I. Année 840. Donatio & traditio Ecchardi Comitis Augustodunensis, Matisconensis & Cabilonensis, scilicet de Patriciaco, & de aliis rebus ad se pertinentibus, sub Teotberto Abbate. Si aliquid de rebus suis fideles sanctæ Dei Ecclesiæ hoc libro dare voluerint, hoc sibi procul dubio in æterna beatitudine Domini retribuere confidunt. Idcirco ego Eccardus dono Dei Comes, & coniux mea Richeldis, pauentes diem extremæ vocationis, ne grauati nimia mole peccaminum, sine fructu boni operis steriles inueniamur; donamus, pro animæ nostræ remedio, atque in eleemosina Childebranni genitoris mei, & genitricis meæ Donnanæ, nec non germani fratris mei Theoderici, & vxorum mearum, Albegundis, atque Richeldis, donatumque esse in perpetuum volumus, res nostras ad Monasterium sanctæ Mariæ & S. Petri, atque S. Benedicti Floriacensis libri; vbi ipse S. Benedictus debito quiescit honore, vel vbi præesse cognoscitur vir venerabilis Abbas Teodbertus, vna cum plurima turba Monachorum ibidem Domino famulantium: quæ sitæ sunt in pago Augustidunense, atque in pago Matisconense, seu in Cabilonense, id est in villa quæ dicitur Patriciacus cum Ecclesia in honore sancti Petri sacrata, cum seruis & mancipiis vtriusque sexus, cum omni integritate, quicquid ad iam dictam villam aspicit, vel aspicere videtur, cum terris indominicatis, & vineis, terris, pratis, & omnibus adiacentiis, cultis & incultis, exitibus & ingressibus, ....... ibidem videtur nostra esse possessio & dominatio, tam ea quæ nos indominicata habemus, quàm etiam quæ vasalli nostri subter inferti, de Alodo in beneficio videntur habere: quicquid videlicet ........ de nostro in beneficio habet, præter Samiciaco: quicquid etiam Ragabaldus filius Altasianæ, de nostro in beneficio præter Balgiaco: quicquid etiam Iohannes habet præter Satiniaco: item quicquid Godbertus de nostro in beneficio habet, & Rugambaldus frater suus, Rothardus quoque & Arnulphus, & Vulfardus: itemque Ragambaldus & Leotboldus, & Gunfridus, præter quod de Senentiaco habet: quicquid etiam de Enimiana in Iurliaco, & in bello monte, & in colonias, conquisiui, & quicquid in istis locis habemus, totum ad integrum, exquisitum, & inexquisitum ad confugium supradictorum Monachorum faciendum, causa insequentium paganorum, & ad stipendia eorum, seu ad luminaria supradictorum sanctorum subministranda, beneuolo & promptissimo animo concedimus, concessumque in perpetuum esse volumus, & de nostro iure & potestate in illorum ius & potestatem transfundimus; ea vero ratione, vt quandiu ego & cara coniux mea Richeldis, per misericordiam Dei aduixerimus, sub vsufructuario easdem res habeamus, & de festiuitate in festiuitatem sancti Benedicti, transolui faciamus denarios duodecim: & non liceat nos aut vendere, aut alienare, aut in illum naufragium ponere, sed immeliorata omnia post obitum nostrum, sine vllius iudicis assignatione, ad ipsum Monasterium reuertantur. Si quis vero, quod futurum non credimus, si nos ipsi, aut aliquis de hæredibus nostris, seu quælibet emissa & extranea persona, contra hanc donationem venire aut infringere temptauerit, hoc quod repetit non vindicet, sed insuper, sociante fisco, ei cui litem intulerit, auri libras viginti, argenti pondera centum componat, & sua, vt dixi, repetitio nullum effectum obtineat. Obsecro autem in Domino, & propter Dominum, atque detestor per vitam æternæ gloriæ, omnes quotquot futuri sunt patres, siue prælatos præfati Cœnobij, quatenus nulla occasione aut ingenio, aut calliditate, aut audacia interueniente, præsumant aliquid ex rebus quas præfato loco siue Monachis ibidem Deo militantibus ad refugium & stipendia subministranda tradimus, auferre & transmutare, aut beneficia vassallis suis & propinquis, seu quibuslibet personis tribuere, & quolibet, vt dixi, ingenio naufragare, sed liceat præfatis seruis Dei, ex eisdem rebus sibi necessaria præparare absque aliqua inquietudinis molestia. Quod si quis præsumptuosè nominis Dei inuocationem contempnens, nostram quoque spernens precem, malitiosè prædictas res inuaserit atque violauerit, æternæ maledictioni subiaceat feriendus, iustissima Dei sententia in præsenti vita, particeps Dathan & Abiron, Iudæ quoque proditoris, & Cahiphe, experiaturque principis Apostolorum Beati Petri pœnalem æternalemque maledictionem, cum Anania & Saphira; nisi illud emendatione citissima correxerit. Et vt hæc donatio omni tempore firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, manu propria eam subterfirmauimus. Ego Eccardhus dono Dei Comes, donatio à me facta. Signum Orgarij, signum Fulconij, signum Leotboldi, signum Theodulphi, signum Arnoldi, signum Saluuardi, signum Hodelrici, signum Halrursi, signum Vrsmari. Data in mense Ianuario, anno primo imperij domini Karoli Iunioris. Gautbertus me scripsit. II. ?? Donatio facta ab Eccardo Comite de rebus contentis in superiori carta, S. Benedicto. Notitia traditionalis, qualiter & quibus præsentibus, veniens Eccardus diuina gratia Comes Floriaco Monasterio, die Sabbati mensis Ianuarij, in Ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & sancti Benedicti, præsentibus duobus tantum vasallis suis, Otgario, & Fulcoino, nec non venerabili eiusdem loci Abbate Teotberto, cum parte non parua Monachorum ipsius Cœnobij, sed & vasallis eiusdem Abbatis, & aliis nonnullis nobilibus viris Arlulfo, Theodulfo, Teotboldo, Artmano ipsius Abbatis Aduocato, Vrsmaro, Odolrico, Arnoldo, Saumardo, inter maius altare & sacratissimum patris Benedicti corpus tradidit per manus iam dicti Aduocati Artmanni, Deo & sanctæ Mariæ, sanctoque Petro Apostolorum Principi, atque sancto Benedicto, res suas in superiore karta nominatim expressas, ea dumtaxat ratione seruata sicut in ipsa quoque donatione habitum insertum, vt ipse & coniux sua Richeldis, quandiu quilibet eorum aduixerit, easdem rursus vsu fructuario & censum suprà assignatum in sua habeant potestate, & post obitum vtriusque, absque aliqua fraude aut interdictione cuiuslibet personæ, in ius & dominationem præfati Abbatis & successorum eius, cum omni redigantur integritate. Quam traditionem stabilem semper esse volentes, manu propria subter firmauimus, & à supradictis nobilibus viris iussimus assignari. Ego Heccardus dono Dei Comes, traditio à me facta. Signum Artmanni. Data quando & à quo, vt supra. Signum Teodulfi. III. Année 839. Donatio Pipini Regis Heccardo Comiti de villa Patriciaco. Pippinus ordinante diuinæ gratiâ maiestatis Aquitanorum Rex. Regalis celsitudinis moris est, fideles suos donis multiplicibus & honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde morem parentum Regum videlicet predecessorum nostorum sequentes, libuit celsitudini nostræ, quemdam fidelem nostrum, Heccardum nomine, de quibusdam rebus proprietatis nostræ honorare, atque in eius iuris potestatem, liberalitatis nostræ gratiam conferre. Idcirco nouerit experientia atque industria omnium fidelium nostrorum tam præsentium quam & futurorum, quia concedimus fideli nostro Heccardo nomine, ad proprium, quasdam res iuris nostri, quæ sunt sitæ in pago Augustidunense, in agro Patriciacense, id est ipsa villa Patriciacus, cum casa indominicata, vel capella in honore sancti Petri constructa, cum appendiciis eorum, necnon & in ipso pago, in vicaria Garbaldo villa, quæ dicitur Sinciniacus, & mancipiis supra degentibus, memorato prædictoque fideli nostro Heccardo nomine, ad proprium per hanc nostræ auctoritatis conscriptionem concedimus, & de nostro iure in ius & potestatem illius solempni donatione transferimus, ita videlicet, vt quicquid ab hodierna die tempore exinde pro sua vtilitate atque commoditate iure proprietario facere decreuerit, liberam & firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et vt hæc nostræ largitionis atque donationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subterfirmauimus, & anuli nostri impressione sigillari iussimus. Signum Pipini gloriosissimi Regis. Albericus clericus, ad vicem Isaac recognouit. Data tertio Kalendis Iulij, indictione decima quarta, anno Christo propitio vigesimo sexto, imperante domino Ludouico Imperatore, vigesimo quinto regni nostri. Actum Vaudilogito, in Dei nomine feliciter, Amen. IV. Année 840. Præceptum quod fecit dominus Ludouicus Imperator Heccardo Comiti. In nomine Domini Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, Ludouicus diuina propitiante clementia Imperator Augustus. Imperialis celsitudinis moris est, fideliter sibi famulantes, donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare: vnde nouerit experientia omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque tam præsentium quam futurorum, quia concessimus ad proprium, cuidam fideli nostro Ecchardo nomine, res nostræ proprietatis, quæ sunt sitæ in pago Augustidunense, in agro Patriciacense, id est ipsa villa Patriciacum, cum casa indominicata, & capella in honore sancti Petri constructa, cum appendiciis eorum, necnon in ipso pago in Vicaria Gilbaldo villa, quæ dicitur Sinciniacus, cum omnibus appenditiis, & cum mancipiis vtriusque sexus & ætatis desuper commanentibus & aspicientibus, totum & ad integrum prædicto fideli nostro Ecchardo ad proprium concedimus cum Ecclesia, domibus, ceterisque ædificiis, terris cultis & incultis, pratis, siluis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, exitibus & regressibus, atque de nostro iure in ius & dominationem ac potestatem eius solemni donatione tradimus atque transfundimus, ita videlicet, vt quicquid ab hodierno die, de eisdem rebus facerer ordinare atque exponere voluerit, libero in omnibus iure proprietario potiatur arbitrio faciendi quicquid elegerit. Et vt hæc autoritas largitionis nostræ firmior habeatur, & per futura tempora melius conseruetur, manu propria nostra subter eam firmauimus, & anuli nostri impressione assignari iussimus. Signum Ludouici piissimi Augusti. Glorius Notarius, ad vicem Hugonis, recognouit. Data IV. KL. Ianuarij, anno, Christo propitio, vigesimo septimo Imperij domni HLudouici serenissimi Imperatoris, indictione tertia. Actum Pictauis ciuitate, palatio Regio, in Dei nomine feliciter, Amen. V. ?? Elemosina Heccardi Comitis. In Christi nomine, ego Hercærdus cogitans humanum casum fragilitatis meæ, ideo mihi visum fuit, vt res meas quas hæreditaui & adquifrui, cum omni substantia, vt pro salute animæ meæ, & genitoris mei Hildebrunni, feu genitrice mea Dunnana, germanoque meo Theoderico, necnon & vxoribus Albegundis & Richildis, vt in manibus viris istis mea elemosina commendassem, quod ita & feci. Idem dominus Leutboldus, Engelboldus, Vuinetarius, Lunidinus, Orgarius, Betillo, Vulgis, Adelingo, Ildebodo, Eriberto, Dudino, Eribrando, Arlefredo, presbiteros, & Niuelongo, atque Theoderico germano suo, vt sicut per instrumenta kartarum vobis tradidi, &: per Quadium, & Andalugum, seu per istos breues commemoratum habeo. Ex quibus vnum mecum retinui, & alium Adanæ germanæ meæ Afrano Monasterio commendatum habeo, vno tenore conscriptos, vt ita disponatis sicut in ipsis insertum est, pro salute animas nostras, ita agite, sicut ante tribunal Christi reddituri sitis rationem. Et qui vos de ista contradixerit, si se non correxerit, sit reus in conspectu Dei & omnium Sanctorum eius, & ita iram Dei incurrat, sicut fecere Datham & Abiron, & Annanias, & Saphira, qui mentiti fuere donum Spiritus Sancti. Nec verò peto karitati vestræ, vt istiusmodi nostram consumpstantiam dispensetis, ea verò ratione, si Deus nobis filium aut filiam interim non dederit. In primis donate Deo, & sanctæ Mariæ, & sancto Benedicto, & Floriaco monasterio, quod est situm super fluuium Ligeris, villam quæ vocatur Patriciacus, in pago Augustudunense, super fluuium Vuldragam, cum Ecclesia in honore sancti Petri, cum seruis, & ancillis vtriusque sexus, cum omnibus appendiciis suis, & quicquid dominus Ludouicus Imperator benignissimus, mihi per suum præceptum dedit, ad iamdicta villa, cum omni integritate; præter Balgiaco; quod volo vt donetis à sancto Andochio puellare ad lumen, quicquid ibi Leutboldus habuit in beneficio, donate à Solmeriaco quicquid ibi aspicit, & Vuinetarius ibi in beneficio habet, in Matisoonense, Gerbergane