; propter hos autem X sol. prefati majores jurare tenebuntur quod aliud servitium ab hominibus de balliis suis non requirent, nisi spontaneos eos invenirent. Et ut ratum firmumque permaneat nostro et capituli nostri sigillo fecimus roborari. Et ne quis prefatam summam excedat, eam per partitiones subnotavimus in hunc modum: In ballia de Curte Matriniaci. Masura Galteri de Anseribus, IV sol. Masura Renerii Valeran, II sol. Masura Roberti Bordelini, V sol. Masura Gaufridi de Garnet, III sol. Masura Galteri de Molendino novo, II sol. Masura Renaudi de Spineto, III sol. Masura Auburgis, VI den. Masura deffuncti Ingrant, III sol. Masura de Campis, IV sol. Masura Bonvaaler de Loco, XII den. Masura de Loet, III sol. Masura de Aer, IV sol. Masura Gorgerant, II sol. Masura Huart de Cormerio, III sol. Masura de Bordis, VI sol. Masura Ogerii Gorgerant, II sol. Masura Renaudi Bricasis, II sol. VI den. Masura Guidonis de Varennis, VI sol. Masura Archembaudi, XII den. Masura deffuncti Stephani de Foresta, XII den. Masura Passelleve, V sol. Masura Lamberti de Haia, VII sol. Masura Burbins, XII den. Masura Angorrant, XVIII den. Masura Josberti de Alneto, IV sol. Masura Stephani Aubert, XVIII den. Masura Belute Arthaurii, XII den. Masura Auberti Berenger, IV sol. Masura Augusti Audebert, XII den. Masura Arnulphi Bart, XII den. Masura Henrici de Filiola, XVIII den. Masura Abalagent, III sol. Masura Auburgis de Nemore, XVIII den. Summa, IV lib. IX. sol. In baillia de Usseto. Masura Morelli de Ru, II sol. Masura Malpele, II sol. Masura Gilberti Morart, XVIII den. Masura Theobaldi Famuli, III sol. Masura Veronne, XII den. Masura Guillermi, XII den. Masura Johannis de Colle, XII den. Masura Christiani et Berengarii, IV sol. Masura Arnulfi de Colle, XVIII den. Masura Haberti de Colle, XII den. Masura Renaudi Primi, V sol. Masura Gilleberti de Noë, V sol. Masura Collefort, XVIII den. Masura Trotois, V sol. Masura Renerii de Corileto, V sol. Masura Herberti Burgaut, II sol. Masura Herberti Berruier, II sol. Masura Renerii de Champloes, II sol. Masura... de Hue, V sol. Masura Joannis Beliast, II sol. Masura Aleaume, IV sol. Masura Achardi Bossart, III sol. Masura Poteret, II sol. Masura filiorum Homerici, V sol. Masura Pagani Faucher, IV sol. Masura Pinchero, I sol. V den. Masura Christiani Lefre, II sol. VI den. Masura Herberti Folcher, XII den. Masura Renaudi Ales, XII den. Masura Pagani Lefre, II sol. VI den. Masura Renaudi Aimeriat, XVII den. Masura Hermousin, II sol. Masura Porcherii, I sol. VI den. Masura Grosseau de Cormiet, II sol. Masura Raton, III sol. Masura Pagani Chauton, III sol. Masura Ernaudi Anglici, II sol. Masura de Campis, IV sol. Masura Brunelli de Campis, XVII den. Masura Josberti militis, V sol. Masura Filiae Dei, II sol. Masura Cheferi, XII den. Masura de Magno Campo, XVIII den. Masura Numerii, XII den. Masura... Guiton, IV sol. Masura Renerii de Nois, V sol. Masura Guidonis de Colle, IV sol. Masura filii Tinni, XII den. Masura Belini, III sol. Masura Foucher Taniel, XII den. Masura Herberti Chout, II sol. Masura Gaudon, II sol. Masura Manerii, III sol. Masura de Alneto, V sol. Masura Roberti Ancons (?), XVIII den. Masura Vie, XVIII den. Masura..., IV sol. Masura Josleni, XII den. Masura de Champalot, V sol. Masura Pinart, XII den. Masura Chaubren, II sol. Masura Renaudi Testa, III sol. VI den. Masura Renaudi Osanne, V sol. Masura Lucrantis Bonum, IV sol. VI den. Masura de Leet, II sol. Masura de Saliceto, IV sol. Masura Herberti, III sol. VI den. Masura Armanfrederie, XII den. Masura Putei, XII den. Masura Carnotensis, V sol. Masura Berengerii Maubert, XVIII den. Masura Morin, XII den. Masura Robin, XII den. Masura Maunneron, XVIII den. Masura Doart, VIII den. Masura Joannis Pele, XII den. Masura Frambert Audri, III sol. Masura Theobaldi, XII den. Masura Sauvage, III sol. Masura Menaut, II sol. Masura Hugonis de Haia, XII den. Masura Renerii Chiffart, II sol. Masura Chesnieu, II sol. Masura Arnulfi Giffart, II sol. Masura Galteri Torche Feton, II sol. et dimidium. Summa, X lib. et XIV sol. In baillia de Monsteriolo. Masura Guidonis de Buges, VI sol. Masura Pagani de Buges, VI sol. Masura Renaudi de Alneto, III sol. Masura Joannis Oisel, XVIII den. Masura Renerii de Buges, III sol. Masura Pinardi de Haex, XVIII den. Masura Girardi Mirrat, II sol. Masura Gilberti Conduit, III sol. Masura Robini Blanche, III sol. Masura Doardi Rufi, III sol. Masura Theobaldi Burdini, XVIII den. Masura Framberti Conduit, XII den. Masura Renaldi Roondel, III sol. Masura Brunelli Durandi, III sol. Masura Renaldi Boart, II sol. Masura Herberti Divinatoris, III sol. Masura Guillermi Maingaut, III sol. Masura Roberti de Tompus, III sol., frater ejus. Masura Landrici de Culmo, II sol. Masura Gerardi Bron et frater ejus, III sol. Masura Roberti Balduini, V sol. Masura Rodulfi Pittavini, XII den. Masura Andree Docte, XII den. Masura Framberti Doruance, II sol. Masura Landrici Munerii, XII den. Masura uxoris defuncti Reginaldi de Malesse, II sol. Masura Odonis de Malesse, II sol. Masura Reginaldi Presbiteri... Masura uxoris Anterii, IV sol. Masura Giraudi de Lapinaie, IV sol. Masura Bernardi de Asseribus, XII den. Masura Guillermi de Spineria, XII den. Masura Girardi Filot, XII den. Masura Gaudin, III sol. Masura Guidonis de Colle, III sol. Masura Benedicti de Laer, IV sol. Masura Berengerii de Tronco, II sol. Masura Landrici, II sol. Masura Reginaldi Albi et sociorum ejus, III sol. Masura Christiani et sociorum ejus, II sol. Masura Giraudi Embaut, II sol. Masura defuncti Rodulphi, III sol. Masura Morini Ambaut, XVIII den. Masura Reginaldi, Gobin, III sol. Masura Sorelli, XII den. Masura Theobaldi Ascelin, XII den. Masura Graissine, XII den. Masura Roberti de Nemos, III sol. Masura Roberti Joannis, II sol. Masura Renerii Ascelin, VI den. Masura Achart, XII den. Masura Arnulfi de Chaneto, II sol. et VI den. Masura Urrici de Chaneto, XVIII den. Masura Girardi Pinel, XII den. Masura Gilleberti Gratre, III sol. Masura Pagani Huberti, III sol. Masura Stephani Chalin, II sol. Masura Joannis Fin, XVIII den. Masura Andree de Ruguerme, III sol. Masura Ludel, III sol. Masura Hugues, II sol. Masura Viverii, II sol. Masura Gilonis Sequart, XII den. Masura Constantis Numerii, XII den. Masura Reginaldi Marie, XVIII den. Masura Durandi Maingault, II sol. Masura uxoris deffuncti Sequart, II sol. Masura Pagani de Campis, VI den. Masura Petri Taburel, XVIII den. Masura Roberti Conduit, II sol. Masura uxoris deffuncti Framberti, XII den. Masura Chamote, XVIII den. Masura Bernardi Bibentis vinum, XII den. Masura Giraudi Bermiers, IV sol. Masura Alormi, XII den. Masura Rogerii le Biguot, XVIII den. Masura Reginaldi de Champloet, II sol. VI den. Masura Rogomerii, XVIII den. Masura Raginardi Gaborde, II sol. Masura uxoris Tornatoris, III sol. Masura Rodulfi Christiani, XVIII den. Masura Giraudi de Belsa, III sol. Masura Odonis de Malesse et Vescia, II sol. Masura deffuncti Bernardi, XII den. Summa, IX lib. et XI sol. Hujus rei testes sunt: Robertus, prior; Arnulphus, subprior et armarius; Federicus, tertius in ordine; Guillelmus, cellerarius; Hugo, prepositus; Garnerius, prior Lorriaci; Artaudus, capicerius; Archenaudus, nepos abbatis; Osbertus, prepositus; Burdinus de Bicheto; Aubertus Figulus; Giraudus de Poculo. Actum in capitulo nostro, anno ab incarnatione Domini M°C°LXXX°. CCXVIII ?? 1180. Arraud, abbé, et le chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire, pour mettre fin aux difficultés résultant de la perception de la taille par le prieur de Lorris sur les hommes de Limetin et de «Corvi Domibus», fixe à six livres parisis le moutant total de ladite taille et arrête le tableau de répartition de ladite somme. D fol. 460 v°, d’après B, fol. 205, n° 872. INDIQ.: b, fol. 329 v°, d’après B, fol. 205. — K, p. 435, d’après B, fol. 205. ?? Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quia querela quedam vertebatur inter priorem nostrum de Loriaco et homines de Limetenis et de Corvi Domibus, prior enim talliam ab eis requirebat quam ipsi penitus dare recusabant, asserentes se ad consuetudinem castri Loriacensis in eadem terra fuisse hospitatos. Cumque longo tempore hec inter eos contentio multis sumptibus ventilata fuisset, tandem de assensu utriusque partis inter eos talis facta est transactio. Ego siquidem A., abbas, et totum pariter Floriacense capitulum prefatis hominibus concessimus quod, pro tallia quam prefatus prior ab eis requirebat, sex libras parisiensis monete annuatim in Nativitate sancte Marie eidem priori in perpetuum solvere tenebuntur; prior vero qui pro tempore domui Loriaci preerit, postquam sex libras ei in prefata solemnitate reddiderint, aliam talliam ab eis non requiret, salvis aliis consuetudinibus quas in eadem terra, tam in justitia sua quam in corveis sive aliis modis, habuisse dignoscitur. Quod ut ratum firmumque permaneat nostro et capituli nostri sigillo fecimus roborari. Hujus rei testes sunt: Robertus, prior; Arnulphus, subprior; Godefridus, tertius in ordine; Willermus, armarius; Willermus, celerarius; Hugo, prepositus; Garnerius, prior Loriacensis; Artaudus, capicerius; Petrus, infirmarius; Osbertus, prepositus; Burdinus de Bicheto, Benedictus de Nibella. Actum in capitulo nostro, anno incarnati verbi millesimo centesimo octogesimo. Hec est tallia quam Rainaldus major recipiet ab hominibus de Limetenis et de Corvi Domibus in Nativitate sancte Marie: Belotus, III sol. Osbertus et socii ejus de Fontaneis, VII sol. Paganus de Caulibus, II sol. Bursualdus, XII den. Caresllonetum, X sol. Girardus Reboutor, IV sol. Lambertus Burellus, V sol. Robertus Millesent, V sol. Landricus Tornator, XVIII den. Masura de Cathena, IV sol. Masura de Nemore, IV sol. Alginus, XII den. Carretus, VI sol. Fulco de Campis, IV sol. Girardus Guberti, II sol. Guido Polinus, IV sol. Robertus de Ruetis, II sol. Orgerius de Ruetis, II sol. Coiraut, II sol. Masura de Borda, VII sol. Masura Carderii, II sol. Girardus de Limeteni, IV sol. Robertus Carderius et socii ejus, V sol. Petrus Durandi, III sol. Uxor Bacumni, V sol. Familia Muonis, VI sol. Masura Coiraudi de Campis, IV sol. Gauffredus de Campis, IV sol. Piperdera, II sol. Vaslerius Lupus, II sol. Arnulphus Lupus, III sol. Bertrannus de Corvi Domibus, II sol. Arnalbus Molendinarius, XII d. Rainaldus Costerinus, XII den. Benedictus Belena, III sol. Joannes Costerinus, III sol. Familia Acelini, XVIII den. CCXIX Les Écharlis 1180. Guy, archevêque de Sens, reconnaît à Arraud, abbé, et au monastère de Saint-Benoit-sur-Loire le droit de présentation aux églises d’Oussoy, de Montereau, de Presnoy, Saint-Pierre d’Étampes, de Lorris, de Villiers-Saint-Benoit et de D’Huison. C, p. 111. — E, fol. 220. — L, p. 140, d’après B, fol. 49 v°. INDIQ.: b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 49. — K, p. 434, d’après B, fol. 49. ?? Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem. Universitati vestre notum fieri volumus quod, cum inter nos et Arraudum, abbatem, et monasterium sancti Benedicti super Ligerim super presentationibus presbiterorum in quibusdam ecclesiis diu habita fuisset dissensio, in ecclesiis videlicet de Monte Barresio, de Castaneto, de Vetulis Domibus, de Maceriis, de Chataleta, de Bussedello, de Ulseto, de Musteriolo, et de Pruneto, tandem in hunc modum facta est transactio, quod in tribus de prenominatis ecclesiis, in ecclesia scilicet de Ulseto, de Musteriolo et de Pruneto, pro bono pacis, presbiterorum presentationem in perpetuum predicto abbati et jam dicto monasterio concessimus habendam. Concessimus etiam eis quod a predecessoribus nostris constabat esse concessum, presentationem videlicet presbiterorum in ecclesiis sancti Petri Stampensis, de Lorriaco, in altero presbiterorum juxta tenorem privilegii nostri predecessoris Wilelmi tunc Senonensis archiepiscopi, de Villari sancti Benedicti et de Duisione. In aliis autem ecclesiis de diocesi nostra, de cetero presentationes reclamare non poterunt, nisi in posterum largitione nostra vel successorum nostrorum eis indultum fuerit et concessum; alia vero beneficia que in supradictis ecclesiis sive in aliis de diocesi nostra possident, decimas etiam et redditus alios eis confirmamus, volentes et statuentes ut in ecclesiis in quibus usu quotidiano beneficia percipiunt, presbiteri qui constituentur fidelitatem eis per juramentum faciant de omnibus que ipsos contingunt portionibus. Hoc autem ut ratum maneat et firmum presentis scripti patrocinio fecimus confirmari et sigilli nostri munimine roborari. Actum Escarleiis, anno incarnati Verbi M°C°LXXX°. CCXX Les Écharlis 1180. Eudes, doyen, et le chapitre de l’église de Sens approuvent l’accord conclu entre l’archevêque Guy et l’abbé Arraud au sujet du droit de présentation du monastère de Saint-Benoit-sur-Loire aux églises d’Oussoy, de Montereau, de Presnoy, Saint-Pierre d’Étampes, de Villiers-Saint-Benoit, de D’Huison et de Lorris. C, p. 241. — D, fol. 146, d’après B, fol. 110, n° 452. — K, p. 801, d’après l’original. — L, p. 141, d’après B, fol. 111. INDIQ.: Inventaire de 1658, p. 31, série II, liasse 3, pièce 11. ?? Odo, decanus, et universum capitulum Senonensis ecclesie omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum fieri volumus quod, cum inter venerabilem patrem nostrum, Guidonem, Senonensem archiepiscopum, et Arraudum, abbatem, monasteriumque sancti Benedicti super Ligerim, super presentationibus presbiterorum in quibusdam ecclesiis diu habita fuisset dissensio etc., ut supra, in charta n° CCXIX, mutatis mutandis, usque ad verba concessum, presentationes videlicet presbiterorum in ecclesiis sancti Petri Stampensis, de Villari sancti Benedicti et Duisione et de Lorriaco, in altero presbiterorum juxta tenorem privilegii domini Willelmi, quondam Senonensis archiepiscopi; in aliis vero ecclesis de diocesi Senonensi etc., ut supra in charta n° CCXIX, mutatis mutandis, usque ad verba Hec autem ut rata maneant et firma laudamus et presentis scripti testimonio et sigilli nostri impressione roboramus. Actum est Escharleis, anno ab incarnatione Domini M°C°LXXX°. Data per manum Gaufridi, Senonensis ecclesie precentoris et cancellarii. CCXXI Les Écharlis 1180. Robert, prieur, et le chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire approuvent l’accord conclu entre l’abbé Arraud et l’archevêque de Sens, Guy, au sujet du droit de présentation aux églises d’Oussoy, de Montereau, de Presnoy, Saint-Pierre d’Étampes, de D’Huison, de Villiers-Saint-Benoit et de Lorris. ORIG.: Archives départementales de l’Yonne (Bibliothèque de Sens), G 59, n° 4; autrefois scellé. ?? Robertus, prior, et universum capitulum sancti Benedicti super Ligerim omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum fieri volumus quod, cum inter venerabilem patrem nostrum Arraudum, abbatem, et ecclesiam nostram et dominum Guidonem, Senonensem archiepiscopum, et ecclesiam Senonensem, super presentationibus presbyterorum in quibusdam ecclesiis diu habita fuisset dissensio etc., ut supra in charta n° CCXIX, mutatis mutandis, usque ad verba Hec autem omnia concessit et approbavit Senonense capitulum. Quod ut ratum inconcussumque permaneat, presentis scripti testimonio et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum Escharleiis, anno ab incarnatione Domini M°C° octogesimo. NOTE SUR LE DROIT DE PATRONAGE EXERCÉ PAR L’ABBAYE DE SAINT-BENOIT-SUR-LOIRE SUR DIVERSES ÉGLISES DU DIOCÈSE DE SENS. Les trois chartes qui précèdent paraissent avoir mis fin à un différent qui dura plusieurs années entre les archevêques de Sens et l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire au sujet du droit de présentation que l’abbaye prétendait exercer sur quelques églises du diocèse de Sens. Si toutes les phases du débat ne nous sont pas également connues, il est permis cependant d’en restituer quelques-unes par le rapprochement et l’interprétation des documents dont le texte nous est parvenu. Le plus ancien titre concernant les droits de patronage de Saint-Benoit-sur-Loire dans le diocese de Sens est une charte de l’archevêque Gelduin de 1035 (supra, n° LXXIV), par laquelle ce prélat renonce en faveur de l’abbaye à tous ses droits, sauf ceux de synode et de visite, sur les églises de Flaix, Boisseaux, Montbarrois, Mézières et Vieilles-Maisons, et confirme les renonciations analogues consenties par ses prédécesseurs à l’égard des églises de Montereau et d’Oussoy. En 1065, l’abbaye reçoit en don d’un certain Causbert, l’église de Chalette sur le Loing, dédiée à Notre-Dame (supra, n° LXXV). Chalette est une localité du Gâtinais comprise dans le diocèse de Sens. Nous rappellerons seulement pour mémoire le don de l’église Saint-Mard d’Étampes, fait en 1071 par Philippe 1er à Saint-Benoit-sur-Loire (supra, n° LXXXI); cette église ayant très probablement été restituée plus tard à l’abbaye de Morigny dont elle dépendait (Luchaire, Louis VI, n° 402; Quesvers et Stein, Pouillé du diocèse de Sens, p. 275, note 2). La confirmation générale des biens dépendant de l’abbaye que l’abbé Simon obtint du pape Pascal II le 2 novembre 1103 (supra, n° XCVII) mentionne, outre l’église Notre-Dame de Chalette, deux autres églises dont nous n’avons pas encore rencontré les noms et qui doivent s’identifier avec des églises du diocese de Sens: Saint-Martin de D’Huison et Saint-Pierre d’Étampes. Vers 1138, Louis VII avait concédé à Saint-Benoit-sur-Loire l’église de Lorris; l’acte royal est perdu, mais nous possédons le texte de la charte confirmative de l’archevêque de Sens, Henri, datée de 1138 (supra, n° CXXXIII). Il s’agit ici de l’église paroissiale Notre-Dame. Quelques années plus tard, en 1144, le roi Louis VII autorisa le prieur de Lorris à percevoir sur les hôtes du bourg un cens annuel de cent sous pour l’édification et l’achèvement de l’église Saint-Sulpice (supra, n° CXLI) du même lieu. C’est l’église du prieuré dépendant de Saint-Benoit-sur-Loire. Dans la confirmation générale des biens de l’abbaye octroyée par le pape Eugène III en 1146 (supra, n° CXLVII), les noms des églises sont groupés par diocèses. Pour l’archevêché de Sens sont nommément désignées les églises Saint-Pierre et Saint-Symphorien d’Étampes, Saint-Pierre de D’Huison, de Montbarrois, de La Cour-Marigny, Notre-Dame et Saint-Sulpice de Lorris, de Chatenoy, d’Oussoy, de Montereau, de Vieilles-Maisons, de Chalette, de Dracy, de Villiers-Saint-Benoit. Cette derniere avait été, au témoignage de la bulle pontificale, concédée à Saint-Benoit par l’archevêque de Sens, Henri, soit entre 1122 et 1142. Enfin dans cette même bulle, l’église de Boisseaux est placée par inadvertance au diocèse de Chartres, alors qu’elle était située au diocèse de Sens. Nous trouvons donc dans ce document cinq nouveaux noms: Saint-Symphorien d’Étampes, La Cour-Marigny, Chatenoy, Dracy et Villiers-Saint-Benoit; par contre, les églises de Flaix et de Mézières, citées en 1035, ne sont plus mentionnées en 1146; celle de D’Huison semble avoir changé son vocable de saint Martin en celui de saint Pierre. La bulle confirmative des biens de Saint-Benoit-sur-Loire accordée en 1157 par Adrien IV (supra, n° CLXX) est, en ce qui concerne les églises dépendant de l’abbaye et sises au diocèse de Sens, à peu pres identique à celle du pape Eugène III de 1146. Trois particularités seulement sont à signaler: l’église de Mézières citée en 1035, probablement oubliée en 1146, reparaît ici; celle de Boisseaux est correctement replacée au diocese de Sens; enfin un nom nouveau apparaît, celui de l’église de Presnoy; elle est mentionnée après l’église de Vieilles-Maisons Au cours de l’archiépiscopat d’Hugues de Toucy, des différents s’élevèrent probablement entre l’archevêque et l’abbé au sujet du droit de présentation aux églises. En effet, l’exercice de ce droit par l’abbaye sur la cure de Lorris donna lieu à un accord particulier dont le texte ne nous est pas parvenu, mais que l’abbaye prit le soin de faire confirmer par des lettres apostoliques du 13 janvier 1164 ou 1165 (supra, n° CLXXXV). Plus nombreux sont les indices des difficultés qui surgirent au temps de l’archevêque Guillaume aux Blanches-Mains (1168-1176). L’abbaye, à une date indéterminée, entre 1168 et 1173, dut renoncer provisoirement à son droit de présentation à l’église de Villiers-Saint-Benoit en faveur d’un clerc de l’archevêque (supra, n° CXCII), et elle fut, semble-t-il, assez mal récompensée de sa condescendance, car ce clerc, nommé Asce, voulut en 1173 empiéter sur les droits du curé d’une paroisse voisine, celui de Grandchamp, et l’archevêque Guillaume dut intervenir pour terminer le différent (supra, n° CCIII). Après l’église de Villiers, ce fut le tour de Notre-Dame de Lorris d’être remise en question; un long différent s’éleva entre l’abbaye et l’archevêque au sujet du revenu de cette cure et du droit de présentation, différent qui se termina en 1171 par un accord solennel; trois expéditions de cet accord nous sont parvenues, la première au nom de l’abbé, la seconde au nom de l’archevêque, et la troisième aux noms du doyen et du chapitre de Sens (supra, nos CXCVI-CXCVIII). La moitié des revenus de l’église devait être partagée entre l’archevêque et l’abbé, l’autre moitié étant réservée aux deux desservants; de ces deux desservants, l’un restait à la présentation de l’abbé, l’autre à la nomination de l’archevêque sans présentation; un sixième de la dîme du blé était abandonnée par l’abbaye aux curés, ainsi que la moitié de la dîme du vin et des menues dîmes, enfin les dons faits aux écoles devaient revenir d’année en année alternativement à l’archevêque et à l’abbaye. Vers 1176 l’archevêque avait dû contester le droit de présentation aux églises d’Oussoy, de D’Huison et de Montereau, car, par acte en date du 8 août 1176 (supra, n° CCX), il reconnut, sur le témoignage d’hommes dignes de foi, les droits de l’abbaye en ce qui touchait ces églises. Les divers accords intervenus entre l’archevêque et l’abbé, au temps de Guillaume aux Blanches-Mains, semblaient devoir mettre fin à toute difficulté entre eux. Mais Guy de Noyers, qui succèda sur le siège de Sens à Guillaume, après le transfert de celui-ci à l’archevêché de Reims, voulut, semble-t-il, frustrer presque complètement l’abbaye de ses droits de patronage dans le diocèse de Sens. Les actes de 1180, imprimés ci-dessus (nos CCXIX à CCXXI), nous apprennent qu’à cette date un désaccord s’était élevé depuis longtemps au sujet des églises de Montbarrois, de Châtenoy, de Vieilles-Maisons, de Mézières, de Chalette, de Boisseaux, d’Oussoy, de Montereau, de Presnoy; on remarque là les noms, non seulement des deux églises auxquelles Guillaume avait expressément renoncé en 1176, Oussoy et Montereau, mais encore ceux d’églises mentionnés dans les titres les plus anciens que nous avons rappelés. Le premier soin de l’abbaye paraît avoir été de faire confirmer par le pape l’acte de 1176, ce qu’elle obtint en 1178 (supra, n° CCXI). Guillaume aux Blanches Mains d’autre part, qui connaissait mieux que personne les droits de l’abbaye de Saint-Benoit, puisqu’il avait tenté de les restreindre alors qu’il occupait le siège de Sens, paraît s’être entremis entre l’abbaye et son successeur pour terminer le différent. Profitant de son séjour à Rome à l’occasion du concile du Latran en mars 1179, il représenta au souverain pontife qu’un accord était intervenu par ses soins entre les intéressés, et obtint une bulle confirmative de cette entente (supra, n° CCXV); mais il est à présumer que cet accord n’existait qu’en principe, car la bulle reste muette sur les conditions de la convention. On peut même se demander si l’accord n’était pas simplement supposé, si par cette bulle l’archevêque de Reims ne voulut pas exercer une pression sur l’archevêque de Sens, et si ce dernier ne vit pas d’un assez mauvais œil l’intervention de son prédécesseur. En effet, la bulle est aussi peu expresse que possible; la convention écrite, intervenue entre les parties, n’est que de 1180, soit postérieure d’au moins neuf mois, peut-être de plus d’un an, à la bulle; enfin cette convention passe sous silence l’intervention de Guillaume, formellement indiquée dans la bulle. Quels qu’aient été les différentes phases de la contestation, les débats et les intrigues auxquels elle donna lieu et dont nous avons quelques indices, il ne paraît pas que l’abbaye ait pu faire triompher ses droits, alors même qu’elle pouvait les appuyer par la production de titres écrits d’une valeur péremptoire. Guy de Noyers repoussa ses prétentions sur les églises de Montbarrois, de Vieilles-Maisons, de Mézières et de Boisseaux, que l’archevêque Gelduin avait cependant concédées en 1035, sur celle de Chatenoy, pour laquelle l’abbaye n’avait peut-être pas d’autre titre que les bulles confirmatives de biens de 1146 et 1157, sur Chalette même, en dépit de la donation de 1065 et des bulles de 1103, de 1146 et de 1157. Pour les églises d’Oussoy, de Montereau et de Presnoy, si l’archevêque abandonna à l’abbaye la présentation des curés, il ne le fit que par simple condescendance «pro bono pacis», déclare-t-il, et non pas qu’il reconnût à l’abbaye aucun droit à y prétendre; encore que pour deux d’entre elles, Oussoy et Montereau, l’abbaye pût produire nombre de témoignages écrits: l’acte de l’archevêque Gelduin confirmant une reconnaissance antérieure, les bulles de 1146 et 1157, la charte de Guillaume aux Blanches-Mains de 1176, la bulle d’Alexandre III de 1178. C’est seulement pour Saint-Pierre d’Étampes, pour l’un des deux desservants de Lorris, pour Villiers-Saint-Benoit et pour D’Huison que l’archevêque de Sens déclara ratifier les concessions écrites de ses prédécesseurs, savoir: en ce qui concerne Villiers-Saint-Benoit peut-être l’acte de 1168-1173, relatif à Asce, clerc de Guillaume, en ce qui concerne Lorris, l’acte de Guillaume de 1171, en ce qui concerne D’Huison, l’acte du même de 1176; mais pourquoi, acceptant ce document pour D’Huison, lui refuser toute valeur pour Oussoy et Montereau? pourquoi aussi ranger parmi les concessions découlant d’un titre écrit Saint-Pierre d’Étampes, église pour laquelle il paraît bien que l’abbaye n’a jamais eu que des confirmations pontificales? Ceci nous incline à croire que ce fut moins l’autorité des documents qui prévalut que la faiblesse de l’abbaye qui succomba, et que l’archevêque répartit ses concessions à son gré sous la rubrique «abandon gracieux», ou sous celle «droit reconnu», sans se soucier du droit juridiquement démontré. On remarquera d’ailleurs que, si l’archevêque de Sens réduisit ainsi un droit dont les abus pouvaient porter atteinte à l’autorité disciplinaire du chef du diocèse, il se montra au contraire respectueux des droits temporels de son adversaire. Les mêmes actes qui, en matière de présentation aux églises, déboutent l’abbaye de ses prétentions, lui garantissent expressément la paisible jouissance des dîmes et revenus de tout genre qu’elle possédait dans les diverses paroisses du diocèse. Plus tard, lorsque l’abbaye sollicita des papes la confirmation de ses biens, elle continua de faire figurer parmi les églises dépendant de Saint-Benoit-sur-Loire celles qui étaient mentionnées dans les bulles antérieures, que l’archevêque de Sens eût ou non reconnu le droit de présentation à ces églises. C’est ainsi qu’on trouve dans la bulle de Luce III du 5 novembre 1184, dans celle d’Innocent III du 27 mai 1207, la même énumération d’églises sises au diocèse de Sens que dans la bulle de 1157. On ne saurait voir là qu’une affirmation, sans aucun effet pratique, des droits auxquels l’abbaye avait jadis pu prétendre. Le pouillé du diocèse de Sens, rédigé vers 1350, atteste en effet le caractère à peu près définitif de la convention de 1180. En effet, si ce pouillé nous apprend qu’au XIVe siècle l’abbaye avait conservé le droit de présentation aux églises de La Cour-Marigny et de Boisseaux, bien qu’elles ne soient pas nommément désignées parmi celles que l’archevêque concéda ou reconnut à Saint-Benoit en 1180, encore ne faut-il voir là qu’une exception, car ce même document enregistre le patronage de l’archevêque sur toutes les autres églises que l’acte de 1180 enleva à Saint-Benoit, il l’enregistre même à l’égard de quelques-unes que l’archevêque avait reconnues comme étant à la présentation des moines; telles les églises de Presnoy, de D’Huison et de Dracy (Quesvers et Stein, Pouillé du diocèse de Sens, passim; A. Longnon, Pouillés de la province de Sens, passim). Ainsi, au cours du XIIIe siècle et pendant la premiere moitié du siècle suivant, les droits de patronage de Saint-Benoit-sur-Loire avaient encore souffert de nouvelles diminutions. CCXXII Orléans 1180. Manassès, évêque d’Orléans, confirme les franchises de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire à l’égard des évêques d’Orléans. C, p. 123. — E, fol. 243. — K, p. 429, «ex autographo». — L, p. 91, d’après B, fol. 53 v°. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 350. — N, Bulle confirmative d’Innocent III, du 10 ou 11 juin 1209 (transcrite dans: 1° C, p. 27; 2° E, fol. 44; indiquée par K, p. 447, d’après B, fol. 17). — Z, Bulle confirmative d’Innocent IV, du 16 janvier 1245 (transcrite dans: 1° C, p. 28; 2° E, fol. 45 v°; indiquée par K, p. 477, sans indication de source). INDIQ.: b, fol. 323 v°, d’après B, fol. 53. ?? Ego Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus qui presens scriptum viderint vel audierint salutem in Domino. Cum circa statum ecclesie beati Benedicti Floriacensis et circa ejus negotia pro posse nostro promovenda promptiores et efficaciores ceteris predecessoribus nostris inveniremur, et cum ecclesia beati Benedicti ut dedicationes et altarium suorum benedictiones celebraremus et fratres ejusdem ecclesie in ordines promoveremus sepius nos vocavit, dubitavimus ne amor qui inter ecclesiam beati Benedicti et nos mutuus vertebatur, in dampnum ejusdem ecclesie redundaret; inde est quia, revolutis Romanorum pontificum et predecessorum nostrorum privilegiis, libertatem ejusdem ecclesie attendentes propensius et eamdem nostris et futuris temporibus inconvulsam et illibatam conservare volentes, eam scripto commendare et in posteros dignum duximus solo caritatis intuitu transmittendam. Universitati igitur vestre innotescat quia neque nos neque successores nostri neque Aurelianensis ecclesie decani, archidiaconi vel archipresbyteri aut quelibet ejusdem ecclesie alie persone ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem vel missas publicas celebrare aut procurationes aliquas seu aliquid consuetudinis ab abbate vel fratribus ibidem manentibus de jure possunt exigere, quod etiam predecessorum nostrorum, aut ecclesie nostre quelibet inferiores persone, nullus percepisse noscuntur, et ut in brevi omnia concludantur, idem locus tanta prefulget libertate ut nec nobis nec successoribus nostris seu prelibatis personis in aliquo teneatur obnoxius. Preterea, cum episcopatum Aurelianensem per triginta annos aut eo amplius tenuerimus, et ante episcopatum in eadem ecclesia viginti annis commorati fuerimus, cognovimus quia neque nos neque decani neque archidiaconi aut quelibet ecclesie nostre persone in prioratibus ecclesie beati Benedicti aliquam procurationem de consuetudine possunt exigere. Quod ut ratum et inconcussum perseveret, sigilli nostri autoritate roboravimus, statuentes quod, si quis huic nostre confirmationi in aliquo contraire presumpserit, ex parte Dei omnipotentis et beati Benedicti patris et nostra sit anathema. Datum Aurelianis, in palatio nostro, per manum Roberti, notarii nostri, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo, astantibus in ecclesia Sancte Crucis majoribus personis Hugone decano, Andrea cantore, Letoldo subdecano, Manasse capicerio, cancellario nullo. CCXXIII Velletri 1er mars 1180. Alexandre III renouvelle à l’abbé et aux moines de Saint-Satur la défense qu’il leur a déjà faite de se substituer à l’abbesse et aux religieuses de Saint-Laurent de Bourges dans le différent qu’elles ont avec l’abbé et les moines de Saint-Benoit-sur-Loire au sujet des dîmes et droits de sépulture à Sancerre. ?? ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et monachis sancti Satyri salutem et apostolicam benedictionem. Jampridem ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod, cum inter dilectos filios nostros abbatem et fratres Floriacenses et abbatissam et moniales sancti Laurentii Bituricensis super decimis et sepulturis de Sacro Cesaris controversia emersisset, atque moniales, ut duriores monachis adversarios prepararent, quandam partem vobis rei litigiose dederunt, ut commodius per auxilium vestrum illorum justitiam retardarent, nos vero attendentes religiosum non esse, sed a religione penitus alienum, ut ingerant se litigiis qui ea tenentur sollicite declinare, vobis, si bene meminimus, autoritate apostolica prohibuimus ne prefatos monachos aliquatenus vexaretis, nisi forte aliunde quam de concessione monialium post motam litem aliquid juris possetis in prescriptis sepulturis et decimis vendicare. Sed vos in vestro, ut accepimus, proposito consistentes, supra dictos monachos fatigatis, et prefatis monialibus ministratis materiam jurgiorum; quia igitur plus saluti vestre et honestati debemus quam voluntati consulere, iterato vobis authoritate apostolica prohibemus ne predictos monachos, occasione concessionis de re in litigio posita vobis forte, aliquatenus fatigetis, scituri quod si prohibitioni nostre contraire, quod non credimus, presumpseritis, id, auctore Domino, curabimus sicut justum fuerit emendare. Datum Velletri, calendis Martii. CCXXIV Lorris 20 avril-18 septembre 1180. Philippe Auguste confirme aux Bonshommes du Gué de Chappes les libéralités que leur avait faites son père Louis VII, savoir: une rente de 18 setiers de seigle sur le grenier royal de Lorris, une distribution quotidienne de 4 pains, 2 deniers, 1 demi-setier de vin, et 4 morceaux de chandelle pendant les séjours du roi à Lorris, distribution qui sera de moitié seulement pendant les séjours de la reine. C, p. 337. — L, p. 223, d’après B, fol. 155. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 118, d’après B. — V, Archives nationales, JJ 26, fol. 163 v°, copie du XVe siècle dans le registre E de Philippe Auguste. — X, Archives du Loiret, H 61, copie authentique du notaire Foubert (9 mai 1644) visée pour collation par Mousseau, greffier au bailliage de Lorris (novembre 1644), d’après B, fol. 155. — Y, Bibl. nat., ms. lat. 12670, fol. 259, copie abrégée par Fr. Mathieu Gilbert (1708), d’après B, fol. 155. — Z, Archives du Loiret, A 271, copie authentique par Roidot (?) et Gautier, notaires royaux à Saint-Benoit-sur-Loire, d’après X. PUBL.: Mabillon, De re diplomatica, p. 664, d’après B. — A. Vidier, Ermitages orléanais au XIIe siècle, dans Le Moyen âge, 1906, p. 147 (tir. à part, p. 55), d’après CLMVXY. INDIQ.: L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 5, d’après V et Y. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod karissimus pater noster Ludovicus bonis hominibus de Vado de Chapetes, divine pietatis intuitu et ob remedium anime sue, donavit decem et octo sextarios siliginis annuatim de granario suo apud Lorriacum percipiendos; adjecit etiam ut quotiescumque ipsum apud Lorriacum esse contingeret, memorati boni homines in illo loco servitio Dei vacantes, singulis diebus de liberatione perciperent quatuor panes, duos denarios, dimidium sestarium vini et quatuor frusta candele; si regina sine ipso esset apud Lorriacum, dimidiam liberationem haberent. Nos itaque beneficium karissimi patris nostri nullatenus quassare vel diminuere volentes, patris nostri memoratam donationem concedimus et sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subtus annotato confirmamus. Actum anno incarnationis dominice M°C°LXXX°, regni nostri anno primo, apud Lorriacum, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. S. comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulphi, constabularii. Data per manum (monogramma) Hugonis, cancellarii. CCXXV Velletri 9 mai 1180. Alexandre II confirme, en faveur de l’abbé Arraud et des religieux de Saint-Benoit de Fleury, la sentence prononcée par l’évêque d’Auxerre contre l’abbesse et les religieuses de Saint-Laurent de Bourges touchant les dîmes et droits de sépulture à Sancerre. C, p. 24. — E, fol. 39. INDIQ.: K, p. 424, d’après B, fol. 10. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Arraudo, abbati, et conventui monasterii sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Que de autoritate Sedis Apostolice et fratribus et coepiscopis nostris rationabiliter finiuntur in sua debent firmitate consistere, et ne cujusquam malitia in recidive contentionis scrupulum reducantur, robore apostolico premunire. Eapropter sententiam pro vobis contra abbatissam et sanctimoniales beati Laurentii Bituricensis super decimis et sepulturis de Sacro Cesaris de litterarum nostrarum autoritate, in quibus sublatum fuit appellationis remedium, a venerabili fratre nostro Autissiodorensi episcopo promulgatam, sicut canonice lata est, autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis etc. Si quis autem etc. Datum Velletri, VII idus maii. CCXXVI Velletri 11 mai 1180. Alexandre III, s’adressant à l’abbé Arraud et aux religieux de Saint-Benoit-sur-Loire, confirme les possessions de l’abbaye sises dans le diocèse d’Orléans. C, p. 29. — D, fol. 483 v°, d’après B, fol. 12 v°, n° 51. — E, fol. 37 v°. INDIQ.: K, p. 424, d’après B, fol. 12. ?? Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Arraudo, abbati, et conventui sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Quanto specialius monasterium vestrum beati Petri juris existit, tanto debemus attentius de ejusdem commodis, ubi secundum Deum possumus, cogitare. Hac itaque ratione inducti et vestris postulationibus inclinati, ecclesias et decimas quas rationabiliter possidetis vobis et eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, specialiter autem parrochialem ecclesiam sancti Sebastiani de Floriaco, ecclesiam de Gilliaco, ecclesiam de Tigiaco, ecclesiam de Noviaco, ecclesiam sancti Martini de Ars, ecclesiam de Domna Petra, ecclesiam sancti Andree de Floriaco, que est juxta civitatem Aurelianensem, ecclesiam sancti Remigii de Cantolio; in civitate Aurelianensi, ecclesiam sancti Benedicti; ecclesiam de Vitriaco, ecclesiam de Tilliaco, ecclesiam de Boziaco, ecclesiam de Bulliaco, ecclesiam de Bosonis villa, ecclesiam de Bolonis villa, ecclesiam de Evra villa, ecclesiam de Euvra castro, ecclesiam de Bogiaco, ecclesiam sancti Aniani juxta Soliacum, cum ecclesia que est in eadem villa et aliis ad eam pertinentibus, ecclesiam de Brayo, cum ecclesia sancti Aniani de Loureio, ecclesiam beate Marie de Castello Novo, cum omni jure et libertate sua, ecclesiam de Baldrici Villari, ab omni circata et cathetratico per diocesanum episcopum absolutam, ecclesiam de Germiniaco, simili modo liberam, ecclesiam de Nova villa eodem modo, ecclesiam beatorum martyrum Gervasii et Protasii, liberam ab omni exactione, preter refectionem que in vigilia predictorum martyrum canonicis sancte Crucis processionem facientibus debetur, capellarum etiam que sunt in burgo sancti Benedicti libertatem, sicut in nostro privilegio continetur, salva in omnibus diocesanorum episcoporum canonica justitia. Ad hec, ut decimas ad eandem ecclesiam pertinentes, cum assensu diocesani episcopi, redimere possitis de manibus laicorum presentibus vobis litteris indulgemus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Velletri, V idus maii. CCXXVII ?? 1184, après le 1er septembre-1185. Luce III accorde à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire le droit de cimetière à Châteauneuf-sur-Loire. Acte perdu, mentionné dans une bulle d’Urbain III, du 15 décembre 1185 ou 1186. ?? ?? CCXXVIII ?? 1181-1183, ou 1183-1217. Pierre [ou Renaud], évêque de Chartres, approuve la donation d’une dîme sise au diocèse de Chartres, faite à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire par Anseau de Boutervilliers. D, fol. 185 v°, d’après B, fol. 119 v°, n° 503. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 124. INDIQ.: K, p. 459. ?? Petrus, Dei gratia Carnotensis episcopus, viris venerabilibus et amicis in christo carissimis abbati et conventui sancti Benedicti supra Ligerim salutem et Spiritus Sancti consolationem. Innotuit nobis dilectus noster, Ansellus de Botemvillari, miles, quod quandam habet in nostro episcopatu decimam, quam videlicet ecclesie vestre intuitu elemosine intendit humiliter erogare, ut beneficiis domus vestre possit vobiscum in perpetuum munerari. Nos vero, ad ipsius petitionem, opus tam benignum benignius recepimus et donum vobis collatum gratum habemus, et dantis devotionem in Domino laudabilem gerimus et acceptam; placeret equidem nobis ut, ad istius exemplum, decimarum illiciti possessores in debitam ecclesiarum hereditatem ipsas intenderent revocare. NOTE SUR LA CHARTE PRÉCÉDENTE Le cartulaire D donne Petrus, soit Pierre de Celles (1181-1183), pour le nom de l’évêque; cette leçon est corroborée par dom Chazal (K), qui, à propos de divers actes de 1221 concernant la cession de la mairie de Mérouville à Saint-Benoit-sur-Loire par Anseau de Boutervilliers, analyse dans les termes suivants l’acte de l’évêque de Chartres dont il s’agit ici: «Is sane est Anselmus de Boterviller qui decimam quamdam, quam in episcopatu Carnotensi percipiebat, cenobio Floriacensi dedit ut beneficiis cenobii in perpetuum annumeraretur, id est ut particeps esset orationum et piorum operum que monachi operabantur. Charta destituta est chronicis notis et ex parte mutila; hanc concessionem firmavit P. episcopus Carnotensis». Dom Estiennot (M) a lu le nom de l’évêque «R.», soit Renaud de Mouçon (1183-1217). L’adoption de cette leçon aurait l’avantage de rapprocher, au point de vue chronologique, la donation d’Anseau de Boutervilliers des documents de 1221 cités ci-dessus, où le même personnage intervient, de rapprocher aussi cette donation d’un acte d’amortissement de 1245 dont nous allons parler. Le lieu où se percevait la dîme donnée par Anseau de Boutervilliers, indiqué vaguement par les mots in nostro episcopatu, peut être précisé grâce à un acte de 1245 dont nous donnerons le texte à sa date. En mai 1245 en effet, Jean et Simon de Boutervilliers amortissent en faveur de Saint-Benoit-sur-Loire la dîme de Chalo-Saint-Mars, mouvant de leur fief, que feu leur oncle Anseau de Boutervilliers avait donnée à ladite abbaye. La forme du nom du donateur est dans les deux seules copies que nous pouvons utiliser «de Bontemvillari» et de «Bonvillari», mais dans les documents de 1221 et de 1245 déjà citès, on trouve plus généralement la forme «Anselmus ou Ansellus de Boterviller»; nous signalerons toutefois la graphie «Anselmus de Botainviler» dans un original de 1221. «Boterviller» correspondrait à la localité de Boutervilliers sise dans le canton d’Étampes, tout près de Chalo-Saint-Mars et assez peu éloignée de Mérouville; il n’y a pas lieu de s’arrêter à la forme «Botainviler». CCXXIX Lorris 5 avril-31 octobre 1181. Philippe Auguste confirme les actes de l’abbé et du chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire concernant la perception de la taille sur les hommes des baillies du Coudroy et Vieilles-Maisons, de La Cour-Marigny, d’Oussoy et de Montereau. C, p. 435. — D, fol. 401, d’après B, fol. 197 v°, n° 847. — K, p. 802, d’après l’original. — L, p. 224, d’après B, fol. 197 v°. — Z, Bibl. nat., ms. lat. 12670, fol. 259 v°, copie de fr. Mathieu Gilbert (10 avril 1708), d’après B, fol. 197. INDIQ.: b, fol. 329 v°, d’après B, fol. 197. — Gallia Christiana, VIII, col. 1559, — L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 26, d’après Z. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Arraudus, abbas beati Benedicti super Ligerim, totusque ejusdem ecclesie conventus homines suos qui tallias eis debebant a servientibus ipsius ecclesie in exactionibus talliarum quandoque modum excedentibus gravari considerantes, talliam ab hominibus de baillia Corileti et de Vetulis Domibus et ab hominibus de Curia Marigniaci et de Ulseio et Monsteriolo sibi debitam duxerunt admensurare, et sub certa summa singulis annis reddendam definire, ut sic tam hominum conquestus quam servientum tolleretur. Constituerunt igitur, assensu eorumdem hominum, quod nomine tallie singulis annis proxima die dominica post festum sancti Remigii homines baillie Corileti et de Vetulis Domibus reddent novem libras et novem solidos sex denarios, homines baillie Curie Marigniaci, Ulseii, Monsterioli, viginti quatuor libras et quatuor decim solidos, salvis aliis consuetudinibus que prefate debentur ecclesie. Quod etiam ut distinctius et absque questione in perpetuum fiat, quid unaqueque masura illius terre in predictas summas annuatim conferre debeat per cartam abbatis et capituli determinatum est. Ex illa vero summa pecunie quam homines de Corileto et de Vetulis Domibus reddiderint, Obertus, et post decessum Oberti ipsius heredes viginti solidos singulis annis percipient; ex illa quam homines de Curia Marigniaci, Ulseii, Monsterioli sunt reddituri, quilibet trium majorum illi baillie presidentium decem solidos habebit cum jamdicti denarii ad abbatem fuerint allati. Statutum est etiam quod a predictis hominibus nihil ultra determinatam talliam poterit exigi, nec iidem homines aliquid amplius dabunt, nisi abbatem vel Romam vel ad concilium domini pape contigerit proficisci, quod quando contigerit, ipso anno a sepedictis hominibus pretaxata tallia tantum duplicata reddetur. Que omnia, ut perpetuam stabilitatem obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subter annotato precepimus confirmari. Actum Lorriaci, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octuagesimo primo, regni nostri secundo. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulphi, constabularii. Data per manum Hu(monogramma) gonis cancellarii. CCXXX ?? Vers 1182-1183. Guy, archevêque de Sens, consacre le cimetière des lépreux à Saint-Benoit-sur-Loire. C, p. 398. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 110. ?? Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem. Notum fieri volumus quod ad mandatum domini pape, ad leprosos sancti Benedicti accessimus et tantum ad sepulturam eorum ipsis cemeterium benediximus, salva in omnibus aliis autoritate Sedis Apostolice. CCXXXI ?? 1182. Accord entre les prieurés de La Charité et de Perrecy au sujet du partage des revenus des églises de Gannay entre les moines de Lamenay et ceux de Fontaines. C, p. 144. — E, fol. 377 v°. INDIQ.: K, p. 431, d’après B, fol. 61. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit presentibus et futuris quod controversia que erat inter ecclesiam de Karitate et ecclesiam de Patriciaco pro ecclesiis de Gaanay in hunc modum pacificata est: ecclesia sancti Joannis parochialis, tam in donatione ecclesie quam in omni beneficio quod quoquomodo in ecclesia evenire potuerit, communis est per medietatem monacho de Lamanai et monacho de Fontanis; capella autem sancti Georgii et capella sancti Petri de Vinariis in omni oblatione et beneficio, quoquomodo de ecclesia utraque et de altaribus exierit, communis est per medietatem predictis monachis, excepto quod curia domini Thebaudi de Arbursa propria est monachi de Lama[nai], sine parte monachi de Fontanis, et curia domini Bastardi, propria est monachi de Fontanis, sine parte monachorum de Karitate; et ita servabitur per omnes in futurum successiones; monachi autem de Karitate et monachi sancti Benedicti vicissim servitium facient in ecclesia per medietatem sicut medietatem beneficii percipiunt. Si quid autem eleemosyne, de terra vel possessionibus, datum fuerit utrisque monachis, unicuique remanebit quod ei datum fuerit sine parte alterius. Pro hac pace tenenda recipient monachi de Fontanis septem solidos annuales in fornagio de Gaanai, in parte domini Thebaudi. Actum est hoc per voluntatem et assensum A., abbatis sancti Benedicti, et totius capituli sui, et per assensum et concessionem Radulfi, prioris de Karitate et totius capituli sui. Interfuerunt huic compositioni, ex parte monachorum de Patriciaco: Bernardus de Gandelli, Willelmus de Moneta Bernaii, Bastardus de Cona; ex parte monachorum de Karitate: Theobaudus de Arbursa, Wido de Arcuin et Hugo frater ejus, decanus de Karitate, Guido, Gaufridus, prior de Boniaco. Per manum Hugonis de Gondelli, prioris de Patriciaco, et per manum Galterii de Arcuin, prioris de Lamanai. Anno ab incarnatione Domini M°C°LXXX°II°. CCXXXII ?? 1182. Manassès, évêque de Langres, pour mettre fin à un différent entre Guillaume, prieur de Dyé, et Raoul, chapelain de Méré, détermine les droits respectifs du prieur et du chapelain sur les revenus de l’église de Méré. C, p. 280. INDIQ.: b, fol. 327 r°, d’après B [fol. 128]. — K, p. 433, d’après B, fol. 128. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 140. ?? Ego Manasses, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum fieri volo omnibus querelam que super ecclesiam de Mairiaco inter venerabilem fratrem Villermum, priorem de Diaco, et Radulfum, capellanum de Mairiaco, vertebatur, in hunc modum sopitam esse et sedatam: siquidem in omnibus oblationibus tam quotidianis quam annualibus et in aliis omnibus proventibus, preter feodum sacerdotale, medietatem prior de Diaco et medietatem capellanus de Meiriaco habebit; in sexta parte magne decime, medietatem habebit prefati Meiriaci capellanus; minutas vero decimas partientur ex equo. Quod ut ratum et inconvulsum deinceps habeatur, sigillo meo volui presentem paginam roborari. Testes sunt Gerardus, Lingonensis decanus; Petrus, decanus Barri; Dominicus, decanus Tornodori; Petrus, decanus de Bernone. Actum anno incarnati Verbi M°C°LXXX°II°. CCXXXIII ?? 1182. Simon de Montfort donne à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire la maison qu’il possède à Sonchamp. C, p. 237. — D, fol. 145 v°, d’après B, fol. 109 v°, n° 441. — L, p. 556, d’après B, fol. 109 v°. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 376. INDIQ.: b, fol. 327 v°, d’après B, fol. 109. — K, p. 431, d’après B, fol. 109. ?? Simon de Monteforti ad quos littere iste pervenerint salutem. Universis notum volo fieri quoniam ego, Simon de Monteforti, dedi ecclesie sancti Benedicti Floriacensis et monachis ibidem Deo servientibus domum meam de Sumcampo et arpentum terre in quo domus predicta edificata fuit, et contra omnes homines garentizabo pro amore Dei et pro redemptione anime mee; et ipsi monachi pro hac cleemosina me et animam patris mei et animas predecessorum meorum et servientes et consiliatores meos de omnibus injuriis quas ipsis intulimus absolverunt. Preterca ecclesie predicte et monachis concessi quod ego et heredes mei nullam amodo domum in parochia Sumcampi, nullum omnino edificium edificabimus vel ememus vel aliquo modo acquiremus. Actum anno Verbi incarnati millesimo centesimo octuagesimo secundo. CCXXXIV Saint-Benoit-sur-Loire 1182. Gilon du Tourneau reconnaît avoir acheté de Thibaud de Vrigny et de sa femme Agnes, avec le consentement d’Aubert de Pithiviers, ce que ceux-ci possédaient à Varennes et dans la châtellenie de Châtillon-sur-Loing, et avoir ensuite échangé ces biens avec l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire contre ce que celle-ci possédait à Escrennes, en dépendance du prieuré de Lorris. C, p. 105. — D, fol. 37, d’après B, fol. 47 r°, n° 173. — E, fol. 206. — K, p. 800, «ex autographo». INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 215. — J. Devaux, Origines gâtinaises, dans les Annales de la Société historique et archéologique du Gâtinais, 1896, p. 309. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Ego Gilo de Torneello notum fieri volo presentibus et futuris Theobaldum de Veregniaco et Agnetem ejus uxorem mihi vendidisse quidquid habebant in potestate et parochia Varennarum et in castellania Castellionis super Lupam fluvium, tam in feodo quam in proprietate et in hominibus de corpore, que quidem omnia [erant] ex parte prefate Agnetis; sciendum est etiam Albertum de Peveriis cujus feodum hec contingebant huic venditioni suum prebuisse assensum, et memoratam Agnetem in hujus venditionis concessione milites ex parte sua nominasse, videlicet prefatum Albertum de Peveriis, Herbertum de Ysy, Galerannum de Gaudegniaco, Paganum de Mangecurt, Guidonem fratrem vicecomitis de Fessart. Volo preterea ad omnium notitiam pervenire me cum ecclesia beati Benedicti super Ligerim omnia predicta que a Theobaudo et Agnete ejus uxore emeram commutasse, pro eo quod apud Scrinias habebat et ad prioratum Lorriaci pertinebat, Theobaudo de Veregniaco et Alberto de Peveriis presentibus et annuentibus, eodem etiam Alberto predicte ecclesie hunc feodum suum quittante et super altare, multis astantibus, resignante. Recepi autem ab abbate et eadem ecclesia illam de Scriniis in feodum et hominium commutationem. Sciendum preterea quod quicumque terram illam de Scriniis tenuerit ecclesie beati Aniani Aurelianensis decem solidos parisiensis monete reddet annuatim, sicut reddere solebat prior Lorriaci. Si quis autem super his abbati vel ecclesie calumpniam moverit, ego et heredes mei illa hec omnia guarentibimus. Que omnia ut perpetuo rata maneant et inconcussa sigilli mei auctoritate roboravi et a domino rege Francorum Philippo confirmari feci. Actum publice in capitulo beati Benedicti, anno incarnati Verbi M°C°LXXX°II°. Huic rei interfuerunt Gervasius de Piveriis, Herbertus de Ysy, Anselmus nepos meus, Osbertus prepositus, Dionisius de Belna, Thomas de Marzeio, Archenaldus nepos abbatis, Galterius Marescallus, Guitbertus Jovis, Hugo Trossavacca, Stephanus Marescallus, Herveus Ceperius. CCXXXV ?? 1182. Pierre de Courtenay, à la requête d’Arraud, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, approuve l’acquisition de biens faite par Gilon du Tourneau de Thibaud de Vrigny, à Varennes et dans la châtellenie de Châtillon-sur-Loing, ainsi que l’échange de ces biens fait par ledit Gilon avec l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire, contre ce que celle-ci possédait à Escrennes, en dépendance du prieuré de Lorris. C, p. 104. — D, fol. 35 v°, d’après B, fol. 47 r°, n° 172. — E, fol. 205. — K, p. 800, «ex autographo». INDIQ.: b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 47. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Quecumque aguntur legitime posterorum memorie debent commendari. Eapropter ego Petrus dominus de Curtiniaco notum facio omnibus presentibus pariter et futuris Theobaudum de Veregniaco et Agnetem ejus uxorem vendidisse Giloni de Torneello quidquid habebant in potestate et parochia Varennarum et in castellania Castellionis, tam in feodo quam in potestate et proprietate sive etiam in hominibus de corpore, que quidem omnia etc., ut supra in charta n° CCXXXIV usque ad volo preterea ad omnium notitiam pervenire Gilonem de Torneello cum ecclesia beati Benedicti super Ligerim omnia predicta que a predicto Teobaudo et Agnete ejus uxore emerat commutasse pro eo quod eadem ecclesia apud Scrinias habebat etc., ut supra in charta n° CCXXXIV usque ad resignante. Recepit a item Gilo de Torneello ab abbate et ecclesia beati Benedicti illam de Scriniis in feodum et hominium commutationem. Ego vero, de cujus feodo tanquam de superiori domino movebant omnia que Theobaudum de Vreniaco prefato Giloni vendidisse presens cartula testatur, ad Arraudi, venerabilis abbatis sancti Benedicti et Gilonis de Torneello petitionem, commutationi facte inter prenominatam ecclesiam et Gilonem de Torneello assensum meum prebui, et, pro remedio anime mee, feodum quod in parochia Varennarum habebam dimisi et quittavi, et tam ego quam heredes mei ipsum feodum, si ab eadem ecclesia requisiti fuerimus, in perpetuum garentire tenebimur. Que omnia ut rata permaneant et inconcussa confirmavi et presentem paginam sigilli mei auctoritate communivi. Actum anno incarnati Verbi M°C°LXXX°II°. Huic nostre concessioni interfuerunt Odo, abbas Ferrariensis, Gilo de Torneello, Balduinus de Barris, Henricus Ficcus, Hugo Godars, Landricus de Varennis, Gaufredus Joscerandi et Herbertus de Dordivis. CCXXXVI Châteauneuf-sur-Loire 28 mars-31 octobre 1182. Philippe Auguste confirme la vente, faite par Thibaud de Vrigny et sa femme Agnès, de leurs biens sis à Varennes et dans la châtellenie de Chátillon-sur-Loing, à Gilon du Tourneau, ainsi que l’échange de ces biens fait par ledit Gilon avec l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire contre ce que celle-ci possédait à Escrennes. C, p. 381. — D, fol. 362, d’après B, fol. 174, n° 715. — K, p. 799, «ex autographo». — M, Bibl. nat., ms. lat. 12776, p. 415. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 217. — Inventaire de 1658, p. 6, liasse I, n° 23, «elle est en parchemin et scellée». — b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 47. — L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 46, d’après M. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Quod actum est legitime apud posteros inconcussum debet manere. Noverint ideo universi presentes pariter et futuri Theobaldum de Verigniaco et Agnetem ejus uxorem vendidisse Giloni de Torneello quidquid habebant in potestate et parochia Varennarum et in castellania Castellionis supra Lupam fluvium, tam in feodo quam in proprietate et in hominibus de corpore, que quidem omnia erant ex parte prefate Agnetis. Sciendum etiam Albertum de Piveris ad cujus feodum hec contingebant huic venditioni suum prebuisse assensum, et memoratam Agnetem in hujus venditionis concessione milites ex parte sua nominasse, videlicet prefatum Albertum de Piveris, Herbertum de Ysi, Galerannum de Gaudigniaco, Paganum de Mangecourt, Guidonem fratrem vicecomitis de Fessart. Volumus preterea ad omnium notitiam pervenire Gilonem de Torneello cum ecclesia beati Benedicti super Ligerim omnia predicta que a Theobaldo et ejus uxore emerat commutasse pro eo quod eadem ecclesia apud Scrinias habebat et ad prioratum Loriaci pertinebat, Teobaldo de Verigniaco et Alberto de Piveris presentibus et annuentibus, eodem etiam Alberto prefate ecclesie feodum suum quittante et super altare beati Benedicti resignante. Recepit autem Gilo de Torneello ab abbate et ecclesia beati Benedicti illam de Scriniis in feodum et hominium commutationem. Que omnia, ut rata perpetuo maneant inconcussa, ad petitionem predictarum personarum confirmamus et id quod ecclesia beati Benedicti nomine hujus commutationis a sepedicto Gilone recepit conservandum manucapimus sicut et ceteras ejusdem ecclesie possessiones tenemur conservare. Unde et presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere inferius annotato precipimus communiri. Actum apud Castrum Novum super Ligerim, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octuagesimo secundo, regni nostri anno tertio. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. S. comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulphi, constabularii. Data per manum (monogramma) Hugonis cancellarii. CCXXXVII «apud Donationem» 1182, 28 mars-31 octobre. Philippe Auguste confirme à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire le droit de percevoir la taille sur ses hommes et ses hôtes, ainsi qu’elle le possédait au temps de son père Louis VII. C, p. 239. — K, p. 803, «ex autographo». — L, p. 226 d’après B, fol. 109 v°. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 367. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 86, fol. 2, copie de Dom Gérou (1er décembre 1764), d’après l’original. INDIQ.: Inventaire de 1658, p. 9, liasse I, n° 15: «scellée avec lacs de soye rouge et jaulne.» — Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste, n° 48, d’après M et N. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Sicut loca Domino mancipata beneficiis principem decet excolere, sic eadem jure suo diminui principem non decet sustinere. Noverint ergo universi presentes pariter et futuri quod volumus et precepimus ut ecclesia sancti Benedicti super Ligerim tallias in hominibus et hospitibus suis sicut tempore patris nostri Ludovici habuit in perpetuum habeat, salvis gistis nostris et salvo jure nostro et salvo jure aliorum si qui jus habent in prefata terra. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere communivimus. Actum apud Donationem, anno ab incarnatione Domini M°C°LXXX°II° regni nostri tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. S. comitis Theobaudi, dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulphi constabularii. Data per manum (monogramma) Hugonis cancellarii. CCXXXVIII Velletri 27 mai 1182 ou 1183. Luce III mande à l’abbé et aux religieux de Saint-Benoit-sur-Loire que le droit des églises paroissiales devra être sauvegardé lorsque des personnes saines se feront enterrer dans le nouveau cimetière des lépreux du bourg de Saint-Benoit-sur-Loire. C, p. 51. — E, fol. 93 v°. ?? Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Relatum est nobis ex parte vestra quod, cum ad opus leprosorum de burgo sancti Benedicti sit novum cemeterium benedictum, sanis in eo eligentibus sepeliri, parochiales ecclesie ex hoc grave sui juris sustinent detrimentum. Hac itaque ratione inducti, auctoritate apostolica constituimus ut, si sanus aliquis in prescripto cimiterio elegerit sepulturam, ecclesie a qua cadaver assumitur canonica justitia conservetur. Ad hec autem auctoritate apostolica prohibemus ne possessiones ad vestrum dominium pertinentes, nisi de assensu vestro, jam dicti leprosi sibi appropinquare presumant. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Velletri, sexto kal. junii. CCXXXIX ?? 1183. Jean, abbé de Saint-Faron de Meaux, témoigne aupres de Renaud, évêque élu de Chartres, du droit de présentation qu’avait l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire à l’église de Sonchamp. C, p. 161. — D, fol. 56 v°, d’après B, fol. 69 v°, n° 271. — E, fol. 308. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 127. ?? Venerabili domino et in Christo plurimum reverendo R., gratia Dei Carnotensi electo, Johannes, sancti Faronis Meldensis abbas humilis, salutem et promptum sincere devotionis obsequium. Attendentes qualiter ad incrementa ecclesiarum et sancte religionis favorem tota generis vestri nobilitas a progenie in progenies semper extitit studiosa, ecclesiam beati Benedicti super Ligerim in suo jure celsitudini vestre duximus securius commendare. Audivimus sane quod inter vos et predictam ecclesiam super presentatione ecclesie de Sumcampo querela versatur; ut igitur purum testimonium pure perhibeamus veritati, quod ab avunculo nostro domino G., canonico vestro, audivimus, vobis fideliter attestamur. Didicimus itaque ab eo quod cum esset puer in domo Henrici prepositi, vacante ecclesia de Sumcampo, et prepositus, et ipse, per litteras rogavit dominum M., predecessorem abbatis beati Benedicti qui nunc est, ut ecclesiam illam Manerio, clerico, eorum interventu, conferret, et ad eorum preces eidem clerico est collata. Nos quoque audivimus Manerium sepius cognoscentem quod per ecclesiam beati Benedicti et de manu domini Macharii abbatis suam fuerat ecclesiam assecutus, et nobis propter hoc sepius exhibuit obsequium et honorem. Dicit etiam dominus G. avunculus noster quod Manerius ei gratias retulit quia suam per eum ecclesiam habebat. Ut ergo honori vestro cui divina dignatio benignius aspirat salubriter consulatis, rogamus et fideliter consulentes humiliter exhortamur quatenus ecclesiam beati Benedicti in sua justitia respicere velitis clementius et fovere. Valete. Crescat utinam in dies honor vester. CCXL ?? 1183-1210. Garnier, abbé de Saint-Benoit sur-Loire, contracte une association de prière avec les religieux de Saint Pierre de Chalon. K, p. 447 d’après B, fol. 209 (analyse). INDIQ.: A. Longnon, A. Vidier et L. Mirot, Obituaires de la province de Sens, t. III, p. 144, note 6. ?? Societatem iniit Garnerius cum monachis cenobii sancti Petri Cabilonensis. Hec sunt societatis conditiones «abbate utriusque ecclesie decedente, in altera ecclesia, pro ejus anima, officium et tricenarium plenarie fiet, annuatim quoque anniversarium celebrabitur; brevibus pro defunctis fratribus susceptis et lectis, pulsabitur classicum, dicetur officium et missa celebrabitur in conventu feria secunda secunde ebdomade quadragesime; in utroque conventu anniversarium pro defunctis fratribus cum tricenario fiet; fratres Floriacenses capitulum Cabilonense habebunt, et vice versa fratres Cabilonenses, capitulum Floriacense». CCXLI ?? 1183-1210. Bertier, chanoine d’Orléans, en présence de Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, acquiert quatre arpents de vigne, dont deux en la censive de l’abbaye, et deux en celle de Guibert de Corbeil; il fonde en outre son anniversaire moyennant une redevance annuelle de vingt sous, monnaie de Gien, qui seront payés, après ledit Bertier, par le tenancier des vignes de «Prosel». L’abbé Garnier reconnaît à d’autres lettres scellées de l’ancien sceau du chapitre la même authenticité qu’aux présentes lettres munies d’un nouveau sceau. C, p. 284. INDIQ.: K, p. 440, d’après B, fol. 131. ?? Ego Garnerius, Dei permissione abbas sancti Benedicti Floriacensis, et universum ejusdem ecclesie capitulum notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod dilectus et fidelis clericus noster magister Berterus, Aurelianensis canonicus, emit a Marco, burgense nostro, quatuor arpentos vinearum, quorum duo de censiva et feodo nostro sunt, reliqui vero duo de censu Guiberti militis de Corbellio, pro LXXI lib. parisiensis monete; facta autem est hec venditio presente me abbate et predicto Guiberto milite laudantibus, et garentiam, fide interposita, promittentibus uxore ejusdem Marci et filiis suis. Noverint etiam omnes qui presentes litteras viderint quod alie littere antiquo capituli nostri sigillo roborate tantum valent quantum iste presenti sigillo confirmate. Sciendum est etiam quod prefatus magister Berterus dedit nobis in cleemosynam ad celebrandum annuatim anniversarium suum XX sol. giomensis monete, quos nobis persolvet singulis annis in octavis Pasche quicunque duos arpennos predictarum vinearum que dicuntur de Prosel et plateam que fuit Joanne Burgaude juxta ecclesiam sancti Dionysii post magistrum Berterum possidebit. Quod, ne posset oblivione deleri vel malitia qualibet perturbari, sigillis et scripto presentibus mandatum est ad memoriam conservandam. CCXLII Saint-Benoit-sur-Loire 1183-1192. Association entre les abbayes de Saint-Benoit-sur-Loire et de Saint-Germain-des-Prés. K, p. 805, d’après une copie de dom Bouillart. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 183, fol. 201, d’après K. — X, Bibl. nat., ms. lat. 13882, fol. 94 v°, copie du XIIe siècle en marge d’un obituaire de Saint-Germaindes-Prés. — Z, Bibl. nat., ms. lat. 12833, fol. 179 v°, copie du XIIIe siècle dans un obituaire de Saint-Germain-des-Prés. INDIQ.: A. Longnon, A. Vidier et L. Mirot, Obituaires de la province de Sens, t. III, p. 144, note 7. ?? Ne forte modernorum traditio temporum, curriculo labente, subsequenti evo valeat deperire, fructuosum est modo acta litteris commendare. Noverint igitur universi tam moderni quam posteri quod G., Floriacensis, et F., sancti Germani Parisiensis abbates, familiaritatem et amicitiam perhennem inter ipsos et eorum monasteria durare expectantes, statuerunt in Floriacensi capitulo, fratribus cunctis astantibus, quod, cum alteruter abbatum ad alterius monasterium accesserit, honorifice susceptus, vicem abbatis loci illius sicut in propria domo exequetur; monachos etiam in sententia positos judex sedens in capitulo absolvet, puniendos sicut expedire cognoverit affliget, et, si necessitas fuerit, alter ab altero ad tractanda domus negotia vocatus, consilium et auxilium suum impendet. Die vero obitus sui cognita, quicquid pro abbate suo decedente monasterium facere consuevit, pro eo qui decesserit fiet, scilicet anniversarium et annale cum percepto fructu refectorii. Pro fratribus quoque defunctis vicissim portabuntur breves et fiet officium et missa in conventu, signis resonantibus, et ipsa die prebenda integra pauperibus persolvetur. Capitulum sancti Benedicti et capitulum sancti Germani communia crunt. Secunda feria post octabas Pentecostes fiet anniversarium pro defunctis fratribus in utroque monasterio, et tricenarium eadem die incipietur, cum integra prebenda. Sciendum etiam quod si quempiam monachorum iram et indignationem abbatis sui incurrisse contigerit et ad alterius monasterium se transtulerit, ibi tamdiu manere poterit donec pax inter eum et abbatem suum reformetur. Quod ut inconcussum permaneat, sigilli nostri munimine roboravimus. CCXLIII ?? 1183-1190. Le prieur de Dyé et les héritiers d’Hatton de Villemaur s’accordent par l’entremise de l’évêque de Troyes, Manassès, et sous le sceau, de Garnier, abbé, et du chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire, au sujet de leurs parts respectives dans les revenus et charges du moulin de Vove. C, p. 53. — E, fol. 97. ?? Quoniam caliginose antiquitatis oblivio priorum acta successorum memorie furabatur, elegans et fructuosa fuit necessitas ut quidquid in posterum memorari placuerit, litterarum vivaci memorie commendetur. Pateat igitur universis tam presentibus quam futuris contentionem inter priorem de Diaco et Hathonem de Villa Mauri super quodam molendino de Vova, retroactis temporibus, fuisse exortam, tandem defuncto Hathone, heredes ipsius Hathonis et prefatus prior in hanc pacis formam per manum venerabilis Manasses, Trecensis episcopi, convenerunt, quod prior de Diaco in jam dicto molendino duas partes, tam in custodia quam in omnibus aliis proventibus, libere et quiete possidebit, heredes vero Hathonis tertiam partem in omnibus habebunt; et quidquid in opus vel facturam molendini expendi convenerit, prior duas partes solvet, et ipsi tertiam; hoc etiam notum fieri volumus quod si predicti heredes partem suam vendere voluerint, nulli alii nisi priori de Diaco, a quo possident, aut abbati sancti Benedicti, nisi eorum assensu, vendere aut impignorare poterunt. Quod ut inconcussum permaneat, presens scriptum utroque et abbatis Garnerii et capituli sigillo et chirographi petitione signavimus. Hujus rei testes sunt Gualterius, archidiaconus Trecensis, magister Bernardus, Odo presbyter sancti Aviti, Warengius, prepositus de Villa Mauri, Iterius sororius deffuncti jam dicti Hathonis, Guillelmus, Gumbertus, Iterius, filius Ducis de Vova. CCXLIV ?? 1183. Renaud, évêque élu de Chartres, garantit Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, de toute réclamation de Bertier au sujet de l’église de Sonchamp que ledit abbé a concédée à Foulques sur la présentation de l’évêque. C, p. 227. — D, fol. 142, d’après B, fol. 105 r°, n° 420. ?? R., Dei gratia Carnotensis electus, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Noverint universi quod dilectus noster G., sancti Benedicti Floriacensis venerabilis abbas, ad instantiam precum nostrarum Fulconi, dilecto filio Huberti, ecclesiam de Summocampo, que ad donationem illius monasterii pertinebat, concessit; nos autem promisimus ei quod si magister Berterus super eadem ecclesia aliquam moveret questionem, nos predictum abbatem inde penitus faceremus absolvi. CCXLV Saint-Benoit-sur-Loire 1183. Guy, archevêque de Sens, déclare que Sevin de Chappes et les frères dudit lieu se sont mis sous sa protection, qu’ils ont pris l’engagement de ne se placer sous la sujétion d’aucune abbaye sans son consentement, et, qu’au cas où par la suite ils viendraient à le faire, de ne s’unir qu’à la seule abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire. C, p. 338. — L, p. 428, d’après B, fol. 155. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 118. PUBL.: A. Vidier, Ermilages orléanais au XIIe siècle, dans Le Moyen âge, 2e série, t. X (1906), p. 148, n° XX (tir. à part, p. 56). INDIQ.: K, p. 439, d’après B, fol. 155. ?? Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum fieri volumus quod venientes ante nos frater Seguinus de Capis et fratres ejusdem loci se et ordinem suum et domum suam nostro specialiter subdiderunt patrocinio et protectioni, firmiter promittentes quod nec se alii ordini nec domum suam alii subjicient religioni sine licentia et assensu nostro, et si forte aliquo tempore voluntatem habuerint ut ordinem suum mutent et alium suscipiant, alium suscipere non poterunt quam ordinem sancti Benedicti super Ligerim, nec hoc quidem licebit eis facere nisi per assensum et licentiam nostram et salvo per omnia jure Senonensis ecclesie. Ut ergo hoc ratum maneat et firmum, presenti scripto fecimus annotari et sigillo nostro muniri. Actum apud Sanctum Benedictum, in domo abbatis, anno incarnati verbi M°C°LXXX°III°. CCXLVI Fontainebleau 17 avril-31 octobre 1183. Philippe Auguste confirme la charte accordée par le roi Louis VII à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire, en 1147. C, p. 7 et 101. — D, fol. 34 v°, d’après B, fol. 45 v°, n° 163. — E, fol. 11 et 197. — L, p. 227, d’après B, fol. 45 v°. — N, Bibl. nat., coll Moreau, vol. 87, fol. 40 et 41, copies de dom Gérou (14 décembre 1764 et 15 janvier 1765) d’après C. — Z, Archives départementales du Loiret fonds de Saint-Benoit-sur-Loire, vidimus de 1567, par Nicolas Provenchère, notaire royal au Châtelet d’Orléans, sous le sceau de Jean de Mareau, garde de la prévôté d’Orléans, d’après un vidimus de Jean Leprestre en date du 20 mars 1429. PUBL.: Prou, Les Coutumes de Lorris, dans la Nouvelle revue historique de droit français et étranger, 1884, p. 534 (tirage à part p. 153), d’après C. INDIQ.: Inventaire de 1658, liasse I, n° 16, p. 1, d’après Z. — b, fol. 323, d’après B, fol. 5, n° 13, et fol. 45. — K, p. 437, d’après B, fol. 5. — L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste, n° 75. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Que a patribus nostris juste et rationabiliter acta sunt, et precipue que ecclesiis collata sunt et concessa, a nobis irrefragabiliter decet observari ut et successores nostros ad observanda que gerimus congruis invitemus exemplis. Eo nimirum intuitu, beati Benedicti Floriacensis ecclesiam etc., ut supra in charta n° CLII usque ad universa que post decessum proavi nostri, regis Philippi, avus noster, rex Ludovicus, sancto Benedicto donavit et genitor noster, bone memorie rex Ludovicus, concessit in villis que subscribuntur, Maisnilis videlicet atque parrochia de Bulziaco, in parochia de Veteribus Domibus et in parochia de Castaneto et in illa de Mazeriis, tam in bosco quam in plano preter cervum et bischiam et capreolum, quamvis quedam injuste quedam juste regia potestate consuetudinarie capiebat. Concedimus etiam quodcumque memoratus pater noster ex propria largitione donavit, videlicet quartam partem furnorum de Lorriaco et centum solidos quos avus noster pro recolendo anniversario patris sui regis Philippi, proavi nostri etc., ut in charta n° CLII, mutatis mutandis, usque ad Aurelianensis videlicet monete, quos et nos similiter reddi precepimus. Que omnia ut perpetuam stabilitatem obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere inferius annotato precepimus confirmari. Datum apud Fontem Blaaudi, anno incarnati Verbi M°C°LXXXIII, regni nostri anno quarto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. S. comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii nostri. S. Mathei camerarii. S. Radulphi constabularii. Data per manum Hu-(monogramma) gonis cancellarii. CCXLVII ?? 1er novembre 1183. Arnoul Guinaut cède à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire, avec l’approbation de Geoffroy Besens, la maison de «Breten», près du moulin des deux eaux, en échange du prieuré de Chalette qu’il reçoit de l’abbé Garnier, pour en jouir sa vie durant et à charge de payer une rente de douze deniers et d’y construire une habitation pour un ou deux moines. C, p. 102. — E, fol. 201. — K, p. 803, «ex autographo». — L, p. 557, d’après B, fol. 46. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 67, «scellées du scel de la dite abbaye». ?? In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi tam posteri quam presentes quod Arnulphus Guinaut masuram de Breten, juxta molendinum duarum aquarum, ecclesie nostre pro remedio anime sue in presentia totius capituli liberaliter tribuit et nobis in perpetuum annuit possidendam; Gaufridus etiam miles, cognomine Besens, ad cujus feodum masura illa pertinebat, donum istud laudavit et concessit, et feodum masure illius ecclesie nostre quittavit; ego autem abbas Garnerius et omnis conventus predicte ecclesie eidem Arnulpho prioratum de Cataleta, tantum in vita sua, habendum firmavimus, ipse autem armario in festivitate sancti Benedicti hiemali annuatim duodecim denarios reddet, ea videlicet conditione quod prefatus Arnulphus infra ambitum ejusdem prioratus domum ad habitationem unius monachi vel duorum congruam et grangiam simul ad valentiam quingentorum solidorum infra duos annos edificabit; post ejus vero decessum, aut si eum in vita sua ad aliquam religionem de se donum fecisse constiterit, cum omnibus que in parochia illa quocumque modo acquisierit et omni suppellectili et substantia que in eodem domo inventa fuerit ad nos sine aliqua contradictione revertetur. Dictum etiam et firmatum est quod tres lecti ad minus cum omni apparatu suo invenientur. Actum anno ab incarnatione Domini M°C°LXXX°III°. Ex parte nostra hujus rei testes sunt: Artaudus prior, Arnulphus subprior, Gaudefridus tertius in ordine, Guillelmus cellerarius, Hugo prepositus, Guillelmus armarius, Richardus infirmarius, Durendus succentor. Ex parte Arnulfi Guinaut testes sunt: Ferricus miles, Gaufridus major Sancti Benedicti, Simon dictus de Soisi, Gaufridus Besens, Guibertus Jovis. Datum per manum Guillelmi armarii, kalendis novembris. CCXLVIII Melun 1184. Guy, archevêque de Sens, et [Eudes], abbé de Cercanceaux, à ce commis par le pape Luce III, règlent le différend survenu entre l’archidiacre de Bourges, et Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, au sujet du droit de procuration que ledit archidiacre exerçait sur le prieuré de Châtillon-sur-Loire. C, p. 348. — D, fol. 316 v°, d’après B, fol. 161, n° 673. INDIQ.: K, p. 437, d’après B, fol. 161. ?? Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, et ... abbas Sacre Celle, omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem. Notum fieri volumus quod, cum causa verteretur inter O., Bituricensem archidiaconum, et G., abbatem sancti Benedicti Floriacensis, super procuratione quam idem O. archidiaconus, in prioratu Castellionis super Ligerim exigebat, dominus papa Lucius eam demum nobis commisit audiendam et debito fine decidendam. Nos itaque, post longam cause ventilationem, pacem inter eos in hunc modum ordinavimus, quod archidiaconus predictus et successores sui singulis annis, semel in anno procurationem percipient in prescripto prioratu cum septem equitaturis tantum. In cujus rei memoriam, presentem cartam notari fecimus et sigillis nostris muniri. Actum Miliduni, anno incarnati Verbi MCLXXXIIII. CCXLIX Vitry-aux-Loges 1er avril-31 octobre 1184. Philippe Auguste donne aux frères du Gué de Chappes le tiers de la dîme du pain et du vin pendant les séjours du roi à Vitry-aux-Loges. C, p. 338. — L, p. 230, d’après B, fol. 155. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12775, p. 119. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 88, fol. 21, copie de dom Gérou (22 janvier 1764), d’après C. PUBL.: A. Vidier, Ermitages orléanais au XIIe siècle, dans Le Moyen âge, 2e série, t. X (1906), p. 148, n° XXI (tirage à part, p. 57). INDIQ.: K, p. 438, d’après B, fol. 155. — L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste, n° 108, d’après M et N. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter ac futuri quoniam nos, intuitu Dei et ob remedium anime nostre et patris nostri, regis Ludovici, et predecessorum nostrorum, dedimus fratribus de Vado Capparum et in perpetuum habendam concessimus tertiam partem decime totius panis et vini quod expendemus quoties et quandiu erimus apud Vitriacum in Logio. Quod ut in posterum ratum illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri authoritate ac regii nominis caractere inferius annotato precepimus confirmari. Actum Vitriaci in Logio, anno incarnati Verbi MCLXXXIIII, regni nostri anno V°, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. S. comitis Theobaudi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathei camerarii. S. Radulfi constabularii. Datum per manum Hugonis (monogramma) cancellarii. CCL Vérone 5 novembre 1184. Luce III confirme à l’abbé Garnier et aux moines de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire les biens, droits et privilèges de leur monastère. ORIG.: Parchemin, haut. 0m75, larg. 0m57; haut. du repli 0m017, scellé d’une bulle de plomb sur lacs de soie. Archives départementales du Loiret, H 28 bis. L, p. 413, sans indication de source, probablement d’après l’original. — Z, Bibliothèque d’Orléans, ms. 492, p. 188 (copie du XVIe siècle reliée dans le recueil historique de Dom Leroy, vol. I). INDIQ.: Inventaire de 1658, p. 18, série III, liasse 1, pièce 3. — K, p. 437 «ex autographo». — Ch. Grellet-Balguerie, Histoire de Clovis III (Orléans, 1882, in-8°), p. 19. — Jaffé-Lœwenfeld, Regesta pontificum romanorum, n° 15112. ?? LUCIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS GUARERIO, ABBATI MONASTERII SANCTI BENEDICTI FLORIACENSIS QUOD JUSTA LIGERIM SITUM EST, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Christo filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum Floriacense monasterium in quo, sicut felicis recordationis EUGENII, ADRIANI, ALEXANDRI et aliorum predecessorum nostrorum Romanorum pontificum testantur privilegia, gloriosi confessoris Christi Benedicti corpus requiescere creditur, quod juxta Ligerim situm est, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Patri apostolorum principis, cujus juris specialiter esse dinoscitur, et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, in primis [siquidem] statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in ipso monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: parrochialem ecclesiam de Floriaco, ecclesiam de Gilliaco, ecclesiam de Tigiaco, ecclesiam de Germiniaco, ecclesiam de Habet, ecclesiam Sancti Martini de An[s], ecclesiam Sancti Yterii de Soliaco, ecclesiam Sancti Germani, ecclesiam de Domna Petra, ecclesiam sanctorum martirum Gervasii et Protasii; in civitate Aurelianensi, ecclesiam Sancti Benedicti, ecclesiam Sancte Marie de Castello Novo, ecclesiam de Vitriaco, ecclesiam de Tilliaco, ecclesiam de Bulziaco, ecclesiam de Bulliaco, ecclesiam de Bosonis villa, ecclesiam de Boloni villa, ecclesiam de Evera villa, ecclesiam de Evera castro, ecclesiam Sancti Aniani de Loureio, ecclesiam de Belgiaco, ecclesiam Sancti Aniani juxta Soliacum cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam de Baldici villare, ecclesiam de Cerdon, ecclesiam de Villa Mulna, ecclesiam de Braio; in archiepiscopatu Senonensi: ecclesiam Sancti Petri de Stampis, ecclesiam Sancti Simphoriani, ecclesiam de Maceriis, ecclesiam de Bussedello, ecclesiam Sancti Petri de Dusione, ecclesiam de Monte Barresio, ecclesiam de Curte Matriniacensi, ecclesiam de Ulseto, ecclesias de Lorriaco, Sancte Marie et Sancti Sulpitii, ecclesiam de Castaneto, ecclesiam de Monasteriolo, ecclesiam de Veteribus domibus, ecclesiam de Catalecta, ecclesiam de Draciaco, ecclesiam de Villare Sancti Benedicti, sicut ab Henrico, quondam Senonensi archiepiscopo, vobis et monasterio vestro rationabiliter concessa est et suo scripto firmata, ecclesiam de Pruneio; in episcopatu Carnotensi: ecclesiam de Marulfi villa, ecclesiam de Sainvilla, ecclesiam de Alto, ecclesiam de Suncampo, ecclesiam de Vinolio; in episcopatu Autisiodorensi: ecclesiam Sancti Petri Giomensis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam de Versol; in archiepiscopatu Bituricensi: ecclesiam Sancti Petri de Castello novo, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam Sancti Martini de Sacro Cesaris, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam Sancti Benedicti Salensis, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam de Capite Cervio, ecclesiam Sancti Mauricii de Castellione, ecclesiam de Valliaco, ecclesiam Monasterioli, ecclesiam Sancte Marie de Sancto Bricio, ecclesiam Sancti Martini, ecclesiam Sancti Petri de Poliaco, ecclesiam de Venesmio, cum capella Sancti Johannis, ecclesiam de Corcoe; in episcopatu Eduensi: ecclesiam de Domna Petra, ecclesiam Sancti Benedicti de Patriciaco, ecclesiam Sancte Marie de Fontanis, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus; in episcopatu Vasatensi: ecclesiam Sancti Petri de Regula, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus; in episcopatu Abrincensi: ecclesiam Sancti Jacobi de Beverone, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam Sancti Ylarii, cum pertinentiis suis; in episcopatu Aquensi: ecclesiam Sancti Mauri de Pontons, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus; in episcopatu Lingonensi: ecclesiam Sancti Mauri de Diaco, ecclesiam de Vesambula, ecclesiam de Domne Monie, ecclesiam de Meriaco; in episcopatu Trecensi: ecclesiam Sancti Benedicti super Sequanam, ecclesiam de Fegia, ecclesiam Sancti Benedicti Curtis Maurii; in episcopatu Belvacensi: ecclesiam Sancti Petri Aymerici Curtis; in archiepiscopatu Remensi: ecclesiam Sancti Benedicti de Sorbone; in episcopatu Sagiensi: ecclesiam de Magniaco, ecclesiam de Perreia; alias quoque ecclesias et decimas quas juste et canonice possidetis vobis nichilominus confirmamus. Adicimus preterea preposituras etiam Sancti Benedicti Aurelianensis, de Stampis, de Evera villa, de Curte Matriniacensi, de Aimerici Curte, de Diaco, de Castellione, de Villare Sancti Benedicti, cum earum pertinentiis, et burgum Sancti Benedicti, cum omnibus ecclesiis sive capellis infra parrochiam Sancti Sebastiani constitutis et cum tota valle; quartam partem furnorum de Lorriaco a bone memorie Lodovico, rege Francorum, juste vobis concessam et scripto suo firmatam, et villam de Mentingis cum ecclesia et terra Spilemagnis a Rannulfo, Cestriensi comite, legitime vobis et ecclesie vestre concessam, et bone memorie Roberti, quondam Lincolniensis episcopi, pagina roboratam. Ad hec felicis memorie EUGENII, ADRIANI et ALEXANDRI antecessorum nostrorum Romanorum pontificum, vestigiis inherentes, sententiam quam idem EUGENIUS inter vos et nobilem virum, Iterium de Tuciaco, super villa que Villare dicitur, de consilio fratrum suorum promulgasse dinoscitur, nos quoque auctoritate apostolica confirmamus, et juxta continentiam privilegii ejus ratam in posterum decernimus permanere; adicientes etiam ut concessio illa, quam illustris memorie Lodovicus, Francorum rex, de Castro Molineti vobis fecisse dinoscitur et scripto regio confirmasse, rata perpetuis temporibus et immobilis perseveret. Venditionem preterea a Roberto de Molineto de tota terra quam possidebat a strata publica que a Lorriaco Soliacum ducit usque ad Sanctum Benedictum, et de molendino, cujus stagnum totumque latifundium citra stratam illam a parte Sancti Benedicti, molendinum vero ipsum ultra stratam, assensu predicti regis vobis et vestro monasterio factam et ejusdem regis scripto firmatam, in suo statu perpetuo permanere sanccimus. Sane de presbiteris qui per parrochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituentur, predecessoris nostri sancte recordationis URBANI pape, sententiam confirmamus, ut videlicet abbates in parrochialibus ecclesiis quas tenent, episcoporum consilio, presbiteros collocent, quibus, si idonei fuerint, [episcopi parrochie curam] cum abbatis consensu committant, ejusmodi sacerdotes [de piebis quidem cura episcopo rationem redd]ant, abbati vero, pro [rebus temporalibus] ad monasterium pertinentibus, debitam subjectionem exhibeant, et sic cuique [jura] sua [ser]ventur. Prohibemus quoque ut infra parrochias ecclesiarum vestrarum nullus ecclesias vel capellas absque vestro assensu in dampnum [earum] edificare presumat; distractionem vero bonorum et possessionum ipsius monasterii contra romana privilegia illicite factam evacuamus, et ea ad monasterium revocari censemus. Nullus insuper de ordine sacerdot[ali], archiepiscopus scilicet, aut episcopus, aut etiam inferioris ordinis, abbatem inquietare nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire, aut aliquam ordinationem vel missas publicas celebrare presumat. Nulla etiam ecclesiastica secularisve persona idem monasterium vel ejus pertinentias invadere vel minuere aut in quoquam molest[are, nec] subjectas illi personas, sine voluntate abbatis, distringere audeat. Ad hec adicientes statuimus ut in communi interdicto liceat vobis in ipso beati Benedicti monasterio divina officia celebrare, ita tamen ut interdicti vel excommunicati nullatenus admittantur. Fratribus autem qui in locis suis vivere regulariter nequeunt studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere liceat, donec in suis religio reformetur. Si vero abbas vel monachus de eodem monasterio ad ecclesiasticam dignitatem promotus fuerit, non illic habeat ulterius potestatem remorandi aut aliquid ordinandi. Interdicimus etiam ne feuda que de vestro tenantur monasterio ad alias ecclesias absque vestro assensu transeant, et nec ipse abbas nec aliqua persona possessiones ipsius monasterii in potestate alterius possit redigere, sicut in predecessoris nostri bone memorie LEONIS pape privilegio continetur. In ligandis vero sive solvendis viris et mulieribus tui ordinis, fili abba, tibi subditis, eam potestatem habeas quam predecessores tui a Sede Apostolica habu[isse] noscuntur. Monachos vero ipsius congregationis nullus contra regulam retinere presumat. Quicquid etiam immunitatis et lib[ertatis] seu dignitatis, tam in supradictis quam in aliis, a Romanis pontificibus sive a regibus eidem venerabili loco rationabiliter concessum et scriptis eorum firmat[um est] nos quoque concedimus et presentis scripti pagina roboramus. O[beun]te vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratre-communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti [regulam] providerint elis gendum; electus autem a Romano pontifice vel a quocumque voluerit catholico episcopo munus benedictionis [re]cipiat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monasterium temere, perturbare [aut ejus possess]iones auferre vel abbatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate et in supradictis ecclesiis diocesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careatream que se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac[sangui]ne Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterna pacis inveniant. AMEN. AMEN, AMEN. (Rota cum cruce, cujus in angulis: BENEVALETE † scs || Petrus || scs. || Paulus (in modo monogrammatis) Luc || ius || pp. || III et inter circulos: † Adjuva nos Deus salutaris noster.) Ego Lucius, catholice ecclesie episcopus, SS. † Ego Conradus, Sabinensis episcopus, Maguntine sedis archiepiscopus, SS. † Ego Theodinus, Portuensis et sancte Rufine sedis episcopus, SS. † Ego Henricus, Albanensis episcopus, SS. † Ego Theobaldus, Hostiensis et Velletrensis episcopus, SS. † Ego Johannes, presbyter cardinalis titulisancti Marci, SS. † Ego Laborans, presbyter cardinalis Sancte Marie trans Tiberim tituli Caliati, SS. † Ego Willelmus, Remorum archiepiscopus, tituli Sancte Sabine cardinalis, SS. † Ego Hubertus, presbyter cardinalis tituli sancti Laurentii in Dama[so], SS. † Ego Pandulfus, presbyter cardinalis tituli basilice XII apostolorum, SS. † Ego Ardisio, diaconus cardinalis sancti Theodori, SS. † Ego Gratianus, sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis, SS. † Ego S[o]fredus sancte Marie in via lata diaconus cardinalis, SS. † Ego Alb[i]nus diaconus cardinalis sancte Marie nove, SS. Datum Verone, per manum Hugonis sancte Romane ecclesie notarii, nonis novembris, indictione III, incarnationis dominice MCLXXX IIII, pontificatus vero domni Lucii pape III anno IIII. CCLI Vérone 15 décembre 1183 ou 1186. Urbain III confirme à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire le droit de cimetière à Châteauneuf qui lui a été accordé par son prédécesseur le pape Luce III. C, p. 25. — E, fol. 40 v°. ?? Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Floriacensi salutem et apostolicam benedictionem. Justis petitionum desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, cemeterio quod vobis apud Castrum Novum a predecessore nostro pie recordationis Lucio papa indultum esse dinoscitur, liberam concedimus sepulturam, salvo parochiali jure illarum ecclesiarum a quibus assumpti fuerint qui in eodem cemeterio elegerint sepeliri. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Verone, XVIII kal. januarii. CCLII ?? 1186-1190. Delmace, abbé de la Chaise-Dieu, ayant contracté avec Garnier, abbé de Saint-Benoît-sur-Loire, une association de prières, accorde à celui-ci le droit d’assister aux assemblées capitulaires de la Chaise-Dieu et d’y exercer le droit de grâce en faveur des moines punis; la fête de l’«illatio» de saint Benoît, le 4 décembre, sera célébrée à la Chaise-Dieu, et celle de saint Robert, le 24 avril, à Saint-Benoît-sur-Loire. K, p. 446, ex autographo. — L, p. 581, sans indications de source. — M, Bibl. nat, ms. latin 12775, p. 147. INDIQ.: b, fol. 329 v°, d’après B (fol. 209 ou 210). ?? Quoniam per bivium caritatis compendiosius pervenitur ad vitam, familiare et necessarium salute consilium est indesinentis studii vigilantia caritatis operibus inservire, caritas enim nisi dispensetur elabitur, dispensata non minuitur sed augetur. Hujus igitur rei gratia, ego Dalmatius, abbas Casæ Dei, et fratres nostri, cum ad monasterium beati Benedicti hospitandi gratia venissemus et a venerabili abbate Garnerio honorifice recepti essemus inter dilectissimos fratres et dominos nostros, praefatum scilicet abbatem necnon totam congregationem monasterii beati Benedicti Floriacensis super mutuae vinculo fraternitatis sub hac forma componere decrevimus, ut inde salutis remedia aeternae nostris et successorum nostrorum proveniant animabus. Statuimus igitur quatenus quisquis Sancti Benedicti futurus est abbas in benefactis et orationibus nostris integre communicet, ac si ecclesiae nostrae vinculo professionis fuisset astrictus. Decrevimus etiam quod si aliquem monachorum nostrorum reatu sui exigentia alicui poenae addixerimus, abbas Sancti Benedicti, si ad nos venerit et in capitulo nostro interesse voluerit, poenam poterit minuere vel poenitus relaxare. Festum etiam beati Benedicti de illatione quod est II nonas decembris XII lectionum faciemus. Ipsi vero festum sancti Roberti quod est VIII kalendas maii similiter celebrabunt. Si vero aliqui praedictae ecclesiae monachi ad nos venerint, ampliori honore quam nostri suscipientur. Decretum est insuper aput nos ut singulis annis in calendibus martii profratribus totius congregationis viam universae carnis ingressis die quae primum libera occurrerit, signa nostra solemniter pulsantur, missa in conventu celebrabitur, tricesimum incipietur cuidem pauperi XXX diebus cotidianos victus assignabitur. Beati vero Benedicti devota congregatio in consimilibus beneficiis pari nobis vicissitudine respondebit. CCLIII ?? 1186-1200. Ralph III, comte de Chester, mande à Hugues, évêque, au chapitre de Lincoln et à tous ses officiers et vassaux, qu’il a confirmé la donation faite par son père et son grand-père à Notre-Dame, Saint-Jacques et Saint-Benoît et à leurs moines de Minting; il y ajoute un droit d’usage dans son bois de Minting. Z. Publ. Record Office, Charter Roll 131, 10 Edw. III, n° 21 (vidimus d’Edouard III). INDIQ.: K, p. 418, d’après B, fol. 178. ?? Ranulphus, comes Cestrie, Hugoni Dei gratia Lincolniensi episcopo et capitulo Lincolniensis ecclesie et constabulario suo et dapifero et justiciariis et vicecomitibus et baronibus et ministris et ballivis et omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis et omnibus prelatis et filiis sancte matris ecclesie salutem. Noverit universitas vestra me, pro amore Dei et pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse omnes donaciones et libertates quas Ranulphus, comes Cestrie, avus meus, dedit Deo et beate Marie et Sancto Jacobo et Sancto Benedicto et monachis eorum in Mentinges, volo itaque et firmiter precipio quod predicti monachi bene et quiete et libere et honorifice imperpetuum teneant omnia illa que predictus avus meus eis dedit in predicta villa, sicut in carta ipsius continetur, et in carta patris mei confirmatur. Ita quod de bosco meo de Mentingis capiant quod eis necessarium erit decenter per visum forestariorum meorum. Praeterea dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et Sancte Marie et Sancto Jacobo et Sancto Benedicto et predictis monachis decimam assarti de bosco predicto de Mentingis in perpetuum habendam sicut puram et perpetuam elemosinam. Testibus hiis: Simone de Kyma; Thome, dispensario; Ranulpho de Praeriis, Gaufrido et Willelmo Farsy; Ricardo de Croile; Hugone et Ricardo de Bordele; Ricardo de Peissun; Simone de Dribia; Philippo de Thateshale; Ricardo de Waringwurthe; Roberto, filio suo; Harculpho de Praeriis; Radulpho, filio Simonis; Rogero de Maletot; Rogero de Estreby; Roberto, clerico, ballivo Bancefordie; Thome, clerico, presencium scriptore, et aliis multis. Apud Bencefordiam. CCLIV ?? 1186, mars (n. st.). Philippe Auguste, à la relation de Josserand du Temple, ancien maire de Saint-Benoit-sur-Loire, ordonne à tous les possesseurs de vignes du dit lieu de laisser libre accès dans leurs celiiers aux mandataires chargés par l’abbé de prélever la dîme et les prises. C, p. 236. — M, Bibl. nat., ms. lat. 12739, p. 368. INDIQ.: Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 154, d’après M. PUBL.: H.-François Delaborde, Recueil des actes de Philippe-Auguste, t. I, p. 197, d’après C et M. ?? Philippus, Dei gratia Francorum rex, universis in territorio et in parrochia ville Sancti Benedicti vineas habentibus salutem. Quoniam fratris Josceranni de Templo, viri religiosi quondam majoris vestri, veraci testimonio didicimus quod et monachi et servientes ecclesie beati Benedicti, ad que, rendam decimam et recipiendam necnon et captiones, consuetudinarie cellaria vestra debeant ingredi, et quod etiam in cellarium suum quod majoris erat dominii, quam alii consuevissent intrare, ideo vobis mandamus et precipimus precise quatenus nuntiis abbatis ad querendam decimam et captiones transmissis cellaria vestra, omni contradictione et difficultate remota, ingredi permittatis. Si quis autem huic precepto nostro presumpserit contradicere, nostram inde habebimus et abbatem suam faciemus emendationem habere. Actum anno ab incarnatione Domini MCLXXXV, mense martio. CCLV Paris 1er mars-12 avril 1186 (n. st.). Thibaud, comte de Blois et sénéchal de France, garantit l’exécution du précepte rendu par son neveu Philippe, roi de France, au sujet de la perception de la dîme du vin par les religieux à Saint-Benoit-sur-Loire. C, p. 242. ?? Ego Teobaldus, comes Blesensis et Franciscus senescallus, notum facio universis quod dominus ac nepos meus Philippus, Dei gratia Francorum rex, audito venerabilis ac religiosi viri, videlicet fratris Josceranni, testimonio, quod et monachi et servientes ecclesie Sancti Benedicti ad querendam et recipiendam decimam etc ut supra in charta n° CCLIV usque ad ingredi permittatis. Ego etiam, considerato rationabili domini regis precepto et autentico prefati fratris Josceranni testimonio, promisi et concessi quod, si quis contraire vellet abbati et ecclesie, pro posse meo, cum ipsi me inde requirerent, adjutor existerem. Quod ut ratum sit, litterarum munimine et sigilli mei impressione signavi. Actum Parisius, anno incarnationis dominice M°CLXXX°V°. Datum per manum magistri Hilduini cancellarii mei. CCLVI Saint-Benoit-sur-Loire 1186. Amodiation par Garnier, abbé, et le chapitre de Saint-Benoit-sur-Loire, à Étienne Maréchal et ses héritiers, du moulin construit à Germigny par Ranulphus, frère convers, jadis maître de l’oeuvre. C, p. 12. — E, fol. 20. INDIQ.: K, p. 137, d’après B, fol. 6. ?? Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Garnerius, Dei gratia abbas Sancti Benedicti Floriacensis, et universum capitulum nostrum molendinum, quod Rannulphus, conversus noster, quondam magister operis, apud Germiniacum construxerat, admodiavimus Stephano Marescallo et heredibus suis, cum proprisia et omni emendatione quam ibi fecerat, pro quinque modiis siliginis quos ei de feodo singulis annis reddere tenebamur et duobus modiis frumenti annuatim reddendis eleemosynario ad anniversarium venerabilis Arraudi abbatis. Quidquid autem de molendino illo humanitus acciderit, eidem Stephano pro quinque modiis siliginis quos ei debebamus de feodo, predictos quinque modios molendini illius assignavimus et duos modios singulis annis in festo sancti Egidii persolvet qui erunt frumenti. Ad hec autem concessimus quod molendinum non faciemus a Chenort usque ad pontem Rusti nec a portu Sancti Benedicti usque ad ulmum de Sabloneriis. Actum in capitulo nostro anno ab incarnatione Domini M°C°LXXXVI. Datum per manum Willermi armarii. CCLVII Vérone 13 juillet 1186. Urbain III, à la requête de Sevin, prieur, et des frères de Notre-Dame du Gué de Chappes, prend leur église sous sa protection, y confirme l’institution de la règle de saint Benoit et la propriété de leurs biens, savoir: le lieu même jadis donné par le roi Louis VII, où leur maison est établie, dix-huit setiers de seigle à prendre chaque année au grenier royal de Lorris, des offrandes en pain, argent, vin et chandelle quand le roi ou la reine séjournent à Lorris et à Vitry-aux-Loges, des vignes à Châteauneuf, des prés tenus à cens près de Chappes, une terre à Saint-Martin-d’Ars (les Bordes). Le pape en outre les exempte de la dîme des novales, les autorise à donner asile aux laïques et aux clercs fugitifs, interdit aux frères ayant fait profession monastique dans leur maison de la quitter sans l’autorisation du prieur, leur accorde le droit de célébrer les offices en cas d’interdit général, de donner la sépulture, d’élire librement les prieurs, et défend d’exercer des violences sur les terres de l’église. C, p. 25. — E, fol. 41. — L, p. 150, d’après B. — M, Bibl. nat. ms. lat. 12775, p. 128, copie abrégée. — Y, Archives départementales du Loiret, H 61; copie authentique du notaire Foubert (14 décembre 1644) d’après B. — Z. Archives départementales du Loiret, H 61; copie informe sur parchemin d’après B. PUBL.: A. Vidier, Ermitages orléanais au XIIe siècle, p. 58 (extr. du Moyen-Age). INDIQ.: C, fol. 323 v°, d’après B (fol. 11). — K, p. 439. — Jaffé, Regesta pontificum, n° 15648, d’après M. ?? Urbanus, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Sevino, priori ecclesiae Sanctae Mariae de Vadi Caparum ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis effectum congruum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Vado Caparum in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem loco noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimendum vocabulis: Ex dono illustris memoriae Ludovici regis Francorum, locum ipsum cum pertinentiis suis, decem et octo sextarios siliginis annuatim de granario regio apud Lorriacum et quamdiu rex ibidem fuerit, singulis diebus de domo ejus quatuor panes, duos denarios, dimidium sextarium vini et quatuor frusta candelarum, quod si regina absque rege ibidem fuerit medietatem duntaxat horum recipietis; tertiam praeterea partem decimae panis et vini regis quoties et quamdiu perhendinaverit apud Vitriacum in Logio; vineas quas habetis apud Castellum Novum et prata quae tenetis ad censum prope Cappas, cum terra quam, habetis de ipsa quae fuit Burchardi apud Sanctum Martinum de Ars. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere prae sumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit de ipso sine prioris sui licentia nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedente vero, absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel quolibet tuorum successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, authoritate apostolica prohibemus ne quis infra ambitum domorum vestrarum furtum facere, ignem apponere, hominem capere vel interficere rapinamve committere, seu aliquam violentiam temere audeat exercere. Decernimus ergo etc... Si qua igitur etc... Cunctis autem, etc... Amen, Amen, Amen. (Rota) Ego Urbanus, catholicae ecclesiae episcopus, SS. BENEVALETE. † Ego Henricus, Albanensis episcopus, SS. † Ego Paulus, Praenestinus episcopus, SS. † Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli sancti Marci, SS. † Ego Laborans, presbiter cardinalis sanctae Mariae tran Tyberim tituli sancti Calixti, SS. † Ego Pandulfus, presbiter cardinalis tituli XII apostolorum, SS. † Ego Albinus, presbiter cardinalis tituli sanctae Crucis in Jerusalem, SS. † Ego Melior, presbiter cardinalis sanctorum Joannis et Pauli tituli Pagmachii, SS. † Ego Jacinthus, diaconus cardinalis sanctae Mariae in Cosmidin, SS. † Ego Gratianus, sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis, SS. † Ego Bobo, sancti Angeli diaconus cardinalis, SS. † Ego Octavianus, sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis, SS. † Ego Soffredus, sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis, SS. † Ego Rolandus, sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis, SS. † Ego Radulfus, sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis, SS. Datum Veronae, per manum Alberti, sanctae Romanae ecclesiae presbiteri cardinalis et cancellarii, III idus julii, indictione IIII, incarnationis dominicae anno MCLXXXVI, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo. CCLVIII Vérone 1186, 23 octobre. Urbain III confirme à l’abbé et aux moines de Fleury les libertés et immunités qui leur ont été accordées par l’église Sainte-Croix d’Orléans. C, n° 81, p. 52. — E, n° 73, fol. 95. ?? Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Floriacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Cum simus ad curam et regimen universalis ecclesie licet immeriti providentia superne dispositionis assumpti, si quedam postulantur a nobis que ad ecclesiarum utilitatem pertinent, petentium desideriis clementer nos convenit condescendere et eorum vota prosequente effectu complere. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, libertates et immunitates ab ecclesia Sancte Crucis Aurelianesnis vobis et cenobio vestro juste concessas et rationabiles consuetudines hactenus observatas, sicut in autenticis scriptis exinde factis plenius continetur, vobis et per vos cenobio vestro autoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino, etc... Si quis autem, etc. Datum Verone, decimo kal. novembris. CCLIX ?? 1186. Henri, évêque d’Orléans, ratifie l’accord intervenu entre Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, Jean Macaire, prieur d’Yèvre-le-Châtel, et Jean de Lorris, curé du dit lieu, au sujet des revenus de la chapelle Saint-Lubin élevée par les habitants d’Yèvre dans le cimetière, sous réserve des droits de funérailles, confessions, mariages et purifications de l’église paroissiale de Saint-Gouault. C, n° 494, p. 266. — D, fol. 545, d’après B, fol. 122 v°, n° 518. INDIQ.: K, p. 437, d’après B, fol. 122. PUBL.: Annales de la Société du Gâtinais, t. XXXIX, p. 22. ?? Henricus, Dei gratia Aurelianensis electus, omnibus in perpetuum. Cum in capella Sancti Leobini que in cimeterio castri Evere fuerat ab ipsius castri gente fundata, sine voluntate abbatis et fratrum Sancti Benedicti Floriacensis, divina celebrari non possint, tandem, ad preces quorumdam burgensium et fratris Joannis Macharii necnon et dilecti nostri in Christo magistri Joannis de Lorriaco, dilectus noster Garnerius abbas, suo consentiente capitulo, cum praedicto magistro qui parochialem praefati castri ecclesiam canonice noscitur possidere, super praedicta capella sub hoc pacis tenore transegit. Quod prior Everae quicunque fuerit et rector parochialis ecclesiae omnes redditus praedictae ecclesiae quocunque modo proveniant, tam pro vivis quam pro defunctis, per medium partientur. Sciendum praeterea quod parochialis B. Gudualdi ecclesia jure suo et dignitate pristina non privabitur sed deffuncti ad eamdem ecclesiam deferentur, et ibi primo pro eis unicae missae sacrificium Domino offeretur. Annuales etiam, confessiones, sponsalia quoque et purificationes et alia ad parochialem usum spectantia ibidem more solito celebrabuntur. Quod ne memoriam humanam effugiat aut aliqua malignitate inposterum valeat immutari, presenti scripto firmare sigilli nostri voluimus autoritate validare. Hoc etiam dominus Bucardus archidiaconus concessit et sigilli sui munimine approbavit, anno incarnati Verbi 1186. CCLX ?? 1186. Arnaud, maître de l’ordre du Temple en deça des Alpes, reconnait par acte chirographaire un échange de cens et corvées entre la maison du Temple de Saint-Marc et le prieuré de Saint-Gervais d’Orléans, les Templiers restant redevables d’une rente annuelle de sept sous payable le jour de la fête de Sainte-Croix en mai. C, p. 233. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 89, fol. 34, copie de Dom Gérou (15 janvier 1765), d’après C. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 59. ?? Frater A[rnaldus], Dei permissione magister cisalpes Templi, et ejusdem domus capitulum, omnibus ad quos litterae istae pervenerint, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum fratres nostri de Sancto Marco prioratui de Sancto Gervasio deberent annuatim III sol. VII d. et obolum de censu et quinque corveias, et idem prioratus praefatae domui nostrae de Sancto Marco deberet similiter annuatim VII d. de censu et unam corveiam, pro evitandis controversiis quae de relevationibus emergebant, pro pace inter praefatas domos firmius retinenda taliter ut hinc inde statutum et bonorum virorum consilio de partium assensu compensatum, quod fratres nostri illum censum septem denariorum et corveiam sibi debitam fratribus de Sancto Gervasio omnino quiete dimiserunt, et insuper septem solidos eisdem annuatim in festo sanctae Crucis in maio reddent, et sic erga eos de omnibus quieti erunt, excepto quod nisi infra octavas ejusdem festi eos redderent priori vel alicui de domo loco ipsius deinceps cum emendatione legis reddere tenerentur. Hocautem factum est anno incarnationis M°C°LXXX°VI°, fratre Stephano de Varenella, procuratore domus Sancti Marchi, Sevino, priore Sancti Gervasii, praesentibus ex parte nostra Malberto, Sanctae Crucis canonico, Joanne de Martreio, domini regis praeposito, Odone de Bestisiaco, Nicolao Tascherio; et de fratribus nostris Garnerio Goherio, Arnulpho Bocello, Anselmo de Bruerra, Gaufrido de Fraxino; ex parte vero prioris Sancti Gervasii, magistro Bertero, Sanctae Crucis canonico, Stephano Picam, Thoma Bertero, et Petro de Sancto Marcho, quod, ne posset in contentionem recidere sigillo nostro et chyrographo mediante volumus confirmari. CCLXI ?? 1186. André, seigneur de Ramerupt, abandonne par échange à Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, et à A., prieur de Saint-Maur-de-Dyé, la fille d’Étienne, prévôt «de Garreseio». C, n° 51?, p. 27?. INDIQ.: K, p. 833, d’après B, fol. 127. ?? Ego Andreas, Bammerudi dominus, notum facio praesentibus et futuris quod dedi benigne in excambio filiam Stephani praepositi de Garreseio G., abbati Sancti Benedicti Floriacensis, et A., priori Sancti Mauri de Diaco. Ut autem scriptum hoc ratum et firmum haberetur et ne oblivione posset deleri, sigilli mei id munimine roboravi. Hujus rei testes et laudatores extiterunt Aaliz, uxor mea, Galterius et Erardus filii mei, Elizabeth et Agnes filiae meae. Testes alii praeter istos, Garnerius, presbyter Sancti Valeriani; Garnerius, presbyter Florini; Iterius, senescallus meus; Adam, praepositus Veniseii; Popas de Sancto Valeriano; Nicolaus Anglicanus. Actum anno ab incarnatione Domini 1186. CCLXII Vérone 3 septembre 1186 ou 1187. Urbain III mande aux évêques de Nevers et d’Auxerre et au chapitre d’Orléans qu’en raison d’un incendie qui a détruit les dépendances de l’abbaye de Saint-Benoit, de la foudre qui a brûlé la maison de Lorris, dépendance du même monastère, et des gelées d’automne qui ont enlevé tout espoir de récolte de raisin pendant trois ans, ils exhortent tous leurs paroissiens à contribuer à la réparation des édifices détruits et interdisent, sous peine d’excommunication, de percevoir des droits de péage sur le bois et la pierre transportés à l’usage de l’église et de ses dépendances. K, p. 437, ex autographo. ?? Urbanus, episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Nivernensi, Altisiodorensi episcopis et dilectis filiis capitulo Aurelianensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ignorare vos loci vicinitas non permittit qualiter monasterium Floriacense voluerit Dominus incendio visitare, redactis enim officinis ejusdem monasterii in favillam sicut audivimus, domum de Lorriaco quae ad prescriptum monasterium pertinet casualis ignis, Domino permittente, consumpsit, vites praeterea jamdicti monasterii adeo brumalis intemperantia steriles reddidit, quod bonis agricolis usque ad sequens triennum vini spes nulla remansit, quanto igitur idem monasterium specialius beati Petri juris existit tanto libentius ejus necessitatibus subvenimus, et reputamus gratius si apostolicae sedis intuitu in tantis illis tribulationibus succurratur; discretionem vestram per apostolica scripta mandamus, monemus attentius atque praecipimus quatenus parrochianos vestros ad fabricam reparandam de propriis facultatibus largiantur, sollicitis monitis et exhortationibus inducatis, et nuntii monasterii per vos et vestros subditos, in quibus opus habuerint, sicut officio vestro assistentes, prohibeatis, sub interminatione anathematis ne quis inligari pedagium de lignis aut lapidibus vel de rebus aliis quae ad usus ecclesiae vel domorum portabuntur audeat extorquere; si qui autem prohibitionis vestrae contemptores extiterint et admoniti noluerint quantocius resipiscere, eos, omni amore postposito, contradictione quoque et apellatione remota, excommunicationis vinculo innodetis et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatos faciatis ab omnibus evitari. Datum Veronae, III nonas septembris. CCLXIII ?? 1187. Étienne, comte de Sancerre, corrobore l’inféodation faite à titre personnel à Milon par Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, d’un fief sis à Châtillon, précédemment inféodé par l’abbé Arraud à Sevin «Viator», beau-père du dit Milon. C, p. 348. — D, fol. 317, d’après B, fol. 161, n° 674. INDIQ.: Inventaire de 1567, n° 214. — b, fol. 328 v°, d’après B, fol. 161. ?? Ego Stephanus, comes Sacrocesariensis, notum facio omnibus qui presentes litteras viderint, quod dominus Garnerius, abbas Sancti Benedicti Floriacensis, petitionibus nostris acquiescens, feodum quem venerabilis Arraudus, predecessor ejus, Sevino Viatori apud Castellionem ad vitam ipsius Sevini contulerat, Miloni genero Sevini concessit, ad servitium quod idem Sevinus pro feodo facere promisit. Si vero eumdem Sevinum mori vel ad religionem transferri contigerit, feodus ad monasterium Floriacensem libere et quiete revertetur, ita quod nec Milo neque uxor ejus aut haeredes eorum aliquid in feodo poterunt reclamare. Quod ut inviolabiliter postmodum observetur, praesens scriptum sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno incarnati Verbi 1187, regnante Philippo, Urbano summo pontifice. CCLXIV ?? 1187. Hervé de Donzy, seigneur de Gien, et ses fils Guillaume et Philippe, exemptent les moines de Saint-Benoit-sur-Loire de tout péage pour les vins et grains, les bois et pierres à leur usage, passant sur ses domaines, soit par eau soit par terre, moyennant quoi ils célébreront son anniversaire ainsi que ceux de son père Geoffroy III de Donzy le 28 avril et de sa femme le 22 janvier. C, n° 212, p. 121. — E, n° 201, fol. 240 v°. — K, p. 814, ex autographo. — L, p. 599, probablement d’après l’original. — T, Archives de l’Yonne, G, 1197; copie du XVIIe siècle, sans indication de source. INDIQ.: Inventaire de 1658, p. 9, d’après l’original. ?? Omnia que temporaliter fiunt, temporaliter transeunt. In congruum idcirco nequaquam duximus, ut que a morsu oblivionis illesa servare volumus litterarum apicibus annotemus. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod ego Herveus, Giomensis dominus, ad remedium anime mee dono in perpetuum monachis Sancti Benedicti totum pedagium quod accipere solebam de vino et annona et universis aliis rebus suis per terram seu per aquam ad usum eorum deferendis. Preter hec concedo eis pedagium de lignis et lapidibus undecumque transferendis vel deferendis ad usum ecclesie et omnium domorum suarum pertinentibus per terram sive per aquam. Pro hac itaque donatione susceperunt me monachi in missis et vigiliis et orationibus eorum, et inde concesserunt se facturos anniversarium meum post mortem meam et anniversarium patris mei Gofredi de Donzeio, quod est III kalendas maii, et anniversarium uxoris mee, quod est XI kalendas februarii. Hoc concessit Guillelmus primogenitus meus et Philippus et alii heredes mei. Hujus rei sunt testes, ex parte mea, Gaufredus de Dongione, Hugo frater ejus, Ferricus Fuldrabrierius de Altrico, Robertus de Aceio Andreas Girbertus, Stephanus de Boniaco, Nicolaus Baudris, Hugo de Altrico, Andreas Sanachol, Andreas Grand, Stephanus Paillardus. Factum est hoc regnante Philippo rege Francorum, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo septimo. CCLXV ?? 1189-1210. Geoffroy, abbé de Marmoutier, autorise le mariage des hommes et des femmes dépendant de cette abbaye avec les hommes et les femmes dépendant de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire, sous condition que les deux abbayes auront par moitié droit sur les enfants nés de ces mariages et sur les biens de ceux qui les auront contractés. C, n° 406, p. 228. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 125. INDIQ.: K, p. 90, d’après B, fol. 108 v°. ?? Frater Gaufridus, Dei gratia Majoris Monasterii humilis minister, et totus ejusdem ecclesiae conventus, universis qui praesens criptum viderint vel audierint, salutem. Noverit universitas vestra quod nos concessimus monachis Sancti Benedicti Floriacensis ut homines nostri et homines eorum, filios et filias suas, invicem matrimonio jungant, ita tamen quod medietas eorum qui ex ipsis nati fuerint aequali portione nobis cedat tam in pecunia quam in caducis et in omnibus aliis rebus, si forte evenerint. CCLXVI ?? 1190. Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, reconnaît la fondation d’anniversaire faite par Pierre, chapelain de Saint-Aignan, moyennant une rente de douze sous que Eudes, sergent de l’abbaye à Saint-Aignan, et son frère Jean, s’engagent à payer pour une tenure que ledit Pierre leur a donnée. C, p. 92. — E, n° 132, fol. 178. — L, p. 600, d’après B, fol. 42. — N. Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 92, fol. 89; copie de dom Gérou, du 15 janvier 1765, d’après C. INDIQ.: C, fol. 324, d’apres B, fol. 42. — K, p. 441, d’après B, fol. 42. ?? Ego Garnerius, Dei gratia abbas Sancti Benedicti Floriacensis, et ecclesiae nos rae totus conventus, notum facimus universis tam praesentibus quam futuris quod dilectus et familiaris amicus noster Petrus, capellanus de Sancto Aniano, ob devotionem et amorem quem habebat erga nos, dedit nobis singulis annis duodecim solidos in anniversario quod annuatim celebrabimus in procuratione conventus et trium pauperum expendendos. Quoniam autem prior circa negotia domus majorem habet sollicitudinem, ipsi denarii in manu prioris venient et per manum prioris in usum conventus expendentur, ipsos autem duodecim solidos Odo serviens noster de Sancto Aniano et frater ejus Joannes de tenemento quod eis capellanus tradidit, et de suo proprio tenemento, exceptis aliis omnibus consuetudinibus praeter censum qui prioris est de Sancto Aniano, sine difficultate se solvere septem diebus ante anniversarium fide data concesserunt, pro hoc autem beneficio audito obitu capellani. Unusquisque sacerdotum duas missas cantabit, caeteri vero inferioris ordinis unum psalterium, conversi vero tercenties orationem dominicam dicent. Hujus rei testes sunt, ex parte nostra, Artaudus prior, Arnulphus supprior, Willelmus armarius, Arnaldus prior de Regula, Willelmus tertius in ordine; ex parte capellani, Bartholomaeus capellanus de Poly, Fulco pelliparius, Rusellus de Sancto Aniano; ex parte Odonis, Bartholomaeus capellanus de Sancto Clemente, Joannes capellanus de Sancto Florentio, Martinus et Johannes fratres ipsius Odonis. Hoc autem ut firmius teneretur, praesentem car tam per chirographum partitam, cujus unam partem ipsi Odoni reservandam tradidimus et alteram nobis retinuimus, sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno incarnati Verbi 1190. CCLXVII. ?? 1190, juin. Philippe Auguste abandonne trois setiers d’avoine qu’il percevait sur deux arpents de terre sis à Sonchamp et acquis pour établir le cimetière et le jardin de l’église du dit lieu. C, p. 161. — D, fol. 57 v°, d’après B, fol. 69 v°, n° 272. — E, fol. 309 v°. INDIQ.: L. Delisle, Catalogne des actes de Philippe Auguste, n° 303. PUBL.: H.-François Delaborde, Recueil des actes de Philippe Auguste, t. I, p. 427. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos littere iste pervenerint quod tres sextarios avene quos de duobus arpennis terre sitis apud Suncampum annuatim solemus percipere, qui empti sunt ad faciendum cimeterium et hortum ad opus ecclesie ejusdem ville, ob salutem et remedium anime patris nostri et matris nostre et predecessorum nostrorum, prefate ecclesie in perpetuum quittamus. Et ut ratum permaneat, presentem paginam sigillo nostro corroborari fecimus. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo, mense junio. CCLXVIII. ?? 1191. A[lice], dame d’Issoudun, et Eudes [de Déols], son mari, accordent à l’église Saint-Pierre de Châteauneuf-sur-Cher une faire de trois jours commençant le dimanche qui précède l’Ascension. C, n° 600, p. 325. ?? Ego A., domina Exoldunensis, notum fieri volo presentibus et futuris quod O[do], dominus Exoldunensis vir meus, et ego, dedimus et concessimus ecclesie Sancti Petri de Castro novo et monachis ibidem Deo servientibus nundinas tribus diebus continuandas die dominica ante Ascensionem Domini cum omni jure et dominio quod in ipsis nundinis habere poteramus in perpetuum possidendas. Si vero aliquis in jamdictis nundinis latrocinium vel homicidium perpetraverit in curia Sancti Petri judicabitur et post judicium... suspendi debeat, preposito domini Exoldunensis tradetur. Omnes enim qui ad sepedictas nundinas venerint securi veniant et nisi in predictis nundinis forisfactum fecerint unde debeant impediri. Quod ut ratum et inconcussum premaneat, sigilli mei autoritate confirmavi. Hujus donationis testes sunt Raymundus de Castro novo et filii ejus, Gaufridus de Ben[egonio], Stephanus de Morlac et fratres ejus, Ebo de Verdie, Raymundus de Trigoil et fratres ejus, Odo de Bonés, Villelmus de Parrigmaco, magister Rogerus capellanus Sancti Petri, magister Petrus ejusdem ecclesie conca[no]nicus, Bartholomeus Fulcheri capellanus meus, A., clericus meus, qui hanc cedulam notavit, Josbertus Gois, Girardus, servientes. Actum est hoc anno incarnati verbi 1191. CCLXIX ?? 1191, juin. Philippe Auguste confirme le don fait à l’abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire par Adam Brun, de Sully, croisé, avec la garantie de son frère Arnoul, de biens sis à Saint-Martin-d’Ars, qu’il avait achetés à sa sœur Mathilde. C, n° 431, p. 241. — L, 1°, p. 231, d’après B, fol. 111; 2° page 559, d’après B, fol. 111. INDIQ.: K, p. 448, sans indication de source. PUBL.: H.-François Delaborde, Recueil des actes de Philippe Auguste, t. I, p. 472. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Adam Breun, frater Arnulfi Brun de Soliaco, Hierosolimam profecturus, ob remedium anime sue et ut ei Dominus viam ejus in salutis sue prosperitate disponeret, monasterio beati Benedicti Floriacensis in eleemosinam dedit in perpetuum otam terram et omnes redditus quos Mathildis, soror sua, in mariagio possederat apud Sanctum Martinum de Ars, que omnia idem Adam ab eadem sorore sua emerat. Ut autem hec eleemosina esset stabilis, predictus Adam Breun et Arnulfus frater ejus eam se jure conservare et garentire fide et sacramento firmaverunt. Hoc autem factum est in presentia prepositorum Lorriaci et juratorum ejusdem ville. Quod ut ratum et inconcussum permaneret, sigilli nostri autoritate confirmatur, astantibus Andrea, camerario nostro, et Nicolao, vice notario, et Athone de Gravia, et Balduino Brunello. Actum anno incarnati Verbi 1191, mense junio. CCLXX Lorris décembre 1191-4 avril 1192. Philippe Auguste confirme, en faveur de l’abbé Garnier, un diplôme octroyé par son grand-père Louis VI, en vue de rémédier à la mauvaise administration du monastère, notamment à la vente d’églises et aux abus de pouvoir du maire et de son frère Payen. C, p. 196. — E, fol. 376. INDIQ.: b, fol. ?26 v°, d’après B [fol. 86]. — K, p. 448. — L, p. 232, d’après B, fol. 86 v°. — L. Delisle. Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 348, d’après b. PUBL.: H.-François Delaborde, Recueil des actes de Philippe Auguste, t. I, p. 484. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Garnerius, amicus et fidelis noster abbas Sancti Benedicti Floriacensis, a nobis postulavit quod ei confirmaremus ea que in quodam privilegio habebantur, collato ecclesie beati Benedicti ab illustrissimo avo nostro pie recordationis rege quondam Ludovico. Nos autem, pro utilitate ecclesie et avitis vestigiis inherentes, dignum duximus litteris mandare ea que in privilegio continebantur; in primis consilio optimatum suorum decrevit et regali precepto confirmavit quatenus tres ecclesias parrochiales quas quidam clericus, Ansellus nomine, emerat et simoniace tenebat, abbas acciperet et pro jure Sancti Benedicti eas possideret. Exegit preterea a fratre majoris Pagano quatenus prata et census vinearum et captionem vini domino suo abbati cum feodio familie redderet et hoc regali precepto inseruit. Exegit quoque a majore ut asinos a molendinis suis removeret, qui annonas ad molendina monachorum deferre debebant, quos cogebat annonam ad molendina sua deferre servientes etiam et majores, exterarum villarum quos idem major fide et hominio sibi subjugabat a vinculo fidei et hominii liberos perpetualiter dimitteret, et ut abbati et monachis, sicut dominis suis fideliter per omnia deserviret. Precepit etiam regia autoritate ut annonam videlicet pro mestivis quas quidam abbates quibusdam hominibus ejusdem loci pro feodo distribuerant, et nummos pro solidatis et festivitatum consuetudines necnon et census domorum et vinearum cum captione vini et cetera omnia que absque consilio capituli et regio assensu data aut venundata erant, ad usus ecclesie sue retorqueret, et hoc prohibuit ne ulterius ipse vel posteri sui abbates tales solidarios habeant aut instituant. Voluit etiam predictus avus noster notum fieri, quia majorem et fratrem ejus cum tota prole matris eorum sui juris esse proclamabat; pro amore autem Dei et pro anima patris sui proavi nostri, eos ab ipsa proclamatione et calumpnia absolutos Sancto Benedicto et ipsius monachis concessit habendos, retenta tantummodo majoris filia quam etiam continuo manumisit, tali videlicet tenore ut si majoris filius absque legitimo herede mortuus esset et predicta filia majoris in majoratu patris jure hereditario redire vellet, cum suo marito, lege patris sui eam Sanctus Benedictus possideret. Universa autem predicta nos ad imitationem avi confirmamus et abbati et successoribus suis precipimus ut ea firma et illibata custodiant. Preterea precipimus ad majorem domus utilitatem quod si servientes qui census Sancti Benedicti apud Sanctum Benedictum recipiunt infra octo dies post receptionem abbati aut ministerialibus ejus census non reddiderint, ballivas suas amittant. Que omnia ut perpetuam obtineant firmitatem, sigilli nostri autoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam munire precepimus. Actum Lorriaci, anno incarnati Verbi 1191, regni nostri anno 13, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. S. Guidonis buticularii. S. Matthaei camerarii. Constabulario nullo. Data vacante (monogramme) cancellaria. CCLXXI ?? 1192. Guy, archevêque de Sens, règle les allocations auxquelles sont tenus les moines de Saint-Benoit-sur-Loire à l’égard du curé de Villiers-Saint-Benoit. C, n° 454, p. 249, collationné d’après l’original. — D, fol. 522, d’après B, fol. 112 v°, n° 465. — L, p. 435, d’après le même texte. ?? Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem. Notum fieri volumus quod quicumque presbyter fuerit ecclesie de Villers Sancti Benedicti per monachos Sancti Benedicti Floriacensis debet eligi, et nobis aut successoribus nostris presentari, dabuntque monachi presbytero, singulis annis, de messione decem et octo sextarios annone, quatuor sextarios et dimidium frumenti, quatuor et dimidium siliginis et tamtumdem ordei, et tantumdem avene, et reddetur messio ista presbytero annuatim usque ad octabas sancti Andree; reliquum vero beneficium ecclesie inter monachos et presbyterum equaliter dividetur, ita quod monachi medietatem unam inde habebunt per omnia, et presbyter alteram habebit. Preterea presbyter unum arpentum prati et quatuor arpentos terre arabilis et unam aream sine censu in qua domus sua edificabitur. In cujus rei testimonium presentem cartam notari fecimus et sigilli nostri impressione muniri. Datum per manum magistri Petri cancellarii nostri, anno incarnati verbi millesimo centesimo nonagesimo secundo. CCLXXII ?? Vers 1195. Guillaume, abbé de Notre-Dame de Blois (Bourgmoyen), notifie l’accord intervenu entre lui et l’église de Saint-Benoit-sur-Loire, relatif à la liberté de mariage entre les hommes et femmes des deux abbayes, celles-ci se réservant chacune la moitié des enfants à naître de ces mariages et des biens de ceux qui les auront contractés. C, n° 188, p. 111. — E, fol. 220. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 142. INDIQ.: K, p. 90, d’après B, fol. 49. ?? Guillelmus, Sancte Marie abbas et conventus Blesensis, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod inter nos et ecclesiam Sancti Benedicti Floriacensis hujusmodi intercessit conditio, quod viri et mulieres nostri et illi qui predicte videntur esse ecclesie, ubicunque manserint, quod eis antea non licuit liberam inter se contrahendi matrimonii, habebunt deinceps potestatem ita videlicet quod in liberis qui ex eis procreati fuerint et in eorum possessionibus et pecuniis medietatem habebimus. CCLXXIII Châteauneuf-sur-Loire 1196. Philippe Auguste notifie à tous prévôts, sergents et baillis, que l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire est placée sous la sauvegarde royale. C, n° 437, p. 242. — L, p. 232, d’après B, fol. 111 v°. — N, Bibl. nat. coll. Moreau, vol. 97. fol. 112, copie de Dom Gérou, du 15 janvier 1765 d’après C. INDIQ.: L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 492, d’apres N. ?? Ph[ilippus], Dei gratia Francorum rex, omnibus prepositis, servientibus et ballivis suis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Noveritis ecclesiam Sancti Benedicti super Ligerim cum universis ad eam spectantibus in nostra esse protectione atque custodia. Proinde vobis mandamus et precipimus quatenus si quis in damnum illius ecclesie seu rerum ad eam spectantium aliquid temerarie vel violenter presumpserit et ab abbate vel aliquo vice ipsius de justitia requisiti fueritis, quotiescunque justitia indignerint, justitiam eis plenariam et absque dilatione exhibeatis, circa quod si negligentes existeritis, nos a vobis inde requisituros emendationem noveritis. Actum apud Castrum Novum super Ligerim, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo sexto. CCLXXIV ?? 1197, mai. Guillaume, comte de Sancerre, confirme un accord intervenu en présence et sur la médiation de son oncle Guillaume archevêque de Reims, entre l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et Geoffroy Ernaud, au sujet du bois de Mimérand. ORIGINAL parchemin, lacs de soie rose, le sceau manque. Archives du Loiret, H 48. C, n° 66, p. 356. — D, fol. 317 v°, d’après B, fol. 161 r°, n° 675. — K, p. 805, d’après l’original. — L, p. 436, d’après B, fol. 161. INDIQ.: b, fol. 328 v°, d’après B, fol. 161. ?? Ego Willelmus, comes Sacricesaris, notum facio omnibus ad quos littere iste pervenerint quod, cum inter abbatem monasteriumque beati Benedicti super Ligerim et Gaufridum Ernaudi super nemore quodam quod Mesmerant dicitur, et quibusdam terragiis, hospitibus et aliis rebus querela verteretur, tandem, presente patruo meo W., Remensi archiepiscopo et mediante, et de assensu partium que in ipsum compromiserant, arbitrium proferente, terminata fuit et pacificata per ipsum, ita quod predictus Gaufridus et Elizabez uxor sua fratresque sui Petrus et Willelmus, clerici, et Johannes, laicus, totam querelam predictis abbati et monasterio quitam clamaverunt, et universa super quibus querela vertebatur eidem monasterio libera dimiserunt, quiete et pacifice perpetuo possidenda. Idem vero Gaufridus fide data promisit quod ab aliis heredibus hoc laudari faceret et bonam jamdictis abbati et monasterio garandiam portaret, et ei date sunt pro bono pacis sexaginta libre Giem[ensium] de bonis monasterii predicti. Ego etiam ad ejusdem Gaufridi requisitionem laudavi et manucepi hec omnia firmiter observanda. Et in eorum confirmationem et testimonium presentes litteras scribi et sigilli mei feci munimine roborari. Actum anno incarnationis Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo, mense maio. CCLXXV ?? 1197, mai. Guillaume de Champagne, archevêque de Reims, légat du Saint-Siège, confirme le précédent accord intervenu sous sa médiation et avec l’approbation de son neveu Guillaume, comte de Sancerre, entre l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et Geoffroy Ernaud, au sujet du bois de Mimérand. C, n° 670, p. 357. — D, fol. 318 v°, d’après B, fol. 161 v°, n° 676. INDIQ.: b, fol. 328 v°, d’après B, fol. 161. — L, p. 436, d’après B, fol. 161. ?? Willelmus, Dei gratia Remensis archiepiscopus, Sancte Romane ecclesie titulo Sancte Sabine cardinalis, sedis apostolice legatus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum inter abbatem, etc. ut supra in carta n° CCLXXIV usque ad tandem presentibus nobis et mediantibus et de assensu partium que in nos compromiserant arbitrium proferentibus terminata fuit et pacificata per nos ita quod, etc. ut supra in carta n° CCLXXIV usque ad roborari. Karissimus quoque nepos noster Willelmus comes Sacri Cesaris hoc laudavit et suis patentibus litteris confirmavit. Actum anno incarnationis Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo, mense maio. Data per manum Mathei cancellarii nostri. CCLXXVI ?? 1197. Garnier, abbé, et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire concluent, par l’entremise de l’évêque d’Orléans, un accord avec les frères de l’aumônerie de Sainte-Croix d’Orléans en vertu duquel les dits frères resteront en possession de leurs censives de Fleury, à charge de payer annuellement au prieur de Saint-Gervais, le jour de Saint André, dix sous pour les dîmes et coutumes des jardins et douze deniers de cens et, en outre, quatre deniers de cens pour un arpent sis près la terre de Renaud des Prés; les moines de Saint-Benoit ou leur prieur de Saint-Gervais conservant la justice et la perception des dîmes sur les terres arables. ORIGINAL, parchemin scellé de deux sceaux. Archives de l’Hôtel-Dieu d’Orléans, B 15. PUBL.: Ch. Cuissard, Les chartes originales de l’ancien Hôtel-Dieu d’Orléans, dans Mémoires de la Société archéologique et historique de l’Orléanais, t. XXVIII (1902), p. 288, n° 17, d’après l’original. ?? Garnerius, Dei gratia humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, et totus ejusdem ecclesie conventus, omnibus ad quos littere iste pervenient, in Domino salutem. Ut in nostris gesta temporibus robur perpetue stabilitatis obtineant et memoriam nasciture posteritatis attingant, consilio maturiore provisum est res gestas sollempniter sigillatis apicibus perhennire. Eapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod, cum eleemosinam Sancte Crucis de possessionibus suis, quas apud villam nostram que Floriacum dicitur, tenet, nos et priores nostri de Sancto Gervasio traheremus in causam et eadem questio morosius disceptata diutius perdurasset, tandem, venerabilis viri domini H., Aurelianensis episcopi, mediante consilio, que propter hoc nobis preces satis affectuosas porrexit, concessimus ut eleemosinaria domus quidquid apud Floriacum tempore hujus transactionis et pacis censualiter habebat, in tranquillitate et pacis hujus integritate detineat et decem solidos omni anno in festo sancti Andree pro decimis quibus libet mortulorum et omni alia consuetudine vel exactione priori nostro de Sancto Gervasio solvat et simili modo ad eumdem terminum duodecim denarios pro censu, quibus ab eleemosina persolutis, nos vel priores nostri, salva tamen justitia nostra, exceptis de fratribus et conversis predicte domus, nihil unquam poterimus a domo predicta requirere Concessimus insuper ut arpentum situm juxta terram Rainaldi de Pratis censualiter pacifice teneant, quatuor denarios annuatim pro arpento illo persolventes necnon in terris arabilibus decimas percipiemus annuatim. Quod ne oblivione vel malignitate mutetur, scripti et sigillorum nostrorum patrocinio necessarium duximus confirmare. Actum anno gratie MCXCVII. CCLXXVII ?? 1198. Accord entre Acion, chanoine d’Auxerre, et Garnier, abbé de Saint-Benoit, au sujet du droit de présentation à l’église de Villiers-Saint-Benoit. C, n° 455, p. 249. — D, fol. 523, d’après B, fol. 113, n° 466. — L, p. 4?8, d’après B, fol. 113. ?? Manasses, Senonensis archidiaconus, omnibus ad quos litterae istae pervenerint, in Domino salutem. Universis palam esse volumus quod cum inter venerabilem G, abbatem Sancti Benedicti Floriacensis, et Acionem Autissiodorensem canonicum, tam super presentatione ecclesie de Villari quam super pensione, quam idem Acio in prescripta ecclesia requirebat, coram venerabili domino Senonensi [archiepiscopo] et nobis questio verteretur, ita demum inter ipsos compositio intercessit, quod vacante ecclesia jam dictus Acio personam quam elegerit presentabit abbati, et per manum ipsius domino Senonensi erit eadem persona presentata. Ad hec, memoratus Acio ab eo qui ecclesiam obtinebit pensionem decem librarum pruvinensis monete, comite vita, percipiet, unde quinquaginta solidi in festo omnium sanctorum, in Purificatione Beate Marie quinquaginta, in Ascensione Domini quinquaginta, in Assumptione Beate Marie Virginis quinquaginta solventur. Statutum etiam fuit quod, sepedicto Acione sublato de medio, prescripta ecclesia ab illa prorsus pensione remanebit libera et immunis, et jus presentandi ad abbatem et monasterium Floriacense libere revertetur. Actum anno ab incarnatione Domini MCLXXXXVIII. CCLXXVIII ?? 1198, après septembre. Giraud, vicomte de Brosse, fils d’Agathe de Prullet, abandonne aux moines de Saint-Benoit-du-Sault, entre les mains de Hugues, abbé de Saint-Martial de Limoges et précédemment prévôt du Sault, les hommes et femmes qui s’établiront, d’où qu’ils viennent, sur la terre de Saint-Benoit, même en dehors du bourg. C, n° 329, p. 194. — E, fol. 371. — M. Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 143 (ex cartulario Floriacensi). — Z, Archives de l’Indre, H 1018, vidimus de l’official d’Orleans du 22 février 1280. ?? Auctoritate veterum inolevit consuetudo ut que concorditer fiunt tenaci litterarum memorie tradantur. Eapropter, posterorum memorie tradimus quod Giraudus, vicecomes Brucie, filius domne Agathe de Prullet, donavit, quittavit et concessit Deo et beate Marie et reverendo beato patri Benedicto monachisque Salensibus in perpetuum possidendum, sine querela, pro anima patris sui et matris et aliorum parentum suorum tam vivorum quam mortuorum, omnes homines ac mulieres advenientes ubicumque in terram Sancti Benedicti, extra vicum Sancti Benedicti, de quacumque terra advenerint, sive de Mangnac vel de Mangnazeis, vel de Tremulia et de Tremuleis, sive de Brider et de Bridareis, vel de Largisa et de Guirseis, sive de Gargelesse et de Gargelesseis, de Duno et de Duneis, de Anallac et de Analazeis, vel de quacunque alia terra advenientes habitaverint in terra Sancti Benedicti, extra vicum Sancti Benedicti, salvis aliis consuetudinibus vicecomitis Brucie. Hoc autem factum est in manu Hugonis, abbatis beati Martialis Lemovicensis, tunc prepositi Salensis, videntibus et audientibus Bosone Folii, Helia Folii, Villelmo Brachet, Helia Cardonis, Villelmo de Pennavaria, Gaufredo de Oratorio, Oleverio de Noallac, Bernardo Bohart, Petro de Melloi, Guidone de Challac, Giraudo de Brueuil, G. Sanner et servientibus Sancti Benedicti, Berengario, Benedicto Galabruni, Stephano Galabruni, Gaufredo Porcelli, Stephano Boet, Villelmo monacho, Petro Legat, monacho, Raimundo cellerario, monacho, Petro, capellano Sancti Benedicti. Si quis hoc violare presumpserit, in gehenne incendiis cum angelis diaboli penas eternas patiatur. CCLXXIX ?? 1199, octobre. Pierre, comte de Nevers, promet à Guillaume, prieur de Dyé, de n’exercer aucun droit de procuration sur son prieuré pendant deux ans. C, p. 280. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B [fol. 128]. — K, p. 433, d’après B, fol. 128. — M. Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 140. ?? Petrus, comes Nivernensis, omnibus qui praesentes litteras viderint salutem. Noverit vestra universitas quod nos concessimus dilecto nostro Villelmo, priori de Diaco, quod infra duos annos nullam procurationem capiemus in prioratu suo, neque nos neque successores nostri similiter; volumus enim ut prioratus qui multum gravatur possit alleviari a debitis. Ad haec volumus vos scire quod in villa vel prioratu de Diaco nullam habemus gistam de consuetudine. Actum anno incarnationis Domini M°CL°XXXX°IX°, mense octobri. CCLXXX ?? 1199. Accord conclu en présence de Hugues, évêque d’Orléans, Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, et Adam, archidiacre, entre Robert, prieur, et Girard, curé de Vitry-aux-Loges, au sujet des revenus de l’église du dit lieu. C, n° 616, p. 331. — D, fol. 276 v°, d’après B, fol. 153, n° 642. INDIQ.: K, p. 442, d’après B, fol. 153. — L, p. 439; d’après B, fol. 153. ?? Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, G., Sancti Benedicti abbas totusque ejusdem monasterii conventus, Adam, archidiaconus, omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint in Domino salutem. Universitati vestrae notum fieri volumus quod cum inter Robertum, pricrem de Vitriaco, et Girardum, presbyterum ejusdem loci, super oblationibus, minutis decimis necnon et proventibus ecclesiae de Vitriaco frequens questio verteretur, tandem inter eos nobis mediantibus, sic amicabiliter est transactum. Statutum siquidem est et pro bono pacis de assensu utriusque partis, nobis consentientibus, est unanimiter in perpetuum confirmatum quod quidquid deinceps ex altare sive occasione altaris ecclesiae de Vitriaco tam intra ecclesiam quam extra, tam ex ecclesia quam pro ecclesia provenerit de oblationibus vivorum, mortuorum tricenariis, annualibus, legatis, purificationibus, visitationibus, confessionibus, candelis, pane, vino et omnibus aliis rebus quocunque modo provenerint tam publice quam privatim in aequum participium deveniet, sed et minutae decimae et decima vini totius parochiae deinceps communes erunt quae secundum provisionem prioris et presbyteri per ipsos vel eorum custodes sibi adinvicem fidelitatem facientes vel per unicum si maluerint custodem collectae et coadunatae in loco pro eorum voluntate assignato aequaliter dividentur nec alter altero inrequisito et contradicente praedictas decimas ad modiationem dare poterit. Statutum est etiam ut quoties mortuus in ecclesia de Vitriaco fuerit, statim ipso humato sacerdos et prior in ecclesia de Vitriaco convenient de legatis et eleemosyna mortui, rationem et compotum ad invicem sibi reddituri. Ad hoc si presbyter in Ramis palmarum questam fecerit, suum erit quidquid occasione illius questae sibi eodem die fuerit erogatum, praeterea statutum est quod prior presbytero qui pro tempore ecclesiam de Vitriaco tenebit pro eo quod ipsum eundo et redeundo ad synodum suis solet sumptibus exhibere, dabit de suo septem solidos annuatim quorum medietas in resurrectione Domini altera in festo Sancti Remigii persolvetur, et prior sicut ante consueverat de proprio annis singulis reddet archidiaconis consuetudinem quae circada et synodus appellatur. Si episcopus vel archidiaconus super presbyterum exactionem vel collectam fecerit vel procurationem ceperit, nihil prior inde persolvet. In hujus modi autem conventionibus est adjectum quod quoties prior vel sacerdos divina celebrare voluerit, uterque sibi necessaria providebit praeter communia vestimenta et instrumenta divinae celebrationi necessaria et post celebrationem divinorum ante recepto quidquid celebrator ad usum missae de proprio posuerit oblatio, si qua fuerit inter eos aequaliter distribuetur. Demum volumus ut prata et terrae et redditus furnagii de Vitriaco et duo modii sigali quos presbyter in grangia domini regisante tempus hujus transactionis percipiebat, ipsi et successoribus suis pacifice relinquatur, et prior similiter bladum quod in grangia domini regis percipere consuevit cum omnibus aliis redditibus suis praeter eos qui superius nominantur quiete percipiat, ita quod presbyter nihil in illis possit reclamare quidquid autem post haec devotio fidelium ecclesiae de Vitriaco erogaverit in terra hortis, pratis, censu vel quibuslibet aliis cum suis proventibus commune erit presbyteri et prioris nisi ex ratione monachatus erogatum fuerit quod erit prioris. Has conventiones praetaxatas presbyter qui ecclesiam de Vitriaco tenuerit in capitulo Sancti Benedicti jurabit se inviolabiliter servaturum et si suffraganeus ab ipso in eadem ecclesia institutus fuerit apud Vitriacum jurabit id ipsum. Ad hoc de elleemosynis et legatis presbyter sine priore vel prior sine presbytero nihil poterit relaxare; licet autem presbytero sine contradictione prioris amovere vel instituere clericum sibi prout placuerit serviturum. Ut igitur haec omnia in posterum stabilitate gaudeant inconcussa, in hujus rei memoriam et certius testimonium, has litteras tam sigillorum nostrorum quam praesentis chirographi caractere fecimus communiri. Actum anno incarnationis dominicae 1199. CCLXXXI ?? 1200. Guillaume, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, approuve la cession faite par Alice de Buno à une chapelle fondée par elle au Bois de Villiers, de ce qu’elle possédait à Etampes, savoir la seizième partie des moulins du pont de la Juine, d’un huitième d’un four, d’un huitième du cens des hôtes et des vignes, du huitième du rouage, du forage, des ventes et autres coutumes de la dite terre, le tout relevant en fief de l’abbé de Saint-Benoit. C, n° 113, p. 75. — D, fol. 24 v°, d’après B, fol. ??4, n° 141. — E, fol. 141 v°. INDIQ.: K, p. 443, d’après B, fol. 34. ?? Guillelmus, Dei gratia humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, et totus ejusdem ecclesie conventus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod domna Aalis de Buno, pro remedio anime sue et antecessorum suorum salute animarum fundavit capellam apud Boscum de Villari et ad priorationem capellam constituit et concessit in eleemosynam quodcumque jure hereditario suum erat dominicum apud Stampas, nisi feodum, scilicet sextam decimam partem in duobus molendinis ad pontem Juine, in furno autem octavam partem et in censu hospitum et vinearum octavam partem similiter, et in ......... et in roagio et in foragio et in venditionibus et in aliis consuetudinibus terre per omnia et in omnibus, nisi in feodo, similiter octavam partem in perpetuum. Et quoniam hoc totum erat de nostro feodo, ad petitionem dicte domne et amicorum suorum preces, hanc donationem concessimus et laudavimus. In cujus rei memoriam presentem cartam fecimus et sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum anno gratie millesimo ducentesimo. CCLXXXII ?? 1200. Aynord, dame de Beaujeu, ratifie l’accord conclu entre elle, d’une part, l’abbe et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, le prieur de Saint-Martin de Sancerre, d’autre part, au sujet de certaines terres dites les Bruyères des Brosses-Saint-Martin, au diocèse d’Auxerre, les dits abbé, couvent et prieur ayant renoncé à toute prétention sur les dites terres et Aynord leur ayant concédé une rente annuelle de deux setiers de seigle pour la célébration de son anniversaire à Saint-Martin de Sancerre. C, n° 551, p. 290. ?? Universis presentes litteras inspecturis Agnordis, domina Bellijoci, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum contentio verteretur inter me, ex una parte, et venerabilem abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis et priorem Sancti Martini de Sancero, ex altera, super quibusdam terris que Bruerie de Brociis Sancti Martini vocantur, sitis in diocesi Autissiodorensi, quas dicti abbas et conventus et prior prioratus Sancti Martini de Sancero de jure pertinere dicebant, me vero contrarium asserente, tandem de bonorum virorum consilio composuimus ad invicem in hunc modum quod dicti abbas et conventus et prior quittaverunt mihi et heredibus meis predictas terras in perpetuum possidendas. Ego vero pro donatione ista, pro anniversario meo in ecclesia Sancti Martini de Sancero annis singulis in perpetuum celebrando, dedi et concessi duos sextarios sigilinis ad mensuram de Sacrocesare, infra octavas sanctorum Remigii et Germani, priori sancti Germani, qui pro tempore erit, annuatim in perpetuum persolvendos cum propriis nunciis et expensis meis dicto termino ad dictum prioratum deferendos. Premisi etiam, fide prestita corporali, compositionem predictam firmiter et inviolabiliter me in perpetuum servaturam. Volo autem quod heredes mei compositionem hujusmodi observare firmiter et fideliter in perpetuum teneantur. Datum anno Domini M°CC°. CCLXXXIII ?? 1200, décembre. Itier de Toucy déclare que la monnaie d’Auxerre aura seule cours à Villiers-Saint-Benoit et que, dans le cas où cette monnaie viendra à faiblir, les revenus de l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et les siens seront payés à la valeur de la monnaie de Provins. C, n° 457, p. 249. — D, fol. 523 v°, d’après B, fol. 113, n° 467. INDIQ.: L, p. 439, d’après B. ?? Noverint universi qui presentes litteras viderint quod ego Iterius, dominus Tuciaci, testor et concedo quod alia moneta non poterit currere in villa que dicitur Villare, nisi Altissiodorensis moneta, sed si Altissiodorensem monetam decrescere forte contigerit de lege vel pondere, homines de Villari redditus abbatis et meos ad valentiam Pruvinensis persolvent, donec predicta moneta ad priorem statum, in quo nunc est, reversatur. Actum est hoc anno incarnationis dominice M°CC, mense decembri. CCLXXXIV ?? 1200, décembre. Itier de Toucy confirme la bulle d’Eugène III ainsi que la charte de son père Narjot, concernant les droits dont devaient jouir ses prédécesseurs à Villiers-Saint-Benoit. C, n° 457, p. 249. — D, fol. 524, d’après B, fol. 113 r°, n° 468. INDIQ.: L, p. 439, d’après B, fol. 113. ?? Noverint universi qui hanc cartam viderint vel audierint quod ego Iterius, dominus Tuciaci, concedo et confirmo privilegium pape Eugenii quod fecit de rebus quas predecessores mei habere debuerunt in villa de Villari cum omnibus appendiciis suis; confirmo etiam et ratam habeo cartam patris mei Narioti, que idem privilegium confirmat. In cujus rei memoriam presentem cartam feci notari et sigilli mei munimine roborari. Actum anno gratie MCC, mense decembri. CCLXXXV ?? 1201, juillet. Hugues, évêque d’Orléans, se porte garant de la cession à vie faite par l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury à Jean, curé de Germigny, de la masure Gontier, moyennant une pension annuelle de deux sous, la dite masure devant faire retour à l’église de Saint-Benoit après la mort du dit Jean. E, fol. 208. INDIQ.: b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 47. ?? Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos littere presentes pervenerint, salutem in Domino. Universitati vestre notum fieri volumus quod venerabilis G., abbas Sancti Benedicti Floriacensis, mazuram Gunterii Joanni, presbitero de Germiniaco, in vita sua tantum concessit habendam, sub annua duorum solidorum pensione eidem abbati persolvenda, salva tamen ipsius abbatis justitia. Nos vero testes sumus et manucepimus quod successores predicti Joannis in eadem mazura nihil unquam poterunt reclamare, sed post decessum memorati presbiteri ad ecclesiam beati Benedicti cum omni melioramento sine contradictione revertetur. Quod ut firmius teneretur, presentem cartam sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo primo, mense julio. CCLXXXVI Saint-Benoit-sur-Loire 1201, août. Garnier, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, à la prière de maître Bertier, concèdent à l’aumônerie de Saint-Serge d’Orléans, fondée par le dit Bertier, trois arpents de terre sis en un clos à Fleury-aux-Choux, à charge de payer annuellement cinq sols au prieur de Saint-Gervais. Original, parchemin, autrefois scellé de deux sceaux. Archives de l’Hôtel-Dieu d’Orléans. PUBL.: Ch. Cuissard, Les chartes originales de l’ancien Hôtel-Dieu d’Orléans, dans Mémoires de la Sociéte archéologique et historique de l’Orléanais, t. XXVIII (1902), p. 289, n° 18, d’apres l’original. ?? Garnerius, Dei gratia humilis abbas sancti Benedicti Floriacensis, et totus ejusdem ecclesie conventus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos concessimus eleemosine domui sancti Sergii Aurelianensis, ad preces magistri Berteri, qui ejusdem domus fundator extiterat, tres arpennos terre in quodam clauso apud Floriacum, pro quinque solidis singulis annis priori Sancti Gervasii solvendis, ab omni alia consuetudine liberos et immunes. Quod ut ratum sit et permaneat inconcussum, presentem cartam scribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine confirmari. Actum in capitulo nostro, universis presentibus et consentientibus. Anno ab incarnatione Domini MCCI, mense augusto. CCLXXXVII Paris 1202, décembre. Philippe Auguste donne au prieur de Lorris une poterne sise près de l’église Saint-Sulpice de Lorris. C, p. 169. — D, fol. 67 v°, d’aprés B, fol. 73, n° 244. — E, fol. 322 v°. — L, p. 560, d’après B, fol. 73. PUBL.: Prou, Les coutumes de Lorris, p. 155, n° XIII. INDIQ.: K, p. 448, d’après B, fol. 73. — L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, n° 724. ?? Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos presentes pervenerint quod nos concedimus priori Sancti Sulpitii de Lorriaco posternam que est juxta Sanctum Sulpitium ad edificandum et ad hospitandum ad opus monachorum ibidem commorantium. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate confirmamus. Actum Parisius anno Domini millesimo ducentesimo secundo, mense decembri. CCLXXXVIII ?? 