S. Berno Abbas I. TESTAMENTVM VVILLELMI COGNOMENTO Pij, Aruernorum Comitis, & Ducis Aquitanorum, de constructione CLVNIACENSIS loci. Anno 910. ?? CVNCTIS sane considerantibus liquet, quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit, vt ex rebus quæ transitorie possidentur, si eis bene vtantur, semper mansura valeant præmia promereri. Quod videlicet diuinus sermo possibile ostendens, atque ad hoc omnino suadens, dicit. Diuitiæ viri redemptio animæ eius. Quod ego VVILLELMVS dono Dei Comes & Dux solicite perpendens, ac propriæ saluti, dum licitū est, prouidere cupiens, ratum, imo pernecessarium duxi, ut ex rebus quæ mihi temporaliter collatæ sunt, ad emolumentum animæ meæ aliquantulum impertiar. Quippe quia in his videor excreuisse, ne fortassis totum ad curam corporis redarguar in supremo expendisse, quin potius cum suprema sors cuncta rapuerit, quiddam mihi gaudeam reseruasse. Quæ scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur, nisi vt iuxta Domini præceptum, Amicos mihi faciam pauperes eius, vtque huiusmodi actio, non ad tempus, sed continue peragatur, monastica professione congregatos ex propriis sumptibus substentem. Ea siquidem fide, ea spe, vt quamuis ipse cuncta contemnere nequeam, tamen dum mundi contemptores, quos iustos credo, susceperint: Iustorum mercedem accipiam. Igitur omnibus in vnitate fidei viuentibus, Christique misericordiam postulantibus qui sibi successuri sunt, & vsque ad sæculi consummationem victuri, notum sit, quod ob amore Dei, & Saluatoris nostri Iesu Christi, res iuris mei sanctis Apostolis PETRO videlicet & PAVLO, de propria trado dominatione, CLVNIACVM scilicet quæ sita est super fluuiū qui Grauna vocatur, cū cortile & manso indominicato, & capella quæ est in honore Sanctæ Dei Genitricis Mariæ, & Sancti Petri Apostolorū principis, cum omnibus rebus ad ipsam villam pertinentibus: villis siquidem, capellis, mancipiis vtriusque sexus, vineis, campis, pratis, syluis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis, exitibus & regressibus, cultum, & incultum cū omni integritate. Quæ etiam res sunt sitæ in Comitatu Matisconēse, vel circa, suis vnaquaque terminis conclusæ. Dono autem hæc omnia iam dictis Apostolis ego VVILLELMVS & vxor mea INGELBERGA, primum pro amore Dei, deinde pro anima senioris mei ODONIS Regis, progenitoris ac genitricis meæ, pro me & vxore mea, salute scilicet animarum nostrarum & corporum: pro AVANÆ nihilominus, quæ mihi easdem res testamentario iure concessit, pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrarum, nepotumque atque omniū vtriusque sexus propinquorum, pro fidelibus nostris qui nostro seruitio adhærent: pro statu etiam ac integritate Catholicæ Religionis. Postremo vero sicut omnes Christiani vnius compage charitatis ac fidei tenemur, ita pro cunctis præteritorum scilicet, præsentium siue futurorum temporum Orthodoxis, hæc donatio fiat. Eo siquidem dono tenore, vt in CLVNIACO in honore sanctorum Apostolorū PETRI & PAVLI Monasterium regulare construatur, ibique Monachi iuxta regulam B. Benedicti viuentes congregentur, qui ipsas res perenni tempore possideant, teneant, habeant, atque ordinent. Ita duntaxat, vt ibi venerabile Orationis domicilium, votis ac supplicationibus fideliter frequentetur, conuersioque cœlestis omni desiderio & ardore intimo perquiratur, & expetatur. Sedulæ quoque orationes, postulationes, atque obsecrationes Domino dirigantur, tam pro me, quam pro omnibus, sicut eorum memoria superius digesta est. Præcipimus siquidem vt maxime illis sit hæc nostra donatio ad perpetuum refugium, qui pauperes de seculo egressi, nihil secum præter bonam voluntatem attulerint, vt nostrum supplementum fiat abundantia illorum. Sint ipsi Monachi cum omnibus præscriptis rebus sub potestate & dominatione BERNONIS Abbatis, qui quandiu vixerit secundum suum scire & posse eis regulariter præsideat. Post discessum vero eius habeant iidem Monachi potestatem & licentiam quemcumque sui Ordinis, secundum placitum Dei atq. Regulam S. Benedicti promultam, eligere maluerint Abbatem atque Rectorem, itaut nec nostra nec alicuius potestatis contradictione contra religiosam duntaxat electionem impediantur. Per quinquenniū autem Romæ ad limina Apostolorum ad luminaria ipsorum concinnanda, decem solidos præfati Monachi persoluant, habeantque tuitionem ipsorum Apostolorum, atque Romanum Pontificem defensorem, & ipsi Monachi corde & animo pleno pręlibatum locum pro posse & nosse suo ædificent. Volumus etiā vt nostris sucessorumque nostrorum temporibus prout oportunitas atque possibilitas eiusdem loci se dederit, quotidie opera misericordiæ pauperibus, indigentibus, aduenis, peregrinantibus, summa intentione exhibeantur. Placuit etiam huic Testamento inseri, vt ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum, nec fascibus regiæ magnitudinis, nec cuiuslibet terrenæ potestatis iugo subiiciantur iidem Monachi ibidem congregati. Neque aliquis Principum secularium, non Comes quisquam, nec Episcopus quilibet, non Pontifex supradictę sedis Romanæ, per Deum, & in Deum omnesq. Sanctos eius, & tremendi iudicij diem contestor, deprecor, ne inuadat res ipsorum Dei seruorum. Non distrahat, non minuat, non procamiet, non beneficiet aliquam personam, non aliquem Prælatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et vt hoc nefas omnibus temerariis ac improbis arctius inhibeatur, adhuc idem inculcans subiungo. Et obsecro vos o Sancti Apostoli Petre & Paule, & te Pontifex Pontificum Apostolicæ sedis, vt per auctoritatem canonicam & Apostolicam quam a Deo accepisti, alienes a consortio sanctæ Dei Ecclesiæ & sempiternæ vitæ prædones & inuasores atque distractores harum rerum, quas vobis hilari mente promptaque voluntate dono. Sitisque tutores ac defensores iam dicti loci CLVNIACI & seruorum Dei ibi commorātium ac commanentium; harum quoque omnium facultatum propter eleemosynam & clementiam, & misericordiā piissimi Redemptoris nostri. Si quis forte quod absit, & quod per Dei misericordiam & patrocinia Apostolorum euenire non æstimo, vel ex propinquis vel extraneis, vel ex qualibet conditione, siue potestate, qualicunque calliditate contra hoc Testamentum, quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum Apostolorum Petri & Pauli fieri sanciui, aliquam concussionem inferre tentauerit, primum quidem iram omnipotentis Dei incurrat, auferatque Deus partē illius de terra viuentium, & deleat nomen eius de libro vitæ: fiatque pars illius cum his qui dixerūt Domino Deo, Recede a nobis, & cum Dathan & Abiron, quos terra aperto ore deglutiuit, & viuos infernus absorbuit, perennem incurrat dānationem. Socius quoque Iudæ Domini proditoris effectus æternis cruciatibus retrusus teneatur, & ne ei in pręsenti seculo humanis oculis impune transire videatur, in corpore quidem proprio futuræ damnationis tormenta experiatur, sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro & Antiocho, quorum alter acris verberibus coercitus vix semiuiuus euasit; alter vero nutu superno percussus, putrescentibus membris, & scatentibus vermibus miserrime interiit: cæterisq. sacrilegis qui ærarium domus Domini temerare præsumpserunt, particeps existat, habeatque, nisi resipuerit, Archiclauum totius monarchiæ Ecclesiarū, iuncto sibi Paulo obstitorem, & amœni paradisi aditus contradictorem, quos si vellet, habere poterat pro se piissimos intercessores. Secundum mundialem vero legem, his quibus intulerit calumniā centum auri libras, cogente iudiciaria potestate compulsus, exsoluat, & congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum. Sed huius firmitas Testamenti omni auctoritate suffulta semper inuiolata ac inconcussa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bituricæ ciuitatis publice. Vvillelmus. Ego hanc auctoritatem fieri & firmari rogaui, ac manu propria roboraui. Sigillum Ingelbergæ vxoris eius. Sigillum Madalberti, Peccatoris Bituricensis Archiepiscopi. Signum Adalardi Episcopi. P. Alto. Peccator Episcopus. S. Vvilelon, nepotis eius. S. Armanni. S. Vvigonis. S. Vgberti. S. Stephani. S. Veracli. S. Gotbransin. S. Eufredi Vicecomitis. S. Gentardi Comitis. S. Ignardi. S. Vrsonis Græci. S. Rataldi. S. Rumberti. S. Ismengrij. S. Botberti. S. Otberti. S. Guiberti. S. Bermondi. S. Girardi. S. Ambladi. S. Aleardi. S. Achedei. S. Vvindonis. S. Grimberti. S. Vmberti. S. Arnaldi. S. Armandi. S. Vvalonis. S. Roberti. S. Bodonis. S. Athonis. S. Girbandi. S. Ismendonis. S. Lotberti. S. Tertberti. S. Bernardi. S. Geraldi. S. Truanni. Anno vndecimo, regnante Carolo Rege. Indictione XIII. Ego Oddo Leuita, ad vicem Cancellarij scripsi & subscripsi. S. Berno Abbas I. VETERVM DE FVNDATIONE MONASTERII CLVNIACENSIS, ET EIVS ABBATE PRIMO Bernone Testimonia. Author vitæ Sancti Hugonis Abbatis Sancti Martini Eduensis, MS. ?? ?? BALMENSE igitur Cœnobium inter cætera erat tunc temporis omni regulari districtione destitutum. Ad cuius regimen inuitati communi consilio, elegerunt prętaxati Christi tyrones vnum ex suis, vigoris regularis tenore acerrimum, ac sanctitate decoratum, nomine BERNONEM. Qui, vt rerum exitus perdocuit, diuinitus electus extitit. Qui Abbas constitutus in præfati Cœnobij regimine, semper quæ Dei sunt præ oculis habens, magis animarum lucris, quam rebus transitoriis insistens, multiplicem in breui ouilis Christi coadunauit gregem. Cui etiam more solito, vt in cæteris, domnus Hugo Abbas Sancti Martini prædictus, per omnia fidissimus adiutor extitit. Qui creditum sibi talentum a Domino, vt epilata sagacissimus, amplificare studebat. Hoc denique cœnobio domibus, diuersisque bonorum copiis referto, plurima ad ipsius exemplum per eosdem viros aut nouiter fundata, seu in melius reformata claruerunt Monasteria. Erat igitur tunc temporis VVILLELMVS cognomento Pius, Aruernorum Comes, & Dux Aquitanorum primorum Celticæ Prouinciæ, liberalissimus; cuius familiares milites sæpius ipsum Balmensem frequentabant locum. Qui a prædicto Abbate, necnon a fratribus eiusdem loci affectuose excipiebantur; ac ipsi reuertentes ad dominum suum, quicquid boni vel honestatis ibidem conspexerant oppido diligenter illi referebant. At ille, vt erat vir omni bonitate conspicuus, cœpit intra se mente tractare, siquomodo valeret talem reperire locum, huiusmodi Religionis vsibus congruum. Qui protinus mittens ad virum Dei Bernonem, mandauit illi, vt ad se protinus deueniret. Ipse vero illico occurrens ei, deuenit ad eum in locum reuera a Deo bonorum omnium largitore præelectum, atque æternæ saluti prædestinatum, cognomento CLVNIACVM. Ad quem venit habens secum clarissimum Hugonem prædictum, Abbatem Sancti Martini Eduensis, cuius consultu omnia agebat. Statim vero iam dictus Princeps, dum suscepisset eos summo cum amore, patefecit eis suæ mentis desiderium, de constructione videlicet Cœnobij, quod optabat explere, si diuinitatis benignitas illi annueret. Qui dum circumquaque loca circumuicina perspicaciter intuiti fuissent, nullum ad huiusmodi congruentiam tam habilem repererunt locum, sicut Cluniacum. Sed cum diceret idem Dux propter infestationem canum venatoriæ industriæ, qui ibidem semper morabantur, fieri non posse; fertur Abbas facete & iocundanter, vt erat vir prudentissimus, tale eidem Duci responsum dedisse. Tolle, inquiens, canes exinde, & inuita Monachos. Tu enim ipse bene nosti quod præmium restet tibi canum a Domino, vel quæ merces Monachorum. At ipse cum summa exultatione gaudens, suscepit verba viri Dei, & ait: Saniori, Pater, & prudentiori vsus es consilio, & sine fictionis fuco. Nunc quoque fiat, Christo cooperante, vt tua hortatur benignitas. Denique protinus incœptum opus est, atque in breui tempore perfectum, & in honore Principis Apostolorum Petri consecratum. Perparua tamen primitus fratrum conciola est in eodem constituta loco: quoniam idem Princeps dominium in promptu non habebat quod daret. Sed quod ingens, copiosaque seges ex illo paucissimo semine procedens excreuerit, soli Deo notum constat, non cuipiam mortalium hominum optimatum. Loci famam norunt Belgicus, & Celtes, Aquitanus, & Vvester & Auster. Sed iam ad ordinis seriem redeamus. Interea Gigniaco, necnon Vizelliaco, aliisque quamplurimis ditioni illorum subactis atque strenue emendatis, alacriter in Dei proficiebant cultu, &c. Ludouicus R. F. Simplicis filius, in quodam suo Præcepto MS. Cvnctis tam Regibus, quam reliquarum dignitatum personis præsentibus vel futuris notum sit, quod petiit a nobis quidam fidelis noster, Hugo filius Richardi, vir illustrissimus, & Marchio, quatenus quoddam Monasterium nomine Cluniacum, quod a Vvillermo viro magnifico in honore primorum Apostolorum, Petri videlicet, & Pauli, per manus Bernonis cuiusdam reuerendi Abbatis constructum est, per hoc nostræ authoritatis præceptum, sicut ab Antecessoribus auctum est, & per Priuilegia Apostolica, ab omni inquietudine, vel dominatu omnium hominum absoluamus: sit vero ipse locus, iuxta quod ipse Vvillermus sub terribili & magna adiuratione constituit, & Apostolicæ sedi per Testamentum, ad tuendum, non ad dominandum, subiugauit, ab omnium seculari dominatu tam Regum, quam cunctorum Principum, seu propinquorum eiusdem Vvillermi, quin & omnium penitus liber, & absolutus. &c. Agapitus Papa in Diplomate MS. Igitur quia petistis a nobis quatinus Monasterium Cluniacēse in illo statu, quo a Guillelmo Duce, per Testamentum manere decretum est, nostra Apostolica authoritate decerneremus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui Deo authore deseruimus, Ecclesiæ subiectum est: inclinati precibus tuis, tibi ad regendum committimus. Itaque sit illud Monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps tibi traditæ fuerint, liberum a dominatu cuiuscumque Regis, aut Episcopi, siue Comitis, aut cuiuslibet ex propinquis ipsius Guillelmi. Ioannes Monachus in vita S. Odonis, secundi Cluniac. Abbatis. Arepto tandem itinere, deuenit in finibus Burgundiæ, quæ Balma dicebatur ex nomine. In ea namque erat Monasterium nuper a Bernone Abbate constructum, diuertitque illuc, & ab eo officiosissime secundum Regulam beati Benedicti, intra domum Hospitum est susceptus. Hanc vitam habes infra, vbi plura de eodem Bernone. S. Odilo, Abbas Clun. V. in vita beati Mayoli præcessoris sui. Fauente Vvillelmo, Christianissimo Aquitanorum Principe, beatæ memoriæ Abbas BERNO nomine, in partibus Burgundiæ, cespite Matiscensi, pago qui vocatur CLVNIACVS, Monasterium cœpit construere, & in quantum potuit, in eadem constructione elaborare studuit, & piæ deuotionis affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit effectum. Huius enim merito & exemplo, plures tranquillum portum Monasterij requirentes, conuertuntur de sæculo. Glaber Rodulphus, Monachus Cluniacensis, Lib. III. Histor. Franc. Cap. V. Ad vltimum quoque prædicta videlicet Institutio (Ordinis S. Benedicti) iam pene defessa, authore Deo, elegit sibi Sapientiæ sedem, vires collectura, ac fructificatura germine multiplici, in Monasterio scilicet cognomento CLVNIACO, quod etiam ex situ eiusdem loci adcliuo, atque humili tale sortitum est nomen: vel etiam, quod aptius illi congruit, a cluendo dictum, quoniam cluere, crescere dicimus: insigne quippe incrementum diuersorum donorum a sui principio in dies locus idem obtinuit. Construxit igitur prædictum Cœnobium primitus Pater Monachorum Balinensis Monasterij Berno vocatus, iubente Vvillermo piissimo Aquitanorum Duce, in pago Matisconense, super Graonam fluuiolum. Quod etiam Cœnobium in primo, non amplius quam quindecim terræ colonias dicitur in dotem accepisse, fratres tamen duodecim numero inibi memorantur conuenisse. Ex quorum veluti optimo semine multiplicata stirpe Domini exercituum innumerabilis magnam cognoscitur replesse. Qui quoniam his, quæ Dei sunt, videlicet iustitiæ & pietatis operibus incessanter adhæserunt, idcirco bonis omnibus repleri meruerunt, insuperque futuris mirabile reliquerunt exemplum: nam post præfatum Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus Abbas Odo, &c. Fragmentum vetus Hist. Francorum. His temporibus Guillelmus Comes Aruernorum, & Dux Aquitaniæ Cluniacum fundauit Cœnobium. Fragmentum aliud Hist. Aquitanicæ, quod a quibusdam tribuitur Ademaro, Monacho S. Martialis Lemouicensis. Eo tempore Vvillelmus Dux Aquitaniæ, Comes Aruernorum, cum non haberet prolem, Cluniacum Monasterium in fundo proprio, quod est in Burgundia, nouiter fecit. Sigebertus Gemblacensis Monachus in Chronico, ad annum DCCCXCV. Hoc tempore claruit in Burgundia Berno, ex Comite Abbas Gigniacensis Cœnobij a se fundati: qui etiam ex dono Auæ Comitissæ construxit Cluniacum Cœnobium in Cellam Gigniacensem. Hæc eadem Vincentius lib. 26. Speculi Historialis, cap. 53. & Antoninus Florent. Archiepiscopus cap. 2. tit. 16. § 8. Chronicorum. Oldericus Vitalis, Monachus Vticensis, Lexouiensis Diœceseos, Lib. XI. Historiæ suorum temporum. MS. Ratum est, & Chartis insertum legentibus liquido patescit, quod G. Aquitanicus Cluniacense Cœnobium in allodio suo construxit, & illud, Romam pergens, Romano Pontifici deuotissime commisit, nec id frustra fieri voluit. Nam ipse tunc XII. aureos Papæ obtulit, & exinde totidem singulis annis dari decreuit, &c. Scriptor Anonymus Historiæ Francorum, qui vixit tempore Philippi Ludouici Pij filij. MS. Carolo itaque Simplice Regnum Fr. gubernante, G. Dei prouidentia Dux Aquitaniæ, venerabili Abbati Bernoni anno Christi DCCCXC. concessit locum in partes Burgundiæ, qui dicitur Cluniacus, qui per Dei gratiam diuersis temporibus multipliciter adauctus gloriose refulget, &c. Author Chronici S. Petri Viui Senonensis. MS. Anno Do. DCCCCVIII. Guillermus Pius, Princeps Aquitaniæ, tempore Caroli Regis Francorum, fundauit Monasterium Cluniacense. Et paulo post. Berno primus Abbas Cluniacensis obiit plenus dierum, anno ordinationis suæ sextodecimo, & apud Cluniacum in veteri Ecclesia retro altare Sancti Benedicti sepelitur. Platina, in vita Adriani III. Papæ. Interea vero Guillelmus cognomento Pius, Aquitaniæ Dux, & Aluerniæ Comes, cum stirpe virili careret, CLVNIACENSE Monasterium in fundo paterno Burgundiæ, pago Masticensi, magnificentissimis operibus inchoauit, eidemque loco Bernonem Abbatem præfecit, designatis prouentibus, vnde Monachi viuerent. Author Chronici Chronicorum. Gvillelmus cognomento Pius Aquitaniæ Dux, & Aluerniæ Comes iisdem etiam temporibus, fide, conuersatione, moribus, religioneque, atque doctrina in precio maximo fuit: qui cum virili prole careret, Cluniacense Monasterium Burgundiæ in paterno fundo magnificentissimis inchoauit operibus: & Bernonem virum doctissimum eidem loco Abbatem præfecit, maximis prouentibus ei designatis, vnde Monachi possent viuere. Et paulo post. Berno Abbas Gigniaci Cœnobij, patria Burgundus, ex quadam Comitum clarissima familia natus, his temporibus ob sanctitatem & clarissimam doctrinam mirifice laudatur. Hæc eadem habet Iacobus Philippus Bergomas in Supplem. Chronic. Ioannes Trithemius, Lib. I. de viris Illustribus Ordinis S. Benedicti, Cap. IX. Vnde etiam plures sanctissimi Patres in Ordine instaurato diuersis temporibus postea claruerunt. Equibus BERNO vir integerrimæ conuersationis, Ordinem in Cluniacensi Monasterio gloriose restaurauit. Idem, Lib. III. Cap. CCXIII. De S. Bernone Abbate. Berno fundator & primus Abbas Gigniacensis Monasterij in Burgundia, vir certe fide ac religione præclarissimus, nobili genere ortus, multis virtutibus insignis effulsit. Fundauit etiam Monasterium Cluniacense, toto orbe famosum, cui præfecit Odonem virum totius literaturæ & sanctitatis illustrem. Claruit anno Domini DCCCC. Et in Chronicis Monasterij Hirsaugiensis, ad annum DCCCXCII. His etiam temporibus claruit in Burgundia BERNO ex Comite fundator, & primus Abbas Gigniacensis Monasterij, vir sanctitate & religione venerabilis, qui etiam dono & impensis auiæ Comitissæ Cluniacense Monasterium construxit, cui præfecit in Abbatem primum sanctum Odonem quendam Musicum Turonensem, virum doctum atque sanctissimum, qui scripsit nonnulla ingenij sui præclara Opuscula, &c. S. Berno Abbas I. TESTAMENTVM DOMNI BERNONIS ABBATIS, CVI PRIMO FVIT COMMISSVM REGIMEN Monasterij Cluniacensis, per Guillelmum Pium fundatorem dicti Monasterij. MS. An. 926. ?? EX quo diuina dispensatio post diluuium constituit, vt homo homini præesset, quicumque secundum Deum tam in veteri Testamento, quam in nouo aliis præfuerunt, quantum possibile fuit, procurarunt, vt consultum subditis in posterum esset. Quod & beatum Benedictum, & alios quamplures nostri Ordinis instructores fecisse, sibique successores, dum aduiuerent, elegisse, multa documenta probant. Quapropter tam Regalis potestas quam Sacerdotalis auctoritas, sed & Principum sublimitas, necnon & reliquorum fidelium, quos forte hanc scripturam audire contigerit, ignoscat vniuersitas. Quod ego BERNO omnium Abbatum extremus Abbas, supremū diem iam vicinari agnoscens, duos ex nostris fratribus, Vvidonem videlicet meum consanguineum, atque Oddonem adæque dilectum, vna cum fratrum consensu mihi succedere delegaui. Ac post meum decessum, vice mea, Deo largiente, fungi præcepi. Ita scilicet vt dilectus noster prædictus Vvido Cœnobio Gigniacensi, Balmensi, Æthicensi, cum cella quæ dicitur sancti Lauteni, & cum omnibus rebus ad prædicta Monasteria pertinentibus regulariter præsit, præter villam quæ dicitur Alafracta, & res quasdam quæ fuerunt domni Samsonis in eodem pago consistētes; & quartam partem Caldariarum quæ sunt sitæ in loco qui dicitur Leodonis, & medietatē prati quod fuit domni Saymonis. At vero charissimus frater Oddo Cluniacū, & Masciacum, atque Dolense Monasterium, ita cum rebus ad eadem loca pertinentibus, Deo fauente, suscipiat, vt ea pro viribus regulariter disponat. His igitur ita dispositis, obsecro vos per reuerentiam, quam sanctæ fidei & religioni debetis, o Principes, & Seniores, quicumque terrenarum rerum iudices estis, vt hanc scripturam mea vice loquentem, in quolibet nostro Conuentu libenter audiatis; & sicut lex diuina iubet, bonis consentientes sitis, & tam Prælatos prædictos, quā & Monachos, & loca cum rebus ad ipsa pertinentibus, in eo statu, quo & per regalia præcepta, quin etiam & per Apostolica priuilegia dudum sancita sunt, & nunc a me decretum est, permanere consentiatis. Quod si quælibet vel inter ipsos, vel aliunde controuersia, quæ nobis discernenda sit, forte succreuerit, iustitiam sustentetis, & calumniam reprimatis, quo fiat illud quod in authoritatibus nostris insertum est, vt omnium bonorum, quæ in præfatis locis geruntur, sicut adiutores fueritis, ita quoque participes esse possitis. Villam autem quæ dicitur Alafracta, cum omnibus ibidem pertinentibus, & quartam partem de Caldariis quas Leodonis habemus, verumetiam iamdicti prati medietatem ad Cluniacum trado, eo tenore vt per singulos annos census duodecim denariorum Gigniaco pro vestitura reddatur. Nec iniustum videatur si Cluniaco easdem res assigno, quoniam ibi sepulturam mihi locaui, & locus ipse quasi posthumus, morte domni Guillelmi quondam inclyti Ducis, atque nunc mea imperfectus deseritur. Et certe pauperior est possessione, & numerosa fraternitate. Et vt hoc inferam, si post filios priores & priorem locum, quibus Testamentum feci, nobis alios diuina largitas & locum, & filios ampliare dignata est, ratum debet videri, vt posteriores filij non exhæredentur; sed aliqua pars hæreditatis nostræ eis proficiat, qui quamuis in alio loco, tamen eidem Domino, id est beato Petro, in cuius nomine vtrumque locum construximus, seruituri sunt. Decætero tam Prælatos quam & omnes fratres, præsentes videlicet, & futuros, per misericordiam Dei, qui præsens respicit, deposco, vt inter vos vnanimitas ita perseueret, quatinus, modum conuersationis huc vsque retentum, tam in psalmodia, quam in obseruatione silentij, sed & in qualitate victus & vestitus, & insuper in contemptu rerum propriarum, si non melius, saltem sicut huc vsque fecistis, sic deinceps custodiatis. Si autem, quod absit, ab aliquo eorum fuerit pertinaciter erratum, præcipimus, per sanctæ Regulæ authoritatem, vt vtriusque loci Priores ad corrigendum errorem sibi mutuo suffragentur. Si quis autem, quod absit, hanc nostram institutionem in aliquo fregerit, deterreat eum vox diuina quæ dicit, Maledictus qui transfert terminos proximi sui, id est institutionem pręceptorum suorum; & conatus eius penitus frustretur. Dispositio vero nostra, quæ, vt credo, per charitatem vtrisque locis cupit esse consultum, Deo disponente, & beato Petro patrocinante inconuulsa permaneat. Signum Bernonis Abbatis, qui hanc cartam fieri, & firmari rogauit. Signum Vvidonis moderni Abbatis, qui hoc consensit. Signum Oddonis Abbatis. Signum Geoffredi. Signum Vvandanberti. Anno quarto, regnante Radulpho Rege. Ex Martyrologio Monastico Benedictino, ad Idus Ianuar. In Monasterio Cluniacensi, depositio sancti Bernonis, primi eius loci Abbatis, magnæ sanctitatis viri. Vide Chronicum Cluniacense, quod Operis calci subiecimus. S. Odo Abbas Cluniacensis II. VITA SANCTISSIMI PATRIS ODONIS, ABBATIS CLVNIACENSIS, Edita a domno IOANNE, Monacho Cluniacensi, Italo, ipsius discipulo. PROLOGVS. ?? ?? DOMINIS & in Christo fratribus dilectissimis Salerniensibus, seruus Christi IESV Ioannes. Librum quē doctissimus Palladius, De vita & virtutibus Beatissimorum Heremitarum Patrum, tēporibus Theodosij Imperatoris composuit, semel a vobis coactus scribere non graue pertuli, sed mox subnixo corpore, flexisque articulis scribere curaui, & vestræ vtilitati cōmodius nil me agere aliquid fore censui. Igitur pij operis dum anhelanter ad finem vellem percurrere, stomachi cœpi dolore vehementer affligi. Interea contigit die quadam mecum adesse virum venerabilem domnum Adhelrandum confratrem nostrum, vnaq. cum eo sacri Salernitani Palatij exactorem Ioannem. Qui infirmitatis meæ tolerantiam præuidentes, cœperunt mihi Sanctissimi Patris nostri domni ODONIS, piam & venerabilem eximiamque inserere memoriam, scientes præ omnibus semper mihi pium esse atque dulce, vel aliis aliquid de eo narrare, vel meæ vtilitati quiddam conserre. Ast ego non immemor illius quod scriptum est, Sapientiam Sanctorum narrant populi, & laudem eorum nuntiat Ecclesia; assumpto sermone eius, illis (vt percunctati sunt) cœpi originē exponere. Quo audito indiderunt mihi si eum, vt tunc profitebar, diligerem: prolata verbis sine dilatione, vt bonæ hæreditatis commoda posteris transcripta dimitterem. Itaque corde volutans, horum virorum vehementer præcepta amans, prius (vt moris est Monachorum) conticui ad modicum, veritus ne temerario ore, vitam tanti viri potius narrando dehonestarem, quam digne describerem; & quod nec Grammaticæ artis locutio mea decoraret verba, neque dignus videbar huius Sanctissimi viri narrare vitam: etiamsi eloquendi adesset facultas. Assumpto itaque opere cum medullatis lachrymis, virginis Creatorem & Filium inuocare cœpi, eiusque comparem sanctum Spiritum, tributorem linguarum, distributoremque sermonum; qui aperit os mutorum, & disertas facit linguas infantium, vt qui me dudum voluit frigescere sæculo, & in amorem tanti Patris esse accensum, omni destitutum literarum auxilio, facundum esse suo concedat afflatu. Quapropter, o dilectissimi, quia vestra exhortatione compulsus, tantum opus audacter assumpsi, vt ad finem vsque perducam, vestris orationibus me adiuuare dignamini. Sed si quis forte hoc legerit, vel alio legente audierit, obsecro ne horrescat aut irrideat, vel fictum temerario ore dicere præsumat, & quasi derelicto a Deo mundo, hactenus talem Ecclesia non valet edere virum, cui dudum, inquiens, promisit Christus, Ecce ego vsque ad consummationem sæculi vobiscum sum. Ego tamen Iesum testor, quia multa de eo mihi præter hæc quæ narro, Magister meus Arnulphus iusiurando solitus erat recitare, quibus se testatus est interfuisse. Similiter Hutbertus Tibertinæ Ecclesiæ Episcopus, atque vnus ex nostris fratribus nomine Landricus; e quibus minime curaui scribere, & non ob aliud nisi quia dum inhianter eius non sequebantur viam, eorum nolui sumere testimonia. Quæ videlicet si voluissem describere, sufficere posse arbitror in laudem cuiuslibet antiqui Patris, aut Apostolici viri: ea nimirum mihi scribere bene placuit, quæ quasi de alio narrante ex eius ore sumpsi, & meæ memoriæ commendaui. Deinde quæ domnus Hildebrannus, vir nempe veridicus, & Cluniaci Cœnobij præpositus, in regularibusque disciplinis Præceptor meus, mihi, & multis aliis est professus. Interim deprecor, o Charissimi, vt a me progenitorum suorum cæterorumque Gallorum, cum quibus ipse adoleuit, nomina non requiratis, quos neque vidi, neque facultas videndi aliquando se mihi præbuit. Et quia regularibus disciplinis tunc eram arratus, saltem nec licuit percunctari, præcipueque cum me tellus Italica edidit, & intra septa Ecclesiæ nutriuit. S. Odo Abbas Cluniacensis II. VITAE DOMNI ODONIS Abbatis Cluniacensis, LIBER PRIMVS. ?? ?? ODO igitur vir beatissimus, ex Francorū prosapia extitit oriundus: sed intra domum Vvillelmi robustissimi Ducis Aquitaniæ est alitus. Nonodecimo ætatis suæ anno apud Beatum Martinum Turonis est tonsus, ibique Grammaticæ laribus educatus, deinde apud Parisium Dialectica, Musicaque a Remigio doctissimo viro est instructus, & tricesimo ortus sui anno Burgundiam petiit, ibique per quindecim annos, sub Bernone Abbate, Monasticam vitam duxit in Balmensi Cœnobio. Postmodum vero Abbas ordinatus, Franciarum, Aquitaniarum, Hispaniarumque partium, atque Romanæ vrbis circumstantium Cœnobiorum, effectus est dux & pater dulcissimus. Anno itaque Incarnationis Dominicæ octingentesimo tricesimo nono, & eius ætatis sexagesimo, in Monastica Religione tricesimo, Romam veniens, me miserum terrenis inretitum nexibus, reperit: miseransque suo rete piscatus est, atque Cœnobium S. Petri, Ticini positum, vsque perduxit, paruoque ibi tempore ab Hugone Rege detentus, prædicto viro domno Hildebranno regularibus disciplinis me tradidit educandum. Non multo post, Romam veniens, me infelicem dignatus est sibi socium assumere: & quem Canonicum parentibus abiens rapuit, rediens postmodum Monachum reduxit. Illis præterea diebus dum iter carperemus simul, loquelis alternantibus, postposito pudore, & veluti monachico procul posito tramite, audacter erupi in vocem, atque sui ortus & habitus vitam conuersationemq. nec veritus sum ab eo diligēter inquirere, pariterq. vt mihi dignaretur exponere, procliuius cœpi rogare: ille quippe (vti semper solitus erat) paululum conticuit, deinde terso faciei rubore, atque ab intimo suspiria trahens, suam mihi originem cœpit exponere: sed tamen illius verba lachrymis & gemitibus erant plena. Pater, inquit, meus Abbo est vocatus, sed alterius moris esse videbatur & actus, quam nunc homines præsentis temporis esse videntur. Veterum namque historias, & Iustiniani Nouellam memoriter retinebat; in suo namque conuiuio Euangelicus semper resonabat sermo. Verum si quando lis quoquomodo inter parentes fuisset exorta, tanta in eum censuræ excreuerat veritas, vt vndique omnes ad eum ob diffiniendi proficiscerentur gratiam. Qua de causa omnibus charus erat, pręcipueque apud Vvillelmum Comitē robustissimum, qui eo tempore Aquitaniam, Gothiamque suo iure tenebat. Multo quidem assueuerat Sanctorum peruigil celebrare vigilias. Noctem vero illam qua Angelis & hominibus pax reddita est, & Christus Dominus mundum visitans, a virginali vtero est egressus, tanquam sponsus de thalamo: summo in silentio cum lachrymis & orationibus transigebat. Dum ergo has celebraret excubias diligenter, menti suæ suggestum est, vt Dominum peteret, ob Virginis partum, sibi condonari filium: talique instantia precum, maternum denuo iam emortuum meruit suscitare vterum. Sæpius enim retulit pater meus nonnullis, talem fuisse ordinem meæ natiuitatis. Per illud namque infantiæ meæ tempus, cōtigit illum ingredi intra septa cubiculi, meque ibi super cunabulum sine custode reperit, huc illucque circumspiciens, cum neminem videret, suis manibus eleuauit, & corde sursum respiciens, Suscipe, ait, gemma Sacerdotum Martine, hunc puerum. Deponensque me super eundem, a quo eleuauit, stratulum, abiens recessit, sed quod gesserat, nemini prodere voluit. Post hæc ablactatum cuidam suo presbytero remotiori manente loco, me tradidit educandum, & literarum studiis imbuendum. [Fatebatur postmodum ipse presbyter, quod his diebus talem vidisset visionē. Videbam, & ecce Ecclesiarum Principes cœperunt mihi puerum petere, etiam exacte. Cumque sciscitarer quid de eo fieri vellent, an patris domum reducere? Non ita se inquiunt venisse, sed vt in Orientis partibus eum ducerent. At vero Presbyter cum eum dimittere nollet, & eis resistere nequiret, & quid amplius ageret, nesciret, terræ prostratus, conuertit se ad preces, deprecans vt prius in eum vltionem exercerēt, quam puerum tollerent. Nunc vindictam patris se dicebat perpeti, nunc se a parentibus dicebat vocandum proditorem pueri. Ad hæc ferebatur respondisse vnus eorum. Ne forte vindicet pater pueri in presbyterum, dimittamus eum vsque ad tempus. Hanc reuelationem ipse presbyter addiscens, restituit me quidem meis parentibus. Hæc omnia quæ a me requiris, o fili: ita ego a patre meo audiui. Factum est ergo cum adoleuissem ego, quem modo vetulum intueris ac turpem: strenuum prædicabant & conspicabilem iuuenem, cœpitque pater meus per incrementa temporum, me ab Ecclesiastico subtrahere ordine & militaribus exercitiis applicare. Qua de re, intra domum Vvillelmi me tradidit, seruiturum Comiti. Relictis tandem literarum studiis, venatorum, aucupumque cœpi deseruire officiis. Sed Deus omnipotens qui inuitis salutem præstat, & vocat ea quæ non sunt, quasi ea quæ sunt, cœpit me in somnis terrere, & vitā meam pronam ad malum ostendere, & insuper totam meam venationem vertebat in fatigationem, nam quanto amplius me ingerebam huiuscemodi lusibus, tanto redibam mœrens sine omni effectu & fatigatione confusus. His vero diebus suasit mihi pater meus celebres habere vigiliarum excubias, quas ipse celebrare consueuerat. Euolutis autem aliquot annis, vigilias Natalis Domini me celebraturum pręparaui, & cum partem noctis duxissem peruigilem, subito menti meæ comparuit obsecrare pro vita mea, Domini Iesu Genitricem. Tunc siquidem orans, cœpi dicere. O Domina & mater misericordiæ, tu nocte ista mundo edidisti Saluatorem, oratrix pro me dignanter existe; ad tuum gloriosum & singularem consugio partum piissima: & tu meis precibus aures tuæ pietatis inclina. Vehementer expauesco ne vita mea tuo displiceat filio, & quia Domina, per te mundo se manifestauit, propter te quæso absque dilatione misereatur mei. Inter has preces & matutinas laudes, Missarumque solemnia, dies crastinus illuxerat. Et ecce (vt solebat) Canonicorum dealbatus affuit Chorus, & dum (vt solebat) in laudibus tantæ solemnitatis, diuersarum fieret vocum modulatio, velut impatiēs iuuenis, in medio eorum prosiliui, vnaque cum ipsis, mundi Regem laudare cœpi. Scio enim & confiteor me improbe fecisse, sed tamen Dauidicum illud corde quod scriptum est, retinens: non immerito hoc agere præsumpsi. Laudate Dominum omnes gentes: laudate eum omnes populi. Statim vero capitis me inuasit nimius dolor, qui paulisper me contriuit, & recessi. Perlecta itaque Euangelica lectione, denuo me inuasit prędictus capitis dolor, & nisi extensa brachia ad cancellos applicuissem Ecclesiæ, mox a summo statu velut exanimis ruerem. In tantum enim excruciabat me dolor ille, vt eo veniente, nec ad momenti spatium, vlla spes vitæ in me remaneret. Sexto instante & decimo ætatis meæ hoc mihi contigit anno, & tribus sequentibus isto sum vomere sulcatus. Ob hoc parentum reductus sum domum: & per biennium omne genus curationis adhibuerunt mihi. Nam quanto ampliora & omnigena sumebam medicamina, toties eminus salutis a me remedia fiebant. Illis in diebus cum graui mœrore largoque suspirio, pater meus prædictus meam huiuscemodi exponebat fuisse natiuitatem, addens insuper, Ecce beate Martine, quod grate obtuli, exacte requiris, vere, vt decet, exaudibilis es in voto: sed carus in negotio. Desperato tandem salutis remedio, vnum fore putaui solatium, si anhelanter confugerem ad eum; nempe vt cui traditus fui nesciens, deposita capitis coma, illi seruirem sciens. Quod & ita factum est]. Ecce habes, o fili, ortum meæ natiuitatis, atque exordium conuersationis, animaduerte quia nihil boni egi mea sponte. Tu tamen de meis prauis moribus, vt dignum videris iudica, dum tamen misericordiam super me respicientem, incessanter benedicendo prędices atque glorifices. Nam tantam postmodum deuotionem in beato Martino visus est habere, vt præ cæteris sanctis eum diligeret, suæque protectioni semetipsum cotidie commendaret, illum nempe vbicumque adesset, corde retentans, ore prædicans, operibus sequens. Ecce enim sunt euoluti haud plusquam sex anni, dum ante eius corpus vigiliarum excubias diuersus ordo Ecclesiæ celebraret: contigit vt & ipse interfuisset. Verum quia eiusdem Officij Antiphonæ (vt omnibus patet) breues sunt, & eius temporis longiores noctes: volentes Officium ad lucem vsque protendere, vnamquamque Antiphonam per singulos Psalmorum versus repetendo canebant, fiebat namque eis labor improbus. Denique venientes ad eum, quasi vno ore dicentes deprecabantur. Diu est quod tuum aduentum præstolamur Pater, quatenus nos a tāto labore subleuares. Nunc vero quia præsto es, alias nobis Antiphonas de vita beati Martini tui Domini precamur institue, quarum prolixitas digne a nobis harum breuissimarum fastidium tollat. Ille vero cœpit dicere, non solum has se non posse facere, verum etiam discendi tempus sibi ætas omne denegaret, si a quouis factæ fuissent. Cœpitque inter hæc earum breuitatem laudare, & earum quas petebant, prolixitatem in nauseam habere. At illi e contra inferebant si aliter faceret, Martinum offenderet: addentes, quod talis excusatio palliatam superbiam significaret. His verbis precibusque mixtis, Pater noster Odo conuictus, mox super tanti officium laboris, cum omni annisu incubuit. Tres vero hymnos in eiusdem laude cōposuit, e quibus vnius tantum exemplar inferere huic operi adiudicaui. Rex Christe Martini decus, hic laus tua, tu illius, & cętera. Similiter duodecim Antiphonas, ternas per singulas habentes differentias. Quarum verba & vocum consonantia, adeo sibi inuicem concordant: vt nihil in sensu plus minusve, nihil in symphoniæ modulationibus reperiri posse dulcius videatur. Retinentur hactenus Beneuenti. Nunquam mane, nunquam vespere, eius memoria a suo pectore labebatur atque ore, O Martine, o pie, quam pium est gaudere de te, O Martine, & cætera. Sed quia congrue locus se præbuit descriptæ narrationis, auxiliante Domino cum eius vitam pleniter exponere cæpero, tunc quæ per eum Beatus Martinus operari voluit, enarrabo. Nunc interim reuertamur ad ea vnde digressi sumus. Igitur vir beatissimus nonodecimo ætatis suæ anno, confugiens apud Beatum Martinum, Clericatus suscepit officium. Quænam ibi confluxerat turba Magnatorum, & quanto cum apparatu, ne sequenti paupertati (qua postmodum contentus fuit) iniuriam facere videar, malo silere quam promere. Inter hos vero affuit Comes Fulco, qui eum enutrierat, cui mox Cellam iuxta Beati Martini tribuit Ecclesiam, & cotidianum victum ex eadem Canonica adquisiuit, eique cōcessit. Sed paupertatis amator vir Beatissimus, contempta mundi gloria, soli Deo placere curabat. Diebus itaque continuatis lectioni insudabat, & noctibus orationi vacabat, sciens esse scriptum, Qui ignorat ignorabitur. His præterea diebus Nauta noster peritissimus, qui nos suo ducatu docuit transmeare gurgites mundi istius, immensum Prisciani transiit transnatando pelagus. Nam Virgilij cum voluisset legere carmina, ostensum fuit ei per visum vas quoddam, deforis quidem pulcherrimum: intus vero plenum serpentibus. A quibus se subito circumuallari conspicit, nec tamen morderi: & euigilans, serpentes, doctrinam Poetarum: vas in quo latitabāt, librum Virgilij: viam vero per quam incedebat valde sitiēs, Christum intellexit. Interea quanta in eum cœpit postmodum emanare virtus patientiæ, succincte describam. Deinde relictis carminibus Poetarum, alti edoctus consilij, ad Euāgeliorum Prophetarumque expositores se totum conuertit. Cœperunt interea rabido latratu omnes pene Canonici cornicari contra eum. Quid agere vis? inquiunt. Cur inuadere quæris opus alienum? Hoc opus precij perdidisti cum flore iuuentutis. Parce tibi, & relictis his inextricabiliter connexis literis, ad Psalmos abi. Sed isdem Spiritus qui eum pridem docuerat a bonis silere, tunc docebat eum a malis conticescere. Ille vero curuato capite, & obturatis auribus, defixisque in terram aspectibus: illud in corde versabat Dauidicum. Dixi, custodiam vias meas, vt non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui & humiliatus sum, & silui a bonis. Nec tamen erat immemor dominici pręcepti atque promissi. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quæ vero restant de eius patientia, auxiliante Domino describam in consequentibus. Nunc transcurram ocius ad contemptus rerum. Laudent ergo qui volunt expulsores Dęmonum, curatores cadauerum, cæterosque infamatos viros virtutibus. Ego inter omnes exiguus Odonis mei primam patientiæ laudabo virtutem, deinde contemptum rerum, post hæc animarum lucrum, restaurationem Cœnobiorum, vestimentum cibumque Monachorum, pacem Ecclesiarum, concordiam Regum, perseuerantiam vigiliarum & orationum, respectus pauperum, correctionem iuuenum, honorem senum, emendationem morum, amorem virginum, consolationem continentium, misericordiam miserorum, intemeratam obseruantiam regularum, ad postremum, specimen omnium virtutum. Conserebat in paruo locello tunc bonus Iesus ex diuersis nemoribus monachorum, paradisum: ex cuius fonte irrigaret corda fidelium. Contentus denique parua cellula, sublatusque ab oculis hominum, soli Deo placere festinabat. Distractis pauperibus, vniuersis, quæ ad vsum temporalem secum attulerat, secundum Euuangelicum præceptum, de crastino nihil cogitabat. Noctu vero ab aspectibus se priuabat hominum, & ad sepulchrum Beati Martini, orationis gratia ibat solus, quod videlicet ab eadem cellula duobus fere milibus distabat. Non Collegæ fultus latere, non baculi corroboratus munimine, sed duas solum tabellas manu baiulans, scribendi officio aptissimas, fabrili opere ita connexas, vt possint patefieri, non tamen disiungi. Quibus scolastici dextro femore solent vti. Sed bonorum hostis tales ei terrores inferre cœpit. Ex lateribus namque viæ vndique egrediebantur vulpes, quæ prius terga illius persequentes obseruabant, deinde in eius faciem se obiiciebant. Sed cum ardentissimum iuuenem a recto, & proposito itinere vidissent se declinare non posse, gannitum dantes, & hianti ore super eum irruentes, minitabant strangulare. At ille nec aufugit, nec restitit, sed complicatis cruribus, & contracto collo rigido, humeris tantum & brachiis se tuebatur. Tradens denique eorum dentibus totum corpus, gula solum cauebat lethalem morsum. Et ecce repente rapidissimo cursu interuenit lupus, eumque ab earum liberauit incursionibus, & deinceps illi comes est effectus atque domesticus. Sed ne cui inhonestum vel graue esse videatur, legat vitam Beati Pauli, a Beato Hieronymo descriptā, & ibi reperiet eiusdem viri sepulchrum a leonibus fuisse præparatum: & si illi hoc vnum exemplum nec sic satisfacere videtur, transeat ad Beati Ammonis vitā, & eius reperiet cellulam, ob prædones fuisse a duobus draconibus custoditam. Deinde reuertatur ad prædictum Hieronymum: & transeat ad nostrum Nursinum Florentium; cuius vitam in Dialogo suo beatus exposuit Papa Gregorius, ibique reperiet Hieronymum meruisse leonem habere custodem asinorum, & Florentium ferocem vrsum, ob custodiam pecorum. Agebat autem extunc senior iter suum, & semper (bone Iesu) testimonia tua corde retinens, tibique resultans, ore canebat dicens. Vere namque fidelis es Domine, in omnibus verbis tuis, & sanctus in omnibus operibus tuis. Alleuas omnes qui corruunt: & erigis omnes elisos. Nam versa vice tuebatur lupus a comestione, quod aliquando comedere solet, & terrebat vulpes, a quibus terreri solet. Quæ vero & quanta inuisibiliter Diabolus contra eum sumpserit tentamenta, obsecro nullus a me requirat. Ad fidem tamen probandæ rei, quæ potuisset per suggestionem inuisibiliter tolerando sustinere, descriptum visibile bellum sufficere ad credulitatem posse arbitror omnibus legentibus. Nocte vero cum orationis gratia egrederetur a prædicta qua manebat cellula, non claudebat post se eiusdem ostiola, propterea quia nihil perdere metuebat. Nempe qui super nudam humum, matta solum & quibus induebatur vestibus cōtentus erat. Contigit interea dum diuersorum librorum legeret volumina, ad Beati Benedicti peruenisse Regulam, & cursim eam cum vellet transire, impegit in eundem locum, in quo præceptum est monachis, vt dormire debeant vestiti. Nam plene non intelligēs eundem sensum, per triennium iacuit vestitus: & necdum monachus, monachorum leue ferebat iugum; istius sancti præcepta obaudire curabat, alterius vitam imitari cupiebat. Iaciebat enim tunc Dominus Iesus in rudi terra, simplicia semina, ex qua prouidebat centuplicata recipere frumenta. Sed hoc mirabile est, quia candor ipsius corporis non est immutatus a nigredine in qua iacebat humi, & virtus sui animi non fuit extenuata a longa continuatione ieiunij. Præteritis namque his duobus annis, cum simul loca sanctorum quæ sunt in terra, extra vrbem Romam orationis causa frequentaremus, venerabilem eius sexagenariam senectutem, nostra non valebat iuuentus non solum præire, verum etiam nec sequi. Sed cum fatigati vt sibi nobisque parceret, rogaremus: dicebat. Certe videtis quia omnem virtutem perdidi, longa enim senectus fecit me esse silicernium, sunt ecce triginta anni quod talis qualem nunc me videtis, fui. Ipse vero gemens, suam nobis tali modo pronunciabat imbecilitatem. Nos vero cum magno attonitu, eius mirabamur virtutem, & non immerito; vt qui a corruptione non passus est vinci, a corruptela non debebatur prosterni. Denique parui pendebat quicquid virtutis in se videbat. Illud magnopere iudicabat, si quid in alio videre poterat. Sustentabatur per idem infantiæ suæ tempus, media panis libra, & fabæ pusillo, atque (quod est extra naturam Francorum) perparuo potu. Deposita itaque omni corruptibili sarcina, nudo corpore, vel potius nudo pectore, nudata miles Christi præcinctus ferebat arma. Videbatur ab omnibus rudis tirunculus, senum præire cuneos, & confidens in Christo, gloriosam de hoste satagebat prædam reducere. Hæc autem omnia, apud Ecclesiam beati Martini Turonis fiebant. Est locus ille omnibus virtutibus fertilis, prodigiis mirabilis, diuitiis vber, omnique religione præfulgens: dignum namque est illum esse mirabilem, qui tantum meruit habitatorem habere. Non enim Martyr tantum aut Confessor opimus: sed lux sæculi, & gemma sacerdotum. Ibique Reges properant, diuersarumque gentium Principes, ibi cum muneribus & votis sæpius frequentant. Contigit interea vt plurimi ex ipsis ad eum introierint, visitandi gratia. Cogniti, vt notum reuiserent: ignoti, vt notum eum sibi facerent. At ille velut fons redundans, desiderantissima cunctis præbebat oscula: & quasi ex aperta Bibliotheca, omnibus congrua ministrabat exempla. Huic castitatem indicens, illi sobrietatem imponens, hunc contemnere mundum docet, alterum ne res alterius concupiscat, admonet. vnicuique enim quęquę erant necessaria, affluenter ministrabat. Flebat miserrimum hunc mundum, & cito cum suis esse fatebatur amatoribus ruiturum, vnam denique Gomorrham esse fatebatur. Ammonebat eos viuere parce, & male concupita non amplecti, ventris penitus refrenare ingluuiem, inquiens, qui ventrem farcit, venerem nutrit. Libidinosis præcipitium opponebat draconis dicens. Heu miseros illos! quia tertiam partem stellarum cœli post se trahit draco. Ebriosis & comestoribus dicebat. Nabuzardan Princeps coquorum destruxit muros Hierusalem. Mollibus & masculorum concupitoribus opponebat Herodis homicidium, & scribæ exilium. Quanto, inquit, melior est anima corpore: tanto qui talia agit peior Herode. Ille corpora interfecit, animas cœlo transmisit: hic corpora a Deo separat, & animas æterna morte trucidat. Scriba vero qui probabat tirones, captiuus ductus est in Ægyptū, hic enim post mortem ducendus est in Infernum. Doctorum itaque flebat præcipitium & dicebat. Aspice domine quia facta est desolata Ciuitas, plena diuitiis. Et rursum aiebat. Væ tibi Behemot, numquam desit proh nefas, aurum tibi sternis vt lutum, & radij Solis sub te sunt. Hæc illi audientes, terrebatur conscius delicto suo, lætificabatur insons, ab eius consolationis verbo, & quasi ex vno promptuario, diuersi diuersos sumebant cibos. Testor Iesum quia ex ore hominis numquam audiui tantam dulcedinem sermonis. Complebatur in eo quod dicit Dominus in Euangelio. Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo noua & vetera. Itaque omnes diuino sale conditi, & cœlesti ferculo satiati, gratias agentes, ad propria remeabant; multa denique illi dona offerebant & munera, ex quibus nihil recipere volebat. Quippe qui sua largissima distribuerat: ignorabat quo pacto recipere posset, vel parua vel aliena. Victus aliquando a prædicto suo domino, volens nolensve centum ab eo missos recepit solidos. Sed miles Christi nec momento passus est eos apud se moram pati: atque vt prius mox eos indigentibus erogauit. Cœpit interea alumnus, cuneos præire præceptorum, & subsequentium fieri exemplum. His diebus adiit Parisium, ibique Dialecticam sancti Augustini, Deodato filio suo missam, perlegit: & Marcianum in liberalibus artibus frequenter lectitauit. Præceptorem quippe in his omnibus habuit Remigium. Quo peracto rediit Turonicam. Per illud namque tempus rogatus est a fratribus se diligentibus, vt Moralia beati Gregorij Papæ sub vno eis coartaret volumine, ille autem professus est se hæc minime facere posse, addens etiam si facultas agendi sibi adesset; tamen non debere se hoc agere, ne tanti viri laborem, tantique operis precium, aliter immutare, vel aliquid demere videretur. E contra illi opponebant ei antea subcumbi, quam tanto labore sustineri, & satius esse iudicabant funditus eum deserere, & ad reliquas scripturas trāsgredi, quam sub eo velut graui mole interire. Cotidie namque apud eos de hac re non parua fiebat altercatio. Ego tamen scio super hac re multos indignatos fore, & ad sedandos eos hanc libet rationem inserere, non enim fiebat istud propter arrogantiam, sed disponente Domino, vt super montem poneretur lucerna; quæ sub modio erat occultata. In exemplum tamen subiunctæ rei, hoc quod diximus manifestius apparebit. Illis videlicet persistentibus in hac petitione, factum est vt quadam nocte domnus Odo intra Ecclesiam beati Martini consuetæ orationi insisteret, & ecce subito in eum somnus obrepsit, viditq. in eadem visione sanctorum chorum venientem desursum, in eandem Ecclesiā descendere: & prius benedixerunt Dominum, deinde ordinatim in subselliis sederunt. Atque post paululum, vnus coram in medium prosiliens, dixit. Quidnam est quod hoc in loco immoramur? Cæteri vero, Gregorium Papam expectare se, inquiunt. Hoc audiens Pater noster Odo, velut auidus indagator cœpit huc illucque circunspicere, quanam ex parte venientem eum posset videre. Deinde eleuatis oculis sursum, quasi e cœlo missum videt beatum Gregorium, sed vltra omnes qui præcesserant eum, vultu, specieque et moribus persplēdidum atque ornatum. Mox veniente illo omnes surgunt, & flexis ceruicibus benedictionem petunt. Ille vero non inter eos deorsum vsque descendit, sed super ambonem Ecclesiæ substitit, & Patrem nostrum terratenus prostratum, inquiēs vocauit. Surge frater Odo, noli timere. Qui cum surrexisset, vidit veluti more scriptoris, super auriculam eius hærentem pennam, & quasi Doctoris magisterio productim acuminatam, & in summo fixam. Quam sumens beatus Gregorius, eamque illi tradens, ait. Age ergo securus, & perfice tibi opus iniunctum & indictū, quem vero composueris librum non delebitur, meus autem stabit in æternum. Et continuo euigilans, intellexit protinus quod viderat. Sumens dehinc volumen illud magnum diligenter perlegit, & saniorem partem quam præuidit, sub vno volumine composuit, & sic murmurationē eorum compescuit. Factum est postmodum vt præfatus Comes Fulco de thesauris beati Martini nescio quo pacto tulerit duo vascula auri, sed camo infrenatus auaritiæ, dum ea reddere nollet, graui plexus est vltione. Ad mortem vsque perductus, ad beati se Martini iubet portari sepulchrum, ibique quam plurima promittens munera, sed nec sic sanitatis recipiebat remedia. Præterea diutissime fatigatus adeo vsque est defectus, vt mortis tantum expectaret exitum. Ad quem cum domnus Odo visitandi gratia introisset, dixit illi. Redde miser vascula beati Martini, quæ infeliciter abstulisti, & protinus saluaberis. Ille autem & illa reddere, & alia spopondit conferre, si rei fidem dictu actuque comprobaret. Mox Patris nostri & obsequentium manibus eleuatus, ad beati Martini corpus perductus, terræque prostratus, nec moram pati potuit subsidium sibi promissum; sed qui manibus venerat veluti vehiculo latus, recuperatis artubus remeare cœpit suis gressibus. Siquidem ita factum est, vt ille correptus de cætero talia non committeret, & quæ promiserat fideliter adimpleret. Cœpit interea pater Odo eum admonere, vt relicto mundo hoc, tantum satageret quemadmodum soli Deo placeret. Ille autem respondit. Mihi ista modo suadere non potes. Habeo tamen fidelissimum militem Adhegrinum nomine, in armis strenuum & consilio prouidum, qui si te audierit, mox tuæ voluntati obediens erit; quod ita sequenti tempore factum est. Intra paucos vero dies, omni recuperata virtute, domum suam reuersus est. Confluentes ad eum vndique, eius sanitati congratulantes, assumpto sermone, quæ & quanta pertulisset, illis circumstantibus cœpit exponere, addens insuper quam citatam virtutem in verbis domni Odonis comperisset. Vnus autem ex assistentibus & auditor internus, prædictus erat Adhegrinus: qui mox corde compunctus, dispositis, quæ possidebat, omnibus, concite rediit ad eum. Deposita itaque capitis coma, & seculari militia, extunc Christi factus est Agonista. Sumens igitur pater Odo vniuersa quæ sibi ipse ad temporalem vsum adtulerat, in sinibus pauperum erogauit: sicut pridem de suis fecerat. Manserunt simul milites palatini, paruissimo tugurio contenti. Videntes denique mundum in maligno positum, & eius amatores ruinosam & illecebris plenam tendere vitam, cotidie ad monastica festinabant scandere fastigia. Interea non fuit locus in Franciæ finibus, vbi audierunt fuisse Monasterium, in quo aut per se non issent, aut suos perlustratores non misissent. Et non inuenientes regionis locum inter eos, in quo requiescere possent, ad prædictum tugurium reuertebantur cum magno dolore. Ob hanc causam placuit Adhegrino Romam pergere. Arrepto tandem eundi itinere, deuenit in finibus Burgundiæ, peruenitque in quandam vallem, quæ Balma dicebatur ex nomine. In ea namque erat Monasterium, nuper a Bernone Abbate constructum, diuertitque illuc, & ab eo officiosissime secundum Regulam beati Benedicti, intra domum Hospitum, est susceptus, ibique more Hospitis aliquo tempore commorari voluit, non tamen vt aliquo eorum indigeret, sed vt mores habitantium, locique cōsuetudines posset cognoscere. Fuerunt autem institutores eiusdem loci, imitatores cuiusdam patris Heuticij, cuius vitæ meritum conuersationisque qualis fuerit, huic operi inserere nolui, obitum vero qualem meruerit, vestræ memoriæ commendare curaui. Fuit isdem vir tēporibus Ludouici magni Imperatoris, carus videlicet Regi, omnibusque amabilis. Nam cum esset laicus, & peregrinis studiis eruditus, deserens ea vnde superbire solet humana fragilitas, totum se dedit beatorum Patrum regulis & institutionibus, ex quibus nempe authoritatibus diuersas cōsuetudines sumpsit, vnoque volumine conligauit. Deinde nō multo post monachus est effectus, & in tanto amore apud Regem habitus, vt intra palatium suum illi construeret Monasterium. Decurso enim vitæ præsentis stadio, circumstantibus vndique fratribus, subito emisit spiritum. Contigit interea dum a discipulis pij patris pararentur obsequia, ecce rediit viuus, qui fuerat mortuus. Illis vero attonitis & mirantibus, dixit pater Heuticius. Deo gratias, Scitis quia ex his quadraginta, vnum tātum diem non memini me cibum sumpsisse, nisi prius fleuissem, hodie namque sublato mœrore consolatus est me Dominus, & inter choros Angelorum tribuit mihi requietionis locum. Dicēs hæc quieuit perpetue. Ipse enim pater Heuticius institutor suit harum consuetudinum quæ hactenus in nostris Monasteriis habentur. Quas vir venerabilis Adhegrinus intuens, quātotius patri nostro Odoni curauit nuntiare. At ille sumptis secum centum voluminibus librorum, mox ad idem demigrauit Monasterium. Factus est ille qui ante fuerat sequutor, antesignanus. Domnus vero Adhegrinus in vnam se coartauit cellulam, & permittente Bernone Abbate, per triēnium mansit in ea: nam patri Odoni (qui erat vir scholasticus) laboriosum scholæ imposuerunt magisterium. Erat autem ætate tricenarius. Fateor, vitam putaui sanctissimi patris nostri simpliciter cursimque transire, sed nostrum ingeniolum, veluti repugnator violentus vna cum eius vita, vult enarrare viros, quos intelligit habuisse hic socios. Quapropter obsecro vt quemadmodum me non piget sub tanto desudare labore, nec vobis videatur ad recipiendum onerosum vel graue. Iustum namque & beneplacitum coram Deo esse videtur, vt eorum exempla ad ornatum locutionis cum sua describantur vita, quos ab hac peregrinatione, suo felici portu transuexit ad patriam. Venerabilis igitur Adhegrinus (cuius superius memoriam fecimus) sumpta postmodum licentia heremum petiit, & ibi se parua subartatus est spelunca. Contigit vt die quadam nimiis constrictus angustiis, cum nullus adesset qui ei consolationis verba, aut alicuius patris conferret exempla, vt ait Sapientia, væ soli, quia cum ceciderit, non est qui porrigal ei manum: more labentis gurgitis, paulominus quod ad desperationem vsque non descendit. Et ecce subito adstitit ei splendidissimus vir, quem blande quod haberet, interrogauit, aut cuius rei causa accidisset illi quod quasi ad præcipitium se vsque immergeret. Respondit dicens. Ex quo enim tempore Domino incessanter cœpi seruire, nullam consolationem aliquomodo ab eo merui recipere, qua de re coangustor vehementer, quia nescio si mea seruitus illi placet; an si pro tanto labore recipere merebor quandoque mercedem. Mox ille super collum eius irruit, eumque osculans, Crede, inquit, quia de bonis Domini vnquā indignus non eris, & consolatus eum his verbis, abiens recessit. Alio iterum tempore casus se præbuit vt extra cellam in qua manebat, reperiret eum tentator. Moxque in eum irruit, & supra immanissimæ rupis præcipitium vexit, indeque eum omni cum adnisu pręcipitare voluit. Sed quid miles Christi ageret? Qui recto gressu illic stare nequibat: quomodo resistere posset, prorsus ignorabat. Verum cum in summo mortis articulo esset positus, subito illi affuit beatus Martinus, apprehendensque manum eius dixit ad eum. Quidnam est hoc, & vnde huc aduenisti? Nescio domine, inquit, deinde cōfortans eum, restituit in locum suum. Ante hoc fere quinquennium dū Pater Odo Romam pergeret, vt Monasterium intra Ecclesiā beati Pauli Apostoli (vt olim fuerat) reædificaret, cogente summo Pontifice, & vniuersis ordinibus sedis sacræ, placuit animo prius prædictum virum reuisere, quam de hac re cōsulere, vt fieret quod scriptum est. Omnia fac cum consilio, & post factum non pœnitebis. Interea factum est dū de hac re secū quærerent, & multa de spiritualibus rebus diu sermocinarentur, cœpit eum Pater Odo deprecari, vt quicquid sibi eo tempore diuinitus reuelatū fuisset, familiariter sibi conferret. Recordans itaque domnus Adhegrinus sodalitatis antiquæ, & mox inflammatus charitatis igne, respondit dicēs. Illo die, illa hora, psalmodiæ peracto cursu, subito mihi affuit beatus Martinus, cuius pręclara facies, & quasi assueta familiaritas, post benedictionē mox mihi dedit facultatē. Effatisque sermonibus aliquantulis, deinde percunctari eum cœpi quo pergeret, aut vnde veniret. At ille respondit dicens. Roma venio, & proficiscor ad Franciam, ad te positus penes iter, visitationis gratia diuerti. Deinde gratias agens, cœpi eum obsecrare, vt quia dignatus est peccatorem visitare, dignaretur sub eiusdem tugurium vel ad modicum requiescere. At ille. Hodie, inquit, ordinatio fit Ludouici Frācorum Regis, & ad eius vnctionem accelero interesse, & idcirco nullam patior moram habere. Adhæc ego respondi. Et si ita est vt abire velis, oro vt prius me benedicere digneris. Et ille. Non, inquam, necesse habes benedici a me. Olim quippe qui me benedixit, similiter & tibi. Cumque incessanter eum vrgerem vt me benediceret, mox ille quasi e contra subiunxit, vt eum similiter benedicerem, affirmans insuper nullo modo se adquiescere mihi nisi vicissitudinem benedictionis rependerem. Qua de re non parua inter nos amica contētio orta est. Ille vero quia nolebat, ideo contradicebat: ego autem quia nō præsumebam. Vnde factum est vt collata prius inuicem benedictione, mox recessit abiens, meque cum magno reliquit mœrore. Ad probandam tamen huius rei fidem, affuit Pater Odo beatissimus, & fidelissimus arbiter, qui diem illum & horam adnotari iussit, & ita postmodum omnia diligenter requirens, facta reperit, vt ipse prædixit. Sunt hactenus euoluti, nisi fallor, plusquam triginta anni, ex quo intra ipsam eremum deguit. Dominicis tantum diebus, aut præcipuis festiuitatibus ad Monasterium sancti Petri quod Balma dicitur, quia fere duobus millibus prope est, assueuit descendere. Sumpta videlicet modica farina, ex qua sibi panem conficere solet, & fabæ paucis granis, mox ad eremum reuertitur. Vino nec aliquando vtitur, adipe vero aut oleo eius cibus non conditur. Patitur nimirum omni tēpore frigus, & calorem. Calorem inter scapulas, frigus inter manus & brachia. Sed nos vitam persequentes viri istius quantocius ad propositum redeamus, a quo longe digressi sumus. Sed rursum memini me promisisse vobis prius Patris nostri Odonis patientiam exponere, quæ est virtutum omnium fomes. Deinde per temporis augmentationem, reliquas eius virtutes enarrare. Idcirco auxiliante Domino, prout vires suppetent meam pollicitationem festinabo adimplere. Erant autem in eodem Cœnobio quidam fratres, quorum vitam moresque reperietis in sequenti narratione. Ij audientes quod domnus Odo conuersationis gratia illuc aduenisset, fingunt se interrogare. Itaque cū ab eo de hoc quod sciscitabantur, responsum accepissent, aiunt dicentes. Omnes nos quęrimus hanc congregationem fugere, vt possimus animas nostras saluas facere, & tu e contra tuam hic velis perdere! Quibus cum respōdisset, quare hoc dicerent? Rursum adiiciunt. Nostis consuetudinem Bernonis Abbatis? At ille. Nusquam, inquit. Et ille. Heu, heu! si sciretis quam dure scit ille monachum tractare! Correptionem vero suam sequuntur verbera, & rursus quos verberat, compedibus ligat, domat carcere, compedibus affligit, ieiuniis atterit. Et hęc omnia perpessus, nec sic suam potest miser impetrare gratiā. Hæc audiens domnus Odo, pedetentim titubare de ingressu cœpit. Quem prędictus intuens Adhegrinus, mox prosiliens inquit in medium. Odo pater noli trepidare, ista verba nō sunt fantis, sed administrantis, animaduerte, & quia per eorum ora Diabolus loquitur inde. Mox illi confusi, retrorsum redeūt. Pater namque Odo cum Adhegrino collega suo, ad suauissimum Christi iugum colla submittunt. Qua de re beatissimus Benedictus, quia erat præscius futurorum, in Regularibus disciplinis, præcipit vt cum hospite nemo loquatur, nisi fuerit a Priore concessum. Quanti enim tali modo decepti, ab initio sanctæ cōuersationis retro sunt reuersi, atque a calore interni desiderij, ad torporē reuersi sunt prauæ voluntatis. Et quamuis scriptura dicat. Probate spiritum si ex Deo est, tamen probatio fidelium, & quærentium Dominum talis esse non debet. Videlicet cum Dominus per Prophetam, his qui Spiritus sancti calore igniti sunt, inquiens, præcipiat. Vos qui in Austro estis, occurrite his qui ab Aquilone veniunt cum panibus. Sed miles Christi sicut blandimenta non fuit amplexus, ita videlicet nec terroribus est concussus. De his autem talibus, recte ita beatus Iob loquitur. Maledicunt ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leuiathan. Libet interea Patris nostri Odonis paulisper seorsum ponere vitam, vt in exponendo eiusdem loci consuetudines, parum mihi aliquid liceat immorari, quatenus sequens lectio possit esse lucidior. Mos enim eiusdem loci fuerat, vt Magister scholæ solus cum solo puero, nec quoquam iret, saltim nec ad naturæ digestionem. Sed nec solus puer secretius illi loqui præsumeret, sed propter bonum testimonium, alium e pueris, aut vnum ex fratribus in comitatu vel locutione semper assumeret. Si autem nox foret, vel casu accidente puer peteret, sine lucernæ lumine & alio fratre extra dormitorium pedem non auderet protendere: tempore vero refectionis, numquam deerat lectio vtrisque mensis. Micas vero quæ ex sectione panum fiebant, vnusquisque ante se diligenter recolligens, priusquam lectio finiretur, cum gratiarum actione sumebant. Finita itaque lectione, nec eas, nec cibum alium vltra sumere aliquis audebat. Has autem micas sacratiores aliis cibis esse fatebantur. Tale namque ferebant miraculum ex eis claruisse, eisdem annis. Frater quidam in eodem Monasterio fuit valde idoneus, & omnibus carus. Qui ad mortem vsque perueniens circumstantibus fratribus qui eius venerant orando commendare spiritum Domino, subito emissa voce clamauit dicens. Adiuuate me obsecro domini, propter Deū. Modo, inquit, raptus sum ad iudicium, ibique protulit accusator humani generis Diabolus contra me ad testimonium, de micis panū sacculum plenum, quas comedere secundū consuetudinem nolui, & de mensa ceciderunt. Atque post pusillum iterum terribiliter clamare cœpit, & dicere. Ecce de quo vobis dixi Diabolus adest, deferens prædictum sacculū. Nam cum territi fratres mirarentur, adiecit rursum; illo in loco adest. At non videtis eum? Deinde iterum signo Crucis totum se muniuit, & inter verba orationis spiritū reddidit. Ab illo ergo die omni cū diligentia sunt collectæ. Est & alius inter eos taciturnitatis modus. In incompetentibus namque horis, nemo intra claustra eiusdē Monasterij audebat loqui: nec se cum alio fratre iungere. Quando vero duodecim celebrantur lectiones, nullus intra prædicta claustra, præter ad Capitulum sequenti die audet loqui. Octaua enim die Natalis Domini, & eius Resurrectionis summum silentium noctu dieque fiebat in illis. Breuissimum quippe istud, illuc significare fatebatur æternum silētium. Nam quoties necessarias ad exposcēdum res instabat, toties diuersa signa inuicem fiebant, ad perficienda quæ vellēt, quas puto Grammatici digitorum & oculorum notas vocare voluerunt. Adeo nēpe inter eos excreuerat ordo iste, vt puto, si sine officio linguę esset, ad omnia necessaria significāda, sufficere possent signa ipsa. At vero inter cotidianos dies, & reliquas octauas sanctorum talis discretio tenebatur. Etenim in cotidianis diebus inter diei noctisque cursus. Centum triginta octo canebāt Psalmos, ex quibus quatuordecim nos dēpsimus propter pusillorum animos, exceptas peculiares orationes, quas nostri hactenus frequentant fratres: quæ videlicet modum Psalterij vidētur excedere. Similiter duabus missis identidem Letaniis. Per singulas vero horas Canonicas, bis flectebant genua. In octauis quas diximus septuaginta quinque tantum canebant Psalmos inter prędictos cursus, & semel flectebant genua, & bis reficiebant. Sunt namque alia quamplurima, quę arbitror propter fastidiosos lectores huic operi digne esse parcēda. Igitur Pater Odo dum scholę magisterium assumeret, mox se tempus præbuit oportunum quo eius patientia probaretur. Affuit nox, & ecce quidam de pueris signo secessum naturæ petiit. Erat autē ille locus adeo dormitorio proximus & cōiunctus, vt lucerna, quæ ibi regulari authoritate ardebat, perlustraret eum. Surgens itaque Pater Odo, vnum suscitans e pueris illo tantum contentus lumine, cū eo abiit. Altera autem die (vt mos est) conuenientes ad Capitulū fratres, post Martyrologium, & versu finito, atq. lectione Regulę: cœperunt illum vehementer increpare, cur sine cereo transacta nocte post puerū iisset. Verū quia ante veniam, nullus suam audet proferre causam, nec suam post veniam defendere sententiam, illico in terram corruens veniam petiit, sufficere inquiens sibi posse dormitorij lucem. Sed tamen ab illis non solum est auditus, verum e contra sub graui culpa adiudicatus. Vir denique beatissimus, qui arrepto itinere angusto sequi venerat illum, qui cum pateretur, non comminabatur, non indignans aut murmurans, nec obstantiæ opponens querelas, sed momentaneos quęrens locos, terra prostratus, veniam est deprecatus. Abbas autem suus volens probare adhuc patientiam eius, fingit se irasci, & protulit sententiam excommunicatione connexam, vt illa die ei vltra veniam non peteret. Ille autem Dauidicum illud in pectore voluens, quo dicitur. Vt iumentum factus sum apud te, & ego semper tecum. Et rursum. Posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra, abiens prouolutus fratrum pedibus rogat vt eant, & vice sua eidem Abbati veniam petant. Quod & factum est. Tandem admirans Berno Abbas tantam in iuuene constantiæ patientiam, mox eum conuocat, & more Regulæ ipsam commotionem benedictione sanat, atque posthinc charior factus est illi. Erant autē fratres in eadem congregatione mente, & actione iuuenes, quorum superius mētionem fecimus: ij vero vnde proficere debuerant, inde ad interitū ibant. Nam quotiens locum occasionemve reperire potuissent, diuersas iniurias & falsas increpationes ei obiiciebāt. At vero vir pacificus Odo eos seorsum ducebat, & innocens quasi reus, eorum pedibus se prosternebat veniam petens, non tamen metu humano, sed amore fraterno, nimirum vt patiētia corrigeret, quos videbat diuinam incurrere vltionem. Compescebantur tandem aliquātulum ab eius patientia, sed more labentis aquæ, protinus ad propria reuertebantur vicia: illum namque quem imitari debuerant, e contra insequebantur. Princeps autem pestis huius Wido dicebatur. Sæpius enim cū instigaret alter alium vt conuitiarentur ei, aiebat ille qui mittebatur. Quid prodest cotidie hæc agere cum eum non possimus nec fugare, nec ad contumeliam prouocare? Tu enim nosti quia doctior est nobis, hactenus enim quicquid ab eo discere volui, gratanter insinuauit. Vereor, inquam, ne quandoque tantis iniuriis cōfractus, incipiat retrahere postmodum inuitus, quod nunc sponte impendit & largitur. At ille. Non vt asseris ita est. Talis enim est frater Odo, vt non tantum ista, aut similia, verum & peiora sustineat, atque post hæc quod volueris, gratanter impendat. Siquidem post modicum tēpus, diuinam vltionem perpessi sunt, & percussi iusto Dei iudicio, quia non potuit eos compescere fraterna correptio. Defuncto namque Bernone, qui erat tunc ipsius Monasterij Pater, mox deposito religionis habitu, ad sæculum reuersi sunt, & teterrimum meruerunt postmodum obitum. Sane & hoc miraculum eo tempore, inibi factum fuisse Pater noster narrare solet. Erat quidam in eadem congregatione frater, tali vsus consuetudine: Nam cum sederet ad mensam, totam mentem suam lectione præoccupabat. Die quadam contigit, vt collectis ex more micis, priusquam eas sumeret, præfatus Abbas lectioni finem imponeret, sed ille quid ageret prorsus ignorabat. Nam eas post finitam lectionem non audebat comedere, nec dimittere, ne casu perirent. Clauso vero pugillo dignum esse cēsuit, cum post versum ab Ecclesia essent regressi, reseruādas fore Patri Monasterij. Factumque est vt ab Oratorio sunt regressi, mox se pedibus prostrauit Patris. Qui cum interrogaretur, cur veniam peteret, & ille quod factum fuerat, patula manu vellet ostendere, omnes prædictæ micæ in margaritarum speciem sunt conuersæ. Glorificantes igitur Dominum, mirabiliter stupefacti sunt. Deinde præcepto patris in quoddam ornamentum ipsius Ecclesię intentæ sunt. Ille autem hæc de se quasi de alio solet narrare, & recitare. Ex illo iam tempore cœpit intra seipsum æstuare propter genitorum suorum ereptionem, quatenus eos posset ab huius sæculi nexibus subtrahere. Vnde factum est, vt non multo post accepta licentia, ad patrem suum abiret, eumque ad Monasterium duceret, atque monachum ordinaret. Matrem vero indui fecit sacro velamine. Cuiusquidem vitam si licuisset scribere, magis historia videretur esse quam schedula. Factum est autem in illis diebus, dum quadam die iam sero diuertisset quiescendi gratia in domum nobilissimi viri cuiusdam: absentibus vero Dominis, erat ibi eorum filia, vna cum familiis, virgo iam quippe adulta. Quę videlicet nimis curiose per totam vesperam eius actus considerare studuit atque vitam. Deinde compūcto corde latēter per quoddam posticum irruit ad eum, eiusque prostrata pedibus se ream, cito nuptiis tradendam esse dicebat, addens vt propter Deum cuius se profitebatur famulum fore, in eadem nocte eam liberaret. Audiens hoc Christi miles, cum ignoraret quid ageret, & quomodo tantæ virginis voluntati satisfaceret, intra semetipsum cœpit vehementer æstuare. Pietatē in Deum suo more, pietatem super lachrymas virginis habens. Proponebat sibi iudicium, animæque illius interitum, rumoremque cōtra se parentum & populorum, quare talia præsumpsisset monachus. Sed amore Dei & virginis singultibus victus, tandem in eius ereptione dedit assensum. Nocte vero illa, cum omnes famuli domus quiescerēt: ille (& qui cum eo erant) frater, ascensis equis præcesserunt, iussuque suo famuli qui eū comitabantur, sumpta virgine sequuti sunt. Altera vero die applicuerūt ad Monasterium. Erat autem prope ipsum Monasterium, constructum Oratorium, vbi nobilissimæ mulieres causa orationis recipiebantur, ibique eam manere constituit, deinde ad Monasterium perrexit. Sequēti vero die (vt mos est) Patri Monasterij omnia quæ gesserat studuit indicare. Etenim cum ea quæ de virgine gesserat audisset, turbato aspectu, cur sine licentia hæc agere præsumpsisset, grauiter eū cœpit increpare. Mox ille in terram proruit, eiusque pedibus prouolutus veniam precabatur. Post hæc Patris iussu a terra eleuatus, post, reiterata interrogatione, respondit dicens. Domine Pater, ex quo me miserum suscipere es dignatus, inquantum considerare valui, numquam tibi aliud curæ fuit, nisi de animabus lucrandis. Nam cæteri Abbates hoc student, qualiter rebus possint abundare, & hominibus placere. Tu vero pietate misericordiaque fretus, soli Deo placere satagis, propter lucrum animarum. Qua de re imitator tuus desideraui esse, idcirco hanc virginem volui lucrari ad laudem tui nominis. Quamuis enim me etiam tarde vincerent ipsius lachrymę, non sum tamen oblitus tuam increpationem, quam certissime sciebam me non posse euadere. Sed malui potius pij Patris flagello cædi, quam reus pro eius anima inueniri. Et vtinam omnes mulieres in hac prouincia commorantes, quæ carnali vinculo retinentur, potuissem lucrifacere, & tu me per singulas debuisses piissimo tuo more flagellare. His & similibus verbis Patris commotionem deliniuit, sed tamen talem obedientiam ei protinus iniunxit. Vade, & quemadmodum scisti eam de sæculo eruere, ita scias cotidie alere, ac sanctis monitis instruere, donec intra paucos dies etiam ne pœniteat aliquando, & reuertatur suadente Diabolo ad sæculum. Cœpitque posthæc pater Odo per singulos dies cibum ei portare, & patrum præcedentium exemplis eam instruere, donec intra paucos dies eam ad quoddam Monasterium duceret, ac sacris virginibus sociaret. Verūtamen hæc omnia propter bonum testimonium in præsentia fratrum fiebant. Factum est non multo post, vt ipsa dormitionem acciperet in Domino, cumq. circumdedissent eam sorores, vt orando eius spiritum protegerent, & cum pene illam præmortuam tenerent, subito voce qua poterat cœpit dicere. Adiuuate me obsecro leuare. Interrogantesque eam cur hæc diceret, Ecce, ait, beatissimum Paulum video veniētem, & illi volo occurrere. Necdum verba compleuerat, & extendens brachia vt velocius surgere posset, eadem verba rursus repetebat, cæteræ namque insanire eam putabant. Interea vi qua potuit super genua se eleuauit, & curuato capite benedictionem venienti petiuit his verbis. Benedicite. Et mox quieuit perpetue. Qua de re nulli dubium fuit illam ab eo esse susceptam, a quo fuerat visitata. Præuidens itaque pater Berno honestissimum virum fore futurum, promouit eum. Et accersito Episcopo sine suo velle, consecrare eum fecit sacerdotem. De quo videlicet Episcopo narrare solet pater Odo, quia benedictum ab eo cibum nullus canis audebat comedere. Quod si casu contigisset, mox canis ille moriebatur, veluti pro cibo aliquid gustasset venenatum. Sed obsecro vt nullus me deroget, pro eo quod dixerim, quia absque suo velle consecratus fuisset, ne forsitan qui hoc attentauerit facere, videatur ex illis esse, qui donum Spiritus sancti emere, aut vendere non verentur. Eadem itaque nocte, quam suæ ordinationis secuta fuerat dies, cum se post noctis soporem euigilasset, & nec sui consecrationem meminisset, inuenissetque circa collum suum (sicuti mos est) stolam ab Episcopo sibi collatam, protinus se in lamentum dedit, veluti magnum ei aliquid accidisset mali. Atque per multum postea tempus, præ nimio pudore nesciebat qua fronte extra Monasterium posset egredi. Vnde factū est, vt ad eundem Episcopū pater Berno mitteret eum, reperta occasione quadam. Cumque Episcopus ille pro sua quodammodo consolatione in longum sermonem de culmine sacerdotij traheret, cōtigit vt de statu Ecclesiæ inter illos sermo affuisset. Tūc pater Odo ex Hieremiæ vaticinio, flebilē illi de sacerdotibus cœpit sermonem exponere. Quo videlicet expleto cœpit ille Episcopus rogare, vt eundē sermonē ei describeret, & libelli more cōponeret. Cui e contra Odo pater noster protulit præceptum Regulæ, in quo continetur, quod absque licentia Prioris, nihil monacho liceret facere. At vero isdem Episcopus ob hanc causam perrexit ad Monasterium, & quia erat prædicti Patris sodalis amicus, mox quod voluit obtinuit apud eum. Deinde præcepto illius tres libellos composuit, ex Hieremiæ vaticinio. Quorum videlicet textus per diuersas iam Ecclesias est translatus. Per illud videlicet tempus, exitiali languore cœpit decumbere pater Berno. Mox vicinos Episcopos accersiuit, & ab omni ordine se deposuit: insuper & flebili voce se reum indignūque tali ministerio proclamabat præfuisse. Rogabat autem inter hæc verba fratres, vt sibi quē vellent, Patrē eligerent. Tunc manibus fratrum Pater noster captus, & quasi violenter cōstrictus, ac proclamantibus omnibus vt ordinaretur, coram Abbate suo vi est ductus, & cum nec sic vellet cedere & locum Pastoris subire, superatus est tandē Episcoporum consensu & excommunicatione. Ordinatus itaque ille, intra modicum tempus Pater Berno migrauit ad Dominum: Cui est honor, & gloria in sæcula sæculorum. Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. VITÆ DOMNI Odonis Abbatis, LIBER SECVNDVS. ?? ?? MVLTIS calamitatibus & crebris languoribus affectus, pauca vobis mihi licuit narrare de Patre nostro Odone, & ea tātum quæ gessit sub suo Abbate. Tamē vestra industria per hæc facile cōprehendere potest, a quanta ipse inchoauerit perfectione. Sed quia initium beate viuere fert secum angustias & labores, finis vero certaminum gloriam & laudem: idcirco per eius beatam vitam & quietam, quasi per directum tramitem, ad eius obitum quantocius festinabo transcurrere. Igitur pater Odo electus & Abba ordinatus, mox contra eū prædicti veterani persecutores insurgunt. Ille autem malens locum dare, & beate quiescere, quam contentiose viuere, derelicto eodem Monasterio, & quæ ibi fuerant a domno Bernone Abbate parata, atque ei paterno more tradita, abiit Cluniacum, & cœptum pridem perfecit Monasterium. Sequuti sunt autem eum seniores loci illius. Per illud namque tēpus defecit omne quod secum detulerat sumptum, in construenda Monasterij officina. Fiebant autem hæc omnia circa beati Martini natalitia. Est autē consuetudo nostra octo dierum circulo eam celebrare. Peracta itaque diei octaui matutina celebritate, & necdum aurora illucescente, omnes reuersi sunt ad propria strata, requietionis potius, quam dormitionis causa. Referebatq. Pater noster cuidam vetulæ personę talem reuelatam fuisse visionem. Aspiciebat, & ecce vir venerabilis canitie decoratus, stolaque splendidissima indutus, super quam pallio pluuiali vtebatur. Qui propius accedēs structuram eiusdem Monasterij circumcirca inspicere cœpit. Quem cum interrogasset quis esset, aut cur idem ædificium circumspiceret, ille: Ego sum, ait, de quo fratres celebrāt solemnitatē octaui diei: etenim visitare eos veni, dicito illis ne deficiant, sed in incœpto opere persistant. Ad hæc subiunxit persona illa, quia defecisset omnis sumptus quem secum detulerat. At ille. Ne timeant, inquit, ecce nunc a Roma venio, & Turoniam vado, iter autē meum per Gutiam, Aquitaniamque faciam, & ex his partibus tantum eis pensum mandabo, vt hoc tempore eis affluenter abundet, & longo post perseueret. Læti ergo fratres, & tanti viri promissione securi, omni cum hilaritate Deo gratias cœperūt agere. Cuius autem hæc persona fuerit, profiteri non audeo, quia Patris nostri mos fuit, vt deliberatiue suam personam nunquam adscriberet: sed si magni aliquid vidisset vel parui, tali modo quod viderat dicebat. Vnus e nostris fratribus, aut, Quædam vetula persona hoc vidit, vel illud. Nam quoties hæc mihi retulit, toties mihi professus est. Post hanc reuelationem intra dies paucos ex finibus Gutię, plusquā tria millia ibi delati fuerunt solidi. Tanta nāque & talia sub tali specie mihi narrare solitus fuerat, quæ apud Cænobium sancti Benedicti, quod dicitur ad Floriacum, gesta fuerunt. Simili modo & apud Cluniacum, quæ si auderem ad liquidum enarrare, libelli modus vltra dictatoris se facultatulam extenderet. Sed ecce dum beati Martini fidelissimam promissionem enucleatius adimpletā narramus, subito ad mentem recurrit ferarum bestiarum non minimum nec paruum adminiculum. Quod fortassis descriptum, quibusdam legentibus incutiat risum. Sed quia spectaculum facti sumus Angelis, & hominibus: hi qui nos imitari dedignantur, aut nequeunt: habeant de nobis saltim excussum, videntes nos proficere a bonis in melioribus. Ac tandem relinquentes lugubrem vitam, omni cum exultatione sequantur nos ad æterna gaudia. Igitur constructo Monasterij Oratorio, eunt fratres, inuitantque Episcopum (vti mos est) ad sacrandum eundem locum. Ille autem paruipendens monachorum paupertatem, constituto die venit stipatus cuneis, fultusq. ministris. Quorum aduentu cognito, fratres nimio confundebantur pudore, non habentes tam dignos apparatus, quo eos possent honeste recipere. Mane autem adhuc illo, instante crepusculo, ecce immanissimus Singularis de sylua egressus, festinanter properabat ad Monasterium, quem videns Ecclesię custos, & quia erat foris Monasterio, meditans de ordinatu loci illius Ecclesiæ, fugit, eiusque fores contra eum obserauit. Ille autem omissa feritate, vt ingrediēdi aditus a quouis concederetur, prædictas regias diutius pulsauit, atque oris sui spuma, quo adhærere potuit, liniuit. Reuera cum nullus adesset qui ei ob timorem aperiret, tamdiu ibi stetit, quousque Episcopus cum suis venit, quibus se sponte præbuit occidendum: impleta Psalmographi voce, quę dicit. Timentes autem Dominum non minuentur omni bono. Et iterum. Non confundentur in tempore malo, & in diebus famis saturabuntur. Vere enim aliquando confisus est in Deo, quia semper habuit vnde fratres sustentaret: & quod pauperibus largiretur. Nusquam enim a misericordię suę sinu pauper recessit vacuus. Quoties enim cum eo abij, semper vnde sustentarentur pauperes, si haberemus, diligenter requisiuit. Deinde quasi omnia nobis forent necessaria, iam securus processit, nihil hæsitās. Et quia omnibus se petentib. omnia dabat, Dei nutu omnia suppetebant, illud Tobiæ præceptū semper & habebat in prōptu. Vide ne auertas faciem tuam ab vllo paupere, & omni petenti te tribue. Si quis vero adtulisset aliquod munus, & pauper habitu videretur: mox interrogabat eum quid vellet, aut si aliquid ab eo egeret. Si enim quiddam peteret, statim æqua lance munus illud æstimabat quantum valeret, & duplum illi præcipiebat dari. Quod sępius in multis rebus vidi eum hoc facere. Fateor peccatum meum, quia frequēter in talibus sui contristatus; & quia eram Prior, quasi compatiens loci paupertati, & præuidens oportunitatibus fratrum, veluti sub pretextu inopiæ dicebam ei, iniustum esse sic omnia indiscrete tribuere. Ego enim putabam scienter agere: sed magis insipientiæ obuolutus caligine, tenacitatis potius strāgulabar mucrone. Ille autem quia erat peritissimus Medicus animarum, quodammodo manu discretionis, pulsum mei tergebat, vel tangebat erroris, & hoc exemplo vulnus meæ curabat mentis. Aiebat ad hæc mihi: Tace, malo tuo hæc dicis. Fuit quidam iuuenis, & erat deditus literarum studiis, qui nocte quadam hyemis tempore dum ad Matutinum agiliter pergeret, & inter cōdiscipulos maturius adesset, vidit in atrio Ecclesiæ pauperem seminudum iacere, cuius compassus penurię, exuit se scapulam qua superindutus erat, & vsui pauperis eam transiens proiecit. Considerans quod fecit, idcirco metum tanti rigoris procul a se auertit. Finita laude Matutina, totus iam rigidus ad suam reuersus est cellulam. Sed cum cōgelata membra voluisset lectulo tradere vt calefierent, librā auri super suum reperit stratulum, ac deinceps quod suo vsui retineret, & quod aliis tribueret, habuit affluenter. Ego tamen ignoro de quo ista diceret. His & similibus exemplis cataplasmabat vulnus meæ mentis & prauitatis. Vellem ad alia transire, sed miserationes eius multæ compellunt me scribere, & iterum de eius largitate plenius sermonem facere. Attamen scio quia absque meo pudore, hoc nequibo adimplere. Ego tamen scribam, & gladium increpationis in memet figam, ac dehinc culpas meas omnibus pandam, & si ei modo quia recessit, hæc confiteri non valeo, saltem vos apud eum intercessores obtinebo. In suo enim itinere, quosque circa viam pueros reperiebat, cantare eos quoddam cogebat, & quasi eorū ludum remunerans, aliquid eis de suis rebus dari præcipiebat, dignos eos esse remuneratione non parua dicebat: ille vero vt nos sua iocunditate lætificaret, & illos misericordiæ visceribus reficeret, ista & his similia dicebat. Verba enim sua omni exultatione erant plena, locutio vero sua, præ nimio gaudio ridere nos cogebat. Sed ille habenas moderationis manu tenens, mox Capitulū Regulæ nobis apponebat dicens. Risum multum aut excussum non amare. Et iterum. Monachus non sit facilis ac prōptus in risu, quia scriptum est. Stultus in risu exaltat vocem suam. Isto namque & simili modo, nos cohibebat a risu, sed spiritualis eius hilaritas, internum gaudium nostro cordi inserebat. Sed ego indignus quid de eo dicere potero, aut quid enarrare de tanto gaudio? Reuera cum menti nostrę aliter nequibamus satisfacere; vestimēta eius osculabamur occulte. Sed quid mirum de nobis, qui indesinēter adhęrebamus illi? Enimuero quando Ecclesiam sancti Petri intrabat, Dei famulæ, & qui eum oratores arcebant, hinc inde exeuntes post eum cursitabant, & birrū. quo tegebatur more cappę, per extremitatē fimbrię apprehendentes osculabātur: ille autem concito gressu iuit confugiens, & ipsi eū sequebantur veluti persequutores. Erat enim veluti lapis angularis quadrus, angelicus videlicet & humanus, largus & gratus, scilicet vt quotidie ab eo cōpleri videretur hoc quod in Psalmo legitur. Iocūdus homo qui miseretur & cōmodat, disponit sermones suos in iudicio, quia in æternum non cōmouebitur. Et rursum sicut ait Apostolus Paulus. Hilarem enim datorē diligit Deus. Cœcos nēpe, & claudos Paradisi asserebat futuros ostiarios, ideo nullus deberet eos pellere a sua domo, ne Paradisi eis portas clauderēt in futuro. Quod si fortassis aliquis e nostris famulis, non ferens eorū improbitatē, aliquod mutū respōderet eis aspere, aut mox illis assueta beneficia non conferret, siue eis accessum ostij nostri papilionis denegaret, statim cōminando increpabat eum grauiter. Deinde illo adstante, vocabat pauperē, eique præcipiebat dicēs, Cum venerit iste ad portam Paradisi, talionem retribue ei. Hoc autē dicebat vt eos terreret, ne similia amplius facerent, & charitatis eos affectu informaret. Si autē secus viam (vt sæpius fieri solet) anum reperisset aut debilem, statim de suo equo descendebat, & eū desuper sedere faciebat: imperans vt eminus omnes præcederent, adhærebatque illi vnus e famulis, qui eum contineret ne caderet: ille vero inter nos equitantes incedebat pedester, ac semper psallens, cogebat nos psallere secum. Quod si præ pudore aut illius timore, aliquis ex nostris vellet descendere, protinus imperabat illi, vt quo sedebat sederet, sciens eum pro eius reuerentia, non pro paupere id facere velle. Nam sæpius eū hoc vidi facere. Illo videlicet tēpore quo cū Geraldo Regiensis Ecclesiæ Episcopo Cotias transiuimus Alpes, & Romam venimus pariter, memini eum de quadam muliere dæmoniaca hoc fecisse, quę statim reddita est sanitati, & vna nobiscū vsque Senā venit, dissenterico morbo infirma remansit. Postea namque apud sanctum Paulum simul eam Romę vidimus, cui mox signo denarium dare præcipit: illa vero cū sedens verecundaretur curuato capite, defixis in terrā luminibus, quæ esset illa mulier interrogaui eum. Ille autē respondēs, Illa est, inquit, talis ac talis. Signa mihi, dicens, qualiter eā possimus facilius cognoscere. In ipso namque itinere vetulus quidā & debilis, prędictas Alpes nobiscū simul transibat, erat autē oneratus sacculo pleno panibus & alliis, cœpisque ac porris, quarum videlicet herbarum fœtores ego minime poteram ferre: sed pius Pater vt eum illico vidit, more suo super equum suum eū sedere fecit, sibique prædictum imposuit fœtidissimum sacculum. Ego autem tantum fœtorem non ferens, ab eius quem comitabar latere, retro longius retraxi pedem. Peracto itaq. eminētioris Alpis arctissimo itinere, ad decliuum montis incipiētes descendere, conspeximus eminus adstantē, suumque cogente paupere equū superascendere. Prædictum namq. saccū, nec tunc pauperi reddidit, sed arctiori sellæ appendit. Ego autem eos qui me precesserant antecedebam: & vt appropinquarem otius & verecundans ibam, & post pusillum accedens ad illum dixit mihi. Accede quoniam supersunt Psalmi quos debemus cantare. Cui cum ego respondissem, quod fœtorem illius sacci ferre non possem, protinus mihi, increpando, respondit. Heu me, pauper, illud quod tibi fœtet, potest comedere, tu eius non potes ferre odorem! Pauper eum potest portare, tu eum dicis non posse videre! Hoc autem dicebat de se, quia verus Christi pauper erat. His & similibus verbis me increpauit, & odoratus meos ita curauit, vt ipsum fœtorem denuo numquam sentirem. Sub idem tempus Italiam missi sumus, a Leone summo Pontifice, vt pacis legatione fungeremur, inter Hugonem Longobardorum Regem, & Albericum Romanæ vrbis Principem. Post nonnulla vero discrimina, venimus Senā. Patiebatur autem ipsa ciuitas famis penuriam. Affuerunt autem nobis in profectu tanti tamque periculosi itineris, fere triginta solidi argētei, ex quibus pars maxima iam distributa erat: ego enim recolens consuetudinē illius, quia nihil sibi, omnia nostro reseruabat vsui, metuēs ne nos, vel equi nostri fame deficeremus; si deesset ex quo omnium emeretur cibus, sumpsi quod supererat de prędictis solidis, latenter ab eo discessi, atque eo ignorante ciuitatem transiui. Illo autem introeunte ciuitatem, occurrunt egentes, assuetaque beneficia deposcentes. At ille circumspectis omnibus, dum me non vidit, protinus quod gesseram intellexit. Sciebat enim quanquam præsto non essem, non tamen longius fore, idcirco innuit omnibus manu, vt cum sequerentur, quod & fecerunt. Vidit interea dum transiret ciuitatis plateam, tres viros, sed quamuis quadam honestate cooperti, quæ eos ab improbitate egēdi alienos reddebat, attamen & eidem penuriæ dediti fuerant: istis namque & istam dedit occasionem, vt suæ benedictionis participes fierent. Erant autem ante ostia domus eorum, positæ singulæ scuttulæ lauri baccis plenæ: statim vnum ex eis interrogauit, prædictas lauri baccas quanti venderentur pretij. At ille ignoro quid vile dixit. Cui Pater noster respondit, Tace, noli dicere vltra precium quod dixisti: sed dic tantos denarios. Ille vero ita fecit. Protinus vero mutuo tot accepit denarios, & sic eos sub prætextu pretij, sua benedictione munerauit. Interea dum ego obseruarem egressus, vidi illum venientem post pusillum a longe, & quasi præcinctus miles ad bellum, incedebat stipatus cuneis pauperum. Sed tamen tanta repletus exultatione, vt eo salutato nostro more, vix posset me rebenedicere. Deinde finxi me interrogare qui essent, qui eum ambiebant incedentes, vel quid quærerent. At ille. Isti, inquit, sunt domestici Dei, & laboratores nostri: ergo accelera, & redde illis mercedem. Hoc peracto rursum interrogaui eum, quid sibi opus essent tantæ lauri baccæ, aut vnde eas tulisset? Ille autem cœpit nobis tanta & talia verba dicere, quanta & qualia numquam audiui ab ineunte ætate, nec spero vltra audire. Adeo enim omnes exhilarauit, vt præ nimio gaudio, ne quis ex nostris suas lachrymas posset continere, vt valeret alter alteri loqui. Necdum tersæ tanti lachrymæ gaudij, conquiniscens eius paternitati, cœpi illum rogare vt baccharum illarum sarcina non nos oneraret, sed venditoribus eas remitteret. At ille. Non, inquit, faciam: quoniam vereor ne fortassis post nos pretium remittant. Vix tandem id obtinere potui, videlicet ostendendo illi sequestrationem loci & longinquitatem iam peracti itineris: ipsa vero die prædixit mihi Priorem futurum, & multa alia quæ mihi postea aduenerunt. Deinde cœpit me instruere quemadmodum inter cæteras virtutes, patientiam deberem obtinere, atque a seipso exordium sumēs, cœpit exponere quanta & qualia ordinationis suę tempore, a suis fratribus pertulisset. Quod sane nunc non expedit scribere, propter sanctissimam postmodum eorum cōuerfationem. Necdum peracto itinere, & antea quā funditus nostra defecisset pecuniola, obuium habuimus fratrē nostrum Petrum, Presbyterum; qui tunc conuersationis gratia Romam veniebat. Ex cuius substātia, nostra ditata est inopia, quia ab eo sumpsimus ex quo iter nostrū perfecimus. Fiebat autem istud duobus mensibus Ianuario videlicet, & Februario. Fuit autē iter nostrū per ammiates Alpes. Tanta namq. inundatio niuis illis diebus influxit, vt agnitionem nobis olim cogniti auferret itineris, & ita omnium replebat sinus, vt frigescentes artus, etiam loquendi modulos perderemus. Nam cum senilia eius mēbra tabescere cernerem, feci ei agiliter tunicam, quæ eius posset tueri & calefacere penetralia. Peracta itaq. legatione, a nostratibus coacti sumus, vt per maritanos reuerteremur fines. Factū est autē cum venissemus ad locum, qui vulgo Burrianum vocatur, iam Sole Oceanum tegente, obuium habuimus seminudum pauperē. Cuius ego speciem sicut tunc considerare non potui: ita nec postea recolere valui. Hoc tamē reminiscor, quia nudis plantis, nudatisque lateribus, immēsitatem ipsius niuis calcabat intrepidus. Cui cū pater noster appropinquasset, gressū fixit & omnes se pręcedere cōpellit. Mox se expoliauit, & pauperem operuit, mihique præcepit tantum ei precium super impēdere, vnde posset iter suū explere. Tunc paulisper substiti, & eū quo iret, interrogaui: sciēs quia in ipsa vasta solitudine diuertendi locus non esset. At ille inquit, Pastorale castrum persistente die se posse peruenire. Ex cuius nempe verbis cōpertus sum, illum qui apparuit, non fuisse hominē purū, quia illud itineris spatium quod se sub vna hora pollicitus est peracturum: nos pene per totū diei spatium vix peregimus. Cuius rei factū, mihi terribili visione antecedenti nocte, ordine fuit ostentum. Adeo enim sinus illius dilatatus est misericordiæ, vt non solum fidelibus ista faceret: verumetiam persecutoribus suis manus aperiret, & palmas extenderet. De quo & istud vobis retexā exemplum, cuius rei facto interfuit frater Firmus, domni Balduini Abbatis germanus. Tēpore præterito, dū Romulæam vrbem ob inimicitiam Alberici, iā facti principis, prędictus obsideret Hugo Rex, cœpit ille intra extraque discurrere, & pacis concordiæque monita inter vtrosque disseminare, quatenus posset furorem prædicti Regis sedare, & prædictam vrbem tueri a tanta obsidione. Interea quadam die, dum iuxta Monasterium beati Andreæ Apostoli, quod Adeldiuum Scauri dicitur ex nomine, quidam rusticus voluit eum propter lagunculam aquæ occidere: etenim sicut scriptura dicit, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: more suo nulli nocens, nihilque suspicans, curuato incedebat capite. Intātum enim apud eū vsus inoleuerat regulę vt vbicumq. esset, siue stās, siue ambulans aut sedens, semper curuato capite, defixisq. in terrā luminibus, incederet. Qua de re a quibusdā conuersationis suę tēpore, Fossorium, ludendo vocatus est. Factum est autem dum prædictus rusticus ictu caput illius appeteret: omnes qui iuxta viam aderāt, emissis vocibus percutientis adtraxerūt manus. Tunc dulcissimus Pater, ne fallar, ignoro quos denarios accepit mutuo, eique bonū pro malo reddidit, & fœderatū dimisit. Sed postquā hoc ad aures prædicti principis peruenit, amputare manus eius voluit, quo audito obnixius ne fieret exorauit, & rusticum incolumē atque indemnē absoluit. Multorū sane auribus & vestris, diffamatū est illud, quod cuidam furi Pater noster dudū Romā veniens, fecerat, quod magis libet mihi describere, ne aboleatur, quam vt vestrę industriæ insinuetur. Persistente itaq. illo orationis gratia intra ciuitatem, visum fuit omnibus, vt frater noster domnus Godefredus super pastores equorum iret in campum. Factum est autem vt insequenti nocte, cum grauati somno pastores obdormissent, & ipse peruigil orationi insisteret, fur affuit, raptumque equum ascendit, & fugam arripuit: prædictus vero frater maluit equū perdere, quam silentium perdere, quod videlicet si fecisset, fur equum dimitteret. Hoc tamen fecit, abiit, & tactum vnum e pastoribus suscitauit, eique quod contigerat, signo ostendit. Peracta itaque nocte, & facto mane, viderunt furem eminus vno adfixum in loco super equum sedere, quem apprehendētes vinctum eum Patri nostro miserunt: statimque ei quinque argenteos solidos dari præcepit, dicens iniustum esse, eum absque digna mercede dimittere, eo quod per totius noctis spacium, multum sustinuisset laborē. Sed enim postquam Deo trahente ad monasticam perueni vitam, ac dehinc per incrementa temporum Prior a fratribus sum electus, sæpe fratres nostri furem illum mihi adnotarunt, & quia erat filius nostri Molendinarij, quotiens pater eius fratrum voluntati contraibat, totiens me prædictos solidos repetere cogebant. Sed quia de actu silentij se sermo intulit, sine quo videlicet pro nihilo ducenda est vita monachi, restat vt retro redeamus, vt per id aliquantulum peruagemur. Vita enim monachi vsque adeo est aliquid, donec sub silentio studuerit, eo vero remoto, quicquid bene vel honestum se agere putauerit, secundum institutionē Patrum, nihil erit. Tempore igitur quo sæuissima gens Nortmannorum, Pictauorum, atque Turonensium fines cruentis deuastabat gladiis: contigit vt duo venerabiles ex eadem congregatione, nescio qua de causa mitterentur Turoniam, vnus eorum Archimbaldus vocabatur, mihique bene notus, alter vero ignotus, & dicitur Adalasius. Viri nempe opinatissimi, & multorū monachorum patres effecti. Factum est igitur dum tantum carperent iter, & in quendam locum requietionis gratia diuertissent, taliter ab eisdem Nortmannis capti sunt eadem nocte. Erat autem quoddam oppidum secus locum illum, super quod noctu irruentes, cœperunt. Alia vero Nortmannorum pars quæ ibat cum pridē capta præda, deuenit in eundem locum, in quo prædicti fratres erant: capere namque eos, & ligare eorum manus, deinde minare potuerunt, sed eorum silentium rumpere nequiuerunt. Mane autem facto, applicuerunt in adsignatum locum, in quo sibi congregandi posuerant constitutum. Prædicti vero fratres paululum se ab eis sequestrarunt, & sicut erant ligati, in terram se super facies suas dederunt, quatenus peracto Psalmorū cursu, silentio finem imponerent: nondum enim oratione completa, venit pars reliqua, capta multa præda. Inueniens itaque dux eorum prædictos fratres in terram iacere, interrogauit qui essent; at illi retulerunt ei omnia quę gesserant, per ordinem, addentes quod nullomodo potuissent eos loqui facere. Ille itaque quia erat barbarica immanitate turgidus; ob nimiam elationem, cum eodem, in quo residebat phalerato equo, inclinato velut ad feriendum conto, irruit super eos, metum mortis eis incutiens, volens eos probare, an timerent. Cæterum vulgus vndique quod confluxerat ad hoc spectaculum, vociferantes barbarico ritu, manibus plausum dabant. At illi vt erant animo constantes, ita & corpore permāserunt immobiles: & hoc non aliqua fiebat apud eos in delusione, sed ius fasque sanctæ Regulæ, sub qua videlicet cupiebant mori & viuere, & nunquam ab ea declinare. Sed Omnipotentis manus eorum exhilaratum spectaculū protinus conuertit in luctum. Mox enim vt ad eos barbarus appropinquauit, equus in quo residebat in obliquum resiliuit, sessoremque suum in terram strauit atque collisit, quam collisionem statim febris lethalis secuta est. Conticuerunt omnes, & versi in stuporem, cœperunt quærere inter se, quid ex his facere deberent. Reperto tandem cōsilio, barbarico ritu, dignum esse censuerunt, vt pro vita Ducis sui, vnus ex illis cæderetur. Deinde cœperunt sorte quęrere quem ex eis deberēt interimere. Sed super virtutum gratia & sorte Christi connumeratos, diabolica nullo modo poterat cadere sors. Obstupescebant itaque super eos, & admirantes dicebant vltra homines esse, super quos sors eorum non potuisset cadere: siquidem iuxta hunc modum interemerunt vnū ex famulis eorum, alter vero famulus qui supererat, optime sciebat hostium linguam, qui eis omnia quæ loquebātur Latino eloquio clam indicabat, & hunc credimus consolatorem hominum saluasse ad eorum ereptionem. Tunc accedentes ad eos velociter eorum manus dissoluerunt, atque pro vita Ducis sui obnixius per interpretem eos rogare cœperunt, & ita demum factum est, vt eos nunquā ligare vltra præsumpsissent. Sed & hoc fuit mirabile, quia vnus ex prædictis fratrib. ferebat auream crucem circa collum, & hanc cum reperissent, non presumpserūt auferre. Cibo vero, quem voluerunt, & potu apud eos vsi sunt, quousque inter eos fuerunt. Sic enim completū est in eis illud probatissimum gaudium, quod per patientiam operatur, de quo ait oranter Apostolus. Non solum autem, sed & gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem: spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Et nunc igitur qui Monastica fertis indumenta, obsecro vt vna mecum horum virorum intueamini exempla, & silentio tandem aliquando operam detis. De hoc namque bono silentio Isaias dicit In silentio erit vobis spes. De ipso iterum loquitur Hieremias, Bonum est præstolari cum silentio salutare Domini. Et rursum. Bonum est viro cum portauerit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, & tacebit se super se. Similiter & Dauid, de eodem inquiens proclamat. Dixi, custodiam vias meas, vt non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui & humiliatus sum, & silui a bonis. Nam & Paulus inquit Apostolus. His autem qui eiusmodi sunt, denunciamus & obsecramus in Domino Iesu, vt cum silentio operātes, suum panem manducent. Diximus ista de antiquis vatibus, vt nullus arbitretur silentium modernis temporibus fuisse inuentum, sicut quidam male suspicantes fatentur. Hos namque & noui Testamenti Patres, Paulus, Antonius, Hilarion, & Ioannes, ad postremum beatissimus Pater Benedictus, imitati sunt: hos & alij quamplurimi, quos nominatim propter quorumdam fastidium minime recensemus. Quorum videlicet silentium si quis studiose exquirere voluerit, in eorum catalogo affatim reperire poterit. Ergo vt nobis quilibet non opponat quietē in qua deguerūt solitudinis, his omissis noster stilus totus se conuertat ad institutionem Euangelistarum, & de operibus Domini Iesu sumat exordium. Primum quidem testimonium in Matthæo habemus. Iussit Iesus discipulos suos ascendere in nauiculam, & præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, & dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Secundum in Marco. Coegit Iesus discipulos suos ascendere nauim vt præcederent eum trans fretum ad Betsaidam, dum ipse dimitteret populum. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Tertium in Luca ita continens. Factum est autem illis diebus, exiit Iesus in montem solus orare, & erat pernoctans in oratione Dei: & cum dies factus esset, vocauit discipulos suos, & elegit duodecim ex ipsi, &c. Item in eodem. Vigilate itaque omni tempore orantes, vt digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, & stare ante filium hominis. Erat autem docens diebus in Templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocabatur Oliueti. Quartum namq. testimonium in Ioanne huiusmodi terminatur. Iesus autem perrexit in montē Oliueti diluculo, & iterum venit in templum. Si enim Verbum Dei & creator carnis dum conuersaretur cum hominibus, & vitæ prædicaret Euangelium, ad tempus siluit, quid nobis agendum sit, facilius comprehendere potestis, videlicet cum mors & vita in manu linguæ sit posita, & cum Scriptura dicat. In multiloquio non essugies peccatum. Et, vir linguosus non dirigetur super terram. Si enim prædicti fratres cum cæderentur, & ab hostibus tunderentur, atque vincti minarentur, voce silentium rumpere non sunt passi, eum imitantes de quo scriptum est. Sicut ouis ad occisionem ductus est, & quasi agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Hi vero qui nullam vim patiuntur, nec a quouis coacti, sed sua sponte Regulæ iura transgrediuntur, quid dicturi erunt simul positi ad iudicium, cum vtrorumque causa in conspectu Dei & angelorum examinabitur? De qua itaque examinatione, sancta Ecclesia per beatum Iob terribiliter clamat dicens. Instauras testes tuos contra me. Semper enim in his grauissime vltio plectitur, qui per testes conuincūtur, & illi maledictum legis percipiunt, quia ea quæ legis sunt sciunt, & ab eius mandatis temere declinare non metuunt. De quibus Psalmista ait. Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Sed his omissis iam ad bonorum transeamus exempla: summatim prauorum tangentes deliramenta. Per illud namque tempus, longe lateque Patris nostri nomen veluti clarissimum sydus, cœpit effulgere. Factus est notus Regibus, Episcopis familiarissimus, magnatibus carus. Quæque enim Monasteria in quorum finibus constructa fuerant, iuri Patris nostri ea tradita conferebant, vt nostro more ea corrigeret & emendaret atque ordinaret. Interea veniens ad quoddam monasterium habens secum paucos fratres in comitatu, ex quibus nos vnum cognouimus, nomine Abdolfum, & ipse ante hoc biennium migrauit ad Dominum. Peracta itaque illa hebdomada, Sabbatho vesperascente, cum nostri fratres cœpissent mandatum Regulæ more præparare, contigit vt vnus ex illis monachis per eundem locum vbi hæc parabantur, transiret. Certe cum vidisset prędictum fratrem nostrum, nostra consuetudine suos abluere subtalares, ira permotus, rupto silentio cœpit dicere. Dic mihi in quo loco sanctus Benedictus præcepit monachis, suos lauare subtalares? Ille autem nostro more signum ei fecit vt taceret, quia erat incompetens hora: non enim illius recordabatur quod dicit Sapientia per Salomonem. Qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam. Et iterum. Noli arguere derisorem ne oderit te. Videns itaque sibi non respondisse, efferatus est vehemēter, & rabido inflammatus igne, ista cœpit verba euomere. O qui solebas negotiando mundi prouincias circuire, nūc venisti nobis prædicare Regulam, & meliorum tuorum corrigere vitam? Iurando vel periurando more accipitris, hominum assueueras auferre substantias, & nunc impudenter beatificari nobis appetis, quasi nescientibus actiones tuas? non enim serpentē me fecit Deus, vt tuo more debeam sibilare, nec bouem, vt debeam mugire: sed hominem me fecit, & vt loquar, linguam mihi tribuit. Hæc & his similia cum incessanter oblatraret, concito gressu recessit ab eo prædictus frater noster. Sequenti vero die cum hæc omnia ad Capitulum fuissent delata & recitata, miser ille non solum veniam non petiit, verum etiam bene se fecisse respondit, addens insuper non debere vel decere talem personam meliorem se increpare. Tunc Pater noster super eius superbiā indignatus ait cōmotus. Hodie dies Dominicus est, ideo nullus cōtristari debet, & ideo ista discussio suspendatur in crastinū. Factum est & post pusillum, omnes a Capitulo surrexerunt: ille autem subito factus est mutus, atque post triduum sine sermonum absolutione est defunctus. Ecce quantum virus est arrogātia. Huius namque mucrone multorum monachorū vitam hactenus legimus & reperimus sauciatā: quia dum se putant scire quod nesciunt, in suis propositionibus secundum Apostolum stulti efficientur, dicente Scriptura, Qui non vult esse discipulus veritatis, erit magister erroris. De quibus & dominus per Amos loquitur. Reuersi sunt vt essent absq. iugo, & facti sunt arcus dolosus. Horū namque imaginationes procul dubio ij tenere videntur, qui prius vocitari magistri, quam discipuli fiant, nituntur, & antea regiminis arcem subire appetunt, quam subesse noscant. Enimuero nondum tyrunculi, brauium vsurpant victoris, atque indocta manu arma fortissimi militis arripere nō verentur, negligentes ea quæ dicit Scriptura, Qui regulariter non subest, regularibus præesse non debet. Sed quia legaliter nolunt viuere, a legis præcepto non verentur aurem cordis auertere. De quibus per Prophetam loquitur Dominus. Verterunt ad me terga, & non faciem. Nam & Nicodemus legislator venit ad Iesum nocte, quia prius voluit instrui, vt postea alios docere posset. Huius namq. morbi malum duplex est. Vnum quod clandestina præsumptione quasi sub prætextu sanctitatis, authorem suum ad arcem instigat scādere magisterij. Alterum, quod ipse destructus, alios instruere quærit, secundū sectam sui erroris. Et quod sine dolore fateri nequimus ipsi præcipites quosdam stantes post se ad pręcipitium trahere moliuntur. De quibus per Euangelium dominus dicit, Cœci sunt, & duces cœcorum. Cœcus autem si cœco ducatum pręstat, ambo in foueam cadunt. Horum namque Conuentus, potius caupona, quam congregatio recte nuncupatur, quia ibi vnusquisque id agit quod libet, & hoc non agit quod non libet. De talibus namque per Salomonem dicitur. Massa stupæ Synagoga peccantium, hoc denique monachorum genus, teterrimum vocat beatus Benedictus. Eorum itaque conuersationem miserrimam dicit esse, atque in tantum miserabilem, vt de ea satius taceri censeat, quam aliquid loqui. Ergo his omissis reuertamur ad querelam miserrimi Monachi prædicti, & videamus quid beatus Benedictus præcipiat de rebus Monasterij. Omnia, inquit, vasa Monasterij, cunctaque substantia, conspiciantur velut Altaris vasa sacrata. Et iterum. Si quis autem sordide, & negligenter res Monasterij tractauerit corripiatur, si non emendauerit; correptioni regulari subiaceat. Quid enim sunt aliud calciamenta vel vestimēta fratrum, nisi substātia Monasterij? Sic enim alibi septimanariis coquinæ idem ipse præcipit, vt vasa ministerij sui munda & sana Cellerario reconsignent: quæ videlicet sunt fictilia, atque vilia, & officiis coquinæ deputata. [Quid ergo sentiendum est de Calciariis, quæ sunt suo pretio cara, & pauimēto Ecclesiæ adhęrenda. Sed sicut grauis culpa videtur fore monachos solicite aliena prouidere, ita multo magis grauior sua negligere. Si enim diues reprehenditur, eo quod cotidie splendide epulabatur, procul dubio grauiter reprehēditur seruus Dei, qui cotidie enceniare concupiscit. Videlicet cum in sexto humilitatis gradu pręcipiat beatus Benedictus, vt omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus. Ob hoc enim sua non vult lauare calciamenta, vt in quodam angulo ea proiiciat, atque a luti pallore marcescant, & demum nec sibi nec pauperibus aliquid valeant, cum etiam omnia vetusta pauperibus præcipiat prędictus Pater eroganda. Hoc nāque dicimus non quod squalidi aut luridi, more hypocritarum incedāt: sed vt omnibus suis vestimentis nitidis & lotis vtantur, sicut per quēdam sapientem dicitur. Qui cupis esse bonus, & vitam quæris honestam, corporis atque animæ dilige munditiam: præcepta enim Patrum, termini sunt sequētium, de quibus per Moysem Dominus loquitur, Maledictus quicumque transgressus fuerit terminos proximi sui. Quem videlicet terminū præcepti, dum iste monachus transgredi non fuit veritus, iure maledictionis sententiā illuc suscepit in quo præuaricatus est, & hoc est quod diues ille qui in inferno sepultus esse dicitur, plus se in lingua, quā in cæteris membris, ardere fatetur. Vnde est illud quod per quendam sapientem dicitur. Per quæ peccat quis, per hæc & torquetur. De quo & Iacobus ait. Lingua, inquit, ignis est: vniuersitas iniquitatis. Lingua cōstituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, & inflammat rotam natiuitatis nostræ. Et iterum. Lingua est inquietum malum, plena veneno mortifero. De ipsa Psalmographus dicit. Disperdat dominus vniuersa labia dolosa, & linguam magniloquam. Similiter & per Ezechielem. Linguam tuam adhærescere faciam palato tuo, & eris mutus. Et vtinam lingua mutus, & non a consortio fidelium sequestratus. Quid ergo est excommunicatio, nisi a bonorum consortio separatio? Inter cætera namque sua pręcepta beatus Benedictus, illud sub excommunicatione ligauit quod de silentio dixit, & sub nullius Prioris arbitrio reliquit. Qua de re, per quæ ad Monastica peruenit fastigia, perpendat quod agat, & ab ipsa excommunicatione alienum reddat. Illud semper corde retineat, quod illis duobus contigit virginibus, quæ præceptum beati Benedicti negligenter duxerunt, de quibus beatus Gregorius mentionem facit in suis Dialogis. Sed quia satis iam in his immorati sumus, hunc librum debito iam fine concludamus.] S. Odo Abbas Cluniacensis II. VITÆ DOMNI Odonis Abbatis, LIBER TERTIVS. ?? ?? EODEM tempore, dum nos pater in regularibus disciplinis instrueret, multorum Monachorum non dico obitum, sed & miserabilem excessum sedula relatione nobis assueuerat narrare, vt iuueniles in nobis comprimeret appetitus, & quasi sub timoris virga, more Pastoris duceret nos ad Paradisi gaudia. Quadam vero die dum talia nobis exponeret, succumbens paternitati eius, cœpi eum rogare vt nobis diceret, si tantum intra Italiæ fines monasticus ordo corruisset: vel si in Europæ finibus simili modo excidisset, & quomodo aut qualiter vel quādo hoc euenisset. Tunc ille assumpto sermone, ista nobis cæpit exponere. Ante hos itaque annos persistente monastica congregatione, apud Ecclesiam beati Martini quæ est Turoniæ, cœperunt modum suum consuetudinesque relinquere, ac propriis voluntatibus vitam suam propositumque corrumpere. Relictis namq. natiuis & assuetis vestimentis, cœperunt fucatas atque fluxas pallioque ornatas, circumferre cucullas & tunicas. Calciamenta quoque, quibus induebantur, adeo erant cocleata ac nitida, vt vitreum colorem viderentur assumere. Ad laudes namque nocturnas, ne aliquo pedem modo offenderent, cum luce diei surgebant. Ista, & horum similia multa, contra regulæ iura faciebant. Quibus rebus cum decreuisset Deus finem imponere, nocte quadam omnes quiescentes, cum vnus ex eis eandem horam insomnem duceret, vidit duos viros dormitorium ingredi, vnum videlicet gladium manu tenentem, cui alius imperabat indicās singillatim eos his verbis, Percute hunc, & hūc percute. Cumque eum qui hæc intuebatur gladio voluisset appetere, emissa voce adiurauit eum dicens: Adiuro te per Deum viuentem, vt non interficias me: statim percussor gladium contraxit, & ipse solus euasit ex omnibus. Rursum interrogaui eum, quæ culpa esset in monacho, qui pura mente quolibet pretioso vteretur vestimento? Ad hæc protinus mihi istud opposuit exemplum. Per illud namque tempus quo Nortmannorum gladius in nostris finibus grassabatur, cœpere multi ex nostro Ordine, propria relinquere, occasione hostium reperta, & cuncta vsui humano placita repetere, quæ pridem abrenuntiauerant. Pro consortio namque fratrum, sequentia habebant Parentum, & amicorum, & pro rebus Monasterij, substantiis propriis appetebant ditari. Fracta tandem vestimenta cum quibus de Monasterio exierant, denuo non induebantur similia, sed colorata, quæ nos vulgo dicimus, blaua. Sub hoc namque tempore fuit quidam recedēs ab hac peste, qui nostrum petiit Monasterium, deprecans vt eum reciperemus. Cuius annuentes voluntati, protinus omnia quæ acquisierat, abrenunciauit, & Monasterio concessit. Cui cum fratres indixissent, vt iret, & omnia simul collecta Monasterio inferret, ille respondit. Ego, inquit, & quæ vsque modo habui, vestræ subiacent ditioni, requirendi vero ac dimittendi, vestræ sit potestatis. Qua de re de Monasterio solus non egrediar: sed cui vobis placet, hoc pręcipite vni e fratribus requirere: ego tamē vestræ obtemperans voluntati, ibo cum illo, & vt melius sciero, præceptis illius parebo: sed siue hic permansero, siue illuc ambulauero, deinceps omnibus rebus nudatus ero. Reuera perseuerante fratrum sententia, abiit cum illo fratre, cui hāc iniunxerat obedientiam. Factum est autem cum venissent ad locum in quo prædictus frater habitauerat, subitanea est infirmitate addictus, ibiq. defunctus. Illo namque in extremis posito, frater qui cum eo ierat, quanto propinquiorem eum morti cernebat, tanto pro eius anima instantissimas Deo preces fundebat. Sicque factum est vt vtrique istam visionē viderent. Erat enim thronus in excelso positus, super quem videbatur residere beatus Benedictus: ante cuius conspectum adstabat inæstimabilis Monachorum exercitus. Ascensus autem throni illius palliis videbatur stratus esse, in cuius subteriori gradu, ceu veniam petens, iacebat frater ille infirmus: dextram namque læuamque prædictus occupabat exercitus. Inter vtrosque vero vacuū erat ascendentibus peruium. Porro cum per longum spatium frater ille iaceret prostratus, accessit vnus ex adsistentibus ad beatum Benedictum, supplicans pro illo fratre, dicensque indignum videri, & dignum esse vt illum sua visio leuaret, & diceret quid vellet. Cui ille videbatur respondisse, hominem se videre, habitum vero non agnoscere, idcirco alterius Ordinis hominum non debere se vel causam discutere, nec vitam diiudicare. Hęc audiens nostri Ordinis frater, exuit se, & vestimentis suis infirmum fratrem induit, eumque vt iterum veniā peteret, in eadem visione coegit. Quo peracto vox desuper venit: quæ ei vt surgeret, & sursum ascēderet præcepit. Tunc euigilans a somno frater noster, mox opere cōpleuit, quod in somnis se agere credidit, & quasi iam securus de anima fratris, eius exitum prout valuit, orando protexit, & sacra communione muniuit. Perpende ergo, fili, sententiam Apostoli dicentis, quia fides sine operibus mortua est. Et sicut alibi scriptum est. Qui enim dicit se Christum nosse, debet sicut ipse ambulauit, & ille ambulare. Similiter qui se profitetur monachum esse, opere & mente imitari debet Patrem Benedictū, quia scriptum est, Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores. Nom enim sufficit monacho mentis tantum puritas, si defuerint cæterorum operum indicia vel signa. Dequo Dominus dicit, Luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. De hoc namque beatus Gregorius in prima parte Ezechielis, plenius sermonem facit. Ex quibus sermonibus vnum proferimus testimonium. Sicut enim duobus modis a Deo receditur, ita duobus modis a Deo apostatæ homines fiunt, nam vnusquisque a conditore suo, aut fide recedit aut opere. Sicut ergo qui fide recedit apostata est, ita qui ad ipsum opus quod deseruerat redit, ab omnipotēti Deo, apostata absque vlla dubietate deputatur, etiamsi fidem tenere videatur. Vnum enim sine altero prodesse nō potest, quia nec fides sine operibus, nec opera adiuuant sine fide. Ergo nullus abhorreat, eo quod diximus prædictum fratrem non potuisse veniam recipere, nec meruisse sursum ascendere, priusquam vestimentorum facta in eo mutatio fuisset. Nulli enim dubium est præceptum esse in lege, quæ & qualia forent filiorum Leui vestimenta, sine quibus Sanctuarium ingredi non audebant. Quis enim audeat dicere quod pro humerali vterentur rationale, vel pro tunica byssina Ephot lineo induerentur? Quod vnaquæque suum habet colorem, opus ac varietatem. Nam & Iesum Sacerdotem magnum tam diu aduersatus est diabolus, quousque aliis vestimentis ab angelo fuit indutus, & Dauid cum super Amalecitarum populum voluisset insurgere, bis Deum consuluit, & responsum eundi non accepit. Tertio Ephot indutus est, & protinus imperantis sibi audiuit vocem. Hæc ait, & post hæc rursum adiecit. Visne aliis documentis ostendam tibi, quia perparuum est quod multum dehonestat atque corrumpit? Cui cum ita me omni desiderio velle respondissem, & in suis authoritatibus me ardere cerneret, horum mihi exempla exposuit succincta relatione. His diebus duo fratres ita fuerunt rapidissima rapti morte, non tamen vno in loco, nec vno die. Veniens vnus ex eis ad domum cuiusdam suę sororis, vehementissime esurire se dixit, & refectionem petiit. Cui protinus soror sua pisces se abūdanter habere respondit, vt comederet quales & qua hora vellet. Ille vero quasi indignans, fastidire se pisces respondit: eo quod per tot annos indesinenter eos comedisset, adiecit: & non eos iam se posse videre dixit. Respondit soror sua: Ecce, inquit, in promptu carnem habemus, comede ergo quod placet. Tunc ille armum præcepit sibi assari cuiusdam animalis. Sed non ferens assandi moram, portiunculā in prunas proiecit incisam: deinde vinum sibi afferri iussit, & carnis morsum auide sumpsit. Sed hoc quod sūpsit, gulam non transiit, nec reiicere potuit, sed vitam cum cibo perdidit. Alter igitur diluculo veniens ad domum sui parentis, statim si haberent quod ei ad comedendū tribuerēt inquisiuit. Cui cum respondissent quia nondum hora edendi esset, adiecit cum indignatione dicens: Heu tota nocte equitando post iniunctam mihi obedientiam laboraui & non silui, & nunc ieiunare me cogitis? Afferte ergo mihi si aliquid habetis. Cui cum se pisces habere respondissent, potius indignatus est, & fastu repletus arrogantiæ, huc illucque cœpit oculorum intuitus circumferre. Ibat autem circa pedes grex cornicum, quas nos gallinas vocamus. Tunc quasi furens, quoddam bacillum arripuit, & quam ei placuit percussit, ac furibundo ore dixit, Hæc erit hodie mihi piscis. Cæteri siquidem qui circunstabant cum quodam rubore cœperunt ei dicere, Fortassis licet tibi carnem comedere Pater? At ille, Volatile, inquit, non est caro: volatilia enim & pisces vnam habent originem, & æqualem conditionem, sicut noster hymnus continet. Ad cuius verba conticuerunt omnes. Interea apposita est ante eum quam occiderat, iam assata gallina, ex qua offam abstulit, & momordit, quem morsum nec euomere, nec glutire potuit, sed eum vita priuauit. Pugnos tamen & ceruicatos pro mercede suæ improbitatis, in opprobrium antequā moreretur, sumpsit. Si autem commouetur animus tuus super mortem horum duorum fratrum, simili modo vt vnius superius, & nunc tibi exemplo ostendimus dignos fuisse ea morte quā perpessi sunt. Pro paucis lenticulæ granis, Esau primogenita perdidit. Nam & Israeliticus populus dum cibo mannæ aleretur, reuersi sunt corde in Ægyptum, concupiscentes ollas carnium, quas nuper sub iugo malæ seruitutis comederunt. De quibus mentionem facit Paulus Apostolus. Non simus concupiscentes malorum, sicut illi concupierunt. &c. Isti enim dixerūt fastidire se pisces: illi vero murmurauerunt dicentes: Nihil vident oculi nostri nisi manna. Et hoc dicimus, non vt cibis imponamus vitium, sed male vtentibus. Vnde & Paulus dicit Et carnis curam ne feceritis in desideriis, id est in concupiscentiis. Quod in concupiscentiis denegat, hoc in necessitatibus largitur. Tres namque pueri missi in camino ignis Babyloniæ, abdicantes regales cibos, tanto igni euaserunt illæsi. Ipse idem ignis quotquot de Chaldæis reperit, cōbussit & occidit. Igitur & Nabuzardam Princeps coquorum destruxit muros Hierusalem. Ergo neminem moueat, quod Helias tempore famis, carne alitus est mane & vespere. Qui respicit cibum consideret ministrum, sæpe enim dæmones horum alituum figuram tenent. Tales enim cibi coruorum apti fuerant ministerio, & eorum saturitas, vespere & mane meruit esuriem. At vero quando panem comedit, angelum delatorem habuit, & in tantum confortatus est, vt per quadraginta dies cibi refectione non indigeret. Hæc omnia diximus, vt plenius ostenderemus non esse in cibo vicium, sed in appetitu. Horum tamen interitus multorum extitit emendatio morum. Sic enim apud nos ordo monachorum recidit, sicque & correctus fuit, & frequēter multis prodigiis corrigitur, vt Deo auctore perseueret. Sed dum vitam doctrinamque Patris nostri plenius enarrare disposuimus, quasi improuidi quodammodo nolentes in horum incidimus excessibus, & ob hoc a nostro proposito longe digressi sumus, ad quem velociter stilum vertamus. Fateri autem solent fratres nostri, qui ante nos astiterūt illi, quod fuisset quidam frater ex Patris nostri congregatione, qui licito tempore phlebotomiæ sibi curationem adhibere solebat, super quod factum commotus est eius animus, quia quamuis eum necessitas coegisset, tamen absque licentia hoc non debuit præsumere. Mox vero per quam prius sanguis effluxerat, disrupta est vena, & quousque redderet animam, a quocunque medicamine non fuit restricta. Addebant insuper quod siue prospera, seu aduersa cuilibet indixisset, nullatenus illis carere potuisset, quod vtinam quidam ex nostris in seipso expertus non fuisset. Sed fœlices illi qui eius pręsentiam cernere meruerunt, quoad vixit. Infœlix ego qui nec duobus expletis annis, illi merui famulari. Appropinquante autem tempore quo secundum Dei dispositionem corporali separaremur visione, & eius absentia quæ fieri debebat potior menti meæ, amoris inferret ignem, quadam die dum me cerneret nimium tristem, cœpit me blande consolari suo more. Sed cum videret miseræ menti meæ nec sic satisfacere posse, more Iacob Patriarchæ, a præteritis exordium sumens, futura mihi, præsago spiritu, ita cœpit exponendo prædicere. Charissime fili, ausculta quæ dico tibi. Gratias ago Deo, quia ex omnibus peccatis quæ a iuuentute mea perpetraui in hac vita, iam vlcionem recepi: exceptis illis quæ in Abbatem meum commisi, & semper illum diem & tempus expectaui, deprecans Deum vt ea non reseruaret mihi in futurum, & nunc credo me esse exauditum, quia quæ in illum egi, hæc rursum ante recepi. Tibi autem scias non reddi simplicia, sed decupla. Esto namque fortis & patiens, vt ea valeas tolerando quiete portare. Hæc lachrymans dixit, deinde exosculans caput meum, Domino me commendauit. Sed tu Domine omnipotens reddenti mihi versa vice Cæsario Presbytero centuplicata ac grauiora misericorditer parce, & si aliqua supersunt, meis mœrentibus malis propitiatus auerte. Erant autem nostræ congregationi duo fratres, quorum nomina huic operi non libet intexere, qui pro sua grauissima infirmitate crebrius eum assueuerant exorare, vt medicinæ illis remedia adhiberi iuberet, præsumentes de sanitate. At ille non ferens improbitatem illorum, consensit voluntati eorum, petitoque medicamine licētiam tribuit. Sed prius eos conuocans, sub similitudine quadam, dixit illis hoc paradigma. Vidi aliquando fratrem simili vestro vulnere cruciatum, & prius est mortuus quam pristinæ sit sanitati restitutus. At illi nihil de se suspicantes, adhibuerunt sibi medicum, sed post sedulos cruciatus, sanitatem nunquam receperunt. Scio & alium fratrem, qui tempore suæ cōuersationis, dum studeret præteritas flendo delictorum tergere maculas, cætera studia reliquit, & nocte, dieque orationi, compunctioni, & lamentationi incessanter desudabat. Cumq. eum peritissimus Pater requisisset, cum præsto cum aliis ad docendum vel discendum non esset, veritatem retulit ei, & occulta cordis sui patule reserauit, atq. vt sibi hoc perficiendi daret licentiā, exorauit, sciens pro certo secundum institutionem regulę, quia quod sine Patris spiritualis permissione monachus agit, præsumptioni deputabitur & vanæ gloriæ, non mercedi. Cui Pater noster ait. Præstat vt vno vel amplius tempore iste spiritus discedat a te, quam mens tua stimulis vanæ gloriæ saucietur. Mox frater ille prædictam perdidit compunctionem, & vix post medij anni spacium, eam rursum exorando Patrem nostrum meruit recipere. Sua namque verba miro grauitatis pondere erant plena, quia vir sancto repletus flamine, incassum loqui nesciebat. De quo & istud vobis narrabo exemplum. Præteritis his diebus coram nostris fratribus & aliis qui aderant nobiscum, retulit domnus Ioannes Nolanæ vrbis Episcopus, quod ante hoc triennium, bis Romam iisset, & prædicti Episcopatus benedictionem resistentibus inimicis nequiuisset accipere. Interea domnus Odo orationis gratia Garganum ibat, cumque vidisset eum tristem, sciscitatus est eum quid haberet? Cui ille cum omnia quæ sibi aderant retulisset, & quasi spe desolatus, confundebatur tertio Romam reuerti, benedixit ei, & dixit. Perge iterum securus, & scias quia compleuit Dominus votum tuum. Deinde dimisit eum. At ille accepta benedictione abiit, & infra spacium quindecim dierum, sicut Pater noster prædixerat, illi aduenit. Qua de re indubitanter proferimus, virum istum spiritu prophetiæ non caruisse, cuius verba tanta sunt. authoritate firmata. Per idem tempus cogente necessitate nostri Monasterij, missus sum Neapolim. Præparatis tandem quæ necessitas exposcebat, competit mihi nauigio Romam reuerti. Et cum applicuissem Portuensem ciuitatem, exceperunt me viri nobiles, & ipsi a Roma venerāt ante ipsum diem. Quos cum de Patre nostro sciscitarer quasi de nouo quodam modo gratulantes amico, inter cætera eius opera, ista me absente illo tempore narrauerunt fecisse. Præterito isto Augusto, ipsa die Assumptionis B. Marię in Anuentino Monasterio fuit Pater noster. Rogatus autē a domno Abbate Balduino, vt ipsa die ob amorem sanctæ Mariæ ibi Missam celebraret, & suis manibus corpore & sanguine Domini eos cōmunicaret. At ille, inquit, non se hoc posse facere respondit. Sed illis persistentibus tandem consensit inuitus. Deinde Ecclesiam est ingressus, & cum fuisset paulisper oratum, cœpit Ecclesiam egredi: nam volentes eum retinere, Obsecro, ait, sinite me abire, quia duo nostri fratres positi sunt in extremo vitæ, & necesse habeo velociter ire ad eos, ne exeant me absente. Deinde adiecit, Ecce ante portam Monasterij adest, qui me compellit ire. Necdum verba compleuerat, & missus affuit vt prædixerat, & cum venisset ad sanctum Paulum mox abiit, & pro fratre Benedicto Missam celebrauit, eique corpus & sanguinem viaticum tribuit, & sic prædictus frater Domino spiritū reddidit. Alter vero frater Gisbertus fuit dictus, mihique cōsobrinus, qui octaua die est eum sequutus. Nunc ad prisca, quasi in circulo posita reuertamur tempora, & aliquantulum per maiora curramus exempla. Meminisse vos volo, fratres, quod præterito anno ille peregrinus, qui se de familia Patris nostri esse fatebatur, & Hierosolymam ascendere festinabat, coram vobis de Patre nostro bis terque narraui. Aiebat enim quod iisdem annis quibus Nortmannorum gens Turoniæ deuastabat fines, die quodam contigit, vt nepotem domni Odonis, necdum renatum fonte baptismatis, vna cū nutrice sua caperent prædicti Nortmanni. Erat autem Turoniæ prædictus Pater. Cumq. hoc ei ibi nuntiatum fuisset, mox orationi incubuit, & tamdiu Dominum orauit, quousque liberatum puerum esse cognouit. Non enim potius de illo, quam de cæteris dolebat captiuis, sed pro eius anima grauissime lamentabatur, timens ne aliquo casu, sine lauacro fontis præmoreretur, & eius anima gehennæ traderetur. Sed inter cætera non sunt prætereunda illa, quæ nutrix pueri narrabat. Locus ille, ait, ad quem captiui ducti fuerant, vltra quoddam flumen erat. Cuius tanta inerat profunditas: vt nullus illud aliter nisi nauigio aut natatu posset transire. Distabat autem a Turonia, spatium itineris octo dierum. Iam vero reuisendi puerum spes frustrabatur. Adstante itaque muliere in eodem discrimine, subito inspirata est Dei flamine, vt arriperet puerum & abiret, quod & fecit: etenim tam secura per medias hostium transiuit cateruas, vt non solum ab aliquo non fuisset retenta, verumetiam nec interrogata. Profunditatem vero tanti fluminis, siccis cruribus transiuit, & longinquitatē tanti itineris, in triduo peregit, non esuriens neque sitiens, donec Turoniam perueniret. Hoc vero factum cuius fuisset meriti statim claruit, quia mox vt puer Patri nostro delatus fuit, sacro eum fecit baptismate tingi. Deinde eleuatis in cælum oculis, vt moreretur orauit, atque dehinc post triduum spiritum cælo reddidit. Pater vero eius factus est monachus. Quæ vero sequuntur, ipse beatus Pater exposuit, non tamen vt a se, vel pro se facta fuissent, sed de quibus periculis eum Dominus liberasset, narrabat. Quodam tempore dum Rhodani alueum nauigio transiret, comitantibus eum Optimatibus regionis illius, contigit vt vnus equus alium vellet calce percutere, ictum ferientis tabula nauigij excepit, illo videlicet loco ex quo ramus fuerat, cum dolaretur, abscissus. Mox euulsus vertex, tanta per foramen inundatio ingressa est aquæ, vt subito repleretur nauis vsque ad superficiem. Sic tamen plena, Deo gubernante, ad aliam peruenit ripam. Etenim vsque adeo Pater noster intro stetit, quo omnes fuissent egressi. Ad postremum cum fuisset ille egressus, nauis abiit in profundū. Qua in re videlicet, cuius meriti vir iste fuerit, perspicue claret, qui hoc suis obtinere valuit precibus, quod prius meruerunt Petrus & Paulus, deinde beatus Pater Benedictus. Sub eodem tempore competit illi Romam orationis gratia venire. Sed non multo post, dū patriam reuerteretur, inter Burdonum Alpes, niuis immensitate præoccupatum & septum est eius iter, qua videlicet mons ille nullo tempore potest carere. Secus locum autem illum, habitat quoddam genus hominum qui Marrones vocantur, & arbitror ex Marronea aquilonali prouincia illud nomen traxisse originem. Ij enim accepta mercede, præbuerunt ei ducatum, sicut & aliis facere consueuerūt, quia aliter hyemis tempore, nemo quidem prædictos montes valet transire. Nam antequam Sol lucis terminum clauderet, illud quod supererat diei spatium, a multitudine niuis versum est in caliginem. Sed illis proficiscentibus, vt præterirent tetrum & periculosum locum, subito equus super quem sedebat Pater noster, tetendit pedem in obliquum, & ambo mergebantur in præcipitium. Tunc Pater noster, relictis habenis, ambas manus cum caderet erexit ad cœlum, & mox ramum arboris, inter brachia sua reperit, atque in eo vsque adeo se suspendit, donec eius clamoribus qui præcesserant reuersi fuissent, & eum suscepissent. Ramus ille amplius non fuit visus, quia arbor ibi numquam videtur, nec nascitur. Equus vero nusquam comparuit. Reuera cum pro pace Regum ac Principum, necnon & correptione Monasteriorum impatienti amore arderet, & ob hoc huc illucque discurreret, sæpe ei latrones insidias parauere. Quodam nempe die quadraginta super eum insurrexerunt latrones. Cumque vnus ex eis qui erat insignior Aimon nomine, vidisset eum fratresque qui comitabantur illum incessanter psallere, ac psallendo iter peragere, illico compunctus corde dixit sociis suis. Numquam memini tales viros vidisse, nec puto alicubi visi fuissent. Discedamus ergo ab eis. Est & quidam armiger cum eis videlicet strenuus vir, & ideo absque nostro periculo non possumus nocere illis. Cui respondentes dixerunt. Armigerum illum in acumine lancearum nostrarum leuemus, cæteros namque expoliantes abire dimittamus. Ad hæc respondit ille. Prius in me arma conuertite, alioquin me viuente, nihil eis debetis facere. Sicque inuicem sunt diuisi, & ad propria reuersi. Latro itaque quem prædiximus post Patrem nostrum abiit, & reatus sui pœnitentiam egit, ac dehinc a latrocinij prauitate cessauit. Sed non ab re hoc censemus fuisse factum. Tanta enim spiritus cui adhæserat, eum repleuerat gratia, vt eius iocunditas non solū iocundos exhilararet, verū etiam & mœstos verę lętitię redderet, & perennis exultationis participes faceret. Lingua enim eius, vt canit scriptura, lignum vitæ, & lingua placabilis ac dulcedo mellis. Fauus distillans labia eius, & lex prudentiæ in sermonibus illius. Quodam namque die iter agens iuxta prædonum fines, quidam latro iuuenis intuens vultus eius affabilitatem, illico compunctus corde, eius prouolutus vestigiis, vt sui misereretur, humili precabatur voce. Quem cum interrogaret, quid vellet? monastica sibi deprecabatur subueniri miseratione. Deinde interrogauit eum Pater noster, si aliquis ex eadem Parrochia eum cognosceret? At ille. Omnes, inquit, discoli ac nobiles. Vade, ait, hodie, & crastino duc tecum vnum ex prioribus loci istius cum veneris ad me. Quo audito abiit, & sicut ei imperauerat peregit. Altera vero die cum vtrique ante eum venissent, cœpit Pater noster virum illum Magnatem de vita, moribusque prædicti latronis sciscitari. At ille. Iuuenis iste, Pater, insignissimus latro est. Quo audito, discretus Pater ait latroni. Vade & prius mores tuos corrige, & postmodum monasticum appete discipulatum. At ille. Ego, inquit, proiectus a te hodie, vado in perditionem, animæ vero tuæ me Deus requiret. Tunc misericordia motus pius Pater, præcepit ei, vt arrepto itinere, ad Monasterium eum præcederet. Quod & factum est. Peracto itaque aliquo tempore, sub regulari degens examine, tandem effectus monachus, Cellerario fratri eum ad obediendum subdiderunt. Etenim cum idiota esset vtrumque ei imposuerunt, scilicet obedientiæ iugum, & studium literarum. Quod deuote ita peragebat vt vnam manum obedientiæ porrigeret, altera vero Psalterium ferret, Israeliticum illum imitans populum, qui cum Hierosolymam ędisicaret, vna manu gladium tenebat, qua hostes pelleret, alteram subdebat ad laborem Arcæ. Sicque frater iste vitam suam peragens, post paucum tempus exilij huius vitę suscepit finem. Nam cum in extremo vitę laboraret, vocauit pium Patrem, singularē supplicans locutionem. Cui cum veniam peteret, interrogauit eum, si in aliquod peccatū incidisset post monachatum. At ille. Nudo cuidam, te ignorāte, mea culpa tunicam nostram tribui, & funem pilis contextam de Cellario abstuli. Quem cum interrogasset quid ex ea fecisset? Refrenando, inquit, ingluuiem, quam dudum male viuendo contraxi, ventrem meum ex ea circumligaui. Super quod factum stupefactus pius Pater, cum vellet eam ab eius visceribus soluere, cutis quæ ei adhæserat, vna cum sanie est secuta. Adiecit & ait. Hac nocte Pater, in cœlis eleuatus sum per visionē. Obuiauit autem mihi gloriosissimæ personę & excellentissimæ potestatis mulier, appropinquansque, ait mihi. Cognoscis me? At ego. Nequaquā Domina. Et illa. Ego, inquit, sum mater misericordiæ: scias. Cui ego. Quid iubes vt faciā Domina? Et illa respondit. Post triduum venies huc tali hora. Quod & factū est. Tertia enim die, hora qua dixerat defunctus est. Qua de re patuit perspicue verū esse quod vidit, quia hora qua prædixerat, ab hoc sæculo migrauit, & inde Pater noster consuetudinē tenuit, beatā Mariā matrē misericordiæ vocare. Ante hoc triennium dum essemus Romæ apud beatū Paulum, rogauit eum domnus Abbas Balduinus, vt librum quē de vita beatissimi Martini Episcopi, more Dialogi Gallus & Posthumianus cōposuerunt, ei corrigeret, & glosulis elucidaret. Cuius videlicet voluntati statim assensū præbuit, & accersito fratre Othecario, emendandi operam dedit. Factum est dum hæc agerentur, vt vespertinæ horæ signum pulsaretur. Statim secūdum Regulæ præceptum, relictis quæque in manibus tenebantur, Ecclesiam ingressi sunt. Codicem vero apertum in loco vbi sederant, reliquerunt. Pręoccupati vero vespertinis exequiis, codicem obliti sunt. Erat autem hyemis tempus. Tanta autē eadem nocte inundatio defluxit aquę, vt omnes nostri Monasterij officinas repleret. Locus autē ille in quo liber fuerat relictus, ita est positus, vt aqua quæ ex ipsius labitur tecto, & ex tribus aliis tectis quæ subiacent superiori, quodammodo vna conuersione collecta more torrentis illo vno in loco deciderit, ibique vsque mane patulus permansit liber, & tot aquarum inūdationes in circuitu eius cecidere. Margo namque prædicti libri vndique fuit lota, scriptura vero permansit intacta. Facto mane appositus est coram fratribus liber. Cumq. attoniti miraremur, Fratres, ait prouidus Pater, quid admiramini fratres? Sciatis quia vitā B. Martini aqua tāgere timuit, & hoc cū aliquo dicebat gaudio. Ad hęc vnus e fratribus, quia erat prōptulus ad loquendum accepto codice adiecit. Intuemini & videte, quia codex iste vetustus est, & a tineis demolitus atque ab aquis olim lotus, & vsq. adeo humectatus, vt iā squaleat palloribus. En indicia cernite. Et dicit Pater noster. Dudū totū librū, nūc aquā extimuisse tāgere! Aliud nāq. aliud est. Tunc pudicus pater. Tace, inquit, ista dicere noli: nō est enim similis Martino, qui possit habere laudem in omnes gentes. Sic ea quæ propter eum Dominus fecit, in laudem Martini cōuertit. Eodem quoque tempore, concessit nobis iam præfatus Albericus Princeps Monasterium sancti Heliæ, qui sub Pentonia vocatur. De quo B. Gregorius in libro Dialogorum mētionem facit. Sed sicut isdem B. Gregorius dicit durū esse in mente veteri, noua meditari, hos quos ibi reperimus monachos, nō quibamus eos subtrahere ab esu carnis. Ordinauit autē Pater noster in eodem Cœnobio Præpositū vnum, e nostris fratribus nomine Theodoardum. Vidit autem ille eo quod virtute, nec sanctitate ab eodem vicio posset eos cohibere, cœpit ex finitimis regionibus pisces emere, vt vel sic satisfaceret voluntati eorum. Qua etenim re? penitus equi quos ei dimiserat Pater noster defecerant, huc illucque discurrentes. Hanc enim eorum improbitatem, suumque laborem prædictus frater Patri nostro crebrius studuit innotescere. Inter hæc eo a Domino petente, vallis ipsa, cui Monasterium præeminet atque interiacet, non multum procul iunctis inuicem monticulis se clausit, & paruissimi torrentis qui per eum defluebat, aditum interdixit. De hinc collecta aquarum multitudine, lacum ex se produxit, & laborē fratri abstulit, quia pisces emere illi vltra non fuit necesse. Sec hoc factum cuius fuisset meriti, quidam imperiti nescierunt, eo quod publice qua ratione sit actum non viderunt, eo quod Patris nostri orationem auditu non audierunt. Hoc enim hypocritarum est, non fidelium, videlicet non ignorantes qui hæc dicunt, illud quod canit Psalmographus. Desiderium pauperum exaudiuit Dominus, desideria cordis eorum audiuit auris tua. Et iterum. Voluntatem timentium se faciet, & orationes eorum exaudiet. Nam & similiter pridem fecit cum esset Franciæ apud B. Benedictum. Cuius rei rationem tanto securius proferimus, quanto ex ea fideliorem testem eundem patrem habemus. Sed prius fideli sermone proferendum est, quemadmodum prædictum susceperit cœnobium, vt ad ea quæ sunt sequenda, quasi per directam lineam noster stilus perueniat. Post finem vero iam factę persecutionis, quæ facta est sub Nortmundo sæuissimo Nortmannorum rege in finibus Galliæ, vt adimpleret Dominus Ecclesiæ suæ quod per Isaiam olim promiserat. Ad punctum, inquiens, in modico dereliqui te, & in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis, abscondi faciem meam a te parumper, & in misericordia sempiterna miserebor tui. Congregati fratres in idipsum ex cœnobio B. Benedicti, qui hostili metu pridem huc illucque fuerant dispersi, proprium repetierunt cœnobium. Sed quod sine dolore dicere non possumus. Vnita corpora scissis mentibus sanctissimum illum tantum præoccupabant locum, quod succincta locutione transcurrimus, ne in talium vita noster stilus immoretur. Reuera hoc patenter narrare satagimus, qualiter a B. Benedicto vocatus sit atque electus, imo & præordinatus Odo Pater beatissimus. Quadam die dum prædicti fratres intra claustra residentes, se inuicem corroderent, quidam ex eis ab obedientia rediens, obuium habuit ante fores Monasterij Benedictum Patrem. Cui mox imperauit. Vade, inquiens, dicito fratribus quia non me sinunt quiescere, ecce recedo ab his ædibus, & sciant non me reuersurum in hunc locum quousque ex finibus Aquitaniæ talem virum huc deducam, qui sit secundum cor meum. Quem frater ille cum de nomine suo vellet inquirere, respondit hæsitationi eius. Ego sum, scias, frater Benedictus. Ait hoc, & ire cœpit. Igitur frater ille fratribus concite quæ sibi fuerant imperata nunciauit. Sed miseri tanto patre orbati, non concurrerunt ad lachrymas & preces, quę ipsam Domini comminationem sæpius sedare solēt, sed ascensis equis, cœperunt huc illucque discurrere vt eum inuenirent, inuentumque vi aut prece reuocarēt. Sed cum neminem inuenissent, cœperunt postmodum fratri illi indesinenter illudere. Per illud tempus vir illustris Elisiardus, qui tunc Comes, nunc vero monasticum degit habitum, audiens infamiam horum monachorum, prædictam Abbatiam Rodulso Regi Francorum petiit & accepit. Acceptam Patri nostro tradidit. Deinde sumptis secum duobus comitibus, itidēque præsulibus, simul cum Patre nostro profecti sunt. Quorum aduentu fratres cognito, sumptis gladiis alij ascenderunt ædificiorum tecta, quasi hostes suos lapidibus & missilibus telis iaculaturi, alij munitis clipeis & accinctis ensibus, Monasterij obseruabant aditum, prius se mori fatentes, quam eos introire sinerent, aut Abbatem alterius Ordinis susciperent. Interea ad se reuersi dicebant. Ecce videbimus quod nobis nuper minatus est B. Benedictus. Heu proh dolor! quare non credebamus fratri nostro? Omnia nempe quæ nobis dixit, opere compleuit. Numquid non iste est Odo ille Aquitanus, de quo frequenter suspicati sumus dixisse B. Benedictum? Heu! quare non prius nos ad eum misimus, ac sponte inuitauimus? Interea quærebant qua ratione eos possent propellere, vertentes se huc illucque. Erat autem apud eos frater quidam Wlfaldus nomine, iuuenis, sed bonę indolis: hic enim dum inter eos discurreret, miserunt ei quædam præcepta regalia, in quibus continebatur, vt nulli ex alia Congregatione, vllo vnquam tempore liceret eiusdem loci Prioratum subire, & cætera. Cui Pater noster, inquit. Pacifice veni, adeo ut neminem lędam, nulli noceam, sed vt incorrectos regulariter corrigam. His & similibus verbis licet per internuntios eorum assidue mulcebat mentes. At illi cum viderent suam nullomodo præualere industriam, vertebant se ad alia argumenta, modo Regem vocabāt, modo occidere eum minabantur, hoc enim fiebat per triduum. Ad postremum Pater noster cunctis ignorantibus nobis, ascendit asellum & cœpit ire concite ad prædictum Monasterium. Episcopi vero & qui cum ipsis erant Comites, simul cum suis currebant post eum clamantes. Quo is Pater? An fortassis mortem quæris? Anne vides quia parati sunt te interficere? Qua videlicet hora ad eos accesseris, statim morieris. Velisne eis de tuo interitu facere gaudium, & nobis exitialem luctum? Has & huiuscemodi voces post eum mittentes, sed sicut Scriptura ait, Iustus vt leo confidens absque terrore erit; accepto itinere nullomodo eum potuerunt declinare. Mira dicturus sum. Appropinquante autem illo, & agnitus ab his qui eum prius nouerant, ij qui tunc resistebant, protinus commutati sunt & immutati; ita ut proculdubio dicere possim, hæc est immutatio dexteræ excelsi. Reuera extemplo armis proiectis, exierunt obuiam ei, eiusque sunt vestigia omnibus amplexati. Non parua siquidem lætitia ea die est facta. Patrem igitur Odonem Cœnobij recepit claustrum, reliqui omnes redierunt in sua. His præterea diebus cœpit eis suadere vt ab esu carnium recederent, parceque viuerent, nihilque proprium possiderent: idipsum quod occulte habebant, Apostolorum more coram omnibus renuntiarent. Sed quia res Monasterij nequaquam in commune possederant, sed pro posse & libitu eos inter se diuiserant, cum viderēt sibi vltra iam non licere quod licuerat, maluerunt potius suis fautoribus, imo profligatoribus iniuste possessa inique condonare, quam iure regulariter abrenunciare. Nam solo pro dictu idipsum quod abrenunciauerant moliebantur mandendo consumere, cum cæteris quæ secum Pater noster detulerat, vt post consumpta omnia saltē inuitus carnem eis edi concederet. Qua de re, indesinenter expetebant pisces. E contra pius Pater cuncta illis impendebat competenter, vt ab vno eos cohiberet. Sicque factum est, vt ille largiendo, ipsiq. mandendo pene cuncta consumerent. Instabat nimirum Pater noster fide intrepitus, spe securus, charitate munitus, sciens se secundū illud Euangelicum, nequaquam deseri promissum. Nolite solliciti esse quid māducetis, aut quid bibatis, aut quo operiamini. Interea dum hæc agerentur, cuidam fratri B. Benedictus adest in visione, eique inter cætera imperat Patri nostro dicere, vt pecuniæ defectu minime trepidaret: sed nec pro adipiscendis rebus sollicitus esset, ait: & post hæc adiecit. Crastina die mittam ei centum solidos, & sequenti hebdomada, tanta ei accommodabo diuersarum rerum solatia, vt multis temporibus, sufficere queāt vsibus fratrum. Quod & factum est. Præterea cœpere quamplurimi ex circumfluis regionibus ad vestigia viri beatissimi concurrere, eiusque magisterio placitę obedientię viam arripere, quo postmodum mererentur polorum sedes scandere. In tantum igitur sanctitatis eius fama dilatata est, vt non solum laici seu Canonici ad eum confluerēt: verumetiam quidam Episcopi proprias ædes relinquerent, eiusque congregationi se sociarent. Interea videres locum illum, quasi exculta spinis terra, nouas soboles, ceu nouas fruges proferre, & quasi ex tritura areæ, crebris verborum ictibus tunsis sequestratum, a viciorum paleis, frumentum conferre ad Dominicum horreum. Alio item tempore, appropinquante die festo B. Benedicti, complacuit Patri nostro ex quodam Monasterio quo tunc erat, ad prædictum proficisci cœnobium, quatenus ante corpus beati viri nocturnas deuote excubias celebraret, quod & fecit. Nocte vero illa quæ solemnem præcesserat diem, contigit vt ante lucis ortum matutina laus celebraretur. Nam cum quidam e fratribus nocturna vigilia fatigatus denuo se sopori dedisset, B. Benedictus ei apparere dignatus est. Cui cum se prius agnitum reddidisset, protinus subiunxit. Nuncia inquiens, fratribus, quia hac nocte non potui esse cum illis, ero pro certo hodie. At ille. Et vbi, inquit, fuisti domine? Et beatus ait Benedictus. In insula Britanniæ. Et ille. Quid, inquit, ibi fecisti? Et ille respondit. Frater Littifredus, qui propter suam superbiam, relinquens hunc locum transfretauit maria, hac nocte fuit defunctus, & a dæmonibus receptus. Contra quos agonem intorsi, eumq; ab eorum potestate liberaui. Quo audito cœpit frater ille super huius rei factum admirari attonitus. Ad quem rursus ait Pater sanctus. Si super hoc factum miraris, iterum audi. Scias pro certo, quia ab illo die quo hoc Monasterium fuit constructum, quotquot fratres hic fuerunt defuncti, æterna requie sunt recepti. Deinde adiecit, & ait frater ille. Quia domine dixisti hodie nobiscum te esse debere, quis nobis notam faciet horam aduentus tui, vt occurramus tibi? At ille. Nemo, inquit, sed ego tale signum ostendam omnibus, quo de mea pręsentia dubitet nullus. Adiecit frater, & ait. Et quali cum apparatu tantum Patrem suscipere poterimus? aut quibus obsequiis astabimus tibi? Cui beatus respondit Benedictus. Si pro lautioribus cibis estis solliciti, pisces abundanter habebitis. Et ille, Nequaquam, ait, Domine. Et Sanctus. Præcipiatur, inquit, piscatoribus, vt nequaquam eant in Ligeris alueum ad piscandum, sed in hac palude quæ secus Monasterium influit. His auditis euigilans prædictus frater a somno, cum tempus fuisset loquendi, omnia quæ sibi fuerant imperata, fratribus studuit innotescere. Certi ergo fratres de aduentu tanti Patris, & ammonitione Patris nostri Odonis edocti, vnusquisque satagebat spiritali Patri de corde proprio spiritalia offerre munera. Vnde factum est vt ipsum diem cum spiritalibus hymnis, orationibusque transigerent. Interea famuli Monasterij, qui piscandi Officio erant dediti, nequaquam sicut eis imperatum fuerat, abierunt in paludem, sed in Ligeris fluuium, a quo fuerant secreti. Vnde factum est vt absque vllo emolumento licet fatigati fere hora tertia, ad Monasterium sunt reuersi. Qui videlicet requisiti cur vacui rediissent, confusi præsumptione inobedientiæ, erubescebant confiteri quod fecerant vel egerant. Sed silentium quod indicebat pudor, hoc reserabat faciei rubor. Quibus ait Oeconomus. Scio enim præsumptionem vestram. Sed quoniam prius imperata renuistis, nunc secundo in paludem piscandi gratia redite. Quod & factum est. Reuera subito tantos in hac piscatione traxerunt pisces, vt pene nullus ambigeret, quod ipse qui in deserti regione ortygometras populo tribuerat, & tunc in eadem palude pisces influeret. Etenim vsque adeo ibidem superabundant, vt videlicet nullo tempore ab ea deficiant, sicque factum est vt palus quæ prius ranas ebullire consueuerat, deinceps piscibus abundaret. Hoc miraculum ipse Pater noster in libro quem de aduentu corporis Sancti Benedicti descripsit in Aurelianensi, eodem sensu, sed non iisdem verbis cum cæteris perspicacissime edidit. Conuenerat igitur ad eandem solemnitatem ex circumfluis regionibus, non modica turba hominum, inter quos quamplurimi cæci, & claudi seu paralytici, atque diuersis languoribus dediti, expectantes tempus refectionis. De quibus omnibus imperatum est a Patre nostro, vt ante tempus Missæ, nequaquam eis cibum impartirent. Facta autem hora, ingressi sunt omnes ad Missam. Tanta est magnitudo Ecclesiæ, vt nullus cogatur foris stare. Enimuero vt Angelicum cœpere hymnum canere, id est, Gloria in excelsis Deo, magno quodam strepitu fores Ecclesiæ subito sunt concussæ & reseratæ, ita dumtaxat vt omnes post tergum respicerent, quodam horrore perculsi. In ipso autem strepitu, omnes qui illic aderant infirmi pristinæ sunt redditi sanitati. Scilicet vt cœci visum, surdi auditum, claudi reciperent gressum. Et quidem, & lampades Ecclesiæ omnes fuerunt illuminatæ. Tunc intellexerunt omnes, beatum ibi, sicut dixerat, aduenisse Benedictum. Intantum enim deuotio spiritalis omnium corda repleuit, vt præ immenso gaudio, a lachrymis se continere non possent. Nomina vero fratrum qui hæc viderunt, innotescere mihi renuit Pater Odo. Qua de re dubium est vtrum ipse, an alius fuerit, qui hæc viderit. Instante vero iam mortis eius articulo, cum piis eius actibus, vt supra retulimus, corona beatæ remunerationis deberetur a Christo, Romæ positus acuta & continua febre corripitur, membra dolore franguntur, frigidus ignis ipsas cum carne medullas consumit, diuersaq. & multiplicia genera passionum in vno homine ita insurgunt, vt pro vero indicio esset se iam iamque a Domino vocari, & terreni hominis indumento expoliari. Quid faceret vir sanctus? Nimirum Apostoli fidelis imitator & vicarius, iam resolui desiderat, & cum Christo viuere, votis omnibus exoptat. Percucurrerat enim sanctorum certamen laborum, ac totius virtutis egregium compleuerat cursum, vt merito per gratiam diuinæ pietatis, coronam sibi iustitiæ repositam esse in cœlis, tota spei certitudine confideret. Præterea dum de hac sua vocatione suspensus haberetur, desiderio sibi fuit, prius suum Martinum, in quo, vt ita loquamur, cum ipso lacte carnis ardorem inexhausti amoris, orationis gratia reuisere, & ei extremum spiritum cum proprij corporis fauilla consignare. Quia vero Dei omnipotentis clemētia, piis semper votis dignatur adesse, affuit mox & in hoc nostro Odone, quem sibi alterū vas electionis segregauerat a matre. Videt enim Deo dilectus insequenti nocte virum quendam conspicabilis formæ simul & gratiæ, talia sibi per visum dicere. O sancta & Deo dilecta anima, instat quidem tua vocatio, & vltima corporis resolutio, sed Martinus te precibus differt, & ad patriam reditum & vires ministrat. Sed dum illo perueneris, mox tibi vita pro morte dabitur, & beata societas electorum, pro tuo pio labore, a Christo recōpensabitur. Visioni mox signa dant fidem, ęgritudo corporis aliquantisper deficit. Salus accelerata redit. Itineris continuo difficultatē inuadit, nec reputans senilia & præmortua membra, vicit durum laborem, ob nimium in Martino ardorē, tanto iam deuotior in spirituali obsequio, quanto securior de præmio. Consumpta itaque tanti laboris via Turonis ventum est, instante iam beati Pōtificis celebritate, qua spiritus victor migrauit a corpore. Fit tunc gemina vrbis exultatio, dum & Martini annua celebritas renouatur, & Odonis conciuis diu desiderata pręsentia, ab omnibus in commune venerabiliter amplectitur. In qua sancta festiuitate vir sanctus quam deuotus extitit, quas preces fletibus mixtas Martino effuderit, quæ etiam contriti cordis sacrificia in ara illa salutari, tanquam viuens hostia mactauerit, non est nostræ facultatis euoluere, quos deprimit stoliditas mentis, & rusticitas sermonis. De sua namque vocatione sollicitus, fixus ad Deum erat animus, & terrena iam oblitus, puro mentis intuitu, tāquam verus Martini vernaculus, cœlestia tantummodo contemplabatur attentius. Suspensus itaq. redditur tali expectatione, tota illa beati Pontificis celebritate: sed quod contra spem sibi accidit, per triduum differi sibi repromissa munera anxius ingemiscit. Cū ecce quarto die transactæ festiuitatis, iterum rediuiua febris accenditur, frigidus inrepit mox præcordia sanguis, atq. suas cōsumit acerbo vulnere vires. Tunc sui iam voti compos effectus, & de Dei misericordia certus spiritus quidem fessus languescit ęgroto corpore, Sed mens læta Deum cernit, suspirat, anhelat. Vltima vox resonat, Tu Christe parce redemptis, Martinum ingeminat, Martinum suspicit, orat. Monachos vndecumque venientes, & suam vocationem inremediabiliter deflentes, instruit sermonibus, consignat Deo paternis orationibus, protegit benedictionibus, & valedicit piis singultibus. Aduenerat vero iā quartadecima dies ante Decembrem, quæ etiam octaua Martinianæ celebritatis habetur, cum beatus ille spiritus, diuina illa & salutari pinguedine recreatus, & viuificanti poculo vegetatus, corruptibili carne solutus, liber ad æthera migrat, & Martino duce, sibi crediti talenti multiplicem fructum fideliter repręsentat. A quo percipiens & ipse pręmium condignum pij laboris, sanctorum cœtibus admixtus, resplendet candore beatę immortalitatis. Per Christum dominum nostrum, qui viuit & regnat in sæcula sæculorum. Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. VETERVM DE S. ODONE CLVNIACENSI ABBATE II. ET EIVS OPERIBVS, testimonia. Flodoardus in Chronico ad an. DCCCXLII. Claruit an. 978. ?? DOMNVS Odo Abbas pro pace agenda inter Hugonē Regem Italię, & Albericum Romanum Patritium apud eundem Regem laborat. Et paulo post. Domnus Odo venerabilis Abbas, multorum restaurator Monasteriorū, sanctæque Regulæ reparator, Turonis obiit, & sepultus est apud sanctum Iulianum. Aymoinus lib. 2. de Miraculis S. Benedicti, Cap. 4. Abbate Lamberto carnis sarcina exonerato, aliquanto interiecto tēpore, egregiæ sanctitatis Odo, ex Monasterio sancti Giraldi, quod Aureliacum dicitur, adueniens, huic sacro prælatus est Cœnobio (Floriacensi:) cuius in diebus, ea quę ad sepulchrum sancti Confessoris sui Benedicti Dominus operari dignatus est, seu in aliis sub eius nomine locis, nobis vsq. nunc incognita manent, partim antiquitate, partim scriptorum negligētia obliuioni tradita. Ipse tamen eo Sermone, quē in eiusdem Patris laude ac honore, facundissima dictauit eloquentia, memorat eundem Cœnobitarū Legislatorem suis temporibus multis miraculorum radiasse signis. Et Sermone de S. Benedicto. Maxime cum a Venerabili Odone, hoc miraculum, Moysis operi in diusione maris rubri comparatum, propriam habeat expositionem. S. Odilo, Abbas Clun. in vita S. Mayoli præcessoris sui. Fvit vir ille Odo nomine, vir per cuncta laudabilis, beatissimi Martini Ecclesiæ Turonensis Pontificis fidelis deuotissimus, & eiusdem Ecclesiæ Clericus & Canonicus. Hic etenim vir honestus & humilis admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam supradictus Pater [Berno] ab hac luce discessit, ad regimen Abbatię multorum fidelium electione successit. Deinde qualiter ad culmen virtutum peruenit, studiis eius narrantibus Romanus orbis edidicit. Glaber Rodulphus lib. 3. Histor. cap. 5. Post Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus Abbas Odo, vir per omnia religiosissimus, qui fuerat sancti Martini Turonis Ecclesiæ præpositus, moribus, & conuersatione sanctitatis valde ornatus. Hic enim in tantum huius instituti propagator extitit, vt a Beneuentana Prouincia, quæque habebantur in Italia, & in Galliis vsque Oceanum mare, potiora Monasteria illius ditioni gratularentur esse subiecta. Ademarus, Monachus S. Martialis Lemouicensis in Chronico MS. Eo tempore, adhuc viuente Turpione Episcopo, Odo & Teotolo Canonici S. Martini illustrissimi adimplētes Euangelicū præceptum, derelictis omnibus pauperes pauperem Christum secuti sunt, & Cluniaco sancto habitu ac vita induti sunt. Vnde postea Dei nutu Odo Abbas pręfuit sanctissimus, Teotolo iubente Abbate suo Archiepiscopus inuitus consecratus est Turonis. Hic sanctissimus Odo, & litteris adprime liberalibus eruditus, & Dei amore flagrātissimus exemplo & doctrina Apostolicæ Regulæ, quæ est Monachorum, extitit restaurator strenuus. Sigebertus Gemblacensis Monachus, in Chronicis ad annum DCCCXCVIII. Odo Musicus ex Clerico Turonensi Monachum profitetur, sub Bernone Abbate. Et post ad annum DCCCCXII sed male. Berno Abbas moriturus, Odonem olim Musicum, constituit Abbatem Cluniacensis Cœnobij, ea conditione, vt Ecclesia Cluniacensis solueret annuatim Ecclesiæ Gigniacensi censum XII. denariorum. Item ad an. DCCCCXXXVII. Obiit sanctus Odo primus Abbas Cluniacensis. Idem Libro de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus. Odo Musicus ex Archicantore Turonensi Monachus & primus Abbas Cluniacensis, in Homeliis scribendis & declamandis, & maxime in componendis in honore Sanctorum cantibus elegans ingenium habuit. Sanctus Bernardus in Apologia ad Guillelmum Abbatem. Sic sancti Odo, Maiolus, Odilo, Hugo, quos se sui vtique Ordinis Principes, & præceptores habere gloriantur, aut tenuerunt, aut teneri censuerunt? Petrus Cluniacensis Abbas Epist. 17. lib. 6. ad Priores vel Subpriores locorum Cluniacensium. Veniat post magnum Benedictum, & eius discipulum Maurum, summus Ordinis Monastici in Galliis reparator, pręcipuus Regulæ reformator Odo, Odo, inquam, primus Cluniacensis Ordinis Pater, qui emortuum iam, & pene vbique sepultum Monastici propositi feruorem ressuscitare suo conamine aggressus est. Defecerat suo tempore Sanctus: diminutæ erant veritates a filiis hominum. In cunctis pene Europæ nostræ finibus, de Monacho, præter tonsuram, & habitum, nihil. Institit ille diuino operi fere tunc solus, & Cluniaci prima iaciens fundamēta, post, huc illucque Religionis semina, quandiu aduixit, serere non cessauit. Author Gestorum Consulum Andegauensium, in Fulcone Bono. MS. Iste nutriuit Odonem, & ei Cellam iuxta beati Martini tribuit Ecclesiam, & quotidianum victum ex eadem Canonica adquisiuit, eique concessit. Qui non postmodum Magister Scholæ, & Præcentor eiusdem Ecclesię, eodem Consule adminiculante constitutus est. Robertus S. Mariani apud Altissiodorum Monachus in Chronologia ad an. DCCCCXIX. Item Chronici Lemouic. Author, & Bernardus Guido. Berno Abbas moriturus Odonem olim Musicum, constituit Abbatem Cluniacensis Cœnobij, ea conditione vt Ecclesia Cluniacensis solueret annuatim Ecclesiæ Gigniacensi censum XII. denariorum. Hic beatus Odo miræ sanctitatis extitit, & incomparabilis in monastica disciplina feruoris, ac pene suo sæculo singularis. Valde enim hoc tempore Religionis Monasticæ feruor in plerisque Galliarum locis tepuerat, & rarus in aliquo, monastico habitu induto, mundi contemptus inueniebatur. Abbatiæ siquidem antiquiores, quæ in vrbibus Franciæ, seu in castris nobilioribus fuerant editę, a religiosioris propositi tramite adeo exorbitauerant, vt pene omnes, qui in eis diuinis videbantur mancipati obsequiis, curis carnis, ac suæ voluntatis studio, & intentioni addicti essent. Vnde non immerito rariores, hoc tempore spiritales viri fuerunt, & vix vel vnus magnæ famæ, aut sanctitatis immensæ his diebus extitisse referatur, qui poni posset in lucem gentium, vt salus esset his qui in extremis vitiorum finibus morabantur. Nam præter domnum Odonem religiosissimum Abbatem, qui hoc tempore floruit, cuiusque sanctitas & religio non mediocris fuisse certissime comprobatur, vix aliquis enituit, qui fraternæ correptionis ardore repleretur. Hic igitur beatus vir ob suæ sanctitatis cumulum nō solum Cluniacensis, sed & multorum in regno Hesperiarum Cœnobiorum effectus est Abbas egregius, & disciplinæ regularis sagacissimus propagator. Ipsius enim industria, & feruore Monachorum tepor versus est in ardorem, & in fidei & religionis deuotionem venerandam. Valde quippe per eum, & sub eo refloruit exsiccata Monachorum deuotio, & beati Benedicti institutio laudabilis viguit plurimum in Cœnobiis, & conualuit reparata. Cluniacensis denique Ecclesia tanta religione sub hoc sanctissimo Patre Odone in initio ac longe post floruit, vt merito fonti aquæ viuæ comparari potuisset, quæ veræ religionis puritate ad se venientes, & inibi Deo deseruientes plenissime abluebat. Hæc eadem habet Chronic. Lemouic. MS. Itemque Bernardus Guido, qui subiungit. Hic Odo Antiphonas, & Hymnos beati Martini dictauit. Et paulo ante. Sub Bernone Odo Musicus, ex Clerico Turonensi Monachum profitetur. Claruit & Remigius Altissiodorensis in exponendis diuinis scripturis, & humanis studiosus, a quo præfatus Odo in Musica & Dialectica adprime eruditus est. Vincentius Bellouacensis Lib. XXIV. Speculi Historialis, Cap. LV. Anno Arnulphi VIII. Odo Musicus, ex Clerico Turonensi Monachum profitetur sub Bernone Abbate. Hic vtique fuit miræ sanctitatis, incōparabilis in Monastica disciplina feruoris, ac pene suo sæculo singularis: eiusque feruore & industria Monachorum illius temporis tepor versus est in ardorem, & in fidei ac religionis deuotionem. Valde quippe per ipsum, ac sub ipso, refloruit Monastica deuotio iam exsiccata, & beati Benedicti laudabilis institutio plurimum in diuersis Cœnobiis reuixit, & conualuit reparata. Hic etiam Antiphonas & Hymnos de beato Martino dictauit, & vitam beati Geraldi descripsit. Hic a beato Remigio Antissiodorensi in Musica, & Dialectica a primo eruditus est. Chronicon Turonense, cuius author Monachus quidam S. Iuliani. MS. Anno Ludouici X. & Caroli Regis XX. obiit Berno Abbas Gigniacensis, qui S. Odonem discipulum suum Cluniacensis Cœnobij Abbatem constituit, ea conditione quod Cluniacensis Ecclesia solueret annuatim Ecclesiæ Gigniacensi censum XII. denariorum. Hic Odo fuit Aquitania oriundus, a Guillelmo Duce Aquitaniæ nutritus, XIX. ætatis anno, Ecclesiæ beati Martini Turonensis Canonicus, & sicut quidam asserunt, Præcentor Ecclesiæ: deinde XXX. ætatis anno factus est Monachus, deinde Abbas mirę sanctitatis, cuius industria & feruore tepor Monachorum versus est in ardorem, & exsiccata Religio sub eo refloruit; & Regulæ S. Benedicti siccitas versa est in virorem. Multa etiam composuit. Nam Moralia Iob breuiter compilauit, & vitam beati Martini glosulis explanauit: necnon & tres hymnos de beato Martino contexuit, scilicet, Rex Christe Martini decus, &c. & XII. Antiphonas, scilicet, O Martine pie, &c. quia numquam ab eius pectore beati Martini memoria dilabebatur. Et paulo post. Ibi (scilicet in Abbatiam S. Iuliani) sanctus Odo Cluniacensis a Floriaco adducitur, Abbasque pręficitur, sed non multo post a sebre corripitur, super quo Theotolo Archiepiscopus contristatur, quem S. Odo confortans ait: De me, Pater, non doleas, de me, Præsul, ne timeas, Mors mihi quando datur, requies, non pœna paratur: Mors igitur requies, viuere pœna mihi. Sicque lætus spiritum exhalauit, in cripta subtus altare Ecclesiæ honorifice tumulatus. Chronicon Cœnobij S. Petri Viui ad muros Senon. MS. ad. an. 941. Illo tempore domnus Odo Abbas Monasterij S. Petri Viui, primus fuit Abbas Monasterij Cligniacensis. Et ad an. 947. Obiit Odo Abbas Cligniacensis. Chronicon aliud eiusdem Cœnobij, MS. etiam, sed, recentius, ad an. 907. Recuperata autem pace Sanctæ Dei Ecclesię, domnus Abbas Samson migrauit de hoc mundo, sepultusque est in Basilica S. Petri Viui, cui successit sanctus Odo, Abbas secundus Cluniacensis Cœnobij. Et aliquanto post. Berno primus Abbas Cluniacensis Cœnobij moriturus, Odonem olim Musicum, Abbatem Monasterij S. Petri Viui quintumdecimum, constituit Abbatem Cluniacensis Cœnobij. Idemque Odo per Guillermum Senonensem Archiepiscopum, cum consensu Monachorum S. Petri Viui præcepit eidem Cœnobio Arigaudum Abbatem religiosum, & timentem Deum, Monachum Ordinis S. Benedicti. Hic S. Odo cum discipulos suos regularibus disciplinis instrueret, multorum Monachorum miserabilem excessum narrauit, vt in eis motus iuueniles comprimeret. Wernerus Rolewinkius in Fasciculo Temporum ad annum 914. Odo vir sanctus, primus Abbas Cluniacensis feruorem Monasticum in Monasteriis ressuscitauit, & plura scripsit. Dialogum beati Gregorij, ipso annuente coarctauit sub vno volumine. Hic Pater multorum Monachorum fuit. Anonymus, qui de Gestis Episcoporum Turonens. & Abbatum Maioris Monasterij scripsit. Tricesimo denique, & sexto anno postquam Francorum Regnum a memoratis Danis, Rollone videlicet, & Hastino infestari cœpit, corpus B. Martini ab Antissiodoro ad propria cum honore relatum est. In cuius reuersione textus narrationis a beato Odone primo Ecclesiæ eiusdem Confessoris Canonico, & Præcentore, postmodum Cluniacensi Abbate editus penes nos habetur. Platina in vita Agapeti II. Papæ. Agapetus Pontifex vir innocens, & Reipublicæ Christianæ amator, Pontificatus sui anno nono, mense septimo, die decimo moritur, eo fere tempore, quo Odo Cluniacensis Monasterij Abbas in Domino quieuit. Cuius quidem discipulus habitus est Domaielus vir mirę sanctitatis, & monasticæ disciplinæ restaurator. Pars II. Tomi III. Conciliorum generalium, &c. in vita Leonis Papæ VII. Hic Odonem Abbatem Cluniacensem virum sanctitate celeberrimum vocauit Romam, vt inter Hugonem Regem Italiæ, qui Romam obsidere cœperat, & Albericum Romæ Principem pacis componendæ sequestrum ageret. Venit Abbas sanctissimus, suaque intercessione apud vtrumque hoc obtinuit, vt Albericus filiam Hugonis coniugem acciperet, & Hugo obsidionem solueret. Et in vita Stephani IX. qui perperam VIII. In Italia bellum inter Hugonem, & Albericum antehac semel per Odonem Cluniacensem Abbatem compositum, facta pace recruduit. Qua occasione Odo a Stephano iterum Romam vocatus, pace nondum composita, ibidem ex hac vita decessit. Author Chronici Chronicorum. Ordo Cluniacensium anno Domini DCCCCXIII. sub Regula Diui Patris Benedicti ab Odone Abbate viro vtique sanctissimo initium sumpsit. Nam Berno Abbas moriturus Odonem olim Musicum, Cluniacensis Cœnobij constituit Abbatem, ea conditione vt Ecclesia Cluniacensis quotannis Gigniacensi persolueret XII. denarios. Odo autem miræ ac incomparabilis sanctitatis in Monastica disciplina feruens, cum eiusdem Ordinis Monachi a primis eorum Patris Benedicti institutionibus declinauissent, permotus feruorem semimortuum denuo excitauit, & multa ad Monachorum instructionem scripsit: et laudabilis institutio beati Benedicti in diuersis Cœnobiis reuixit. Hic a Remigio Antissiodorensi in Musica & Dialectica a primo est eruditus. Historiam de sancto Martino edidit: vbi & paulo post in Domino sanctissime quieuit. Ioannes Trithemius lib. 2. de viris Illustribus Ordinis S. Benedicti, cap. 53. Odo Abbas Cluniacensis, Remigij Antissiodorensis quondam auditor & discipulus, vir in diuinis & secularibus litteris eruditus, Musicus excellens, morumque sanctitate insignis, ex Archicantore Turonensi Monachus Cluniacensis factus, post Bernonem Abbas omnium consensu electus doctrina & sanctitate venerabilis fuit. Scripsit autem magnæ vtilitatis Opuscula, de quibus pauca ad notitiam meam peruenerūt, Chronicon breue de temporibus, Lib. 1. Vitam quoque S. Geraldi Lib. 1. De laudibus S. Martini Turonensis Lib. 1. Sermones & Homilias plures, & elegantes composuisse dicitur. Hymnos quoque & cantus in honorem Sanctorum varios edidit. Claruit anno Dominicæ Natiuitatis 900. Idem Lib. 3. cap. 215. Odo Monachus discipulus sancti Bernonis, Abbas Cluniacensis Cœnobij ab eo primus constitutus, tanta sanctitate & religione clarus enituit, vt etiam in vita miraculis coruscarit. Ordinem S. Benedicti pene collapsum mirifice restaurauit, ac de nouo multa construxit Cœnobia. Claruit anno Domini 920. Eius festum XIII. Cal. Decembris agitur. Et Lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis. Odo primus Abbas Cluniacensis, Ordinis S. Benedicti, Remigij Antissidorensis Monachi quondam auditor, vir in Scripturis sanctis studiosus & eruditus, & collapsi Ordinis D. Patris Benedicti instaurator egregius, non minus sanctitate, quam eruditione clarus emicuit. Hic erat insignis Musicus & Archicantor Ecclesiæ Turonensis, qui audita fama Bernonis Gigniacensis sanctissimi Abbatis, Ordinem sub eo ingressus est, & Abbas postea Cluniacensis constitutus, magna sanctitate Ordinem illustrauit. Qui cum esset declamator Homiliarum præcipuus, multos ad fratres Sermones composuit. Scripsit etiam inter cætera ingenij sui opera Vitam sancti Geraldi, Lib. 1. Laudes sancti Martini, Lib. 1. Chronicam succinctam, Lib. 1. Hymnos etiam, & varios cantus in honore Sanctorum dulci & regulari melodia composuit. Rogantibus quoque fratribus libros beati Gregorij Papæ super Iob abbreuians, in vnum volumen comportauit. Claruit temporibus Arnoldi Imperatoris an. Domini 920. Hæc eadem Conradus Gesnerus in Bibliotheca sua. Anthonius Posseuinus, Tomo II. Apparatus sacri. Odo, siue aliis Oddo, aliis Ade, Abbas Cluniacensis secūdus, vir inter Frācos nobilis, quodque caput est, sanctitate insignis, Canonicus primo Turonensis Remigiū Antissiodorensem Monachum in Dialectica, Philosophia & Theologia, Præceptorē Parisiis habuit. Vnde Turonē reuersus, ad verā Christi Philosophiam aspirans, sub S. Bernone Balmēsis Cœnobij Abbate Monachus est admissus: cui & postea in Monasterio Cluniacensi, ad quod ex Balmensi translatus fuerat, successit. Scripsit pium illum Hymnum de sancta Maria Magdalena, quo vsa est diu Ecclesia Romana, Lauda mater Ecclesia. Sacrorum Hymnorum in honorem Sanctorum Lib. 1. Homiliarū ac Sermonū ad suos fratres Lib. 1. De vita sancti Geraldi, siue Gerardi, Lib. 1. Chronicon succinctum, Lib. 1. Vitam & Translationem S. Martini Episcopi Turonensis, Lib. 1. Abbreuiationum Moralium D. Gregorij Papæ in Iob Lib. 20. In Hieremiam Prophetam Lib. 3. qui extant Cluniaci MS. vocanturque hodie, Liber Occupationum Sancti Odonis. De sacrosancta Eucharistia versus aliquot, ad Odonem Episcopum Cameracensem. Martyrologium Romanuni ad XIV. Cal. Ianuar. Tvronis, transitus beati Odonis Abbatis Cluniacensis. Martyrologium Monasticum Benedictinum ad XIV. Cal. Decemb. Tvronis transitus sancti Odonis Abbatis Cluniacensis secundi, qui ordinem S. Benedicti pene collapsum mirifice restaurauit. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE VITA S. GERALDI AVRILIACENSIS COMITIS LIBRI QVATVOR, MS. EPISTOLA. ?? ?? AFFECTV recolendo pro suis meritis domno Aymoni Abbati, conseruus fratrum Odo perpetuam salutē in Christo. Libellum, Venerabilis Pater, quem de conuersatione & miraculis beati hominis GERALDI, me, qualitercumque possim, dictare tam imperiose nuper suaseras, iam, licet tremens, aggredior. Nam, etsi faciendo, præsumptionem, quasi meis viribus excedens, timeo; & non faciendo, contumaciam, quasi inobediēs, pertimesco. De obedientia vero & bonitate Christi confisus, aggrediens, te quæso, vt eiusdem Christi clementiam implores, quatinus pro amore ipsius famuli sui GERALDI, relationem sic modificare dignetur, vt homini, quem glorificare disposuit, non sit ex toto indigna, nec mihi transgressionis causa. Ad quam videlicet transgressionem euadendam, nonnulla, de quibus tu forte causaberis, prætereo; sola illa quæ mihi sunt vulgata, cum & et tu coram adesses, certis authoribus contexens. Vale. S. Odo Abbas Cluniacensis II. IN LIBRVM I. DE VITA S. Geraldi Auriliacensis Comitis PRÆFATIO. ?? ?? PLERIQVE dubitare solent, vtrum vera sint quæ de beato GERALDO referuntur. Inter quos nonnulli penitus non verum, sed phantasticum putant. Alij quoq. velut excusationes in peccatis quærentes, indiscrete hunc extollunt, dicentes videlicet quia GERALDVS potens & diues fuit, & cum deliciis vixit, & vtique sanctus est. Qui nimirū suam voluptuosam vitam eius nituntur exemplo excusare. His ergo nobis visum est aliquantulum, prout possumus, respondendum. Nam & nos dudum audita miraculorum fama, nihilominus de his dubitabamus: ob hoc maxime quod in quibusdam locis nescio per quos rumores solent vulgares conuentus nouiter fieri, paulatimque velut res vana cessari. Sed cum causa insisteret, vt Tutelensis Cœnobij fraternitatem inuiseremus, ad sepulchrum ipsius intendere libuit. Tunc vero accitis quatuor ex his, quos ipse nutrierat, Hugone videlicet Monacho, Hildeberto Sacerdote, Witardo quoque, & alio Hildeberto nobilibus laicis, sed & aliis quampluribus, de moribus & qualitate vitæ eius hactenus disquisiuimus: nunc simul, nunc semotim, quid singuli dicerent, vel si in dicendo sibi concordarent, certatim inspeximus, tacite expendentes, si talis vita eius esset, cui forte miracula conuenissent. Comperto autē quam religiose vixerit, & quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstrauerit, iam de eius sanctitate dubitare nequiuimus. Magis miramur, quod in hac nostra ætate, cum iam charitas pene tota refrigescit, instante Antichristi tempore, Sanctorum miracula cessare debeāt. Sed nimirum suæ promissionis est memor, quia per Hieremiam dicit, Non desinam benefacere populo meo. De hoc autem eius benefacto testatur Apostolus, dicens quia Deus in nullo seculo sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens corda hominum lætitia implet. Si ergo diuinæ benignitati eius placet, vt qui fecit cum Patribus mirabilia, nostris quoque glorificetur temporibus, increduli nequaquam esse debemus. Quod autem & in isto tempore, & per modernū hominem hæc diuina dispensatio gerit, hoc nimirum esse videtur, quia iam cuncta Sanctorum retro facta vel dicta, quasi mortuus a corde recesserunt. Et cum vir iste Domini, sicut in diebus Noe repertus est, qui secundum legem vixerit, hunc ipsum Deus ad testimonium intuentibus ingerit, vt videntes qvod iuste & pie vixerit, ad eius imitationem, tanquam de proximo resplēdentem acies cordis euigilet. Nec obseruantia mandatorum Dei grauis aut impossibilis æstimetur, quoniam quidem hæc a laico & potente homine obseruata videtur. Nihil autem mentis ignauiam deterius nutrit, quam hoc quod boni vel mali operis retributio, quæ post hanc vitam restat, in præsenti non recogitatur. Quo contra monet nos Scriptura, vt in omnib. operibus nostris memoremus nouissima nostra. Deus igitur famulum suum, quem in cœlis remunerat, etiam in terris, coram suis contemptoribus exaltat: vt per hoc quod foris agitur, interius Dei contemptores videant, quia vanus non est qui seruit Deo, sed sicut ipse testatur, qui glorificant eum, glorificabit eos, & qui contemnunt eum, erunt ignobiles. Quoniam vero hunc Dei hominē in exemplo potentibus datum credimus, viderint ipsi qualiter eum, sicut e vicino, & de suo ordine sibi prælatum imitentur: ne forte sicut Regina Austri Iudæos, sic iste in iudicio condemnet eos. Nos autem de eius actibus occasionem sumentes, aliquid ad eosdem potentes commonendos, vbi se oportunitas præbuerit, sicut rogastis, annectimus. Siquidem & domnus Turpio Episcopus, & dilectissimus mihi ac venerabilis Abbas Aymo, cum aliis quampluribus multa vi precū me coegerunt, vt hæc aggrederer. Cum quidem veram inertiæ prætendissem excusationem, malle se dixerunt, vt hæc agresti potius stilo proderentur. At ego perpendens quod humili quoque homini pomposa relatio minus congruat, fidem vero dictis testium adhibui. Qui signa quidem quæ vulgus magni pendet, non multa retulerūt, sed disciplinatum viuendi modum, & opera misericordiæ quæ Deo magis placent, non pauca. Nam Rex in iudicio multis qui prophetauerunt, & multis qui signa fecerunt, dicet. Nescio vos. Qui vero iustitiam operātur, in qua GERALDVS quammaxime excreuit, audituri sunt, Venite benedicti Patris mei. Et reuera qualia sunt gesta per quæ Iob, Dauid, & Tobias, & alij quamplures beatificantur, non ista quæ GERALDVS egisse comprobatur. His ergo ita consideratis, credere mihi persuasum est, quod Geraldus Sanctorum consortio dignus sit, per quem etiam cælestis remunerator miracula dignetur operari. Sed hanc apologeticam Præfationem texentes, diu loquuti; iam ad initium loquendi in Christi nomine veniamus. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER PRIMVS. ?? ?? VIR igitur Domini GERALDVS ea parte Galliarum, quæ ab antiquis Celtica vocatur, oriundus fuit; territorio videlicet, quod est Aruernensi atq. Caturcensi, necnon etiam Albiensi conterminū, oppido vel villa Aureliaco, patre Geraldo, matre vero Adaltrude progenitus. Carnis nobilitate tam excellenter illustris, vt inter Gallicanas familias eius prosapia, tam rebus, quam probitate morū, generosior videretur. Fertur enim quod parentes illius modestiam atq. religionem veluti quadam hæreditaria dote sibi tenuerint. Cuius rei duo testes ex eadem stirpe emergentes existunt, ad hoc adstruendum satis idonei: Sanctus videlicet Cæsarius Arelatēsis Episcopus, & beatus Aredius Abbas. Et quia Dominus in generatione iusta, generatio vero Geraldi quærentium est Dominum: consequens est vt generatio rectorum benedicatur. Sane quantum locupletes iidem fuerint, vel prædia mancipiis referta testantur, quæ circumquaque diffusa eidem Geraldo iure successionis obuenerunt. Sed decus mētis quod ex parentibus hauserat, in ipso multipliciter auctum refulsit. Quadam enim gratia genitores eius clariores sunt, qui prolem tam felicem gignere meruerunt. PATER quippe ipsius in ipso coniugio sese castificari tantopere studebat, vt semoto frequenter a coniuge thoro, solus accubitaret, velut ad tempus, iuxta Apostolum, orationi vacās. Quadam vero nocte monitus in sommis perhibetur, quatinus vxorem cognosceret, quia filiū generaturus esset. Aiunt enim quod ei missum sit, vt illum nomine suo Geraldum vocaret. Dictum quoq. quoniam futurus magni meriti foret. Excitus autem congratulabatur visioni. Dehinc iterum soporatus videbatur illi, vt de pollice pedis eius dextri quædā virgula nasceretur, quæ paulatim in magnam arborē succrescebat, ac subinde frondibus diffusis vniuersim spatiabatur. Tum ille quasi operarios vocans, iubebat furcarum vel perticarum amminicula subponi. Et cum illa vehementer grandesceret, nullum tamen pondus in pollice sentiebat. Siquidē somniorum visiones non semper sunt inanes. Et si somno fides adhibenda est, videtur hæc visio rerum effectui cōuenire futurarum. Cognouit itaque vxorem, quæ iuxta condictum visionis puerum concepit. Sed fortasse de hoc quasi de somnio dubitari potest. Aliud tum virtutis indicium euidenter sequutum est. Genitrix eius cum esset vicina partui, nono videlicet die priusquā nasceretur, contigit vt cum suo viro vigilanti vigilans ipsa iaceret. Et dum nescio quid vicissim sermocinarētur, infans emisit vocem quam ambo audierunt. Cumq. attoniti, quidnam esset obstupescerent, neq. ignorare poterant, quod illa vox in aluo matris sonuerit; vocat pater cubiculariam, & quonam ille vagitus increpuerit, adhibito lumine iubet disquiri. Cum illa nullum omnino infantem adesse, qui vocem illam ediderit similiter attonita protestaretur, infans iterum secundo sonuit. Et post modicū interuallum, sonuit etiam tertio, videlicet sicut recens natus vagire solet. Ter igitur in vētre matris auditus est, quod profecto tam mirū est, quam & contra naturæ modum constat accidisse. Et quia non casu, sed disponente rerum ordinatore Deo factum est, forte vox illa iam præsagabat, quod in huius mortalitatis clausura vitales actus erat habiturus. Nam sicut partus in aluo matris degens, viuit quidem, sed nullum sensum habet, sic omne genus humanum in hac vita post reatum primi hominis, velut inter angustias vteri clausum tenetur, vbi licet per fidem in spe gloriæ filiorum Dei viuat, tamen nihil spirituale sicut est videre, neque efficaciam sensuum qualem primus homo ante peccatum habuit, vel Sancti post hanc vitam accipiunt, nullatenus nisi lāguide, & ægre exercet. GERALDVS igitur in matris vtero bene sonuit, quoniā vltra communē aliorum vigorem in fide sanctæ Trinitatis exercens, felicem famam, qua erat orbem repleturus, per illam voculam significauit. Natus vero, & ablactatus, cū ad illam ætatulā peruenisset, in qua solet in paruulos morum qualitas explorari, quædam placens indoles in eo subrutilabat, per quam diligenter inspicientes, virum hunc virtutis futurum esse coniiciebat. Nam in prima ætate, vt sæpe videmus, incitamentis corruptæ naturæ, solent paruuli irasci, & inuidere, & velle vlcisci, vel alia huiusmodi adtentare. At in puero Geraldo dulcedo quædam animi cum verecundia, quæ multum honestat adolescentiam, ipsos infantiles actus decorabat. Qui diuina prouidente gratia studiis literarum applicatus est, ea tantum parentum voluntate, vt decurso psalterio, mox secularibus exercitiis, sicut nobilibus pueris mos est, erudiretur. Scilicet vt Molossos ageret, arcista fieret, cappos & accipitres competenti iactu emittere cōsuesceret. Sed ne inani studio deditus, tempus ad discendū litteras congruum in vacuo transiret, diuino nutu dispositum est, vt diutius ægrotaret. Tali equidem infirmitatis languore, vt a seculari exercitio retraheretur, sed ad discendi studium non impediretur. Siquidem minutis iugiter pustulis ita replebatur, vt per longum tempus protractæ, iam non putarentur posse sanari. Qua de causa genitor eius cum matre decernit, vt litterarum studiis artius applicaretur. Quo videlicet, si vsibus seculi minus esset aptus; ad ecclesiasticum officium redderetur accommodus. Hac igitur occasione factum est, vt non modo cantum disceret, quinetiam & grammaticam prælibaret. Quod ei postea multum profuit; cum acies ingenij per illud exercitiū elimata, ad omne quod vellet, acutior redderetur. Inerat autem illi viuax mentis sagacitas, & ad discendum quæ vellet, satis prompta. Transmissa pueritia cum iam adolesceret, membrorum robur nociuum corporis consumpsit humorem. Tam velox autem factus est, vt equorum terga facili saltu transuolaret. Et quia viribus corporis fortiter agiliscebat, armatam militiam assuescere querebatur. Sed iam dulce scripturarum adolescentis animum subarrauerat, ad cuius studium affectuosius anhelabat. Ob hoc licet militarib. emineret officiis, delectatione tamen litterarum illectus; in illis voluntaria pigritia lentulus, in huius sedulitate erat assuetus. Credo iam sentiscebat quia iuxta Scripturæ testimonium, melior est sapientia quam vires, & nihil est locupletius illa. Et quoniam facile videtur ab his qui diligunt eam, mentem eiusdem adolescentis præoccupabat, vt ei se prior ostenderet, vt esset dulcis alloquutio cogitationis eius. Nullo igitur impedimēto Geraldus poterat occupari, quin ad amorem discendi recurreret. Vnde factum est, vt propemodum pleniter scripturarum seriem disceret, atque multos clericorum quantumlibet sciolos in eius cognitione præiret. Decedentibus autem parentibus cum eius dominio potestas omnis deueniret, non vt solent adolescentes, qui in matura dominatione superbiunt, Geraldus intumuit, nec incœptam cordis modestiam immutauit. Dominandi potestas grādescebat, sed mens humilis nequaquam insolescebat. Pro disponendis vero atque tuendis rebus, quas vt diximus, hæreditario iure sibi vindicauerat, occupari cogebatur, & ab illa cordis dulcedine, quam aliquatenus iam prægustauerat, ad amaritudines terreni negotij foras exire. Hoc sui cordis secretum deserere ægre ferebat, mox tamen vt possibile erat, ad illud recurrebat. Sed dū ab alto contemplationis quasi ruere per terrenā occupationem videretur; sicut ibici mos est, vt ruens in suis cornibus se recipiat, ne moriatur: ita ad amorem diuinū, vel Scripturæ sanctæ meditationem recurrens, internæ mortis ruinam euadebat: illo nimirum Dauidico spiritu iam vt reor afflatus, quo ille feruens non dabat somnum oculis, donec actionibus diurnis exoccupatus, locum Domino in seipso inueniret, in quo sub lingua sua secretim exultans, quam dulcis est Dominus degustaret. Forte iuxta illud Iob riuos olei huic petra Christus fundebat, ne aquæ multæ possent extinguere in eo lucernā caritatis. Et ad istam cordis refectionē defixus quidem inhiabat, sed domesticis tamen, & familiaribus exigebatur, vt otia contereret, & aliorum sese vtilitatibus impenderet. Mordaces igitur curas propter querimonias reclamantium inuitus admittebat. Causabantur enim sui querelosa voce dicentes, Cur potens vir ab infimis personis quæ res suas populabantur, violentias pateretur; addentes, quia dum explorarent quod ille se nollet vlcisci, quicquid illius iuris esset mordacius deuastarent: Sanctius & honestius esse, vt ius armatæ militiæ recognosceret, in hostes ferrum stringeret, violentorum audaciam frenaret: Satius esse temerarios vi bellica premi, quam pagenses & inermes ab eisdem iniuste opprimi. Quod Geraldus audiens, non assultu, sed ratione cohortatus, ad miserandum & subueniendum flectebatur. Totumque se diuinæ dispositioni ac misericordiæ committens, tractabat qualiter pupillos & viduas iuxta Apostolicum præceptum visitaret, vt se ab hoc seculo immaculatum custodiret. Igitur ad insolentiam violentorum reprimendam se iam exercebat, id in primis certatim obseruans, vt hostibus pacem, facillimamq. reconciliationem promitteret. Quod vtique studebat, vt vel in bono malum vinceret, vel si illi dissiderent, iam ante Dei oculos suæ parti iustitia plenius fauisset. Et aliquando quidem mulcebat eos, & in pacem reducebat. Cum vero inexplebilis malitia quorumdam pacificum hominem irrideret; iam tunc cordis acrimoniam exerens, conterebat molas iniqui, vt de dentibus eorum, iuxta illud Iob, auferret prędam. Non tamen, vt plerisque moris est, vlciscendi libidine percitus, aut vulgaris amore laudis illectus, sed pauperum dilectione, qui seipsos tueri nequibant inferuens. Agebat autem hoc ne forte si inerti patientia torpuisset; præceptum de cura pauperum neglexisse videretur. Iubet enim eripi pauperem, & de manu peccatoris egenum liberari. Iure igitur non dabat cornu peccatori. Aliquotiens autem cum ineuitabilis ei præliandi necessitas incumberet, suis imperiosa voce præcepit, mucronibus gladiorum retroactis, hastas inantea dirigentes pugnarent. Ridiculum hoc hostibus foret, nisi Geraldus vi diuina roboratus, mox eisdem hostibus intolerabilis esset. Quod etiam suis valde videbatur ineptum; ni experimento probassent, quod Geraldus, quem pietas in ipso præliandi articulo vincebat, inuincibilis semper esset. Cum ergo viderent quod nouo præliandi genere mixta pietate triumpharet, irrisionem vertebant in admirationem. Etiam victoriæ securi, seruabant alacres quod iubebat. Non enim auditum est aliquando quod vel eum, vel milites eius, qui sub illius fidelitate pugnauerunt, euentus victoriæ fesellisset. Sed & hoc certum constat, quod nec ipse quemlibet vmquam vulnerauerit, nec prorsus ab aliquo vulneratus est. Christus namque erat, vt scriptū est, in latere eius, qui cordis eius oculū inspiciens, peruidebat quod pro eius amore tam beneficus erat, vt non hostes ipsos vellet appetere, sed solā in eis audaciā dementare. Nemo sane moueatur, quod homo iustus vsum pręliandi, qui incōgruus religioni videtur, aliquādo habuerit. Quisquis ille est, si iusta lance causam discreuerit, ne in hac quidem parte gloriam Geraldi probabit obfuscandam. Nonnulli namque patrum cum & sanctissimi & patientissimi fuerint; iustitiæ tamen causa exigente viriliter in aduersariis arma corripiebant: vt Abraham qui pro eruendo nepote ingentem hostium multitudinem fudit. Et Rex Dauid, qui etiam contra filium legiones direxit. Geraldus non aliena peruadendo, sed sua, quin potius suorum iura tuendo confligebat. Non nesciens Rinocerotem, id est quemlibet potentem, loro religatum, vt glebas vallium, id est humilium oppressores confringat. Neque vt ait Apostolus, iudex sine causa gladium portat; vindex enim Dei est. Licuit igitur laico homini in ordine pugnatorum posito gladium portare; vt inerme vulgus velut innocuum pecus a lupis, vt scriptum est, vespertinis defensaret. Et quos Ecclesiastica censura subigere nequit, aut bellico iure, aut vi iudiciaria compesceret. Non igitur obscurat eius gloriam, quod pro causa Dei pugnauit, pro quo pugnat orbis terrarum contra insensatos; quin potius ad laudem eius proficit, quod semper sine fraude vel insidiarum interuentu palam vicerit, & tamen ita protectus a Deo sit, vt gladium suum, sicut supra diximus, numquam humano sanguine cruētauerit. Porro autem, qui exemplo eius aduersus inimicos arma sumpserit, eius quoque exemplo non propriam commoditatem, sed communem quærat. Videas namque nonnullos qui pro amore laudis vt lucri, sese periculis audenter obiiciunt, mala mundi pro mundo libenter sustinent: cuius dum amaritudines occurrunt, eius gaudia, vt ita dixerim, quærentes perdunt. Sed istorum alia res est. Opus vero Geraldi lucidum est, quoniam de simplicitate cordis metitur. Explorauerat antiquus deceptor mores adolescentis, & nescio quid diuinum in eo commētatus, in inuidiam exardescebat, & ob id quantis poterat tentationum fraudibus hunc obruere satagebat. Sed ille iam didicerat ad gremium diuinæ pietatis orando confugere, & illius commenta per Christi gratiam refutare. Hostis autē inexplebiliter inuidus, cum experimento probasset, quod in eo per delectationem carnis regnare nequiuisset, bellorum, vt supra diximus, turbines ei per improbos concitabat, vt arcem pietatis per illos in corde eius oppugnaret, ad quam per seipsum inrumpere nequaquam valebat. Contra castitatem vero, vt ad eius iuueniora redeamus, quam isdem virgunculus certatim diligebat, versutissimus hostis acerrime succendebatur. Nouum namque & inusitatum illi erat, quod aliquis iuuenculus naufragium pudoris tutus euasisset. Libidinem igitur, quæ ad decipiendum genus hominum, vel maxima, vel prima est eius virtus, instanter illi suggerebat. Quam cum ille penitus refutaret, torquebatur hostis; quod nec ad fores quidem cordis illius hanc intromittere posset. Veternosam ob hoc repetit fraudem, & ad instrumentum deceptionis, quo vel Adam, vel posteri eius maxime decipi solent, ad mulierem dico, recurrit. Quandam enim iuuenculam eius oculis, vt fertur, ingessit. Qui dum in ea colorem nitidulæ cutis incautus attenderet, mox in delectatione illius mollescere cœpit. O si protinus intellectu cōspexisset quid sub cute latebat! quia nimirum nihil carnis pulchrum est, nisi fucus pellis. Auertit ille oculos, sed species per ipsos cordi impressa remansit. Itaque angebatur, illiciebatur, & cæco igni adurebatur. Tandem victus mittit ad matrem puellæ, qui se nunciat nocte venturum. Sequutus ille nuncium, violenter ad interitum animæ festinabat. Interim vero, sicut solent captiui inter vincula, pristinæ libertatis gementes memorari, suspirat Geraldus, & consuetam diuinæ dilectionis dulcedinem recolebat. Et licet ægro affectu, rogabat Deum, ne se illa tentatio penitus absorberet. Venitur ad condictum, intrat hospitium puella, quia frigus erat, stetit in facie iuxta focum: Geraldum vero iam diuina gratia respexerat. Cui tam deformis eadē puella mox visa est, vt non crederet eam esse quā viderat, donec pater eius ipsam esse assereret. At ille intelligēs id non sine diuino nutu fieri, quod eadem iuuencula non eandem venustatē in eius oculis haberet, mox ad Christi misericordiam se recollegit; & profunde suspirans cōcitus equum ascendit, & nil cunctatus, gratias agens Deo, raptim abire properauit. Nimius algor frigoris tū forte ingruerat, cui se tota nocte torreri permisit, vt scilicet prauæ delectationis teporem glacialis asperitas puniret. Iubet autem protinus patri, vt hanc nuptui traderet. Quam & libertate donauit, & quoddam prædiolum iure testamentario concessit. Fortassis autem fragilitatē suam suspectus, eius accelerari nuptias fecit. Quapropter eleemosynæ causa, & dote libertatis donauit, ne illius matrimonium tardaretur. Verum tu Cedrus Paradisi futurus, quomodo sic agitari potuisti? Certe vt disceres qualis ex teipso esses. Nam & ille tuus patronus, Apostolorum videlicet Princeps, cui postea & teipsum, & omnia tua commisisti, non se satis cognosceret, nisi tentationis articulus obrepsisset. Nunc vero tu expertus qualis homo per se, qualis per Dei gratiam sit, compati supplicum tuorum fragilitati ne dedigneris. Nouerimus autem quia non est inconsuetum Sanctis tentari. Insertis enim corruptæ naturæ vitiis nascuntur, scilicet vt sicubi certēt, certantes vincant, vincētes coronentur. Interest autem quis delectationē vitij recipiens succumbat, aut quis eidem repugnans vincat, ac delectatione virtutum potius mentem occupans, venenum prauæ delectationis, quod ad horam forte insumpserit, antidoto piæ supplicationis a se repellat. At adolescens hic periculi experimento discretior, sicut aliquis in lubrico post impactionē pedis, cautius incedebat, satis cauens vt cordi eius nihil oculi nunciarent, vnde mors ad eius animam per fenestras eorum subintraret. Cęterū dulcis Dominus ac rectus, qui seruū suū Geraldū a stupro, pietatis dulcedine seruauit: punire eū pro cōcupiscentia, rectitudinis censura nō omisit. Elapso quippe nō multorū dierum tēpore, per vnū & eo amplius annū glaucomate cæcitatis reū suum cōtriuit, vt oculi qui illicita viderāt, nec licita quidē ad tēpus videre possent. Cū quidē nec in palpebris, nec in prunulis eius, perpera quęlibet appareret. Nouerāt familiares cæcitatē, & hāc extraneis perspicaces pupillæ sūmo studio dissimulabāt. Ille vero sub manu feriētis Domini sese humilians, tanquam ad eius flagella paratus tacebat. Medicinā sane corporeā nec refutabat, neq. vrgēter quærebat, præstolās patienter, quādo, vel qualiter Dominus suus expleta feriendi volūtate verbera submouere voluisset. Nouerat enim quod omnis filius flagellatur. Internus vero arbiter etiā minimas in electis suis maculas nūc purgat, ne sit in eis quod postmodū oculos eius offendat. Et ob id flagellū hoc eidē intulit, quo mēs iuuenilis & de præterito purgaretur, & in futuro defæcatior seruaretur. Cū ergo Deus explesset in eo voluntatē suā, flagellū dimouit, & lucē eius oculis reparauit. Iā vero ille quasi excoctis per afflictionē sensibus, vitā satis honestā ducebat, & medioximū discretionis callem in neutra parte pronior agebat. Scilicet vt seculari negotio sua munia nō fraudaret, nec a religionis cultu terrena se occupatione tricaret: honestiores viros sibi familiarius adiūgebat, & clericos melioris famę, cū quibus domi vel foris diuinū officiū, aut simul, aut viritim exercebat. Venerat Dominica dies, & ille necesse habebat ad quoddā placitū ex cōdictu venire, quo scilicet nobiles quidā viri conuēturi erant. Quos ne tardius veniēs demorari videretur, manicare studuit, & priusquā illuscesceret proficisci. Cauebat quippe in hoc turgidū fastum, ne se cuiquā tardū aut difficilē præstaret; vt moris est nūc quibusdā, qui velut de thalamo procedētes, prius ebrietati se mācipant, quā amicis pręstent, cōtra illud Scripturæ dicētis, Væ terræ, cuius Principes mane comedūt. Atqui Geraldus nō ita. Valde enim indigne ducebat, vt qui multis prælatus erat & dominus, vitiorū dominationi fieret seruus. Ieiun9 ibat ad placitū, ne mersa sobrietate rationis iudicio caruisset. Inquirebat autē quid Christi, quid pacis, quod cōmune bonū præferret. Post nocturnas autē laudes si quolibet proficiscendū erat, Missarū subsequebatur solēnitas: ita diuinæ clemētiæ se suosq. cōmittēs abibat. Prædicta sane Dominica, quoniam necesse fuerat ante Aurorā proficiscere, Missam præterierat: quā scilicet expleto placito cū speraret audire, nusquā possibile fuit. Mœstus igitur admodū discurrebat, quęrēs vbi aliqua spes reperiēdi fuisset. Cū vero nequicquā, aduocat Clericos qui tū forte aderāt, & cū his omnes psalmistanos milites, dicens, Mea proprie culpa est, quod hæc sancta dies in vanū nobis transiet. Sed est quod ad laudē Dei faciamus, ne diem sanctā inaniter expēdisse videamur. Dixerat hæc, & Psalteriū a capite, nil mortale sonans, cum eisdem percucurrit. Ex hoc iam sibi consuetudinem statuit, vt Psalterium pene quotidie recitaret. Quo videlicet decurso, velut spiritaliter epulatus, gaudere videbatur, vt solet aliquis ambitione exsatiata lætari. Manupreciū videtur, si de corporis eius habitudine quædam proferamus. Nam licet caro non prosit, licet fallax gratia sit pulchritudo, tamen quia libidinis atq. superbiæ fomes esse quibusdā solet, laudandū est in hoc viro quod & venustus fuit, & se nec libidinis cœno fœdauit. Geraldus igitur staturæ mediocris, & totus, vt dicitur, euphormis, id est bene formatus. Et cū vnumquodq. membrū sua pulchritudo cōpsisset, collum tamē ita candidulū, & quasi ad normā videndi decusatū habebat, vt vix aliud tā gratiosum vidisse te putares. Elegantiā sane corporis venustas animi decorabat. Vnde in frontispicio eius cordis habitudo subrutilabat. Hoc & Scriptura testatur, dicens, quod risus dētium, & occursus faciei, qualitatem interioris hominis demōstrat. Gustauerat iā quoniā dulcis est Dominus, & sponsi cœlestis quoniā suauis amplexus: & iccirco pulchrā animæ speciē nō patiebatur in oculis eiusdē spōsi delectatione carnis illecebrari. Solebant sui collū eius lætātes deosculari, nec tamē indignabatur illis, quoniam superbia, quæ semper intrectabilis est, sedem sibi vindicare nō poterat. Erat præterea corporis pernicitate multum velox, & virium robore validus. Quod iccirco fit cōmemorandū vt appareat quoniā laudabilis est, qui materiā superbiendi habēs, sese in humilitate depresserit. E contra, quam vituperabiles, qui parum vel nil horū habētes intumescūt. Postquā vero mētalibus se studiis plenius applicauit, illa corporis agilitas prorsus emarcuit. Tū præterea gratissimus erat alloquio cōmuni, & in tractandis ac disponēdis rebus acumine consilij profūdus. Et quanquā scurrilitatis verba caueret, seria tamē ita proferebat, vt etiam suis in hoc placeret. Nec in proferendis minis erat nimis dicax, nec in reseruandis iniuriis tenax. Sed neq. ad beneficia quælibet danda facilis, neque ad hęc quę dederat auferenda mutabilis. Quod vero affirmatiue diceret, hoc indubitanter explebat, nisi forte peccatum esse dignosceret. Studebat autē ita sobrietati, vt non solū se, sed etiā suos a temulētia custodiret. Nā conuiuę eius, neque voraces erant, neq. bibaces. Neq. enim vel hospites vmquā ad bibendū cogebat, neq. numerosius quā omnes cæteri conuiuæ, potum hauribat. Itaque sic temperabat conuiuium, vt ab eo nec temulenti surgerent, nec subtristes. Et cum hospites, ad quorum humanitatem se totum impendebat, reficere nonnumquam mane fecisset; ipse tamen non ante horam diei tertiam, vel in ieiunio ante nonam reficiebat. Illud scripturæ præceptum obseruabat beatus Princeps, qui in tempore suo comedit ad reficiendum, & non ad luxuriam. Quid enim ille conuenientius obseruaret quam ebrietatem; quæ præter hoc quod mors animæ est, & a regno Dei, teste Apostolo, sicut homicidium, excludit; etiam corpori multum noxia probatur. Inde enim virium debilitas, inde membrorum tremor, inde sensuum eneruitas, inde senectus intempestiua conqueritur. Visus, loquela, vultus dehonestatus, & omne religionis decus deprauatur. Nemo quippe valet simul vino, & Spiritu sancto repleri. Et nullo pacto Ierusalem ab igne fornicationis valet tueri, si principem coquorum Nabuzardan ab eius obsidione noluerit arcere. Semper sedilia pauperibus coram se parabantur, & aliquotiēs mensæ apponebantur eis, vt per seipsum videret, quid vel quantum ad refectionē eis daretur. Nec certus recipiendi numerus tenebatur, sed cum forte plures adessent, quorū personæ dumtaxat aptæ ad recipiendum viderentur, plures ad eum introducebātur. Nullus vero vmquam ab ostio sine datu eleemosynæ excludebatur. Ministri procurabant, vt ad manum semper haberet fercula, quæ ipse eis daret. Potus quoque afferebatur, quem inspectum ac pręgustatū transmittebat, vt ipsi primo biberent; quibus & sui panis medietatem dabat. In his vtique Christum se suscipere credens, & ipsum reuerenter in his honorans, hunc ad se per ipsos intromittebat, cuius refrigerium est, iuxta Prophetam, reficere lassum. Quam susceptionem mercedis male sibimet illi imminuunt, qui licet foras eleemosynam transmittant, pauperes tamen ad se non introducunt. Nam Christum, qui dicit, Hospes eram, & collegistis me, ita a suis domibus excludere videntur. Vt autem Pharisæorum iustitiam, iuxta præceptum Domini, præiret; nonam partem de redditibus agrorum reponi seorsum faciebat. Inde in quibusdam suis domibus pauperes alebantur: hinc eis indumēta vel calciamenta præbebantur. Obuiantibus sibi nummos, quos ad hoc ipse ferebat, aut per se, aut per credulum ministrum clam iugiter ministrabat. Aliquotiēs cum pro aliquo homine nummi erogarētur, ipse cum indigentib. accipiebat, gaudens & exoptans pauperib. assimilari: Quos tamen statim dabat, multā diuini officij functionē pro accepto munusculo recompēsans. Refectionis tempore, ingens illi reuerentia seruabatur. Non ibi loquacitas aut scurrilitas præualebat, sed vel necessarij, vel honesti sermones, vel certe diuini eloquij dicebantur. Per omne enim tempus semel in die prandebat, nisi forte æstiuis diebus, cum prosius *aliquid, aut crudum cœnaret. Ad eius mensam primo diutius legebatur; sed vt secularibus condescenderet, lectionē interdum suspendens, quærebat a clericis quid in ea diceretur: ab ipsis tamen quos posse nouerat respondere. Siquidem nobiles clericos nutriebat, quibus & morum honestas, & eruditio sensus certatim adhibebatur. Pubescentibus enim austeriorem se præbebat, dicens quod illius ætatis tempus valde sit periculosum, quando quilibet adolescens maternæ vocis similitudinem, vel faciei deponens, paternam incipit assumere vocem, vel vultum: & qui se tunc seruare studeret, facile dehinc carnis incentiua superaret. Cum ergo illi quos de lectione requirebat, illum rogarent, vt ipse potius loqueretur, tandem solebat proferre quod ei non pomposa dissertio, sed docta simplicitas ministrabat. Interim vero cum e vestigio non deessent, qui facetias quasdam, vt adsolet, aut iocularitates mouerent, non eas mordaci indignatione, sed quasi itidem iocando compescebat. Numquam tamen vanitatem coram se protrahi sinebat. Nouerat enim quod omnibus in commune Christianis iubeatur, vt vnusquisq. cum silentio suum panem manducet. In refectionis autem fine lectionē semper lector iterabat. Ita Geraldus vel de Deo loquēs, vel Deo sibi per lectionē loquente, maximū refectionis tempus expēdebat. Viderint illi hoc eius exemplū, qui contra redargutionē Prophetæ, citharā & lyram ludendo habēt in conuiuiis suis. Gaudent lusibus, & exultāt ad vocem organi. Opus Domini nō respiciunt, quoniā inter voces perstrepentiū nec saltē clamorē pauperis audiunt. Quid enim? Verum est quod Christus Veritas dixit, quod scilicet, ex abūdantia cordis, os loquitur. Isti qui semper de secularibus, & vel parū, vel raro de Deo loquuntur, palā est quid amplius amēt, vel quid in cordib. eorum abūdet. Qui vtinā sicut Geraldus nouissima prouiderent, & siue manducarēt, siue biberēt, omnia, iuxta præceptū Apostoli, ad laudē Dei facerent. Trib. feriis in hebdomada, & omni tēpore quod abstinentiæ dicatum est, a carnibus abstinebat. Si tamen in eisdē feriis festiuitas annualis euenisset, abstinētiā ita soluebat, vt in qualibet absoluta feria ad vicē illius quam soluerat, itidē abstineret; cum & vnū pauperem extra solitos obtentu illius festiuitatis reficeret. Sin vero ieiuniū die Dominica euenisset, nequaquā illud soluebat, nec sub hac occasione præteribat, sed præcedenti sabbato solēnitatē ieiunij persoluebat. Sin vero talis esus sancto homini videretur incongruus, nouerit ille quē hoc forte mouet, quod omnia mūda sint mūdis, idest sine concupiscentiæ vitio comedentib. Et qui non qualitatē cibi, sed necessitatē, vel appetitū quo sumitur internus iudex attēdit. Quod Helias Propheta & Esau, suo probant exemplo. Licuit igitur homini laico, præsertim tam iusto licitis vti: quod non licet eis quibus id sua professio contradicit. Nam illa Paradisi arbor non iccirco mortē intulit, quod mala esset, sed quod super interdictum fuit præsumpta. Porro vestibus laneis, aut lineis, non isto modo quo nūc a filiis Belial præsumptū & excogitatum est, qui vtiq. sine iugo sunt, sed antiquo more sēper vsus est, ita duntaxat contextis, vt nec affectata pōpa redolerent, nec plebeia rusticitate notarentur. Sericinis vero vel preciosis, nec obtentu quidē cuiuslibet festiuitatis, nec alicuius præsentia Marchionis, plus solito se comere studuit. Reminiculum illud quo solet ensis renibus astringi, per viginti annos, si tandiu durare posset, nō mutare, aut renouare curabat. Quid dicam de balteo vel ambitiosis cinctoriis, aut fibula, de equorum phaleris; quandoquidē ille non solū portare aurum, sed nec habere quidē pateretur? Non enim putauit aurū robur suum, neq. in multitudine diuitiarū, sed in Deo gloriatus est. Vt religionis solent etiā professores, qui ad excolendū corporis cultū, inuerecūdo & infatigabili studio sollicitātur: id toto nisu affectantes, vt reuerentiā, quam sibi moribus tollunt, vestis preciosæ saltem obtentu ab intuentibus emendicēt. Quibus vtiquē expediret, vt ad cultum animæ, quæ iugiter pulchrescere poterat, potius vacarent. Erat autem pauperib. & iniuriā passis liber ad eum semper accessus, nec ad causam suam ei cōmendandā deferre munusculum aliquod indigebant. Plus quippe oculis eius vnusquisq. suam necessitatē plenius allegabat, quāto illum artius indigentē vidisset. Iam vero benignitas eius nō solum vicinis, sed etiā longinquis regionib. resonabat. Et quia nouerāt omnes, quam beneficus erga omnes esset, multi per eū suas necessitates expediebāt. Nec dedignabatur aut per se, aut per suos pauperū negotiis interesse, & vt potis erat, suffragiū præbere. Sępe enim cum inter discordes dura grassari bella cognouisset, die qua vētilanda erat causa, faciebat pro eis Missas celebrari: Et quib. non occurrebat humanitus subuenire, diuinū illis imprecabatur auxiliū. Neque hoc patiebatur, vt quilibet senior beneficia a suo vasso pro qualibet animi cōmotione posset auferre: Sed deducta ad medium causa, partim prece, partim imperio, cōmotionē exasperati animi reprimebat. Rectitudinis eius vigorē hac vna re tantū putares accliuē. Quotiēs pauper apud potētiorem forte obnoxius teneretur, instabat, vt imbecilliorē ita sustetaret, quatinus fortiorem sine læsione fregisset. Cæterū veraciter iustitiam esuriens, hac nō solum in suis, sed etiam in extraneis lædi non patiebatur. Iustitiæ sitis, vt esuries, ordinatim in eo flagrabat. Non enim aut simplicitas, aut benignitas asperitatem zeli deserebat, aut asperitas zeli simplicitatis benignitatem. Nimirum vt de Iob dicitur, quod simplex erat, & rectus, & iste vir quamuis pauperibus multum consuleret, tamē ad puniendum reos nō vsquequaque dormitauit: Videlicet non ignorans quibusdam diuinitus esse datum, vt crimen, quod impunitum remanere non potest, temporali supplicio luant. Vnde & rex Dauid moriens Ioab & Semei iubet puniri. Quandā siluam latrones occupauerāt, qui rapinas & cędes transeuntibus atque vicinis inferebant. Quod Geraldus audiens, ad capiendum eos protinus direxit. Ac tum forte rusticanus quidam ad eos metu cogente venerat. Milites vero qui eos comprehēderunt timentes ne forte domnus Geraldus aut eos dimisisset, aut cur eos impunitos sibi ostenderēt, inculpasset, oculos omnium protinus auulserunt. Qua occasione factum est vt ille rusticanus vna cæcaretur. Qui dehinc in Tolosanum pagum recessit. Longo post tempore, cum de eo domnus Geraldus audisset, quia latronum socius non fuerit, valde contristatus est, requirens vel si viueret, vel quo isset. Comperto autem quod ad Tolosanam prouinciam discessisset, centum solidos vt aiunt, ei transmisit; iubens portitori, vt eius vice veniam ab eo postularet. Itidem quam clementer consolaretur afflictos, aut quantum sæpe misereretur obnoxiis, hoc liqueat exemplo. Quendam Presbyterum ita vicini sui crescente litigio contriuerant, vt eius oculos eruerent. Quem scilicet senior verbis multū consolatus est, suadens illi patiētiam. Sed ne verborū consolatio exilis videretur, quandam sui iuris Ecclesiam, facto sollenniter testamento, eidem contradidit. Aliquantulum tempus fluxerat, & vnus ex his qui Presbytero vim intulerant, ab officialibus comprehēsus est, & in carcere clausus. Quod & seniori tanquā inde gauisuro protinus nunciatum est. Qui statim quasi desiderio puniendi festinans, tetendit ad carceris locum. Aliæ vero causæ emerserant, quas necesse erat in crastinum expediri. Sub hac ergo occasione iubet reum vsq; tūc demorari. Sero autē cum officiales ad sua discessissent, pręcepit clam custodi, quatinus eum cibo ac potu reficeret. Et quia discalciatus erat, datis calciamentis ausugere permisisset. In crastinū vero mallensibus vndiq; ad seniorem confluētibus iubet reum adduci. Quidā vero quos custos carceris pro seipso parauerat, trementes indicant reū ausugisse. At ille volēs factum celare, quasi minabatur custodi. Sed mox itidem, Bene, inquit, actū est, quoniam Presbyter iam eis noxam indulserat. Item duo vinculati, quos apud eū reatus ingens obnoxiauerat, eidem fuerant præsentati. Instabāt vero accusatores, vt suspendio eos iuberet protinus interire. Ille vero dissimulabat, quoniam eos palā liberare nolebat. Sic enim in quolibet pietatis opere se modificabat, vt ipsa eius pietas nō nimia videri posset. Respiciens ergo accusatores, Si, inquit, vt dicitis, mori debent, prius iuxta vulgarē sentētiam reficiamus eos. Tunc cibum & potum iussit eis afferri, & ad comedendum disligari. Cūque refecti fuissent, dedit eis cultellum suum, dicens: Ite, & vos ipsi afferte vimen, quo suspēdi debeatis. Non longe autem erat silua, quæ stirpibus densata succreuerat. Quam illi intrantes, & quasi vimen quærētes, paulatim remotiora penetrātes, subito disparuerūt, & ita mortis articulum euaserunt. Hi vero qui aderant, assensum eius intelligētes, eos perscrutari inter fruteta non audebant. Quantum vero ex æqualitate personarum coniici potest, personas illas reorū qui se in malum destinauerat, aut dānis coercebat, aut charactere adustionis inurebat. Illas autem personas, quæ nō per cōsuetam malitiam, sed qualibet, malum aliquod perpetrassent, indemnes dimittebat. Numquā tamen auditū est vt se præsente quilibet aut morte punitus sit, aut truncatus membris. Sane de pluribus gestis eius, pauca quædam & singula cōmemoramus, quæ ad ostendendū quosdam pietatis actus nobis videlicet cōpertos, sufficere possunt. Ob hoc etiā & minima quælibet inserimus, per quæ grande eius valeat studiū demōstrari. Vt est videlicet illud. Dum per aggerē publicū aliquando graderetur, in agello viæ cōtiguo quædam rusticana mulier aratrum ducebat. Quā requirit, cur opus virile mulier agere pręsūpsisset. Respondit virū suum diutius tam languere, tēpus sationis præterire, se solam esse, nullūque, qui sibi subueniat, habere. Cum quidē ille calamitatē eius miseratus, tantos ei nūmos dari iubet, quanti dies sationis superesse videbantur, quatinus per singulos dies agricolā sibi conduceret, & ipsa de hinc a virili opere cessaret. Omne sucatū, vt ait Ambrosius, refugit natura, & auctor eius Deus quod cōtra illam est abhorret. Hęc ergo res per se quidem exigua est, sed affectus recti hominis naturæ legibus conueniens, eam grandescere facit. Cum itidem alias viam carperet, haud eminus cicer quidam rusticanus metebat. Cum iuuenes, qui seniorem præibant, inde sumentes manditarent, hæc ille conspicatus, emisit equum, & ad hominē concitus venit, quærens si cicer pueri abstulissēt. At ille, Ego, inquit, Domine, gratis dedi. Et senior, Bene, inquit, faciat tibi Deus. Tale est quod alia vice, cum ministri eius conuiuium sub vmbra cerasorū pararent, ramusculos baccis iam maturis depēdentes, quos antequā ille veniret, iidem ministri confregerant, a reclamāte rusticano argenti pretio comparauit. Forte dicet aliquis, quod hæc relatu indigna sunt. Sed nos timorati hominis mentē per hæc exigua demōstramus, vt ex obliquo intelligatur, quoniam qui modica non spernebat, paulatim decidere in maiora non poterat. An non affectus viduæ per duo minuta comprobatus a Domino est? Erga ipsos vero qui iuris eius erant, tam beneficus, tamque erat pacificus vt mirum considerātibus esset. Nam frequenter improperabant & quod mollis esset, & timidus, qui se lædi ab infimis personis, tanquā impotens, permisisset. Nec facillime tamen, sicut domini solent irasci, contra improperantes vel leuiter indignabatur. Aliquando enim non paucos ex ruricolis obuios habuit, qui derelictis coloniis suis in aliā Prouinciā trāsmigrabant. Quos cū recognouisset, & quonā cū sua supellectile tenderent, inquisisset: Respōderunt quod iniuriati fuissent ab eo, cum ipse beneficiauerat eos. Milites vero qui obambulabāt Principi, suadebant, vt eos verberari iuberet, & ad domumculas, vnde discesserant, redire compelleret. Sed ille noluit. Quippe qui nouerat suū, & illorum Dominum esse vnum in cœlis, & qui magis consueuerat, iuxta Apostolum, remittere minas, qui potentiæ suæ manum nō leuare super pupillum soleret. Ergo permisit eos abire, quo sibi cōmodius putarent, & dedit licentiam conuersandi. Hoc vero, quod non sine mea verecundia quendam nuper garrientem audiui, scilicet quod debitum wadij nequaquam debitori relaxare solitus erat, omnino falsum est, sicut illi testantur qui sæpe viderunt, quod non solum augmentum wadij, sed etiam capitale debitum relaxabat. Siquidem sui pagenses, vel clerici, qui illum sicut patrem affectuose diligebant, frequenter ei tortulas ceræ deferebant, quas ille veluti grandia munera, multas gratias referens accipiebat. Nec tamen ex eadem cera quicquam ad suum vsum ardere permittebat, sed coram altari, vel sanctis pignoribus, quæ perinde secum deferri faciebat, totam in luminaribus succendi præcipiebat. Cubiculari vero cū forte cera aliunde ad eius obsequium præparata deesset, betulinas cortices, vel abiegnas tædas ante eū, & in ministeriis suis præparabant. Sed cum ille tanto studio cauebat, ne muneribus quæ sibi gratis dabantur priuati vterentur, quomodo consequens esset, vt exactiones wadiorum sine indulgentia exegisset? Quin potius, quæ sibi iure debebantur, frequenter vltro debitoribus relaxabat. Minas quoque, iuxta Apostoli præceptum, seruis remittebat. Nam & fraudem interdum patiebatur, & rapinam bonorū suorum, vt dicit idem Apostolus, suscipiebat. Sed vt hoc exemplo comprobetur; fur aliquādo tentorium eius noctu ingressus est. Cum quidem cereus de more coram lecto illius arderet, ac tū forte senior vigilabat. Solebat enim in stratu suo, dilectione Christi, atque dulcedine pasci, per studiū orationis. At vero fur ille curioso visu cūcta percurrens, explorabat si quid forte videret quod asportare valeret. Puluillum forte respicit, quod sericam tecam habebant. Tetendit manum & ipsum sibi trahebat. Tum senior, Quis, inquit, es tu? Extimuit latro, & stupidus hæsitabat, Tum ille, Fac, ait, quod facis, & caute discede, ne forte aliquis sentiat. Ita latroni persuasit, vt licenter cum furto discederet. Quis alius præter Geraldū hoc ita faceret? Certe mihi videtur, quod id magis admiratione dignum sit, quam si furem rigescere in saxi duriciam fecisset. Quantopere autē illud cauere studuerit, quod Apostolus iubet, Ne circumuenias in negotio fratrem tuum, itidem præsenti patebit exemplo. Cum aliquando ab vrbe Roma rediens Papiā præteriret, haud procul castrametatus est. Quod Venetij, vel alij quamplures illico cognoscentes, ad eum protinus exierunt. Iam enim per omne illud iter satis nobilissimus erat, & religionis atque largitatis causa apud omnes famosus. Cum ergo negotiatores, vt eis mos est, inter papiliones cursitarent, & si quispiam vellet aliquid emere, disquisissent, honestiores quidam ad senioris tentorium peruenerunt, & ministros interrogabant, si forte domnus Comes (sic enim omnes appellabant eum) vel pallia, vel pigmentorum species emi iuberet. Tum vero ipse vocans eos ad se, Quod, inquit, placuit, Romæ licitatus sum; sed plane velim dicatis, vtrum bene negociatus sim. Tunc iubet empta pallia coram afferri. Erat autem vnū ex his preciosissimum. Quod Venetius intuens, quærit quidnam pro eo datum sit. Cumque summam precij cognouisset: Vere, inquit, si Constantinopoli esset, etiam plus ibi valeret. Quo audito senior extimuit, quasi grande facinus exhorrescens. Cum vero dehinc quosdam Romeos sibi notos obuiam reperisset, tot solidos eis commēdauit, quot Venetius vltra datum pretium dixerat pallium valere, dans indicium vbi venditorem pallij reperissent. Verum cum in aliis peccati speciebus soleant homines compungi, atq. de emendatione meditari, aut raro, aut certe, nec raro videas, qui præter Geraldum in ista peccandi specie se doleat deliquisse. Sed nimirum ille nouerat, quia Deus per omne peccatum offenditur, & eum, quem toto corde diligebat, offendere nec in minimis volebat. At vero non immemor, quia Christianorum iustitia debet iustitiam Pharisæorum supergredi, cum vniuersæ fruges eius rectissime decimarentur, nonas etiam iubebat seorsum recondi, quæ in diuersis pauperum necessitatibus dispensarentur. Inde cum necessitas exegisset, superuenientibus diuerso tempore pauperibus vestimēta emebantur. Præterea nummos indesinēter secum ferebat, quos obuiantibus egenis latenter, quantum poterat, vel per se, vel per quemlibet causæ istius conscium dabat. Et cum illi reditus agrorū ac vinearum satis abundarent, numquam tamen auditum est, quod villici eius aliquid accommodassent; sed neque ipse prædium aliquando comparauit, præter vnum agellum, qui suæ cuidam possessioni forte insitus erat: Cum soleant diuites quique in hoc vehementer inardescere, terribilem Prophetæ cōminationem obliti, qua dicit, Væ qui coniungitis domum ad domum, & agrum agro copulatis. Geraldus namque, iuxta præceptum Euāgelij, contentus erat stipendiis suis. Et sicut ille neminem concutiebat, neque calumniam faciebat, sic & rerum dispositor Dominus, ea quæ iuris illius erant, ab impiis & peruasoribus tuta seruabat. Etenim tanta prædiorum loca per diuersas prouincias sub ditione sua tenebat, vt ipsis locis, quibus plenus erat, veraciter locuples diceretur. Nec tamen multitudo locorum extollebat eum, quoniam nihil, vt Psalmista dicit, a Domino volebat supra terram. Qui nimirum hæc omnia adiiciebat illi, quia regnum Dei, quod primum est, ipse quærebat ab eo. Tantum vtique, Deo largiente, succreuerat, tamque protectus, & tam immunis perstiterat, vt ei conuenire videatur illud Iob, Tu vallasti eum, & possessio eius creuit in terra. Sane vt pateat, qualiter in bono malum vincere consueuerat, iuxta Apostolicum præceptū, hoc eius factum sub exemplo commemoretur. Cum dehinc ad portum Placentinum venisset, quidam clericus, qui portui præerat, superuenit. Nam sicut illic mos est, lucrosum nimis naulum a Romeis expectabat. Qui nescio qua causa felle commotus, verba indignationis rotabat, itaut Episcopum Rotenensis Prouinciæ, sed & alios nobiles viros iniuriosis exprobrationibus lacessiret: Forte vir Domini de contra stans, seditionem moueri metuens, conuiatores compescuit, ne dure quicquam respondissent. Clericum vero blando sermone fregit, & quædam munuscula ei dedit. At ille videns quam facili sermone & Episcopum, & cæteros a respondendis iniuriis compescuisset, se autem quam leniter ad mentem reduxisset, quæsiuit ab eo quisnam esset. Cum ille se Aquitanum, & mediocrem personam esse responderet, clericus eum tam vultu, quam eloquio considerans, ad eius gratiam se totum inflexit, & quicquid de naulo debebatur, cunctis de illius comitatu remisit, & tam ipsius, quā aliorū flascones & vtres vino impleuit. Habebat enim isdem senior diuinitus hoc donum, vt tam ipse quam sermo eius gratiosus esset. Et non solum quibuslibet aliis personis, sed etiam ipsis magnatibus. Quin & Regibus semper carus, & reuerendus erat. Merito quippe diligebatur ab omnibus, quoniam ipse cunctos diligebat. Referamus plane quid de quodam fugitiuo, quasi de amico fecerit. Nam in eodē itinere fugitiuum eundem reperit, qui ante aliquot annos ab eius municipio discesserat. Qui apud illas personas cum quibus habitabat, magnus etiā & locuples habebatur. Hunc itaque ministri domni Geraldi reperientes, ad eum trementem & pauidum adduxerunt. At ille seorsum inquisiuit ab eo, qualiter se ageret. Et cum didicisset ab eo, quod in eodem loco non parum honorabilis haberetur; Nec ego, inquit, te dehonestabo. Tunc præcepit suis, ne quis proderet, qualis in sua regione fuisset. Tum vero videntibus vicinis suis, ei quædam munuscula tribuit, & in eloquio vel conuiuio satis eminenter honorauit, & eum in pace dimisit. Quis hoc præter Geraldum faceret? Sed hoc ille fecit, qui non auaritiæ seruus erat, sed misericordiæ se totum dicauerat. Item in eodem itinere, quidā vir de parte Bituricensi, non longe a Roma sibi coxam fregerat. Qui relictus a suis, cum coniuge solus remansit. Quem Bonifacius quidam ex militib. domni Geraldi casu reperit, & necessitatem illius audiens, ad eundem domnum Geraldum hunc adducens, En, inquit, domine mi, iuxta tuum desiderium reperi, quod tibi placiturum præsento. Ecce homo indigens solatio. Quem dehinc vir Domini in tuitione sua gaudens suscepit, & vsque Briuatensem vicum sufficienter sustentatum deduxit. Tunc insuper ei decem solidos præbuit, quibus subsidium vsque ad suos habere posset. Hæc & huiusmodi facta testantur miserendi affectum, quem ei diuina inspiratio largiter inspirabat. Verum nouerimus, quia necesse est, vt messis triticea cum lolio crescat, & granum frumēti palea superior interim premat: & ob hoc oportuit vt iustum Abel malitiosus Cain ad patientiā exercuisset. Geraldus quoque, sicut Iob, frater draconum, & socius strutionum fuisse monstretur, frequenter a quibusdam Prouinciarū lacessitus est. Nam reipublicæ statu iam nimis turbato, regales vassos insolentia Marchionum sibi subiugauerat. Iam itaq. multarum causarum experimentis probatum fuerat, quod, vt scriptum est, omnipotens erat contra hostes Geraldi. Quibus videlicet ita insuperabilis videbatur, vt malum, quod ei perstruere molirentur, in ipsos potius redundaret, vt scriptum est, Qui fodit foueam proximo suo, ipse prior incidet in ea. Wilelmus plane Dux Aquitanorū, vir bonus, & per multa laudabilis, cum tandem vehementer inualuisset, non minis quidem, sed precibus agebat, vt Geraldus a Regia militia discedens, sese eidem cōmendaret. Sed ille fauore Comitis nuper vsurpato, nequaquā consensit. Nepotem tamen suum nomine Rainaldum eidem cum ingenti militum numero commēdauit. Sed & isdem Wilelmus nullatenus illi indignatus est, quippe non immemor, quia pater suus Bernardus ipsum adhuc adolescentem eidem domno Geraldo amoris causa commendauit. Et ideo dulci admodum cōtubernio, & ingenti veneratione semper eum excolebat. Cum vero causa instabat, ad eius colloquium veniebat. Nonnunquam autem gratiosi hominis Wilelmus suauitate delectatus, vi precum exigebat, vt secum diutius cōmoraretur. Et frequenter in agendis progressus, longius secum ire faciebat. Factum est quadam vice, cum ita res exigeret, vt in quandam regionem qua hostiliter ierat, longum tempus cum eo expendisset. Interim vero omne stipendium, quod in sagmariis Geraldi delatum fuerat, paulatim defecit. Porro exercitus ad prædam versus, tanquam hostes Wilelmi persequens, totam regionem illam depopulabatur. Qua causa incolæ sibi timentes, facultatibus expositis fugiebant, nec inueniri poterat, qui ministris eius stipem vendidisset. Cum ergo nihil ad emendum reperissent, nec de præda quicquam eis tangere licuisset, non modicam in illa expeditione penuriam sustinuit. Neque enim ab his qui prædabantur, quicquam suscipere patiebatur, ne forte cum eis participans socius peccati existeret. Sustinuit autem & amici comitatū, nec afflictus deseruit. Ridebant hoc nonnulli, quod aliis de præda lasciuientib. ipse cum suis indigeret. Multi quidem quibus erat sanior intellectus, illum beatificabant, altius gementes, quod ad hunc imitādum idonei non essent. Denique ex hoc & deinceps, cognomentum hoc promeruit, vt ab omnibus in cōmune Geraldus ille bonus appellaretur. Tanti autem apud eumdem Wilelmum habitus est, vt ei sororem suam in coniugio dare vellet, Ermengardi matre quamprimum id cupiente, quæ virum hunc pio diligebat affectu. Sed Christus virginis filius castitatis amorē illi dudū indulcauerat, quam ab ineunte ætate ita complexus est, vt nec intuitu quidem tā excellentis copulæ pateretur ab ea diuelli. Quātopere enim carnis obscœnitatem exhorruerit, per hoc animaduerti potest, quod nocturnam illusionem sine mœrore nullatenus incurrebat. Quotiens nāque illud humanitatis infortunium dormienti contigisset, consecretalis cubicularius afferebat ei seorsum, in competenti videlicet loco, vestes mutatorias, ad hoc semper paratas, & tomentū, & vas aquæ. Quo illo intrante, nō enim patiebatur se nudum videri, mox ille minister clauso ostio recedebat. Ita cultor internæ puritatis corporis inquinationem refugiebat, vt ipsam solam, quæ dormienti acciderat, non solum balneis, quinetiam lacrimis abluerit. Stultum forte videbatur hoc eius factum, sed illis plane, quorum cœnosa mens vitiorū sordes exalat. Qui cum se vel naturaliter, vel voluntarie sordident, immunditias tamen suas abluere per se dedignantur. At vero Geraldus scriptū nouerat, Omni custodia serua cor tuum. Et itē, Qui modica spernit, paulatim decidet. Velim sane perpendas quanti habendū sit, quod inter mūdanas opes, & in fastigio terreno positus, castitatem seruauit. Quid magnificētius faceret? Nihil amplius, aut excellentius requiras. Nam sicut beatus Martinus perhibet, Nihil virginitati est comparandum. Vnde & Ademarus Comes vehementer instabat, vt eum suæ ditioni subdidisset. Quod nullo equidem pacto extorquere potuit. Non solum quippe eidem Ademaro, sed nec Wilelmo quidem Duci, qui tunc maiore rerum affluentia potiebatur, se commēdare assensus est. Credo Mardocheum vir iste meditabatur, qui superbo Amā se submittere, honoremque Regibus a Deo collatum præbere contempsit. Verum cum in amicitia Wilelmi deuictus pacem habere videretur, vt homini in Christo viuenti persequutio non deesset, prædictum Comitem Ademarum illi Satanas instigauit. Quem profecto multis, & variis tentationibus appetitum, sibi subiugare non potuit. Aliquando quippe contigit vt in prato cum paucis militibus mansitaret nocte: cum equidem Ademarus misso exploratore pro certo resciuit & vbi, & cum quantis esset. Gauisus plurimum quod occasionem opportunam ad eum comprehendendum reperisset, armatorum cuneum collegit, & ad locum aciem direxit. Porro Geraldus in parte ipsius prati decumbens, vt fertur, cum suis omnibus dormiebat. Sed ille qui custodit Israel, nequaquam innocenti viro dormitabat. Si quidem, vt de Hieremia Propheta scribitur, quia Dominus celauit eum: ita & hunc diuinitus abscondit, vt cum omne pratum per gyrum discurrissent, & per medium regirassent, nequaquam eum reperire potuerint. Tum vero Ademarus adnisu frustrato, dolens impietatem suam esse delusam, recessit. Iustus vero, vt scriptum est, mundis manibus addidit fortitudinem laudis in Domino. Quoddam itidem eius castellum satellites Ademari Comitis occupauerunt. Quo Geraldus audito, paucos milites, qui tunc sibi forte aderant, secum duxit, & ad oppidum festinauit. Ademarus vero cum valida exercitus manu, oppidi peruasores subsequi parabat. Sed cum non longe essent, quod ad obsidendum castrum Geraldus pręcurrerat, volantem exercitum retinuit dicens. Explorandum nobis est, quanam Geraldus pugnatorum multitudine valletur, qui nos ad obsidendum oppidum ausus est præuenire. Neque enim se in hoc periculo præcipitasset, nisi quorumlibet rusticorum auxilio septus esset. Dixerat hæc, & pernices equites ad hoc explorandum direxit. Nox vero tum ingruerat. Nec cunctati exploratores festinant, & quænam sint castra Geraldi sollicite rimantur. Vt autem in nocte solet fieri, lapides albicantes eminus sub incerto visu conspicati, obsidentium tentoria putauerunt. Qui protinus exangues & perterriti ad Ademarum recurrunt, ac ingentem castrorum multitudinem se vidisse fatentur. Redierant enim per quandam matronam, cui idipsum retulerunt, per quam & hoc ipsum, quod illis exploratoribus visum fuerat, postea viro Dei innotuit. Ademarus itaque cum exercitu suo diuino nutu labefactatus, ad sua remeauit. In crastinum vero peruasores castelli, cognito quod Ademarus eisdem minime adesset, pacem a Geraldo requirunt, poscētes, vt eosdem sine ignominia recedere permisisset. Et id quidem vir Dei Geraldus ilico indulsit. Sed milites animo concitati ægre ferebant, si vel armis non spoliarentur. Inualuit tamen pietas Geraldi, & illos stare coegit, hostibus vero per angiportum fugientibus aditum permisit. Quinetiam duos de suis armatos constituit, qui hinc inde stantes procurarent, ne aliquis de supellectili exeuntium quicquam rapere præsumpsisset. Ita Geraldus exturbatis absque sanguine hostibus triumphauit. Ita Christus more suo gloriosius militem suum ipsa aduersitate nobilitauit. Godefredus ille Torennensis Comes, quadam vice, collecto militum agmine, festinabat, vt hūc virum Dei bellando lacessiret, aut quæ erant iuris illius deuastaret. Contigit autem, vt ipso gladio quo se armauerat, ita vulneraretur, vt arreptum iter nequaquam explere posset. Qui tandem intelligens quod ob iniuriam viri Dei vulneratus sit, a malitia sua cessauit, Merito sibi illud Mosaicum conuenire conspiciens, Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Oppidum nihilominus, quod Monasterio superimminet, frater prædicti Ademari clanculo inrepsit. Sed quia iam experimentis aliorum didicerat, quod Geraldus Deo pro se pugnāte semper hostibus præualeret, non ausus est ibidem remorari. Tamen ablatis omnibus quæ asportari poterant, concitus aufugit. Nec multum vero post, quibusdam honestis viris sese ob illius facinoris causam obiurgantibus cuncta reddidit, & ad virum Dei veniens, indulgentiam pro sua temeritate postulauit. Iam enim apud omnes, qui se nouerant, tantam reuerentiam obtinebat, vt quisquis eum læsisset, quasi sacrilegium fecisset, non sibi in prosperum cedere certus esset. Sane quamuis filij tenebrarum & per ista quæ commemorauimus, & per alia multa filium lucis inquietarent; ille tamen vbicumque poterat, pauperes tueri non omittebat. His enim qui se lædebant, tam facile ignoscebat, vt putares quod ille magis ignoscere, quam illi vellent reconciliari. Durior illi causa pro pauperibus semper erat, quam anima eius illis compatiebatur; faciliusque suam negligere causam poterat, quam illorum. Vt enim peritissimus quidam Medicus, qui forte vulneratus iacet, aliorum vulneribus mederi studeat: sic iste dum læderetur, tamen impotes tueri non omittebat. Suis siquidem inimicis ita insuperabilis erat, vt malum in eos potius redundaret, quod ei perstruere molirentur. Quod ex quibusdam superius relatis, & ex præsenti probatur exemplo. Frater Ademari Comitis Adalelmus, præter illam iniuriam, quam eidem domno Geraldo fecerat, cum Aureliacense castrum peruaserat, quam videlicet iniuriam ipse libenter ei indulserat, adhuc tamen eius malitia furebatur, & ad læsionem sancti viri pertinaciter instigabatur. Collecto itaque satellitum cuneo, castrum, quod tunc forte domnus Geraldus Missarum solēniis intererat, irrumpere tentauit. Sed illi quidem qui forinsecus erant, illū in præceps gradientem eminus cōspicati, portam repente clauserūt. Facto autem strepitu in castro vociferantium, milites qui ad Missam cū seniore erant, exilire volebant. Quos ille sermonibus fregit, & donec opus Dei compleretur, nequaquam exire permisit. Interim vero satellites Adalelmi ambitum castelli peruagantes, septem equos tantum repererunt, quos & abegerunt. Et confestim incassum se irrupisse vidētes, pudore acti, remeare cœperunt. Fertur autem quod vir Domini retētis militibus, supra portam sumpto psalterio concitus ascenderit, & nescio quid e Psalmis Domino decantauerit. Porro tyrannus, qui mœrere cor iusti fecerat, lætatus nequaquam redire permissus est. Mira dicturus sum, & pene incredibilia, nisi hæc a teste satis idoneo perhiberentur. Nam de caballis eorum ferme sexaginta sub breui spatio tēporis extincti sunt. Adelelmus autē post quartumdecimum diem, tā terribiliter obiit, vt omne vbi iaceret, turbo vehemēs discooperiret. Testatur hoc præsens Adalbertus, ille videlicet Monachus qui apud Lemouicas verbum Dei solet populo prædicare. Thesaurū quippe sancti Martialis Torennæ custodiebat: qui pridem ob metum paganæ gentis illic fuerat deportatus. Ablatores autem illi videntes quod acciderat, homini Dei suos equos remiserunt. Nonnumquam inuitus cogebatur potentiæ suæ vires exerere, & prauorum ceruicem vi bellica curuare, sicut videlicet actum est de quodam pessimo homine, qui vocabatur Arlaldus. Is nāque tenebat quoddam oppidulum, quod dicitur ad sanctum Serenum, ex quo scilicet, quasi lupus vespertinus egrediens, irruptiones faciebat in familiam domni Geraldi. Cum quidem ille sicut pacificus loquebatur ei qui oderat pacem; quinetiam quædam munuscula tribuebat ei, & arma militaribus apta, quatinus ferinos eius mores per beneficia deliniret. Sed stultus homo ac brutus, hoc non pietati, sed ignauiæ deputans, audacius in prædicta familia grassabatur. Tandem ergo Geraldus considerans quod stulti hominis vesania sine flagello frenari non poterat, collecto militum agmine, tetendit ad castellum. Atque incredibili victoriæ prouentu, bestiam illam sine cuiuslibet interfectione de suo cubiculo protraxit. Cumque ante ipsum plenus confusione staret, non contumeliose, sed ratiocinando quantum oportuit eum alloquitur. Cum ille tremens verba humillima ac deprecatoria respondisset, vir Domini ad eum: En, inquit, expertus es, quod tuis viribus aduersum me consistere nequeas. Caue igitur furere, caue vltra malitiam exercere, ne grauius ipsa in caput tuum redundet; Et teipsum, inquit, ita dimittam, vt neque obsidem, neque aliquod iuramentum a te suscipere curem. Sed neque de tua supellectile saltē pro compensatione prædæ, quam exercere solitus es, quicquā auferre permittam. Ita coercitum dimisit hominem, & ille satis deinceps cauit, ne Geraldi familiam lædere præsumpsisset. Iam vt supra dixeramus, cessabant eius aduersarij, diuino metu consternati. Nam licet ad exēplum Iob, frater fuerit draconum, & socius strutionum; bestiæ tamen agri pacificæ erant illi. Nam cum alodus juris eius esset postomia, & deinceps latifundia ipsius ita sibi succederent, vt vsque ad montem magnum Greonem, posset in eundo, & redeundo, semper in propriis mansitare capellis; tamen non indigebat vt aliquam villam cuilibet potenti ad custodiendum commendasset, nisi vnum solum prædiolum quod dicitur Taladiciacus. Erat enim semotim inter pessimos vicinos longe a cæteris disparatum. De hoc officiales permiserunt inuito & nolenti, quatinus illud cuidam Bernardo ad custodiendum commēdaret. Quod equidem ille cum quadam hilaritate patienter ferebat, dicens: Bene mihi contigit, vt discam, quia bonum est confidere in Domino, quam in homine. Quod scilicet ob hoc libuit commemorare, vt hinc pateat, quia quotiens Deus aliquid ad eius probationem fieri permisit, ille non ad tristitiam, sed ad humilitatem id retulerit. Per quod etiam demonstratur, quod vir iste ex fide vixerit, qui cuncta diuinę dispositioni subiacere cognouerit, & quod in terris nihil sine causa, vt scriptum est, fieri non ignorauerit. En quædam de exterioribus gestis eius, & communi conuersatione digessimus, per quæ videlicet facillime patet, quod vir iste iustitiæ cultor fuerit, & iuxta Apostolicum præceptum, sobrie, & pie, & iuste conuersatus est. Cum igitur in iustificationibus Domini sine querela se exercuerit, incredibile non debet videri, si ipse Dominus misericordiam suam cum eo magnificat. Quapropter suademus eis, quibus incredibile videtur omne quod nunc fama de eodem sancto viro dispargit, vt cautius ac diligentius causam eius retractent. Nam si hoc obstare videtur, quod in sæculo potens fuit, considerandum est quod maior & laudabilior virtus sit materiam superbiendi habuisse, & tamen potentiæ culmen humiliter compresisse. Potestas enim non est nisi a Deo. Qui, iuxta scripturam, potentes non abiicit, cum ipse sit potens. Quamuis igitur seculari gloria fastigiatus fuerit, non debet incredibile videri si Deus illum glorificat, qui hunc in obseruantiam mandatorum eius glorificauit. An non potentes fuerunt & bellicosi Rex Dauid, Ezechias, & Iosias? Modernis quoque temporibus de nonnullis auditum est, sicut de Rege Anglorum Osualdo, quos Deus per signa glorificat, qui scilicet in obseruantiam mandatorum eius illum glorificare studuerunt. Denique in singulis huius vitę ętatibus multa gerit diuina dignatio, quæ ad incitamentū conculcatæ & oblitæ religionis proficiāt. Vnde dicit Apostolus, quia Deus nullum tempus sine sui testimonio relinquit. Quod etiam per ingratos aliquando fit, sicut equidem sub Moyse multa signa cum illis patrata sunt, de quibus scriptum est, quoniam non in pluribus eorum beneplacitum fuit Deo. Et nonnulla vix credibilia veraces & idonei testes asserunt, sicut beatus Hieronymus de quodam quondam violento & latrone, qui postea conuersus ad Christum, solem ad explēdum iter suum diu stare fecit; ac deinde clauso ostio ad discipulos corporaliter intrauit. Si ergo Deus, qui cum Patribus mirabilia fecit: etiam nostris temporibus ad ressuscitandum cōculcatæ religionis affectum, per hominem, qui sicut in diebus Noe, iustus repertus est, signa dignatur operari, incredibile non debet videri. Sed ipse potius est glorificandus, qui nullum tempus sine testimonio bonitatis suę relinquens, suę promissionis memor, non desinit benefacere populo suo. De gestis autem eiusdem viri, quæ egit, postquam cultui diuinæ seruitutis, ex toto se cohæsit, quæ dicenda sunt, sequenti libello reseruantes, hic istum in Dei nomine terminemus. S. Odo Abbas Cluniacensis II. IN LIBRVM II. DE VITA S. Geraldi Auriliacensis Comitis, PRÆFATIO. ?? ?? HIS qui de meritis domni Geraldi temere disputant, satisfacere potest considerata & inspecta qualitas vitæ eius. Nam quasi in tribunali quodam residentes, decernunt vtrum sanctus debeat esse an non; cum hoc diuino iudicio subiaceat, quo etiā per reprobos ad vtilitatem bonorum signa plerumque fiunt. His ergo satisfaciat attestatio miraculorum, quæ per eum, vel dum viueret, vel post eius obitum Christus operari dignatur. Porro his qui gloriantur, dicētes, quod Geraldus potens fuit, & sanctus est, suademus ne sibi de hoc adplaudant, quia nisi pauperes spiritu fuerint, & sicut ille, suam potentiam religione condierint, casa eorum parua esse non poterit. Immo comparatione eius reuincentur, potuisse quidem iuste similiter viuere, sed noluisse: Manducones vero & bibaces, vt de quibusdam religionis professoribus dicam, qui sibi excusationes in peccatis fingentes, inter paucula fateri solent quia Geraldus carnibus vescebatur, & sanctus est, sua professio manifeste reuincit. Nam laico homini multa licent, quæ monacho non licent. Damnatus est Adam, non quod in paradiso mala arbor esset, sed ideo quod interdicto pręsumpsit. Geraldus quippe licenter suo ordini concessis vtebatur, quoniam & ab illicitis abstinebat, & cum pauperibus vescebatur. Nouerat enim vinum ad sobrietatem creatum. Nam & Helias carne pastus est, & dignus fuit in Paradiso transferri. Per concupiscētiam tamen, quæ nonnullos instigat, Esau primogenita sua lentis edulio perdidit. Igitur alia res est Geraldi, alia istorum. At vero illi qui delirant, quod nec Martyr, nec Confessor valeat dici, sciant quod vtrumque dici possit: non solum ille, sed etiam omnis, qui vt vitijs resistendo crucem portat, vel bona gerendo Deum glorificat. Deus equidem factis confitetur, testante Ioanne, In hoc scimus quia cognoscimus eum, si mandata eius obseruamus; factis quoque negatur, sicut Apostolus ait de quibusdam, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Cum igitur Confessor a confitendo vocetur, Deus autē factis aut negatur, aut confitetur: Geraldus tanto rectius Confessor dici potest, quanto iustioribus factis Deum est confessus. Qui vero Iudaizantes signa quærunt, quid faciunt de Ioanne Baptista, qui post natiuitatem suam nullum signum legitur edidisse? Nam de isto licet miracula non omnimodis desint, id vnum respondemus, quia dum non sperauit in pecunia & thesauris, fecit, vt scriptum est, mirabilia in vita sua. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER SECVNDVS. ?? ?? ATHLETA cœlestis militiæ dudum in palęstra mundanę conuersationis agonizans, cuneos vitiorum viriliter debellauit. Tum vero verbum vitæ continens in medio nationis prauæ, quasi quædam lucerna refulgebat. Et quoniam oportebat, vt in abscondito tempestatis probaretur, malignus hostis hanc lucernam quantis poterat fraudibus, tam per se quam per satellites suos offocare tentabat. Sed nimirum sicut flamma flatibus agitata solet validius accendi, sic diuini amoris igniculus, qui in pectore Geraldi a puero incaluit, nullo tentationis imbre valebat extingui. Quin potius, maturescente iam ætate, quibuslibet vitiis paulatim compressis, quotidie seipso robustior virtutibus succrescebat. Iam in corde suo quasdam ascensiones disponebat, iam super altitudines terræ, iuxta illud Propheticum, eminebat. Cerneres Auroram sanctitatis eius in diē festum clarescere, cerneres lilium inter spinas creuisse, & quo vicinior maturitate fiebat, eo repansos virtutum flores diffusius expandisse. Ergo sicut in rerum vertice situs, in illa beatitudine superna mentis affectum defixerat. Et quoniam per cœleste desiderium intima lux illum irradiabat, mūdanæ concupiscentiæ tenebras diiudicare valebat. An non tenebras dixerim terrenam concupiscentiam, per quam mundi amatores cœcantur, vt diligant vanitatem? Sed Geraldus didicerat preciosum separare a vili, & valde indignum ducebat terram lingere, qui vocatum se nouerat ad cœnam cœlestis agni. Super eos magis dolebat, qui per amicitiam mundi inimici Dei constituuntur. Et postquam gustauerat quam dulcis est Dominus, dedignabatur aquas furtiuas, quæ dulciores sunt alambere. Plangebat eos potius, qui iuxta beatum Iob, cum clamore currunt rodere radicem iuniperi, id est cupiditatem pūctionibus plenam. Mundialem itaque potentiam, quæ sibi affatim suppetebat, mentis despectu calcauerat. Sed tamen, vt astuti est, cuncta ad vtilitatem suam referre, cogitabat qualiter ea quæ temporaliter possidebat, ita disponeret, vt ei perpetualiter profuissent. Igitur Gausbertum venerabilem & laude dignum plane Episcopum, cum alijs quibusdam honestis viris euocauit, & qua mentis cogitatione incitaretur, familiariter indicauit. Etenim domnus iste Gausbertus viro Dei carissimus erat, & pro communi sanctitate, mutuum sibi inuicem contubernium præstabant. Exponit itaque præsentis vitæ sibi inesse fastidium, & religionis habitum desiderare. Romam proficisci velle, & prædia sua beato Petro Apostolorum principi iure testamentario delegare. Cumque de hoc diu tractatum esset, vir Domini Gausbertus altiori consilio causam inspiciens, tandem suasit, in seculari habitu sese specie tenus pro communi salute prouincialiū retineret: res vero sicut vellet, beato Petro dicaret. At ille ne suæ diffinitioni pertinacius inhærens, inobedienter egisse videretur, assensus est. Memor tamē Apostoli dicentis, quia Iudæus qui confitens interpretatur, maius & melius in abscondito fiat, quam in palam: ita attonsus est vt hoc hominibus lateret, superno autem inspectori manifestum esset. Barbam sibi equidem cum nouacula mutilauit, quam ad modum coronæ, per caput suum ducens, de capillis quoque partem recidebat. Vt autem hoc penitus celaretur, quosdam ex cubiculariis, qui id nouerant, sacramēto constrinxit, vt quamdiu viueret, nulla hoc ratione prodidissent. Denique per hoc sui factum, videtur duplicem sibi remunerationem conquisisse. Hinc etenim Dominica dilectione flagrans, conuersionis opus Deo exhibuit; illinc amore proximorum plenus, se pro illorum vtilitate in habitu, quem nollet, inuitum stare coegit. Nam quale genus cōuersationis Deo poterat gratiosius exhibere, quam istud, in quo neque cōmune solatium negligeret, nec sibi quicquam de conuersationis perfectione minueret. Quæ nimirū conuersatio tanto preciosior extitit, quanto & multis vtilior, & soli Deo cognita fuit. Qui, vt scriptum est, consilium eius direxit, vt quamuis Lię eum connubium subire fecerit, Rachelis tamen cupitis amplexibus non priuaret. Ad celandam plane sui tonsuram facile reperit argumentum. Barbam quippe veluti onerosam recidebat, & quoniā ab occipitio capilli defluxerant, celabat in vertice coronam, quam, & tiaram iugiter ferens cooperiebat. Vestimentis autem pelliceis super vestibus lineis vtebatur, quia genus istud indumenti solent clerici vicissim, & laici in vsum habere. Duas tamen pelliceas numquam simul habebat. Sed cum nouam necesse esset afferri, iubebat protinus vetustam dari. Ensis plane cum equitaret, a quolibet solebat ante eū ferri, quem tamen ipse numquā sua manu tangebat. Siquidem de balteo vel cinguli apparatu, iamdudum crucem auream pręceperat fabricari. Sedere autem super phaleratum equum numquam solebat. In his & huiusmodi satis apparebat quantopere mediocritati studens, suæ potentiæ cumulum despexerat. Postquam itaque diuino cultui sese mancipauit per omnia, vt sua quoque Domino consecraret, Romam profectus est, & Aureliacum insigne prædium beato Petro Apostolorum Principi, facto solemniter testamento, delegauit, cum tantis videlicet appenditiis, quæ Monachis, quos ibidem congregare disposuerat, ad omne stipendium sufficere possent. Ardebat namque mens illius cœnobialem illic habitationem stabilire, quo Cœnobitæ cum sui ordinis Abbate communem ducerent vitam. Censum quoque delegauit, qui ad vrnam beati Petri annuatim redderetur. Itaque vt animo feruenti conceperat, iuxta condictum profectus est, & quod decreuerat, Deo prosperante, peregit. Reuersus autem lapidicinos & mactiones vndecūque iussit aggregari, & ad construendam in honore B. Petri Ecclesiam fundamentum præcepit aperiri. Sed satanas omnium bonorum inuidus, nescio qua arte prouidentiam fefellit magistrorum. Fundamentum namque infirmiter locauerunt. Et cum iam in expensa grandis nummorum summa esset profligata, parietesque nihilominus in altum porrecti, quadraminum compages subito dissutæ corruerunt. Nec tamen vir iste nimis ob hoc contristatus est. Non enim, vt scriptum est, contristat iustum quicquid ei acciderit. Vere confisus quoniam licet opus illud sub hac occasione retardaretur; merces tamen perditi operis nequaquam periret. Videns quod Dei iudicio permissum sit vt hæc iactura fieret; hoc tamen vsitatum pene in omni actione semper est, vt quicquid placidius Deo exhibetur, difficilius peragatur. Et certe in rerum natura quod citius augmentum capit, citius ad defectum vergit: quod vero difficulter, diuturnius persistit. Quadragesimale tempus aduenerat, cum in construendis ædificiis aer iam clementior arridebat. Geraldus quodam mane consuetis orationibus expletis, exiit ab oppido quod eidem loco imminet. Paululum iam progressus, cœpit visibus huc, illucque porrectis considerare, vbinam posset aptius Ecclesiæ fabrica fundari. Tandem elegit locum diuina dispositione iam præscitum. Iubet igitur artifices rursus adesse, studium recalere, opus intermissum aperiri, cœpto operi sagaciter instare, Ecclesiam competēti granditudine, & arcuato schemate fabricare, quam pater eius dudum in honore sancti Clementis construxerat. Nam vt prædixeramus, isdem pater eius religiosus fuit, vtpote qui de prosapia religiosorum descenderat. Dum vero domus fabricam continuaret, animo semper voluebat, qualiter posset reperire Monachos, qui bene morati essent, & locum sub regulari proposito incolere potuissent. Sed cum reperiendi raritas difficultatem intulisset, anxiabatur ille, & quidnam faceret, nesciebat. Tum vero nobiles quosdam pueros ad Vabrense Cœnobium direxit. Nam tunc regularis obseruantiæ feruor incalescebat, vt scilicet apud fraternitatem illam sub norma regulari iidem pueri imbuerentur. E quibus nunc vsque superest vnus, qui eodem beato Geraldo quæ describimus, visa narrat, & manu scribit. Porro cum iidem pueri reuerti iuberentur, quia magistri defuerunt, mox puellari mollitia resoluti, rigorem disciplinæ neglexerunt. Et ita contigit, vt res ad effectum non veniret: vnum tamen eorum necessitate ductus cæteris præfecit. Sed cum ille dissolute viueret, vir Domini vehementer afficiebatur, quia illum corrigere nō valebat, neque alium habere, quem loco illius subrogare posset. Cum ergo vel illum, vel complices eius, corruptæ vitæ tramitem incedere vidisset, illud Dauidicum, profunde suspirans, dicebat. O Domine, dissipa consilium Architophel. Nonnumquam vero in vocem plangoris erūpens super homines, quos ad malum procliues videbat, pertæsus ingemiscebat, quasi querimoniam faciens, quod iidem homines pro amore mundi perirent, quod pietas deficeret, quod iniquitas inundaret, quod pene iam vniuersi amitterent a corde innocentiam, ab ore veritatem. Nolebat autem iurgiis eorum se immiscere, sed orabat vt Deus omnipotens pacificaret omnes, præcipiens Missarum solemnia celebrari, illud Ezechiæ frequentius iterans; O Domine, fiat tantum pax & veritas in diebus meis. Et illud, O quantum deficit sanctus! o quantum diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Desiderium sane quo ad cœlestia flagrans terrena despexerat, ita se posse consolari sperabat, si socios eiusdem sui desiderij reperisset. Proinde diu noctuque mens illius æstuabat, & de congregandis Monachis affectum obliuisci non poterat, sæpius cum domesticis & familiaribus inde conloquens. Tanto enim in id affectu agebatur, vt nonnumquam exclamaret, O si quis mihi daret vt sub tali pacto religiosos Monachos inuenirem; quo ego illis cuncta, quæ possideo, dedissem, & deinceps mendicando vitam hanc exegissem! Ad hoc enim pactum ineundum nihil prorsus morarer. Cum itidem aliquando familiares ei respondissent, dicentes, Nonne plures Monachi in his regionibus reperiuntur, e quibus ad votum congregare potestis? At ille fortem nimis sententiam proferens, Si, inquit, Monachi perfecti sunt, beatis Angelis assimilantur: sin vero ad seculare desiderium reuertuntur, apostaticis Angelis, qui suum domicilium non seruauerunt, per suam vtique apostasiam, iure comparantur. Fateor enim vobis, quoniam incomparabiliter melior est bonus laicus, quam sui propositi transgressor Monachus. Cumque ei subiunxissent, Quid ergo tanta beneficia, non solum vicinis, sed etiam longinquis Cœnobitis præstare consueuistis? At ille consueta humilitate facta sua despiciens, Ego, inquit, nihil facio. Si tamen, vt dicitis, aliquid facerem, certus sum quia verus est promissor qui calicem aquæ frigidæ pro suo nomine datum remunerare promisit. Viderint ipsi quales in oculis Dei sunt. Certe verum est, quia qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Porro in his, & huiusmodi verbis eius apparet, quod vitæ præsentis delectationem fastidiret, quod cœlesti desiderio flagraret, quod omnia sua relinquere vellet, si non defuissent quibus ea rationabiliter tradidisset. Verum est illud vulgare prouerbium, quia voluntas pro opere computatur. Vnde & ille qui fratrem odit, homicida esse perhibetur. Et Ioannes Euangelista passionis calicem bibit, cum tamen in pace quieuit. Si ergo voluntas pro opere computatur, nequaquam Geraldus abrenunciatorum mercede priuatur. Inuitus itaque tenebatur in sæculo. Et quamuis deessent socij, cum quibus eidem sæculo abrenunciaret, mirum tamen in modum in Dei opere totum se occupabat. Tantopere enim lectionibus audiendis, & vicissim orationibus, nūc cum aliis, nunc semotim erat intentus, vt mirum sit quomodo vel tantum studium in his habere potuerit, vel tantam Psalmorum summam semper explere voluerit. Præsertim cum alias occupationes interdum expedisset. Non enim erat obstinatus, vt causis necessariis se nimium obsentaret: sed his pro opportunitate paululum intentus, mox ad degustatam Psalmodiæ dulcedinem sese concitus recolligebat. Quam reuerenter sane in Ecclesia staret, non satis referri potest, sed putares illum quasi diuinum aliquid contemplari, atque illud Propheticum attonito vultu imitari, Viuit Dominus, in cuius conspectu sto. Nam vt hoc sub exemplo pateat, festiuus dies Dominicæ Ascensionis aduenerat, cum quidem ille Sollemniaco Monasterio, vt est iuris solemnis, celebraturus accucurrit. Non enim patiebatur, tantæ festiuitatis officium nisi festiue recenseri, neque, vt plerisque mos est, cursum celebrando decurtari. Cum igitur illuc venisset, Monachi, sicut tantæ ac tali personæ conueniebat, ei sedile & reclinatorium ornamētis constratum parauerunt. Ad quod cū ille, post girata oratoria, diuertisset, fratres solemnizare cœperunt officium, vt moris est, in longum protelantes. Senior vero donec impletum esset, ita suspensus in contemplatione stetit, vt nec sederet, nec vel paululum in antipodium recubaret, ipsa corporis immobilitate mentis deuotionem & constantiam demonstrans. At nos non ita, qui faciem Dei, velut in abscondito orantes, pomposa voce magis, quam simplici corde diuinas laudes proferimus. Et cum debeat voci mentis intelligentia conuenire, nos facimus currere vocem post leuitatem mentis. Geraldus vero Apostolicum illud recogitans Deo autem manifesti sumus, sic se agebat, tanquam in conspectu iudicis cuncta cernentis. Vt autem diuina dignatio coram hominibus eum glorificaret: qui Deum in exequendis mandatis eius coram discolis glorificabat, licet instāte iam tempore Antichristi miraculi Sanctorum cessare debeant, memor tamen suę promissionis, qua dicitur, Qui glorificant me, glorificabo eos, hunc famulum suum per quandam curationis gratiam glorificare dignatus est. Quod genus curationis tale fuit, vt quamuis per humilitatem imponere manum infirmis refugeret, eis tamen frequenter & absens, & nolens subueniret. Aquam nempe, de qua manus abluere solitus erat, infirmi solebant furari, & plerique sanabantur. Quod licet vt magis credibile videatur, personas quasdam commemorari placet. Nam rusticanus quidam iuxta Sollemniacum Monasterium habebat filium cœcum: qui diutius ingemiscens, quod eum cœcitas & paupertas pariter opprimeret, monitus est per visum quatenus ad domnum Geraldum pergeret, & aqua, vnde manus eius ablutæ fuissent, oculos filij sui superfudisset. Credidit homo visioni, & quid somniauerat veniens indicauit. Quo senior audito, mente consternatus intremuit, ac præsumere id refugiens, dixit illusionem fuisse, quæ & illum derideret, & illum decipere vellet, vt inconcessa tentaret. Errare hominem inani spe talia postulantem. Ingemuit pater, quem filij cœcitas anxiabat, & intelligens quod vir Domini causa humilitatis nequaquam adquiesceret, abire se simulans, ab vno de seruitoribus aquam impetrauit. Qui domum rediens, extincta filij lumina, nomen Christi inuocās, abluit, & ille lumen recepit. Quod factum aliud quoddam opus sequutum est. Quidam puerulus apud Aureliacum claudus morabatur, qui fabro cuidam commendatus est, vt artem disceret, qua victitare valuisset. Cum interim somno commonitus est, vt aquam similiter expetisset. Faber vero qui hanc impetrare debebat, sciens quod in hac re vir Domini nimis austerus esset, aquam non est ausus palam expetere, sed eam per ministros clam impetrauit. Qui nimirum, vt inofficiosa membra de eadem aqua respersit, mox illa diuina virtus in proprium officium reparauit. Quod videlicet factum cum fama paulatim spargeret, ad notitiam senioris tantumdem peruenit. At ille rei nouitate perculsus, dicebat quod non suo merito, sed fide illorum qui aquā illam fabro dedissent, quod ei certatim celatum est; cumque datorem reperire non posset, vehementi interminatione commotus est, ne quispiam tale deinceps vnquam præsumeret, Asserens quia si seruus faceret, membris truncaretur: si vero liber, postea suus non esset. Nihil enim amplius timebat, quam laudes. Et cum inimicis suis esset beneficus, laudatoribus tamen videbatur austerus. Apud Postomium sui iuris insignem alodum, quędam mulier cœca de aqua manus illius lumen recepit. Quod apud omnes quidem diuulgatum est, sed illi summo studio celabatur, maxime propter quendam de seruitoribus, qui aquam dederat mulieri. Non enim paruipendere sui poterant internecionem, quam pro hac re dudum comminatus fuerat, scientes quod impune non cederet, si datorem deprehendisset. Item in Capella quæ est iuxta villam, quæ dicitur Crucicula, demorabatur; cum equidem alia mulier, quæ ex ancillis eius erat, de aqua manus nihilominus illuminata est. Quo videlicet ille cognito, illum, qui aquam dederat, nomine Rabbaldum, vrgenter inuestigauit, & reperit, atque mox a se reiecit. Post aliquantum vero tempus, quidam nobilis vir, nomine Ebbo, seniorem ratiocinando conuenit, dicens, quia forte contra voluntatem Dei faceret, dum sub obtentu indiscretæ humilitatis, indultam cœlitus gratiam neglexisset, & eos, quibus prodesse poterat, in angustia dimisisset: Satius esse gratiam, quæ forte propter illos ei data fuerat, impendere eis quæ necessitas exigit supplicantibus præstare: Elationem non esse formidandam, cum laudis ille cupidus non esset: Neque præsumptionem quidem, quoniam qui reposcerent opem, sese diuinitus ammonitos commemorassent: Maxime cum iam experimento probatum esset, quia beneficium sanitatis, quod a se quæsitum fuerat, ad effectum, licet ipso nesciente, iam non semel venisset. Et ille quidem hoc rationabiliter prosequebatur. Geraldus vero suspirans flebat, atque dicens, quia timeret quod diabolica fraus potius esset, quæ sub occasione se decipere vellet; & si quid aliquando boni fecisset, mercede ipsius boni priuare perstruxisset. Tandem itaque vel precibus, vel ratione victus, abiectum recepit, & mulieri duodecim nummos dari iussit. Sciens vero quod status mentis hac alternatione melius custoditur, si interdum lectioni post orationem quisque intenderit; recitari coram se verba diuina, vt supra diximus, faciebat. Vnde & vsum assumpsit, vt ad prandium eius legeretur, nec omitteret hoc lector, etiamsi hospites adessent. Pro condescensione vero lectorem iubebat interdum subsistere; & ab his qui forte scirent, sensum lectionis inquirere. Cum quidē illi, quos interrogabat, precari solerent, vt ipse potius loqueretur, tādem diserte & scienter, sicuti doctus, respondebat: ita tamen vt nec Clericis verecundiam inferret. Discedentibus autem post refectionem quibusque ad sua, legebantur itidem coram eo ea maxime verba, quæ supersuerant lectionibus in Ecclesia recitatis. Dum vero lectioni intenderet, nullus eum facile pro causa qualibet interpellare præsumebat. Nam iuxta illud Iob, subditis erat tremendus, & lux vultus eius non cadebat in terram. De sermonibus & confabulatione eius mira commemoratio est. In his enim quæ læto animo loquebatur, valde gratissimus erat. Quæ autem increpatiue proferebat, quasi stimuli videbantur, vt pene plus quam verba timerentur. In dando autem aliquid, multum erat morosus. At postquam semel dedisset, non auferebat. Si malæ opinionis sacerdotem audisset, non tamen Missæ officium ab illo despiciebat, quia sciret illud sacrum mysterium non posse per hominem peccatorem deteriorari. Et cum in discernendis aliorum factis vel acutus pro merito causarum, vel dulcis esset, sua tamen opera vilipendebat. Quæ nimirum tanto superno inspectori preciosius commendabat, quanto hęc apud se vilius æstimabat. Quoniā vero cœleste desideriū vndatius, vt ita dicā, insumebat, os eius ex abundantia cordis ita replebatur, vt pene iam in eodem ore semper lex Domini resonaret. Nam sacra quædam verba sibi notauerat, quæ corporalibus officiis conuenire videbantur. Vt est illud, Mane priusquam loqui inciperet, dicebat, Pone, Domine, custodiam ori meo & ostium circumstantiæ labiis meis, & cætera huiusmodi quę ad singulos coaptabat, videlicet cum expergisceret, cum de lecto surgeret, cum caligas induerat, cum indumentum, vel cinctorium sumeret; siue certe cum iter, vel aliud quidlibet inciperet, itaut secundum Apostoli dictum, omnia in nomine Domini facere videretur. Nonnumquam sane cum contigisset eum cum paucis, vel solum sędere, nescio quid diu tacens meditabatur, & lachrymis suffusus suspirium ab imo pectore, totum se concutiens, trahebat, vt facile quisquam posset aduertere, quia mens eius alio pendebat, & in præsenti consolationem non haberet. Tale erat eius colloquium, tale silentium, vt os eius annunciaret laudem Domini, & meditatio cordis illius in conspectu eius esset. Nouerant autem sui, quod Religionis habitum toto nisu cupiebat. Sed cum esset prouidus, considerans quia professores sublimis propositi, dum sęculi amore corrumpuntur, grauius ab alto ruunt, satius ęstimauit sic stare, quam absque probatis cooperatoribus rem tam arduam attentare. Si igitur votum illius inspicias, monasticæ professionis fidem Christo per deuotionem seruauit. Et laus valde eminens est, in habitu seculari, religionis proposito deseruire: sicut e contra nimis ignominiosum est, sub eiusdem religionis indumento sæculum quæsisse. Cum ergo vir iste non haberet fratres, vt præfati sumus, cum quibus bene & iocunditer habitaret in vnum, vitę huius incolatum tædiose ferebat. Et sicut olim columba Noe, cum foris non inuenisset vbi requiesceret, ad arcam, & ad ipsum Noe redibat: sic iste vir inter huius sæculi fluctus, ad secretum cordis recurrens, in Christi delectatione quiescebat. Non enim sicut coruus ille, morticino corporeæ delectationis inhæserat: quia renuebat anima eius gloria præsentis vitæ consolari; sed memor Dei sui, delectabatur: Et ad secretum cordis, quasi ad arcam, recurrens, sub lingua sua exultabat. Namque iniquitatem non sinebat diutius in corde suo aspicere, metuens, ne forte eum Dominus exaudire nollet. Quin potius peccata, sine quibus humana conditio esse nequit, quæ nobis leuiora, illi vero videbantur grauia, ita semper præ oculis studebat agnoscere, vt remissionem impietatis cordis nō ambigeret a Deo clementer percipere. Ob quod Rex eius & Dominus, viam ipsius in conspectu suo misericorditer dirigebat, & orationi vocis eius benigniter intendebat. Tanto autem studio procurabatur, vt semper iuxta Ecclesiam hospitaretur; vt per multorum annorum curricula præter oratorium nulla nocte maneret, excepta vna, quæ natale Innocentium itineris contigit causa. Copia vero Clericorum semper eum comitabatur, cum quibus in diuino opere iugiter insudabat. Omnis autem apparatus Ecclesiasticus ministerio necessario cum eo perinde ferebatur, cum quo diuinæ seruitutis opus ingenti cura & reuerentia, festiuis diebus maxime gerebatur. Nocturno tempore cunctos in oratorio diutius præuenire solebat: quo expleto solus remanere solitus erat. Et tunc temporis tanto dulcius, quanto & secretius, internę dulcedinis saporem degustabat. Quandoque autem lætus & alacer, vel ad stratum pro tempore, vel ad suos egrediebatur. Talem quippe viuendi modum conuersatione sibi præfixerat, vt quisque sanum sapiens miraretur, quod in illo tanta cœlestis gratia confluxisset. Hunc etiam conuersandi modum in exteriori conuersatione tenebat, vt ministri eius notum haberent, qualiter in singulis anni temporibus conuersaturus esset. Consuetudinem sibi fecerat, vt Romam frequentius adiret. Fertur autem quod illic sæpenumero profectus sit. Assertores tamen nostri de septem vicibus certi sunt. Nam quia vis humanæ naturæ est, vt semper lumen velit aspicere; vir iste cum esset spiritalis, illa duo mundi luminaria, Petrum scilicet & Paulum, spiritaliter ambiebat spectare. Et quoniam ipsos necdum volebat intueri, loculos eorum & templa sæpius inuisens, res suas eidem beato Petro delegauit. Hanc sibi legem præfixerat, vt secundo semper anno ad sepulchrum eorum recurreret, decemque solidos ad proprium collum dependentes, tamquam supplex seruus, Domino suo quasi censum deferret. At vero quis digne explicet quam deuote illud explebat? Tam beneficus erga indigentes erat, vt pene nullum pauperē, qui illic cateruatim abundabant, eius largitas præteriret: Ita se fidenter exaudiri confidens, si ipse clamantes pauperes audiret. Nam & contiguis viæ monasteriis multa largiebatur. Ita vero fama tantæ eius benignitatis passim & vbique personuerat. Vnde & monachi, & peregrini, necnon & egeni, qui & hospites eius tempore quo Romei transire solent, sollicite requirebant, si Comes Geraldus veniret, vel quando veniret. Ipsi quippe Marruci, rigētes videlicet Alpium incolæ, nihil quæstuosius æstimabant, quam vt supellectilem Geraldi per iuga montis Iouina transueherent. Carpebat quoque quadam vice hoc iter. Cum venisset autem ad ciuitatem nomine Astam, fur quidam duos ex eius sagmariis subripuit. Veniens autem ad quendam riuulum, cogere eos non potuit vt transirent, donec ab hominibus domni Geraldi comprehensus est. Receptis namque sagmariis, nil furem læsit. Quadam vice, cum illud iter excurreret, quendam Monachum nomine Aribertum ducebat secum, magnę scilicet abstinentię virum. Hoc namque erat illi dulce contubernium, vt quotiens religiosæ vitæ quempiam reperisset, in illo semper affectuosius delectabat. Factum est aliquando, vt deesset pulmentarium, quo abstemius ille cum pane vesceretur. Senior vero studiose requirit, an consuetum illi cibum ministri parauissent. Respondentibus illis quod nihil pręter panem haberent, anxiabatur ille, dicens: O quid nobis hodie contigit! Nos omnes plenam refectionem habemus, & iste Dei seruus in attenuatione erit. Erat autem dies abstinentiæ solutus. Tempus abluendi manus iam venerat, & Samuhel, qui hoc præsens narrat, ad afferendam aquam cucurrit. Cum forte reperit pisciculum in littore expositum, & palpitantem, qui ipso vidente de aqua exilierat. Quo apprehenso lætus ad seniorem cucurrit: En, inquiens, Deus piscem hunc vobis transmittit. Nam iuxta aquam eundem expositum reperi. At ille, Deo gratias, respondit. Et interim dum coqueretur, tentorium ingressus genua flectit, & cum lachrymis aliquātisper orauit. Talis enim illi mos perpetuo inerat, vt nihil Christo præponeret, verum potius per singula quæque sibi scilicet accidentia illi gratias deuote referret. Qui cum ab oratione surrexisset, lætus admodum omnibus constitit. Tum vero consedentibus ad mensam, comedit ille abstemius vsque satis, & cum adhuc pars quædam de pisce superesset, vrgebat eum senior, dicens, vt quid, frater, modicum piscem, nihil aliud habiturus, comedere moraris? Cum ille se iam satiatum assereret, prægustauit senior, si forte bonus esset. Et optimi saporis eum esse reperiens, manducauit & ipse quantum satis fuit, & omnibus, qui aderant, particulas pro benedictione dedit. Cuncti gratias Deo retulerunt, munus diuinum & in pisce reperto, & in hoc quod superabundauerat, cognoscentes. Fuerat enim semipedalis mensuræ. Itidem cum Romam pergeret, & ad ciuitatem Tusciæ, quæ Luca vocatur, peruenisset, quædam se mulier ei obuiam ingessit, dicens, Visu commonitam se esse, quatinus filium eius illuminaret. Quod cum ille audisset, exprobauit mulierem, & emisso mulo, quē sedebat, cōcitus aufugit. Porro mulier quærebat a quibus poterat, qualiter a Dei homine speratum beneficium impetrare posset. Cum forte quispiam de ministris ad mulierem dixit, quod de aqua manus eius iam virtutes factæ fuissent. At vero senior pro muliere sollicitior factus, quotiens manus abluisset, mox aquam ante se fundi in terram faciebat. Mulier vero semper eum sequuta est, donec ille iam fundi aquam minime curaret. Qua mulier tandem, ipso nesciente, impetrata, oculos cæci filij diluit, & ipse protinus ad lumen