nepta mea, & donet pro nos solidos trecentos. Donate & Satiniaco illo alodo, Iohanne aut filio eius Iohanne, & donet pro nos solidos centum, donante illo Auirliaco, & Abelmonte, & Accolonias à sancta Maria & sancti Benedicti. Et ista omnia quæ ibi donamus, sint ad vestimenta fratrum, & inde sit noster anniuersarius factus per singulos annos, tam meus quam & illorum quos superius commemoraui, & nemo iam dictam villam, cum alias res, ad alium opus mittat, nisi ad ista perficiendum. Quod si facere præsumpserit, sit reus in conspectu Dei & omnium Sanctorum eius, donec ad ipsum opus ipsas res reuocet. Donate illo alaudo Ancrouilla, cum Ecclesia in honore sancti Petri, & Lugilvilla, cum seruis & ancillis vtriusque sexus, & omni integritate, vel propter quod Theotbergane pro precatia donauimus, Orgario, & donet pro nos solidos centum, illo prato Aspiriaco cum hospitio sit apendicius Atriuciaco, illo Aualilias donate Theoderico & Richardo filio eius, & donent pro nos solidos centum. Donate illo alodo Acanauo, & Dealena fontana ad illa Ecclesia Asiniaco, quæ est in honore sancti Benedicti & aliorum sanctorum, & ibi de nostro indominicato annona & decima veniat, & noster anniuersatius de iam dicto sit factus per annos singulos, & illum nemo abstrahere præsumat; quod si fecerit, sit reus in conspectu Dei & omnium Sanctorum eius, donec ad ipsum opus illum remittat. Donate illo Abezzono, Basilica quæ dicitur Alba, Deo & sancta Maria, & sancti Stepani, & sanctæ Faranæ, & illo in barris qui vocatur Corcella, & Amalberga, & Amaisnits, & Alanido, & Tannedello, & duo mansa in longa villa, ad ipsum locum Afarane monasterio, & ex ipso sit anniuersarius meus, & Albegundi, & Adane, atque Bertradane Abbatissæ, factus per annos singulos, & qui ipsum monasterium præesse videtur, si ista neglexerit, sit rea in conspectu & ipsis Sanctis, donec hoc celeriter emendet. Donate illo alodo Amellido & Alanatus, & Aratlenidas, & Afornillos, & Auernodo Bernardo filio Malquino, & donet pro nos solidos ducentos, & de isto pretio quod superius commemoratum habeo. Donate per pauperes seu amicos nostros, tam ad nobiliores quam ad seruientes: & precor pro Dei amore, vbicumque mortuus fuero, & à sancto Benedicto me sepelire faciatis: & si talis tempus est vt pro impedimentum esse non possit, tamen quando opportunum tempus venerit, mea ossa ibi deportare faciatis, & qui meam fossam foderint, dimidiam libram illis donate. A sancto Martino à Turonis libras tres, & de nostra Capella dono Richildi Crucem auream, cum lignum Domini, vno altario maiore parato, vna buxta iburnea, quæ non est sculpta, vno calice argenteo minore, vno palio defundato, vno drapno, cum sitico, vno linteo, casulas duas, vna persa, alia virida, albas duas, subcinctas duas, stolas duas, manipulas duas, corporales duas, ampullam, cum patenea argentea, vno fanono viridi, cum brusdo, vno degliso, vno estuno, cum sirico amnistrare, turibulum minore, scilla, candellabro aureo vno, Missale plenario, cum Euangeliis & Epistolis, vnum textum minorem, vnum dispositum super Euangelium maiorem, Antiphonarias, volumina duo, batrino ad luminaria, drapo plumato à forma, vno tapeto, vno cedello, ad aqua benedicto duo. Donate illo balteo maiore, quia de suis gemmis maxime est factus, & illo sigillo de amatixo, vbi aquila seculpta est, & quicquid de gemmis habemus, & gangana sirica, cum spondale & tapete vno, & burrene meliore vno, cum fasciunculo, vna furcella argentea, cum pusilares duos, & illo balteo minore cum gemmis, & fialas argenteas duas, aliquid de auro qui remansit fracto, & aliquid de patras quæ ad ipsum opus habemus, faciat Richildis cruce asiriaco, & istas res quæ superius delegatas habeo, habeat Richildis in vsum quandiu aduixerit, postea reuertantur ad ipsos superius denominatos, quia sic traditiones ei factas habeo. A sancti Petri & sancti Pauli libello vno, à sancto Martino Atrusiaco, cruce argentea minore, cum lignum Domini, & reliquiis, & de clauum vnde Dominus crucifixus fuit, bursa, cum brusdano & simiama drape plumato super luitrino, vna buxta eburnea minore, & libro pastorale vno, canones scarsus quaternio vno, Gerbrardo & epondenale libello de arte militari, & parto: Gunbaldo, & anapos corneos minores duos: Vallane Episcopo, libello Isodora, & alio de vita sancti Gregorij, & sancti Laurentij: Raganfrido Episcopo, pronosticorum libros duo, & alio de agricultura, & anapos corneos meliores duos: Enschise Archiepiscopo, tapete meliore vno, gesta Longobardorum libro vno, & chronica quem Gregorius Turonensis facit libro duo, & fialas argenteas duas: Vvaltario Episcopo, pacto Romano libro, & anapo corneo maiore, cum illo de masaro: Adane germanæ meæ, succincta aurea, & sigillo de amatixto, vbi homo est sculpetus, qui leonem interficit, & psalterio minore, & libello cum orationibus & Psalmis. Et Erefona Odouuico donate illo buxte imparato, & libella de Maria Egyptiaca, & sigillo dionitino: Bertrudane Abbatissæ, Euangelio Theudisco, & vita sancti Antonij, & sigillo de Berillo, vbi serpens sculptus est, bibliotheca sancta Maria, & sancti Benedicti ad illa Ecclesia à Saniaco, & isto pretio quæ superius commemoratum habeo, donate solidos ducentos Aroma, vt in auro, aut in argento sancti Petri in elemosina Albegundi pro Rocho suo quæ ibi donare rogaui, & ego in peccatis meis in mea necessitate prouinta donaui, & illas qui pro alaudo quem eis denominatum habeo, soluere debent, infra vnum spatium omnino transsoluere faciatis, non amplius retardent. Theoderico aut Richardo filio meo donate spada spansigil, & sicusios duos: Terico filio Niuelungo, spada indica, & sigusios duos, & tabulas sarracinistas: Ademaro fratre suo, speudo vno, & cano, & seugios duos: Heccardo filio Heccardi, tabulas corneas, & pacto salero, & sigulos duos, & sparuario vno: Teutbergane vxore Lotharij, pusilares argenteas duas, cuppa vna, & anapellos de marmora duos, & medicinale libro vno: Otgario, caballo vno, cum sella meliora, & sugios quatuor: Etdardo, braucale vnum, & bracharia aurea vna, & pellicia meliora: Fulcoino, caballo & tapete vno: Pedilono, caballo vno cum sella: Vvernegario, caballo vno: Eriberto, scuto cum lancea, caballo: Gautberte, scuto cum lancea, & caballo vno. Seniore nostro donate falcones duos, & suegios duos: Rotardo donate mea bruma cum alsbergo. Et omnia quæ remanent, tam mobile quàm immobile, dispensate per pauperes, & cui debitum, aut minus factum habemus, casuvula vermicula, & istos libros, qui fuerunt germani mei Bernardi, id est Canones pœnitentiales, liber Ambrosij de misteriis, calice vitreo de saphiro. Donate Asuinaro, pro suo eleemosina & planata castanea, ibi donate, & libros qui sunt sancti Benedicti de Floriaco Monasterio, in illa vtica paruula. Asiuiniaco in Secretario, vbi sista est, vnde breues habeo in scrinio longobardisco, ad ipsum locum habere faciatis, & quod mea insipientia non memorauit, res curare studeatis; vt pro salute animas nostras perueniat, quia non omnia possumus omnes. Et Anapo vitreo qui fuit Bernardo, Bertradane in sua eleemosina, & illo manso Acarlista de alaudo, cum vinea & omnia. De sunt reliqua. VI. ?? ?? Expediendum in primis opere pretium futuris reor, quibus terminis patriciacum locum cum suis adiacentiis diuisum, per largitionem seniorum meorum, gloriosissimi primum videlicet. Desunt aliqua ................ Hac vsque. Absque vllius contraditione, possiderim. Hic ergo locus in Augustidunensi pago, vt cuncti pagenses norunt positus. His ab Oriente fluentis, Parrula videlicet, & Burbuncia: diuiditur deinde à meridie, eadem Burbuncia deffendente in Isrum fluuium, vsque ad sancti Iohannis Ecclesiam. Hinc ab Occidentis parte Hesrum prædictus fluuius est diuisio, vsque in villam, quæ dicitur Tullus. Ex ipso loco Tullo cognominato à Septentrionis parte, via publica transiens vsque in Torcincam villam facit diuisionem. Infra ergo & extra has terminationes, quicquid dono vel emptione possideo, vt præsens concedit infirmitas, voce publica, animæ meæ salute, & genitoris mei Hildebranni, seu iam dictæ genitricis meæ Dunnane, & prædicti germani mei Theoderici, nec non & vxoris Hulbegundis, seu Richildis, loco Floriacensi super Ligerim fluuium situm, sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & sancti Petri, sanctissimi quoque Benedicti honore dicato, perhenniter habendum, in nostri præsentia, quos testes & eleemosinatores de mea volo esse sustancia. Te videlicet Hengelboldum, & Vvinctarium, atque Luuininum, seu Hotgarium, vel Bettilovvgem, & Hadelingum, ac Hildebodum, necnon Heribertum, Dudinum quoque, & Heribrandum, sed & Aclefredum presbyteros, Niuelonem quoque, atque Theodericum fratrem suum, nominatim relinquo, sicut iam per instrumento & kartarum, seu per guadium & Andelagum, vel per ipsos breues vobis tradidi; ipsum videlicet Patriciacum locum, in Augustinensi pago situm, super Vvdracam fluuium, cum Ecclesia in honore sancti Petri, cum seruis & ancillis, cum omnibus appendiciis suis: videlicet quicquid ad iam dictam villam aspicere videtur, cum terris, indominicatibus, & vineis, pratis, siluis, terris cultis & incultis, piscatoriis, molendinis, exitibus & ingressibus, vel quicquid ibidem nostra videtur esse possessio vel dominatio, tam ea, quam nos indominicatura habemus, quam etiam ea, quæ vassalli nostri, subter inserti, de eodem alodo in beneficio videntur habere: quicquid videlicet Gutniterius, de nostro in beneficio habet, præter Samiriacum: quicquid etiam Ragambaldus filius Altasiane, de nostro in beneficio præter Balgiacum: quicquid etiam Iohannes habet, præter Satiniacum. Item quicquid Gadbertus de nostro in beneficio habet, & Ragambaldus, atque Leotbaldus, & Gumiraldus, præter quod de Senenciaco, habet: quicquid etiam de Enimiana, in Lurliaco, & in Bellomonte, & in Colonias conquisiui, & quicquid in istis locis habemus, totum ad integrum, exquisitum & inexquisitum, ad confugium supradictorum Monachorum faciendum, causa insequentium paganorum, & ad stipendia eorum, seu ad luminaria supradictorum Sanctorum subministranda, beniuolo & promptissimo animo concedimus, concessumque in perpetuum esse volumus, & de nostro iure & potestate, in illorum ius & potestatem transfundimus, cum præsenti Ecclesia sanctæ Mariæ, & ipsa Patriacensi villa, post obitum mei nepotis Guiniterij, cum seruis & ancillis, atque libertis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, siluis, molendinis, piscaturis. Quam si quis, vel extraneus, vel de cuius linea homo aut femina ab ipso loco abstraxerit, sub Dei iudicio, & Beatæ Virginis Mariæ, Patri quoque Principis Apostolorum, atque sanctissimi Benedicti, in æterno igne, cum diabolo, pereat; nisi ad emendationem, & satisfactionem reuersus fuerit. Inquininum quoque villam, vnum mansum super Isrum fluuium, cum molendinis, piscaturis, pratis, terris cultis & incultis, siluis maximis: in Mercuria villa, vnum mansum super eumdem, cum vineis, pratis, terris cultis & incultis, siluis maximis, super eumdem fluuium: in Castinensi villa, vnum mansum, cum molendinis & piscatoriis, pratis vineis, terris cultis & incultis, siluis: in villam Granfalam dictam, decem mansos, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: villam Curdim, totam, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis. Ad Fontenellam villam, vnum mansum, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis: in villam Mansiunculas dictam, duos mansos, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis: ad Param villam, duos mansos, cum seruis & ancillis, pratis, vineis cultis & incultis, siluis, & duas forestas; mansos quatuor in villam Rion vocatam, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: inter villam Valosmisin dictam, & Vicoriam, quatuor mansos, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, siluis: in Nouam villam, tres mansos cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, & vnam forestam: in Curtem Magnensem, tres mansos cum pratis, vineis, terris cultis & incultis: in Asporiam villam, vnam culturam: in Arforiam villam, tres mansos, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis: ad villam Fabricarum, vnum mansum: Cardonensem villam totam, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: Biciacam villam, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, siluis: villam sancti Romani totam, cum seruis & ancillis, pratis, terris cultis & incultis: Vasiniacum totum, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: Vallorum villam totam, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: in Bellimontis villa, tres mensos, cum seruis & ancillis: villam Io totam, cum seruis & ancillis, molendinis, piscaturis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis per diuisionem: ex plano bosco vsque ad alium boscum, Salam vocatum, & inde, sicut Parrula discurrit. In Barbiariam, vsque in patriciacum propria dominicatura: Ecclesiam sancti Boneti, cum tota villa, cumque seruis & ancillis, patris, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: ad longum Prium, vnum mansum: in villam fabrum Exardum vocatam; clausum domini, cum terris cultis & incultis, & siluis: ad villam Cormedistam dictam, duas culturas: in Barum villam, vnum mansum, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: ad Casaunam villam, tres mansos cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, & vnam forestam: in villam Pontum vocatam, super Burbinciam, tres mansos, cum pratis, & vineis, terris cultis & incultis: ad sanctam Mariam de Paba, duas culturas vsque in Burbintiam: in Hispagensi villa, vnum mansum, cum pratis, & vineis, terris, cultis & incultis, & siluis: ad Marmanicam villam, duos mansos, cum pratis, & vineis, terris, cultis & incultis: in villa Torsinga, duos mansos, & duas forestas, cum molendinis & piscatura, pratis & vineis, terris cultis & incultis: ad Cassanas, duos mansos, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: Cirensis villæ medietatem, cum medietate Broziarum & agrorum, sicut ab Oriente Parrulla descendit in Borbinsiam, & Borbensia, vsque ad terram sancti Nazarij, & vsque ad Baronensem boscum, cæterorum omnium medietatem, cum Ecclesia volo donetis sancto Andochio puellare ad lumen. In Cabilonensi pago, in parrochia sancti Romani, in Seringiaca villa, vnum mansum, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, molendinis, & siluis: ad Gilobrum villam, seruos & ancillas, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis: in Vafellis villam, decem mansos, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: ad Culteri villam, vnum mansum, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis: in Curmagnam villam, vnum mansum, seruos & ancillas, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis: in Sauianga villa, mansum vnum, cum seruo, pratis, vineis, terris cultis & incultis: ad Sarmaticam villam, vnum mansum, cum vineis, pratis, terris cultis & incultis: in Trucincam villam, vnum mansum: in Spiriaco, vnum pratum. In Matisconensi autem pago, Ecclesiam sancti Marcellini, cum tota villa, seruos & ancillas, cum molendinis, piscaturis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: in villam Crasiam, tres mansos, cum seruis & ancillis, terris cultis & incultis: in Buxeriis, quinque mansos, cum seruis & ancillis, pratis, & vineis; cum clauso dominico, terris cultis & incultis, & siluis: ad Fictam petram, duos mansos, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: ad Rangusam villam, duos mansos, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, seruis quoque, & ancillis: in Sabomensi villam, Ecclesiam sancti Sulpitij, cum cunctis redditibus, scilicet baptisterio, offerenda, decimis, & confessionibus, mansos quoque decem, cum seruis & ancillis, & vineis, clausum quoque dominicum, & vnum Brulium: Ecclesiam sancti Pauli, cum septem mansis, seruis quoque & ancillis, Gibergane neptæ meæ datæ, post obitum nepotis mei Guiniterij, atque sancto Andochio, cum omne quod ex meo possidet beneficio: Ecclesiam sancti Mauritij, sanctæ Mariæ, & sancto Benedicto Floriacensi loco tradite; terram autem eiusdem sancti, quæ eidem subiacet Ecclesiæ, post obitum Iohannis & eius filij: item nomine Iohannis, qui ex meo eam possidet Beneficio, cum vno manso in Satiniaca villa, & alium in Sarmatica: Ecclesiam sancti Martini in Chaiacensi, cum duobus mansis, seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis: totam villam Somariacam, cum seruis & ancillis, pratis, vineis, terris cultis & incultis, & siluis. VII. ?? Ricendis dat alodum in Villectica. Qualiter ego Ricendis, mulier, Christi famularum minima, alodum meæ proprietatis Floriacensi Monasterio tradiderim, sanctæ Dei Genitricis Mariæ, sancti quoque Principis Apostolorum Petri, & beatissimi Confessoris Benedicti, ibi quiescentis honore dicato, in Christi nomine, tam futuris quam præsentibus notum volo esse. Cum ergo omnes progenitores, seu mei propinqui, pupillam me reliquissent, vir quoque meus viduam deseruisset, cernens cuncta præsentis vitæ esse transitura, iam fine propinquans, adij prædictum locum, super flumen Ligerim positum, Sanctorum Monachorum, quibus præerat dignus Deo Abbas Lambertus, poscens orationibus sociari. Aufferent pro me & pro meo filio Pontio Clerico, cognomento Augerio, qui solus ex omnibus filiis supererat, ipsum alodum, quem ex progenitoribus meis habebam, cum omnibus quæ adquisieram; eo tenore, vt cum ipso suis orationibus me sociarent, & si me superuiueret, eorum stipendiis aleretur; si verò Monachatus ordinem exposceret, pro hoc susciperetur. Cuius petitionem venerandus Abbas Lambertus, cum Deo dignis Monachis, voluntarie suscipientes, prædicto tenore quod petebam peregerunt. Habet autem ipse alodum in Parochia Kuldrensi, villam quæ dicitur Villatica, cum seruis & ancillis, pratis, terris cultis & incultis, & siluis: in loco vero, qui dicitur Vitriacus, vnum mansum, cum vineis & pratis; in alio item loco, qui dicitur Taneuegensis, vnum mansum, cum vineis, pratis, & siluis. Si quis vero hanc donationem infringere temptauerit, hoc quod repetit non vindicet, sed insuper, sociante fisco, ei cui ita litem intulerit, auri libras decem componat, & sua, vt dixi, repetitio nullum effectum obtineat, sed hæc præsens donatio firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Floriaco Monasterio, tempore Reuerendi Lamberti Abbatis, regnante Rodulfo Rege. S. Hildradi, / S. Leotaldi, / S. Halerici. Le Roy Raoul, ou Rodolfe, commença à regner l’an 923. VIII. ?? Guarulfus dat alodum Veuram. Humana natura, cum sit naturaliter huius vitæ delectamentis propensa, hisque inhærens semper quibuscumque momentis ad interitum defluat, æternæ crucianda, necesse est quenquam æternis gaudiis sitientem pereundis redimere æterna. Quod ego Guarulfus, famulorum Christi seruorum minimus, in Christi nomine, festinans satagere, & Monasterium Floriacense expetij, positum propter omnem Ligerim, sacratum honore perpetuæ Mariæ Virginis, atque Apostolorum Petri Principis, ac domini dilecti sanctissimi Benedicti Confessoris, venerandam præsentiam domni Lamberti, loci prædicti Abbatis, exposcens, dictisque seruorum ibidem famulantium Monachorum, vt dignarentur me sociari orationibus eorum, offerens de meo proprio, quod ex iure paterno habebam, alodum vnum iuxta villam Io dictam Boscum, scilicet Veuram vocatum, positum inter Paludem & Tamisiam, & in alio loco qui dicitur Vallis, tres culturas, pro remedio meæ animæ, & vxoris meæ, seu parentum meorum; cuius petitioni adsentientes, benigne quod petebam perfecerunt. Quod vt notum tam præsentibus quam futuris fieret, & ne quis, vel extraneus, vel ex mea linea, quod futurum non reor, hanc donationem infringere audeat, huic kartæ tradere volui. Si quis vero infringere temptauerit, quod repetit non vendicet, sed cui litem intulerit, sociante fisco, auri libras decem componat, & sua frustretur repetitio. Hæc vero donatio firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Floriaco, tempore Reuerendi Lamberti Abbatis, regnante Rotdulfo Rege. S. Hildradi, / S. Leotaldi, / S. Halerici. IX. ?? Bernardus, ad victoriam potiendam de Aruernis & Allobrogibus, reliquias Sanctorum secum defert, & victor existit. Hugonis magni temporibus, Lamberto Allobrogum Comite, Letaldus miles, Teduini Gordonensis Castri patruus, Burgundiam petens, prædicto Lamberto, atque Bernardo, cognatis videlicet suis, sese commisit; quorum gratiam adeptus plurima sibi contulerunt, è quibus quædam suo aquisiuit labore. Horum ergo temporibus, Aruerni fines suos progressi, Burgundiam irruunt, agrosque vastantes, cuncta diripiunt, sicque patriam redeunt. Quibus iam tertio maturantibus, remeare fama Allobroges peruolat, quos potentes conturbat, Lambertum, nec ne Bernardum, in bellis Dei dono semper victorem, in prœlium concitat. Qui insimul venientes, conuocatos quosque suorum potentes, consilium ineunt, quid sub periculo omnium foret agendum, quemve tanto malo mitterent obuiandum quorum vna sententia Bernardum proclamat, ducemque sibi fieri flagitat. Eorum ergo petitionibus, Lambertus lætus adsentiens sic factus, Bernardum exorat. Maxima, vt vides, fidissime meorum, nos vrget necessitas, nostris obuiare hostibus: sed qui nostrum præferat insigne, aliquem expertum nos primum oportet constituere; vnde, quia tua nobilitas, sæpe in talibus est Dei dono experta, petimus nostrorum te ducem fieri, succurrendumque tantæ necessitati. Ago, inquit Bernardus, Deo gratias, qui me à tantis periculis, quotiens sibi placuit, sanum reduxit; verum his vsque huc nimium fatigatus, talia repetere iam non mouet animus, nullo modo auctum in tantis laboribus. Ad hæc Lambertus sic ait: Multa quidem ampliora quàm tua possidet nobilitas certo te permeruisse scio, quare non inuitum laborasse pœnitebit, huic si tantum non distuleris succurrendum necessitati. Bernardus inquiens sic respondit: non propter quod vestra Celsitudo expetit emolumentum qualibet peto coniuentia, præsertim cum quid summa maiestas in hoc decreuerit conflictu ignorem: sed si solita Dei clementia victorem incolumenque reddiderit, vester deliberet animus quid potissimum digne conferat. Hæc optato Lanbertus spopondens animo, Patriciacum vna petentes, Richardum, qui tunc eidem loco præerat, orationis gratia sese muniendi adeunt, oblatisque Bernardus de suis prædiis vnum mansum in Curdin villa, cum seruo atque pratis, vineis, terris cultis & incultis, aliumque, cum seruo alio, in Gentiliaca villa, in loco Renoso dicto, cum pratis, vineis, terris cultis & incultis, & vsuriam siluæ, reliquias Sanctorum, quibus in præliis iam vsus fuerat, secum defert. Tali ergo præsidio, sub Dei clementia munitus, in Burbunensi pago obuiat hostibus, confectoque prælio, propter Calamossam villam, tanta eos cæde fedauit ....... excluderentur, non amplius quam quindecim suorum amissis; ex quibus prædictus fuit Letaldus, Guido quoque, atque Harnaldus. Ad votum ergo sui potitus memoriam, gaudens remeat patriam, cum prædictis, Letaldum defferens Patriciacum; ob quorum animarum remedium, prædictus Lanbertus, siue Bernardus, quicquid dono ab ipsis possederant, vel ab aliis de ipsorum prædiis emerant, perpetualiter loco eidem vterque contulit; vnum mansum videlicet, cum clauso, in villa quæ dicitur Vetula vinea, alium in loco qui Moncellus dicitur, quem de comstabili emerat prædictus Leotaldus, & de suis hæredibus, cum vno campo inter Crosam & Guettam, quæ de Ponte montis descendit: alium mansum, in loco qui dicitur Vallis, & medietatem ponte montis, & medietatem Taxneriarum, & quicquid Guido & Hernaldus adquisierunt in fabro exardo, ad fabricam, videlicet vnum curtilium: ad Karum locum, vnum campum, cum vineis, terris cultis & incultis, & siluis, & quæcumque illis fuerunt, cum redditibus & consuetudinibus omnium rerum, sub huiusmodi voto, vt quicumque horum aliquid quæ dicta sunt infringere, vel repetere temptauerit, cum Iuda proditore, Anna & Caïpha, damnationem accipiat, cum diabolo & Angelis eius, in ignem æternum; eique, cui litem intulerit, sociante fisco, auri libras decem persoluat, & sua omnimodis frustretur repeticio. Hæc vero donatio, vt firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, & testibus subscriptis eam subterfirmauimus. Lanbertus, Bernardus, Lethedus, Gisus, Dauid. Hildricus, Antus, Ramerius, Deodatus, Budo. X. ?? Durandus