1202. Guillaume de «Cormerion» fait remise à Saint-Benoit-sur-Loire d’onze deniers de cens que l’abbaye était tenue de lui payer annuellement. C, n° 204, p. 118. — E, fol. 234. ?? Ego Guillelmus de Cormerion, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod ego Guillelmus de Cormerion dedi et concessi Deo et Sancto Benedicto desuper Ligerim, pro remedio anime mee et patris mei et matris mee et fratris mei, undecim denarios censuales quos mihi singulis annis reddere tenebantur. Hoc idem laudaverunt fratres mei. Quod ut ratum et inconcussum permaneat, sigilli mei munimine roboravi. Actum anno incarnati Verbi MCCII. CCLXXXIX. ?? 1202. Accord conclu entre Mathilde, comtesse du Perche, et Laurent Flahaut, au sujet des dettes contractées par feu Geoffroy, comte du Perche, et des promesses à lui faites par ledit Flahaut. Elle reconnaît lui devoir trois cents livres angevines, qu’elle s’engage à payer sur les revenus de la forêt de Bellême jusqu’à pleine extinction de la dette; quant à la donation faite par ledit Flahaut à l’aumônerie de Mortagne, elle l’en quitte dans la mesure où elle recevra elle-même quitus de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit-sur-Loire. C, n° 3?9, p. 185. — E, fol. 357 v°, n° 293. INDIQ.: b, fol. 326 v°, d’après B, fol. 81. ?? Omnia que geruntur in nostro tempore, ne cum lapsu temporis elabantur, poni debent in lingua testium et scripture memoria perennari. Noverint igitur universi tam presentes quam futuri quod ego Mathildis, comitissa Pertici, finem feci cum Laurentio Flaaut de omnibus que dominus meus bone memorie Gaufridus, comes Pertici, ei debebat, et que idem Laurentius eidem comiti predicto promiserat, tali modo quod ipse Laurentius tantum erga me fecit et tantum mihi accommodavit quod ipse de omnibus que erga me sunt quittus est, et ego illi debeo trecentas libras Andegavensium de quibus ego ipsi Laurentio solutionem faciam in foresta Belesmii usque dum trecente libre persolvantur. De donatione autem quam ipse Laurentius de se precepto comitis erga domum eleemosine de Mauritania fecerat, omnibus modis quittavi, nisi erga abbatem Sancti Benedicti tantum fecero quam ipse abbas et conventus Sancti Benedicti erga quos tenebatur eum quittant, quando locuta fuerat cum abbate; et si mihi eum quittaverint, ego domui eleemosine de Mauritania eum cum omnibus dominationibes suis et eleemosinis quittum reddo; et nisi mihi eum quittaverint, ego et dominus Stephanus Pertici, qui presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine roboravimus, eumdem Laurentium cum omnibus emptionibus et eleemonisis suis domui de Chesa omnino quittavimus et quittamus. Hujus autem pactionis fide tenentur domnus Gervasius de Prulleio et domnus Gascetus de Richeriis, mandato domne comitisse Pertici. Hamo de Quercu Galo nis hanc pactionem enendam manu cepit. Datum Carnotis, anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo secundo. CCXC. ?? 1203. Guillaume, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, notifie que Jodoin, fils de Ferry, d’accord avec sa femme, a donné aux moines de la Cour-Dieu le rouage qu’il réclamait sur les vignes que les dits moines tenaient de lui. Copie du XVII° siècle. Cartulaire de l’abbaye de La Cour-Dieu, Archives dép. du Loiret, H 73, 2e partie, fol. 23. ?? Guillelmus, Dei gratia humilis Sancti Benedicti Floriacensis abbas, notum esse volumus universis presentibus et futuris quod Jodoinus, filius Frederici, in nostram presentia constitutus, rouagium quod in quibusdam vineis quas monachi de Curia Dei de illo tenent clamabat, ipse et uxor ejus pro remedio anime sue, eisdem fratribus dederunt et concesserunt. Quod ut ratum et cognitum posteris haberetur, ad preces partis utriusque literis hoc commendavimus et sigilli nostri impressione roboravimus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M° CC° III°. CCXCI ?? 1203. Hugues, évêque d’Orléans, notifie le rachat fait par l’abbé de Saint-Benoit de Fleury, moyennant vingt sous, de la coutume des fruits à laquelle le Chapitre de Saint-Pierre-aux-hommes d’Orléans prétendait, en faveur de ses petits clercs de chœur, le jour de la Saint-Benoît d’été, sur le verger de Saint-Benoît-du-Retour. C, p. 413. — M. Bibl. nat., ms. latin 12739, p. 270 (copie de Dom Estiennot). INDIQ.: b, fol. 329, d’après B, fol. 187. ?? Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi quod in presentia nostra sepissime ventilata fuit contentio inter Garnerium, dilectum nostrum, abbatem Floriacensis ecclesie, et capitulum Sancti Petri Virorum, super quadam consuetudine pomorum, quam predictum capitulum asserebat clericulos de suo choro habere et habuisse in viridario Sancti Benedicti Aurelianensis, in festo videlicet ejusdem sancti quod in aestate celebratur. Ad ultimum vero, bonorum virorum habito sano consilio, sepulta fuit predicta contentio tali modo quod predictum capitulum, salvis suis refectionibus ex omni consuetudine viridarium illud quittavit in perpetuum pro XX solidis, quos predictus abbas Sancti Benedicti ad emendum redditum clericulis erogavit. Quod ut ratum haberetur, ad preces utriusque partis, litterarum nostrarum apposuimus munimentum. Actum anno MCCIII. CCXCII Sens 1204. Béatrice, comtesse de Chalon, à la suite d’un accord conclu avec l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, par l’entremise et en présence du roi, abandonne à l’église de Perrecy la prévôté de La Chapelle [-au-Mans] et le prévôt Étienne de Dompierre comme homme lige, aussi longtemps qu’il tiendra la prévôté; confirme la donation faite en aumône à la dite église par son père, le comte Guillaume, de la moitié de Dompierre [-sous-Sanvignes], à la réserve de la prévôté, et obtient d’Ardouin de Dompierre l’abandon des droits qu’il avait sur cette moitié en qualité de prévôt. Elle donne, en outre, à la dite église les fils de Barthélemy de Dompierre et leurs héritiers, avec trois sous de commande sur eux; les fils d’Audouin, pêcheurs de Génelard et leurs héritiers, à l’exception de Richard; les hommes de Montchanin et six sous de commande sur eux. Elle renonce aux mauvaises coutumes qu’elle exigeait des hommes de l’église de Perrecy à Curdin. Elle confirme l’aumône faite par Gauceran de ce qu’il avait en la paroisse de Dompierre, confirme une charte de son père en faveur de l’église, et accorde à la dite église de Perrecy l’exemption de péage dans toute sa terre pour les objets à l’usage des moines. En récompense de quoi, elle obtient de l’abbé et du couvent de Saint-Benoît le pardon des injures qu’elle leur a faites. C, p. 195, n° 333. — E, fol. 374, n° 313. — Z, Copie du XVIIe siècle dans un vidimus de l’abbé Théotbert de 1258, «ex chartophylacio Patriciacensi», Bibl. nat., ms. latin 12689, fol. 71 v°. INDIQ.: b, fol. 326 v°, d’après B, fol. 86. — K, p. 443, d’après l’original aux archives de Perrecy. ?? Noverint universi presens scriptum legentes et audientes quod ego Beatrix, comitissa Cabilonensis, pro remedio anime mee et antecessorum meorum necnon pro delictis et offensis ecclesie de Patriciaco a me vel a meis illatis, eidem ecclesie donavi et guerpivi preposituram de Capella et Stephanum de Dompetra, ut sit homo legius ejusdem ecclesie, quamdiu preposituram tenuerit predictam; si vero eamdem preposituram dimittere voluerit, ad dominium meum eidem redire licuerit, sed prepositura illa libera et quicta ad ecclesiam de Patriciaco devenerit; et sciendum quod nobilis comes, pater meus, Guillermus in eleemosinam dedit prescripte ecclesie de Patriciaco medietatem de Dompetra, excepta prepositura. Postmodum vero Harduimus, prepositus de Dompetra, de mandato meo, guerpivit omne jus quod habebat in illa medietate nomine prepositure. Preterea donavi et guerpivi prescripte ecclesie filios Bartholomei de Dompetra et heredes eorum et tres solidos quos in eosdem de comanda habebam; guerpivi etiam eidem ecclesie filios Audoini, piscatores de Genelaio et heredes eorum, excepte Richardo de salvamento, quandiu sub dominio meo morari voluerit; quod si ad ecclesiam redire voluerit, ecclesie liber conceditur. Quittavi etiam eidem ecclesie homines Montis Canini et comandam sex solidorum quam ab eis recipiebam; item quittavi et guerpivi omnes injurias quas ego vel homines mei faciebamus in hominibus quos ecclesia Patriciaci habet apud villam que dicitur Correnis. Adjeci etiam quod eadem ecclesia de cetero per me vel per meos pacifice possidebit eleemosinam quam Gaucerannus Ruminansfer eidem ecclesie contulit, videlicet quidquid habebat in parochia de Dompetra. Approbo etiam et concedo cartam quam pater meus eidem ecclesie dedit et quidquid in ea continetur. Donavi etiam memorate ecclesie quatenus deinceps in perpetuum omnia que ad usum et victualia monachorum ibidem commorantium et prioratus fuerint per totam terram meam deportata, sine pedagio libere transeant; et ob hanc donationem et predictorum guerpitionem gratiam delictorumque quittationem et offensarum a domino abbate et totius conventu consortio suus adepta. Hec itaque concordia in presentia domini regis Philippi Senonis in Radulfum de Marneio, ex parte comitisse, et Gaufredum, majorem Sancti Benedicti, ex parte abbatis, posita fuit et per eosdem et per Guidonem Gasteblé, quem tertium ad hoc definiendum domnus rex apposuit, fuit subsecuta. Quod ut ratum et firmum habeatur, presentem cartam sigilli mei munimine feci roborari. Actum anno MCCIIII. CCXCIII ?? 1204, février (n. st.). Hugues, évêque d’Orléans, notifie que Pierre de Toucy a, pour la fondation de son anniversaire en l’église de Saint-Benoit de Fleury, donné à la dite église tout ce qu’il possède et acquerra à Fleury dans la terre de Saint-Benoit, sous reserve de l’usufruit viager en faveur de Philippe, son clerc, et de lui-même, à charge pour l’usufruitier de payer une rente de dix sous à Saint-Benoit et de dix sous au prieuré de Saint-Gervais d’Orléans, lesdites possessions devant faire retour après leur mort à Saint-Gervais, à charge pour le prieur du dit Saint-Gervais de payer annuellement vingt sous au couvent de Saint-Benoit, et sous la réserve de la faculté pour le dit prieur de déposer sa dîme dans la maison du dit Pierre à Fleury. C, n° 695, p. 371. — L, p. 601, «ex cartulario, fol. 170 v°». ?? Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos presentes littere venerint in Domino salutem. Sciant omnes quod dilectus noster in Christo, Petrus de Touciaco, pro remedio anime sue et parentum suorum et pro anniversario suo annuatim in ecclesia Sancti Benedicti Floriacensis in perpetuum faciendo, dedit eidem ecclesie quidquid habet et habiturus est apud Floriacum in terra ejusdem ecclesie; predicti vero loci abbas et monachi, bonam ipsius devotionem attendentes, ad petitionem ejus, Philippo, clerico ejusdem Petri, benigne concesserunt, quamdiu vixerit quiete et pacifice possidendum, quidquid prenominatus Petrus habet vel habiturus est in posterum apud Floriacum, ita tamen quod si post decessum Philippi Petrus supervixerit, in vita sua sine contradictione predicta bona integre possidebit, et post utriusque decessum omnia que in eodem territorio possident vel sequenti tempore possidebunt cum omni melioratione sine calumnia ad prioratum Sancti Gervasii revertentur; pretaxati autem sive Petrus sive Philippus, dum predictorum bonorum extiterint possessores, annuatim in festo sancti Andree, pro anniversario parentum suorum recolendo, memorate ecclesie Sancti Benedicti decem solidos et priori Sancti Gervasii, pro decima et omnibus aliis terre consuetudinibus similiter decem solidos persolvent; cum autem Petrus et Philippus decesserint, a priore Sancti Gervasii qui possessionem illam habebit, in anniversario sepedicti Petri conventus Sancti Benedicti viginti solidos percipiet annuatim; preterea in domo ejusdem Petri apud Floriacum prior Sancti Gervasii singulis annis, si voluerit, suam reponet decimam. Ut igitur actio prenotata majori testimonio roboretur, prefati Petri precibus, presenti cartule sigillum nostrum dedimus apponendum. Actum anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo tertio, mense februario. CCXCIV ?? 1205. Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, abandonne au Chapitre de la cathédrale de Troyes une maison ayant appartenu à feu Guillaume Testart, chanoine de Troyes, moyennant trente trois livres, monnaie provinoise. Original parchemin jadis scellé. Bibliothèque municipale de Châlons-sur-Marne, fonds Garinet, ms. 353, n° 32. ?? Garnerius, Dei gratia humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, et omnis ejusdem ecclesie conventus, omnibus presentibus pariter et futuris presentes litteras inspecturis, in Domine salutem. Cum inter nos, ex una parte, et venerabiles viros M., decanum, et capitulum Trecense, ex altera, questio verteretur super domo que fuit Willelmi Testart, quondam Trecensis canonici, tandem mediantibus bonis viris, de assensu etiam et conscientia delegatorum judicum coram quibus eadem questio vertebatur, talis inter nos et ipsos compositio intercessit, quod nos memorato capitulo et ecclesie Trecensi in perpetuum quitavimus memoratam domum et quicquid juris habebamus vel habere poteramus in ea, ut ipsam in ea integritate in perpetuum possideant in qua ab eodem Willermo dum viveret habebatur. Ipsi autem pro bono pacis et quitatione predicta triginta tres libras Pruvinensium nobis persolverunt. In cujus rei memoriam presentes litteras fieri et sigillorum nostrorum facimus appensione muniri. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto. CCXCV ?? 1205. Concession par Giraud, vicomte de Brosse, de la dîme de la Frissonnette au prévôt et aux religieux de Saint-Benoit-du-Sault, lesquels en échange renoncent à la rente de douze setiers d’avoine qui leur avait été donnée en aumône par son grand-père, le vicomte Bernard. Copie du XVIIIe siècle, accompagnée d’une traduction d’après l’original scellé de cire jaune sur double queue. Archives nationales, S 6905, fol. 5. ?? Noverint universi praesentes pariter et futuri quod ego Giraldus, vicecomes Bruciae, intuitu Dei et pro salute animae meae et antecessorum meorum, pro recompensatione etiam malefactorum quæ feci in terra Sancti Benedicti, dedi, concessi et quitavi in perpetuum ecclesiae Sancti Benedicti Salensis per manum domini Hugonis, abbatis Lemovicensis, tunc ecclesiae ipsius prepositi, decimam de Fraxineda ex integro quam adversus omnes homines tenebor garantire. Verum ipse abbas et monachi Sancti Benedicti quitaverunt mihi duodecim sextarios avenae quos eis debebam de eleemosina domini Bernardi vicecomitis avi mei. Ut hoc autem firmius teneatur, praesentem chartam fieri et sigilli mei feci munimine roborari. Actum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo quinto. CCXCVI ?? 1207. Guillaume, archevêque de Bourges, notifie que Garnier de Baugis renonce à réclamer à Seguin de Cluis tous dommages que celui-ci lui a causés par pillage et par le rachat de Pierre Pastoureau, à la condition que les héritiers dudit Pastoureau et ceux de son père appartiendront à l’église de Saint-Benoit-du-Sault. Copie du XVIIIe siècle, d’après l’original scellé. Archives nationales, S 6905, fol. 41. ?? Ego Guillelmus, Dei gratia Bituricensis archiepiscopus, Aquitaniarum primas, notum esse volumus presentibus et futuris quod Garnerius de Boginis, in nostra presentia constitutus, quitavit dilecto nostro Seguino de Cloer pro damnis quae ei in depredatione et redemptione Petri Pastorelli intulerat; omnes heredes Pastorelli, patris Petri Pastorelli et heredes heredum in eperpetuum ad opus ecclesiae Sancti Benedicti de Casa ad quem post ejus obitum revertentur, excepta uxore Emerici de Aqua et heredibus suis quos vel predictus Seguinus vel ecclesia post ejus decessum habebit. Ad majorem autem evidentiam et firmitatem presentem cartam fieri fecimus et sigilli nostri appositione munire. Anno Domini 1207. Sigillatum. CCXCVII Orléans mars 1207 (n. st.). Foulques, doyen, et Yves, chantre d’Orléans, délégués par le Saint-Siège, terminent par voie d’accord le différend entre le trésorier de Saint-Benoit de Fleury et Jean, curé de Tracy-sur-Loire, sur le partage des offrandes faites à l’église d’Arthel aux fêtes de la Toussaint et de Noël, et le lendemain de Noël et de l’Assomption. D, fol. 524 v°, d’après B, fol. 113, n° 469. INDIQ.: K, p. 443, d’après B, fol. 113. ?? Fulco, decanus, et Ivo, cantor Aurelianensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod contentio erat coram nobis, auctoritate apostolica, inter thesaurarium Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Joannem, presbiterum de Traciaco, ex altera, super portione oblationum, ecclesie de Traciaco, quas predictus thesaurarius ad se et ad ecclesiam Sancti Benedicti pertinere constanter asserebat, eodem Joanne presbitero predicte ecclesie in contrarium asserente, tandem vero utraque pars in nostra presentia constituta in hanc formam pacis sine contradictione convenerunt, quod presbiter predicte ecclesie capiet primo sibi oblationes militum et eorumdem familiarum et servientum juratorum et puellarum et servientum, qui non tenent locum vel ignem et transeuntium, et etiam numerariorum et parochianorum de Arte; capiet etiam presbiter primo quatuor panes et quatuor denarios et quatuor candelas, residuum vero oblationum dividetur in duas partes, et unam capiet sacerdos, reliqua vero dividetur in quatuor partes et tunc sacerdos capiet quartam partem; thesaurarius vero, vel aliquis ex parte sua, reliquas tres partes; et hoc modo fiet in festo omnium sanctorum et in Nativitate Domini et in crastino ejusdem Nativitatis et in Assumptione beatae Mariae tantum. Hanc autem composi ionem coram nobis solempniter factam ad petitionem utriusque partis litteris fecimus commendari et sigillorum nostrorum munimine roborari, ne posset imposterum super hoc contentio suboriri. Actum Aurelianis, anno gratiae millesimo ducentesimo sexto, mense martio. CCXCVIII ?? 1207, 11 juillet. Pierre, archevêque de Sens, Eudes, évêque de Paris, Manassès, évêque d’Orléans, Guillaume, évêque d’Auxerre, et Guillaume, évêque de Nevers, à l’occasion de la translation des reliques de saint Benoit dans une châsse d’orfèvrerie posée sur le maître-autel de l’église de saint Benoit de Fleury, accordent sept jours d’indulgence à tous les fidèles pénitents qui ont assisté à cette cérémonie et à tous ceux qui, dans l’avenir, viendront prier près des reliques depuis la veille de la fête de saint Benoît [le 11] juillet jusqu’au lendemain des octaves. C, p. 79, n° 122. — E, fol. 150, n° 10. — K, p. 144, d’après B, fol. 35. PUBL.: Dubois, t. I, p. 251 (extraits). ?? Petrus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, Odo Parisiensis, Manassarus Aurelianensis, Willelmus Autissiodorensis, Willelmus Nivernensis ejusdem permissione episcopi, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Universitatem vestram scire volumus quod, anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo septimo, in festo translationis sancti Benedicti quod est in mense julio, accessimus ad ecclesiam Sancti Benedicti floriacensis, et, viris prudentibus convocatis et inspectis sancte Romane Ecclesie privilegiis, vere cognovimus quod tanti confessoris presentia in predicta Sancti Benedicti Floriacensis ecclesia insignis habebatur; verum, cum pignora tanti patris religionis monastice proni essent quasi in abscondito et tanquam candelabrum sub modio positum, ut lumen preberetur fidelibus a tanto luminari, de loco humili qui datus erat ei ab antiquo reclinatorium, archiepiscopis, episcopis, abbatibus et aliis viris magni nominis astantibus, in theca super majus altare posita reposuimus, auro, gemmis et argento pariter contexta. Igitur ne redirent irremunerati qui ad tantam translationis solemnitatem convenerant, maxime cum non sit ambiguum orationes tanti patris devotionibus peccatorum non deesse, de divina confisi misericordia et meritis beati confessoris Benedicti, omnibus tante solemnitati presentibus septem dies relaxamus de injunctis sibi penitentiis pro peccatis unde vere confessi fuerint et contriti. Ut autem idem redeat animarum remedium omnibus tanti patres reliquias visitantibus a vigilia festivitatise jusdem patris que singulis annis in julio celebrabitur usque in crastinum octabarum ipsius festivitatis nominatum beneficium in perpetuum duximus concedendum. In cujus indulgentie testimonium presentem cartam conscribi fecimus et sigillorum nostrorum auctoritate communiri. CCXCIX ?? 1207-1208. Guillaume, archevêque de Bourges, ayant assisté à la translation des reliques de saint Benoit dans une châsse édifiée par l’abbé Garnier au-dessus du maître-autel de l’église de Saint-Benoit de Fleury, accorde sept jours d’indulgence aux fidèles qui viendront prier audit lieu depuis la veille de la fête de la translation [le 11 juillet], jusqu’au lendemain des octaves. Original, indique dans Catalogue de livres anciens et modernes relatifs à l’Orléanais (vente Henri Leclerc, 1er mars 1913), n° 184. C, p. 78, n° 121. — E, fol. 149. — K, p. 444, d’après B, fol. 35. INDIQ.: Abbé Rocher, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Benoit-sur-Loire, p. 529. PUBL.: Dubois, t. I, p. 251 (extraits). ?? Willelmus, Dei gratia Bituricensis archiepiscopus, Aquitaniæ primas, universis Christi fidelibus per Bituriam constitutis ad quos presentes littere pervenerint, salutem in eo qui salvat sperantes in se. Quia inter amphractus varios presentis seculi constituti non possumus evitare quin polluamur sordibus vitiorum, satagere nos opportet ut amicos Dei nobis faciamus propitios piis obsequiis et devotis, quatenus pro nobis quos propria impediunt scelera apud Dominum intercedant. Cum igitur sanctissimi patris Benedicti corpus in ecclesia Floriacensi, sicut ex romanorum pontificum scriptis authenticis agnovimus, requiesceret et ibidem in humili loco esset ab antiquo repositum et, quod indignum erat, prope terram essent reliquie ejus recendite, qui vivens terrena omnia contemnebat, placuit vero religioso Garnerio abbati et conventu Floriacensi ut ei supra majus altare, prout decebat, loculum magne venustatis etelegante prepararent, in quo quidem loculo dominus Senonensis archiepiscopus et nos, cum pluribus episcopis, astante maxima abbatum, cleri, plebisque multitudine, cum magna celebritate in festo translationis sancti Benedicti, sanctissimum ipsius corpus duximus reponendum. Cum igitur dignum sit et saluti expediat animarum ut in solemnitate repositionis reliquiarum annis singulis sanctus Domini confessor a fidelibus veneretur, nos, de divina misericordia et precibus beati confessoris confisi, omnibus qui ad predictum locum causa orationis et devotionis a vigilia predicte solemnitatis que in julio celebratur, usque in crastinum octabarum accesserint septem dies de penitentia que eis eo anno injuncta fuerint misericorditer relaxamus, et ut de ista nostra remissione et indulgentia aliqui non dubitent in futurum, eam duximus litteris commendandam et sigilli nostri fecimus munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septimo. CCC Paris 1207-1208, avril. Adam, seigneur de Beaumont-du-Gâtinais, avec le consentement de son frère, renonce en faveur de Saint-Benoit-sur-Loire à la voirie qu’il exerçait à Auxy en la terre de Saint-Benoit, et qu’il tenait en fief de Gautier de Nemours. C, n° 725, p. 386. — D, fol. 372 v°, d’après B, fol. 175 v°, n° 754. ?? Ego Adam, dominus Bellimontis, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod, astante et laudante Joanne fratre meo, quitto in perpetuum Deo et ecclesie Beati Benedicti Floriacensis viariam Ausiaci, quam clamabam in terra Beati Benedicti apud Ausiacum, in parochia scilicet ville. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigillo meo id confirmo et sigillo domini mei, videlicet domini Galteri de Nemosio, de cujus feodo id movet, feci confirmari. Actum Parisius anno Domini millesimo ducentesimo septimo, mense aprili. CCCI Paris 1207-1208, avril. Gautier, seigneur de Nemours, [chambrier du roi,] confirme l’abandon fait par Adam, seigneur de Beaumont, à l’église de Saint-Benoit de Fleury, de la voirie d’Auxy relevant de lui en fief. C, n° 727, p. 386. — D, fol. 373, d’après B, fol. 175 v°, n° 756. — M. Copie de Dom Estiennot, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 146, d’après B. — R. Copie du XVIIe siècle. Bibl. nat., ms. français 28400, p. 49. ?? Ego Galterus, dominus Nemosii, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod Adam, Bellimontis dominus, astante et laudante Joanne fratre suo, quittavit in perpetuum Deo et ecclesie Beati Benedicti Floriacensis viariam Ausiaci quam clamabat in terra Beati Benedicti apud Ausiacum, in parochia videlicet ville. Ego vero, ad petitionem dicti Ade, quia de feodo meo id movet, presens scriptum, ut perpetuum robur obtineat, sigilli mei munimine confirmo. Actum Parisius, anno incarnati Verbi M°CC°VII°, mense aprili. CCCII ?? 1209, mai. Pierre, archevêque de Sens, notifie que l’église de Saint-Benoit-de-Fleury a donné au curé de Mainvilliers la terre de feu Gautier de Chartres et une place dans la masure de Raoul du Puits, acquises de Guillaume de Montoire, en échange d’un muid et d’une mine de blé de rente annuelle à percevoir sur la dîme du dit feu Guillaume, et d’une partie du droit de synode due à cause de cette dîme et que paieront à l’avenir le dit curé et ses successeurs. C, p. 106, n° 172. — E, fol. 209, n° 161. INDIQ.: b, fol. 324 v°, d’après B, fol. 47. — L, p. 447, d’après B, fol. 47 v°. ?? Petrus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi quod ecclesia Beati Benedicti Floriacensis titulo permutationis dedit presbytero de Meinvillari terram quondam Galteri Carnotensis, quam eadem ecclesia emerat a Willelmo de Montoire et plateam quamdam, quam eadem ecclesia similiter emerat ab eodem in masura Radulphi de Puteo, pro uno modio et una mina bladi redditus annui quos dictus presbyter in decima quondam prefati Willelmi, nunc autem sepefate ecclesie, percipiebat, et illa portione synodi que pro eadem decima debebatur, cujus solutio in ipsium presbyterum et ejus successores de cetero ratione permutationis transfertur. Adjecta est etiam conditio talis quod terram et plateam, quas presbyter ex ipsa permutatione recepit prefata ecclesia, tam ipsi quam suis successoribus tenebitur garantire, et expensas et damna, si qua nomine dictarum rerum sustinuerit, resarcire. In cujus rei memoriam, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum anno gratie millesimo ducentesimo nono, mense maio. CCCIII ?? 1209, mai. Giraud, vicomte de Brosse, concède à titre d’aumône perpétuelle, au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault, un homme libre nommé Enard. Copie du XVIIIe siècle, collationnée sur l’original par les notaires au Châtelet de Paris Trutat et Letebvre le 17 novembre 1778. Archives nationales, S 6903, fol. 69. ?? Universis Christi fidelibus praesentibus et futuris praesentes litteras inspecturis, vicecomes Bruciae salutem in eo qui est salus omnium. Notum facimus universis præsentes litteras [inspecturis] ad quos praesentes litterae devenerint quod nos, pietatis intentione et peccatorum venia consequenda commoti, constituimus in perpetuam helemosinam Deo et beato Benedicto Œnardum et ab omni servitio secretius liberum et immunem. In cujus rei fidem et memoriam nos dedimus etiam litteras istas sigilli nostri confirmatas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo nono, mense maio. CCCIV Viterbe 1209, 30 mai. Innocent III confirme l’accord qui est intervenu entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury, d’une part, et feu Guillaume archevêque et le Chapitre de Sens, d’autre part, au sujet de l’église de Lorris. C, p. 50. — D, fol. 6 v°, d’après B, fol. 20a v°. — E, fol. 92 v°. PUBL.: Baluze, Epistolæ Innocentii III, t. II, p. 327. — Migne, Patrologia latina, vol. CCXVI, col. 57. INDIQ.: Potthast, Regesta, n° 3734. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter vos, ex parte una, et bone memorie W., archiepiscopum, et capitulum Senonense, ex altera, super ecclesia de Loriaco initam et scriptis autenticis roboratam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta et in eisdem autenticis plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii tertio kalendas junii, pontificatus nostri anno duodecimo. CCCV Viterbe 1209, 30 mai. Innocent III confirme en faveur de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit de Fleury la délimitation de la paroisse de Villiers-Saint-Benoit, établie par feu Henri, archevêque de Sens. C, p. 32. — D, fol. 489, d’après B, fol. 13, n° 56. — E, fol. 50 v°. PUBL.: Epistolæ Innocentii III, édit. Baluze, t. II, p. 321. — Migne, Patrologia latina, vol. CCXVI, col. 58. INDIQ.: Potthast, Regesta, n° 3732. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Ea que ratione prævia statuuntur, firma debent et illibata persistere, et ne in recidivæ contentionis scrupulum relabantur, apostolico convenit presidio communiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, limitationem parrochialis ecclesiæ vestræ de Villari sicut a bonæ memoriæ H. Senonensi archiepiscopo, rationabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii, III kal. junii, pontificatus nostri anno duodecimo. CCCVI Viterbe 1209, 30 mai. Innocent III, à l’exempte de son prédécesseur le pape Alexandre III, interdit à quiconque d’imposer la condition servile aux bourgeois qui, dans le temps règlementaire, ne se sont pas préoccupés de se conformer aux lois qui règlent leur situation. PUBL.: Baluze, t. II, p. 328. — Migne, Patrologia latina, vol. CCXVI, col. 58. INDIQ.: Potthast, Regesta, n° 3736. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Nemini debet titulus servilis conditionis apponi qui privilegio debet libertatis gaudere. Inde est quod, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, auctoritate duximus apostolica prohibendum ne burgenses suos, qui infra tempus statutum legibus super statu suae conditionis nulla sunt questione pulsati, deprimere quisquam praesumat onere servitutis. Datum Viterbii, III kalendas junii, pontificatus nostri anno duodecimo. CCCVII Viterbe 1209, 30 mai. Innocent III confirme les lettres de non-préjudice accordées par le pape Alexandre III en 1164 ou 1165 à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire. PUBL.: Baluze, t. II, p. 327. — Migne, Patrologia latina, vol. CCXVI, col. 57. INDIQ.: Potthast, Regesta, n° 3735. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, etc. In litteris felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri haec de verbo ad verbum perspeximus contineri: Alexander episcopus, etc., ut supra in charta n° CLXXXVI usque ad Senonis, VI idus martii. Quod igitur ab ipso praedecessore nostro provida fuit deliberatione statutum ratum et firmum habentes, ad exemplar ejusdem illud praecipimus inviolabiliter observari. Datum Viterbii, III kalendas junii, pontificatus nostri anno duodecimo. CCCVIII Viterbe 1209, 5 juin. Innocent III autorise l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury à révoquer les dons ou concessions de biens qui ont été faits injustement par les abbés antérieurs. PUBL.: Baluze, t. II, p. 327. — Migne, Patrologia latina, vol. CCXVI, col. 56. INDIQ.: Potthast, Regesta, n° 3733. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam per administrationem improvidam et dissolutam incuriam praefatorum pro alienationibus illicitis factis ab ipsis quamplures Ecclesiae in temporalibus non modicum sustinent detrimentum, nobis, quibus est ecclesiarum omnium sollicitudo commissa, ex officii debito pastoralis incumbit post causam taliter vulneratam remedium competens invenire, quod obducere possit et debeat hujusmodi vulnerum cicatrices. Cum igitur a nobis duxeritis postulandum ut revocandi ea quae de nobis Ecclesiae per abbates ejusdem illicite alienata fuerint vel concessa in ejus praejudicium et gravamen vobis auctoritatem tribuere dignaremur, nos, vestris precibus inclinati, vobis duximus concedendum ut ea quae ab ipsis abbatibus inveneritis alienata illicite vel concessa vobis liceat ad jus ipsius appellatione remota legitime revocare. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Viterbii, nonis junii, pontificatus nostri anno duodecimo. CCCIX Viterbe 1209, 8 juin. Innocent III, à la requête de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit de Fleury, déclare qu’aucun archevêque ni évêque n’a le droit de prononcer une sentence d’excommunication ou d’interdit sur les églises dépendant de ladite abbaye, sans motif raisonnable, ni d’exiger d’elles un droit de procuration sans une permission spéciale du Saint-Siège. PUBL.: Baluze, t. II, p. 328. — Migne, Patrologia latina, vol. CCXVI, col. 59. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, etc. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequere complere. Cum igitur monasterium vestrum, sicut in authentico bonae memoriae Alexandri papae predecessoris nostri perspeximus contineri, ad jus et proprietatem Beati Petri nullo mediante pertineat, nos, vestris precibus inclinati, autoritate praesentium inhibemus ne quis archiepiscopus vel episcopus in ecclesias monasterio ipsi subjectas absque manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententias audeat promulgare, vel ab eodem monasterio procurationem exigere vel correctionem in ipsum exercere praesumat nisi de mandato Sedis apostolicae speciali. Nulli ergo, etc. Datum Viterbii, VI idus junii anno duodecimo. CCCX Viterbe 1209, 8 juin. Innocent III confirme à Garnier, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, les biens, droits et privilèges de l’abbaye. C, n° 59, p. 40, collationné sur l’original. — E, n° 55, fol. 77. ?? Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Garnerio, abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, quod supra Ligerim situm est, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. … … … … … Ego Innocentius, catholice ecclesie episcopus. † Ego Johannes, Albanensis episcopus. † Ego Johannes, Sabinensis ecclesie episcopus. † Ego Nicolaus, Tusculanus episcopus. † Ego Petrus, tituli Sancti Marci presbiter cardinalis. † Ego Benedictus, tituli Sancte Susanne presbiter cardinalis. † Ego Rogerius, tituli Sancte Anastasie presbiter cardinalis. † Ego Gregorius, sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis. † Ego Guido, sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis. † Ego Joannes, sancte Marie in via lata diaconus cardinalis. † Ego Octavianus, sancti Sergii et Bacchi diaconus cardinalis. † Ego Joannes, sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis. † Ego Pelagius, sancte Lucie ad septa solis diaconus cardinalis. † Datum Viterbii, per manum Joannis, sancte Marie in Cosmidin diaconi cardinalis, sancte Romane ecclesie cancellarii, VI idus junii, indictione XII, incarnationis dominice MCCVIIII, pontificatus vero domini Innocentii pape III anno duodecimo. CCCXI Viterbe 1209, 10 juin. Innocent III confirme à l’abbaye de Saint-Benoit l’exemption de l’Ordinaire que lui avait accordée, en 1180, Manassès évêque d’Orléans. C, p. 27, n° 45. — E, fol. 44, n° 43. — L, p. 93. PUBL.: Epistolæ Innocentii III, édit. Baluze, t. II, p. 328. ?? Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu libertatem et immunitatem quas bonae memoriae Manasses, Aurelianensis episcopus, vestro monasterio et ejus prioratibus Manasses, Aurelianensis episcopus, vestro monasterio et ejus prioratibus recognovit, sicut in ipsius authentico plenius continetur, et vos eas juste ac pacifice obtinetis, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem evidentiam autentiquum ipsum hinc nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum. Ego Manasses, etc., ut supra pag. 93, usque ad ultimum verbum chartae ejusdem episcopi post quod continuatur Bulla sic. Nulli ergo omnino, etc. Si quis autem, etc. Datum Viterbii, tercio idus junii, pontificatus nostri anno 12°. CCCXII. ?? 1209, décembre. Garnier, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury concédent à Guillaume, curé d’Éperrais, reçu en la fraternité de la dite église, leur maison du [Pont-de-] Magny, qu’il a libé rée de toute dette, pour la posséder sa vie durant à titre de prieur, à condition qu’il y entretiendra un moine, qu’il paiera le cens annuel de deux livres dix sous tournois dû par la dite maison à l’aumônier de Saint-Benoit, de deux sous au chantre et de vingt sous parisis au cellerier, qu’il visitera annuellement l’église de Saint-Benoit en la fête de saint Benoit d’hiver; en retour de quoi ledit Guillaume a donné en aumône à Saint-Benoit la moitié de tous ses meubles et immeubles; le dit contrat confirmé par Silvestre, évêque de Sées. C, p. 186, n° 310. — E, fol. 358, n° 294. — L, p. 580, d’après B, fol. 81 v° (extraits). INDIQ.: b, fol. 326 v°, d’après B, fol. 84 v°. — K, fol. 446, d’après B, fol. 81 v°. — L, p. 441. ?? Garnerius, Dei gratia humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, et totius ejusdem ecclesie conventus, omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod veniens ad nos dilectus noster Willelmus, presbyter de Sperreia, humiliter a nobis postulavit ut ei fraternitatem nostram et beneficium ecclesie nostre, tam in vita quam in morte, concederemus, cujus nos devotionem considerantes, ejus pie petitioni condescendentes, in fratrem eum recepimus et omnium beneficiorum nostrorum par icipem fieri concessimus. Cum itaque domus nostra de Magniaco multis et magnis debitis obligata teneretur et ab avara feneratorum manu par se de facili erui non posset, jamdicti Villelmi presbyteri probitatem simul et dilectionem considerantes, eamdem domum ei dedimus et concessimus quandiu vixerit pacifice possidendam, sicut eam alii priores ante eum tenuerant. Ipse vero eamdem domum, hoc eodem hujus donationis anno, ab omni debito liberavit et unum ibi monachum secum tenebit, cui honorifice et sufficienter necessaria ministrabit, nobisque quantum ad prioratum illum pertinet tenebitur obedire, censum quoque quem predicta domus debere dinoscitur, videlicet eleemosinario nostro II libras X solidos turonensium, cantori duos solidos turonensis monetae, cellerario etiam nostro viginti solidos parisiensium singulis annis sine contradictione persolvet. Ad festivitatem quoque sancti Benedicti hyemalem singulis annis, ecclesiam nostram in persona propria visitebit, nisi aliqua rationabili et manifesta causa per licentiam nostram remanserit. Monachus in eadem domo manens, si aliqua rationabili et evidenti causa fuerit amovendus, nos alium quem dictus Willelmus rationabiliter petierit et postulaverit, substituemus. Eamdem autem domum cum omnibus ad eam pertinentibus memoratus Willelmus idem prior indemnem pro posse suo conservabit nec aliquid de rebus vel redditibus suis detrimentum pati vel alienari permittet. Si vero superna gratia inspiratus religionis habitum assumere decreverit ad aliam nisi ad nostram ecclesiam transire non poterit; illa siquidem nature jura persolvente, predicta domus nostra de Magniaco ab omni debito libera cum omnibus que in ea fuerint tam mobilibus quam immobilibus pacifice et absque alicujus reclamatione nobis remanebit. Idem etiam Willelmus medietatem omnium quae ubicunque habere dinoscetur pro remedio anime sue in eleemosynam nobis dedit et concessit habendam tam in mobilibus quam immobilibus. Hec omnia, sicut in presenti carta sunt redacta, sepedictus Willelmus se fideliter tenere et inviolabiliter observare, tactis sacrosanctis in capitulo nostro firmavit, dominus quoque Sylvester, Sagiensis episcopus, hec omnia concessit et, ad nostram et memorati Willelmi petitionem, presentem cartam sigilli sui caractere roboravit; nos etiam in hujus rei testimonium hanc eamdem cartam sigillorum nostrorum munimine confirmavimus. Actum publice in capitulo Floriacensi, anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo nono, mense decembri. CCCXIII ?? 1209. Pierre, archevêque de Sens, donne à l’église de Saint-Benoit de Fleury l’investiture de la dîme que Guillaume de Montoire percevait sur la terre de Saint-Benoit à Mainvilliers, de la dîme que Renaud de Mainvilliers percevait sur la terre de Saint-Benoit, et sur celle de Saint-Maurice à Grandvilliers, ainsi que l’investiture de la terre de feu Gautier de Chartres à Mainvilliers et d’une place dans la masure de Raoul du Puits, dîmes et terre que la dite église de Saint-Benoit a rachetées desdits Guillaume et Renaud. C, p. 107, n° 176. — E, fol. 212 v°. — K, p. 806, «ex autographo». — L, p. 440, «ex cartulario», fol. 48. ?? Petrus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod ecclesia Beati Benedicti Floriacensis a Willelmo de Montoire decimam totius terre sue et hospitum suorum de Mainvillari et terram illam que fuit defunct Gualteri Carnotensis, cum una platea in masura Radulphi de Puteo, et a Renaudo de Mainvillari, milite, totam decimam quam habebat in terra Sancti Benedicti et in terra Sancti Mauritii apud Grandivillare sita, de assensu et voluntate nostra redemit; prefati vero Willelmus et Renaudus, miles, decimas illas in manu nostra resignaverunt, et nos, ad petitionem utriusque, prefatam ecclesiam Sancti Benedicti de decimis illis investivimus. Et ne concessionis nostre memoria in posterum aliqua possit oblivione depravari, presentem paginam scribi fecimus et sigilli nostri impressione signari. Actum anno gratie M° CC° nono. CCCXIV ?? 1210, 18 mars. Silvestre, évêque de Sées, met l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury en possession d’une terre, sise en la paroisse de Sérigny, que Guillaume d’Éperrais, prieur de la Chaise au pays de Bellême, après l’avoir achetée de Guillaume Le Breit qui la tenait du chef de sa femme, avait donnée en aumône à Saint-Benoit, la dite terre chargée d’un cens annuel de quatre livres de monnaie courante à partager entre l’aumônier, le cellerier et le bibliothécaire de Saint-Benoit. C, p. 186, n° 311. — E, fol. 359 v°, n° 295. ?? Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit, Silvester, Dei gratia Sagiensis episcopus, eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod Willelmus de Spereia, presbyter, qui eo tempore prioratum de Casa, in pago Belismensi, de assensu et voluntate abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis regebat, a Willelmo le Bret emit terram illam quam tres fratres in parochia de Seringneio tenent jure hereditario reddendo ex ea annuatim quatuor libras monete in terra cursilis, ita quidem quod illi qui dictam terram tenebunt preter dictas quatuor libres servitia dominorum acquitabunt. Ipse etiam Willelmus le Bret uxori sue escambium fecit ad voluntatem suam, quia dicta terra ei data erat in maritagio, et ita concesserunt uxor et filii sepedicti Willelmi ipsam emptionem, et juramento firmaverunt se nihil in ipsa terra reclamaturos et eam resignaverunt in manu nostra et nos dictum presbyterum dicta terra saisivimus, qui eam statim eleemosinavit Deo et abbatie Sancti Benedicti Floriacensis et nos ipsam abbatiam investivimus per manus cujusdam monachi ejusdem abbatie qui apud prioratum de Casa morabatur. Terra autem illa, immo census annuus qui de terra percipitur IIII libre in hos usus deputabitur, videlicet eleemosinario Sancti Benedicti II libre X solidi turonensium, cellerario viginti sol. paris. et custodi armarioli duo solidi turonensium. Ut autem in posterum hoc ratum habeatur, rei coram nobis facte seriem scriptis annotari et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo nono, decimo quinto kalendas aprilis. CCCXV ?? 1210. Manassès, évêque d’Orléans, notifie l’accord conclu, par la médiation royale, entre lui et l’abbé et couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, dans un procès débattu devant les juges délégués par le Saint-Siège au sujet des droits de gîte que ledit évêque réclamait dans les prieurés d’Yèvre, de Châteauneuf-sur-Loire, de Vitry-aux-Loges, de Saint-Aignan-le-Jaillart, l’évêque renonçant aux dits droits moyennant paiement par l’abbé et couvent de deux cents livres parisis qui lui permettront d’acheter des rentes pour lui et ses successeurs. C, p. 123, n° 213. — E, fol. 241 v°. — K, p. 806, «ex autographo». — L, p. 94, «ex cartulario», p. 154. — M, Bibl. nat., ms. latin 12739, p. 369. INDIQ.: b, fol. 323b. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino. Notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod, cum inter nos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, Aurelianensis diocesis, ex altera, coram judicibus Senonensibus auctoritate apostolica controversia verteretur super procurationibus quas petebamus in prioratibus de Evera, de Castronovo, de Vitriaco, de Sancto Aniano le Jallart, tandem, mediante domino rege, in hanc formam pacis convenimus quod prenominati abbas et conventus ducentas libras parisienses nobis dederunt ad redditus emendos et nos expensas quas in locis predictis faceremus in perpetuum remisimus, loco expensarum redditus emptos de predicta pecunia retinente nobis et successoribus nostris episcopis profuturos. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras annotari fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo. CCCXVI ?? 1210. Manassès, évêque d’Orléans, notifie l’accord conclu, par la médiation de l’évêque d’Auxerre et de l’abbé de la Cour-Dieu, entre lui et l’abbé et couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, dans un procès débattu devant les juges délégués par le Saint-Siège, au sujet des droits de gîte que ledit évêque réclamait dans les prieurés de Germigny, Villabé, Saint-Gervais, Yèvre-la-Ville et aussi à Baudrevilliers, si ultérieurement des moines y doivent être installés, l’évêque renonçant aux dits droits moyennant paiement par l’abbé et couvent de cent livres parisis qui lui permettront d’acheter des rentes pour lui et ses successeurs. C, n° 218, p. 123. — E, fol. 244, n° 207. — K, p. 806, «ex autographo» — L, p. 94, «ex cartulario», fol. 53 v°. — M. Bibl. nat., ms. latin 12739, p. 369. INDIQ.: B, fol. 53 v°, d’après B, fol. 324 v° et K. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem in Domino. Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum inter nos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, Aurelianensis diocesis, ex altera, coram judicibus Carnotensibus controversia verteretur super procurationibus quas petebamus in domibus de Germiniaco, de Villa Abbatis, de Sancto Gervasio, de Evera villa, et super eo quod in loco qui dicitur Baudrici Villare, nulli essent monachi ubi monachos olim fuisse dicebatur, tandem compromisimus in venerabilem patrem et fratrem nostrum Willelmum, Autissiodorensem episcopum, et dilectum filium Henricum, abbatem Curie Dei, pena triginta marcharum ab utraque parte statuta, quibus mediantibus, in hanc pacis formam convenimus quod prenominati abbas et conventus centum libras parisiensium nobis dederunt ad redditus emendos, et nos expensas quas in locis predictis faceremus, si ibi hospitaremur, in perpetuum remisimus loco expensarum redditus emptos de pecunia predicta tenentes, nobis et successoribus nostris episcopis profuturos. Volumus etiam istam expensarum remissionem extendi ad locum qui Baudrici villare vocatur, si aliquo tempore per abbatem et conventum ibidem monachi fuerint instituti. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno dominice incarnationis M°CC°X°. CCCXVII ?? 1210. Pierre, comte d’Auxerre et de Tonnerre, reconnaît n’avoir droit, ni pour lui, ni pour ses prévôts ni ses chiens, à aucune procuration ni gîte dans la villa de Dyé, et renonce, en faveur de l’église de Saint-Benoit, à toute coutume dans la dite villa, à la réserve que celle-ci soit reconnue relever de la châtellenie de Tonnerre. C, p. 278, n° 516. — M. Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 145. INDIQ.: K, fol. 450, d’après B, fol. 128. ?? Ego Petrus, comes Autissiodorensis et Tornodorensis, notum facio universis presentibus pariter et futuris quod cum, ad suggestionem hominum meorum, putarem me in villa de Dye procurationem et gistum habere et etiam prepositos et canes meos similiter in eadem villa procurationem habere putarem, tandem, inquisita rei veritate a bonis viris et fide dignis, cognovi me in dicta villa nihil juris vel consuetudines habere nec etiam prepositos vel canes meos vel aliquos ad me pertinentes. Quittavi itaque et adhuc quitto ecclesie Beati Benedicti quidquid juris vel consuetudinis me vel meos in dicta villa habere proclamabam, hoc excepto quod villa illa est de castellaria Tornodori. Et, ne super hoc vel heredes mei dictam ecclesiam vel villam in aliquo possimus molestare, presentem paginam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini MCCX. CCCXVIII ?? Vers 1210. Guillaume Le Breit concède à Pierre Le Dagre et à son héritier, moyennant le prix de cinquante livres tournois, sa terre de Coutart, à charge par ledit Pierre de payer au dit Guillaume une rente annuelle de quatre livres, monnaie du Perche, et, le cas échéant, le service d’aide aux seigneurs de fief, savoir seize deniers manceaux, le dit Pierre concédant à ses frères la moitié de la dite terre. C, p. 191. — E, fol. 356. ?? Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Guillelmus le Breit tradidit et concessit Petro le Dagre terram suam de Coutart et sibi et heredi suo, et prefatus G. cepit in hominem Petrum memoratum, et Petrus debet reddere Guillelmo et heredi suo annuatim IV libras perticensis monete ad festum sancti Remigii persolvendos, et tradidit immunem terram ab omni servitio, exceptis servitiis dominorum feodi quando auxilia dominorum venient, scilicet sexdecim cenomanenses. Hanc pactionem pepigit tenendam Guillelmus Brito et sua uxor et heredes sui, Gervasius de Menchenai, plegius. Guillelmus Fortin, plegius, Herbertus le Breit, plegius, Richardus Chenu, plegius, ne qua calumnia possit oriri in hac pactione, ego Guillelmus feci hoc confirmari, ne heredes mei irent ad malum testimonio litterarum. Pro hac pactione facienda habuit G. Brito quinquaginta libras turonensium et Petrus concessit medietatem terre suis fratribus ita liberaliter cum tenet de suo domino per medietatem servitii faciendi. CCCXIX ?? 1210. Guillaume Le Breit donne aux moines [du-Pont-] de Magny la terre de Coutart avec les manants et revenus, tenue en fief par Pierre Le Dagre et ses frères, en retour de quoi il a reçu des moines quatre vingts livres tournois dont il a acquis de son frère une terre sise à Laquele qu’il a donnée à sa femme, du chef de qui il tenait la terre de Coutart. C, p. 187, n° 312. — E, fol. 360, n° 296. — L, p. 561, d’après B, fol. 482. ?? Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus quod ego, Willelmus Brito, cum assensu uxoris mee et filiorum meorum, Deo et Beato Benedicto Floriacensi et monachis in domo de Mengniaco Deo servientibus et servituris, absque ulla reclamatione mei vel meorum, terram de Costart cum pertinentiis suis et hominibus super eadem terra manentibus et redditibus eorum, pro salute anime mee et antecessorum meorum, in puram, quittam, liberam et perpetuam eleemosinam dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi, de qua terra et hominibus et redditibus illius terre in manu domini Silvestri, Sagiensis episcopi, in domo scilicet de Chesne Galon, multis videntibus et audientibus, ne dissaistavi, qui dictus episcopus, ad meam petitionem et mee uxoris et filiorum meorum, prefatos monachos de Mengniaco de eadem eleemosina investivit, quam quidem terram Petrus le Dagre et fratres ejus in feodo et hereditate de me tenuerunt et de predictis monachis de Mengniaco amodo tenebunt, reddendo eisdem monachis ad festum sancti Remigii annuatim quatuor libras dunesensium et domi is capitalibus servitia. Ego autem et mei heredes prefatam eleemosinam memoratis monachis deferdere et garentizare tenemur; sepedicti vero monachi, oculo benigiori meam necessitatem intuentes, quatuor viginti libras turonensium mihi caritative contulerunt, et quia terram predictam de Costart cum uxore mea in matrimonio acceperam, de dictis quatuor viginti libris Turonensium quamdam terram a meo fratre emi apud Laquele, quam, pro escambio terre de Costart, eidem mee uxori dedi, ne ipsa, aliqua malignitate seducta, dictos monachos super predicta eleemosina vexare presumat. Facta uit hec charta anno dominice incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo decimo. CCCXX ?? 1210. Pierre, comte d’Auxerre et de Tonnerre, reconnaît avoir exercé à tort le droit de gîte dans la villa de Dyé, dépendant de Saint-Benoit-sur-Loire, et confirme l’exemption de toute exaction en faveur de la dite villa jadis concédée à l’abbaye par Guillaume, comte de Nevers. C, p. 279, n° 525. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 145, «ex cartulario Floriacensi» (copie de Dom Estiennot). INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 127. ?? Ego Petrus, comes Autissiodorensis et Tornodorensis, notum facio tam presentibus quam futuris me injuriosum extitisse abbati et monachis Sancti Benedicti super Ligerim. Quecumque ceperam in villa de Dyeto, que ipsorum subjacet juri, violenter et injuste capiendo, propter quoddam gistum quod in eadem villa me de jure habere suspicabar, multis namque probis viris attestantibus, cognovi quod secundum justitiam non poteram consequi quod petebam. Carta etiam Willelmi, comitis Nivernensis, de eadem villa conscripta, testificabatur libertatem quam idem comes G. eisdem monachis contulerat in ipsa villa de Dyeto ab omni exactione. Ad confirmationem ergo eorum que in ipsa carta G. continebantur, ut salva et illibata de caetero monachis permaneant, hanc cartam conscribi feci et sigilli mei impressione muniri. Actum est hoc anno gratie MCCX. CCCXXI ?? 1211, avril. Guillaume, évêque de Langres, confirme la charte précédente du comte d’Auxerre. C, p. 279, n° 524. INDIQ.: b, fol. 327, d’après B, fol. 128. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 139. ?? Ego Willelmus, miseratione divina Lingonensis episcopus, universis tam presentibus quam futuris, notum facio me litteras P. comitis Autissiodorensis et Tornodorensis inspexisse sub hac forma: Ego Petrus, comes Autissiodorensis et Tornodorensis, etc. ut supra [n° CCCXV]. Inspectis igitur his litteris, ad petitionem ejusdem comitis monachis de Diaco omnia que in predicti comitis carta continentur confirmo ut eis de cetero salva et illibata permaneant. Actum anno gratie 1211, mense aprili. CCCXXII ?? 1211, mai. Maurice, abbé de Saint-Benoit de Fleury, donne au couvent de la dite abbaye la dîme de la métairie de Bray, que le dit couvent a achetée d’Étienne Le Maréchal, un certain Nicolas d’Yèvre abandonnant au couvent la moitié qu’il possédait dans la dite métairie, à charge de célébration de son anniversaire. C, p. 177, n° 294. — E, fol. 237, n° 277. INDIQ.: K, p. 449. — b, fol. 326, d’après B, fol. 76. ?? Mauritius, Dei permissione Sancti Benedicti Floriacensi humilis minister, universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos, diligentes nostre promotionem ecclesie, conventui nostro dedimus et concessimus totam decimam medietarie sue de Brayo quam emerunt a Stephano Marescaullo, tam in bladis quam in vinis et rebus aliis in perpetuum possidendam. Dilectus vero filius in Domino Nicolaus de Evra, voluntate nostra et assensu, jamdicto conventui dedit et concessit mediam partem quam habebat in predicta medietaria quam de proprietate sua emerat cum conventu, ut inde mereretur peccatorum suorum assequi veniam et in nostra ecclesia annuatim suum anniversarium solempniter celebretur. Hanc vero donationem omnibus fratribus astantibus in capitulo voluimus et concessimus et sigilli nostri caractere fecimus roborari. Preterea, ad petitionem dilectorum fratrum, illos vinculis excommunicationis astrinximus qui hoc vellent infringere vel temptarent ausu temerario violare. Actum anno gratie millesimo ducentesimo undecimo, mense maio. CCCXXIII ?? 1213, mai. Adam Brun, archidiacre d’Orléans, adhère à l’accord conclu entre Manassès, évêque d’Orléans, d’une part, l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, d’autre part, au sujet des procurations que le dit évêque exigeait des prieurés de Vitry, d’Yèvre-le-Châtel et des maisons d’Yèvre-la-Ville et de Baudrevilliers, sis en son archidiaconé, et renonce à la part qu’il avait dans les dites procurations. C, p. 101, n° 160. — E, fol. 198 v°, n° 148. ?? Adam Breuns, archidiaconus Aurelianensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos formam compositionis et pacis inter venerabilem patrem et dominum nostrum Manassem, Aurelianensem episcopum, ex una parte, et bonos in Christo viros venerabilem abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, initam super procurationibus quas idem episcopus ab eis exigebat in prioratibus de Vitriaco, de Evra Castro necnon in domibus de Evra villa et de Baudrevillari, in archidiaconatu nostro existentibus, formam, inquam, compositionis et pacis sicut in patentibus ipsius episcopi litteris super hoc editis et confectis plenius contineri prospeximus, ratam habemus pariter et acceptam et quidquid juris ratione procurationum, tam in predictis prioratibus quam in domibus premissis, habebamus, plenarie et perfecte quittavimus et remisimus in perpetuum. Quod ut ratum et notum haberetur, presentes litteras de assensu et voluntate ipsius domini episcopi fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tertio decimo, mense maio. CCCXXIV ?? 1213, mai. Manassès, évêque d’Orléans, notifie la confirmation par Guillaume de Bouzonville, chevalier, de la donation de treize sous et quatre deniers de cens à Vrigny, faite par son père Hugues de Bouzonville à Saint-Benoit de Fleury. C, p. 115, n° 197. — E, fol. 229, n° 186. — L, p. 562, d’après B, fol. 51. INDIQ.: b, fol. 324, d’après B, fol. 51. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod dilectus et fidelis noster, Willelmus de Bolunvilla, miles, in nostra presentia constitutus recognovit quod bone memorie Hugo de Bolunvilla, pater suus, ecclesie Sancti Benedicti Floriacensis tresdecim solidos et quatuor denarios censuales in parochia de Vereniaco constitutos contulit in perpetuum possidendos; memoratus autem Willelmus, patris sui donationem laudans et concedens, eidem ecclesie, pro remedio anime sue, octo denarios censuales in dicta parochia de Vereniaco constitutos in perpetuam contulit eleemosynam quiete et libere possidendos. In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigilli nostri minimine fecimus, ad petitionem prefati militis, communiri. Actum anno gratie millesimo ducentesimo tertio decimo, mense maio. CCCXXV ?? 1213, mai. Foulque, doyen, et le Chapitre de l’église d’Orléans adhèrent à l’accord conclu entre Manassès, évêque d’Orléans, d’une part, l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, d’autre part, au sujet des procurations que le dit évêque exigeait tant de l’abbaye même que des prieurés de Châteauneuf-sur-Loire, de Vitry, d’Yèvre-le-Châtel, de Saint-Aignan-le-Jaillart, et des maisons d’Yèvre-la-Ville, de Villabé, de Germigny, de Saint-Gervais et de Baudrevilliers. C, p. 122. — E, fol. 212. — K, p. 807 «ex cartulario, fol. 53». — L, p. 155, «ex cartulario, fol. 53». ?? Fulco, decanus, et universum Aurelianense capitulum, universis presentibus pariter et futuris salutem in Domino. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos formam pacis inter venerabilem patrem nostrum, Manassem, Aurelianensem episcopum, ex una parte, et carissimos in Christo viros venerabilem abbatem et conventum Beati Benedicti Floriacensis, ex altera, initam super procurationibus quas idem episcopus ab eis exigebat tum in corpore ipsius abbatie et in prioratibus de Castronovo super Ligerim, de Vitriaco, de Evera Castro et de Sancto Aniano le Gaillart, tum etiam in domibus de Evera Villa et de Villa abbatis, de Germiniaco, de Sancto Gervasio et de loco qui Baudrevillare dicitur, formam inquam pacis, sicut in patentibus ipsius episcopi litteris super hoc editis continetur ratam habemus et approbamus, et in hujus rei fidem et testimonium presentem paginam litteris annotatam sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tercio decimo, mense maio. CCCXXVI ?? 1213, novembre. Philippe, official de Sens, adjuge aux moines de Saint-Benoit de Fleury la possession de la menue dîme de la paroisse de Montereau, que Robert, curé de Montereau, prétendait lui appartenir, réservée la question de propriété. C, p. 224. — D, fol. 134 v°, d’après B, fol. 103 v°. INDIQ.: L, fol. 442, d’après B, fol. 103 v°. ?? Magister Philipus, curie Senonensis officialis, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Litigantibus in curia Senonensi monachis Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Roberto presbytero de Monsteriolo, ex alia, ex parte monachorum fuit in jure propositum quod idem presbyter spoliaverat eos duabus partibus minute decime parochie de quibus longo tempore fuerant in possessione; dictus autem presbyter, possessionem eorum inficians, ex adverso respondit se dictas duas partes decime supradicte cepisse in hoc anno, asserens et affirmans decimam illam ad se de jure pertinere, tandem, testibus hinc inde receptis, attestationibus publicatis, et rationibus allegationibusque utriusque partis auditis et plenius intellectis, de prudentum virorum consilio adjudicavimus eisdem monachis possessionem decime supradicte, salva tamen eidem presbytero questione proprietatis. Actum anno gratie millesimo ducentesimo tercio decimo, mense novembri. CCCXXVII Lorris 1214, avril. Maurice, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury reconnaissent que le seigneur Louis, fils aîné du roi, leur a concédé la maison de Chappes à charge d’y établir deux moines prêtres; ils devront, au cas où les dits moines ne s’acquitteraient pas convenablement de leur office, et à la demande du roi ou du seigneur Louis, en mettre deux autres à leur place. ORIGINAL, scellé de deux sceaux sur double queue, Arch. nat., J 461, Fondations II, n° 3. Z, Copie du XIIIe siècle, Arch. nat., JJ 31, fol. 47. INDIQ.: L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe Auguste, p. 339, n° 1486. — Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. I, p. 400, n° 1071. ?? Ego Mauricius, abbas Sancti Benedicti Floriacensis totusque conventus ejusdem loci, universis presentes litteras inspecturis salutem. Noveritis quod karissimus dominus noster dominus Ludovicus nobis de voluntate sua concessit teneudam et habendam domum de Chapes, et nos ibi debemus ponere duos monachos sacerdotes, tali modo quod si predicti monachi non continerent se ibi sicut deberent, nos, ad petitionem karissimi domini nostri illustris regis Francorum vel domini nostri domini Ludovici, monachos qui ibi morarentur removeremus et duos alios loco eorum poneremus. Quod ut firmum sit et stabile, presens scriptum sigi lorum nostrorum munimine confirmamus. Actum apud Lorriacum, anno Domini M° CC° quarto decimo, mense aprili. CCCXXVIII Bellême 1214. Foucher Quarreau, bailli en Bellêmois et en Corbonnais pour le roi, tenant en bail la terre de Thomas du Perche, notifie l’accord intervenu dans un procès débattu devant lui, en la cour du roi à Bellême, entre Bernard, fils d’Étienne du Moulin, d’une part, et Guillaume Laurent, prêtre, procureur du prieuré de la Chaise, d’autre part, au sujet de la censive du dit Étienne, Bernard renonçant à toute prétention sur la dite censive donnée en aumône à la maison de la Chaise par Emeline, mère du dit Bernard, par Jean, son fils, et Bernard lui-même, en retour de quoi le dit Bernard reçut de Guillaume deux livres dix sous. C, p. 187. — E, fol. 361. ?? Ego Folcherus Quarrelli, miles, baillivus domini regis in Belimeto et in Corboneto, terram Thomae de Pertico tunc temporis per ballum tenentis. Notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod, cum Bernardus, filius Stephani de Molendino, conveniret coram me apud Belismum in curia domini regis W. Laurentii, presbyterum, procuratorem domus de Chesa, super censiva dicti Stephani quam Emmelina, mater dicti Bernardi et Joannes, filius ejusdem Emmelinae, et idem Bernardus dederant in perpetuam eleemosinam dicte domui de Chesa, sicut dictus W. asserebat, tandem post multas altercationes inter dictum W. et dictum Bernardum, coram me fuit facta hec compositio sub hoc modo quod dictus Bernardus dicto W. recognovit quod dicta censiva de voluntate et assensu ipsius Bernardi et dicte Emmeline, matris ejus, dicte domui in perpetuam eleemosinam data fuit; et pro hac recognitione dictus Willelmus dicto Bernardo II libras X s. donavit eodem Bernardo, juramento corporaliter prestito nihilominus promittens quod in dicta censiva nihil de cetero reclamabit. In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli mei testimonio confirmavi. Actum apud Belismum in curia domini regis, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quarto decimo. CCCXXIX ?? 1215, février (n. st.) Pierre de Nemours, évêque de Paris, Barthélemy, doyen de l’église de Chartres, et B., archidiacre de l’église de Paris, adhèrent à l’accord conclu entre l’abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire et Guillaume, curé d’Oussoy, au sujet de la dîme des terres défrichées dans la paroisse d’Oussoy et de divers autres droits. C, p. 219. — D, fol. 410 v°. — E, fol. 97. INDIQ.: L, p. 442, d’après B, fol. 96 v°. — K, p. 449. ?? P., Dei gratia Parisiensis episcopus, et B., Carnotensis decanus, et B., archidiaconus Parisiensis, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Notum facimus quod, cum contentio verteretur coram nobis, autoritate apostolica judicibus delegatis, inter abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et magistrum Villelmum, presbyterum de Usseto, ex altera, super decimis novalium que erant in parochia de Usseto et super quadam decima que dicitur decima Sancti Petri, et super usagio quod petebat in nemore monachorum ad claudendum et ardendum, et super altera medietate candelarum que offeruntur in festo mortuorum, quam petebat, cum alteram habeat, in pace et sine contradictione tandem nobis mediantibus inter eos amicabilis intercessit compositio in hunc modum, quod dictus presbyter abbati et conventui omnes querelas remisit penitus et quittavit, et abbas et conventus Sancti Benedicti solvent annis singulis presbytero de Usseto duos modios frumenti et duos modios sigali, quos accipiet presbyter in eadem grangia in qua accipit mestivam suam et eodem tempore et eadem mensura; de celebratione quam denegabat presbyter monachis in capella de Curia de Marriniaco sic fiat sicut fieri consuevit. Ut igitur hujusmodi compositio perpetuis temporibus perseveret, has litteras conscribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quarto decimo, mense februario. CCCXXX ?? 1215, avril. Foulque, doyen de Sainte-Croix d’Orléans, et Guillaume de La Chapelle, bailli du roi, prononcent une sentence arbitrale déclarant que la masure de Jocier et la terre de la Ronce sont de la censive de Saint-Benoit de Fleury et que le lieu dit Bailly fait partie du fief d’Itier de Toucy. C, p. 390. — D, fol. 384, d’après B, fol. 177 v°. INDIQ.: K, p. 450. ?? Fulco, decanus Sancte Crucis Aurelianensis, et Guillelmus de Capella, domini regis baillivus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum causa verteretur inter Mauricium, abbatem, et conventum Beati Benedicti Floriacensis, ex una parte, et nobilem virum Iterium de Tociaco, ex altera, super masura Jocerii et terra pertinente ad dictam masuram et terra que Roncia dicitur, et loco qui appellatur Baalli. in nos fuit ab utraque parte compromissum, et nos, facta super premissis inquisitione diligenti per dictum nostrum diximus quod dicta masura Jocerii cum terra pertinente ad eadem masuram, et terra que dicitur Roncia sunt de censiva Beati Benedicti, et quod locus qui dicitur Baalli est de feodo predicti Yterii. Istud autem dictum nostrum pars utraque in nostra presentia approbavit. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto, mense aprili. CCCXXXI ?? 1215. Le prieur et le couvent de La Réole notifient que Pierre Delaus, moine de ce couvent, a constitué, sur la dîme qu’il a achetée de Guillaume de «Villa lata», et qui sera perçue par l’aumônier de La Réole et dépensée en faveur des pauvres, une rente annuelle d’un marc d’argent en faveur du chapitre de Saint-Benoit de Fleury, à charge de célébrer son anniversaire. C, p. 91. — E, fol. 176. INDIQ.: K, p. 449, d’après B, fol. 41. ?? Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Prior humilis omnisque conventus de Regula salutem in salutis autore. Ut verum veterana tradit autoritas quod, si quid memoriale agitur, scripti memorie commendetur. Hinc est quod universitati vestre notum facimus quod frater Petrus Dalans, monachus noster, de consensu et voluntate totius nostri capituli, super decimam, quam emerat a Guillelmo de Villa lata, instituit capitulo venerabili Sancti Benedicti Floriacensis marcham argenti unam annuatim persolvendam que debet ad refectionem fratrum dispensari, dum in ejus memoriam annuum anniversarium celebrabunt, quod illi communi et caritativo affectu, pro remedio anime sue atque parentum suorum, in perpetuum agere concesserunt. Sciendum etiam quod tota decima eleemosynarii de Regula erit in usus pauperum dispensanda, et ipse ibidem instituet singulis annis quoscumque voluerit collectores et predictam marcham persolvet tempore quo prior ejusdem domus debitum censum memorato capitulo reddere consuerit. Et ut hoc firmum et inviolabile permaneat, presentem chartam sigilli nostri caractere decrevimus roborari. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinto decimo. CCCXXXII ?? 1215. Maurice, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury concèdent à Pierre Le Dagre et à ses héritiers la terre de Coutard, moyennant le paiement au prieur de la Chaise d’une rente annuelle de quatre livres, monnaie du Perche, payable à la saint Remi et, le cas échéant, aux seigneurs de fief, de seize manceaux à titre de service d’aide, le dit Pierre ayant cédé la moitié de cette terre à ses frères. C, p. 81. — E, fol. 155. INDIQ.: K, p. 449. ?? M., Dei gratia humilis abbas monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, totusque ejusdem loci conventus Floriacensis, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino. Noverit universitas vestra nos, de totius capituli nostri assensu et voluntate, concessisse Petro le Dagre et heredibus suis terram de Coustard jure hereditario possidendam et eumdem in hominem recepisse in hunc modum, videlicet quod dictus Petrus solvet annuatim quatuor libras Perticensium priori nostro de Chesa ad festum sancti Remigii, et ipse Petrus tenebit de nobis dictam terram liberam et quietam ab omni servitio, exceptis servitiis dominorum feudi et auxiliis eorumdem, videlicet sexdecim Cenomanenses, quando fieri debebit auxilium et predictus Petrus concessit medietatem terre fratribus suis ita libere et quiete tenendam, sicut est ei a nobis concessum. Hujus autem pactionis fideliter tenende et servande fidejussores sunt Willelmus Fortin, Hebertus le Brest, Richardus Chenu. Quod ut ratum inconcussumque permaneat, sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Datum anno MCCXV. CCCXXXIII ?? 1216, janvier (n. st.). Le chapelain de Venesmes reconnaît que l’église de Châteauneuf-sur-Cher est en possession des droits payés pour le cierge pascal et la moitié des confessions pascales, et aussi que, en cas de célébration d’un office propre, le prieur doit avoir le tiers des offrandes. Une sentence est prononcée dans un débat élevé entre le chapelain et le prieur au sujet de la possession de vingt sous. C, n° 601, p. 326. ?? Noverint universi quod constitutus in presentia nostra capellanus de Venesma recognovit per sacramentum suum quod ecclesia de Castro Novo fuit in saisina de residuo cerei paschalis et de medietate paschalium confessionum; recognovit etiam quod [cum] officium proprium Deo cantatur, prior debet habere tres partes oblationum. Preterea sciendum est quod nos adjucavimus ei possessionem viginti solidorum de quibus erat questio inter eos, salvo tamen jure proprietatis, quia recognovit dictus... reddiderat eos priori ejusdem ecclesie. Actum anno Domini MCCXV, mense januario. CCCXXXIV ?? 1216, avril. Pierre, archevêque de Sens, confirme l’accord précédemment conclu en février 1215, entre le couvent de Saint-Benoit de Fleury et Guillaume, curé d’Oussoy. A, fol. 127 v°, d’après B, fol. 1?1 v°. — C, p. 122. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Petrus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, in Domino salutem. Noverint universi nos litteras venerabilis fratris P., eadem divina gratia Parisiensis episcopi, B., decani Carnotensis, et B., archidiaconi Parisiensis, sub hac forma: Petrus, etc. (ut supra n° CCCXXIX). Hanc autem compositionem sicut in predictis litteris vidimus contineri ratam et gratam habentes, eamdem sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum anno gratie 1216, mense aprili. CCCXXXV Bourges 1216, juin. L’official de Bourges déclare qu’André Le Chevalier et sa femme ont accepté par devant lui la sentence arbitrale prononcée par l’abbé de Sainte-Colombe de Sens et Jean de Courcelles, chevalier, dans le procès pendant entre lesdits André et sa femme, d’une part, l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, d’autre part, au sujet d’une voirie sise près de Châtillon-sur-Loire, et conformément à laquelle lesdits André et sa femme ont reçu desdits abbé et couvent la somme de sept livres parisis, moyennant quoi ils ont renoncé à toute prétention sur ladite voirie. D, fol. 349 v°, d’après B, fol. 166. ?? Universis presentes litteras inspecturis magister officialis curie Bituricensis salutem in Domino. Noveritis quod constituti coram nobis Andreas dictus Miles et... dicta Grossa, uxor sua, recognoverunt quod, cum inter ipsos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, contentio verteretur super viaria sita, ut dicitur, apud Castellionem supra Ligerim, juxta domum monachorum, ex una parte, et juxta domum Renaudi Camus, ex alia, et tandem in religiosum virum abbatem Sancte Columbe Senonensis et in Joannem de Corcellis, militem, super hoc a partibus compromissum fuisset, fide hinc inde prestita, quod ipsorum arbitrium servarent, dicti arbitri suum super premissis protulerunt arbitrium in hunc modum, videlicet quod dicti abbas et conventus darent dicto Andree et ejus uxori septem libras parisiensium et ita nihil juris in dicta platea de cetero per se vel per alios reclamarent sed dictis abbati et conventui remanerent in perpetuum quiete et pacifice possidenda, quod arbitrium dictus Andreas et uxor sua gratantes et liberaliter acceperunt, coram nobis per fidem prestitam promittentes quod contra de cetero non venirent et de dictis septem libris parisiensium gratum suum confessi sunt habuisse. Datum et sigillo Bituricensis curie sigillatum, anno Domini millesimo ducentesimo decimo sexto, mense junio. CCCXXXVI ?? 1216. Renaud, évêque de Chartres, concède à l’église de Saint-Benoit-sur-Loire les dîmes de cent soixante-deux arpents du bois de la dite église, sis à Sonchamp, et que Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit, Simon de Montfort, comte de Toulouse. Robert de Braine, fils aîné de Robert. comte de Dreux, ont donné, à charge de défrichement, à Hugues, écuyer du roi de France. C, p. 161. — D, fol. 56. — E, fol. 307 v°. — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 8?, fol. 34b, copie de Dom Gérou (15 janvier 765), d’après C. INDIQ.: K, p. 450. — L, p. ??4-44?, d’après B, fol. 69 v°. ?? Reginaldus, Dei gratia Carnotensis episcopus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos volumus et concedimus quod ecclesia Sancti Benedicti Floriacensis habeat et in perpetuum libere et pacifice pleno jure possideat decimas centum et sexaginta duorum arpennorum nemoris siti in balliva ejusdem ecclesie de Sonchamp, quod Bartholomeus, abbas, et conventus dicte ecclesie et nobilis vir Simon de Monteforti, comes Tolosanus, dux Narbonii, et nobilis vir Robertus de Brena, primogenitus R. comitis Drocensis, dederunt Hugoni, scutifero domini Regis Francorum, ad essartandum. In cujus rei memoriam presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum anno gratie MCCXVI. CCCXXXVII ?? 1217, janvier (n. st.). Bernard Le Chevalier et sa femme vendent au prévôt et au couvent de Saint-Benoit-du-Sault un setier de seigle, mesure de Saint-Benoit, à percevoir annuellement en la maison de sa femme, moyennant cinquante trois sous. Copie du XVIIIe siècle, d’après l’original scellé, Archives nationales, S 6905, fol. 39. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Humbertus, archipresbiter de Argentino, salutem in Domino. Noveritis quod coram nobis constitutus Bernardus dictus Miles et Emeta ejus uxor, non vi sed spontanea voluntate, recognoverunt se vendidisse in perpetuum preposito et conventu ecclesiae Sancti Benedicti Sallensis unum sextarium siliginis ad mensuram de Sancto Benedicte, annui redditus habendum et percipiendum in domo dictæ Emetae de Maycleres, pro quinquaginta tribus solidis, et dictus Bernardus, maritus, de quibus recognoverunt se gratum suum habuisse in pecunia numerata promiserunt. Datum anno Domini 1216, mense januario. Sigillatum. CCCXXXVIII ?? 