rediit. Cum ergo vir Domini ab vrbe remeasset, videntem filium prædicta mulier eidem præsentauit. Et cum hoc factum omnes magnificarent, ille tacens & lacrymans ibat, nec illo audiente quisquam de hoc, vel huiusmodi quicquam referre audebat. Mirum quiddam, & forte incredibile dicam. Sed tamen duobus testibus id asserentibus credens, qui referunt, quod isdem vir Domini per illam viam ab Italia rediret, qua Lugdunum a ciuitate Taurinensi venitur. Transierat iam Alpes, & quædam loca nimis, vt fertur, inaquosa, itineris necessitate, subibant. Contigit autem vt & vinum in vtribus deficeret. Et quia regio illa iamdudum a Sarracenis deserta est, cum aqua deesset, nec vinum reperiri poterat, nimia siti cœperunt æstuare. Certabant autem si possibile esset, illud spatium itineris velocius pertransire, sed pedites atque sagmarij deficiebant. Vnde necesse fuit seniori, vt iuberet eos paululum remorari. Mœsti homines super gramina iacebant, sagmarij vagantes passim, cogente siti, pascua perlustrabant. Tunc vnus ex clericis perrexit, vt ad onerandum sagmarios reduceret, nec illam pausam placebat prolongari. Clericus ergo reperit fossulam liquore plenam, miratus est, & quidnam sit explorare volens, inclinauit se: cum interim liquor ille saporem vini refflauit. Tum vero lætabundus ad seniorem recurrit, & nescio quid, veluti vinum, se reperisse nunciauit. At ille, Quid, inquit, insanis? Vtinam aquā reperisses! Nam istic vnde vinum? Clericulus vero sumpto vasculo, de prædicto liquore quiddam hausit, & coram attulit. Id sane quod allatum est, tam colorē vini, quam & saporem præferebat. Tum senior iussit Capellanis, vt crucē & capsellas reliquiarum sumerent, & super fossulam prædicti liquoris exorcismum aquæ benedictæ facerent. Ac dehinc in Christi nomine iubet, vt gustando quid esset explorarent. Vinum itaque reperientes, cum ingenti admiratione & gaudio vir Domini cū illis omnibus gratias Deo egit, & priusquā ipse biberet, omnibus dare præcepit. Non tamen inde quicquā in flasconibus efferri permisit. Quod iuxta fidem illorum, qui hoc vidisse asserunt, dictum sit. Tamen ea quę nunc ad sepulchrum eius fiunt, credi de eo quæ audiuntur, vel hæc, vel illa suadent. Hoc autem iter vir sanctus frequēter carpebat. Non enim iam vel palatia Regum, vel prætoria Marchionum, non certe conuenticula Principum adire volebat: sed cœli Consules, Petrum scilicet & Paulum, frequentius, vt supra dictum est, inuisere gestiebat. Alia nihilominus loca Sanctorum, sepulchrum videlicet sanctissimi domni Martini, necnon & beati Martialis, alacri deuotione perlustrabat. Credo contemplabatur in spiritu, qualiter illa beatorum agmina, in superni Capitolij curia lætantur. Quibus itaque post paululum sociandus, gaudium Domini sui iam aliquatinus prægustabat. Scirposus ager habetur vltra Sutriā, iuxta burgum videlicet, qui vocatur sancti Martini, quo Romei castrametari solent. Cum ergo inibi tentoria ministri parauissent, tunc forte senior seorsum stabat, ad quem cæcus quidam se deduci fecit. Quem suppliciter exorans, nihilominus rogabat, quatinus aquam suis manibus tactam eidem tribuere dignaretur. Qui iussit illum ibidem stare, atque tacere. Dehinc tentorium ingressus coram sanctis pignoribus aliquantulum orauit. Intēdebant singuli ministrorum ad opus quod erat eis gerendum. Illis ergo alias occupatis, videns quod secretum fieri posset, quendam vocauit, qui latenter eum adduceret. Tunc manus diligenter abluit, & in recenti aqua digitos intinxit, atque de sanctis pignoribus signauit. De qua cęcus vt orbata lumina superfudit, mox videre meruit. Cuius vocem vir Domini a clamore cōpressit, & ipse majestati diuinæ gratias cum illo egit; quem & de suo quodam vestimento, videlicet curcinbaldo indutum, latenter extra tentoria deduci fecit. Item dum ab vrbe rediret, venit sabbato ad quandam Ecclesiam, iuxta locum scilicet, vbi sulphurei videntur acerui. Cum autem vellet populus in crastinum proficisci, retinuit eos, dicens; quod ob reuerentiam Dominici diei, saltem vsque ad nonam demorarentur. Nec illa demoratio fuit etiam sine beneficio temporali. Missarum namque officio solemniter expleto, cum iam post cibum iter aggrederentur, venit quidam sedens caballum, qui in eundo perditus fuerat, quem domnus Geraldus sine sessoris iniuria recipi iussit. Antequam vero ad Abricolam peruenissent, cæcus quidam iuxta viam sedens, quærebat a transeuntibus si aliquis in eadem turba veniret, qui Geraldus vocaretur: Cum forte quidam de nostris fratribus tunc adhuc Canonicus, in collecta domni Geraldi gradiebatur; qui deuotionis causa pedester incedens, ad prædictum iam cæcum lassus peruenit. Quem cum ille de domno Geraldo inquireret, eum se vestigio secuturum respondit. Sed quæ, inquit, causa est, quod eum tam sollicite requiris? At ille, Nouem, inquit, anni sunt, ex quo cæcitatis angustia premor: Hac autem nocte monitus in somno sum, vt huc venirem, & Geraldum sancti Petri peregrinum quærerem, vt manus ablueret postularem; cæcatos vero oculos illa aqua perfunderem. Quo ille Clericus audito substitit; cum interim vir Domini Geraldus superuenit. Porro mos erat illi, vt cooperto capite solus equitaret, quo psalmodiæ liberius vacaret. Cum ergo superuenisset, Clericus cæco silenter, En, inquit, adest. At ille rogabat, vt paululum stare dignaretur. Et subiunxit quid per somnium vidisset. Cum quidem senior erubescens, & mutatione vultus id quod audierat execrans, abire cœpit. Cæcus vero tremenda quædam adiuramenta proferens, rogabat vt staret, misero subueniret, & sperata beneficia non negaret. Illi autem qui aderant, hoc idem suppliciter exorabant. At ille parum deliberans, memor, vt credo, quia, iuxta Apostolum, datam sibi gratiam negligere non deberet, consuetum sibi verbum respondit, dicens. Subuenite Sancti Dei, & stetit. Et quia sicut in illis colliculis assolet, riuulus præterfluebat, Aqua protinus allata est. Tum ille descendit, & lauit manus, dicens, Fiat voluntas Dei. Et concitus abire cœpit. Cæcus vero nil cunctatus aquam sibi ingessit, nec fefellit eum virtutis euētus. Tam repente enim visum recepit, vt statim post eum curreret, dicens, O sancte Geralde, o sancte Geralde, Deo gratias, en video. Ille vero mulum calcaribus vrgebat ne voces laudantium audiret, & Abricolam transiuit, neque dehinc perendie potuit a conuiatoribus attingi. Siquidem animaduerti potest, quod manus illæ per quas ista sanitatis virtus conferebatur, munditia fulserint, & in eis macula non adhæserit, sed eas ab omni munere excusserit. Quo contra nimis infelices sunt illi, quorum dextera repleta est muneribus. Quoniam, vt scriptum est, ignis deuorat eos qui munera libenter accipiunt. Sed & alia nonnulla itineris referuntur de eo, quæ nos ob prolixitatem studiose transilimus. Sed vnum pro eo quod virtus alterius generis est, adhuc subnectamus. Cum aliquando Romam pergeret, iam in Italia positus, quandam in aera vocem audiuit, clamantem se, atque discessum suum ei insinuantē. Videbatur autē illi, quod esset cuiusdam hominis nomine Girbaldi, quem in patria reliquerat. Itaque vocauit quosdam ex suis, requirens vtrum de Girbaldo aliquid scirent. At illi responderunt, quod eum languentem dimiserant. Iubet igitur tempus annotari, Psalmorumque obsequia pro eo celebrari. Rediens vero, & de prædicto homine requirens, reperit quod illa die migrauerit, qua ille vocem in aera audiuit. Expleto autem sanctæ suæ deuotionis itinere, iam secretiora loca frequentare delectabat, quasi vocem illam Psalmistæ sequutus, qua dicit, Elongaui fugiens, & mansi in solitudine. Ibi enim a secularium frequentia, vel causarum strepitu quiescere volebat, vt liberius diuinæ seruituti vacaret. Cum itaque sub hoc obtentu apud Capellam, quæ dicitur Catuserias, demoraretur, festiuitas Ioannis et Pauli superuenit. Quædam autem rusticana mulier hortulum ingressa, nescio quid operabatur: Cum repente grādis gutta sanguinis super manum illius apparuit, quæ mox intumescere cœpit. Tremefacta mulier ad Dei hominem eiulans cucurrit: & ostendens manum, misereri sibi rogabat. At ille protinus clericos adesse, Missamque pro ea celebrari iubet, dehinc aquam exorcizari, & de eadem aqua guttam sanguinis ablui; cum tamen ipse humilitatis causa seorsum stabat, ne forte virtutis illius signum ei deputaretur. Vt autem manus mulieris abluta est; ilico sanguis & tumor disparuit, & illa sana recessit. Sane quia locus ille, sicut eum velle dixeramus, remotior est, & secretus, frequenter inibi mansitabat. Cum igitur quadam vice Assumptionem sanctæ Dei genitricis Mariæ apud eandem Ecclesiam celebrasset, Missarum solemniis iam expletis, foras ad suos exiit. Mos quippe ei fuerat, vt post longas ac iuges preces, ad cōmune eloquium sese impertiret, vt quisquis dicendi causam haberet, loquendi quoque possibilitatem obtineret. Cum ergo ad suos exisset, quidam, qui præparandis cibis præerat, ad eum dixit: Tristamur Domine, quoniam ad vestram refectionem reperire in hac solemnitate non possumus, nisi carnes salitas. At ille, Ne sit, inquit, vobis curæ, quia si Dei genitrici placeret, neque hoc nobis in eius festo deesset. Dixerat, & de rupe, quæ eidem loco imminet, Ceruus sese præcipitauit. Quem ministri gaudentes pariter & mirantes tulerunt, & inde, sicut tunc ceruorum caro temporina est, delicatum edulium seniori parauerunt. Neque enim incredibile debet videri, quod ei diuina largitas cibum ex improuisu concesserit, cum ille ad Dei gloriam, iuxta Apostolum, faciens, bucellam suam cum pauperibus comedebat. Qui numquam, sicut alumni eius præsentes attestantur, aurem suam a clamore pauperis auertebat. Qui videlicet sanctus, iuxta illud Psalmistæ, Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, cum voces clamantium audisset, profundum suspirare, & verba compatientis respondere solebat. Raimundum noueratis Comitem, filium videlicet Odonis. Hic nepotem domni Geraldi nomine Benedictum, Tolosæ videlicet Vicecomitem dolo captum tenebat. Rainaldus vero frater ipsius sese obsidem dedens, fratrem recepit. At domnus Geraldus audiens, quod ille seipsum pro fratre obligasset, valde mouebatur ad subueniendum nepoti. Raimundus autem protelabat causam reddendi, clam satagens Benedictum denuo capere, & ambos tenere. Iam septem menses fluxerant, & vir Domini Geraldus in ereptione nepotis nihil proficere poterat. Quadam vero die cum sorore sua Auigerna de hac re quasi querimonium faciens, Quid tu, inquit, cessas Christum pro filio tuo deprecari? Certe aut nos in fide dubitamus, aut, quod verius est, exaudiri digni non sumus. Et hæc dicens, resoluebatur in lachrymis. Quo quidem tempore, medullitus, vt ita dicam, sese Domino in precibus mancipauit. Et adhuc Rodulfum Abbatem semel ad Raimundum direxit, qui necdum quidem proficere quicquam valens, haud longe ad meatum reuersus est. Nocte vero insequuta prædicto Raimundo per somnium videbatur, quod vir Domini Geraldus ante eius lectum staret, eumque manu pulsauerit. Quid, inquiens, tu non audis me totiens deprecantem? Certe scias, quoniam si vltra tenueris obsidem, nequaquam tibi cedet in prosperum. Post hæc verba Raimundus expergefactus est, & considerans visionem, intremuit: vocauitque suos, & quid somniauerit, indicauit. Nam & quidam ex ipsis per quem maxime usque tunc aduersatus fuerat, nescio qua causa similiter exterritus persuadebat, vt petitionem domni Geraldi concitus faceret: alioquin moriendum illis esse commemorat. Raimundus confestim ad hospitium Rodulfi Abbatis transmisit, eumque redire iussit. Quo redeunte qualiter vir Domini se per visum terruerat, palam enarrauit: obsidem ilico reddidit, & vt gratiam domni Geraldi sibi Rodulfus reconciliasset, humiliter postulauit. Ita Geraldus per diuinum auxilium præualebat, & secundum illud Scripturæ, gloriosos terræ humiliabat. Quodam itidem tempore, cum ad colloquium eiusdem Raimundi Comitis properaret, fluuio, qui Auarionus dicitur, adpropinquans, mentio incidit quod illa die piscem ad esum non haberet. Hi vero qui seniori obambulabant, cum de hoc sermocinarentur, viderunt piscem, qui Capito vocatur, contra se natare. Vnus autem, qui hoc ipsum refert, extendit dragulum, & vulnerauit piscem. Qui accepto vulnere paululum retroactus, ripam, ad quam antea tendebat, iterum repetiit, moratus quousque eū vnus extensa manu comprehendit. Erat enim non paruæ magnitudinis. Itaque vir Domini gratias Deo referens, cæteros, qui hoc vt miraculum extollebant, compescere studebat, quasi id fortuitu contigisset. Et forte aliquis fateri potest, quod istud casu contingere possit; credo tamen non recolet, piscem aliquando vidisse, qui in spatioso flumine, ut Auarionus est, ripam super homines vltro inrupisset. Siquidem pro miraculo iure censetur, quod vel piscis quondam de aqua exiliit, vel ceruus ex improuiso de rupe cecidit: hoc etiam quod in flumine piscis ad capiēdum sese ingessit. Sed valde plus mirum est, quod ad esum eiusdem hominis Dei cœlitus est alia vice allatus. Non longe enim a Friaco Monasterio vicus est in honore S. Georgij sacratus, cui scilicet Presbyter quidam nomine Geraldus pręerat, qui eidē viro Dei Geraldo valde pro sua sanctitate carus & familiaris erat; qui etiā ante vitę suę terminum sese pro amore diuino reclausit. Ad hunc ergo iam dictus vir Domini Geraldus aliquando diuertit, quem post orationem deosculans, dixit. Quid nobis, Geralde frater, ad refectionem daturus es? En, apud te prandere venimus. Dicebat enim hoc pro familiari cōtubernio, quod apud illum isdem sacerdos habebat. At ille gaudens. Si, inquit, Domine, tuæ pietati placet, non abibis ieiunus. Verumtamen non habeo quid apponam nisi panem & vinum, sed inquiram si forte caseum, vel oua reperero. Tum senior, Ne te, inquit, fatiges, quoniam abstinentiæ dies est, & bonum erit, si vel, quia desunt epulæ, parcius sub hac occasione comederimus. Cum ergo Presbyter ad præparandum discurreret, conclauum ingressus, vidit piscem in ferculo. Tunc stupefactus clam interrogauit ministrum, quisnam piscem illum attulerit. At ille, nescire se dixit, asserens quod nullus ibi fuerit, qui piscem illum afferret. Presbyter ergo exiens ad seniorem, supplicat vt in conclaui intrare dignaretur. Quo sequente, piscem ostendit. Ille attonitus & admiratus, gratias Deo cum Sacerdote referebat. Quem tamen, & ipsius ministrum iuramento cōstrinxit, ne id, dum ille viueret, alicui prodidissent. Sed eadē res pluribus paulatim innotuit; quoniam diuina dispensatio, quæ Sanctos quosq. glorificat, eos etiam contra suum velle nonnunquā manifestat. Vere Dominus adhuc suæ promissionis est memor, & inquirentes eum non deficient omni bono. Cæterum, incredibile non debet hoc videri, dum frequenter legamus, quod Deus ad supplementum seruis suis aut potum, aut cibum diuinitus ministrare dignatus sit. Pagus non lōge ab Aureliaco Marculiscus vocatur: iuxta quem lapis quidā naturaliter rotundus insidet. Cum aliquando domnus Geraldus e regione transitaret, quidam de eius comitatu Adraldus nomine, conuiatorib. asserebat quod super lapidem illum saltu conscēdere posset. Quod protinus cunctis mirantibus fecit. Ferebatur autem quod isdem Adraldus incantationes ac maleficia nosset. Subsequente autem seniore stabant illi qui præibāt, & ei saltum illius indicabant. Ille vero considerans quod hoc per suam agilitatem nullatenus facere posset, eleuata manu signū crucis edidit. Dehinc ille cum id multis vicibus tentauisset, nullatenus exilire super prædictum lapidem potuit. Et ita cognitum est quod illa velocitas eius per incantationem fiebat, quæ ei post signaculum adesse non potuit, & magna virtus esset domni Geraldi, post cuius signaculum vis inimica nihil valuit. Quia vero de eius signaculo id retulimus, quid itidem signando fecerit, subiungamus. Solemnitas sancti Laurentij venerat, & ille in quandā suā Capellā, quæ nō longe a vico Argentado sita est, eamdem festiuitatem solemnizabat. Porro quædam ex ancillis eius grauiter inibi vexabatur. Cū igitur ille per orationem ad eam respexisset, & in medio, vt erat, populi acerrime frenderet, & vesaniret, rogabāt omnes, vt eam vir Domini signare dignaretur. Quod ille per consuetam sibi humilitatem diutius distulit. Sed illa debachari cū non cessaret, rogantibus his qui aderant, instantius tādem eleuata manu, signo crucis eam signauit. At illa purulentum sanguinem euomens, continuo sanata est. Cum omnes in Dei laudibus personarent, eumque magnificarent, ille magna animaduersione eos compescuit dicēs, quod Dei solummodo clementiam, atque Sancti Petri, cuius Ecclesia est, magnificarent. Ipsa est autem illa Ecclesia qua tunc morabatur, quando mulier cæca superius nominata de aqua manus eius lumen recepit. Quidam vir nomine Herloardus de equo lapsus, vnum genu sibi valide collisit. Ob cuius dolorem per sex dies iam sine cibo degebat. Et cum nihil sibi ad remedium reperire posset, ad Captēnacum transmittens, aquam de manibus domni Geraldi clam sibi deferri fecit. Mirū dictu, mox vt prędictam aquam super genu sparsit; omni dolore liberatus incolumis surrexit. Alia nonnulla referuntur de eo, quæ vel relatu, vel admiratione digna sunt. Sed enim, quia vulgariter, & nō a præfatis quatuor testibus asseruntur, ea reticere malumus, cum tamen non ignoremus quia multa gessit, quæ vel nullus, vel pauci cognouerint. Siquidem de consuetudine piorum & bonorū hominum, semper humilitatem velut cordis oculū seruare studebat. Et ideo quantum poterat, opera sua celabat. De his vero quæ ipso nolente patebant; laudes non patiebatur audire. Hoc itaque de miraculis eius sufficiat, quæ satisfaciant eis, qui gloriam cuiuslibet Sancti, non ex quantitate bonorum operum, sed ex numerositate metiuntur signorum. Apud quos forte sanctitas eius vilior haberetur, si de miraculis quæ vigens gesserat, nihil audissent. Illis sane qui amore eius pie tenentur, eumque discreta dilectione venerantur, opera iustitiæ quæ exercuit, magis placent. At vero cum vtrumque simul in eo concurrit, & iustitia videlicet, & sanctificatio, & signorū glorificatio, securius hunc, & alacriori deuotione colunt. Nam si fortasse prophetiæ spiritum habuisset, nullus eum, vt puto, sanctum esse negaret. Sed vtique plus fecit, quia auaritiam vicit. Nam quid profuit Balaam, quod tam profundo mysterio prophetauit, quando propter auaritiam reprobatus est? Nihil igitur in Geraldo grandius miraculum quæras, quoniam hoc est quod non sperauit in pecunia, vel thesauris. Hoc quippe est sicut iam diximus, mirabilia fecisse. Tam raro quippe reperies, qui non speret esse felicitatem in pecuniis, vt pro ipsa raritate sermo diuinus interposuerit. Quis est hic? Cum vero talis vtcumq. reperitur, dignus est laude, sicut illic subiungitur, laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua. Quod enim Geraldus huiusmodi mirabilia fecerit, multa documenta sunt. Siquidem cōstat eum quæ a parentibus vel Regibus ei collata sunt, sic tenuisse, vt ea non vt seruis, sed quasi dominis dispensasset: rebus in terra sine alicuius læsione excreuisse, in cœlis tamen thesaurisasse: Potentia sublimem fuisse, tamen spiritu pauperem permāsisse. Quapropter, vt ille sequitur, neque mirum, neque incredibile debet videri; si stabilita sunt bona illius in Domino. Quamuis illud incōparabiliter in eius factis immineat, quodvsque in senectutem castus perseuerauit. Castitas enim sola est, quæ imitatur Angelicam puritatem. Cum itaque hic vicit libidinem, quæ maxima virtus est sathanæ, mirum non est si nec eidem sathanæ imperat, quē seruando castitatem deuicit. Incredibile nō est quod nunc obsessos a dæmonibus liberat qui māmonę principem a suo corde, vincēdo auaritiam, reiecit. Iure enim spiritum superbiæ nunc subiectum habet, qui in ipso terrenæ potestatis culmine mitem se exhibuit. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER TERTIVS. ?? ?? QVONIAM signorum virtutibus insignem fuisse venerabilem virum Geraldum prælibatus sermo enucleatius disseruit: Restat nunc vt qualiter a corporeo tegmine spiritualem essentiam emiserit, stilo titulante exprimamus. Certum enim constat, quia isdem vir quanquam parcitate frugalitatis corporalem appetitum domuerit, viguit tamen viribus. Nec impotens robore, caruit vi fortitudinis. Sed cum iam contiguum esset, vt a completa militia, vtpote annosus, eximi deberetur; cœpit a solito vigore attenuatus elabi. Verum nec ipsum latuit, quin potius ipsarū virium euacuatio ad defectionis eius iudicium panderetur. Cumque præsentes plerosque cerneret, qui ei diligentius adhærere consueuerāt, quasi profundiori & intimo singultu ac defectiuo affatu exorsus est compellare. Eia clientuli, & comites amabillimi, nonne aspicitis a pristino me destitutum robore? Animaduertite viciniorem esse depositionis meę fortem, quo spiritus, ducente suo authore, trāsferatur ad destinatum habitationis receptaculum, natura fragillima redigatur in puluerem. Non illum cruciatus langoris ab abstinentia solita arcebat. Mira res. Non illa saltem, quæ veteranos cōpellere solet imbecillitas, præter consuetum morem, adæsum animum illius persuadere poterat. Nimirum quia lenitas carnalis nequiuerat emollire rigorē mentis. Cum ergo his & huiusmodi virtutibus anima saginaretur, corporis efficaciā amittebat. Sed quia se in suis oculis despiciens virtutibus hominē nesciebat: non satis intelligebat, vnde sibi debilitas virium inrepsisset. Iam vero spiritalis virtus, quæ pleniter in eo succreuerat, corporeas vires pene trucidauerat. Quippe cum iste mos sanctorum sit, quia virtus diuina minus in eis valida fuisset, si corporeū robur non attenuasset. Hinc Daniel Angelica visione cōspecta, per dies multos elanguit. Hinc Iacob Angelum stringēs, claudicare cœpit. Quoniam qui spiritali gratia cōpletur, a corporea virtute eneruatur. Itaque exterior homo corrumpebatur, cum interior de die in diem renouaretur. Quadam autem die cum in oppido esset, quod Aureliaco imminet, respiciens ad fabricā domus, vbertim flebat. Cū vnus ex familiaribus inquisisset, curnam fleret? respondens ait: Quia desideriū, inquit, meū quod de loco isto iamdudum cōcepi, ad effectum nullo pacto perducere possum. Nam hæc requies mea, hic habitabo. Si quidem cætera quæ Monachorum vsibus apta videntur, fauente Deo facile præparaui: soli Monachi desunt, soli inueniri non possunt. Et iccirco veluti solus & orbatus, mœrore conficior; Spero tamen quod omnipotens Deus, quando ei placuerit, desiderium meum implere dignetur. Nec mirum, si ego peccator in hoc meo desiderio prolongor: quandoquidem Rex Dauid prohibitus est, ne templum Domino ædificaret: cū tamen ipse dedit qui opus illud post eū expleret. Et ego licet hoc in hac vita non videam, pręstabit tamen Christi misericordia quod exopto, quando ei placuerit. Velim sane noscatis, quia maceriæ huius domus frequenter angustæ erunt populis, qui ad eā conuenturi sunt. Qualiter autem hoc didicerit, minime indicauit. His autem qui hoc illum dixisse norunt, cum frequētiam populorum, sicut ille prædixit, in eodem loco fieri vident, hæc opinio suborta est, quod ea quæ dixit, diuinitus agnouisset. Iam vero os eius sic ex abundantia cordis replebatur, vt lex Domini semper plene in eo resonaret. Çæterum, iuxta exemplum præfati Dauid, quæcumque necessaria futuris habitatoribus præuidebat, & in pignoribus sanctorum, & in Ecclesiasticis vtensilibus, & indumentis, seu certe in agrorum reditibus præparare curauit. At vero, sicut Scriptura dicit, vt qui sanctus est, sanctificetur adhuc, oportebat hunc Dei hominem ante obitum per flagellum expoliri. Et ei sicut beato Iob contigit, & Tobiæ, quoniam acceptus erat tentatione probari. Itaque per septem, & eo amplius annos, lumen oculorum amisit. Quos tamen ita perspicaces habebat, vt nihil cęcitatis pati crederetur. Qua percussione non solum non doluit, sed etiam plurimum est gauisus in Domino, quod eū flagellare dignatus sit. Quippe non nescius, quia non omnis, qui flagellatur, filius sit; nullus tamē est filius qui non flagelletur. Et hoc erat ei consolatio, quod supernus iudex manum suam ad feriendum hunc soluerit: & peccata sine quibus hic non viuitur, in præsenti puniret. Iam itaque de misericordia Domini securus, confidebat quod eum ab æterno verbere liberare dignaretur, quem in pręsenti sub flagello premere dignatus sit. Si quid autem studiis retro actis addere potuisset; quanto ab exteriori implicatione cæcitatis causa cessauerat, tanto attentius orationi incumbebat. Et quo mundi figuram intueri nequibat, eo cordis ad verum lumen contemplandum clarius intendebat. Causa ab exterioribus factis cessabat, totum se ad studium orationis, vel assiduitatem lectionis applicabat. Biennio priusquam obiret, Ecclesiam fecit solemniter dedicari. In altaribus vero tanta pignera Sanctorum insita sunt, vt scientibus mirum sit. His autem qui forte a sciētibus audiunt, pene incredibile videatur. Nam in his vndecumque colligendis, pater ille sanctus, quotiens sese opportunitas præbuisset, omnimodis, quoad vixit, operam dedit. Quæ scilicet & apud Romam, & vbique locorum sic impetrabat: sicut nimirum ille, qui & in sermone, & vultu erat gratiosus: & in dandis preciis munificus, & quod maius est, in id quod agendum erat, diuina gratia fretus. Frequenter enim pro eisdem pigneribus impetrandis, & pretiosa tentoria, necnon corpulentos equos, & multa pecuniarum pondera constat eum dedisse. Dentem namque sancti Martialis in dextro altari, cum reliquiis beatissimi domni Martini, necnon & sancti Hilarij collocauit; quē a sancto corpore nullus ex largitoribus, a sancta maxilla, cum diu conarentur, eruere posset; ille præmissa oratione protinus eum auulsit. De eodem profecto altare mirum aliquid ipso dedicationis die contigit accidisse. Quidam enim iuuenculus, cum turbæ semet imprimerent, pallium desuper tulit, vt illum ministro redderet, cum quidam ei dicerent circumstantes, ne id præsumeret. Sed quoniam ille tollere non misit, protinus vehementi angustia comprehensus est, ac primo manus eius excoriatæ sunt. Tunc paulatim omne corpus pelle nudatum, vt vix post sex hebdomadas conualescere posset. Locum, sicut olim decreuerat, Monachorum ditioni delegauit, vbi tamen dehinc parum demorabatur. Spacio quo superuixit, summopere procurauit, vt omnes ad se pertinentes in pace dimitteret, ne forte litis occasio posset inter eos oriri. Prædia vel mancipia, quæ beato Petro non delegauerat, inter quosdam propinquos ac milites, vel certe seruitoribus dimisit. Nonnullis tamen eo tenore, quo postquam obissent, ad Aureliacum accepta redissent. Centum ex mancipiis tantum libertate tunc donauit. Nam alias diuersis locis ac temporibus innumera sunt, quæ emancipauit. Quamplures autem ex ipsis amore eius perstricti, libertatem recusantes, permanere magis in seruitute eius maluerunt. Quo facto peruideri potest, quam dulce dominium in eos exercuerit, quandoquidem suæ libertati seruitutem illius præferre maluerunt. Monebatur autem a quibusdam suis, quatinus de familia, quæ sibimet affatim superabundabat, maiorem multitudinem iugo seruitutis absolueret. Quibus ait, Iustum, inquit, est, vt lex mundialis in hoc obseruetur, & ideo numerum in eadem lege præstitutum prætergredi non debere. Quod ad hoc sit commemoratum, vt hinc pateat quantopere diuinis præceptis adhæserat: quando etiam legalibus ita se submiserit, & humanis. Intrante vero iam suæ migrationis tempore, morabatur apud Cezeruiacum quandam sui iuris Ecclesiam, quæ in honorem sancti Cirici consecrata est. Cum quidem plus solito compunctus profundius suspirabat, itaut satis pateret quod desiderium cordis eius alio tenderet, consolationemque in præsenti nequaquam haberet. Inter suspiria vero lachrymis suffundebatur, & erectis in cœlum subinde visibus orabat, vt ab hoc sæculo liberaretur, sæpius repetens atque dicens, Subuenite sancti Dei. Hoc namque verbum semper ori eius familiare fuerat: hoc ad euentum cuiuslibet subiti casus inclamare solebat. Non multum vero post vitalis vigor cœpit spasmo quodam intabescere, artuumque vires ac totius corporis armonia paulatim dissolui. Dissolutionem igitur sui iam instare cognoscens; Amblardum Episcopum iubet euocari, vt eius transitum suis orationibus muniret, ouemque paradisi pascua repetentem, pastori omnium Christo pastor consignaret. Interim vero cuncta quæ vel funeris causa, vel remanentium necessitas poposcisset, sano sensu, & integra memoria disponit. Cum subito velox fama rumorem circumquaque disparserat; Quod vir Domini Geraldus ad transitum propinquaret, accucurrerunt omnes veluti commune dispendium lugentes, clericorum ac monachorum turbæ nobilibus viris admixtæ, cateruæ pauperum, & pagensium plebes, lugentibus istis aliorum fletus incitabantur. Inter singultus vero & lachrymas erūpentes, quasi querimoniam facientes, vnusquisq. de eius pietate, de caritate, de cura pauperum, de tuitione impotentium, plangoris voces ingeminabant. Flentes igitur isti dicebant. O quale solatium mundus amittit! Illi vero, O Geralde, qui merito bonus vocaris, quis iam erit, sicut tu, sustentator indigentium? Quis nutritor pupillorum, vel defensor viduarū? quis dolentium consolator? Certe quis potentiæ tuæ culmen ita pauperibus inclinabit? Vel quis, sicut tu, singulorum necessitates perpendet, aut expediet? Indulgentissime Pater, quam blandus, quā suauis semper fuisti! Cunctorum gratiam hauriebas, ignotorum etiam affectus, fama tantæ bonitatis ad te traxeras. Hæc & huiusmodi, quæ dolorum vis inter singultus exaggerare solet, tam luctuosis planctibus inundabant, vt putares quod illæ lacrymæ numquam possent cessare. Ita per singulos dies agebatur, donec ad ipsum vocationis eius terminum veniretur. At vero ille morem suum, nec in fine poterat deserere, quin singulis accipere volentibus omne stipendium dari iuberet. Vere beatum & felicem dixerim, qui talis fuit, vt caritatem suis operibus debitam nō reliquerit in terris, & in caritate sanctorum receptus sit in cœlis. Vere felix, qui licet potentia seculari sublimis esset, nullū tamen læsit, nullum oppressit, nec aliquis vel paruam querelam aduersus eum reclamauit. Nam si Nathanael vere Israelita vocatur, eo quod dolus in eo non fuerit, iure & hūc Israelitam dixerim, quem auris audiens beatificat, & cui, ad exemplū beati Iob, oculus videns testimonium reddit. Cum igitur omnes vna lugerēt, solus ille perstabat lætabundus. Quippe qui nouerat, quod sperantibus in Domino meridianus fulgor in vesperum consurget; & dum dederit eis somnū, hæc est hæreditas. Quamuis ergo pro mortali conditione caro forte timeret, tamen spiritus in aspectu gloriæ defixus exultabat, vtpote qui spem diu desideratam se iam in re percipere cōfidebat. Nam vt scriptum est, quia iustus in morte sua cōfidit, putares illum in eadem spe confixum, & nullatenus mortem timere. Lætabundus itaque videbatur, cum nec quidem parum aliquid fateretur, in quo pauere se vel tenuiter demonstraret. Per omne vero sui langoris tempus, ita fatiscentes ad diuinum obsequium impellebat artus, vt nec vnū quidem nocturnale officium, nisi in Ecclesia pateretur celebrare: Missam vero vnam diei competentem, & alteram pro defunctis coram altari positus audiret. Sane cum membris iam nimis rigescentibus, gressum per se nec sustentatus quidem progredi potuisset, adhuc tamen spiritus in sui feruore perdurans cogebat, vt corpusculum manibus baiulorum portaretur in oratorium: Nimirum, vt boni operis tunicam vsque ad talum extendens, virtutis suæ laudem in fine cecinisset. Sexta nāque feria dilucescente die ingrauescere se sentiēs, iussit vt Nocturnale corā se Capellani peregissent, Episcopo cū suis in Ecclesia illud celebrante; cum psallentibus autē & ipse psallebat, donec post matutinale officium, omnes etiā horas diei compleret. Tum vero Completorium finiens, signo se sanctæ crucis armauit, & subiunxit illud verbū quod ei semper familiare fuit, dicens, Subuenite sancti Dei. Hoc in vltimo locutus, oculos tacens clausit. Videntes vero qui aderāt, quod loqui cessaret, Episcopum aduocarunt. Sancta quoque membra illius in cilicio posuerunt: Cæterisq. pro exitu psallentibus quidam de Sacerdotibus Missam concitus celebrauit, atque sacrosanctum mysteriū attulit. Cum vero quidā dicerent, quod iam discessisset; ille sensum adhuc retinens oculos aperuit, & hoc iudicio nondum se discessisse mōstrauit. Tum vero Dominicū corpus quod expectabat, sua spōte suscepit, & ita felix illa anima ad cœlos migrauit. Et velut ipso feriarū numero sui causam insinuans, bonum opus, quod ad senarium pertinet, bene consummasse, & ad verum sabbatum, quod est requies, se trāsmigrasse monstrauit. Et ille quidē quod cupiebat, vt credimus, iam videt; quod sperauit, iam tenet. Multis tamen non modicum dolorē dereliquit. Nam licet ipse mœror quadā dulcedine respersus esset, pro eo quod scirent, quia talis fuit, vt de illo magis gaudēdum, quam lugendum; clamore tamen ingenti plangebant, quod eius cōtubernio priuarentur, cuius similem vultum non se videre sperarent. Illi humanitatis causa tristabantur, sed Angeli, vt credimus, lętabantur. Nam si coram eisdem Angelis gaudiū est super vno peccatore, qui pœnitentiam agit; quanto magis super hoc homine iusto, qui inter opera virtutum consenuit? Sed gaudium Domini sui, quo ab eisdem Angelis exceptus est, fides contēplatur; oculis vero corporeis interim latet, qui videbant quidem cadauer, quod exoluerat debitū mortis, & nondū apparebat quantum anima glorificaretur in cœlis. Moritur ergo Geraldus, sed iuxta illud Dauiticum, nequaquam vt ignaui solent, quoniā inter Sanctos sors illius est. Et si persoluit illud Psalmistæ, Vos autem sicut homines moriemini, tamen ad eum pertinet hoc quod ibi præmittitur, Ego dixi, Dij estis, & filij Excelsi omnes. Testatur Euangelista, Filij Dei sumus, sed nondū apparet quid erimus. Felix itaq. Geraldus qui separauit preciosum a vili. Postquam enim gustauit quā dulcis est Dominus, nequaquam huius vitæ delectamentis, ad eiusdem Domini contemptum se submisit. Sed hanc vitam, quæ reprobis preciosa est, vilem sibi deputauit, & mortē, quæ illis pessima est, preciosam inuenit. Vere beatus cuius dies in dolore, & anni in gemitu transierunt: quia iam expertus est quam magna multitudo dulcedinis, quam Deus abscondit timentibus se. Qui etiam in conspectu filiorum hominum, hanc aliquatenus per singula signa demonstrat. O quanta diuersitas est inter illum, & vedios, id est male diuites! Huic enim lachrymæ suæ fuerūt panes, & potum accepit in lacrymis & mensura. Illi vero ducunt in bonis dies suos, & habent consolationem suam, iuxta illud Euangelicū, in pręsenti. Sed enim iste iam in voce exultationis, trāsiit in locum tabernaculi Dei. De illis dicitur, quod in puncto ad inferna descendūt. Cęterū si de eius exteriori conuersatione quisquā dignū aliquid referre posset, delectationes tamē, quæ in dextera Domini repleuerunt eum vsq. in finē, nullus nostrū non dico verbis explicare, sed nec sensu quidē attingere valet: nisi forte quilibet in seipso fētiscit, quid est delectare in salutare Dei. Porro autem quia Deus mirabilis est in Sanctis suis, in quibus eum laudare iubemur, dicēte Scriptura, Laudate Dominū in sanctis eius, iccirco, o beate Geralde, quales possumus referimus illi pro te. Laudātes eum quod elegit te, & quod iustificauit te; quod misericordiā suam mirificauit in te, quod per vias rectas deduxit te, quod fructum tui operis inueniri fecit ipse, & postremo, quod vsque in senectam & senium nō dereliquit te, & quod maius est, quia inter filios Dei computauit te, & insuper in oculis omniū glorificat te. At vero quia sanctos decet laudatio, ad laudē illius laudamus etiam te, quia scilicet iuxta Ieremiam, iugū Christi ab adolescentia portasti, quia gratiā vocationis eius non recepisti, quia commutationem pro anima tua non dedisti, quia salutem eius in vacuum non accepisti, quia intima tua, quæ de amore Christi cōceperas, non proiecisti, quia tentationis tempore non recessisti, quia in externa præsentis vitæ gaudia te non effudisti, quia bonum faciendo non defecisti. Verūtamen tu Domine Deus, tu per ipsum nostræ præsumptioni ignosce. Nam in hac relatione excessum formidamus, quoniam id tentauimus, ad quod agendum nullatenus idonei sumus. Quia licet ille dignus sit laude, in quo tu laudaris; nos tamen, Domine, ad hanc referendam indigni sumus, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Sancti ergo tui, vt scriptū est, benedicant te, & opera tua confiteantur tibi. Sed quoniam imperfectum Ecclesiæ vident oculi tui, & lapides terræ eius miserebuntur, precamur vt hi, qui pro soliditate morū lapides vocantur, nobis, qui merito nostræ prauitatis terra sumus, subuenire dignentur: vt nos qui non habemus indumentum iustitiæ, lapides amplectamur, vt eorum meritis nostram nuditatem cōtegere possimus. Hic ego famulus tuus affectū miserendi, quem eidem caritas tua inuiscerauit, in nos dirigat, & de illa sempiterna Capitolij curia, qua iā inter consules cœli residet, in hac conualle lachrymarum quam euasit pie respiciat: Singulorum preces exaudiat, omniūque necessitates apud te expediat: præstāte Domino nostro Iesu Christo filio tuo, qui tecum, cū spiritu sancto, viuit & gloriatur Deus, per infinita secula seculorum. Amen. Velociter sane, sicut de excellenti persona fieri solet, transitus eius circumquaque personuit. Cū quidē incredibilis hominum multitudo mox vndique secus irruere cœpit, examina nobilium virorum, innumeræ cateruæ pagensium atque egenorum, plures Monachi, & agmina Sacerdotum. Quem vniuersi germano quodam & dulcissimo affectu plangebant, & nescio quo diuino instinctu compunctius atque suauius eum lugebāt: ob hoc videlicet quod illum Deo placuisse nō ignorabāt. Cum igitur esset ex more nudatus ad lauādum, Ragambertus, & alij ministri qui id agebant, manus vtrasque pectori eius applicuerunt, cū subito dextrum brachium ipsius extēsum est, & ita genitalibus membris manus eius applicata, vt eadem membra sub volam concluderet. Quod illi quidē casu contigisse putantes, manum ipsam ad pectus denuo inflixerunt. Sed iterum, sicut prius, extensa est, & ad sexum contegendum sese aptauit. At illi stupere iam cœperunt, sed rē diligentius scire volentes, adhuc tertio brachiū reflectunt, manumq. super pectus ad alteram reducunt. Quæ protinus summa velocitate prædicta mēbra, sicut prius repetiit, & obtexit. Polinctores autē admiratione simul & pauore perculsi, iam tunc animaduerterunt, quod hoc absque vi diuina nullatenus accidisset. Fortassis enim per hoc cœlitus monstrabatur, quod ad castitatis pudorem conseruandum semper illa caro viuens verecumdata sit. Corpusculum itaque festinanter operuerunt. Postea vero quam indumentum accepit, nullatenus vspiam sese manus illa extendit. Sui autem, quamplurimis comitantibus turbis, corpus illud sanctum ad Aureliacum, sicut ipse iusserat, detulerunt, & in aristonem lapideum ad sinistrā scilicet basilicæ ipsius collocauerūt, iuxta arā Sancti Petri, itaut sepulchrū eius habeatur in dextro, & ipsum nihilominus in dextrorsum. Sed iam libellum hunc terminemus, ne forte cum rusticitate, tum etiam prolixitate displiceat. Si quid autem in eo lectorē oblectauerit, meritis domni Geraldi pręstitum censeat. Hoc vero quod displicuerit, inertiæ meæ deputabit, tamen miserendi occasionem reperiet. Et ob id suppliciter obsecro, & considerans quod hoc agere iussus præsumpsi, mihi veniam a iudice cordium deprecetur. Beato quidē Geraldo satis suffecerat, quod ille testis fidelis, qui in cœlis est, & cui semper placere studuit, hunc apud se in illa Paradisiaca regione remunerat; sed tamen quanta sit gloria, quam intus possidet, isdem testis Christus foris manifestare dignatur. Scriptum namque est, quia Deus instaurat testes suos contra nos. Quisquis enim pręcepta illius custodit, testis eius contra nos est, quod possumus quidem seruare eadem præcepta sicut ille, sed nolumus. Nam vt de meis similibus dicam, cūcta iam piorum dicta legere fastidimus, exempla quoque imitari negligimus, cum tamen aut ociosis, aut secularibus verbis infatigabiliter occupemur. Sed hoc agentes, de illis nos probamus esse, quos Apostolica vox notat, dicēs, A veritate auditum auertent, ad fabulas autē conuertentur. Ad hanc ergo inertiam vel cętera portenta vitiorum, aliquatenus reprimendam, dispositor sæculorum Christus, hunc testem suum contra nos instaurat, quem & multis miraculis coram nos illustrat, vt quia oculos ad consideranda, vt dictum est, piorū exempla clausimus, vel ad splendorem huius hominis, tanquam de prope coruscantem respiciamus. Si quidem ille diuina præcepta nostro tempore custodiuit. Sed quia mortuus cito recedit a corde, protinus hoc obliuioni tradimus, & nō recogitantes mercedem, quæ sanctis eius operibus restat, ad hæc imitāda male torpescimus. Ob hoc itaque miracula, quæ forte ad tempus fiunt, operari dignatur, quatinus vel sic gloriam quam intus habet, intelligamus, & ad opera quibus ad eandē gloriam prouectus est, tanquā recens edita mentis aciem intēdamus, & ad hęc imitanda conualescere studeamus. Sed iam de eisdem miraculis quæ rationi congruerint, Deo iuuante, referamus. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER QVARTUS. ?? ?? DOMINICA igitur post transitum eius insequuta, multis, vt diximus, comitantibus turbis, ad Aureliacum delatus est. Cum igitur psallentium chori circa feretrum pernoctarent, quidam vir nobilis nomine Gibbo, filiam, quam caducus morbus obsederat, subtus eodem feretro collocauit, quæ postea nihil infirmitatis illius passa est. Iam quippe materfamilias existit, & ipsa virtutis huius testimonium, seipsam incolumem præfert. Quidam homo nomine Grimaldus in villa manens per somnium vidit quod operculum sarcofagi eius auellere conaretur. Qui expergefactus, a cubitis & deinceps, brachia cum manibus ita reperit arefacta, vt nihil ex his operari posset. Sic per quindecim ferme dies manens debilitatus, ad sepulchrum supplicaturus venit, ac protinus sanitatem recepit. Ancilla cuiusdam viri Lamberti lunatica per somnium monita est, vt ad eius sepulchrū supplicatura veniret. Quod illa domino suo indicauit. Ille vero timēs, ne illusio, & ridiculū esset, si visionē virtutis effectus minime sequeretur, prohibuit eam. Illa dehinc secundo, ac tertio nihilominus per visionem monita, prędictum dominum suum rogabat, vt eam illuc ire permitteret. Quod ille iam cōcessit. Iuit ergo mulier, & ante sepulchrum vigilans, pleniter sana recessit. Interea plateola quędam herbida, in modū rotę per girum rotunda, ante criptam apparuit. Quæ cum esset herbis referta, per girum tamen tellus nuda & puluestris erat. Hi ergo qui per cimiteriū transibant, cum vidissent plateolam illam, & sulcum puluereum, qui hanc ambiebat, mirabantur, scientes quod nec homo, nec bestia calcando sulcum illū detriuerit. Aliquando vero permansit, & postea disparuit. Sequenti autem æstate similiter ibidem visa est, sed multo iam latior. Habebat autem lembum circa se detritum, vt prius, & puluereum. Tertia itidem æstate rota similiter herbida, & quasi calle puluereo circumcincta apparuit, sed multo iam diffusior. Ac deinceps per annos plures inantea se paulatim spargens, extendi videbatur. Qui vero causam diligentius retractabant, prodigium aliquod esse credebant, coniicientes quod rota viridis famam beati Geraldi viriditate virtutis plenam fortasse figurauerit. Quæ fama per populos, qui ariditate bonorum operū steriles sunt, quos puluereus circulus significaret, subinde se spargit, & illos exemplo suo quasi fœcundat; dum pro eius amore gratam peregrinationem & laborem suscipiunt, dum & munera offerunt, & nonnulli melioratis moribus redeunt: Sicut rota illa inantea se extendens ariditatem puluerei circuli ex parte replebat. Vtrum vero hoc significauerit, rerum dispositor nouit. Certum est tamen quod nihil in terra sine causa fit. Quidam bonæ opinionis clericus ciuitate Rotenus degit. Hic, si somnio fides adhibēda est, visionem vidit ita continentem. Erat quasi altus locus, vbi splendor ingens fulgebat. Ad quem splendorem per quatuor gradus ascendebatur. Ante primum vero gradum erat quasi antepodium de ferro. Secundus gradus habebat antepodium æreum. Tertius argenteum. Quartus aureum. In primo itaque gradu vidit aduenire duos viros splendidissimos vultu & habitu. Quos alij duo sequebantur, qui inter se tertium per manus ducebant. Dictum est autem clerico qui hoc videbat, quod illi duo primi essent sanctus Paulus, & sanctus Martialis: alij duo qui sequebantur, sanctus Petrus, & sanctus Andreas. Si quidem tertium quem ducebant, sanctum esse Geraldum. Quem scilicet clericus ille in hac vita manentem minime cognouit. Sed dum postea referret, quali eum statura, vel facie vidisset, illi, qui eum nouerant, speciem recognouerūt. Cum ergo venissent ad primū gradum, psallebāt quasi psalmum. Post quem sanctus Petrus collectam dixit. Quam cōpletā, responderunt, Amen. Ita fecerunt secundo, tertio, atq. quarto. Cæteris autē stantibus, beatus Petrus vsq. ad locū prædicti splēdoris pertetēdit. Et prostratus in terra, aliquantisper adorans, iacuit. Tunc surrexit, & vsque tertio se prostrauit. Deinde vox quasi de illo splendore respondens, requirit quid vellet. At ille; Domine, inquit, pro seruo tuo Geraldo misericordiam tuam deprecor. Et nunc nescio quis, veluti codicem tenens, quasi vitam illius recitabat. Cumque aliquandiu legeret, hoc tantummodo clericus intelligere valuit. Qui potuit transgredi, & non est transgressus: & facere mala, & non fecit. Tunc ad eum vox, Fac, inquit, de eo quod vis. Et protulit quasi sceptrum dans illi, per quod haberet potestatem exaltandi eum. Clericus vero vocem dantis audiuit, sed non nisi sceptrum vidit. Tum vero beatus Petrus ad eos, qui se expectabant, gaudens rediit. Sane ad locum, vbi stabant, apparuit quasi cliuosus ascensus in cœlum vsque porrectus. Beatus autem Petrus dilectum Dei Geraldum manu tenens, & per gradus illos ascendere incipiens, excelsa voce, Te Deum laudamus, exclamauit. Et ita psallentes cœlum cum eo petierunt. Siquidem hanc sequutum est visibiliter aliud de eius sepulchro signum. Septimo postquam migrauerat anno, sarcofagus, qui vsque medium cooperculi terra contusa, calcibus fuerat contectus, sensim eminere super eandem terram cœpit. Nec tamen terra, quæ erat in gyro, aut eleuari, aut deprimi visa est. Incolæ tamen necdum hoc animaduertebant. Cum interea quidam clericus de Lemouicensi pago veniens, interrogabat Monachos, vtrum sarcofagus domni Geraldi sursum adhuc emersisset. Et subiunxit quod admonitus per somnium fuerit, vt ad eius tumulum veniret, quoniam eius sarcofagus iam apparere cœpisset. Tum vero Monachi cum ipso pergentes ad tumulum, & linteum desuper euellētes, ita repererunt, vt clericus dormiens viderat. Et tunc quidem aliquantulum eminebat. Iam vero non parū altior videtur. Quisquis autem hoc dignoscit, virtutem aliquam esse diuinam ignorare nequit. Ex hoc igitur miracula crebro fieri cœperunt. Circuncisionis Dominicæ solemnitas aduenerat, cum vassus quidam nomine Adraldus focum caragiorū tota nocte in domo sua fieri præcepit. Intempesta autem ipsius noctis hora, dæmones super focum custodes irruerunt. Quibus ita damnati sunt, vt vnum occiderent, alterum debilitatis membris corporea salute priuarent. Qui postea mendicando vitam exigens, ad Aureliacum deportatus est. Quo dum per aliquot dies victitaret, quidam violenti homines præsumptionem faciebant contra potestatem loci ipsius. Qua de causa Monachi signa sonare, atque letaniis insistere cœperunt. Tunc ille contractus supplicabat, vt hi, qui circunstabant, hunc ad sepulchrum domni Geraldi deferrent. Quod cum illi fecissent, orabat, vt sibi subuenire dignaretur. Qui post modicum sanus surrexit, & redintegratis membris omnibus denuo in momento conualuit. Ex hoc iam cœperunt miracula subinde patrari, virtutūque eius opinio certius atque diffusius resonare. De quibus si forte quis dubitet, quoniam sæpius eadem in infirmis repetuntur, potest visu probare, per quod præteritorum fides sumat. Quæ autem in iis qui variis langoribus opprimuntur, diuina dignatio sæpius iterare dignatur, hoc propter prolixitatem prætermisimus. Quædam tamen ad gloriam eiusdem beati viri commendandam perstrinximus, ne inconsulte ea transilisse videamur. Constat autem quod idem sanctus vir, dum aduiueret, multas Sanctorum reliquias ad Aureliacum aduexit. Quippe, vt superius dictum est, istius causæ studiosissimus fuerit, & ad impetrandum quod vellet, non paruam gratiam a Deo habuerit. Inter cætera denique sanctorum chymilia, quæ illic habentur, est quoddam lignum Domini, cui talis virtus inesse frequenti experimento dignoscitur, vt si quis illud equitando portet, equus in breui moriatur: aut si periurium forte quis fecerit, emptilentiscus fiet. Non pauci etenim iam propter hoc peccatum caduci facti sunt. Incolæ autem regionis illius mores valde ferinos habere solebant, sed aliquantulum exemplo vel reuerentia sancti hominis esse mitiores videntur. Cum autem fœdus, aut aliquod grande iuramentum iure decernunt, per quemlibet Monachum, aut clericum, qui tamen pedester incedat, deferri sibi faciunt. Quidam sane de beati Geraldi gloria temere disputantes asserunt, quod ista curationum gratia, non meritis eius, sed istarum virtutibus reliquiarum conferatur. At nos causam diligentius considerantes, id credimus, quod ita per sancta illa pignora sanitatum beneficia tribuuntur, vt virtus quoque beati Geraldi cooperatrix non negetur. Nam hoc ipsa qualitas accidentium rerum credit suadet, quoniam ipse solet infirmis per visum apparere, & maxime ante eius tumulū sanitatis beneficium conferre. Vt est de filio Ioannis videlicet Aruennensis Vicecomitis, quem mutum & surdum, vna manu contractum ibidem detulit. Ante sepulchrum namque prosternens sese in orationem dedit. Nocte iam mediante, sanguis ab eius auribus erupit, manusq. illius directa est, quam circa collum patris sanam expandit, & primā vocem emittens, panem ab eo quæsiuit. At ille gratias agens pro filio, totam Ecclesiam clamore compleuit, & quendam sui iuris alodum ad sanctum sepulchrum tradidit. Sane de isto nominatim commemoramus, pro eo quod miraculum in excellenti persona patratū, ad multorum notitiam peruenit. Dissimilia autem vel diuersa alterius generis, primo quidem ab incolis notabantur, sed cum numerus immensus cresceret, omissa est cura numerandi. In Aureliaco oppido ante fores Ecclesiæ erat epistilium, ex quo ille ascendere equum solebat. Quod videlicet cum infirmi ob eius amorem deosculantur, solent recipere sanitatem. Ob quam etiam causam nunc est ab incolis intra Ecclesiam transpositum, & in modum altaris palla coopertum. Non longe ab oppido quod rustici Mulsedonum dicunt, prædictus vir Dei casam habuerat. Porro oppidani mutuo condixerunt, vt mensam eius, quæ in prædicta casa adhuc erat, sibi ad reficiendum deferrent. Quod & fecerunt. Casu vero ad frontem cuiusdam domus, hinc portitores proiecerunt. Cum super eam quidam veniente meridie dormire vellet, subito cœcus & amens effectus est. Deinde cum etiam canis eandē mensam calcaret, omnibus membris statim diriguit. Necdum tamen illis aduertentibus quidnam esset, alius itidem super hanc se proiecit, sed & ipse protinus cœcatus est. Tandem intelligentes, quin ob tabulam sancti viri frequenti eius refectione consecratam ista pertulerint; hanc ad Ecclesiam beati Martini quæ prope est, linteo contectam deportauerunt. Quæ nunc vsque domatis ibidem suspensa comparet. Ad aliam eius mensam quæ erat in villa Vaxia, quidam Presbyter cum vicinis ad conuiuium venerat. Cumque, sicut fieri solet, inter epulas gannirent, & verba ridicula vicissim immiscerent, subito pauor ingens ita omnes perculit, vt statim intermittentes scurrilitatem, ad alium locum comesuri secederent. Mensam vero deportauerunt ad illud Oratoriū, quod factum est in quodam loco, vbi feretrum portatores deposuerunt, ad mutandum pallium. Quo videlicet loco pecora circumquaque vagantia, cum forte spatiolum illud vbi feretrum, sicut diximus, positum fuerat, pascendo contigissent, protinus tormentari incipiebāt, & nonnulla moriebantur. Incolæ vero per id quod animalibus acciderat, causam intelligentes, ibidem prædictū Oratorium construxerunt. Quo dehinc certum est, quod plerique infirmi sanitatem sunt adepti. Præterea mirum quiddā & pene incredibile contigit, nisi quia vsu probatur. Nam fonticula extunc in eodem loco subbullit, quæ viantibus ad potum sufficiat. Rainaldus, quem vir Domini suspectum habens, iuramento, sicut superius dictum est, adhuc viuens constrinxerat, illius iuramenti fidem rupit, & familiæ, quam Cœnobio delegauerat, nimis erat cum suis infestus. Singuli autem, inter prædationes, quas patiebantur, nomen domni Geraldi inclamare solebant. Quadam autem nocte visum est ipsi Rainaldo, quod virum Dei sibi adstantem cerneret. Qui cum iuramenti fidem ab eo requireret, simul admonuit, vt familiam vexare de cetero cessaret. Excitatus ille indicauit coniugi visionem. Quem & illa suadebat, vt vel commonitus iuramentum seruaret. Et ille compunctus ad horam suis idem retulit, præcipiens, sed ignauiter, vt familiam non inquietarent. Sed illi post paululum ad consuetam rapacitatem redierunt. Nec Rainaldus obsistebat, quia pronus erat ad malum. Et quamuis sanguine esset sancto viro propinquus, tamen ab eius pietate longe erat alienus. Tum itidem sanctus vir eidem minans apparuit, & quæ bona sibi fecisset, pro quibus ille mala reddebat, furibundus exprobrauit: atque percutiens eum in capite, e vicino mortem sibi sequuturam comminatus est. In Prouincia, quæ Alamannia vocatur, nobilis homo erat obsessus a dæmonibus. Parentes vero, & milites sui per multa pignora Sanctorū ducebāt eum, vt saltem per eorum intercessionem diuina gratia liberasset. Sed distributor omnium bonorum, qui electum suum glorificare disposuit, hanc virtutem ei reseruauit. Nomen vero beati viri in ipsa Prouincia necdum auditum erat. Prædicti autem parentes dum eum ducerent ante corpora Sanctorū, dæmones sæpius clamabant, de eius corpore se minime exire, nisi per intercessionem beati Geraldi. Tum iidem parentes dæmoniaci huc illucque discurrebant, si vel Prouinciam audissent, in qua beatus Geraldus esset. Et nescio aut Romei, aut quilibet peregrinus indicauit eis Prouinciam & locum. Qui festine ad Aureliacum venerunt. Mox vt venit ante sepulchrum, clamare cœperunt dæmones per eum obsessum, O Geralde, inquit, vt quid illudis nos? Vt quid ardemus tua virtute? Qui mox cecidit in terram, & euomuit eos vna cum sanguine. Ex illa hora, & deinceps, incolumis mansit. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE REVERSIONE B. MARTINI A BVRGVNDIA TRACTATVS: Editus a Beato ODONE Cluniacensi Abbate. EPISTOLA FVLCONIS COGNOMENTO BONI Andegauorum Comitis ad Odonem Cluniacensem Abbatem. ?? ?? VENERABILI & sancto Patri Odoni Dei gratia Cluniacensi Abbati, Fulco Bonus Comes Andegauorum salutem & debitam reuerentiam. Solent quodam fauoris præludio comparare beniuolentiam, qui non satis præsumunt de amici conscientia. Ego autem, Pater venerabilis, vobis scribens nequaquam id mihi esse necessarium reputaui. Præsumo enim me vobis coniunctissimum compage duntaxat & glutino caritatis: quamuis respectu vestri minor sim dignitate, meritis autem minimus. Non enim semper æqualia sociantur. Certe iunguntur in eiusdem constructione Tabernaculi saga cilicina cortinis subtilissimis. In Arca Noe immitis bellua cum homine mansueto exitialibus vndis eripitur. Pulchritudinem creaturarum & formica exornat, & Angelus. Et, vt domestico abutar exemplo, puluerulentis pedibus lutum oculorum positum, sublime in nobis ipsis exhibet ministerium. Sed quorsum hæc tam longo repetita principio? Nempe vt astruam exēplis, & confirmem rationibus, sæpe Comiti disparia, & sublimia humilibus debere condescendere. Condescendat igitur meæ paruitati vestra sublimitas, & præstate quod postulo, qui hoc ipsum præstitistis, vt postulare auderem. Meminit certe, non ambigo, vestra sancta Paternitas, quam dulcibus eloquiis animam meam esurientem reficere solebatis: vt de sancto & mellifluo ore vestro illius ignis sæpius ardorem in me trāsfundi & accendi sentirem, quem Dominus Iesus misit in terra, & voluit vehementer accendi. Inter cetera vero vitæ æternæ colloquia, de communi patrono nostro, videlicet Martino, frequēs erat nobis & iocunda fabulatio. Porro inter alia mihi retulistis reperisse vos in quibusdam veteribus scedulis impolito exaratum sermone, qualiter eiusdem beati Martini sacratissimum corpus ob Barbarorum incursus in Burgundiam delatū fuit, qualiterque exinde reddita pace Ecclesiæ ad propriam vrbem relatum. Ego autem & viri Sancti amore, & piæ vestræ collocutionis accensus desiderio, rogaui sæpius, & nunc iterum rogo, quatenus antiquitatis historiæ fide seruata, suā in vestro dictamine rem ipsam explanetis: quo & tam pia narratione ædificetur Ecclesia, & filij Pater expleat desiderium. Quod si ego tanti Patris filius appellari non merui, nec merita ad id quod postulo, impetrandum sufficiunt: certe vel dignitas materiæ, vel Ecclesiæ vtilitas obtinebit, quod poscentis vilitas impetrare non meruit. Martinus enim materia, vtilitas Ecclesiarum ædificatio est. Vos autem quid Martino negabitis? Quid ædificationis Ecclesiis subtrahetis? Eia ergo, agite: quod & amicus postulat, Martino præstat, & Ecclesiam ædificat. Quod si ius in amicum pro conuictus gratia, pro lactentis infantiæ participatione liceret exigere, nihil credo mihi negaretis, quem mater in lactis participem acciuit. Quem ergo materni lactis nutristis participio, matris Ecclesiæ nutrite lacte salutifero: vt sicut corporis mei vitam de matris lacte fouistis, ita animam de lacte Ecclesiæ foueatis. S. Odo Abbas Cluniacensis II. EPISTOLA ODONIS AD eundem Fulconem. ?? ?? FVLCONI Bono gloriosissimo Cōsuli Andegauorum, Frater Odo humilis Abbas Cluniacensis salutem, gratiam, & benedictionem. Cum in sublimi humilitas, & in magnis & multis negotiis occupato, virtutis studium reperitur, vere, fateor, illius opus est, qui potest de lapidibus suscitare filios Abrahæ. Patet, credo, cur ista præmiserim. Ecce enim mundus in maligno totus positus est: nec tamen sibi vendicat generosissimum Principem Fulconem Bonum, a quo tamen in parte non minima vendicatur Fulco Bonus, vt pote Comes præpotens negotia tractat secularia: sed hoc, vt perpendo, specie tenus, in diuinis vero medullitus occupatur. Placet etiam in his immorari, & Boni Fulconis bonitatem exprimere: sed parco laudibus ne adulari videar, & pareo iussis ne ingratus existam. Hoc saltem vnum me dixisse liceat, rarum, imo fere nullum reperiri, quem ita virtutis æmulatio seculo subripiat, vt mancipet honestati. Sed iā ad imperata respondeo. Siccine, Comes gloriosissime, neminem reperiebas, quem de virtute consuleres, & præcipue de viro virtutis Martino, nisi tuum collactaneum Odonem? Puto deerant præclara Francorum ingenia, qui sublimem materiam sublimi æquipararent eloquētia? Sed vt sentio, quod pace tua dixerim, priuatus amor claudit oculum mentis: plusque tibi placet amici rusticitas, quam ceterorum phalerata vrbanitas. Sed esto, tibi paream: aggrediar quod hortaris. Verumtamē quis fidelius tenorem historiæ, quam describi postulas, scire potuit, quam tu ipse cuius Ingelgerius videlicet doctor & princeps in eadem profectione extitit? Si igitur excusare liceret, si quid tibi negare nostri esset propositi, merito tibi respondere debuerim, Interroga patrem tuum, & annūciabit tibi: maiores tuos, & dicent tibi. Sed, quia, vt verum fatear, meipsum tibi debeo, etiam vltra vires parere tibi nō differam. Etsi enim inest ignorantia quam arguat præsumptio, vera tamen dilectio non horrescit. Parebo itaque non eloquens erudito, sed vt amico amicissimus. Plus verax, quam eloquens, inueniri conabor. Neque enim nostra patitur professio pōpatici [sermonis affectare gloriolas, studium est esse potius, quam videri. Verum quia] nonnullis mos est scripta aliorum ad vnguem elimare, cum ipsi lippientibus oculis, si qua forte ediderint, vix respectent: rogo vt priuata lectione contentus, & quæ priuatim dictauimus priuatus & ipse legas, ne si forte in manus alienorum ipse venero, discerpar ab eis, quos non vera, sed vana delectant. S. Odo Abbas Cluniacensis II. IN TRACTATVM, DE Reuersione beati Martini a Burgundia, PRÆFATIO. ?? ?? QVOTIENS ergo cuiuslibet potētis muneribus vel beneficiis præuenimur, persoluendæ vicis ei obnoxij tenemur. Eapropter prędecessores nostri domno Turonensi Martino, qui fuit vir potens in opere & sermone, qui etiam tempore necessitatis Turonum suam de manu Potentis potenter eripuit, obligatores facti sunt. Inde etiam ereptionis suæ perpetuum memoriale statuentes, annuam in honore Ereptoris sui celebritatem IIII. Idus Maij celebriter celebrant, & ereptionis suæ memoriam recolunt, & vota sua Liberatori suo solemniter persoluunt. Sollemnitas autem ista, non Translatio seu Ordinatio, non transitus, non Exceptio dicitur, sed Subuentio ab iis quibus rei gestæ veritas melius innotuit, nominatur. Necessitatis vero, superabūdātes angustias, & vrbis obsessæ calamitates & miserias dicemus, & ereptionis modum, & fugam etiam, qua fugere Rollonem voluit ille, qui Hastinum fugauit. Mansionem etiam, qua in Antisiodoro mansit: reuersionem etiam, & exceptionem, qua a suis, Turonēsibus videlicet, honorifice est susceptus, & in loco, vbi nunc adoratur, Deo annuente est collocatus, loco suo & ordine, prout Dominus dederit, stylo qualicumque prosequemur. S. Odo Abbas Cluniacensis II. INCIPIT TEXTUS NARRATIONIS in Reuersione B. Martini Turonensis a Burgundia. ?? ?? IGITVR quoniam Danorum tellus sibi insufficiens est, moris est apud illos, vt per singula lustra multitudo non minima, dictante fortis euentu, a terra sua exulet, & in alienis terris mansionem sibi quoquomodo, ad propria non reuersura, vendicet. Vrgente igitur duræ fortis inclementia, Hastingus cum innumera armatorum manu a finibus suis exulans, Gallias ingreditur, ciuitates obsidet, mœnia subuertit, turres terræ coæquat: oppida, rura, vicos, ferro, flamma, fame depopulatur. Contigit autem vt Galliæ superioris partibus incensis, Turonum, simili eam exterminio consumpturus, descēderet. Ambazio itaque, & vniuersis, quæ inter Ligerim & Karum continebantur, in fauillam redactis, Turonum obsidet. Portis igitur custodias admouet, & ne quis tuto exeat, magno studiosoque conamine prouidet. Aggeres etiam struit, aspera complanat, & quicquid vrbi capiendæ commodum esset, ordinat. Alieni infortunij rumor delatus [obsessis,] cōceptæ formidinis fomitem subministrat. Muros tamen reparant, & turrium propugnacula resarciunt, & sagittarū grandine præmissa varios subiungunt assultus. Iam muri crebro quatiuntur ariete, & machinarum ictibus cedentes, ruinam sui minantur. Obsessi, viribus diffidentes, spei penitus solatio destituuntur. Tandem vero, diuina inspirante gratia, in se reuersi, beati patroni sui Martini corpus pie rapiunt, & ad locum, quo belli violentior impetus erat, deferentes, mortuum pro viuis propugnatorem opponunt. O admirabilem per omnia virum! qui dum aduiueret signipotens appellatus fulgorem virtutum astris intulit, defunctus etiam bellipotens triumphator hostium cuneos sola sui præsentia confecit. Vere mirabilis Deus in Sanctis suis. Sancti siquidem patrocinante suffragio & obsessis securitas & confidentia redditur, & obsessoribus formido & pauor non modicus immittitur. Fugiunt igitur Dani, fugientes Turonici persequuntur: fugientiū pars gladio cadit, pars capta reducitur, & pars fugæ subsidio elapsa est, & vsque ad sextum lapidem ab vrbe persequuti sunt Danos, Triumphatoris sui corpus cum hymnis deferentes & gloria, per quem sibi triūphus cessit & victoria. Vnde & in eiusdem belli triumphali memoria, in ipso loco, quo Sancti subsistit corpus, in honore ipsius fabricata est Ecclesia, quæ propter belli euentum, sancti Martini Belli sortita est vocabulum. In eo autem vrbis loco, quo corpus eius supra murum pernoctans victoriæ primordia initiauit, erant ruinæ maceriarum antiquarum, in quibus ferebant Aulam fuisse Valentiniani; in qua sedens nequaquam assurgere est dignatus beato Martino Antistiti, donec regiam sellam ignis operiret, ipsumque Regem ea parte corporis, qua sedebat, afflaret incendium, solioque suo superbus excuteretur, & Martino inimicus assurgeret. Ibi Archiepiscopus cum populo deuoto Ecclesiam, quæ sancti Martini de Basilica dicitur, in honore itidē ipsius Sancti instaurauit. Eapropter igitur Synodo celebrata, [auctoritate] Archiepiscopi, & Episcoporum, qui conuenerant, statutum est, vt singulis annis deinceps per vniuersam diocesim Subuentionis huius festum IIII. Idus Maij sollemniter celebretur, quæ nullo alio nomine rectius, quam Subuentio, censetur. Elapsis post Hastini incendia tribus lustris, successit eiusdem genus, & simili sorte a finibus suis exulans, Rollo vir armis strenuus, sed circa Christianæ professionis homines inhumanus: peditum multitudine, equestri ordinis copia, milite multiplici stipatus. Ille, Flandrensibus, Normānis & Britonibus in martio congressu sæpenumero confectis, ciuitates eorum & oppida, necnon & Ecclesias in fauillam redigens, non minimas hominum strages dedit. Cenomanis postmodum obsessa, exercitus sui procuratores Turonum vsque transmisit; vt, vrbe pessundata, auri & argenti effluentem copiam, & cætera eius bona diriperent, & illius incolas vinculatos secum adducentes captiuarēnt. Dei autem prouidente clementia, tanta Kari & Ligeris excreuit inundantia, vt sui vnione pelagus vnum efficerent, & a ciuitatis accessu non minima sui altitudine cuneos hostiles arcerent. Verum Maius-Monasterium, quod non longe a Turonis erat, funditus euersum, centum viginti Monachos, bis binos minus, ibidem gladio percusserunt, præter Abbatem & viginti alios quatuor, qui cauernis terræ latitantes euaserunt. Abbatem tamen a latebris extractum tormentis & cruciatibus ab eo exigunt, vt thesauros Ecclesiæ prodat, & Monachos, qui in cauernis latebras fouebant, in medium deducat. Vir autem Domini Abbas Hebernus, licet varia & multiplici tormentorum violentia arceretur, nec thesauros declarauit, nec filios in latebris latitantes reuelauit: qui adhuc reseruati sunt, vt Patroni sui corpus & inter alienos prosequerentur. Ita quidem contigit: sed ipse potius Comitibus exilij sui mercedem restituit. Nemo enim illorum residuus fuit, quem Martinus Ecclesiæ non proferret regimini, sublimaret dignitate. Recedentibus Danis, postquam ciuibus, tumore fluuiali represso, libera recurrendi reddita est facultas: auditum Maioris-Monasterij infortuniū & euersio, necnon & Abbatis cruciatus & pœnæ, & Monachorum preciosa mors & passio; vniuersorum, & maxime Sancti Martini Canonicorum, gaudia obumbrans, lacrymosa subministrauit suspiria, doloris immodici copiosam materiam propinauit. Mœstitiæ igitur & mœroris pallio amicti, vultu lugubri assumpto, & ornatu, sicut moris est compatientium, dolere cum dolentibus, gaudere cum gaudentibus, dolentes & flentes ad memoratum accedunt locum, & doloris intrinseci tumore singultuoso perstillantes foris: lacrymis aliquantisper imminutis, viginti quatuor Monachos, qui in cauernarum latebris morabantur, extrahunt; & Abbatem vna cum ipsis cum debito honore & reuerentia ad suam secum deducunt Ecclesiam. In omnibus vero eos procurantes, delegerunt ipsis domum Ecclesiæ valuis inhærentem, a qua in Ecclesiam reciprocus ingressus & regressus secretior haberetur. Sex vero mensibus emensis, comperto Canonici quod Rollo, Cenomannis capta, Turonum captum ire disponeret, communicato cum ciuib. suis consilio, preciosam margaritam, & singularem thesaurum, sanctissimi videlicet corpus Martini Aurelianis vsque transmittunt. Huius latores & custodes extiterunt, Hebernus Maioris-Monasterij Abbas sæpedictus cum viginti-quatuor Monachis, & duodecim Canonici, qui Deo & Christi Confessori Martino deseruirent: comitatui eorum indeserenter adhærentibus duodecim Castri-noui burgensibus, qui sanctis deseruitoribus pie deseruientes, eis necessaria prouiderent. Famæ vero postmodum decurrentis relatu edocti, quod Dani ad Galliæ superiora processissent, cum thesauro suo ad sanctum transmeant Benedictum. Paucis vero elapsis diebus fama peruigili rursum prænunciante, quod iam Rollo Aurelianis aduenisset, sanctarum baiuli reliquiarum Chableiam veniunt. Tempore autem permodico ibidem commorati, metu conualescente iterum, cum thesauro illo incomparabili Antissiodorum vsque perueniunt. Episcopus vero fama perambula præmonitus, & tota ciuitas, obuiam ruunt, & tantum hospitem cum honore non indebito deducunt, & in Ecclesia beati Germani, secus eiusdem Præsulis feretrum, Martini non imparis corpus reponunt. Per merita igitur beati Martini, virtutes ibidem & miracula innumera fiunt. Cæci quidem visum, claudi gressum, febricitantes sanitatem, aridi sospitatem, leprosi mundationem, paralytici membrorum reintegrationē recipiunt. Fama vero quæ clam nihil agere consueuit, per vniuersas regiones sanitatum gratiam diuulgante, tanta illic in dies infirmantium multitudo confluebat, vt ex numeri innumera æstimatione, regio ciuilibet exercitui assimilata videretur. Et quia ciuitas tantæ insufficiens multitudini vniuersos capere non poterat, per circumiacentes vicos hospitandi gratia diffundebantur. Omnibus pro voto per merita beati Martini Antistitis salus optata reddebatur. In familiæ vero eiusdem Episcopi vsum vniuersa infirmantium transibat oblatio. Tantus autem oblatæ pecuniæ excreuit cumulus, vt numerum quantitas excedens Antissiodorensibus Clericis inuidiæ fomitem ministraret. Vnde cupiditatis & inuidiæ stimulo perurgente, Martini ministros taliter alloquuntur. Quoniam tam a nostro, quam a vestro Pontifice virtutes & miracula indifferenter fiunt, æquum est vt si quid vtilitatis exinde prouenerit, vtriusque ministri in commune partiantur. Quibus euidenti ratione satisfacientes illi, postulantes ius communionis in hunc modum dissoluunt, dicentes. Antequam Martinus noster huc adueniret, uestro hic perordinante Germano, nullorum mentio miraculorum erat. In aduentu vero nostri Antistitis, piis eius id obtinentibus meritis, & signorum frequentia euidens exhibetur, & ex impensæ per eum salutis respectu, huiusmodi nobis beneficia proueniunt. Vt autem ex animo vestro omnis super hoc dubietatis scrupulus excludatur, leprosus hic, qui præ oculis est, in medio, si placet, Præsulum sanandus inferatur. Si vero a Martini latere leprosi latus positum conualuerit, & Germani lateri eiusdem latus adiunctum in lepra perstiterit, virtutis auctori Martino miraculum ascribatur. Si autem e conuerso, a Martini parte leprosi pars posita non curatur, & Germano pars inhærens sanetur, ad Germani meritum patefacta virtus & miraculum transferatur. Adquiescunt vtique, & prolata iudicij sententia ab omnibus approbatur. In argumentum igitur agnoscendæ veritatis, in medio Præsulum leprosus ponitur. Decursis itaque nocte illa vigiliis & [orationibus], laudibusque, mane illucescente, conuenientibus vtrinque partibus, medietas hominis a Martini parte posita, sana & incolumis reperitur. Pars autem altera, occulto Dei iudicio, saluanda differtur. Vt autem per miraculum euidentius fides eluceret clarius, atque celsior, leprosi iterum pars sananda versus Martinum vertitur. Et mane facto, sub oculis omnium, homo totus ex integro alteratus in salutem inuenitur. Sopita igitur est mutualis hæc contentio, & Martini cultoribus extunc & deinceps infirmantium vniuersa cessit in pace oblatio. O admirabilis vrbanitatis Germanum Pontificem, qui cum tanti meriti esset, vt mortuos suscitaret, in domo sua hospiti suo tantum detulit honorem, vt in signorum exhibitione eo se videri vellet inferiorem! O signipotentis Martini attollenda præconia, qui Pontificalis ministerij dignitatē vbique in omnibus, licet exul, obseruans, & ciuitatem exilij sui susceptricem miraculorum gratia illustrauit, & suis sequacibus benignum, largum, & affluentem se semper exhibuit! Elapsis postmodum quampluribus annis, pace Ecclesiæ reddita, Rollone fidei restituto, Turonici viri Dominum & Patronum suum requirendi gratia Antissiodorum proficiscuntur. Conueniunt igitur Armarium eiusdem vrbis Episcopum, vt eis suæ licentia permissionis, proprium reducendi Pontificem copia tribuatur. Quibus ille tale fertur dedisse responsum. Nolo Ecclesiam meam tanto defraudari thesauro, quia Episcopus factus eo vestitā inueni. Videntes itaque Turonici, se per eundem Episcopum nihil proficere, ad Regem Francorum, qui tunc temporis erat, meliora sperantes resiliunt: humili prece eum [rogantes ac] obsecrantes interpellant, vt Turoni & Martinū suum restitui iubeat, & vrbem Pastoris absentia, eo recepto, in gaudiū conuertat. Ad quos Rex ait. Cum vtraque ciuitas regij sit iuris, & ab vtraque nobis indifferenter seruiatur, indignum ducimus, vt Antissiodorum, quæ de thesauri huius possessione saisita est, præiudicij violentia spoliemus, & Turonum vestram, quæ huc vsque illius vestituram amisit, inuestiamus. Decedentes itaque Turonici, ad propria frustrati reuertuntur. Cogunt igitur Concilium cum Adalando Turonensi Archiepiscopo, Raimone Aurelianensi, & Mainoldo Cenomannensi, & cleri plebisque multitudine coacta, consilium ineunt quid facto opus esset. Eo tempore vir illustris Gastinensis Comes Ingelgerius, Hugonis Ducis Burgundiæ nepos, Lochiæ & Ambaziæ Dominus, strenuus armis, summa potestate & probitate præditus erat, & Andegauensem Consulatum ex regio munere nuper sibi impartitum procurabat. In Antissiodorensi etiam vrbe Aulam propriam, & vineas, & prædia [habebat] suburbana, & possidebat. Cum igitur tantum virum huius negotij peragendi commoda confluerent, allegationis suæ officio fungi ab vniuersis acclamatum est. Cum autem ad eum ob istiusmodi causam nuncios dirigere procurarent, per subuenientem Dei, vt credimus gratiam, sancti Martini, vt ei moris est, oraturus intrauit Ecclesiam. Exiens autem ab Ecclesia, ab vniuersis cū gaudio suscipitur, & ab omnibus ei honor debitus & reuerentia defertur. Cum in medio eorum consedisset, tanquā a Spiritu sancto præmonitus in hæc verba prorupit. Viri Turonici, viri diuitiis affluentes, cum diuite ingenij vena calleatis, & prudentia & fortitudine polleatis: miror admodum, & vehementer obstupesco, cur gaudium vestrum, lumen patriæ [vestræ,] vestrum, inquam Antistitem Martinum tam longo exilio relegatum, vestra id agente incuria, reducere neglexistis. Cui illi cum lacrymis aiunt. Gratias vobis agimus, & primum diuinitati, quæ tuo id imperauit cordi, vt de talibus nobiscum dissereres, & nobis in desiderio positis, desiderij nostri desideratum cōmonitorium faceres. Non est, inquiunt, Domine mi, nostræ, vt putas, incuriæ: sed Regis Franciæ pigra segnities nos impediuit, & Antissiodorensis Antistitis peruicax violentia nobis Martinum nostrum cum multo labore & instantia requirentibus denegauit. Quoniam igitur obstinati illius Antistitis cor induratum est, & quasi alter Pharao factus est: non vult dimittere virum Dei, nisi in manu forti. Proinde te, Domine, cui nobilitas & strenuitas, & probitas etiam & potestas suppeditant: communi & humili supplicatione [rogamus &] obsecramus, vt zelo Dei, & beati Martini amore ductus, huic te conformes allegationi, & ipsum & cum ipso gaudium huic luctuosæ restituas regioni. Videns igitur vir illustris Ingelgerius, vniuersitatis illius post Deum spem in se penitus poni, lacrymas supplicantium miseratus & vota, promittit se iniunctum sibi negocium pro viribus exequuturum. Collecta igitur tam peregrini exercitus quam proprij multitudine non minima, sex fere millibus tam militum quam equitum secum electis, Antissiodorum venit. Continuant interim Turonici ex sui præcepto Pontificis vnius hebdomadæ ieiunia, & suum sibi reddi Martinum Deo supplicant iugi oratione, & precum instantia. Stupet Antissiodorum ciuitas armato milite & insperato se repleri. Diei igitur crastinæ aurora illucescente, peregrinus Comes impiger, postquam in Ecclesia ante dilecti Archipræsulis Martini corpus cum lacrymis orans, peregrinationis suæ preces & vota persoluit: conuenit Episcopum super Depositi restitutione, dicens. Pontificis nomen cum te & honor delectet, cur huius prænominis etymologia perdita, virtutum pontem non facis, sed subuertis, & gregi tuo factus forma deceptionis & doli, vestigiis inhærentem a sublimi veritatis via deiicis, & in perditionis præcipitium ire compellis? Cur necessitatis tempore thesaurum fidei tuæ commissum, dilationis innectens moras, reddere contemnis? Vnum ergo tibi ex duobus elige: aut Turonicis suum Martinum, dilationis cessante mora, restitue; aut te nullatenus redditurum responde. Cui episcopus in his verbis stomachatus ita respondit. Non decet peregrinum cum armata manu loca sancta inuisere, nec Sanctorum pignora viribus & armis velle sibi vendicare. Hodie tamen cum tuis patienter sustine, & quid super hoc acturus sim, crastina tibi dies declarabit. Communicato interim cum Coepiscopis, qui tunc forte aderant, consilio, quis actionis huius exitus vel finis esse valeat, percunctatur. Cui Siagrius Eduensis, vna cum Domnolo Tricasensi, ad ipsum sapienter respondit. Non decet Episcopum aliena rapere, vel cuiuslibet depositū fraude vel violentia velle surripere. Beati siquidem Martini corpus, hostili vrgente gladio, a Turonicis huc allatum, & ab eis penes te repositum nouimus. Quod ergo a fidelibus fideliter tibi commissum est, tu quandoq. fidelis restitue, & fidei læsæ damna resarciens, exasperato Comiti, verbis eum lenibus, & officiis demulcens, postulata concede. Nisi enim spontanee, & cito reddideris, ad tui dedecus & ignominiam ablatum protinus tibi videbis. Fac igitur de necessitate virtutem, & antequam imminens extorqueat necessitas, palliata prudens præstet liberalitas. Acquiescit Episcopus, & Andegauensi allocutione blanda delinito optatum exponit thesaurum. Affuit etiam & diuinæ memoriæ Abbas Herbenus coram Episcopis, vna cum Ingelgerio, iam sine sociis. Diuina siquidem prouidentia, & beati Martini oratione assidua mediante, iam promoti erant per vniuersæ Burgundiæ Prouinciam omnes & singuli in Episcopatibus & Abbatiis: scilicet vt qui cum exulato exules aduenerant, ab ipso exulato, in ipso exilij solo diuitiis & honoribus sublimarentur. Denique ipsis mandauit per veredarios sæpefatus Abbas Herbenus, vt interessent ducatui, & ad euehendum corpus sæpenominandi Antistitis: vt quem simplices Monachi & exules a loco proprio in exilium adduxerant, iam Episcopi & Abbates constituti ipsum solum exulem loco proprio restituerent. Quod & factum est. Celebrata igitur propria de S. Martino Missa solemniter, Ingelgerius Andegauensis & Abnarius Antissiodorensis assumptum onus illud nobile suis imponentes humeris, repatriandi aggrediuntur iter. Deducunt Pontifices cum hymnis & laudibus sancti Antistitis reliquias, necnon & Clerus deuotus, & vulgi vndequaque decurrens frequentia. Reuersis vero deductoribus illis Martini, exercitus aggressum capit iter, & optato potitur triumpho. Debitum seruitij pensum ab Abbate, & Monachis, necnon & Clericis Deo indies deuotissime exhibebatur, & Missa quotidie celebrabatur. In nobili illo exercitu nullus mollis vel effeminatus: nemo ibi feminam, nemo rapinā nouerat; sed ex mercato cōpetēti viuebat. Postquam igitur diocesis suæ fines attigerat sacratissimi Præsulis Martini corpus, mirum in modum & oues morbidæ Pastoris præsentiam, & Pastor recognouit quantam ouibus deberet diligentiam. Quamuis enim peregrinus inter extraneos miraculorum floruisset copia: inter suos tamen, vt pote sibi a Deo cōmendatos, & copiosior ei fuit sanitatum gratia, &, si dici fas est, propensior benignouolētia. Quicumque ergo qualicumque incommodo ęgritudinis laborabant, etiam non apportati, etiam non rogātes, dextra lęuaque per totam Prouinciam mirifice sanabātur. Quam vera promissio Saluatoris dicentis! Opera, inquit, quæ ego facio, qui credit in me, & ipse faciet, & maiora horum faciet. In signis enim & sanitatibus, quæ ipse Dominus per se dignatus est exhibere, fidem etiam poscentium cooperari voluit, vt crebro Euangelia probant. Vnde est illud, Fides tua te saluum fecit. Per Martinum vero etiam non petentibus, etiam non accurrentibus, & quod maioris clementiæ est, etiam nolentibus subueniebat. Dum enim talia, tantaque virtutum insignia agerentur, quę etsi non viderent, occultare fama non potuit. Ea percurrente duo paralytici, qui in villa cui nomen de Hedera est, a prætereuntibus eleemosynam petentes, victitabant; dixerunt alter ad alterum. Ecce frater sub molli ocio viuimus, nemo nos inquietat, omnes miserentur: solus nobis labor est petere quod optamus. Licet, cum libuerit, somno indulgere, quieti vero iugiter: & vt breuiter dicam, ducimus in bonis dies nostros. Hoc [autem] totum nobis vindicat infirmitas hæc, qua iacemus. Quæ si curata fuerit, quod absit, necessario nobis incumbet labor manuum insolitus: quippe iam mendicare inutile erit. Et ecce audiuimus de Martino isto, in cuius diocesi degimus; quod reuertens ab exilio in toto suo Episcopatu neminem decumbentem præterit non sanatum. Nunc ergo, frater, acquiesce consiliis meis, & dicto citius fugiamus Martinum, ab eius diocesi exeuntes: ne forte nos sanitatum eius copia comprehendat. Nouum sane consilium, vota prorsus eatenus inaudita, tanto nolle carere incommodo, se, sibi reddi, effugere. Quid moror? Placet vtrique consultum, & aptatis baculis sub vtraque ascella, reptādo potius quam gradiendo, fugam arripiunt. Sed Martini pernix potentia prosequitur fugientes, comprehendit refugas, comprehensos & inuētos inuitos reparat sanitati. Quod illi in sese experientes, nec dissimulare poterant, nec audebant silere. Nimirum non nescij illum potentem perdere ingratos, qui & nolentibus subuenisset. Exclamant igitur, prædicantes miraculum, & homines loci illius, quo id contigerat, ad laudem inuitant Martini. Nec sibi integrum fore arbitrati, donec baculos sui languoris indices ad Martini matricē Ecclesiam detulerunt: palam omnibus exponentes & suæ perfidiæ fugam, & Martini etiam circa inuitos clementiā. Porro accolæ mansionis, in qua signum hoc sanitatis celebratum est, in nomine signipotentis Martini Ecclesiam condidere, quæ vsque hodie Capella alba nominatur. Ingresso itaque beato Archipræsule Martino propriæ parrochiæ fines, mirum in modum res inanimatæ & insensibiles, Pastoris sui sentientes aduentum, grata congratulationis suæ signa prætendūt. Vniuersæ siquidem arbores, & fructeta tēpore brumali, repugnante licet natura, rediuiuis vestita foliis, & floribus vernant, & in sui ornatu, quantæ meritorum excellentiæ sit pater patriæ repatrians demonstrarunt. Itidem dextera leuaq. in Ecclesiis eiusdem parrochiæ sine humano adminiculo signa diuinitatis pulsabantur. Luminaria tam cereorum quam lampadarum diuinitus accendebantur: in duabus maxime Ecclesiis, quæ nomini eius dicatæ sunt notæ. In priore, quæ Maius-Monasterium nuncupatur, in qua viuens in corpore lectioni, meditationi, vigiliis, ieiuniis, & orationibus, die noctuque Deo incumbebat. In altera, quæ sancti Martini diuitis Castrinoui dicitur: de qua primo Rollonem fugiens sublatus fuerat, in qua etiam ab vniuersis Episcopis diocesis suæ, a Clero etiam & populo susceptus, in loco, quo nunc adoratur, huc vsque seruatur. Dōno igitur, vt diximus, Turonensi Martino, Turonum suam in millibus suis ingrediente, tota obuiam ruit, & ab Adalaudo Archipræsule Turonensi, & fratre eius Raimone Aurelianensi, & Mainoldo Cenomannensi, & sancto Lupo Andegauensi, & a suffraganeis totius Prouinciæ Episcopis, eis congratulanter occurritur, & omnis sexus indifferenter desiderato diu Domino suo lætabūdus occurrens, lacrymis, quas gaudiū extorserat, perfūditur. Ab Episcopis siquidem & Abbatibus, a Clero & virginibus, a populis & baronibus, a pueris etiam & senibus in Ecclesiā suam cum cereis & crucib., cum hymnis & laudibus gloriosus Antistes gloriose deducitur, & in propriæ sedis pristino gradu cum debito honore & summa reuerentia collocatur. Hæc est igitur gloriosa, sollemnisque Exceptio, qua Archipræsul Turonensis Martinus ab exilio reuertens ab alūnis suis officiose adeo excipitur, & in propria, vt dictum est, sede residens, omni petenti se, vt sui moris est, plurimum suffragatur. Hoc exceptionis celebre festum, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo octogesimo septimo, a transuectione tricesimo primo Id. Decembr. celebriter agi ab Adalaudo Archiepiscopo Turonēsi, & a cōprouincialibus Episcopis celebrata Synodalis sanciuit auctoritas: quæ quando recolitur, a Danis facta destructio, & Martini repatriantis celebris & iocunda a suis memorialis Exceptio memoratur. Te igitur, o bone Martine, pie Pater, Pastor, & Patrone noster, nobis [obsecro] filiis & alumnis, nec non & veneratoribus tuis, more tuo bona confer, noxia submoue, & orationum iugi instantia gaudia nobis vitæ interminabilis obtine. Præstante Domino nostro Iesu Christo. Qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus, per omnia secula seculorum, Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. TRACTATVS BEATI ADÆ, ALIAS ODONIS ABBATIS CLVNIACENSIS, QVOD BEATVS MARTINVS PAR dicitur Apostolis. ?? ?? OMNIBVS beati Martini memoriam pie venerantibus, Adam [alias Odo] inter veneratores eius exiguus, Patris eiusdem vestigiis inhęrere. Plerosque scandalizari audio, quod Martinum nostrum parem Apostolis cantet, & glorietur Ecclesia. Quæ Martini laus fere vbique terrarum in ore Ecclesiæ resonat: maxime in illis locis, vbi celebrius & deuotius eius sanctitas honoratur. Vnde propositi mei est, Martini confutare æmulos, obtrectatores persequi: ab eo vtique auxilij implorans gratiam, a quo ille accipere meruit, vt par Apostolis diceretur, & esset. Specialis quippe gratiæ virum, singulari donatum gratia, Apostolis parificare potuit, & proculdubio parem fecit, qui solus existens omnino incomparabilis sine comparatione summus est, cuius pax exuperat omnem sensum. Ceterum, ea quæ infra eum sunt, quantumlibet talis naturæ suæ dignitas, vel bonitas Creatoris extulerit, non refugiunt paritatis consortium: & quod instituit Conditoris auctoritas, non inuidet communio caritatis. Quid igitur? vt Martinus par Apostolis esset fieri potuit, aut non potuit. Si non potuit, & limitibus quibusdam coangustatur Dei omnipotentia, vbi est quod in Scripturis Deus omnipotēs appellatur? An fortasse omnipotens Deus est, sed gratiæ priuilegium, quo dotauit Apostolos, perfectis eorum sequacibus non voluit elargiri? Si autem, quod verum est, potuit facere omnipotens, vt qui perfectionem Apostolicam bene viuendo tenuerunt, æqualitatem quoque gloriæ sortiantur: quid impedit Martinum, ne gradus Apostolici sublimitate donetur? An quia ad promerendum, gratiæ sufficientiam non accepit? An accepit quidem, sed Apostolorum inuidia, quod nefas est dicere, ei gloriæ consortium denegauit? Quis hoc [dicere,] vel cogitare audeat? Et dicit fortasse aliquis, ideo Martinum non esse Apostolis parem in gloria, quia eis fuerit inferior sanctitate. Vnde hoc probas quicunque hoc dicis? An inde sumis argumentum, quod Apostoli prius electi, quod a Domino præsente per carnem vocati, quod Apostoli antonomasice ab eo sunt appellati? Sed si hac de causa eis est Martinus inferior, quod nihil horum habuerit: ergo inferior & Paulus, quia & posterius ad fidem venit, & Dominum in carne mortali non vidit, nec ab eo Apostolici nominis impositione honorari meruit, sicut alij, de quibus scriptum est, quia eos Apostolos nominauit. Quod si ideo Apostolos præferas, quia Dominum, antequam pateretur in carne, præsentem; & post Resurrectionem sibi apparentem & colloquentem videre meruerunt: quod & multis aliis datum est, teste Paulo, quia visus est plus quam quingentis fratribus simul: Certe & hoc Martinus assequutus est, quod nulli alij concessum legitur, vt nondum renatus videre Christum Dominum mereretur. O gloriosam Cathecumeni nostri chlamydem, qua se tegi Christus gloriam reputat! Sed longe renati fides gloriosior, cui Christus nil, quod peteret, denegauit. Nam si quis contendat de miraculis, præferrique in virtutibus Apostolos velit: totus exclamat orbis Martino testimonium perhibens, plura [eum, imo] in eo signa fecisse, quam de aliquo vmquam aliqua scriptura [autentica] protestetur. Denique si quis obiiciat, quod in vmbra Petri ponebantur infirmi & sanabantur: & nos de stramine, in quo Martinus iacuit, legimus frequenter factas fuisse virtutes. Plus est sane, vile stramen absente Martino operari virtutem, quam vmbram Petri (quod sine eius præsentia non potuit fieri) præstare remediū postulanti, vel infirmanti. Verum, sine Christo nec Petrus præsens potuit, nec Martinus absens virtutis aliquid fecit. Mira quidem sunt hæc, & digna omni admiratione miracula: vel vmbram Petri sub eius præsentia, vel in absentia Martini paleas, in quibus iacuerat Martinus, operari mirabilia. Sed longe mirabiliora, & in solo Martino eminentia reperimus. Contigit nonnunquam, eo festinante ad visitandum ægrotum aliquem, priusquam medietatem confecisset itineris, aduenientis virtutem sensisse ægrotum, obuiam venienti processisse incolumem, satis esse languenti ad recuperandam salutem, non solum peruenisse, sed vel iter veniendi inchoasse Martinum. Hoc de Euantio auunculo suo Seuerus Sulpitius protestatur. In Apostolis fortasse aliquis prærogatiuam Martyrij anteponit: Martinus autem per effusionem sanguinis Martyr non fuit, nisi quod tota vita eius martyrium fuit. Apostolos certe voluntas, & temporis necessitas Martyres fecit. Sed quid propter hoc gloriæ Martinus perdere debuit: cui etsi temporis necessitas non obtulit gladium Persequutoris, a corde tamen eius non defuit voluntas passionis? Ergo caret gloria Martyris, quem constat desiderio Martyrem extitisse? Alioquin Ioanni Apostolo quia vitam supplicium non extorsit, Martyris negatur gloria: cum tamen testetur Veritas, quod sit suum calicem bibiturus. Hunc procul dubio Martinus calicem passionis bibit, qui innumeras abstinentiæ incredibilis cruces sustinuit, seque ipsum voluntarie macerans, in cinere & cilicio testis inuictissimus spiritum exalauit. Si ergo Martinus, quantum in ipso erat, Martyr fuit, apud eum, qui de voluntatibus iudicat, non habebit facti pondus sanctissimæ efficacia voluntatis: præsertim cum omne hominis meritum in bona voluntate consistat? Non enim opera hominis merita eius sunt, sed signa potius meritorum: quanquam & si perfectionem colligamus ex operibus, nemo Martino præfertur. Sed forte ideo quis inferiorem iudicet Apostolis Martinum, quod illi fuerint Principes populorum, Doctores orbis, Fundatores & fundamenta Ecclesiæ, primi Eruditores fidelium, tanquam qui in scola Christi teneant magistralis cathedræ dignitatem: vnde nec ratio patitur magistris æquari discipulos, maxime cum Magister & Dominus omnium dicat, Non est discipulus super magistrum, nec seruus super Dominum suum. Quid igitur? Quia summi Magistri prohibet auctoritas magistro discipulum præferri, ideo negat posse æquari? Attende quod sequitur. Sufficit discipulo vt sit, inquit, sicut magister eius. Ecce discipulis magistri æqualitas non negatur: si tamen perfectionem magistri per imitationis studium [discipulus] æmulatur. Cum ergo perfectus Apostolorum discipulus Martinus, & gradu sacerdos Apostolicus, & Apostolicis actibus insignitus, & in operatione signorum pene fuerit plusquam Apostolus: quid impedit, vt paritatem gloriæ non obtineat, quem per omnia vitæ similitudo commendat? Quid ergo? dum ista de Martino credimus, vel asserimus, sublimitati Apostolicæ derogamus? Absit. Apostolos magis pro nostra facultate extollimus, dum eorum imitationem, Martini perfectionem fieri non negamus. Veruntamen licet non sit ei dispar gloria, quia non fuit dispar in vita: tamen secundū aliquid Apostolica sublimitas antecellit. Præcedit sicut causa effectum, sicut materiatum materia, sicut principium prius est eis, quæ ex ipso inchoant esse suum. Vnde quoniam Apostolica doctrina, causa, & materies, & principium est fidei, disciplinæ, & religionis in patribus, in hoc debet & potest præferri omnibus: non tamen ideo vel meritis, vel gloria præeminet vniuersis. Quo enim pacto Apostolis pares [non] sunt, qui similem Apostolis vitam ducunt, paria miracula faciunt, pariter iudicabunt, pariter regnabūt, pariter vnū denariū post vnū vnius vineę laborem habebunt? Hoc solum interest, quod in erogatione denarij non est apud Patrem personarum acceptio: sed fient nouissimi primi, & primi nouissimi, nec inter accipientes inuidia, nec iactantia meritorum. Quomodo ergo Martinum Apostolis parem esse inuides, cum tanta sit Dispensatoris veritas, tanta accipientium caritas, vt qui fuit in labore nouissimus, inueniatur in acceptione primus? Erunt, inquit, nouissimi primi, & primi nouissimi. An oculus tuus nequam est, quia bonus est dispensator præmij? quia tale est remunerationis beneplacitum, vt cum omnes eiusdem acceptione parificentur denarij, primo tamen remunerentur nouissimi, quam primi. Quæ potest esse inter eos disparitas, quibus par idemque denarius erogatur? Certe, quamuis sit inter electos dispar claritas, quia stella a stella differt in claritate: est tamen in dispari claritate par gaudium, cum sit Deus omnia in omnibus. Quod si omnium electorum quātumlibet merita differant, ea est paritas, vt vnum idemque sit omnibus in consummatione charitatis, in visione Cōditoris, in æternitate beatæ immortalitatis gaudium: quid, putas, gloriæ præ cęteris Martinus obtinuit, quem Apostolorum vestigiis inhærentem perfectio Apostolica, virtutū prærogatiua, signorum potentia præ ceteris illustrauit? Quod si ea quæ prosequutus sum assertioni meæ non sufficiunt: iam demum proponatur aliquid, ex quo manifestum sit perfectioni Apostolicæ non imparem esse Martinum. Certe spiritus sanctus Apostolis & Apostolorum imitatoribus datus est, sed eo modo quo super Apostolos venit, nunquam vel raro in aliquem Sanctorum descendit. At qui visibiliter super Apostolos in igne apparuit, se quoque consimili specie & potentia in globo igneo super Martini caput, dum Sacramenta offerret, ostendit. Quia etsi variis loqui linguis, quia necesse non erat, Martino non cōtulit: ita tamē singulari flamma diuini amoris igniuit eum, vt & viuens in corpore, per cordis caritatem totus igneus esset; & postquam migrauit a corpore, aliquotiens visibiliter totus igneus appareret. Hinc est quod sancto Traiano Sanctonensi Episcopo in igne ostensus est, & ad exequias Pelagiæ matris Aredij Abbatis globus igneus, totam illustrans Ecclesiam, de cœlo venit: clamantibus energumenis ad defunctæ exequias venisse Martinum. Non dissimiliter Gregorio Turonensi eius reliquias in nouam basilicam inferenti apparuit. Brachio quoque Oratorium ingrediens, globum igneum per Ecclesię superiora discurrere, sæpius videre consueuit. Non est igitur hæreticum, confiteri virum per omnia Apostolicum, ad Apostolicæ paritatis cōsortium sublimari. Qui ergo ex ignorantia Martini meritis detrahit, intueatur, legat, & discat, Dominum non solum de Apostolis, sed de Apostolorum imitatoribus dixisse. Volo, Pater, vt vbi ego sum, illic & illi sint mecum. Quid, vbi ego sum, nisi, qualis ego sum? ac si dicat. Volo vt ad æqualitatem gloriæ, quam ego habeo per naturam, perueniant & ministri per gratiam. Inde scriptum est. Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Quid igitur? An soli Apostoli ministri Christi sunt? An non Christi minister & Martinus, & ipse inter perfectos perfectissimus? Si ergo ministri Christi Christo in gloria similes, & per hoc pares sunt: quo pacto inter Christi ministros paritas esse non potest? Quod si aliquis ex inuidia Martini titulis derogat, corrigatur: alioquin potens est Martini Deus in Martino mirabilia faciens, vlcisci Sanctum suum, & temerariæ præsumptioni finem imponere: pręsertim cum sit dubitatio pia melior de occultis, quam litigiosa contentio de incertis. Venerare itaque de cætero Martinum, qui ei hactenus, aut ignorando, aut inuidendo, detraxeras: & ne diffitearis Apostolis parem, quem etiam Christo esse non dubitas in gloria similem. Si tamen verum tibi dixisse videtur, qui ait, Similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Hic interuētu Martini opus est, vt qui Christo similis, ac per hoc dispar esse [Apostolis] Apostolice viuendo, Christum imitando, Christo donante promeruit; nobis adhuc in dissimilitudinis regione viuentibus impetret veniam, reducat ad gratiam, repræsentet ad gloriam, quam cum Christo habet a Christo. Qui viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. SANCTI ODONIS ABBATIS CLVNIACENSIS SERMONES IIII. IN CATHEDRA SANCTI PETRI Sermo I. MS. ?? ?? GAVDEO, dilectissimi, de religioso vestræ deuotionis affectu, & Deo gratias ago, quod in vobis pietatem Christianæ vnitatis agnosco. Sicut enim ipsa frequentia vestra testatur, intelligitis diei huius recursum, ad communem lętitiam pertinere, & honorem celebrare totius gregis, per annua festa Pastoris. Nam licet vniuersa Ecclesia Dei, distinctis sit ordinata gradibus, vt ex diuersis membris, sacrati corporis subsistat integritas, omnes tamen in Christo vnum sumus, nec quisquam alterius ita est diuisus officio, vt non ad connexionem pertineat capitis, cuiuslibet humilitas portionis. In vnitate igitur fidei atque baptismatis, dilectissimi, indiscreta nobis societas & generalis est dignitas, secundum illud beatissimi Petri Apostoli, cui iste sermo debet famulari, Et ipsi tanquam lapides viui super ædificamini domus spirituales, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Christum Dominum nostrum. Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, sancti vero spiritus vnctio consecrat sacerdotes, vt præter istam specialem ministerij nostri seruitutem, vniuersi spirituales Christiani agnoscant se regij generis & officij esse consortes sacerdotalis. Quid enim tam regium, quam subditum Deo animum corporis esse rectorem? Et quid tam sacerdotale, quam vouere conscientiam puram, & immaculatas hostias pietatis de altari cordis offerre? Quod cum omnibus per gratiam Dei commune sit factum, religiosum nobis atque laudabile est hodie prouectioni nostræ, de proprio patrono gaudere. Et quanquam in toto Ecclesiæ corpore, Apostolici celebretur Pontificij sacramentum, nobis tamen est specialius gaudendum, quod effusum benedictionis vnguentum copiosius in superiora profluxit, & non parcius in inferiora descendit. Cum itaque, dilectissimi, de consortio istius muneris, magna sit materia communium gaudiorum, verior tamen & excellentior erit causa lætādi, si non in nostræ humilitatis consideratione remoremini, cum multo vtilius multoque sit dignius ad beatissimi Petri Apostoli gloriam contemplandam, aciem mentis attollere, & hunc diē in illius potissimum veneratione celebrare, qui tam copiosis est inundationibus mundatus, vt cū multa solus acceperit, nihil in quenquam sine ipsius participatione transierit. Verbum caro factum iā habitabat in nobis, & ad humanum genus reparandū, totum se Christus impenderat. Nihil indispositū sapientiæ, nihil erat arduum potestati. Famulabantur elementa, angelici spiritus seruiebant, nec vllo modo poterat inefficax esse sacramentū, quod simul ipsius deitatis vnitas operabatur & trinitas. Et tamen de toto mundo vnus eligitur Petrus, qui & vniuersarum gentium vocationi, & omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiæ patribus præponatur, vt quamuis in populo Dei multi sacerdotes, omnes tamen regat Petrus, quos principaliter regit Christus. Magnum & mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiæ suæ tribuit diuina dignatio, & si quid cum eo commune cæteris uoluit esse principibus, nunquam nisi per ipsū dedit, quicquam aliis non negauit. Omnes deniq. Apostolos Dominus quid de se opinentur homines interrogat, & tandiu respondentium sermo communis fuit, quandiu humanæ ignorantiæ ambiguitas perstitit. At vbi habeat discipulorum sēsus exigitur, primus est in Domini confessione, qui primus erat Apostolica dignitate. Qui cum dixisset. Tu es Christus filius Dei viui. respondit ei Iesus. Beatus es Simon Bariona, quia caro & sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Id est, ideo beatus es, quia te Pater meus docuit, nec te terrena opinio fefellit, sed inspiratio cœlestis instruxit. Et non caro & sanguis, sed ille me tibi, cuius sum vnigenitus, indicauit. Beatissimus itaque Petrus Apostolici ordinis princeps, primus Domini confessor factus, petra Ecclesiæ, clauicularius regni est constitutus. Hinc nomen ex opere datur, & titulus ex merito potestatis imponitur, cum a Domino audire meruit. Et ego dico tibi, id est, sicut Pater meus tibi manifestauit diuinitatem meam, ita & ego notam tibi facio excellentiam tuam, quia tu es Petrus, id est cum ego sim inuiolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio vtraque vnum, Ego fundamentum præter quod nemo potest aliud ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, vt quæ mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, & portæ inferi non præualebunt aduersus eam. Super hanc, inquit, fortitudinem, æternum instruam templum, & Ecclesiæ meæ cœlo inserenda sublimitas, ex huius fidei firmitate consurget. Hanc confessionem portæ inferi non tenebūt, mortis vincula non ligabunt: vox enim ista, vox vitæ est, & sicut confessores suos in cœlestia prouehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro. Tibi dabo claues regni cœlorum, & quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum & in cœlis, & quodcunque solueris super terram, erit solutum & in cœlis. O inestimabilis & immensa bonitas, hominem in terra positum, tenere cœlum! Ecce nunc ad nutum Petri diuini regni claustra patescunt. Accepit enim a Christo claues regni cœlorum, vt solutis vinculis delictorum, aperiret credentibus cœlum. O quam vicina & profunda remedia. Iuxta se habet mundus Dei regnum, si currat ad Petrum. Posuit ad vicem suam in seculo cœlestis regni Clauicularium Petrum, ne difficilem sibi ad cœlum quispiam existimaret ascensum. Transiuit quidem etiam in alios Apostolos, ius istius potestatis, & ad omnes Ecclesiæ principes decreti huius constitutio commeauit, sed non frustra vni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cūctis Ecclesiæ rectoribus Petri forma præponitur. Manet ergo Petri priuilegium, vbicunque ex ipsius fertur æquitate iudicium. Nec nimia est vel seueritas vel remissio, nisi quod beatus pontifex & Apostolus Petrus, aut ligauerit, aut soluerit. Ideo, dilectissimi, quanquam vniuersaliter in omnium sanctorū commemoratione sit lætandum, tamen in huius nostri excellentia patroni, merito est exultandum, gaudendum, gloriandum, quem Dei gratia in tantum apicem inter omnia Ecclesiæ membra prouexit, vt eum in corpore, cui caput Christus est, quasi lucidissimū lumen constitueret oculorum. Sicut autem & nos experti sumus, & nostri probauere maiores, ad promerendam misericordiam Dei credimus semper nos specialis patroni orationibus adiuuandos, vt quantum propriis peccatis deprimimur, tantū Apostolicis meritis erigamur. Instante autem Domini passione, sciens Dominus discipulorum turbandam constantiam, ait Petro. Simon, ecce Sathanas expetiuit vos, vt cribraret sicut triticum: ego autem rogaui pro te, & tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Cōmune erat omnibus Apostolis periculū de tētatione formidinis, & diuinæ protectionis auxilio pariter indigebant, tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, & pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, & diuinæ gratiæ ita ordinatur auxilium, vt firmitas quæ per Christū Petro tribuitur, per Petrum Apostolis conferatur. Cum itaq. dilectissimi, tantū nobis præsidium videamus diuinitus institutum, rationabiliter & iuste in Ducis nostri meritis ac dignitate lætamur, gratias agentes sempiterno regi redemptori nostro Domino Iesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei, quem totius Ecclesiæ principem ac præsulem fecit. Si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, recteque discernitur, illius operibus, illius gubernaculis deputandum, cui dictum est. Et tu conuersus confirma fratres tuos, & cui post resurrectionem suam Dominus ad trinam terni amoris professionem ter dixit, Pasce oues meas. Ipse quoque mandatum Domini pastor exequitur, cōfirmans nos cohortationibus suis, non cessans orare pro nobis, vt nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suæ curam, omni populo Dei vbique pretendit, quantomagis nobis alumnis suis opem suam dignabitur impendere. Illi ergo nunc seruitutis nostræ natalitium diem, illi ascribamus hoc festum, cuius patrocinio protecti, meruimus ipsius meritis huiusmodi habere consortiū. Hunc etiā nostrę orationis adiutorem quæramus, cuius nos orationibus & ab spiritualibus inimicis, & a corporeis hostibus confidimus liberari. Ipsum itaque intercedēdo rogemus impetrare, vt destructis vinculis carnis mereamur intrare atria supernæ ciuitatis. Quia igitur sermo finem postulat, exaltemus in Ecclesia plebis beatissimū Petrum, & in cathedra seniorum laudantes eum, benedicamus Dominum Iesum; Qui viuit cum Deo Patre & Spiritu sancto in vnitate maiestatis diuinæ, per infinita secula seculorum. Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. IN VENERATIONE S. Mariæ Magdalenæ, SERMO II. ?? ?? QVAMQUAM per quatuor mundi climata, fidelium cōnexione propagata, sacratissimæ Mariæ Magdalenæ insignia, piæ imitationis exēplo sacrosancta celebret Ecclesia. Atque in beatissimorum scriptis Euangelistarum, ipsius deuotionis sedula famulatio, perseueransque seruitus & ingens dilectionis feruor, ac illius sanctæ familiaritatis ministratio, & vsque ad triumphum Dominicæ passionis ineffabilis habeatur constantia; nec non & quæ in morte sui Redemptoris etiam Apostolis fugiētibus egerit, & quod ipse Dominus magni consilij Angelus, resurgens a mortuis primo ei apparuerit; tamē vtilitati legētium consulentes, ea quæ de ipsius virtutum flosculis gemmarum more, sanctarum elucidant paginas scripturarum & quodāmodo sui iubaris impressione vernantes reddunt, compendiose prælibare curauimus. Vt si cui forte nō vacat sanctissimi pelagus Euangelij ex ordine percurrere, in quo tantæ fidei continentur præconia, saltem hāc nostræ exiguitatis scedulam, illius accensus desiderio, legere non recuset. Fuit igitur secundum seculi fastum clarissimis beatissima Maria natalibus exorta, quę, vt Patrum asserunt traditiones, a Magdalo castello Maria Magdalenæ nuncupata est. Quam non solum germinis dignitas, verum etiam patrimonij iura parentum excessu splendidam reddiderunt: adeo vt duplicatus honor nominis excellentiam circumquaque diffunderet. Solent enim apud homines, plus diuitum quam pauperum nomina sciri. Sed quia rerum affluētiā, interdum voluptas comes sequitur, adolescentioris vitæ tempora, lubricis supposuit discursibus, solutis pudicitiæ frenis. Hæc est enim mulier de qua scribit Lucas Euangelista. Quia erat quædā mulier in ciuitate peccatrix, quæ quia dilexit multum, dimissa sunt ei peccata multa. Et de qua Marcus ait. Surgens autem Iesus mane prima sabbathi, apparuit primo Mariæ Magdalenæ, de qua eiecerat septem Dœmonia. Quam vero pius & misericors erga conuersos peccatores extiterit Deus, istius comprobat perfectio, quæ non solum criminis promeruit ablutionem, sed Apostolorum consors effecta, illis donata est Dominicæ Resurrectionis nuncia. Hęc autem diuino postmodum afflata spiritu, mētisque intuitum in se reuerberans, ac pristinæ vitę detrimenta nō sustinens, vt comperit Dominum & creatorem totius humani generis, in domum venisse Symonis, qui non venerat vocare iustos, sed peccatores ad pœnitentiā, non ob suorum enormitatem scelerum de sui cōditoris diffidens clemētia, preciosissimo accepto vnguento ad ipsum misericordiæ fontem concito properauit gradu, corruēs ante clementia Domini vestigia, amaritudinemque cordis, per vberem lachrymarum exaggerans fontem. Mox denique compūctionis fletibus, sui Plasmatoris pedes cœpit rigare, capillisque suæ deuotionis tergere, ac indesinenter osculis veræ humilitatis confouere, ac mundissimo suæ dilectionis vnguento perungere. Quæ cum in tali deuotionis famulatu nō esset repudiata, sed potius misericorditer suscepta, ausu familiaritatis confisa, etiam super sanctissimum Domini caput, preciosissimi liquoris effudit odorem. In tantum vt tota domus ex odoris fragrantia more aromatum redoleret; nihil scilicet ore depromens, sed per exterioris obsequij beneficia, suę compunctionis flammam ac dilectionis feruorem intimās, ac si ipsis loqueretur verbis dicens. O Domine Iesu clementissime, qui omnia scis & cordiū inspector es verus, qui non vis mortem peccatorum, sed magis vt conuertantur & viuant, tu ipse intelligis quid mei deposcant singultus, quid lachrymę ab imo erutæ flagitēt, quid meus amarus exoret gemitus. Peccatrix sum & immunda, & omnium nefandorum criminum labe polluta. Sed quia meam ab annis prioribus cōtaminaui vitam, ad te Dominum meum qui es vita ęterna confugio; vt male perditam restituas vitam, & me de baratri faucibus clementer eripias, misericorditer liberes, potenter abstrahas, qui solus laborem & dolorem consideras. Quid vero ex huiusmodi dilectionis professione consecuta sit; ipse Dominus manifestat, qui Simoni indignanti cur ad se mulierem peccatricem permitteret accedere, conuersus ad illum respōdit inter cætera. Amen dico tibi, dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Quæ Domini adepta clemētiam, vt Lucas describit, illico posthabitis omnibus, ita familiaris effecta est, vt ipsum non solum mente, sed & corpore sequeretur, de propriis facultatibus, vt. pote valde locuples, victum & vestitum ei ministrans, implens bifarie Dominicum præceptum dicentis. Qui mihi ministrat me sequatur. Mystice autem hæc beatissima mulier sanctam designat Ecclesiam. Quæ bene in domum Simonis venisse dicitur & ab omnibus pristinę vitæ contagiis curata, (Simon enim interpretatur obediens) pristinos decoquens anathematisauit errores, omnemque Idolorum postponens spurcitiam per aquam baptismatis, suorum obtinuit veniam delictorū, ac cotidie Dominum sequitur non gressu pedis, sed imitatione operis. Rigauit autem hæc mulier pedes Domini lachrymis pœnitentiæ, & vnguento piæ confessionis liniuit, quia Ecclesia Dominū Iesum Christum verum Dominum ac verum credens hominē, pro suis cotidie excessibus, lachrymarum singultibus ipsius exorat ablutionem. Dumque assumptæ humanitatis mysteria digna reuerentia suscipit & prædicat, quia inter homines conuersari dignatus est; vtique in pedes Domini vnguentum Nardi pisticum, id est fidelem, fundit. Quæ loquitur in Cantico amoris dicens. Dum esset Rex in accubitu suo. Nardus mea dedit odorem suum. Quæ nimirum verba iuxta literam, manibus B. Mariæ Magdalenę cōpleuit; & cotidie spiritualiter non cessat implere, cum in totam mundi latitudinem glorianter laudes referens creatori dicit. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, & odorem notitiæ suæ manifestat per nos, in omni loco, quia bonus odor Christi sumus Deo. Quæ cum sublimitatem diuinæ Maiestatis, quę ęqualis est illi cū patre, congrua religione ac reuerentia confitetur & prædicat; & in quātum naturalis ingenij vigor superni luminis illustratione perfusus sit, digna veneratione recolit; mentisque aciem ad cōtemplandam tantam potentiam extendit, caput profecto illius preciosissimo perfūdit vnguēto. Quod vero Iudas Scharioth contra hanc sanctissimam mulierem indignatus dicitur: pro effusione tanti vnguēti, datur aperte intelligi, quia reprobi & infideles contra sanctam ecclesiam cotidie sęuiunt; eiusque derogant religioni ac deuotioni, videntes per quatuor mundi plagas, doctrina ipsius & exēplis, diuinitatis Domini potentiam, & humanitatis eius clementian cunctis claruisse. Vnde & de hac sācta muliere quę præuenit vngere corpus Domini, inquit ipse, Amen dico vobis, vbicunque prædicatum fuerit hoc Euangelium in toto mundo, dicetur & quod hæc fecit in memoriam eius. Quoniam non solū in toto mundo de hac sancta muliere prædicatur, quod vnxerit caput Domini; sed & de Ecclesia. Cotidie enim vt iam prælibatum hoc operatur in suis sanctis actionibus. Bene etiam Maria Magdalenæ dicitur, Magdalus vero interpretatur turris, & significat Ecclesiam. Turris enim non solū sublimior, sed & tutior domus est: non facile hostibus patens, ac per hoc Ecclesiam designat quæ terrena deserens, cælestia desiderat, pugnans inter spiritales nequitias, fortitudinemque suam nō sibi, sed Domino committens, orat cum Propheta dicēs. Esto mihi turris fortitudinis, a facie inimici. Hec est illa turris fortis & inexpugnabilis, cui voce sponsi in Canticis Canticorum dicitur. Sicut turris Dauid collum tuū, quæ ædificata est cū propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, & omnis armatura fortium. Et de qua Salomon ait. Turris fortissima nomen Domini; ad ipsam currit iustus, & exaltabitur. Sed quia nominis interpretatione compulsi, a superficie historica paululum discessimus. Libet intuere clementissimam Domini familiaritatem erga beatam Maria & sororem eius Martham; ac ipsarum piæ deuotionis in omnib. famulatum. Legimus enim Euāgelista Luca narrante, quod Intrauit Iesus in quoddā castellum, & mulier quædam Martha nomine, excepit illū in domum suam, & huic erat soror nomine Maria. Quæ etiam secus pedes Domini sedens, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Vnde non solum contra sororem, verum etiam contra ipsum Dominum querelam assumit dicens. Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi vt me adiuuet. At ille qui nō est personarum acceptor, sed singulorum merita diiudicat, scitque meliorem esse animam quam corpus, vt cibum spiritalem quam carnalē: ita vnius opus laudat, vt alterius non vituperet, ait vero. Martha, Martha sollicita es, & turbaris erga plurima, porro vnum est necessariū. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea in æternum. Spiritualiter autem hę duę mulieres deuotissimæ, quæ Dominum susceperunt in domum suam, duas significāt Ecclesię vitas, actiuam scilicet & contemplatiuam. Per Martham ergo quæ circa frequens ministerium erat, actiuæ vitæ labor exprimitur. Per Mariam vero, quæ sedens secus pedes Domini, verbum illius intenta mente percipiebat, contemplatiuæ vitæ dulcedo designatur; cuius sapor quanto magis degustatur, eo amplius a rebus visibilibus, & curarum tumultibus animus separatur. Spretis enim omnibus temporalibus, sola mēs cum Deo esse desiderat. Libet enim audire pręcepta cœlestia, sicuti hęc beatissima faciebat Maria, quæ sedens secus pedes Domini verbum illius intenta aure percipiebat. Impletum est in ipsa, quod olim per beatum Moysem dictum fuerat. Et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina ipsius. Quam gratissima enim apud cōditoris clemētiā, pro suæ deuotionis famulatu & inextinguibili dilectionis feruore habita sit, Ioannes Euangelista manifestat: vbi quatriduani Lazari venerādam inauditamque describit resuscitationem. Diligebat, inquit, Iesus Martham, & sororem eius Mariam, & Lazarum. Ac in sequentibus commemorat, quoniam vocata a sorore sua, cum veniret vbi erat Dominus, corruit ante pedes eius dicēs. Domine si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Iesus autem vt vidit eam plorātem & Iudæos qui venerant cum ea flentes, Infremuit spiritu, & turbauit semetipsū, & dixit. Vbi posuistis eum? Dicunt ei. Domine veni, & vide: & lachrymatus est Iesus. Manifeste suæ pietatis clemētiam ex assumpta humanitate dilucidans, quando pro ipsius doloris immanitate, lachrymas non dedignatus est fūdere suæ cōpassionis, saluo tamē diuino, mysterio. Germinis sublimitas, ac secularis pōpæ dignitas, beatæ Mariæ Magdalenæ in hoc dignoscitur facto; quando iam in quatriduana fratris morte, tanta nobilium & potentium multitudo Iudæorum, ad ipsius mitigandum confluxerit dolorem. Et non passi sunt ad fratris tumulum sine sui præsentia eam properare, dicentes. Quia vadit ad monumentum vt ploret ibi. Est denique hoc procuratum Domini misericordia, vt patraturus tale tantumque miraculum, multi adforent Iudæorum. Quatenus dum vnus resuscitatur in corpore, nonnulli erigerentur in mente, & essent testes ac laudatores ipsius promptissimi. Vnde in consequentibus idem Euangelista refert dicens. Testimonium ergo perhibebat turba quæ fuerat cum Iesu, quando Lazarum resuscitauit, & vocauit eum de monumēto. Typice autem hæc mulier quatriduanum mortuum deflens fratrem, sanctam præfigurat Ecclesiam, quæ pro illorum discrimine qui obnoxij tenentur sceleribus, atque consuetudinaria mortalium criminum labe tumulati, pessimæ opinionis famam e suis egerunt corporibus, lugere non cessat. Omnes enim in Christo fratres sumus. Super Lazari vero interitum flere dicitur Dominus, quādo suæ miserationis respectu, huiusmodi corda, per compunctionis gratiam visitans, ad pœnitentiæ lamēta inflectit. Hoc autem ipse agere dicitur, quod vt nos intentissime perficiamus, suæ inflammationis instinctu procurat. Tale est profecto & illud. Ipse enim spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et sicut Lazarus post effusionem lachrymarum, mirantibus turbis resuscitatur a corpore: ita & peccatores post compunctionis lachrymas, digna carnis maceratione peracta, resuscitantur in anima, impio, Domino per Prophetam pollicente qui ait. In quacunque die peccator conuersus fuerit, & ingemuerit, omnia peccata eius obliuioni tradentur. Sed his breuiter prælibatis, ad ipsius fidei constantiam atque feruentissimæ dilectionis ardorem, nec non & quod in passione Domini specialiter ac familiariter peregerit; cunctis admirandum, imo magis imitandum mortalibus, perueniendum est. Nam hæc sancta mulier Dominum secuta sicut iam præfati sumus, & de suis largissimis facultatibus illi deuotissime ministrans; postquam vidit eum comprehensum, ligatum, flagellatum, omnibusque subsānationibus & irrisionibus delusum, ad vltimum pro salute generis humani in Cruce positum. Discipulos etiam qui prius dicebant. Eamus & nos, & moriamur cum ipso, terga vertisse: ipsa cum eo remansit, quia quæ arctius & feruentius eum dilexerat; nec a mortuo potuit separari. Et sic impletum est tempore Dominicæ passionis, quod olim per beatum Iob dictum fuerat. Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, & derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Quasi enim cōsumptis carnibus pellis ossi adhæret, quando discipulis fugientibus, beata Maria Magdalenæ cum Domino perseuerauit. Et tandiu permansit, quousq. diuersis conditum aromatibus in sepulchro collocari prospexit. Inde autem mœrens & nimio succensa dolore recedens, perspicue ad notum sui Redemptoris locum abiens sepulchri, emit aromata. Et ipsa nocte in quantum valuit, vnguenta præparauit. Sabbatho vero secundum mandatum legis siluit. Occidente autē Sole, quod supererat, in pręparandis vnguentis operam dedit. Mane autem vna sabbathi, cum adhuc tenebrę essent, cum præparatis aromatibus venit ad sepulchrum, cupiens sacratissimum eius corpus perungere, quem viuentem nimio dilexit amore. Cum enim sexus femineus timidus soleat esse ad ambulandum in tenebris, nihil ista metuit quæ toto corde Dominum dilexit. Erat porro in ea perfecta charitas, quæ foras mittit timorem. Nam neque propter sui sexus fragilitatem, neque propter lapidis magnitudinem, neque propter metum custodum, a cœpto itinere declinauit, quousque ad sepulchrum Domini intrepida peruenit. Cuius mulieris constantia in libro Regum pulchre præfigurata est, quando Allophyli vaccas fœtas applicarunt ad plaustrum, vitulosque earum recluserunt domi. Ibant autem, sicut scriptum est, Vaccæ in directum, Per viam quæ ducit Betsameth, pergentes & mugientes, nec tamen ad dexteram vel sinistrā declinantes. Ita & beata Maria Magdalenæ cupiens sepulchrum Domini inuisere, quasi mugiens & gemens, quæ ad tempus pręsentia Domini sui priuata fuerat incedebat, imitabile exemplum omnibus præbens fidelibus, vt per viam Dei ambulantes, nec propter tentationem dæmonum, vel metum hominum aut curam parentum, a cœpto itinere deuiemus, quia inchoantibus præmiū promittitur, sed perseuerantibus datur. Allegorice autem tenebræ erant in corde huius sacratissimæ mulieris, cum ad Domini venit monumentū: quia resurrectionis eius ignara, viuentem inter mortuos requirebat. Tunc vero in eius mente Sol ortus est, quando non solum resurrexisse vidit, sed etiam credidit, & vidit lapidem sublatum a monumento. Et quia corpus Domini non inuenit, furatum credidit, atque festina quod viderat discipulis nūciauit. De hac veraciter in Canticis Cāticorum voce Ecclesiæ dicitur. In tectulo meo per noctem quæsiui quem diligit anima mea, quæsiui illum & non inueni, surgam & circuibo ciuitatem, quærens quem diligit anima mea. Inuenerunt me vigiles qui custodiunt ciuitatem, Num quem diligit anima mea, vidistis? & factum est cum pertransiissem illos, inueni quem diligitanima mea. Tenebo illum, nec dimittam: donec introducam eum in domum patris mei, & in cubiculū genitricis meæ. Cucurrit namque, vt diximus, hæc sacra mulier, & venit ad Simonem Petrum, & ad alium discipulū quem diligebat Iesus, & dixit eis. Tulerunt Dominum meum de monumento, & nescio vbi posuerunt eum. At illi currentes venerunt ad monumentum, & ita inuenerunt sicut mulier dixerat. Abierunt ergo discipuli & reuersi sunt ad semetipsos. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Considerandum est hoc loco, huius mulieris mentem quantus amor Domini accenderat, quæ etiam discipulis a monumento Domini recedentibus, non discedebat. Et quia ab inquisitione non cessauit, prima videre meruit. Plorat ergo, quia quem multum desiderabat, non videbat. Plorabat, quia corpus Domini de monumento furatum putabat. Dum vero fleret, inclinauit se, & prospexit in monumento. Iam enim monumentum vacuum viderat, & Dominum furatum de monumento discipulis nunciauerat. Quid est quod iterum se inclinat, nisi quia iterum videre desiderat? Verbi gratia, sicut dum aliquam rem amittimus, quamuis huc illucque sæpius discurrendo quæramus, ad illum tamen sæpius locum discurrimus & respicimus, vbi eam posuisse meminimus. Ita & hæc sancta mulier, quamuis huc illucque curreret corpus Domini quærens; anxia tamen de eius absentia, frequenter monumentum aspiciebat vbi eum positum nouerat. Vnde etsi Dominum statim videre non meruit, Angelorum tamen visione priuata non est. Nam vidit duos Angelos in albis sedentes, vnum ad caput, & vnum ad pedes vbi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi. Mulier quid ploras? Quem quæris? Interrogabant Angeli non vt quærendi minuerēt desiderium, sed vt augerent. Sic enim nos cum propter amissionem flemus, si quis causam fletus inquirat, magis ploratum accumulat. Ita & illi causam doloris interrogabant, vt fletu desiderium augerent, scientes beatos esse, Qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Sed mulier cuius rei gratia fleret manifestat, cum adiungit. Quia tulerunt Dominum meum, & nescio vbi posuerunt eum. Hæc cum dixisset conuersa retrorsum, vidit Iesum stantem, & nesciebat quia Iesus est. Recte vt Dominum mereretur videre, conuersa retrorsum dicitur, qui enim retrorsum conuertitur, illuc oculos dirigit vbi prius terga habebat. Quasi enim retrorsum conuersa est, quādo dubitationis postponens nebulas, Christi resurrectionem ex parte credere cœpit. Cui tamen visionem sui Dominus ita suspendit, vt quia amabat, sed eum resurrexisse non credebat: illum & videret, & non cognosceret. Vnde Euangelista. Illa, inquit, æstimans quia hortolanus esset, dicit ei, Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi vbi posuisti eum, & ego eum tollam. Habet enim vis amoris hoc proprium, vt quem quisque multum amat, omnes amare putet. Sed non in toto hæc mulier errauit; cum Dominū hortolanum æstimauit. Sicut enim hortolani officium est noxias herbas eradicare, vt bonæ quæquæ proficere valeant: Ita Dominus Iesus Christus de horto suo, id est de Ecclesia sua, cotidie vicia eradicat, vt virtutes crescere valeant. Cum vero sexus femineus fragilis sit ad onera serenda, hæc propter amoris magnitudinem, leue & possibile arbitrabatur dicens. Si tu sustulisti eum, dicito mihi vbi posuisti eum, & ego eum tollam. Dicit ei Iesus, Maria. Conuersa illa dicit, Rabboni quod dicitur Magister. Dicit ei Iesus, Noli me tangere. Quia Dominus superius mulierem communi sexu eam appellauit, & cognitus non est: vocauit eam proprio nomine, vt saltem cognoscentem se cognosceret. Ait enim, Maria. Cum enim apud Dominum certus sit numerus electorum, magna gratia illis datur, qui propriis nominibus Deo noti esse manifestantur. Qualis erat Moyses cui dictum est, Noui te ex nomine. Vnde mulier postquam proprio nomine a Domino vocata est: statim cognoscentem se recognouit dicens, Rabboni, quod dicitur Magister. Hæc autem inquiens, illico corruit in terram, volens adorando pedes eius tenere, recognoscens eum, vocata ab ipso ex nomine. Cui a Domino dicitur, Noli me tangere. Vbi non est putandum quod post resurrectionem tactum renuerit seminarum; cum de duobus a monumento illius recedentibus dictum sit, quod accesserunt & tenuerunt pedes eius. Sed ideo a suo contactu prohibuit, quoniam eius mentē adhuc perfectam in fide non sensit: quando Dominum viuētē inter mortuos requirebat. Quare autem ab ipsa se tangi noluerit, manifestatur cum subditur. Nondum enim ascendi ad Patrem meum, id est, quia me inter mortuos vt mortuum requiris, & nondum credis me æqualem Patri secundum diuinitatem, Noli me tangere. In eius quippe mentem Dominus ad Patrem non ascendit, qui non credit eum æqualem esse Patri. Et quia beata Maria necdum perfecte diuinitatis eius potentiam cognouerat, prohibita est tunc ne tangeret pedes eius. Vade autem ad fratres meos, & dic eis. Ascendo ad patrem meum & patrem vestrum, Deum meum & Deum vestrum. Venit autem Maria nuncians discipulis, quia vidi Dominum, & hæc mihi dixit. Clementissima namque Dei pietas, in hoc loco erga femineum genus declaratur. Quia enim per feminam mors mūdo illata fuerat, ne semper in opprobriū sexus femineus haberetur, per sexum femineum voluit nunciare viris gaudia resurrectionis; per quē nunciata fuerat tristitia mortis. Ac si diceretur. De cuius manu sumpsisti poculum mortis, ab eius ore audire gaudia Resurrectionis. Et sicut per beatam Mariam semper virginem quæ spes est vnica mundi, paradisi portæ nobis sunt apertæ, & maledictio exclusa Euæ: ita per beatam Mariam Magdalenam opprobrium feminei sexus deletum est, & splendor nostræ Resurrectionis in Dominica Resurrectione exortus, ab ea propinatus est. Vnde bene Maria interpretatur stella maris. Quæ interpretatio quamuis Dei genitrici specialiter congruat, per cuius partum virgineum, Sol iustitiæ mundo resplenduit, tamen & beatæ Magdalenæ potest congruere, quæ cum aromatibus veniens ad sepulchrum Domini, prima splendorem Dominicæ Resurrectionis mundo nunciauit. Et si discipuli ideo Apostoli vocati, quia missi sunt ab ipso ad prædicandum Euangelium omni creaturæ. Nec minus beata Maria Magdalenæ ab ipso Domino destinata est ad Apostolos, quatenus dubietatem & incredulitatem suæ Resurrectionis, ab illorum cordibus remoueret. Te ergo supplices quæsumus Domine vt qui illi tuæ misericordiæ tantam contulisti gratiam, nobis ipsius propiciari digneris meritis, quatenus qui nostrorum obruti sarcina peccatorum non valemus obtinere veniam, ipsius pio suffragante patrocinio quæ tibi deuote, immo specialiter seruiuit in sæculo, nuncque cum Angelis claritatis perfruens gloria triumphat in cœlo, solito charitatis radians fulgore omnium criminum exuat labe, atque supernam suo precatu ducat ad patriam, quo laureati ipsius consortes efficiamur gloriæ, te annuente qui viuis, &c. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE S. BENEDICTO Abbate, SERMO III. ?? ?? FESTIVA beatissimi Benedicti solemnitas, Christo Domino propitiante refulget, quæ fidelium cordibus: & affectum deuotionis augere, & spiritale gaudium afferre consueuit. Merito siquidem tanti Patris memoriæ iidem fideles congaudent: vt illud Propheticum impleatur. Dicite iusto, quoniam bene. Et item, Memoria iusti cum laudibus. Constat enim, quod vnumquemque sanctorum Christiana pietas tanto venerabilius colit: quanto celsius hunc a Deo decoratum cognouerit. Vnde & istum Patrem, diuino quodam instinctu specialius amat: eiusque memoriam dulcius recenset. Nimirum non nescia, quod illum omnipotens Deus, inter summos & electos sanctæ Ecclesiæ Patres, mirum in modum prouexit: & inter sanctæ fidei fundatores, ac cælestis disciplinæ censores, insigniter sublimauit. Quippe, quem sancti Spiritus charisma, tum miraculorum signis, tum virtutum exercitu adornauit: vt dignus in mundo appareret, per quem excelsioris ordinis multitudinem informaret. Inde est, quod & in hac solennitate, & in aliis sancto nomini eius dicatis, quoties in anno, suis temporibus eueniunt: tam deuote tamque libenter, & ex tātis partibus, ad eius sacrosanctum tumulum tanti accurrunt. Nam non quique pagenses, verum etiam plebs vrbana, nobilibus viris conserta, clericorum etiā honestis quasi inflorata personis, lætabunda confluit: & commune patrocinium deuota requirit. Nam quasi parum esse desiderio deuotorū Deus prospiceret, si semel tantum in anno, solennitatē eiusdem Patris fideles coluissent: existere causas præstitit, quibus & alias solemnitates gaudio Christianorum adaugeret. De sancta videlicet illius Translatione, necnon & Tumulatione: quas diuinitus esse dispositas, multa signorum documenta produnt. Quo videlicet in loco tanta vt ita dixerim, tam mira Miracula, & in scriptura referuntur gesta, & sub oculis patrata dignoscuntur: vt ipsorum sulgor etiam quosque remotos ad eius reuerentiam excitare potuerit. Quæ, licet instante iā tēpore Antichristi, cuius faciem, (vt scriptum est) præcedet egestas: cessare videantur: præstantior tamen sanitas animæ semper eius meritis obtenta præbetur. Cessare autem diuina Miracula, vel ibi, vel alias, nostrorū enormitas peccaminum facit: qui post reuelatam Christi gratiā retro sumus conuersi. De ipso quippe Domino Iesu Christo perhibetur, quia propter obcœcationem infidelis populi, nullam in Capharnaum potuerit patrare virtutem. Nos ergo non sumus digni, vt illo fauore sanctus iste Pater nos soueat, aut consolari dignetur: quo sibi placitos alumnos lætificare consueuit. Hoc solum quippe magnum nobis debet videri: quod talibus præstat, vt eius sanctæ solemnitati possimus interesse, & de spe misericordię eius gaudere. Nec minor est eius potentia vel pietas, quam si miracula frequentaret. Sed nimirum necesse est, vt per omnem Ecclesiam cessantibus signis, manifestetur qui sint illi, qui vniuersalem fidem, propter præsentia miracula, vel qui propter futuram beatitudinem, colunt. Quin & imminente iā terribili iudicio, sequaces Antichristi signa potius facient, vt coram eis qui volontarie peccant, (vt scriptum est,) offendiculum ponatur. Necdum tamen eadem miracula penitus adhuc desunt, quoniam & ad sacrosanctum eiusdem Patris sepulchrum, & in aliis beatæ eius memoriæ locis, hæc etiam fieri non ignoramus. Signorum sane inquisitoribus, qui vnumquemque Patrem sanctum, vel potentem, vel impotentem, & raritate vel multiplicitate eorumdem signorum arbitrantur, illa Dominica exprobatio consideranda est, qua dicit. Generatio mala & adultera signum quærit. Et illa præconis ipsius, exprobando dicentis, Iudæi signa petunt: quos alias Deo odibiles non tacet. Herodes autem, qui (vt scriptum est) cupiebat aliquod signum ab eo videre, nec in modico quidem eius responsionem dignus fuit audire. Centurionis autem fidem omni Israeli prætulit: qui ad serui curationem, solam eius iussionem sufficere non dubitauit. Hæc exterius inseri, quorumdam tepiditas exigit: quorum deuotio, cessantibus signis frigescit. Porro eidem beatissimo Patri, sua prærogatiua admodum sufficit: qui tantopere fulgoris emicat, vt etiam remotissimos totius Christianitatis sinus radiis suæ beatitudinis illustret. Nec Monachorum cohortes vbique terrarum diffusæ, tantam eius celsitudinem ignorāt: qui sanctam ipsius institutionem præ cæteris sectantur. Ita vt etiam in ipsorum Patrum Cœnobiis, qui normam sancti propositi fideliter ac religiose promulgarunt, hanc proprij clientes eorum malint profiteri. Non immerito arbitrantes, quod hunc specialiter, tamquam alterum Moysem Deus prædestinauerit: per quem Monasticæ legis decreta sanciret. Fuerunt quidam alij, sicut iam dictum est, eiusdem sanctæ Institutionis decretores: sed tanquam Moysi, huic quoque dicatur. Noui te ex nomine, Iste est, qui in hac cœlesti disciplina placidus effulsit: Nam ante Moysem, Sacrificiorum cæremoniæ, & Circuncisionis ritus, frequentissimo viguit vsu: qui tamen specialiter per eundem Moysem inculcatus est. Sic ergo & huic Beatissimo Legislatori non præiudicent alij Patres, qui sanctæ Regulæ munia descripserunt: sed magis vt assertores eius sancita confirment. Neque enim abs re, sanctus iste Moysi comparatur, quādoquidem, non pauca magnalia pene similiter, ab vtrisque geruntur. Mysterij itaque maiestate separata, qua sub Moyse, omnia in figura contingebant. De cætero multa reperies, quæ similia, tamquam sub vno spiritu gesta, noster iste patrauit. Et hoc equidē priuilegium vtrisque est commune; quod ambo sunt legislatores. Ille querulas Hebræorum turbas, de Ægypto exire suasit: iste vero, quasi de genuinis carnalium desideriorum tenebris multas ex populo acquisitionis cateruas, suo ducatu abstractas, ad terram viuentium introducit. Ille mare rubrum diuisit: iste post Petrum, inusitato miraculo, discipulum equidem super aquas currere fecit. Dum plane in vtroque facto, liqueat rerum obstare naturam: videris quid horum præcellat. Vtrum vel æquale sit, aquas diuisisse: aut super eas sicco vestigio cucurrisse. Ille in exustis aruis, aquam sitienti populo de petra produxit: iste de sicca rupe, fontem vsibus Monachorum elicuit, qui hodieque in riuum fluit. Ille brutos mores Iudæorum, quos incredulos vocat & rebelles, virga legis coercuit: iste Monachorum gregem, sicut voluntarie auditu auris obedientem, quasi vna persona, propter vnum cor alloquens, filium nominat, & suaui iugo Christi supponit. Multa dici præterea possent, quibus istarum personarum conuenientia patuisset. Et hunc quidem beatissimum Patrem legislatio specialiter Moysi comparat. Sed magnitudo virtutum, atq. signorum, quibusque etiam excellentissimis viris, consertum nihilominus ostendit. Sicut ille mirabilis eius vitæ relator, Papa videlicet Gregorius adstruit, qui adsignanter ex quibusdam factis, ipsum aliquibus nominatim expressis coæquat, dicens inter cætera: Nam in aqua ex petra producta, Moysem. In ferro vero, quod ex profundo aquæ rediit, Elisæum. In aquæ itinere, Petrum. In corui obedientia, Eliam. In luctu autem mortis inimici, Dauid video, & perpendo. Vir iste Spiritu Iustorum omnium, plenus fuit. Qui & in dono prophetiæ, & in dignoscendis hominum cogitationibus, atque in secretorum agnitione iudiciorum, valde eum perspicacem fuisse, non tacet. Postremo, quod inter plurima superni muneris charismata, adprime disertus fuerit. Et quod Monachorum Regulam, sermone luculento, & discretione præcipua scripserit, lætabundis auribus eorum narrat. Lætabundis, inquam, quia grande gaudium quibusque sanum sapientibus hoc adfert: quod eis superna prouidentia, talem ac tantū Ducem, ac pręceptorem constituit, quem ad promulgandam cœlestis disciplinæ legem, dignum & idoneum totus mundus agnoscat. Gaudent ergo, & quasi præuium sequentes, de eius nutu pendēt, & cordis aciem in eum defigunt. Gaudent, quia per eius magisterium, ad cœlestis militiæ tyrocinium sunt asciti. Sperant sub eius ducatu militantes, ad superni Regis palatium intromitti. Et quod suis meritis nequaquam præsumunt, eiusdem sui Ducis intercessione adipisci confidunt. Ad hanc itaque lucernam, quasi in caliginoso vitæ huius stadio micantem, subinde respiciunt: & in ipsa vident, quo gressum operis tendant. Lucerna est igitur beatissimus Benedictus. Lucerna, inquā, ad hoc super candelabrum posita, vt ardens & lucēs, sicut de suo Præcursore Veritas adtestatur, omnibus qui in domo Dei sunt, resplendeat. An & iste, superno amore non vehementer arsit? An & iste, cum verbo & opere, tum signorum splendore nō reluxit? Est igitur lucerna. Sed qualiter eumdem præceptorem suum, immo & Dominum legiones Monachorum decentius appellabunt? Dominū, inquam, siquidem & Elias dictus est Dominus Elisæi. Ergo pietatis affectu vocetur lucerna. Sed quasi parum est, vocetur etiam stella. Non tamen qualiscumque: sed talis, quæ erudiens multos ad iustitiam, refulgeat, iuxta illud Danielis, in perpetuas æternitates. Vocetur etiam Sol, quia fulgebit sicut Sol cum iustis, & nunc in Ecclesia, & tunc in Regno Patris eorum. Vocetur etiā Angelus, quia legem requirunt ex ore eius. Postremo videant & gaudeant, quam proprie vocetur Benedictus, quē Deus adeo benedixit in omni benedictione spirituali. Et per quem tanti benedictionem hæreditate possidebunt. Fateor enim, quod eiusdem Patris dilectoribus adeo placet tali vocabulo censeri, quod solet maxime post diuinum nomen, more Christiano versari. Quis enim pie loquens, aut Benedictum, aut benedictionem sub quolibet obtentu non dicat? Cæterum laudes eius resonare, talibus vtcumque congrueret, qui iuxta Apostolū sciunt, quæ est spes vocationis Dei. Videlicet & illius vocationis, qua nō solum cum aliis Christianis communiter ad fidē vocati sunt: sed etiam ad subeundum celsiorē gradum, per eumdem Patrem institutum, qui in vacuum gratiam hanc nequaquam accipiunt, sed quæ a Deo donata sunt, norunt. De quibus, propter cor & animam vnam, sub vnius populi vocabulo Deus dicit: Obauditu auris obaudiunt mihi, quē nimirum in Sanctis eius, laudare iubemur. Sed quales eum laudare debeant, Scriptura non tacet, dicens ad ipsos: Qui timetis Dominum, laudate eum. Et item: Laudabunt Dominum, qui quærunt eum. Quo contra: Non est, inquit, speciosa laus in ore peccatoris. Quid ergo de nobis censendum est, qui supra modū peccatores sumus, & laudes eius attentare præsumimus? Sed diuinæ pietatis diuitias attendentes, de eiusdem indulgentissimi Patroni misericordia præsumimus. Denique eadem Scriptura, quæ in persona iustorum dicit: Laudent eum cœli, mox subiungit, & terra: ne peccatores desperarent. Nam adeo misericordiam suam Deus multiplicat, vt non solum homines, sed etiam iumenta saluet. Ergo & nos, de eiusdem Patris laude, licet indigni, gaudeamus. Et quamuis non sit nobis os aperire prę confusione, tamen illud Mosaicum vnusquisque nostrum eidem dicat: Scio, quia misericors es Domine. Cum metu & spe præstolantes, vtrum sicut Regibus consuetudo est, vt in suis Natalitiis reos absoluāt: sic iste Princeps Dei, propter gaudium suæ sanctę solemnitatis, vincula nostra relaxet. Siquidem & illud occurrit memoriæ: quod inter pretiosa filiorū Israel munera, etiam pilos caprarum quidam detulerunt. Et quia per illos peccatorum confessio designatur, saltem vel hoc vnum offeramus. Verū si deest aurum sapientiæ, si argentum rite laudantis eloquij, si diuersarum virtutum gemmæ, postremo, si castitatis byssus miseris abest, vel prædictos caprarum pilos offeramus: quia forte & ipsi cum veraci cōfessione placebunt. Veraci scilicet, quia quem adhuc ex consensu peccare delectat: falsum est, quod de præteritis vere pœniteat. Vt autem quiddā de humano vsu loquamur, si quando paterfamilias, post tempus, domum suam reuertitur, omnis familia solet adgaudere: cum quidem & catelli exilientes, quodam gestu membrorum, se monstrāt lætari. Quapropter, & nos, licet iumentis insipientibus merito simus comparandi: tamen si ob istius honorem solemnitatis, quæ eūdem nostrum Dominum nobis quodammodo repræsentat, gauisi fuerimus: vel micas misericordiæ eius sperare, quasi catuli sub mēsa poterimus. Et hoc non ex nobis, sed ex bonitate Euangelici Regis, quia cæcos & claudos ad conuiuium suum dignatus est asciscere. Bene ergo nobiscum agitur, quod idem paterfamilias nos suis solemniis interesse non dedignatur. O quanti sunt etiam in remotissimis trans maria regionibus, qui tantopere gauderent, si eius vel semel ad eius sacrum tumulū accedendi possibilitas esset! Vnde etiam cōsiderandum est, quid a Deo nobis donatum sit. Ne forte, si eius præsentiam minus reuerenter sēserimus, aut infecto corde (quod absit) in conspectu eius vacui venerimus, dicat ipse propheticum illud: Non est anima mea ad populum istum. Et itē: Prope es tu ori eorum, & longe a renibus eorum. Propterea cum ad exemplum Euangelici illius Regis intrauerit, vt videat solemnisantes, tanquā discumbentes, (nam cum Spiritu Dei plenus sit, nihil est in creaturis Dei, quod eum latere possit) quisque nostrum procuret, ne forte paternos eius oculos cordis amictu vel corporis offendat. Nā vt ipse dicit: Omnis exaltatio genus est superbiæ, per quam maxime quisque fit abominabilis, vt scriptum est, apud Dominum. Meminerimus tamen, quia ad supernū Iudicem, vel ad Senatores cœli placandos, recogitatio, seu cōfessio peccati specialiter prosit, iuxta illud: Narra si quid habes, vt iustificeris. Iniquitatem meam inquit, ego agnosco. Et ideo quasi securus postulat: Auerte faciem tuam a peccatis meis. Quisquis vero nostrum vult sui meriti faciem contemplari, necesse habet, vt in hoc speculum intendat, id est, vt eiusdem beatissimi Confessoris actus, sollicitus perpendat. Inspectis etenim, prout nostra paruitas est, illius gestis, vel quantum nos in imo, vel quantū ipse in sublime sit, animaduertere poterimus. Hinc de quolibet pœnitente scriptū est: Respiciet homines, id est, Sāctos, & dicet: Peccaui. Quoniam ad illorum speciositatem, considerat quātū se deformem attendat. Quæ vtilitas autem de eadem confessione proueniat, ibidem signatum est, cū dicitur: Liberemus eū de superbia, & de his quæ fecit, vt non eat in perditionem. At vero, quia Scriptura iubet: Sāctus enim dies Domini est, nolite contristari. Quod ex nobis, vel in nobis triste est, omittamus: & quasi nobiscum sit hodie sponsus, gaudere pręsumamus. Munus vero nostrę cōfessionis, velut ante pedes Paternæ pietatis offerentes, nostrum posse in eius laude & admiratione, totum subleuemus. Eius vero laudes, quisque tanto celsiori voce clamet, quanto hunc ardentius amat, vel eius vitam perspicacius pēsat, quę nimirum a sui primordio, tota admiratione dignissima est. Nam quam magnificū illud est, quod paternas, vt fertur, eo deserente opes, admodum domiciliū sibi Spiritus sanctus, in eius sacro pectusculo collocauerat, qui esse Philosophorū inania studia, adhuc tenerrimus cognouit: qui grandæuo animo, iā tunc eremi vastitatem subire ausus est. Quod nec ipse quidem Martinus, toto orbe mirabilis, fecisse refertur. Et quia iugū non solū ab adolescentia, sed etiam ab ipsa infantia portauit, vt ibidē Ieremias prosequitur, in illo cœlesti capitolio singulariter sedebit. Nec sine diuino moderamine gestū fuisse cōstat, quod aculeos tentationis in sese tam validos, ibidem expertus est. Sicut enim Dux bonorum Petrus, primo sibi ostensus, est tunc Dominico gregi prælatus: sic iste Princeps Dei tantorum millibus Monachorum præferendus, oportuit vt proprio discrimine probaret, qualiter subditis misereri debuisset. Quia tamen primo certaminis impetum fortiter deuicit, tale quid deinceps nūquā sensit. Quam obediēter sane, & quam diserte, priuato bono quisq. debeat cōmune bonū præferre, hic spiritalis disciplinę magister, in hoc suo facto demōstrat. Quod mox vt expetitus est, dilectā solitudinem, se vincens, deseruit, & voto supplicum satisfecit. Quoniam vero sancta atque admiranda eius gesta in promptu habētur, nos interim taceamus de illis. Hoc tamen ad ipsius honorificentiam referamus, quod non alius quilibet ex magistris Ecclesiæ, vitam tanti Patris digessit, quam insignis ille disertissimus Papa Gregorius, qui totum quod scripsit, quasi aurum refulget. Diuinitus enim dispositum est, vt cum isdem excellentissimus Legislator in cæteris modis sit a Deo decoratus: etiam hinc maiori authoritate, tam ipse quam legislatio eius roboretur, quod eādem vitam summus Apostolicæ Sedis Pontifex ordinauit. Quæ scilicet vita, etiam ex occasione Dialogi eius, pluribus innotesceret: & non solum apud Latinos, sed etiam apud Græcos notissima foret. Nec illud prætereat quod omnimodis gaudendum nobis est, hunc tantum splendorem in hanc nostram occiduam regionem venire, diuino nutu donatum esse. Nec abs re credimus cōtigisse, quod clientem vnice dilectum, beatum videlicet Maurum, has in partes adhuc viuēs direxerit, & demum se transferri voluerit. Forte enim, cū sancta mens eius adeo dilatata esset, vt omnem mundum simul conspiceret: hunc locum, sibi quodam occulto consilio specialiter delegit. Viderit ergo quisquis est, cui locus tam multis vsquequaque tantum desiderabilis non negatur: quanti habendus sit, quantaque reuerentia excolendus. Pondus quippe cuiuslibet reatus, non solum ex intellectu gerentis, vel tempore, sed etiam ex loco solet pensari. Hinc enim velut a maiori exprobratione, contra impium vox diuina queritur, dicens. In terra sanctorum inique gessit, & non videbit gloriam Domini. Et item. Dilectus meus in Domo mea male operatus est. Alioquin, quem præsentia tanti Patris ad sui reuerentiam non flectit, spiritum Iudæ videtur participare. Cuius duritiam, nec visio, nec locutio, nec conuiuium ipsius Domini emolliuit. Inspiciamus ergo, quid a Deo donatum est nobis: & oblatam gratiam nullatenus in vacuum recipiamus. Tantus fulgor, cæcitatem mentis nostræ illuminet. Tanta pietas, duritiam emolliat. Tam potens medicina, vulnera nostra sanet. Si enim adhuc puerulus ita capisterium reparauit, vt nec scissura quidem appareret: nos, qui vasa ad honorem in domo Dei per gratiam vocati sumus, quia multas peccatorum scissuras incurrimus, per eundem medicū qui iam suo regi sociatus est, reparari poterimus. Si nigredo scelerum nos decolorauit, non simus vt Æthiopes, qui non mutant pellem suam: sed ad eius manum recurrentes, annonam misericordiæ, sicut ille coruus, ab eo requiramus. Si etiā inter iniuriosos merito computandi sumus, illum tamen affectum, quo pro se odiente fleuit, ab ipso reposcamus. Neque enim supplices, quamuis indignos, auersabitur: qui pro perseuerante in malitia lugebat. Gaudeamus ergo, & erga Dominum nostrum, quo valemus adnisu, dilectionis adfectū exhibeamus. Nam idcirco dimissa sūt Mariæ peccata multa, quia dilexit multum. Cæterum ad laudes eiusdem Principis Dei sēper, iuxta Psalmistam, adiicere, cuiquam desiderādum est. Sed nos affectum quidē exhibere possumus, perfectionem vero tātæ rei, nequaquam explere sufficimus. Quapropter easdem illius laudes, non vna vox, non vna congregatio, neque vna vrbs vel prouincia proclamat: sed vbicumque sācta Ecclesia diffunditur, per tribus, per nationes, per linguas, laus Benedicti frequentatur. Si enim in multitudine populi dignitas Regis est, vt ait Salomon: quantam putamus esse dignitatem istius Regis, quem tam numerosus prosequitur exercitus Monachorum? Quis vmquam Rex aut Imperator in tantis mundi partibus imperauit, aut ex tam diuersis nationibus sibi tantas legiones conduxit, quantas videlicet iste, cuiuslibet sexus & ætatis in Christi militia, voluntarie iuratas disponit? Quem quasi præsentem intuentes, & vexillum institutionis sequentes, Diabolicas acies viriliter infringunt. Quibus illud Propheticum coaptatur, erunt oculi tui, videntes præceptorem tuum. Denique fidelis opinio est, quod vnusquisque sanctorum cum illis surget in regeneratione, quos Domino acquisiuit. Cum igitur vniuersi huiusce institutionis eius sequaces, in vnū coacti fuerint: quale signum Apostolatus Benedicto tunc ille copiosus exercitus se ipsum exhibebit? O quali gaudio tunc ille tripudiabit, qui sese illis cohortibus immiscere potuerit! Nunc omnes, vel loco vel affectu vicini, in eum cordis intuitum dirigant. Omnia enim omnibus factus est. Habet enim pueri formam in puero quam sequantur: vt quoniā ad exemplum Isaac Deo oblati sunt, primordia sua caueant fermētare. Ac deinceps quiq. per ætatum successiones sint perfecti sensu: vt a paterna sui nutricij pietate non degenerent. Ne forte si ab excellentiori gradu ceciderint, grauius elidātur. Sed & nos quicumque deliquimus, nullomodo ab speranda clementia deficiamus: quia viuens & post obitum mortuos suscitauit, confracta restaurauit, desperata curauit. Et quamuis non fecerimus eius volūtatem, Dominum tamē inuocemus eum, & sint oculi nostri in manibus eius intendentes: donec ipse suos attollat super nos, & misereatur nostri. Sit nobis semper Benedictus in corde, Benedictus in ore, Benedictus in actu, quatinus si qua virtus, si qua laus disciplinæ, vt illud Apostolicum imitantes, quę vidimus in illo, & audiuimus in illo, & audiuimus ab illo, sectemur: vt nobiscum sit Deus pacis per ipsum, in sæcula sæculorum. Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE COMBVSTIONE basilicæ beati Martini, SERMO IIII. MS. ?? ?? EXIGITIS domini mei, diuites inopem, eloquentes elinguem. Nā quia nuper basilicam domni nostri Martini flamma denuo vorauit, & hac occasione quidam quasi fide vacillant, quidam insuper stulti garriunt, cur incēdium non represserit; dolor qui de priori adustione contigerat, nobis renouatus est: & ob hoc exigitis, vt quædam quasi sicera verborum vobis conficiatur, quę mœrentibus propinetur, & illis aliquatenus succenseat. Quod quidem ego diu cunctatus refugi. Martinus etenim, cuius obsequio debet iste sermo famulari, maior est quam dici queat. Quem, sicut de eo pērhibetur, vsquequaque Deus mirificans, etiam in hoc glorificat, quod omnes qui de illo & prosaice & metrice, siue etiam rithmice scripserunt, & sancti & periti fuisse, & dulci admodum atque compto eloquio noscuntur, quæ pertulerunt edidisse. Et nimirū, nisi iubentium authoritas & rei necessitas vrgeret, inconsequens videretur, vt is, qui de homine & nihil habet, & parum, id tētare præsumeret. Sed ad spem communem cordis oculos reducens, spero, quoniam Christus, qui benedicit pusillis & maioribus, nō deseret hoc quod obedientia conatur obsequens imperio charitatis. Nā ipse volat super pennas ventorum, excellens omnem contemplationem Angelorum, ipse descendit ad inferiora terræ, lactescēs teneritudinem paruulorū. Ipse facit vt animalia volent sequētibus rotis, ipse vt stellio brachiis nitens moretur in ædibus Regis. Et cui Patriarchę vel Prophetæ cecinerūt, eius laudes Hebręorū pueri clamauerunt. Vt ergo dedit excellentes viros, qui mādatas excubias ducentes in laudem beati Martini multo nobiliter scriberent: Ita infirmis præstare dignetur, vt saltem velut canes modicum quid pro eius zelo delatrent. Quando primo igitur tantæ calamitatis rumor, & vicinas & remotiores quasque Prouincias derepente peruolauit, ingēs mœror & luctus omnium corda perstrinxit, itaut, sicut nobis relatum est, non solum quilibet rusticani, qui beatum virum quasi peculiarius diligere consueuerunt, sed & optimates quoque lachrymati, quin etiam & Reges fuisse dicantur. Quibus equidem vim doloris hoc maxime exaggerabat, quod eadem domus ante non multos annos combusta fuerat: & nunc multo sumptu, multaque suorum industria tādem reparata pulchrius videbatur. Multo enim decentius nunc, quam ante illam combustionem fuerit, compta renitebat, longe tamen inferius quam priscis temporibus, quia nunc & crustulis marmoreis intus obducta erat. Nam interdum Protonisso marmore paries rubicundus, nunc Pario candidus, nunc quoque prasino viridis varium & satis pulchrum scema præferebat, & foris aureolis saphirinis, atque musiuis fulgebat lapillis. Sed & tectum stagneis tabulis erat opertum. De iis quædam adhuc indicia sunt, & quosdam grandæuiores fratres vidimus, qui ita testabantur, dicentes, quod machina domus contra Solem resplendens quasi monticulus aureus videbatur, & tam gratam speciem cernentibus repræsentabat, vt gloriam beati Martini quodammodo testaretur. In arcuatis vero porticibus voluerunt eam prisci constructores architectari; quoniam domus illa, quamuis latissima sit, turbis tamen sese imprimentibus tantum solet esse angusta, vt antipodia chori & angi posticulas quamuis nolentes subruant. Quam deuotam violentiam, credo, gratam habet domnus ipse Martinus, ad exemplum videlicet Domini sui, quem turbæ comprimebāt. Nunc tamen & histriatis parietibus, & vitreis saphiro subornatis, quin & bracteolis aureis decusata non parum intuentes oblectabat. Quando autem, vt diximus, fama tam diri nuncij circumquaque peruolauit, tēpus iam instabat, quo eiusdem beati Martini solemnitas solet celebrari. Cum quidem turmæ populorum cateruatim irruunt partim causa solemnitatis attracti, partim vt deiectionem domus viderent. Siquidem ea vis naturæ est, vt quilibet dolens oculis videre gestiat hoc ipsum vnde dolet. Et cum res visa plus cor mœstificet, tamen quasi ad solatium videre cupit, vnde magis indoleat. Ferebatur autem inter plurimos, quod inter fratres nudius tertius antea discordia sæuierit, quin etiam pridie quam sancta ædes cremaretur, quidam ante sanctum altare & conuitiis, & verberibus quosdam ex fratribus dehonestauerit: sanctus quoque Martinus cuidam pauperculo per visum apparuerit, & quasi conquerens dixerit, quod in sua domo sit iniuriatus, & concite sit inde migraturus, atq. ad Tutelensem vicum peruenturus. Ita enim confluebat ingens turba, vt putares quod afflictum Iob vellent amici ex condicto visitare. Tum quidem & nos occurrimus. Oculis vero cuncta percurrentibus inundabant lachrymæ. Et cum singula qualiter ante videbant, flentes inspicerent, gemitus irrumpebant. Cordis vero sanguine, de quo lachrymæ nascuntur, iam exhausto, (nam de eodem sanguine fluunt, & ideo cum pro pietate funduntur, martyrium quodammodo imitantur,) ad auditorium secessimus. Tum vero nescio quid diu sermocinati sumus. Siquidem dolentibus mos est, non id quod ratio poscit, sed quod dolor extorquet, identitare. Tandem ad hoc ventum est, vt ad doloris augmentum diceretur, quod nonnulli beato Martino detraherent, quasi qui non posset incendium reprimere, quo domum suam totiens permisisset igne depasci: nonnulli quoque dicerent, quod hanc nostram ætatem iam haberet exosam, nec more suo preces supplicum attendat, cum se per miracula præsentem non ostendat. Alij nihilominus quasi discuterent quidnam sit, vbi tanta psalmodia, tantaque Missarum frequentia celebretur, vbi etiam temeritas peccandi tātum reprimatur, cur diuina seueritas adeo domari permissa sit, cum vtique in multis aliis locis & minus Deo seruiatur, & peccandi libertas effrenatior videatur. Hoc nos audientes stupore perculsi, & dolore attoniti fraudes antiqui deceptoris illico recognouimus. Nā cum Apostoli sint bonus odor Deo; facit tamen idem deceptor, vt quibusdam sint odor mortis in mortem. Quod nimirum istis contingere timuimus, qui de medicamento vulnus sibi exaggerant murmurationis. Quia vero beatissimi domni nostri iniurias audiuimus exerceri, prout caritatis viscera quisq. sensit, amplius cœpit dolere. Nō satis fuerat quod nostris exigētibus culpis, secundū illud templū pertulit cōflagrari, adhuc proh dolor! ij, pro quibus hanc iniuriam sensit, nituntur ei calumniari. Memores tamen illius quod dicitur de Deo, quia dedit carmina in nocte, id est consolationem Scripturarum in tribulatione, conferebamus vicissim quod menti ad solatium occurrebat. Ac tum forte de hoc quod dicebatur, sese ingessit occasio, vt idem diligentius retractatum scriberetur. Ergo iuxta tenorem tunc habitæ confabulationis, quod nunc diuina dignatio indulserit adoriamur, primo suadentes, vt iuxta Prophetam, vexatio saltim det intellectum auditui, quatinus comminationes, quas Deus peccatoribus intentat, vel per hoc quod accidit expertas, timeamus; rogantes Christi clementiam, vt iuxta illud Iob, molliat cor nostrum, & cibare nos dignetur pane lachrymarum, ne forte dicatur de nobis, Attriuisti eos, nec doluerunt. Et item, Percussi populum meū, & a viis suis non est reuersus. Et cum nostra peruersitas cor iusti, scilicet domni Martini, sicut alias diximus, mœrere faciat, cum nos potius viderit in rebus pessimis exultantes, queratur, dicens: Sustinui qui saltem contristaretur, & non fuit. Itemque, Non est qui vicem meam doleat. Non enim satis nos remordebat memoria peccati. Quod illis sæpe contingit, qui & peccata sua non deflent, sed potius multiplicant; & nihil accidit eis triste. Vnde scriptum est. Quia nō profertur cito contra malos sententia, absque vllo timore filij hominum perpetrant mala. Sed conueniebat nobis illa vox qua dicitur, Traxerunt me, & non sensi. Ad nihilum redactus sum, & nesciui. Congregata sunt super me flagella, & ignoraui. Et idcirco Deus, qui terribilis est in consiliis, vindictam quam meremur, in illius sancti Templi combustione monstrauit, quasi ministris vindictæ diceret. Isti domus exasperans mihi sunt. Vltionem a sanctuario meo incipite, vt ignis indignationis, qui abyssum cordis humani combusturus est partem domus interim assumat, vt cum a se desiderabile oculorum auferri viderint, me ad ostium cordis sui pulsantem contempsisse pœniteat. Per hoc ergo quod in templo accidit, arrogantia nostra, vt ita dixerim, nobis in faciem respondit. Et omnimodis cauendum est, ne forte, sicut illic sequitur, spiritus fornicationis sit in medio nostrum, & interim illius ignis pernicies, isti exteriori totiens sit fomes. Sæpe autem fit vt peccator quanto deterior est, tanto densiori cæcitate cor eius obtene brescat, & cum boni aliquid fecerit, hoc apud se, sicut ille Pharisæus, iactet, minus attendens quia bona quælibet Deo non placent, quæ malorum admixtione maculantur. Tali cuilibet diuina vox inclamat. Dicis quia diues sum, & nescis quia miserabilis est, & cæcus & nudus: Nudus videlicet iustitia; cæcus vero nesciens ipsam nuditatem suam videre. Effudit ergo Dominus, vt scriptum est, ignem in Sion, & voluit reddere vastationem in flamma; vt videlicet per indignationem, quæ in materiali domo desæuit, extimeamus domus exasperans esse, animaduertētes quid in occulto eius iudicio mereamur. Neque enim paruus reatus est, qui sanctam illam domum & e uestigio, & totiens exigit concremari, vt cum paulo ante succensa fuerit, non sit auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Sed nec putandum est quod hoc casu acciderit propter illud Ieremiæ, Quis est iste qui dixit vt fieret, Domino non iubente? Et item, Si est malum in ciuitate, quod ego non præceperim, dicit Dominus, vel quis dedit Israel vastantibus? Nonne Dominus cui peccauit? Nos itaque scientes quia peccata nostra fecerunt hæc, consequens est, vt ingemiscamus super iniurias domni Martini; imo potius super nos, quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid siet? Alioquin dicetur, Dissipati sunt, & non sunt compuncti. Et item? Frons meretricis facta est tibi, nescisti erubescere. Qui vero ad nutum Dei contremiscunt, & sub potenti manu eius sciunt humiliari, audiant consolationem illam, quæ post destructionem Hierusalem facta est, dicente Domino, Ædificabo vos, & non destruam: iam enim placatus sum super malo quod feci vobis, & vobiscum sum. Et ille quidem, sicut Dominus, qui cum tranquillitate iudicat, & cum magna reuerentia disponit nos, placabitur seruis suis. Nobis tamen competit, vt hunc in omnibus iudiciis suis laudemus, & si qua bona opera in nobis sunt, in ipsis timeamus. Verebar, inquit Iob, omnia opera mea. Nam & ille postquam tanta ac talia pertulit, cum interim ipsis verberibus gratior esset, vt Deus ad hunc visitandum venire dignaretur, adhuc se humiliat dicens, Reprehendam me, & agam pœnitentiam. Nam post illam pridianam succensionem, muris cum ingenti studio compactis, septa Monasterij communistis, hoc nimirum præcauere volētes, ne sancta domus vltra posset ab hostibus lædi. Sed non satis attendentes in quanta reuerentia sanctus iste locus ab antiquis temporibus effulserit, protinus religione relicta, commune diuersorium esse permisistis; itaut feminis ad hauriēdum aquam, & ad discurrendum quo voluerint, portarij nō resistant; cum viderimus quod nulli intra Monasterij portas vel parum intrare licuerit; neq. aliquis equitando statim per atriū transire ausus fuerit. Sed nunc ita negligitur, tanquam si murus ille nō ad hostium repulsionem, sed ad excludendam loci reuerentiam esset erectus. Nec valuit isdem murus ignē prohibere, quē neglecte contemptus exigebat succēdi. Mordacius hoc dixerim, quia, vere fatebor, multorum corda per hoc mœstificantur, quod locum pro amore B. Martini sacrosanctum non videant, secundū priscam reuerentiam, venerari. Neq. hoc parū displicet, quod quidam in eodem loco nutriti, se quibusdam laicalibus vel nimium pōposis vestibus dehonestent, cum talis esse consueuerit eorum conuersatio, vt hanc etiam Romæ laudari audiuerimus, quibusdam Romanis dicentibus. Quia non esset necesse Romam proficisci, qui templo beati Martini mererentur vicinari. Ieremias Propheta plangit, colorem religioni congruum immutari. Dicitur alias, Ne glorieris in vestitu vnquam. Viderint ergo isti quam stultum sit, decore vestitus gloriam emendicare, & decore virtutis animam nudare. Cæterum iis, qui de potentia beati Martini delirant, amator eius, & decentissimus relator Sulpitius iam olim satis respondit. Nam cum aliquando vestimenta eius pariter afflaret incendium, quod tamen ille protinus in medium se proiiciens frigidum sensit, quidam similiter occasionem detrahendi sumpserunt. Responsio tunc illis facta, istis sufficere deberet, qui nequaquam hoc mirarentur, si dispositionem, qua Deus mundum regit, vel tenuiter, attendissent. Parum est vt mirentur, si hoc templum & superbiæ, vel luxuriæ vitiis forte pollutum, talibus quibusdam Deo cognitis causis exigentibus, flamma purgauerit. Discutiant potius quidnam sit quod ab origine mundi mala præualeant? Cur impio Cain iustum Abel subruere Deus permiserit? Et cur Iob incomparabiliter tunc temporis iustum, vsque ad sterquilinium & vermes Satanas compulerit? Cur Ioannes, quo nemo maior inter natos mulierum, rogatu saltatricis puellæ decollatus sit? Certe si isti Christum in cruce vidissent, non, sicut ille latro, regnum ei restare crederent. Qui etiam si Apostolos cæsos publice vidissent, & Stephanum forte nocte & die bestiis expositum conspicerent, fidem Christi inanem putassent. Sed postquam ex fide mundus viuere cœpit, consilium diuinæ dispositionis, si reuerenter attendit, intelligit, quia regnum Iesu non est de hoc mundo, & Sancti eius non habent hic manentem ciuitatem, & idcirco hic non quærunt gloriam, quam in futuro sperant, nec signum aliquod vnquam hic pro vtilitate proximorum quęrunt. Hinc Propheta non propter se, sed propter inimicos suos orat saluari, dicens Propter inimicos meos eripe me. Id est, per meam ereptionem intelligentes potētiam tuam conuertantur ad te. Scientes enim quia nequaquam possunt hanc vitam sine peccato transcurrere, optant potius vt hic ad sui emendationem affligātur. Nam Propheta rogat, Proba me, Domine, & tenta me. Item alius, Ingrediatur putredo in ossa mea. Quam sibi vtilitatem inde sperauerit, manifestat, subdens, vt requiescam in die tribulationis. Afflictus quoque Iob, Hæc, inquit, erit mihi consolatio, vt affligens me dolore, non parcat. Nam & Apostolus non gloriatur, quod in paradisum. & etiam vsque ad tertium cœlum raptus sit, nec quod ineffabile Arcanum inibi audierit; sed potius gaudet quod ter naufragium fecerit, quod ter virgis cęsus, quod semel lapidatus sit. Sed isti queruli, qui miracula semper quęrunt, hanc dispensationem attendere nesciunt. Nam superbi & vani hoc semper fieri gestiunt, vnde rumor popularis & inanis gloria crescat. Sed quicumque timorati sunt, hoc magis desiderāt, vnde vel purgatio peccatorum fiat, & mēs a superbia defendatur. Nam si Martinus sibi potentia consueta flammam depulisset, vtique vltio peccatis debita restaret, & impietas quasi impunita forte succresceret. Sin autem ex hoc quod Sancto cuilibet in præsenti accidit, virtus eius pensanda est, iam non vnus, sed omnes sancti; non mediocres sed summi dehonestabuntur. Sanctus namque Benedictus Monasterium ędificauerat, religiose videlicet ac pie, sicut vtique benedictus. Cui tamen reuelatum est, quod hostibus esset diuino iudicio tradendum: hoc sibi tantum concesso, ne quælibet ex animabus periret. Parum sane dixerim quod & forinsecus, & Confessori quamuis magno acciderit. Sed credo non parum & insipiens censebit, quod supradictus Baptista potēs ille in miraculis, vtero Christum Dominum sentiens, sanctissimam vitam ducens, pro testimonio veritatis occumbens, ille incomparabiliter magnus in semetipso, hoc est in suis sanctis ossibus talia pertulit, quæ ingentem audientibus horrorem incutiant. Nam vt Eusebius in XI. Historiarum libro narrat, Sanctum eius sepulchrum apud Sebastem positum pagani confregerunt, tūc ossa combusserunt, quæ terreo pulueri immiscuerunt, & ita per campos passim disperserunt. Sed Monachi quidam superuenientes, eadem hora sancti corporis frusta diuino nutu reperta collegerunt. Ad sepulchrum quoque Dominicum per multos annos idolum statutum est, vt quisquis se illuc inclinasset, idolum adorasse videretur. Ipsa Crux Domini diu Iudæorum celata fraude, tandem mirabiliter reperta postmodum a prophano Rege asportari permissa est. Viderint isti secretorum discussores, qua Domini dispensatione & talia, & his similia fieri sinantur. Nobis hoc vnum conuenire videtur, vt a diuinis iudiciis timeamus, & videntes hoc quod accidit, quisque nostrum dicat, Domine audiui auditum tuum, & timui: Domine, consideraui opera tua, & expaui. Et item. Confitebor tibi Domine, quoniam iratus es mihi, & cætera. Et quia per materiale templum dedit spiritualibus significationem, vt fugiant a facie arcus, id quod illic præmittitur, supplicemus, vt quoniam iratus est, sit etiam misertus, dicentes: Increpationem Domini sustinebo, quia peccaui ei. Tunc præterea non incidat nobis illud diabolicum suspicari, quod illa virtus domni Martini defecerit. Illa pro sui magnitudine toto orbe mirabilis; illa, vt ita dicam, probata signis. Quin potius credendum est, quod illa eius caritas, quæ semper etiam erga eius æmulos propensa & benefica fuit, ita illum adegerit, vt hoc a Domino impetraret. Nam quorumdam sanctorum, qui causa aliorum iniuriari maluerunt, facta considerantes; in hanc opinionem non abs re venimus. Siquidem Moyses rogabat Dominum Deum suū, vt noxam populo dimitteret: sin alias, deleret eum de libro vitæ. Dauid quoque videns Angelum cædentē populum, postulat vt super se, & domum patris sui gladius vertatur. Qui & interfecto patricida filio lugebat, dicens, Quis mihi det, vt ego moriar pro le fili? Sed & Ieremias cum ex ore Dei populum in Ægyptum descendere prohiberet, & ille contemneret; nec sic eum deserere potuit, sed cum ipso populo descendit, a quo & interfectus est. Paulus etiam Apostolus vas electionis optat anathema esse pro fratribus suis. Sane Stephanus orare non poterat, vt pro lapidatoribus moreretur, quoniam ipsi hunc in mortem vrgebant: vnum tamen eis quod supererat impendens, Ne statuas, inquit, illis hoc peccatum. Sed quid de seruis dicimus, quandoquidem ipse Dominus omnium pro impiis, vt ait Apostolus, mortuus est. Vnde & Propheta dicit, quod alienum opus susceperit, vt faceret opus suum. Pati enim, & irrideri, & mori alienum est a Deo: saluare autem, eius opus est. Sed illud quod alienum est a Deo, peccanti homini debebatur. Et tamen alienum opus suscepit, vt opus suum faceret, quia mori dignatus est, vt morte dignos saluaret. Videamus autem an in Martino tale aliquid fuerit. An non ista caritas hunc vrgebat, quando chlamydem pauperi diuisit? De duabus quippe tunicis præceptum est, vt harum altera non habenti donetur. Sed iste non solum Phariseacam iustitiam, sed etiam Christianam longe supergressus, ipsam vnam cum sua nuditate partitus est. Nam a latrone vinculatus, se esse prorsus asserebat securum, illique magis dolere, qui latrocinia exercens, Christi misericordia esset indignus. Tunc nihilominus hac dilectione, qua plurimum flagrabat, cum sciret, quod ante diem mortis non posset reuerti, pro pace tamen inter clericos restituenda proficisci longius non dubitauit. Et tunc quilibet alius etiam præsentes poterat obliuisci. Nam eadem caritas in fine, quod est decentissimum, præcipue feruebat, cum cœleste regnum quod ab infantia suspirauerat, & insuper ipsam Christi præsentiam, quoad ipse vellet, differri sibi pro amore discipulorum non recusabat. An modica est illa caritas? aut hominem quando negligeret, qui brutis etiam animalibus compatiendi affectum frequenter indulsit? Vnde quidam, qui Gramaticus cognominabatur, nuper garriebat, quod in eius vita superfluo positum sit de Lepore, quem a canibus exemit. Sed quicumque tales sumus, qui nullum genus commendationis apud illum ex nostra iustitia habemus, non plus nobis aliud miraculum, quamuis grande, placituri videtur: quoniam si in aliis maiorem potentiam, in isto tamen monstrat propensiorem miserendi affectum. Sed quid debilitatis animalibus dicimus, cum ab ipsis quoque hæreticis Maximi gladium summouerit? Insuper ipsi dæmonio, si ab hominum infestatione cessaret, veniam pollicitus sit? Quod equidem idcirco dixit, vt quosdam fratres, quorum vicia dæmon ille exponebat, a desperatione retraheret. Itaque hæc & huiusmodi alia recolentes, incunctanter credimus, quod domum suam non pro inopia virtutis, sed piæ dispensationis causa permiserit aduri. Si quæritur, quæ sit ista dispensatio, hoc iterum menti occurrit, quod illi, qui in eiusdem domus constructione pridem laborauerant, nihil de sua mercede perdiderunt, quoniam etsi opus periit, pij tamen operis merces restat; sicut sermo diuinus quibusdam pie laborantibus asseuerat, dicens. Erit merces operi vestro. Quin potius si qua & leuis culpa (quod frequenter fit) in eodem labore se immiscuerat, credimus hanc esse purgatam. Nam in ipsis bonis operibus aut per elationem, aut per teporem sæpe delictum sese immiscet. Et idcirco iubentur sacerdotes holocausta sua lauare, videlicet vt in ipso bono opere quisque timeat, & velut hostiam lauans, lachrymas fundat. Est & alia dispensationis causa. Plerique enim & pro iniuria sancti viri dolendo, & ad restaurationem locorum, sanctum studium, siue res suas impertientes, cœleste sibi præmium sunt mercati. Qui scilicet, si basilica in suo statu persisteret, nihil tale fecissent, sed picturis inhiantes forte risissent. Adhuc enim maius, si non temere dixerim, per hoc euenire confidimus. Nam de peccatis illis, quibus exigentibus id actum est, si deinceps ab iis cessatum fuerit, indulgentiam speramus venire, quia Deus non diiudicat bis in idipsum. Et verum est illud Iob dicentis, Qui afflictus fuerit, erit in gloria. Et item in Ieremia, post destructionem templi loquens Deus ad reliquias captiuorum, Nolite, inquit, timere. Iam enim placatus sum super malo quod intuli vobis. Quod tamen dicentes, non consuimus puluillos, super quos, vt Ezechiel redarguit, peccatores molliter quiescunt, qui nimirum hoc de illis peccatis asserimus, quæ apud Apostolum per fœnum ac stipulam designantur, non de illis quæ per ferrum ac plumbum, quæ ignis consumere non potest. Cæterum, cui prosit, & cui officiat, nouerit ille, qui nihil sine causa fieri permittit. Nobis illud Scripturæ considerandum est, quod omnium operum Dei nullam possit inuenire homo rationem, sed sicut item scriptum est, cum de nobis iudicatur, speramus misericordiam. Verumtamen memoriæ non excidat quod Arca Dei, quæ primo permissa est ab allophylis asportari, post hoc in tanta reuerentia, tamque pauenda suis post reuersionem fuerit, vt cum hanc vulgus indiscrete aspexit, septuaginta de senioribus, & quinquaginta milia de plebe perierunt. Quapropter summopere cauendum est, ne domum, quamuis flammis traditam quilibet contemnendam putet, quia licet paupercula, tempestate commissa videatur, & cui Dominus faciem suam parumper absconderit; tamen in miserationibus multis consolabitur eam, vt secundum multitudinem dolorum eius, consolationes quoque lætificent eam. Quæstio sane, quæ illos mouet, qui dicunt, cur in eo loco vbi plus bona, & minus mala fiunt, vltio frequentius sæuit, a multis sæpe ventilata est, sed a nullo penitus exposita. Nam quando malis bene est, & bonis male, ob hoc fortasse fit, vt bona mali præsentia quæ cupiunt percipiant, & perenni felicitate excludantur: boni vero qui hic felices esse non curant, propter quædam peccata, sine quibus hanc vitam ducere nequeunt, hic flagellentur, vt post hoc mansuris gaudiis inserantur. Tamen indifferenter & bonis bene, & malis male est; & tunc quoque nescitur vtrum bonis pro remuneratione bona reddantur, & malis mala vt corrigantur. Cur autem hæc varietas proueniat mortalibus incertum est. Et hoc est pessimum, vt ait Ecclesiastes, inter omnia quæ fiunt sub sole, quod eadem cunctis æque eueniant, iusto & impio, bono & malo. Sed, vt paulo superius præmisi, omnia in futurum seruantur incerta. Maxime tamen in hoc ingemiscitur, quod impij præualent, & innocentes affliguntur. Vnde est illud Ieremiæ, Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui præuaricantur, & inique agunt? Item Abacuc, Quare, inquit, Domine, non respicis super inique agentes, & taces deuorante impio iustiorem se? Qui voce sufferentium præmiserat, Vsquequo, Domine, vociferabor ad te, vim patiens, & non saluabis? Hoc igitur maxime conturbat, quod iustis multa proueniant, vt scriptum est, quasi opera egerint impiorum, & impij sint securi, quasi habeant facta iustorum. Sed altiora te ne quæsieris, & in operibus Dei nō sis curiosus. Multos enim supplantauit suspitio. Quæ præcepit Deus, illa cogita semper, quoniam magna potentia eius, & ab humilibus honoratur, id est ab his qui non audent contemplari, qui sciunt quia misericordiam & iudicium debet Ecclesia cantare, & vtraque inscrutabilia scire. Nam iudicia Dei abyssus multa. Et quis sapiens intelligit misericordias Domini? Dicit Apostolus? O quam inscrutabiles viæ Domini! Vniuersæ autem viæ Domini misericordia, & veritas. Quas idem Apostolus cum perscrutari vetuisset, dixit, O homo tu quis es qui respondes Deo? Homo namque vocatur ab humo, quod nomen ad hoc interposuit, vt in ipso suo nomine cognoscat homo quod ad Dei iudicia perscrutanda nequaquam idoneus sit. Si ergo, ait Augustinus, non vis errare, cur ita, vel non ita sit, noli discutere. Et item Gregorius ille dulciloquus. Nihil euenire potest, non quod Deus aut iratus permiserit, aut placatus indulserit. Quod autem patimur, eo ipso iustum esse constat, quod non sit non ordinante Deo, qui nihil potest facere iniuste. Vis autem dispensationis eius nequaquam vitari potest, sed hanc sibi multum leuigat, qui subdito cordis humero sponte eam portat. Psalmista quoque videns pacem peccatorum, & quod in labore hominum non sunt, sed obtinent in sæculo diuitias, pene motos commemorat gressus suos: Eo quod ipse fuerit tota die flagellatus, & illorum impietas quasi ex adipe fluxerit. Et nationem filiorum Dei sine causa iustificatam crederet, nisi in nouissimis vtriusque partis intellexisset, Et hoc illi labor fuerat: non in potentias Domini, hoc est in sacram Scripturam, intrans addisceret, quod timenti Deum bene erit in nouissimo: Et, Væ impio in malum. Retributio enim manuum eius fiet ei. Et, Qui iustus fuerit, non leuabit caput, saturatus afflictione & miseria. Qui autem impius fuerit, sicut illic præmittitur, væ illi, quoniam imago eorum ad nihilum in ciuitate Dei redigetur: & isti qui mente sunt quasi iumentum, cum gloria suscipientur, & erunt cum Deo. Quamuis ergo dicant erronei, populum illum beatum, quorum filij sunt sicut nouellæ plantationes, & quorum pueri exultant lusibus, in quorum plateis non est clamor & cætera quæ illic dicuntur: Beatus tamen ille est, vt ait Psalmista, cuius est Dominus Deus eius. Et sicut alia Scriptura dicit, Beatus homo qui corripitur a Domino. Multa alia sunt huiusmodi, quibus ostenditur, quod hæc quæstio quamplurimos teneat, & quod inuestigari quidem non possit. Sed tamen ad finem vtriusque partis recurrendum sit, & indubitanter sciendum, quod si iustus hic recipit, multo magis impius & peccator recipiet in futuro. Et si nunc est Babylon quasi aureus calix inebrians amatores suos, audiet tamen a superno iudice, Quantum in deliciis fuit, tantum date ei luctum & væ. Hierusalem vero quæ nunc est paupercula, & tempestate conuulsa, audiet verba bona & consolatoria ab Angelo, qui stat inter myrteta, cum ei dixerit, Parumper abscondi faciem meam a te, sed nunc in miserationibus multis consolabor te. Rationem igitur huius rei nequaquam reddere possumus. Hoc tamen interim occurrit, quod cum bonis male est, & malis bene, & cætera vt supra; vnum expedit vt semper sub diuino iudicio timentes, nullatenus altiora nobis quærere præsumamus. Sæpe enim mentis nostræ acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia cum importune quis radios solis aspicit, inde nihil videre compellitur, vnde amplius videre conatur. Si autem penes vos bona opera superabundant, hoc vetus consuetudo est, quia semper illius loci incolæ meritis beati Martini adiuti, & ipsa eius claritudine attracti, conuersari deuote consueuerunt, quoniam eum quem gentes etiam remotiores glorificant, nimis impium est in præsenti habere, & non pie ac reuerenter venerari. Tamen ipsa bona opera non adeo pura sunt, vt penitus culpæ sordibus careant. Scriptum namque est, Non est iustus qui non peccet. Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter & desidiose, fraudem facit priuatus amor, desidiam vero cordis torpor. Fraudem in Dei opere facit, qui pro eo laudari se cupit. Desidiam vero incurrit, qui a deuotionis feruore tepescit, & opus bonum magis vsu exigente, quam deuotione excitante, peragit. Quoniam ergo culpæ surreptio vix in ipsa bona actione vincitur, superest vt in ipso bono opere semper timeamus. An leuis reatus est, sacrosanctum mysterium sine ingenti metu, & sollicita reuerentia, & conficere, vel participare? Quandoquidem iuxta Apostolum, qui hoc non discernit, & ad id agendum probatus non est, iudicium sibi sumit. Si enim in exordio nouellæ Christianitatis multi ob hoc & imbecilles, & mortui erant corpore; quanto magis nunc, cum iam manifestior est causa, animæ periculum incurritur? Vt enim in dictis Patrum inuenitur, nullum peccatum est, pro quo tam frequenter in mundo aduersitates crebrescant. An parum est in Psalmodia cum Deo loqui? Et nescio quid aut vile, aut etiam turpe, sine cordis retinaculo cogitare? Sensus inest, cum hominibus reuerenter loqui: Et cura deest deuote Deo supplicare. Nam qui de formica loquitur, habet eam tunc in memoria, & tanta res, vt est, cum Deo loqui, cum ipsius obliuione peragitur. Quis interdum non auertit aurem a clamore pauperis? quis non irascitur pauperi? Nam & qui exaltat cor suum, abominabilis est apud Deum. Quis nostrum veraciter dicat Domino, Non est exaltatum cor meum? quis diligit omnem proximum tanquam seipsum? aut quis in solo Domino gloriatur? Nos interdum in opere textricum gloriamur, cum scriptum sit, Ne glorieris in vestitu vnquam. Et certe Veritas nihil iubet, non quod æquum, & possibile sit. Quæ tamen Veritas affirmat, quia neque vnus apex, neque vnum iota præteriet a tota lege, vt non requiratur. Sed hæc & his similia bonis accidere solent. Prauorum transgressiones multo grauiores sunt: gentes, quæ diligentes ea quæ in mundo sunt, caritatem Patris amiserunt, & per amicitiam mundi inimici Dei constituuntur. Ventrem suum quidam habent pro Deo, quos lugens Apostolus, inimicos sanctæ Crucis appellat. His qui vino æstuant, Væ comminatur vox diuina. Fornicatores & adulteros iudicabit Deus. Auarus, vt beatus Gregorius dicit, non est adhuc liber a cultu idolorum. Nam si quis fornicator est, aut auarus, aut ebriosus, cum eiusmodi nec cibum quidem sumere vas electionis iubet. Amare autem propriam gloriam tam grande peccatum est, vt Iudæi propter hoc maxime perfidiam incurrerint. Quomodo, inquit Dominus, potestis credere, propriam gloriam amantes? Si quis violauerit templū Dei, disperdet illū Deus. Sed quamuis hoc de spirituali domo, valde cauendum est, ne quis eam faciat nisi quod est, domus videlicet orationis. Non enim sine causa Christus Dominus eos per semetipsum eliminauit, sed in magna dispensatione, & ingenti ipsius rei inculcatione per seipsum negociatores eiecit de templo, & non solum alios, sed etiam ipsos, qui columbas ad vsum holocausti vendebant, abscedere præcepit. Vnusquisque videat qualiter vel Christi & Sanctorum præsentiam honoret. Respicit enim de cœlo, si est intelligens, aut requirēs Deum. Et Scriptura ait, Acceptus est Regi minister intelligens. Nam si qui verbum ociosum in quadriuio loquitur, in die iudicij rationem reddet, quanto magis qui in ipso Dei templo scurrilitates etiam aut detractiones cornicantur? Cum vidisset Moyses ignem, defecerunt ei verba, nec audebat respicere. Et certe maior majestas hic, quam illic; cum ibidem sit habitatio Dei & Paradisus vbi audiantur arcana verba, quæ nō licet homini loqui, id est illis quibus dicitur, Cum sint inter vos zelus & contentio, nōne homines estis? Vel qui non refrænat linguam suam, sed sedens loquitur aduersus fratrem suum. Videmus quosdam qui diuinum mysterium frequentant, sed sicut ordo diuinæ seruitutis exigit, prius ipsi deberent fieri sacrificium, per cor scilicet contritum & humiliatum. Alioquin cauendum est, ne tali cuilibet dicatur, Dilectus meus in domo mea malum operatus est: numquid carnes sanctæ mundabunt eum? Et item, In terra Sanctorum inique gessit, non videbit gloriam Domini. Et rursus, Quare calce abiicitis victimam meam? Quod tunc fit cum negligenter Dominicæ mensæ ministratur. Vnde per alium Prophetam queritur, dicens ministris, Vos contemnitis mensam meam. & ego dabo vos in contemptum. Et item alias vocat eos Principes Sodomorum, Quo mihi, inquit, multitudinem victimarum vestrarum? & quis quæsiuit hoc de manibus vestris? Non asseratis vltra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, & sabbatum, & festiuitates alias non seram. Iniqui sunt cœtus vestri. Kalendas vestras & solemnitates vestras odiuit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboraui sustinens: & cum extenderitis manusvestras, auertam oculos meos a vobis, & cum multiplicaueritis orationem, non exaudiam. Manus vestræ sanguine plenæ sunt. Idem namque Isaias videns Dominum, hoc primo voluit, quod polluta labia haberet, Væ mihi, inquit, quia vir pollutus labiis ego sum, & Dominum exercituum vidi. Sed si ille qui prophetali oculo Dominum vidit, sua labia polluta esse doluit; quanto magis dolendum est nobis, qui corpus ipsius Domini intra polluta labia sumimus, etsi, quod absit, manibus sanguine plenis illud contigerimus? Psalmista filios alienos vocat, quorum os locutum est vanitatem. Quod si de labiis tam ingens periculum sacrocolis imminet, quanto magis de renibus? Nam quod illud periculum præcipue cauendum sit, per hoc apparet quod illis qui ad esum agni vocantur, iussum est in primis, vt renes accingant. Ad hoc etiam commendandum Zacharias de eo eloquitur, quod pulchrum eius, & pretiosum eius sit frumentum & vinum germinans virgines. Nimium iam progredimur, sed effari nos facit indisciplinata & irreligiosa quorumdam conuersatio, qui cum suo merito sint inter externos computandi; tamen quasi interdictum Dei ad Sanctuarium accedunt, Quicumque, inquit, externus accesserit, morietur. Vbi autem aut hæc, aut alia huiusmodi geruntur & cauentur, supernus arbiter considerat, tacens: qui iuxta beatum Iob, innocentem & impium consumit; innocentem hic affligens, impium in futuro puniens. Vbi autem impietas plus abundat, ibi frequenter minus increpatio diuina sæuit: & quo pietas plus regnat, ibi seueritas diuina plus incumbit. Quod isdem beatus Iob ostendens, ait, Si impius fuero, væ mihi est; & si iustus, non leuabo caput, saturatus afflictione & miseria. Impius namque væ habet, iustus miseriam: quoniam illum æterna damnatio sequitur, iustus vero transitorio dolore expiatur. Impius caput hic leuat, sed vę quod sequitur, non euadit, quia dum se in voluptatibus eleuat, suppliciis sequentibus mergit. Iustus vero caput leuare non permittitur, sed per miseriam, qua nunc premitur, ab æterno supplicio liberatur. Impius ergo, qui temporali flagello expiari non potest, solet pro quibusdam bonis operibus quæ facit, præsentem prosperitatem habere, sequenti supplicio mancipandus. Iustus econtra propter quædam leuia peccata premitur, vt ab æterno supplicio liberetur. Cum igitur in multis offendamus omnes, non tristandum quidem, sed potius gaudendum est, si quolibet modo affligimur, vt ait Apostolus. Omne gaudium existimate, fratres mei, & cætera. Quod enim omne peccatum puniatur, Iob ostendens, Verebar, inquit, omnia opera, sciens quod non parceres derelinquenti. Quod beatus Gregorius exponens dicit, quia delictum Deus sine vltione non deserit: aut enim ipse homo in se pœnitendo punit, aut Deus, cum hominem damnat, percutit. Inde est, quod respexit quidem Dominus Petrum, sed ille fleuit amare. Paulus vas electionis vocatur, sed oportet eum, inquit, multa pro nomine meo pati. Sic ad Dauid dicitur, Dominus transtulit peccatum tuum, sed tamen plorans nudis pedibus filium fugit, quovsque sui reatus vltionem reciperet. Sic nos per baptisterium lauamur, sed merito primæ præuaricationis etiam redempti obimus. Percutit ergo flagellis, peccatum etiam cum relaxat, quoniam ab electis suis nunc studet peccatorum maculas detergere, quas in eis non vult in perpetuum videre. Illos vero, quibus dicit per Prophetam, Scio quia durus es tu, & neruus ferreus ceruix tua: Et iterum, Non mutabit Æthiops pellem suam, dimittit secundum desideria cordis eorum, quibus pro magna indignatione dicit, Iam non irascar vobis. Et, Cum siliæ vestræ fornicatæ fuerint, non visitabo super eas. Et Iob de ipsis, Domus eorum securæ sunt & pacatæ, & non virga Dei super eos. Sed quid eis restat subiungens, dicit, Deus seruabit illis dolorem, & de furore omnipotentis bibent. Quapropter simus iuxta Psalmistam ad flagella parati, & sint nobis iudicia eius iocunda, quoniam, vt scriptum est, Qui non amat iudicium, non potest sanari. Et idcirco iubet Apostolus in tribulatione gloriari, & in omnibus gratias agere. An non laudes referendæ sunt de eo, quando nos affligens, signum filiationis ostendit? Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Magnum quippe fuerat, si serui vocarentur. Magnum, inquit, est tibi vocari seruum meum. Sed parum est vt serui vocentur, cum nec amici quidem appellentur. Nam vt propensiorem affectum erga afflictos ostenderet, hos diuina vox filios appellat. Porro autem quæcumque sint illa opera, quæ inibi sub patrocinio beati Martini geruntur, credendum est, quod ipsius obtentu protegantur: ne videlicet aut mentes operantium iugi prosperitate superbientes inanescant, aut si non, lima flagelli dimissa, minus in supremo examine expolita reperiantur. Scit enim ille quod omnes iustitiæ nostræ, iuxta Prophetam, quasi pannus menstruatæ sunt, & quod ipsa holocausta sacerdotum indigent lauari. Hoc sane, quod quidam mirantur, quia illic vbi plus abundant mala opera, & minus fiunt bona, non solet aduersitas euenire, non homini, sed Deo soli notum est. Tamen de diabolo, & eius corpore, quod sunt reprobi, scriptum est, quia dolus in manu eius dirigitur, quoniam hoc habere crebro solent, vt quod nequiter appetunt, explere nequius possint, & quidem peruersa voluntate desiderant peruersiori facultate consumere, vt tanto eis de aduersitate nihil in præsenti obsistat, quando eis in posterum nil de prosperitate remanebit. Magis ergo necessarium est, magisque nobis optandum, id imperet, id prouideat, quod ad animarum proficiat salutem, quam id quod faciat plausum & admirationem. Illi sane qui murmurant querelantes, cur beatus Martinus solita sibi miracula iam nō frequentet, hoc nihilominus adiungunt, quod erga nos non sit pronus ad miserandum, sicut nostris antecessoribus fuit. Sed his verbis cordis sui diffidentiam simul & insipientiam produnt. Hæc verba quippe non sonant disciplinam, sed ita sonant, quia aut virtus beati Martini, aut caritas defectum incurrerit: Virtus videlicet, vt minorem patrandorum miraculorum efficaciam habeat; caritas vero, vt, quod absit, oblitus sit misereri. Quib. hoc primo respondemus, quia Iudæi non sunt, nec signa quærendo ludaizare debent. Quæ videlicet signa in exordio nascentis Ecclesiæ ad fidem astruendam necessaria fuerunt. Piscatores namque & de vilibus artibus assumpti, crucifixi deitatem prædicabant, & hoc vtique superbi Reges & magistratus valde stultum putarent, non per admirationem signorum tantæ rei maiestatem credere cogerent. Cum enim videbant quod plebeius & infirmum sanabat, & mortuum suscitabat, quod nec Imperator cum omni exercitu suo, nec ipsi Pontifices cum omnibus diis suis facere vllatenus poterant, superbam ceruicem humili Christi iugo summittebant. Iam vero cum releuata gratia iustus ex fide potius viuere debeat, miracula superfluo quæruntur. Opera iustitiæ magis gerēda sunt. Multi signa fecerunt, quibus iudex dicet. Nescio vos. Qui pietatis opera gerunt, audient, Venile benedicti patris mei, & cætera. Et vt veniamus ad hunc eundem beatum Martinum, placuit de eo diuinæ dispensationi, vt vel viuens & post obitum tanta ac talia miracula gereret, per quæ nomen eius & gloriam totus mundus agnosceret. Vnde & vbique tanta gratia præditus est, vt sicut de ipso scribitur, non illi quisquam Monachorum, non certe Episcoporum quispiam comparandus sit: Prophetis tantum & Apostolis consertus, quem illis per omnia consimilem esse, hoc Ægyptus fatetur, comperit hoc Indus: hoc Syria, hoc Æthiops audiuit, & cætera regna quæ illic annotantur, quousque subiungitur. Quo miserior est regio ista nostrorum, quæ tantum virum cum in proximo habuerit, nosse non meruit. Quam videlicet Martini gloriam in longinquum porrectam Poeta demonstrare volens, ait, Gallica celsa pharus splendorem mittit ad Indos. Et item, Et quo Christus habet nomen, Martinus honorem. An non hoc attestantur eius deuoti, qui de longinquis regionibus atque linguis ignotis ad hunc adorandum confluere solent? Antiquorum sane deuotio, quam frequenter eius reuerentiæ & amori sese impenderit, vel innumeræ testantur Ecclesiæ, quæ tam frequenter vbique locorum in eius nomine reperiuntur, vt nemo post Dei Genitricem, & Pastorem Ecclesiæ Petrum tam crebras habere videatur. Certe cum nihil in te ita sine causa fiat, hoc quod omnium vt ita dixerim orbe, tam glorificandus, tamque preciosus habetur, non casu accidit, sed eius instinctu, qui ad mensuram dat gratiam. Qui sanctum suum vsquequaque mirificans, per hoc quod vniuersis venerandus est, id ostendit quantum hunc eius gratia perfudit. Etenim si vniuersi Reges ac Cæsares peruulgatis vbique edictis iuberent, vt omnes eum venerarentur, nullo tamen pacto exigere poterant, vt eius veneratio tam generalis, tamque celebris esset, vt nunc est, cum ad eius venerationem cuncti delectati diuina inspiratione trahuntur. Qui Sanctum suum vsquequaque mirificans, non solum quælibet alia miracula, sed etiam mortuos ad eius gloriam commendandam post ipsius obitum suscitauit. Si ergo disponente Deo fit aliquid, vnde eadem gloria videatur imminui, recurrendum est ad magnitudinem virtutum, quas aliquando gessisse dignoscitur, vt cordis nauem quasi a prora firmiter ligatam, fluctus diffidentiæ, qui forte puppi illiserit, nequaquam possit a littore fidei conuellere. Ad hanc cautelam volebat ipse Christus mundum erudire, quasi significaturus suæ mortis abiectionem, cum diceret, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, suæ potentiæ miracula prius enunciauit. Ad hoc etiam, cum discipulis mortem suam aperte diceret, resurrecturum se die tertia subiunxit. Beato quoque Petro, quem sciebat se negaturum, prius se in monte transfiguratum ostendit, vt cum pro abitione mortis diffidentiam incurreret, ad ostensam Maiestatem recurrens, robur fidei resumeret. Sed aliud est adhuc quod miracula cessare facit. Peccatum videlicet incredulitatis, propter quod Marcus Euangelista dicit de omnipotenti Iesu, quod non potuit plura miracula facere in Capharnaum & Corozain, subiungens, quia miratus est super incredulitatem cordis eorum. Quid ergo, quisquis es, Martinus non ideo gloriosus, quia domus eius totiens igni permissa est? Quod prorsus in aliis Sanctorum locis frequenter nouimus euenire, sicut de illa sanctæ legionis Thebæorum domo nuper accidit, quæ tam eleganter constructa erat, vt nostri temporis artifices nequaquam hanc in pristinum decorem valeant reparare. Sic de illa in qua requiescit beatissimus Martialis, cum omnibus quæ infra muros erant, noscitur euenisse. Ante cuius adustionem cuidam per somnium visus est isdem Sanctus apparuisse; cui videlicet mœsto vultu protestatus est, quod ei domum illam seruitores eius, exosam fecerint; vnde & eius concrematio, & Stephani Abbatis interitus mox esset adimplendus. Nam & priusquam illam prædicti domni Martini basilicam rogus absumeret, quibusdam fidelibus visum est, quod in Tutelensi Ecclesia isdem sanctus Martinus cum sancto Michaele staret, eumque de cura ipsius cœnobij precando monuerit, & quasi subtristis adiungeret: Quia seruitores eius non sinerent eum apud Turonum quietem habere. Verum si somnis & nulla forte, vel rara fides adhibenda est; hoc tamen certum constat quod Deus, iuxta quod Apostolus ait, per peccatum exasperatur. Et quisquis, vt ait Isaias, in terra Sanctorum iniqua gerit, non videbit gloriam Domini. Et non solum quemlibet Sanctum, cui forte locus consecratus est; sed ipsum Dei spiritum, testante Apostolo, contristat, qui peccando templum eius cōtaminat. Cum enim ab ociosis verbis & scurrilitate fideles compesceret, subiunxit. Et nolite contristare spiritum Dei. At quod vestra pace dixerim, si in istius domni præsentia continuari soleat, ipsi melius nostis. Ceterum, quibuscumque ex causis hoc acciderit, non aliud opinandum videtur, quam quod isdem piissimus Pater flagellum hoc in suam domum potius, quam in subditos maluerit iaculari: exemplum videlicet piissimi Conditoris imitatus, qui peccante primo homine, non ipsum maledixit, sed terram quam operaturus erat. Nonne ex ipso rerum accidentium euentu apparet, quod sola domus illa combusta est, domunculis clericorum illæsis per gyrum remanentibus? Quod si Martini virtus ob hoc minorata videtur, iam non erit ille solus cui sub hac occasione detractores insultent. Sed etiam plerique alij sancti, quorum domus quaquaversum indifferenter ardent, imo, quod dictu nephas est, contra ipsum Dominum musitare possunt, quia templum illud Salomonicum non semel aut bis, sed iuxta Egesippum frequenter adustum est. Sanctis itaque locis despectio nostris peccatis exigentibus accidit, non defectu Dominicæ virtutis, qua sancti repleti sunt. Nam si potestas Martini ex hoc forte videtur insanum sapientibus mutilari, tamen ex aliis sanctis eius locis, necnon & miraculis ab ipso nuper gestis, si longum non esset, poterat eadem potestas decenter commendari. Sed iam ista qualiscumq. delatratio debet terminari. Cuius videlicet fini hoc adiiciamus, quia valde nobis necesse est, vt flagello pertriti, conuertamus vias nostras in vias testimoniorum Dei, ne forte dicatur de nobis, Curauimus Babylonem, & non est sanata, neque per ignem, & iam non vt in materialem domum, sed in illos, de quibus sanctus Spiritus effugatur, cælestis indignatio sæuiat, Martinum nostris precibus deductum, offensis Christi oculis opponamus. Apprehendentes, sicut in Zacharia scriptum est, fimbriam vestimenti domni Martini verissimi confessoris, adeamus, cum tali aduocato, iuxta Pauli vocem, thronum gratiæ, forsitan sic poterimus misericordiam promereri. Et sicut Iob attestatur, nos qui non habemus indumenta iustitiæ, lapidem hunc amplectamur, suppliciter obsecrantes, vt nuditatem nostram suis meritis contegat, ne nostra coram superno iudice turpitudo reueletur. Si quidem iste non obliuiscetur misereri; sed caritas quæ illum coegit, vt diuisa chlamyde pauperem cum sua nuditate vestiret, multo nunc facilius eum flectet, vt nos ab ira Agni si correctos viderit, ereptos cælestibus diuitiis superabundans abscondat. S. Odo Abbas Cluniacensis II. SANCTI ODONIS ABBATIS CLVNIACENSIS COLLATIONVM LIBRI III. EPISTOLA. ?? ?? DOMINO & Patri Turpioni Pontifici suus ille monachus infimus in Domino. Recolitis, Domine mi, quid dudum iusseratis mihi, vt scilicet quia turbato rerum statu pene semper in procinctu estis, & ad consolationem scripturarum, tanquam Moyses ad tabernaculum, libris absentibus, recurrere nequitis, quædam ex Patrum sententiis deflorarem, quæ & huius temporis qualitati conuenirent, & veluti quoddam sportulæ diarium vel exilem refectionem in occursu itineris posito subministrarent. Quod equidem semel, & bis, & ter, & quoties me vestram adire præsentiam contingebat, requirebatis, & iterum iubebatis. At ego mirabar Pontificis humilitatem, quod tantus a tantillo quicquā huiusmodi reposceretis. Mirabar certe studium, quod animus in tantis discissus illud carmen Iob, quod Deus in nocte tribulationis huius donat, tantopere disquirebat. At tamen stupebam quonam pacto me id agere posse credebatis. Nam licet domnus Abba vestro suggerente nuntio tandem hoc & ipse præceperit: propriæ tamen inscitiæ conscius, rem mihi impossibilem vel tentare vitabam. Sollemnitate vero S. Martini nuper elapsa, denuntiauit mihi domnus Abba, quod statim ad vos me esset transmissurus. Sed cum de prædicta vestra, immo ipsius iussione nihil me adhuc egisse didicisset, Quindecim, inquit, dies ad hoc, quod iussus es, faciendum relaxo, ne domni Episcopi præsentiam, neglecto eius iussu, adire confundaris. Artatus, fateor, tabellam arripui: sed quidnam scribendum, quoue ordine prima vel postrema disponenda essent, hebetatus hæsitabam. Cum subito recordatus sum illius vestræ querimoniæ, quam de huius vitæ qualitate profundis singultibus contexere vos in prima iussione audieram. Videlicet de peruersitate prauorum, qui semper in malum succrescentes, & Ecclesiasticam censuram penitus contemnentes, quoslibet inualidos crudeliter affligūt. Postremo de his, qui diuinæ seruituti mancipari debuerant, sese prorsus vanæ gloriæ dedicant, ac diuino cultui simulate deseruiunt. De his igitur & huiusmodi, quos tunc, si bene commemini, lugebatis, huius computationis materiam sumpsi. Per omnem eius excursum id agere nitens, vnde possit afflictorum deiectio consolari, prauorumque curiositas aliquatenus contundi. Opusculum sane qualitercunque digestum, vestræ iussioni satisfaciens, vobis transmitto: vt si forte penitus vtilitate caruerit, me tamen apud vos de inobedientia excuset. Poterit autem lector ob tam imperiosam iussionem meæ præsumptioni ignoscere. Auctoris vero nomen ob id supprimatur, ne forte si materia sordet, mei quoque nominis vilitate grauetur. S. Odo Abbas Cluniacensis II. COLLATIONVM Sancti Odonis, LIBER PRIMVS. ?? ?? AVCTOR igitur & iudex hominū Deus, licet ab illa felicitate paradisi genus nostrum iuste repulerit: suæ tamen bonitatis memor, ne totus reus homo quod meretur incurrat, huius peregrinationis molestias multis beneficiis demulcet. Quia vero nos eisdem beneficiis nimium delectamur, eius consilio frequenti perturbatione hæc eadem nostra delectatio conteritur: ne transeuntibus bonis, quæ perinde fluunt, nimis inhærentes, ad internæ salutis defectum nesciendo trahamur. Sic enim non sentimus quomodo crescit corpus, vel qualiter eiusdem corporis species in senectutem commutatur. Sic & mens nostra nobis nescientibus ab statu rectitudinis frequenter incuruatur, & a forma religionis, dum nescit, senescit, iuxta illud, Traxerunt me, & non sensi: & iterum: cani effusi sunt in eum, & ipse non sensit. Sed rursus ne increpatione prędictæ perturbationis deficiamus, sanctificatam scripturam, quæ dissolui non potest, maiori gratia misit in mundum: quatenus, vt ait Petrus, in caliginoso vitæ huius loco pedibus nostræ actionis resplendeat, & inter quęlibet aduersa patientiam & consolationem, iuxta Pauli vocem, subministret. Si ergo quicquam est quod sapientem virum æquo animo inter mundanos turbines cōtinere possit, id esse quamprimum reor meditationem scripturarum. Omnis namque ratio, qua vel Deum, vel nos cognoscimus, diuinis libris continetur. Et in hoc non solum a cæteris animalibus, sed etiam a quolibet stulto maxime distamus: & sicut ait Salomon, illuc vbi vita est, ad cognitionem videlicet scripturarum, perreximus. Nam quod in Scripturis vita sit, testatur Dominus dicens, Verba quæ loquor vobis, spiritus & vita sunt. Ipsa est & speculum, per quod nunc in ænigmate diuina mysteria videamus, ac nos quales simus intueri queamus, ita vt ibi appareat quantum proficimus in bono, vel quantum deficimus. Ibi cuncta produntur quæ dissipant, cuncta narrantur quæ ædificant: & tamen plerique libentius scurrilitatem audiunt, quam hoc paradigma Dei. Tale autem est sacram negligere lectionem, quale esset si quis in tenebris lumen, in æstu Solis vmbram, vel in ægritudine medicinam respueret. Hæc est, inquam, vox Dei, quæ desertores suos reuocat, dicens per Prophetam, Conuertimini filii reuertentes, & item contra virorum consuetudinem stupratam coniugem reuocās ait: Audi meretrix, verbum Domini, & cætera. Vt autem longe nimis mortales a se recessisse non loco quidē sed merito demonstret, non per verba sic præsentes iam eos alloquitur, sicut olim Patres fecerat: sed per scripturam, velut per quasdam epistolas, longe positos reuocans, quasi veteris amicitiæ desertores suos recordari suadet. Hæc ad excutiendum legendi fastidium præmissa sunt, quoniam, quod pace vestra dixerim, cibum sacræ lectionis non satis esurimus. Omnis vero eiusdem scripturæ intentio est, vt nos ab huius vitæ prauitatibus compescat. Nam idcirco terribilibus suis sententiis cor nostrum quasi quibusdam stimulis pungit, vt homo terrore pulsatus expauescat, & diuina iudicia quæ aut voluptate carnis, aut terrena sollicitudine discissus obliuisci facile solet, ad memoriam reducat. Ad hoc namque vnumquemque nostrum secundum quod gesserit in die iudicij recepturū pronuntiat. Quod cum Apostolus protestaretur subiunxit, nescientes suademus hominibus timorem Dei. Hinc alias, Deum time & mandata eius obserua. hoc est omnis homo. Quibus verbis ostenditur, quod is, qui Deum non timet, homo esse desiit. Hæc quoque eiusdem scripturæ intentio est, vt quia cæleste gaudium non nisi per terrenas amaritudines recuperare possumus, ad tolerāda quælibet aduersa spe felicitatis, quæ præsenti miseriæ succedit, nos corroboret: vt spes manentis lætitiæ leuiget tristitiam transeuntis angustiæ. Ad hoc enim dicit Apostolus, Quod in præsenti est momentaneum & leue, immensum gloriæ pondus operatur. Molestias cum dicit, homo nascitur ad laborem. Et Apostolus, cum tribulationes suas discipulis enumeraret, Ipsi, inquit, scitis quod in hoc positi sumus. Item Iob, Homo repletus multis miseriis. Quod idcirco dicitur, quia valde impossibile est, vt suæ peregrinationis tempora sine dolore percurrat. Hinc ipse auctor dixit. Si in viridi ligno hæc fiunt, in arido quid fiet? Nam ipse est lignum viride quod putredo peccati non corrupit, quia peccatum non fecit. Nos vero sumus, vt Iudas perhibet, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ. Ac si diceret Dominus. Si ego ipse qui peccatum non feci sine passionis igne ab hac vita non exeo, quid putandum est illos mereri, qui non solum originalibus, sed etiam actualibus culpis tenentur adstricti? Ne vero propter angustias, quæ dispensatorie nobis hic ingeruntur, in murmurationis malum excedamus, aut prauitates nostras sub ipsis angustiis compescere negligamus, æternam gehennam transgressoribus comminatur, dicens. Mors peccatorum pessima. Et item contra murmuratores de filiis Israel, Cesset murmuratio eorum ne moriantur. Et item, Quidam eorum murmurauerunt, & a serpentibus perierunt. Igitur propter hæc tria, quæ maxime hæc eadē scriptura denuntiat, angustias videlicet quas hic patimur, & lætitiam quæ succedit correctis, & damnationem quam incorrigibiles incurrent, Hiezechiel librum se vidisse testatur, in quo scriptæ erant lamentationes, & carmen, & væ. Quo videlicet libro cuncta diuina eloquia figurantur, quæque nobis lacrymas luctusque præcipiunt, lamentationes in eo scriptæ referūtur. Sed quid ipse verborum ordo designat post lamētationes, carmen, & væ continetur: quoniam post vitæ huius miserias, aut æterna lætitia succedet bonis & patientibus, aut æterna damnatio malis & murmurantibus. Hinc discipulis Saluator dicebat, In me pacem habeatis, & in mundo pressuram habebitis. Ac si diceret. Erit vobis exterius de mundo, quod sæuiendo grauet: sed sit interius de me, quod consolando reficiat. Propter hæc quoque tria dicitur, quod rotæ, quæ eidem Hiezechieli monstratæ in figura duorum testamentorū sunt, & staturam pro altitudine & horribilem aspectū habuerint. Quarum videlicet statura huius vitæ qualitatem aduersis vel prosperis alternantem significat. Ait enim hæc eadem Scriptura, eiusdem status qualitatem quasi staturam demonstrans. Omnes qui volunt pie viuere in Christo persecutionem patiuntur. Quæ & altitudinem cœlestium præmiorum proferens dicit. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quid altius quam filios Dei fieri? horribilem aspectum exhibet, cum de reprobis dicit. Ibunt hi in supplicium æternum. Et item, vermis eorum non morietur. Et quod proprie luxuriosis manet, illud Iob. Omnis dulcedo eorum vermis. Quid horribilius quam semper morsibus vermium dolores suscipere, nec eos vnquam finiri? Refert quoque gesta virorum fortium, qui multa patienter tolerarunt: vt his auditis nihil nobis in via rectitudinis impossibile iudicemus. vnde B. Iob, Instauras testes tuos contra me. Tot etenim testes contra nos Deus instaurat, quot patientium exempla contra nostram impatientiam exponit. Quod autē & diuinis ammonitionibus, & præcedētium exemplis adiuti, de lacu mundanæ miseriæ liberari debeamus, illa ereptio Hieremiæ designat: quia vt de puteo leuaretur, funes cum pannis veteribus ad eum submissi sunt. Funes Dominica sunt præcepta, quæ nos quasi vinciunt, dum suis nos iussis a malis actibus refręnant. Panni veteres opera iustitiæ sunt, quibus sancti Patres se vestierunt, ne nudi supernis oculis apparerent. Sacerdotes, inquit, tui induantur iustitiam. Qui panni, id est, eorum exempla, cum funibus præceptorum ad nos de cœno vitæ præsentis eruendos mittuntur: quia ne diuina præcepta nobis dura videantur, eorumdem præceptorum possibilitas Patrum exemplis esse facilis demonstratur. Nam si durum est quod dicitur. Estote in tribulatione patientes, occurrit Paulus, qui non solum patiens est, sed & gloriatur dicens. Libenter gloriabor. Ligemur ergo præceptis, quasi quibusdam funibus. Sed & panni veteres intersint, vt quod ex nostra imbecillitate nos posse non agere formidamus, esse possibilia per exempla Patrum confidamus. Notandum sane est quam misericorditer Deus prędictæ suæ scripturæ verba temperans, modo nos asperis incitationibus terret, modo blandis consolationibus refouet, terrorem fomentis miscet, fomenta terrori, & corda peccatorum indicatis terroribus ad humilitatem inclinet, & humilem mœrorem enarratis consolationum fomentis attollat: quatinus dum vtrumque circa nos mira arte magisterij temperatur, nec desperate inueniamur territi, nec incaute securi. Lamentationes, id est angustiæ, ad tolerandum graues sunt: quia iuxta Apostolum, omnis disciplina in præsenti quidem non videtur esse gaudij, sed mœroris. Carmen vero, id est, gaudium, quod succedit, desiderabile est, sicut ibi secutus adiungit; quia fructum pacatissimum reddit exercitatis per iustitiam. Væ autem nimis formidabile est, quoniam, vt Paulus ait, horrendum est incidere in manus Dei. Si autem displicet quod patimur, percussorem nostrum iustum & misericordem cogitemus. Nam quia iustus est, non nisi iuste percutit. vt est illud. Nunquid iniquus Deus, qui infert iram? Valde igitur iniustum est, de iusta percussione murmurare. Non itaque murmuremus, ne forte illud væ quod comminatur incurramus. Cogitemus quoque quia misericors est, ne nos derelictos ab eo credamus, vt stulti faciūt, de quibus dicitur, In miseriis non subsistent. Etenim iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Cogitemus & hoc, quia quod ex nostro merito patimur, ad nostram vtilitatem mira benignitate reflectit. Hoc itaque attendentes flagella non refugiamus, sed ea velut quædam medicamenta animæ magis optemus. Nam & æger tunc se ad secandum manibus medici libenter submittit, & pocula quamuis amara votiue bibit, cum exinde beneficium incolumitatis recuperare se credit. Non ergo resultemus manibus medici nostri Dei. Nam etsi tribulationis adustionem prolongat, non tamen æger debet vociferari: quoniam ipse videt quam profunda ad resecandum putredo lateat in vulneribus vitiorum. Nec velut indomiti tanquam ad inusitatum quiddam aut nouum obstupescamus, quoniam a primo iusto Abel vsque ad vltimum electum necesse est omnes hac conditione teneri. Hinc Princeps Apostolorum fideles monuit, ne mirarentur in feruore tentationis tanquam noui aliquid contigisset. Afflictionum vero species tam diuersæ sunt, quam diuersos culparum modos cœlestis ille medicus nobis inesse videt: quatuor tamen modis comprehenduntur. Aliquando namque peccator affligitur pro peccatis præteritis, sicut ille cui dicitur, Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quæ iussio docet quod pro culpis præteritis vim doloris incurrerit. Aliquando pro cauendis futuris: quod Paulo contigit, qui ne extolleretur, stimulum carnis accepit. Quidam Doctores antiqui dolorem capitis aiunt fuisse. Aliquando quisque percutitur, vt dum inopinata liberatio periculum subsequitur, ardentius saluantis Dei virtus ametur. In qua percussione meritorum gratia succrescit, cum per patientiam fortitudo proficit. Quod in B. Iob completum est, qui prius ita laudatus & postea sic remuneratus est. Nonnunquam vero in vna qualibet persona tria hæc genera simul concurrunt: vt in eo per afflictionem & præterita puniantur, & futura prohibeantur, & laudes liberatoris Dei ex adempto periculo succendantur. Quartum genus est, quando quisque sic in præsenti percutitur, vt etiam in futuro puniatur. Quod illis solummodo accedit, quorum mentes tribulatio non conuertit: de qualibus illa vox conquerentis Dei est. Frustra percussi filios tuos, disciplinam non receperunt. Quod genus miser Antiochus & Herodes incurrit. Nam quod diuersis cultibus, quibus vtique diuersitas pœnarum debetur, aut per ignorantiam, aut per fragilitatem, aut interdum per audaciam subiacemus, non de conditione naturæ nobis accidit, sed de vitio primæ transgressionis. Nam postquam ille primus parens conditori per inobedientiam contrarius extitit, ad hoc graue iugum cum omni sua stirpe sese incuruauit, vt veraciter dictum sit, quod tentatio est vita hominis super terram. Diuinis enim iussionibus subesse nolens, sub suis se necessitatibus prostrauit: quem ita exaltauerat libera seruitus, vt si vni subiectus esset, cuncta sibi subdita possideret. Sed ceruicē cordis erigendo sic eum deiecit captiua libertas, vt etiam a vermiculis, & quod magis est miserum, a seipso multa patiatur. Porro ille magnus honor, quo inter cæteras corporeas creaturas ditatus est, rationalis videlicet acuitas in eo sic hebetata est, vt cum omni creaturæ visibili præesse debuerit, nunc exemplo formicæ viuere iubeatur. Vade, inquit, ad formicam o piger. Mens autem quæ fluxa mutabilitate vnum, qui ei sufficere poterat, Deum scilicet amisit, nunc per diuersa desideria variatur, & huc illucque auida delectatione quærit, in quo pausetur. Sed quoniam ad solum Deum appetēdum creata est, postquam ab illo recessit, nihil inuenit, quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. Vnde nunc per diuersos affectus variatur, vt cum rerum qualitate satiari non potest, saltem varietate ipsarum rerum expleatur. Victa tædio ipsa natura a cogitatione in cogitationem ducitur: quod fastidiebat appetit, & quod appetebat fastidit, quæ dum quolibet posita, profecto docet quod aliunde pendet. Cuius prima damnatio est, vt Augustinus dicit, horrenda profunditas ignorantiæ, quæ gignit malarum vanarumque rerum multiplices amores, per quos appetuntur vana gaudia, & luxuria & innumera huiusmodi: ex quibus succrescunt mordaces curæ, perturbationes, mœrores, formidines, & cætera talia: quæ in ipsis infantibus ita pullulant, vt si dimittantur facere quod volunt, vix vnquam ad aliquid boni perueniant. Contra quos eruditio magistrorum diuinitus procuratur, vt praua cupiditas infrænetur, & boni appetitus vtcumque suadeātur. Si tamen aliquis magistrorū, iuxta illud Danielis, inueniri iam possit, qui ad iustitiam erudiat omnes. Etenim huic sæculo magis contra Apostolum eligentes informant: cum Iob licet gentilis ita filios etiam adultos sanctificabat, vt nec in corde quidem peccarent. Vt quid autem multa de eiusmodi malis quæ lædunt dicam? Quandoquidem si subtiliter consideres etiam cuncta, quæ pro salute gerimus huius vitæ, pœnis & miseriis intermixta reperies. An non miseria est corruptioni carnis ad necessaria, atque concessa deseruire? quod eadem caro exigitur, vt contra frigus vestimenta, contra famem alimenta, contra æstum frigora requirantur. Quod multa cautela custoditur salus corporis: quod etiam custodita amittitur, amissa cum graui labore reparatur. Et tamen reparata semper in dubio est. Quippe cum corpus tot ex se morbos gignat, vt nec medicorum quidem libris cuncti nominentur, quorum aliqui vix sine amaritudine curantur. An non & hoc miseria est, quod amatus amicus suspectione offendi valet? Formidamus namque inimicos, atque de eis securi non sumus. Ne vero suspiciosi videamur, sic eis frequenter loquimur, quasi amicis. Et rursus dum cauti esse nitimur, pura verba proximorum, multumque nos fortasse diligentium, quasi verba plerumque suscipimus inimici: & qui falli numquā vel fallere volumus, ex cautela nostra grauius erramus. Quid itaque hoc est, nisi humanæ vitæ miseria? Nam & ipse homo ita suis afflictionibus assuetus est, vt eas non molestias, sed voluptates putet. Amissa namque cœlesti patria, suo exilio, in quo repulsus est, delectatur: grauatur curis, & tamen non cogitat, quam graue sit, quod ipsarū curarum multiplicitas mentem eius suffocat, vt scriptum est, Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Priuatus est interno lumine, & tamen in hac vita diu vult perpeti cæcitatem suam. Et cum interim cotidianis casibus innumerabiles ei mortes immineant, vult tamen sub timore tot mortium diu magis viuere, quam semel moriendo nullam deinceps timere. Nam quia præceptum conditoris transgredi præsumpsit, ad hunc suimet defectum iure deuenit, vt quia suam delectationem, quam in rebus exterioribus habuit, eidem conditori præposuit, nunc & in ipsis rebus & in seipso molestias sentiat, quas voluptates esse contempto Deo stultus putauit. Vt autem & de his quæ a foris veniunt aliqua ponamus, sciendum est quia alia sunt quæ a Deo patimur, videlicet flagella: sicut ille Lazarus. Alia quæ a proximis, persecutiones, aut damna, aut contumelias: sicut Apostolus Paulus. Alia quæ ab antiquo hoste, tentamenta scilicet diuersa: sicut Iob. Siue autem per hominem, seu per antiquum hostem aduersa veniant, a Deo vtique iuxta nostrum meritum modificantur. Nam status mundi ex merito nostro perturbatur, & per occultas cordium insolentias aperta prodeunt flagella pœnarum. Quas videlicet pœnas ipse Iudex, & Dominus enumerat dicens. Surget gens contra gentem, & cætera. Nos enim, vt in Homeliis dicitur, omnia quæ ad vsum accepimus vitæ, ad vsum conuertimus culpæ: humanam scilicet pacem ad inanem securitatem: salutem corporum ad vsum exercemus vitiorum: vbertatem non ad necessitatem, sed ad superfluitatem. Ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis seruire cogimus terrenæ delectationis. Iure igitur restat vt simul nos omnia feriant, quæ simul vitiis male subacta seruiebant, & qui in cunctis deliquimus, in cunctis feriamur: vt quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum sentire cogamur tormenta. Hinc in libro B. Iob dicitur. De humo non egredietur dolor. Quod scilicet mala nostra exigant, vt a rebus insensibilibus feriamur. Ecce enim expectādus imber arente terra suspenditur, & caliginosus aer sole inardescente siccatur. Mare procellis tumentibus sæuit, & alios ad transmeandum susceptos intercipit, aliis desideratum iter contradicit. Terra etiam suscepta semina consumit. In quibus cunctis patenter ostenditur hoc quod scriptum est de Domino. Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Quod tunc vtique fit, quando in pœna delinquentium aduersitas elementorum militat, sicut item dicitur. Ignis, grando, fames & mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt. Bestiarum dentes & scorpij, oppressiones, contritio & flagella. Sed tamen de humo non egredietur dolor: quia nequaquam pœna, quæ ex re insensibili ad nostram afflictionem excitatur, de ea nascitur creatura quæ percutit, sed ea quæ peccando vim percussionis extorsit. Hinc itē scriptū est. Ego Dominus creans malū. Mala quippe nulla natura subsistunt. Non ergo creantur a Domino: sed idcirco mala creare se asserit, quia res quas ille bene condidit, sed nos male concupiscimus, in flagella, quæ aspera videntur, & mala nobis, conuertit. Inde est quod homo de veneno moritur, de quo serpens viuit. Inde quod ipse cibus & potus intemperanter sumptus resoluta corpora facit, & immaturā senectutem adducit, quinetiam & mortem: vt item Scriptura dicit. Qui autem abstinens est, adiicit vitam. Deus autem videns quod ea quæ nobis donat, & non ipsum qui dator est, peruerso ordine diligimus, ex his quæ ei præponimus salubriter nos ferit: vt tanto citius ad eius amorem resipiscamus, quanto plenius senserimus plena esse doloribus ea quæ affectamus. Neque enim solis exterioribus male oblectamur. Nam vt ad nos ipsos veniamus, in ipsis nostris membris, quæ nobis a bono artifice Deo bene attributa sunt, male frequenter vtimur, vt oculis ad petulantiam conspiciendam. Per ipsos namque mors intrat ad animas nostras. Et quandocumque eisdem oculis species concupiscibilis apparet, quasi vetitum lignum Adam præ oculis habet. Lingua prompta est ad proferendum mēdacium, vel ad construendam fraudem, vel ad iurgia exercenda: pedes ad currendum in malum, sensus propter colorem auri, rectum iudicium peruertit. Et ne per singula currere longum sit, non solum per ea quæ vetuit, sed per ea quæ concessit Deus iniuriosi existimus. Et tamen homo custodiam diuinam debet habere in se, ne casum incurrat in corpore, quem cupiendo malum non timet incurrere in corde. Quapropter dignum est, vt vel in superbo animo nostro multa quæ nos contristant, Deo permittente, sentire cogamur, vel in delicata carne quam actori frequenter præponimus, censuram supplices sentiamus. Ab hoste vero maligno tam multipliciter patimur, quam ille nostris deceptionibus, & per naturam subtilis, & per malitiam iugiter infatigabilis insistit. Cuius cuncta tergiuersationum certamina atque machinationes Dominus beato Iob insinuat. Et quod opprimendo rapit, quod insidiando circumuolat, quod minando terret, quod suadendo blanditur, quod desperando frangit, exorsus est dicens. Ecce Behemoth quem feci tecum, & cætera. Quæ omnia in illorum verborū expositione plenius panduntur. Hic autem illud tantum commemorandum videtur, quia generaliter in omnibus agere nititur, quod in primo homine gessit. Verba Dei de cordibus eorum euellere, suaque blandimenta quæ fraudulenter suggerit molitur infigere. Supplicia quæ Deus minatur obliuisci suadet, & ad agenda quæ prohibet nos instigat. Tunc dixit, Eritis sicut Dij. Nunc dicit, In hoc mundo sublimes apparete. Tunc dixit, Nequaquam moriemini. Nunc quasi misericordem Deum fingens, impunitatem scelerum promittit. Sed nos qui experimento primi hominis didicimus quam districte Iudex delinquentes feriat, oportet vt minacem eiusdem iudicis sententiam extimeamus. Et contra deceptionis fraudem eiusdem hostis cautius ac robustius cōsistamus. Illud Iob maius attendentes. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquēti. Et itē dicit Psalmista, Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Singulis autem hominibus vitiis conuenientibus insidiatur. Prius enim conspersionem vniuscuiusq. perspicit, & tunc tentationis laqueos, eidem conspersioni proximos opponit. Neq. enim facile captiuaret, si aut luxuriosis præmia, aut auaris scorta proponeret. Si aut voraces de abstinentiæ gloria, aut abstinentes de gulæ imbecillitate pulsaret. Si mites per studium certaminis, aut iracundos capere per pauorem formidinis quæreret. Sed vt efficacius in sua fraude præualeat, eo vitio quo cum citius cōsensurum ex qualitate animi eius nouit, explorat. Hinc scriptum est. Diuiditur æstus super terram. Quia videlicet in hac vita tentationis ardorem callide singulis ingerens quasi æstum diuidit, dum vicinos moribus laqueos abscondit. In illis autem qui eius voluntati subiecti sunt, quadam securitate perfruitur, dum cordibus eorum quasi superbus rex inconcussa potestate dominatur. Sed si cuiuslibet mēs ad desiderium conditoris incalescit; si redemptoris gratiæ meminit, & teneri captiuus a vitiis erubescit: cum idem hostis considerat se despici, & contra se mancipium quod dudum possederat reniti, mox in omni tentationis arte se instigat: ac ne is quem possederat ab eius dominio liberetur, multiplici fraude decertat. Hinc de his qui conuertuntur ad cor scriptum est. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leuiathan. Eidem quippe hosti maledicere est peccata quæ suggerit execrari. Sed quisquis hoc fecerit Leuiathan suscitat, qui vt dictum est in prauorum cordibus, quasi quietus & sopitus dormit. Quicumque igitur diuinitus respectus, quæ Dei sunt agere desiderat, Leuiathan in certamine contra se prouocat: eiusque malitiam sua conuersione inflammat. Nec magnopere ergo quoslibet prauos inquietat, quippe quos non solum per mala, sed per ipsa quoque bona opera, quæ non sinceriter gerunt, sibi seruire conspicit: sed ad Deum confugientibus innumeras insidias tendit. Quibuslibet autem prauis mala quælibet aperte suggerit, eisque velut familiaribus iniquitates manifestius insinuat, vt scienter agant quæ mala esse non ignorant. Bonis ergo velut extraneis latenter insinuans, mala quæ publice non valet, tecta subintroducit: vt qui malis consentire refugiunt, in bonis aut tepidi sint, aut nimio zelo modum excedant. Quos plerumque grauius per ministros suos, quam per seipsum nocet, dum per malos vel illicit bonos ad malū, vel impedit eos in bono. Vnde Propheta, Velociores, inquit, fuerunt aquilis cæli inimici nostri. Omnes tamen quibus præualet per tria vitia vehementius mergit. Videlicet alios per superbiam qua se extollūt, alios per luxuriam, qua suis voluptatibus seruiunt, alios per malitiam, qua suos proximos grauent. Vnde & tribus nominibus ex ipsis tribus actionibus appellatur: scilicet auis, & Behemoth, quod est iumentum, & Leuiathan, quod est draco: In his namque quos pro spiritalibus vel temporalibus diuitiis in superbiam eleuat, auis est. In his vero, quos ad luxuriam eneruat, iumentum est. In his quos ad nocendi malitiam inflammat, draco est. In illis autem quos pariter per tria hæc mergit, iumentum simul, & draco, & auis est. Maxima tamen virtus eius in luxuria est. Vnde ad B. Iob dicitur. Fortitudo eius in lumbis eius. Videlicet propter masculos. Et virtus illius, propter fœminas, in vmbilico ventris eius. Vbi notandum, quia fortitudo eius non dicitur esse in lumbis, vel in vmbilico eorum qui prosternuntur: sed in lumbis & vmbilico ipsius diaboli, quia nimirum sicut in XXXII. Moralium libro perhibetur, eius proprie corpus fiunt, qui ei per luxuriam succumbunt. In qua tamen luxuria neminem vsque ad consensum mergit, nisi eum qui prius in oculis Dei superbiendo cadit. Quod in se primus homo ostendit, qui postquam superbiendo peccauit, mox genitalia membra erubuit. Nam quia Deum superbiendo contempsit, mox a subdita carne prœlium sumpsit. Vnde Propheta, Respondebit, inquit, arrogantia Israel in faciem, Id est per meritum superbiæ latentis in apertam luxuriam cadere permittitur. Qui vt ostenderet, quod libido ex merito superbiæ proruperit, ait. Spiritus fornicationis in medio eorum. Si enim spiritus superbiæ sub Deo premitur, caro super spiritum illicite non eleuatur. Quisquis ergo superna appetit, si postea voluptate prosternitur, non tunc se iudicet victum, cum aperte superatur, quia tunc vtique ante Dei oculos in culpæ voraginem cecidit, cum sese vltra quam deberet efferens latenter intumuit. Igitur malitia ad violentos pertinet. Superbia vero & luxuria, tam ad ipsos, quam etiam ad alios, qui mansueti plerumque videntur. Nam in ipsis mendicis & pauperrimis ista duo vitia vigere solent. Elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem corrumpit. Vnde & isdem nequam spiritus sub vmbra & in secreto calami, & in locis humentibus dormire perhibetur. Quoniam eos quos decipit, primo a caritate Christi tepere facit. Tum vero per elationem quæ per calamum foris quidem nitentem, sed intus vacuum designatur, sibi eos subiugat. Deinde per genitalia membra, quæ loca humentia intelliguntur, ad turpitudinem prosternit. Sane qui vel hæc duo, vel cætera quælibet eius figmenta superare cupit, hunc in prima suggestione contemnat. Quæ suggestio caput eius est. Quod videlicet caput ab vno quolibet fidelium virtutis pede facile conteritur, si prima suggestio respuatur. Vnde ad eundem hostem de qualibet studiosa anima Deus dicit. Ipsa conteret caput tuum. Cauda vero illius, est operis completio, de qua scriptum est. Stringit caudam suam sicul cedrum. Succisa cedrus in lapidem durescit. Caudam vero suam quasi cedrum stringit, quia si caput eius, quod est blanda suggestio, semel in corde recipitur, deinceps eidem cordi quasi ex iure dominatur, & violenta consuetudine pene insolubiliter innodatur. Hinc est quod nonnulli peccata sua fugere satagunt, sed euadere hæc etiam decertantes nequeunt. Quia tanto ignis suasionis illius semel receptus amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum molliorem quisque in vitio præbuerit. Sed quia nulla ratione conceditur, vt mens in hac carne posita suasionis eius ardore non tangatur: restat vt malignis flatibus adusta, ad orationis aut confessionis opem sine cessatione se conuertat. Flammam quippe suggestionis illius & vnda lacrymarum citius extinguit, & humilis confessio fraudes eius efficaciter tanquam proditas allidit. De his quæ a proximis proximi patiuntur aliqua nihilominus relaturi, videtur vt duas generationes hominum, scilicet malorum & bonorum, primo ab exordio memoremus. Iam vero de singularum actibus quisque probet in qua generatione teneatur, dum cognouerit ad quam ex eiusdem generationibus pertineant opera quæ facit. Sunt itaque duæ generationes hominum, quæ a duobus filiis Adam, a Cain videlicet, & Abel, exordium acceperunt: & vsque ad vltimos, qui nascituri sunt, nunc diuise, nunc mixti percurrunt. De bonorum generatione quæ ab Abel iusto incipit, ita dicitur, Vos autem genus electum. Et item. Generatio rectorum benedicetur. Et alias. Dominus in generatione iusta est. De malorum vero, quæ a Cain incipit, sic dicitur. Generatio praua & exasperans. Et item, Generatio quæ non direxit cor suum. Et illud, Gens absque consilio est. Quid enim plus sine consilio est, quam sicut illic sequitur, nouissima non prouidere? Gens bonorum habet ciuitatem suam Hierusalem, cuius & ciuis est, partim in cælo iam regnans, partim hic peregrinans. Et habet humilem regem Christum, de quo eidem dicitur. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens supra pullum asinæ. Habet & illa generatio malorum ciuitatem suam Babylonem, partim in inferno damnatam, partim adhuc in iniquitatis ministerio occupatam. Quæ & superbum regem habet diabolum, de quo dicitur, Ipse est rex super omnes filios superbiæ. In illis autem duobus hominibus, a quibus hæ generationes exortæ sunt, quid sequaces eorum gerant prouida dispensatione expressum est. Nam vt prius de Cain dicamus, qui primogenitus Adæ fuit, (vt enim Apostolus ait, non prius quod spiritale, sed quod animale,) ipse agricola extitit, & sequaces eius totis desideriis terrena quærunt: qui hic habent bonum suum, quamuis multis angustiis intermixtum, cuius boni perceptione lætantur. Qualis lætitia de talibus gaudiis & rebus inesse potest? Ille sacrificium Deo, sed non simpliciter obtulit, & isti fidem, licet verbo tenus, tenent. Qui sæpe multa bona faciunt, quæ tamen vel malorum admixtione, vel sicut ille, fraterno odio commaculant. Aliis donant, aliis rapiunt, mercedes congregant: sed vt scriptum est, eos in saccum pertusum mittunt, dum pro ipsis donis aut laudes ab hominibus, aut a Deo præsentis vitæ felicitatem quærunt. De quibus Propheta dicit, Victimas in profundo deferunt, id est ea quæ in imo sunt, per quælibet bona opera requirunt. Nam si cælestia quærerent, victimas in altum leuarent. Ille fratrem occidit: isti proximos aut damnis affligunt, aut exemplis necant, quantum in ipsis est. Vnde scriptum est. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt. Videlicet in quibus malorum prauitas displicet, calumniatores recte vocantur, non solum qui exteriora bona rapiunt; sed etiam qui vitæ reprobæ exemplo interna nostra dissipare contendunt. Grauiorem namque calumniam nobis infert, qui male viuēdo vim nostris moribus irrogat, quam is qui violenter damna rebus ingerit. Huiusmodi autem quisque non solum calumniator, sed homicida ex verbis Domini comprobatur. Ait enim de diabolo. Ille homicida erat ab initio, id est, ex quo extitit homo cui inuidebat. Vide vt Ioannes dicit genus homicidij. Non gladio armatus, non ferro accinctus, ad hominem venit, serpente indutus, locutus est mulieri, & per illam venenauit virum. Illum vtique audiendo mortui sunt. Diabolus verbum seminauit & occidit. Noli ergo putare hominem illum non esse homicidam, qui vel exemplo, vel verbo mala persuadet: quia si fratri persuadet, occidit. Inde est quod ille lusus Hismaelis cum Isaac non lusio, sed illusio a matre putatur, & ab Apostolo persecutio nominatur. Ille ab ipso Deo prohibitus est ne fratrem occideret, sed audire contempsit. Qui postea vt haberet pœnitendi occasionem requisitus est, sed confiteri noluit. Nec enim in hoc ei dissimiles isti sunt, qui scienter prohibita quæque faciunt, iussa vero contemnunt. Nam videas eos impudenti præsumptione quælibet vitia committere, &, quod iuxta B. Gregorium omni peccato fit grauius, etiam de patratis sceleribus superbire, vt scriptum est. Lætantur cum male fecerunt. In his namque, sicut in Cain, superbia per vsum crescit: vt ita hoc vitium in se nec saltem esse putent, cum eo pleni sint. An non ingens in illo superbia fuit, cum requisitus respondit. Nunquid custos fratris mei sum ego? Sic quippe in mente superbia, sicut in oculis caligo generatur. Nam quo latius caligo se dilatat, eo vehementius visum obscurat. Ita & hæc paulisper crescens, mentis oculum a spiritali intellectu diuidit, vt captiuus animus hanc & pati possit, & in se videre non possit. Quia vero anima semel voluntarie lapsa numquam illic iacere permittitur, quo primitus cadit, sed ad grauiora detrimenta tanto profundius proruit, quanto longius a conditoris humilitate discedit: idcirco tales iusto Dei iudicio obcæcantur, vt ad eius præcepta durum & insensibile cor habeant. Vnde Psalmista, Auferuntur iudicia tua a facie eius. Excæca, inquit Isaias, cor populi huius, quo contra de humilibus dicitur. Beatus vir qui semper est pauidus. Per hanc itaque duritiam quam idcirco incurrunt, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificauerunt, mandata eius obseruando, ita destruuntur, vt amittant a corde innocentiam, ab ore veritatem, ab opere iustitiam, a carne continentiam, ab intellectu fidei religionem. Deus enim dedignatur cum superbia coli. Vnde & hi in suis immunditiis merito superbiæ dimissi diabolicis suasionibus ita falli permittuntur, vt etiam ad perfidiam dilabantur. Hos defectus ab eisdem malignis spiritibus sensim perstructos, Psalmista demonstrans ex voce destruentium Hierusalem ait. Exinanite, exinanite vsque ad fundamentum. Fundamentum enim est fides, quia super hanc bona opera construuntur. Peruersos ergo spiritus virtutis munimen vsque ad fundamentum exinanisse est, euerso bene viuendi opere, etiam a cordibus hominum robur fidei dissipasse. Hinc Ieremias. Constuprauerunt te, inquit, vsque ad verticem, hoc est ab exterioribus actibus, quasi ab inferioribus membris, vsque ad celsitudinem fidei, quæ est totius virtutis fundamentum, polluendo peruenerunt. Quique tales forte non patientur audire, quod fidem perdiderunt. Sed nunquid fidem habere dicendi sunt, qui proximos persequuntur? cum doctor gentium dicat: Qui negligit curam proximorum, fidem negauit. Et certe peius est fratres opprimere, quam eorum curam negligere. Iudex quoque hominum quomodo reprobabit eos, qui vt canibus vel equis cibos præpararent, victum pauperis per sudorem acquisitum auferunt; si illos in æternum ignem proiiciet, qui esurientem non cibant? Nam & Pater Augustinus in epistola Sancti Ioannis dicit. Christus propter solam charitatem in carne venit: qui ergo charitatem non habet, Christum negat in carne venisse. Sunt plurima quæ quosdam in Ecclesia constitutos infideles esse demonstrant. Personam potentis ita plerique accipiunt, vt pro eius fauore verum in causa proximi negent. Et quid est veritas, nisi Christus qui ait, Ego sum Veritas? Ioannes non de confessione Christi, sed de iustitiæ veritate requisitus occubuit. Quisquis ergo veritatem idcirco negat, ne personam potentis offendat, si Ioannes eo ipso propter Christum occubuit, quia videlicet pro veritate mortem incurrit, iste proculdubio Christum negat, qui ne personam offendat veritatem tacet. Ecce post hæc ante oculos hominum Christianus est, sed si districte iudicetur ante Deum, iam non est. Quo videlicet libro multa de ministris etiam Ecclesiæ dicuntur, per quæ & Balaam & Iezabel imitari & Antichristi membris vniri comprobantur. Vt autem ad aliquid tale veniamus, in quo persimile factum esse Cain sequaces euidentius manifestentur: Ille, vt dictum est, monentem Deum audire noluit: isti seruos eius & Rectores contemnunt, immo ipsum per ipsos, sicut in ipsius verbis ostenditur dicentis: Qui vos audit me audit, & qui vos spernit me spernit. Qui etiam eiusdem Rectoribus potestatem ligandi atque soluendi in persona beati Petri concessit, quam ita confirmauit vt alias diceret: De omni re quamcumque duo ex vobis consenserint super terram, fiet illis a Patre meo. Sed ob hoc forte vel excommunicationes pastorum, quas ad compescendam prauorum malitiam adhibent, vel admonitiones contemnunt, quia vitam illorum reprehendunt: quod equidem ingens scandalum quibusque illusoribus præbet. Sed Pastor & Episcopus animarum nostrarum Christus non est contemnendus, qui in his auditur, & contemnitur, qui sicut præsciens futurorum huic temeritati contemptorum obuiat dicens. Quæcumque dixerint vobis, seruate & facite. Et vt hoc inferamus, quis peior quam Caiphas, qui de Christo prophetauit? Scilicet qui Prophetiam vnde meruerit, sanctus Euangelista monstrare studuit, dicens. Cum esset Pontifex prophetauit. Saul Rex impius & reprobus, cum præciperet ne quis donec esset completa victoria comedisset, Ionathas etiam iussionis nescius paululum mellis gustasset, mox diuinus fauor ita subtractus est, vt victoria penitus intermitteretur. Quam indignationem suam idcirco Deus tunc palam fecit, vt quantopere in contemptu Rectorum offendatur, deinceps per omne sæculum intelligi posset. Nam & Iudas proditor cum cæteris Christi discipulis dæmonia fugabat, quod in libro Epistolarum sancti Gregorij, & in Sermone de Cruce sancti Ioannis Chrysostomi perhibetur. Igitur Caiphas propter Pontificatus honorem prophetauit; & illam Saulis iussionem ab ignorante licet contemptam adeo vindicauit, vt Ionathas mortis sententiam incurreret, nisi totius populi auctoritate liberaretur. Dæmones ob reuerentiam diuini nominis ab ipso suo complice fugabantur. Cum vero ista ita sint, viderint quid faciant, qui Pastores etiam sine fide Christi viuentes despiciunt. Vt enim ita dixerim, audaciores sunt quam dæmones. Qui & si reprehensibiles sunt, vt in XXV. libro Moralium disputatur, magna cautela subditis cauendum est, ne vitam eorum iudicare præsumant. Habent iudicem suum Deum, qui per magistros quidem vitam iudicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorū. Quamuis etiam subditi, quos modo magistri discutere vel negligunt, vel non possunt, eius proculdubio iudicio reseruentur. Nam Prælatos a se solo iudicandos innuit, cum cathedras vendentium columbas sua manu euertit. Si autem rectores nati sunt, subditi seipsos tantum, & nō illos accusent, quia certe eorum culpa est quod talibus subiiciūtur. Scriptum quippe est. Dabo tibi reges in furore meo. Et item. Regnare facit Deus hominem hypocritam propter peccata populi. Si ergo irascente Deo secundum merita rectores accipimus, in illorum actione colligimus, quid ex nostra æstimatione pensemus, vel cuius meriti simus. Si ergo magistrorū vita iure reprehenditur, oportet vt eos subditi sufferant, etiam cum displicent. Sed hoc est sollerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis & humilitatis, vt reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus mens subditorum a seruanda magisterij reuerentia non recedat. Debet tamen a subditis humiliter suggeri, si forte valeat in Prælatis quod displicet emendari. Et libere ergo dicenda sunt quæ sentimus, & valde humiliter promenda quæ dicimus, ne & quæ recta intendimus, hæc elate proserendo, non recte faciamus. Quod enim magistri a subditis reprehendi non debeant, bene bubus calcitrantibus inclinata illa Testamenti, quæ Rectores significat, Arca figurauit. Quam quia casuram credens Oza Leuites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit, in humero percussus, quo ex præcepto Legis eam ferre debuerat: quia nimirum dum subditi contra Prælatos, quorum imperia ferre debuerant, manum submissionis mittunt, a sorte viuentium reprobantur. Christus baptizat, sicut Deus Pater Baptistæ Ioanni testatur dicens, Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat. Non ergo melior est baptismus per manus cuiuslibet sancti hominis, quem per manus peccatoris, quoniam qualiscumque baptizator sit, Iesus est qui baptizat. Sic & de ministerio sancti altaris debet intelligi, quia scilicet per manus aut iusti aut iniusti sacerdotis oblationem consecrat ipse Christus, & sicut Ioannes in Homilia de proditione Iudæ disseruit, nunc ipse Christus præsto est, & non ipse sacerdos corpus Christi consecrat, sed ipse Christus per ipsum. Nam sicut vox Dei in primordio mundi semel iussit, vt terra per singulos annos fructum afferat, & illa semper habet effectum ad generationem; sic & eadem vox hominis Iesu semel quidem in cœna dixit, Hoc est corpus meum, & hoc facite in meam commemorationem: sed donec, vt ait Apostolus, ipse veniat ad iudicandum efficentiam ipsius rei, vox ista per omnem Ecclesiam adimplet. Et quidem fieri potest vt is qui consecrat, alter Iudas sit, cui rex dicat. Amice quomodo huc intrasti? Is tamen qui non mentitur faciet quod promisit. Hinc itaque ex obliquo vnusquisque intelligat, quia vis & pondus excommunicationis, aut ammonitionis pondus, per qualemcumque personam fiat, ex Dei maiestate pensetur, cuius auctoritate deponitur. Spiritalis, iuxta Apostolum, omnia diiudicat, sed animalis homo non percipit spiritalia. Quapropter & isti nihil secundum fidem metientes, pro eo quod contemptus eorum non statim per aliquod manifestæ vltionis signum redarguitur, negligunt futurum examen contremiscere, quod ad præsens non experiuntur, & idcirco ad peccandum sunt præcipites, ad corrigendum vero difficiles. Vnde scriptum est, quia propter hoc multiplicantur mala in terra, quod non cito profertur sententia contra deliquentes. Et certe tunc peiore vltione damnantur, cum eis nulla aduersitate resistitur: quia videlicet vt in XXVI. Moralium libro dicitur, eos Deus ad supplicium æternum reseruat, quos per temporales afflictiones a suis prauitatibus non refrenat. Hinc scriptum est: Percussit inimicos suos in posteriora, non in præsenti, & opprobrium, non temporale, sed sempiternum dedit illis. Hinc Sanctus Noe filium suum reprobum, non in ipso, sed in posteritate seminis eius damnauit. Non ergo rebelles sibi de impunitate blandiantur, quia nunc Deus magis pœnaliter præualere permittitur, & manifestæ damnationis indicium est, quando conatibus eorum nulla contrarietate impediente subsequens fauet effectus. Etenim quia Deus, vt scriptum est, nullum tempus sine testimonio suæ virtutis derelinquit, multos etiam nostra ætate pauenda vltio punit, vt illud fuit. Cum ante hos annos Sancti Andreæ solemnitas in prima Dominica Dominici Aduentus concurrisset, quidam Sacerdos, sicut Turonicæ Ecclesiæ Præcentor asserit, Pagensibus suis vtrasque Missas audire præcepit. Inter quos erat quidam Medicus, qui audita prima Missa discessit. Quem cum Sacerdos increpasset, graue ei respondit. Et ille excommunicauit eum. At vero Medicus ad domum suam iratus discessit, & in contemptum excommunicationis mox potum accepit, atque protinus vexari cœpit quousque animam exhalaret. Si isti hoc vidissent forsitā timuissent, quibus illa exprobratio congruit. Generatio praua & adultera signum quærit. Vt illud Iob. Videntes plagam meam timetis, quia plerique Deum timere nesciunt, nisi cum vel in se, vel in aliis experta adversitate terrentur. Theodosius Imperator ille famosus, sicut Tripertita historia refert, quadam vice a quodā monacho, qui, vt credo, non bene cōpos mentis suæ erat, pro quadam eius querela, quam non statim expedierat, excommunicatus est. Et monachus quidē excommunicatione in pictatio descripta, & quo ab Imperatore inueniri posset proiecta discessit. At Imperator nō illum gyrouagum, sed cælestem potius Regem, cuius auctoritate solet excommunicatio fieri, in causa considerās, prandere nullatenus, cum quidem incumberet hora, præsumpsit. Multisque Episcopis coram astantibus, & cum illo Episcopo, ad cuius diocesim prædictus monachus pertinebat, licentiam dantibus, cogi non potuit vt aliquid gustaret, donec monachus diu multumque quæsitus, & aliquando repertus est, & rogatus vt Imperatori licentiam daret. Velim vt istis personis ex obliquo personas componant, quatenus causam a contrario verius discernant. Ecce Imperator nō qualiscumque, sed Theodosius omni sæculo post se mirandus obseruauit excommunicationem nō rationabiliter, sed inepte prolatam, neq. a quolibet, qui vel tenuem excommunicandi potestatē habuerit sed a stulto monacho fortuitu iniectam. Isti vero degeneres homunciones, nullumq. saltē apud vulgares signum honestatis habentes, contemnunt excommunicationem nō fortuitam, sed Ecclesiastica censura per Pontifices decretam. Certe quia dies mali sunt, in quibus, vt ait Apostolus, existunt homines seipsos amantes, qui auditum a veritate auertentes sanam doctrinam nō recipiunt. Inde est quod pondus diuinæ auctoritatis paruipendunt, & non solum Dei ministros, sed ipsum etiam per eos admonentē more Cain spernunt. Quia vero de vno Rege, qui mira humilitate excommunicationem, licet ineptam, obseruauit, audiuimus, nunc de alio quid contigit audiamus. Legitur in historia gentis Anglorum, quod quidam Episcopus duos fratres palatinos viros pro repudio vxorum excommunicauit. Contigit autē vt Rex ipsius gentis iuxta domum ipsorum transiret. Qui multis blandimentis delinitus, vt apud eos ad prandendum diuerteret, tandem cōsensit. Expleto autem conuiuio, cum iam rediret, obuiauit Episcopo, qui fratres illos excommunicauit: quem cum vidisset intremuit, & exiliens de equo in media, vt erat, via prostrauit se coram Episcopo. At ille appropinquans ad eum, ferula, quam manu tenebat, tetigit eum dicens: O Rex non est meum ignoscere tibi, quia contra Deum fecisti, quando te excommunicatis scienter sociasti. Idcirco ista sententia est de te: hoc anno mori habes in domo ipsa, in qua excommunicationem contempsisti. Quod & factū est sicut ibi legitur. Ecce Rex non potuit hunc reatum nisi moriendo expiare: ecce Episcopus nec prostrato regi in puluere potuit ignoscere. Ex his ergo colligendum est, quia nec ipse Episcopus, cuius excommunicatio contemnitur, sine grauissima pœnitentia huiusmodi facinus ignoscere potest. De signis vero illud sciendum, quia iuxta scripturam, Vnicuique rei tempus suum est sub cœlo. Vnde sancta Ecclesia signis ad corroborandum suorum fidem in primordiis suis indiguit. Nunc vero constante iamdudum fidei statu signa admodum non requirit. Verum vt internus arbiter cogitationes ex multis cordibus reuelet, terribili dispositione priusquam Antichristus appareat, virtutum signa ab eadem Ecclesia subtrahuntur. Nam Prophetia absconditur, curationum gratia aufertur, prolixioris abstinētiæ virtus minuitur, doctrinæ verba cōticescunt, miraculorum prodigia tolluntur: hoc in XXXIV. libro Moraliū. Quod idcirco fieri permittitur, vt dum subtractis virtutibus eadem Ecclesia abiectior apparuerit, manifestum fiat qui illam propter spem cælestium præmiorū, & non propter præsentia signa venerantur, & qui sunt illi qui inuisibilia, quæ promittit, sequi negligunt, dum signis visibilibus ad eius reuerentiā non incitantur, cum etiam a fidelibus miraculorum diuitiæ subtrahuntur. Vnde scriptum est de eodem Antichristo: quia faciem eius præcedet egestas. Satellites eiusdem Antichristi mira facturi sunt, qua videlicet occasione fiet, vt qui Ecclesiam pro solis miraculis venerantur, illius veneratione contempta, ad illorum qui signa fecerint consortium transferantur. Bonis tamen signa omnimodis nō deerunt, sed in comparatione eorū aut pauca, aut nulla videbuntur. Inde est quod nec ipsa periuria, quæ tam cito Deus punire solebat, iam manifesta vltione vindicat, immo vero ea, quasi non punienda sint, multiplicari permittit. Nunquid periuri dicere possunt, quod vel Deus modo non puniat quod ante solebat, vel sancti non eiusdem sint potestatis, vt periuria super se facta sicut olim puniebant, ita nunc punire nequeant? Possunt vtique, sed iam tempus est vt signa cessent. Non vtique mirum si contemptum Deus Prælatorum vindicare dissimulat, quandoquidem Sanctorum iniurias tam longanimiter suffert. Sed quia de iuramento sese occasio præbuit, quid de hoc Hieronymus in V. Ezechielis libro dicat commemoremus. Sedechias Rex pactum subiectionis cum Rege Nabuchodonosor inierat, sed mentitus est ad regem Ægypti confugiens. Dicit ergo Ezechiel: Nunquid effugiet qui soluit pactum? Viuo ergo, dicit Dominus, quia adducam eum in Babylonem, & ibi morietur in præuaricatione, qua despexit me. Sententia secularis est, dolus an virtus in hoste requiratur. Quam sententiam solent opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos, & quibus vt acquiescamus donec iures & pactum ineas sub nomine Dei. Prudentiæ est & fortitudinis, vel decipere, vel superare aduersarium qualitercumque potueris. Cum autē te constrinxeris iuramento, neque tanquam aduersarius decipiendus est, quia non est considerandum cui iuras, sed per quem iuraueris. Alioquin & illum despicis per quem iuras, & hostis fidelior inuenitur quam tu, qui propter nomen Dei tibi credidit. Non enim hostem decipit, sed amicum, qui illum decipit cui iuramento diuini nominis fuerat copulatus. Hoc dictum sit vt Christianus, qui contra Christianum iuramentum frangit, quid mereatur hinc intelligat, si fœdus illud quod contra paganum Iudæus violauit sic animaduertitur, vt Sedechias auulsis oculis propter hanc præuaricationem in Babylonem cum ducibus suis captiuus ductus sit. Vt autem sacerdotalis dignitas propter fidei maiestatem ostensione etiam visibilis miraculi commendetur, illud Beati Petri ad medium deducatur. Hic B. Petrus Alexandriæ præsul fuit, & Arrium hæreticum ab Ecclesia sua primus eiecit. Cui dehinc instante passionis articulo Christus per somnium nimio splendore fulgens apparuit, indutus videlicet colobio nimis cādidissimo, sed vsque ad pedes scisso. Quod tamen colobium ambabus manib. ad pectus suum stringens, nuditatem suam quodammodo operiebat. Quem Petrus esse Christum intelligens, cum ingenti horrore attonitus ait. Mi Domine, quis hoc fecit? At ille ait. Arrius mihi hoc fecit, & cætera quæ ille nimis affectuose prosequutus est. Hic ergo Petrus tempore Episcopatus nunquam in cathedra sua sedere voluit, sed super scabellum ipsius cathedræ residebat. Propter quod frequenter Clerus & populus cōtra eum querebatur, sed nequaquam acquiescebat, quoniā quotiescumq. thysiasterium ascendebat, splēdor igneus de ipsa sede egrediēs apparebat, cuius aspectu vir sanctus ita accendebatur, vt nesciret se interdum esse in corpore. Cum autem quadam die Clerus & Episcopi, qui aderāt, de prædicta sessione quererentur, ille coactus & iam celare non valens, Quid, inquit, affligitur cor meum? An non videtis virtutē igneam quæ emicat de solio illo, & spiritum coruscare nō cernitis? Cumq. omnes demisso capite tantam rem audientes conticuissent, ille subiunxit. Credite mihi filioli, si videretis quæ video, tunc cognosceretis, qualis est sacerdotalis virtus, & quæ gratia in ipsis habitat, ad cuius maiestatis præsentiam ego territus sedere in eadē cathedra non audeo. Quo exemplo si bene consideratur, cum hinc admodum contemptores terreri possent, tum quoque ipsi sessores non mediocriter contremiscerent. Hoc in ipsius passione refertur. Manebit ergo sanctæ Ecclesiæ sua potestas, & impietas impij erit super eum. Fidelibus autem de eadem Ecclesia dicitur. Ponite corda vestra in virtute eius. Id est non secundum quod foris apparet, sed mentalib. oculis quæ virtus in ea sit introspectent: semper namq. præsto est ille qui promisit. Ecce ego vobiscum sum, &c. Vnde & illic sequitur: Vt enarretis quoniam hic est Deus. Sed & sancti quiq. Pontifices sedibus suis quas aliquando corporaliter tenuerunt, spiritali præsentia semper adesse creduntur. Quod etiam si placet exemplo monstretur. In illa D. Gregorij vita, qua Romani vtūtur, multa mirabilia per præsentiam eius post trāsitum in illo suo monasterio, cuius in Homiliis meminit, patrata manifeste declarantur, e quibus vnum est. Quidam nefarius nomine Dominicus quandam sanctimonialem a se corruptam iuxta illud monasterium sibi conduxit, cumq. hospitio latrina deesset, trabeculas, quæ fontē sancti Gregorij sepserant, infelix abstulit, & latrinā aptauit. Cum sequenti ibidem nocte dormiret, comprehensus est a duob. quasi cubiculariis atq. ligatus: quos cum interrogaret cur se ligarent & tam crudeliter impellerēt. Propter fornicariam, inquiūt, te sanctus Papa iubet in audientiam duci. Forte tunc Ioannes Pontifex Romanus pridie contra Sarracenos perrexerat: cuius absentiam reus ille recordatus. Dominus, inquit, Papa nunc in vrbe non est, & quomodo me ligari iussit? At illi dixerunt: Si Papa Ioannes hinc abiit, sanctus Gregorius hic remansit, qui more solito vrbē perlustrās cum hic veniret, septa sui fontis a te propter meretriculam reperit dissipata. Ille excitus cum iam internis febrib. arderet duodecimo die expirauit. Qui Zachariæ quidem qui monasterio præerat obiurgationem contempserat, sed Gregorium loco esse præsentem atque singula quæque perscrutantem, quod non suspicabatur, moriendo probauit. Quisquis igitur ex fide viuit, Christi vel sanctorum eius præsentiam reuereatur, & non præconē contemnat; si etiam, quod absit, vitæ merito contemnendus fuerit, sed iudicis potentiam reformidet. Licet enim talis iudicandi locum teneat, cuius vita loco minime concordat: quisquis tamen regiminis gradum sortitur, locum Apostolorum in ligandi atq. soluēdi auctoritate suscipit. Et idcirco sicut in Homilia Euāgeliorū vigesima sexta sancti Gregorij dicitur: Vtrum iuste an iniuste liget Pastor, Pastoris tamen sententia gregi timēda est, ne is & qui subest, & cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suæ sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo sicut de omnibus iudiciis suis, rationem vero iudici redditurus, vel absoluere indiscrete timeat, vel ligare: subditus vero ligari timeat, vel iniuste. Qualiter autem Prælati vel sibi, vel subditis viuant, aut qualiter quædam leuius, quædam asperius corrigant, quædam dissimulent, nec tamen crescere sinant, in libro Pastorali manifeste disseritur. Hic tamen ex lib. XXVI. Moraliū illud commemoretur, si a prauorum correptione cessauerint, ipsi pro eis punientur. Et quot regendis subditis quisq. præest, tot apud districtum iudicem animas solus ad reddendam rationem habebit, cum forte de sua sola vix sufficiat. Subditos quoque tanto liberiores in diuino examine prælati reddent, quanto hic eorū culpam sine vindicta non deserunt: ipsi vero tanto obligatiores fiūt, quanto in his qui cōmittunt, nec verbi quidem invectione ab aliquo lacerātur. Prauorum peruersitas exigit, vt contra contēptum eorum tanta dicantur, accepta videlicet occasione de Cain, cuius isti sequaces sunt qui Dei ipsius admonitionem contempsit: qui & culpam confiteri noluit, sed & timide respondit dicens. Nunquid custos fratris mei sum? In quo facto genitorem suum Adam imitatus est, qui ad pœnitentiam requisitus mox amminiculū excusationis adiunxit, dicens. Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi, & comedi: Excessum suum latenter intorquens in auctorem, quasi ipse qui mulierē dederat, occasionē delinquendi præbuisset. Hinc est quod ex illa radice ramus huius erroris vsq. nūc in humano genere protrahitur, vt quod quisq. male agit, aut excusando leuigare, aut argumentando defendere conetur. Et certe peccare nō debuimus, sed vtinā post ruinam resurgere conaremur, & culpam defendendo nō multiplicaremus. At miserabili modo quo spiritus peccando lōgius a veritate disiūgitur, eo nequius obduratur. Et culpa quæ terrere mentem debuit, magis hanc extollit. Porro autem de Cain adhuc aliquid contra eius imitatores dicamus. Ille vagus & profugus deguit, & de istis dicitur. Ambulabunt in vacuum & peribunt. In vacuum ambulant qui nihil secum de fructu sui laboris post mortem portant. Qui & profugi sunt, quia vitam præsentem sequentes fugiunt æternam, istam inuenientes, illam perdunt. Alius namque adipiscendis honoribus, alius multiplicandis facultatibus, alius promerendis laudibus anhelat: sed cuncta hæc quisque aut ante mortem perdit, aut moriens deserit. In vacuum ergo laborat, & vagus vitam suam percurrit, qui secum ante iudicem nihil ad promerendam animæ salutem portat. Quoquo enim modo culpa prodeat, ita semper eidē subacti sunt, vt vel recte non incipiāt, vel si inceperint fracti in ipso conatu ad consuetam prauitatem redeant. Ille primogenitum suum Enoch vocauit, atque ex nomine eius ciuitatem quam condidit appellauit. Enoch dedicatio dicitur: Et omnes iniqui quanto longius a cælesti hæreditate diuisi sunt, tāto profundius in hac vita quæ prima est cordis radicem figunt. Et cum scriptum sit: Ne discumbas in primo loco, se in primordiis dedicant, vt hic ad punctū floreant, & a sequenti patria funditus arescant. Quorum studia hæc sunt. Contra præcepta cōditoris indurescunt, prauis desideriis succensi, nec suis mortibus aliquando parcunt. Inanem gloriā etiam cum vitæ detrimento quærūt. Bonos vero dictis & factis persequūtur, & etiam gladiis. Spem in semetipsis ponunt: contra flagella conditoris insensibiles existunt. Mortalia non mortaliter cogitant: habendi cupiditatem nullo congestu lucrorum finiunt. Inter quaslibet amaritudines ad voluptatem carnalis desiderij recurrūt: corpus quantum possunt epularum diuersitatibus nutriunt, mœstitiam locorum blandimentis demulcent: Ne despecti videantur, dignitatibus se inaltant: potestatibus cunctos transcendere gestiunt. Qui vero astutiores sunt, corda sua discunt machinationib. tegere, sensum verbis velare, irrogata mala multiplicius reddere, simplices irridere. Hæc veteris hominis prudentia est, quæ a pueris pretio discitur, in iuuenibus vsu roboratur: hanc qui sciunt, cæteros despiciunt; qui nesciunt, in aliis vrbanitatem putant. Hi superna quæ amiserunt, nec plangunt, nec recogitant: ingenitam libertatem non recolunt, semetipsos in his, ad quæ proiecti sunt, deserunt. Exilium quod patiuntur more patriæ diligunt, & cum miseri sint ipsas miserias amant, seque inter eas in bonis esse putant. Ita ab exordio vitæ vsque ad finem in iniquitate perdurantes omni tempore per augmentum malitiæ contra semetipsos ictus ingemināt, quibus succisi in æternum ruant, qui æternam patriam non amāt, quia sufficere sibi credunt, si eis suppetant bona temporalia quæ cupiūt: & si in his succrescunt, felices se & munitos putant: & ita vbi carne requiescunt, ibi mentem extinguendo sepeliunt. Quisquis itaque hæc & alia quamplura, quæ ob prolixitatē omittimus, in se deprehendit, veterem hominem cum suis actionibus necdum se deposuisse cognoscat, sed ad illam ciuitatem, cuius rex diabolus est, etiam si audire nō patitur, factis prodentibus pertinere probatur. Iustus Abel sicut in se regem cælestis Hierusalem Christum cum omni collectione electorum significauit, sic in agno quem obtulit innocentiā eorundem electorum expressit. Vt enim de studiis eiusdem innocentiæ quiddam commemoremus, quicunq. inter eos perfecti sunt, nihil callida simulatione simulant, quia loqui dupliciter ignorant. Non se student rerum abundantia fulciri, non per dignitates sæculi honorabiles ostentari, non cultu vestium pompare, non in his quæ extra se sunt gloriari: honorari metuunt, non despici: corpus continentia tenuant, mente & moribus pinguescunt. Pro iustitia contumelias suscipere gaudent: iniurias non acere, sed tolerare lucrum putant. Sed & alia huiusmodi gerentes Deo quidem placent, oculos autem Cain offendunt; quia sapientes & cultores huius mundi abiectos, & quasi mortuos deputant, quos non carnaliter secum viuere cernūt. Quod in illo iuuene signatur, quem Dominus cum a dæmonio liberaret, ita paululum iacere permisit, vt a multis mortuus diceretur, quoniam qui spiritaliter viuere nesciunt, eum qui immūdis desideriis caret, inutilem penitus atque extinctum arbitrantur. Vnde Iob ait: Deridetur iusti simplicitas, quia videlicet dum foris idem iustus temporali gloria non resplendet, eis qui nulla bona nisi carnalia pēsare sciūt, in despectu venit. Vnde bene Moyses electorum voce ait. Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino. Ægyptij dedignantur oues edere, sed quod illi abominantur, hoc Israelitæ Deo offerunt, quia simplex humilium vita Deo in sacrificium vertitur, quam superbi & duplices fatuitatem putant esse. Fraternæ cædis Cain spirans Abel foras egredi suadet: foras autē egredi est, neglectis cælestibus bonis exteriora quærere. Ad quod videlicet agendum nonnulli qui appetitui terrenorum succumbunt, eos vero qui æterna sequi videntur inflectere, vel solo exemplo, vel etiam verbis solent. Quos vxor B. Iob euidenter expressit, quæ verba blasphemiæ viro suasit. Nam & hi propter professam fidem intra sinum Ecclesiæ fidelibus admixti sunt, quos eo imitabiles pene sibi faciunt, quo eos vsque ad fidei cubile recipiunt. Sed quisquis vult crudelitatem Cain euadere, studeat internis desideriis iūgi, cesset exteriora per exempla prauorum ambire. Nam ille in Euangelio latrones nō incurreret, si ab Hierusalem, quod est visio pacis, nō exisset: Neque filiam Iacob rex terræ corrupisset, nisi illa ad videndas illius regionis mulieres processisset. Hinc de eodem Iacob dicitur: Quod simplex in habitaculis habitauit. Esaū vero quem Deus odio habuit, vir gnarus venandi fuit. Patitur autem Deus innocentem Abel ab impio Cain iugulari, quem tamen ipse suscepit: quoniā electorū est hic mala perpeti, hic diuersis modis flagella sustinere, quibus reseruatur de hæreditate gaudere æterna. Nā si filij, & hæredes. Filij vero esse ex ipsa afflictione noscuntur iuxta illud. Flagellat omnem filium quem recipit. Licet enim non sit filius omnis qui flagellatur, tamen nullus est filius qui non flagelletur. Mali vero sine verbere relinquūtur, vt sicut in XXIV. libro Moraliū dicitur. Saltē hanc vitam sine pœnis ducant, qui ad tormenta sine fine quæ sunt mala agendo festinant. Nequaquam enim retributionis gaudiū de æternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Eant igitur reprobi, & desideria sua inulte consumant, quia certe ad reatus testimonium Deus conuertit etiam ipsum tempus, quod eis ad pœnitentiam tribuit, & iram quam nunc retinet quādoque irretractabiliter infundit. Quod ex afflictione bonorū colligitur, quos cernimus & pia agere & crudelia multa tolerare. Nā districtus iudex quanta illic animaduersione ferit quos reprobat, si hic tam districte cruciat quos amat? Hinc Petrus ait, Tempus est vt incipiat iudicium de domo Dei: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Euangelio? Peccata quippe nequaquam diuina seueritas inulta remanere permittit, sed ira iudicij a nostra hic correptione inchoat, vt in reproborum damnatione conquiescat. Propter vtrosq. enim Iob ait. Si impius fuero, væ mihi est; etsi iustus, non leuabo caput, saturatus afflictione & miseria. Impius namque caput hic leuat, qui prosperis hic fulcitur, sed quod sequitur non euadet: superbia enim eius æterna vltione feritur. Iustus vero oppressus miseria caput leuare non sinitur, sed transitoriis doloribus expiatus ab æterno verbere liberatur. Caput itaque iusti Abel in mortem premitur, & impius Cain in effrenatione suæ voluntatis abire sinitur, vt in illo felix bonorū aduersitas, in isto malorum infelix prosperitas monstraretur. Fit enim plerumque vt sicut ille tunc, sic nunc vnusquisque malus, cum a iugo diuinæ seruitutis collum mentis excusserit, in perpetratione cuiuslibet reatus agēdi facultatem habere permittatur. Qui dum sub diuinis præceptis non restringitur, dum in agendis malis impia libertate potitur: interdum licere sibi putat omne quod libet, vnde bene de eo scriptum est. Quasi pullum Onagri liberum se putat. Onager dicitur asinus agrestis. Agrestia vero animalia libertatem habent, & ire quo volunt, & quiescere quādo volunt. Qui ergo implere mala quæ desiderat per effrenatam libertatem, quærit, pullo Onagri esse similis concupiscit, talis videlicet quia ad aliud non reseruatur, sub disciplina quasi agrestis bestia non restringitur. Homo autem qui ad sequentem vitam ducitur, necesse est profecto, vt in cunctis motibus sub disciplinæ dispositione religetur, & quasi domesticum animal loris vinctum seruiat, atque æternis dispositionibus restrictus viuat. Ipse autem verus Abel cunctas nostræ tribulationis molestias consolans, mirabili compassione totum ex potestate sustinuit, quod nobis ex necessitate sustinēdum nouit, vt nos homines quod ex merito culpæ patimur, non refugiamus, cum ille qui Deus est ex sola condescensione tanta sustinere dignatus est. Non itaque puto quemlibet tam præsumptuosum, vt quasi de singulari merito, vel digniori natura præsumens, præsentem vitam sine molestiis quærat sibi disponi, cum ipse quoque auctor vitæ sine dolore passionis ab eadem vita non exiit. Quibuslibet enim virtutibus polleat, quid digna est vita peccatorum, si eius & vita pro nobis flagello subiacuit, quæ subdita nulli peccato fuit? Vt enim aliquid sub exemplo dicamus, Baruch discipulum Hieremiæ Prophetæ diuina vox redarguit, eo quod cæteris in captiuitatem transmigrantibus quietem sibi quærere præsumpsit. Alioquin diuerso itinere ambulat Christianus miles, si gaudia & delectationes quęrit, cui dux suus vias amaritudinis ostendit. De quibus viis scriptum est. Omnes vias eius intelligere noluerunt, videlicet superbi exempla humilitatis quæ præbuit imitare despexerunt. Omnis enim actio quā per Incarnationis suæ mysterium Christus Dei sapientia gessit via est, & ordo viuendi: qui veniētibus ad se tot vias præbuit, quot exempla monstrauit: de qua sapientia scriptum est. Quia clamitat stans in mediis semitis, quæ nimirum inuestiganda nobis fuerat si se occultare vellet. At nunc in mediis semitis figit gradum, vt in ipsam impingamus, & nolentes; & quam videre negligimus, tangamus offendentes. Sane qualis est via quā ostendit? vtique humilitatis: de qua ipse dicit. Discite a me, quia mitis sum, & humilis corde. Quid enim in hac vita aliud quam deiectionem intuentium oculis ostendit? Nostræ enim perditionis fuit origo superbia diaboli. Vt ergo redemptionis instrumētum fieret humilitas Dei, ad hoc non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit: ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra, passionum tormenta mortemque tolerauit, vt humilis Deus doceret hominem non esse superbum. Propter humilitatem namque solam veraciter edocendam, is qui est æstimatione magnus super omnia, paruus inter omnia fieri dignatus est. Hæ sunt ergo viæ eius, quas superbi intelligere nolunt, quoniam abiecta quæ pertulit pati despiciunt. Sed easdem vias vnicuique humili intelligere est, hoc nosse, quia per hæc infima transitur ad summa: scire quod oporteat aduersa patienter tolerare, mansura perseueranter expectare, vt exemplo eius quem pati oportuit, & ita intrare in gloriam suam, æterna quæratur gloria, temporalibus opprobriis comparata. Istæ duæ generationes, vel duæ ciuitates, quæ, vt dictum est, a duobus Adæ filiis exortæ sunt, in quatuor generationibus partiuntur: vt autem secundum illud exemplū quo malorū auctor Cain primogenitus fuit, & vnusquisque nostrum primo malus est, & postea per gratiam baptismi fit bonus, nunc primo de malorum generatione dicamus. Ipsa in duobus generib. diuiditur. Habet enim aperte malos, vt sunt omnes potentes pauperum oppressores, quibus hoc proprium est, vt vel delitiis se dilatent, vel potentiam diuinitus acceptam ad aliorum læsiones exerceant, vel se per voluptates dissoluant; & si faciendi effectus deest, voluntas tamen agendi semper in eis est. Vnde & semper inest in eis reatus, quoniam prauis desideriis indesinenter implicantur, & quia pauperes quosque despiciunt, vt supra dicitur, bene de eis scriptum est. Lampas contempta apud cogitationes diuitum. Quo loco diuitum nomine cuncti designantur, qui superbis apud se cogitationibus tument. Plerique enim rebus ditantur, qui dum se operibus abundare conspiciunt, veras Dei diuitias non requirunt: & qui contra meritum ditati bonis ad amorem conditoris prouocari debuerunt, magis contra illum suis donis pugnant. Aliis vero res terrenæ non suppetunt, sed tamen apud se superbiunt, & amore diuitiarū semper inæstuant. Quos videlicet quia vitæ sequentis amor non humiliat, inter prauos diuites morum proteruia addicit: at sicut in X. libro Moralium dicitur, nihil in vltione iudicij discrepat, vtrum rebus an solis moribus intumescant: qui scilicet quoslibet humiles, qui terrena in vsu, non in desiderio habentes, sequentem vitam diligūt, vel opprimunt, vel despiciunt: cum ipsi vtique aut rebus terrenis, aut solis desideriis moriuntur. De his scriptum est: Væ vobis diuitibus, qui habetis consolationem vestram in præsenti: hi autem fastidientes propria, aliena concupiscunt: aut concupita adipisci non valentes, instigantis auaritię tumultu vastantur. De quibus in IIII. Moralium libro dicitur: O quam difficile ad requiem tendunt, qui tam duris cogitationum tumultibus, dum in hoc mundo sublimari volunt, in corde comprimuntur! Hinc scriptum est. Væ qui multiplicat non sua: vsquequo aggrauat contra se densum lutum? per lutum namque terrena figurantur. Denso igitur luto se aggrauat, qui terrena multiplicat, qui se auaritiæ, quæ est idolorum seruitus, oppressione coangustat, hinc item: Iudicium durissimum his qui præsunt fiet. Vnde & in Euangelio Veritas dicit, Cui multum datum est, multum ab eo requiritur. Rarum itaque valde est, vt qui aurum possident ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat. Difficile qui pecunias habent in regnum cœlorum intrabunt. Nam qui hic multiplicandis diuitiis inhiant, quæ alterius vitæ gaudia sperant? Quod vt Redemptor noster valde rarum quidem, vt ex solo miraculo, per se tamen fieri posse monstraret, ait. Apud homines hoc impossibile est, apud Deum omnia possibilia sunt, & cætera. Quoniam ipse potens est in eis tumorem cordis reprimere, & ambitum concupiscentiæ refrenare. Ex solo enim diuino miraculo id posse fieri monstratur, quandoquidem hoc quod fieri nullatenus potest ad exemplum deducitur, cum Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem intrare in regnum cœlorum. Est autem & aliud malorum genus, eorum videlicet qui habitum religionis assumunt, sed vel multis vitiis publice, vel quibusdam occulte se subdunt. Vnde B. Iob voce dolentis Ecclesiæ dicit. Effudi in terram viscera mea. Nam quia viscera in humano corpore interius sunt, viscera Ecclesiæ vocantur, qui religionis habitu induti ad intima eius sacramenta deseruire debent. Cum ergo malignus hostis quosdam ex eis ad sæcularia desideria vel negotia pertrahit, eiusdem Ecclesiæ viscera insundit in terram, quia illos in infimis conculcat qui ad hoc vocati sunt, vt spiritalibus inhærerent. De his iterum scriptum est. Sub ipso erunt radij solis: quod tunc fit, cum hi qui intra sanctam Ecclesiam, altiori gradu vel acumine sapientiæ resplendere videntur, aut diabolicis suasionibus, aut terrenis potestatibus praue dumtaxat agentibus se submittunt, oblitique cœlestium terrena ambiunt. Hinc iterum dicitur: Sternet sibi aurum quasi lutum, id est, eos qui spirituales videntur conculcat quasi carnales. Præterea auri nomine nitor gloriæ temporalis exprimitur, sicut per Prophetam dicitur: Calix aureus Babylon. Quid enim Babylonis nomine nisi huius mundi gloria designatur? qui calix aureus dicitur, quia dum pulchra esse ostentat temporalia, stultas mentes in sua cōcupiscentia debriat, vt falso speciosa temporalia appetant, & inuisibilia vere pulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte sua debriata est Eua, quam omnes vtique imitantur, qui in Ecclesiasticis disciplinis positi, sæcularia quęlibet blandimenta sicut illa in paradiso suscipiunt. Totiens igitur Leuiathan qui hæc facere perhibetur, vel radios solis, vel aurum sibi sternit quasi lutum, quotiens aliquos de habitu religionis per quædam vitia tanquam sæculares supplantat. Hinc item dicit. Absorbebit fluuium. & non mirabitur, & habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Per fluuium sæculares, per Iordanem Ecclesiastici viri designantur. Neque enim magnum putat si illos deuorat, qui terrenis concupiscentiis impulsi, deorsum quasi fluuius fluunt: sed magnopere satagit, vt in Ecclesiastico gradu positos absorbeat, quos & per suæ calliditatis insidias, tanquam Iordanem deglutiens, necat aliquando. Hinc rursus dicitur, quod ignis quem Dominus vocauit ad iudicium, partem domus eius consumpserit, quoniam illos quoque gehenna deuorat, qui in habitu religionis negligenter viuunt. Electorum quoque generatio in duobus generibus distinguitur. Vnum genus est perfectorum, de quibus dicitur. Mites addunt in Domino fortitudinem. Et item: Iustus mundis manibus tenebit viam suam. Aliud autem nondum perfectorum, de quibus Ecclesia redemptori suo dicit. Imperfectum meum viderunt oculi lui, quasi diceret: Eos etiam qui in meo corpore vias perfectionis pleniter assequi non possunt, a tuæ misericordia respectu non repellis. Vtrumque genus ad supernam requiem Iob pertinere conspiciens ait: Paruus & magnus ibi sunt. Quotquot ergo perfectiores sunt inter huius vitæ molestias, nequaquam ad murmurationem prosiliunt, & diuitiæ si affluant, nullatenus cor apponunt, sed vtraque tanquam citius transitura paruipendunt. Pensant enim a quo laqueo lapsi sunt: a qua videlicet beatitudine, ad quantam miseriam in primo parente ceciderunt. Et idcirco vitæ huius prosperitatem sicut breuem & egenam despiciunt; & licet de præsentibus ærumnis doleant, intuentes tamen quid districtus iudex de futura gehenna peccatoribus comminetur, has tanto patientius tolerant, quanto post hoc exilium æternam si murmurauerint subsequi mortem expauescunt. De bonis vero quæ forte gesserint non se extollunt, quia sollicite pensant quales ante qualem iudicem stabunt, & isdem iudex bona quam subtiliter discutiat, mala vero quam districte puniat. Qui, sicut in VIII. libro Moralium disseritur, perituros se absque vlla dubietate præsciunt, si remota pietate iudicentur. Et quia certissime sciunt, quod in hac vita nec debent habere requiem nec possunt, hoc salubre consilium interim assumunt, vt terrena desideria deserentes ad cœlestia se extollant: sed hæc agentes, paterna tamen adhuc flagella sentiunt, vt tanto perfectiores ad cœlestem hæreditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina etiam quotidie de minimis purgat. Propter hæc autem quæ in præsenti patiuntur, & propter illa quæ in futuro metuunt, sed & propter salubre consilium, vt dictum est, quod reperiunt, bene ex eorum persona Hieremias Domino dicit: A facie manus tuæ solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Per faciem vnusquisque cognoscitur, per manum operatio designatur: solus sedet, qui tumultu carnalium desideriorum nō frequentatur. Facies ergo Dei vocatur cognitio: manus experientia percussionis, quia sicut comminatus fuerat, hominē pro originali culpa multauit, & etiam in ærumnas huius vitæ proiecit. Comminatio vero est terror sequētis adhuc supplicij, quod peccatoribus intentat. Itaque propter comminationem eius solus a facie manus Domini sedet, qui per experimentum vindictæ illius, quæ pro originali culpa mortalibus infertur, quantum timenda sit sequens pœna cognoscit, quæ non resipiscentibus comminatur, & idcirco superbire iam non audet, nec turbis carnalium desideriorum sese miscere. Iob propter præsentis angustiæ punctiones dicit: Sagittæ Domini in me sunt, propter sequentes vero subinfert. Terrores eius militant contra me. Hinc Psalmista propter vtrumque: In me, inquit, transierunt iræ tuæ, & terrores tui conturbauerunt me. Quod idcirco dicitur, quia iam aliud de damnatione patimur, id est iras quidem, sed tamen transeuntes, quoniam isti dolores cito finiuntur. Sed hoc fit grauius, quod inter dolores istos æterna supplicia quæ comminatur, quorum terrores merito nos conturbant, formidamus. Omne igitur quod perfectos quoslibet viros affligit, tanto minus refugiunt, quanto id culparum suarum expiationem credunt. Et omne quod præterit, licet prosperum sit, tanto sensibus eorum vilescit, quanto & transitorium est, & ipsi ad aliud tendunt, quod semel adeptum numquam amittitur. Bona igitur hic oblata, nec pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sic vtuntur temporali subsidio, sicut viator vtitur aut vmbra, aut lecto; pausat corpore, sed mente ad aliud tendens recedere festinat; sic & hi gressum cordis figere in transitoriis refugiunt, ne delectatione itineris sequestrentur a statione æternæ mansionis. In propriis enim gaudere desiderant, & idcirco in loco peregrinationis suæ felices esse recusant. Hinc est quod in electorum prole Enoch, qui dedicatio interpretatur, septimus nascitur, quia videlicet electi post sex huius vitæ ætates, in supernam Hierusalem tanquam lapides viui dedicabuntur. Cain vero, vt supradictum est, primogenitum Enoch appellat: quoniam iniqui se in primordiis quasi dedicant, dum in hac vita radicem cordis plantant. Cum Dominus dicat, Cum vocatus fueris ad nuptias, ne discumbas in primo loco. Est & aliud genus bonorum, sed minus perfectorū, qui penetrare spiritalia non valentes, quinque sensibus corporeis deprimuntur. Quos videlicet quinque sensus quia Christianorum exercitus Duce Iesu debet in corpus suum reprimere, bene Iosue designat, qui reges quinque in repromissionis terra dudum regnantes ad speluncam velut antrum corporis fugientes interfecit. Sed imperfecti quique dum eisdem sensibus adhuc succumbunt, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto in his amplius quæ facta sunt illigantur. Aliena quidem non quærunt, illatam iniuriam vel nolentes portant. Rebus propriis contenti sunt, & humiliter viuunt: sed tamen curam propriæ domus gerunt, de filiis cogitant, eisque hæreditatem seruant. Qui tamen inter eos sollicitiores sunt, diuini iudicij memores, misericordiam pauperibus impendunt; & si omnia relinquere non possunt, vel ex parte qua præualent misericordes fiunt, & curam carnis cum animæ cura partiuntur. Sed quid de eis erit, si nullus ad regnum nisi qui summis virtutibus præditus est perueniet? Adest quippe & his consolatio sua. Nam cum ferculum Regis Salomonis in typo Ecclesiæ describeretur, inter ligna Libani & columnas argenteas, & inter reclinatorium aureum ascensumque purpureum, per quæ videlicet excellentiores quique in eadem Ecclesia militantes designantur, additum est quia media charitate construait propter filias Hierusalem. Verum quia hoc pro nostra infirmitate dicitur, ex hoc aperte claret, quod non propter filios, sed propter filias Hierusalē inesse charitas perhibetur. Quid enim aliud per sexum femineum nisi infirmitas mentium figuratur? Quisquis igitur mente infirmus est, charitatē habeat, diligat Deum & proximum quātum potest, & quæ bona sunt valde cum charitate faciat, quia licet exteriorib. implicetur, tamen si charitatem habuerit, ad Dei ferculum pertinebit, sicut Psalmista ait: Benedixit omnibus pusillis cum maioribus, quoniam qui imperfecti sunt & pusilli, si in quantum cognoscere valent Deum ac proximum diligunt, ipsi quoque licet minori loco, in sanctæ Ecclesiæ ædificatione tamen sunt ponendi. Discutiant ergo se quique fideles, & si repositum aliquid in corde suo de fructibus charitatis inuenerint, Deum sibi interesse non dubitent. Quia vero sese occasio præbuit, hoc ex verbis B. Augustini de charitate dicendum videtur: Diuinarum, inquit, scripturarum multiplicem abundantiam latissimamque doctrinam sine vllo errore comprehendit, & sine vllo labore custodit, cuius cor plenum est charitate. Quapropter quisquis vult nouo mandato vetus extinguere peccatum, cupiditati cōtrariam teneat charitatē, quoniam ille tenet & quod patet, & quod latet in diuinis sermonibus, qui charitatem seruat in moribus. Hieronymus in epistola ad Galatas refert, quod Sanctus Ioannes Euangelista, cum iam senex esset, & discipulorum manibus ad Ecclesiam deferretur, hoc solum semper in collecta proferebat: Filioli, diligite alterutrum. Discipuli vero pertesi, quod eadem semper audirent, dixerunt: Magister, quare semper hoc loqueris? quibus respondit dignam Ioanne sententiam: Quia præceptum Domini est, & si solum fit, sufficit hoc. Sciendum sane quia sicut nostris tēporibus omnia pene suum ordinem perdiderūt, plerique prodigas rerum suarum expensas charitatem nominant, cum res ad inanem gloriam profuse dispensatæ, comestio vel effusio magis dicendę sunt quam charitas. Qualibus enim res dispertiendę sint ipse Dominus docet, qui ait. Noli inuitare eos qui te reinuitent. Sed omnes e contra cum vix parum quid non solum vestimenti, sed etiam cibi ac potus Christo in paupere tribuant, potentibus tamen etiam accepta mutuo dispensant: quod videlicet non est charitas, sed effusio. Nam recte charitas solis indigentibus est expendenda: & non solum amicis, sed etiam inimicis beneficia. Porro autem sicut hæc vita media est inter cœlum, quo soli boni consistunt, & infernum quo soli mali traduntur, sic vtriusque partis ciues indifferenter habet. Vnde vtraque generatio vel temporalibus bonis pariter vtitur, vel malis pariter affligitur, diuersa tamen fide, diuersa spe, diuerso amore, donec vltimo iudicio separentur, & percipiat vnusquisque suum finem cui nullus est finis. Quia seriem vero verborum qualitercumque digestam ad hoc vsque deduximus, vt has generationes licet in prosperis & aduersis communiter procurrentes, tamen pro diuersitate meritorum diuersos fines habere dixerimus, librum hunc istic finiamus. S. Odo Abbas Cluniacensis II. COLLATIONVM Sancti Odonis, LIBER SECVNDVS. ?? ?? DIES præstituti iam fluxerant, & gaudebam, fateor, quod sub occasione breuis temporis vestræ iussionis munia licebat breuitate concludi; quandoquidem stulto genus cōsolationis est, vt si tacere nescit, vel parum loquatur: cum repente solito brumosior hyems ingruit, illasq. sui dieculas ita inasperauit, vt plus de aprico quam de itinere nobis cogitandum videretur. Tum vero partim prædictæ hyemis inclementia, partim sanctorum qui instabant dierum reuerentia, domnus Abba interim iter nostrum remorari concessit. Lectis tamen quæ iam digesta erāt, & paucis contra eos, qui prauorum deteriorantur exemplo, repertis, placuit aliqua adhuc subrogari. Verum ego non satis confidam, quod hoc saltem audire dignentur, quippe quoslibet, nec sanctum Euangelium vt oportuerat reuereri: tamen ea spe iussionem aggrediar, vt in aggere testimoniorum, quo superbi filij iuxta præceptum Moysi lapidandi sunt, vel lapillum me gaudeam iactauisse. Boni igitur vt dixeramus nunc mala quælibet vel bona cum malis hominibus sentiunt, licet hi asperius & frequentius mala patiantur, bonis vero restrictius vtantur. Qui tamen sic & prosperitate & aduersitate vtuntur, vt in rebus prosperis sit eis consolatio, ne frangantur aduersis, & in rebus aduersis exercitatio, vt non corrumpantur prosperis. Mali vero ad hoc cupiunt habere securam vitam, vt perditis sinceris moribus, remota omni molestiarum asperitate defluant. Neque enim propterea cupiunt habere pacem, & omni genere copiarū abundare, vt his bonis bene vtanbus, hoc est honeste, sobrie, temperanter, pie; sed vt infinita varietas voluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quæ sæuientibus priora sint hostibus, & hoc sit quieta vita, vt possit esse secura nequitia. Quicumque autem ditiores sunt, student semper diuitias augere, quæ & quotidianis effusionibus sufficiant, & per quas pauperiores sibi subdant, quos ad clientelas sui fastus obsequentes habeant: quibus ipsi pauperiores causa saturitatis libenter se subdunt, & hos quibus præualere non possunt, per eorum, quibus adhærent, audaciam violenter opprimunt: hinc propter huiuscemodi satellites, & eos quorum patrocinio tuentur, scriptum est de vtroque malo diuite. De lateribus eius a ruina dependet. Iam vero in tali satellitio stupra impune multiplicantur, conuiuia læta frequentantur, vbicumque libuerit & potuerit, die noctuque luditur, bibitur, vomitur, diffluitur, saltatur, cum scriptum sit: Væ his qui morantur in vino. Et item. Noli esse in conuiuiis potatorum. Et, Væ his qui carnes conferunt ad vescendum. Et item. Ducunt in bonis dies suos. Quibus utique timendum fuerat, & inter pocula cogitandum hoc, quod illic sequitur. Et in puncto ad inferna descendunt. Hi nimirum in Euangelio per ficulneam designantur, de qua Dominus queritur dicens: vt quid etiam terram occupat? quia de quolibet peruerso potente pene iam requisitio Deo non est. Postquam enim se perdidit hoc solummodo quæritur, cur & alios grauet in mortem. Sicut enim terra sub arbore solis radiis priuata sterilis est, sic subiecti fauoris eius exemplo depressi a lumine veritatis permanent alieni. Tales vero quique iusto Dei iudicio frequenter ita deseruntur; vt peruersa quælibet potenter faciant, & tamen hic feliciter viuant; sicut de quolibet eorum Scriptura dicit. Cucurrit aduersus Dominum erecto collo, idem in malo opere obstaculum de aduersitate non habuit. Et item. Vidi stultum firma radice, quasi firma radice stultus attollitur, quando hic temporali prosperitate fulcitur, & aduersis non eliditur, contra infirmos etiam sine repugnatione præualet, bene agentibus ex auctoritate principatus sui contradicit, ad maiora commoda ex peiori semper actione succrescit, & vnde vitæ viam deserit, inde ad tempus locupletior viuit. Mos est autem non solum malorum, verum etiam bonorum, sed tamen minus perfectorum; vt eorum intentio vel sensus iuxta hoc quod forte viderint informetur. Nam læta videntes hilarescunt, pro tristibus contristantur. Vnde fit, vt cum prauorum gloriam cernunt, eadem gloria delectentur, & magnum aliquid æstimantes in corde nutent, & vt talia mereantur exoptent. Hinc ipsa Veritas dicit. Væ mundo ab scandalis. Item Psalmista. Dum superbit impius, incenditur pauper. Et Iob ex voce plangentis Ecclesiæ dicit, Ad nihilum redacti sunt omnes artus mei. Sicut enim per ossa fortes, sic per artus infirmi quique designari solent. Artus ergo Ecclesiæ ad nihilum rediguntur, quoniam ex imitatione prauorum in hoc sæculo succrescentium, infirmi quoque deteriores fiunt: videntes felicitatem malorum bona temporalia appetunt, dū præsenti prosperitate eneruati, Deum, qui vere est, desiderare negligunt. Quod videlicet historialiter expressum est, quoniam ciues Babylonis filios Ierusalem captiuos abduxerunt, & item, quoniam filij Dei, id est, filij Seth, videntes filias hominum, id est, filias Cain, concupierunt eas: Nam & nunc isti exterioris glorię specie decepti, nimis diligunt, quod pulchrum foras viderint. Pulchra autem videtur præsentis vitæ gloria, quæ in personis prauorum tanquam in filiabus Cain sese infirmorū oculis ad concupiscendum ostentat. Vnde, sicut supra dictum est, calix aureus appellatur. In eadem autem gloria maxime diuitiæ videntur appetendæ. Quia videlicet sanitate, & vita, & siti, & fame, & patria, & propinquis, amicisque, & omnibus omnino quę sunt commodiores eas esse pluribus visum est. Et ista sententia non solum terra marique seruatur, vt Ioannes Chrysostomus ait, sed vsq. ad ipsas nubes ascēdit ac sydera. Quæ videlicet non tam sententia iam est, quā flamma, quæ totum istum vastat orbem terrarum. Et qui extinguat quidem nullus est, qui vero accendant & magis magisque inflamment, omnes. Fauent autem huic malo non solum illi qui ab eo capti sunt, sed & qui nondum videntur illuc ingressi. Nam & ipsi diuites, etiam si totum orbem possibile esset possideri a singulis, adhuc tamen in desiderio eius arderent. Pauperes vero dum cupiunt diuitibus exæquari, insanabilem concupiscentiæ rabiem patiuntur, insaniunt, & furiunt, & idem morbus diuersos singulis generat languores. Et intantum amor pecuniæ omnem fatigat animam: vt neque amicitiarum, neque propinquitatis, interdum etiam nec coniugis, aut amori filiorum det locum. Quibus affectibus inter homines nihil præfertur. Hic amor ipso melle dulcior videtur: & cū ei qui manus illi dederit mille foueas paret, expetitur tamē, & desideratur ab omnibus, ac per innumeros labores & mortes lætantur se vel ad eius ianuam quandoque pertingere. Et si quis eos ad meliora, & ad regnum Dei, quod intra nos est, quærendum persuadere tentauerit, refugiunt, & insanum putant, & quasi frenetici ad hoc quod insania suggerit magis se submittunt. Summa igitur auiditate amplexantur vmbras, & stringunt ventos, similes videlicet pueris ludentibus, vel certe stultiores. Illi forte turmam verberibus agitantes, vel quemlibet alium ludum per ætatem fragilem delectantes, auelli ab eo nolunt. At isti tanto inexcusabiles sunt, quanto scienter in nihili confidunt, & in cœno eius tanquam sues volutari delectant, infeliciores vtique & turpiores illis animalibus quæ cœno vescuntur existentes. Sed vtinā sicut Phinees de anathemate Achar imprecatur, soli illi corruissent, qui secundum Principem mammonæ viuere decreuerunt: & non etiam filij lucis huic seculo conformarentur contra Apostolum; sed quod nimis dolendum est, ipsi filias Cain relictis bonis cœlestibus amplecti gestiunt, id est diuitias, delitias, voluptates, obsequelas, atque libidines vlciscendi. Qui vtinam vel ad Dei comminationem terrerentur, vel quia tūc dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, vel quia nunc dicit: filij regni mittētur in tenebras exteriores. Et postquam semel audiuimus: Ego elegi vos de mundo, non demum subiiciam Principi mundi; quia nimirum necesse est nos esse, aut in mundo quem Deus per filium reconciliat sibi, aut in eo, qui, iuxta Apostolum Ioannem, In maligno positus est: Vt enim Hieronymus in epistola ad Ephesios perhibet, mox vt aliquem Principes tenebrarum supplantant, suo mundo cui principantur annectunt. Viderit ergo qui talis est, quantum sint nouissima illius peiora prioribus. Nam vt verbis Ioannis ex supra dicto libro vtamur, pene sine venia habendi sunt cuncti quos huius mundi gloria decipit. Cū enim videant apud eam cruenta omnia, periculisque ac mortibus & præcipitiis plena, nec sic tamen suæ cupiditati frenum imponunt, cumque eam stipari cernant sodalibus pessimis, contumeliis dico, opprobriis, liuore, insidiis, criminationib. & perniciosissimis curis, metu iugi, timore frequenti, & mille aliis huiusmodi infaustis consortibus, velut sanguinum corona circundari; adhuc tamen amoribus eius insaniūt; fructum autem in his nullum alium reperiunt, nisi interitum, & perniciem; pœnamque perpetuam. Et tamen eadem gloria in contemptu gloriæ cœlestis a pluribus amatur, atque fit expectabilis. Idcirco dignum est, vt atrocius iudicentur; quippe qui & oblatam Dei gratiam fastidiunt, & quod malum non ignorant eligere malunt. Tanta namque est eorum qui decipiunt stoliditas, vt non solum eos ratio nulla ab hoc interitu reuocet, sed nec euidentia quidem indesinenter pereuntium exempla deterreant. Quin potius cum sciant quod omnes qui eius vmbraticam pulchritudinem diligunt, a mundi primordio eadem gloria fallat, tamen hanc amplexari inexplebili desiderio gestiunt; quæ videlicet illos ita falso iactamine illicit, tanquam fæda meretrix, quæ nigredinem suam fucatis quibusdā coloribus occultat, lasciuorum oculos captat. Cum igitur perfecti boni malis admixti sunt: ita iuxta Psalmistæ vocem, discunt opera eorum, vt illud impleatur quod dictum est. Væ mundo a scandalis. Quisquis vero sanum sapit, oportet vt prauorum gloriam ex fine consideret, qui sicut in IIII. Moralium libro disputatur, eo atrocius in tormētis obruuntur, quo altius in peccatum eleuantur. Transit quod extollitur, permanet quod punitur: honorantur in via, in peruentione damnabuntur: & quasi per amœna prata ad carcerē perueniunt, dum vitæ præsentis per prospera ad interitum tendunt. Et quidem boni cum quoslibet gloriosos aut mori aut dehonestari conspiciunt, quia humana gloria nihil sit cum gemitu fateri solent dicentes: Ecce quia nihil est homo, quod nimirum rectius dicent si tunc interitum cuiuslibet potentis cogitarent, cum eum in flore prosperitatis vidēt. Tunc namque considerādum est, quo cursu felicitas transuolet, cum ante humanos oculos quasi permanens pollet. Nam gloriam morituri nihil esse in ipsa iam morte pensare praui quilibet possunt: tunc enim ei etiam derogant qui hanc & vsque ad mortem sequentes amant. De his atque eorum imitatoribus scriptum est sub typo scilicet illius prauæ generationis. Longe fiant filij eius a salute, & conterantur in porta. Porta est vltima dies iudicij, quia per ipsam intratur ad regnum. Stulti igitur vel eorum filij, idest imitatores, ante portam superbiunt, sed in porta conterentur, quia nunc prosperantur, sed in iudicio ferientur. Qui enim nunc renuit Deum per disciplinam habere patrem, malens esse filius huius regni, tunc per adiutorium habere nō merebitur ereptorem, sed in porta conteretur. Sane quisquis vel de vtraque generatione, vel de vtroque gradu vitæ huius amore captus est; partibus eius fauet, & dehortatorium verbum non libenter auscultat. Sciendum vero est quod eadē genera sic mixta sunt, vt in quibuslibet fidelium gradibus procurrere pariter inueniantur: quoniam quousque ventilabrum iudicis agitetur, grana cum paleis necesse est in area præsentis vitæ simul contineri. Porro contra eos abhinc agitur, qui factis seculo fidem seruantes mentiri Deo per habitum religionis noscuntur. Si igitur infirmi fideles in seculari habitu prauorum deteriorantur exemplis, non vtcumque mirum est; sed hoc omnimodis execrabilius videtur, si religionis professores, quibus vt ait Apostolus, eloquia Dei credita sunt, carnalibus desideriis contigerit ancillari, relictis cœlestibus terrenis inhiare, contempto Deo mammonæ seruire. Quod quam execrabile sit ipsa Prophetici sermonis inuectio palam demonstrat, qua Deus comminatur dicens: Si fornicaris tu Israel, non derelinquas me tu saltem Iuda. Decem namque tribus filiorum Israel a domo Dauid, quondam ad Idololatriam recesserunt; attamen tribus Iuda tanquam in domo Dauid consistens, diuinæ seruitutis cultum diutius retentauit. Per decem ergo tribus multitudo secularium, per vnam vero numerus Ecclesiasticorum, qui breuior est, exprimitur. Quantumlibet autem sęculares tanquam illæ decem tribus a diuinis legibus exorbitent, ministri tamen Ecclesiæ tanquam tribus Iuda Christo debuerant inhærere. Namque de illis decem tribubus, veluti de his qui nūc verbo non opere fidem tenent, est illa Dei querimonia dicentis: Aduersatrix Israel abiit, & fornicata est sibi; Et statim, vt Ecclesiasticos, qui imitatione secularium deteriorantur, exprimeret, qualiter per exempla Israelitarum domus Iuda ceciderit, subdit dicens: Et vidit præuaricatrix soror eius Iuda, quod mœchata esset aduersatrix Israel, & quod dimisissem eam, & dedissem ei libellum repudij: non timuit; sed abiit, & fornicata est etiam ipsa. Quæ omnia nunc implentur, cum ad imitationem carnalium ministri Ecclesiæ deuoluuntur; cum similiter eos superbia erigit, auaritia tabefacit, voluptas dilatat, malitia angustat, ira inflammat, discordia separat, inuidia exulcerat, luxuria inquinans necat. Et item ipsi per quos seculares corrigi debuerant, eos ad contemptum mandatorum Dei per sua mala exempla instigant: Et cum debuerant lucere, vt ait Apostolus, in medio nationis prauæ, vt eos resplendere facerent, magis illorum exempla sequentes tenebrascunt, vt scriptum est: Erit sicut populus sic Sacerdos. Sed sollerter intuendum est, quod ex voce Dei dicitur: quia sic dimisi eam; & quod additur, dedi ei libellum repudij. Nam vel quoslibet seculares, quasi Israelem, vel quoscumque in habitu religionis positos, quasi Iudam tūc Deus dimittit, cum eos, vt scriptum est, secundum desideria cordis eorum sinit: sed cum eos securitas post culpam sequitur, cum nulla disciplina vel increpatio ad cor suum reuocat, etiam libellum repudij accipiunt, vt tanquam coniunx adultera a coniunctione Domini separentur, & quod volunt faciant, quatenus ad æterna supplicia profundius ruant. Vnde necesse est vt vel istos, vel illos tunc consideremus amplius miseriores, quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos, & quanto post iniquitatem prosperantur, tanto perditioni proximiores. Hoc in XII. Ezechielis Homilia. At superiori libello, cum de violentis loqueremur, cum superbia, & luxuriam cōmemorauimus, de malicia tacentes. Hi ergo qui post professam religionem ad carnales nequitias deuoluuntur, primo per superbiam capiuntur. In qua, vt scriptum est, Omnis perditio sumit initium; quæ eis maxime per hoc subrepit, quia dū redditibus Ecclesiæ, vel donariis fideliū ditati incrassantur, recalcitrāt, & quia in labore hominum non sunt, tenentur ideo superbia: deinde plenam manum habentes vitium illius purpurati diuitis incurrūt, quotidie videlicet splendide epulari, & cultioribus vestibus gestientes pompari. Tum quoque suæ professionis obliti luxuriæ manus tradunt. Apud quos vtique, iuxta illud Comici, Venus frigeret, si Cerere & Baccho non abundasset. Cuius ruinæ descensionem ipsa quoque membrorum demonstrat positio, cum videlicet cor viri superbia tumet superius, deinde venter, postremo genitalia collocantur. Superbia est spiritus, reliquæ duæ carnis. Quæ duæ postquam hominem illexerunt, eo difficilius deponuntur, quo dulcius vtuntur. Iam vero hi tales contra Apostolum secundum carnem viuētes de corporea nobilitate gloriantur: qui si pro certo Dei filios se esse crederēt, nunquam post diuinos natales nobilitatem admirarentur terrenam: & cum scriptum sit, Ne glorieris in vestitu vnquam, isti quod audent faciunt. Nam genus quidem vestimenti, quod religioni dedicatum est, penitus propter humanam reprehensionem abiicere erubescunt, colores tamen & molliciem studiose quærunt: quamuis nonnulli etiam Abbates, vt apertas etiam inimicitias inter se & sanctam regulam protestentur, monasticum scema, videlicet cucullam, induere dedignantur. Et certe sicut in libro Geronticon dicitur, eadem datur gratia in monachico habitu, quæ & in albis baptismi. Et sicut beatus Hieronymus in Epistola ad filiam Mauricij perhibet, Grandis diuinæ gratiæ contumelia est mundani & secularis ornamenti prælatio, & crimen est post chrismatis sanctificationem cuiuscumque specie terrenæ creaturæ caput vel corpus ornari, quod iam cœlesti splendore refulget. Ille diues quem ad magnam exprobrationem Christus ornatum purpura & bysso commemorat, non legem aut Prophetas audierat, & tamen de appetitu vestium vituperatur. Istis ergo quid in iudicio dicturus est idem Christus, quando etiam monachi atque sanctimoniales hoc appetunt, quod non solum a laicis, verum etiam ab eorum coniugibus Apostoli prohibent? Vnde Petrus. Quarum, inquit, sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconsus cordis est homo. Et Paulus, Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia & sobrietate ornantes, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste preciosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem, & bonam conuersationem. Si ergo sic a coniugatis inhibetur, quantum nefas est, hoc aut sancti habitus viros, aut sanctimoniales appetere? Sanctus Germanus ad Genouefam inter alia. Si, inquit, sæculi huius vel exiguus decor tuam superauit mentem, æternis & cœlestibus ornamentis carebis. Hinc domnus Martinus breui quidem, sed magni ponderis sententia, mulieris honestatem complexus: Summa, inquit, virtus est mulieris nolle videri. Cyprianus Episcopus de Virginibus sic ait. Serico & purpura indutæ, Christum induere nō possunt: auro & margaritis, & monilibus adornatæ, ornamenta cordis & corporis perdiderunt. Et item quod si Petrus, inquit, mulieres admonet coercēdas, quæ excusare soleant cultus suos per maritos; quanto magis id obseruare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competit venia, nec deriuari in alterutrum possit mendacium culpæ, sed sola ipsa remaneat in corpore? Sed quæ eiusmodi sunt, non sanctam illam vocem beati Cypriani recipiunt, quin potius irritam faciunt fidem Christi, & scortatorum oculis se magis comunt. Qui scilicet scortatores, vt ait beatus Hieronymus in Epistola ad matrem & filiam, quando audent vxores Christi sponsas frequentius respectant: loquuntur nutibus, & quod minus licet ardentius affectant. Minus, inquit, licet, quia quanto detestabilius est infringere sacrosanctam, quam plebeiam domum; tanto scelestius est sponsam Christi, quam vxorem proximi violare. Certe cum vna ex duabus sororibus viro coniungitur, & illi fidem seruat; cur altera, quæ Christo desponsatur, eandem ei reuerentiam non custodit? Verum vt in eadem Epistola sequitur, Istæ nitidulis vestiuntur, oblitæ quod Christus in Zacharia sordidis vestibus legatur indutus. Siquidem istis pulchra vestis animæ lasciuientis indicium est: per terram trahitur vt statura procerior videatur, de industria dissuitur, vt aliquid appareat quod amet. Calcei nigelli & nitentes stridore suo oculos lasciuos in sæuos excitāt appetitus. Capilli parum defluunt, & recolliguntur. Collum & guttur defluente palliolo casu nudatur, & quasi videri noluerint operire festinant. Hæc Hieronymus. Plura referre pudet. Sed in his omnibus & huiusmodi, non secundum filium Virginis, sed secundum veterem hominem ambulant. Nam, vt ait Iob, omnis istorum, vel istarum dulcedo, vermis. Licet enim in hac vita superfluo cultu carnem ornari gestiant; illud tamen libri Ecclesiastici restat, quia vestietur pannis dormitatio. Et vt in eodem item dicitur: Qui se iungit fornicariis erit nequam, putredo & vermis hæreditabunt illum, & tolletur de numero anima eius. Bona vero cœlestis sponsi, quæ pro his emendicatis perdunt, æterna sunt, & talia sunt, vt adhuc nec ad Pauli quidem auditum peruenerint, nec ad cor eius ascenderint, quamuis ad paradisum raptus fuerit. Etenim pulchritudinem corporis certis quibusdam & naturalibus terminis Deus clausit; Animæ autem pulchritudinem liberam fecit, & nulla sub necessitate conclusit. Nam etsi etiam corporei decoris potestatem Dominus in nostro permisisset arbitrio, sollicitudo nobis immineret superflua, atque in his quę nihil prodessent omne vitæ nostræ tempus occuparemus. Ex quo cultus animę necessario negligeretur. Quippe qui etiam nunc, vbi nulla nobis potestas est conferendi aliquid corporis decori, hoc tamen agimus, & hoc studemus, vt speciem corporis omnimodis excolamus, dum colorum fucis, vel compositione crinium, vel oculorum rotatu, vel varietate vestium, diuersisque aliis & exquisitis conferre aliquid, vt dixi, decori corporis cupimus; sed quanto magis conueniebat nobis, vt ad cultum animæ operam daremus? Nam corporea pulchritudo in pelle solummodo constat. Nam si viderent homines hoc quod subtus pellem est, sicut Linces in Boetia cernere interiora feruntur, mulieres videre nausearent. Iste decor in flegmate, & sanguine, & humore, ac felle consistit. Si quis enim considerat, quæ intra nares, & quæ intra fauces, & quæ intra ventrem lateant, sordes vtique reperiet. Et si nec extremis digitis flegma vel stercus tangere patimur, quomodo ipsum stercoris saccū amplecti desideramus? Auctor quippe naturarum Dominus, licet multa dignitate hominem condiderit, tamen in hac corruptibili vita plura nos pati permittit, per quæ superbiam carnis retundat. Inde est quod pilus hominis in cibo vel potu repertus magis fastiditur; & pulices de puluere emergentes, minus, quam pediculos, qui ex humore corporis nostri prodeunt, super nos videri abhorremus. Vt autem nouerimus, quod ipsa qualiscumque sit pulchritudo corporis, non de carne, sed de anima est, pensemus quam delectabile sit cadauer hominis, quin potius quantum horrorem videntibus se incutiat. Anima quippe pulcherrima recedente, pulchritudo quam carni dederat tota recedit. Sed isti vel istę qui autori turpitudinis se superbiendo submittunt, nihil secundum religionem fidei, nihilque secundum rationis honestatem discernunt, & iccirco sola quæ carnis sunt sapiunt, non quæ spiritus Dei. Antequam fides Christi claresceret, antequam mundus alteram vitam sciret, vbi vel æternum regnum pro bonis, vel æterna gehenna pro malis recipitur, non valde mirum erat si se mortales mundialibus illecebris substernebant. At nunc cum non solum per omnes sanctos ab origine mundi prolatos, sed etiam per se ipsum Dei filius de Virgine natus ab eisdem illecebris nos compescat, & ad cœlestes delitias tantopere appetendas persuadeat, mira est, vel potius misera hæc nostra dementia, vt eligamus emendicatis & egenis pruritibus ad modicum lætari momentum: magis quam in omnimoda gloria sociari sanctis in æternum. Sed quid fiet? vtique quod iudex ipse comminatur dicens: Qui contemnunt me, erunt ignobiles. Et item. Despexistis omne consilium meum, & vocaui, & renuistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo. Cum irruerit repentina calamitas, quando venerit super vos tribulatio & angustia. Tunc inuocabunt me, & non exaudiam, eo quod exosam habuerint disciplinam. Sed vt item scriptum est, sola vexatio intellectum dabit auditui, quia videlicet cuncta quæ nunc in scripturis audiunt, quæ quasi non intelligant, contemnunt, donec per tormenta puniri incipiant, tunc ad memoriam reducent, tunc mens eorum exæstuat, tunc infructuosæ pœnitentiæ ignibus se inflammat. Qui, vt scriptum est, vtinam, dum licet, intelligerent, ac nouissima prouiderent. Alioquin tale est ac si alicui proponatur vtrum velit, per breuem quidem, sed petrosam viam paululum incedere, & ita inter regios pueros ad regale prandium intromitti? an magis velit cum scurris & damnaticiis per floridum pratum ludendo pergere, & ad finem prati mortem subire? Ille vero non finem, sed qualitatem itineris cogitans eligat magis suauem viam, per quam citius veniat ad horrendum exitium. Isti sane nonnulla bona faciunt, ac interdum viuere secundum disciplinam proponunt, sed semper ad consueta mala replicantur. Esse quippe humiles volunt, sed sine despectu; esse contenti proprijs, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis; adipisci virtutes quærunt, sed consequi non possunt, quia labores earum refugiunt. Vnde bene scriptum est. Inuolutæ sunt semitæ gressuum eorum, quia virtutum studia aut non appetunt, aut si appetierunt, fracti in suo conamine, non ea consequuntur. Hinc item. Væ peccatori ingredienti duabus viis! Nulla lex olim præter naturalem stupra cohibebat, & tamen tanto studio resecabatur, vt Rex Abimelech diceret Poterat aliquis coire de populo cū vxore tua, & induceres super nos grande peccatum. Et Thamar, quæ de Iuda conceperat, flammis adiudicata est, eo quod in viduitate mœchata videretur. Lucretia quoque gentilis Romæ matrona, cū esset a Tarquinij filio violēter oppressa, patruo suo ac viro facinus ad hoc patefecit, vt stupratorē persequerentur. Porro ipsa confusionē non sustinēs, seipsam interfecit. Et vt ad sanctos veniamus Iob sine legali præcepto inter gentiles degēs ait. Pepigi fœdus cū oculis meis, ne quidē cogitarem de virgine. Nō solū subaudis de alterius cōiuge. Gētiles itaq. sic etiā sine lege. At istæ Christo despōsatæ sunt, quibus & viri ad iniuriam sponsi irretractabiliter se inserunt, & ipsæ eis impudenter se ingerunt. O quales istæ lampades obuiam sponso! tenebūtur certe pocula plena, sicut in Apocalypsi legitur, fornicationum. Item Iob ait. Si deceptum est cor meum super mulierem: Qui vt magnitudinem tanti facinoris ostenderet, subiunxit. Quam enim partem haberet in me Deus desuper? Et illos quidem sola vis naturalis legis coercebat. At nos multis & validis conditionibus ligaremur, si omnino infrenes non fuissemus. Nam vt de multis pauca perstringam, Christus iam de Virgine natus est, vt exhibeat sibi sponsam non habētem maculam aut rugam, sed virginē, vt ait Apostolus, & castā. Iam leuauit signum Crucis in nationibus, & protestatur dicens: Qui nō baiulat crucem suam quotidie, non est me dignus. Crucem vero baiulat, qui corde & corpore castus carnis curam in desideriis nequaquam facit. Quomodo igitur crucē baiulat qui carnē suam a concupiscentiis non crucifigit? Apostolus enim cultores ventris, non portitores, sed inimicos eiusdem crucis appellat. Nos parētes nostri, sicut Abraham obtulit Isaac, & Anna Samuelem, Deo in Sacrificium obtulerunt. Nos templum Dei quod esse ipsi debuimus violantes, & oblationem eius commaculantes idem nosmetipsos, in fermentum cōuersi sumus. Naaman Syrus in tantam habuit reuerentiam locū, in quo nomen Dei inuocabatur, vt de Israel terram cum burdonibus portaret. Nos in atriis Ecclesiæ consistentes, in terram Sanctorum, iuxta quod Propheta plangit, iniqua gerimus. In terra Sanctorum, inquit, iniqua gessit. Sed sequitur. Ideo nō videbit gloriam Domini. Vox ad Moysem. Locus, ait, in quo tustas, terra sancta est: Qui etiā nō est ausus respicere contra ignem, & ecce plus est in altare, ad quod nos impure & irreuerēter accedimus. Nam ignis ille non erat Deus, sed creatura, ex qua vox Dei resonaret; hic vero corpus Christi est, in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis. Verū quia de sacri loci reuerentia sese occasio præbet, dicendum videtur quid ante hos annos in Carrilocensi Monasterio cōtigit. Quidam vassus nomine Richerius ibi metu inimicorum confugerat, qui in cella, quæ Ecclesiæ adhęret, nocte dormiens, cum vxorem suam cognoscere vellet, ita sicut canis eidem inhæsit, vt nullatenus ab ea diuelli posset. Cum igitur se ita teneri sensisset, succlamauit, rumor subitus increpuit. Accurrerunt omnes. Illi tam metu quam verecundia vehementer confusi sunt. Monachos vocari fecere, quanta potuerunt munera loco sancto dederunt. Cum diu esset a Monachis oratum, sibi redditi sunt. Filium eius, & fratres ego noui; ab his qui interfuerunt hoc audiui. Sicut autem ipsa res edocet, complexus coniugum, quia licitus erat, tēporaliter punitus est ob illicitā illius sacri loci præsumptionē, vbi gerebatur. At vero incestorū reatus in sanctis locis patratus ob hoc in præsenti minime plerumq. plectitur, quia tantū est, vt non transitoria, sed æterna vltione feriri debeat. E contra vero quantum sacrati loci reuerentia prosit, hoc satis valet exēplo peruideri. Quidam Rex Longobardorum, sicut in eiusdem gentis Historia legitur, in Cæmeterio cuiusdam Ecclesiæ sancti Ioannis sepeliri se fecit, hæreticus tamen perseuerauit. Cuius tumulum quidam sur effringens, ornamēta cum quibus, vt Rex, sepultus fuerat, asportauit; eidem vero sanctus Ioannes per visionem dixit. Cur ausus es corpus ipsius hominis contingere? fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendauit. Quia ergo hoc facere præsumpsisti, numquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis. Quod ita factum est. Quotiescumque enim voluisset beati Ioannis Oratorium ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur ei feriretur, sic subito retro ruebat impulsus. Si ergo reuerentia sancti loci contra violatorē sepulchri illius hæretici sanctus Ioannes ita indignatus est, quantum putas & Deus, & Sancti eius irascuntur aduersus quendam, qui sancta loca quolibet modo commaculat? Totus mundus sancta scriptura, quæ nos peccare prohibet, illustratur. Totus Dei testibus, qui hanc obseruauerunt, plenus est: de quibus, vt supra dicitur, ait Iob. Instauras testes tuos contra me. Scilicet quia tot in iudicio testimonium contra nos dabunt, quot legem Dei, quam nos contemnimus, sine præcepti etiam constrictione seruauerunt. Igitur tot causæ frenare nos debuerant, videlicet & fœdus imitandæ castitatis, quod cum suis militibus filius Virginis tanquam dux & præuius iniit, & conditio portandæ crucis, & consecratio, qua vel a parentibus, vel a nobis Deo initiamur, & professio sancti propositi, sed & locorum reuerentia sacratorum, & vicinitas tantæ maiestatis, quæ in altaris mysterio continetur, nec non & scripturarum auctoritas diuinarum, atque tantorum, & ante legem, & post legem exempla Sanctorum. Constat autem etiam nunc post redemptionis gratiam illa sententia, qua dicitur, quia omnis caro prona est ad malum. Licet enim filius Virginis ad hoc apparuerit, vt opera diaboli destrueret, & libidinem, quam Patriarcha Iacob, filium plangens, feram pessimam vocat, a suis dilectoribus truncauerit: adeo tamen adhuc in syluis nostrarum cogitationum eadem bestia sæuit & fremit, vt vix reperias qui naufragium pudoris tutus euadat. At vero cum ipse filius Virginis respicit terram cordis nostri, & facit eam tremere, & dicit fluctui cogitationum carnalium tanquam mari, huc vsque procedes, & hic confringes tumentes fluctus tuos: resipiscit quisquis illuminari meruerit, & æternam gehennam, quam in agonio voluptatis comparat, sollicite contremiscit. Sed si considerauerit quod Apostolus fornicationem iubet fugere, & quod Iesus ab eo, quem sanauerat, non possit in turba reperiri, & quod sanaturus alium de turba seorsum hunc apprehenderit, & ob hoc a turba vitiorum & pessimis complicibus, tanquam a Sodoma cum Loth profugere voluerit, & aliorsum, quo forte peccandi libertas aliquatenus refrenetur, secedere voluerit: mox omnes quasi diaboli satellites contradicunt, loci sui desertorem appellant, cum tamen si pro temporali honore quolibet adipiscendo quouis discedere voluerit, fauent omnes, & adhortationum, vel etiam munerum adminicula præbent; & non desertorem, sed suæ humilitati prouisorem consentiunt. Et certe locus fidelium Paradisus est, vel quilibet alius, quo tutius via, qua ad paradisum reditur, teneri potest. Quem locū totiens deserimus, quotiēs peccamus. De illa desertione nemo queritur: ista vero ob id opponitur, quia dū præsentia corporalis in illo tali diligitur, quantum eius anima peccando supernis oculis absentetur, omnino nō curatur. Nec mirū si Ægyptij filios Israel ne Deo seruire possint impediūt. Sane postquā cōmunis Dominus, cui prorsus vbique seruitur, Pharisęos redarguit, eo quod nec ipsi intrent, nec alios intrare sinant: saltē hac increpatione coerciti suas contradictiones debuerant isti refrenare, & vel Ægyptios imitari, qui diuinæ formidinis pauore concussi, non solum dimiserunt Israel, sed etiam ornamēta pręstiterunt. Quod quidē & isti dehortatores facere solent, illis dūtaxat qui pro aliquo temporali cōmodo discedunt, quos, vt supra dictum est, non desertores putant, sed suæ salutis prouisores. Scriptū quippe est, Vos qui in Austro habitatis occurrite sitienti cū panibus. Ac si diceretur, vos qui caritatis ardore feruetis, ei, qui Dominū fontem viuum quærere nititur, adiutorium præbete. Verum si Iacob ad Patrē redire cupiens obstinationem Laban reditum eius impedire molientis deprehendit, oportet vt hāc clanculo fugiens, vel humano cōsilio frustretur. Hoc est enim prudentē esse sicut serpentē, qui vulneri caput maxime subiicit; si te eo subducas, vbi caput, quod Christus est, conseruare possis. A domesticis tuis, inquit, caue. Si ergo dixerint, Necessarius es confratrib. vel propinquis tuis: respondebis, Bonum est visitare pupillos, ita tamen vt immaculatū te custodias ab hoc sęculo. Et Apostolus Iesum sequi iussus, nec patrē sepeliri permittitur quidē. In libro septimo Collationum Ioseph Eremita sufficiēter edisserit quod ille fidem suæ professionis rectius seruat, qui se ad eum locum contulerit, quo Dominicæ fidei præcepta plenius adimplere potuerit. Et reuera quale esset, si quis naufragiū dehortaretur, ne vel tabulā arriperet, vel si ramū truncauerit, quē forte manu de gurgite emergens apprehēderit, vel certe si ei qui ceciderit suadeat, vt postquam semel corruit, ibi deinceps iaceat, cum Psalmista dicat; Numquid qui cadit, nō adiiciet, vt resurgat? Et vtinam saltē tali horrore locum vbi anima corruit execraremur, tamque pertinaciter ab eius lapsu resurgere conaremur, vt videlicet illū vitaremus vbi corpore labimur. Hoc contra eos dictum sit, qui desertores appellant illos, qui locū, vbi peccandi libertas est, derelinquentes, tuti Deo famulari desiderant. Sed vt ad filias Sion delicatas redeamus, quę in Isaia propter mollitiem non filij, sed filiæ nominantur, & erecto collo cōpositoque gradu incedere notātur: Durum est, inquiūt, quod iubetur, fragiles sumus, qui & paganorum irruptionibus, & multis aliis angustati pressuris, nequaquā valemus seruare propositū: sed si fragiles sumus, humiles per hoc esse decet; Nā quid superbit terra & cinis? Si oppressi, comessationes & indumenta preciosa vnde suppetunt? An vestis, cui Deus natiuum dedit colorem, non valet frigus arcere nisi tingatur? Aut sine concubitu non potest viuere homo? sed forte intolerabilem quis causatur ardorem. Et vbi est illud? Non patietur vos tentari super id quod potestis? Respondeat sanctus Hieronymus excusationibus in peccatis. Dicit enim in Epistola ad Demetriadem. Neque enim alia causa facit difficultatē bene vivendi, quā longa consuetudo peccandi quæ nos ita tenet addictos, vt quandam vim naturæ videatur habere. Miramur cum non nobis desidiosis, sine labore, quasi ab alio sanctitas conferatur, qui nullā boni consuetudinē fecimus. Malum namque vetus impugnat bonā voluntatē nouā: quicquid primū in te institueris, hoc manebit. Quapropter vsus inoleuit, vt pueri vel puellæ spiritalibus studiis māciparentur, priusquā secularibus blāditiis illicerentur. Sed proh dolor! iniquitate iā superabundante, res in contrariū versa est: schola virtutum facta est amphiteatrū vitiorū. Ibi vitia discuntur magis, vbi dissuesci debuerāt. Quid ergo tergiuersamur, & naturæ fragilitatem opponimus Deo, quasi nesciat ille quales nos fecit, & oblitus nostræ humanæ fragilitatis imposuerit homini mandata quæ ferre nō possit? O cœcam insaniam & prophanā temeritatē! Dupliciter quippe Deum videmur incusare. Neque enim iustus qui posse dedit, impossibile aliquid imperare potest; neque qui pius est, hominem condemnaret pro his quæ vitare non potest. Et quomodo staret quod ipse perhibet? Iugum meum suaue est. Hanc itaque iusto iniquitatem, nec pio crudelitatem ascribamus. Quid autē sit, quod pleriq. nec resistendo vitiis contraire possunt, Psalmista requisitus insinuat, nam quasi de sola matre vitiorum sollicitus ait. Veniat mihi pes superbiæ. Et quod ipsa totius ruinæ causa & occasio sit subdēdo manifestat dicēs ibi idem, In superbia ceciderunt, qui operantur iniquitatem. Qui igitur operatur iniquitatem foris, prius per superbiam corruit intus. Quo cōtra electi de Deo dicunt. Qui docet nos super iumēta, & super volucres cœli erudit nos, quia videlicet dum eo inspirāte cogitant quid sunt, nec eos fragilitas carnis velut iumenta deiicit, nec in superbia spiritus quasi volucres eleuat. Qui enim carne labitur in luxuriā, more iumenti prosternitur: qui mēte extollitur, quasi alta petit vt auis. Si enim pie spiritus sub Domino premitur, at supra dictū, illicite caro super spiritū nō eleuatur. Quod si ille autorē superbiendo cōtemnit, iure & a subdita carne contēnetur. Ergo virus libidinis de radice, & de merito nascitur elationis. Quod cū ita sit, tunc anima per originē culpæ more iumentorū in luxuriā cadit, cū superbiendo more volucrū vltra quod debuit eleuat. Hinc est enim quod vel is qui stare videbatur cadit, vel is qui lapsus est, resurgere nequit. Hinc est itaq. quod longa cōtinentia repēte soluitur, & plerūq. virginitas in senili ætate vitiatur. Sic sic elatio nimirum debet fieri? vt qui se superbiendo ante oculos Dei extollūt, vsq. ad iumētorū similitudinē foris deuoluātur? Qui ergo vitiis resistere cupit, sub potēti manu Dei humilietur. An non in luxuriosis iumentorū similitudo est? An non sic equus & mulus intellectu carent, qui sperant, vel potius sperare se fingunt, quod carnis cōcubitus ad sanitatē proficiat corporis? cū Propheta dicat: Sana me Domine, & sanabor. Et item. In Domino sperans non infirmabor. Quod ita de sanitate mentis intelligitur, vt tamen de sanitate carnis non negetur. Et enim ecōtra nihil ita carnem debilitat, vt luxuria, vnde Hieronymus ait. Cito senescunt quæ iuxta viros sunt. Qui destinati apud gentiles erant, vel ad brauium currere, vel in theatro luctari: ne polluti per somnium viribus eneruarentur, plumbeas laminas circa inguines adhibebant. Sed istis vt Propheta ait fornicationis amor abstulit cor; quippe qui nec hoc ipsum intelligunt per sacram scripturam, quod Pagani nouerant per experimentum. Christus namq. iubet vt pro salute animę tradatur corpus, isti e cōtra pro salute corporis tradunt animā. Cum quidem hoc magis detrimentum sit ipsius corporis. Nec mirum si is, qui diligit iniquitatem, odit animam suam: aut si is, cuius Deus venter est, & qui sequitur auaritiam, quæ est idolorū seruitus, salutem carnis cum Dei contemptu tanquam idololatra requirit. Qui peruerso ordine colunt carnem, quæ non prodest, quicumque & negligunt spiritum, qui viuificatur, reuera vani & mēdaces filij hominum, populus Gomorrhæ, vt ait Isaias, cultores vestium; cum Deus per Ezechielē queratur, quod in superbia ornamentis ipsius vtātur. Qui etiā, sicut Iosephus Iudæos ante excidiū fecisse commemorat, vestimentis exoticis induuntur. Nam de his Hegesippus refert, quia tunc semineis vtebantur, & mutilabant sibi barbas, atq. suas facies more meretricum dealbabāt. Hi vero priscum imitantes morem, & nouellas quasdam species in habitu assumentes, eodem se spiritu libidinis afflatos esse docent; cum Deus comminetur, quia visitabit super omnem qui indutus est veste peregrina. Sed erubescamus aliquando vile subsellium libidinis esse: nouemus nobis nouale, vt ait Propheta, quia tēpus quærēdi Dominum est, resistamus diabolo, & fugiet a nobis. Audiamus beatum Hieronymum, qui breuitatem huius vitę arguens dicit. Esto, vita nostra mille annis tēdatur, ad extremum totius ætatis diem veniamus. Cum ergo vltima hora venerit, quid proderit cōtinuatæ voluptatis fructus, quæ statim vt cessauerit videbetur non fuisse? Quid nunc diviti apud inferos ardenti, vel quotidianæ delitiæ, vel byssus & purpura prosunt? Inquit Propheta. In tribus & quatuor impietatib. nonne aduersabor? sceleratū est male cogitare, iuxta illud, Væ qui cogitat inutile. Sed ignoscitur. Sceleratius vero, quod male cogitaueris, velle perficere. Sed & hoc ignoscitur. Iam sane sceleratissimum est, opere peccatum perpetrare. Tamen & huic tali benignus iudex manū porrigit, & ad pœnitētiam exhortatur. Quod si peccator pœnitere noluerit, iam Dominus cogitur aduersari, & pro magna pœna suæ peccatorē dimittere voluntati. Adā enim semel peccauit, & mortuus est; videamus quid fecerit. Contra mandatū de fructu arboris edit. Tu ergo si in aliquo contempseris, si pepercit Adę, parcet tibi: imo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis & nouellus erat, & nullius ante peccantis, & propter peccatum suum morientis retrahebatur exēplo. Tibi vero, quisquis eiusmodi es post legem, post Prophetas, post Euangelium, post Apostolos, si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit ignoro. Achar apud Iericho de interdictis spoliis aliquid furatus est, & super omnem Israel talis ira incubuit, vt stare contra hostes suos nullatenus posset etiā furti nescius, donec anathema lapidaretur. Et hi qui res Ecclesiæ vel pauperū tātopere deuastant, quales triumphos de paganis expectāt? Hos nimirum propter impudentem rapacitatem lupos vespertinos Propheta appellat. Illū vnum qui apud Corinthios fornicatus fuerat Apostolus inter fideles orare nō patitur, ne impura vox eius puras reliquorū voces diuinis auribus, tanquam rauca, sordidaret. Et quomodo conuentus ille suas preces Deo placere pręsumit, inter quos, occulte vel publice simili reatu, non iam vnus, sed multi fœdantur? Nam prædictus Apostolus dicit, quod irritā quis faciens legē Moysi sine retractatione puniretur, sicut in illo cōtigit, qui sabbato ligna colligebat. Et quanto magis, inquit, putatis mereri deteriora supplicia, qui filium Dei cōculcauerit? & itē, volūtarie post cognitionē veritatis peccātibus, iā nō relinquitur hostia pro peccatis. Neq. enim hoc dicimus, vt eos si cōuerti voluerint desperemus. Quia igitur diuina misericordia præsto est, nostræ cōuersionis horam semper expectat, quæ tantopere parata est ad recipiendum, quantū o vtinam parati essemus ad conuertendū! Sed & de his qui dicuntur non satis confidimus, quod illi furfures istorum verborum curent, qui candidissimum etiam sancti Euangelij panē fastidiunt. Dicimus tamen eo quod dolentibus quoddam consolationis genus est, si causas doloris sui delatrare permittūtur, eo quod scriptum est. Maledictus qui prohibet gladiū suum a sanguine: id est vocē suā ab increpatione peccati. Dicimus ergo quod possumus, vt nos de prauorū peruersitate saltem aliquid dolere mōstremus. An non merito dolēdū est, quod Christianitas, quæ quāto prouectior est, tāto magis roborari debuit: sic ecōtra ab statu rectitudinis incuruatur, vt eius religio cūcta defecisse videatur? Omnes enim festini & præcipites ad malū currimus, & vt Ioānes in primo libro de cōpunctione dicit: Nō per vnum, sed per omnes actus nostros ad ignē gehennæ festinamus, & tātus diuinorū præceptorum contēptus irrepsit, vt nō solum per mala quælibet opera Deum offendere non metuamus: sed hoc ipsum quod de eius mandatis facere videmur, magis pro vana gloria quam pro illo geramus....................... destrueret; nos econtra & factis, & vocib. & ipso gestu corporis, quo sēper interioris hominis affectus per exteriorē prodūtur, ipsam reedificamus. Ipsi quippe velut empta mancipia subiacemus, & ceruices nostras ab eius ludibriis per Dominicā crucē ereptas, ita nunc eidē subiugamus, vt illi de ipsis bonis operibus seruiamus, adeo vt quod dicere pudet, ipsum illud sancti Euangelij verbum, quo dicitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, cum quadam iactātia legamus. Siquidē beatus Augustinus in libro Confessionū perhibet quia pœnaliter peccat, qui in diuinis respōsoriis modulatione magis, quā sensu verborū delectatur. Sanctus quoq. Hieronymus in Epistola ad Ephesios disserit, quod nō sunt in Ecclesia guttur, & voces dulci ac theatrali modulatione colendæ, quia Deo non voce, sed corde cantandum sit. Nos vero econtra modulatione magis humanas aures quā diuinas pensamus: cum ad hoc institutus sit psallēdi vsus, vt sicut Dauid citharizando nequā spiritum cōpescebat in Saul, ita cātores modulādo quælibet diabolica desideria de cordib. audientiū expellāt. Supra dictum est quia de fragilitate causamur, & ob hoc quasi per condescensionem carnes ad esum pręsumimus. Sed prędictus Hieronymus in libro cōtra Iouinianum perhibet, quod esus carnium vsq. ad diluuium ignotus fuit. Postea vero dentib. murmurantiū neruos, & virulētas carnes cōmemorat iniectas, cum datione videlicet legis quam implere nullus potuit, quādo & repudium ad duritiam cordis permissum est. Apostolus docet, quod Deus Pater in Christo Iesu recapitulare omnia proposuit, & ad principium retrahere: vt ipse in Apocalypsi. Ego sum, inquit, Alpha & Omega, id est initium & finis. Postquam ergo Christus venit in finem temporum, & Omega reuocauit ad Alpha, & extremitatē retraxit ad principiū. Postea nec repudium nobis dare permittitur, nec comedere carnes, dicente Apostolo. Bonū est non comedere carnes, nec bibere vinum: sed de vino ad Timotheum scribens ait: Modico vino vtere propter stomachum tuū. Modicum videlicet, & propter stomachum: quoniā ipse Hieronymus ait in Epistola ad Ephesios. Sicut non possumus Deo & mammonæ seruire, sic nequimus spiritu pariter impleri & vino. Vinum ergo concedit, sed modicum. De carnibus nunquā tale reperies. In XXX. autem Moralium libro dicitur, quia plerique certaminis ordinē ignorantes, edomare gulam negligunt, & cætera vitia expugnare nitūtur. Sed dum venter nō restringitur, simul cunctæ virtutes per carnis cōcupiscentiam obruuntur. Hinc est quod non alius quilibet muros Hierusalem, sed Princeps coquorum destruxit: quia venter dū non restringitur virtutes animæ perdit. Ea igitur sumenda sunt quæ naturæ necessitas quærit, non quę voluptas gulæ suggerit, quia sicut item in Pastorali scribitur: Toties primi hominis lapsus iteratur, quoties quædam alimēta saluti animæ contraria per carnis concupiscentiam sumuntur. Compositus vero incessus cum a religione, tum etiam ab honestate multum abhorret. Sicut enim os iuxta vocem Domini ex cordis abundantia loquitur, sic exterioris hominis motus ex qualitate interioris formantur. Hinc enim scriptum est: Amictus corporis, & risus dentium, & incessus hominis, enunciant de eo. Naturæ quippe nil fucatum placet, sed potius quantum auctori eiusdem naturæ displiceat, ipse testatur dicens per Prophetam: pro eo quod eleuatæ sunt filiæ Sion, & erecto ambulauerunt collo, & nutibus oculorum ibant, & plaudebant, & ambulabāt, & pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus verticem filiarum Sion, & Dominus crinem earum nudabit, & cætera vsque illud. Et erit pro suaui odore sœtor, & pro zona funiculus, & pro crispante crine caluitium, & pro fascia pectorali cilicium. Sanctus Ambrosius in libro Officiorum dicit de duobus Clericis, qui inordinate incedebant, quod tempore Processionis retro se faciebat eos incedere, quia videlicet vsum malum quem corrigere in eis non poterat, videre nō patiebatur: quorum vnus postea sicut ipse refert publice lapsus, atque de suo gradu deiectus est. Gregorius quoque Nazianzenus in secundo cōtra Paganos libro ita de Iuliano Apostata refert. Mihi, inquit, olim eiusdem Iuliani mores comperti sunt, dum hunc ab Athenis clarius agnouissem. Consideraui enim virum & non frustra. Vates enim egregius est qui bene considerat. Erat igitur in eo inconstantia morum, incessus vberior, ceruix inflexibilis, humeri iactabiles, oculi huc illucque discurrentes, pedes impatientes, nares spirantes contemptum, risus incontinens, & quasi subbulliens. Sed quid per vniuersa discurro? Hunc ante opera vidi, & dixi: O quale malum nutrit respublica Romanorum! Sane tria hæc vitia, per quæ maligno hosti maxime, & religionis professores, & insuper omne humanum genus succumbit, quam sint pauenda mortalibus non solum veteris ac noui Testamenti sententiæ, sed ipsa quoque manifestant exempla. Nam ille qui est principium viarum Dei, primus per superbiam corruit. Vnde & Saluator, ne Discipuli de accepta signorum potestate superbirēt, prolapsum Angelum eis ad memoriam reuocat, dicens: Videbam Sathanam sicut fulgur de cælo cadentem. De quo etiam beato Iob Deus idcirco tam mira in quibus fuit, & quæ amisit insinuat, vt territo homini ostendat quid ipse si superbiat, de elationis suę culpa passurus sit, si feriēdo illi parcere noluit, quem creando in gloria tantæ claritatis eleuauit. Cōsideret ergo homo quid elatus in terra mereatur, si & prælatus Angelis Angelus in cœlo prosternitur? Vnde & bene per Prophetam dicit: Inebriatus est in cœlo gladius meus, ac si aperte diceret: qua ira feriam superbos terræ perpendite, si ipsos etiam quos in cœlo iuxta me condidi percutere pro elationis vitio non peperci. Per hanc ergo Sathanas corruit, per hanc vnumquemque hominē se sequentem sternit. Hæc si in corde recepta fuerit, nō solum quibuslibet vitiis hominem tradit: sed de ipsis quoq. virtutibus, quas forte egerit, sibi hāc seruire facit, dum de his vanam gloriam quærit. Alios autē ex temporalibus rebus, alios ex spiritualibus tentat. Nam alius intumescit auro, alius eloquio, alius infimis rebus, alius cœlestibus. Vna eademque res tamen ante Dei oculos agitur; quamuis in diuersorū cordibus diuerso, ne cognosci valeat, amictu pallietur, nisi forte quia tunc periculosior est, cum de virtutibus pullulat, quoniam in eo qui sanctus creditur nullus hāc arguere præsumit. Ditioribus autem, vel diuitiis, vel virtutibus ob hoc durius dominatur, quia apud illos eo maiorem intumescendi materiam habet, quo in eis maiori potestate, aut laudabiliori sanctitate fulcitur. His vero indiciis deprehenditur, quem possederit, semper hunc ad inferendas cōtumelias facit præcipitem, ad sufferendas vero pigrum. Hinc in ea re quam sponte non appetit, nullis exhortationibus flecti patitur. Ad hoc autem quod latenter desiderat quærit per similitudinem vt cogatur, & ipse se ingerit, si contingat vt a nullo inuitetur. Sēper aliena opera despicit, semper sua miratur, singulariter se cūcta agere credit, & si nullus collaudauerit, ipse tamen suas laudes aut tacitus, aut etiam per ostentationis vocem clamat. In tristitia vero siue in lætitia pene semper modum excedit, clamosus in voce, in silentio nimius, verbis & habitu compositus, actione dissipatus. Humilitatis speciē interdum assumit; sed vel oculorum nutu, vel sermone, qualis intus sit post paululum innotescit, qui sæpe magna gerit, si hæc iuxta suum arbitriū agere permittatur. At contra humiles semper pauidi, semperque suspecti, hoc habent proprium vt semper opera sua paruipendant. Vnde & in iudicio cum ipse iudex eos laudauerit dicens, Venite benedicti Patris mei, &c. ipsi cōsuetam adhuc humilitatem retinentes respondebunt. Domine, quando ista vel illa fecimus? Cum e contra superbi etiam Deo increpante excusare se nituntur. Humiles itaque cum humilitate, quasi sub quodam tegmine sese abscondent, & a diuina nimia animadversione contra superbiam principaliter pugnant, & quasi contra vehementes ictus oculum in suo corpore magis custodiunt, dum studiosius in se humilitatem tuentes semper se inter virtutes timent. Quia vero Redemptor noster corda regit humilium, & ipse ad beatum Iob dicit, quod Leuiathan Rex sit superborum, consideret quisque vtrum humilitatem an superbiam habeat. Facile veluti quodam indicio reperiet, sub quo Rege militat, quoniam omnino manifestissimum signum reproborum superbia est, & e cōtra humilitas electorum. Itaque superbia abominatio est, humilitas sacrificium. Nam de illa dicitur. Abominabilis est apud Deum omnis qui exaltat cor suum. De ista vero: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quanto autem quique pauperiores sunt, tanto in illam abominationem rarius incurrunt, at vero istud sacrificiū diuites vix inueniunt. De quinque modis gulæ quos ob prolixitatem omittimus, in libro Moraliū XXIX. magna subtilitate disputatur, Hic tamen suggerendum videtur, vt quisque cogitet quale peccatū sit pro quo Adam cū omni stirpe sua de Paradiso eiectus est: pro quo populus in deserto vsq. ad Idololatriam venit, dicēte Apostolo: Sedit populus māducare & bibere, & surrexerunt ludere. Et itē de cōcupitis carnibus. Adhuc escæ eorū erāt in ore ipsorū. & quæ sequuntur. Pro quo & cū Madianitis mœchati sunt. Pro quo & Esau primogenita sua perdidit. Pro quo Sodoma ad fornicationis lapsum proruit, Deo testante, qui ait: Hæc fuit iniquitas sororis tuæ Sodomæ, saturitas panis. Cuius vitij culpam perfidiæ comparat Apostolus dicens, quod cultores ventris & inimici sint sanctæ Crucis, & Deus ipsorum sit vēter eorum. Quem videlicet ventrem & escas Deum asserit destructorem dicens: Esca ventri, & venter escis, Deus autē & hunc & has destruet. Et quid multis necesse est? Ipse Creator & cognitor humanæ naturæ Christus, vt ostēderet vbi cuncta vitia pullulant, vel vbi recidi debeant, hoc solum veluti pręcipue necessarium iubet: Videte ne grauētur corda vestra in crapula & ebrietate. Quæ duo si recidūtur, cętera facile superantur. Et certe quis absq. parsimonia se præsumit inter electos haberi, cum ipse vas electionis Paulus ideo corpus suum castigat, ne reprobus fiat? Nā & Iob dicit, quia Sapientia non inuenietur in terra suauiter viuētium. Et ipsa Sapientia testatur, quia neminem diligit Deus nisi eum qui cum ipsa habitat. Ergo non se palpent, qui suauiter viuunt, ne forte si apud eos non inueniatur Sapientia, non diligantur a Deo. At vero de luxuria suggestrice eiusdē gulæ quis aliquid loqui valeat, quod illi nō despuantur, qui eius flāmis insaniunt? quandoquidē hi nec Patriarcharum, nec Prophetarum, nec Apostolorum, sed nec omnium Sanctorum ab origine mūdi de religione loquentium voces curant. Quin & ipsum filium Virginis ita contēnunt, vt in atriis eius ipso vidente fornicentur, & in ipsis diuersoriis, quæ ad hoc deuotione fidelium cōstructa sunt ut castitas in septis locis tutius seruaretur, ita fluxu libidinis redundant, vt non sit Marię locus vbi puerum Iesum reclinet. Nec mirum sane si mācipia libidinis non formident, quia sicut ait Propheta: Fornicatio aufert cor. Non enim est timor Dei ante oculos eorum, quorū guttur est vt sepulchrū patens. Quib. tamē aliquid rationis adhuc inest, oporteret vt pōdus tanti sceleris, vel ex rebus in sæculo gestis, vel ex Sanctorum dictis pensarent, de quibus pauca, si sorte audire dignētur, commemoremus. Vt itaq. Deus futuris huius sæculi ætatib. ostēderet, quod maxime per hoc vitiū exacerbaretur, mox vt filij Seth filiabus Cain sese cōmiscuerunt, & se perhibuit pœnitere quod hominem fecisset, & omni creaturæ diluuium comminatus est. Nam licet Adam peccante terrā maledixerit, & Cain fratricidium iaculo maledictionis mulctauerit, non tamē dolore cordis, aut pœnitudine sicut hic tactus asseritur, neq. generali exitio mundum perire decreuit, neq. pro qualicumq. alio scelere tanta animaduersione sese vltus est, qua pro isto, cum illa famosissima conflagratione quinq. ciuitates igne & sulphure etiā ante legē consumpsit. Cuius fama facti libris quoq. gētiliū celebratur. Nā & adhuc omnia quę ibi gignūtur plena cinerib. teste Orosio, reperiūtur. Quare autē vel igne qui exurit, vel sulphure quod fœtet, luxuria puniatur, in Dialogo S. Gregorij plenius edocemur. Quo nimirū facto Deus omnes in futurum generationes erudire voluit, vt scirēt quantopere fugiendū sit istud flagitium post fidei cognitionē, quod ille tanta animaduersione puniuit etiā ante Legis prohibitionē. Sane cum ad gratiā reconciliationis genus humanū reducere decreuisset, mox Abrahę quē fidei primordiis initiabat ad indiciū recidēdæ libidinis circūcidi præcepit; ita tunc demonstrans quia necesse est, vt omnes qui ad eum pertinēt a vitiis, & concupiscentiis mucrone Crucis se circūcidant. Illum vero qui post redēptionis gratiā primus in reatu fornicationis deprehēsus est Apostolus illico Sathanæ tradidit, qui & alios, quos forte Sathanas ob alia quælibet flagitia vexabat, eripere solitus erat. Propter hoc tamen scelus hunc eidē Sathanæ mox mancipauit, qui vtique vel nouitate nuper susceptæ religionis, vel ignorantia necdum expertæ constrictionis poterat vtcumq. excusare. Verū vt aliquid sub argumento dicamus, quare iustus iudex Deus infantē legitimo matrimonio & absoluto tēpore cōceptum, etiam si priusquā peccare possit, moritur, cur ęternaliter condēnet? Sed dū proprio reatu minime punitur, manifestum est illud fieri propter illud peccatū quod fit hora cōceptionis. Si ergo tāta est culpa in cōiugali cōcubitu, vt infans pro illa sola puniri debeat, quanta in stupro est vel in pollutione, quę ad solā libidinē explendā patratur? Merito igitur protestatur Apostolus, quia fornicatores & adulteros iudicabit Deus. Liquet certe quod minores causæ per minores iudices soleant iudicari, sed cū aliquod tale negotiū obrepserit, quod per se nullatenus expedire valeant, id ad Principis notitiam referunt. Vt igitur quantus sit iste reatus monstraretur, ad solius Dei iudiciū referri perhibetur. Sub hoc sensu est intelligendū etiam illud, quod idē Apostolus ait. Nihil mihi cōscius sum, sed nō in hoc iustificatus sum. Nā cur se iustificare non audeat, quāuis nihil mali post baptisma sibi conscius sit, manifestat subdens; Qui autem iudicat me Dominus est, ac si diceret: Non æqualis, sed cuius iræ resistere nemo potest. Porro ad enormitatē tanti vitij demonstrandam, idē ipse Apostolus subdit. Omne peccatum quodcumq. fecerit homo, extra corpus est: qui autē fornicatur, in corpus suum peccat. Cor namq. nostrum, de quo Dominus peccata exire perhibet, intra corpus est. Hoc ergo nō ob hoc dicit Apostolus, vt sola fornicatio intra corpus sit, sed vt ostēderet, quia quantum grauior est aliis peccatis, tantū distat morbus interior ab vlceribus quę in cute sunt. Nōne & hoc Deus approbat, qui fortitudinē diaboli in hoc vitio constare perhibuit dicens, vt supradictū est ad beatū Iob: Fortitudo eius in lumbis eius, hinc etiam est quod prædictus Apostolus contra cætera quidem vitia pugnare nos in cominus iubet, fornicationem vero fugere hortatur: nimirum suadens, vt si quis præliator frequenti hostium congressione victoriosus, si armatum talem incurrat aliquando, cui cōgredi nullatenus audēs ab eo per fugā declinet: ita quilibet Christianus etiam, si alia vitia superauerit, ab occasionibus tamen libidinis longe se faciat, ne si minimo digito ligetur totus tradatur. Hæc fortissimum Samson sola vicit, hæc sanctissimum Dauid non præteriit, sapientissimum Salomonem penitus suffocauit, cum, sicut scriptum est, potestatem sui corporis non haberet. Hæc Amon filiū Dauid in sororem præcipitauit. Quis ergo iam de virtutum charismate confidat? Si hæc lapides relinquat, de stipulis quid fiet? Quæ idcirco periculosior est, quia citius mentes eneruat, quoniam magis delectat. Idcirco autem tam districte punitur, quia facile domari potest: quod videlicet ex hoc apparet, quia quantolibet ardore mœchus insaniat, ab aliquo tamen visus mox se refrenat, qui vtique vel tantam reuerentiam diuinis obtutibus præstare debuerat. Sed insania vincitur, & Hieronymus in Iohel dicit: In eo cordis oculos hæc eadem libido excæcans, ita sensum eius inebriat, vt propter ignominiosam corporis partem pretiosam animam in seruiles blanditias inclinet, & in præsenti turpem infamiam, in futuro autem damnationem perpetuam deliberet incurrere, dum insano pruritu vel puncto temporis abutatur. Neque enim ineuitabili necessitate hominem constringit, vt alia vitia plerumque faciunt, sicut fames. Quod Salomon ostendit dicens: Non grandis culpa est, cum quis furatur: furatur enim vt esurientem impleat animam, attamen reddit septuplum. Qui autem adulter est, perdet animam suam, & opprobrium illius non delebitur. Quoniam talis quisque propter solam superbiam peccat. Nonnulli vero quædam bona faciunt, vt in hoc vitio impune volutentur. Quibus in sequentibus Salomon obuiat, dicens de zelo Dei: Non acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Hinc in Iob: Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo precio redimendus sit. Quoties post culpam eleemosynam tribuimus, quasi pro eadem culpa precium damus, iuxta illud: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Vnde Daniel ad Nabuchodonosor, Peccata, inquit, tua eleemosynis redime. Et domnus Martinus perhibet antiqua delicta melioris vitæ conuersatione purgari. Sed sicut in XXII. libro Moralium disputatur: qui ita eleemosynam tribuit, vt culpam non dimittat, animam non redimit, quam a vitiis non compescit. Hoc ille Eremita suo facto probat, qui cum multis virtutibus cum quodam filio suo collega deseruisset, hæc illi per diabolum iniecta cogitatio est, vt quandocumque libidine titillaretur, sic semen de tritu genitalis membri egerere deberet, tanquam flegma de naribus proiiceret. Qui ob id & dæmonibus moriens vidente socio traditus est, cum quidem isdem socius reatum eius ignorans, sed exercitia virtutum recolens, pene desperauit dicens: O quis poterit saluus esse, quando iste periit! Cui mox Angelus adstans dixit, Ne turberis, iste enim licet multa fecerit, tamen per illud vitium, quod Apostolus vocat immunditiam, cuncta fœdauit. De quo ait Propheta: Manus vestræ sanguine plenæ sunt. Si quidem tale aliquid nostro tempore contigit, quod ne sui nouitate vilescat considerandum est, quia ille facit nouissima qui facit antiqua. Et Poeta dicit, Rursus ab antiquis veniunt miracula causis. Quidam itaque presbyter in pago Abricantino, nepos Ioannis Præpositi de mōte sancti Michaelis, de continentia desperauerat. Hic per nouem vices Romam adiit, a beato scilicet Petro impunitatem sceleris, quasi propter frequentem loci visitationem sperans promereri. Quamuis enim peccatum deserere nollet, tamen vehementer timebat: quoniam iste est mos prauorum, vt licet in culpa superbiant, licet praua foras audacter faciant, in corde tamen trepidare coguntur, vt ipse timor sit apertus testis damnationis. Vnde Adam post culpam ad latibulum fugit, & timens multum timuit, quia Deo dure respondit. Hic ergo timens quasi religionis obsequium deferebat: sed vt Deus ostenderet, quod satisfactionem nisi pro his peccatis quæ deseruntur non recipit, cum rediret nona vice, & quasi securior concubitum repeteret, ita diuino iudicio miser interiit, vt cum semen funderet, animam pariter exhalaret, sicut infelix mulier perhibuit. Hoc quoque in Sichem expressum est, qui videlicet Dinam, quam corruperat, retinere maluit, vltionem stupri nec circuncisus euasit. Forte quæritur, cur ea quæ terrorem incutiūt, sine consolationis verbis continuentur. Sed de his nunc sermo est, qui diuinæ præceptioni resistentes timorem Domini dereliquerunt: languorem animæ incurrunt, nec tamen resipiscunt, dissipati sunt, nec tamen compuncti. Oportet enim vt in eis putredo vulneris prius timoris ferro secetur, ne iugiter defluente sanie peccati suauitas vnguenti reiiciatur. Omnes enim scripturæ comminationes contra peccatores iaculantur, sed quousque resipiscant. Et e contra vniuersæ eiusdem scripturæ consolationes, ex ea hora qua forte resipuerint, eis blandiuntur. Ferrum namque, vt in Epistola Ioannis Augustinus ait, corium transforat, vt linum intrare possit. Et ita necesse est vt timor mentem transfigat, iuxta illud: Confige timore tuo carnes meas, quatenus facto foramine, quasi per ferrum charitas, quæ permansura est, succedat. Porro mos prauorum est, vt nihil audire velint, per quod eorum terrena lætitia perturbetur, sed illos libenter auscultant qui placentia loquuntur. De quibus Apostolus: Coaceruabunt, inquit, magistros prurientes auribus. Et Propheta ex eorum voce. Loquimini nobis placentia. Sed Dominus & magistris, & auditoribus terribiliter comminatur, dicens per Prophetam. Et qui beatificant, & qui beatificantur, erunt præcipitati, diligentibus quippe legem pax multa, & e contra non est pax impiis, dicit Dominus. Quisquis ergo comminationibus scripturarum, etiam auditu non vult terreri, quantomagis debet earundem comminationum experientiam formidare? Quisquis autem vult securus esse, audiat monentem Dominum: Diuerte a malo & fac bonum, vt fiat illud: Qui autem me audierit absque terrore quiescet. E contra per Isaiam, quod si non audieritis me, gladius meus deuorabit vos. Sane quam gratum sit Deo, si comminationem scripturarum reuerenter audiamus, vel quam iniuriosum sit ei, si contemnamus, in facto Iosiæ Regis, & Ioachim demonstrat. Quorum Iosias audito Legis volumine intremuit. Cui & ilico Deus mandauit, dicens: Pro eo quod audisti verba voluminis, & perterritum est cor tuum, & ego audiui, ait Dominus, idcirco colligam te in pace. Ioachim vero qui non solum non timuit, sed etiam volumen Ieremiæ combussit, diuinam inuectionem promeruit, qua ei dictum est. Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid, sed cadauer eius proiicietur. Et de hoc quidem quod vel per hæc tria vitia, vel per cætera quæ enumerare pudet, a Christo apostatare videntur, valde dolēdum est: sed multo plus de hoc quod illud sacrosanctum mysterium Dominici videlicet corporis temerare præsumunt. Hoc enim beneficium maius est inter omnia bona, quæ hominibus cōcessa sunt, & hoc est quod Deus maiori caritate mortalibus indulsit, quia in hoc mysterio salus mundi tota consistit. Et certe dum indigne tractatur, per hoc maxime diuina quotidie maiestas iniuriatur. De hoc ergo dolendum est, de hoc omnimodis ingemiscendum, vt si emendare non possumus, vel dolendi affectum nobis inesse reclamando monstremus: ne forte vox Christi nos arguat, dicens. Sustinui qui semel contristaretur & non fuit. Quod denique mysterium primordiis Ecclesiæ non tam frequenter vt nunc celebrabatur: tamen quanto rarius, tanto religiosius agebatur. Tempore namque priorum Patrum illis iniungebatur, vt Eusebij refert historia, sacrificandi officium, qui naturali simplicitate fulgebant, iuxta illud: Cum simplicibus sermocinatio Dei. Quod mysterium qui participare debebant, discalciatis pedibus accedebant; propter illud quod Moysi & Iosue præceptum est. Sanctus quoque Pachomius pistoribus præcepit, vt cum oblationes coquerent, salutaria meditarentur, nihil vane loquentes. Cum ergo hoc in monasterio Tabennense quadam vice violaretur, statim Pachomio diuinitus reuelatum est, qui protinus Theodorum mittens negligentiam hanc velut diuini præcepti transgressionem emendari fecit. At nunc valde quidem, valde frequentius, sed quod nimis dolendum est, negligentius frequentatur. Quam scilicet negligentiam & ipsa Ecclesiæ facies, & ipsa vasa altaris, sed & linteamina, seu quælibet cætera, quæ ad vsum Dominicæ seruitutis pertinent, manifeste demonstrant. Non necesse est singula singulatim prodere: satis patet quæ studiosius sacerdotes colunt quæ sua sunt, an quæ altaris. Sed nimirum cum caritas quæ est plenitudo legis penitus tota iam refrigescit, quomodo in sacrificando continuatio tanta perseuerat, nisi quia malignus hostis in hoc sacrificantibus contradicit, in quo magis eos grauari nouit? Neque enim Iudam vetuit Eucharistiam sumere. Sciuit enim quia sicut a deuotis per illius mysterij perceptionem eius fraus compescitur, sic in his qui eam indigni percipiunt licentius grassatur. Contra eos etenim qui exteriorem ecclesiæ cultum negligunt, Dominus per Malachiam queritur, dicens. O vos sacerdotes, qui despicitis nomen meum, offertis super altare meum panem pollutum, & dicitis, Mensa Domini polluta est. Polluunt sacerdotes panem, id est corpus Christi, vt Hieronymus exponit, qui indigni accedunt ad altare. Mensam vero despectam licet verbis non dicant, tamen cum exteriorem ei cultum non ornant, eam etiam laicis despectabilē faciunt quoniam carnaliū sensus deesse putāt sanctimoniam diuinæ virtutis, vbi deesse vident ornatum ambitionis. Vnde & congruit eis quod item dicitur. Vos recessistis de via, & scandalizastis plurimos: propter quod & ego dedi vos contēptibiles esse. Deniq. quod loca sancta vel Ministri Ecclesię nūc in contemptu sunt, maxime ipsorum Ministrorum culpa est. Quod ex his apparet, quoniam ipsi laici qui eos despiciunt, si quem forte repererint quem religiosum credant, non mediocriter venerari solent. Qui enim ad altare sacrificare Deo volunt, ipsi prius per mortificationem vitiorum Dei sacrificium esse debent: alioquin magis temerarij, quam cultores eiusdem mysterij deputantur. Quod per Ieremiam ostenditur, per quem talibus exprobat Deus dicens. Holocautomata vestra addite victimis vestris, & comedite carnes. Vestra, inquit, non mea, quia non sum loquutus cum Patribus vestris, & non præcepi eis de verbo holocautomatum & victimarum, sed hoc præcepi eis dicens. Audite vocē meam, & ambulate in via omni, quam mandaui vobis. Et Isaias: Quis quæsiuit hæc de manibus vestris, ne afferatis sacrificium frustra? Et deinde: Lauamini, mundi estote, & cætera. Quibus verbis ostenditur, quod ille ad sui perniciem sacrificat, qui prius in via mandatorum Dei non ambulat, & qui suæ cogitationis malum ab eius oculis non aufert. Hinc Dauid in Psalmo pœnitentiæ dicit: Si voluisses, sacrificium dedissem. Quale vero sacrificium prius offerre debeamus, vt deinceps altaris sacrificium recto ordine celebrare possimus, manifestat dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, ac si diceret: Altaris sacrificio non delectaris, nisi prius sacrificio contriti cordis placatus fueris. Est Ecclesia beatæ Gualburgis in hac vicina nobis regione, in qua miracula fiūt. Contigit autem, sicut domnus Abbas Berno refert, vt eiusdem sanctæ Gualburgis reliquiæ super altare per aliquot dies manerent. Sed mox miracula cessauerunt. Tandem vero ipsa virgo cuidam ex infirmis apparens: Idcirco, inquit, non sanamini, quia reliquiæ meæ sunt super altare Domini, vbi maiestas diuini mysterij debet solummodo celebrari. Quod cum ille custodibus referret tulerunt capsam, & protinus miracula fieri cœperunt. Si ergo ob illius mysterij reuerentiam, nec ipsa sua pignora sancti volunt propius vicinari, quid censendum est de immunditiis? Est autem domus spiritalis vnusquisque homo fidelis, quam videlicet domum sacerdotes prædicando mundare deberent a sordibus vitiorum. Sed hoc iam ita in negligentiam venit, vt vel ex toto taceant, vel pro muneribus iudicent, vel orent. Vnde per Michæam dicitur: Sacerdotes eius in muneribus iudicant, & in mercede docent, & in pecunia diuinant. Et Malachias: Non seruatis vias meas, & accipitis faciē, qui multa iam cōtra sacerdotes dixerat. Sed vt Hieronymus exponit, idcirco de acceptione personæ ponitur vltimū, quia maius est peccatum. Vnde Psalmista. Cur facies peccatorum sumitis? Et Iacobus hoc plenius peccatum arguit, quod qui fecerit audiat quid Deus per Malachiā talibus comminetur. Ait enim: Nonne mihi voluntas in vobis, & munus non suscipiam de manu vestra, sed proiiciam vos, & disperdam magistrum & discipulum, & maledicam benedictionibus vestris? Quod tunc fit, cum sacerdos pro tali præsumpserit offerre, qui peccare non cessat. Quod sic Hieronymus in hoc loco dicit, hoc solum esse remedium peccatori non facere quæ fecit. Hinc scriptum est: Sacrificium salutare attendere mandatis, & discedere ab omni iniquitate, & deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. Et supra: Qui conseruat verbum, multiplicat orationem. Contra fautores vero criminosorum Propheta dicit, Væ qui consuunt puluillos sub omni cubitu. Quod ille facit, qui alicui ad mundi amorem, quasi ad lectum declinanti, correptionis duritiam subtrahit: & ut in errore molliter iaceat nulla hunc asperitatis contradictione pulsat. Sed hæc rectores, qui semetipsos diligunt, his proculdubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriæ temporalis timent. In ea via, quæ a Tiberinensi Monasterio ducit ad forum, est Ecclesia S. Petri quæ dicitur ad Salas: in cuius vicinio manebat ante hoc triennium quidam latro, qui duos itinerantes, quos hospitio susceperat, spoliare volens, nocte interficere tentauit: sed illi præualentes interfecerunt eum: cumque ad Ecclesiam sepeliendus deferretur, sacerdos pro eo Missam celebrare cœpit. Cum ergo ad verba consecrationis Dominica venire deberet, terribilis sonitus in tecto Ecclesiæ percrebuit, & altare sicut hucusque paret, vsque ad radicem scissum est: sicque sacerdos cum omnibus ingenti pauore perculsus fugit, & pro apostata sacrificare cessauit. Hoc contra eos dictum sit, qui pro sceleratis ob gratiā eorum se oraturos pollicentur. Sed quid hoc de exterioribus dicimus, cum plerique sic in semetipsis negligentes existant, vt foris in habitu immutentur, & intus per nonnulla grauia peccata a Christi corpore separentur? Et tamen sacrificare non cessant. Dum enim quibusdam indumentis vel ex parte, vel ex toto laicalibus vtuntur, illis merito comparandi sunt, qui in libro de Ciuitate Dei appellantur cynici: & non sancto Ioseph, qui talarem tunicam legitur a patre percepisse. Quos & Ieremias deplorat, dicens: Quomodo mutatus est color optimus? Color optimus est habitus prætendens religionem cunctis amabilem. Qui color tunc immutatur, cum quædam indumenta studio iactantiæ quæsita opinionem vtentis apud laicos vilescere faciunt. Qui autem adhæret meretrici, vnum corpus efficitur, & iam non membrum Christi, sed Antichristi est. De quo per Danielem dicitur, quia erit in concupiscentiis feminarum. Vt enim Paschasius in libro de corpore Domini dicit: Quisquis vel membrū meretricis fit, hic vtiq. elapsus de corpore Christi est, & idcirco non licet ei corpus Christi contingere. Nam qui debeant ipse Christus ostendit, dicens: Qui manducat carnem meam, & bibit meum sanguinem, in me manet, & ego in eo. Ac si diceret, Nisi prius in me maneat carnem meam manducare non potest, neque sanguinem meum bibere. Quid ergo manducat peccator, & quid bibit? Non vtique vtiliter sibi carnem & sanguinem, sed iudicium, licet videatur cum cæteris altaris sacramenta percipere. Et quare? Quia nō se probat prius vtrum in corpore Christi sit, an non. Deinde quia non diiudicat, videlicet vt discernat corpus Domini: quid est quantum, quia sacramentum, qualisque virtus sacramenti, quia diuinum ac spiritale est. Vnde in primordio huius celebritatis Christus iudicium male accipientibus comminatur, dum continuo post buccellam de manu eius perceptā diabolus Iudam peruasit: vbi mox ostenditur futurum in Ecclesia iudiciū. Si quis ergo lapsus de corpore Christi, factus membrum meretricis vel diaboli, præsumpserit hoc sacrosanctum Corpus contingere, nec dubium quin ob id iudicium excipiat, & cum Iuda culpæ societur obnoxius: tam quia corruit, quam quia ex conscientia damnatus, ausus est sine pœnitentia & correctionis venia sancta mysteria temerare. Item ex eodem libro legimus, quia Deus dedit filiis Israel panem de cœlo, habentem omne delectamentum, sed non in pluribus eorum beneplacitum fuit Deo, vt testatur Apostolus. Nam populus ille carnalis Manna fastidiuit, quia inibi non nisi carnalia quæsiuit. Illi itaque mortui sunt, in quibus non beneplacitum fuit Deo. Quicunque vero inter eos spirituales fuerunt, mori non potuerūt, quia spiritaliter comederunt; quia eis esca illa cœlestis saporem & delectamentum immortalitatis præbuit. Itaque similiter nunc in Ecclesia cibus iste quibusdam vita est, quibusdam vero supplicium. Vnde o homo disce quia Deus spiritus est, & ideo intellige quia cibus iste non carnaliter, sed spiritaliter, & cogitandus & sumendus est, quia neque ab alio quam ab ipso Christo cōsecratur, neque ab alio quam ab ipso porrigitur. Et quidem sacerdos visibilis astat, per cuius manus consecrari & tribui videtur, sed Christus qui illum & consecrat & tribuit, cui & remedium cuique ad iudicium tribuatur, diuinitus discernit. Nam is qui cum Iuda cōtemptu & vitio reus tenetur, cum Iuda vtique condemnatur: et qui cum Petro ac cæteris fideliter participatur, cum ipso vtique & cæteris Apostolis in corpore & anima consecratur. Hoc ergo iudicium in natale calicis mox excipitur, vt doceatur qui contemptoribus immineat, si damnati a conscientia pedem a mensa Domini non retraxerint. Hinc Deus per Moysem: Dic, inquit, ad filios Aaron, & ad posteros eorum: Omnis qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, in qua est immunditia, peribit coram Deo. Ego sum Dominus. Et certe illa nihil aliud erant quam vmbra istorum. Si ergo vmbram non licebat immundū accedere, quantominus ad ipsam veritatem? Ex qua in finem prohibitionis conclusit, dicens. Ego Dominus. Ac si dicat. Ego scrutans corda, ego ipse sacerdos, qui discerno qualis vnusquisque accedat. Hinc Ambrosius in primo Officiorum. Castificabatur, inquit, populus per biduum, aut triduum, & lauabant vestimenta sua, & non aliter ad hostiam accedere permittebatur. Sed si in figura tanta populo obseruantia iubebatur, quanta in ipsa veritate sacerdotibus tenenda est? Disce igitur, o Sacerdos & Leuita, quid sit lauare vestimenta, ne inquinato corpore quo anima vestitur, maiestatem tanti mysterij temerare præsumas. Hinc in Regum volumine dicitur. Si peccauerit vir in virum, placari ei potest Deus: Si autem in Deum peccauerit, quis orabit pro eo? Tunc enim de negligentia sacrificiorum licet tepide Heli filios suos corripiebat. Quod tale est ac si diceret. Qui Deum totius creaturæ conditorem contemnens indignus ad eius iniuriam communicare præsumit, quem intercessorem habebit? Talis profecto nec Dei reueretur præsentiam, nec præsentiam formidat astantium Angelorum. Nec ideo securitas surrepat, eo quod indigne sumentib. diuina patientia ad tempus parcit, quia certe illi magis punientur, qui in præsenti correptione iudicantur indigni. Siquidem in exordio Ecclesiæ necesse fuit, vt ad rem demonstrandam pleriq. transgressores corporali etiā pœna plecterentur. Vnde Apostolus ad Corinthios: Ideo, inquit, inter vos multi infirmi, & imbecilles, & dormiunt multi, somno videlicet mortis. Ab Angelis quippe qui ad hoc positi sunt etiam nunc perimerentur; sicut in prædicto libro Paschasius testatur, quicumq. vel semel indigne communicant, nisi bonitas Christi, cuius iudicio pendent omnia, gladiū suspenderet, & temporalem mortem quibusdam vt pœniteant remoueret. Alioquin nūc plagæ etiā & infirmitates nunquam tantum crebrescerēt, si omnes illud mysterium sicut oportet perciperēt. Resipiscentibus vero duplex in pænitentia debet esse luctus, vel quia peccauerunt, vel quia cœleste donum ad iudicium male præsumpserunt. Quod sane delictum nullo alio nisi Christo interueniēte donabitur. Vnde in lege ab his qui in sanctificatis delinquunt, aries per quem Christus intelligitur offerri iubetur: vt apud Deum Patrem Deus homo Pontifex in æternum interpellare pro eo fideliter credatur. Atq. ipsum pro se moribus & vita quotidie reindutum operit. Alioquin qui in Deū peccat, quis orabit pro eo? Quamuis enim quisq. multū sit ex aliis peccatis indignus, tamen ex isto magis grauatur, si sancta contingit immundus. Quod exemplo Iudæ monstratur, qui licet corde nutauerit, tamen ante perceptionem illius mysterij cum Apostolis erat, & a Domino monebatur. Post perceptionem vero traditus sathanæ cōtinuo exiuit foras. Ob hoc itaq. quisquis illud indigne se percepisse meminit, duplicē, vt diximus, debet habere luctum, vt exacta pœnitentia possit denuo sancta participare. Namq. pœnitentibus iussum est vt hœdus tollatur cum agno, vt si quis post lauacrum ceciderit, & cum stantibus agnum comedere nō potuerit, vel hœdum comedat, qui semper pro pœnitentibus mactatur. Non quod Christus hœdus sit, sed pro diuersitate meritorū aut agnus, aut hœdus vnicuiq. fit. Hinc item iubetur, vt qui in primo mense, id est, in ea gratia, quam in baptismo percepit, Pascha facere non poterit; saltem in secundo mense illud faciat, id est in pœnitentia, quæ post naufragium secunda tabula est, hœdum indulgentiæ percipiat. Hæc, & alia multo plura Paschasius ex dictis Patrum ad reuerentiam sancti mysterij commendandam, atque maiestatem eius demonstrandam conscripsit. Quæ si quis licet sciolus legerit, tanta credo discet, vt de hoc mysterio parū se eatenus cognouisse putet. Verum isto tempore quod nimis dolendum est, ita sacrosanctum istud mysterium in cōtemptu videmus, tanquam nō sit Pater qui honorē filij sui Iesu quærat, & iudicet. Ita veritas prostrata est, vt sicut in Daniele dicitur, abominationem in templo Dei fieri videamus. Cæterum pro eiusdem mysterij reuerentia commendāda quædam si placet exempla proferamus. Dicit sanctus Gregorius Turonensis in libris Miraculorum de quodam Presbytero, cui in Dominica solemnitate propter suam personam concessum fuerat, vt Missam celebraret, qui statim vt ad communicandi horam peruenit, mox epilepsia comprehensus corruit spumans sacramq. particulam ab ore proiiciens, qui ipsa nocte, sicut pleriq. testati sunt, ebrius fuerat. Item ipse de quodam infami Diacono, quia dum capsam cum corpore Domini deferret, de manib. elapsa est, & per aerem super altare reuersa. Sanctus vero Hieronymus in vitas Patrum de B. Eulogio dicit, quoniā cum videret quosdam ex monachis volētes accedere ad communionem retinuit eos, dicens. Tu habuisti hac nocte fornicationis desideriū, tu vero dixisti in corde tuo, nihil interest siue iustus siue peccator ad sacramentum accedat, & alius dubitationem habuit in corde dicēs. Quid enim me sanctificare communio potest? Hos ergo singulos remouebat a communione Sacramenti, donec paululum per pœnitētiam & lacrymas purificarētur. Item idem refert de sancto Machario, quod eo tempore cum fratres ad suscipiēdam Eucharistiam accessissent, viderit in quorundam manibus præuenientes Æthiopes carbones deponere, corpus autē Domini quod Sacerdos dare videbatur redire ad altare: aliis vero Angelum Domini cum manu sacerdotis sacram particulam dare fugientibus prædictis Æthiopibus. Item ipse de sancto Piamone perhibet, quia quodam tempore cum sacrificaret vidit Angelum Dei stantem iuxta altare, & quorundā monachorum qui accedebant nomina scribentē in libro quem tenebat, & quorundam nō scribētem. Quos cum senior notasset, vnumquemque seorsum disquisiuit, & inuenit in singulis mortale peccatum. Quos ad pœnitentiam exhortatos tandiu cum eis fleuit, donec aliquando videret eos cum cæteris ascribi. Inter omnia tamen peccata maxime discordia & luxuria grauāt. Nā de discordia Dominus ipse ait: Si offers munus tuum ad altare, & recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante allare, & vade prius reconciliari fratri tuo. De quo sicut S. Gregorius fatetur, pensandū est, quanta culpa sit discordia, propter quod illud munus respuitur, quo omnis alia culpa solui consueuit. De luxuria vero per hoc apparet, quia nulli tam periculose hoc mysterium cōtingunt quam luxuriosi. Quod in discretione virtutū quib. participes eius mysterij pollere debent, primo loco ponitur. Renes vestros accingetis, quorum scrutator est Deus, & vbi virtus satanæ est. Quo cōtra Zacharias castitatem participantium admirans, atq. ipsas huius mysterij species designans, ait. Et quid bonum est Dei, & quid pulchrum eius nisi frumentū electorum, & vinum germinans virgines? Liquet autē plerosq. veluti sues immūdas ad hoc sine pręiudicio reatus sui accedere, ista pedib. calcare. Verētur enim humanis coram obtutibus magis suam verecundiam portare, quam coram maiestate diuina & omniū Sanctorum præsentia temeritatis offensam incurrere. Quib. profecto cordis induratio cum nec se corrigūt, nec Dei visitantur pietatis verbere, iam pœna peccati est & cōtemptus superbiæ. Si enim de Bethsamitis LXX. seniores, & L. millia plebis percussi sunt, eo quod viderent Archā Dei, multo magis isti nisi resipuerint æternaliter plectendi sunt, sicut ipse testatur per Moysem: Omnis qui accesserit ad ea quæ sanctificata sunt, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Quid ergo si pœna differtur, nonne hæc designata sunt in thesauris Dei? Considerat enim nouissima eorū, & reddet vltionem hostib. suis. Nec prætereundum quod quidam ita diabolicis illusionib. falluntur, vt credant quod quamuis in