Monachalem habitum suscipiens, dat S. Benedicto res suas, sitas in villa quę dicitur Bulduria. Christi Domini voce, ipsius seruorum minimus ego Durandus, pauescens, dicentis, qui non baiulat Crucem suam, & sequitur me, non est me dignus: & iterum, non potestis Deo seruire, & Mamonæ: &, qui reliquerit domum, aut mulierem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Credulus ...... promissionibus huis mundi delectamenta suo contempnens amore, cœnobium eius dilecti Benedicti expetij, positum super amnem Ligericum, Floriacum vocatum, reuerendum patrem poscens Gauzlinum, habitu Monachili vestiri exoptans, ad Patris Benedicti imperia, Christo Domino, ipsique famulari. Qui optata adipiscens, obtuli eidem loco, pro meæ remedio animæ, quicquid ex paterno, vel materno iure possederam, seu quicquid emeram, in pago scilicet Cabilonense, in Parrochia sancti Michaelis, in villa quæ dicitur Bulducia, vnum mansum, cum vineis, pratis, siluis, & aquis, & vno farinario, in aqua quæ dicitur Brainada: clausum quoque vnum, in Monte Siconis, ad quercum vocatum, cuius partem quendam, à Piro magno ad meridiem, Gunterie Archipresbitero, & eius fratri mutuaueram, pro alodo quodam in Bainarias; ea ratione, vt si prædictum alodum repeterent, quod mutuo acceperant redderent. Terminatur autem ipse clausus, duabus partibus, terra Seguini & Bernardi sui fratris, tertia sancti Michaëlis, quarta via publica. In Poliaco autem villa, vnum mansum, cum vineis, & campis. Quorum omnium tertiam partem vxori meæ reliqui Alexandræ, eo tenore, vt post suum obitum, prædicto loco cuncta subiiciantur, cum redditibus, & consuetudinibus omnium rerum; sub huiusmodi voto, vt quicumque aliquid horum quæ dicta sunt, repetere, aut infringere temptauerit, cum Iuda proditore, & Anna, & Caïpha, damnationem accipiat, cum Diabolo & Angelis eius, in ignem æternum; eique qui litem intulerit, sociante fisco, auri libras decem persoluat, & sua omnimodis frustetur repeticio. Hæc vero kartula, vt firmior sit, cum stipulatione subnixa, & testibus subscriptis, eam subterfirmaui. Actum Floriaco, tempore Rotberti Regis, & Gauzlini Abbatis. Durand, Deodatus, Presbiter. Alexandra, Isembardi. Gauzlin Abbé de Fleury sur Loire, gouverna depuis l’an 1005. insques à l’an 1013. qu’il fut éleu Archeuesque de Bourges. XI. Année 880. Notitia, qualiter Theodericus, & Vrso, Patriciacum cum appendiciis suis, id est donationem Heccardi Comitis, per suas festucas guarpiuerunt. Notitia, qualiter, & quibus præsentibus, venientes Theodericus, & Vrso filius, & gener quondam Theoderici Comitis, anno Incarnationis Dominicæ DCCCLXXXV. indictione tertia, mense Aprili, die Sabbati, ad Monasterium sanctissimi Patris Benedicti, quod vocatur Floriacus, in secretarium Basilicæ, ante præsentiam domni Abbatis Theotberti, & Monachorum eiusdem loci, nec non laïcorum nobilium partibus inferius inserta tenentur, humillime deprecatis, dari sibi ab eodem Abbate, & Congregatione indulgentiam, pro peccato quod contra Dominum, & sanctum Benedictum, ipsosque commiserant, ante fere biennium, de rebus quas olim bonæ memoriæ Heccardus Comes, in eleemosynam sui parentumque suorum, eidem loco, testamento delegauerant; Patriciaco scilicet, cum appendiciis suis, quasque ipsi erroneo iussu præfati Theoderici Comitis, quasi hæreditarias, contra legem & iustitiam peruadendo expoliauerant, & per hoc non parua ipsi loco impedimenta importauerant, confitentes deceptione aliorum, tam illum, quam se, in hoc grauissime deliquisse, & nunc, veritate comperta, se penitere quod leuiter fecerant. Ideoque non solum sibi, sed & etiam sæpedicto fratri suo, iam defuncto, & fratri Richardo, vt prædictum indulgentiam pro Dei amore exposcere, nulla extrisecus alia necessitate, nisi spontanea ratione ad hoc se agendum profitentes adductos. Quorum humillimam & iustam petitionem considerans prædictus sæpe venerabilis Abbas, simul cum Monachis, aliisque religiosis & nobilibus viris, quorum primi fuerunt Hildebrandus, & Ermenoldus, ipsorum propinqui, Deo gratias referentes, qui hæc illis inspirauerat, quique instanti vt peccauerint errantes non punit, sed ad pœnitentiam miseratus prouocat & expectat, decreuerit ipsis vltro id offerentibus, vt vterque eorum, scilicet Theodericus & Vrso, per suos guadiose idem Abbati, per manus Dufonis Aduocati sui, legaliter emendarent, quicquid ipsi, & alij, cum ipsis, in hac parte commiserant. Quod & fecerunt, ac rursus, per festucam, & sui, & fratris sui Richardi, hæredumque, & prohæredum suorum vice, easdem res nihilominus legaliter guarpiuerunt. Deinde frequenter nominatus Abbas, propter Dominum, omnem multam legis & commissi ea ratione habita illis indulsit, vt si quando forte contigisset à suis partibus, id est à sancti Benedicti partibus, contra illos aliquid commissum in iterum, & suos per hoc prius condempnare, quam eiusdem quantitatis multam eis indultam haberent, quæ sibi in hac causa tunc fuisset remissa. Quo peracto ante altare ipsius Ecclesiæ, petita & accepta indulgentia, & iam cum orationibus, & benedictione, & præmissa eidem loco beniuolentia, & debita deuotione, communiter statutum est hanc fieri debere notitiam. Quatinus certa, & firma hæc eorum ratio, omni deinceps tempore seruaretur, quam pene omnes qui affuerunt, nobiles videlicet laïci, aut propriæ manus subscriptione, aut signo & iussu legati, sollempniter, vt subter insertum est, in crastinum firmauerunt. Signum Theodereci, qui hanc notitiam fieri & firmare rogauit, signum Isgerij, signum Vrsonis, qui hanc notitiam fieri & firmare rogauit, signum Vndonis, signum Hildebrandi, signum Ermenoldi, signum Helisei. Data mense Aprili, anno defunctionis Domini Karlomanni Regis. Gauzbertus minor scripsit. XII. ?? Inquistum cum exemplaribus de cartis quas fecerunt Leudo, & Adelardus Comes, inter Vulfaldum & Heccardum, de villa Patriciaco. Venerunt Leudo Episcopus, & Adelardus Comes, missi dominici, in Comitatu Augustidunense, in villa quæ dicitur in Monte, & fecerunt ibi venire ipsos pagenses nobiliores, & cæteros quamplures de iam dicto Comitatu, per bannum domni Regis, & fecerunt requistum inter Vulfaldum Episcopum, & Hec cardum Comitem, per illos quem Vulfaldus ibi denominauit, & per ceteros, & per illum sacramentum quem domno Karolo Regi habebant iurata, & per illam professionem quam in Baptismo promiserunt, vt veritatem dixissent, de villa quæ dicitur Patriciacus: quem Vulfaldus dicebat, quod de sua Ecclesia essere debebat, vnde ibi kartas ostendidit ad relegendum, de temporibus Hildeberti, & Chilperici Regum, & vna de temporibus domni Pipini Regis, siue de nominato Niuelongo, in loco præstaria, vt interueniente per bonorum hominum consensu, & per voluntatem ipsius Episcopi Bituricensis, inprecatia iam dictus Niuelongus habuisset, & tres libras in festiuitate sanctæ Mariæ transsoluisset. Et Heccardus ibi præceptum domni Imperatoris Ludouici præsentauit ad relegendum, & sua notitia, per quem super Iohanne reconquisiuit res, quæ de ipso præcepto ei abstractæ fuerunt, in placito generale domno nostro Karolo, tunc interrogatum per ipsos fuit Leutbaldo, Ildrico, Suauono, Girbaldo, Iohanne, Ildebodo, Eruilfo, Vulfardo, item Leutbaldo, Honesteo, & per cæteros, per illum sacramentum, quid de veritate de isto inquisto superius denominatum sciebant, veritatem exinde dixissent. Deinde isti vnanimiter dixerunt, neque antecessores nostros audiuimus dicere, neque nos ipsi nec audiuimus, nec vidimus dicere veritatem, quod ipsa villa aliter fuisset, nisi ad fiscum domni Pipini, & domini Karoli, & dumno Ludouici Imperatoris, sine vllo censu & vlla restidura, aut vlla causa Dei, vsque domnus Imperator, per suum præceptum, Heccardo dedit. Deinde interrogatum fuit Leutboldo & Iacob, per cuius exorationem Vulfaldus ad ipsum placitum venutus erat, quid inde sciebant; & dixerunt, quod Heccardo ipsam villam habere vidimus, & audiuimus dicere, quod de ista Ecclesia Vulfaldo essere debuisset, quod adhuc multi auditum habent, postquam ipsa ratio exorta fuit, sed non de veritate, quod vnquam exinde fuisset. Deinde interrogatum fuit Guntfrido, & dixit, quod Hildebrando illam habere vidi, ad fiscum Regis, & deinde Heccardo ad allaudum, & audiuit dicere, quod de Ecolesia Vulfaldo fuisset. Deinde interrogatum fuit Maurone, & dixit quod venit ad illum Suauus, vt fuisset locutus cum Odelrico seniori suo, quod ipsa villa acceptasset, & ei dedisset: sed Odelricus vidit quod ratio non erat, hoc dimisit. Deinde fuit locutus cum Vinfredo alij senioris sui, & vidit quod ratio non fuisset, dimisit similiter. Deinde audiuit quod venit ad Odono Comiti pro ipsa ratione, sed nesciebat quod inde fecit amplius, illi cognitum non erat. XIII. ?? Notitia facta anno 4. Pipini Regis, de Patriciaco. Notitia, qualiter, & quibus præsentibus, qui subterfirmauerunt, veniens Fulchardus aduocatus illustri viro Niuelongo Comiti, in Augustiduno ciuitate, in causa ipsius illustri viro Niuelongo, ante illustrem virum Theoderico Comiti, & reliquis quampluris personis, qui ibidem aderant, homine aliquo, nomine Amelium, interpellabat, & requirebat ei, quod illas res quæ sunt in pago Augustidunense, in villa Balgiaco, quem Karolus Hildebranno beneficiauerat de villa Patriciaco, ipsius Amelius posse ordinate retinebat ipsas res. Sic interrogatum fuit ipsius Amelio de ipsa causa, si sic erat, aut non; tunc ipse Amelius de ipsa causa minime exinde denegare non potuit. Sic ei fuit iudicatum, quod ipsius Amelius ipsas res secundum legem, per suum vuadium, ipsius Niuelongo reuestire deberet; quod ita & fecerit, & opportunitas fuit ipsius Niuelongo, & suum aduocatum Fulchardum, vt tale notitia bonorum hominum manibus eorum roborata accipere deberent: quod ita fecerunt, his præsentibus qui subterfirmauerunt. Actum fuit quod eis fuit iudicatum. Facta notitia in mense Aprili, in anno quarto regnante domino nostro Pipino Rege. Signum Dalfino. Erimbertus subscripsit. Vualdo subscripsit. Signum Lumaro. Signum Odalberto. Godebricus subscripsit. Godelarius subscripsit. Rogitus scripsit & subscripsit. XIV. Année 868. Notitia de eodem, facta anno 28. Karoli Regis. Notitia, quibus præsentibus, Ansberto, & Hildebrando, missis dominicis, seu cæteris personis qui ibidem aderant, ibique adueniens Moyses aduocatus Hildebranno Comiti, die martis, Botedino villa mallauit hominem aliquo, nomine Dodono, quod seruus erat domno Karolo de suum beneficium, de villa quæ dicitur Iouo, quæ in pago qui dicitur Augustidunense, super fluuium Vulraca. Tunc interrogatum fuit iam dicto Dodono, quid dicere vellebat, sed ille iam dictus Dodo minime denegauit, & ad pedes ipsius Moyse iactauit, atque recredidit quod seruus erat domno Karolo Rege de iam dicta villa Iouo. Deinde suum vuadium dedit, quæ negligens de ipso seruitio fuit qualiter sua lex, his præsentibus. Signum Rotrico. Signum Alberico. Signum Richardo. Signum Erniceo. Signum Erluino. Redel ad præsens fuit & subscripsit. Ansbertus subscripsit. Data in mense Februario, anno vigesimo octauo regnante domno Karolo nostro Rege. Mageleninus ad præsens notitia scripsit & subscripsit. XV. Année 819. Exemplaria de kartas & notitias, quæ ad Patriciaco villa ad quisitæ fuerunt, de temporibus domni Pipini, & ipsius vestidura, & domno Karoli, & domno Ludouici, ad fisco. Cum resedisset Theodericus Comes in Crounaco villa, in mallo publico, ad vniuersorum causas audiendas, & recta iudicia in Dei nomine terminandas, vna cum pluris scabineis, & cæteris præceteris personis, qui cum eo ibidem aderant: ibique veniens Fredelus aduocatus Hidebrandi Comitis, mallabat hominem aliquo, nomine Adelardo. Requirebat ei quod seruus erat domno Ludouici Imperatoris, de villa Patriciaco, de parte genitoris sui nomine Adalberto, de beneficio Hildebrando, & ipso seruitio male ordine recuntendebat, & hoc legibus adprobare potebat, quod domnus Pipinus Rex, domno Karolo de iam dicto genitori suo Adelberto legibus vestito dimisit, & domnus Karolus, domno Ludouico hereditauit, & ipsius Adelardus in vestidura domno Rege fuit. Proinde taliter Fredelono iudicatum fuit, vt tale testimonia arremisset in proximo mallo, post quadraginta