1217, mars. Le trésorier de Saint-Benoit de Fleury et Jean, curé de Tracy-sur-Loire, concluent un accord par devant Foulques, doyen, et Yves, chantre de l’église d’Orléans, juges délégués par le Saint-Siège, au sujet des offrandes de l’église de Tracy: le curé prendra les offrandes des chevaliers, de leurs familiers et serviteurs jurés, des jeunes filles, des serviteurs non résidants, des forains, et même des maisonniers et paroissiens d’Arthel; il prélèvera aussi quatre pains, quatre deniers et quatre chandelles; le reste des offrandes sera divisé en deux parts dont le curé prendra l’une, la seconde étant divisée en quatre parts dont le curé aura l’une et le trésorier les trois autres; cette répartition n’ayant lieu qu’à la fête de la Toussaint, le jour et le lendemain de Noël et à l’Assomption. C, p. 250. ?? Fulco decanus et Yvo cantor Aurelianenses, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod contentio erat coram nobis autoritate apostolica inter thesaurarium Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Joannem, presbyterum de Traciaco, ex altera, super portione oblationum ecclesie de Traciaco quas predictus thesaurarius ad se et ad ecclesiam Sancti Benedicti pertinere constanter asserebat, eodem Joanne presbytero predicte ecclesie in contrarium asserente, tandem vero utraque pars, in nostra presentia constituta, in hanc formam pacis sine contradictione convenerunt quod presbyter predicte ecclesie capiet primo sibi oblationes militum et eorumdem familiarium et servientium juratorum, et puellarum, et servientum qui non tenent locum vel ignem, et transeuntium, et etiam mansionariorum et parochianorum de Arte; capiet etiam presbyter primo quatuor panes et quatuor denarios et quatuor candelas; residuum vero oblationum dividetur in duas partes, et unam capiet sacerdos, reliqua vero dividetur in quatuor partes, et tunc sacerdos capiet quartam partem, thesaurarius vero vel aliquis ex parte sua reliquas tres partes, et hoc modo fiet in festo Omnium Sanctorum et in Nativitate Domini et in crastino ejusdem Nativitatis et in Assumptione Beate Marie tantum. Hanc autem compositionem coram nobis solemniter factam, ad petitionem utriusque partis litteris fecimus commendari et sigillorum nostrorum munimine roborari, ne posset in posterum super hoc contentio oriri. Actum Aurelianis, anno gratie MCCXVI, mense martio. CCCXXXIX ?? 1217, 29 avril. Honorius III permet à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire de percevoir les dîmes des novales dans les mêmes conditions que précédemment, antérieurement au concile général. C, p. 52, n° 83, d’après l’original. — E, fol. 95 v°, n° 74. ?? Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, gratum impertientes assensum, autoritate vobis presentium indulgemus ut in terminis infra quos decimas ante generale concilium percepistis decimas novalium percipere valeatis. Nulli ergo omnino hominum, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, III kalendas maii, pontificatus nostri anno primo. CCCXL ?? 1217, août. Étienne de Sancerre, seigneur de Châtillon-sur-Loing, conclut avec l’abbé Barthélemy et le couvent de Saint-Benoît-sur-Loire un accord par lequel ils conviennent que les terres, hôtes, champarts, tailles, justices et tous autres droits à Mimérand seront communs entre eux et également partagés, la seigneurie restant indivise; le prévôt d’Étienne et celui de l’abbé echangent un serment de foi réciproque. C, n° 671, p. 357. — D, fol. 319 v°, d’après B, fol. 161, v°. — K, p. 808, d’après l’original. ?? Ego Stephanus de Sancerro, dominus Castellionis super Lupam, universis ad quos presentes litterae pervenerint, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod, cum inter me et venerabiles viros Bartholomaeum abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, super terris, hospitibus, terragiis, talliis, justitiis et omnibus aliis rebus de Mesmerant contentio diutius verteretur, tandem, bonorum virorum ducti consilio, pacem composuimus in hunc modum, ita quod praedictae terrae, hospites, terragia, tallie, justitie et omnes alie res de Mesmerant inter me et heredes meos et prefatos abbatem et conventum erant communes in omnibus et equales. Ego vero et heredes mei in omnibus rebus prenominatis percipiemus medietatem, abbas et conventus aliam sine contradictione aliqua percipiet medietatem. Ego vero et heredes mei in prefatis rebus nullum dominium sine ipsis nec ipsi sine nobis poterimus reclamare, terre autem partiri sine assensu utriusque partis non poterunt. Prepositus autem quem ibi constituemus preposito abbatis et conventus faciet fidelitatem, similiter et prepositus abbatis nostro preposito fidelitatem exhibebit. Preterea nullus terram illam colere poterit nisi in eadem terra habuerit mansionem. Ab hac autem conventione nec ego nec heredes mei nec abbas nec conventus poterimus de cetero resilire. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini M° CC° X° VII°, mense augusto. CCCXLI Bourges 1217, octobre. Étienne de Fourchaud et Jean Alenard, chapelains, Milon, chanoine de Dun-le-Roi, exécuteurs testamentaires d’Hymberge, veuve de Simon Lefèvre, et Simon, fils de la dite dame, chanoine de Dun, reconnaissent par devant maître Jean d’Osannes, lieutenant de l’official de Bourges, que celle-ci a, pour l’établissement d’une vicairie dans l’église Saint-Pierre de Châteauneuf-sur-Cher, concédé tout ce qu’elle possédait sur la dîme de Villeneuve, acquise par elle et son mari de Guillaume de Sauzai, chevalier et sur la dîme de Châteauneuf, avec le cens de son blé sur le territoire de Château-Clos, sous réserve qu’Évrard, neveu de la dite Hymberge, tiendra la dite vicairie, sa vie durant, et que Simon, fils de la dite dame, aura le dit cens et percevra les revenus de la vicairie jusqu’à sa majorité, la dite vicairie devant rester intégralement à l’église Saint-Pierre après la mort d’Evrard, à charge pour le prieur de désigner un moine qui célèbrera l’office divin à l’autel de saint Nicolas pour le repos de l’âme d’Hymberge, celle-ci ayant constitué au profit du prieur et des moines de Saint-Pierre, et sur son cens de Boissereau, une rente de cinq sous, affectée à la pitance et payable au jour de son anniversaire. C, p. 25. ?? Universis presentes litteras inspecturis, magister Joannes de Osannes, vices gerens officialis curie Bituricensis, salutem in Domino. Noveritis quod constituti in presentia nostra Stephanus de Fiscali et Joannes Alenardi, capellani, et Milo, canonicus de Duno, qui [sunt] eleemosynarii Hymberge, relicte Simonis Fabri, ut Simon clericus filius ejusdem Hymberge, canonicus de Duno, recognovit coram nobis, et dictus Simon recognoverunt quod dicta Hymberga dedit et concessit per manus ipsorum, ad quandam vicariam constituendam, pro remedio anime sue, in ecclesia Sancti Petri de Castronovo quidquid habebat in decima de Villa Nova, quam Simon maritus suus et dicta Hymberga emerunt a Villelmo de Sauzai, milite, ut dicitur, et quidquid habebat in decima Castrinovi, tam in blado quam in vino et minutis decimis, et censum bladi quod habebat in territorio Castri Claudi, ita quod Everardus, nepos dicte Hymberge, vicariam jam dictam habebit quandiu vixerit, ita quod dictus Symon, clericus, filius dicte Hymberge, habebit dictum [censum] quoad usque ad legitimam etatem pervenerit et fructus dicte vicarie percipiet. Post mortem vero dicti Evrardi, dicta vicaria remanebit ad ecclesiam Beati Petri, ita quod prior dicte ecclesie quemdam monachum constituet ad celebrandum pro anima domine Hymberge ad altare beati Nicolai. Dedit etiam in die anniversarii sui quinque solidos currentis monete, ad pitanciam, priori et monachis dicte ecclesie in perpetuum in censu suo de Buserello. Dictus vero Simon eleemosynam istam concessit et laudavit et dicte ecclesie promisit exequi, fide data, prout superius est dictum, anno Domini MCCXVII, mense octobri, pontificatus domini Raymundi. Bituricensis archiepiscopi, anno IX°. CCCXLII ?? 1217. Béatrice, comtesse de Chalon, avec le consentement de son fils Jean, atteste l’abandon fait par Nicolas dit Le Prévôt, de Perrecy, à l’abbé de Saint-Benoit de Fleury et au prieur de Perrecy, pour la somme de soixante-deux livres de dijonnais, et en réparation des dommages qu’il a causés à l’église de Perrecy, de la prévôté qu’il tenait de ladite église. C, p. 195. — E, fol. 373. ?? Ego, Beatrix, comitissa Cabilonensis, omnibus presentes litteras inspecturis, notum facimus quod Nicolaus dictus Prepositus, de Parriciaco, in presentia nostra constitutus, pro forefactis et injuriis ecclesie de Parriciaco ab eodem illatis guerpivit et quittavit abbati Sancti Benedicti Floriacensis et priori ecclesie de Parriciaco preposituram quam de eadem ecclesia tenebat et omnia ad ipsam pertinentia et quidquid juris habebat vel habere poterat in eadem prepositura, uxore et filia ejusdem hoc ipsum laudantibus, ita quod ipse vel sui in dicta prepositura nihil in posterum reclamabunt, prior vero et conventus dicte ecclesie Nicolaum prenominatum quittaverunt de omnibus injuriis et gravaminibus eis ab eodem illatis et pro quittatione quam eis fecit de prepositura prenominata, sexaginta libras et duas divionensium dederunt eidem, et quidquid jure patrimoniali tenebat eidem concesserunt pacifice possidendum. Actum, Johanne filio nostro volente, et ad preces dicti Nicolai monachi et prenominati Johannis filii nostri confirmatum sigillis et testimonio roboratum, anno gratie millesimo ducentesimo decimo septimo. CCCXLIII ?? S. d. [1217.] Association entre les abbayes de Saint-Benoit-sur-Loire et de Saint-Michel de Tonnerre. M, Bibl. nat., ms. latin 12776, p. 480 (copie de Dom Estiennot, en 1682). INDIQ.: K, fol. 458, d’après B, fol. ?08. ?? Conventio inter monasterium Sancti Benedicti super Ligerim et monasterium Sancti Michaelis de Monte haec est. Monachus Sancti Benedicti quoquo modo ad monasterium Sancti Michaelis, sive missione abbatis et conventus Sancti Benedicti sive alio modo, venerit, tantummodo non admiserit cura domo Sancti Benedicti expelli debeat, sicut unus monachorum Sancti Michaelis ubique in monasterio recipietur et quamdiu voluerit ibidem morabitur. Quod si peccatis commissis exegentibus domum amiserit Sancti Benedicti et ad monasterium Sancti Michaelis confugerit, rescito hoc ex testimoniis abbatis et conventus non habebit de cetero in monasterio illo refugium. Si autem offensa fuerit pro qua non sit cognitum, per abbatem Sancti Benedicti et conventum monachum a monasterio Sancti Benedicti debere excludi in ecclesia Sancti Michaelis moram faciet quousque per abbatem Montis Sancti Michaelis et conventum facta competenti satisfactione in eccelsiae suae gratiam redeat. Abbas autem Sancti Benedicti, cum in ecclesia Montis fuerit, omnia in conventu disponet ut abbas. Audito etiam obitu monachi Sancti Benedicti, statim pulsatis signis, vigilia celebrabitur, et festiva incrementa missa a singulis autem sacerdotibus privata dicetur et triginta panes pro eo in eleemosina dabuntur. Id ipsum de abbate Montis et de monacho et pro monacho Sancti Michaelis, Sancti Benedicti fiet in monasterio. CCCXLIV ?? 1217. Association entre le monastère de Saint-Benoit de Fleury et le monastère de Tiron. L, p. 582, d’après B, fol. 209. INDIQ.: K, p. 457, d’après l’original. ?? Reverendis in Christo patribus et amicis B., abbati, et sacro conventui Sancti Benedicti Floriacensis, frater G[aufridus] Tironensis monasterii humilis abbas, et conventus, salutem et sacre federa caritatis. Cum omnis divine pagine vigilet oculus et laboret intentio ut pre ceteris virtutibus caritas commendetur et omni auctoritatum instantia specialiter nobis insinuetur eminentia caritatis, nos, intuitu ejusdem caritatis, que omnes virtutes precellit, fratres in Christo et amicos nostros vos esse, et ut inter nos et vos perpetue et indissolubilis dilectionis fraternitas statuatur, volumus et affectuose requirimus, volumus etiam ut fratres vestri, cum ad nos venerint, sint nobiscum sicut nos in omnibus locis ut nostri similiter apud vos, et vestri apud nos et nostri apud vos tamdiu maneant quamdiu eis necesse fuerit, nisi ab abbate suo fuerint excommunicati. Audito autem abbatis vestri vel fratrum vestrorum obitu, pulsatis signis, officium et missam in conventu nostro celebrabimus et unusquisque sacerdotum nostrorum unam missam decantabit, clerici psalterium, illiterati centies dominicam orationem persolvent, et intrante quadragesima septenarium et tricenarium tam pro vestris quam pro aliis amicis et familiaribus nostris defunctis faciemus, et vos ut eadem pro nostris faciatis attentius deprecamur, quatenus per hec et alia beneficia que, Domino donante, in utraque ecclesia amodo et usque in sempiternum fient, mutuis orationibus adjuti Domini misericordiam consequamur. In hujus igitur societatis testimonium presentem chartam sigillis nostris signatam vobis proposuimus transmittendam. Actum anno gratie millesimo ducentesimo septimo decimo. CCCXLV ?? 1218. Association entre le monastère de Josaphat et celui de Saint-Benoit de Fleury. M, Bibl. nat., ms. latin 12750, p. 500, d’après B. INDIQ.: L, p. 583, d’après B, fol. 209 v°. ?? Reverendis in Christo patribus et amicis B., abbati sacroque conventui Sancti Benedicti Floriacensis, frater Garinus abbas totusque conventus ecclesie Beate Marie de Josaphat Carnotensis salutem et sacre federa charitatis. Cum omnis divine pagine, etc., ut supra in charta n° CCCXLIV, usque ad signatam vobis proposuimus transmittendam. Actum anno gratie MCCXVIII. CCCXLVI ?? 1218, août. Accord conclu entre l’abbé Barthélemy et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, et le comte de Rethel Hugues II, au sujet du bois des Ligneux, sis au finage de Saulce-au-Bois, dans le ressort de l’archevêché de Reims. ORIG., parchemin, scelle de deux sceaux de cire blanche sur double queue. Archives du Palais de Monaco, T 36. PUBL.: G. Saige et H. Lacaille, Le trésor des chartes du comté de Rethel, t. I (1902), p. 6?. ?? Bartholomeus, Dei gratia humilis abbas, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, omnibus qui presentes litteras viderint salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum inter nos ex una parte et nobilem virum comitem Registestensem ex alia super quodam nemore quod situm est juxta Salceiam in archiepiscopatu Remensi, quod etiam Ligneus appellatur, diu contentio verteretur, tandem composuimus in hunc modum, quod nos pro bono pacis dedimus et concessimus dicto comiti totum nemus quod erat in fundo terre ipsius nemoris, quando presentes littere facte sunt, ita quod extunc in quatuor annos ab eodem comite excidetur, et vendetur extunc in antea. Dictus comes et uxor ejus Felicitas et Hugo filius ejus totum nemus predictum com (sic) fondo ipsius nemoris, quemadmodum se comportat, nobis in perpetuum quittaverunt libere et asque (sic) ulla calumpnia, sine fine possidendum, ita quod nec ipsi nec eorum successores in eodem nemore vel ejus undo poterunt aliquid reclamare. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Actum anno gratie M°CC°XVIII°, mense augusto. CCCXLVII ?? 1218, août. Autre texte du même accord, émané du comte de Rethel. Copie du XVIIIe siècle. Arch. nationales, L 1002. PUBL.: Abbé J.-B.-E. Carré, Notes sur le prieuré d’Arnicourt (Sceaux, 1887, in-8°), p. 42. ?? Hugo Registentensis comes, et uxor mea Felicitas, et Hugo primogenitus noster, notum facimus omnibus tam futuris quam presentibus quod cum discordia verteretur inter nos, ex una parte, et ecclesiam Sancti Benedicti super Ligerim super quodam nemore quod situm est juxta Salciam, quod etiam Linneium vocatur, et quod erat proprium dictae ecclesiae, quamvis pravo ducti consilio adversus dictam ecclesiam diu litigaremur; tandem, pro bono pacis, ob remedium antecessorum nostrorum et successorum et nostrarum animarum, totum nemus predictum cum fundo ipsius nemoris, quemadmodum se comportat, dictae ecclesiae prorsus quittum clamavimus in perpetuum possidendum et ob voluntatem suam faciendum, ita quod nos nec successores nostri in eodem nemore neque in fundo ipsius nemoris nil reclamabimus. Caeterum sciant universi quod monachi predictae ecclesiae, termino illo quo presens carta facta fuit, nobis dederunt et concesserunt nemus illud quod tunc situm erat supra fundum, ita quod totum debuit vendi et excidi extunc in quatuor annos. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum appensionibus munivimus. Actum anno gratiae M°CC°XVIII°, mense augusto. CCCXLVIII ?? 1218. Sentence arbitrale rendue dans un différend entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, d’une part, et la mairesse de Sonchamp et ses héritiers, d’autre part, par les abbés Garin, de Josaphat, Garnier, de Saint-Jean-en-Vallée, Gilduin, de Clairefontaine, et Eudes d’Hadancourt, bailli du comte de Montfort [l’Amaury]; dans les bois de Sonchamp qui appartiennent à l’abbaye de Saint-Benoit, à chaque vente, la mairesse et ses héritiers ne pourront réclamer que le sixième denier pour le mort-bois, excepté dans les bois clos de Maupertuis où ils n’auront aucune coutume, ni le bois vif ni le mort-bois; dans les coupes de bois, ils n’auront aucune coutume, sauf que dans les bois de Saint-Benoit la mairesse pourra prendre le bois vif pour les constructions de son fief; en ce qui touche la grange de Sonchamp, la mairesse et ses héritiers abandonneront à l’abbaye les gerbes déliées, sous réserve de partager également avec l’abbé et le couvent les déchets tombés à terre; la mairesse et ses héritiers devront fournir les chariots nécessaires au transport des dîmes, et, aussi longtemps que les blés de l’abbaye resteront dans la grange, ils ne pourront y déposer ni leurs blés ni ceux d’autrui; enfin ils fourniront les vans et autres instruments nécessaires au nettoyage des grains de l’abbaye. C, p. 145. — D, fol. 47, d’après B, fol. 6. — E, fol. 276, n° 221. — Z, Copie du XV° siècle sur papier. Archives du Loiret, H 46. ?? Universis presentes litteras inspecturis, frater Garinus, Beate Marie de Josaphat, Garnerius, Sancti Johannis de Valle, et Gilduinus, de Clarofonte abbates, et Odo de Azencurte, miles et baillivus comitis Montisfortis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum inter venerabiles viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et majorissam de Suncampo et heredes ejus, ex altera, super nemoribus de Suncampo contentio verteretur, tandem pacificatum fuit inter eos coram nobis in hunc modum, quod majorissa de Suncampo et heredes ejus in nemoribus de Suncampo, que constat esse Beati Benedicti, quoties a dictis abbate et conventu fuerint vendita, non nisi sextum denarium pro mortuo nemore poterunt vindicare, exceptis haiis de Malo Pertuso, in quibus nichil juris, nullam omnino consuetudinem nec vivum nemus aut mortuum dicta majorissa aut sui heredes habebunt. Preterea, ubicunque nemora fuerint incisa, nullam prorsus consuetudinem dicta majorissa nec heredes sui habebunt nec ad pastum animalium nec ad aliud aliquid nisi eam quam alii habebunt, excepto quod in dictis nemoribus Sancti Benedicti, ad herbergandum feodum suum, quotiens opus fuerit, vivum nemus accipiet, ita tamen quod illud nemus nec dare nec vendere nec de ipso, excepto herbergagio nominato, poterit aliud facere, exceptis etiam et salvis dictis haiis de Malo Pertuso, in quibus, sicut supradictum est, nichil juris aut consuetudinis dicta majorissa nec sui heredes habebunt nec ad pastum animalium nec ad aliud aliquid. De contentione vero que inter dictos abbatem et conventum et memoratam majorissam ac heredes ejus super grangia de Suncampo vertebatur, ita fuit compositum coram nobis, quod dicta majorissa et heredes sui quittaverunt in perpetuum dictis abbati et conventui garbas deligatas in quibus jus sibi antea vindicabant, eo tamen tenore quod spillons, gaspaut et terre insimul omnes ponentur et ad minam easdem invicem equaliter partientur; quadrigas vero quotquot necessarie fuerint ad tractum decimarum, quandiu opus fuerit, dicta majorissa et ejus heredes ministrabunt, aut si ex inde pro defectueorum dampnum aliquod memoratis abbati et conventui provenerit, illud restituent prout fuerit estimatum. In dicta vero grangia quandiu bladi abbatis et conventus ibi fuerint, non poterunt suos aut alienos blados ibi ponere; insuper ad annonam dictorum abbatis et conventus mundandam omnia necessaria, scilicet vannos et baleiz, dicta majorissa et heredes ejus ministrabunt. Hoc autem memorata abbatissa et Mortherius filius ejus, fide prestita corporali, laudaverunt et concesserunt se fideliter servaturos. Nos vero, ne res solemniter acta in recidivam decidat contentionem, in testimonium hujus compositionis que, nobis presentibus, firmata fuit et utrinque recepta, ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Actum anno gratie M°CC°XVIII°. CCCXLIX ?? 1218. Renaud, seigneur de Warty (auj. Fitz-James), notifie et confirme, avec son fils Raoul, le don fait par les deux fréres Ansoud et Eudes de Giencourt au monastère de Saint-Benoit de Fleury et au prieuré de Warty d’un muid de froment et d’un muid d’avoine à prendre en leur grange d’Épineuse, à l’occasion de l’entrée en religion de leur frère Aimard. C, n° 697, p. 373, d’après l’original. ANAL.: K, fol. 463, d’après B, fol. 171 (avec la date 1228). ?? Ego Rainaldus, dominus de Varty, notum facio omnibus presentibus et futuris presentes litteras inspecturis, quod Ansoldus et Odo, frater ejus, de Giencort, quando monachaverunt Aimardum, fratrem suum, dederunt Deo et Sancto Benedicto et domui de Varty unum modium frumenti et unum modium avene in grangia de Spinosis, in perpetuum pacifice et quiete annuatim percipiendos, et, quia grangia illa ad feodum et dominium meum pertinet, ego, cum Radulfo filio meo, donum istud benigne laudavi et concessi. Et in hujus rei testimonium presentem cartam sigillo meo signavi. Actum incarnationis dominice anno 1218. CCCL Saint-Benoit-du-Sault 1218. Géraud, vicomte de Brosse, affranchit les frères Sarnes, de Beaumont, que son parent Guy de Brosse a donnés au prieure de Saint-Benoit-du-Sault pour se conformer au désir de sa mère. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 5 v°, d’après l’original scellé. ?? Ego G[eraldus], vicecomes Bruciae, notum facio tam praesentibus quam futuris quod Guido de Brucia, cognatus meus, in praesentia mea constitutus, de assensu et voluntate dominae matris suae, quitavit Deo et ecclesiae Sancti Benedicti in manu Guillelmi, tunc praepositi ejusdem ecclesiae, quicquid juris habebat in G. et P. Sarnes, fratribus, de Bellomonte, et eorumdem haeredibus. Ut autem haec quitatio rata et stabilis permaneat, ad petitionem praefati Guidonis istud manucepi, et presentem chartam sigilli mei munimine roboravi. Actum apud Sanctum Benedictum, anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo. CCCLI ?? 1218. Un nommé Pérochon, croisé, et sa femme s’étant fait donation mutuèlle de tous leurs biens, il lègue néanmoins au prévôt et au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault une rente annuelle de dix sous, dont cinq à prendre sur ses vignes de Roussines, pour la célébration de son anniversaire et celui de sa femme dans leur église. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 37 v°, d’après l’original. ?? Universis presentes litteras inspecturis, etc. Noveritis quod in presentia nostra constitutus dictus Perochonus crucesignatus legavit in puram eleemosynam Amorosae uxoris suae ad vitam ipsius Amorosae, si dicto Perochon ante ipsam mors continget, omnia bona sua mobilia et immobilia et etiam acquisita, ita tamen quod ipse legat in perpetuum proposito et conventui Sancti Benedicti Salensis quinque solidos, pro anniversario suo annuatim celebrando in ecclesia Sancti Benedicti, annuatim redditus percipiendos in domum suam, quecumque possident dictam domum, et alios quinque solidos in vineis suis sitis apud Rosines annuatim redditus percipiendos, quicumque possiderit dictas vineas, pro anniversario dictae Amorosae uxoris suae annuatim in dicta ecclesia celebrando; et dicta Amorosa dicto Perochon marito suo legavit in puram eleemosinam omnia bona sua, si tamen mors continget ante ipsum ad vitam tantummodo dicti Perochon. Datum anno Domini 1218. Sigillatum. CCCLII Latran 1218, 5 mars. Honorius III accorde des remises de peines aux fidèles qui, dans l’octave de la dédicace de l’église de Saint-Benoit-sur-Loire récemment achevée, viendront y prier. C, n° 62, p. 45. — E, n° 58, fol. 85 v°. — K, p. 452. — M. Bibl. nat., ms. latin 12739, p. 364 (copie de Dom Estiennot) INDIQ.: J. a Bosco, t I, p. 247. ?? Honorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Virtus Dei et sapientia Jhesus Christus domum sibi edificando mirabilem et decoram ut perpetua firmitate domus eadem fulciretur in fundamento seipsum primarium lapidem collocavit, ac de suo spiritu septiformi septem varias quas excidit adaptando columnas ad parietes erigendos cum sermone prophetico sæpe adduxit. Quibus caritas evangelica cum doctrina consummationis tectum apposuit. Constitutis in quatuor ejus angulis virtutibus quatuor cardinalibus eleganter ipsamque domum nihilominus vario virtutum depinxit ornatu ut ab intus omnis gloria filiae regis esset. Licet igitur unaqueque ecclesia in qua mundi salus et vera Christus hostia pro salute omnium immolatur, structuram hujusmodi edificii representet ac sicut omnes in Christo unum corpus sumus, apostolo protestante, sic diversae ecclesiae una tantum ecclesia possint dici quae praedictae domus Domini typum gerit. Decet tamen ut illas propensius honoremus quae cum ad nos nullo pertineant mediante, religionis favore, jugo cujus Domino militantes in eis submittunt humiliter colla sua propensiorem a nobis gratiam promerentur. Eapropter, dilecti in Domino filii, super eo quod nobile ac decorum ecclesiae vestrae opus ad laudem Dei et gloriosissimae Virginis Mariae et sancti Benedicti eximii confessoris honorem dicimini consummasse vobiscum in Domino congaudentes, ut celebrius fiat ejus edificatio prout eam fieri affectatis, universis seculi fidelibus qui ad ipsam ecclesiam infra suae dedicationis octabas causa devotionis et orationis accesserint, pia eis subsidia impensuri, annum unum, et in posterum anniversario ejus die, quadraginta dies de Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus potestate confisi, de injuncta sibi poenitentia relaxamus. Cum enim terribilis et venerabilis locus vester existat ob reverentiam confessoris praedicti qui monastico ordinis institutor existit forma gregis et religionis exemplum, tanto diem dedicationis ipsius majori gratia praevenire tenemur, quanto eum terribiliorem fore credimus cum ad suae sanctificationis augmentum invocabitur die illa nomen Domini super ipsum sancti quoque Jacob devotio quam in prima dedicatione habuit representabitur verbis istis: terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi domus Dei et porta celi et vocabitur aula Dei. Deinde igitur qui devote ad vestram dedicationem accesserint, Deum verum in templo suo sanctissimo rogaturi de quacumque tribulatione ad Deum clamaverint, quod fideliter postulaverint consequi mereantur et tanquam palmites verae vitis, vita vivant in saecula saeculorum. Amen. Datum Laterani, tercio nonas martii, pontificatus nostri anno secundo. CCCLIII Latran 1218, 14 mars. Honorius III accorde à l’abbé de Saint-Benoit de Fleury le pouvoir de bénir les vêtements sacerdotaux destinés à l’autel du couvent. C, n° 5, p. 2. — E, n° 5, fol. 3 v°. — L, p. 95. INDIQ.: K, fol. 450, d’après B. ?? Honorius, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Si monasterium Floriacense congruis floret titulis dignitatum, eo principalius nos dilectat quoad Sedem apostolicam specialiter noscitur pertinere quia licet decorem universalis domus Domini diligamus, illas tamen ecclesias libentius gratie prerogativa prosequimur que nos nullo respiciunt mediante. Cum igitur sicut ex parte monasterii tui fuit propositum, coram nobis abbates qui eidem monasterio pro tempore prefuerunt, ad opus altaris ipsius monasterii benedicere consueverint indumenta quod utique tu et conventus tibi commissus illos creditis apostolice sedis autoritate fecisse quanquam super hoc littere non appareant, que si fuissent, forsitan potuerunt amitti. Nos ergo, monasterium tibi commissum per effectum operis gratie specialis ex hibere volentes affectum, indumenta altaris benedicendi ad opus monasterii tui autoritate tibi presentium liberam concedimus potestatem. Datum Laterani, secundo idus martii, pontificatus nostri anno secundo. CCCLIV La Cour-Dieu mai 1218. Accord entre Guillaume, abbé, et le couvent de la Cour-Dieu, d’une part, l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, d’autre part, au sujet des maisons, des eaux et des moulins que le monastère de la Cour-Dieu possède à Fontenille et pour lesquels il payait au maire de Saint-Benoit à Tracy-sur-Loire un cens annuel de trois deniers: les abbé et couvent de la Cour-Dieu paieront annuellement à ceux de Saint-Benoit un cens de cinq sous en la fête de saint Benoit d’hiver (21 mars), les moines de Saint Benoit conservant leur justice sur les dits biens, et la pêcherie tous les vendredis dans les nasses des barrages de la Cour-Dieu. C, n° 741, p. 396. INDIQ.: L, p. 444, d’après B, fol. 181. ?? Universis presentes litteras inspecturis frater W., abbas, et conventus Curie Dei, salutem in Domino. Noveritis universi quod, cum querela verteretur inter nos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super domibus, aquis, molendinis que apud Fontanellas in suo territorio possidemus, sicut metis et fossato supradicta distinguntur et tribus nummis censualibus quos majori suo de Traveciaco reddere solebamus annuatim, tandem pacifice composuimus in hunc modum quod nos supradicta, sine contradictione, exactione et consuetudine aliqua, possidentes, dabimus eis singulis annis in festo sancti Benedicti hyemalis V solidos censuales parisiensis monete, salva eisdem in prenominatis rebus omni integre justitia sua et salvo suo angulo et salva eisdem piscatura in nassis de combris nostris omni in singulis septimanis feria sexta sicut antea hebere solebant. Predicti autem abbas et conventus Sancti Benedicti nihil poterunt facere unde impedimentum vel detrimentum aliquod nobis infra predictam censivam valeat pervenire, sicut in litteris eorumdem quas exinde habemus dinoscitur contineri. Nos vero in hujus rei testimonium et perpetuam memoriam litteras istas scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Actum in capitulo nostro, anno gratie M° CC° XVIII°, mense maio. CCCLV ?? 1218, juillet. Hervé, comte de Nevers, cède à perpétuité à l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire tous ses droits sur le tènement d’Hasnon, à charge pour l’abbé et le couvent de célébrer chaque jour une messe pour le repos de son âme et de celle de ses ancêtres. C, n° 465, p. 252. — D, fol. 525 v°, d’après B, fol. 113. — L, p. 604, d’après B, fol. 113. PUBL.: J.-B. Carré, Notes sur le prieuré d’Arnicourt (Sceaux, 1887, in-8°), p. 42. ?? Ego H[erveus], comes Nivernensis, notum facio presentibus et futuris quod, cum controversia verteretur inter me, ex una parte, et abbatem et conventum Beati Benedicti, ex altera, super tenemento de Hasnon, ego volens anime mee providere, dictis abbati et conventui quidquid juris habebam in dicto tenemento pro remedio anime mee et antecessorum meorum dedi et concessi pacifice in perpetuum possidendum, dicti vero abbas et conventus mihi pro amore Dei amicabiliter promiserunt unam missam pro Christi fidelibus ob remissionem peccatorum meorum et antecessorum meorum singulis diebus in perpetuum celebrandam. Et ut donum magis ratum et stabile permaneat presentem paginam feci, sigilli mei munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo, mense julio. CCCLVI ?? 1218, juillet. Gautier [II], seigneur de Nemours, et Marguerite, sa femme, approuvent l’échange conclu par Guy de Méréville et Élisabeth, sa femme, avec l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, de la voirie de Teillay-Saint-Benoit, que ledit Guy tenait en fief du dit Gautier, contre deux masures de Bougy, dont l’une sise au-dessous du ruisseau du Nan, à condition que les hommes des dits abbé et couvent demeurant à Bougy aient, pour leur usage et celui de leurs troupeaux, libre accès au ruisseau susnommé. C, p. 246. — D, fol. 147. INDIQ. (avec traduction): Annales de la Société historique et archéologique du Gâtinais, t. VI (1888), p. 7. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis Galterus, dominus Nemosii, et Margarita ejus uxor, salutem in Domino. Noverint universi quod nos concedimus et laudamus commutationem quam Guido de Merevilla, miles, et Elizabeth, uxor ejus, fecerunt cum abbate et conventu Sancti Benedicti Floriacensis super viaria de Telleio, quam dictus Guido a nobis tenet in feodo, cum duabus masuris de Bogiaco et eam que sita est sub aqua quae dicitur Nandus, tali conditione quod homines dictorum abbatis et conventus apud Bogiacum manentes ad usum sui et pecudum suarum liberum accessum habeant ad aquam que dicitur Nandus. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillo nostro fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo, mense julio. CCCLVII ?? 1218, 14 juillet. Lebert, doyen, Payen, sous-doyen de l’église d’Orléans, et maître Richard, chanoine de Jargeau, rendent une sentence arbitrale dans un différend entre Manassès, évêque d’Orléans, et Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, au sujet des dîmes des terres nouvellement défrichées dans les paroisses de Tigy, de Guilly, de Neuvy-en-Sullias et de toutes les autres paroisses de l’archidiaconé de Sully, dont le dit abbé a le patronat, en pertu de quoi le dit abbé percevra dans les paroisses de Tigy, de Guilly et de Neuvy toutes les dîmes de toutes les nouvales présentes et futures, et dans toutes les autres paroisses du dit archidiaconé dont le patronat lui appartient, seulement les dîmes qu’il a perçues jusqu’ici, et les dîmes des prés rendus à la culture, à moins qu’un autre eût perçu auparavant la dîme de ces prés; l’abbaye rendra à l’évêque d’Orléans, chaque année, le lendemain de la Nativité de la Vierge (9 septembre), dix muids de seigle, mesure de Jargeau, perçus en la grange de Tigy, sous peine, en cas de non paiement, de cinq sous parisis. En compensation des dîmes des novales de Tigy, le curé de cette paroisse touchera la moitié des offrandes dont l’abbaye avait la totalité. ORIG., Archives départementales du Loiret, H 48; parchemin autrefois scellé de trois sceaux sur double queue. C, p. 114. — E, fol. 225 v°. INDIQ.: L, p. 444, d’après B, fol. 50 v°. ?? Lebertus, decanus, Paganus, subdecanus Aurelianensis et magister Richardus, canocinus Jargogil[ensis], omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod, cum inter reverendum patrem ac dominum nostrum M., Aurelianensem episcopum, ex parte una, et venerabilem virum Bartholomeum, abbatem Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, controversia verteretur super novalium decimis in parrochiis de Tygiaco, de Gilliaco et de Novo Vico, et omnibus aliis parrochiis in archidiaconatu Soliacensi constitutis in quibus idem abbas jus patronatus habet, in nos compromiserunt, promittentes unusquisque videlicet pro se, sub pena viginti marcharum, quod quicquid super hoc vel propter hoc haut et bas ordinaremus ratum haberent et firmum, promittentes etiam sub eadem pena quod per litteras testimoniales tam capituli Aurelianensis quam conventus monasterii Sancti Benedicti ordinationem nostram infra octabas beate Marie Magdalene facerent approbari. Nos igitur super hujusmodi controversia habito tractatu diligenti, de bonorum virorum consilio ita ordinavimus et diximus quod abbatia Sancti Benedicti Floriacensis de cetero pacifice, quiete et integre percipiet in parrochiis de Tygiaco, de Novo Vico et de Gilliaco decimas omnes omnium novalium tam presentium quam futurorum, in ceteris vero parrochiis in archidiaconatu Soliacensi constitutis, in quibus tamen eadem abbatia habet jus patronatus, decimas omnium novalium quas ante percepit vel modo percipit de cetero percipiet pacifice, integre et quiete, decimas etiam pratorum que sunt infra fines decimationis sue constituta, ubicumque sint in prenominato archidiaconatu, si redigantur ad culturam, habebit pacifice eadem abbatia, si tamen antea de pratis illis decimam alius non habebat. Diximus autem quod abbatia Sancti Benedicti reddet in perpetuum annis singulis in crastino nativitatis Beate Virginis, episcopo Aurelianensi vel ejus mandato vel cui ipse voluerit, decem modios nove et competentis siliginis, ad mensuram Jargogil[ii], in grangia de Tygiaco percipiendos, ita quod, si die pretaxata eadem annona soluta non fuerit, quinque solidos parisiensium solvet pro damnis et expensis chareii et similiter in qualibet die in qua charreium pro blado mitteretur, si vacuum rediret, ad eandem penam abbatia teneretur. Ut autem aliqua fiat recompensatio presbytero de Tygiaco pro decimis novalium quas in parrochia sua percipiet abbatia, ut dictum est, diximus et ordinavimus quod in oblationibus altaris in quibus solebat abbatia percipere duas partes, medietatem abbatia percipiat, altera medietate penes presbyterum in perpetuum remanente. Quod ut ratum et notum permaneat, presentem paginam litteris annotatam, ad utriusque partis petitionem sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari; ego vero magister Richardus Jargogil[ensis], canonicus, quia sigillum proprium non habebam, sigillo viri venerabilis Hamerici, magistri scolarum Aurelianensium, feci pro me presentes litteras sigillari. Actum sabbato ante festum sancti Arnulphi martiris anno Domini millesimo ducentesimo octavo decimo, mense julio. CCCLVIII ?? 1218, 14 juillet. Lebert, doyen, et le chapitre de l’Église d’Orléans s’engagent à observer la sentence arbitrale consignée dans la charte précédente. C, n° 194, p. 115. — E, n° 183, fol. 226 v°. ?? Lebertus, decanus, totumque Aurelianensis ecclesie capitulum, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos compromissionem in viros venerabiles Lebertum decanum, Paganum subdecanum, et magistrum Richardum, canonicum Jargogilensem, factam a reverendo patre nostro Manasse, Aurelianensi episcopo, et viro venerabili Bartholomeo, abbate Sancti Benedicti Floriacensis, de controversia que vertebatur inter ipsos super novalium decimis in parrochiis de Tigiaco, de Gilliaco et de Noviaco et aliis parrochiis in archidiaconatu Soliacensi constitutis, in quibus idem abbas jus patronatus habet, ratam habemus et acceptam, dictum et ordinationem premissorum decani, subdecani et magistri Richardi sub testimonio presentium approbantes sicut in eorumdem litteris prospeximus contineri, quarum tenor talis est. Lebertus decanus etc., ut in precedenti charta n° CCCLVII de verbo ad verbum. CCCLIX ?? 1218, 14 juillet. Manassès, évêque d’Orléans, promet d’observer la sentence arbitrale qui précède. C, n° 195, p. 115. — E, n° 184, fol. 228. INDIQ.: L, p. 144, d’après B, fol. 51. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod super controversia que vertebatur inter nos et venerabiles viros Bartholomeum abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis super decimis novalium in parrochiis de Tigiaco, de Gilliaco et de Noviaco et in omnibus aliis parrochiis in archidiaconatu Soliacensi constitutis in quibus jus habent patronatus, in dilectos filios Lebertum decanum, Paganum subdecanum Aurelianenses, et magistrum Richardum, canonicum Jargogilensem, compromisimus sub pena viginti marcharum quod quidquid super hoc vel propter hoc haut et bas ordinabunt, ratum habebimus et firmum; promittentes etiam sub eadem pena per litteras testimoniales dilectorum filiorum capituli Aurelianensis ordinationem eorum infra octavas beate Marie Magdalene faciemus approbari. Datum sabbato ante festum sancti Arnulphi anno Domini millesimo ducentesimo octavo decimo, mense julio. CCCLX ?? 1218, août. Hugues, comte de Rethel, Félicité, sa femme, et Hugues, leur fils aîné, renoncent en faveur de l’église de Saint-Benoit-sur-Loire à leurs prétentions sur le bois des Ligneux, sis près de Saulce-aux-Bois, et lui en abandonnent la propriété, les moines de Saint-Benoit leur concédant la coupe et la vente du bois pendant quatre ans. C, n° 498, p. 268. PUBL.: J.-B. Carré, Notes sur le prieuré d’Arnicourt, p. 42. ?? Ego Hugo, Regitestensis comes, et uxor mea Felicitas et Hugo, primogenitus noster, notum facimus omnibus tam futuris quam presentibus quod, cum discordia verteretur inter nos, ex una parte, et ecclesiam Sancti Benedicti super Ligerim, super quodam nemore quod situm est juxta Salciam, quod etiam Linneium vocatur, et quod erat proprium predicte ecclesie, quamvis pravo ducti consilio adversus dictam ecclesiam diu litigaremur, tandem pro bono pacis, ob remedium antecessorum nostrorum et successorum et nostrarum animarum, totum nemus predictum cum fundo ipsius nemoris, quemadmodum se comportat, dicte ecclesie prorsus quittum clamavimus in perpetuum possidendum et ob voluntatem suam faciendum, ita quod nos nec successores nostri in eodem nemore neque in fundo ipsius nemoris nil reclamabimus, ceterum sciant universi quod monachi prefate ecclesie, termino illo quo carta presens facta fuit, nobis dederunt et concesserunt nemus illud quod tunc situm erat supra fundum ita quod totum debuit vendi et excidi ex tunc in quatuor annos. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum appensionibus communivimus. Actum anno gratie M° CC° XVIII°, mense augusto. CCCLXI ?? 1218, août. Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire concluent un accord avec le comte de Rethel au sujet du bois des Ligneux près de Saulce-aux-Bois; contre partie de la charte précédente. ORIG.: Archives du Palais de Monaco, Trésor des chartes du comté de Rethel, parchemin scellé du sceau de l’abbé et de celui du couvent, sur double queue. Z, Bibl. nat., nouv. acq. françaises 6366. INDIQ.: L. Delisle. Notice sur le cartulaire du comté de Rethel, dans l’Annuaire-Bulletin de la Société de l’histoire de France, 1867, 2e partie, p. 16. PUBL.: G. Saige et H. Lacaille, Trésor des chartes du comté de Rethel, t. I, p. 68, d’après l’original. ?? Bartholomeus, Dei gratia humilis abbas, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, omnibus qui presentes litteras viderint salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum inter nos, ex una parte, et nobilem virum comitem Registestensem, ex alia, super quodam nemore quod situm est justa Salciam, in archiepiscopatu Remensi, quod etiam Ligneus appellatur, diu contentio verteretur, tandem composuimus in hoc modum quod nos, pro bono pacis, dedimus et concessimus dicto comiti totum nemus quod erat in fundo terre ipsius nemoris quando presentes littere facte sunt, ita quod ex tunc in quatuor annos ab eodem comite excidetur et vendetur ex tunc in antea. Dictus comes et uxor ejus Felicitas et Hugo filius ejus totum nemus predictum com fondo ipsius nemoris quemadmodum se comportat, nobis in perpetuum quittaverunt libere et asque ulla calumpnia sine fine possidendum, ita quod nec ipsi nec eorum successores in eodem nemore vel ejus fundo poterunt aliquid reclamare. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam. Actum anno gratie M° CC° XVIII°, mense augusto. CCCLXII ?? 1218, septembre. Guillaume, évêque d’Auxerre notifie la donation en perpétuelle aumône faite par Thibaud, prêtre de Gien, au prieuré de Gien-le-Vieil, d’une vigne appelée Giraudette au dessus du marchais de la comtesse, avec réserve de l’usufruit par ledit Thibaud. C, n° 757, p. 404. — Z. Bibl. nat., coll. Moreau, t. 124, p. 58 (copie de Dom Gérou, de 1764). ?? Villelmus, Dei gratia Autissiodorensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi quod Theobaudus, presbyter de Giemo, coram nobis constitutus, donavit in perpetuam eleemosynam prioratui de Giemo Veteri quamdam vineam, que vocatur Giraudeta, super marchesium comitisse sitam, ita tamen quod ubicunque sive in seculo sive in religione extiterit, quamdiu vixerit tenebit eamdem, ipso vero sublato de medio dicta vinea ad ipsum prioratum sine contradictione aliqua libere revertetur. In cujus rei memoriam et testimonium presentem cartam, ad petitionem ipsius presbyteri, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gratie M° CC° XVIII°, mense septembri. CCCLXIII ?? 1218, octobre. Guy de Meréville et Élisabeth, sa femme, donnent à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire leur voirie de Teillay-Saint-Benoit, qu’ils tenaient de Gautier de Nemours, en échan ge de deux masures à Bougy, l’une sise entre les fossés de la motte seigneuriale et le chemin menant au bois, l’autre attenant à celle-ci, de l’autre côté du chemin, avec la noue sous le ruisseau du Nan, à condition que les hommes de Saint-Benoit demeurant à Bougy aient pour leur usage et celui de leurs troupeaux libre accès au dit ruisseau, pour quoi les dits Guy et Élisabeth mettront à leur disposition un chemin assez large pour le passage simultané de deux charrettes. C, n° 445, p. 246. — D, fol. 149, d’après B, fol. 114 bis v°, n° 481. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis Guido de Merevilla et Elizabeth, uxor ejus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos dedimus in excambio abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis viariam nostram de Telleio cum pertinentiis suis in perpetuum possidendam, quam tenebamus de domino Galterio de Nemosio, pro duabus masuris apud Bogiacum sitis, quarum una protenditur a fossatis mote nostre usque ad viam versus nemus et altera que illi conjungitur, tantum via interposita, cum noa que sita est sub aqua que dicitur Nandus, que dicti abbas et conventus dederunt nobis similiter in perpetuum possidenda in escambio supradicte viarie, tali conditione quod homines dictorum abbatis et conventus apud Bogiacum manentes ad usum sui et pecudum suarum liberum accessum habebunt ad aquam que dicitur Nandus, et ad hoc prestabimus eis viam latam ad duas quadrigas sibi invicem obvientes inter vineam et terram Stephani..., salvis dictis abbatis et conventui decimis dictarum masurarum. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillo meo feci roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo, mense octobri. CCCLXIV ?? 1219. Béatrice, dame de Montaigu et de Saint-Fargeau, reconnaît tenir les coutumes de Villiers-Saint-Benoit telles qu’elles sont déterminées dans les lettres de feu son mari Itier de Toucy. C, n° 459, p. 250. — D, fol. 526, d’après B, fol. 163 r°, n° 471. ?? Ego B., Montis acuti et Sancti Ferreoli domina, notum facio presentibus et futuris me tenere bona fide usus et consuetudines ville que dicitur Villers Sancti Benedicti, prout continetur in litteris domini Iterii de Tociaco, quondam viri mei, sicut melius potest intelligi ad utilitatem dicte ville. Hoc autem, sacramento interposito, milites mei dominus Humbaldus de la Quodre et dominus Nargotus Rafars, in animam meam juraverunt, et ut firmius habeatur sigillum meum presentibus apposui in testimonium veritatis. Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono. CCCLXV ?? 1219, janvier (n. st.). Manassès, évêque d’Orléans, notifie l’abandon que Jean de Tracy-sur-Loire, chevalier, a fait aux abbé et couvent de Saint-Benoit-sur-Loire du fief que, du chef de feue sa femme Élisabeth, il tenait du dit abbé, savoir la garde du cellier de Saint-Benoit, pour laquelle il recevait cinq muids de seigle, et chaque jour une prébende et chaque dimanche deux deniers; en retour de quoi le dit abbé a concédé au dit Jean et à ses hoirs deux arpents de vigne dans le clos de Saint-André à Darvoy, et, après la mort de Renaud Marescot, chanoine de Jargeau, les vignes que celui-ci tenait de Saint-Benoit dans un clos à Jargeau. C, n° 422, p. 238. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod, constitutis in presentia nostra venerabili viro abbate Sancti Benedicti Floriacensis et Joanne de Traveciaco, milite, feodum quod idem Joannes habebat in abbatia Sancti Benedicti et a predicto abbate tenebat, videlicet balliam et custodiam cellarii Sancti Benedicti, pro que dictus Joannes quinque modios siliginis in ipsa abbatia, necnon et diebus singulis prebendam unius monachi et insuper singulis dominicis duos denarios solebat percipere, ipsi abbati et conventui Sancti Benedicti, per interpositionem fidei corporalis in manu nostra prestite quittavit in perpetuum, defuncta Elizabeth quondam uxore dicti Joannis, de cujus maritagio movebat feodum supradictum, et Reginaldo filio eorumdem huic quittationi fide media favorem adhibentibus et consensum, memoratus abbas in recompensationem hujus quittationis duo arpenta vinearum in clauso Sancti Andree apud Darveyum sitarum necnon et vineas illas quas dilectus filius Reginaldus Marescos, Jargolii canonicus ab ipso abbate Sancti Benedicti et conventu ad vitam tenebat apud Jargolium in clauso de Chapetes constitutas post ipsius Reginaldi decessum supradicto Joanni assignavit et concessit sibi et heredibus suis quiete et libere perpetuo possidendas. Quod ut ratum et notum permaneret presentes litteras ad supradictorum petitionem fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno gratie M° CC° XVIII°, mense januario. CCCLXVI ?? 1219, mars (n. st.). Arnaud Le Bouteiller, chevalier, approuve avec son fils l’aumône faite à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire et à Notre-Dame de Châteauneuf par Évrard «de Rucia». C, n° 617, p. 332. — M, Bibl. nat., ms. latin 12739, p. 519 (copie de Dom Estiennot). ?? Ego Hernaudus Buticularius, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod eleemosinam quam Aurardus de Rucia dedit Beato Benedicto et Beatae Mariae de Castronovo, quae de feodo meo erat, quitto, laudo et concedo, et Hernaudus filius meus similiter quittavit, laudavit et concessit in perpetuum possidendum eisdem et habendum. Quod ut ratum sit, praesentem paginam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno M° CC° XVIII°, mense martio. CCCLXVII ?? 1219, mai. Conformément au canon du Concile général décidant l’attribution aux prêtres des églises paroissiales d’une portion congrue sur les oblations et les dîmes appartenant à leur église, Manassès, évêque d’Orléans, arrête, avec l’assentiment de Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, que le curé de l’église de Bouzonville-en-Beauce, dont l’abbé de Saint-Benoit a le patronat, et ses successeurs percevront deux parts des oblations faites à l’autel aux jours de la Toussaint, de Noël et de la Purification de la Vierge, de Pâques et de la Pentecôte; deux parts des menues dîmes de sa paroisse que lesdits abbé et moine percevaient jusqu’ici; la moitié de la dîme du vin de sa paroisse jusqu’ici perçue toute entière par lesdits abbé et moine; que le curé de Bouzonville et ses successeurs ne paieront pas la dîme sur leur vigne sise dans la censive de Saint-Benoit; et, enfin, qu’ils prendront annuellement deux muids et demi de froment et autant d’orge dans la grange des moines à Bouzonville. C, n° 799, p. 436. — D, fol. 403, d’après B, fol. 197 v°, n° 848. — L, p. 445, d’après B, fol. 197 v°. — N, Bibl. nat., collection Moreau, vol. 125, p. 194; copie par Dom Gérou d’après C. INDIQ.: K, p. 459, d’après B, fol. 197 v°. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Attendentes quod in generali concilio deliberatione provida sit statutum ut presbiteris parochalium ecclesiarum deputatis de proventibus oblationum et decimarum ad ecclesias ipsas pertinentibus portio sufficiens assignetur, de voluntate et assensu venerabilis viri Bartholomei, abbatis Sancti Benedicti Floriacensis, qui in ecclesia de Bolunvilla jus patronatus habere dinoscitur auctoritate ejusdem concilii presbitero ipsius ecclesie, in augmentationem sui redditus, diximus assignandum quod duas partes oblationem ad altare suum provenientium in quibusdam diebus solemnibus, videlicet in solemnitate Omnium Sanctorum et in Natale Domini et in Purificatione beate Marie et in diebus Pasche et Pentecostes; duas partes minutarum decimarum sue parochie, quas abbas et monachi supradicti Sancti Benedicti solebant percipere, necnon et medietatem decime vini totius sue parochie quam antea totaliter consueverunt percipere abbas et monachi supradicti, tam idem presbiter de Bolunvilla quam ejus successores presbiteri percipiant in perpetuum et possideant, nec de vinea ad presbiterum ipsius ecclesie pertinenti, que sita est in censiva Sancti Benedicti, decimam solvet presbiter supradictus vel ipsius successores. Insuper memoratus sacerdos et ejus successores presbiteri duos modios frumenti et dimidium et totidem ordei in grangia de Bolunvilla abbatis et monachorum Sancti Benedicti percipient annuatim. Hec autem que superius sunt expressa, salvis proventibus et redditibus aliis quas prius presbiter de Bolunvilla nomine ecclesie sue possidebat, presbiter ejusdem ecclesie, auctoritate concilii, ordinavimus ac statuimus in perpetuum adherere. Quod ut ratum et notum permaneat presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo nono decimo, mense maio. CCCLXVIII ?? 1219, septembre. Les prieurs de Saint-Martin-des-Champs et de Saint-Victor, le doyen de Saint-Marcel de Paris, établis par le pape conservateurs des dîmes de certaines novales par lui concédées à l’eglise de Saint-Benoit-sur-Loire, approuvent l’accord suivant, conclu en leur présence entre l’abbé de Saint-Benoit et le curé de Chalette: le dit curé a donné à ferme à la dite église de Saint-Benoit, pour deux setiers de blé de mars, la dîme qu’il percevait sur le champ de Malvoisine près de la maison de Geoffroy Randon et sur le champ de Martin d’Aigrefin, dit Le Clos, sis près de Montargis, rendables annuellement au dit curé à la Saint-Remi en la grange des moines; toutes les autres grosses dîmes seront portées en la même grange et partagées entre le curé et ses successeurs; le transport des dîmes restera aux dits moines, celui qui a charge de les transporter s’engageant vis-à-vis du curé à ne pas lui faire de tort; les batteurs de blé seront choisis par le curé d’accord avec les moines. En outre, le dit curé aura la moitié du fourrage, de l’étrain et des pailles. C, n° 293, p. 177. — E, n° 276, fol. 336. ?? Sancti Martini de Campis et Sancti Victoris priores, et decanus Sancti Marcelli Parisiensis, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod, cum a domino papa dati essemus executores et conservatores super decimis quorumdam novalium ecclesie Beati Benedicti Floriacensis ab eodem concessis, tandem, abbate et conventu Sancti Benedicti ex una parte et presbytero de Cataletta, qui se dicte concessioni opponere videbatur, ex altera, in nostra presentia constitutis, de utriusque partis assensu ita fuit compositum coram nobis: dictus presbyter de Cataletta qui se dicte concessione opponere videbatur, in perpetuum ad firmam pro duobus sextariis tramesii, dicte ecclesie Sancti Benedicti quamdam decimam quam percipere solebat in campo Male Vicine qui est juxta domum Gaufredi Randuni et in campo Martini de Acri fame qui dicitur Clausus juxta Montem Argi situs. Reddentur autem duo predicta sextaria dicto presbytero et ejus successoribus singulis annis infra festum sancti Remigii in grangia monachorum; alie vero decime magne omnes, tam veteres quam nove, ubicunque fuerint, venient ad dictam grangiam monachorum et inter monachos et presbyterum suosque successores equaliter dividentur; tractus vero dictarum decimarum, cum his que ad ipsum tractum pertinent sicut solet antiquitus, dictis monachis libere remanebit, ita quod tractor decimarum faciet fidelitatem presbytero singulis annis de indempnitate et ex equo ponent ibi trituratores tam presbyter quam monachi memorati. Adjunctum est etiam quod dictus presbyter in farragine straminis videlicet et palearum medietatem habebit, et his que supra diximus contentus, nihil contra dictos monachos amplius super premissis poterit reclamare. Huic autem compositioni coram nobis facte et in scriptum redacte assensum nostrum prebuimus et eamdem sigillorum nostrorum impressione probavimus et roboravimus, retinentes nobis jurisdictionem de utriusque partis assensu in illos qui a dicta compositione vellent aliquo modo resilire. Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo nono, mense septembri. CCCLXIX ?? 1219, septembre. Les prieurs de Saint-Martin-des-Champs et de Saint-Victor, et le doyen de Saint-Marcel de Paris, établis par le pape conservateurs de l’indult accordé à l’église de Saint-Benoit-sur-Loire au sujet des dîmes des novales, défendent au curé de Sonchamp de se prévaloir contre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de lettres apostoliques obtenues par lui et adressées au doyen de Chartres et les juges délégués dans le procès entre lui et les dits abbé et couvent au sujet des dîmes des novales dans sa paroisse. C, n° 579, p. 315. — D, fol. 254, d’après B, fol. 145, n° 605. ?? Sancti Martinii de Campis et Sancti Victoris priores, et decanus Sancti Marcelli Parisiensis, a domino papa conservatores et executores deputati super indulgentiam novalium concessa[m] ecclesie Sancti Benedicti Floriacensis, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noveritis quod Fulco, presbyter de Suncampo, constitutus in jure coram nobis pro causa que vertebatur inter abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et ipsum, ex altera, protestatus est se nolle uti litteris impetratis ad judices Carnotenses, scilicet decanum et cumjudices suos super causa novalium in sua parochia constitutorum contra eumdem abbatem et conventum, quia dicte littere non valebant eo quod, cum essent posteriores, de indulgentia concessa abbati et conventui nullam facerent mentionem. Cum autem contra predictam indulgentiam nihil ab ipso, coram nobis bis in hac causa convento, fuisset propositum inhibuimus ei auctoritate conservationis et executionis nobis mandate ne dictum abbatem et conventum super decimis novalium contra tenorem indulgentie a domino papa Honorio sibi collate de cetero molestaret. Quod ut ratum habeatur, sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono, mense septembri. CCCLXX ?? 1219, avant novembre. Payen de Saint-Benoit et Simon de La Ruelle, chevaliers, après compromis entre leurs mains par l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, d’une part, et Denis Lechevalier, maire de Montereau, d’autre part, avec l’assentiment d’Alice, femme de Denis, et d’Osanne, mère de la dite Alice, du chef desquelles venait la bailie de Montereau, dans un procès débattu devant Guillaume Menier et Hugues Le Breton, baillis royaux, entre les dits abbé et couvent et Denis, au sujet des droits du dit Denis dans la dite bailie, prononcent après enquête et sur le témoignage de Benoit et Renier, maires, leur sentence arbitrale. C, n° 747, p. 399. — D, fol. 384 v°, d’après B, fol. 182, n° 781. — K, p. 808, «ex autographo». ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Paganus de Sancto Benedicto et Simon de Ruella, milites, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod, cum inter venerabiles viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Dionysium Militem, majorem de Mosterello, ex altera, coram discretis viris Willelmo Menerii et Hugone Breton, domini regis ballivis, auctoritate domini regis super his que ad ballivam dicti majoris de Mosterello pertinent et super jure quod dictus major in eadem balliva debet habere controversia verteretur, tandem, de bonorum virorum consilio, ambe partes super hac tota controversia inter se mota in nos, ut placuit, compromiserunt, concedentes et sacramento prestito promittentes quod quicquid nos super premissis haut et bas ordinaremus, secundum inquisitionem a nobis fideliter factam, ratum se habituros, Aalez uxore et Osanna matre uxoris dicti Dionysii Militis ex quarum parte dicta balliva movebat, favorem huic compromissioni prebentibus et assensum; nos vero, pro bono pacis supradictarum partium, compromissionem in nos factam recipientes, super hac prenominata controversia veritatem diligenter in quantum potuimus per testimonium bonorum virorum juratorum inquisivimus sub hac forma: Benedictus et Renerius majores, jurati, dixerunt quod clamores de balliva de Mosterello sunt domini abbatis; dixerunt etiam quod major de Mosterello debet ponere tres mestivarios in granchia et illi tenentur facere fidelitatem domino abbati vel mandato ipsius; idem major debet percipere in granchia illa octo minas sigali ad mensuram Lorriaci et quicquid rastrum vel li balés possunt trahere per fidelitatem mestivorum, et medietatem de exclusis, et minuta stramina, et nichil amplius potest capere in dicta granchia. Predictus major debet reddere annuatim sex solidos ad cooperiendam granchiam. Quando dominus abbas vult rumpere stagna in balliva, debet submonere majorem, et major debet illa rumpere, et post piscationem domini abbatis dictus major in habendis piscibus nullam habet consuetudinem. Calceia autem debet rumpi et reparari de expensis abbatis. In omnibus nemoribus de balliva sua habet major custodiam suam, et, si forisfactum ibi invenerit, ferramentum est suum, emenda est domni abbatis; in dictis nemoribus nichil amplius habet, exceptis nemoribus de Ocrea et de Cathena in quibus capit nemus mortuum ad calefaciendum se et nemus vivum ad facienda herbergagia; si autem examen apum inventum fuerit in nemoribus mortuis, medietas erit majoris, altera illius qui apes illas invenerit; si vero in nemoribus vivis fuerit repertum, major medietatem reservabit domino abbati, aliam habebit inventor. Decima lini et cannabi est majoris et presbyteri; pro parte sua debet major solvere annuatim domino abbati XVIII denarios censuales dominica ante Ramos palmarum. In nuptiis nichil habet de consuetudine. In rebus inventis in balliva sua nichil habet, exceptis his que percipit in apibus, ut supra diximus. In porcis occisis..... Pro forisfacto vinearum habet medietatem dominus abbas, aliam custos vinearum; in medietate domini abbatis major nichil capit preter armum; in parte vinearii nichil habet. Medietatem habet in festuagio. Serviens majoris debet ire ad numerandas gerbas cum serviente abbatis si ab ipso fuerit vocatus nec potest ire per se, et si serviens majoris ire voluerit cum serviente abbatis, non debet eum prohibere serviens abbatis quin ille non eat cum suis expensis. Major nulla placita potest tenere ante se, ad mandatum domini abbatis debet reddere et recredere quicquid tenebit et submonere homines coram domino abbate quotiens dominus abbas jusserit; omnes submonitiones ad majorem pertinent, excepto quod dominus abbas vel prepositus de Curte Matriniaci possunt quemlibet de balliva si eum presentem invenerint submonere. Omnes corvee sunt domini abbatis preter unam que est majoris. Nullam masuram potest major habere sine voluntate abbatis. Medietatem rasturarum de oblitis habet major in balliva sua. In omnibus mercetis, in quibus dominus abbas ventas habet vel laudationem, major percipit sextarium vini non de viliori nec de cariori. In festo Omnium Sanctorum, Natalis Domini, in Purificatione beate Marie Virginis debet recipere oblationes in ecclesia de Mosterello, et in singulis festivitatibus debet capere in parte oblationum domini abbatis tres denarios pro carnibus cum duobus panibus et duabus candelis et dimidium sextarium vini non de viliori nec de cariori. In receptione agnorum in Pascha habet unum agnum; in receptione lanarum in festo sancti Joannis Baptiste habet major tres denarios pro carnibus, duos denarios pro panibus, duos denarios pro candelis, dimidium vini sexterium non de viliori nec de cariori. Major debet instituere custodes vinearum et accipere fidelitatem ab eis, astantibus viri de balliva quorum sunt vinee, quod ipsi bona fide conservabunt domini abbatis jus et hominum de balliva. Nos vero, sicut ex testimonio Benedicti et Renerii majorum veritatem cognovimus, dictum nostrum pronuntiamus et in perpetuum firmum et stabile tenendum a partibus precipimus. Quod ut ratum et in posterum et inconcussum habeatur, presentes litteras scribi et sigillis presentibus fecimus communiri. Et quia dictus Simon de Ruella, miles, sigillum non habebat, ego Stephanus de Altovillari, domini regis ballivus, ad instantiam dicti Simonis et petitionem utriusque partis, sigillum meum presentibus litteris apposui. Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono. CCCLXXI ?? 1219, novembre. Guillaume Menier, bailli du roi, confirme la précédente sentence arbitrale rendue par Payen de Saint-Benoit et Simon de La Ruelle dans le procès débattu devant lui entre l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire et Denis Lechevalier, maire de Montereau, sur la bailie dudit Montereau. C, n° 748, p. 400. — D, fol. 438 v°, d’après B, fol. 201 v°, n° 859. ?? Willelmus Menerii, domini regis ballivus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum inter venerabiles abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Dionysium Militem, majorem de Mosterello, ex altera, coram nobis auctoritate domini regis super his que ad ballivam dicti majoris de Mosterello pertinent et super jure quod dictus major in eadem balliva debet habere controversia verteretur, tandem de bonorum virorum consilio ambe partes super hac tota controversia inter se mota compromiserunt in discretos viros, scilicet Paganum de Sancto Benedicto et Simonem de Ruella, milites, concedentes et sacramento prestito promittentes quod quicquid dictus Paganus et Simon milites super premissis haut et bas ordinarent secundum inquisitionem ab eis fideliter factam, ratum se habituros, Aalez uxore et Osanna matre uxoris dicti Dionysii militis, ex quarum parte dicta balliva movebat, favorem huic compromissioni prebentibus et assensum, dicti vero Paganus et Simon milites veritate super prenominata controversia diligenter inquisita et cognita, bonorum virorum juratorum super premissis testimonium nobis obtulerunt sub hac forma: Benedictus et Renerius, majores etc., ut supra in charta n° CCCLXX usque ad verba Nos vero, inquisitionem supradictorum Pagani et Simonis militum et dictum ipsorum, sicut ex testimonio Benedicti et Renerii majorum apponere dignoscitur ad petitionem et voluntatem utriusque partis, confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno gratie millesimo ducentesimo non decimo, mense novembri. CCCLXXII ?? 1219, novembre. Hugues Le Breton, chevalier, bailli du roi, confirme la même sentence arbitrale. C, n° 378, p. 219. — E, n° 339, fol. 410. ?? Hugo Brito, miles, domini regis baillivus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem. Noverit universitas vestra quod, cum inter venerabiles abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Dionysium Militem, majorem de Mosterello, ex altera, coram domino Willelmus Menerii et nobis auctoritate etc., ut supra in charta n° CCCLXX, usque ad verba super prenominata controversia diligenter inquisita et cognita, Benedicti et Renerii, majorum, juratorum, super premissis testimonium domino Willelmo et nobis obtulerunt sicut in litteris domini Willelmi verbo ad verbum continetur. Nos vero inquisitionem supradictorum Pagani et Simonis militum et dictum ipsorum, sicut ex testimonio Benedicti et Renerii, majorum, apparere dignoscitur, ad petitionem et voluntatem utriusque partis confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno gratie millesimo ducentesimo nono decimo, mense novembri. CCCLXXIII ?? 1220. Giraud, vicomte de Brosse, interdit à quiconque, dans la terre du prieuré de Saint-Benoit-du-Sault et dans celle des pauvres de l’Hôtel-Dieu de Montmorillon, de réclamer désormais aux hommes des dites terres une redevance sur les récoltes, et concède qu’en cas d’infraction à cette défense le prévôt de Saint-Benoit ou les frères de l’Hôtel-Dieu de Montmorillon porteraient plainte à Giraud qui, dans la quinzaine, ferait amender intégralement le dommage; pareille procédure étant suivie à l’égard de ceux qui feraient violence aux dits hommes, et lui-même se soumettant à la juridiction de l’archevêque de Bourges au cas où il contreviendrait à cette décision. C, n° 266, p. 162. — D, fol. 57 v°, d’après B, fol. 69. — E, n° 253, fol. 309. — T, Copie du XVIIIe siècle, Archives nationales, S 6905, fol. 5 v°. ?? Noverint universi praesentes pariter et futuri quod ego Giraudus, vicecomes Bruciae, Dei amore et pietatis intuitu, fide interposita, fideliter concessi quod in terra Sancti Benedicti vel in terra pauperum Domus Dei de Monte Morilii nullus de caetero mestivabit, nec in aliqua occasione mestivam ab hominibus praedictarum terrarum petet, et si forte aliquis petierit, a quocumque modo acceperit vel questam fecerit, si super hoc praepositus Sancti Benedicti vel fratres Domus Dei Monte Morilii vel aliquis ex parte ipsorum ad me quaerelam detulerit, infra quindenam per fidem plangentis sine aliqua probatione faciam in integrum emendari. Si vero ille qui avenas meas submoverit, vim in aliquo inferre praesumpserit hominibus praedictarum terrarum, ego similiter sicut de aliis infra quindenam in integrum faciam emendari. Ut autem hujusmodi concessio firmiter habeatur et inviolabiliter perpetuo conservetur, id, fide corporali praestita, firmiter concessi et haeredes meos ad idem in perpetuum obligavi et presentem chartam sigilli mei munimine robiravi, et ad majorem securitatem volui et concessi. Quod si istud non observarem, dominus archiepiscopus Bituricensis me et totam terram meam supponat interdicto, donec praedictis praeposito Sancti Benedicti et fratribus Domus Dei de Monte Morilii satisfaciat et plenius emendetur. Actum anno gratiae millesimo ducentesimo vigesimo. CCCLXXIV Viterbe 1220, 7 mars. Honorius III mande à l’abbé de Saint-Benoit et à Alard, chanoine de Saint-Aignan d’Orléans, que si l’évêque d’Orléans a négligé d’assigner dans son église une prébende à Henri, chanoine de la basilique du Prince des apôtres, fils de Jean de Saint-Eustache, ils le fassent recevoir chanoine par autorité du Saint-Siège. PUBL.: Horoy, Medii ævi Biblioteca patristica seu Patrologia, series prima, t. III (1879), col. 400 (d’après les manuscrits de La Porte du Theil). INDIQ.: Pressutti, Regesta Honorii Papæ III, t. I (1888), n° 2353. ?? Honorius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri dilectis filiis B., abbati Sancti Benedicti Floriacensis, Aurelianensis diocesis, et Alardo, canonino Sancti Aniani Aurelianensis, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabili fratri nostro... episcopo Aurelianensi olim dedisse recolimus in preceptis ut dilecto filio Henrico, Basilicae principis apostolorum canonico, nato nobilis viri Johannis de Sancto Eustachio, qui sibi et ecclesie sue potest existere fructuosus in multis, prebendam, si qua in Aurelianensi ecclesia tunc vacaret, ob reverentiam apostolice Sedis et nostram conferret, et collatam liberaliter assignaret, alioquin donationem prebende tunc proximo in eadem ecclesia vacature persone idonee conferendam, nostre donationi servantes, denuntiavimus irritum et inane, si quid contra foret qumodolibet attentatum. Cum igitur medio tempore prebenda, si qua vacasse in memorata ecclesia dignoscatur, sicut nostris auribus est relatum, predicto episcopo nostro dedimus litteris in preceptis ut, si est ita, nuntium ejusdem canonici de ipsa investiens vice sua, stallum in choro et locum in capitulo eidem studeat assignare. Cum igitur quod de provisione ipsius Henrici incepimus relinqui nolimus aliquatenus imperfectum discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus, si dictus episcopus quod mandavimus neglexerit adimplere, vos id auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, exsequi procuretis, revocato in irritum, et quid contra tenorem mandati nostri fuerit attentatum. Datum Viterbii, nonis martii, anno quarto. CCCLXXV ?? 1220, mars (n. st.). Hugues de Bouville et Thomas son frère, chevaliers, approuvent la vente faite à Mathieu Du Plessis par Mahieu de Bailleau, chevalier, d’une rente de cinq setiers de blé, moitié blé de mars, moitié blé d’hiver, que le dit Mahieu et Henri de La Boussoire prenaient annuellement dans les granges des dits Hugues et Thomas à Farcheville. C, n° 190, p. 111. — E, n° 179, fol. 221. ?? Hugo de Bovilla et frater ejus, milites, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Noverint universi quod de decem sextariis bladii, medietate marciagii et medietate hybernagii, quos decem sextarios Henricus de Bossoria, Maheius de Bailloul, milites, in grangiis nostris apud Ferchevillam percipiebant annuatim, predictus Maheius de Baillou, miles, partem suam, scilicet quinque sextarios Matheo de Plesseio vendidit, quos quinque sextarios sepedictos predictus Matheus de Plesseio vel ejus heredes in predictis grangiis, in grangia videlicet Hugonis de Bovilla duas partes et in grangia Thome de Bovilla tertiam partem, in crastino Omnium Sanctorum percipient annuatim, nos vero, de quibus redditus predictus movebat, venditionem istam concessimus et laudavimus, et de voluntate et ad petitionem prenominati Maheii de Bailloul, militis, prefatum Mattheum de Plesseio investivimus et affidavimus dicto Mattheo de Plesseio et ejus heredibus, quotiescumque opus fuerit, garentire. Quod ut ratum esset et stabile, sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo decimo nono, mense martio. CCCLXXVI ?? 1220, juin. Manassès, évêque d’Orléans, conformément à une prescription du Concile général, assigne au curé de Bougy et à ses successeurs, en accroissement de leurs revenus, et avec le consentement de Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, patron de la dite église de Bougy, deux parts des offrandes faites à l’autel aux jours de fêtes solennelles, et deux parts des menues dîmes de la paroisse avec la moitié de la dîme du vin; le curé et ses successeurs ne paieront pas la dîme de la vigne de l’église sise dans la censive de Saint-Benoit, et l’abbé acquittera le droit annuel de synode dû par l’église de Bougy. C, n° 112, p. 74. — E, n° 102, fol. 141. — K, p. 459. ?? Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Attendentes quod in generali concilio deliberatione provida sit statutum ut presbyteris parochialium ecclesiarum servitio deputatis, de provendibus oblationum et decimarum ad ecclesias ipsas pertinentibus portio sufficiens assignetur, de voluntate et assensu venerabili viri Bartholomei, abbatis Sancti Benedicti Floriacensis, qui in ecclesia de Bogiaco jus patronatus habere dinoscitur, autoritate ejusdem concilii presbytero ipsius ecclesie in augmentationem sui redditus duximus assignandum quod duas partes oblationum ad altare suum pertinentium in quibusque diebus solemnibus, duas partes minutarum decimarum sue parochie, quas abbas et monachi Sancti Benedicti solebant percipere, necnon et medietatem decime vini totius parochie sue quam antea totaliter consueverant percipere abbas et monachi supradicti, tam idem presbiter de Bogiaco quam ejus successores presbiteri recipiant in perpetuum et possideant; de vinea autem ad presbiterium ipsius ecclesie pertinente, que sita est in censiva Sancti Benedicti, non solvet decimam presbiter supradictus vel ipsius successores et prefatus abbas ea que debentur pro synodali consuetudine pro ecclesia de Bogiaco solvere tenebitur annuatim. Hec autem que superius sunt expressa, salvis proventibus et redditibus aliis quos predictus presbyter de Bogiaco nomine ecclesie sue possidebat, presbytero ejusdem ecclesie autoritate concilii ordinavimus et statuimus in perpetuum adherere. Quod ut ratum et notum permaneat presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo, mense junio. CCCLXXVI Latran 1220, 18 décembre. Honorius III confirme à nouveau les biens et privilèges de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire. Archives du Vatican, Reg d’Honorius III anno V, vol. III, fol. 23. INDIQ.: Pressutti, Regesta Honorii Papæ III, n° 2883. PUBL.: J.-B. Pitra, Analecta novissima, t. I (1885), p. 594-597 (avec quelques lacunes et de fréquentes transcriptions fautives dans les noms de lieux). ?? ?? CCCLXXVII Latran 1220, 22 décembre. Honorius III commet l’archevêque de Bourges, un archidiacre et un chanoine de la même église, pour s’informer des droits que possède l’église paroissiale sur les chapelles du bourg de Saint-Benoit-sur-Loire. L, p. 157. ?? Honorius, episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis magistris Joanni Legaleis, archidiacono, et Bono Amico, canonico Bituricensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius abbas Floriacensis exposuit coram nobis quod, cum venerabilis frater noster episcopus Aurelianensis quasdam a nobis ad venerabilem fratrem nostrum Carnotensem episcopum et ejus collegas litteras impetravit ut de capellis burgi Sancti Benedicti ad monasterium Floriacense spectantibus taliter ordinarent quod matrix ecclesia parochialis juris nullum dispendium sustineret, presbiteri capellarum ipsarum licet citati comparuerunt coram eis, nolentes tamen sicut nec sua intererat super hoc respondere liti cesserunt, quae principaliter ad monasterium pertinebat, cumque idem abbas comparens prout sua intererat coram eis exciperet quod capellas ipsas sub eo statu quo nunc tenet easdem fere per trecentos annos monasterium ipsum pacifice tenuerat et quiete, exhibens nihilominus indulgentiam felicis memoriae Alexandri papae, praedecessoris nostri, quae capellae ipsae praedicto monasterio sicut a quadraginta annis eas possederat, confirmantur. Quia iidem judices exceptiones hujusmodi frivolas reputantes, vires indulgentiae nitebantur penitus enervare ad sedem apostolicam appellavit, unde praedictus abbas nobis supplicavit instanter ut cum indignum sit monasterium super occasione hujusmodi, litterarum quae non sine quadam captione impetratae videntur iis super quibus longissima temporis praescriptione creditur fore tutum taliter mutilari vel vexari etiam super eis dignaremur, et super hoc paterna diligentia providere. Licet igitur in iis et in aliis quantum cum Deo possumus, velimus eidem monasterio exhibere favorem ne tamen gratiam in alterius injuriam facere videamur, discretioni vestrae de ipsius episcopi et ejusdem abbatis procuratorum assensu per apostolica scripta mandamus quatenus, revocato in irritum quidquid post appellationem hujusmodi inveneritis tenere attemptatam, ac memoratis judicibus authoritate noatsra ut negocio super sedeant indicentes hujusmodi negotii circunstantias plenius inquiratis, et quae inveneritis per vestras nobis litteras intimetis, ut ex relatione vestra sufficienter instructi procedamus, deinde prout secundum Deum viderimus procedendum. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore substraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, tu ea, frater archiepiscope, cum eorum altero nihilominus exequaris. Datum Laterani, nono kalendas januarii, pontificatus nostri anno quinto. CCCLXXVIII ?? 1220, 23 décembre. Honorius III accorde à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury la faculté de racheter aux laïcs les dîmes des terres dépendant du dit monastère. C, n° 65, p. 47. — E, n° 61, fol. 88 v°. — K, fol. 451, «ex autographo». — L, p. 96, d’après B, fol. 19 v°. ?? Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum, eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, redimendi decimas terrarum ad vestrum monasterium pertinentium de manibus laicorum nobis autoritate praesentium liberam concedimus facultatem. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, decimo kalendas januarii, pontificatus nostri anno quinto. CCCLXXIX Latran 1220, 23 décembre Honorius III accepte la sujétion à l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury, à perpétuité, des hôpitaux naguère créés dans le monastère. C, n° 68, p. 48. — E, n° 63, fol. 89 v°. — L, p. 156, «ex cartulario», fol. 20. — Z, copie informe, Archives dép. du Loiret, H. 62. INDIQ.: K, fol. 451, d’après B, fol. 20. ?? Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Floriacensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte vestra fuit expositum coram nobis quaedam domus hospitales in fundo monasterii vestri noviter sint constructae, quae tanto per vos poterunt melius conservari, quanto erga eas potestis propensiorem diligentiam exhibere, nos praecavere volentes, ne forte aliquibus in eos manus avidas injicere gestientibus, exinde litis contra vos materia oriatur, in earumdem domorum dispendium et jacturam authoritate vobis praesentium indulgemus ut domus ipsae dictioni et ordinationi monasterii vestri perpetuo sint subjectae. Nulli ergo omnino, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, decimo kalendas januarii, pontificatus nostri anno quinto. CCCLXXX Latran 1220, 23 décembre. Honorius III autorise l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, si des prêtres qui ne donnent pas toute satisfaction dans les paroisses dépendant de l’abbaye à titre d’avouerie sont récusés par les autorités diocésaines, à en présenter d’autres plus capables, dans le temps fixé par le concile général. Archives du Vatican, Reg. 5, epist. 285, fol. ?6. C, n° 8, p. 4. — E, n° 8, fol. 7. INDIQ.: Pressutti, Regesta Honorii Papæ III, t. I, n° 2903. ?? Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Quanto monasterium Floriacense flores et fructus honestatis et gratie suaviores emittit tanquam ager cui Dominus benedixit, tanto ipsum carius amplexantes in visceribus Jesu Christi profectibus ejus intendere ac defectibus cupimus efficacius obviare. Significastis siquidem nobis quod cum ad ecclesias que ad vos jure advocationis pertinere noscuntur, diocesanis earum non ex malitia sed ex ignorantia interdum personas minus idoneas presentetis, ipsi contra vos occasionem incontinenti captantes, non expectato quod alias possitis personas idoneas presentare, ipsas conferunt quibus volunt tanquam sit ad eos ipsarum donatio devoluta; propter quod monasterium vestrum nonnunquam gravem sui juris sustinet lesionem. Quia igitur indignum est ut ita captiose vobis juste penitudinis humanitas auferatur quominus vestrum revocatis errorem, authoritate vobis presentium indulgemus ut, cum presentatas a vobis personas ad ecclesias que ad vos jure advocationis pertinent a diocesanis contigerit tanquam minus idoneas recusari, liceat vobis infra tempus in Laterani concilio diffinitum ad easdem ecclesias diocesanis episcopis alias idoneas presentare personas. Nulli ergo omnino, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, sexto calendas januarii, pontificatus nostri anno quinto. CCCLXXXI ?? 1221, mai. Manassès, évêque d’Orléans, rapporte un accord conclu entre lui, d’une part, et l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, d’autre part, avec le consentement du chapitre et de l’archidiacre de l’église d’Orléans, et celui des chapelains et du curé du bourg de Saint-Benoit-sur-Loire, dans le procès par lui intenté aux chapelains de Saint-Clément, de Saint-Lazare, de Saint-André, de Saint-Denis et de Sainte-Scolastique du dit bourg, qui empiètaient sur les droits du curé paroissial, et débattu devant l’évêque de Chartres, puis porté par les abbé et couvent de Saint-Benoit devant le Saint-Siège qui avait délégué l’archevêque de Bourges, en vertu de quoi les dits chapelains admettront les femmes à la purification, feront les aspersions et les processions accoutumées, annonceront les fêtes et les jeûnes, appelleront pour les dommages sans excommunier sinon sur l’ordre du curé paroissial, tous les autres droits paroissiaux et particulièrement la bénédiction du pain demeurant au dit curé, et les paroissiens étant tenus de se rendre à l’église paroissiale à Pâques, à la Pentecôte, à la Toussaint, à Noël et en la fête de saint Sébastien pour y faire les offrandes. C, n° 162, p. 102. — E, n° 150, fol. 199 v°. — L, p. 159, d’après B, fol. 46. ?? Manasses, divina gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod, cum nos personas capellarum burgi Sancti Benedicti Floriacensis, videlicet Sancti Clementis, Sancti Lazari, Sancti Andree, Sancti Dionisii et etiam Sancte Scolastice autoritate apostolica traxissemus in causam coram venerabili in Christo patre episcopo Carnotensi et cum judicibus suis proposuimus contra eos quod in prejudicium nostrum et in prejudicium parrochialis ecclesie, videlicet ecclesie Sancti Sebastiani Floriacensis, ad jura parrochialia parrochianos admittebant, verum ne predicti judices aliquid in prejudicium venerabilium virorum abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis attemptarent, ex parte ipsorum fuit ad Sedem Apostolicam appellatum, judices tamen appellatione predictorum abbatis et conventus contempta, ad diffinitivam sententiam processerunt, dicti itaque abbas et conventus appellationem suam prosequentes, venerabili in Christo patri Bituricensi archiepiscopo et collegis suis causam impetrarunt delegari, tandem, mediantibus bonis viris, inter nos et prenominatos abbatem et conventum, interveniente etiam dilectorum filiorum Aurelianensis capituli et archidiaconi ejusdem loci consensu, consentientibus tam personis capellarum quam etiam parrochiali sacerdote, amicabilis compositio intercessit in hunc modum: Capellani siquidem praedictarum capellarum, sine calumpnia et contradictione cujuslibet, mulieres ad purificationem admittere, aquam benedictam et processiones more solito facere, festa et jejunia annuntiare, pro deperditis vocare poterunt sed non excommunicare nisi de mandato presbyteri ecclesie parrochialis, panem vero benedictum facere et cetera omnia jura parrochialia ad presbyterum parrochie pertinebunt; parrochiani vero in quinque festis inferius exprimendis ad parrochialem ecclesiam accedere tenebuntur, oblationes debitas reddituri, nisi forte legitimo impedimento fuerint impediti, videlicet in Pascha, in Pentecoste, in festo Omnium Sanctorum, in Natali Domini ad unam missam et in festo sancti Sebastiani. Condictum fuit autem et concessum quod per hujusmodi compositionem nullum predictis abbati et conventui fiat prejudicium, quoad jura vel emolumenta que tam in capellis quam in ecclesia parrochiali alias percipere solebant. Quod ut ratum et notum haberetur, presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo primo, mense maio. CCCLXXXII ?? 1221, mai. Lebert, doyen, et le Chapitre de l’église d’Orléans donnent leur approbation à l’accord précédent. C, n° 219, p. 124. ?? Lebertus, decanus, et universum Aurelianense capitulum, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod cum esset contentio inter venerabilem patrem et dominum nostrum Manassem, Aurelianensem episcopum, ex una parte, et viros venerabiles abbatem et conventum Beati Benedicti Floriacensis, ex altera, super eo videlicet quod in capellis burgi Beati Benedicti, videlicet in capella Sancti Clementis, in capella Sancti Lazari, in capella Sancti Andreae, in capella Sancti Dionysii, et in capella etiam Sancte Scholastice, ad jura ecclesiastica admittebantur parochiani; tandem, mediantibus bonis viris, in hanc formam pacis amicabiliter convenerunt. Capellani siquidem predictarum capellarum sine calumnia et contradictione cujuslibet mulieris ad purificationem admittere, aquam benedictam et processiones more solito facere, festa et jejunia annuntiare, de deperditis vocare poterunt sed non excommunicare nisi de mandato presbyteri ecclesie parochialis Sancti videlicet Sebastiani, panem vero benedictum facere et cetera jura parochialia ad presbyterum parochie pertinebunt, parochiam autem in quinque festis inferius exprimendis ad parochialem ecclesiam accedere tenebuntur, oblationes debitas reddituri nisi forte impedimento, etc. ut supra in charta n° CCCLXXXI, usque ad percipere solebant. Nos autem compositionem suprascriptam ratam habemus, volumus et approbamus, et in hujus rei fidem robur et testimonium, presentem paginam litteris annotatam sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno Domini 1221, mense maio. CCCLXXXIII ?? 1221. Convention entre Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, d’une part, et Anseau de Boutervilliers, chevalier, maire de Mérouville, I[sabelle], sa femme, et ses enfants, d’autre part, au sujet de la mairie de Mérouville, que le dit Anseau abandonne, avec ses revenus, aux dits abbé et couvent, et règlement de leurs droits respectifs à Mérouville. ORIG.: Archives départementales du Cher, G 59; autrefois scellé sur double queue. EXTRAITS: C, n° 490, p. 264. — D, fol. 182 v°, d’après B, fol. 119 v°, n° 502. INDIQ.: K, fol. 459, «ex autographo». ?? Noverint universi quod inter nos B., abbatem Beati Benedicti Floriacensis, et conventum ejusdem ecclesie, ac dominum Anselmum de Botainviler, militem, quondam majorem nostrum de Merovilla, super quitatione dicte majorie talis ordinatio intervenit, videlicet quod dictus Anselmus et I, uxor, ac filii et filie eorumdem dictam majoriam nobis et ecclesie nostre quittaverunt in perpetuum a nobis pacifice possidendam, ac dicte majorie proventus et redditus, scilicet redecimam, spilones et graspiliones, terratas, duos pastus ad duas ventilationes sibi et toti familie persolvendos, insuper quadraginta sol. par. in nostra tallia, omnes etiam emendas usque ad quinque solidos, districta, submonitiones, revestimenta, nonagia, trituratores, et omnem omnino justiciam et omnia alia quacumque occasione dicte majorie tam super homines nostros quam in grangia et in tota terra nostra et tota parrochia de Merovilla quocumque modo percipere poterant vel debebant; furnum preterea et molendinum que in dicta villa de Merovilla supradicti habebant nobis et ecclesie nostre in perpetuum quitaverunt, et etiam concesserunt quod ipsi vel heredes eorum vel homines vel hospites eorumdem in tota parrochia de Merovilla ullo unquam tempore neque furnum neque molendinum construere poterunt, excepto furno de Arrableto in quo homines vel hospites dictorum A. et I. et heredum ipsorum coquere poterunt; nulli vero alii in eodem furne coquere poterunt nisi de nostra licencia vel permissu, excepto etiam quod dicti A. et I. et heredes eorum infra clausuram herbergagii sui de Merovilla furnum facere poterunt ad coquendos panes proprios qui in domo sua expendentur, et neque suos homines vel hospites neque alios quoscumque ibidem recipient ad coquendum. Item concesserunt predicti quod tam nos quam prior noster de Stampis in quacumque platea ville de Merovilla in terra nostra grangiam et herbergagium facere voluerimus, ab omni tensamento, exactione et consuetudine qualibet libera et quieta construere valeamus. Nos vero in recompensationem tam quitationum quam concessionum predictarum concessimus predictis A. et I. et heredibus eorum totam terram arabilem que in parrochia de Merovilla ad prioratum nostrum de Stampis pertinebat ab eisdem in perpetuum pacifice possidendam; dictis etiam A. et I. dedimus sexviginti libras parisiensium pro quitatione furni et molendini superius expressorum. Concessimus etiam eisdem ut predictam terram et herhergagium suum de Merovilla et vineas et totum gaanagium suum quod tunc temporis iidem habebant et feoda que ab eisdem in dicta parrochia de Merovilla tenentur, insuper et omnes paleas, forragia, fabagia omnium nostrarum decimarum et campipartium, exceptis duabus postatis forragii quas cum viciis et forragio viciarum et leguminibus nobis retinemus, forragia etiam pisorum et lenticularum, si ad grangiam nostram deducta fuerint, que tamen ex necessitate ad dictam grangiam non differentur, homines etiam et hospites eorumdem et omnia quecumque dicti A. et I. in parrochia de Merovilla tunc temporis possidebant, excepto tensamento, in feodum ligium a nobis teneant in futurum, salva fidelitate domini regis et aliorum dominorum quos ante istas conventiones habebant. Segetes vero nostre tam decimarum quam campipartium nostrarum omnium ad nostram grangiam de Merovilla deferentur et infra diem Cinerum triturabuntur. Trituratores etiam segetum nostrarum, prout segetes fuerint triturate quandocumque voluerint, paleas et omnia forragia in curiam grangie nostre projicient, et dicti A. et I. et heredes eorum ea tenentur asportare, et de hiis sic curiam grangie nostre liberare tenentur, quod trituratores nostri non impediantur. Serviens vero noster vel etiam servientes, si plures fuerint, cui vel quibus grangie nostre custodiam deputabimus, dictis A. et I. et heredibus eorum jurabunt quod forragia et alia supradicta que in grangia nostra percipere debent fideliter conservabunt. Sciendum insuper quod de omnibus terris et vineis supradictis que a nobis dicti A. et I. tenent in feodum ligium, ut superius est expressum, omnem decimam nobis et ecclesie nostre reddere tenebuntur. Has autem concessiones et quitationes dicti A. et I., uxor ejus, ac omnes filii et filie eorumdem, qui ad annos discretionis pervenerant, juramento corporaliter prestito, firmaverunt se in omnibus fideliter servaturos. Ne igitur super premissis dissensio oriatur vel de cetero aliquid immutetur, ad preces et instantiam partium, nos V., abbas Sancti Evurcii, et L. decanus, et J. cantor, et A. archidiaconus Aurelianensis, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini M° CC° vicesimo primo. CCCLXXXIV ?? 1221. Même convention: charte émanée d’Anseau de Boutervilliers, contre partie de la précédente. C, n° 486, p. 262. — D, fol. 171 v°, d’après B, fol. 118, n° 407. — K, p. 811, d’après l’original du vidimus de Philippe Auguste. — L, fol. 563, d’après B. ?? ?? CCCLXXXV Saint-Germain-en-Laye [novembre] 1221. Philippe Auguste confirme les lettres de Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, relatant la convention conclue entre le dit abbé et Anseau de Boutervilliers au sujet de la mairie de Mérouville. C, n° 485, p. 262. — D, fol. 168, d’après B, fol. 117 v°, n° 496. ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos litteras dilectorum nostrorum Bartholomei, abbatis, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis inspeximus sub hac forma: Bartholomeus, Dei gratia humilis abbas, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod inter nos, ex una parte, et dictum Anselmum de Boterviller, militem, quondam majorem nostrum de Merovilla, super quitatione dicte majorie talis ordinatio intervenit, videlicet quod, etc. ut in charta precedenti de verbo ad verbum, et in fine presentes litteras sigillis nostris duximus roborandas. Actum anno gratie M° CC° XXI°. Nos autem, ad petitionem partium, presentes litteras sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato, salvo in omnibus jure nostro et alieno confirmamus. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno incarnati Verbi M° CC° XXI°, regni vero nostri XLIII, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Buticulario nullo. S. Bartholomei camerarii. S. Mathei constabularii. Data vacante (monogramme) cancellaria. CCCLXXXVI Saint-Germain-en-Laye [novembre] 1221. Philippe Auguste confirme les lettres d’Anseau de Boutervilliers relatant la convention précédente. C, n° 487, p. 263. — D, fol. 175 v°, d’après B, fol. 118 v°, n° 498. — K, p. 811, «ex autographo». ?? In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos litteras dilecti nostri Anselmi de Boterviller inspeximus sub hac forma: Anselmus de Boterviler, miles, etc. ut supra in charta n° CCCLXXXIV. Nos autem, ad petitionem partium, presentes litteras sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato, salvo in omnibus jure nostro et alieno confirmavimus. Actum apud Sanctum Germanum in Lava, anno incarnati Verbi M° CC° XX° I°, regni vero nostri XL tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Buticulario nullo. S. Bartholomei cemararii. S. Mathei constabularii. Data vacante (monogramme) cancellario. CCCLXXXVII Saint-Germain-en-Laye 1221, novembre. Philippe Auguste confirme les lettres de l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire relatant la même convention. C, n° 489, p. 264. — D, fol. 179 v°, d’après B, n° 499, fol. 119. ?? Philippus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis salutem. Noveritis quod nos cartam dilecti et fidelis nostri Bartholomei abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis inspeximus in hec verba: Bartholomeus, etc. Ut igitur premissa, quamdiu dictus Anselmus vixerit, robur et firmitatem obtineant, presentes litteras sigillis nostris duximus roborandas. Actum anno gratie 1221. Nos itaque prescriptas divisiones sicut superius exprimuntur, ad utriusque partis petitionem, presentes litteras fecimus scribi et sigilli nostri auctoritate, salvo in omnibus jure nostro et alieno, precepimus confirmari. Actum apud Sanctum Germanum in Laya, anno Domini 1221, mense novembri. CCCLXXXVIII ?? [1221]. Accord conclu entre Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, et le maire de Sonchamp, Geoffroy, au sujet des coutumes réclamées de part et d’autre au territoire du dit lieu, grâce à l’intervention d’Amaury, comte de Montfort. K, fol. 810, d’après une copie endommagée. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Bartholomeus, Dei permissione Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter nos, ex una parte, et Gaufridum, majorem nostrum de Sumcampo, ex altera, super quibusdam consuetudinibus quas idem Gaufridus in grangia nostra et territorio de Sumcampo petebat, et nos ab invicem petebamus, contentio diutius durasset, tandem, mediante nobili viro Amaurico, comite Montisfortis, et aliis bonis viriis in hanc pacis formam convenimus, videlicet quod dictus Gaufridus et uxor ejus et filius ejus Galterus justitiam suam integraliter cum omnibus pertinentiis suis nobis [et] ecclesiae nostrae in perpetuum quittaverunt, nisi solummodo ea quae nos ipsi Gaufrede et haeredibus suis in feodum ligium in perpetuum habenda concessimus, que et presentibus litteris fecimus annotari, videlicet totum herbergagium suum, sicut se comportat, cum proprisia sua, scigagium suum, sicut se comportat, cum proprisia sua, scilicet cum virgulto et fossatis, et prata sua et omnes terras suas quas tenebat de feudo majoriae, et sex arpentos terre que sita sunt juxta carreriam et juxta...., de quibus terragium habere solebamus, nec terragium nec aliud a modo poterimus reclamare, hospites etiam feodarios et sensuarios quos dictus Gaufredus possidebat et campipartum vinearum quas idem Gaufredus percipiebat et medietatem vinorum terragiorum grangie nostre quam in territorio nostro de Sumcampo, ubi nobis ad utilitatem et comodum cedere videbimus, quandocumque nobis placuerit, confirmemus, de quibus terragiis sibi et nobis conservandis, scilicet custos in feodo ligio molendinum de Becherel et unum modium bladi quem nos in eodem molendino percipere solebamus et centum arpenta bosci ad perticam que sita sunt, scilicet sexaginta et duo juxta nemus de Baudricurte et triginta et octo juxta Lorreous que poterat essartare et voluntatem ejus facere, et tres modios hybernagii in grangia nostra annuatim percipiendos, et usagium suum ad ardendum et aedificandum et ad faciendum clausuras et etiam ad pastum animalium in omnibus locis nostris, excepta haia de Malo Pertusso, in quibus nullum jus habebat vel usuagium et sextum denarium in venditione nemorum nostrorum quandocumque ea vendi contigerit, excepta haia de Malo Pertusso, et propter hoc non peterit ipse vel heredes sui aliquatenus impedire, quin disrumpamus nemora et quin de ipsis sicut dictus comes Montisfortis voluntatem suam faciat disrumpendi, et nos similiter voluntatem nostram sine aliqua contradictione faciemus. Quando etiam prior noster tam... de molendinis, scilicet de Boterranie et de Maiere (?), partes suas capiet, idem Gaufredus vel heredes sui in... se sertio recipietur, ita tamen quod si idem... prior denarios vel aliud pro dictis partibus accipiet dictus Gaufredus vel heredes sui in nobis homagium facient, tertiam partem habebit, praeterea totam plateam nostram quas habebamus sitam inter Clarum fontem et Sanctum Remigium de Landis, eisdem Gaufredo et heredibus suis concessimus et census quos de eadem platea habebamus, et etiam tres solidos et dimidium censuales quos... de Claro fonte debent annuatim. Volumus tamen quod salvas nostras decimas habeamus et justitias ad nos pertinentes, et dictus miles et heredes sui salvas habeant justitias suas in terris suis. Haec omnia que suprascripta sunt eidem Gaufredo et heredibus suis in perpetuum concedimus et de iis ipsum in homagium ligium recepimus, et ipse et dicta Agatha uxor sua et filius suus Galterius, tactis sacrosanctis evangeliis, juraverunt quod contra quittationem nobis factam ab ipsis de majoria et pertinentiis venire de cetero per se vel alium non presumerent. Si vero de hiis quae pertinent ad feodum contentionem suboriri contigerit, dictus Gaufredus et heredes sui justitiabunt per nos sicut per dominum suum ligium sibi debetur; et ut haec omnia in perpetuum habeant firmitatem, presentem cartam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. CCCLXXXIX ?? 1222, mars (n. st.). L’official de l’église de Paris notifie que Marie de Beauchamp a approuvé la vente faite à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury, par sa fille et son gendre, de trois muids de seigle tenus en fief de la dite abbaye. C, n° 181, p. 108. — D, fol. 39, d’après B, fol. 48 v°. — E, n° 170, fol. 214 v°. ?? Magister... officialis Parisiensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod domna Maria de Bello Campo, in nostra presentia constituta, venditionem factam abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis a Roberto genere suo et Joanne filia sua, uxore dicti Roberti, trium scilicet modiorum sigali quos dicta Maria diu tenuerat in feodum ab abbate et conventu supradictis, quos etiam dicti Robertus et Joanna uxor ejus similiter in feodum de assensu dictae Mariae a predictis postmodum tenuerunt et tempore venditionis tenebant, laudavit, voluit, concessit et fide corporali prestita firmavit, quod de cetero nec per se vel per alium occasione alicujus juris quod in dictis tribus modiis aliquo tempore habuerit vel etiam nunc diceret se habere contra factam venditionem veniet, nec dictos abbatem et conventum supradicta venditione aliquatenus molestaret vel faciet molestari. Nos vero, quia Maria sigillum proprium non habebat, in hujus rei testimonium ad instantiam ipsius presentes litteras sigillo nostro duximus roborandas. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo primo, mense martio. CCCXC ?? 1222, mars (n. st.). En présence de Himbert, archiprêtre de la Chapelle, Herbert du Plessis, son fils et sa bru Ermengarde ont engagé à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury la dîme qu’ils possédaient en la paroisse de Gien-le-Vieux pour trente livres parisis et qu’ils pourront racheter, eux ou leurs héritiers; et, la dot de la dite Ermengarde étant comprise dans cette dîme, son mari et son beau-père, sur le conseil de son père, maire de Châtillon-sur-Loire, en ont assigné la valeur sur leurs terres; trois chevaliers de Châtillon-sur-Loire se portent caution pour les trente livres. C, n° 762, p. 407. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Hymbertus, archipresbyter de Capella, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod constituti in presentia nostra dominus Herbertus de Plessis et W., filius ejus, et Armenjardis, uxor ejusdem Villermi, decimam quam habebant in parochia de Giemo Veteri, abbati et conventui Sancti Benedicti Flo riacensis pro triginta libris parisiensium nomine gageriae obligarunt, ita quod de martio in martium licebit sibi vel eorum haeredibus gageriam redimere supradictam; quia vero prefata Armenjardis dotem quam habebat in decima supradicta praenominati Herbertus et Villelmus maritus ejus, consilio majoris de Castellione, patris ejusdem Armenjardis et amicorum suorum, in terra suam eidem Armenjardi valentiam dictae dotis assignaverunt; hanc autem gageriam saepedicti Herbertus, Villelmus et Armenjardis, uxor ejusdem Villelmi, interpositione fidei firmaverunt et garentire contra omnes homines promiserunt. Preterea, si dicti abbas et conventus pro defectu domini Herberti et Villelmi filii sui et A. uxoris ejusdem Villelmi, sive heredum eorumdem, damna vel deperdita aliqua propter ipsam gageriam vel occasione gagerie incurrerent, Regnaudus Forelli, Gaufridus Forelli, major de Castellione, Radulphus Sabardini, milites, pro dictis triginta libris se plegios constituerunt, ita quod infra quindenam submonitionis dictum abbatis et conventus apud Sanctum Benedictum otagium tenerent donec damna et deperdita usque ad decem libras parisiensium dictis abbati et conventui resarcirent. Ut autem hec gageria majoris obtineat robur firmitatis, ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gratie 1221, mense martio. CCCXCI ?? 1222, avril. Abandon par Guy de Montfort de son droit de procuration sur les habitants de Sainville, moyennant le paiement d’une rente par les dits habitants. C, ne 376, p. 218. — D, fol. 158, d’après B, fol. 115 v°. — E, n° 338, fol. 409. ?? Ego Guido de Monteforti, universis presentes litteras inspecturis, notum facio quod cum universitas hominum de Seinvilla mihi et thesaurario Belvacensi procurationem annuam deberet; ita videlicet quod me duobus annis continuis et thesaurario anno tertio procurare tenebatur, ego sine prejudicio procurationis thesaurarii, super procuratione mea cum eisdem hominibus composui sub hac forma, quod dicti homines et eorum heredes ab ejusdem procurationis onere absoluti, mihi sexaginta libras parisiensium ad praesens solverunt et viginti libras ad festum sancti Remigii persolvent, nihil amplius in hoc anno soluturi. Anno vero sequenti et uno quoque alio anno in quo ad solvendam mihi procurationem teneri solebant, decem libras parisiensium exclusa omnino dictae procurationis exactione mihi et heredibus meis in perpetuum in octavis Pasche reddere tenebuntur, et si forte ad predictum terminum illas decem libras non reddiderunt, decem solidos parisiensium pro unaquaque die in penam omissionis illius exsolvent. Hujus autem conventionis nostre placitum Philippus primogenitus meus concessit et se ad tenendum et perpetuo garantizandum eamdem conventionem fide prestita corporaliter obligavit, presentibus Simone de Monteforti, Roberto de Praella, milite, baillivo nostro, Garnerio Cellerario et Villelmo Salverio, burgensibus Stampensibus, et magistro Milone de Mauriniaco. Quod ut ratum permaneat praesentem inde paginam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo secundo, mense aprili. CCCXCII ?? 1222, août. Accord entre Gautier, évêque de Chartres, et l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury au sujet du patronat de l’église de Sonchamp, reconnu à la dite abbaye. ORIG., jadis scellé sur double queue. Archives départementales du Loiret, H 48. C, n° 262, p. 161. — D, fol. 55, d’après B, n° 269, fol. 69 v°. — E, n° 249, fol. 307. — K, p. 811, «ex autographo». — L. p. 161, d’après B. ?? Galterius, divina miseratione Carnotensis ecclesie minister humilis, universis Christi fidelibus presentes, litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum controversia verteretur inter nos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super jure patronatus ecclesie Summicampi, nostre diocesis, coram reverendo patre episcopo Aurelianensi et conjudicibus suis, tamdem, post multas altercationes et allegationes mediantibus bonis viris, pro bono pacis compromisimus nos et dicti monachi in venerabiles viros et discretos A., Senonensem, et L., Aurelianensem decanos, tandem vero, inquisitione per nos ipsos plenius facta secundum nostram conscientiam, quoniam non volebamus nec intendebamus jus alienum aliquatenus usurpare et etiam per ipsos arbitros facta similiter inquisitione diligenti, tam per nos ipsos quam per eosdem arbitros recognitum fuit et declaratum jus patronatus supradicte ecclesie Summicampi esse monasterii Sancti Benedicti Floriacensis et ad idem monasterium indubitanter pertinere. In cujus rei testimonium et cautelam presentes litteras sepedicto monasterio concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno gratie M° CC° vicesimo secundo, mense augusto. CCCXCIII Chartres 1222, 16 août. Étienne, archidiacre de Chartres, approuve et notifie l’accord précédent. ORIG., jadis scellé sur double queue. Archives départementales du Loiret, H 48. C, n° 416, p. 235. — D, fol. 143, d’après B, fol. 108 v°. ?? Stephanus, archidiaconus Carnotensis, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverint universi quod cum inter reverendum patrem Galterum, Carnotensem episcopum, ex una parte, et viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super jure patronatus ecclesie de Suncampo, Carnotensis dyocesis, diu questio verteretur coram reverendo patre Aurelianensi episcopo et conjudicibus suis, tandem, post multas altercationes et allegationes, mediantibus bonis viris, pro bono pacis reverendus pater dominus Carnotensis et dicti monachi compromiserunt in viros venerabiles et discretos A., Senonensem, et Lebertum, Aurelianensem decanos, tandem vero, inquisitione per dictum episcopum plenius facta secundum conscientiam ipsius, quoniam non volebat nec intendebat jus alienum aliquatenus usurpare et etiam per ipsos arbitros facta similiter inquisitione, tam per ipsum episcopum quam per ipsos arbitros recognitum fuit et declaratum jus patronatus ecclesie Suncampi esse monasterii Sancti Benedicti Floriacensis et id ipsum monasterium indubitanter pertinere. Cui rei ego Stephanus, Carnotensis archidiaconus, interfui et id ipsum indubitanter et firmiter approbavi. In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli mei appositione feci communiri. Actum Carnotis, crastino Assumptionis beate Marie Virginis, anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo secundo. CCCXCIV ?? 1223. Gérard, seigneur de Prunget, ayant longtemps détenu injustement au préjudice du prieuré de Saint-Benoit-du-Sault plusieurs serfs, les remet au dit prieuré sur les instances de son prévôt. Copie du XVIIIe siècle d’après l’original jadis scellé. Archives nationales, S 6905, fol. 6 v°. ?? Universis praesentes litteras inspecturis, Gerardus, dominus de Pronge, salutem. Noverint universi quod cum ego in praejudicium ecclesiae Sancti Benedicti detinuissem diutius Blanchetum et Joannam ejus sororem, Trotat et Gofredum Pinet et eos qui Paneti dicuntur, tandem, ad instantiam praepositi Sancti Benedicti ipsos et haeredes eorum quitavi in perpetuum dicto praeposito et ecclesiae Sancti Benedicti ab omni quaerela et servitio jurantes, et hoc fide corporaliter praestita fideliter concessi, et ad majorem securitatem praesentem chartam fidei et sigilli mei munimine feci roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo tertio. CCCXCV ?? 1223, avril. Philippe, évêque d’Orléans, notifie que Denis de Bougy, chevalier, et son fils ont cédé à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury la propriété d’une terre contestée. C, n° 447, p. 246. — D, fol. 149 v°, d’après B, n° 482, fol. 114 bis. ?? Philippus, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Dionysius de Bogiaco, miles, et Adam filius ejusdem, terram illam de qua contentio vertebatur inter ipsos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, quitaverunt et concesserunt predictis abbati et conventui Sancti Benedicti pacifice in perpetuum possidendam, fide corporali prestita, promittentes quod in predicta terra nil de cetero reclamabunt. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tertio, mense aprili. CCCXCVI ?? [1223-1226.] Louis VIII confirme à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire tous ses droits et priviléges. INDIQ. (sans date): Inventaire des titres déposés aux archives du Châtelet d’Orléans, Archives nationales, R4* 632, fol. 23. ?? ?? CCCXCVII ?? 1224, janvier (n. st.). Giraud, vicomte de Brosse, abandonne au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault ses droits sur un certain Merchade et sur ses héritiers. Copie du XVIIIe siècle d’après l’original scellé. Archives nationales, S 6905, fol. 7. ?? Ego G[eraldus], vicecomes Bruciae, notum facio praesentibus et futuris quod ego quito Deo et Beato Benedicto Merchade et ejus haeredes praesentes et futuros et ejus teneuras ab omni servitio quod in eo petebam vel habere me dicebam, ita quod de caetero ego vel haeredes mei nihil pro commenda vel quolibet alio servitio in eo vel haeredibus suis possimus petere vel habere, et super hoc praesentes litteras sigillo nostro roboratas concedimus ecclesiae Beati Benedicti. Actum anno gratiae millesimo ducentesimo vigesimo tertio, mense januario. CCCXCVIII ?? 1224, janvier (n. st.). Guy, official de Bourges, notifie l’échange conclu entre Henri de Sully, seigneur de Vierzon, et Gibaud, seigneur d’Autry, de tous les droits qu’ils possédaient à Châtillon-sur-Loire; Marie, femme d’Henri, et Pétronille, femme de Gibaud, y ajoutent leur consentement. C, n° 647, p. 348. — D, fol, 320, d’aprés B, n° 678, fol. 161. ?? Universis presentes litteras inspecturis, magister Guido, curie Bituricensis officialis, salutem in Domino. Noveritis quod nobiles viri Henricus, dominus Virsionis et Soliaci, ex una parte, et Gibaudus, dominus Autriaci, ex altera, in nostra presentia constituti, recognoverunt quod super omnibus rebus in quibus apud Castellionem super Ligerim idem Guibaudus partiebatur cum dicto Henrico, tam in medietate scilicet viguaria de Castellione quam in omnibus rebus aliis integre et ubique convenerunt amicabiliter, et commutationem et eschangium fecerunt in hunc modum quod Henricus predictus dedit in perpetuum, tradidit et concessit dicto Gibaudo et ejus heredibus quidquid juris habebat vel habere poterat seu habere debebat in medietaria de Breo, scilicet in omni justitia et jurisdictione et in omnibus rebus aliis et pertinentiis, integre et ubique ab eodem Gibaudo et heredibus suis libere, pacifice et quiete, tanquam de feodo dicti Henrici perpetuo possidendis, et etiam sexaginta libras parisiensium de quibus et dictus Gibaudus recognovit habuisse grantum suum. Idem vero Gibaudus quittavit, tradidit et concessit dicto Henrico et ejus heredibus in perpetuum quidquid juris habebat in medietate viguarie de Castellione et in aliis rebus integre et ubique, prout superius est expressum. Maria, domina de Virsione, uxor Henrici sepedicti, commutationem et eschangium antedictum voluit et concessit et etiam ratum habuit et approbavit; et si quid ratione osclii seu alio jure in dicta medietaria de Breo habebat vel habere poterat seu habere debebat, per fidem datam in manu Roberti de Brioria, curie nostre notarii, et ad hoc a nobis specialiter destinati, dicto Gibaudo et ejus heredibus in perpetuum quittavit et eschangium quod pro osclio habere dicebatur in dicta medietaria de Breo, scilicet de medietate viguarie supradicte cum omnibus rebus aliis a dicto Henrico, suo marito sibi datum et assignatum prompto animo et gratanter accepit, promittens quod tantum vel plus valebat eschangium quantum et osclium supradictum, prout hec omnia predicta nominatim in litteris ejusdem domine oculata fide vidimus contineri, et tam per litteras dicte domine quam per fidele relatum dicti Roberti nobis constitit evidenter. Hec omnia, prout superius sunt expressa, promiserunt fide data in manu nostra dicti nobiles se firmiter et inviolabiliter observaturos, etiam contra de cetero non venirent. Similiter Petronilla, domina Autriaci, uxor predicti Gibaudi, commutationem et eschangium voluit et concessit, et etiam ratum habuit et approbavit, et si quid ratione osclii seu alio jure in dicta medietate viguerie de Castellione habebat, vel habere poterat seu habere debebat, per fidem datam in manu Humberti, archipresbyteri de Capella, ad hoc a nobis specialiter destinati, dicto Henrico et ejus heredibus in perpetuum quittavit et eschangium pro osclio quod habere dicebatur in dicta medietate vigerie de Castellione, scilicet de medietaria de Breo a dicto Gibaudo, marito suo, sibi datum et assignatum prompto animo, et gratanter accepit, promittens quod tantum vel plus valebat eschan gium quantum et osclium supradictum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tercio, mense januario. CCCCI Latran 1224, 10 février. Honorius III confirme les bulles d’Alexandre III et d’Innocent III (ci dessus n° CCCIX) qui interdisent aux archevêques et évêques de lancer une sentence d’excommunication ou d’interdit contre les personnes dépendant de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire. Archives du Vatican, Reg. d’Honorius III, lib. 8, epist. 256, fol. 153. ANAL.: I ressutti, Registri di Honorius III, t. II, n° 4763. ?? ?? CCCCII Palais du Latran 1224, 11 février. Honorius III confirme les lettres par lesquelles feu Manassès, évêque d’Orléans (ci-dessus n° CCCXVI), s’est désisté de ses droits de procuration en faveur de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit de Fleury. C, n° 47, p. 29. — E, n° 45, fol. 47. — L, p. 97. ?? Honorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Significastis siquidem nobis quod cum bone memorie Manasses, Aurelianensis episcopus, contra vos super quadam procuratione quam sibi exhiberi petebat, a vobis questionem movisset, tandem privilegiis et aliis rationibus vestris inspectis a mota super hoc destitit questione, prout in eisdem litteris plenius continetur. Quare petistis quod ab eodem episcopo super hoc factum est a Sede apostolica confirmari. Nos igitur, vestris precibus inclinati, quod per eundem episcopum rite ac provide actum est vosque juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos monasterio vestro authoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem rei evidentiam, tenorem litterarum ipsarum presentibus duximus inserandum, qui est talis: Manasses, etc. (ut supra, p. 204). Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, tertio idus februarii, pontificatus nostri anno octavo. CCCCIII ?? 1224, mai. Barthélemy, abbé de Saint-Benoit de Fleury, accorde en faveur des habitants d’Yèvre-la-Ville une modération de taille répartie entre cinquante-trois habitations, en infligeant une amende à ceux qui ne l’auront pas payée au terme fixé. C, n° 812, p. 443. — D, fol. 443, d’après B, n° 895, fol. 203. INDIQ.: L, p. 449, d’après B. ?? Bartholomeus, Dei gratia humilis abbas, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Quia pro casu temporis evanescunt negotia que vivaci litterarum memorie non traduntur, universitati vestre notum facimus quod cum homines nostros de Evra Villa videmus occasione tallie quam in eis ad placitum habebamus multis modis gravari, tam intuitu misericordie quam etiam meliorationis terre nostre, in hoc eis duximus providendum quod dictam talliam admodiaremus eisdem et heredibus eorum, quod et fecimus in hunc modum, videlicet quod in octavis omnium Sanctorum ipsi et heredes eorum solvent nobis viginti libras parisiensium in perpetuum annuatim pro tota tallia dicta quam in eis ad placitum, ut diximus, ante cognoscimur habuisse, salvis nobis per omnia omnibus aliis consuetudinibus nostris quas ante istam admodiationem habebamus in eis, tali videlicet modo quod viginti dicte libre super singulas masuras assignabuntur et ne quis prefatam summam viginti librarum excedere valeat eam per partitiones duximus annotandam in hunc modum: masura Gaufridi de Marches reddet viginti sex solidos, masura Theobaldi Morardi septem decim solidos et sex denarios, masura Joannis Vogrim septemdecim solidos et sex denarios, Reginaldus de Benis decem solidos, masura filii Christiani Potin decem solidos, masura..... Tenede quatuordecim solidos, masura... Bricii Charnelli quindecim solidos, masura Baudrici sex denarios, Guilerius de Moncello quindecim solidos, masura Drochonis sex solidos, masura Normanni duodecim solidos, masura Joannis Mabilia quinque solidos, masura Foscher Jobert septem solidos, Berthelotus de Mommers tres solidos, masura... Auberti de Mommers septem solidos, masura..... Garini Carnelli tres solidos, masura Bainellus duodecim denarios, masura Bertranni de Rubeo Monte sexdecim solidos, masura Gillemeri septem solidos, masura... Boyvin septem solidos, masura Rostri Volucris tres solidos, masura Gileberti Roisele duos solidos, masura..... Gaufridi de Tertre septem solidos, masura Petri Morardi septem solidos, masura Joannis Morardi duodecim solidos, masura Bartholomei Notin quinque solidos, masura Andreae Clerici sex solidos, masura Berteloti de Puteo octodecim denarios, masura Martini Charole duodecim solidos, masura Joannis Firmini decem solidos, masura Guillelmi Berthoti viginti solidos, masura Flos Dei sex solidos et sex denarios, masura Guterii Baragnini septem solidos, masura Garnerii filii Theobaldi tres solidos, masura Reginaldi Siroti de Gevrines tres solidos, masura Joannis de Roncia quadraginta solidos, masura Joannis Caiphas sexdecim solidos, masura Guidonis de Evra Villa duos solidos, masura Villelmi de Bellomonte quatuordecim solidos, masura filie Beliau quinque solidos et sex denarios; masura Auberti de Evra Villa duos solidos; masura Galteri li Corverres duos solidos et sex denarios; masura Braier quinque solidos; masura Petri Corbins quatuor solidos; masura Gaufridi Tivier octodecim denarios; masura... Pagani Tivier duos solidos et sex denarios; masura uxoris..... Rogeri duodecim denarios; masura Guibert de Evra Villa duodecim denarios; masura Petri Segaut duos solidos; masura Joannis Malevesie duos solidos sex denarios; masura Goelani Anglici duos solidos; masura uxoris..... Colin tres solidos; licebit autem supradictis hominibus totas masuras suas vel partem earumdem filiis vel filiabus suis matrimonia contrahentibus pro sua voluntate concedere vel titulo donationis vel venditionis in tales personas transferre a quibus dictam pensionem et justitiam debitam sine difficultate aliqua habeamus, hoc addito quod dicta admodiatio a quolibet possidente secundum quantitatem valoris terre que etiam a nobis habebit estimari sine diminutione aliqua nobis persolvetur. Qui vero defecerint in solutione termino pretaxato ad emendam quinque solidorum parisiensium tenebuntur. Quod ut ratum sit et inconcussum, et in statu semper incolumi perseveret, presentes litteras sigillis nostris duximus roborandas. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo quarto, mense maio. CCCCIV Saint-Benoit-sur-Loire 1224, août. Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury déclarent que leur prieuré de Dyé est sous la sauvegarde et protection de la comtesse de Nevers et de ses héritiers, sous réserve des droits du roi de France. C, n° 151, p. 95. — E, n° 140, fol. 185 v°. Fragment: M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 141 (copie de Dom Estiennot) «ex cartulario». — X. Bibl. de la ville de Nevers, ms. 12, carton 2, n° 13. PUBL.: Pérard, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l’histoire de Bourgogne (1664), p. 333 (d’après le cartulaire de Tonnerre). ?? Ego Bartholomaeus, divina permissione beati Benedicti Floriacensis dictus abbas totusque ejusdem loci conventus, omnibus notum facimus tam praesentibus quam futuris quod prioratus noster de Dieto est de garda et deffensione nobilis comitissae Nivernensis et haeredum suorum, salvo jure domini regis Francorum; et ne super hoc in posterum dubitatio habeatur, praesentes litteras sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari. Actum apud Sanctum Benedictum Floriacensem, anno MCCXXIV, mense augusto. CCCCV Tonnerre 1224, septembre. Mahaut, comtesse de Nevers, en approuvant la donation que feu Guillaume, comte de Nevers, a faite au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire du prieuré de Dyé, abandonne en faveur dudit couvent son droit de gîte, mais se réserve le droit de sauvegarde. C, n° 519, p. 278. — M. Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 139 et 145 (copies de Dom Estiennot). ?? Ego Mathildis, comitissa Nivernensis, notum facimus tam presentibus quam futuris quod nos donationem illam quam Guillelmus, comes quondam Nivernensis, fecit Deo et beate Marie et beato Benedicto et monachis prioratus de Dyeto concedimus et laudamus et sigilli nostri munimine roboramus, et gistum quod apud dictum prioratum, scilicet illius abbatie habebamus, in perpetuum quittavimus abbatie supradicte, guardam tamen nostram quam in dicto prioratu habemus retinemus. Quod ut ratum sit et firmum, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum apud Tornodorum, anno MCCXXIV, mense septembri. CCCCVI ?? 1224, octobre. Gautier, archevêque de Sens, notifie la transaction acceptée de part et d’autre par lui et par l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury dans un différend au sujet du droit de procuration que ledit archevêque réclamait sur ledit couvent, et abandonne ce dit droit, moyennant le paiement à l’archevêque de quatre cents livres parisis, après l’arbitrage des délégués du Saint-Siège, à savoir l’archevêque de Bourges, l’abbé de Déols, et Me P. de Vic, archidiacre de Bourges. ORIG., jadis scellé. Archives départementales du Loiret, H 29 (provisoire). C, n° 205, p. 118. — E. n° 194, fol. 235. ?? Galterus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Universitati vestre notum fieri volumus quod cum verteretur controversia inter nos, ex una parte, et venerabiles viros Bartholomeum abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex alia, coram venerabili in Christo patre Symone, Bituricensi archiepiscopo, J., Dolensi abbate, et magistro P. de Vico, archidiacono Bituricensi, a Domino Papa judicibus delegatis, super procuratione quam petebamus in monasterio Sancti Benedicti Floriacensis, tandem, intervenientibus bonis viris et habita deliberatione plenaria, compromisimus in eosdem tanquam in arbitros seu arbitratores, promittentes quod quicquid iidem dicerent vel statuerent vel eciam ordinarent super eadem controversia firmiter observaremus et litteris nostris et capituli nostri Senonensis firmaremus, ipsi vero, habito prudentum virorum consilio, dictum suum protulerunt in hunc modum, quod pro dicta procuratione monasterii abbas et conventus darent nobis quadringentas libras parisiensium, et sic monasterium Sancti Benedicti esset a dicta procuratione liberum et in perpetuum absolutum. Nos autem dictum eorum, sicut superius est expressum, approbantes et ratum habentes, dictam procurationem in prefato monasterio pro ipsis quadringentis libris parisiensium de quibus est nobis plenarii satisfactum quitavimus, ita quod predictum monasterium ab ipsa procuratione sit liberum in perpetuum et absolutum nolentes quod propter hoc fiat aliquod prejudicium privilegiis a Romana ecclesia eidem monasterio indultis vel quod eis in aliquo derogetur. In cujus rei noticiam presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quarto, mense octobris. CCCCVII Bourges 1224, 18 octobre. Simon, archevêque de Bourges, Jean, abbé de Déols, et Pierre de Vic, archidiacre de Bourges, délégués du Saint-Siège, donnent leurs conclusions dans le débat précédent. C, p. 225, p. 132. — L, p. 100. INDIQ.: K, fol. 460, «ex autographo». ?? Simon, Dei gratia Bituricensis archiepis opus, Aquitanie primas, Joannes, Dolensis abbas, et magister Petrus de Vico, archidiaconus Bituricensis, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod cum verteretur controversia coram nobis, autoritate apostolica, inter venerabilem in Christo patrem Galterum, archiepiscopum Senonensem, ex una parte, et viros religiosos Bartholomaeum, abbatem, et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super procuratione quam petebat idem archiepiscopus in monasterio Sancti Benedicti Floriacensis, tandem intervenientibus viris prudentibus et discretis compromiserunt in nos dicte partes, promittentes quod ipsi quidquid statueremus vel diceremus haut et bas super eadem controversia firmiter observarent, et hoc promiserunt sub pena ducentarum marcharum argenti, et super eadem pena dederunt fidejussores, videlicet archiepiscopus venerabilem in Christo patrem R., episcopum, Nivernensem, in centum marchis, et Archambaudum, decanum Bituricensem, in quinquaginta marchis, et Gregorium, canonicum Parisiensem, in quinquaginta marchis, abbas vero et Joannes, prior de Veteri Giemo, procurator conventus, eumdem episcopum Nivernensem in centum marchis, et Savaricum abbatem Corbiniacensem, in centum marchis, qui dicti fidejussores obligaverunt se, ut dictum est, stipulatione interveniente pro parte illa que a dicto nostro resiliret ad solutionem faciendam dicte pene parti illi que staret dicto nostro, juridictioni nostre se subjicientes et renunciando super hoc omni exceptioni coherenti rei vel persone: promisit etiam dictus archiepiscopus quod bona fide procurabit quod capitulum Senonense ratum habebit dictum nostrum et sigillo suo sigillabit. Quod si forte dictum capitulum non faceret, partes ad nostram redirent juridictionem, negotio remanente in eo statu in quo erat in crastino octave beati Dionysii, abbas vero supradictus debet dictum nostrum approbare et sigilli sui appositione confirmare, alioquin incideret in penam supradictam, nos autem, de consensu partium, retenta juridictione autoritate apostolica nobis commissa, omnes sententias latas occasione litis et controversie supradicte, quandocumque et in quoscunque revocamus, et si aliqui sunt ligati, aliqua sententiarum illarum absolvimus et denuntiamus absolutos, habito igitur prudentum virorum consilio et tractatu diligenti, dictum nostrum protulimus in hunc modum, quod pro dicta sola procuratione solius monasterii Sancti Benedicti Floriacensis dicti abbas et conventus solvent prefato archiepiscopo Senonensi quadringentas libras parisiensium monetae, videlicet ducentas libras in instanti festo Sancti Martini hyemalis, et alias ducentas in instantibus nundinis Barri, et hac facta solutione dicte summe monasterium Sancti Benedicti Floriacensis erit a dicta procuratione in perpetuum absolutum. Injunximus autem dicto archiepiscopo quod omnia que extabant capta de mandato suo, occasione dicte controversie sive procurationis denegate restitueret, nec inde posset aliquid retinere nisi usque ad valorem viginti librarum parisiensium, ita tamen si essent alienata vel consumpta, quod fidei ejus commisimus et etiam restitutionem eorum que dicuntur capta esse fidei sue duximus committendam; precipientes eidem quod omnes sententias quas tulerat in quoscunque occasione dicte controversie sue sive procurationis denegare relaxaret, nec inde aliquam emendam levaret. Hoc itaque dictum nostrum partes predicte approbaverunt, promittentes se in omnibus et per omnia illud observaturas. Actum Bituris, anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo quarto, mense octobri, in festo beati Luce evangeliste. CCCCVIII. Sens 1224, 25 octobre. Le doyen Adam et le Chapitre de l’église de Sens donnent leur approbation à la transaction précédente. C, n° 171, p. 106. — E, n° 160, fol. 208 v°. — L, p. 102. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Adam, decanus, et universum capitulum ecclesie Senonensis, in Domino salutem. Notum facimus quod compositionem illam sive quittationem qua reverendus pater Galterus, Senonensis archiepiscopus, per arbitrium sive dictum reverendi in Christo patris Simonis, archiepiscopi Bituricensis, Joannis, Dolensis abbatis, et magistri Petri de Vico, archidiaconi Bituricensis, in quos fuit compromissum tam a domino Senonensi archiepiscopo quam ab abbate et conventu Sancti Benedicti Floriacensis super procuratione in corpore abbatiae Sancti Benedicti a dicto archiepiscopo petita pro quadringentis libris parisiensium nuper fecit volumus, approbamus et ratam habemus. In cujus rei notitiam presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum Senonis, anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo quarto, mense octobri, die veneris ante festum apostolorum Simonis et Jude. CCCCIX ?? 1224, décembre. Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury, ayant reçu des plaintes des habitants de leurs terres qui se disaient maltraités par les maires à l’occasion de la taille, décident de les abonner à raison de vingt livres parisis par an, sur lesquels le maire de Bray prendra pour lui vingt sous, et sous réserve de leurs autres coutumes; celui qui, au jour fixé, n’aura pas payé sa part d’abonnement sera taxé à trois sous d’amende; nul ne pourra vendre, donner ou aliéner tout ou partie d’une maison sans spécial consentement, sauf le cas où celle-ci sera donnée à un fils ou à une fille à l’occasion de son mariage. C, n° 765, p. 408. — L, p. 448, «ex cartulario», fol. 183 v°. — M, Bibl. nat., collection Moreau, vol. CXXXIV, p. 167 (copie de Dom Gérou, de 1765), d’après B. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, frater Bartholomaeus, miseratione divina abbas humilis totusque conventus Sancti Benedicti Floriacensis, in Domino salutem. Quoniam ea quae legitime acta sunt oblivionis nebulo non debent offuscari praesentium annotatione posterorum memoriae duximus commendare, quod homines terrae nostrae lacrymabilem querimoniam saepius in auribus nostris deponebant super majoribus suis qui eos occasione talliae nostrae gravius affligebant, majorem ab eis talliam quam esset imposita exigendo. Eapropter nos ipsorum condolentes angustiis, hominibus nostris de Brayo, ad instantem ipsorum postulationem, talliam quam in eis habebamus, ad placitum abonavimus ad viginti libras parisiensis monetae, die dominica post nativitatem Beatae Virginis Mariae annuatim persolvendas, de quibus major noster de Brayo pro labore receptionis suae viginti solidos percipiet annuatim, salvis tamen omnibus aliis nostris consuetudinibus quas antea in dictis hominibus habebamus. Si quis vero portionem abonamenti quae masurae suae imponetur dicta die non solverit, tres solidos parisiensium solvere tenebitur de emenda; inter autem alias conventiones hoc duximus adnectendum quod praenominati homines masuras suas vel partem earumdem vendere vel donare, vel alio titulo alienare non poterant nisi de voluntate nostra et assensu. Licebit tamen ipsis filiis et filiabus suis matrimonia contrahentibus masuras suas vel partem earumdem donare in matrimonium, ita quod filii vel filie qui per hujusmodi donationem partem masurarum adepti fuerint secundum partem masurae et secundum valorem terrae partem abonamenti solvere tenebuntur, quae ad consilium abbatis Sancti Benedicti Floriacensis qui pro tempore erit statuetur. In cujus rei testimonio praesentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto, mense decembri. CCCCX ?? [1224-1225.] L’abbé de Saint-Ferme au diocèse de Bazas écrit au roi Louis VIII que de tout temps la propriété, juridiction et justice de la ville de La Réole ont dépendu de plein droit de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire et du prieuré de La Réole, mais qu’au temps du feu roi Richard d’Angleterre les dits couvents ont dû subir de graves préjudices et violences. C, n° 402, p. 228. — K, fol. 472, d’après B, fol. 105. ?? Excellentissimo ac illustrissimo domino suo Ludovico, Dei providentia magnifico regi Francorum, R., miseratione divina dictus abbas Sancti Fremerii, salutem, et ita regnum regere temporale quatenus eternum assequi mereatur. Noveritis, domine reverende, nos ab antiquis audivisse temporibus non solum a paucis, sed quasi a communi fama totius diocesis Vasatensis et credimus firmiter esse verum quod dominium et tota juridictio ac tota justitia ville Regule ad monasterium Sancti Benedicti Floriacensis et Sancti Petri Regule pleno jure pertineat, sed a tempore inclite recordationis Richardi regis Anglie in his prenominata monasteria primo tamen in justitia sanguinis et latrocinii compelluntur violentiam atque multas injurias sustinere. CCCCXI ?? [1224-1225.] L’abbé du Rivet écrit dans le même sens au roi Louis VIII. C, p. 228. — K, fol. 472. ?? Excellentissimo ac illustrissimo domino suo Ludovico, digna Dei providentia magnifico Francorum regi, dictus abbas et conventus de Riveto, Cisterciensis ordinis, salutem et quidquid pauperum Christi potest oratio apud Deum. Noverit excellentia vestra quod monasterium Sancti Petri Regule pro se et pro monasterio Sancti Benedicti Floriacensis habuit, tenuit et possedit tanquam suum proprium pacifice et quiete, integre et indivise, totum dominium, totam juridictionem ac totam justitiam ville Regule, in sanguinis etiam causis et latrocinii usque ad tempora domini Richardi, quondam regis Anglie, qui primo spoliavit ipsa monasteria justitia sanguinis et latrocinii, et ab eo tempore ipsa monasteria in magna parte justitie dicte ville Regule et in multis aliis juribus suis compelluntur violentiam sustinere. CCCCXII ?? [1224-1225.] L’abbé de Pondaurat écrit dans le même sens au roi Louis VIII. C, n° 752, p. 402. ?? Magnifico domino suo Ludovico, Dei providentia Francorum regi, G., commendator, et fratres Pontis Deaurati, salutem et orationes. Noverit excellentia vestra quod monasterii Sancti Petri Regule usque ad tempora domini Richardi, regis Anglie, semper habuit et possedit tanquam suum proprium plenum dominium et totam justitiam ville Regule, sed idem rex Richardus primo subtraxit eis justitiam sanguinis et latrocinii et postmodum multe eis injurie illate sunt dicto monasterio in juribus suis, sicut tota vicinia nostra non ignorat. CCCCXIII ?? [1224-1225.] Les archidiacres de Bazas et de Bezaumes, et le Chapitre de Bazas tout entier écrivent au roi Louis VIII dans le même sens. C, p. 285. ?? Domino suo illustrissimo Ludovico, Dei providentia serenissimo Francorum regi, sui devotissimi qualescumque clerici S., Vasatensis, et V., Vezalmensis archidiaconi et totum capitulum Vasatense, salutem et ad honorem summi regis regnum regere temporale. In fide et veritate celestis regis vestre majestati regie profitemur, sicut pro cetero credimus in terra ista famam publicam proclamare quod monasterium Sancti Petri Regule pro se et pro monasterio Sancti Benedicti Floriacensis se longissimis temporibus usque ad tempora inclite recordationis Richardi, quondam regis Anglie, pacifice tenuit et possedit tanquam suum proprium plenum dominium et totam justitiam etiam sanguinis et latronis in villa Regule, sed a tempore prefati regis Richardi dicta justitia sanguinis et latrocinii et in multis aliis juribus suis prescriptis monasteriis injuriatum est, quamplurimum et detractum dignetur. Igitur, si placet majestas regia, circa ipsa Sancti Petri et Sancti Benedicti monasteria taliter se habere quod illi qui zelum equitatus ejus audierunt, benedictus qui venit in nomine Domini, excelsis vocibus corde voce et opere debeant proclamare. CCCCXIV ?? [1224-1225.] L’abbé de Fontguilhem prie le roi Louis d’accueillir avec bienveillance la requête du couvent de La Réole au sujet de la restitution de la justice de cette ville, dont elle a été dépouillée par le roi Richard d’Angleterre. C, p. 227, n° 401. ?? Domino suo magnifico Ludovico, Dei gratia Francorum regi, P., abbas, et humilis conventus Fontis Villelmi, Cisterciensis ordinis, salutem et amare justitiam. Dominationem vestram deprecamur attentius quantacunque caritate valemus, quatenus preces venerabilis prioris et conventus Regule quas super restituenda sibi justitia Regule excellentie vestre porrigunt benigne, si placet exaudire, dignemini. Certum namque apud nos est quod inclite recordationis rex Anglie quondam ipsos eadem justitia quantum ad sanguinem et latrocinium pertinet spoliavit. CCCCXV ?? 1225. Confirmation par Henri, seigneur de Sully-sur-Loire, du don fait par son aïeul Gilon de Sully à l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury de ce qu’il possédait à Châtillon-sur-Loire. C, p. 354, n° 660. — D, fol. 346 v°. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Henricus, Soliaci dominus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos, pro amore Dei et remedio anime nostre, cartam proavi nostri bone memorie Gilonis, domini Soliacensis, quam super rebus illis quas habebat in villa de Castellione super Ligerim ecclesie Sancti Benedicti concessit ratam et gratam habemus et approbamus, statuentes quod neque nos neque successores nostri in eadem villa vel pertinentiis ejus nihil penitus reclamemus nisi solummodo ea que in predicta carta continentur. In cujus rei testimonium, presentes litteras fieri et sigilli nostri fecimus munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto. CCCCXVI ?? 1225. Henri, seigneur de Sully-sur-Loire, promet à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury de faire réparer le dommage que son frère Guillaume a pu causer audit couvent à l’occasion de la vente des biens possédés dans la ville de Châtillon-sur-Loire. C, n° 661, p. 354. — D, fol. 347, d’après B, n° 701, fol. 166. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Henricus, dominus Soliaci, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos venerabilibus viris abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis fideliter promisimus quod, si Willelmus frater noster, miles, in terra Sancti Benedicti damnum vel injuriam quocunque modo intulerit, vel de rebus ipsorum abbatis et conventus, vel hominum suorum quoquo modo interceperit, occasione quittationis quam fecimus super hoc quod habebamus in villa Castellionis super Ligerim, nos eisdem abbati et conventui ad restitutionem damnorum et reparationem injuriarium teneremur, et ad hoc faciendum, nos et nostram terram obligamus. In cujus rei testimonium presentes litteras scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quinto. CCCCXVII ?? 1225. Guillaume, évêque de Châlons-sur-Marne et comte du Perche, déclare pour lui et ses successeurs qu’il ne lui est dû aucun droit de procuration au prieuré de la Chaise, dont il avait joui parfois gracieusement par la faveur de Guillaume, curé d’Éperrais, et son clerc. C, n° 315, p. 188, collationné sur l’original. — E, n° 298, fol. 361 v°. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 143 (copie de Dom Estiennot), d’après B. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Willelmus, Dei gratia Catalaunensis episcopus et comes Pertici, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nec nos, nec successores nostri, possumus petere in prioratu de Casia aliquam procurationem nobis deberi, hac occasione quia Willelmus, presbyter de Esperreia, dilectus clericus noster, aliquando nos procuraverit in domo dicti prioratus amicabiliter, liberaliter et benigne, et ne aliquando monachi dicti prioratus possint a nobis vel successoribus nostris indebite molestari, eisdem concessimus praesentes litteras sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno gratiae MCCXXV. CCCCXVIII ?? 1225, 16 mai. Sentence prononcée par les prieurs de Sainte-Geneviève et de Saint-Éloi à Paris, et le célerier de Sainte-Geneviève, dans le procès pendant entre les Templiers et le moine-trésorier de Villiers-Saint-Benoit, à propos de la vente du vin à Villiers-Saint-Benoit, qui a motivé injures et violences, en absolvant ledit trésorier et en imposant silence au procureur des Templiers. C, n° 461, p. 250. — D, fol. 527 v°, d’après B, n° 473, fol. 113 v°. ?? In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Nos, Sancte Genovefe, et Sancti Eligii priores, et celerarius Sancte Genovefe ab abbate suo, dictorum priorum conjudice subdelegatus Parisiensis, judices a Domino papa delegati in causa que vertebatur inter fratres militie Templi, ex una parte, et thesaurarium de Villaribus Sancti Benedicti Floriacensem fratrem et monachum, ex altera, super hoc quod dicebant dicti fratres militie Templi quod, cum ipsi vina sua vendi facerunt in domo sua apud Villaria Sancti Benedicti, thesaurarius de Villaribus Sancti Benedicti per se et per auxilium suum impedivit quominus predicti fratres in predicta domo venderent vinum supradictum, unde incurrerunt damna usque ad decem libras parisiensium que petebant sibi restitui dicti fratres ab eodem. Dicebant etiam quod dictus thesaurarius minus juste et violenter fregit per se et complices suos ostium domus sue supradicte multa opprobria et convitia habitantibus in ea inferendo, unde iidem fratres Templi dictas injurias sibi competenter petebant emendari, quas noluissent sustinuiisse dicti fratres pro viginti libris parisiensibus; petebant etiam dicti fratres a thesaurario supradicto quod sibi satisfaciat super quadam injuria illata cuidam homini suo, videlicet Saraceno, in quem dictus thesaurarius manus dicitur injecisse violentas ipsum optime verberando, quam injuriam noluissent sustinuisse pro centum solidis; petebant etiam jamdicti fratres a dicto thesaurario quod sibi restituat quedam vadia que detinet minus juste pro equis ipsorum fratrum captis ab ipso thesaurario in nemore de Villaribus Sancti Benedicti, quod estimant centum solidos parisiensium, et pro damnis et deperditis que incurrerunt dicti fratres pro detentione dictorum vadiorum et pro captione dictorum equorum petebant viginti libras parisiensium; petebant etiam dicti fratres emendari a dicto thesaurario istam injuriam quam noluissent sustinuisse pro decem libris parisiensium; et quod de cetero cesset ab injuriis istis et consimilibus, et hoc petebant salvo jure addendi et diminuendi et immutandi, lite coram nobis supra legitime contestata, confessionibus utrobique factis et testibus utriusque partis receptis et attestationibus publicatis assignata die utrique parti ad dicendum in testes, et dicta testium et facta conclusione in dicta causa die partibus ad proferendam sententiam definitivam assignata, praesentibus dicto thesaurario pro se et procuratore dictorum fratrum, scilicet Joanne, clerico, de prudentum et bonorum virorum consilio, ab impetitione dictorum fratrum per definitivam sententiam absolvimus thesaurarium memoratum, dicto procuratori super hoc nomine Templi perpetuum silentium imponentes. Datum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, die veneris ante Pentecosten. CCCCXIX ?? 1225, mai. Mahaut, comtesse de Nevers, prie l’évêque de Langres d’adresser au prieur de Dyé des lettres conformes à celles que ledit prieur a déjà reçues d’elle. M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 139 (copie de Dom Estiennot). ?? Reverendo patri in Domino et amico suo carissimo Hugoni, Dei gratia Lingonensi episcopo, Mathildis, comitissa Nivernensis, salutem et reverentiam cum amore. Paternitatem vestram affectuose rogamus quatenus dilecto nostro priori de Dyaco litteras testimoniales tradatis secundum formam litterarum nostrarum (ci-dessus n° CCCCV) quas idem prior habet. Actum anno MCCXXV, mense maio. CCCCXX ?? 1225, septembre. Eudes, archiprêtre de Sully-sur-Loire, notifie la vente faite par Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit de Fleury à André Poisson de la vigne de Trébuchet et de la maison de Germigny et dépendances, moyennant quinze sous parisis payables annuellement au prieur de Germigny, sous condition que ledit André ne pourra les aliéner sans le consentement du chapitre de Saint-Benoit, et que cette vigne et cette maison reviendront à l’abbaye s’il meurt sans enfants ou sans petits-enfants. C, n° 296, p. 179. — E, n° 279, fol. 340 v°. INDIQ.: K, fol. 469, d’après B, fol. 77 v°. — L, p. 449, d’après B. ?? Odo, archipresbyter Soliacensis, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod Bartholomeus, abbas Sancti Benedicti Floriacensis et ejusdem ecclesie conventus, grato concurrente assensu, dederunt et concesserunt Andreae cognomento Pisci vineam suam de Trebuchet et domum de Germiniaco cum terra et vinea dictae domui adjacentibus, sibi et heredibus suis in perpetuum possidendam pro decem solidis parisiensium dicto conventui annuatim ad festum sancti Joannis Baptiste et aliis quinque solidis ejusdem monete ad festum sancti Gregorii, annis singulis priori de Germiniaco persolvendis, tali videlicet compositione quod dictam domum de Germiniaco, terram et vineas superius memoratas sine assensu capituli Sancti Benedicti dictus Andreas non poterit vendere, alienare vel quoquo modo in jamdicte ecclesie prejudicium obligare. Si vero sepedictus Andreas absque liberis vel liberos ejus, si quos habuerit, sine heredibus mori contigerit, dicta domus de Germiniaco, terra et vinee cum omni melioratione ad conventum superius dictum sine ullius contradictione vel reclamatione quiete et libere revertentur. Quod ut firmum habeatur, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense septembri. CCCCXXI ?? 1226. Simon, archevêque de Bourges, notifie qu’après jugement des délégués du Saint-Siège l’abbé et le couvent de Saint-Benoit de Fleury ont déclaré ne réclamer aucun droit d’usage dans les bois de Chamort à l’usage de leur prieuré de Ménétréol-sur-Sauldre, et que d’autre part les fils de feu Raoul de Never et leur tuleur s’engagent à payer annuellement audit prieuré leur part de la dîme des agneaux de Ménétréol et seize setiers de seigle, mesure d’Aubigny, qui sera perçue jusqu’à estimation faite sur la dîme d’Ennordres. C, n° 607, p. 327 — D, fol. 263 v°, d’après B, fol. 151. ?? Simon, Dei gratia Bituricensis archiepiscopus, Aquitanie primas, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod cum abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis traherent in causam filios deffuncti Radulfi de Never et Guidonem Focher, eorumdem tutorem, super quodam usuagio quod petebant in nemore de Chammorre ad opus prioratus sui de Monestreau, et coram judicibus a Sede apostolica delegatis diversa hinc inde fuissent proposita, tandem dicti abbas et conventus cum dictis filiis et antedicto tutore de bono pacis tractantes, tam eos quam heredes suos quam eorum tutorem in perpetuum quittaverunt, bona fide concedentes quod de cetero alicujus usuagii jure non poterunt in aliquo eorumdem nemore postulare vel reclamare, nominatus vero Guido eorumdem filiorum tutor pro ista pace firmiter tenenda et inviolabili nexu observanda, ex prudentum virorum consilio, dedit eisdem abbati et conventui illud quod habebant dicti filii in decima agnorum de Monestero et sexdecim sextaria siliginis rasa ad mensuram Albigniaci dicto prioratui de Monestreau in festo sancti Remigii annuatim persolvenda. Hoc autem supradictum bladum percipiet prior de Monesteriau in decima Enordriae quousque dicti filii vel eorum tutor bladum supradictum prioratui suo jamdicto alibi competenter assederint ad bonorum virorum estimationem. Hanc autem compositionem voluerunt et concesserunt prefati filii fide data in manu archipresbyteri nostri de Capella, a nobis specialiter ad hoc destinati, quod contra predicta per se vel per alios venire in posterum nullatenus attentarent, sicut per fidelem ejusdem archipresbyteri didicimus relationem. In cujus rei memoriam et firmitudinem litteras presentes sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1226. CCCCXXII ?? 1226, janvier (n. st.). Confirmation par Robert, comte de Dreux, Pierre, duc de Bretagne, et Jean, comte de Mâcon, des lettres du trésorier de l’église de Beauvais, Henri de Dreux, leur frère, mettant fin au différend survenu entre l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et les habitants de Sainville, d’une part, et le dit trésorier, d’autre part, au sujet du gîte triennal auquel prétendait celui-ci. M. Bibl. nationale, ms. latin 12776, p. 481 (copie de Dom Estiennot, 1682). ?? Nos fratres scilicet, R[obertus], comes Drocensis, et P[etrus] dux Britanniae, et J[ohannes], comes Masticensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod pacem seu finationem quam venerabilis abbas Sancti Benedicti super Ligerim et homines de Senivilla fecerunt cum carissimo fratre nostro H[enrico], thesaurario Belvacensi, super pastu quem habebat ipse thesaurarius de triennio in triennium ratam habemus et acceptam eo modo quo in litteris praefati nostri fratris H[enrici], Belvacensis thesaurarii, continetur. Quod ut ratum et stabile permaneat, praesentes litteras sigillorum nostrorum appositione confirmavimus. Actum anno dominicae Incarnationis MCCXXV, mense januario. CCCCXXIII ?? 1226, janvier (n. st.) Henri de Sully reconnaît tenir en fief et en arrière-fief du comte Louis de Sancerre et du comte de Champagne la baillie de Villemême, qu’il a échangée avec l’abbaye de Saint-Benoit. Copie du XIIIe siècle. Archives nationales, KK 1064, fol. 361. ?? Ego Henricus, Soliaci dominus. Notum, etc., quod cum abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis mihi dederint in exchangium balliam de Villemesme cum pertinentiis suis, pro eo quod quitavi eisdem quicquid juris habebat apud Castellionem super Ligerim et pertinentiis suis, ego volo et concedo quod, sicut recognovi me tenere illud quod habebam apud Castellionem super Ligerim et movere de feodo Lugdovici comitis Sacricesaris, et eundem Lugdovicum tenere illud feodum de feodo comitis Campanie, ita Villemesme cum pertinentiis sit de feodo eorumdem. In cujus rei testimonium, etc. Actum anno Domini M° CC° XX° quinto, mense januario. CCCCXXIV ?? 1226, janvier (n. st.). Thibaut, comte de Champagne, approuve la donation précédente en tant que seigneur de fief, à condition que la baillie de Villemême relève également du fief dudit comte. C, p. 354, n° 663. — D, fol. 348 v°. — R. Copie du XVIIe siècle. Bibl. nat., ms. latin 17709, fol. 140, d’après l’original. INDIQ.: L, fol. 452, d’après B, fol. 166. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Theobaldus, comes Campanie, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam dilectus noster Henricus, Soliaci dominus, fecit venerabilibus viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis, super viaria, justiciis, costumis et omnibus aliis que in villa de Castellione et ejusdem ville pertinentiis, hominibus et universis rebus ad eamdem villam pertinentibus, se habere et ad feodum nostrum spectare dicebat, ad preces dicti Henrici voluimus, concessimus et laudavimus. Concessum etiam fuit ab abbate et conventu predictis et a nobis et a dicto Henrico quod, sicut res predicte de villa Castellionis erant de feodo nostro, baillia de Villa Mesmiae quam dicti abbas et conventus dicto Henrico contulerunt similiter sit de feodo nostro. In cujus reitestimonium presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini 1225, mense januario. CCCCXXV ?? 1226, janvier (n. st.). Accord passé en présence de Robert, comte de Dreux, de Pierre, duc de Bretagne, et de Jean, comte de Mâcon, entre l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et les hommes de Sainville, d’une part, et leur frère Henri de Dreux, trésorier de l’église de Beauvais, d’autre part, au sujet du gîte triennal dont ce dernier jouissait à Sainville. C, n° 482, p. 261. — D, fol. 186 v°, d’après B, fol. 120. — M, Bibl. nat. ms. latin 12776, fol. 481 (copie de Dom Estiennot). — N, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. CXXXVI, p. 210 (copie de Dom Gérou, de 1764). ?? Nos fratres, scilicet R[obertus], comes Drocensis, et P[etrus], dux Britanniae, et J[ohannes], comes Masticensis, notum facimus universis praesentes litteras inspecturis, quod pacem seu finationem quam venerabilis abbas Sancti Benedicti super Ligerim et homines de Sainvilla fecerunt cum carissimo fratre nostro H[enrico], thesaurario Belvacensi, super pastum quem habebat ipse thesaura rius apud Sainvillam de triennio in triennium, ratam habemus et acceptam ex modo ûuod in litteris prefati nostri H[enrici], Belvacensis thesaurarii continetur. Quod ut ratum et stabile permaneat, praesentes litteras sigillorum nostrorum appositione confirmavimus. Actum anno dominicae incarnationis M° CC° XXV°, mense januario. CCCCXXVI ?? 1226, janvier (n. st.). Guy de Méréville, chevalier, notifie que Barthélemy, abbé de Saint-Benoit de Fleury, lui ayant donné la tenure provenant de Denis de Bougy, chevalier, et située près de la fontaîne et du ruisseau de Nant, il s’engage à payer annuellement audit couvent un cens de dix sous parisis, et à établir des chemins communs pour faciliter l’accès à ladite fontaine et audit ruisseau. C, n° 446, p. 246. — D, fol. 150, d’après B, fol. 114 v°. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Guido de Merevilla, miles, in Domino salutem. Noverint universi quod cum venerabilis pater Bartholomeus, Dei patientia Sancti Benedicti Floriacensis abbas, teneuram quam retraxit a Dionisio de Bogiaco, milite, quae est sita inter domum Stephani Cive et fontem cum aqua de Nanto, sicut dicta teneura se comportat de longo, nobis donaret a nobis et heredibus nostris in perpetuum possidendam, nos cum dicto abbate talem habuimus pactionem, quod pro dictis teneura et aqua decem solidos parisiensium censuales monasterio Sancti Benedicti Floriacensis annuatim persolvere teneremur. Promisimus etiam sepedicto abbati quod inter dictam teneuram et teneuram predicti Stephani Cive faceremus viam communem tantum habentem in latitudine quod duo homines equitantes possint in eadem via sibi adinvicem obviare propter aessentiam habendam hominibus Sancti Benedicti et nostris ad eundum aquam que appellatur Nantus et inter terram Sancti Benedicti, et prenominatam teneuram quam dictus abbas retraxit a Dionisio dicto, sicut superius predictum est, faceremus quamdam semitam ad eundum pedes propter aessentiam habendam tam hominibus Sancti Benedicti quam nostris ad eundum ad fontem. Hanc autem donationem nobis salvis ecclesie Floriacensi in dicta teneura tota justitia et decima quas ibidem ipsa ecclesia percipiet fecit nobis dictus abbas. Quod ut ratum et firmum permaneat, presentes litteras sigilli nostri muni mine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense januario. CCCCXXVII Latran 1226, 8 février. Honorius III confirme à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury le privilège d’exemption dont ils jouissent, comme relevant directement du Saint-Siège. L, p. 103. ?? Honorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, salutem et apostolicam benedictionem. Debitum pastoralis officii decenter exequimur cum evellenda evellimus et dirigimus indirecta. Oblata nobis ex parte vestra petitio continebat quod episcopus Aurelianensis et alii ecclesiarum praelati Aurelianensis diocesis in qua monasterium vestrum consistit super causis quas contra vos interdum se habere proponunt, eorum sisti judicio authoritate propria vos compellunt sicque contingit saepius quod, dum sic se constituunt judices et actores quia non vultis coram ipsis taliter litigare, in terram vestram et homines in vestrum praejudicium excommunicationis et interdicti ferunt sententias, ut sic saltem indirecte censuram ecclesiasticam in vos ipsos exerceant, quam directe nequierunt, eo quod monasterium vestrum exemptionis gaudere dicitur privilegio et exercere. Nos igitur et eorum hujusmodi obviare malitiis et ejusdem monasterii quod ad Sedem apostolicam immediate dicitur pertinere, indempnitalibus in posterum praecavere volentes authoritate praesentium districtius inhibemus ne quis eorum indulta vobis a Sede apostolica privilegia de cetero propter hos tales in terram vestram seu homines praesumat ferre sententias sine mandato Sedis apostolice speciale. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, sexto idus februarii, pontificatus nostri anno undecimo. CCCCXXVIII ?? 1226, février (n. st.). Barthélemy, abbé de Saint-Benoit de Fleury, notifie que Denise, femme d’Étienne Ours, cède à perpetuité deux chambres sises à Orléans, près du puits de Saint-Benoit-du-Retour, contre une masure et des terres à Yèvre-la-Ville, moyennant le paiement d’un cens annuel de quatre sous parisis au prévôt de l’abbaye à Orléans. C, n° 770, p. 411. — D, fol. 388 v°, d’après B, fol. 187. ?? Bartholomeus, Dei patientia Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas, totusque ejusdem ecclesie conventus, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum Dionysia, uxor Stephani Ursi, masuram quamdam et terras haberet in territorio nostro de Evra Villa, ipsam masuram et terras de voluntate mariti sui nobis quittavit in perpetuum pro duabus cameris quas apud Aurelianum juxta puteum Sancti Benedicti de Retor dicte Dionysie et heredibus suis concessimus similiter in perpetuum, ita quod de duabus illis cameris quatuor solidos parisiensium censuales praeposito nostro Aurelianensi qui pro tempore fuerit, annis singulis ad festum sancti Remigii predicta Dionysia et heredes sui solvere tenebuntur, salvis nobis in omnibus nostris justitiis et aliis costumis nostris. In cujus rei testimonio, presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense februario. CCCCXXIX ?? 1226, février (n. st.). Hugues de Saint-Maurice, chevalier, renonce moyennant le paiement de quinze livres, monnaie auxerroise, à ses prétentions sur certaines terres, sises au terroir de Villiers-Saint-Benoit, que ses frères avaient vendues à l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury. C, p. 250. — D, fol. 526 v°, d’après B, fol. 113. INDIQ.: L, p. 449, fol. 113. ?? Ego Hugo de Sancto Mauritio, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod, cum causa verteretur inter me, ex una parte, et venerabilem virum Petrum, thesaurarium Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super quibusdam terris circiter sex vel septem arpentis sitis infra territorium de Villaribus Sancti Benedicti, quas terras Petrus et Gaufridus de Brolio, milites, fratres mei, ecclesie Sancti Benedicti vendiderunt, quas etiam terras a dicto thesaurario et a dicta ecclesia jure hereditario petebam mihi dimitti, tandem, mediantibus bonis viris, cum dicto thesaurario ita composui quod ego quittavi dictas terras ecclesie supradicte et concessi in perpetuum possidendas et easdem terras jamdicte ecclesie sub obligatione rerum mearum contra omnes homines in perpetuum bona fide garentire promisi, et insuper concessi predicte ecclesie ut omnes illi qui aliquid de rebus meis post decessum meum tenuerint jamdictas terras prefate ecclesie contra omnes homines in perpetuum garentire tenebuntur; dictus vero thesaurarius pro quittatione ista sive concessione facta dedit mihi quindecim libras Altissiodorenses quas mihi persolvit. Hanc autem quittationem et concessionem uxor mea laudavit et concessit. In cujus rei testimonio, presentes litteras sigilli mei munimine roborari. Actum anno millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense februarii. CCCCXXX ?? 1226, février. En présence de l’archiprêtre de Châteauneuf-sur-Loire, Jean Charles a donné aux moines du prieuré de Saint-Pierre de Châteauneuf un terrain sis à la chaussée de Châteauneuf. C, n° 603, p. 325. ?? Universis presentes litteras inspecturis, P., archipresbyter de Castronovo, salutem in Domino. Noveritis quod, constitutus in presentia nostra, Joannes Charles donavit priori et monachis Sancti Petri de Castro novo in puram et perpetuam eleemosynam [aream] que fuit quondam, ut dicitur, Amici de Bois, sitam ut videtur in calceia Castri novi, inter domum Reginaldi Seler et domum filie... defuncti, fide data in manu nostra, promittens quod contra hanc donationem per se vel per alios cetero non veniret, et quod in dicta nil juris de cetero reclamaret; imo eamdem aream priori et monachis predictis pro posse suo garentiet et defendet. In cujus rei testimonium, ad instantiam partium presentibus litteris apponi fecimus sigillum nostrum. Actum anno Domini 1225, mense februario. CCCCXXXI ?? 1226, février (n. st.). Henri de Sully, avec l’assentiment de son père, de son frère Guillaume et de sa femme Marie, renonce en faveur de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire à la voirie, aux justices, coutumes, hommes et bois qu’il possédait à Châtillon-sur-Loire, moyennant quinze cents livres parisis et la propriété de la baillie de Villemême; ces biens étaient tenus en fief du comte de Champagne et de Louis de Sancerre. C, p. 349, n° 648. — D, fol. 322. — K, fol. 460 «ex autographo». — L, p. 449, «ex cartu ario, fol. 162». ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Henricus, Soliaci dominus, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum inter nos, ex una parte, et venerabiles viros Bartholomeum abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, contentio diutius duravisset super viaria, justiciis, costumis et aliis rebus que in ville de Castellione super Ligerim et pertinentiis et hominibus ejusdem ville, nemoribus et aliis rebus ad eamdem villam pertinentibus nos habere dicebamus, tandem, bonis viris mediantibus, si quid juris in predictis omnibus reclamabamus et reclamamus, sive de jure sive de facto quocumque modo poteramus, dictis abbati et conventui in perpetuum quittavimus et quittamus; dicti vero abbas et conventus super premissis vexationem suam et expensas redimentes et etiam pro bono pacis mille et quingentas libras parisiensis monete et balliam suam de Villa Mesmie cum omnibus pertinentiis ejus, nobis et heredibus nostris contulerunt in perpetuum possidendam. Cum vero supradicta de Castellione supra Ligerim ad feodum nobilium virorum comitis Campanie et Ludovici domini de Sacrocesaris necnon Archembaudi patris nostri pertinere dicerentur, dictum fuit et concessum ab abbate et conventu predictis et comite Campanie et Ludovico de Sacrocesaris necnon Archembaudo patre nostro et a nobis, quod sicut predicte res de Castillione erant de feodo dominorum comitis et Ludovici et Archembaudi similiter tota ballia Villae Mesmie sit de feodo ipsorum. Pater autem noster Archembaudus et Vilielmus frater noster omnia supradicta voluerunt, laudaverunt, et si quid juris ad dictos Archembaudum et Vilielmum in posterum aliquo modo posset devenire, illud penitus quittaverunt; insuper uxor mea Maria istud voluit et laudavit, et si quid juris in prefatis omnibus jure dotalicii sive alio quocumque modo petere posset, sive ad presens sive in posterum, illud quittavit penitus et remisit, promittens se de cetero non reclamare prestita fide corporali. Nos vero omnia supradicta similiter fide data promisimus fideliter observare. Quod ut ratum et firmum permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense februario. CCCCXXXII ?? 1226, avant le 18 avril (n. st.). Henri de Sully s’oblige pour lui et ses héritiers à garantir la renonciation précédente selon les us et coutumes de France. C, p. 350, n° 649. — D, fol. 323. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Henricus, Soliaci dominus, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum ego quittaverim abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis quidquid juris habebam vel habere debebam in villa de Castellione super Ligerim cum pertinentiis suis, et dicti abbas et conventus mihi et heredibus meis propter hoc quittaverint quidquid habebam in ballia de Villa Mesmiae et pertinentiis suis, bona fide concessi dictis abbati et conventui prefatam quittationem sicut in litteris meis super hoc confectis plenius continetur, ad usus et consuetudines Francie garentire et ad hoc me et heredes meos obligavi. In cujus rei testimonium presentes litteras fieri et sigilli mei feci munimine roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto. CCCCXXXIII ?? 1226, mars (n. st.). Confirmation par Marie de Sully, dame de Vierzon, de l’acte de renonciation de son mari, en faveur de l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury, des biens qui faisaient partie de son douaire. C, p. 350, n° 650. — D, fol. 323 v°. — L, p. 451, «ex cartulario, fol. 162 v°». INDIQ.: K, fol. 461, d’après B, fol. 162. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Maria, Soliaci et Virsioni domina, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod ego quittationem quam dilectus maritus meu-Henricus, dominus Soliaci, fecit venerabilibus viris Bartholomeo, abbati, et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria, justitiis, costumis et omnibus aliis que in villa de Castellione super Ligerim et pertinentiis ejusdem ville et universis rebus ad eamdem villam pertinentibus se habere et ad dotalitium meum spectare dicebat, ad preces ipsius mariti mei volui et laudavi et fide corporali prestita fideliter concessi, quod in supradictis omnibus jure dotalitii sive alio quocumque modo nihil ad presens sive in posterum reclamabo, et propter hoc concessum fuit ab abbate et conventu predictis et a prefato marito meo quod, sicut predicte res de Castellione erant de dotalitio meo similiter ballia de Villa Mesmie cum universis pertinentiis suis quam dicti abbas et conventus predicto marito meo propter factam quittationem et pro bono pacis donaverunt ad dotalitium meum pertineat. In cujus rei memoriam et firmitudinem presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense martio. CCCCXXXIV ?? 1226, mars (n. st.). Confirmation du même acte par Archambaud de Sully, seigneur de la Chapelle, père de Henri, lequel en même temps abandonne ses droits de suzerain sauf sur la baillie de Ville-même. C, p. 350, n° 65. — D, fol. 324. — R, Bibl. nat., coll. Moreau, vol. 30, fol. 51 (copie de Dom Gérou en 1764), d’après C. INDIQ.: L, p. 452, d’après B, fol. 162 v°. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Archembaudus de Soliaco, dominus de Capella, salutem in vero salutari. Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam dilectus filius noster Henricus, Soliaci dominus, fecit religiosis viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria, justitiis, costumis et omnibus aliis que in villa de Castellione super Ligerim et ejusdem ville pertinentiis, hominibus et universis rebus ad eamdem villam pertinentibus habebat vel habere debebat, ad preces dicti Henrici concedimus, volumus et laudamus, et etiam, si quid juris in eisdem tam in feodo quam in aliis supradictis habebamus vel habere ad presens sive in posterum quocumque modo poteramus, illud penitus abbati et conventui supradictis quittavimus et quittamus, promittentes quod contra dictam quittationem per nos vel per alium venire in posterum nullatenus presumemus, ita tamen quod ballia de Villa Mesmiae et ejus pertinentie quas idem Henricus filius noster ab eisdem abbate et conventu in eschangium recepit de nostro feodo erunt, prout erant alia supradicta. Quod ut ratum et firmum maneat in perpetuum presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense marcio. CCCCXXXV ?? 1226, mars (n. st.). Confirmation du même acte par Louis, fils du comte de Sancerre. C, p. 350, n° 652. — D, fol. 325. INDIQ.: L, p. 452, d’après B, fol. 162 v°. ?? Ludovicus, filius comitis Sacrocesaris, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam dilectus noster Henricus, dominus Soliaci, fecit venerabilibus viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super viaria, justifiis, costumis et omnibus alliis que in villa de Castellione super Ligerim et ejusdem ville pertinentiis, hominibus et rebus universis ad eamdem villam pertinentibus se habere et ad feodum nostrum spectare dicebat, ad preces dicti Henrici volumus, concedimus et laudamus. Concessum etiam fuit ab abbate et a conventu et a nobis et a dicto Henrico quod sicut res predicte de Castellione erant de feodo nostro, ita ballia de Villa Mesmie quam dicti abbas et conventus dicto Henrico contulerunt similitersit de feodo nostro. Quod ut ratum et firmum permaneat in futurum, presentes litteras sigilli munimine roboravimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense marcio. CCCCXXXVI ?? 1226, mars (n. st.). Louis, fils du comte de Sancerre, s’engage à rembourser à l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury les cinq cents livres tournois qu’il a reçues pour prix de l’abandon de ses droits à Châtillon-sur-Loire, si son père Guillaume, seigneur de Sancerre, revient de son voyage en Grèce et refuse de ratifier cet abandon. C, p. 351, n° 653. — D, fol. 325 v°. FRAGMENT: Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 146 (copie par Dom Estien not). ?? Universis presentes litteras [inspecturis], Ludovicus, filius comitis Sacrocaesariensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos concessimus venerabilibus viris Bartholomaeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis quod, si forte nobilis vir pater meus Willelmus, dominus de Sacrocaesaris, a partibus Graeciae redierit et quittationem quam nobilis vir Henricus dominus Soliaci fecit eisdem abbati et conventui de rebus quas habebat vel habere debebat in villa de Castellione super Ligerim et pertinentiis ejus concedere et laudare noluerit, ipsis quingentas libras turonensis monetae quas pro laudanda quittatione praefata ab ipsis recepimus sine contradictione et occasione aliqua eis liberaliter reddemus. In cujus rei testimonium praefatas litteras fieri et sigilli nostri fecimus munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense marcio. CCCCXXXVII ?? 1226 (n. st.), entre le 7 et le 18 avril. Louis de Sancerre donne à l’abbé de Saint-Benoit de Fleury quittance des cinq cents livres lournois qu’il a reçues de lui le 7 avril pour prix de l’abandon de ses droits à Châtillon-sur-Loire. C, p. 354, n° 662. — D, fol. 347 v°. ?? Ludovicus, filius comitis Sacrocaesaris, presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum venerabilis vir Bartholomeus abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis nobis ad solutionem quingentarum librarum turonensium tenerentur pro laudatione quam fecimus de commutatione facta inter dominum Henricum de Soliaco, ex una parte, et dictum abbatem et conventum Sancti Benedicti, ex altera, super ea que dictus Henricus de Soliaco dicebat se habere in villa de Castellione super Ligerim et balliva de Villa Mesmiae, sicut in litteris eorum continetur et nostris similiter die martis post dominicam qua cantatur Isti sunt dies, dictas quingentas libras recepimus, sic eos de dicta pecunia quittavimus et quittamus, et super quittatione perpetua litteras istas in perpetuam memoriam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense aprili. CCCCXXXVIII ?? 1226, mars ou avril. Supplique de Henri de Sully, demandant au roi de France Louis VIII de ratifier la cession de Châtillon-sur-Loire à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire, déjà confirmée par les comtes de Champagne et de Sancerre. C, p. 346, collationné sur l’original. — D, fol. 307 v°. Fragment: Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 177 (copie de Dom Estiennot). ?? Excellentissimo domino Ludovico, Dei gratia Francorum regi, H[enricus], dominus Soliacensis, salutem et se totum paratum ad obsequia. Cum nos venerabilibus viris abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis quittaverimus et a nobilibus viris comite Campaniae et Ludovico, domino Sacrocaesaris, quittari fecerimus et laudari quidquid juris habebamus in villa de Castellione super Ligerim cum pertinentiis suis universis, et ipsi in recompensationem hujus quittationis, nobis et haeredibus nostris dederint balliam suam de Villa Mesmie cum pertinentiis suis, supplicamus vobis quatenus amore Dei et patris nostri litteras confirmationis vestrae super his eisdem abbati et conventui liberaliter concedatis. CCCCXXXIX ?? 1226, après le 19 avril. Guillaume de Sully approuve l’abandon fait par son frère Henri en faveur de l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury, s’engageant à ne réclamer pour sa part aucun droit. C, p. 354, n° 664. — D, fol. 349. — K, fol. 813, «ex autographo». ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Willelmus de Soliaco, miles, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos quittationem quam nobilis vir Henricus, frater noster, dominus Soliaci, fecit venerabilibus viris Bartholomeo abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis, super viaria, justitiis, costumis et rebus aliis quas in villa de Castellione super Ligerim, hominibus et rebus aliis ad eamdem villam pertinentibus habebat vel habere se dicebat, concedimus, volumus et laudamus. Et si quod jus in praefatis rebus habebamus vel habere poteramus, illud penitus remittimus et quittamus, promittentes fide corporali praestita nec in posterum de jure sive de facto in sepedictis rebus aliquid reclamabimus. In cujus rei testimonium praesentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense aprili. CCCCXL ?? 1226, juin. Henri, trésorier de l’église de Beauvais, avec le consentement de l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, renonce au gîte triennal que les hommes de Sainville, d’Authon-la-Plaine et du Plessis-Saint-Benoit lui devaient, à condition que ceux de Sainville, d’une part, ceux d’Authon et du Plessis d’autre part, lui paieront, à lui et à ses successeurs, une rente annuelle de cent sous, à l’octave de Pâques. C, fol. 20 v°. — D, fol. 1 v°. — E, p. 12. ?? Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, Henricus, Belvacensis thesaurarius, salutem in Domino. Notum facimus quod cum nos et predecessores nostri unum gistum seu pastum super villis de Sainvilla, de Autonno et de Plesseio de triennio in triennium haberemus, postmodum, de consensu abbatis et conventus Sancti Benedicti super Ligerim, homines jam dictarum villarum pro se et heredibus suis in perpetuum nobiscum super hoc firmaverunt, et nos cum eis, de consensu fratrum nostrorum, firmavimus in hunc modum, quod ipsi homines trium villarum et eorum successores decem libras parisiensis monetae, scilicet homines de Sainville centum solidos, et homines de Autonno et de Plesseio centum solidos, nobis et heredibus nostris seu successoribus annuatim in octava Paschae in perpetuum solvere tenebuntur, et sic gistum seu pastum predictum aut procurationem seu quocumque alio nomîne censeatur predictis trium villarum hominibus et eorum heredibus in perpetuum quitavimus et remisimus omnino, ita quod nec nos nec successores nostri villas predictas aut homines in eis manentes occasione dicti pastus non poterimus in aliquo molestare. In cujus rei testimonium et memoriam et confirmationem, presentem cartam sigilli nostri impressione fecimus communiri. Actum anno Domini M° CC° XXVI, mense junii. CCCCXLI ?? 1226, août. L’abbé de Clairefontaine, le prieur dudit lieu et celui de Saint-Arnoult, désignés par le légat du pape pour mettre fin à un litige ancien, font savoir que Girard d’Arcoule et Lucie, veuve de Pierre d’Arcoule, ont renoncé au droit de péage qu’ils réclamaient à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit de Fleury. C, p. 285, n° 543. ?? Abbas de Clarofonte et ejusdem loci et Sancti Arnulfi priores, judices a domino legato subdelegati, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum venerabiles viri abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Girardus de Arcoule et Lucia, relicta defuncti Petri de Arcoule, ex altera, diu coram nobis autoritate domini legati litigassent super pedagio quod ab ipsis abbate et conventu petebant, tandem supradictus Girardus, si quid juris habebat vel habere poterat in pedagio quod a memorato abbate et conventu petebat spontanea voluntate et consilio prudentum virorum in perpetuum penitus quittavit, fide prestita corporali, promittens quod per se vel per alium de dicto pedagio a supradictis abbate et conventu nil peteret nec ipse nec per alium de cetero contrairet. In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Girardi litteras has sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1226, mense augusti. CCCCXLII ?? 1227, janvier (n. st.). Jean, seigneur de Toucy, reconnaît n’avoir aucun droit sur des hommes qu’il a injustement cités devant le trésorier de l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury à Villiers-Saint-Benoît et promet de les tenir quittes de toute servitude. C, p. 251, n° 462. — D, fol. 529. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Joannes dominus de Tuciaco, salutem in Domino. Notum facio universis quod cum ego traxissem in causam Stephanum et Hubaudum munarios, et eorum fratres Legerium et Gaufridum et sororem ipsorum Elizabeth, coram thesaurario Sancti Benedicti Floriacensis apud Villaria, super eo quod dicebam quod prefati Stephanus et Hubaudus munarii et ipsorum fratres Legerius et Gaufridus et soror ipsorum Elizabeth, et eorumdem uxores, homines mei et femine mee, erant de corporibus suis, tandem, bonorum virorum usus consilio, percepi quod injuste et per pravum consilium dictos homines et uxores eorum in causam super hoc traxeram cum in ipsis nihil quod ad servitutem pertineat, habeam nec habuerim ego vel predecessores mei in eis nec in progenitoribus eorumdem sicut ego diligentissime inquisivi, ego vero, volens ut prefati homines et eorum uxores et heredes eorum super hujusmodi causa a me vel a successoribus meis non valeant de cetero molestari, ipsos super hoc quittavi si quid juris in ipsis quantum ad hoc habebam quamvis nullum jus crederem me habere, sicut superius est expressum, et renuntiavi simpliciter dicte cause ita quod a me vel successoribus meis non valeat reclamari super isto aliquid et promisi quod eos bona fide custodirem quittos et liberos ab omnimoda servitute. Quia vero sigillum non habebam, sigillum avunculi mei nobilis viri Anseii militis apponi presentibus litteris procuravi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense januario. CCCCXLIII Palais du Latran 1227, 9 février. Honorius III confirme le statut par lequel les prieurés réguliers dépendant de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire ne peuvent être conférés à des clercs séculiers. ORIG., Archives dép. du Loiret, H non côté. Copies. C, p. 47. — E, fol. 89, n° 62. ?? Honorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Exhibita nobis ex parte vestra petitio continebat quod cum a nonnullis petentibus aliisque personis prioratus monasterii vestri conferre clericis secularibus fueritis sepius pregravati in monasterii vestri non modicam lesionem communiter juramento interposito statuistis ut vobis prioratus regulares conferre clericis secularibus de cetero non liceret, quare nobis humiliter supplicastis ut statutum hujusmodi apostolico dignaremur munimine roborare, nos ergo, vestris precibus inclinati, statutum ipsum sicut sine pravitate provide factum esse dinoscitur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, ceterum prioratus illos statuto hujusmodi volumus comprehendi quia tanto tempore consueverint clericis secularibus assignari quod ex hoc vobis debeat in posterum prejudicium generare. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Laterani, vidus februarii, pontificatus nostri anno undecimo. CCCCXLIV Palais du Latran 1227, 5 mars. Honorius III, en dépit de la décision du concile de Tours (1163) qui interdit le prêt à intérêt aux ecclésiastiques, permet par exception à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, s’ils tiennent en mort-gage des biens donnés en garantie par des laïcs, de ne pas être tenus à imputer sur le capital les sommes à percevoir, lesdits laïcs étant exemptés, pendant la durée du prêt, du service auquel ils sont astreints pour leur bénéfice ou leur fief. C, p. 46, «coll. cum orig. quod habemus», avec pour titre «de permutationibus». ?? Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum in Turonensi concilio quo usurarium mutuum personis ecclesiasticis inhibetur, talis subjungatur exceptio ut si benefi ium ecclesiae fuerit, quod hoc modo videatur, de manu laica redimendum..., nos, vestris precibus inclinati, autoritate vobis praesentium indulgemus ut, cum terrae vel possessiones de beneficio aut feudo monasterii vestri a laicis ea detinentibus vobis fuerint obligatae, fructus quos ex eis percipitis, in sortem non teneamini computare, ita videlicet ut, quandiu percipitis fructus ipsos non computandos in sortem. Prefati laici a servitio in quo vobis et monasterio vestro pro beneficio vel feudo tenentur, interim sint immunes. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, tercio nonas martii, pontificatus nostri anno undecimo. CCCCXLV Abbaye de Saint-Michel de Tonnerre 1227, entre le 11 et le 30 avril. Hugues, évêque de Langres, à la requête de Mahaut, comtesse de Nevers, confirme les lettres de celle-ci en faveur du prieuré de Dyé, du mois de mai 1225. C, p. 278, n° 520. ?? Hugo, Dei gratia Lingonensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod nos vidimus litteras nobilis mulieris Mathildis, comitisse Nivernensis sub hac forma: Ego Mathildis, etc., ut supra. Preterea vidimus tales litteras sub sigillo ipsius: Reverendo patri ac domino et amico suo charissimo Henrico, Dei gratia Lingonensi episcopo, Mathildis, comitissa Nivernensis, salutem et reverentiam. Cum amore paternitatem vestram affectuose rogamus quatenus dilecto nostro priori de Dieto litteras vestras testimoniales, secundum formam litterarum nostrarum petentium quas idem prior habet. Actum anno Domini 1225, mense maio. Nos ergo donationem ipsam sic in litteris super ipsa donatione confectis vidimus contineri laudamus et approbamus et sigilli nostri munimine roboramus. Datum apud Tornodorum, in abbatia Beati Michaelis de Monte, anno Domini 1227, mense aprili. CCCCXLVI Orvieto 1227, 31 juillet. Grégoire IX confirme les privilèges, immunités et exemptions antérieurement accordés par les papes, les rois et les princes à l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury. L, p. 105. ANAL.: K, fol. 462. ?? Gregorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis Sancti Benedicti, Aurelianensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes apostolica piis votis et honestis petentium desideriis favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis supplicationibus inclinati, omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones seculerium exactionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas juste et pacifice obtinetis, vobis et per vos monasterio vestro authoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum apud Urbem Veterem, II° kalendas augusti, pontificatus nostri anno primo. CCCCXLVII ?? 1227, août. Henri de Saint-Eustache, chanoine de la basilique du prince des Apôtres, s’engage devant l’évêque d’Orléans à renoncer à tout droit et à toute action sur la maison de Saint-Benoit-du-Retour d’Orléans, à condition de recevoir, tant qu’il vivra, vingt livres parisis de rente annuelle de l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire. ORIG., jadis scellé sur double queue. Archives dép. du Loiret, H 46. Copie. C, p. 413, n° 777, d’après l’original. INDIQ.: L, p. 453, d’après B, fol. 187 v°. ?? Ego Henricus de Sancto Eustachio, basilice principis apostolorum canonicus, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum auctoritate domini Pape traxissem in causam venerabiles viros abbatem et conventum Beati Benedicti Floriacensis super domo de Returno Aure[lianis] sita, cum omnibus juribus et pertinentiis ejusdem domus coram venerabilibus viris magistro Petro de Romans, Sancti Audomari, et Paulo de Urbe, Sancti Martini Turonensis canonicis, super predictis a domino Capa executoribus deputatis, tandem, post multas altercationes et appellationem etiam a predictis abbate et conventu, ad dominum Papam interpositam, mediante venerabili patre episcopo Aurelianensi et multis aliis bonis viris inter me et predictos abbatem et conventum, intercessit compositio in hunc modum, videlicet quod ego coram predicto episcopo et multis aliis renunciam in proprium omnibus litteris tam impetratis quam impetrandis super domo, juribus et pertinentiis supradictis; item omni actioni, petitioni et juri, si quod habebam in predictis. Abbas vero et conventus per stipulationem promittentes causa compositionis dederunt et concesserunt mihi, quoad vixero, viginti libras parisienses annui redditus in bursa abbatis Sancti Benedicti percipiendas, videlicet in octabis festivitatis omnium Sanctorum decem libras, in octabis Pasche decem libras, mihi vel certo meo mandato apud Sanctum Benedictum persolvendas. In cujus rei fidem et testimonium, presentibus litteris sigillum meum duxi apponendum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo, mense augusto, in crastino decollationis sancti Johannis Baptiste. CCCCXLVIII Palais du Latran 1227, 23 décembre. Grégoire IX, à la requête de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit de Fleury, interdit à tout archevêque, évêque ou prélat, de prétendre exiger quoi que ce soit de ce que contiennent les granges et bâtiments dudit couvent, à raison de leur visite. COPIE: Archives dép. du Loiret, H 61, d’après l’original. C, p. 27, n° 44. — E, fol. 43 v°, n° 42. INDIQ.: K, fol. 462, d’après B, fol. 11. — L, p. 453, «ex cartulario, fol. 11 v°». ?? Gregorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod quidam archiepiscopi et episcopi et alii ecclesiarum prelati grangias et alias domos vestras, quae visitacione non indigent, et in quibus archiepiscopi et episcopi vel alii ecclesiarum prelati procurationes hactenus minime habuerunt, visitare contendunt ut sic procurationes extorqueant ab eisdem. Cum ergo visitatione non egentes hujusmodi grangie sive domus ulle procurationes, que ratione visitacionis debentur, consueverunt prelatis aliquibus exhibere, auctoritate presentium dictrictius inhibemus ne quis ab illis procurationes hujusmodi exigere vel extorquere presumat. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, X kal. januarii, pontificatus nostri anno primo. CCCCXLIX Palais du Latran 1228, 18 février. Grégoire IX confirme à nouveau les privilèges de l’abbaye de Saint-Benoit de Fleury. C, p. 50, n° 75. ?? Gregorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, antiquas et rationabiles consuetudines, monasterii vestri libertates et immunitates vobis a Sede apostolica concessas et exemptiones secularium exactionum a regibus, principibus et aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos monasterio vestro autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, XII kal. martii, pontificatus nostri anno primo. CCCCL ?? 1228, avril. Guy, official de Bourges, fait savoir qu’en sa présence Bernard Le Charretier et Nicolas, prêtre, son fils, ont reconnu tenir du prieur et des moines de Saint-Pierre de Châteauneuf-sur-Cher un cens qui, après leur mort, reviendra à ladite église, à partager entre les chapelains de Saint-Pierre, de Saint-Martin et de Saint-Oustrille. C, p. 326, n° 605. ?? Universis presentes litteras inspecturis, magister Guido, curie Bituricensis officialis salutem in Domino. Noverits, quod Bernardus Quadrigarius et Nicolaus, presbyter, ejus filius, in nostra presentia constituti, recognoverunt se tenere ab ecclesia Sancti Petri de Castro Novo, priori videlicet et monachis, sex solidos turonensium censualer, sitos, ut dicitur, in censu Pisae Vetulae, ita quod, quandiu vixerint, ipsum dictum censum tenebunt a dictis priore et monachis Sancti Petri pro tribus solidis turonensium annuatim in crastino sancti Hylarii persolvendis, et de hoc servientes erunt dictorum prioris et monachorum, et post decessum ipsorum omnis predictus census ad dictam ecclesiam libere et quiete revertetur, et dictus prior post decessum ipsorum Sancti Petri, Sancti Martini, Sancti Austregisilii capellanis quatuor denarios in crastino sancti Hylarii; dicti vero Bernardus et Nicolaus presbyter, ejus filius, dederunt fidem in manu nostra quod contra premissa de cetero per se vel per alium venire nullatenus attentarent. In cujus rei memoriam, presentem cartulam sigilli curie Bituricensis munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1228, mense aprili. CCCCLI ?? 1228, avril. Guillaume, prévôt de Saint-Benoit-du-Sault, Guillaume Le Doyen, de Lorris, et Sosthène de Soisy, chevalier, font connaître le compromis qui met fin au différend entre l’abbé de Saint-Benoit de Fleury et Rainaud d’Ousson, au sujet de la bailie d’Ousson et de diverses propriétés. C, p. 358, n° 673. — D, fol. 326. INDIQ.: b, fol. 685, d’après B, p. 163. — K, fol. 462, d’après B, fol. 163. ?? Universis presentes litteras inspecturis, frater Villelmus, prepositus Salensis, magister Villelmus dictus Decanus Lorriaci, et Sostanus de Sosiaso, miles, salutem in Domino. Noverint universi quod cum venerabilis vir abbas Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, de consensu et voluntate conventus ejusdem loci, et Rainaldus de Ussum, ex alia, compromisissent in nobis super quibusdam articulis inferius subnotatis de quibus contentio vertebatur inter ipsos, nos, receptis testibus et utraque parte productis et depositionibus eorumdem diligenter inspectis, arbitrando definitive pronuntiavimus in hunc modum, quod Rainaldus de Ussum non potest balliare baillivam de Ussum manens extra territorium Sancti Benedicti; item, quod bailliva de Ussum est Rainaldi tantum ad vitam ejus, ita quod post decessum ejus ad ecclesiam Sancti Benedicti revertetur, et quod ipse Rainaldus tenet duas sexteratas de masura Bernardi Chapus, et tres minetas de masura Theobaldi de Pontet et nihil juris habet in oschia ejusdem; item, quod masura Esgarinetes non est dicti Rainaldi et quod ipse tenet unam oschiam de masura Morelli de Pontet et quod lirotis est de masura Girardi de Jarreceio et quod debet Sancto Benedicto decimam et terragium et quod pecia terrae de Bricolaut et oschia Gilonis Bromaut et masura Gaufridi Corbin non sunt de bailliva dicti Rainaldi et quod debent decimam et terragium Sancto Benedicto; item, quod in pratis de Hastis non potest dictus Rainaldus facere gratiam cum clausura vel sine clausura, et quod debet recipere oblitas Philippi de Palo sine terrea et denarios autumnales ad Giemenses; item, quod vinea Droconis homicidae et nemora de Vulpilere sunt Sancti Benedicti et quod partem eorum extirpavit; item, quod dictus Rainaldus non potest ponere custodem vinearum nisi convocatis illis quorum sunt vineae; item, quod piscatura combrarum per unam diem est abbatis et monachorum et quod non potest facere fossatum juxta domum Bricolaut nec prohibere viam ad quadrigas tempore messium; item quod cepit nemora Sancti Benedicti ad faciendum duas res et quod marchesium de Painpare est Sancti Benedicti et non est de bailliva; item, quod de nemoribus Sancti Benedicti fecit grangias suas de Bordis et herbergagium de Griferio pro parte, quae non sunt in territorio Sancti Benedicti; item, Theobaldum traxit per terram et fere eum suspendit, ipsum super praemissis dicto abbati condemnante et eidem Rainaldo super his perpetuum silentium imponentes, adjudicantes nihilominus praefato Rainaldo receptionem censuum, ita quod mandatum abbatis receptioni censuum potest interesse et forragia grangie de Ussum quae pertinent ad baillivam de Ussum; de venditione autem vini quam dictus Rainaldus faciebat in domo sua de Castellione in tempore banni, de qua dictus abbas conquerebatur pronuntiamus arbitrando quod dictus Rainaldus vendat vinum sicut consuevit, salvo tamen abbati quod vasa ementium capiantur per mandatum ipsius abbatis; item, cum captum fuerit juramentum uxoris dicti Rainaldi, pronuntiavimus quod de mandato Rainaldi monachi captum fuit et non de mandato abbatis. In cujus rei memoriam presenti pagine sigilla propria duximus apponenda. Actum anno Domini 1228, mense aprili. CCCCLII Orvieto 1228, 15 mai. Grégoire IX, à la requête de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit de Fleury, voulant rétablir en bon ordre les églises, cimetières et chapelles qui en dépendent et qui ont été pollués par effusion de sang, les autorise à choisir un évêque agréé par le Saint-Siège qui procèdera à la réconciliation quand il y aura lieu. L, p. 106. INDIQ.: K, fol. 462, «ex autographo» et d’après B, fol. 4. ?? Gregorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis Sancti Benedicti, Aurelianensis dioecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat quod, cum monasterium vestrum cum prioratibus et membris ad ipsum monasterium pleno jure spectantibus, ad Romanam ecclesiam nullo pertineat mediante, locorum diocesani vestris nonnunquam libertatibus invidentes, ecclesias, cimeteria et capellas dictorum monasterii prioratuum et membrorum cum ea interdici per effusionem sanguinis vel seminis violari contingit, reconciliare indebite contradicunt. Quocirca nobis humiliter supplicastis ut providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur, vestris supplicationibus inclinati, ut si praedicti locorum diocesani a vobis humiliter requisiti, ecclesias, cimeteria et capellas praedicta, cum ea taliter violari contigerit, reconciliare noluerint, liceat vobis quemcumque malueritis catholicum eligere episcopum gratiam et communionem Sedis apostolicae habentem qui ecclesias, capellas et cimeteria praedicta nostra fultus authoritate reconciliare valeat, quoties fuerit oportunum, nobis authoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum apud Urbem Veterem, idibus maii, pontificatus nostri anno secundo. CCCCLIII Sens 1228, 9 juin. Gautier, archevêque de Sens, confirme la transaction passée entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury et Guillaume, curé de Coudroy, au sujet de la dîme des novales en la paroisse de Coudroy. C, p. 234, n° 414. INDIQ.: L, p. 454, d’après B, fol. 108. ?? Galterus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et magistrum Guillelmum, presbyterum de Codreto, ex altera, questio verteretur super decimis novalium parochie de Codreto, tandem, mediantibus bonis viris, facta est inter ipsos compositio sub hac forma: dicti abbas et conventus totam decimam novalium in tota parochia percipient, excepto territorio quod dicitur terra Militum, in quo territorio abbas et conventus pro hujusmodi compositione mestivam præfati presbyteri augmentaverunt, quia cum mestiva ipsius esset de triginta duobus minis et duobus bursellis siliginis addiderunt eidem quindecim minas siliginis duobus bursellis minus, ita quod per totum percipiet annuatim quadraginta septem minas siliginis ad mensuram Lorriaci, nomine mestivae, in praedictorum abbatis et conventus granchia de Codreto; dictus etiam presbyter omne jus quod habebat in perceptione novalium predictorum ecclesie Beati Benedicti concessit in perpetuum et quittavit. Nos itaque compositionem eamdem approbantes et ratam habentes, eam sigilli nostri autoritate duximus confirmandam. Actum Senonis, anno Domini ducentesimo vigesimo octavo, mense junio, in festo sanctorum martyrum Primi et Feliciani. CCCCLIV ?? 1228, juillet. L’abbé Barthétemy et le couvent de Saint-Benoit de Fleury font connaître le don fait à ce monastère des biens que possédaient Renaud de Saint-Aignan, Bernard de La Brosse et leurs femmes, en la prévôté de Saint-Aignan-le-Jaillart, contre un muid de seigle, mesure de Sully, à prendre chaque année, en la grange de Saint-Aignan. C, p. 242, n° 439. INDIQ.: K, fol. 464, d’après B, fol. 111. — L, p. 454, d’après B, fol. 111. ?? Bartholomeus, Dei gratia Sancti Benedicti Floriacensis abbas totusque ejusdem ecclesie conventus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus universis quod Raginaldus de Sancto Aniano et Bernardus de La Broce, Adelina et Agnes, uxores eorum, quidquid habebant in prepositura nostra de Sancto Aniano lou Jaliart, tam in decimis quam in omnibus rebus aliis ad preposituram pertinentibus, nobis in perpetuum quittaverunt fide corporali prestita quod contra quittationem hujusmodi non venirent. Nos autem pro predicta quittatione dedimus eis unum modium sigali ad mensuram Soliaci in grangia nostra de Sancto Aniano ab ipsis et heredibus suis annuatim percipiendum. Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno gratie 1228, mense julio. CCCCLV ?? 1229. Giraud, vicomte de Brosse, abandonne au prieuré de Saint-Benoît-du-Sault ses droits sur Jeanne Chavegeau et sur ses héritiers. Copie du XVIIIe siècle, d’après l’original scellé. Archives nationales, S 6905, fol. 7 v°. ?? Ego Geraldus, vicecomes Bruciae, notum facio praesentibus et futuris quod ego, amore Dei et intuitu pietatis, donavi et quitavi dictae ecclesiae Sancti Benedicti quidquid juris habebam in Joanna filia Chavegeau et in heredibus suis si quos habitura est, nulla mihi vel heredibus meis retenta exactione vel dominio in eadem vel in heredibus ipsius. Quod ut ratum, firmum et stabile in posterum habeatur, praesentem chartam sigilli mei munimine feci roborari. Actum anno gratiae millesimo ducentesimo vigesimo nono. CCCCLVI ?? 1229. Le même abandonne au couvent de Saint-Benoît-du-Sault ses droits sur Aimée Bonnesonnière et sur ses héritiers à naître. Copie du XVIIIe siécle, d’après l’original scellé. Archives nationales, S 6905, fol. 8. ?? Ego G[eraldus], vicecomes Bruciae, notum facio presentibus et futuris quod ego, pro amore Dei et intuitu pietatis, donavi et quitavi in perpetuum Deo et ecclisiae beati Benedicti quidquid juris habebam in Amata filia Bonae Sonneriae et in heredibus suis, si quos habitura erat, nulla mihi vel heredibus meis retenta exactione sive dominio in eadem. Quod ut ratum, firmum et stabile in posterum habeatur, praesentem chartam sigilli mei feci munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo nono. CCCCLVII ?? 1229, avril. Mathieu «de Connis», sénéchal de Pierre, comte de Bretagne, fait connaître l’arrangement conclu après gage de bataille entre le prieur de la Chaise et Robert Le Roux au sujet du partage des fruits de la cure, que celui-ci abandonne pour dix livres tournois. C, n° 314, p. 187. — E, n° 299, fol. 362. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Mattheus de Connis, tunc temporis senescaulus P., nobilis comitis Britannie, salutem. Noveritis quod cum controversia verteretur coram nobis inter priorem de Casa, ex una parte, et Robertum Rufum, super medietariis curie, videlicet super illa quam colit Villelmus Le Flame, et super illa quam colit Gervasius Le Flame, et dictus Robertus peteret dictas medictarias jure emptionis et ratione uxoris sue [blanc], et duellum esset super hoc gagiatum coram nobis, tandem, per finem duelli, amicabili compositione deventum est ad pacem inter priorem et Robertum predictos in hunc modum, quod predictus Rufus et uxor sua et heredes sui quittaverunt et dimiserunt dictam emptionem dicto priore ita quod in dictis medietariis non possunt aliquid de cetero reclamare, et proinde habuerunt de caritate dicte domus de Casa et dicti prioris decem libras turonensium, In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Roberti et uxoris sue dedimus, dicto priori presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini 1229, mense aprili. CCCCLVIII ?? 1229, avril. Devant l’official d’Orléans, Raoul de Marigny et son fils Étienne, avec l’assentiment de ses frères et de sa femme, donnent en aumône perpétuelle au prieuré de Saint-Gervais d’Orléans la cinquième partie de ce qu’ils possèdent à Fleury-aux-Choux, dans la censive de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire, et reconnaissent avoir vendu le reste audit prieuré moyennant sept livres parisis. C, n° 420, p. 237. INDIQ.: M, Bibl. nat., ms. latin 12739, p. 480. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Laurentius, officialis Aurelianensis in Domino salutem. Noverint universi quod in nostra constituti presentia Radulphus de Marigniaco et Stephanus filius ejus, pro animarum suarum remedio, dederunt et concesserunt in perpetuam eleemosynam prioratui Sancti Gervasii Aurelianensis quintam partem totius terrae quam apud Floriacum habebant in censiva Sancti Benedicti Floriacensis, et residuum terrae ejusdem recognoverunt se vendidisse priori et monachis praedictis prioratus pro septem libris parisiensium, de quibus ipsi Radulphus et Stephanus coram nobis se tenuerunt integre pro pagatis fide prestita, promittentes venditionem eam priori et monachis dicti loci qui pro tempore fuerint legitime garentire; Joannes vero et Philippus de Marrigniaco, fratres dicti Radulphi, praedictas eleemosynam et venditionem laudaverunt, voluerunt et etiam concesserunt. Constituerunt insuper se plegios per fidei interpositionem astrictos deferenda super premissis legitima garentia. Odelina vero, dicti Radulphi uxor, supradictam venditionem et eleemosinam volens similiter et concedens, renuntiavit fide media omni juri si quod in dicta terra ratione dotalitii seu alia quacumque ex causa habere poterat aut debebat. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem partium fieri et sigillo Aurelianensis curie fecimus roborari. Actum anno Domini 1229, mense aprili. CCCCLIX ?? 1230. Simon, archevêque de Bourges, approuve l’accord arbitré entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoît-sur-Loire et le prieur de Gien-le-Vieux, d’une part, et Jean, curé de Poilly, d’autre part, par lequel ce dernier leur cède tout droit qu’il possédait dans les dîmes des novales de l’église de Poilly, particulièrement dans le Val de Loire, à l’exception des lieux où d’autres depuis longtemps perçoivent des dîmes, et sous réserve de certaines redevances et cessions. C, n° 759, p. 404, d’après l’original. INDIQ.: K, fol. 463, d’après B, fol. 182. ?? Simon, Dei gratia Bituricensis arcniepiscopus, Aquitanie primas, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Cum contentio verteretur inter abbatem et conventum Beati Benedicti Floriacensis et priorem de Giemo Veteri, ex una parte, et Joannem, presbyterum ecclesiae de Poliaco, ex altera, super portionibus dicte ecclesiae et super decimis novalium ejusdem ecclesiae et maxime in Valle Ligeris constitutis, tandem, consilio bonorum virorum compromissum est inter ipsos, de assensu partium in venerabiles viros Joannem, archidiaconem Nivernensem, et Henricum, priorem Sancti Martini Sacricesaris, quorum arbitrium prolatum est in hunc modum, quod dictus presbyter quittavit dictis abbati et conventui et priori de Giemo Veteri quidquid juris habebat in decimis supradictis, tam veteribus quam novis, tam presentibus quam futuris, exceptis decimis de Bardele et de Chateleu et locorum illorum in quibus prior de Sancto Gundulfo Gibaudus, dominus de Autriaco, Gaufridus de Ruellis, Sagotus, milites, Rainaldus de Chantelou, Bernardus Ripaus, Giraudus Pinuns et Gilotus Chevalier, laici, vel eorum predecessores decimas perceperant ab antiquo, et adhuc percipiunt, quas sive sint antique decime sive novalia dictus abbas et prior de Giemo Veteri dicto presbytero omnino quittaverunt. Pro hac autem compositione habebit dictus presbyter medietatem modii bladi in grangia eorum de Poliaco et medietatem modii bladi percipiebat ab antiquo, et ita dictus presbyter percipiet annuatim modium integrum in grangia eorumdem supradictam, videlicet octo sextarios siliginis, duos ordei, duos avene ad mensuram Giemensem. Nos vero dictum arbitrium seu compositionem volumus et approbamus, statuentes ut illud idem jus decimarum quod ecclesie de Poliaco competebat transeat ad monachos memoratos, et dictus presbyter de voluntate nostra cessit eis actiones que sibi et ecclesie sue competebant super decimis novalium requirendis. Preterea, cum inter sepefatos abbatem et conventum et priorem de Giemo Veteri, ex una parte, et presbyterum dicte ecclesie, ex altera, verteretur contentio super portionibus prefate ecclesie quarum medietatem ad se pertinere dicebant monachi, tandem per venerabiles viros Joannem, archidiaconum Nivernensem, et Henricum, Sacricesaris priorem, in quos de voluntate nostra a partibus fuerat compromissum, fuit ordinatum ut presbyter de Poliaco, quicumque pro tempore fuerit, solvet priori de Giemo Veteri annuatim sine difficultate aliqua viginti solidos parisiensium in octavis omnium Sanctorum et viginti solidos parisiensium in octavis Nativitatis dominice, et triginta solidos Parisiensis monete cum quadam libra cere in octavis Nativitatis beati Joannis Baptiste, dicta portionum medietate que eos contingebat penes presbyterum de Poliaco de cetero sine contradictione remanente; dictus vero presbyter a procurationibus archipresbyteri ejusdem loci et a denariis synodalibus et parete ipsos et priorem ipsorum de Giemo, si forte ad supradicta tenebantur, conservare tenebitur liberos penitus et immunes. Nos vero dictam compositionem seu ordinationem a partibus approbatam ratam habemus et eam sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini 1230. CCCCLX ?? 1230, février (n. st.). Thibaud d’Augerville, chevalier, et sa femme concèdent au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire la dîme de la Couture léguée audit couvent par feu Rénaud de Tressonville, chevalier, et mouvant en fief de Thibaud. C, n° 165, p. 103. — E, n° 153, fol. 202 v°. — L, p. 567, d’après B, fol. 46 v°. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Theobaldus de Augervilla, miles, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum deffunctus Rainaudus de Tressonvilla, miles, decimationem suam sitam apud la Couture in eleemosynam dicto et conventui Sancti Benedicti Floriacensis legaverit, et illa decimatio de feodo nostro moveat, nos et uxor nostra dictam eleemosynam divine pietatis intuitu dicte ecclesie concedimus et laudamus. In cujus rei testimonum presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Anno Domini 1229, mense februarii. CCCCLXI Bordeaux 1230, avril. Décision prise par l’évêque de Bazas dans un conflit entre Henri de Tronville, sénéchal de Gascogne pour le roi d’Angleterre, et l’abbaye de La Réole, par laquelle des eaux litigieuses et revendiquées par le roi d’Angleterre comme biens confisqués sont déclarées propriété de ladite abbaye. C, p. 270; coll. cum originali. ?? Omnibus has litteras inspecturis, Henricus de Trumbvilla, senescallus Gasconie, salutem in Domino. Noveritis quod cum questio verteretur inter nos, nomine domini regis Anglie, ex una parte, et priorem et conventum Regule, ex altere, super quibusdam aquis quas nos dicebamus ad dominum regem Anglie de jure pertinere, occasione Raymundi de Sancto Ailardo et Merleti de Fecitmunt, qui duo, Petrus scilicet et Merletus, aditi erant tunc temporis et banniti eorumque bona erant confiscata, tandem cum dominus rex ad Burd[igalam] pervenisset, nobis dedit mandatis quod ducto seu arbitrio venerabilis patris A., Vasatensis episcopi, dicta questio sopiretur, cumque coram eodem episcopo tam a nobis quam a priore supradicto super ipsa questione fuerit litigatum, tandem, de voluntate partium, idem episcopus, auditis et plenius intellectis, rationibus utriusque oartis inspectis, etiam diligenter ipsius prioris et ecclesie de Regula instrumentis, habito prudentum consilio et tractatu diligenti, aquas ipass de quibus questio vertebatur arbitrando pronuntiavit de jure ad priorem et acclesiam Regule pertinere, prout in ipsis instrumentis prioris et ecclisie plenius continetur. Nos vero juxta mandatum domini regis Anglie volentes stare dicto seu arbitrio episcopi memorati, prefatas aquas priori et acclesie Regule dimisimus, concedentes eisdem priori et ecclesie Regule quod dictas aquas pqcifice de cetero possideant et quitete sine prejudicio juris alieni. Actum anno Domini 1230, mense augusto, apud Burdigalam. Ne vero super his in posterum dubitetur, presentes litteras dicti priori et ecclesie concessimus sigilli nostri munimine roboratas. CCCCLXII ?? 1230, septembre. L’évêque d’Orléans ratifie l’engagement pris en sa présence par Mathieu de la Braise de donner pour aix livres parisis à l’abbé de Saint-Benoit de Fleury la moitié de la dîme qu’il disait posséder à Teillay-Saint-Benoit, avec l’approbation d’Aymeri de Boisseaux, seigneur de fief. C, n° 714, p. 381. — D, fol. 363 v°. PUBL. (en traduction): Annales de la Société du Gatinais, t. VI (1888), p. 6. ?? Ph[ilippus], Dei gratia Aurelianensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi quod Mattheus de La Braise, in nostra presentia constitutus, recognovit se pignori obligasse viro religioso abbati Sancti Benedicti Floriacensis medietatem quam se habere dicebat in decima de Tiliaco Sancti Benedicti pro decem libris parisiensium, ita quod quaucumque dictus Mattheus vel heredes ejus persolverint dicto abbati pecuniam superius nominatam, medietatem dicte decime rehabebimus pacifice et quiete; preterea Hemericus de Boissiau, miles, de cujus feodo dicta decima movere dicitur, obligationem istam laudavit et approbavit. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo, mense septembri. CCCCLXIII ?? 1231, 23 avril. G., comte de Nevers, pour le remède de son âme, de celle de sa femme Mahaul et de ses ancêtres, concède aux moines de Saint-Maur de Dyé des foires d’un jour qui se tiendront chaque année le lendemain de Pâques, moyennant le versement d’une obole d’or par an. C, p. 280. ?? Ego G., comes Nivernensis, notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos, pro remedio anime nostre et Mathildis comitisse uxoris nostre necnon et antecessorum nostrorum, dedimus in perpetuum et concessimus Deo et ecclesie Beati Mauri de Dieto et monachis ibidem Deo servientibus nundinas unius diei, videlicet ad crastinum Pasche annuatim, a dictis monachis libere, quiete et pacifice possidendas; pro recognitione autem dictarum nundinarum unius diei, dicti monachi tenentur nobis et successoribus nostris comitibus Nivernensibus reddere et solvere die dictarum nundinarum annuatim obolum unum puri auri. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1231, primo die festi beati Georgii. CCCCLXIV ?? 1231, avril. Guillaume Menier, châtelain d’Étampes, chargé par Guillaume des Barres, chevalier, d’arbitrer un différend entre l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire et Nicolas de Gravelle chevalier, et sa femme, déclare après enquête que ledit Nicolas de Gravelle et sa femme n’ont aucun droit de percevoir journellement deux charges d’ânes ou de chevaux dans les bois du Plessis appartenant à l’abbaye. C, n° 469, p. 255. — D, fol. 159. — K, fol. 813, «ex autographo». ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, Guillielmus Menerius, castellanus Stampensis, salutem in Domino. Notum facimus quod cum inter viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Nicolaum de Gravella, militem, et ejus uxorem, ex altera, contentio verteretur super eo quod dictus Nicolaus et ejus uxor dicebant se habere et debere percipere singulis diebus duas somas ad asinos vel ad equos in nemoribus dictorum abbatis et conventus apud Plessiacum, quod pars adversa penitus denegabat, tandem, de bonorum virorum consilio, coram domino rege fuit in Guillielmum de Baines, militem, a partibus compromissum, qui Guillielmus quia non poterat commode interesse, nos rogavit ut in nos susciperemus arbitrium memoratum quod in nos suscepimus ad ejus petitionem, de partium consensu, dicto Nicholao et ejus uxore, fide praestita et dicto abbate pro se et conventu suo firmiter promittentibus se dictum nostrum super dicta contentione inviolabiliter observare, nos vero, facta diligenti inquisitione a testibus hinc inde productis, videlicet Radulpho Parvo, Christiano Godefridi, Roberto Bonnere, Hodario de Erovilla, Guillielmo Pesart, Roberto Moysant, Hodacro Moysant, Radulpho de Auton, et praenotato Nicholao de Gravella qui confessus est coram nobis quod Arnulphus, major de Plesseio, dixit ei pluries quod ipse vel avus suus nichil juris habebant percipiendi memoratas somas in nemoribus supradictis. Dictum nostrum protulimus in hunc modum quod dictus Nicholaus vel uxor ejus nullum jus habent percipiendi dictas somas in nemoribus supradictis. In cujus rei emmoriam praesentes litteras fecimus ad petitionem partium sigilli nostri impressione communiri. Actum anno Domini M° CC° XXX° I°, mense aprili. CCCCLXV ?? 1231, septembre. Henri, évêque d’Auxerre, vidime des lettres de Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, par lesquelles celui-ci notifie l’arrangement conclu avec Pétronille, veuve de Pierre Senecho, ses fils, et Benoît Le Fèvre, au sujet de diverses terres, en présence de Remi, archiprêtre de Saint-Sauveur, moyennant un cens annuel à payer au prieur de Gien, et le don d’une vigne. C, n° 758, p. 404. ?? Henricus, Dei gratia Autissiodorensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noveritis quod nos litteras religiosorum virorum abbatis et conventui Sancti Benedicti Floriacensis vidimus et inspeximus verbo ad verbum sub hac forma: Bartholomeus, Dei gratia abbas humilis Sancti Benedicti Floriacensis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum inter nos, ex una parte, et Petronillam, relictam Petri Senecho, et filios ejusdem Petri et Benedictum Fabrum, ex alia, verteretur contentio coram venerabili viro Remigio, archipresbytero de Sancto Salvatore, super quibusdam terris apud Noas, Bruciam et pratum Gontaut constitutis, quas nostras esse dicebamus, tandem compositum fuit in hunc modum, quod nos quittavimus eisdem dictas terras et concessimus sub annua pensione quatuor solidorum parisiensium priori nostro de Giemo persolvendorum sibi et heredibus suis in perpetuum possidendas, ita quod ipsi plenam decimam de dictis terris priori nostro de Giemo persolvent et in tempore messionum ante amotionem gerbarum tenentur insinuare prefato priori vel mandato ipsius, ut mittat pro decima sua capienda, qui, si statim non miserit, possessores dictarum terrarum extunc gerbas suas libere poterunt amovere. Pro hac autem quittatione terrarum ipsi dederunt nobis quamdam vineam sitam juxta prioratum nostrum de Giemo et concesserunt in perpetuo possidendam et nos ipsos absolvimus ab illis querelis quas movimus contra ipsos coram prefato archipresbytero de Sancto Salvatore. In cujus rei memoriam presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno Domini 1231, mense septembri. CCCCLXVI ?? 1231, décembre. Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, notifie le don de cinq arpents de terre provenant du legs d’Étienne Le Maréchal par le prieur du couvent, et en même temps le don audit prieur de vingt sous parisis pour l’anniversaire de son prédécesseur, l’abbé Maur. L, p. 604, «ex cartulario, fol. 186 v°». ?? Omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, Bartholomaeus, divina permissione Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas, salutem in Domino. Noverint universi quod dilecti in Christo filii, M., prior, et conventus noster quinque arpenta pratorum sita in Croteit sub molendinis quae sibi obvenerint ex legatis defuncti Stephani Marescalli nobis dederint ad opus nostrum et abbatum successorum nostrorum tenenda in perpetuum et habenda. Et nos eisdem pro dictis pratis quadraginta solidos parisiensis monetae in censa nostra quam prior noster de Mentignes debet, concessimus percipiendos annuatim. Concessimus etiam insuper dicto priori et conventui viginti solidos parisienses pro anniversario felicis recordationis Mauri abbatis, praedecessoris nostri, percipiendos singulis annis in censa prioratus memorati. Si forte abbas, qui pro tempore erit, noluerit ut praedicti quadraginta solidi in praedicta censa percipiantur, volumus ut dicta quinque arpenta ad conventum sine contradictione aliqua revertantur. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense decembri. CCCCLXVII ?? 1232. Henri, évêque d’Auxerre, approuve l’accord passé en l’an 1200 entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire et le prieur de Saint-Martin de Sancerre, d’une part, et Aynord, dame de Beaujeu, d’autre part. C, n° 552, p. 290. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Henricus, Dei gratia Autissiodorensis episcopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra presentia constituta Agnordis, noblis domina Bellijoci, recognovit quod super contentione illa que vertebatur inter ipsam, ex una parte, et viros venerabiles abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis et priorem Sancti Martini de Sancero, ex alia, super quibusdam terris que Brueriae de Brociis Sancti Martini sitis in diocesi Autissiodorensi vocantur, etc. (n° CCLXXXII) usque ad finem. Datum anno Domini 1232. CCCCLXVIII ?? 1232. Giraud, vicomte de Brosse, avec le consentement de ses fils, concède au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault les fils et filles de feu Jean Bertole et de Lefèvre de Pancer, et leurs héritiers à perpétuité; en outre, suivant une ancienne coutume, si ses serfs et serves viennent à contracter mariage avec des serfs et serves dudit prieuré, il se réserve de les exploiter de leur vivant et après leur mort de partager leurs biens meubles avec le prieuré. C, n° 330, p. 194. — E, fol. 310, fol. 372 v°. INDIQ.: K, fol. 90, d’après B, fol. 85. ?? Ego Geraldus, vicecomes Brucie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem. Universitati vestre notum facio quod ego, Deum habens pro oculis, quitto Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Saltu et preposito et monachis ejusdem loci in perpetuum filios et filias Joannis Bertola et Stephane uxoris sue defunctorum, et filios et filias Fabri de Pancer et uxores eorum et heredes in perpetuum, ita quod nihil juris vel dominii mihi retinui in eisdem et observare me concessi de cetero firmiter ac fideliter consuetudinem quam antecessores mei dicuntur habuisse cum ecclesia supradicta, scilicet quod si forte homines meos vel feminas meas cum hominibus vel feminis predicte ecclesie matrimonialiter contigerit copulari, ego eos quamdiu vixerint tanquam meos explectabo et post mortem eorum medietatem mobilium eorum habebo, et predicta ecclesia aliam medietatem, et omnes heredes eorum cum hereditagiis suis habebit et pacifice possidebit. Hoc etiam totum factum est de consensu et voluntate Hugonis et Petri filiorum meorum, et, ut ratum et firmum in posterum habeatur, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini 1232. CCCCLXIX ?? 1232, janvier (n. st.). Accord entre Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, d’une part, et Hugues du Mez, chevalier, et sa femme, d’autre part, au sujet du droit de pêcherie à La Cour-Marigny. C, n° 351, p. 203. — D, fol. 98 v°. — E, n° 341, fol. 411 v°. INDIQ.: K, fol. 463, d’après B, fol. 96 v°. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Sostanus de Soisiaco et Petrus de Alneto, milites, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter venerabilem et religiosum virum Bartholomeum, abbatem Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Hugonem de Miex, militem, et ejus uxorem, ex altera, super piscatura aquarum Curte Matriniaci quam dictus Hugo dicebat ad se et uxorem suam et filiastros suos pertinere contentio verteretur, tandem, de bonorum virorum consilio, datis fidejussoribus ex parte dicti Hugonis et uxoris suae, domino Galeranno de Cranes et domino Nicolao de Altovillari, domini regis baillivis, in sexaginta libris parisiensium dictus abbas, de assensu et voluntate conventus sui, ex una parte, et prenotatus Hugo et uxor ejus, ex altera, in nos compromiserunt promittentes se firmiter observare quidquid per arbitrium nostrum super dictis contentionibus fuerit ordinatum. Nos vero, facta diligenti inquisitione a testibus hinc inde productis, habito prudentum consilio, arbitrium nostrum protulimus in hunc modum, quod omnes aque a Curia Matriniaci usque ad vadum Mangonelli sunt quitte et libere Sancti Benedicti, a vado Mangonelli usque ad molendinum de Courtegis sunt dicti Hugonis et uxoris sue et filiastrorum suorum; item a molendino de Cortegis usque ad vadum de Hadre sunt aque quitte et libere Sancti Benedicti. Ne vero super hoc possit calumnia suboriri, ego Sostanus de Soisiaco, miles, presentem paginam sigilli mei munimine roboravi; quia vero ego Petrus de Alneto, miles, sigillum non habebam, sigillo domini Galeranni de Cranes, domini regis baillivi, presentes litteras sigillavi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense januario. CCCCLXX ?? 1232, février (n. st.). Gautier, évêque de Chartres, confirme les lettres de Guillaume Menier, châtelain d’Étampes, d’avril 1231, relatives au différend entre Nicolas de Gravelle et l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire au sujet des bois du Plessis. ORIG.: Archives dép. du Cher, G 59. C, n° 470, p. 255. — D, fol. 160. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis G, permissione divina Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Nicolaus de Gravella, miles, et ejus uxor in nostra presentia constituti, confessi sunt coram nobis se nihil habere seu debere percipere in nemoribus Sancti Benedicti Floriacensis apud Plessiacum sitis, in quibus duas somas ad asinos vel ad equos singulis diebus se prius habere seu debere percipere dicebant, et super hoc nobilis miles Guillermus Menerii, castellanus Stampensis, in quem a religioso viro Bartholomeo, abbate Sancti Benedicti Floriacensis, et conventu ejusdem loci, ex una parte, et a dicto Nicolao de Gravella, milite, et ejus uxore, ex altera, fuit compromissum, legitima facta inquisitione et testibus hinc inde productis, sicut per patentes litteras ipsius nobis constitit evidenter, arbitrium suum protulit in hunc modum, quod dictus (ut in charta n° CCCCLXIV usque ad finem) supradictis. In cujus rei memoriam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno Domini 1231, mense februario. CCCCLXXI ?? 1232, mars (n. st.). Galeran d’Escrennes et Nicolas d’Auvilliers, baillis du roi, confirment l’accord intervenu entre Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, et Hugues du Mez, au sujet de la pêcherie de La Cour-Marigny. C, n° 390, p. 223. — D, fol. 135. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Galerannus de Crannes et Nicolaus de Altovillari, domini regis baillivi, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter venerabilem et religiosum virum Bartholomeum, etc. ut supra, chart. n° CCCCLXIX, usque ad suboriri, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo, mense martio. CCCCLXXII ?? 1232, août. Martin, chanoine de Bourges, vidime des lettres de Barthélemy, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, relatives à un arrangement conclu entre l’abbaye et Michel Torcy, bourgeois de Bourges, sur la coutume du blé et du vin réclamée par l’abbaye dans la maison dudit Michel à Châteauneuf-sur-Cher. C, n° 604, p. 326. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Martinus, canonicus Bituricensis, vices gerens officialis, decani et capituli, salutem in Domino. Noveritis quod nos vidimus litteras sigillatas sigillis religiosorum Bartholomei, abbatis Sancti Benedicti Floriacensis, et conventus ejusdem loci, sub hac forma: Universis presentes litteras inspecturis Bartholomeus, divina miseratione Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Noveritis quod cum Michaelem Torcy, burgensem Bituricensem, traxissemus in causam apud Stampas coram judicibus delegatis, super hoc quod petebamus ab eodem consuetudinem bladi et vini que in domo sua sita apud Castrumnovum, in vico de Naveriau, juxta domum Giraudi de Pratea, ex una parte, et domini de Pratea ex alia ponebat, que portagium nuncupatur, tandem, de bonorum virorum consilio, composuimus cum eodem Michaele in hunc modum, quod, quandiu vivet, remanebit quittus et immunis a consuetudine supradicta et ab omnibus aliis consuetudinibus quas ab ipso possemus aliqua de causa in domo memorata petere; si vero dictum Michaelem decedere contigerit vel dictam domum extra manum suam ponere, donatione venditione vel alio quoquo modo, dicta consuetudo bladi et vini et alie consuetudines, si alique fuerint, ad nos sine contradictione aliqua revertentur in dicta domo percipiendae libere et quiete; quittamus etiam in supradictum burgensem et ejus heredes de universis contentionibus et querelis quas quacunque de causa et quoquo modo usque ad presens tempus habemus vel habere possimus contra illum; confitemur insuper quod dictus burgensis remisit nobis pro bono pacis decem libras parisiensium quas prior noster de Castronovo sibi reddere tenebatur. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1232, mense augusto. Hanc autem compositionem predictus Michael voluit et ratum habuit et fide in manu nostra prestita concessit. In cujus rei majorem notitiam presentes litteras sigillo Bituricensis ecclesie fecimus sigillari. Actum sede vacante, anno Domini 1232, mense augusto. CCCCLXXIII ?? 1233. Association de prières avec l’abbaye de Berdoues. L, p. 584, «ex cartulario», fol. 209. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 109 et 113. ?? Reverendis in Christo fratribus et amicis Bartholomeo, Dei gratia abbati Sancti Benedicti Floriacensis monasterii, et devoto ejusdem loci conventui, M., divina miseratione abbas de Bardum, et humilis ejusdem loci conventus. Bonum fraternitatis sub eadem regula viventibus est speratum in celis mereri in terris. Reverentie vestre que nobis caritatem fraternitatis sue prior obtulit, quoniam non petere exemplum sed dare digna fuit, grates primas et quasdam gratiarum primitias referre cupimus, oblationem tante caritatis gratissimis animis amplectantes, vel certe amplecti cupientes. Et utinam thesaurus ille pretiosissimi pulveris beati Patris vestri et nostri Benedicti, cujus prerogativa donati et sanctificati estis, ad fedus istud inter nos ferendum et perpetuum federis testimonium constituendum, atomum saltem de sanctitate vestra missione nobis concederet. Pro concessa siquidem nobis ex parte vestra spiritualis societatis litteris vestris determinato perpetuo participio, vobis quoque, juxta prescriptam a vobis formam, spiritualis laboris nostri participationem libentissimis animis et quasi nichil concedentes concessimus, quia, si dederit homo omnem substantiam domus sue pro dilectione, quasi nichil sibi dedisse videbitur. Et quoniam jam concessa fraternitas familiarius excellentiam vestram alloquendi viam nobis patefecit, noverit vestra caritas, quod magnus conquestionis locus apud rethoricos est ab eo deduci quo cum libenter vixerimus, scilicet apud seculares viros, quam apud nos aptior, qui universa desitura gaudia non valde amplectimur, scientes per Salomonem quoniam horum extrema, hoc est desitionem, luctus occupat. R. itaque monachum vestrum et priorem, aliquot jam annis apud nos vestro mandato translatum, non sine quodam morsu tristitie dimittere potuimus; vixit enim amicus domui nostre et non solum nostre sed vicinis omnibus religiosis domibus, ut non fuerit ante eum in predecessoribus suis aliquis qui cum tanta virorum religiosorum gratia prioratum gesserit. Quam impiger autem pro tuenda commissa sibi cellula fuerit et quam necessarius prefate domui periculosis quae nos contristavere temporibus et religionem valde oppressere, res ipsa declarat. Sed et pacis temporibus propter varias inquietationes quas pax patrie nostre habet, non alius fuit domui sue que necessarius nec quisquam ei poterit succedere ut possit magis domui illi defensor idoneus nec patrie eque carus. Et quia nos cum totius patrie gratia facere desideramus quod erit predicte vestre cellule valde expediens, vobis ista significanda duximus, ne hujusmodi commutatio veniat in detrimentum domus et loci. Valeat fraternitas vestra in Domino. CCCCLXXIV ?? 1233. Mainfroy, archidiacre de Sologne en l’église d’Orléans, vidime des lettres de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit-sur-Loire par lesquelles ledit abbé a cédé une pièce de terre sise à Poilly, lieu dit le Bois-Saint-Benoit, à Robert et à Girbaud des Puits et à leurs hoirs, en échange d’une pension annuelle de douze sous parisis par an, payable au prieur de Gien. C, n° 760, p. 405. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Manfredus, archidiaconus Sigalonie, in Domino salutem. Noveritis nos inspexisse diligenter verbo ad verbum litteras venerabilium virorum abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis sub hac forma: Bartholomeus, Dei gratia humilis abbas, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod nos quamdam peciam terre per dilectum filium Joannem, priorem nostrum de Giemo, ostensam et limitatam, continentem circiter triginta arpenta sitam in parogia de Poliaco, apud locum qui vocatur Nemus Sancti Benedicti, Roberto et Girbaudo de Puteis et eorum heredibus dedimus et concessimus in perpetuum possidendam sub annua pensione duodecim solidorum parisiensium in festo sancti Remigii priori nostro de Giemo persolvenda cum decima et terragio illius terre que prefati Robertus et Girbaudus et heredes eorum dicto priori nostro nihilominus reddere tenebuntur, ita quod ibi tantum duo herbergagia facient, et uterque ipsorum unum arpentum terre quittum habebit et liberum a terragio ad suum herbergagium faciendum, in quibus arpentis prior noster de Giemo minutam decimam percipiet, et nos dictam terram eisdem contra omnes garentire tenemur. Quod si forte aliqua pars illius terre minus utilis inveniatur ad excolendum, illa pars pausabit secundum usum et consuetudinem territorii adjacentis, et ipsi propter ipsam pausationem dictam terram non amittent, et si propter nimiam sterilitatem totam terram dimittere voluerint ad solvendam pensionem et ad eamdem terram retinendam ipsos minime compellemus. Ipsi vero nec ad quoscumque terra illa quocunque jure devenerit, non poterunt aliquo modo transferre dictam terram in aliquos nisi ipsi in quos transferre voluerint in eadem terra vel alibi in decimatione prioris nostri de Giemo fecerint mansionem, ne si forte colonis in aliena decimatione commorantibus committatur colenda, decimam sibi debitam prior noster de Giemo minus plene percipiat, preterea terragium quod habebamus in quadam terra sita apud Puteos in qua vinee sunt plantate, prefatis Roberto et Girbaudo et eorum heredibus et aliis jus in dicta terra habentibus quittavimus pro tribus solidis parisiensium in festo sancti Benedicti hyemalis prefato priori nostro de Giemo annuatim persolvendos. In cujus rei memoriam presentes litteras fieri et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1231. Nos autem ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigilli nostri, etc. Actum anno Domini 1233. CCCCLXXV ?? 1233, février (n. st.). Hugues, doyen de Fleury-sur-Loire, notifie que Philippe de Valentere, Henri son fils, sa fille et son gendre ont obtenu pour trente livres parisis un prêt sur une dîme sise à Isdes, qu’ils tiennent d’Adam de Mauris et que ledit Adam tient lui-même en fief de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire. C, n° 179, p. 108. — E, fol. 213, n° 168. ?? Omnibus presentibus litteris inspecturis, Hugo, decanus Floriacensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod domna Philippa de Valentere, Henricus filius ejus, Odo La Caile, miles, et uxor ejus, filia ejusdem Philippae, quidquid habent in decimatione apud Ide sita, quam decimationem ipsi tenent ab Adam de Mauris et idem Adam a nobis tenet in feodum, venerabilibus viris abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro triginta libris parisiensium pignori obligerunt, fide corporali prestita promittentes quod dictos religiosos super prefata obligatione per se vel per alium nullatenus molestarent et contra omnes dictis abbati et conventui dictam decimam garentirent. Condictum fuit inter partes quod quotiescunque voluerit dicta Philippa et alii prenotati et heredes eorumdem dictam decimam possint redimere quindecim diebus ante festum sancti Joannis Baptiste. Hanc autem obligationem prefatus Adam et Sibilla uxor ejus voluerunt et laudaverunt et nos dictam obligationem ad petitionem partium similiter volumus et laudamus, et ne super hoc posset in posterum calumnia suboriri, dictis religiosis presentem cartulam dedimus sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno Domini 1232, mense februarii. CCCCLXXVI ?? 