noctes, quem ipse Comes in Augustidunense tenet, vt secundum legem suam Salicam adprobat, sicut superius postulauit, aut faciat quod lex est. Deinde Adelardus dedit fideiussores nomine Tresario & Aluarnario, vbi Fredelus hoc adprobabat, faciat ipse partibus domno Rege ad iam dicto beneficio quod lex est, & ab ipso aduocato. Signum Vrsiono, signum Bodono, signum Rochardo. Adelardus subscripsit. Ermenricus subscripsit. Dato iudicio die mercurij, in mense Martio, anno quinto regnante domno nostro Ludouico Imperatore. XVI. Année 820. ?? Notitia sacramentale, qualiter veniens Fredelus, die Iouis, Augustiduno ciuitate, in Ecclesia sancti Iohannis, vbi alia sacramenta procurrunt, ante Blitgario misso vir illuster Theoderico Comite, & quampluris, dum ipse Comes in ipsa ciuitate resedebat, nouem testes ad iurandum dedit, his nominibus Guntardo, Baldeono, Guitardo, Autarno, Teutardo, Frotberto, Bernario, Landranno, Eugento. Vnde Fredulus, Adelardo, in Craunaco, in alio malo malauit, quod seruus domno Ludouico Rege, de Patriciaco villa, de beneficio Hildebranno, de parte genitori suo Adelberto, essere debuisset, & domnus Pipinus Rex, fuit vestitus ad seruo de ipso Adelberto, & domno Karolo de ipso vestito dimisit, & domnus Karolus, de iam dicto Adelardo, domno Ludouico hæreditauit ad seruo, & per lege & dricto, plus debet esse seruus domno Ludouico, quam ingenuus. Et sicut in istum iudicium insertum est, nos veri testes sumus, & verum testimonium exinde portamus, sic nos Deus adiutor sit, & iste sanctus, id est, qui adpræsens fuerit. Ado subscripsit. Ildinus subscripsit. Signum Leutbaldo, signum Bernardo, signum Ilpirico. Ermenricus scripsit & subscripsit, dato sacramento die supra scripto, mense Octobris, anno sexto regnante domno Ludouico Imperatore. XVII. Année 821. Notitia facta in mallo publico. Notitia, qualiter, & quibus præsentibus, ibique veniens Fredelus, in Luptiaco villa, in mallo publico, ante illuster viro Theoderico Comiti, & quam pluris scabineis, qui cum eo ibidem aderant, mallauit aliqua fœmina nomine Adalbertane. Requirebat ei quod ancilla erat domno Ludouico Rege, de villa Patriciaco, de beneficio ipsius Fredeloni, de parte genitori suo Adelberto, & de parte genitrice sua Onbertane, vllo seruitio quod iam dicti genitoris sui Hildebranni, per beneficium domno nostro Rege Karolo, quod ad iam dicta villa fecerant, & domnus gloriosus Rex Karolus, per legitimam hæreditatem, domno Ludouico, de ipsa Adelbertane, ad iam dicta villa legibus vestito dimisit, & ipse Fredelus tales testes de præsente præsentauit, qui ipsa vestidura viderunt, de iam dictos homines. Tunc ei iudicatum fuit, quod suos testes de præsente habuisset, qui hoc adprobare potuissent, quod ita & fecit his hominibus Baldeono, Teotardo, Autado, Guntardo, Regenbaldo, Eugento, Adaldrico, Maurino. Isti vnaminiter testimoniauerunt, quod Adelbertus, & Onberta, seruus & ancilla fuerunt domno Karolo de iam dicta villa, & ipsa filia sua Adelbertane. Inuestidura domno Ludouico dimisit per legitima hæreditate, & plus est drictus ad ancilla essere de beneficio Hildebranno, de Patriciaco villa, quam ingenua. Tunc super illas sanctas Reliquias perfecerunt, quod vere testes exinde erant, & ipsa ancilla iam dicto Fredelono reddita fuit. Tunc iudicatum illi fuit, quod tale Notitia, acceptis per quem legibus eam habere potuisset, quod ita & fecit, his præsentibus. Signum Maurino. Signum Ermenteo. Leutbertus subscripsit, Godo subscripsit, Bodelenus subscripsit, Sererius recognouit, & subscripsit. Facta notitia, in anno septimo regnante domno nostro Ludouico Imperatore. XVIII. Année 816. Notitia facta anno II. Ludouici Imper. Cum resedisset Theodericus Comes in Augustiduno ciuitate, in malo publico, ad vniuersorum causas audiendas, & recto iudicio terminandas, vna cum plures scabineis, qui cum eo ibidem aderant, ibique veniens Fredelus, mallabat hominem aliquo nomine Maurino. Requirebat ei de parte genitori suo nomine Madaleno, quod seruus erat domno Imperatore Karelo, de Patriciaco villa, & quando ipsus Imperator moriens dereliquit, de iam dicto Madaleno & filio suo Maurino, Ludouico Imperatore, legibus hæreditauit, & vestitum dimisit ad seruos: & ipse Maurinus, ipso seruitio partibus Fredelono male ordine recuntendebat, illo anno præsente, & tales testes se dixit habere, tunc interrogatum fuit iam dicto Maurino, sub quale lege viuebat, & ipsius sibi à lege Salica, adnunciauir, & ipsa causa in omnibus denegauit, & dixit, quod genitor suus nascendo ingenuus fuit, & ipsus Fredelus in ipsa causa domno Imperatore sibi reclamante quod legibus adprobare petebat. Proinde Fredelono talem decreuerit iudicium, vt tale testimonia remissæ, in proximo mallo, post quadraginta noctes, quem ipsius Comes in ipsa ciuitate tenet, qui hoc adprobauit, sicut suus iudicius loquitur, aut faciat quidem lex est. Dedit Maurinus fideiussorem nomine Autardo, de sua præsentia; quod si ipse Fredelum adprobat, faciat Maurinus partibus Fredelono quod lex est. Et si Autardo, iam dicto Maurino non repræsentaret, faciat partibus Fredelono pro fide fracta sicut lex est. Dotinus subscripsit. Signum Ado. Signum Bligario Vicecomite. Girbaudus Vicarius subscripsit, datauit, die veneris, in mense Decembrio, in anno secundo regnante domno Ludouico Imperatore. Erimbertus Clericus subscripsit. XIX. Année 818. ?? Notitia, qualiter, & quibus præsentibus. Ibique veniens Fredelus, in Augustiduno ciuitate, in mallo publico, ante Blitgario Vice-Comite, & plures scabineis, qui ibidem erant, placitum suum legibus attendidit, vnde ante hos dies per iudicium testimonia arremiuit, ante viri illustris Theoderico Comiti, partibus aliquo nomine Maurino, de capite suum, & de parte genitori suo Madaleno, quod seruus fuerat domno Imperatore Karolo, & ipse Fredelus in Ecclesia S. Iohannis, in ipsa ciuitate, vbi alia sacramenta percurrunt, ante ipsos missos duodecim testimonia ibidem præsentauit his nominibus, Bertelmo, Odelboldo, Odelrico, Otherico, Adelgario, Hildegario, Landaldo, Amalrico, Landoeno, Guitardo, Frotberto, Adelbaldo. Ipsa testimonia diligenter discussi fuerunt, & super ipso Altario manus positas iurati dixerunt, quod nos vidimus Madaleno genitore ipsius Maurino, in seruicio Hildebranno, & Fredelono, seruire ad seruo, & quando domnus Karolus moriens dereliquit domno Ludouico ad seruo de ipso vestito dimisit, & pro hæc Maurinus legibus plus debet esse seruus Hildebranno, & Fredelone, de suum beneficium de Patriciaco villa, quam ingenuus adessere. Sic Deus noster adiutor sit, & iuste sentientes nos veri testes sumus, & verum testimonium de iam dicto Maurino perportamus his præsentibus. Signum Vdelgis. Signum Amalberti. Signum Blitgario Vice-Comiti. Leutbertus subscripsit. In Dei nomine Ermembertus Clericus scripsit, datauit notitia, mense Aprili, in anno quarto regnante domno Ludouico Imperatore. XX. ?? Karta Vvineterij, de Solmeriaco. Cum in omnibus iuste rationabiliter idonea sint adhibenda testimonia, necesse est tamen, vt quicquid vnus quisque, siue pro æternali recompensatione dare disposuerit, ita muniatur scripturæ testamentis, ne cuiusque possit fallaciæ obuiari firmitas. Propterea ego Vvineterius, notum fieri volo omnibus Dei fidelibus, tam præsentibus quam futuris, quoniam ego, pro Dei amore, atque bonis mi à seruis illius largitis, dono quasdam meæ proprietatis res, Monasterio sanctæ Mariæ semper Virginis, & sancti Petri Apostolorum Principis, seu beati Benedicti Abbatis, quod vocatur Floriacum, quo corpus eiusdem reuerendi Patris requiescit, quæ sunt sitæ in pago Augustidunense, in territorio Matornensi, in villa Corcellas, colonicas nouem, quas de meo iure, in ius & dominationem seruorum Dei, ex iam dicto cœnobio transfero, in futurum possidendas, cum consensu filiorum meorum Vvineterio, & Theoderico, & in alio loco qui dicitur Manfiunculas, in eodem pago, colonica vna; in territorio vero Volabrensi ipsius pagi, in villa quæ dicitur Vallis, & in villa Ponto, quantum visus sum habere; atque in eodem fine, campum vnum, qui nominatur Grandis campus. In pago autem Matisconensi, in loco qui vocatur Solmeriacus, quicquid gloriosissimus senior meus Heccardus Comes mi dedit, videlicet mansum indominicatum, cum aliis mansis octo ad eundem mansum pertinentibus, iuste & legaliter. Harum itaque trium villarum res, cum mancipiis, & omnibus ad Ecclesiam pertinentibus, & cum supra memorato campo, dono præfato loco, & ministris illius; ea tantum ratione, vt quandiu Vvineterius, & Theodoricus, atque vnus eorum hæres, Deo ordinante, aduixerint, iure beneficiario eas possideant; ita vt annis singulis, Purificatione sanctæ Mariæ, duodecim denarios persoluant, & post illorum obitum, cum omni melioratione ad prædicti loci dominium reuertatur. In villa quoque Bassiniaco, & in loco qui dicitur Vulpe, atque in villa Curtilis, Matisconensi pago, in villa Monrimano, colonicam vnam, cum campo & prato, quicquid visus sum habere, & circa fines ipsius Monasterij res libero in dominando fruantur arbitrio Monachi eiusdem loci. Has igitur supra determinatas, cum omnibus ad se iustè aspicientibus, per supra nominatos filios consensum quasdam iure beneficiario adhuc retinens, quasdam vero ad præsens dimittens, per hanc meæ traditionis cartulam, sæpe memorato Monasterio, & Monachis illius, dono, trado, & perpetualiter concedo, sicut supra habetur adnotatum, iure firmissimo maneat inconcussum. Si quis vero contra hanc donationem cartulam, quod minime credo, venire temptauerit, & eam destruere voluerit, nihil quod cupit adimpleuere valeat, scilicet cui iniuriam intulerit, libras auri purissimi tres coactus exsoluat, & hæc præsens donatio inconuulsa permaneat. Quæ vt firmior permaneat, manu propria subterfirmaui, & omnibus quorum subinferius habentur nomina, firmare rogaui. Aucta Augustiduno ciuitate, feliciter. Signum Vvineterij, qui hanc donanem fieri, & firmare rogaui. Signum Vvineterij, & Theoderici, filiis eius consentientibus. Signum Bodonis. Signum Otranni. Signum Leobaldi. Data octauo Kalendis Iuniis, indictione septima, mense primo, obeunte Odone quondam Rege, redintegrante sedem regni Karoli Regis. Laurentius, iubente Vvineterio, scripsit & subscripsit. XXI. ?? Alia karta Narduini, de Solmeriaco villa. Si aliquid de rebus suis, locis Sanctorum, fideles sanctæ Ecclesiæ dare voluerint, hoc sibi proculdubio in æterna beatitudine retribuere confidunt. Idcirco ego in Dei nomine Narduinus, pauens extremæ diem vocationis, ne grauatus mole peccaminum, sine fructu boni operis sterilis inueniar, dono pro remedio animæ meæ, & parentum meorum, res proprietatis meæ, Monasterio sanctæ Mariæ semper Virginis, & sancti Petri Apostolorum Principis, & sancti Benedicti Floriacensis cœnobij, quô corpus eiusdem reuerendi Patris requiescit; quæ sunt fitæ in pago Matisconense, in villa Salmeriaco. Hic sunt mea prata, cum terris cultis & incultis, totum & ad integrum quæsitum, & ad inquirendum: qui quidem in præfata villa, quam ab Abbate memorati loci ad censum teneo, conquæsiui, de meo iure, in ius & dominicationem seruorum Dei, ad iam dicto cœnobio transfero in futurum possidendas; ea scilicet ratione, vt quandiu ordinante Deo aduixero, teneam atque possideam, & post obitum meum, cum omni melioratione, ad prædicti loci dominium reuertatur. Dono autem in præsenti præsignato cœnobio, in iam dicta villa, mansum vnum pro vestidura, vt ab hac die & deinceps, sicut reliquas ipsius Monasterij res, libero in dominando fruantur arbitrio Monachi eiusdem loci. Cætera vero, vt dixi, post obitum meum, tam ea quam ego ipse tribuo, quam ea quod ad censum tenere visus sum, ad locum S. Mariæ, S. Petri, S. Benedicti reuertantur, sine alicuius inquietudine. Si vero aliquis, si ego ipse, aut aliqua emissa persona, contra hanc donationem venire voluerit, aut calumniari, hoc quod repetir non cuindicet, hoc insuper, sociante fisco, auri libras quinque componat, & sua, vt diximus, repetitio nullum obtineat effectum, sed hæc præsens donatio firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Patriciaco, publice. Signum Narduini, qui hanc donationem fieri & firmare rogauit. Signum Odilæ vxoris suæ. Signum Vvillelmi. Signum Arnulfi. Datum mense Martio, anno vigesimo regnante Lothario Rege. Rainardus subscripsit. XXII. Année 900. Commuratio sancti Quintini Ecclesiæ. Quisquis Prælatorum, res Ecclesiasticas rationabiliter distribuere, seu commutare deliberat, iuxta morem antiquitatis ita debet posteritati litterarum titulis patefacere, vt facile perspiciatur series rationis, cum aliquolibet inquisita fuerit. Quapropter Aymo, diuina fauente clementia, humilis Abbas Monasterij egregij Confessoris Christi Martini, quod est situm in suburbio ciuitatis Eduæ, notum esse cupimus omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, præsentibus atque futuris: quoniam cumapud memoratum cœnobium residentes, de communibus eiusdem causis nostræ sollicitudini commissis tractaremus, venit ante præsentiam nostram quidam religiosus Monachus, Hernardus dictus nomine, præpositus Cellæ piissimi Patris Benedicti Patriciacensis, ex parte Reuerendi Abbatis Lamberti, qui præerat cœnobio eiusdem eximij Patris Benedicti quidem, constructum in pago Aurelianensi, in agro Floriacensi, intimans nos habere quandam Capellam subiectam Cellæ Entiacensi, cui sub nostro regimine præesse cernitur Hugo venerabilis præpositus. Quæ videlicet capella in medio rerum S. Benedicti sita esse, ad prædictam Cellam Patriacensem pertinentium, innotuit, & iam esse aliam capellam subiectam, loco cuius curam gerebat, situ contiguam Cellæ Entiacensi, quam pro opportunitate, & congruentia circumiacentis terræ S. Benedicti, prænominatus Abbas nobis commutare deposceret. Quam subtiliter causam inquirentes, à supradicto nostro præposito comperimus, vtilimum fore, si eius petitionibus assensum dantes, hoc camium firmaremus. Dedimus igitur præfato Abbati capellam nostram sitam in pago Matisconensi, dicatam in honore S. Quintini Martyris, prominentem villæ, cuius vocabulum est Petra fixa, cum parrochia & decimis, & omnibus appendiciis circumquaque positis, quæsitis & inquirendis. In recompensatione vero huius, dedit nobis præscriptus Abbas aliam capellam constructam in pago Augustidunensi, in villa Belgiaco, supra fluuium Ligeris, sacratam in honore sancti Desiderij, cum omnibus ad se pertinentibus circum circa quæsitis & inquirendis; eo tenore, vt vna quæque pars, quod accepit teneat iure perpetuo, habens liberam potestatem possidendi, ordinandi, & si quid libuerit agendi, ab hac die, & deinceps, absque vlla contradictione seu retractatione. Vt autem huius nostræ commutationis testamentum validiorem in Dei nomine obtineat firmitatem, manus propriæ subscriptione roborauimus, & idem ipsum facere fratribus nostris imperauimus. Aymo diuina gratia permittente humilis Abbas, hoc encamium firmauit, & subscripsit. Otgarius, Euurardus, Silinus, Vnbertus, Vldeganus, Momolenus, Gerardus. Data in mense Martino, anno decimo sexto regni Karoli serenissimi Principis. Bernardus, exiguus Monachorum Sacerdotumque, scripsi. XXIII. Année 979. Altera karta Narduini de Solmeriaco. In Dei nomine, ego Narduinus pauens extremæ diem vocationis, ne grauatus mole peccaminum, sine fructu boni operis sterilis inueniar, dono pro remedio animæ meæ, & parentum meorum, res proprietatis meæ, Monasterio sanctæ Mariæ semper Virginis, & S. Petri Apostolorum Principis, & S. Benedicti Floriacensis cœnobij, quô corpus ipsius requiescit; quæ sitæ sunt in pago Matisconensi, in villa Solmeriaco. Hic sunt vineæ, prata, siluæ, cum terris cultis & incultis, totum & ad integrum, quæsitum & adinquirendum, quicquid in præfata villa, de meo iure, & de locis Sanctorum aliquid in ipsa villa habentium conquisiui, & ab aliis hominibus, in ius & dominationem seruorum Dei, iam dicto cœnobio transfero possidendas. Reddo etiam supradicto cœnobio colonicas nouem, quas Vvineterius sancto R. pro remedio animæ suæ, & senioris Heccardi Comitis, dedit ad possidendum, quas etiam ab Abbate ipsius loci huc vsque ad censum tenuit. Ita vt ab hac die, & deinceps, sicut reliquas ipsius Monasterij res, liberius in dominando fruantur arbitrio Monachi eiusdem loci. Si vero aliquis, aut ego ipse, aut aliqua intromissa persona, contra hanc donationem, & vuarpituram calumpniare voluerit, quod repetit non euindicet, sed iram omnipotentis Dei incurrat, & merita omnium Sanctorum Dei offendat, & repetitio eius nullum obtineat effectum, & præsens donatio firma permaneat. Actum Floriaco, publice. Signum Narduini, qui hanc kartam fieri & firmare rogauit, Raculfi præpositi, Vvillelmi, Durandi præpositi, Vigonis Vice-Comitis, & vxore sua Eufemia, qui consenserunt. Data decima sexta Kalendis Nouembris, anno vigesimo octauo Lotharij Regis, & filij sui Ludouici primo. XXIV. Année 959. Karta Rotberti Vice-Comitis, de Carella & Maluai. Si aliquid de rebus suis fideles sanctæ Dei Ecclesiæ locis Sanctorum dare voluerint, hoc sibi procul dubio, in æterna beatitudine, Dominum retribuere confidunt. Idcirco ego Rotbertus, dona Dei Vicecomes, & coniunx mea Ingeltrudis, pauentes diem extremæ vocationis, ne grauati nimia mole peccaminum, sine fructu boni operis steriles inueniamur, donamus pro animæ nostræ remedio, & pro Ramgardis, donatumque in perpetuum esse volumus, res nostras ad Monasterium sanctæ Mariæ, & sancti Petri, atque S. Benedicti Floriacensis loci; vbi ipse S. Benedictus debito quiescit honore, & vbi præesse cognoscitur vir venerabilis Abbas Vulfaldus, vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium; quæ sitæ sunt in pago Augustidunense, id est capella in honore sanctæ sacratæ Mariæ super fluuium Adro, cum seruis, cum omni integritate, quicquid ad ipsum mansum aspicitur, & aspicere videtur, cum terris indominicatis, & vineis, & pratis, siluis, aquis, terris cultis & incultis, exitibus ingressibus, & quicquid ibidem nostra videtur esse. Concedimusque invilla Malniaco, quicquid visi sumus habere, cum omni integritate, quicquid ad ipsum mansum aspicitur, & aspicere videtur, cum terris indominicatis, vineis, & pratis, siluis, aquis, cultis & incultis, exitibus & ingressibus, vna cum seruis & ancillis, & quicquid ibidem nostra videtur esse, totum & ad integrum, exquisitum & inexquisitum, ad adiutorium supradictorum Monachorum faciendum, causa, & ad stipendia eorum, seu ad luminaria supradictorum Sanctorum subministranda, beniuolo & promptissimo animo concedimus, concessumque in perpetuum esse volumus, & de nostro iure & potestate, in illorum ius & potestatem transfundimus. Si quis vero, quod futurum non credimus, si nos ipsi, aut aliquis de hæredibus & pro hæredibus nostris, seu quælibet emissa & extranea persona, contra hanc donationem venire, aut eam infringere temptauerit, hoc quod repetit non euindicet, sed insuper sociante fisco, ei qui litem intulerit, auri libras viginti, argenti pondera persoluet, & sua, vt dixi, repetitio nullum effectum obtineat. Signum Rotberti Vicecomitis, & Ingetirudis vxoris suæ, signum Lamberti filij eorum, signum Vvichardi, signum Vgonis, signum Letaldi, signum Vvalioni. Data in mense Decembrio, anno quinto regnante Lothario Rege gloriosissimo. Richardus Monachus & Leuita scripsit. XXV. Année 964. Karta Letaldi Monachi, de manso patriciaco. Quamvis miserrimus homo, quamdiu est incolumis, semper debet præ oculis habere omnipotentis Dei discussionem iudicij, in ægritudine tamen positus, de illius misericordissima pietate nullo modo debet desperate, hoc pro salutæ animæ suæ attentius debet inuigilate, & de propriis rebus, quantum possibile est, in alimoniis seruorum Dei, semetipsum redimendo, largiri, vt adpud piissimum iudicem, æternam post obitum valeat adquirere retributionem. Idcirco, ego in Dei nomine Guntrudis, & filius meus Letaldus, respicientes grauedinem peccatorum nostrorum, & reminiscentes bonitatem Dei dicentis, date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis: tradidimus pro remedio animarum nostrarum, seu, pro remedio senioris mei Malguini, traditumque in perpetuum esse volumus Monasterio sanctæ Mariæ, sanctique Petri, necne & sancti Benedicti Floriacensis cœnobij, in quo ipse sanctissimus corpore requiescit, omnique Congregationi eiusdem loci, cui venerabilis Richardus Abbas superna gratia præesse videtur, res hæreditatis nostræ, quæ nobis iure legitimo à parentibus nostris obuenerunt; hoc est mansum qui vocatur Percipiacus, & quicquid ad ipsum aspicit, terris cultis & incultis, pratis, cum vineis & siluis, & quantumcumque ibi visi sumus habere exquisitum, & de nostris mancipiis, his vocabulis denominatis, Dumnicum & vxorem suam, cum infantibus eorum, Eldricum, & vxorem suam, & infantes eorum, Letgerium, & vxorem suam, cum infantibus eorum, Adalbertum, & vxorem suam, cum infantibus eorum, Adaldabram & Erimbergam, cum infantibus suis. Ad præsens vero inuestitura areas tres, & vineæ, quæ sitæ sunt in villa quæ nuncupatur Bucherias, in qua villa, id est in Buscerias, donamus vobis etiam alium mansum, & quicquid ad ipsum mansum aspicit, terris cultis & incultis, pratis, cum vineis, & siluis; ea lege, vt quandiu vixerit Heldecrius senior meus, & ego Guntrudis, vxor sua, teneamus atque possideamus ipsum alodum de Busserias, qui supra denominatus est. Post nostrum vero discessum, Ansedeus, filius noster, succedat in hæreditatem ipsius villæ Busceriæ; post cuius obitum, cum omni melioratione, ad dominium S. Mariæ, sanctique Petri, & S. Benedicti, & Monachis ibidem Deo seruientibus perueniat. Sunt autem hæc omnia in pago Matisconensi, vicaria Cauinensi. Tradimus etiam alium præsentaliter indominicarum mansum, qui est in pago Augustidunensi, qui vocatur Solechiacum, cum liberis & mancipiis, & quicquid ad ipsum mansum aspicit, similiter & in Grande fagia, quantum visi sumus habere: quæ omnia de Guarulfo exquisiuimus. Dono etiam pro filio meo Malguino, qui in Patriciaco villa requiescit, alodum cum seruo nomine Dominico, quod situm est in villa Crais. Terminatur vero de vna parte terra S. Benedicti, de alia ipsa hæreditas, tertia Guiburgiti, quarta parte Odonis, infra istas terminationes totum & integrum, dono atque transfundo. Si vero, quod fieri non credo, aliquis de hæredibus nostris, aut aliqua subposita persona, contra hanc donationem venire præsumpserit, repetitio eius nullum obtineat effectum, sed insuper cui litem intulerit, vna cum socio fisco, auri libras decem, argenti pondera quingenta coactus exoluat, sed hæc cessio firma incuuulsaque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Patriciaco Monasterio, publice. Signum Gutrudis, & filio suo Letaldo, qui hanc donationem fieri iusserunt, & à fidelibus suis firmare rogauerunt. Signum Guldrici leuitæ, signum Gisoni leuitæ, signum Ansedoo, signum Godelrico, signum Elclcherio, signum Isenbrado. Data in mense Iulio, anno decimo regnante Lothario Rege. Rainaldus Monachus scripsit, dictante Alterio Abbate. XXVI. Année 896. Vvarpitura Vvineterij, de Saumeriaco. Notitia, Vvarpituria, & eos qui hanc notitiam subterfirmauerunt. Vbique veniens Vvineterius, & filius suus Vvineterius & Theodericus, in villa quæ dicitur Mulneto, ante Monachos S. Benedicti, nominibus Odoni, Ardoini, Ragenbaldo, Amirado, Gumberto, Ilgerno, Laurentio, Præsugio, Ansberto, Hulboldo, & aliis cæteris, qui cum eos ibidem aduocatis S. Benedicti aderant, Rotardo, Girmaldo, Rotberto, item Rotardo, illas res quæ sunt in pago Augustidunense, in villa Corcellas, colonicas octo, & in alio loco qui dicitur Masiunculas, colonicam vnam: in territorio vno Volabrensi, in villa quæ dicitur Vallis, & in villa Ponto, quantum ibi videbantur habere. In pago autem Matisconense, in loco qui vocatur Solmeriacus, mansum indominicatum, cum aliis mansis octo: & in villa Moncimano, colonicam vnam, cum campo & prato, Ecclesiamque S. Mariæ, quæ vocatur Faltreerias, istas res cum omnibus appendiciis suis, & omnia supra denotata, vvarpiuerunt, & se exitum fecerunt, pro amore Domini, nec non pro amore patris sui, & parentum suorum, & pro bonis his hominibus quorum hæc vocabula. Signum Vvineterij, & filiis eorum Vvineterio, Theodorico, qui consenserunt, & vvarpiuerunt, & firmare rogauerunt, signum Rotardi, signum Grimaldi, signum Teotbaldi, signum Andrici, signum Bernardi, signum Amalberti. Ego Matebertus