1234. Accord conclu entre Bernard de La Forêt et le prévôt de Saint-Benoit-du-Sault au sujet des terres du manse des Nadots. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 41 v°. ?? Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, archipresbiter de Argentonio salutem in Deo. Ad notitiam singulorum volumus pervenire quod cum causa moveretur inter praepositum Sancti Benedicti de Saltu ex una parte, et Bernardum Sallensim de Foresta, ex altera, super terris de masso de Nadaens quas ab eodem petebat dictus prepositus, tandem, mediante bonorum virorum consilio, compositio facta inter ipsos in hunc modum, quod Bernardus, coram nobis invite constitutus, quitavit Deo et ecclesiae Sancti Benedicti et praeposito dictae ecclesiae in perpetuum massum et terras praedictas, prout metes posuerunt homines dicti praepositi de Chenee, videlicet Ranulphus Ortili et filius ejus et Gaufridus de Monte Beruti, et monachus volens et concedens fide corporaliter prestita in manu nostra, quod si eidem praeposito et ecclesiae Sancti Benedicti super eadem terra sive mota questio aliqua vel proclamatio emerserit, quod Bernardus et heredes sui teneantur ab omnibus hominibus defendere penitus et gaurire pro posse suo, et ad hoc omnia bona sua erga dictum praepositum et ecclesiam Sancti Benedicti de Saltu obligavit. In cujus rei testimonium, etc. Actum anno Domini 1234. CCCCLXXVII ?? 1234, janvier (n. st.). Frère Eudes de La Roche, précepteur des maisons du Temple en France, déclare que les frères de la baillie de Troyes ont reçu à ferme perpétuelle des moines de Saint-Benoit-sur-Loire ce que ceux-ci possédaient à Héry et à Emechon (?) pour quinze setiers de blé par an, sous réserve toutefois des serfs de ces deux territoires. C, n° 557, p. 299. ?? Frater O. de Rupe, domorum militie Templi in Francia preceptor, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Universitati vestre significamus quod fratres nostri de bailliva Trecensi receperunt [ad] admodiationem perpetuam a monachis Sancti Benedicti quidquid ipsi monachi habebant apud Erri et Emechon et in finagio seu territorio earumdem villarum, in terris videlicet censibus, terragiis, custumiis, pratis necnon et in aliis omnibus juribus et commodis, exceptis corporibus hominum suorum quos sibi retinuerunt pro quindecim sextariis bladi ad mensuram Trecensem videlicet quatuor sextarios et dimidium siliginis et decem sextarios et dimidium avene et triginta solidos solvendos singulis annis in perpetuum a fratribus nostris dictis monachis vel eorum mandato, apud Erri in domo nostra, in vigilia Omnium Sanctorum. Sancitum etiam fuit et condictum quod nos non poterimus hominibus eorum auferre terras terragiables quandiu ipsi terragia persolvent. Nos igitur istam admodiationem ratam habentes et firmam presentes litteras fecimus confici et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini 1233, mense januario. CCCCLXXVIII ?? 1234, février (n. st.). Giraud, vicomte de Brosse, se désiste de ses droits de plassage dans les domaines du prieuré de Saint-Benoit-du-Sault en faveur de ce prieuré. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 8 v°, d’après l’original scellé. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Giraldus, vicecomes Bruciae, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter me, ex una parte, et Guillelmum praepositum et monachos Sancti Benedicti de Saltu, ex altera parte, super plassiis totius terrae suae questio verteretur, que plassia mea esse dicebant, tandem cum per testimonium virorum proborum didicerim me nullum jus habere in iisdem, ea jamdicto praeposito et monachis prout sunt per totam terram Sancti Benedicti in perpetuum et sine aliqua reclamatione quitavi, ita quod ego et successores mei, sive praepositus et servientes mei vel successorum meorum, nullam justitiam habebimus vel habere poterimus in iisdem vel emendam, sed praepositus et monachi Sancti Benedicti de eisdem plassiis suam penitus sine contradictione aliqua poterunt facere voluntatem, dando et vendendo quibuscumque voluerint et alienando, et fide corporaliter prestita concessi quod contra quitationem istam per me vel per alium de caetero non venirem, volens insuper et concedens quod haeredes mei teneantur in perpetuum ad observationem praemissorum, supplicans insuper Guillelmo, archipresbitero de Argentonio, quod super hoc jamdicto praeposito et monachis daret litteras sigilli sui munimine confirmatas. Ad majorem ergo firmitatem et evidentiam in posterum pleniorem praesentes litteras dicto praeposito et monachis dedi sigilli mei munimine roboratas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo [tricesimo] tertio, mense februario. CCCCLXXIX ?? 1234, mars (n. st.). En présence de l’archiprêtre d’Argenton, un certain Le Moine d’Abloux fait une donation au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault. ORIG.: Archives dép. de l’Indre, H 1019. ?? Omnibus has litteras inspecturis, W., archipresbiter de Argentonio, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod coram nobis constitutus Monachus de Ablor quitavit Deo et monachis Sancti Benedicti Salensis in perpetuum prata de Fonte Desiderato et quinque denarios et dimidiam gallinam quos ipse percipiebat annuatim a la Beneresse; voluit etiam dictus monachus et concessit quod prefati monachi perciperent de cetero annuatim in prato suo de Fonte Desiderato duos denarios et obolum. Hanc autem quitationem et concessionem fecit dictus Monachus, fide prestita in manu nostra, promittens firmiter et concedens quod de cetero contra predictam per se vel per alium venire nullatenus attemptaret. Ut vero ista quitatio et concessio robur obtineat firmitatis, nos ad petitionem jamdicti Monachi de Ablor monachis Sancti Benedicti Salensis litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine consignatas. Actum anno Domini M° CC° XXXV° tercio, mense martio. CCCCLXXX. Reate 1234, 20 juin. Grégoire IX confirme le statut établi par l’abbé de Saint-Jean de Soissons et les autres délégués du Saint-Siège pour visiter les monastères exempts de l’Ordre de Saint-Benoit dans la province de Sens, qui interdit aux prieurs dépendant de Saint-Benoit-sur-Loire d’emprunter plus de la vingtième partie des revenus du prieuré sans permission spéciale de l’abbé. C, n° 82, p. 52. — K, fol. 471 (sans date), d’après B, fol. 21. ?? Gregorius, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis, ordinis Sancti Benedicti, Aurelianensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, et id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ex parte siquidem vestra fuit nobis humiliter explicatum ut, cum abbas Sancti Joannis Suessionensis ejusque college visitatores exemptorum monasteriorum ordinis Sancti Benedicti a nobis in Senonensi provincia deputati, volentes indemnitati vestri monasterii precavere deliberatione provida duxerint statuendum ut nullus priorum prioratuum ipsi monasterio subditorum ultra vicesimam partem reddituum prioratus sibi commissi audeat contrahere mutuum absque tua, fili abbas, et successorum tuorum licentia speciali, statutum hujusmodi apostolico dignaremur munimine roborare. Nos igitur, vestris justis precibus inclinati, statutum ipsum sicuti est proinde institutum autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino, etc. Si quis autem, etc. Datum Reate, XII kalendas julii, pontificatus nostri anno octavo. CCCCLXXXI ?? 1234, août. Barthélemy, abbé, et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire suppriment la prestation que leur devaient les hommes de Bouzonville et de Bouilly, et la remplacent par un impôt de vingt-cinq livres parisis (quinze pour Bouzonville, dix pour Bouilly), payable chaque année le dimanche qui suit la Toussaint, sous peine d’amende; d’autres mesures sont envisagées en cas de vente de maisons, de voyage de l’abbé à Rome, ou d’incendie du monastère. C, n° 803, p. 438. — D, fol. 409 v°. INDIQ.: K, fol. 467, d’après B, fol. 198. — L, p. 454, d’après B, fol. 198. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Bartolomeus, divina permissione Sancti Benedicti Floriacensis humilis abbas, totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos abonamentum quod debebant nobis homines de Bosonvilla et de Boilliaco, videlicet pro quolibet equo aut bove tres solidos, pro asino unum solidum sex denarios, et qui non habebat equum aut asinum duos solidos, eisdem quittavimus, videlicet hominibus nostris de Bosonvilla dictum abonamentum quittavimus pro quindecim libris annuatim nobis die dominica post festum Omnium Sanctorum apud Bosonisvillam persolvendis, hominibus vero nostris de Bogliaco pro decem libris parisiensium nobis ad dictum terminum apud Boliacum persolvendis. Si quis autem infra annotatum terminum censum sibi impositum non reddidit, in nostram incidet emendam. Si vero pro domino rege aliquas fieri contigerit missiones secundum mensuram abonamentorum quam terra de nostra tenuerint, sive inter territorium dictarum villaru msive extra residentes fuerint, in dictis missionibus ponere tenebuntur, ita tamen quod possessores masurarum nostrarum in dictis territoriis masuras non poterunt vendere, nisi totam vel dimidiam vel tertiam vel quartam vel quintam partem vendiderint, nec etiam hujusmodi venditio rata habebitur, nisi in homines ejusdem territorii fiat venditio, ita quod possessor dicte partis pro portione ipsum contingente de dicto abonamento tenebitur solvere. Si vero abbatem nostri monasterii Romam ire contigeret vel ipsum monasterium (quod absit) incendio concremari, cum dictis quindecim libris homines nostri de Bosonvilla septem libras decem solidos solvere tenebuntur, homines vero de Boilliaco cum predictis decem solidis centum denarios corregium etiam hominibus nostris de Bosonvilla quittavimus, salvis nobis in omnibus consuetudinibus et justitiis nostris quas in dictis terris antea habebamus. Ne vero super his in posterum posset calumnia suboriri, presentes litteras fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, mense augusto. CCCCLXXXII ?? 1235. Robert, évêque de Langres, sur le vu des lettres de ses prédécesseurs Robert et Garnier, reconnait que de tout temps la présentation des curés aux églises de Dyé, de Dannemoine et de Méry a appartenu au prieuré de Saint-Maur de Dyé. C, p. 54. — E, n° 78, fol. 98 v°. — K, fol. 814, «ex cartulario, fol. 22». — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, fol. 140. ?? Robertus, divina gratia Lingonensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod, sicut inspectis litteris venerabilium patrum felicisque memoriae domini Roberti et domini Garnerii, quondam episcoporum Lingonensium, super hoc confectis, comperimus, et insuper bonorum virorum testimoniis didicimus, praesentationes presbiterorum in ecclesiis de Diaco, de Donamanna, de Meriaco ad priorem et prioratum de Diaco ab antiquis temporibus pertinere. Ea propter, jus praefati prioratus caritatis intuitu illesum volentes, in omnibus observari praesentationes presbiterorum in praenominatis ecclesiis eidem prioratui et dilecto in Christo filio Miloni, priori, et successoribus prioribus qui in eodem prioratu futuris temporibus substituentur in perpetuum concedimus et praesentis scripti patrocinio confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo quinto. CCCCLXXXIII ?? 1235, janvier (n. st.). L’official d’Orléans notifie que le prieur de Saint-Gervais d’Orléans, ayant l’administration de Saint-Benoit-du-Retour, s’est dessaisi, avec l’assentiment de l’abbé et du couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, de plusieurs pièces de vignes à la Boérie, en faveur de diverses personnes, moyennant quinze sous parisis de rente annuelle par arpent, payables au prieur et au prévôt chargé de l’administration de la maison de Saint-Benoit-du-Retour, et à condition de les cultiver. C, n° 778, p. 413. ?? Officialis Aurelianensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Rag[inaldus], prior Sancti Gervasii Aurelianensis, in manu sua habens domum Sancti Benedicti do Retor, coram nobis tradidit de assensu et voluntate abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis de vineis suis sitis apud Boeriam, Raginaldo de Boeau duo arpenta vinearum, Guillelmo de Bara unum arpentum, Renaldo Corbehenee unum arpentum, Richardo de Monte Lizandi unum arpentum, Auberto Vinart unum arpentum, Richardo Lo Boester tria quarteria, Garn[er]io Petrario tria quarteria, ipsis ostensa et bonata et ab eis quamdiu vixerint pacifice possidenda, ita quod in octavis Omnium Sanctorum pro quolibet arpento quindecim solidos parisiensium annuatim apud Sanctum Benedictum do Retor, predicto priori vel preposito qui domum Sancti Benedicti do Retor pro tempore in manu sua tenuerit, solvere tenebuntur. Condictum fuit inter partes quod in quolibet arpento duos propagatores per totum diem laborantes ponere tenebuntur. Ipsi vero dictas vineas excolent de omni cultura ad vineas pertinente, has autem conventiones ipsi fide corporaliter promiserunt inviolabiliter observare. Si vero vineis jam excultis aliquem predictorum decedere contigerit, heres ejus vel uxor fructus dictarum vinearum pro portione ipsos contingente illo anno percipiet, quindecim solidis predictis dicto preposito ad dictum terminum persolvendis; cum autem ipsos vel aliquem decedere contigerit, vinee decedentium ab abbatem et conventum quitte et libere sine contradictione aliqua reverterentur; illa vero clausula que in litteris dictorum abbatis et conventus erat contenta, scilicet de pena quinque solidorum solvendorum, nisi dicti quindecim solidi essent dicto termino persoluti de consensu dicti prioris et hominum extitit cancellata. Datum, ad preces partium, anno Domini 1234, mense januario. CCCCLXXXIV ?? 1235, juin. En présence de l’official d’Orléans, maître Raoul, chanoine d’Orléans, a légué au couvent de Saint-Benoit-de-Fleury la terre sise à Fleury qu’il a acquise de Gilbert du Verger, pour la célébration annuelle de son anniversaire. C, n° 429, p. 239. — L, p. 605, «ex cartulario, fol. 109 v°». ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis in Domino salutem. Noverint universi quod magister Radulfus, canonicus Aurelianensis, in nostra presentia constitutus, dedit post decessum suum conventui Sancti Benedicti Aurelianensis totam terram quam emit de Gilberto de Viridario sitam in parochia de Floriaco, intuitu charitatis et pro remedio anime sue ad anniversarium suum singulis annis celebrandum. Actum anno Domini 1235, mense junio. CCCCLXXXV Abbaye de Westminster 1235, 19 octobre. Henri III, roi d’Angleterre, invite l’archevêque d’Auch, l’évêque de Bazas, et son sénéchal en Gascogne à enquêter sur le droit de propriété de La Réole. M. Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 501, «ex cartulario». PUBL. (avec le n° CCCCXCVI): Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. II (1866), p. 332. ?? H[enricus], Dei gratia rex Angliae et dominus Hymberniae, venerabilibus patribus eadem gratia [Amaneso], Auxitanensi archiepiscopo, et A[rnaldo], Vasatensi episcopo, et H. de Troblavilla, dilecto et fideli suo senescallo Vasconiae, salutem. Mandamus vobis rogantes quatenus, modis quibus poteritis, diligenter inquiratis de quaestionibus illis quas nobis moverunt prior et monachi de Regula super pluribus articulis, quos praedicti prior et monachi dicunt ad se pertinere in eadem villa de Regula, et super eisdem quaestionibus inter nos componere in aliqua forma debita studeatis, et de his quae inde inquisieritis, et de forma componendi, per litteras vestras patentes sigillis vestris munitas distincte et aperte nos postea certificetis. Teste me ipso, apud Westmonasterium, XIX die octobris anno regni nostri XIX. CCCCLXXXVI ?? 1235, octobre. En présence d’Ythier, official de Bourges, Évrard, vicaire de l’autel saint Nicolas en l’église Saint-Pierre de Châteauneuf-sur-Cher, a renoncé au droit qu’il possédait ou pouvait posséder en ladite vicairie, voulant en outre que le prieur du dit lieu la confère au moine chargé de la desservir. C, n° 606, p. 326. ?? Universis presentes litteras inspecturis, magister Yterius, officialis decani et capituli Bituricensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Evrardus, vicarius altaris beati Nicolai in ecclesia Sancti Petri de Castronovo super Karum, in nostra presentia constitutus, cessit juri suo quod habebat vel quod habere poterat in vicaria ecclesie supradicte. Voluit etiam dictus vicarius quod prior ejusdem loci conferret eam cuidam monacho qui eidem vicariae deserviret, ita quod dicta vicaria que ad monachos predicti prioratus post mortem ipsius Evrardi devenire debebat, sicut in nostre curie litteris plenius vidimus contineri, plene et integre ad dictum prioratum cum emolumento et onere suo sine contradictione aliqua deveniet, promittens fide data in manu nostra quod neque per se neque per alium dictos monachos in predicta vicaria in posterum molestabit neque procurabit per alium molestari. In cujus rei memoriam, presentes litteras sigillo fecimus Bituricensis curie communiri. Datum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo quinto, mense octobri. CCCCLXXXVII ?? 1236. Jean, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, approuve la vente faite à Sanche Bernoin, bourgeois de Lorris, par Laurence de Guichefaut, ses fils et son gendre, d’un pré sis à Guichefaut. C, n° 395, p. 226. — D, fol. 136. ?? Universis presentes litteras inspecturis, frater Johannes, permissione divina humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Laurentia de Guichefaut, vidua, Herbertus, Frambertus et Heramburgis, filii ejus, et Herbertus, gener ejus, vendiderunt Sancio Bernoin, burgensi Lorriaci, quoddam pratum situm apud Guichefaut, pro viginti libris turonensium de quibus dicta mulier et praenominati se tenent pro pagatis. Hanc autem venditionem concessimus et laudavimus et gratam habemus ita quod dictus Sancius pro dicto prato mandato nostro apud Curiam Marigniaci sex denarios censuales persolvet in festo sancti Benedicti aestivali; dictus autem Sancius quittavit dictae mulieri et heredibus ejus motagium quod dicebat se habere in quodam prato suo juxta calceam suam; si autem contigerit ibidem stagnum fieri, de mandato nostro in eodem stagno habebimus piscationem nostram libere et absolute. Quod ut ratum et stabile teneatur, praesentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto. CCCCLXXXVIII ?? 1236. En présence de Philippe, évêque d’Orléans, Gilbert, prêtre, chanoine de Jargeau, reconnaît que son père Geoffroy, chevalier, maire de Saint-Benoit, avec l’assentiment du couvent de Saint-Benoit-de-Fleury, a acheté le fief d’Étienne Blandin et l’a donné audit couvent, en réservant toutefois à son dit fils Gilbert, sa vie durant, cinq muids de seigle à prendre chaque année en la grange de Bray. C, n° 426, p. 239. — K, fol. 471, «ex autographo». — L, p. 567, d’après B, fol. 110. ?? Philippus, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Gilebertus, presbiter, ecclesiae Jargoliensis canonicus, in nostra presentia constitutus, recognovit quod Gaufridus, miles et major de Sancto Benedicto, pater ejus, assensu et voluntate abbatis Sancti Benedicti Floriacensis et totius ejusdem loci conventus, feodum Stephani Blandini comparavit et ecclesiae beati Benedicti contulit, ita tamen quod pro feodo illo Gileberto filio suo quinque modios sigali tantum modo in grangia eorum de Braio, singulis annis quamdiu vixerit, solvere tenerentur, et post decessum ejusdem dictos quinque modios ad ecclesiam beati Benedicti quiete et sine aliqua contradictione et reclamatione alicujus reversuros. Ad cujus petitionem cartam istam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo sexto. CCCCLXXXIX Viterbe 1236, 14 février. Bulle de Grégoire IX, adressée à l’abbé de Saint-Colombe de Sens, l’informant que l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury n’est pas tenu à observer certains statuts restreignant son pouvoir qui ont été édictés alors que le monastère était privé de pasteur, et l’invitant à y établir un chambrier. Archives du Vatican, Reg. 18 de Grégoire IX, fol. 106 v° (ann. IX, c. 377). PUBL.: L. Auvray, Registres de Grégoire IX, t. II, n° 2953. ?? Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, abbati Sancte Columbe Senonensis, salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius..., abbas monasterii Floriacensis, ordinis Sancti Benedicti, quod ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinet, proposuit coram nobis quod nuper, monasterio ipso pastoris regimine destituto, ipse et alii monachi ejusdem, volentes futuri abbatis restringere potestatem, super habendo camerario et monachis villarum constituendis prepositis, facere statuta pro sue libito voluntatis, ad ea servanda astringentes se vinculo juramenti. Super quibus idem abbas provideri a nobis humiliter postulavit, presertim cum in eis expresse auctoritas Sedis Apostolice sit excepta. Cum igitur, vacante monasterio, dicti monachi nullam faciendi statuta hujusmodi habuerint potestatem, mandamus quatenus, si est ita, denunties dictum abbatem ad observationem eorum aliquatenus non teneri, in eodem monasterio camerarium institui, secundum statuta a nobis super reformatione ipsius ordinis edita, faciendo; contradictores, etc. Datum Viterbii, XVI kalendas martii, anno nono. CCCCXC ?? 1236, mars (n. st.). Arrangement conclu entre Guillaume de Manchecourt, chevalier, et l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury, au sujet des coutumes et revenus appartenant audit couvent à Orveau et à Bellesauve; les fils de Guillaume et le fils du chevalier Joceran, seigneur du fief, donnent leur approbation, avec la promesse de l’acceptation de la femme de Guillaume, lequel exempte les habitants des deux localités de tout droit de péage en Gâtinais. C, n° 182, p. 108. — E, vol. 171, fol. 215. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Guillelmus de Mangecourt, miles, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter me, ex una parte, et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super consuetudinibus et redditibus quorum quosdam juste, quosdam vero minus juste, sicut per legitimorum testium assertionem didici, in villis de Orvau et de Bella Sylva et hominibus earumdem villarum ad eosdam religiosos pertinentibus petebam, contentio verteretur, tandem, de bonorum virorum consilio, inter me et ipsos hujusmodi compositio intercessit: consuetudines agnorum charreium quae in hominibus earumdem villarum habebam, procurationem etiam et justitiam quas in dictis villis et in hominibus earumdem villarum me habere dicebam, quod pars adversa penitus denegabat, eisdem remisi penitus et quittavi nihil juris in supradictis hominibus et terris eorumdem, excepta decima mihi et meis heredibus retinendo; pro venditione vero et quittatione hujusmodi a dictis abbate et conventu centum et sexaginta libras parisiensium accepit, modium etiam hybernagii quod dicti religiosi annuatim in grangia mea percipiebant ipsi mihi et meis heredibus quittaverunt. Compositionem autem predictam fide corporaliter prestita laudavi, volui et concessi. Philippus et Guillelmus filii mei dictam compositionem fide corporali prestita laudaverunt et concesserunt, sub eadem fide firmiter promittentes quod contra prefatam compositionem in posterum per se vel per alium non venirent. Guillelmus etiam, armiger, filius de Joceran militis, de cujus feodo movent res superius nominate, fide prestita, predictam laudavit, voluit, concessit. Ego vero et dicti filii mei sub eadem fide promisimus quod hec faciemus laudari et concedi ab Aalis uxore mea, infra instantem quindenam Natalis Domini, coram domno archiepiscopo Senonensi vel ejus officiali, et super premissis litteris domini Senonensis archiepiscopi vel ejus officialis infra dictum terminum confici faciemus, et de hoc faciendo dedimus fidejussores Sostanum de Soisiaco, Stephanum de Corbeigles, Joannem de Soupes, milites, Guillelmum, dominum feodi, et Guillelmum Boissum, fidejussoribus prius a me datis per dationem secundorum privilegiorum minime absolutis. Promisimus etiam ego et filii mei quod predictam a secundo domno feodi laudari et concedi similiter infra dictum terminum faciemus et coram domino Senonensi archiepiscopo vel ejus officiali, et litteras eorumdem super hoc fieri, promisi etiam sub eadem fide me et heredes meos in partibus Vastinensibus dictos homines ab omni telanio et pedagio garentire. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto, die martis post festum Annuntiationis Beate Marie Virginis. CCCCXCI ?? 1236, 18 août. Sentence prononcée par le chantre, le chevecier et l’archiprêtre de Sully-sur-Loire dans un procès entre les religieux de Saint-Benoit-de-Fleury et le curé de Dracy au sujet des offrandes dans l’église de ce lieu. C, n° 442, p. 245. — D, fol. 530 v°. ?? Noverint universi quod cum abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis coram nobis cantore, capicerio et archipresbytero Soliacensi autoritate apostolica in causam traherent presbyterum de Draciaco super eo quod medietas oblationum que fiunt in Assumptione Beate Marie, in festo Omnium Sanctorum, in Nativitate Domini et in crastino ejusdem Nativitatis in ecclesia de Draciaco a quibuscunque uxoratis et ab his qui tenent locum et focum in parochia ejusdem ecclesie, exceptis eorum familia, militibus, servientibus, forestariis, muneriis et illis qui habitant locum qui vulgariter nuncupatur Arte dividi debeat in quinque portiones quarum dicti abbas et conventus tres debent percipere et dictus presbyter de Draciaco alias duas, dictus presbyter de Draciaco medietatem dictarum oblationum in tres tantummodo partes dividebat quarum duas percipiebat, aliam tantummodo ipsis abbati et conventui percipiendam dimittebat, quod in ipsorum praejudicium et gravamen fieri asserebant, tandem super his legitime contestata jurato hinc inde de calumnia, productis testibus ex parte dictorum abbatis et conventus juratis diligenter, examinatis eorumque depositionibus publicatis, visis attestationibus et diligenter inspectis, auditis et intellectis rationibus et confessionibus utriusque partis, et esset conclusum in causa ab eisdem die certa ad audiendam definitivam sententiam partibus assignata, procuratore dictorum abbatis et conventus et dicto presbytero praesentibus et sententiam petentibus, nos ordine juris in omnibus observato dictum presbyterum per definitivam sententiam condemnavimus ad faciendam de medietate omnium oblationum quae fient de caetero in dicta ecclesia, in quatuor festis supradictis a personis superius nominatis, quinque portiones quarum portionum dicti abbas et conventus tres sine aliqua contradictione de caetero percipiant, aliae vero duae penes dictum presbyterum pacifice remanebunt. Actum anno Domini 1236, mense augusto, in crastino octavae beati Laurentii. CCCCXCII ?? 1236, août. En présence de l’official d’Orléans, Raoul, chanoine d’Orléans, a légué au couvent de Saint-Benoit-de-Fleury la terre qu’il a acquise de Gilbert du Verger, la maison et la vigne acquises de Jean Bellevie, et la terre acquise de Raoul Jouglard, le tout situé en la paroisse de Fleury, en s’en réservant l’usufruit. C, n° 495, p. 267. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod magister Radulfus, Aurelianensis canonicus, in nostra presentia constitutus, totam terram quam emit a Gileberto de Viridario, et domum et vineam quas comparavit a Joanne Bellevie, et terram quam emit a Radulfo Juglario et haeredibus suis, quae omnia sita sunt in parochia de Floriaco, conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro remedio anime sue et anniversarium suum ab eodem conventu annis singulis faciendum in perpetuam ellemosinam post decessum suum contulit et concessit, ita quod quamdiu vixerit in manu sua predicta omnia retinet et reservat. Actum anno Domini 1236, mense augusto. CCCCXCIII ?? 1236, 17 août. Transaction intervenue dans un litige entre l’abbé et le couvent de Josaphat, d’une part, et l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury, d’autre part, au sujet des dîmes des novales de Noirselve en la paroisse de Chalo-Saint-Mars, suivant les uns, en la paroisse d’Authon suivant les autres; elles seront désormais partagées en deux parties égales et perçues par un sergent commun. C, n° 478, p. 259. — D, fol. 187. — K, p. 818, d’après l’original scellé. INDIQ.: L, p. 455, d’après B, fol. 120. ?? Universis praesentes litteras inspecturis, frater Garnerius, humilis abbas, et conventus Beatae Mariae de Josaphat, Carnotensis diocesis, salutem in Domino. Notum fieri volumus quod cum inter nos, ex una parte, et viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, questio verteretur super decimis novalium de Nigra silva quas dicebamus sitas esse infra fines parochiae ecclesiae de Chalou Sancti Medardi, in qua jus patronatus habemus et ideo dicebamus predictas decimas ad monasterium nostrum pleno jure pertinere, dicti vero abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis ex adverso dicebant supradictas decimas novalium ad monasterium ipsorum pleno jure similiter pertinere, eo quod dicebant supradicta novalia sita esse infra fines parochiae ecclesiae de Auton in qua ecclesia jus patronatus habere noscuntur, ratione etiam privilegiorum sibi a Sede apostolica indultorum in quibus ibidem contineri dicebant, ut in terminis infra quos decimas percipiunt decimas novalium percipere possint; tandem post multas altercationes, de bonorum virorum consilio inter nos et ipsos amicabilis compositio intervenit in hunc modum, videlicet quod voluimus et concessimus tam nos quam ipsi quod terrae illae de Nigra silva, quae novalia dicuntur in duas partes equaliter dividantur, et in illis terris ad designandas fines parochiarum seu decimarum metae communes infigantur, ita quod nos et monasterium nostrum libere et quiete deinceps habeamus et percipiamus decimas novalium in quorum fines parochialis ecclesiae de Chalou protendentur. Dicti vero abbas et conventus Sancti Benedicti similiter et eorum monasterium libere et quiete deinceps habeant et percipiant decimas novalium in loco supradicto in quantum fines parochiae ecclesiae de Autum protendentur. Fuit etiam in supradicta compositione dictum et conventum quod nos et predicti abbas et conventus Sancti Benedicti in predictis novalibus decimas communiter et pro indiviso tamdiu percipiemus quousque de supradictis novalibus praedicta fiat divisio et mete infigantur supradictae, et interim deputabimus tam nos quam ipsi servientem communem qui nomine utriusque monasterii decimas supradictas percipiat et conservet illaesas, et de hoc fideliter exequendo utrique parti fidelitatis juramentum exhibebit; promisimus etiam nos abbas et conventus Beate Marie de Josaphat nos facturos et curaturos quod presbiter ecclesiae de Chalou Sancti Medardi supradictam compositionem ratam habebit et firmam; et quod de cetero nunquam abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis super dictis decimis novalium molestare seu inquietare praesumet, dicti vero abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis similiter promiserunt se facturos et curaturos quod presbiter ecclesiae de Autom supradictam compositionem ratam habebit et firmam, et quod de cetero nunquam nos super dictis novalium decimis inquietabit. Quod ut ratum et firmum permaneat in posterum, presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto, die dominica proxima post Assumptionem Beate Marie Virginis. CCCCXCIV ?? 1236, 25 août. Philippe, évêque élu de Bourges, est reçu en cette qualité dans le monastère de Saint-Benoit-de-Fleury. C, n° 427, p. 239. — K, fol. 472, d’après B, fol. 110. INDIQ.: L, p. 455, d’après B, fol. 110. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 124, «ex cartulario». ?? Philippus, divina permissione Bituricensis electus, omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in Domino, Noverint universi quod nos anno Domini MCCXXXVI, in crastino festi sancti Bartholomæi apostoli, absoluti a curia Aurelianensis ecclesiae, recepti fuimus in Floriacensi monasterio tanquam archiepiscopus Bituricensis. Datum supradicta die. CCCCXCV ?? 1237. Giraud, vicomte de Brosse, déclare que chaque fois que lui, ses fils ou sa famille prennent un repas dans le couvent de Saint-Benoit-du-Sault, sur l’aimable invitation du prévôt, ce n’est pas en raison de la coutume dont ils jouissent, et ses héritiers et successeurs n’auront pas le droit de s’en prévaloir. E, n° 269, fol. 326 v°. — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 143. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, G., vicecomes Bruciae salutem in Domino. Noverint universi quod quotiescumque nos vel filii nostri in domo Sancti Benedicti comedimus, vel etiam familia nostra gratis et de voluntate praepositi vel mandati sui in dicta domo Sancti Benedicti Salensis habuerimus vel quam habeamus in praesenti, et ne haeredes nostri vel aliqui successores ibidem convivium aliquod, pastum, prandium, coenam sive potum exigere valeant similiter sibi vel suis pro consuetudine nec nos similiter, nos dicto praeposito Sancti Benedicti Salensis et ejusdem loci conventui litteras nostras super hoc dedimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno MCCXXXVII. CCCCXCVI Langon 1237, 13 janvier (n. st.). L’archevêque d’Auch, l’évêque de Bazas et le sénéchal de Gascogne, chargés de l’enquête que leur avait demandée le roi d’Angleterre, lui en envoient le résultat: lorsque le comte de Poitiers vient à La Réole, les moines lui doivent, à lui et à sa propre famille, une procuration une fois l’an; s’il passe seulement par la ville ou aux environs sans séjourner, ils lui doivent un cheval dont la moitié du prix doit être payée par les habitants; et, après audition de nombreux témoins, les droits de juridiction respectifs du prieur de La Réole, des habitants et du roi sont précisés, sous réserve de l’approbation de l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire. C, n° 11, p. 5. — D, n° 11, fol. 9. — K, fol. 472, d’après B. — M. Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 502, «ex cartulario». — R, Copie vidimée par le garde de la prévôté d’Orléans, du 24 juillet 1299. Archives nationales, J 628 (Angleterre, II, n° 15). PUBL.: Teulet, Layettes du Trésor des chartes, t. II (1866), p. 332. ?? Excellentissimo domino suo Henrico, Dei gratia illustri regi Anglie, domino Hybernie, duci Normannie, Aquitanie et comiti Andegavie, A[manevus], eadem gratia Auxitanus archiepiscopus, et A[rnaldus] de Pinibus, Vasatensis episcopus, et H[enricus] de Troblavilla, fidelis suus miles, senescallus Vasconie, salutem et regnum sibi commissum feliciter gubernare. Cum juxta mandatum vestrum quod a vobis receperamus sub hac forma (n° CCCCLXXXV, usque ad finem). Ad inquirendum super illis questionibus, quas adversus vos habent prior et monachi de Regula, apud Regulam venissemus, presentibus nunciis vestris, videlicet viro religioso abbate, quondam abbate Gratie Dei, et Himberthose, Tolosae milite, convocato populo Regulensi, fecimus mandatum vestrum perlegi; quo perlecto et exposito, dicti nuncii vestri populo Regulensi preceperunt, eos adjurantes, in virtute debite fidelitatis et vobis prestiti juramenti, quatenus totam rei veritatem de juribus que scirent vos in villa de Regula contingentibus et de justicia sanguinis et de seculari juridictione quas prior et monachi in villa de Regula se dicunt habere, exponerent diligenter. Qui, prehabita deliberatione, dixerunt coram nobis et prefatis nunciis vestris quod, quando comes Pictaviensis venit apud Regulam, prior et monachi debent ei cum privata familia, sine exercitu, procurationem unam facere semel in anno; et si forte per villam vel juxta villam sine mora transitum fecerit, dabant ei equum precio decem librarum monete que tunc erat ad quatuor denarios, et solvent tam prior et monachi medietatem, si procurationem fecerint, et burgenses Regule aliam medietatem. Et si precium equi dederint, solvent dicti prior et monachi quantum burgenses Regule, sicut et de procuratione dictum est. Similiter dixerunt quod in villa de Regula habetis exercitum ad quem faciendum soli burgenses tenentur, et adjecerunt quod nihil amplius in villa de Regula habebatis; sed, cum olim duodecim juvenes burgenses de Regula pecuniam Stephano de Lavezon, burgensi Regule, violenter abstulissent, idem Stephanus tunc adiit priorem Regule ad quem justitia sanguinis et tota jurisdictio secularis in villa de Regule pleno jure pertinebant, et quia dictus prior non potuit eidem Stephano de illis duodecim burgensibus justitiam exhibere, eo quod domum quandam in villa fortem munierant, in quam se receperant, predictus Stephanus accessit ad dominum R[ichardum] tunc comitem Pictaviensem, et ipse comes erat compater et hospes Stephani predicti et valde ipsum diligebat, quia crebro et libenter pecuniam dicto comiti mutuabat, et deposuit apud eum querimoniam, et tunc comes R. apud Regulam accedens hac de causa dictos burgenses non invenit, quia propter timorem adventus sui aufugerant; et tunc ipse comes posuit in villa de Regula prepositum et spoliavit ecclesiam justitia sanguinis Item procedente tempore dictus comes R. in proprietate ecclesie fecit turrim edificari. Et requisiti quomodo sciebant ista omnia predicta, dixerunt quod bene sciebant, sicut qui audierant dici et a suis majoribus receperant, et etiam publica fama ita se habet. Preterea nos fecimus convocari coram nobis senes et valetudinarios, videlicet Stephanum Carria, Garsia Palter, Meneira Bidon, Seguin, Doat Corda, Heliam de Gaufre, Arn. W. Bigamhs, W. Aldis, Ar. Duran ac primerios burgenses de Regula, et fratrem Bertaud de Serris, quondam priorem Regule. Hii, prestito juramento, dixerunt quod prior de Regula, ut verus dominus, habebat totam juridictionem secularem et justiciam sanguinis in villa de Regula quam exercebat per servientes suos suspens dendo, detruncando malefactores et detradendo in carcerem proprium, qui vulgo dicebatur Infernulus, in quo quidam de testibus predictis de melioribus ville, nomine Stephanus Carria, fuit captus et detentus per duos menses; et adjecerunt quod, tempore illo quo fuit ablata pecunia Stephano de Lavezon, nullus fuerit visus apud Regulam barranus, sed quia prior a dicto Stephano requisitus non potuit de dictis burgensibus duodecim justiciam exhibere, comes predictus tunc abstulit justitiam sanguinis ecclesie Regule violenter. Requisiti predicti testes quomodo prefata sciebant, dixerunt se omnia predicta propriis oculis vidisse. Nos vero, tractantes de pace cum priore et conventu de Regula, ab eis responsum accepimus quod, petito super his consilio abbatis sui Beati Benedicti super Ligerim nos postmodum redderent de pace certos. Datum apud Langonium, in octavis Epiphanie, anno Domini M°CC°XXX°VI°. CCCCXCVII ?? 1237, mars (n. st.). En présence de Nicolas d’Auvilliers, bailli du roi, l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury abandonne douze deniers de cens que la dame de La Nate et son fils aîné Jean devaient au prieur de Gien-le-Vieux, à la condition que ledit Jean abandonne à perpétuité une rente égale que sa mère et lui percevaient sur certaines vignes et terres, moyennant paiement par le prieur audit Jean et à sa mère de quarante sous parisis. C, n° 187, p. 111. — E, n° 176, fol. 219. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, Nicolaus de Altovillari, domini Regis baillivus, salutem. Noveritis quod vir venerabilis Joannes, abbas Sancti Benedicti Floriacensis, in praesentia nostra donavit et quittavit duodecim denarios censuales quos domina de La Nate et Joannes primogenitus ejus priori de Giemo Veteri debebat, tali conditione quod idem Joannes donavit et quittavit in perpetuum octo denarios censuales quos ipse et ejus mater percipiebat in vinea quae fuit Theobaldi Saincho, monachi Sancti Benedicti et quatuor denarios censuales quos similiter percipiebat in terra Petri Sancho et Nicolai Sancho, fratrum, et pro hac quittatione dedit praedictus prior praedicto Joanne et matri suae quadraginta solidos parisiensium et hanc quittationem et donationem tenetur fide praestita corporali facere, laudavi et concedi a matre sua et ab aliis qui in hoc aliquid juris possent reclamare; dictus Joannes qui insuper ad hoc faciendum et firmiter tenendum se et res duas obligavit erga dictum abbatem. In cujus rei testimonium et memoriam praesentes litteras ad petitionem memorati abbatis et ipsius Johannis sigillo nostro fecimus communiri. Actum anno Domini 1236, mense martio. CCCCXCVIII ?? 1237, 17 mars (n. st.). L’official de Beauvais, à la requête de Jean, prieur de Warty, et après avoir fait comparaître divers témoins, declare fondée la pétition dudit prieur relative à un manoir et à ses dépendances qu’un habitant de Warty, Eudes Leclerc, avait donnés au prieuré pour en jouir après la mort de son fils. C, n° 698, p. 373. INDIQ.: K, fol. 463, d’après B, fol. 171. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Belvacensis salutem in Domino. Notum facimus universis quod ad nostram accessit presentiam Joannes, prior de Varti, significans nobis quod Odo Clericus de Varti defunctus, quoddam manerium situm apud Varti juxta atrium cum pertinentiis, quod ipse Odo acquisieret in terra prioratus de Varty, eidem prioratui quondam dederat et concesserat in perpetuam eleemosynam, post decessum Rainaldi filii ipsius Odonis possidendum, pro quo dono et eleemosyna quidam predecessor ejus, Petrus nomine, quondam prior de Varty concesserat eidem possidere dictum manerium cum pertinentiis pro viginti duobus denariis censualibus reddendis dicto prioratui ad vitam ipsius Renaudi, et prefatus prior quittavit ei redditum de villinagio quem predictum manerium debebat, retento sibi dominio censive, unde quia dictus prior timebat ne processu temporis prioratui de Varti probationum forte copia deperiret, supplicavit nobis ut nos super hoc predicto prioratui providere, curantes testes idoneos qui predicto dono et eleemosynae interfuerant, quos ipse duceret presentandos reciperemus et examinaremus et eorum dicta in publicum faceremus redigi instrumentum, vocato dicto Renaldo quem res tangebat, ad videndum dictam testium receptionem si vellet interesse. Nos vero, attendentes petitionem dicti prioris justam esse, ipsum Renaudum coram nobis fecimus convocari, qui comparens confessus fuit ita esse sicut prior asserebat, et ipso presente et non contradicente, testes prioris recepimus et ipsos examinari fecimus diligenter quorum depositiones subscribuntur. Dominus Joannes, presbyter de Varty, testis juratus, dixit quod fuit presens apud Varti in ecclesia de Varty ante altare ubi audivit quod dictus Odo clericus legavit prioratui de Varty quoddam manerium cum quibusdam vineis et pertinentiis situm apud Varti juxta cimeterium, quod ipse Odo Clericus acquisierat et domum fecerat in manerio et fecerat vineas plantari, et tali conditione legavit dictus Odo manerium et vineas cum pertinentiis quod Renaudus, filius ipsius Odonis, teneret manerium et vineas quamdiu viveret, et post ejus decessum manerium dictum cum vineis et pertinentiis reveniret ad dictum prioratum, ita quod dictus Rainaldus non poterat vendere neque impignorare dictum manerium nec pertinentia, et pro dicta concessione et legato concessit prior de Varty quod dictus R. teneret quamdiu viveret manerium et pertinentia quitta ab omni exactione et servitio ad viginti duos denarios censuales per annum quamdiu viveret. Requisitus si dictus Odo esset mentis compos, tempore legati facti, respondit quod sit et in sana vita et postmodum vixit per duodecim annos et plus; de die dixit in quodam festo, de hora dixit quod ante missam, de presentibus dixit istum testem et plures alios de Varty interfuisse et credit quod Renaudus filius Odonis interfuit. Credit etiam quod contestes sui interfuerunt. Petrus Durandi, testis juratus, dixit idem quod primus testis adjiciens quod legatum fuit quadam die dominica post missam; presentes fuerunt iste testis, primus testis Villelmus, major, et dictus Odo et plures alii de quibus non recolit; adjecit quod legatum oblatum fuit salva vita ipsius Odonis et R. filii sui. Villelmus, major, testis juratus, dixit idem quod Petrus Durandi, excepto quod de tempore non recolit; de die dixit quod quadam die dominica nescit, verum ante missam vel post. Auditis igitur tam confessione dicti Renaudi quam depositionibus testium, adjudicavimus dicto prioratui prefatum manerium cum pertinentiis in perpetuum possidendum, salvo dicto R. illo usufructu suo quamdiu vixerit. Actum anno Domini 1236, mense martio, feria tertia post Reminiscere. CCCCXCIX ?? 1238, janvier (n. st.). A la demande de Philippe, archevêque de Bourges, Jean, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, patron de l’église de Châtillon-sur-Loire, a donné au clerc de l’archevêque, Hervé Cegommeau, une pension viagère de six livres parisis, et confié à son clerc Regnault ladite église, actuellement sans titulaire, à la charge de payer ladite pension jusqu’à la mort dudit Hervé seulement. C, n° 654, p. 351. — E, fol. 327 v°. ?? Philippus, divina permissione Bituricensis archiepiscopus, Aquitaniae primas, universis praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod venerabilis vir Joannes, abbas Sancti Benedicti Floriacensis, patronus ecclesiae de Castellione super Ligerim, Bituricensis diocesis, in dicta ecclesia libera et vacante, de assensu et voluntate nostra, dilecto clerico nostro Hervaeo Cegommelli ad vitam suam, amore Dei et intuitu pietatis, contulit sex libras parisiensium annuae pensionis persolvendas eidem vel ejus mandato, in terminis inferius annotatis, videlicet sexaginta solidos in octavis Resurrectionis dominice et alios sexaginta solidos in octavis Beati Dionysii subsequentis; dictus vero abbas dictam ecclesiam liberam et vacantem magistro Reginaldo, clerico suo, contulit cum onere supradicto, qui post receptionem suam juravit, spontaneus non coactus, se dicto Herveo vel ejus mandato soluturum annuatim dictam pensionem terminis annotatis; preterea dictus abbas ad solutionem dicte pensionis dictis terminis annuatim eidem Herveo vel ejus mandato, quoad vixerit, faciendam tam dictum magistrum Reginaldum quam ejus successores de assensu nostro teneri voluit specialiter obligatos, prout superius est expressum, ita tamen quod post mortem dicti Hervei dicta ecclesia remaneat libera et immunis ab onere pensionis superius nominate. In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo septimo, mense januario. D ?? 1238, juin. Renonciation par Garnier d’Étampes, dit le Célérier, à divers droits sur les granges d’Orveau, Boisseaux, Mérouville, Sonchamp, Sainville, le Plessis, sur celle du prieuré d’Étampes, et les fours du bourg Saint-Pierre d’Étampes, moyennant paiement par l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire d’une somme de mille trois cents livres parisis dont mille soixante en monnaie de compte, et le reste en revenus à prendre sur la mairie d’Étampes. C, n° 153, p. 95. — D, fol. 29 v°. — E, n° 142, fol. 186 v°. — K, fol. 820, d’après B, fol. 43. ?? Universis presentes litteras inspecturis, frater Johannes, humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Quoniam ea quae legitime acta sunt non decet oblivionis nebula offuscari, posteriorum notitie presentium annotatione duximus commendare, quod talis inter nos et dilectum nostrum Garnerium Stampensem, dictum Cellerarium, pactio intercessit, quod dictus Garnerius receptionem bladorum nostrorum de grangiis infrascriptis, scilicet Aurea valle, Buxedello, Merovilla, Sumcampo, Sainvilla et Plaissaio que ipse recipiebat de jure competenti sibi, ut dicebat, ad mensuram que mensuram fori excedebat, et etiam receptionem omnium aliorum bladorum predictorum et reddituum tam de molendinis quam de aliis rebus cum custodia bladorum predictorum quam se habere asserebat, nobis vendidit, resignavit penitus et quittavit et omni juri quod in dictis bladis habebat vel habere poterat, abrenuntians promisit sacramento prestito quod in eisdem nec per se nec per alium aliquid de cetero reclamaret, preterea tamen quasdam consuetudines et etiam redditus in prioratu nostro Stampensi et in quadam grangia ejusdem prioratus que vocatur Grangia Sancti Petri, Garnerius predictus diceret se habere videlicet receptionem omnium oblationum in festis infra annotatis, scilicet in festo Omnium Sanctorum, Nativitate Domini, Purificatione Beate Marie Virginis, in Pascha et in singulis festis dominicis octo denarios et candelas quantum pugillo continere poterat pro recepta, et cum dictis octo denariis in Nativitate Domini duos solidos, et in Pascha duos solidos; preterea cum contingebat vinum vendi in dicto prioratu, dictus Garnerius dicebat quod per servientem suum debebat vendi qui cum expensis prioris erat procurandus, et pro quolibet dolio vendito dicebat habere duodecim denarios; in grangia vero dicta ipse Garnerius medietatem pillonis, excussionis jarbarum et sedis earumdem et terre et mine que de blado excusso et parato impleri non poterant, omnium bladorum scilicet campiparti decime et terrarum ad culturam dicte grangie pertinentium et cum dicta medietate duos modios hybernagii in dicta decima se habere dicebat ad mensuram Stampensem, et ad blada dicte grangie terenda ipse tritores ponebat qui sibi fidelitatem faciebant et priori utrique videlicet de jure suo fideliter conservando, que omnia memoratus Garnerius omnino resignavit et quittavit; ita quod in decima dicte grangie percipiet ipse tres modios hybernagii ad mensuram Stampensem annuatim, addens quod liceat priori sine contradictione sua vel heredum suorum in furnis suis de burgo Sancti Petri Stampensis furnarios constituere et amovere pro voluntate sua et dictos furnos reparare cum viderit expedire, dicto Garnerio et successore suo minime requisito, qui dicebat quod ipso irrequisito dictus prior facere non poterat hoc sibi de voluntate nostra retinens in dictis furnis quod quoties furnos dicti burgi prior admodiabit dictus Garnerius et qui succedet in feodum admodiationem recipiet, et de dicta admodiatione denarios sibi debitos pro festis et generalibus suis recipiet, et residuum dicte admodiationis restituet dicto priori aliqua contradictione non obstante, licebitque ipsi Garnerio et successori suo qui feodum tenebit panem ad opus suum et familie sue secum commorantis ad furnos antedicto sine furnagio coquere, ita quod si in furno de platea panis ejus coqui possit, ad alium sine furnagio ab ipso non coquetur, et si ad furnum de platea coquere non poterit, ad alium sine furnagio recursum habebit et singulis diebus in quibus furnum de platea calefieri contigerit, ipse habebit unam patellatam brasie ad alium furnum nullum recursum quantum ad patellatam habiturus; resignationem autem, venditionem et quittationem omnium rerum predictarum Gila, uxor predicti Garnerii, voluit, concessit et laudavit, spontanea et sine aliqua coactione promittens per fidem suam quod contra predictam venditionem, resignationem et quittationem de cetero non veniet, pro venditione, resignatione et quittatione omnium rerum superius expressarum; dedimus dicto Garnerio mille et trecentas libras parisiensium de quibus ille mille et sexaginta libras recepit in pecunia numerata, pro ducentis autem et quadraginta libris que sibi non fuerunt numerate, dedimus ipsi Garnerio in compensationem majoriam cum omnibus pertinentiis suis quam Stampis habebamus, integre et quiete possidendam; et quoniam de appendiciis majorie facta est mentio que ad majorem pertinent exprimamus. Pertinet enim ad majorem receptio censuum spectantium ad priorem nostrum Stampensem et ad cellerarium nostrum Sancti Benedicti, que receptio fit in festo sancti Remigii, et ea die debet habere panem et vinum et generale constitutum; pertinent etiam ad ipsam majorem revestiones et bonagia; et quilibet homo in cujus terris prior habet numeragium debet eidem majori unam minam bladi crescentis in terram, quam minam eidem garentire tenebuntur in quantum jus dictaverit, et quotiens major querit culcitras ad opus abbatis vel archiepiscopi venientis causa visitandi ecclesiam Sancti Petri Stampensis, ipse debet habere panem, vinum et generale constitutum, et duos denarios pro culcitris afferendis, et centum solidos quos dominus rex habet super homines dicti burgi Sancti Petri Stampensis nomine tallie, major levare debet, et inde habere quinque solidos pro labore suo quos dicti homines solvere tenebuntur, habebit etiam dictus major de omnibus emendis quas homines dicte majorie facient coram eo aut etiam priore vel alio loco prioris triginta denarios; residuum autem emende quantumcunque fuerit prioris sine contradictione majoris persolvetur et quoties homines de majoria coram priore citandi erunt per majorem citabuntur, quedam vero domus sita versus pontem Junie cum quadraginta quatuor solidis tribus de denariis annui census proprie majoris est, de quibus videlicet quadraginta quatuor solidis dictus Garnerius et successores ejus solvent annuatim priori nostro Sancti Petri Stampensis septem solidos et dimidium quos major noster Stampensis in perpetuam eleemosinam quondam priori nostro legavit; sergenteriam vero quam ipse Garnerius a nobis tenebat eidem concessimus ad feodum ligium cum majoria et appendiciis supradictis ut ex eis abbati qui pro tempore fuerit, tam ipse quam successores qui res predictas tenebunt facient homagium, et ut omnis contentio sopiatur que pro dicta sergenteria percipere debet, duximus declaranda, scilicet singulis diebus duos panes et duas ferratas vini que ad mensuram Sancti Benedicti percipientur ab eodem, videlicet panis et vini quibus monachi in prioratu Stampensi commorantes consuetudinarie utuntur, et unam scutellam pulmenti singulis diebus, si ibi pulmentum fuerit, et singulis diebus extra quadragesimam pro generali quinque ova, exceptis die Jovis et die dominica in quibus percipiet tam in quadragesima, quam extra singulos denarios et in quadragesima singulis diebus quatuor allecia pro generali et cum generali constituto, in singulis festis beati patris Benedicti et in singulis festis Beate Marie, Sancti Petri, Nativitate Domini, Epiphania, Purificatione, Pascha, Ascensione, Pentecosten, et in festo Omnium Sanctorum percipiet duos denarios et in die martis carnis privii sex denarios. Concessimus autem eidem Garnerio ad feodum supradictum herbergagium suum, sicut muri comportant, cum vinea retro sita et terram domui sue adjacentem, que protenditur usque ad viam que ducit ad fontem, in qua via dictus Garnerius et successor suus habebit usum suum ad eundum et redeundum solummodo, pratum sum retro clausum monachorum et hortos suos sitos juxta fontem, et domum deffuncti Rainardi Castellani et duodecim denarios censuales quos habet in vinea Herberti Scutiferi; sex autem denarios censuales quos habebamus in domo Odonis Rufi, burgensis Stampensis, et circiter quadraginta arpenta nemorum nostrorum de Sumcamp in quibus decimam capiemus in augmentationem feodi supradicti eidem dedimus ad essartandum. In cujus rei memoriam presentes letteras fieri et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mense junio. DI ?? 1238, juin. Par devant l’official de Chartres, Jean de Sainville, chevalier, vend à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit-sur-Loire la mairie de Sainville et ses dépendances qu’il tenait desdits abbé et couvent, et tous droits et rentes qu’il avait audit lieu à cause de ladite mairie, sous réserve de quelques revenus et hommes de fief, moyennant quatre cent cinquante livres parisis. Agnês, femme de Jean de Sainville, donne son assentiment en s’engageant à ne rien réclamer. C, n° 481, p. 260. — D, fol. 165. INDIQ.: L, p. 455, d’après B, fol. 117. ?? Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis salutem in Domino. Noveritis quod Joannes de Sainvilla, miles, in nostra presentia constitutus, majoriam suam de Sainvilla cum omnibus ad eam pertinentibus quam a religiosis viris abbate et conventu Sancti Benedicti Floriacensis tenebat, et omne jus quod tam in grangia eorum ibidem sita quam extra grangiam, tam in villa quam extra villam eorum de Sainvilla, ratione praedictae majoriae quocunque modo habebat vel habere poterat, redditus, proventus et emolumenta quolibet modo sibi provenientia eisdem abbati et conventui vendidit penitus et quittavit, promittens fide prestita corporali quod contra dictam venditionem et quittationem per se vel per alium de cetero venire nullatenus attentabit, retentis sibi herbergagio et virgulto suo cum fossatis suis, sicut se comportant, et furno suo, sicut consuerit illud tenere et habere, et bosco sito prope villam sicut illum ante tenuit et habuit, salvo tamen in eodem bosco usuagio hominum dictorum abbatis et conventus sicut illud capere consueverunt, vinea sua et terris arabilibus, videlicet quadam cultura sita juxta boscum predictum et alia cultura sita juxta vineam suam et alia secus viam de Garanceriis, et alia que vocatur Cultura inter duas vias et alia sita versus Mentarvillam, Campo perdito et alio campo sito versus Bolunvillam, retentis etiam sibi straminibus ybernagiorum, forragiis hordeorum, pisorum, fabarum et avenarum, et paleis dictorum bladorum et omnibus aliis forragiis, quecunque sint extra granum, exceptis vetiis et vetiarum forragiis que tamen palee dictorum bladorum ventilabuntur ad voluntatem dictorum abbatis et conventus, prout eis videbitur expedire, et retentis ipsi Joanni hominibus de ipso tenentibus in feodum, videlicet nobili muliere Desiderata, relicta Renaudi de Garnovoisin, militis, Renaudo de Rovrayo, milite, et Gervasio feodato, et aliis qui de feodo dicti Guillelmi tenent in parochia de Sainvilla, cum heredibus eorum qui pro tempore succedent in feodis supradictis, et hec omnia supradicta possidebit et habebit, sicut superius est expressum, de quibus videlicet rebus sic retentis dictus Joannes fecit dictis abbati et conventui homagium et ipsi ipsum in hominem ligium receperunt, ita quod justificabit se coram illis apud Sanctum Benedictum secundum usus et consuetudines castellanie Stampensis; successores autem ejusdem Joannis qui res predictas tenebunt abbati qui pro tempore fuerit facient homagium de rebus superius nominatis; item conventum est inter dictos abbatem et conventum et dictum Joannem quod ipsi abbas et conventus grangiam sitam juxta ecclesiam de Sainvilla tenebunt et habebunt libere et quiete cum curia sicut se comportat, ita quod idem Joannes forragia extra aream in quadam parte curie posita infra hebdomadam postquam triturabuntur de ipsa curia tenebitur removere, alioquin ea facerent dicti abbas et conventus ad sumptus suos removeri, de quibus forragiis servientes eorum, quamdiu morabuntur ibi, pro trituratione bladorum sine combustione et donatione habere poterunt et habebunt, secundum quod sibi et equis suis, si quos habeant, erit necessarium. Sterquilinium autem et palea post recessum dictorum servientum eidem Joanni remanebunt, receptionem autem reddituum quam faciebat pro nobili viro Philippo, comite Bertaudi curie, ab hominibus de Sainvilla dictis abbati et conventui penitus quittavit idem Joannes et nihil juris sibi de cetero reclamabit. Pro hac autem redditione et quittatione facta dederunt dicti abbas et conventus predicto Joanni quater centum et quinquaginta libras parisiensium, de quibus idem Joannes se tenuit pro pagato. Agnes vero nobilis mulier, uxor ejusdem Joannis, coram nobis predictam venditionem voluit, laudavit pariter et concessit, spontanea non coacta, promittens fide prestita quod in rebus taliter venditis nihil juris ratione dotalitii vel alio quocunque modo per se vel per alium de cetero reclamabit. In cujus rei memoriam et stabilitatem perpetuam, presentes litteras sigilli curie Carnotensis munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mense junio. DII ?? 1238, août. Par devant Nicolas d’Auvilliers, bailli du roi, la belle-soeur de Renaud d’Ousson, chevalier, et son mari ont approuvé l’accord passé entre ledit Renaud et l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire au sujet de la mairie d’Ousson. C, n° 678, p. 361. — D, fol. 342 v°. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Nicolaus de Altovillari, domini regis baillivus, salutem. Noveritis quod cum soror uxoris Renaudi d’Ousson, militis, et ejus maritus coram nobis fide prestita finem et compositionem factam de majoria d’Ousson per dictum Renaudum militem et uxorem ipsius domino abbati Sancti Benedicti Floriacensis spontanea voluntate in perpetuum concesserunt et laudaverunt, nos autem ad petitionem partium presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo octavo, mense augusto. DIII ?? 1238, 30 septembre. En présence de l’archiprêtre d’Argenton, Guy de Brosse, damoiseau, donne au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault ses droits sur Giraud Bone, de Parnac. Copie du XVIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 9, d’après l’original scellé. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Guillelmus archipresbiter de Argentonio salutem in Domino. Noveritis quod coram nobis constitutus Guido de Brucia, domicellus, dedit in perpetuum et concessit Deo et ecclesiae Sancti Benedicti Salensis quicquid habebat in Giraudo Bone de Parnac, et fide prestita in manu nostra concessit quod contra praedictam donationem de cetero per se vel per alium non venire. Et ne hoc in posterum possit in irritum revocari, ad petitionem ejusdem Guidonis eidem Giraudo presentes litteras tribuimus sigilli nostri munimine confirmatam. Datum in chrastinam sancti Michaelis, anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo octavo. DIV ?? 1238. En présence de l’archiprêtre d’Argenton, Guy de Brosse, chevalier, remet au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault tous les droits qu’il avait ou pouvait avoir sur les hommes dits «les sages» de Beaumont et leurs héritiers. Copie du XVIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 9, d’après l’original muni de deux sceaux. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Guido de Brucia, miles, salutem. Noverint universi quod ego in presentia Guillelmi, archipresbiteri de Argentonio, constitutus quito Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Saltu quicquid juris vel exactionis sive dominii ego habebam vel poteram habere in homines de Pulchro Monte et eorum heredes, qui homines vocantur sapientes, et fide data in manu ipsius archipresbiteri promisi quod contra quitationem istam per me vel per alium de cetero non venirem. In cujus rei testimonium et munimem, ego et jamdictus archipresbiter, ad preces et instantiam meam, presentes litteras preposito et conventui ejusdem ecclesie dedimus sigillorum nostrorum munimine confirmatas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo. DV ?? 1238, 27 novembre. Grégoire IX accorde à Jean, abbé du couvent de Saint-Benoit-sur-Loire, le droit de porter la mitre et l’anneau. Archives du Vatican. Reg. 19 de Grégoire IX, fol. 58 v° (anno XII, c. 306). — C, p. 1. — E, p. 1. — K, fol. 475, d’après B, fol. 1. — L, p. 456. INDIQ.: Gallia christiana, t. VIII, col. 1561. — M, p. 350. — L. Auvray, Registres de Grégoire IX, n° 4600. ?? Gregorius, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Johanni, abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, ordinis Sancti Benedicti, salutem et apostolicam benedictionem. Ad ecclesiastici decoris augmentum reperta sunt insignia dignitatum que sacrosancta Romana Ecclesia, meritis singulorum pensatis, distribuit et devotis filiis, prout dignum judicat, obtinenda concedit. Nos igitur, tue merita probitatis et devotionem quam ad Apostolicam Sedem habere dinosceris attendentes, usum mitre ac anuli de benignitate apostolica tibi personaliter indulgemus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, V kalendas decembris, pontificatus nostri anno duodecimo. DVI ?? 1239, février (n. st.). Sentence arbitrale prononcée par le chantre et le sous-chantre de Saint-Georges de Pithiviers, délégués par le Souverain Pontife, pour mettre fin à un conflit entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-sur-Loire et Guillaume de Valescourt, seigneur de Bérone, au sujet des bois de Bérone. C, n° 699, p. 374. INDIQ.: K, fol. 474, d’après B, fol. 172. — L, 456, d’après B. ?? Universis presentes litteras inspecturis, cantor et succentor Sancti Georgii Pithuerensis, judices a Domino Papa delegati, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis ex una parte, et Villelmum de Valescort, dominum de Beronna, ex altera, questio verteretur coram nobis autoritate apostolica judicibus delegatis super nemoribus Sancti Benedicti de Beronna, in quibus dictus Villelmus dicebat se habere usum suum ad voluntatem suam, ita quod in dictis nemoribus nihil juris habebant dicti abbates et conventus, nisi quod cum contingebat dicta nemora vendi medietatem nemorum ratione venditionis habitorum percipiebant; tandem partes, in presentia nostra constitute, in hanc formam pacis convenerunt, quod medietas dictorum nemorum ponetur in defenso, in qua medietate dictus Villelmus aut heredes ejus aut prior de Varty aut aliquis alius aliquem usum non habebunt vendereturque medietas illa de septennio in septennium, nisi de voluntate dictorum abbatis et conventus et domini de Beronna vel successorum suorum qui pro tempore erunt venditio fuerit prorogata, et tunc sepedicti abbas et conventus medietatem denariorum habebunt ratione venditionis perceptorum, vendetque nemus illud dominus de Beronna stabiturque ejus venditioni nisi forte infra mensem post venditionem factam aliquem invenerint dicti abbas et conventus qui dictum nemus carius velit comparare, et tunc ille de dicto nemore per manum domini de Beronna investietur, prima venditione non obstante cujus medietatem augmentationis percipient dicti abbas et conventus. Quod si, elapso septennio, dominus de Beronna ab abbate vel ejus certo nuntio requisitus, dictum nemus non vendiderit, ex tunc singulis annis decem libras parisiensium solvet pro pena abbati memorato quandiu in mora fuerit vendendi dictum nemus, in reliqua autem nemorum medietate dominus de Beronna qui pro tempore fuerit usum suum capiet ad opus domus sue solius de Beronna; et prior ipsorum de Varti in illa medietate capiet annuatim viginti quadrigatas quarum octo erunt ad duos equos, et duodecim ad unum equum, et octo quadrigatas capiet a festo sancti Remigii usque ad festum Omnium Sanctorum, et reliquas duodecim quadrigatas a Nativitate Domini usque ad Purificationem beate Marie, et quando dictus prior voluerit mittere pro capiendis quadrigatis suis ante tres dies per nuntium suum de nuntiabit hoc ad domum domini de Beronna, et extunc sine contradictione aliqua percipiet dictus prior quadrigatas memoratas terminis supradictis, et si forte de illa medietate usuali aliquid venditum fuerit, dicti abbas et conventus medietatem denariorum habebunt ratione venditionis perceptorum. De supradictis autem nemoribus dominus de Beronna vel heredes sui nihil poterunt alicui dare aut in usum assignare, nisi de voluntate abbatis et conventus et assensu speciali corumdem. Hanc autem pacis formam dictus Villelmus de Beronna et Joannes frater ejus, miles, voluerunt, concesserunt et approbaverunt, promittentes fide corporali in manu nostra prestita quod contra compositionem istam de cetero per se vel per alios venire nullatenus attestabunt, et sub eadem fidei sponsione omnia supradicta tenentur dictis abbati et conventui contra omnes garantire se et suos successores ad hoc fideliter faciendum obligantes. Hanc autem formam compositionis nos duo judices sigillavimus, tertio conjudice nostro, videlicet capicerio, ex legitima cause absente. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum anno Domini 1238, mense februario. DVII ?? 1239, février (n. st.) L’archevêque de Reims, l’abbé de Saint-Benoit-sur-Loire et Amaury, comte de Montfort, d’accord avec l’abbaye de Saint-Maur-des-Fossés, cèdent des parcelles de bois sis à Sonchamp au prieuré de Saint-Arnoult, sous réserve des droits de chasse et de grande justice que le comte de Montfort possède à raison de sa châtellenie de Rochefort. Copie du XIIIe siècle. Archives nationales, LL 46 (Cartulaire de Saint-Maur-des-Fossés), fol. 23 v°. ?? Henricus, divina miseratione Remensis archiepiscopus, frater Johannes, humilis abbas, et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, et Amalricus, comes Montisfortis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum prioratus Sancti Arnulfi diutius habuisset usuarium in nemoribus Sancti Benedicti apud Suncampum constitutis, nos, de voluntate et assensu religiosorum virorum abbatis et conventus Fossatensis, ad quos dictus prioratus pertinere dinoscitur, concessimus predicto prioratui pro dicto usuario septies viginti et octo arpenta et quartam partem unius arpenti nemoris in bosco de Bornel et sexaginta et undecim arpenta et tres partes unius arpenti terre in Poele Berbiz libere et pacifice in perpetuum possidenda, quita et libera ab omnibus illis qui in predicto nemore et terra aliquam consuetudinem huc usque habuerunt, et nichil in predicto nemore et terra nec in fundo ipsorum de cetero reclamabimus, preter venationem et magnam justiciam qualem habemus in castellaria de Ruppeforti et in territorio de Suncampo. Prior autem in dictis nemore et terra habebit talem justitiam qualem habent vassalli de castellaria de Ruppeforti in terra sua et nemus, quando voluerit prior, rediget ad culturam, nec in campiparte nec in decima aliquid reclamabimus. Hec autem omnia, prout supradictum est, bona fide garentizabimus prioratui supradicto. In cujus rei testimonium, presentes litteras fieri et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno Domini M° CC° tricesimo VIII°, mense februario. DVIII Chartres 1239, 2 ou 9 février (n. st.) Aubry, évêque de Chartres, approuve la délégation offerte à Thomas, archidiacre d’Orléans, et à Me Geoffroy de Bouilly, chanoine d’Orléans, pour régler le conflit élevé entre le curé de Sainville et le couvent de Saint-Benoît-sur-Loire au sujet des dîmes des novales en ladite paroisse. C, n° 483, p. 261. — D, fol. 189 v°. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Albericus, miseratione divina Carnotensis episcopus, salutem in Domino. Noveritis quod nos subdelegationem factam a dilecto in Christo filio Thoma, presbytero de Sainvilla, in venerabilem virum Thomam, archidiaconum, et magistrum Gaufridum de Bulliaco, canonicum Aurelianensem, super decimis novalium sitis in parochia de Sainvilla, de quibus inter ipsum et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis controversia vertebatur, ratam habemus et acceptam. Datum apud Carnotum, anno Domini 1238, in Purificatione beatae Mariae Virginis. DIX ?? 1239, avril. Jean, abbé de Saint-Benoit-sur-Loire, approuve la vente faite au curé de l’église paroissiale de Saint-Benoit, pour l’œuvre du presbytère, d’une maison et de vignes par Philippe de La Ronce et sa femme Marie. C, n° 161, p. 101. — E, n° 149, fol. 199. ?? Universis presentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod vir religiosus Joannes, Dei gratia abbas Sancti Benedicti Floriacensis, in nostra presentia constitutus, venditionem quam Philippus de Roncia et Maria ejus uxor fecerunt preshytero parochialis ecclesiae Sancti Benedicti Floriacensis, ad opus presbyteratus ejusdem ecclesiæ, de tribus arpentis vinearum et quadam domo apud Floriacum in feodo sitis, ex parte dicte Marie moventibus, ratam habuit et illam liberaliter concessit, et etiam feodum quod in illis habebat penitus admortificavit, salva decima sua et justitia quas habere in eisdem vineis abbas dignoscitur, que supradictam retinuit coram nobis. Datum anno Domini 1239, mense aprilis. DX ?? 1239, avril. L’abbé de Saint-Maur-des-Fossés confirme la charte du mois de février précédent, relative à la propriété des bois de Sonchamp. C, n° 417, p. 236. — E, fol. 144. ?? ?? DXI ?? 1239, mai. Giraud, vicomte de Brosse, donne en aumône au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault le nommé Enard et l’affranchit de toute servitude. ORIG. jadis scellé, Archives dép. de l’Indre, H 1019. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 9 v°. ?? Universis Christi fidelibus presentibus et futuris presentes litteras inspecturis, G[eraudus] vicecomes Brucie salutem in eo qui est salus omnium. Notum facimus universis presentibus et futuris ad quos presentes littere devenerint quod nos, pietatis intuitu et peccatorum nostrorum venia consequenda, constituimus et perpetuam helemosinam Deo et beato Benedicto Aenardum et ab omni servicio fecimus liberum et immunem. In cujus rei fidem et memoriam nos dedimus eidem litteras istas sigilli nostri munimine firmamus. Datum anno M°CC°XXX° nono, mense maio. DXII ?? 1239, 21 juillet. Giraud, vicomte de Brosse, concède au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault le droit de chevage que ses veneurs avaient l’habitude de lever sur la terre de Saint-Benoit. Copie du XVIIIe siècle, Archives nationales, S 6905, fol. 9 v°, d’après l’original scellé. ?? Ego Giraudus, vicecomes Bruciae, notum facio omnibus praesentes litteras inspecturis quod ego pro remedio animae meae et parentum nostrorum dono et quito Deo et ecclesiae Sancti Benedicti de Saltu in perpetuum illam consuetudinem quam venatores mei levare solebant in terra Sancti Benedicti et hominibus, quae consuetudo vocatur chivagium, et promisi quod contra quitationem istam sive donationem per me vel per alium de cætero non venirent. In cujus rei testimonium et munimen litteras istas praeposito et conventui dictae ecclesiae dedi sigilli mei munimine confirmatas. Actum vigilia beatae Mariae Magdelenae anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo nono. DXIII La Ferté 1239, juillet. Désistement de Ferry de Dhuison, chevalier, en présence de Gautier, archevêque de Sens, du droit que lui contestait le prieur de Saint-Pierre d’Etampes en la paroisse de Dhuison; sa femme et ses fils donnent à cet acte leur assentiment. C, n° 567, p. 307. — D, fol. 251 v°. INDIQ.: K, p. 475, d’après B, fol. 142. ?? Galterus, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod cum diu fuisset contentio inter Ferricum de Duisone, militem, ex una parte, et Petrum, priorem Sancti Petri Stampensis, ex altera, super eo quod idem Ferricus dicebat quod idem prior decimam quam habebat in parochia de Duisone non poterat in granchia vel subtectura aliqua reponere sine assensu et voluntate ipsius, tandem idem miles in nostra praesentia constitutus recognovit quod in hoc nihil juris habebat, et si quid juris habebat, praefatae ecclesiae Sancti Petri quittavit in perpetuum et remisit, volens ut prior ejusdem loci, ubicumque voluerit, reponat de cætero decimam antedictam, promittens fide praestita in manu nostra quod contra hoc per se aut per alium non veniet in futurum. Persoysis vero jam dicti militis uxor, Guillermus miles, et Ferricus, armiger, filii ejusdem Ferrici, militis quittationem eamdem coram nobis concesserunt et laudaverunt, fiduciantes in manu nostra quod nihil juris ratione aliqua in dicta decima de cætero per se vel per alios reclamabunt, praenominata muliere per fidem suam asserente quod hoc faciebat spontanea non coacta. In cujus rei testimonium praesentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. Actum apud Feritatem, anno Domini 1239, mense julio. DXIV ?? 1239, octobre. Accord conclu entre Jean, abbé, et le couvent de Saint-Benoit, sur-Loire, et le curé de Sainville, au sujet des dîmes des novales de la paroisse de Sainville, par l’intervention de l’archidiacre Thomas, de Geoffroy de Bouilly, official d’Orléans, de l’abbé d’Aubigny et de l’archiprêtre d’Argenton, delégués du Saint-Siège. C, n° 126, p. 80. — E, n° 115, fol. 153. INDIQ.: K, fol. 474, d’après B, fol. 36. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Joannes, Dei misericordia humilis abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter nos, ex una parte, et presbyterum de Seimvilla, ex altera, autoritate apostolica verteretur contentio coram venerabilibus viris, scilicet archidiacono et magistro Gaufrido de Bulliaco, officialibus Aurelianensibus subdelegatis et viris religiosis abbate priore de Albignaco et archipresbytero de Argenton, judicibus a domino Pape delegatis, super decimas novalium parochie de Seimvilla, tandem, de consilio bonorum virorum inter nos et dictum presbyterum ordinatum fuit amicabiliter et statutum quod ipse et successores sui ratione predictarum decimarum in grangia nostra de Seimvilla in ipsarum messionum tres modios bladi, ad mensuram Carnotensem, cujus medietas erit ybernagii, alia medietas avene, percipiet annuatim, cum aliis tribus modiis quos praedictus presbyter percipere consuevit in grangia memorata, ita quod nec dictus presbyter nec successores ejusdem in predictis decimis preteritis presentibus et futuris aliquid de cetero poterent reclamare; juste ordinatum fuit inter nos et statutum quod in parochia supradicta et pro duabus partibus panum quos in festum Nativitatis, Resurrectionis dominice et Pentecostes et Candelarum, quas in Purificatione beate Marie in ecclesia de Seimvilla percipiebamus, dictus presbyter et successores ejusdem pensionem triginta solidorum parisiensium in festo sancti Remigii priori nostro Stampensi annuatim solvere tenebuntur, et pro dicta pensione predicte minute decime cum panibus et candelis supradictis presbytero et ejus successoribus libere et quiete remanebunt. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno Domini 1239, mense octobri. DXV ?? 1240. Devant l’archiprêtre d’Argenton, Guy de Brosse, damoiseau, donne au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault un homme avec tous les droits qu’il peut avoir sur lui. Copie du XVIIe siècle, Archives nationales, S 6905, fol. 10, d’après l’original scellé de cire verte sur double queue. ?? Universis præsentes litteras inspecturis Guillelmus, archipresbiter de Argentomo, salutem in Domino. Noveritis quod coram nobis constitutus Guido de Brucia, domicellus, dedit et quitavit Deo et ecclesiae Sancti Benedicti de Saltu Giraudum, juvenem Bernardi Ascelini de Montmartin, hominem suum, et quidquid juris sive dominii ipse habebat vel habere poterat in eumdem, et fide data promisit quod contra donationem sive quitationem praedictam per se vel per alium de cætero non veniret. In cujus rei testimonium et munimen, ad petitionem dicti Giraudi et ad ejus instantiam dedimus praeposito dictae ecclesiae et conventui litteras istas sigilli nostri munimine confirmatas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo. DXVI ?? 1240, mai. Pierre de Maule, chevalier, approuve la vente faite par Gilon de Montoire à l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury d’une terre sise à Mainvilliers. C, p. 107, n° 175, collationné sur l’original. — E, fol. 211, n° 164. INDIQ.: L, p. 458, d’après B, fol. 48. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus de Maulia, miles, salutem in Domino. Constitutus coram nobis Gilo de Montoire vendidit religiosis viris et abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis viginti duo arpenta terre site in parochia de Mainviller, quam terram dictus Gilo tenebat in feodo a Robino de Montoire, fratre suo, qui dictam venditionem voluit et laudavit; et nos, ad petitionem sepedicti Gilonis et predicti Robini qui dictum feodum a nobis tenebat, volumus et laudamus, promittentes fide prestita corporali quod contra dictam venditionem minime veniemus nec aliquid de cetero reclamabimus in terra memorata, sed eam predictis abbati et conventui tenetur per fidem nostram corporaliter prestitam quoties opus fuerit garentire. Actum anno Domini 1240, mense maio. DXVII ?? 1240, juin. Pierre dd’Escantilly, bailli du roi, fait savoir que Eudes de Mainvilliers, Pierre de la Montagne, Robin de Montoire et Amoriau de Dommarville se sont portés garants de la vente précédente. C, p. 107, n° 174, collationné sur l’original. — E, fol. 210 v°, n° 163. INDIQ.: L, p. 468, d’après B, fol. 48. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Petrus de Scantilly, baillivus domini regis Francorum, salutem in Domino Constituti coram nobis Odo de Mainvillier, Petrus de la Montaigne, equites, Robinus de Montoire et Amoriaudus de Domarville confessi sunt se plegios existere erga abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis per fidem suam de garentizanda terra quam eisdem abbati et conventui vendidit Gilo de Montoire. Quod si forte eis super dicta terra occasione dicte venditionis aliqua controversia moveretur aut violentia inferretur, unde damna et deperdita sustinerent aut aliquas missiones facere tenerentur predicti plegii, infra octo dies postquam essent requisiti ab abbate et conventu per nuntium cum litteris abbatis et conventus provisionem tenerent Stampis per fidem suam, donec predictis abbati et conventui super damnis et deperditis et etiam missionibus esset integre satisfactum. Anno Domini 1240, mense junio. DXVIII ?? 1240, juin. Étienne de Sancerre, seigneur de Saint-Brisson, établit une chapellenie dans sa maison-forte de Saint-Brisson avec l’assentiment de l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire et le consentement du curé de la paroisse, et règle les droits et les devoirs du vicaire chargé de la desservir. C, p. 317, n° 583, collationné sur l’original. INDIQ. (avec la date de juillet): K, p. 476, d’après B, fol. 146. ?? Ego Stephanus de Sacro Caesare, dominus de Sancto Bricio, notum facio omnibus praesentes litteras inspecturis quod cum diu in proposito habuissem ut infra fortericiam meam de Sancto Bricio capellaniam instituerem, charissimi mei in Christo abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis voluntatem, ac propositum nec non devotionem meam attendentes, intuitu Dei et ob amoris integritatem et sinceram amicitiam quam erga me et meos habent et habuerunt, et ego erga ipsos et ecclesiam suam, mihi amicabiliter et benigne presbytero parochialis ecclesiae de Sancto Bricio id volente concesserunt, ut in ipsa fortericia mea et non extra, ob salutem animae meae et antecessorum meorum, quandam instituam capellaniam quae de domo meo et successorum meorum dominorum de Sancto Bricio in perpetuum remaneat, sub forma inferius annotata; percipiet enim vicarius capellae praedictae oblationes quae venient ad manum suam sive ad altare suum tam meas quam uxoris meae quam etiam familiae meae aut aliorum etiam extraneorum, nisi forte de ipsa familia sint aliqui residentes parochiani ecclesiae de Sancto Bricio in quorum oblationibus saepedictus vicarius nihil percipiet, sed easdem statim restituet priori et presbytero de Sancto Bricio ad quos pertinere dignoscuntur, tali etiam modo quod idem vicarius me aut uxorem sive aliam familiam meam sive dominum sive dominam quicumque sint pro tempore, ad sacramenta ecclesiastica non admittetur, nisi assensu presbyteri parochialis ecclesiae et prioris de Sancto Bricio; pro recompensatione siquidem harum oblationum, assignavi ecclesiae de Sancto Bricio viginti quinque solidos turonensium annui redditus in pedagio nostro de Sancto Firmino et viginti quinque solidos turonensium in pecunia numerata ad emendos redditus, ita quod emptionem si de illis viginti quinque solidis facta fuerit in terra mea ecclesiae de Sancto Bricio teneor laudare; praeterea reddet dictus vicarius annuatim ecclesiae de Sancto Bricio in vigilia Assumptionis Beatae Mariae unum cereum de duabus libris cerae, et jurabit priori et presbytero de Sancto Bricio, quotiens idem vicarius in capellania de novo fuerit institutus et suffraganeus ejus, si forte ipsum suffraganeum habere contigerit qui missas publicas vel privatas ad requisitionem parochianorum ecclesiae de Sancto Bricio, nec prece nec pretio celebrabunt, nec infirmos parochiae visitabunt nec testamentis eorumdem parochianorum intererunt faciendis, nec de re aliqua ad jus parochiale pertinenti se aliquo modo intromittent, et quod servabunt mandata domini archiepiscopi Bituricensis et officialium suorum prout ex parte eorumdem per dictum presbyterum eis fuerint injuncta, et quod venient ad processiones ecclesiae annuales nisi negotiis capellae suae vel domini de Sancto Bricio legitime fuerint occupati. Praedictus autem vicarius, cum de novo fuerit institutus, jurabit quod praedicta omnia bona fide servabit sicut superius est expressum. Quod ut firmum et stabile permaneat, praesentes litteras in perpetuam memoriam abbati et conventui Sancti Benedicti tradi praecepi, sigilli mei impressione communitas. Actum anno dominicae incarnationis 1240, mense junio. DXIX ?? 1240, juin. Philippe, archevêque de Bourges et primat d’Aquitaine approuve la fondation de la chapellenie de Saint-Brisson, à condition que lui soit présenté et à ses successeurs le vicaire qui sera chargé de desservir ladite chapelle; s’il n’est pas idoine, une autre personne sera requise. C, p. 317, n° 584, collationné sur l’original. INDIQ.: K, p. 476, d’après B, fol. 146 (avec la date de juillet). — L, p. 458, d’après B, fol. 146 (sans date de mois). ?? Philippus, permissione divina Bituricensis archiepiscopus, Aquatanie primatus, omnibus presentibus litteris inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod nos litteras nobilis viri Stephani, domini de Sancto Bricio, vidimus et de verbo ad verbum legimus sub hac forma: Ego Stephanus, ut supra. Nos igitur qui non solum ecclesiarum verum etiam rerum ipsarum curam gerimus, attendentes ecclesiam de Sancto Bricio in premissis nullatenus esse lesam sed potius in facultatibus augmentatam per recompensationem predictam ratum habemus et gratum, et ob amorem et petitionem partium, sigilli nostri munimine consignari fecimus quidquid superius continetur, retinentes tamen nobis quod quicunque vicarius ad dictam vicariam fuerit institutus, presentabitur nobis et successoribus nostris vel officiali nostro, et nos vel successores nostri vel officialis noster, si fuerit idoneus, recipiemus eumdem; si vero fuerit minus sufficiens, mandabimus eidem domino ut alie persone vicariam conferat antedictam et receptum a nobis obedientiam et mandata nostra et officialis nostri servare jurabit, prout superius est expressum. Datum anno Domini 1240, mense junio. DXX ?? 1240, août. En présence de Robert, évêque de Langres, Robert, curé de Flogny, reconnaît avoir reçu de l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury un demi arpent de vigne sis au finage de Milly, provenant d’un don de l’abbé de Saint-Michel-de-Tonnerre, qu’il possédait à Milly et qui devra, après son décès, revenir, avec une vigne sise à Fley, au prieuré de Dyé. C, p. 54. — E, fol. 99, n° 79. ?? Robertus, divina gratia Lingonensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod magister Robertus, curatus ecclesiae de Floogni, in nostra presentia recognovit se recepisse ab abbate Sancti Benedicti Floriacensis dimidium arpentum vineae quod dictus abbas habebat in finagio de Milleio, videlicet in Lecheto, quandiu vixerit possidendum, ita videlicet quod post ipsius curati obitum tam dicta vinea quam dimidium arpentum vineae quod dictus curatus habet et possidet ex donatione Milonis, abbatis Sancti Michaelis Tornodorensis, in finagio de Flaiaco, videlicet in Montemeliori ad prioratum de Diaco, ad integritatem fructuum cum quibus dicte vinee invente fuerint, libere revertentur in perpetuum pacifice possidenda. In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti curati, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo, mense augusti. DXXI Bourges 1240, septembre. Jean, seigneur de Toucy, assure aide et protection à son trésorier de Villiers-Saint-Benoit, à lui et à sa famille, tant qu’il y sera le maître, et promet de ne construire ni faire construire aucune maison à Villiers, entre les forges ei la rivière, qui puisse porter préjudice à cette localité, tant que son trésorier demeurera en fonctions. D, p. 532. ?? Ego Joannes de Thociaco et de Valle Guidonis dominus, miles, notum facio tam praesentibus quam futuris quod ego promisi ac promitto bona fide Guillelmum, thesauriarum de Villeriis, cum familia et omnibus bonis suis ad partes amicorum suorum quamdiu dicto loco praeerit conservare; promitto etiam quod in terra mea de Villeriis inter fabricas et aquam non edificabo nec faciam edificari domum vel aliud in dictae villae de Villeriis detrimentum, praejudicium vel gravamen, quamdiu, ut dictum est, dictus Guillelmus erit thesaurarius ejusdem dicti loci. His autem omnibus faciendis interfuerunt praesentes Joannes de Insula, Joannes de Corcellis, milites, Iterius Marquis et plures alii. Et in hujus rei testimonium et munimen, praesentes dedi litteras dicto thesaurario sigilli mei munimine consignatas. Actum Bituris, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo, mense septembri. DXXII Palais du Latran 1240, 6 novembre. Grégoire IX écrit à l’abbé de Saint Benoit-sur-Loire pour l’inviter, afin de l’aider à payer les dettes du Saint-Siège, à remettre à titre de prêt mille livres tournois au frère Richard, chevalier de la milice du Temple. Copie contemporaine. Archives du Vatican, Reg. 20 du pontificat de Grégoire IX, fol. 20. INDIQ.: L. Auvray, Registres de Grégoire IX, t. III, n° 5896. ?? ?? DXXIII ?? 1241. L’official d’Orléans informe que Gilon Morin, chevalier, ne pouvant produire nul témoin, a renoncé au droit qu’il réclamait sur la censive d’une partie de maison sise au cloître de Saint-Benoit-de-Retour à Orléans, en opposition avec l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury. C, p. 414, n° 780, collationné sur l’original. ?? Universis presentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Gilonem Morin, militem, ex altera, coram nobis contentio verteretur super censiva partis cujusdam domus site in claustro Sancti Benedicti de Returno Aurelianensis, que fuit defuncti Johannis Morel, quam censivam dictus Gilo dicebat ad se pertinere, dictis abbate et conventu hoc negantibus et dicentibus se esse in possessionem dicte censive, tandem, pluribus diebus coram nobis assignatis dicto militi ad probandum intentionem suam, cum dictus miles nullos testes produxisset, ipse dicte liti et juri, si quod habebat in ea, renuntiavit, in totum fide data promittens quod in predicta censiva per se vel per alium nil de cetero reclamabit. Datum anno Domini 1241. DXXIV Paris 1241, février (n. st.) Gautier, archevêque de Sens, fait connaître que Gilon Tempête, écuyer, déclare avoir vendu à l’abbé et au couvent de Saint-Benoit-de-Fleury vingt-deux arpents de terre arable sis à Mainvilliers, moyennant 165 livres parisis, ladite vente étant approuvée par Robin de Montoire, frère dudit Gilon, premier seigneur de fief, et pas Pierre de Maule et Jeanne, sa femme, parente de l’archevêque, seconds seigneurs de fief. C, p. 106, n° 173, collationné sur l’original. — E, fol. 209 v°, n° 162. — L, p. 457, «ex cartulario, fol. 47 v°». INDIQ.: K, p. 476. ?? Galterius, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod in presentia nostra constitutus Gilo Tempeste, armiger, recognovit se vendidisse viris religiosis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis super Ligerim viginti duo arpenta terrae arabilis sita in parochia Meinvillari in quinque peciis, mensurata ad particam Sancti Benedicti, pro centum sexaginta quinque libris parisiensium de quibus confessus est sibi plenarie fuisse satisfactum in pecunia numerata, ab eisdem abbate et conventu in manu mortua perpetuo possidenda, promittens per fidem in manu nostra corporaliter prestitam se dictis abbati et conventui super terra predicta, rectam portaturum garentisiam erga omnes, et quod contra venditionem eamdem per se vel per alium non veniet in futurum. Hanc autem venditionem voluit, laudavit et concessit coram nobis Clementia, uxor prefati Gilonis, spontanea non coacta, fiducians in manu nostra quod in terra predicta ratione dotis vel alicujus alterius juris sibi competentis per se vel per alium nihil de cetero reclamabit. Robinus vero de Montoire, frater prenominati Gilonis, de cujus feodo movere dicebatur primo loco, terra jam dicta, et Petrus [de] Maula, miles, et Joanna ejus uxor, consanguinea nostra, ad quorum feodum spectare dicebatur, secundo loco, terra supradicta venditionem predictam coram nobis concesserunt et laudaverunt, promittentes fide data in manu nostra quod contra eam per se vel per alios venire in posterum non presument, asserente prenominata Joanna sub fide prestita quod hoc faciebat propria et spontanea voluntate. Guillelmus siquidem de Maula, eorumdem Petri et Joanne filius, canonicus Carnotensis, venditionem antedictam coram nobis voluit et laudavit, fiducians in manu nostra quod contra eam venire de cetero per se vel per alium nullatenus attentabit. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo nostro communivimus. Datum Parisiis, 1240, mense februarii. DXXV ?? 1241, février (n. st.). Guillaume, évêque d’Orléans, fait connaître la vente par Gibeline et ses enfants à l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury de ce qu’ils possédaient dans la mairie de Bouzonville pour quatre cents livres parisis, et la réception par ledit abbé de Simon, fils aîné de Gibeline, comme son homme lige; Isabelle d’Estouy et Payen de La Ronce adhèrent à ce marché. C, p. 384, n° 720, collationné sur l’original. — D, fol. 364, d’après B, fol. 174 v°. INDIQ.: K, p. 476, d’après B. — L, p. 458, «ex cartulario». ?? Guillelmus, divina miseratione Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod Gibelina, et liberi ejus, videlicet Simon, Petrus, Joannes, fratres, Hodeardis, Joeta, Margarita, Maria et Agnes, sorores eorumdem, in nostra presentia constituti, recognoverunt se vendidisse viro religioso abbati Sancti Benedicti Floriacensis quicquid habebant in majoria de Bosonvilla pro quadrigentis libris parisiensium, de quibus prenominati Gibelina et liberi ejus coram nobis se tenuerunt pro pagatis; recepit etiam dictus abbas predictum Simonem, filium ejus Gibelinae primogenitum, in hominem suum ligium ad feodum de herbergagio et quadrigata terrae et de omnibus vineis de Bosonvilla, et remanent dicto Simoni duae peciae terrae ad campipartum ad Bosonvillam quae non sunt de feodo supradicto. Has autem conventiones et venditionem voluerunt, laudaverunt et quittaverunt, spontanei in perpetuum, abbati predicto et monasterio beati Benedicti, fide in manu nostra prestita, promittentes quod contra predicta per se vel per alios venire de cetero nullatenus attentabunt, nec in predicta venditione ratione dotalitii vel alia quacunque ratione aliud reclamabunt. De his autem omnibus supradictis tenendis firmiter et servandis Isabellis de Estoois, Gibeline filia supradicte, in manu Joannis de Rubeomonte, baillivi nostri Pithverensis, de mandato nostro fidem prestitit corporalem. Condictum etiam fuit quod Paganus de Roncia, miles, et predictus Simon Adam, fratrem dicti Simonis minorem, cum advenerit legitimus, inducent ad hoc quod omnia predicta, sicut sunt expressa superius, bona fide laudabit et quittabit. Quod si dictus Adam predicta facere recusaret, prenominati Paganus et Simon pensionem tenebunt militarem apud Sanctum Benedictum donec idem Adam laudaverit et quittaverit supradicta, et ad hoc se constituerunt plegios dicti Paganus et Simon se per fidem in manu nostra prestitam obligantes ad hoc. In cujus rei testimonium, ad petitionem partium presentes litteras dicto abbati concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini 1240, mense februario. DXXVI Palais de Latran 1241, 6 février (n. st.). Grégoire IX accorde à l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury le droit de porter la mitre et l’anneau. Copie contemporaine. Arch. du Vatican, Reg. 20 du pontificat de Grégoire IX, fol. 37 v°. C, p. 1, n° 1, collationné sur l’original. — E, fol. 1 v°, n° 2. — K, fol. 475, d’après l’original. INDIQ.: L, p. 108. — L. Auvray, Registres de Grégoire IX, t. III, col. 351. ?? Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati monasterii Sancti Benedicti Floriacensis, ordinis Sancti Benedicti, Aurelianensis diocesis, salutem et apostolicam devotionem. Sedes apostolica nonnunquam illos quos alias eorum devotione pensata honore speciali extulit dono gratie plenioris attulit ut eo majoris devotionis crescant meritis, quo fuerint prediti ampliore. Cum itaque sicut te accepimus referente usum mitre ac annuli persone tue specialiter duxerimus concedendum, nos, tuis supplicationibus inclinati, monasterium tuum majori gratia prosequentes ut ex hoc devotius apostolice Sedi reddatur, quod predictis mitra et annulo tu et successoribus tui uti libere valeatis auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo omnino etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, VIII idus februarii, pontificatus nostri anno decimo quarto. DXXVII ?? 1241, mars (n. st.). Etienne de Sancerre, seigneur de Saint-Brisson, assigne vingt-cinq sous de rente annuelle en monnaie sancerroise sur le péage de Saint-Firmin pour l’établissement d’un vicaire dans la chapelle de la forteresse, payables dans la semaine de la Pentecôte; à défaut de paiement à cette date, le receveur du péage devra payer au prieur-curé de Saint-Brisson une amende de douze deniers. C, p. 318, n° 585. ?? Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Stephanus de Sacro Cesare, dominus Sancti Bricii, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos priori et presbytero ecclesie parochialis de Sancto Bricio, pro eo quod in capella nostra sita infra fortalitiam nostram de Sancto Bricio quandam vicariam nos instituere permiserunt, prout littere domini Bituricensis archiepiscopi necnon abbatis et conventus Sancti Benedicti testatur, assignavimus viginti quinque solidos Sacrocesaris monete annui redditus, singulis annis reddendos in pedagio nostro de Sancto Firmino, in quindena Pentecostes apud Sanctum Firminum, per manum servientis nostri. Volumus autem ut singulis septimanis quibus predicti denarii contra voluntatem prioris et presbyteri de Sancto Bricio ultra jamdictum terminum retenti fuerint, reddat receptor pedagii memoratis priori et presbytero duodecim denarios Sacricesaris monete pro pena. Quod ut firmum et stabile permaneat, presentes litteras sigilli nostri impressione confirmari precepimus. Actum anno Domini 1240, mense martio. DXXVIII ?? 1241, mars (n. st.). Geoffroy de La Chapelle, chevalier, notifie la cession à lui faite par l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury de quatre arpents de terre sis à Ordebrasse, paroisse de Bouilly, à condition que ledit Geoffroy tiendra ces biens et les autres propriétés de Bouilly en hommage lige de l’abbé de Saint-Benoit. C, p. 384, n° 721, collationné sur l’original. — D, fol. 365 v°, d’après B. fol. 174 v°. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Gaufridus de Capella, miles, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod religiosi viri abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis quatuor arpenta terrae sitae apud locum qui vulgariter Ordebracia nuncupatur, in parochia de Bolliaco sita, cum aliis quatuor arpentis que a Gilone de Haiis, hospite ipsorum, ibidem comparavi, mihi et heredibus meis concesserunt in perpetuum possidenda, ita tamen quod de dictis arpentis, herbergagio meo, stagno meo pro majori parte et bosco quem emi a majore ipsorum de Bolliaco, apud dictum locum sitis, ego et successores mei abbatibus Floriacensibus qui pro tempore fuerunt homagium faciemus et ad feodum ligium tenebimus ab eisdem omnia supradicta, salva fide in quam domino regi et aliis dominis, ego tenebar ante susceptionem feodi supradicti. In cujus rei memoriam, presentes litteras sigilli mei feci munimine roborari. Datum anno Domini 1240, mense martio. DXXIX ?? 1241, avril. Des difficultés s’étant élevées entre l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury et feu Guillaume de Manchecourt, chevalier, au sujet de certains droits que ce dernier prétendait lui appartenir à Orveau et à Bellesauve, son fils, en présence de l’official de Sens, déclare que ledit Guillaume en a fait don aux religieux, à l’exception d’une dîme sur les terres de ces deux localités; ce qui est confirmé par le second seigneur du fief. C, p. 276, collationné sur l’original. — D, fol. 198 v°, d’après B. INDIQ.: L, p. 459, d’après B, fol. 127. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis curie Senonensis in Domino salutem. Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Guillerinus, filius quondam defuncti Guillermi de Mangecourt, militis, recognovit quod cum inter defunctum patrem suum, ex una parte, et viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, super consuetudinibus et redditibus agnorum, charreii, procurationis et justitie, quae omnia idem defunctus Guillelmus dicebatur habere in villis de Orval et de Bella Silva et in hominibus earumdem villarum ad dictos religiosos pertinentibus, idem defunctus Guillelmus, sicut a praedicto filio suo audivimus, omnia predicta et omnes alias consuetudines que in predictis villis et hominibus habebat, dictis religiosis per fidem suam super hoc prestitam quittavit penitus et dimisit, excepta decima omnium terrarum predictarum villarum quam sibi retinuit dictus Guillermus. Hanc autem quittationem et dimissionem Petrus, armiger, qui se secundum dominum predictorum omnium esse dicebat, de cujus feodo res predicte movebant, sicut ipse dicebat, voluit et concessit, fide sua in manu nostra super hoc specialiter prestita, promittens quod omnia predicta dictis religiosis tanquam secundus dominus feodi garentizabit erga omnes. In cujus rei testimonium presentes litteras, ad petitionem ipsorum Guillerini filii supradicti defuncti et Petri armigeri, sigillo Senonensis curie fecimus sigillari. Actum anno Domini 1241, mense aprili. DXXX ?? 1241, juin. Devant l’official de Bourges, un arbitrage est prononcé par l’abbé de Sainte-Colombe de Sens et Jean de Courcelles, chevalier, qui met fin à une difficulté soulevée entre l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury et André Le Chevalier, au sujet d’une place sise à Châtillon-sur-Loire; André Le Chevalier et sa femme abandonnent leurs droits moyennant le paiement d’une rente de sept livres parisis. C, p. 354, n° 665, collationné sur l’original. ?? Universis presentes litteras inspecturis, magister officialis curie Bituricensis, salutem in Domino. Noveritis quod constituti coram nobis Andreas dictus Miles, et uxor sua dicta Grossa recognoverunt quod, cum inter ipsos, ex una parte, et abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex alia, contentio verteretur super una platea sita, ut dicitur, apud Castellionem super Ligerim, juxta domum monachorum, ex una parte, et juxta domum Renaudi Camus ex alia, et eamdem in religiosum virum abbatem Sancte Columbe Senonensis et in Joannem de Corcellis, militem, super hoc a partibus compromissum fuisset, fide hinc inde prestita, quod ipsorum arbitrium observarent, dicti arbitri suum super premissa protulerunt arbitrium, in hunc modum videlicet quod dicti abbas et conventus darent dicto Andree et ejus uxori septem libras parisiensium et ita nihil juris in dicta platea de cetero per se vel per alios reclamarent, sed dictis abbati et conventui remaneret in perpetuum quiete et pacifice possidenda; quod arbitrium dictus Andreas et uxor sua gratanter et liberaliter acceperunt coram nobis per fidem prestitam, promittentes quod de cetero non venirent et de dictis septem libris parisiensium grantum suum confessi sunt habuisse. Datum et sigillo Bituricensis curie sigillatum, anno Domini 1241, mense junio. DXXXI ?? 1241, 8 août. Nicolas de Sorbon, chevalier, ayant par de multiples agissements et exactions causé de graves préjudices aux propriétés de l’abbaye de Saint Benoit-sur-Loire et de son prieuré d’Arnicourt à Sorbon et dans les bois de Triaumont, est condamné par une sentence de l’abbé et du prieur de Saint-Pierre-le-Vif de Sens, arbitres délégués par le Souverain pontife. C, p. 271, n° 506. INDIQ.: K, p. 477, d’après B, fol. 123. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, abbas et prior Sancti Petri Vivi Senonensis, judices a domino Papa delegati salutem in Domino. Noverint universi quod, cum viri religiosi abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis dicerent in jure coram nobis contra Nicolaum de Sorbonio, quod ipse miles ab hominibus eorum de corpore de Sorbonio indebite extorserat et extorquebat tallias, justitias et exactiones in eorumdem abbatis et conventus praejudicium et gravamen, unde petebant hujusmodi injuriam et interesse suum occasione dictae extorsionis factae ab ipso milite, sibi emendari usque ad ducentas libras parisiensium, et quod compelleretur ad desistendum a dicta extorsione, cum etiam dicerent contra eumdem militem quod eum ipsi essent in possessione vel quasi omnimodae juridictionis terrarum sitarum in loco, qui vulgariter dicitur territorium de Sorbonio, quas homines Sancti Benedicti et alii qui non sunt homines Sancti Benedicti possident et excolunt in dicto loco de Sorbonio ubi habent censum et terragium iidem abbas et conventus, ipse miles eos spoliaverat, de dicta juridictione indebite compellendo dictos homines coram se placitare et capiendo terras in manu sua et detinendo indebite terras quas dicti homines relinquebant, et ex eis suam utilitatem faciendo in eorum praejudicium et gravamen, unde petebant iidem abbas et conventus restitui a dicto milite quoad juridictionem praedictam et terras praedictas sibi liberari. Cum etiam dicerent contra eumdem militem quod, cum ipsi fuissent in possessione nemoris, quod vocatur nemus de Triaumont, et terragii terrarum sitarum circumque dictum nemus, idem miles eos spoliaverat indebite dictis nemore et terragio vendendo dictum nemus et recipiendo dictum terragium, unde petebant dictum terragium et nemus sibi restitui, cum etiam dicerent contra eumdem militem quod ipse coxerat et coquebat injuste ad furnum eorum de Sorbonio in ipsorum praejudicium et gravamen, et contra voluntatem eorum, cum in eo furno sive furnagio coquere non deberet, unde petebant sibi satisfieri a dicto milite de furnagiis non solutis usque ad valorem centum librarum parisiensium et quod de cætero furnagium eis persolvetur quotiescumque ad furnum praedictum coqueret et eis dictam injuriam emendaret. Cum etiam dicerent contra eumdem militem quod ipse vel ejus familia, lite pendente coram nobis, inter eos prioratum dictorum abbatis et conventus de Anicurte intraverat violenter et priorem ejusdem loci et familiam ejecerat et manus violentas in quosdam de familia prioris injecerat et turpiter tractaverat, et equum ejusdem prioris et alia animalia et res alias coeperat et asportaverat, unde petebant praedicta sibi restitui et hujusmodi injuriam sibi emendari. Cum etiam peterent, dicerent se esse immunes ab appositione tauri et verris in villa de Sorbonio, et quod praepositus de Sorbonio, eorum serviens, monasterio ipsorum iber remaneret ab omni exactione, tallia et juridictioni domini de Sorbonio, cum etiam peterent prioratum suum de Anicurte exemptum esse ab advocatione et custodia dicti militis, dicentes quod dictus miles sive dominus villae de Sorbonio non poterat nec debebat facere violentiam dicto prioratui. Cum etiam peterent situm granchiae decimalis de Sorbonio sibi restitui a dicto milite et decimam de truncis ad granchiam decimalem reportari et terragium de via molendini sibi reddi, et quod idem miles deliberaret eis viam ad molendinum, si contingeret, ipsos molendinum reaedificare, et quod servientes prioris existentes de extra villam de Sorbonio remanerent de juridictione dicti prioris. Praefatus miles, litem contestando, praedictam negavit, et tandem post modum idem Nicolaus, miles, dominus de Sorbonio, confessus fuit in jure coram nobis quod monasterium Sancti Benedicti Floriacensis habet quintam partem in nemore de Triaumont, hoc salvo eidem militi quod dominus villae de Sorbonio in toto nemore de Triaumont antedicto habet usuarium suum, scilicet tam in parte dicti monasterii quam in sua propria parte ad aedificandum domus suas et ad ardendum in domibus suis infra terminos parochiae de Sorbonio factis et faciendis, ita quod dictum nemus praedictum monasterium et dictus dominus insimul et pro indiviso debent accipere et possidere, ita etiam quod dominus de Sorbonio quando voluerit dictum nemus vendet, et tunc dictum monasterium quintum denarium totius venditionis libere percipiet et non amplius, et si ad agriculturam dictum nemus redigi contigerit dictum nemus (sic), dictum monasterium quintam partem totius fundi libere habebit; sed si dictus dominus ad quintum decimum annum illud vendere differret, tunc monasterium antedictum vendere posset illud et quintam partem totius venditionis percipere, ac tota justitia ejusdem nemoris domino villae semper libere remanebit, cum autem dictus dominus vendiderit illud infra octo dies debet nuntiare mandato dicti monasterii, videlicet priori de Anicurte vel ejus mandato ibidem commoranti, et si mandatum monasterii infra mensem inveniret, qui plus inde daret, ille mercatum haberet, salva palmeia primi emptoris, et si dictus dominus unde aliquid haberet, monasterium praedictum inde quintam perciperet portionem, et si forte dictum monasterium vendere contingeret aliquando illud, venditionem debebit annuntiare domino, et tunc fiet inter ipsos monasterium et dominum, sicut superius est divisum, quae omnia et singula concessit et recognovit coram nobis procurator dictorum abbatis et conventus. Dixit etiam et confessus fuit dictus miles quod de terris censualibus et terragialibus et alias costumas dicto monasterio debentibus, quod si homines qui praedicta possident et possidebunt tempore debito censum vel terragium vel alias costumas non solverint, dictus abbas vel prior de Anicurte vel eorum mandatum vadia posset capere pro sua redibentia et pro quinque solidis pro emenda, si voluerint, et nihil amplius, et quod si contigerit aliquem de villa recedere et dominum villae pro recessu suo aliquam de terris praedictis saisire, idem dominus dictas terras infra quadraginta dies extra manum suam debet ponere nec eas poterit onerare, quin praedictum monasterium medietatem oneris percipiat, et si dictus dominus dictas terras infra quadraginta dies extra manum suam non poneret, mandatum dicti monasterii eas aliis tradere posset possidendas, illas terras dictus dominus vel dictum monasterium ad usus suos convertere non possunt nec sibi retinere, quae omnia et singula similiter concessit et recognovit coram nobis procurator dictorum abbatis et conventus. Dixit etiam miles et confessus fuit coram nobis quod aliam justitiam omnimodam de dictis terris dominus de Sorbonio debet habere, et quod situm granchiae decimalis debet habere dictum monasterium et penes se remanere, et quod decima de truncis debet reportari ad granchiam decimalem et quod ipse debet reddere dicto monasterio terragium de via molendini, si eam contigerit excolere, et quod si dictum monasterium molendinum suum reaedificaret, ipse dominus viam reddere debet et liberare per terram suam transeuntibus, et quod prioratus de Anicurte est et debet esse in custodia et advocatione qua prius fuerat, et quod non licet domino de Sorbonio violentiam aliquam in dicto prioratu facere, et quod praepositus de Sorbonio, serviens dicti monasterii, debet esse liber et remanere eidem monasterio ab omni exactione et juridictione domini de Sorbonio, et quod servientes prioris de Anicurte de extra villam de Sorbonio existentes, sunt et debent esse de juridictione ejusdem prioris et quod de tauro et verre debet esse sicut prius. Dixit etiam idem miles quod dominus de Sorbonio tallias, justitias, corveias et alias costumas hominum Sancti Benedicti Floriacensis apud Sorbonium morantium debet habere, excepto omnino praeposito supradicto, et quod ipse dominus libere debet coquere ad furnum de Sorbonio, quae omnia et singula similiter recognovit et concessit coram nobis procurator dictorum abbatis et conventus, et cum interrogaremus a procuratore dictorum abbatis et conventus utrum alia de intentione abbatis et conventus quam superius concessa et confessa, et alio modo vellet probare, ipse respondit quod non et renuntiavit omnibus aliis probationibus, similiter et pars adversa. Nos autem, auditis quae superius proposita fuerant et petita et sunt superius concessa et recognita, die mercurii ante festum beati Laurentii, partibus assignata ad audiendam definitivam sententiam coram nobis partibus per procuratores praesentibus eadem die et sententiam ferri poscentibus, de prudentium virorum consilio, praedictum Nicolaum de Sorbonio, militem, in his quae superius confessus est, idem miles eisdem abbati et conventui et ipsos abbatem et conventum eidem militi in his quae superius eorum procurator concessit et recognovit per sententiam definitivam, condemnamus eumdem militem ab omnibus aliis petitis superius per sententiam absolventes, et eisdem abbati et conventui perpetuum silentium quantum ad eadem imponentes neutram partem in expensis, damnis, deperditis aut quibuscumque costamentis condemnantes. Actum die Jovis ante festum beati Laurentii, continuata a die mercurii praecedenti, anno Domini 1241. DXXXII ?? 1241, septembre. Devant l’official de Sens, Gilon «de Ferito», fils de feu Eudes Baudouin, a vendu au trésorier de Villiers-Saint-Benoit les cens que son frère et lui possédaient dans la paroisse de Villiers-Saint-Benoit. C, p. 251, n° 463, collationné sur l’original. — D, fol. 532 v°, d’après B, fol. 114 bis. INDIQ.: K, p. 476, d’après B. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, magister Guillelmus, officialis curiae, archidiaconus Senonensis, in Domino salutem. Notum facimus quod coram nobis constitutus Gilo de Ferito, filius defuncti Odonis Baudouin, recognovit se pro decem libris sibi jam solutis vendidisse thesaurario de Villaribus Sancti Benedicti omnes census quos habebant et tenebant ipse Gilo et Guido frater suus in parochia de Villaribus Sancti Benedicti, fiducitians (sic) in manu nostra quod in dictis censibus per se vel per alium nil in posterum reclamabit, et se dicto emptori et successoribus suis supra dicta re vendita debitum garentiam portaturum; hanc autem venditionem voluit et laudavit coram nobis Guido praedictus, fiducians quod contra non veniet per se vel per alium in futurum. Datum anno Domini 1241, mense septembri. DXXXIII ?? 1241, octobre. Devant Thierry, archidiacre d’Orléans, Raoul, curé de Bouzonville, a acheté de Gilette de Bouzonville, à titre privé, une maison voisine du cimetière en la censive de l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury. C, n° 383, p. 719, collationné sur l’original. — D, fol. 366, d’après B, fol. 174. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Terricus, archidiaconus Aurelianensis, salutem in Domino. Notum facimus universis quod, sicut didicimus, Radulphus presbiter de Bolunvilla emit a Gileta de Bolunvilla quandam domum prope cimeterium ecclesiae de Bolunvilla, in censiva Sancti Benedicti Floriacensis sitam, ad opus suum et non nomine ecclesiae suae de Bolunvilla, et de praedicta domo suam potest penitus voluntatem. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense octobri. DXXXIV ?? 1241, décembre. Adam, vicomte de Melun, voulant mettre un terme aux difficultés qui existaient entre ses hommes et l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury au territoire de Vailly, où l’abbé prétendait au droit de terrage, expose dans quelles conditions sera payé ce droit à l’avenir par les propriétaires et cultivateurs dudit lieu. C, p. 366, n° 685, collationné sur l’original. Copie de l’année 1597, Archives dép. du Loiret, H 57, d’après B, fol. 168. ?? Ego Adam, vicecomes Meleduni, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod, cum inter homines meos, ex una parte, et abbatem Sancti Benedicti, ex altera, contentio verteretur super territorio de Valliaco, in quo dictus abbas petebat terragium, tandem de proborum virorum consilio fuit inter partes compositum in hunc modum, videlicet quod homines mei, illi scilicet qui dictum territorium tenent et excolunt, singulis annis tempore messium requirent et submonebunt dictum abbatem vel ejus servientem hora tertia, ut suum terragium veniant percepturi; si vero dictus abbas vel ejus serviens ad horam tertiam venerit, habeat et percipiat suum terragium pacifice et quiete; si non venerit vel miserit dictus abbas ad eamdem horam, homines mei predicti ipsum vel ejus servientem usque ad vesperas expectabunt, si ad horam vesperarum venerit vel miserit dictus abbas, habeat et percipiat suum terragium ut dictum est. Si non venerit vel miserit, homines mei predicti facient dicto abbati suum terragium et in campo illo dimittent in quo debet percipi et haberi, et de cetero segetum suarum suam facient voluntatem. Si autem predicti homines mei requisierint vel submonuerint dictum abbatem vel ejus servientem ad horam vesperarum de terragio suo percipiendo, et ad eamdem horam non venerit vel miserit dictus abbas, predicti homines ipsum vel ejus servientem usque ad tertiam diei crastine expectabunt. Si ad eamdem horam venerit vel miserit, habeat terragium suum. Si non venerit vel miserit, homines predicti sibi facient suum terragium et in campo dimittent et de residuo suam facient voluntatem, ut superius est expressum. Si forte predictus abbas vel ejus serviens homines meos suspectos habuerit, quin sibi legitime reddiderint et fecerint suum terragium, et quin eos abbatem vel servientem requisierint hora nominata et certa de percipiendo terragio suo, ut dictum est, homines mei predicti in territorio predicto et non alibi super premissis tenentur facere juramentum, nec dictus abbas vel ejus serviens dictos homines poterit super hoc ulterius laborare vel vexare. In cujus rei testimonium, presentes litteras volui sigilli mei munimine roborari. Actum anno Domini 1241, mense decembri. DXXXV ?? 1242, février (n. st.). En présence de l’archidiacre d’Orléans, un compromis est signé entre l’abbé et le couvent de Saint-Benoit-de-Fleury, d’une part, et le curé de Limiers, d’autre part, au sujet du tiers de la dîme de cette paroisse. C, p. 179, n° 297, collationné sur l’original. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, Theodericus, archidiaconus Aurelianensis, in Domino salutem. Noverint universi quod, cum inter religiosos viros Joannem, abbatem, et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et presbyterum de Limer, ex altera, controversia verteretur super tertia parte decimae parochiae de Limer quam petebant ab eodem presbytero, tandem mediantibus bonis viris pacificatum fuit inter partes, nobis presentibus in hunc modum, videlicet quod presbyter dicte ecclesie qui pro tempore fuerit tenetur reddere viris religiosis annuatim ad quindenam sancti Remigii, in grangia sua de Limer, octo minas misteoli et quinque minas avene ad mensuram Pyveris, qualia crescunt in decima memorata, dicti vero abbas et conventus dicte ecclesie de Limer in perpetuum quittaverunt quidquid petebant et habebant in decima supradicta. Datum anno Domini 1241, mense februario. DXXXVI ?? 1242, avril. En présence de l’archiprêtre du Blanc, Mathieu Hector, chevalier, et sa femme, concèdent à titre perpétuel au prieuré de Saint-Benoit-du-Sault deux frères et la moitié des terres que ces derniers tiennent dudit chevalier et de sa femme aux territoires de Chaillac et de Roussines. Copie du XVIIe siècle. Archives nationales, S 6905, fol. 30 v°. ?? Universis presentes litteras inspecturis, Guillelmus, archipresbiter de Oblinquo, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Mattheus Hector, miles, et Marguarita uxor ejusdem dederunt in perpetuum et concesserunt amore Dei, pro redemptione animarum suarum et parentum suorum, preposito et ecclesiæ Sancti Benedicti Salliensis Joannem et Hectorinum Malet, fratres, et eorum heredes, cum medietate terrarum quas dicti fratres a dicto milite et uxore sua in parochiis de Chaillac et de Rocina tenebant, quoquo modo tenerent, juraverunt, coram nobis, etc. Actum anno Domini 1242, mense aprili. Cancellatum. DXXXVII ?? 1242, 5 mai. L’official d’Orléans vidime des lettres de Jean, abbé de Saint-Benoit-de-Fleury, relatives à deux pièces de terre et à une maison sises à Fleury-aux-Choux, léguées à l’abbaye par le chanoine Rat, d’Orléans, et qui sont cédées à titre héréditaire à Jean Velesme moyennant trente sous de cens annuel. C, p. 72, collationné sur l’original. — E, n° 101, fol. 140. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noveritis universi nos litteras religiosorum virorum abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua parte sui vitiatas, vidisse in haec verba: Omnibus praesentes litteras inspecturis, Joannes, humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino. Noveritis quod nos duas terrae pecias et quamdam domum ibidem sitam in territorio de Floriaco juxta Aureliam septem arpenta terrae continentes, quorum quinque arpenta sunt in censiva domus nostrae de Rectorio et duo in censiva domus nostrae de Sancto Gervasio, quam terram magister Rat, canonicus Aurelianensis, nobis in tes tamento suo legavit, Joanni Veleme et heredibus suis in perpetuum concedimus jure hereditario quiete et pacifice possidendam, ita tamen quod dictus Joannes vel haeredes ejus qui pro tempore erunt in festo sancti Andreæ apostoli quindecim solidos parisiensium et in octavo Brandonum similiter quindecim solidos parisiensium nobis Aurelius vel mandato nostro tenebuntur reddere censuales; si autem contigerit dictum Joannem vel ejus haeredes praedictos quindecim ultimos solidos in dictis octavis bonis minime persolvisse, ipse vel ejus haeredes quinque solidos parisiensium nobis tenebuntur reddere pro emenda. Quoniam labilis est memoria hominum et ut praesens pagina roboris obtineat firmitatem, ad petitionem dicti Joannis sigilla nostra dignum duximus apponenda. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo. Datum praesentium anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, mense maio, die lunae post inventionem sanctae Crucis. DXXXVIII Lorris 1242, septembre. Philippe de Remi, bailli du Gâtinais, et Guillaume Le Doyen, de Lorris, font savoir que Thibaut Oriant a reconnu n’avoir aucun droit sur la mairie de Montereau ni sur d’autres possessions dans la baillie de La Cour-Marigny, dont l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury lui a confié la garde. C, p. 203, n° 349, collationné sur l’original. — D, fol. 99 v°, d’après B, fol. 97. — E, n° 342, fol. 412. INDIQ.: L, p. 459, d’après B. PUBL.: Annales de la Société historique et archéologique du Gâtinais, XLI (1932), p. 127 (d’après E). ?? Universis praesentes litteras inspecturis, Philippus de Rumino, baillivus Vastinensis, et Guillelmus dictus Decanus, Loriaci, salutem in Domino. Cum religiosus vir Joannes, abbas Sancti Benedicti Floriacensis, majoriam de Monsterello cum suis pertinentiis, herbergagia de Nemosio et de Mota, cum pertinentiis suis, et quasdam alias possessiones in bailliva de Curte Matriniaci constitutas a Milone de Ponte, monachorum milite, et Osanna, relicta Bartholomaei Judas, comparasset, et dictus abbas custodiam et receptionem censuum et reddituum ejusdem majoriae Theobaldo Oriant, qui erat de parentela ejusdem Osannae, commisisset, et quod idem Theobaldus consuetudines et redditus praedictae majoriae plenius cognovisset, timens dictus abbas ne forte crederetur ab aliquibus dictum Theobaldum et ejus uxorem propter dictam custodiam seu reddituum supradictorum receptionem in dicta majoria jus habere, volens sibi et ecclesiae suae in posterum praecavere, dictos Theobaldum et ejus uxorem fecit evocari coram nobis qui in nostra praesentia pariter constituti, confessi sunt, spontanei non coacti, nullam penitus possessionem, nullum jus, nullam justitiam, nullum omnino dominium in dicta majoria nec in rebus supradictis se habere, postulantes ut super ipsorum confessionc publicum fieret instrumentum, et nos, ad petitionem partium, praesentes litteras fieri et sigillorum nostrorum minimine fecimus roborari. Datum Lorriaci, anno Domini 1242, mense septembri. DXXXIX ?? 1242, décembre. Jean, abbé de Saint-Benoit-de-Fleury, en raison de la pauvreté des habitants de Boynes, leur octroie un abonnemen à la taille de douze livres parisis par an, payable à Yèvre-la-Ville; s’il n’est pas réglé au jour dit, ils seront condamnés à une amende; et il n’y aura de modification que s’il survient des dépenses extraordinaires pour le service du roi. D, fol. 482 v°. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Joannes, humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Noveritis quod, cum talliam ad placitum in homines nostros de Boigneaux haberemus, nos paupertati eorumdem cum (blanc) talliam eisdem hominibus et eorum successoribus adbonavimus pro duodecim libris parisiensis monetae, dominica ante festum Omnium Sanctorum nobis vel mandato nostro apud Evram villam integraliter annuatim persolvendis. Itaque si quis predictorum hominum vel successorum in solutione dicti adbonamenti pro rata ipsum contingente predicta die defecerit, nobis tenebitur solvere emendam; si vero pro dominio regis aliquas expensas fieri contingerit, quicumque predictas terras possidebunt sive residentes de Boigneaux, sive extra, fuerint residentes, secundum quantitatem adbonamenti de predictis expensis solvere tenebuntur, [retentis] nostris redditibus, justiciis et aliis consuetudinibus quas in eodem territorio antea habebamus. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillis nostris sigillatas eisdem hominibus de Boigneaux duximus indulgendas. Actum anno Domini millesimo quadragesimo secundo, mense decembri. DXL ?? 1242, décembre. Accord entre l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury et six bourgeois d’Yèvre-le-Châtel au sujet de vignes récemment planées par les dits bourgeois à Yèvre-la-Ville. C, p. 97, n° 154, collationné sur l’original. — D, fol. 33 v°, d’après B. — E, fol. 190, n° 143. INDIQ.: K, p. 476, d’après B, fol. 44. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, frater Joannes, humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum Guillermus Rosselli in tribus arpentis et dimidio quarterio terrae, Odo Filius Regis in duobus arpentis et dimidio, et dimidio quarterio, Hato de Roortorio in tribus arpentis et dimidio, et dimidio quarterio, Joannes Evrardi in tribus arpentis et dimidio, Evrardus Borgina in tertia parte arpenti et tribus obolatis, Hodoim in tribus arpentis et uno quarterio, burgenses de Evra castro, vineas plantavissent in territorio nostro de Evra villa, de quibus terris iidem burgenses debebant nobis decimam et terragium super quorum redditione, videlicet decimae et campipartis inter nos et ipsos contentio vertebatur, tandem, mediantibus bonis viris inter nos et praedictos burgenses pacificatum fuit in hunc modium, quod singuli eorum vel illi, qui praedictas vineas pro tempore possidebunt, pro singulis arpentis solvent nobis annuatim in Annunciatione dominica in manu nostra vel mandati nostri, in domo nostra de Evravilla, tres solidos parisiensis monetae, supradictis decima et campiparte eisdem hominibus pro dictis denariis omnino remissis. Si quis autem praedictorum hominum praedictas vineas possidentium in solutione praedictorum denariorum pro rata ipsum contingente praedicta die defecerit, nobis tenetur ad emendam. Verum cum Joannes de Belna, miles, major noster de Evra villa, supradictos homines impediret quominus ipsi colerent vineas supradictas, eo quod pro tractu dictae decimae decimam partem, et pro trituratione campiparti et residuo decimae supra dictae decimam partem percipiebat, talis inter nos et ipsum compositio intercessit, quod pro jure quod habebat, in rebus supradictis percipiet ipse et haeredis sui singulis annis sex solidos parisiensium in abonamentis nostris de Evra villa, et ita dictus major, consentiente Elizabeth uxore sua et fidem corporalem super hoc praestante, quittavit nobis quidquid juris et commodi habebat vel habere poterat in vineis supradictis, ita tamen quod si forte vineae illae ad terram arabilem iterum devenirent, idem major redditum suum sicut primitus consueverat percipere percipiet in eisdem, cessante perceptione sex solidorum praedictorum. Quod ut ratum firmumque permaneat, praesentes litteras hominibus praedictis sigillis nostris concessimus sigillatas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, mense decembri. DXLI ?? 1243, mars (n. st.). Guillaume Le Doyen, de Lorris, et Philippe de Remi, bailli du Gâtinais, font connaître l’acquisition par Simon «de Aprilia», bourgeois de Lorris, et sa femme, d’une maison sise à La Cour-Marigny, acquisition qui a été approuvée par l’abbé de Saint-Benoit-de-Fleury, à condition de payer à l’abbaye les cens et coutumes qui sont dus, notamment pour l’armée royale. C, p. 223, n° 391, collationné sur l’original. — D, fol. 137, d’après B, fol. 104. ?? Universis praesentes litteras inspecturis, magister Guillelmus dictus Decanus Lorriaci, et Philippus de Rumino baillivus Vastinensis, salutem in Domino. In nostra praesentia constituti Simon de Aprilia et Elizabeth uxor ejus recognoverunt se emisse a Roberto de Loet quamdam masuram cum suis pertinentiis in terras Sancti Benedicti apud Curtem Matriniaci sitam, quam vir religiosus Joannes, abbas Sancti Benedicti Floriacensis, eisdem laudare recusabat, timens ne dictum Simonem et ejus euxorem, qui burgenses erant Lorriacenses, in reddendis reditibus seu consuetudinibus ejusdem masurae difficiles inveniret, tandem, ad preces bonorum virorum, idem abbas dictam masuram cum suis pertinentiis eisdem sub ea conditione concessit habendam, quod ipsi et haeredes ipsorum et quicunque dictam masuram quocunque modo tenuerint solvent dicto abbati et successoribus suis chareyum, census et alias consuetudines quae debet eadem masura, et praecipue solidos pro exercitu domini regis; quae omnia dicti Simon et uxor ejus sine contradictione aliqua se reddituros bona fide promiserunt, volentes et concedentes ut ipsi et quicunque dictam masuram pro tempore tenuerint ubicunque fuerint residentes, ad solidos et omnia supradicta solvenda teneantur, sicut superius est expressum. In cujus rei testimonium, ad petitionem partium praesentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, mense martio. DXLII ?? 1243, avril. En présence de Pierre, archiprêtre de Sully-sur-Loire, Gilbert, prêtre chanoine de Jargeau, déclare s’être désisté en faveur du couvent de Saint-Benoit-de-Fleury du cens annuel qu’il percevait injustement, à la suite de l’intervention des délégués du Souverain pontife. C, p. 119, n° 207, collationné sur l’original. — E, fol. 235 v°, n° 195. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, magister Petrus, archipresbyter Soliacensis, salutem in Domino. Noveritis quod cum religiosi viri abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis traxissent in causam coram venerabili viro abbate de Albignac et collegiis suis, judicibus a Sede apostolica delegatis, Gilebertum, presbiterum, canonicum de Jargogilo, super hoc quod dictus Gilebertus indebite percipiebat circiter quindecim solidos annui census apud Bichetum, in villa de Sancto Benedicto, qui census ad dictos abbatem et conventum pertinebat, ut dicebant, tandem idem Gilebertus, in nostra praesentia constitutus, attendens quod census praedictus spectabat ad abbatem et conventum supradictos, totum illum censum quem apud praedictum Bichetum perceperat, eisdem abbati et conventui in pace dimisit et quittum coram nobis clamavit eisdem perpetuo possidendum. In cujus rei memoriam et testimonium, ad petitionem ipsorum abbatis et conventus et de voluntate et assensu praedicti Gileberti praesentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum anno Domini 1243, mense aprili. DXLIII ?? 1243, 18 mai. Lettre de Guillaume, évêque d’Orléans, à Jean, abbé de Saint-Benoit-de-Fleury, lui annonçant l’envoi d’un prêtre nommé Regnault et lui demandant de conférer audit prêtre la cure de Vitry-aux-Loges, qu’a résignée entre ses mains le précédent détenteur. C, p. 246, n° 448, collationué sur l’original. — L, p. 163, «ex cartulario, fol. 114 v°», et p. 459, «ex cartulario, fol. 175». — M, Bibl. nat., ms. latin 12775, p. 124, d’après C. ?? Guillelmus, divina miseratione Aurelianensis episcopus, viro religioso et discreto amico suo in Christo carissimo J[oanni], abbate Sancti Benedicti Floriacensis, salutem et sinceram in Domino caritatem. Mittimus ad vos dilectum nostrum Reginaldum, presbiterum, latorem praesentium, discretionem vestram rogantes quatenus ecclesiam de Vitriaco ad collationem vestram spectantem, quam Herbertus presbyter quondam dictae ecclesiae in manu nostra libere resignavit, ad preces nostras eidem Reginaldo conferatis. Datum anno Domini M°CC°LIII, die lunae ante Ascensionem Domini. Vale. DXLIV ?? 1243, décembre. Thomas Bodiau reçoit des moines de Saint-Benoit-de-Fleury quarante sous parisis à titre de dommages et intérêts pour le préjudice que lui a causé l’inondation de l’étang de Saint-Aignan. MENTION: K, p. 531, à propos d’un acte de l’année 1450. ?? ?? DXLV Gien 1244, janvier (n. st.). Pierre d’Escantilly, bailli d’Orléans et de Gien, fait connaître que, à la suite d’une médiation dans un débat entre l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury et Ferry du Château, chevalier, au sujet d’un bois situé près d’Ousson et l’usage de tous autres bois dans la même paroisse à titre perpétuel, la propriété du bois a été abandonnée au dit chevalier, tandis que l’usage lui en a été laissé; Ferry, approuvé par sa femme, a en outre abandonné aux moines la terre dite la Haye Cocherel et l’île située près de la Loire. C, p. 358, n° 674, collationné sur l’original. — D, fol. 328 v°, d’après B, fol. 163. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, Petrus de Esquantelli, baillivus Aurelianensis et Giemensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum contentio verteretur inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et Feericum de Castello, militem, ex altera, super quodam nemore sito inter duas vias juxta domum suam in parochia de Ussum, quod idem Ferricus suum esse proprium dicebat, monachis contrarium asserentibus nemus illud ad eosdem sine parte alterius penitus pertinere, et super hoc etiam quod usuagium in vivo et mortuo in omnibus aliis nemoribus eorumdem abbatis et conventus sitis in eadem parochia dicebat se et hospites suos debere habere, tam pro se quam pro animalibus suis, et pro ipsis hospitibus et animalibus eorumdem, et super etiam quadam pecia terrae quae dicitur Haya Quocherelli, quam suam esse dicebat idem Ferricus et monachi ipsam suam esse propriam dicebant, tandem, bonis viris mediantibus, inter dictos abbatem et conventum et ipsum Ferricum talis compositio intercessit quod dicti monachi praedictum nemus, quod situm est inter duas vias communes, secundum quod ab ipsis viis dividitur eidem Ferrico et haeredibus suis quittaverunt et dimiserunt in perpetuo possidendum, ipse vero Ferricus dictum usuagium, si quod habeat in vivo et mortuo in omnibus aliis nemoribus monachorum eorumdem sitis in parochia supradicta, tam pro se et hospitibus suis et animalibus suis et animalibus hospitum suorum, dictis abbati et conventui dimisit penitus et quittavit et quidquid juris et consuetudinis dicebat se habere vel habere poterat in eisdem, et tenetur ipse Ferricus et haeredes sui contra suos hospites et haeredes ipsorum hospitum garentire; si forte hospites ipsi vel haeredes ipsorum hospitum in praedictis nemoribus vellent aliquid juris vel consuetudinis reclamare, quittavit etiam dictis abbati et conventui dictam peciam terrae quae dicitur Haya Quocherelli donavit insuper eisdem monachis insulam quamdam quae sua erat propria, sitam juxta fluvium Ligeris. Haec autem omnia supradicta voluit et concessit uxor dicti Ferrici et promisit, spontanea non coacta, per fidem suam in manu nostra praestitam, quod in rebus praedictis eisdem abbati et conventui a praedicto Ferrico marito suo donatis, et quitatis per se vel per alium nihil jure dotalitii vel alia quacunque de causa de caetero reclamabit vel faciet reclamari. In cujus rei memoriam, ad petitionem partium, praesentes litteras fieri et sigilli mei feci munimine roborari. Actum in assisia de Giemo, anno Domini 1243, mense januario. DXLVI ?? 1244, février (n. st.). Jean, comte de Rethel, et sa femme Marie, déclarent abandonner à l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury tout le bois situé près de Saulces, dit le bois des Ligneux, qu’elle pourra faire exploiter à sa convenance. C, p. 268, n° 499, collationné sur l’original. — Z, Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, L 1002. PUBL.: J.-B. Carré, Notes sur le prieuré d’Arnicourt (Sceaux, 1887, in-8°), p. 43. ?? Ego Joannes, Regitestensis comes, et Maria uxor mea, notum facimus tam praesentibus quam futuris quod, cum discordia verteretur inter nos, ex una parte, et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis super Ligerim, ex altera, super quodam nemore Sancti Benedicti, quod situm est juxta Sarciam, quod etiam Linneium appellatur, quod videlicet nemus erat proprium dictorum abbatis et conventus, tandem, mediantibus bonis viris, pro bono pacis, ob remedium animarum nostrarum et antecessorum nostrorum, totum nemus predictum cum fundo ipsius nemoris, quemadmodum se comportat, dictis abbati et conventui prorsus quittum clamavimus in perpetuum possidendum, videlicet ad extirpandum et essartandum et ad culturam, si eis placuerit, redigendum et ad voluntatem suam de dicto nemore plenarie faciendam, ita quod nos nec heredes nostri in superficie ejusdem nemeris neque in fundo nihil de cetero poterimus reclamare. In cujus rei testimonium, presentes litteras fieri et sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno gratie 1243, mense februario. DXLVII ?? 1244, 11 février (n. st.). Jean, abbé de Saint-Benoit-de-Fleury, promet de donner à Jean, comte de Rethel, la moitié du prix de la coupe de bois des Ligneux. Copie du XVe siècle. Bibliothèque nationale, ms. nouv. acquis. françaises 6366. PUBL.: Labande, Trésor des Chartes de Rethel, t. IV (1916), p. 27, d’après le Cartulaire, fol. 122. INDIQ.: L. Delisle, Le cartulaire de Rethel (1867), n° 60. ?? Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Johannes, humilis abbas Sancti Benedicti Floriacensis, salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter nos, ex una parte, et nobilem virum Johannem, comitem Regitestensem, ex altera, verteretur contentio super quodam nemore quod habemus juxta Salciam, quod Lineium appellatur, tandem, mediantibus bonis viris inter nos et dictum comitem talis compositio interesset quod ipse totum dictum nemus, tam fundum quam superficiem nemoris, nobis quittum clamavit, nos vero, ad petitionem bonorum virorum, denarios de superficie duarum modiatarum ejusdem nemoris, quas in prejudicium nostrum vendiderit dictus comes, necnon et illud totum quod deduci fecerat pro firmatura castri sui de Rethest, eidem quittavimus. Verum nos totam superficiem dicti nemoris, exeptis supradictis remanentibus, infra quatuor annos, aut minus si fieri commode potest, extra fundum nemoris emendam (sic) bona fide vendi faciemus illi vel illis qui de eadem plus dare voluerint et securitatem fuerint competentem; de cujus venditionis pretio, ob reverentiam dict, comitis et amorem, necnon et preces nobilis viri Johanisi domini de Torota, medietatem eidem comiti vel ejus mandato, sine aliqua difficultate, hac vice tantum, deliberabimus liberaliter et benigne. Si vero dictus comes extra duas modiatas et illud quod cepit pro firmatura sua aliquid receperit vel vendiderit, illud totum in partem quam accepturus est computaretur. In cujus rei memoriam presentes litteras sigilli nostri munimine roboravimus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, die Jovis post octavas Purificationis beate Virginis. DXLVIII ?? 1244, 19 mars (n. st.). A propos d’un conflit soulevé entre l’abbé de Saint-Benoït et Agnès d’Échainvilliers au sujet d’une pièce de terre sise aux environs d’Yèvre-la-Ville, Pierre d’Escantilly, bailli d’Orléans et de Sens, prend une décision conforme à l’avis des arbitres qui sont un prêtre de Saint-Benoit et Guillaume de Viévy. C, n° 717, p. 382, collationné sur l’original. — D, fol. 366 v°. ?? Universis praesentes litteras inspecturis, Petrus de Escantilli, Aurelianensis et Senonensis baillivus, salutem in Domino. Noverint universi quod cum contencio verteretur inter venerabilem virum abbatem Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, et dominam Agnetem d’Achainviller, ex altera, super quadam pecia terrae sitae juxta hastam Artenai inter Evram Villam et Siccam Vallem quam domus Dei de Evra tenet, dictus abbas et dicta Agnes in probos viros Bernardum, presbiterum de Sancto Benedicto, et Villelmum de Vievi compromiserunt, quidquid super dicta terra per ipsos pace vel judicio fuisset ordinatum, ratum et gratum habituri, dicti vero compromissores Bernardus et Villelmus coram me de assensu partium taliter pacificaverunt quod dictus abbas in camparto et decima supradictae terrae medietatem de caetero percipiet pacifice et quiete; dicta autem Agnes aliam medietatem cum persionariis suis. In cujus rei memoriam praesentes litteras ad peticionem parcium sigilli mei munimine roboravi. Actum sabbato post Laetare Jerusalem, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio. DXLIX ?? 1244, mars (n. st.). Sentence de l’abbé et du prieur de Saint-Pierre-le-Vif de Sens, vidimée par l’official de Reims, Michel de Saint-Denis, qui met fin au différend entre l’abbaye de Saint-Benoit-de-Fleury et Nicolas de Sorbon et ses enfants, au sujet du préjudice causé par ces derniers aux habitants de Sorbon et de l’usage du bois de Triaumont. C, p. 271, n° 505, collationné sur l’original. — Z. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, L 1002. PUBL.: Abbé J.-B. Carré, Notes sur le prieuré d’Arnicourt (Sceaux, 1887, in-8°), p. 42. ?? Magister Michael de Sancto Dionysio, canonicus et officialis Rhemensis, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi quod in nostra praesentia constituti dictus Nicolaus, miles de Sorbonio, Albericus, Guillelmus, Errardus, milites, et Gaufridus, armiger, filii dicti Nicolai, ex una parte, et Nicolaus, clericus, procurator abbatis et conventus Sancti Benedicti Floriacensis, ex altera, recognoverunt se sentenciam ab abbate et priore Sancti Petri Vivi Senonensis, judicibus a domino Papa delegatis, latam super discordia quae inter dictas partes vertebatur, prout in litteris inferius annotatis continetur, ratam habere et acceptam, quarum tenor talis est: (Voy. ci-dessus, n° DXXXI, au 8 août 1241). In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo sedis metropolitanae Rhemensis vacantis ad instanciam partium praedictarum fecimus communiri. Datum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo tercio, mense martio. DL ?? 1244, mars (n. st.). Sentence du même mettant un terme au conflit né du fait de la vente d’une partie du bois de Triaumont par Aubry de Sorbon, chevalier. C, p. 268, n° 500. — Z. Copie du XVIIIe siècle. Archives nationales, L 1002. PUBL.: Abbé J.-B. Carré, Notes sur le prieuré d’Arnicourt, p. 48. ?? Magister Michael de Sancto Dionysio, canonicus et officialis Rhemensis, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum contencio esset inter viros religiosos abbatem et conventum Sancti Benedicti Floriacensis, ex una parte, dominum Albericum de Sorbonio, militem, patrem et fratres ipsius Alberici, ex altera, super quodam nemore quod dicti Albericus, pater et fratres ipsius Alberici vendiderunt, in quo dicti abbas et conventus dicebant se habere quintam partem, ea ratione quia in nemore de Triaumont habent quintam partem dicti abbas et conventus, quod nemus conjunctum est dicto nemori de Triaumont, et illud nemus venditum dicebant, dicti abbas et conventus esse partem vel de pertinentiis ipsius nemoris de Triaumont prout procurator dictorum abbatis et conventus, et dicti Albericus, pater et fratres ipsius Alberici recognoverunt coram nobis, cumquedicti Albericus, pater et fratres ipsius Alberici contrarium dicerent, videlicet nemus predictum venditum nec esse partem nec de pertinentiis dicti nemoris de Triaumont, dicti abbas et conventus ex una parte sub pena viginti librarum parisiensium, prout in litteris ipsorum abbatis et conventus, ut dicitur, continetur, et dictus Albericus pro se, patre et fratribus ipsius Alberici in viros venerabiles abbatem Eslensem et dictum Stephanum de Louriaco, canonicum Rhemensem, compromiserunt. Promisit etiam dictus Albericus, fide data et sub pena viginti librarum parisiensium, quod ipse Albericus firmiter observaret et sub pena predicta a dictis patre et fratribus suis faceret observari quidquid dicti abbas Eslensis et dictus Stephanus super dicta contencione per inquestam quam super hoc facerent, ducerent ordinandum secundum quod in litteris curie Rhemensis super hoc confectis vidimus contineri. Cum autem dicti arbitri in se onus dicti arbitri suscepissent et aliquandiu in inquisitione processissent, sicut ab ipsis arbitris intelleximus, tandem dicti abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis procuratorem suum, et dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici fide data et sub pena predicta de jam dicta contencione de alto et basso in predietum abbatem Eslensem et Stephanum compromiserunt, promittentes sub fidei dicte religione et sub pena predicta, quod quidquid dicti arbitri de alto et basso super dicta contencione pro sue voluntatis arbitrio ducerent ordinandum seu etiam statuendum, dicte partes irrevocabiliter et sine contradictione observarent, sicut hec omnia tam dicti arbitri quam dicti procurator et Albericus pater et fratres ipsius Alberici, recognoverunt coram nobis, dicti vero arbitri, procuratore dictorum abbatis et conventus et dictis Alberico, patre et fratribus ipsius Alberici presentibus, arbitrium suum protulerunt in hunc modum, videlicet quod dicti abbas et conventus Sancti Benedicti Floriacensis habent et habebunt quintam partem in dicto nemore vendito, de quo fuit convencio, ut dictum est, quod nemus vulgariter appellatur Floence, ut dicebant, et in toto nemore de Triaumont, sicut se comportat, et in aliis nemoribus conjunctis eidem nemori de Triaumont, si qua sint conjuncta, que sint predictorum Alberici patris et fratrum ejusdem Alberici; et si dictum nemus de Triaumont pro aliqua parte aliquo alio nomine nuncupetur, dicti abbas et conventus in eodem tantum juris habeant quantum in ipso nemore de Triaumont habere dinoscuntur, videlicet quintam partem, salvis tamen utrique parti omnibus articulis contentis in (sic) a viris venerabilibus abbate et priore Sancti Petri Vivi Senonensis judicibus a domino Papa delegatis; statuerunt etiam dicti arbitri quod quandocunque dictum nemus et de Floence vel alia nemora adjuncta eidem nemori Triaumont, de pertinentiis ipsius nemoris de Triaumont existentia, ut dictum est, seu in toto seu per partes vel semel vel successive vendi contigerit, empter sive emptores dictis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis vel eorum certo mandato, videlicet de quinta parte denariorum quam omnium aliarum rerum ratione emptionis predicte solvendarum satisfacere tenebuntur et sufficientem prestare cautionem dictis abbati et conventui vel eorum certo mandato de dicta portione antequam ad dictum nemus vel ad dicta nemora pro ipsis scindendis vel scindendo accedant. Prolato autem dicto arbit io, procurator dictorum abbatis et conventus, ex una parte, et dicti Albericus pater et fratres ipsius Alberici, ex altera, hujusmodi arbitrio parentes recognoverunt coram nobis quod prolationem dicti arbitrii ratam et firmam habebant. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo sedis metropolitane Rhemensis vacantis ad peticionem dictarum partium fecimus roborari. Actum anno Domini 1243, mense martio. DLI ?? 1244, avril. R., archidiacre de Sully en l’église d’Orléans, fait connaître la donation à Eudes, chapelain de la chapelle royale de Châteauneuf-sur-Loire, d’un arpent de pré et de deux deniers de cens, faisant partie du fief de l’abbaye de Saint-Benoit, par Bonhomme, prêtre de ladite chapelle. C, n° 755, p. 403, collationné sur l’original. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, R., Aurelianensis ecclesiae archidiaconus Soliacensis, salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra praesentia constitutus Odo, capellanus capellae de Castro novo super Ligerim domini regis, recognovit quod Bonus Homo, presbyter praedictae capellae, donavit eidem Odoni inter vivos quoddam arpentum prati et duos denarios censuales, quod pratum situm est apud Pontem Andreae, de feodo religiosi viri abbatis Sancti Benedicti Floriacensis, tam sibi quam haeredibus perpetuo pacifice possidendum. Hanc autem donationem fecit presbyter superius nominatus, capellanus asserebat contemplatione ejus personae tantummodo, non contemplatione capellae supradictae. In cujus rei testimonium nos, ad instantiam ejusdem capellani suprascripti, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini 1244, mense aprili. DLII ?? 1244, 17 juillet. En présence de Pierre, archiprêtre de Sully, Guillaume «de Pomeio», chevalier, et sa femme Elisabeth ont vendu à l’abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire quatre étaux pour la vente du pain, du vin et de la viande, situés près de l’église Saint-André au bourg de Saint-Benoit. C, n° 623, p. 335, collationné sur l’original. — N, Bibliothèque nationale, coll. Moreau, vol. 88, fol. 21; copie de 1765 par Dom Gerou, d’après C. ?? Omnibus praesentes litteras inspecturis, Petrus, archipresbyter Soliacensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra praesentia constituti Guillelmus de Pomeio, miles, et Elizabeth uxor sua recognoverunt se vendidisse conventui Sancti Benedicti Floriacensis quatuor stallos ad vendendum panem et vinum, ad vendendum carnes, juxta ecclesiam Sancti Andreae in vico Sancti Benedicti sitos in censiva thesaurarii Sancti Benedicti pro centum denariis parisiensium, de quibus denariis tenuerunt se coram nobis pro pagatis, promittentes fide corporali in manu nostra praestita quod contra venditionem istam de cætero venire nullatenus attentabunt. In cujus rei memoriam et testimonium, praesentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno domini 1244, die dominica ante festum Beatae Mariae Magdalenae. DLIII ?? 1244, novembre. En présence du doyen de Bourges, Arnould d’Assay, chevalier, avec l’assentiment de sa femme Isabelle, a vendu à l’abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire divers cens et droits qu’il percevait à Ousson, ainsi que la propriété d’une île située sur le cours de la Loire près du port de Châtillon-sur-Loire. C, n° 676, p. 360, collationné sur l’original. — D, fol. 339 v°. ?? Universis praesentes litteras inspecturis, B., decanus Bituricensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra praesentia constitutus Arnulfus de Acayo, miles, vendidit in perpetuum et concessit viris religiosis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis pro sexaginta libris parisiensium quibus in pecunia numerata gratum suum confessus est habuisse talliam et censum denariorum quam percipiebat pro salvamento in homines dictorum abbatis et conventus commorantes in territorio ipsorum de Ussum et viginti quinque darsos quos quidam dictorum hominum eidem militi annuatim reddebant; insulam quam habebat super littus Ligeris juxta portum de Castellione sitam; corveias quas eidem dicti homines debebant, ut dicebat, totum usagium quod ipse et homines sui apud castrum vel ubicunque residentes dicebant se habere pro se et animalibus suis in nemoribus Sancti Benedicti apud Ussum sitis, et quicquid habebat vel habere poterat vel debebat quocunque modo in homines dicti territorii, nihil sibi juridictionis seu emolumenti retinens in rebus seu hominibus supradictis, fide data in manu nostra promittens quod nihil in rebus supradictis per se vel per alium de caetero reclamabit, imo venditionem rerum praedictarum contra dictos homines suos et quoscunque alios praedictos dominos feodi quotiescunque opus fuerit, tenebitur defendere et garentire et perdas et missiones, si quas praefati abbas et conventus legitime pro defectu garantiae sustinerent in integrum secundum usus et consuetudines patriae restauraret. Hanc autem venditionem Ysabellis, uxor dicti militis, voluit, approbavit et concessit coram Vincentio, capellano de Belloloco, cui quantum ad hoc mandatum dedimus speciale, et fidem dedit in manu ipsius capellani, spontanea non coacta, nec in aliquo circumventa quod contra ratione dotalitii seu alio quocunque modo sibi competenti per se vel per alium de cætero non veniret, sicut per litteras dicti capellani, quibus fidem super hoc adhibemus plenariam, nobis constitit evidentes, et quia res de quibus facta est venditio supradicta de capite dictae uxoris movebant, dictus miles reddidit eidem in eschangium sexaginta solidos parisiensium, in tallia sua de Acayo annuatim, quod eschangium dicta uxor gratanter accepit coram dicto capellano; et dixerunt tam dictus miles coram nobis quam ejus uxor coram eodem capellano per fidem suam, sicut in litteris dicti capellani plenius continetur, quod tantum valebat eschangium et plus quantum res de quibus facta est venditio supradicta; dixerunt etiam tamdictus miles quam ejus uxor coram dicto capellano quod frater Floricus, procurator dictorum abbatis et conventus, ad hoc specialiter destinatus, per fidem suam quod haec erat vera venditio et non ficta, sine dolo, sine fraude et absque usuraria pravitate. Actum et ad petitionem partium sigillo nostro sigillatum, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, mense novembri. DLIV Lyon 1245, 16 janvier (n. st.). Le pape Innocent IV confirme à l’abbaye de Saint-Benoit-sur-Loire les libertés et immunités que lui avait accordées l’évêque d’Orléans Manassès en 1180. C, n° 46, p. 28, collationné sur l’original. — E, fol. 45 v°. INDIQ.: K, p. 477 (sans indication de source). ?? Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, libertatem et immunitatem quas bonae memoriae Manasses, Aurelianensis episcopus, vestro monasterio et ejus prioratibus recognovit, sicut in ipsius authentico plenius continetur, et vos eas juste ac pacifice obtinetis, authoritate confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem etiam evidentiam authenticum ipsum huic nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum. Ego Manasses (ut supra, n° XLV). Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Lugduni, decimo septimo calendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.