dataui, die veneris in mense Maio, in anno octauo regnante Odone Rege. XXVII. Année 890. Karta Vvlfusardi, in Cisa. Si aliquid de rebus suis fideles sanctæ Dei Ecclesiæ, locis Sanctorum dare voluerint, hoc sibi proculdubio in æterna beatitudine retribuere confidunt. Idcirco, ego Vulfardus, pauens diem extremæ vocationis, ne grauatus mole peccaminum, sine fructu boni operis sterilis inueniar, & quod audiui Dominum dicentem in Euangelio, quicumque reliquerit patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, vel vxorem, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Ideo dono pro animæ meæ remedio, atque in elemosina genitoris mei Vufardi, & genitrice meæ Susannæ, nec non & germanorum fratrum meorum Adelardo, Vulgrino, Ymo, & sororem meam Hildeburga, & nepotem meum Vulgrino, donatumque in perpetuum esse volo, res meas, quas de hæreditate patris mei & matris meæ mihi remanserunt, quæ sunt sitæ in pago Augustidunense, in agro Goloniacense, in villa quæ vocatur Cisa. Id est villarem integrum, cum casas indominicatas, & quæ sunt in Ardenna Seubrobio, ad Monasterium S. Mariæ, & S. Petri, atque S. Benedicti Floriacensis loci, vbi præest vir venerabilis Abba Girbertus, vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium, quæ habet ipse villarus terminationes, de vno latus & subteriore fronte, terra S. Benedicti, & de alio latus, villa publica, & de fronte superiore, de ipsa hæreditate. Dono etiam in alio loco, villarem vnum, qui vocatur Bieria, quem adquisiui de Vulfrado, & de vxore sua Benedictane. Habet ipse villarus terminationes, de vno latus, & vno fronte, terras S. Mariæ, & de alio latus terras S. Anodochij, & de superiore fronte, via publica, & de alia parte, de ipsa hæreditate. Sic trado ipsum villarem, totum & ad integrum, & quicquid ad ipsum villarem aspicere videtur, id est campis, pratis, siluis, aquis, aquarumve decursibus. Dono etiam vineas in pago Cabillonense, in loco qui dicitur Contrariacus. Dono etiam ad præfatum locum, alias vineas, quæ sunt in pago Augustidunense, in villa quæ vocatur Floriacus, cum curtilo. Dono etiam, farinario, meam partem, qui est super fluuio Burbontio. Dono etiam seruientes, id est Ingeldrico: dono etiam Mardoërio, & quicquid etiam mihi videtur habere in villa Cisa, tam de hæreditate quam & adquisiui potuit, quod Ingolomaco est, & illum curtillum, Vulfardus mansit, & præter illum campum quem de Giberto adquisiui. Et præter hoc quod mihi mater mea inquetauit, & alia res, dono totum & ad integrum, quod mi videtur habere, idem campis, siluis, pratis, aquis aquarumque decursibus, nec non & vinea, quam ad Limania adquisiui & sic trado totum & adintegrum, vt exinde habeatis potestatem tenendi, plantandi, ædificandi, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam potestatem in omnibus habeatis faciendi. Si quis vero, si ego ipse, aut aliquis de hæredibus meis, seu quælibet emissa & extranea persona, qui contra hanc donationem meam venire conauerit, aut eam frangere temptauerit, hoc quod repetit totum vindicet, hoc insuper sociante fisco auri libras decem, argenti pondera sex, componat, & sua, vt dixi, repetitio nullum effectum obtineat. Actum Patriciaco villa publica. S. Vulfardo, qui hanc donationem fieri & firmare rogauit. S. Addardi, qui hanc donationem consensit. S. Rotardi, Vvineterij, H Perici, Landrici, Teotgrunino. Data in anno secundo regnante Odone Rege, idem in mense Nouembrio, die secundo. Laurentius Clericus rogatus scripsit, & suprascripsit. XXVIII. Année 969. Karta Girbaldi, de Cisa. In Dei nomine, notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, quod ego Girbaldus, pauens diem extremæ vocationis, ne grauatus nimia mole peccaminum, sine fructu boni operis sterilis inueniar, dono atque trado, Deo, & sanctæ Mariæ matris eius, & Apostolo Petro, atque beato Benedicto Floriacensis loci, vbi ipse Pater Benedictus debito quiescit honore, & vbi præesse noscitur vir venerabilis Abba Richardus, vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium; hoc est in primis, memetipsum, cum vnico filio meo Manigaudo, & dono pro anima mea, & aui mei Ildegrini, & patris mei Vulgrini, ac matris meæ Girburgis, omnia quæ habere visus sum in pago Eduense, Matisconense, Cabillonense, in villa quæ vocatur Cisa, mansos tres, cum appendiciis suis, & in villa Ciconias, mansos duos, & in villa Collumbaris, dimidium mansum: in villa Cerciaco, & in Reneniaco vno, & in Scurtilliaco vno, & Silliam quæ vocatur Cerliacus, & quicquid ad ipsos mansos aspicere videtur, hoc sunt, terris cultis & incultis, vineis, siluis, pratis, aquis aquarumque decursibus, totum & ad integrum, seruos etiam his nominibus, Girbertum cum vxore, & infantibus, Aldoenum cum vxore & infantibus, Ieudoënum cum vxore & infantibus, Ramberga cum infantibus, excepto vno, quem nepotemeo Eutrado dedi: Ermenaldo cum vxore & infantibus suis, Martinum cum matre sua, Aldrodum cum vxore & infantibus, Archembaldum, cum vxore & infantibus, & in villa Vallis curtillum vnum, cum clauso indominicato, & in villa Vimasiaco, mansos duos cum appendiciis suis, seruum etiam Dominicum nomine, cum vxore & filiis. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquis de hæredibus nostris, & quælibet emissa persona, contra hanc donationem venire, aut infringere voluerit, hoc quod repetit non vindicet, sed insuper, sociante fisco, cui litem intulerit, auri libras centum componat, & sua, vt dixi, repetitio, nullum effectum obtineat. Actum Patriciaco cœnobio. Signum Girbaldi, qui hanc donationem fieri rogauit, & filius eius Manigandi, signum Lanberti Comitis, signum Rotberti Vice-Comitis, signum Ansedei, signum Dodonis, signum Rodulfi. Data mense Nouembris, anno decimo quinto regnante Lothario Rege. Ruinoldus leuita & monachus scripsit. XXIX. Année 933. Alia karta Vulgrini, in villa Cisa. Si aliquis, de rebus suis locis Sanctorum dare voluerit, hoc sibi procul dubio Dominum retribuere confidit. Idcirco ego, in Dei nomine, Vulgrinus, dono aliquid de res proprietatis meæ ad Monasterium sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & sancti Petri, atque sancti Benedicti Floriacensis loci, vbi ipse sanctus debito quiescit honore, donatumque in perpetuum esse volo; hoc est curtillus quem adquisiui de Bernardo, cum campo & prato simul tenente, qui resedit in pago Augustidunense, in fine Geloniacense, in villa Cisa, qui terminat de duabus partibus terra sancti Benedicti, de tertia parte Gutta currente, de quarta parte silua interpreta: & dono, in alio loco, condem meam, quæ resedit in Bargias, quæ terminat de vno latus terra sancti Benedicti, & de alio latus de ipsa hæreditate, & dono ibi seruientem nomine Leotbertum, infra istas terminationes, totum ad integrum, dono ad Monasterium sancti Benedicti; ea tamen ratione, vt quandiu ego aduixero, teneam & possideam, & de anno in annum missa sancti Benedicti, qui est in mense Decembrio, persolui faciam denarios quatuor, & post obitum meum, ad supradictum locum easdem res reuertantur. Et vt hæc donatio firma & stabilis permaneat, eam subter firmaui, ac firmare rogaui. Actum Cisa villa, publice. Signum Vulgrini, qui donationem istam fieri & firmare rogauit, signum Ealetrudis qui consensit, signum Adelelmi. Data mense Ianuario, anno decimo regnante Rodulfo Rege. Gunfredus Monachus scripsit. XXX. Année 951. Quod Capella sancti Marcelli, receptionem soluere non debet. Omnibus notum habeatur, quod cum resideret domnus Ado, præsul, apud Matisconum in propria synodo, venerunt ante præsentiam ipsius duo Monachi, Leotaldus videlicet & Girboldus, viua voce proclamantes, quod non deberent Episcopalem receptionem facere apud sanctum Marcellinum, quæ capella est, non vicus publicus, exenia vero & seruitium se dare debere aliis in locis dixerunt; quod omnes vt audierunt qui ibi residebant, verum esse testificati sunt; & ne à successoribus præscripti antistitis domni Adonis, & alia vllatenus agerentur, pleniter interdixit, & excommunicauit. Quo vero firmius crederetur, has litterulas inde fieri iussit, quas firmauit, & roborare præcepit, Ado, peccator, Matisconensis Ecclesiæ præsul, saluo seruitio Synodali. Signum Iohannes præpositus, signum Gundolricus leuita, signum Amblardus leuita, sigum Ayminus Archidiaconus. Data per manum Vberti leuitæ, die veneris, anno vndecimo regnante Conrado Rege. XXXI. Année 931. Karta, quá dedit Odilo cum vxore sua, in Vasiniaco. In Dei nomine, notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, quod ego Odilo, & coniunx mea Arburgis, & Algualo, & Libsindis, & Hildericus, pauentes diem extremæ vocationis, donamus, pro remedio animarum nostrarum, & pro remedio animarum Guitaldi, & Guidonis fratrum, aliquid de res meas ad Monasterium sanctæ Dei Genitris Mariæ, & sancti Petri, atque sancti Benedicti, quod nominatur vetus Floriacus, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est curtillus, cum mansione, & vinea, qui resedit in pago Augustidunense, in fine Vertiacense, in villa Vasimaco, qui terminat de duabus partibus terra sancti Benedicti, de tertia parte via publica, de quarta parte terra ad ipso donatore, infra istas determinationes, supra dictas res tradimus atque transfundimus ad supra insertum locum, & ad Monachos ibidem Deo famulantium, ad stipendia, & ad victum eorum, vt quicquid secundum fidelitatem sancti Benedicti facere voluerint, liberam & firmissimam, sine alicuius inquietudine, habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod minimæ credimus, si nos ipsi, aut vllus de hæredibus, & prohæredibus, & aliqua vlla emissa persona, qui contra hanc donationem aliquid conare temptauerit, hoc non valeat vindicare quod repetit, sed insuper, auri libram, coactus, componat, & sua repetirio nihil valeat, sed hæc præsens donatio firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Patriciaco villa, publice. Signum Odilonis, & vxoris eius Arburgis, qui donationem istam fieri & firmare rogauerunt. Signum HLdrici, signum Libsindis, signum Gunterij, signum Rotardi, signum Guineterij. Data mense Decembrio, anno decimo regnante Rodulfo Rege. Gunfridus Monachus scripsit. XXXII. ?? Karta Teotardi, de Carneto. In Dei nomine, ego Testardus, & conlux mea Ermengardis, pauentes diem extremæ vocationis, donamus pro remedio animæ nostræ, & parentum nostrorum, donatumque in perpetuum esse volumus, res nostras ad Monasterium sanctæ Mariæ, & sancti Petri, atque sancti Benedicti Floriacensis Monasterium, quæ sunt sitæ in pago Augustidunense, in fine Geloniacense, in villa quæ vocatur Romania, quicquid mi videbuntur habere, hoc est in vineis, campis, pratis, siluis, aquis, aquarumve decursibus, & quicquid in Carnedo visus sum habere, totum ad integrum dono atque transfundo; ea ratione, vt quandiu vixerimus, teneamus atque possideamus, ita vt festiuitate sancti Benedicti, mense Decembrio, persoluamus in censum denarios duos, & non liceat nobis vendere aut alienare, sed cum omni melioratione, post obitum nostrum reuertatur, sine vllius inquietudine ad prædictum Monasterium. Si quis vero, si ego ipse, aut vllus de hæredibus meis, seu quælibet emissa & extranea persona, contra hanc donationem venire conatus fuerit, aut eam infringere temptauerit, hoc quod repetit non vindicet, sed insuper, sociante fisco, & eius qui litem intulerit, auri libras decem componat, & sua, vt dixi, repetitio nullum effectum obtineat, sed hæc præsens donatio firma & stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Patriciaco Monasterij. Signum Teotardi, & vxoris eius Ermengardis, qui hanc donationem fieri & firmare rogauerunt. Signum Hildradi, signum Leotaldi, signum Alerici. XXXIII. Année 907. Commutatio inter Abbatem Lanbertum, & Algalonem milité. In Dei nomine, Lambertus, Abbas ex Monasterio sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & sancti Petri, & sancti Benedicti Floriacensis, notum sit omnibus, tam præsentibus quam & futuris successoribus nostris, fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, quia postulauit nos quidam inluster vir, nomine Adalgualo, cum vxore sua nomine Leutsinde, vt eis, & duobus filiis, Ingoberto & Erburgo, aliquid ex rebus Ecclesiæ nostræ, sub vsufructuario concederemus; quod & fecimus, hoc est beneficium quondam Rotazdi vasalli nostræ Ecclesiæ, cum Ecclesia in honore sancti Bonetti consecrata, & quicquid ad ipsam aspicit ex ipso beneficio, siue in Maiornensi, siue in Salornico villa, & in aliis locis, vt quandiu aduixerint, iam dictus Adalgualo, & vxor sua Leutsindis, & prædicti duo filij Ingobertus & Erburga, ipsum beneficium teneant, sub vsufructuario, ad nostram & firmam largitionem; eo tenore, vt potestatem habeant immeliorandi & dominandi, & nullam habeant potestatem vendendi, alienandi, sed post eorum discessum, cum omni immelioratione ad nostrum reuertatur indominicatum. In recompensatione, pro hoc vsufructuario, dedit iam prædictus Adalgualo & vxor sua Leutsindis, partibus sancti Benedicti, curtile vnum cum vinea, & terra arabilis, & prato, & quicquid ibi aspicit, in pago Augustidunensi, vicaria Matisconensi, in loco qui vocatur Caciacus, cum mancipiis, nomine Teotbaldo & Dominica. Terminatur ex vna parte alodo Teoderici, ex alio alodo Grimaldi, ex tertia riuulum decurrens, quarta parte via publica, & in alio loco nomine Cacisello, in pago Augustidunense, vicaria Matisconensi: quicquid ibi comparauit Rothardus, & vxor sua Leutsindis, de Ricbodo, siue in pratis, siue in terris arabilibus, excepto villare, & siluis, totam medietatem ad integrum, dederunt partibus sancti Benedicti. Item in alio loco, in villa nomine Romania, aliud curtile, cum vinea, & pratis, & siluis, & terris: dederunt, ea ratione, vt similiter ipsas res, quas nobis dederunt, sub vsufructuario teneant, & annis singulis, missa sancti Benedicti, qui est in mense Decembrio, in censum persoluant solidos duos. Præter istas res & mancipia supra nominata, dederunt alios seruos, Randoënum, & vxorem suam, cum filiis eorum. Huic autem vsufructuario, vt veratiorem obtineat stabilitatem, manu propria, & manibus monachorum nostrorum, signum firmitatis impressimus. Signum Lambertus Abbas huic vsui, hortantibus fratribus, signum Gunfredus Monachus, signum Gumbertus Monachus. Signum Ansbertus Monachus, signum Laurentius Monachus, signum Getlo Monachus. Data mense Nouembrio, anno decimo quinto Regis Karoli. Aregaudas Monachus scripsit. XXXIV. Année 924. Alia commutatio, inter Abbatem Lambertum, & Rotarcum militem. Placuit atque conuenit, inter Lanbertum Abbatem S. Benedicti Floriacensis. Monasterij, & Rotardum nobilem virum, vt res suas inter se commutare deberent, quod ita fecerunt. Dedit itaque Lantbertus prænominatus Abbas partibus Rotardi, curtile vnum in comitatu Matisconense, vicaria Cauiniacense, in villa quæ dicitur Buxerias. Terminatur iam dicta terra de vno latus terra ipsius Rotardi, & de vno fronte terra prænominati vasalli, & de tertia parte terra sancti Benedicti, & Raculfi, & de quarta parte via publica: & habet iam dicta terra per mensuram in longum, perticas viginti septem, & in transuersum perticas septem decim. Et contra, dedit Rotardus partibus sancti Benedicti, pro ipso curtilo, vineolam, & pratum, & curtiferum, in Ecclesiæ pago, & in ipsa vicaria, & etiam in eadem villa. Ea ratione, iam dictus Abba Lantbertus & Rothardus præfatas res concamiauerunt, vt sine aliqua repetitione, vnusquisque teneat & possideat quod à parte sua accepit. Et vt hæc commutatio stabilis permaneat, manu nostra & manibus quorundam fratrum nostrorum subterfirmari decreuimus. Actum Patriciaco villa, publice. Signum Lantbertus, dono Dei Abbas, huic escamino, hortantibus fratribus, signum Aregaudus Monachus, signum Benedictus Monachus, signum Ieronimus Monachus, signum Ingranus Monachus. Datum mense Augusto, anno secundo regnante domno Rodulfo Rege. Gunfredus Monachus scripsit. XXXV. Année 936. Karta quam dedit Segeneldis sancto Benedicto, in villa Margalgias. In Dei nomine, ego Segeneldis, femina, pauens diem extremæ vocationis, dono pro remedio animæ meæ, & senioris mei Rotberti, aliquid de res proprietatis meæ ad Monasterium sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & sancti Petri, atque sancti Benedicti Floriacensis, & ad cellulam Patriciacensis; hoc est vinea quæ resedit in pago Augustidunense, in fine Marliacense, in villa Malgagias, quæ terminat ex vna parte vinea Petro, & de alia parte vinea Vulberti, & de duabus aliis partibus vinea Godana, infra illas terminationes, totum ad integrum, dono ad supra dictum locum, & ad seruos Deo ibidem seruientibus, vt ex hoc die, quicquid exinde facere voluerint, liberam & firmissimam potestatem habeant faciendi. Si quis vero, quod minime credo, si ego, aut vllus de hæredibus meis, &c. Actum Patriciaco villa, publice. Signum Segeneldis, qui donationem istam fieri & firmare rogauit, signum Malguini, signum Genaldi, signum Gautberti, signum Odilonis, signum Vulfardi. Data mense Martio, anno primo regnante Ludouico Rege. Gunfridus Monachus scripsit. XXXVI. Année 971. Karta Ansedei, & vxoris eius. In Dei nomine, ego Ansedens, & vxor mea Fredeburgis, pauentes diem extremæ vocationis, donamus pro animæ nostræ remedio, donatumque in perpetuum esse volumus, res nostras ad Monasterium sanctæ Mariæ, & sancti Petri, atque sancti Benedicti Floriacensis loci, vbi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore, & vbi præesse cognoscitur vir venerabilis Abbas Richardus, vna cum turba plurima Monachorum ibidem Deo famulantium: quæ sitæ sunt in pago qui vocatur Adamos, & in villa quæ dicitur Adentenx, hoc est mansum vnum, vbi Alerius visus est manere, & alio manso à longa Petra, & quicquid ad ipsos mansos videtur aspicere, cum terris indominicatis, & pratis, siluis, cultis & incultis, exitibus & ingressibus, totum ad integrum, beniuolo & promptissimo animo concedimus, concessumque in perpetuum esse volumus, & de nostro iure & potestate, in illorum ius & potestatem transfundimus. Si quis vero, quod futurum non credimus, si nos ipsi, aut vllus, &c. Actum Patriciaco Monasterij. Signum Ansedei, & vxoris eius Fredeburgis, ac filiæ eorum Ingeltrudis, qui hanc donationem fieri & firmare rogauerunt. Signum Ducis Burgundionum, signum Vuidonis, signum Vuarulfi, signum Rotberti, signum Beraldi. Data in mense Iunio, anno deregnante Lothario Rege. Richardus Monachus & Leuita scripsit. XXXVII. Année 966. Karta Adilonis, de Cauanas. In Dei nomine, ego Adilo, & vxor mea Arburgis, & filius noster Theodericus, donamus pro remedio animarum nostrarum, & pro remedio animarum parentum nostrorum, donatumque in perpetuum esse volumus, res nostras ad Monasterium sanctæ Mariæ, & sancti Petri, atque sancti Benedicti Patris Monachorum Floriacensis loci, vbi ipse sanctus Benedictus debito quiescit honore, quæ sunt sitæ in pago Augustidunense, & in pago Moruenno, in fine villa Roporcono, in villa quæ vocatur Cauanas; hoc est, mansum vnum, & quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur. Hoc sunt campis, pratis, siluis, seruis, totum ad integrum donamus, pro remedio animarum nostrarum, beniuolo & promptissimo animo concedimus, concessumque in perpetuum esse volumus, & de nostro iure & potestate, in ius & potestatem Monachorum supradictorum Sanctorum transfundimus; si quis vero, si ipsi nos, aut vllus de hæredibus nostris. Actum Patriciaco Monasterij. Signum Odiloni, & vxoris suæ Alburgæ, & filij eorum nomine Theoderici, qui istam donationem fieri & firmare rogauerunt. Signum Gislane, signum Arembuti, signum Rainardi. Data mense Octobrio, anno vndecimo regnante Lothario Rege. Richardus Monachus scripsit, & subscripsit. XXXVIII. Année 942. Karta Erblais, de Crais. Domino sacro Monasterio, S. Benedicto Ecclesiæ, quæ est sita in pago Augustidunensi, in villa quæ dicitur Patriciacus, ego Erblatus Sacerdos, pro amore & bona volontate, & pro remedio animæ genitore meo, & genitrice mea, pro ipso amore, dono ad ipsa casa dicta, curtilum cum omne superposito, ex vinea, in simul tenentur, in pago Matisconense, in fine Agenacense, in villa Craius. Terminat de vno latus via publica, de alio latus terra de ipsa hæreditate, in vno fronte superiore terra Leodono, & in superiore odol Vulgart. Infra istas terminationes ad integrum dono ad ipsa Casadi, in tale tenore, dummodo ego viueo vsum & fructum habeo, & omni anno, modio de vino in vestituria, & post meo discesso, ad integrum dono ad ipsa Casadiu, & faciant pastores sancti Benedicti, post illo die, in omnibus, quæ facere voluerint; si quis vero vllum contradictum facere voluerit, si ego ipse, aut vllus de hæredibus, &c. Actum Cansuilla. Signum Erblaici, qui hanc donationem fieri & firmare rogauit, signum Guntardi, signum Girmaldi. Ego Deodatus, rogatus scripsi. Data in die Martis, in mense Maio, anno decimo regnante Ludouico Rege. XXXIX. Année 818. Præceptum quod fecit domnus Ludouicus Imperator, Abbati Adalgardo, de rebus S. Benedicti. In nomine Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, Ludouicus, diuina ordinante prouidentia Imperator Augustus. Cum petitionibus seruorum Dei iustis & rationabilibus, diuini cultus amore fauemus, superna nos gratia muniri non ambigimus. Notum sit igitur omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, & nostris, tam præsentibus quam futuris, quod detulit nobis venerabilis vir Adalgaudus Abbas ex Monasterio sancti Benedicti Floriacensis, quod est constructum in pago Aurelianensi super fluuium Ligeris, vbi ipse sanctus Benedictus corpore requiescit, auctoritatis immunitatum, aui videlicet nostri Pipini quondam Regis, seu domni & genitoris nostri Karoli piissimi Augusti, in quibus erat insertum, quod, siue ipsi, siue antecessores eorum, Reges videlicet Francorum, præfatum Monasterium, cum rebus & hominibus ad se pertinentibus, & aspicientibus, sub tuitione & defensione sua habuissent, eorum immunitatibus auctoritatum à iudiciariæ potestatis inquietudine semper defensum & munitum fuisset. Ob rei tamen firmitatem postulauit nobis præfatus Abbas, vt in amore Dei, & reuerentia sancti Petri, & sancti Benedicti, paternum & prædecessorum nostrorum morem sequentes, immunitatis nostræ præceptum circa ipsum secundum locum fieri censeremus; cuius petitioni assensum præbuimus, & hoc nostræ auctoritatis præceptum, circa ipsum secundum locum fieri decreuimus: per quod præcipimus atque iubemus, vt nullus iudex publicus, & quislibet ex iudiciaria potestate, in Ecclesiis aut loca, & agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore, in quibuslibet pagis aut territoriis, infra ditionem imperij nostri, iuste & legaliter possidet, & quod deinceps, in iure ipsius sancti loci voluerit diuina pietas augeri, ad causas audiendas, & freda exigenda, aut mansiones, & paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius Monasterij super terram ipsius commanentes, distringendos, nec vlla redibitiones, aut inlicitas occasiones requirendas, nostris & futuris temporibus, ingredi audeat, & ea, quæ superius memorata sunt, penitus exigere præsumat; sed liceat memorato Abbati, suisque successoribus, res prædicti Monasteri, sub immunitatis nostræ defensione, quieto ordine possidere. Et quando quidem diuina vocatione supradictus Abba, & successores eius, de hac luce migrauerint, quandiu ipsi Monachi inter se tales inueniri potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem & consensum, licentiam habeant eligendi Abbates, quatenus ipsos Monachos, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis, & coniuge, proleque nostra, atque stabilitate totius imperij nostri, à Deo nobis concessi atque conseruandi, iugiter Domini misericordiam exorare deberent. Et quicquid de rebus præfati Monasterij fiscus exigere poterat, præfato Monasterio, ciusque congregationi ibidem Deo famulanti, concessimus, vt eis ad seruitium peragendum, augmentum vel supplementum fiat: & hæc auctoritas vt nostris futurisque temporibus, Domino peragente, valeat inconuulsa manere, etiam manu propria subter firmauimus, & anuli nostri impressione subter sigillari iussimus. Signum Ludouici serenissimi Imperatoris. Durandus Diaconus ad vicem Helisachar recognouit. Data sexto Kalendas Augustas, anno, Christo propicio, quinto imperij domni Ludouici serenissimi Augusti, indictione vndecima. Actum Aurelianis ciuitate, in Dei nomine feliciter. Amen.