peccatis suis iaceant, illius tamen sacrosancti cibi ac potus perceptione purgentur: contra quos per Prophetam dicitur: Dilectus meus in domo mea operatus est male. Nunquid carnes sanctæ mundabunt illum? Et itē alius de his qui plorant quidem, sed lacrymas suas pollutione maculant, ait: Operiebatis lacrymis altare meum, sed non respiciā ad sacrificium, non accipiā placabile quid de manu vestra. Quisquis ergo in sordib. est, det honorem Deo, & non præsumat eo contempto ad eius sacramentū impudenter accedere, donec, vt dictum est, lauet per pœnitētiam maculas immunditiæ, si quoquo modo demum valeat tantæ reconciliari gratiæ licet offensæ. Nec prætereundum quod quidam sibi male conscij, dum cōtinere se negligunt, a sancto mysterio cessare malunt, & melius quidem est vt cessent, sed nō viuunt, quia nisi manducaueritis carnem filij hominis non habebitis vitam. Quid enim indignis officio cessare expediat non solum ratione auctoritatis diuinæ, sed etiam exemplis plerumq. monstratur. Ex quibus aliquid cōmemoremus. Testatus est mihi Bego canonicus sancti Martini de quodam sacerdote, qui cum die Dominico de venatu redierit, & Missam celebrare præsumpserit, mox vt ad horam consecrationis ventum est, illas voces quas post canes emittere solebat, inclamare super sanctum altare cœpit. Sed & alius Leo nomine venandi consuetudinem habebat: qui tamē amens factus est, & per multa loca Sanctorū deductus, tandem reperto sensu noster monachus factus est: & vt ipse vidi, in tantum vsq. ad finem religiose conuersatus est, vt frequenter cum solus oraret capillos sibi detrahere soleret. Quod etiā ille a sancto Benedicto curatus suo demonstrat interitu. Qui cum postposita eius prohibitione sacrum hoc officiū suscipere præsumpsisset, mox dæmoni traditus est & vsq. ad mortem vexatus. Nonnulli vero vanitatis studio dediti, auratis & accuratis vestib. & vasis pretiosi metalli ad hoc sanctum mysterium celebrandum delectantur. Qui bene quidem facerent, si corda sua pariter in diuinis oculis ornarent, vt quidam Patrum ait, quia in hoc sancto opere, nō vestimēta, sed corda mutanda sunt. Nā vt B. Hieronymus in Epistola ad Rusticum protestatur, Nihil illo ditius qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem autem vase vitreo portat, sicut sancti Episcopi Cæsarius Arelatensis, & Eusebius Tolosanus, sed & Ambrosius Mediolanensis, qui pro redemptione captiuorum suas Ecclesias ita nudauerunt, vt ipsa initiata vasa, fracta videlicet pro eis venundarent: valde congruum æstimantes, vt quorū animæ per illud mysteriū, quod in calice fit, ab æterna captiuitate saluantur, eorum corpora si necesse sit a tēporali captiuitate distracto calice redimantur. Hi ergo bene immolant, qui auaritiam de templo eiiciunt. Qui autem pulchritudine vasorum vel vestium studet, ad solius Dei laudē id faciat. Meminisse tamē debet, quod Propheta de ministrorum munditia magis sollicitus erat, qui non dixit: mundate vasa Domini, sed, mūdamini qui fertis vasa Domini. Nonnulli vero, vt de nostro ordine dicamus, quibus nec passum pedis, nec ipsam suam voluntatem in potestate sua habere permittitur, de propriis cistellis sumptuosum ad mysteria peragenda producunt apparatum, quem contra consuetudinem sanctionemque sanctorū Patrum de iniquo mammona acquirunt, & quasi ad ornatum Ecclesiæ relicturi securi possident. Quorum vnus est ille per cuius occasionem Vizeliacum nuper monasterium est in cineres redactum, cū, sicut audiuimus, de candela quā ad cistellam suam aperiendam deportarat, ignis tecto irrepsit. Contra hanc stultam deuotionem, immo auaritiam, Ioānes dicit, Nihil amplius quam quodvobis constitutum est, faciatis. Et certe nulla hoc regula iubet, sed magis nudam crucem esse clamat a nudo sequēdam. Quibus bene congruit illud Propheticum: Venite in Bethel, & impie agite, & immolate de fermentato. Cain sacrificium obtulerat Deo, sed quia fermēto malitiæ respersum fuerat, idcirco non est gratū. His itaque quo pacto licet quasi ad ornatum Ecclesiæ relinquere, quod non licet habere vel possidere? Immolat autem, sed de fermentato, qui aliquid offert quod Deus dedignatur. Hinc ipse per Prophetam testatur, quod odio habet rapinam in holocaustum. Hinc Rex Saul reprobatus, eo quod sub immolandi specie reseruauit de Amalech ea quæ iussus fuerat trucidare. Sed isti, vt quidā Patrum dicit, magis volūt habere suas cistellas, non recogitantes miseri quia perdunt suas animas. Hunc ergo religionis defectum diabolus, licet pater mendacij sit, nos miseros incursuros beato Pachomio prædixit. Aliquando enim apparuit ei in habitu mulieris, excedens omnem humanam pulchritudinem, ita vt forma eius ac cōpositio & visus exponi non possit. Quam esse fantasiam videns preces fundebat ad Dominū, vt vi maiestatis eius euanesceret. Interim autem illa propius astans ait ei. Quid superflue laboras? Potestatem accepi a Domino tentare quos volo. Et Pachomius ad eam. Quid vis, inquit, esse? & illa. Ego sum, ait, diaboli virtus, & caligine mortiferæ voluptatis mortales inuoluo; sed tuis vel tibi appropinquare propter Christum, qui humanatus est, non possum. Sed numquid ita erit semper? veniet etenim tempus post obitum tuum, quando prout libuerit, inter eos quos nunc tuis orationib. munis debacchabor. Et Pachomius. Et quid scis si meliores erūt, qui illos corroborent? nam tu præscire omnino nihil præuales quod est solius Dei. At illa: Plura tamen ait, futura ex præcedentibus cognosco. Et vir sanctus ad eam. Et quomodo, inquit? Illa vero ait: Omnis rei principium tēdit ad augmentum, dehinc ad detrimētum deuergit. Sic ergo & in hac vestra professione, vt coniicio, fiet. Nam inter vitia sua signis, & variis virtutibus roborata succreuit: cum autem senescere cœperit, aut temporis diuturnitate lacescens, aut negligentia teporis deficiens a propriis incrementis minuetur. Tunc igitur aduersus huiusmodi potero præualere. Quod ita fieri nostra satis effrenata prauitas ostendit. Pachomius vero post hæc de visione sollicitus instanter orabat, vt ei Dominus declararet quis status monachorū post se futurus esset. Qui per visionem ad se factam edoctus est, quod monasteria quidem multipliciter dilatarētur, & nonnulli pie & continenter viuerent, sed plurimi negligerent, suamque salutem penitus perderent: maxima vero per negligentes Præpositos mala succrescerēt, & bona defectum incurrerent. Quibus Primatum tenentibus necesse est iurgia generari; & quis præsit ambitiosa lite contendere, & reprobari bonos, ac malos eligi. Vnde nec aliqua bonis viris resistendi fiducia suberit, sed omnia pene, quæ regulis diuinis subnixa sunt, humanis commutabūtur illecebris. Tunc Pachomius exclamans ad Dominum ait. Heu me, quia frustra laboraui! Si enim tam peruersi futuri sunt qui fratribus præerūt, eorum subditi quales erūt? Et cum affectuosissime, sicut illuc scribitur, Dominum interpellaret, apparuit ei mirabili fulgore portans coronā spineam, eique inter cætera dixit: Confortare Pachomi, quia posteritas tua vsque in finem sæculi non deficiet. Ei quisquis inter eos qui futuri sunt pie ac continenter vixerit, amen dico tibi, requiem sortietur. Sciendum sane, quia sicut quædam verba tam in nouo quam in veteri testamento reperiuntur, quæ hæretici male intelligentes ad extruendum errotem suū retorquere nisi sunt: ita & in sancta regula fit, cum per quædam eius verba renuitæ & refugæ eius sortitudines suas excusare moliuntur. Regula, inquiunt, iubet, vt nihil habeat monachus quod Abbas non dederit, aut permiserit. Abbates vero nostri tales sunt vt nostra non curent, & ob id permittunt nos habere quæ indigemus. Non igitur contra facimus, si quid ex eorum permissione habemus. Sed si rationi ac veritati consentire vellent, facile respondetur: scilicet quoniam primo quidem sciendum est, quia sicut in XXV. Moraliū libro disputatur, quod secundū merita subiectorū tribuūtur personæ regentium, & sic pro qualitate subditorum acta disponuntur illorum, vt sæpe qui videntur boni accepto regimine permutentur, vt Saul: & qui etiam boni videntur & sunt, pro malo grege delinquere permittātur. In hoc apparet quia vindictam populus suscipit. Hinc Psalmista, Obscurentur oculi eorum ne videant. Ac si dicat, quia in via Dei per superbiam exorbitant, tales diuino examine Prælatos accipiant, qui veritatis lucem non habeant, quatenus hi qui illos velut corpus oculos male præuidētes sequuntur, per eorum ducatum offendant, & iniquitatis onere incuruati omnem statū rectitudinis perdāt. Deinde vero & illud cōstat, quia nihil vltra permittere possunt, nisi quantum S. Benedictus ad sustentandam naturæ necessitatem permisit. Et ille cui dicimus, Abba Pater, cum discipulos quasi agnos in medio luporū misit, permisit quidem pro temporis necessitate aliquid ferre, nec tamen aliud quā peram & sacculum. Nouerint ergo isti, qui sub hac occasione cupiditati, gulæ, & libidini se mancipant, quia non proderūt eis excusationes in peccatis; sed fiet & prælatis & subditis hoc quod, vt supra diximus, per Malachiam Deus comminatur dicens: Disperdam magistrū & discipulū, & maledicam benedictionibus vestris. Benedicunt sacerdotes cum adulādo Christi misericordiam reis promittūt: sed benedictionibus eorū Dominus maledicit, quia sicut alibi dicitur; Qui beatificant & qui beatificātur erūt præcipitati. Nam si ob negligentiam Prępositorum solummodo, & non magis ob cupidinem suam propria haberent, non alios cibos, non alias vestes, quā regulariter constitutas præsumerent. Prælati denique si quid extra cōstitutionem Dei vel Patrum pręceperint: mox præcipiendi auctoritatem amittunt, & tunc in ea re nullatenus obediendum est eis. Exemplo videlicet Apostolorum, quibus Magister dixerat de Pharisæis & Scribis: Omnia quæcumque dixerint vobis, seruate & facite. Postea vero præcipientibus eis ne loquerentur in nomine Iesu, respondit Petrus: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Cæterum quam plures inter eos existunt, qui etiā sub malis Præpositis bene viuunt, qui quamuis extra communem sanctę regulæ vitam vel ordinem degere quasi captiui coguntur: Danielem tamen & tres pueros, qui in Babylone continenter vixerunt, imitātes, fornacem vitiorū fœliciter euadunt. De Ecclesiasticis viris, qui sæcularium facta mutātes velut a Babyloniis Hierosolymitæ captiuantur, & de tribus vitiis per quæ status religionis maxime confunditur, plura iam, & forte verbosius quam oportet, posita sunt. Cæterum quod tuæ, venerabilis Pater, lacrymæ testantur, ita iam defecit spiritus, & diminutæ sunt veritates, vt sicut Isaias illacrymat, facti videamur sicut a principio, quādo Deus non dominabatur nostri. An non ita est? dum inter propinquos feralia succedunt odia? dum iurgia nascuntur infensa? dum vsque ad sanguinem sæuit inexplicabilis & cæca malitia? dum bonis inuident praui, liberalibus cupidi, quietissimis turbulenti, studiosis inertes, placidis implacabiles, tranquillis immites, modestis temerarij, sapientibus stulti, simplicibus callidi, mitissimis quoque furiosi? Sed melius eorum insanias Apostolica tuba redarguit. Nam cum nouissimorum pericula temporū Gentium Doctor exprimeret, intulit dicens: Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, timidi, voluptatum amatores magis, quam Dei. Hic beatissimus Paulus quod superius diffuse protulit mira breuitate collegit, ostendens eos ideo tales fore, quia voluptatum amatores existerent, quia vitiosissimis cupiditatibus se subiugarent. Hinc enim cuncta mala proueniunt. Dum Deus contemnitur, voluptates amantur. Hinc est quod, vt Sapientia dicit, Omnia commixta sunt apud eos: sanguis, homicidium, fictio, periurium, tumultus honorū, Domini immemoratio. Hinc & Osee querimoniam faciens dicit. Non est veritas, & non est misericordia, & non est scientia in terra: Maledictum, & mendacium, & homicidium, furtum, & adulterium inundauerunt, & sanguis sanguinem tetigit. Et populi, sicut hi qui cōtradicunt sacerdoti, de quibus vna Apostoli sententia est, quoniam non solum qui talia agunt, sed & qui consentiunt facientibus digni sunt morte. Dicit Isaias, Angeli pacis amare flebunt. Quisquis ergo de istis est, & non de illis, de quibus dicitur: Columba seducta, non habens cor, & quib. dicitur: Quare non magis luctum habuistis? Lugendum est ei pręsentis vitæ tempus, in quo sunt ita omnia confusa, vt veritatis quidem nec vestigium vsquā videas, nequitiæ vero atque luxuriæ cuncta esse repleta prospicias, nec aliquid iuste recteque seruari: humiles, & inualidos, atque pauperiores videas, a superbis & potentibus diuitibusque comprimi, affligi atque iniuste lædi: honestum vero quemquam & quietum multis lęsionibus perturbari: econtra vnumquemque pessimum potentia cumulari, terribilem fieri, & tumido successu in malis augeri, quibus nec iudicum metus, nec reuerentia sacræ auctoritatis præualere potest, nec eorum perniciem vllatenus cohibere. Sed quid de iudicibus dicimus? Nam & ipsi, qui ad hæc reprimenda constituti fuerant, grauiores tempestates & perniciosiores in miseros exercent. Hæc autem iniqua atque iniusta inæqualitas non solū in vrbibus, sed & in agris: & non solum in terra, sed & in mari committitur & exercetur. Et primorib. quidem Propheta dicit: Nonne vestrum est iudicium scire? Et item alius dicit: Forsitan stulti sunt, & ignorantes viam Domini? Ibo igitur ad optimates: ipsi enim cognouerunt iudicium Dei sui, & ecce hi magis confregerunt iugum. Nunquid super his non visitabo dicit Dominus? Visitabit certe, & sicut Malachias dicit, erit testis velox maleficis, adulteris, & periuris, & Et sicut Amos dicit: non erit eis fuga; sed si ascenderint ad cœlum, inde detrahet eos, & si celauerint se in profundum maris, ibi mandabit serpenti, & mordebit eos. Quisquis igitur considerat vel causam eorum, qui gratiam Dei in vacuum recipientes, & ad diabolicam seruitutem redeuntes pereunt, vel miserias eorum, qui innumerabiliter afflicti, aut in murmurationem aut in desperationem excedentes, & temporalia & mansura dāna incurrunt, satis est vnde contristetur, & lugeat: Qui autem super his contristari possunt Deum dupliciter imitantur qui super miserias filiorum Israel legitur doluisse, super perituram Hierusalem fleuisse. Ob hoc autem iniquitas vndatius ebullit, vt Isaias ait, quia veritas in obliuione erit, & longe iustitia stat: quia, sicut iam diximus, tempora periculosa venerunt, & sine suo mundus vrgetur. Qui finis cum ex ipso suo ordine pendeat, peruersiores tamen quosque inuenturus est, qui & illius ruinis digne comprimantur, & ex illorum meritis versa vice eiusdem ordo rerum confundatur. Est quoque & alia ratio, quia pro eo quod homines post reuelatam gratiam dilexerunt magis tenebras quam lucem, & vocati sunt, vt ait Propheta, & non responderūt, & quæ noluit Dominus elegerunt, & cognoscentes Deum non sicut Deum glorificauerunt, propter hoc tradet illos Deus in desideria cordis sui, sicut de quibusdam Apostolus dicit: Vt impleant peccata sua sember, & qui in sordibus est, sordescat adhuc: Et quia illuminati iusta agere neglexerunt, iuste cæcati adhuc faciant vnde amplius puniri mereantur. Ad quod videlicet agendum, & immissiones per Angelos malos iuxta Psalmistam, Dominus semitam iræ suæ facit, vt cor prioribus meritis aggrauatum iuste permittat etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli. Vnde in Apocalypsi dicitur. Cum completi fuerint mille anni, soluetur Satanas. Quia videlicet vel ad vtilitatem electorum, vel ad detrimentum reproborum tanto acrius, quam antea fecisset, in totis viribus suis se in finem sæculi exercere permittitur, quanto soluta bestia violentior est quam ligata. Tunc enim fit tanto feruentior ad sæuitiam, quāto se viciniorem sentit ad pænam. Considerat namque quod iuxta sit, vt licentiam nequissimæ libertatis amittat; & quanto breuitate temporis angustatur, tanto multiplicitate crudelitatis expanditur. Sicut de illo voce Angelica dicitur ad Ioannē: Væ terræ, & mari, quia descēdit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Tunc ergo in magnæ iræ furorem se dilatat; ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suæ foueam cum paucis ruit. Tunc quidquid nequiter valuerit callidius exquirit. Hæc itaque tempora iam venisse, iamque malignum hostem mysterium iniquitatis operari per hoc manifeste patet, quod omnis ordo religionis aut Christianitatis immutatus est, nec impietas iam erubescere saltem dignatur, sed iniquorum multiplicitate roborata caput vbique locorum extulisse videatur. Qui autem sint quos suis ditionibus isdem hostis mancipat, per hoc ostenditur, quod Rex esse super omnes filios superbiæ perhibetur. Superbia vero & multos in secularibus studiis, & multos in gradu religionis positos prosternit. De istis namque scriptum est: Misit caudam suam Draco, & traxit tertiam partem stellarum. Quod est extrema persuasione multos terrenis amorib. inuoluere, qui studio vitæ cœlestis videntur inhærere. Sane de illis alias: Circundabunt eum, inquit, salices torrentis. Salices infructuosæ arbores sunt, sed torrente rigantur. Torrens hyemalibus pluuiis intumescit, sed æstate siccatur. Per salices ergo seculares quique significantur a bonis virtutum fructibus alieni. Per torrentem vero mortalis gloria, quæ caducis honoribus tanquam hyemalibus pluuiis inflatur, sed vitæ huius termino annulatur. Malignum itaque spiritum salices torrentis circundant, quoniā, hi, quos in suis cogitationibus amor vitæ carnalis inebriat, tanto illi arctius inhærēt, quanto largius delectatio transitoriæ voluptatis eos infūdit. Qui scilicet more salicum fructus non serunt, sed in foliis viridescunt: quia aliquando verba honestatis proferunt, sed nullum vitæ pondus ex bonis operibus ostendunt. De quibus scriptum est: Imitātur autem illum qui sunt exparte eius, videlicet semper superbiendo, nunquam resipiscendo. Item de his & illud: Huic montes herbas ferunt. Per montes tumor superborum, per herbas fluxæ voluptates eorum exprimuntur. Ergo montes huic Beemoth herbas ferunt, quia semper in eis pœnam æternæ mortis esuriens, dū ipsi se eidē ad omne vitiū sternunt, dū nullū malum aut cogitādo aut operando prætereunt, quia sēper in eis sua desideria recognoscit, quasi semper in montibus herbas inuenit, quibus suæ malitiæ ventrem tendat, quē tanto delectabilius quisque pascit, quanto sordidius inquinatur. Sciendum vero quod in hac peregrinatione, vbi Babylonici & Hierosolymitæ mixtim procurrunt, & reprobi frequenter superbire, & electi humiliari soleant. Sed superbis mentibus humilitas alta est: Et iccirco cum hanc specie tenus conscendere nituntur, diu in ea morari nequaquam possunt, quoniam alienum est quod apprehendere quærunt, & quasi a cliuosis itineribus mox relabuntur. Nam quousque hanc abiiciant, & ad consuetam elationem redeant, quasi graue pondus in corde patiuntur. De istis ergo dicitur. Omni equidem tempore vitæ superbiunt impij, quia licet speciem humilitatis assumant, hoc tamen ad acquirendam inanem gloriam faciunt, & ita de ipsa ficta humilitate gloriantur, vt etiam inde superbiant, si contra superbiam subtiliter disputare norunt. Solent quippe & electi superbire, sed non omni tempore, quia priusquam vitam finiant, cor ab elatione ad humilitatem commutant. Superbisse enim, cecidisse est. Vnde & per Psalmistam dicitur: Non veniat mihi pes superbiæ. Pes, inquit, non pedes: liquet enim quod nullus vno pede diu graditur. Ob id ergo quolibet alio vitio tentari permittuntur, vt humilientur: humiliati vero diaboli esse desinant, cui superbiendo militabant. Hinc per Sophoniam dicitur: At tamen, subaudis, licet ad horam superbias, timebis me, & accipies disciplinam. Quod autem inter omnia mala grauius nocet, ita pessimus peccandi vsus ipsa iam consuetudine roboratus est, vt pene nullus iusto iudicio peccatum discernere queat. Sed sicut Aaron filiis Israel Deos quærentibus non restitit, sic omnes aut iniqui sunt, aut iniquitati cedunt. Quapropter illacrymans Isaias de Deo dicit. Quem docebit scientiam, & quem intelligere faciet auditum? Sacerdos & Propheta nescierunt, præ ebrietate absorti sunt a vino, nescierunt videntem, id est Dominum, & ignorauerunt iudicium, id est discernere pondus peccati. Quin potius adulteris, quos arguere debuerant, vt ibi dicitur, sacerdotes applaudebant, & populus meus dilexit talia. Contigit ergo nobis quod illis solet, sicut Ioannes Chrysostomus dicit, qui vel frenesin patiuntur, vel mente capti sunt, a quibus cum multa turpia & periculosa vel dicantur vel gerantur, nec pudoris tamen aliquid nec pœnitudinis capiunt; quin immo & magnifici sibi ac sapientiores sanis videntur ac sapientibus. Ita ergo, & nos cum omnia quæ sanitati contraria sunt geramus, nec hoc ipsum quidem quod est insanius nobis cognoscimus. At enim si in corpore parum aliquid morbi pulsauerit, statim & medicos adhibemus, & pecuniam profundimus, & omni obseruantia curam, quæ medicinæ comperit, gerimus, nec prius cessatur, quam quæ molesta sunt mitigentur, si utcumque fieri potest. Anima vero cum quotidie vulneretur, cum per singula lanietur, vratur, præcipitetur, & modis omnibus pereat, nec parua quidem pro ea cura nos sollicitat. Sed hæc causa est quod omnis pariter morbus obtinuit, & tanquam si eueniat, multis sub vno languentibus præsto esse neminē sanum. Certum est quod omnis pariter corrumpat & absumat incuria, dū nemo est qui vel oportuna præbeat, vel importuna prohibeat. Ita & nobis accidit: dum enim nemo sanus est corde, sed omnes languemus a salute mentis, alij maiore, alij minore peste, nemo vtique est qui curet. Etenim si quis vtcumque adesset, qui vel præcepta Christi, vel transgressiones nostras discerneret, nescio si vllos alios magis quam nos ipsos pręceptis eius contrarios iudicaret. Pro his & huiusmodi quæ in huius vitæ nostræ statu, iam frigescente caritate, & abundante iniquitate, geruntur, Dominus per Amos queritur dicens: Nunquid non vt filij Aethiopum vos estis mihi filij Israel, ait Dominus? post dealbationem, quæ fit in Selmon, ad nigredinem peccati redimus: Niue, inquit, dealbabuntur in Selmon. Et cum scriptura dicat: Verecundos & reuerendos facile filios Israel ab omni immunditia. Quo videlicet verbo generaliter omnis inquinatio vel occulta vel manifesta comprehenditur: quæ, vt Hieronymus dicit, nominare turpissimum est. Nos e contra in passione desiderij sicut gentes æstuamus, & omnes, vt ait Isaias, ad auaritiam declinamus a summo vsque ad minimum, vt equus emissarius hinnientes, vt merito quasi degeneres a cœlesti Patre audiamus. Nunquid vos non filij scelesti, semen mendax. Et item ipse: In indulgentia sua redemit eos, & illi ad iracundiam prouocauerunt, & afflixerunt Spiritum sanctum eius, & conuersus est eis in inimicum. Hinc quoque in persona eius Iacob dicit: Sine filiis factus sum? Ecce qualis est huius vitæ status, si tamen status dicendus est, qui tot casibus delictorum ad ruinam vergit, & quem tanta suæ prauitatis moles ad ima demergit. Pro his & huiusmodi, quæ tam multiplicia sunt, vt magis defleri, quam referri possint, lugendum est his qui consolationem Iesu expectant. O quam bonum est, Venerabilis Pater, super talia contristari! Quisquis enim ille est, Angelus pacis vocabitur, iuxta illud Isaiæ quod præmisimus iam: Angeli pacis amare flebunt: Et inter electos assignari meretur, sicut per Ezechielem dicitur: Signa Tau in frontibus virorum lugentium. Tau littera speciem sanctæ crucis gerit. Videte ergo quam magnum bonum sit dolere pro malis, pro quo dolens quilibet scemate sanctæ crucis meretur insignari. Hæc igitur consolatio vos interim maneat, vt dum Principes Sodomorum caput extollunt, dum filij Gomorrhæ luxuriant, hi qui iustum Loth imitari meruerint, videndo & audiendo mala, cum ipso crucientur, sub vmbra alarum diuinarum sperantes donec transeat iniquitas. S. Odo Abbas Cluniacensis II. COLLATIONVM S. Odonis, LIBER III. ?? ?? LIBELLO hoc vtcunque expleto, tam vobis quam domno Abbati satis, vt frustra credidi, me iam fecisse putabam: sed domnus Abba iussionem legationis vestræ, quam semel suscepit, nimis, vt ita dicam, imperiose exigit. Nam licet promptariolum cordis mei exhaustum iam pronunciauerim, tamen sicut præcedentem libellum, ita quoque hunc sequentem aggredi coegit. Ea tamen occasione factum est, quod in præcedentibus duobus libellis de afflictorum consolatione pauca dicta sint, & ad consilium Pontifici dandum, cuius mētem sicut Moysi malorum prauitas exacerbat, ego sane qui nec præcepto resistere, nec alia nisi ea quæ vos melius nostis, possum referre, facio quidem quod valeo: sed dum vestra vobis tam prolixe refero, fastidium generare pertimesco. Cui tamen ductus verborum forte displicuerit, comparet illum protelatis prauorum nequitiis, qui supra dorsa pusilli gregis Christi fabricantes prolongant iniquitatem suam, eisque potius indignentur qui trahentes peccatū, vt Isaias dicit, in funiculis vanitatis, exigunt vt contra se tāta dicantur. Vos ergo qui præuidere debuistis cui & quid iuberetis, dicta hæc veluti quoddam vas modo transfusum considerate, & superflua quæque tanquam guttulas vasi deformiter adhærentes lima discretionis recidite. Vt acidis frugibus quędam matura leguntur, ita in isto calamo, cum plurima, quæ merito reprobentur, forte inueneritis, pauca saltem vtilitatis quiddam gerentia reperietis. Inter illa mirifica, quæ ad exprimendos ordines Ecclesiæ Deus ad beatum Iob loquitur, quædam animalia figuraliter nominās, ibices quoque pariter interponit. Ibices autē quędā quadrupedia sūt & morantur in petris. Quæ videlicet ibices si quando de altis cacuminibus saxorum ruunt, sese in suis cornibus illæsas suscipiunt, ita vt iacturā sui casus non sentiant. Per ibices igitur quiq. boni viri & cauti designantur, qui in petris habitant, quia secundum Patrum exempla viuere student. Qui & cornua habent, videlicet scripturas duum Testamentorum: de quibus est illud, Cornua in manibus eius. Hi velut ibices cum ceciderunt, nō colliduntur: quia si quid eis ruinæ temporalis accesserit, scripturæ duum Testamentorum quasi duorum cornuum exceptioni innitentes euadunt, & ne in perturbatione deficiant, scripturarum solatio se sustentant. Sicut Paulus, qui in mundi huius aduersitate deiectus dicebat, Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, vt per patientiam & consolationem scripturarum spem habeamus. Hæc ad legendi studium dicta sint, nunc ea, quæ animo proposita sunt, aggrediamur. Vniuersam Christi familiam, id est omnem electorum collectionem, qui vel in clericali, vel in laicali ordine, aut in diuitiis, aut paupertate degentes, eidem Christo, videlicet humili regi, humili corde militant, per Iudam, id est per domum Dauid, supra diximus designari. Per decem vero tribus, quæ licet de genere Patriarcharum, sicut & tribus Iuda, descenderint; tamen a Dei cultura discedentes vitulos in Samaria coluerunt, illos Christianos figurari qui mysteriis quidem fidei regenerantur, sed auaritiā, quæ est idolorum seruitus, colentes, aut aliis quibuslibet desideriis male inhærentes, Deum, quem vocibus confitentur, factis negant. Per Assyrios autem quaslibet gentes exprimi, qui Deum non coluerunt. Igitur & tunc illæ decem tribus ab Alienigenis afflictæ fuerunt. Sic & modo peruersi Christiani paganorum exterminio subiiciūtur, & sic domus Iuda, quæ decem prædictas tribus in malis actibus frequenter secuta fuerat, tam ab ipsis decem tribubus, quam ab alienigenis vehementer legitur oppressa tunc fuisse. Sic & nunc boni quilibet Christiani, pro eo quod malos frequenter imitantur, & a paganis, & ab ipsis malis Christianis plerumque cruciantur. Per illos igitur quibus omnia in figura contingebant, hoc satis ostenditur, quod filios Ecclesiæ non solum a paganis, sed etiam ab ipsis suis contribulibus multa oporteat pati. Hæc sane captiuitas, quæ foris ingeritur, tanto leuius toleranda est, quanto & animarum saluti probatur accommoda. Cæterum est alia vastatio, videlicet spiritalis, qua non rebus, sed virtutibus spoliamur, quæ tanto vehementior est, quanto & occultius perstringit. Quam scilicet vastationem illa captiuitas specialiter designat, qua tribus Iuda in Babylonem translata est. De illa namque scribitur, quia Rex Babylonis regē Ioachim captiuauit, & de Iuda principes & fabros & inclusores, & sacerdotem primū, & sacerdotē secundum, & ianitores, & Eunuchum vnum, & quinq. viros qui steterunt coram rege, & Sophar qui probabat tyrones. Rex igitur Babylonis Ioachim rege captiuato Mathaniā, qui interpretatur, mimus, pro eo instituit, & vocauit eum Sedechiā quod est iustus Domini: quia, vt Hieronymus ait in Ecclesiaste, diabolus, qui est rex confusionis, id agit, vt sapientes & religiosi viri quasi viles premantur, ne in populis appareāt, quod est Ioachim regem, ne appareat, absentasse, & hi qui serui sunt vitiorum per aliquod munus locum sanctitatis obtineant, quod est per Nabuchodonosor Mathaniam in Sedechiam verti. Hinc Salomon, Vidi, inquit, seruos in equis. Hinc namque illa Simoniaca hæresis, quam Princeps Apostolorum in ipso auctore, & beatus Gregorius in sequacibus eius terribili anathemate multauit. Hic ergo Mathanias vndecim annis regnauit, qui numerus pro eo quod denarium excedit, decalogi transgressionem signat. Itaque sub tali rege captiuantur de Iuda Principes, quia videlicet his in Ecclesiæ principatu insidiante diabolo constitutis, ita in toto grege fraus ipsius Diaboli debacchatur, vt principes, id est illos qui boni operis agilitate cæteros præire debuerant, per quodlibet vitium sibi susternat: & fabros captiuat, id est eos qui spicula verborum in igne diuini zeli conficere debuerant, atque alios ad spiritale certamen armare, talentum ingenij coegit in terrenis actibus implicare. Et inclusores, id est eos qui muros virtutum per aliquod vitium interruptos cæmento prædicationis resarcire debuerant, ab studio corrigendi cessare facit. Et sacerdotem primum, id est episcopos, & sacerdotem secundum, id est alios inferioris gradus, qui tanto facilius in præceps ruunt, quanto eosdem Episcopos, qui sibi ad imitandum prælati sunt, quasi licite sequuntur. Et ianitores, id est eos, qui habentes clauem scientiæ reliquos introducere debuerant, ita subuertit, vt nec ipsi intrent, nec alios intrare sinant. Et eunuchum vnum, id est abstinentes. Vnus dicitur, ob singularem continentiam, & eunuchus ob professam castitatem: quos ita plerumque fallit, vt de ipsis virtutibus non Deo, sed hominibus placere gestiant. Tollit & quinque viros, qui steterant coram rege, id est illos, qui ad sanctum altaris ministerium deputati seruientes quasi præsentiores Deo assistunt, quinque sensibus corporis seruire facit. Et Sophar qui probabat tyrones, id est magistros puerorum vel conuersorum, quos ad hoc in suo discipulatu suscipiunt, vt eos in disciplina Domini erudiant. Sed e contra magistri aut per immaturam libertatem, aut etiam per malum exemplum, illos corrumpunt & dissipant. Vnde & Sophar dissipans interpretatur. Hos igitur omnes rex Babylonis tunc historialiter de Iuda captiuauit, & quosdam interfecit, quosdam vero in Babylonem duxit, quia nunc rex confusionis diabolus multos, qui in Ecclesia statum religionis fulcire debuerant, aut per se, aut per exempla carnalium a religione detorquet. Et sicut ille quosdam interfecit, sic iste irreuocabiliter nonnullos peccati gladio trucidat. Illi vero, quos captiuauit, eos significant qui miseriis huius vitæ tanquam in aliena patria subiiciuntur, vt resipiscant. Vnde propheta talium cuiuslibet pristinam repromittens iustitiæ libertatem, dicit: Vsque ad Babylonem venies, & ibi liberaberis. Hæc vitiorum vastitas, ex cuius merito exterior accidit, iam sibi totum orbem subiugauit, vbique sæuit, vbique grassatur: & tamen tanto minus omnes de hac se plangunt, quanto magis vniuersi manus dominio eius submiserint. Exteriorem vero cuncti fugiunt, quæ, vt dictum est, animarum saluti prodesse consueuit. Sed contra interiorem fuerat laborandum, & suffugium certatim quærendum. Sed quis medebitur his, qui sponte vulnerantur, qui libentius sequūtur Simonē magum, vel Ananiam, qui hæresiarchæ huius malitiæ fuerūt, quam sanctos omnes qui ab exordio fidelium contra peruersitatem istam semper pugnauerūt? Malitiam dicimus, qua malignus hostis ita mentes carnalium inficit, vt ea quæ Dei sūt non pro Deo, sed pro lucro terreno, vel pro humanis laudibus gerant: imitans Simonem magum, qui donum sancti spiritus ad hoc comparare voluit, vt aliis ad lucrū venderet: vel ea quæ pro Deo relinquere debent, cupidine lenocinante, sicut Ananias, repetāt. Ne enim illa vastitas fideles occuparet, ciuitati suæ, quę est Ecclesia, Deus Pater Filium pro muro dedit, iuxta illud, Saluator ponetur in ea murus: & Patriarchas & Prophetas, sicut illic sequitur, pro antemurali & Apostolos, qui super muros eius die ac nocte stantes non taceant. Et quid plura? semper ab omnib. doctoribus propagnacula, & verborum spicula conficiuntur, quibus a cordib. fidelium ista malitia repellatur, qua gloriam hominum diligūt magis quam Dei. Sed tamen superabundat iniquitas. Quia vero nūc hora malorum est, & potestas tenebrarum, si prędictæ vastitati resistere nequimus, pro his saltem, quos captiuat, doleamus; & ad ea quæ de exteriori captiuitate dicenda sunt redeamus. Iudex noster dulcis & rectus est, vniuersæ viæ eius misericordia & iudicium, & iccirco in ipsa animaduersione sua, quam iustus pro peccatis infert, blandimentum misericordiæ dulcis ira intermiscet. Quod etiam in præfatis gentibus demonstratum est. Quando enim ab Israeliticis Iuda captiuabatur, missus est Propheta, qui principem arguit, & omnes captiuos relaxari fecit. Et cum eadem Iuda in Babyloniam duceretur, Ezechielem Deus cum eis proficisci fecit, qui afflictum Populum consolaretur. Ieremiam autem cum reliquis qui in Hierusalem remanserant, stare voluit. Quos etiam in Ægyptum, licet super eius interdictum descendentes, isdem Ieremias comitatus est. Sed & nunc inter quotidianas pressuras, quibus a paganis vel a malis Christianis cingimur, nonnullos quamuis paucos constat diuinitus reseruari, quorum aut exemplis, aut verbis, aut etiam precibus & afflicti consolentur, & afflictores reprimantur. Quod omnino mira dispensatione fit, vt peccata per illatam afflictionem puniantur, & peccatores per indultam consolationem ad spem referantur. O ineffabilia diuinæ pietatis viscera! Deus culpas insequitur, & tamen peccatores protegit. Sic filios Israel, cum vellent post eius offensionem contra hostes ascendere, per Moysen prohibuit, dicens: Ne ascendatis, ne cadatis: non enim sum vobiscum. Iratum se indicat, & tamen ab interitu, quem merebantur, eos cauere monet. Sic plerumque paruulo suo delinquenti mater irascitur, increpat eum, & irata verberat, ac si non diligat. Sed si hunc in præceps ire conspexerit, manum tendit, & sic diligendo retinet, ac si irata non verberasset. Quapropter, venerabilis Pater, superest, vt vos, quem articulo temporis huius a Deo credimus reseruatum, ad illud Apostolicum studeatis, corripere videlicet inquietos, consolari pusillanimes, suscipere infirmos, & ita patientem esse ad omnes, ut ad instar Beati Gregorij quosdam raptores æquanimiter toleretis: quibusdam vero sub studio seruatæ caritatis obuietis. Sed ne de raritate bonorum fratrum causemini, mementote quia solus erat Ezechiel, solus & Ieremias, & tamen non cessabant loqui. Vt autem Pontifex Pontificum innitatur exēplis, par est de quibusdam sanctis Episcopis, quid pertulerint, aut qualiter se in angustiis egerint, partim referre. Ac primum de patre Augustino. Sub eius namque tempore ciuitas Hipponia, cui præerat, per XIV. menses, a barbaris obsessa est. Quia vero eisdem prædicandi facultas ei non erat, Coepiscopos, & quoslibet alios qui tum forte ad vrbem confugerant, ad tolerantiam instruebat, orans iugiter Deum quatenus aut ciuitatem liberaret, aut se de sæculo vocare dignaretur. Qui nō post multum effectum suæ precis adeptus est. Tertio siquidem obsidionis mense decubuit, qui inter cætera quibus exitum communiebat, septē psalmos pœnitentiales flendo decantabat. Ait enim post perceptum baptismum, & laudatos Christianos, & sacerdotes absque digna & competenti pœnitentia non debere de corpore exire. Hic non solum clericos, sed etiam laicos ab omni iuramento compescebat. Loquacitatem vero, & detractionem, quæ in conuiuiis abundare solet, ita comprimebat vt hos versus in sua mensa scriberet. Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, Hanc mensam indignam nouerit esse sibi. Vestes vero eius, & calciamenta, vel lectualia, ex moderato & competenti habitu erant, nec nitida aut speciosa nimium vel abiecta plurimū. Libet quoque verba B. Gregorij, vel querimonias eius ad medium deferre. Nam quando vltimas Ezechielis partes aggressus est, nuntiatum ei fuerat, quod Agistulfus rex Langobardorum ab obsidendam Romam iam Padum transiens summopere festinaret. Ait enim, Nemo autem me reprehendat, si post hanc allocutionem cessauero, quia sicut omnes cernitis, tribulationes nostræ creuerunt, vndique circonfossi sumus, imminens periculum timemus. Alij detruncatis ad nos manibus veniunt, alij capti, alij interempti nunciantur. Et iam cogor ab expositione linguam retinere, quia tædet animam vitæ meæ. Iam in me nullus sacri eloquij studium requirat, quia versa est in luctum cithara mea. Et qui cogor quotidie amara bibere, quomodo possum dulcia propinare? Quid igitur restat, nisi vt inter flagella, quæ ex nostris meritis patimur, gratias agamus? Qui vt ostendatur quantum etiam inter suos ob domesticam curam angustaretur, dicamus quid in primis eiusdem prophetiæ homeliis, cum de speculatore loqueretur, ait. Quisquis inquit speculator ponitur, in altum debet stare, & subditorum opera transcendere, quatinus tanto plus eis prodesse per prouidentiam possit, quanto terrenis reb. animum nō supponit. Ac deinde. O quam mihi dura sunt ista quæ loquor, quia me ipsū loquendo ferio! sed dicā, dicā vt etiam per me sermo Dei sonet cōtra me. Cogor namque modo Ecclesiarum, modo monasteriorum causas discutere, singulorū vitam actusq. pensare, modo quædā ciuium negotia sustinere, modo irruentib. barbarorum gladiis timere, modo raptores quosdam æquanimiter perpeti, modo eis sub studio seruatę caritatis obuiare. Quis ergo aut qualis speculator ego sum, qui adhuc tot rerum perturbationibus depressus in infirmitatis valle iaceo. Tacemus de illo famoso ac mirifico Moralium libro quem valde infirmus patrauit. Si ergo tantum ac talem virum tot flagella manebant, quippe quem etiam ipse Mauricius Imperator, qui eum inuitum ordinari fecerat, vehementer vrgebat, quid mirum si Pontifices nostri temporis affliguntur? Sane quia mentionem tanti patroni fecimus, dicendum paucis quantopere suo pudori suæque famæ consuluerit. Sic namque in illa Romana vita, cuius supra meminimus, scriptum habetur. Mox vt summum Pontificium sortitus est, superstitiosum vniuersalis vocabulum refutauit primumque se seruum seruorum Dei in suis epistolis nominauit, & mediocribus indumentis ad suę humilitatis indicium in Pontificalibus vtebatur. Etenim aduertens se ideo summū Pontificem a Deo constitutū, vt, iuxta illud propheticum, radicem vitiorum euelleret, virtutesque plantaret, omnes consuetudines quas cōtra Apostolicam traditionem nouiter pullulasse cognouerat, sub anathematis interminatione dānauit. Tum vero a suo cubiculo non solum iuuēculos, sed & omnes seculares excludens, clericorum quosque vel monachorum prudentissimos sibi familiares consiliariosque delegit. Cum quibus die nocteque versatus, nihil monasticæ perfectionis, nihil pontificalis institutionis, licet super gentes & regna constitutus, amisit. Videbantur itaque passim cum eruditissimis clericis religiosi monachi adhærere Pontifici, & in diuersis professionibus vniformis videbatur honestas, tantaque censura mores ministrorum excolebat, vt eorum nullus barbarum vel quid inconsuetum religioni sermone vel habitu proferre præsumeret, & qui forte sanctimonia vel sapientia caruisset, subsistendi coram Pontifice fiduciam non haberet. Quo facto redarguitur illa quorumdam lasciuia, qui talibus cohabitare malunt, qui tam effrænata libertate vel loquendo leuiter, vel agendo coram eis, quos magis vereri debuerant, potiuntur: vt ipsos etiam ab statu grauitatis emollitos ad suæ leuitatis lenocinium incuruent, ita vt nec in memoria quidem sermo disciplinæ habeatur, contra illam superni inspectoris querimoniā, qua dicit: Attendi & auscultaui, nemo quod bonū est loquitur: ita perstrepunt, vt si pauper, immo Christus in paupere clamauerit, vix audiri possit. Nonne tūc videbitur illud fieri quod Esaias illacrymat, dicens: Tibia & lyra in conuiuiis vestris, & opus Domini non respicitis? Prædictus vero Papa Gregorius ita pauperibus seruiebat, vt quaslibet ciborum species eis suo tempore ministraret. E quibus pauperibus dum vnum in quodam recessu vespillones mortuum reperissent, Gregorius æstimās eum stipis inopia perisse, per aliquot dies a Missarum celebratione quasi pœnitendo cessauit. Qui sui Apostolatus gloriam ita omnino vilipendebat, vt Angelus ad quendam Heremitam, qui vnum catum pro releuando secum habebat, tædio de eodem Gregorio testaretur, dicens: Maiorem dilectionem habes tu in hoc tuo cato, quam Gregorius in omni imperio Romano. Tantæ autem humilitatis fuit, vt cum ei quidam peregrinus in solenni apparatu procedenti ad benedicēdū prosternere vellet, ipse eidem peregrino prior de equo metaneā faceret. Crimina semel audita nullatenus indiscussa præteribat. Subdiaconum ordinari vetuit, nisi continentiam a coniugio profiteretur, nullumque altius progredi permisit, nisi cuius castitas in Subdiaconatu probata fuisset. Ioannes Eleymonos mox vt ordinatus est, omnes Dominos suos qui erant in Alexādria viritim iussit describi, quatenus eis sufficienter stipē pro numero daret. Cui ministri. Quinā sunt, inquiūt, o Patriarcha, Domini tui? At ille: Illi, inquit, quos vos mendicos appellatis. Qui etiam certo tempore per singulos dies in vestibulo domus residebat, vt quisquis vellet ad eum sine prohibitione causā suā perferre, posset. Dicebat enim quia sicut nos petitores nostros, sic Deus nos petentes exaudit. Quidam ex tributariis nepotem eius turpiter lacessiuit, qui cū de eo vindictam expeteret, ille pectus eius deosculās dixit, Fili si nepos meus es, me imitare: iussitque vt ei totius anni debitū relaxaretur. Eidem namque Ioanni misericordia in specie pulcherrimę mulieris apparuit, qui dehinc eleemosynis tātopere deditus est, vt ob hoc Eleymonos, id est misericors vocitetur. Sanctus Ambrosius nullo excessu fidem sic dicit grauari, quam si innocentem pauperem sacerdos arguat, & diuitē reū excuset. Et qui non defendit inopem si valet, similis est lædenti. Itē, His, inquit, fauemus, a quibus vicem speramus: sed infirmis consulere magis conuenit, pro quib. Christus remunerator est. Itē in eodē: Grandis culpa est, si te nesciente fidelis egeat, quia hæc est lex naturæ, vt alter alteri tanquā pars corporis partem conferat. Qui non tribuit fratri, nec feris cōparandus est, quæ suis fœtibus tribuunt. Nihil tam contra naturam quam lædere alterum tui causa, quod tamen si causa Dei est fides perpenderet. In tua causa silere tibi licet, in causa Dei dissimulare peccatum est non leue. Si quid autē vitij in fratre cognoueris, corripe: etsi se lædi putet, et si animū eius correptio vulneret, tu tamē ne verearis, quia vt scriptū est, Meliora sunt amici vulnera quam adulātium oscula. Licet ergo inferior sit amicus, tamen si res poposcerit, vt obiurget, audiatur quasi par & æqualis. De cubiculariis vero sic. Decorum, inquit, illud est, vt adiungamur probatissimis quibusque, & senioribus, quorū vsus tutior est. Nihil enim pulchrius quam boni testimonij viros testes habere. Qui cū sapiētib. graditur, sapiens erit: & e contra inimici hominis domestici eius. Quos videlicet ministros ita castificabat, vt nec verecūdiora mēbra nec eorū vsus his quibus a rusticis appellari solent nominib. nūcuparentur. Beatus quoque Paulinus Nolanę ciuitatis Episcopus, cum a barbaris propter thesaurum insinuandum extimuisset tormētari, rogabat Dominū, dicens. O Domine, non crucier propter aurū, quia nō diligo aurum. Hoc beatus Augustinus in libro de Ciuitate Dei fatetur. Hæc de sanctis Pontificib. dicta sint, vt nō recēs quid vel nouum nostri temporis Episcopo videatur, si talia siue certe multo leuiora pertulerit. Nec piget quædam de Apologia sancti Gregorij Nazianzeni verba referre. Si quis, inquit, in rectore morbus vitiorum est, his qui ad obtemperandū ei præsto sunt multo facilius transfunditur, quā si aliquid virtutis in eo viderint. Quapropter necesse est, vt qui alios instituendos atq. curādos præsumimus, ne inueniamur ipsi sine disciplina, & excatentes vlceribus vitiorum. Sed neque satis est malū non esse doctorem. Quod vtique culpatur in his qui docentur, nisi & omnib. bonis actib. prædicti sint, nec vitam suam mansurent ex comparatione imperfectorum, si digna loco & gradu suo gerant, vt prouectus eorum possit illicere cæteros ad studia virtutum, eorumque tam exemplo quam exhortatione vitia purgare, propositum ad meliora conuertere, summumque eorum studium sit illos vincere, qui se carnaliter amant cōtra salutem suam dimicantes, & vitia sua quantum possunt celantes, odientes eos qui arguunt, & eorum sermonem contemnētes, & nunquam, quod peius est, peccata sua publice defendentes: insuper etiam alios ne corrigantur excusantes, atque tuentes. Et equidem quando mali prælatos ipsos non lædant, quinetiam venerentur, quia tamen eis obuiare pro iustitia negligunt, interdum vero persequuntur eos. Quod insidiante diabolo fit, vt cum ipsi concutiuntur a vacillantium sustentatione pigrescant. Sed vt scriptum est, qui Deum timet, nihil negligit, & ob id cuius mentem vera caritas possidet, si iustitia quæ diligit in aliis feritur, ipse nihilominus eadem percussione confoditur. Quod si & ipse appetitur, in dolore tribulationis suæ curam non deserit vtilitatis alienæ. Nā quasi magnus quidam medicus percussus, qui cum ipse scissuras vulneris toleret, aliis medicamenta sanitatis proferat: ita & iste licet in se aduersa sentiat, aliis tamen necessaria docendo præuidet. Valde autem leuius est aut docere cum nihil toleres, aut tolerare cum docere non indigeas. Sed necesse est sancti viri sese ad vtraque solerter extendant, sic nimirum vtrobique circonspecti, quatinus & audaces ante se verborum iaculis consodiant, & debiles quasi positos post se scuto consolationis, vel ab illorum impetu vel a murmurationis vulnere defendant. Sicut miles castrorum Dei Paulus, qui cum tanta ac talia pateretur, quæ nec ipse referre, nec nos enumerare sufficimus, disputabat tamen cum Græcis, & reuincebat Iudæos. Nam propter alterum horum dicit, grauati sumus supra modū, vt tæderet nos viuere. Propter alterum vero, si, inquit, ad bestias pugnauit Ephesi. Qui tamen plus de infirmorum pusillanimitate, quam de proprio dolore sollicitus, aiebat: Nemo moueatur in vinculis istis. Et item, Obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis. Vtrumque Iob egerat, qui dicere poterat. Auris audiens beatificabat me, quod vtique ad prædicationem pertinet, eo quod liberaret pauperem vociferātem. Quod pertinet ad tuitionem. Quod autem prædicator etiamsi ipse a malis non impediatur, tamen pro aliorum causa debet eis obsistere, vox illa Dei demonstrat, quia sub typo prædicatorum de equo dicitur, in occursum pergit armatis. Quapropter in quantum causa exigit, in quātum locus admittit, debet rector pro subditis suis semetipsum obiicere. Nec timeat si necesse est, eorum inimicitiis pro fraterna pace obuiare, nec per audientium duriciam a corrigendi studio cessandum esse, vt docet Helisæus, qui in persona Christi contra Ioas regem quasi contra negligentem præpositum irascitur, eo quod terram, id est peccatorem, cui dicitur, Terra es, non amplius quam ter percusserit. Ait enim, quia si quinquies aut septies percussisset, plenam victoriam caperet: quia si rector dicere poterit, Annuntiaui iustitiam tuam, quamuis ipsi contemnant, plena tamen mercede donabitur. Non autem, vt iam diximus, recens videatur, quod mater Ecclesia, vel rectores eius, aut familia non solum a paganis, sed etiam a suis filiis tanta nostro tempore patitur. Quandoquidem apud prædictos Patres, qui sapiētia & virtutibus signisque fulgebant, tantopere persecutio grassata sit. Nam quisquis eis Patribus in fide & gradu succedit, necesse est vt quasi proles ad speciem matris empta Patres suos eadē patiendo sequatur. Quod autem quisque doctor sibi primum, tum subditis spiritaliter sollicitus sit, verbis Apostoli monstratur, qui de Thessalonicensibus ait, Vos testes estis, & Deus, quoniam sancte & iuste suimus, subaudi, apud vos, & scitis qualiter vnumquēque vestrum tanquā pater filios suos deprecantes vos & consolantes testificati sumus, vt digne ambuletis Deo. Qui paulo ante præmiserat, Facti sumus paruuli in medio vestrum, & tanquam si nutrix foueat filios suos, ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum Euāgelium, sed etiam animas nostras. Verum non sine quadam verecundia huiusmodi verba proferimus, quæ prolata tangere videntur. Sed si quid aut in relatis superius exemplis, aut in qualibet sententia durum ad imitandum vel mordaciter sonare videtur, illos tantummodo suggillat, qui serre iugum Christi recusant. De nobis enim confidimus, quia non vultis imitari Nabal, cui vt scriptum est, nemo valebat loqui: sed Apostolum Petrum, qui cum esset princeps Apostolorum, & a beato Paulo condiscipulo suo se reprehensibilem nominari publice didicisset, non indignaretur, sed eundem Paulum nihilominus de sibi data publice sapientia laudasset. Dicamus igitur & hoc quod intortis moribus quorumdam minime concordat, & quod illos, qui sibi solliciti sunt, cautiores reddat. Scio enim nec corporis quidem maculas in sacerdotibus per legem prætermitti, sed perscrutari & requiri omnia, ne aliquod vitiū sacerdos habeat, cui & mors comminatur si absq. tintinnabulis, quod est sonus prędicationis, incesserit. Sed quisquis ille est, qui me tanquam præsumptorem forte succedentium nominauerit, reminiscendum ei est quod Moyses consilium Iethro nō despexerit, qui etiam vexatus dicitur propter eos qui exacerbabant spiritum eius. Quam scilicet vexationem multo magis quilibet prælatus incurret, si culpas delinquentium non redarguit. Hinc ad Ezechiel dicitur, sili hominis noli exasperans esse. Sicut enim mali Deum exacerbant mala quælibet agendo, sic & boni qui malis prælati sunt, bona reticendo. Nisi enim Propheta, cum ad loquenda verba mittebatur, obediret, omnipotentem Dominum, sicut populus de peruerso opere, sic de suo silentio exasperasset. Malis itaque culpa est peruersa agere, bonis recta reticere. In hoc ergo cum malis etiam boni Deū simul exasperant, quia cum peruersa non increpant, eis per suum silentium proficiendi licentiā præstant. Nam plerique sic imprudentes sunt, vt vel malum non cognoscant, quod committūt, vel tanto minores culpas suas æstiment, quanto minor eas inuectio castigat. Isti igitur si recta non audiunt, in suis prauitatibus iacentes, per ignorātiam securi sunt. Sunt autem plerique qui verba Dei nec aure corporis audire dignātur, quos malignus hostis ita possidet, vt eos nullo confossos prædicationis iaculo derelinquat: sicut a Deo ad beatum Iob de eodem hoste dicitur. Non fugabit eum vir sagittarius. Sagittæ sunt verba Domini, vt est illud, sagittæ tuæ acutæ. Arcus vero qui ex cornu fit & corda, vetus Testamentum propter rigoris duritiam, & nouū propter misericordiæ flexibilitatē significat: quia quisquis ab illo plene capitur, verba prædicantiū iam audire dedignatur. Vnde peccatis præcedentibus irascens Dominus, his quos iusto iudicio deserit per Prophetam dicit. Immittam in vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, Id est talibus dæmonibus vos tradam, qui nulla prædicantum exhortatione quasi incantantium carminibus a vobis excutiantur. Alij subdole seducuntur, pro eo quod Dominus dicit, Seruus sciens voluntatem domini sui, & non faciens, vapulabit multis: putantes ignorantiam impunitatem esse peccati. Quibus hoc intimandum est, quia aliud est nescire, aliud est nolle: hoc namque tarditatis est, illud superbiæ. Tales igitur excusationem non habent, quia si vellent, scire poterant. Contra quos nimirum in Iob de Deo dicitur, qui in manu omnium signat, vt nouerint singuli opera sua, homo quippe sic rationabilis est conditus, vt quod egerit ignorare non possit. Naturali enim lege scire compellitur, seu prauum seu rectum sit quod operatur. Nam a iusto iudice tunc pro factis suis aut punitur aut remuneratur, si non potuit scire quod fecit. Ipsi etenim qui erudiri contemnunt, sibi testes sunt, quia sciunt discere quod agunt. Alioquin cur de quibusdam factis tanquā de bene gestis in ostentatione gloriantur? & rursus cur in aliquibus suis actibus videri erubescūt? vnde quidam sapiens dicit, Cum sit timida nequitia conscientiæ dat testimonium condemnationi, quia dum timor conscientiam arguit, ipse sibi testimonium perhibet, quia scit malum esse quod sciri formidat. Fugiāt ergo iniqui humanos oculos, semetipsos certe fugere non possunt. In peccatum enim quod committunt prius contra se iudicium rationis inueniunt, & post ad districtionē æterni iudicis perducuntur. Et hoc est forte quod per Psalmistam dicitur: Abyssus abyssum inuocat. Abysso enim abyssū inuocare, est de iudicio ad iudicium peruenire. Eant igitur prædicatores sancti, redarguant facta peccantium, auditores autē praui contemnant verba istorum, defendant quātum voluerint prauitates suas, atque impudenter gestas impudētius defendendo multiplicent. Certe ipsi sibi in conscientia testes sunt, quia excusabiles non sunt. Quidam vero non solum ammonitionis verba contemnunt, sed etiam contra ammonitores vehementer scandalizantur. Et quia scandalum valde periculosum est, iccirco boni viri frequenter malunt tacere, quam malos loquendo scandalizare. Qui tamen nec tacendo securi sunt propter illud, si non annunciaueris iniquo iniquitatē suam, sanguinē eius de manu tua requiram. Ex qua re nobis considerandum est, quia in quantum sine peccato possumus vitare proximorum scandalum debemus: si autem de veritate scandalum sumitur, vtilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Quod veritatis magister suo facto probat, qui in quorumdam cordibus scandalū ne gigneretur, tributū quod non debuit dedit: & rursū generari scādalū contra veritatem in quorundā cordib. videns, eos in suo scandalo remanere permiserit dicens, sinite illos, cæci sūt, duces cæcorum. Hoc in VII. libro Ezechielis. Itē in X. libro. Ne timeas, inquit, quia Domus exasperans est. Timeri enim homo debuerat, si ipse auctorē omniū vt homo timuisset. Qui enim, vt supra diximus, Deū nō timet, homo non est. Nam qui rationis sensum ad timorem Dei non habuit, tanto minus timendus est, quanto hoc quod esse debuit non est. Debent autem in metu haberi isti qui membra sunt omnipotentis Dei, & si ipsi contristantur, Deus qui in ipsis habitat offenditur, & ipsi in terra reprehendere solent quod Deus redarguit e cœlo. Mali vero, vt diximus, timendi non sunt. Vnde rursus eidem Prophetæ dicitur, Ne timeas eos, & quia tales derogare solent, adiunctum est, neque sermones eorum, quia increduli & subuersores sunt tecum. qui tanto in suis derogationibus timendi non sunt, quanto nō placere Deo probantur. Stultum enim valde est, si illis placere quærimus, quos non placere Deo scimus. Nemo enim potest in vna eademque re Deo simul & eius hostibus gratus existere. Amicum ergo Dei se denegat, qui eius inimico placet. Vnde & sancti viri eos ad sua odia excitare nō metuunt, quos Deum non diligere cognoscunt. Horum itaque derogatio vitæ nostræ probatio est, quia nisi aliquid boni haberemus, malis non displiceremus. Sciendum vero est, quia linguas detrahentium sicut nostro studio nō debemus excitare ne ipsi pereāt, ita per suā malitiā excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat. Aliquando autē etiam compescere, ne dū de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocentum corrumpāt. Hinc est enim quod Ioannes obtrectatoris sui linguam redarguit, dicens, Is qui amat primatum gerere in eis diotrepes non recipit nos. Propter hoc si venero commoneam eius opera quæ facit verbis malignis, garriens in nos. Quantū ergo ex nobis est, vt Hieronymus ad Galatas dicit, nullius inimicitiam commouere debemus. Quod si loquentes veritatem aliquos meruerimus inimicos, non tamen nos inimici sumus eorum, quoniam illi inimici sunt veritatis. Vnde & ipsa veritas dicit ad Abrahā, Inimicus ero inimicis tuis. Quod vtique non fieret si Abraham per suā culpā inimicitias earum meruisset. Item ipse Hieronymus in eadem epistola ad Galatas, Si fieri potest vt pariter & Deo & hominibus placeamus, placendū est hominibus. Si autem aliter nō placeamus hominibus nisi Deo displiceamus, Deo magis quam hominibus placere debemus. Sed dum hoc dicimus, illud nos vehementius contristat, quia mentes prauorum tanto obstinatius summa odiunt, quanto arctius infimis inhæserunt: quibus neque hoc sufficit vt ipsi pereant, sed adhuc, quod est deterius, cum quoslibet argui conspiciunt, corripientis increpationibus obuiāt, ne saltem alij corrigātur. Vnde bene & de capite eorū dicitur, Protegunt vmbræ vmbram eius. Vmbræ quippe sūt diaboli omnes iniqui, qui dū imitationi iniquitatis eius inseruiūt, quasi ab eius corpore imaginis speciem trahunt. Vmbræ vmbram protegunt, quia peccatores quique, in quo sibi male sunt conscij, in eo & alium peccantem defendūt. Quod hoc nimirum studio faciūt, ne dū culpā, in qua & ipsi obligati sūt, in aliis corrigitur, ad ipsos quandoque veniat. Quos enim similis reatus sociat concordi pertinacia, etiam defensio peruersa constipat, vt de facinoribus suis alterna se inuicē defensione tueantur. Se igitur tegūt dū alios protegunt, quia suam vitam præuident impeti, vnde alios considerāt libera correptione confundi. Sicque fit vt summa criminum dum defenditur augeatur, & vniuscuiusq. nequitia eo sit ad perpetrādum facilis, quo difficilis ad puniendum. Scelera quippe peccantium tanto maiora incremēta percipiunt, quanto per defensionem potentiū diu inulta tolerantur. Quicunque vero verba Dei audire nolunt, ipso contemptu non esse ex parte Dei se produnt. Sed quantumlibet calcitrent, admonēdi tamē sunt, ne sanguis eorum de manu Pastoris requiratur. Si, inquit, tu annunciaueris impio, & ille non fuerit conuersus, ipse in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. Tunc enim, sicut in expositione huius verbi dicitur, subiectus moritur sine te, quando in actione mortis contradictorem habuerit te. Nam morti, cui non cōtradixeris, adiungeris. Hoc ergo Rector faciat, ne moriente subdito moriatur, malis videlicet actibus contradicat, vt scriptum est, Discurre, festina, suscita amicum tuum. Si vero speculatore tacente impius moritur, cōstat quidem quia dignus nō fuit vt ad Deum sermo fieret: ille tamē eum occidit, qui hunc tacendo morti prodidit. Hinc enim beatus Gregorius subdit, Pensandum est quantum connexa sint peccata subditorum atque præpositorum. Quod enim nos digni Pastores non sumus, ex vestra culpa est: & quod vos ad iniquitatē defluitis, ex nostro hoc reatu est, quod obsistentes in culpa non habetis. Vobis ergo & nobis parcitis, si a prauo opere cessatis. Vobis & nobis parcimus, quando hoc quod displicet non tacemus. Sed nos alienas mortes nostris peccatis addimus, & tot occidimus, quot mori quotidie tacētes videmus. Nullum quippe, sicut isdē doctor perhibet, tale sacrificium Deo est, sicut est zelus animarum. Hoc zelo quia Phinees vnum adulterū pugione trāsfixit, iram Dei protinus ab omni populo remouit. Hunc quia Heli non habuit, tandē iram Dei contra se inextinguibiliter accendit. Vt autem in hac difficultate audiendi, qua doctores contemnuntur, Deus eos consolaretur, cum Ezechielem Prophetam ad filios Israel mitteret, sermoni suo frequenter interponit, Si sorte audiat, &, si sorte quiescant. In quo aduerbio dubitatiuo notādū est, quia Propheta & mittitur, & audientium duritia designatur: per quos videlicet innuitur, quia nec tacere debet is qui prædicādi officium suscepit, nec pro auditorū duritia cōtristari. Si enim ipse Deus verba sua difficile pronūtiat audiri, cur doctor cōtristetur si in admonitione sua cōtēnatur? Prauorum sane duritia nimis obcalluit. Sicut vnicuique talium Deus per Prophetam dicit, Scio quia durus es tu, & neruus ferreus ceruix tua. Quod dū vos perpenditis, timeo molestum vobis fieri, quia tantum ad incitandum prędicandi officium exaggeramus: & iccirco vellem vt alius aliquis exitus in hac necessitate patuisset. Nam scio Prophetam dixisse, In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Id est, inter valde obstinatos, videlicet quia sicut salices fructum boni operis nō ferunt, verba prædicationis reticemus. Hinc ipse ait, Obmutui & silui a bonis, & humiliatus sum. Et Ieremias cum se minime audiri conspiceret, silentium appetit dicens, Non recordabor eius neque loquar vltra in nomine illius. Sed veri prædicatores dum conspiciunt quod ipsis non corripientibus iniquorū facinora crescunt, vim quandam in corde sustinent, donec in apertæ correptionis vocem erumpant. Vnde & alter ex eisdem Prophetis, cum propter incorrigibiles tacens diceret, silui a bonis, zelo charitatis illico exardescens subdidit, & dolor meus renouatus est. Cōcaluit cor meum intra me, & in meditatione mea exardescet ignis. Alter vero cum diceret, Non loquar vltra in nomine illius, mox eodem igne succēsus adiunxit, & factus est sermo eius in corde meo quasi ignis æstuans in ossibus meis, & defeci serre non sustinens. Audiui enim contumelias multorum. Sic ergo zelus caritatis in sāctis viris dum reprimitur augetur, qui nimirum ita sese consolātur, vt in voce erumpentes quod corrigere non valent saltem increpare non cessent. Superest tamen vt, sicut dicit Prosper, qui verba despiciunt, opera bona in doctore videant, quæ venerentur: & si contigerit vt a potentioribus, vel ab alienigenis contemnatur, sibi vel suis prædicator canat dicens, cum Iosue, Ego autem & domus mea sequimur Dominum. Nam & ipsos fideles plus per exempla quam per verba proficere certum est, & vtraq. sibi necessario coniungitur, vt quod loquendo quis prædicat faciendo confirmet. Apud eos autē qui verba prædicationis vtcūq. patiuntur audire, illud commemorādum est quod Deus ad Prophetam dicit: Si iudicas eos fili hominis, si iudicas eos, iniquitates patrum suorum ostende eis. Et item. Fili hominis ad gentes apostatrices mitto te, ad filios Israel, patres eorum præuaricati sunt pactum meū. &c. quousque subiungit, Si forte vel ipsi audiant hoc. Sane quod eos apostatrices appellat illis maxime congruit qui per monasticam professionem ad secularia desideria relabuntur. De quib. scriptum est, Væ peccatori ingredienti duabus vijs. Apostata namque retrocedens interpretatur. Qui vero manū suā in aratro miserit, si retro respexerit, vtique apostatare conuincitur, vt nullatenus regno Dei aptus, ipso Deo testante pronuntietur. Et in nona in Ezechielem Homelia perhibetur, quia sicut apostata est, qui de fide recedit a Deo: ita qui ad peruersum opus post professam religionem redit ab omnipotente Deo, apostata absq. vlla dubitatione deputatur, etiamsi fidē tenere videatur. An non est apostasia, de habitu vel victu traditiones patrū contemnere, cum Deus terminos patrum transgredi interdixerit: despectaq. victus qualitate vel quantitate per beatum Benedictum præfixa, sanguineas dapes cum filiis Israel desiderare? Manna & mensuram gomor despiciētes & ollas carnium desiderātes corde reuerti ad Ægyptum redarguūtur. An non est apostasia, humilem vestitum spernere & decorem vestimenti quærere; cum Angelus apostata perfectus decore superbiens in tartarum ruerit? Et an ventrem colere non est apostasia, cum flens Paulus protestetur, quod ligurgitones inimici sanctæ crucis sunt, & vētrem pro Deo habeant? Nobis, inquam, hæc apostasiæ verba cōueniunt, quandoquidē religionis habitum per tot retro annorum curricula retentū lasciuiētes quique inter nos & petulantes in hac nostra ætate mutare ausi sunt. Quid isti in die iudicij dicēt, vel quales apparebunt, vsq. ad quos Religio decurrit, & in quorum manib. collapsa est? De occultis suis ipsi viderint, de quib. dicere pudet. Hoc tamen vnum constat, quoniā ob id exterius mutantur indumenta, quia interius mutata sunt corda. Dixerat Deus per Ieremiā. Videte si factum est huiuscemodi, si mutauit gens Deos suos, & certe non sunt dij. Populus vero meus mutauit gloriam suam. Et in sequentibus, Confregisti iugum meum & dixisti, Non seruiam. Nonne & istis hoc cōuenit? Nā vt ita cōparatum sit, omnes qui ad vsū huius vitæ quaslibet artes exercēt, sic eas vtiq. gerunt, sicut a magistris didicerunt, & illis vtēsilib. vtūtur, quæ illi actui, cui intēsi sunt, conueniūt, vt nautæ, sutores, vel fabri. At nos soli monachi instrumenta bonorū operū, quę sanctus Benedictus ad percipiendā cœlestē vitā construxit, abiicimus, soliq. nostræ professionis desertores, lineas, quas Deus per magistros nobis ostendit, nūc ad dextrā, nunc ad sinistrā transgredimur, nec bonorū operū instrumentis, sicut a magistris tradita sunt, vti dignamur. Quāuis autē crudelitas cordis in talibus occalluit, quæ multo obstinatior atq. ad corrigēdū difficilior sit quā laicorum: tamen ammonendi sunt & ipsi, quoniā quoad vixerint mutari in melius possunt. Sicut beatus Gregorius Venantiū ex monacho Patriciū cōmonebat, dicens: velis nolis, locuturus sū tibi, quia aut te cupio saluari, aut de tua morte me eripi. Culpā ergo tuā, & districtionē futuri iudicis dū vales exhorresce, ne illa tūc amarā sentias, cū nullis eā fletibus iam euadas. Pensa quid facturus est Deus de peruerso opere, si quosdā in iudicio suo reprobat de otioso sermone. Scis qua morte Ananias multatus est, qui pecunias quas Deo vouerat partim subtraxit. Si igitur morte dignus fuit, qui nūmos abstulit: pensa quib. dignus sit, qui seipsum per professionis suæ obliuionē Deo substraxit. Ecce facti tui tristitia adductus mœrens loquor, & fateor, supernam misericordiā admiror, eo quod te superbientē videt, & tolerat: effugere vitam conspicit & tamē adhuc ad vitam reseruat. Cū vero isdē Venantius in grauissimam ægritudinē incideret, Gregorius audiens Ioanni Episcopo rescripsit, dicens: Fraternitatis vestræ scripta suscepi, quæ mihi de dulcissimi filij mei domni Venantij ægritudine loquebantur, qua audita lacrymæ mihi per gemitus erūpebant. Vestra igitur sanctitas magnā ei curam adhibeat, exhortando videlicet, rogando, terribile Dei iudicium proponendo, ineffabilē eius misericordiā promittendo: vt vel in extremo ad debitum propositum redeat, ne ei tantus in iudicio reatus obsistat. Et considerandum quod hunc beatus Gregorius dōnum pro blandimento vocat. Quod si nunc verba Dei vereri neglexerint, fiet eis illud beati Iob quod de iniquo dicit. Cum reddiderit ei Deus vicem, tunc sciet: videbunt oculi eius interfectionē suā, & de furore omnipotentis bibet. Dissimulat impius retractare mala, quę fecit, sed tunc sciet quid fecit, cum de furore omnipotentis bibere cœperit: tunc oculos intelligentiæ reserabunt, quos nunc superbia claudit. Pro dolor! postquā Princeps huius mūdi foras abiectus est, per nos iterū intromissus mysteriū iniquitatis operatur in filiis diffidētiæ facientibus volūtates carnis, & in studiis suis seipsos abominabiles faciētibus, pręsertim cū princeps Apostolorū præteritū tempus ad voluntatē eorum consummandā sufficere dicat: Qui ambulauerūt, inquit, in luxurijs & vinolētijs, &c. Et cū Doctor Gentium nos cōtestaretur dicēs, Testificor in Domino IESV, vt iam non ambuletis sicut gentes, quæ tradiderūt semetipsas impudicitiæ. Vos autem nō sic didicistis Christum. Sed nos, vt video, in eadē luxuriæ confusione concurrentes, reddemus rationem, vt prædictus Petrus subiungit, ei qui paratus est iudicare. Licet vero iam tempus aduenerit, quo sufficientibus ad insinuanda Dei iudicia præteritis miraculis peccatores raro feriri soleant: de nostro tamen ordine nōnullos euidenti vltione plexos nō ignoramus. Nā quidā apud Senones Hucbertus nomine duas sibi mulieres nocte vidit astantes, quas non eas, quæ venire solebāt, videns, fantasias intellexit. Accurrunt qui aderāt, sed nemo mulieres nisi ipse videbat: fugit ergo in Ecclesiā, sed hanc quoq. phantasticis mulieribus plenam reperit: inter quas vna quasi regina sedens iussit illum apprehēdi & verberari. Cum ille codicē sancti Euangelij arripiens volebat se signare, nec poterat, illa vero dicebat. Tarde est, iā mihi traditus es. Sonātibus signis vicini accurrūt. Ille collapsus in terram verberabatur, proinde vociferans dicebat quid videret, quid sentiret. Cum hoc diu fieret, & phātasiæ discessissent, hi qui foris erant discedentē turbam mulierū per pontē egredi conspexerūt: ille post paululum obiit. Hoc Abba Gorlātius refert. Quisquis ergo dulcedine meretricis & amplexu delectatur, huius amaritudinem absynthij animo proponat. Heduensis Cœnobij Præpositus quamcunque occasionē reperire poterat, carnibus inhianter vescebatur. Quod scilicet vitium cū nullatenus fratres emendare possent, ipse cū quadā vice carnes comedere vellet, offa, qua os impleuerat, strāgulatus obiit. Alius quoq. de cœnobio Durensi progressus ad quandā villā, petiit ab hospite suo carnes. Cū ille respondisset. Ecce iā coquūtur. Accelera, inquit, in spito aliquid coquere citius. At ille parabat carnes in spito, sed monachus æstuās partem de spito præcidit, & super carbones iactauit: quā videlicet torridā cineribus excussit, & ori ingessit, sed mox cū præsenti voracitate vitā finiuit. Quidā de Cormarrino, quē ego & leuitates eius ipse nouerā, cū lætissimus sero se cubitum collocasset, tēpore nocturni officij defunctus repertus est. Quod & Abbati Iammoni contigisse vel ipsi vos scitis. Sed & alius quidē sancti Martini canonicus domni Oberti Archiclauis, camerarius scilicet, a dæmone arreptus tandiu vexatus est, quousque spiritum exhalauit. Duæ sanctimoniales de monasterio Puellarū, quod iuxta nostrū Balma situm est, ante hoc triēnium ad sæcularem vitam regressæ sunt. Quarum iunior intumescente brachio vitam post paululū finiuit. Maior vero cuidā scelesto se coniunxit, & partum ita monstruosum peperit vt longius collū haberet quam sit vna vlna. Sed cum se iterū prostituisset, cōcepit quidē, sed edere partum nō potuit quousq. dirupto ventre interiit. Fuerant enim vsque ad tempus illud quo exierant bene conuersatæ. Ad hoc autem egredi permissæ sunt, vt de rebus parentum, qui forte nuper obierant, aliquid monasterio reportarent. Sed hac occasione sæculum pergustantes oblitæ sunt Deum. Ex quo apparet quam periculosa sit peccandi licentia. Quod & Alipius amicus sancti Augustini lapsu suo probat, qui cum hortaretur a quibusdā amicis theatrum adire, detestatus est videre huiusmodi lusum tanquam profanum. At illi hunc manibus trahebant. Ille claudens oculos, nec contrahentib. reniti valens, iurabat non se ibi quicquam visurum. Sed cum subito cachinnus in theatro increpuisset, oblitus est, & oculos aperuit. Cū illico ita cor eius illectum est, vt vix post multum tēpus ab huiusmodi ludo posset ab Augustino reuocari. Quisquis ergo non vult vri, exilientem igniculum non sinat super cutem suam licet paululum remorari. Nec prætereundū est, quod in prædicto Cœnobio cuidā puellæ morienti malignus hostis apparuit, quæ vehementer intremiscens recordata est, quod vnā aculā sine licentia haberet, quā de loco, vbi hanc esse dixit, sorores detulerunt, sed dæmon non recessit. Illa vero aliquid proprium se adhuc habere cognoscens pro quo malignus hostis instaret, tādē recordata, unum, ait, filum sericum ad spondam habeo, quo vix reperto & allato mox diabolus recessit, & puella quasi subridens migrauit. Ista forsitan parua & indigna relatu iudicabuntur: sed si Deus, qui, vt dictū est, facit magna, & inscrutabilia, ista nostro tempore facere dignatus est, quam magnipēdimus, quia nec talibus digni fueramus? Si sōnio fides adhibēda est, visionē quam Guido monachus de Solemniaco vidit, non piget referre. Namque videbatur illi quod Ganzlinum, qui paulo ante migrauerat in Ecclesia, & blauinea cuculla vestitus in feretro custodiebatur, ante quēdam Abbatem veneranda canicie prostratum conspiceret veniam postulantē: sed prædictus Abbas dedignabatur propter blauineam cucullam, qua indutus erat, dicens, quia nō cognosceret eū, nec veniam illi esset daturus, quousq. regularē vestē acciperet. Tūc vero prædictus Ganzlinus surrexit, & ad eundem Guidonem tremens & valde confusus cucurrit. Nec nos discredimus. Nam ipse Ganzlinus cum fratribus cellæ Dolensis nuper fuerat, a quibus ea volūtate rediit, vt vestem protinus mutaret, nihilq. proprium exinde haberet. Credendum est igitur, quia Deus, qui iudicat fines terræ, id est vltima hominis opera, hunc pro bona volūtate, in qua obiit, ad indulgentiam recepisset, talique indicio ad incitādū alios mōstrare voluisset. Ista vero signa de proximo retulimus, vt qui prisca non formidant, vel recentia pertimescant. Nam illi quos per carnem strangulatos, & hi quos per luxuriā dæmoni traditos diximus, ob hoc in præsenti puniti sunt, vt qui pœnā, quæ eos sequitur, considerare negligunt, vel de ea qua perempti sunt compungātur. Nam quis absque metu audiat quod dæmon per vnam acum & vnū filum puellæ obitum calumniabatur, nisi forte is cui Propheta dicit, Columba seducta, nō habens cor? Et vnde dicitur, quia nō timuerūt, nec homines fuerunt? Si enim Ananias & Saphira propter auaritiā percussi sunt, cum ita persecutiones & innumeræ necessitates nouellam Christianitatem cingebāt, qua pœna plectendi sunt, qui dicta & exempla antiquorū nouerūt, & absq. ingenti necessitate plusquam constitutum est vsurpauere? De vestitus autem qualitate vel immutatione ipsi sæculares cōtra monachos indignantur, quia semper illa superbia detestabilior est, quæ ibi se ostēdit, vbi maior humilitas regnare debuerat. Eis igitur, qui in humilitatis habitu iactantiam coloris quærunt, illud Propheticum congruit, Frons mulieris meretricis facta est tibi. Quibus nimirum satius fuerat, vt voluntatē Dei magis quam suam facientes, Heliæ & Ioannis imitarētur exemplum, potius quam diuitis, qui purpura indutus & bysso a Christo redarguitur, & Herodis qui in veste fulgenti ab Angelo legitur percussus interiisse. Occasione illius verbi, quo Deus ad prophetā loquens filios Israel apostatrices gētes vocat, occasionē sumpsimus, qua contra nos miseros, non monachos vt falso nominamur, sed Sarabaitas, id est renuitas, qui iugū regularis disciplinę renuim9, ista diceremus. Sed quid fiet cū iā nec Patriarcharū exēpla, nec Prophetarū mysteria, nec Apostolorū spicula, nec quorūlibet sanctorū patrū verba, quinetiā nec sancti Euangelij tonitrua cordis nostri duriciē emollire valeant? Ita omnis religio in contēptu est, ita cuiq. libitus dominatur, vt illud poeticum nobis cōuenire videatur. Cætera sunt curæ, Deus est obliuio solus. Hoc tamen quod prophetæ post illud verbum superius dictum Deus subiunxit, si forte & deinde vel ipsi audiant, magnopere pensandum est quantam vim habeat. Si forte etenim dubitatiuum aduerbium est, quod videlicet verbum Deus icciro sermoni suo interserit, vt paucos esse significet qui correptionem eius recepturi sunt. Sed & prædicatores suos consolatur, & exhortatur: vt cum meminerint quod ipse Deus in suis sermonibus se contemnendū insinuet, & tamē ad contēptores suos loqui nō cessat, non contristentur iidē sancti Prædicatores dū contēnuntur, sed nec omnino a correptionis officio vllatenus cessēt. Nā & hoc quod addit vel ipse, magnū pondus habet, eisq. nimirū congruit qui prædecessores suos recolūt punitos: qui tamē eos imitari non desinunt, & e vestigio tribulationes sicut ipsi patiuntur, vel ipsi, inquit, id est qui prædecessorū suorū exēplum in adiutoriū correptionis habere poterant, qui & afflicti, obsessi, conclusi, omnia quæ in hoc mundo habuerunt bona perdiderunt, vrbes erutas, euersa castra, depopulatos agros, suffossas Ecclesias vident: & tamen eosdem prædecessores suos ad iniquitates sequuntur, nec ab eorum elatione mutantur, aut recedunt, propter quam eos totiens plecti conspexerunt. Potentiores quidē tanto cautius alloquēdi sūt, quāto & laxiorē vitā ducere permittuntur, & ipsi sua potentia veluti quadam superbiendi materia ne se humilient incitētur. His ergo verba Gregorij Nazianzeni, quę in Ieremia loquitur, ita proferantur. Ad vos mihi sermo conuertitur. Quid ergo dicetis? putasne patiemini, vt non secūdū personam, sed veraciter agam vobiscum? An libenter accipietis quod lex Christi sacerdotali vos subiicit potestati? Dedit enim nobis potestatē multo perfectiorem tribunalibus vestris. Aut nunquid iustū est, vt a terreno cœlestia superētur? ergo patienter quæso accipite libertatem nostram. Scito te, quisquis es, ouē gregis esse mei a Christo mihi summo pastore annumeratā, & a sancto Spiritu consignatam. Scito te inter sacra altaria cū veneratione subiici manibus sacerdotis. Scito beatæ Trinitati cultum fidemq. debere. Nolumus inæquales quidem videri, vt abiectos videlicet doceamus, & vestræ potentiæ credamus, aut erga illos & non erga vos vtamur libertate, quā nobis Christus in Ecclesia dedit: alioquin illis potius consulere, vos vero despicere ac negligere videremur. Quorum itaque maiorem curam habere dignum est? tanto, inquam, maiorem, quanto ad multorū perniciem pertinet, si quid a vobis erratur, & rursus multorū saluti consulitur, in quibus iustitiam tenueritis & clementiam. Tu o homo, qui licet aliis prælatus sis, æqualis tamen natura tibi est cum illis. Memēto igitur quantum Deo debitor sis, qui tibi super æquales tribuit potestatem. Noli attēdere quid potes agere, sed quid debes. Ipsius enim dispositione gladium portas, non ut ferias, sed vt commineris, quē vtinam impollutū restituas cōmendatori Christo, qui iccirco potestatem diuinitus tribuit, vt quos sanctæ Ecclesiæ auctoritas propter propriam virtutem ab oppressione pauperū frænare non sufficit, per istorū opitulationē cōminuat. Hinc Deus ad Iob, Nunquid valet rinoceros seruire tibi, aut confringet glebas valliū post te? Subaudi, sicut post me, quia non hominis, sed Dei virtus est, vt potens quilibet ad cœlestis disciplinæ prouectū potentiæ suæ culmen humiliet, & exerceat, oppressoresq. humiliū quasi glebas refrænet. Sed quid fiet? Nam iuxta Isaiam, qui a malo recedit prædæ patet. Principes socij furū diligunt munera, pupillo & viduæ non iudicant, quibus per Sapientiā dicitur, O vos qui placetis vobis in turbis, data est vobis potestas a Deo, qui interrogabit opera & cogitationes vestras, quoniā cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, neq. secundū volūtatē Dei ambulastis. Horrende & cito apparebit vobis quoniā iudiciū durissimum in his qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, & fortioribus fortior instat cruciatus. Ne igitur o principes, cōminationes istæ vos maneant, si potentes estis humiliamini sub potēti manu Dei, mementote qualia vicia vicinius potētiā comitentur. Solent enim potentes superbire, de tēporalibus gaudere, & vt sit quod abundanter expendant, vel habeant, solēt aliena concupiscere. Contra superbiā namq. scriptura dicit, Quid superbit terra & cinis? Contra temporale gaudiū dicitur, Risus dolore miscebitur. Nā quomodo innocens erit cupidus? quoniā videlicet cupiditatem Apostolus sanctus etiā idolis cōparat, dicens. Auaritia quæ est idolorū seruitus. & Sanctus Gregorius de hac disputās perhibet, quia quisquis auaritiæ subiectus est, a cultu idolorū adhuc liber nō est. Iubentur quoque non sperare in incerto diuitiarū, sed in Deum bene facere, facile tribuere. Et vt suis tantū, & nō alienis vtantur, dicit eis Ioannes Baptista, Neminē concutiatis neque calumniam faciatis, & contenti estote stipendiis vestris. Illis vero qui rapinis pauperū pascūtur seuerius obuiandū est. Nā & illi qui pauperes quidem non affligunt, sed tamē afflictoribus eorū resistere nō curant, vehemēter vtiq. peccāt. Isti ergo nouerint quia solatiū sui adiutorij Deo subtrahūt, dū pauperes eius non defendūt. Sicut enim in suis grauatur, ita & in ipsis refouetur. Vnde scriptū est, Et in seruis suis consolabitur, & ipse qui non est mecum aduersum me est. Et Paulus. Adiutores Dei sumus. & Propheta. Non ascendistis ex aduerso, neque opposuistis murum pro Hierusalem. Raptores vero cogitent quia dum pauperes lædunt, vsque ad Dei ipsius læsionem manus extendunt. Vox enim ipsius est, Quod vni ex his minimis fecistis, mihi fecistis. Cum ergo affligunt pauperes, vtique Deum affligunt, sicut ipse testatur dicens, Saule, Saule, quid me persequeris? Cœlum iam ascenderat, & adhuc Sauli persequutio hic sua mēbra tangebat. Sicut enim per bonos loquitur, dicente eodem Paulo, an experimentum quæritis eius qui in me loquitur Christus? Sic ipse in afflictione humilium laceratur, dicente Malachia, Si affliget homo Deum, quia vos configitis me, maledicti estis gens tota qui configitis me. Et non solū qui affligunt, sed etiā si nimis sua qui ditiores sunt vendiderūt, vtiq. peccant. Vnde & Amos, Audite qui conteritis pauperem, qui dicitis, possideamus egenos, & quisquilias frumentivendamus. Iurauit Dominus, si oblitus fuerovsq. ad sinem, & conuertam omnia cantica vestra in planctum, & nouissima in diem amarum. Item ipse, Væ qui opulenti estis optimates, capita populorum, ingrediētes pōpatice, qui dormitis in lectis eburneis, & lasciuitis in stratis vestris, bibētes vinum in phialis, quia videlicet dedignātur bibere in rusticanis vasis, & quod sequitur. Iurauit Donus in manu sua, detestor ego superbiam. Et Micheas. Nonne verba mea bona sunt, & cum eo qui recte graditur, & e contrario populus meus in aduersarium consurrexit. Viduas eiecistis de domo, & a paruulis tulistis laudē meā. & item. Audite principes qui abominamini iudicium, & omnia recta peruertitis, abscondam faciem meam a vobis, sicut male egistis. Et vt ostenderet se esse qui in seruis suis omnia aduersa pateretur, ad beatum Iob ait, Nunquid impetus aquarum operiet te? Subaudi, vt me, quoniam iniqui per prædicationē sanctorum loquentem quidē audiunt, sed non intelligunt, & per afflictos patiētem vident, sed non considerāt. Quapropter audiant consilium sancti Iacobi dicentis. Agite nūc diuites, plorate vlulantes in miseriis quæ superueniēt vobis. Diuitiæ vestræ putrefactæ sunt, & vestimenta vestra a tinea comesta sunt, aurum & argentum vestrum æruginauit, & ærugo eorum vobis in testimonium erit, & manducabit carnes vestras sicut ignis. Alioquin cum hęc illorum vmbratilis delectatio & trāsitoria pauperū peruolauerit afflictio, fiet vtrisq. illud Isaiæ, Ecce serui mei comedent, & vos esurietis: ecce serui mei bibent, & vos sitietis, ecce serui mei lætabuntur, & vos cōfūdemini, & quid multa? omnis totius scripturæ comminatio iaculatur in eos, nisi resipuerint. Non ergo lætentur, & diuidant spolia, remordeantur illius verbi memoria, quo dicitur, Væ qui prædaris, nonne & ipse prædaberis? & quod in Iob perhibetur, aufertur violentus absq. manu. Videt enim raptor quos rapit, sed eos qui in morte illum rapturi sunt nō videt, aufertur itaq. absq. manu qui violentus manu fuit, quia subito exitu vrgente inuisibiliter rapitur, qui visibiliter rapiebat, & raptores suos non videt, & tamen ad exitū impellitur. Nūc enim dum quisque violētus quos voluerit opprimit, dum omne quod nequiter concupiscit, exercere permittitur, fit sæpe vt in maiore cordis cæcitate prosiliat, & quia nō statim percutitur, quia pœna eius in posterum differtur, nequitiam suam aut a Deo videri non putet, aut hanc & non displicere credat. Vnde & eandem nequitiam corrigere negligit, pro qua non statim vltionem incurrit. Sed superiori verbo de Deo subiungitur. Oculi eius super vias hominum, & omnes vias eorum considerat. Tunc enim Deus non cōsiderare nequitiam credebatur, quando violētus iste omne malum quod poterat inulte perpetrabat, & magna eius patientia quasi quædam negligentia putabatur. Sed eat nunc, & ad quamlibet violentiā præsumēdo prorūpat, volūtatum suarum nequitias impleat, aliena rapiat, innocētum oppressione satietur, & quia necdum percutitur, vias suas a Domino aut non videri existimet, aut quod peius est, approbari. Veniet profecto, veniet æterna & repentina percussio, & tunc cognoscet cuncta a Deo prospici, quando se improuiso exitu viderit pro cūctorū retributione dānari. Tunc in pœna sua oculos aperit quos diu tenuit clausos in culpa. Tunc considerare omnia verum iudicem sentit, quādo malorum suorum meritum iā euadere sentiendo non possit. Tamen quēlibet raptorē, vt in Exameron dicitur, bene silurus ille piscis significat, qui cum iugiter alios pisces deuoret, ipse tamē capitur & voratur. Sed raptores vtinam quæ eos supplicia maneant, vel vtcunque addiscerent. Homo ille cui dictum est, Stulte, hac nocte repetent animam tuam abs te, quæ præparasti cuius erunt? Non cōdemnatus quod aliena rapuerit, sed quod in multitudine diuitiarum suarum gloriatus sit. Sed neq. ille purpuratus propter rapinā interiit, sed quia eleemosynam nō fecit. Quales ergo sunt Christiani raptores, vel quid merentur, qui fratres suos occidunt, pro quibus animas ponere iubentur? Occidunt, inquam, dum affligunt, quoniam non solum qui rapit, sed qui mercenariū defraudat, par homicidę perhibetur. Cum omnis esset mundus in maligno positus, persuasū est tamē hominibus timere Deum, & nō solum non diligere mundum, sed & contemnere, vt pro amore sequentis vitæ semetipsos ad quælibet tormenta tradiderint: nunc vero cum vniuersa ad eruditionem Christianoru pertinent & verbis & exemplis dilucidata sunt, tamen ista simul omnia contemnuntur, vt Iudæorum peruersitatē nostris moribus inesse demonstremus. Nam erga illos adeo diuinę prouidentiæ cura intendit, vt prę cæteris mortalibus noua quædā & magnifica vitę instituta procurata sint. Omnis quippe, vt ita dicā, natura ad ministeriū eruditionis eorū seruit, qui videlicet post omnia diuinæ virtutis insignia, post tantam gloriā sibi datam, quā hucusq. mūdus omnis miratur, caput vituli adorauerunt, postea habētes templū, & illa quibus quotidiana sacrificia consummabant, habentes etiam Prophetas alios defunctos, alios superstites, qui eos & de actibus præsentibus informarent, & de antiquis Dei beneficiis commonerent, quæ in Ægypto fecerat cum eis, quæ in deserto, quæ etiam in terra repromissionis, cum ingressi sunt: tamen in his omnib. nihil non solum non profecerunt, sed etiam in ipso templo idola coluerunt, & nunc de gente in gentē, nūc de regno ad populum alterū transmigrantes sine lege, sine Deo, sine sacrificio relicti sunt. Nos quoq. genus electum, regale sacerdotiū, gēs sancta, populus acquisitionis, quibus manifestatum est magnum illud pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatū in spiritu, apparuit Angelis, prædicatū est gentibus, creditum est mundo, assumptū est in gloria: qui gustauimus, vt ait idem Apostolus, cœleste donum, & illuminati sumus, habentes quoq. tantam impositam nubē testium, videlicet vniuersa veteris ac noui Testamenti instituta, cum deberemus deponere omne pondus & circunstans nos peccatum, & per patientiam ad propositum currere certamen, rursus ad egena elementa deuoluimur, & ventos, vt ait Propheta, quasi dracones attraximus, rursus Christum crucifigentes & ostentui habentes. Quapropter omnimodis timēdum est, ne fiat in nobis illud quod terribiliter Apostolus de talib. ibi cōmemorat. Dicendū est huiusmodi illud Iob, Scitote esse iudiciū. Et item, Statim vt se mouerit, turbabit vos, & terror illius irruet super vos. Et item, Quid facietis cum se mouerit ad iudicandum Deus? Hi sane, quos præsēs gloria & vita nimis delectat, quorū voce Propheta dicit, Māducemus & bibamus, cras enim moriemur, dicere solent, Cur Deus diuitias huius vitæ creauit, si eis ad libitū vti non debemus? Sed sufficere deberet illa vis eloquij, quo dicitur, Nolite diligere mundum, neq. ea quæ in mūdo sunt: quia si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo, & si quis amicus eius voluerit esse, inimicus Dei constituitur. Et item. Qui festinat ditari, non erit innocens. Quod in Esau expressum est, qui lentis eduliū præoccupare gestiens, primogenita quæ erat suo tēpore percepturus amisit. Hæc ergo, & multa huiusmodi sufficere deberent, quia non potest solui scriptura, si tamē hoc humano metitur exemplo, sciendū quia postquam a Paradisi gaudiis decidimus, spiritualia, vt sunt, cogitare nullo modo valemus. Vnde factū est, vt carnales quiq. nulla iam nouerint, nisi ea quæ corporeis oculis palpādo, vt ita dixerim, cognosci valent: nec se iā ad sūma curam erigere, sed in infimis consentiunt libēter iacere. Quorū mentis excæcatio in tantū dēsata est, vt iidem, cū illa inuisibilia sentire per experimentū non valent, iam dubitent vtrumne sit aliquid quod oculis corporeis non videtur, nisi quibusdā visibilibus exēplis eadē visibilia quodāmodo mōstrarētur, iuxta illud exēplū quod beatus Gregorius in Dialogo ponit de matre, quæ forte prægnās cæco carcere dānata sit, & ibi pariat, & nutriat: quæ si filio iā intelligenti rerū mūdialium species narrare voluerit, ille qui nihil nisi tenebras vidit, audire quidē potest quę mater dixerit, sed ipsas, vt sunt, species sine experimento intelligere nequaquā potest. Ne ergo nostra cęcitas nos ab intellectu principali omnimodis excludat, placuit diuinæ prouidentiæ quædā in hoc mūdo creare, quæ quinq. sēsib. corporeis placida vidēatur. Videlicet quædā placēt colore, quædā odore, quędā sapore, quædā sono, quædā leui tactu: vt sicut venatores viso vestigio bestiæ iā qualis illa bestia sit experimēto vestigij cognoscunt, ita nos quæ in hoc mūdo delectant vidētes intelligamus quanta sint cœlestia, si tanti momenti videntur esse terrestria, & illa velut iā nota cōcupiscentes, ista retro faciam9 sicut venatores vestigiū post bestiā festinantes. Alioquin sicut venatores frustrātur, si vestigiū tantū ammirātes, bestiam non quęsierint: sic officiperdi nos erimus, si caducis nimiū inhæserimus. Hęc ergo omnia, quæ in mundo delectāt, vestigia quædā sunt cœlestiū bonorū. Nō ergo istis inhiemus, sed experimēto illorū bonorū, quibus merito inhiandū est. Nunquid iccirco se debet in aquā quis mittere, quia sitim indiguit ex ea refocillare? Aut ob hoc ignis est amplexandus, quia vel ad coquendū, vel ad frigus arcēdum probatur accōmodus? Raptores igitur, qui pauperes in rebus temporaliter affligunt, videntur sibi stultitiæ vestigiū eligere, illos vero licet nolentes ad quærenda cœlestia salubriter impellere. Qua vero demētia pro trāsitoriis reb. & Deum offēdere, & proximū grauare, & mensuram bonā perdere nō trepidāt, ea quoq. demētia tāto se meliores putāt, quāto in eisdē reb., per quas peiores sūt, bonis & piis fratrib. excellere vidētur, & putāt se tāto plus habere, quāto plus viderint posse, & cū ipsi multorū vitiorum sint serui, gaudēt quibusq. fratribus se posse dominari. Sed si adeo sūt animales, vt nihil, iuxta Apostolum, spiritaliter intelligere possint, vel ęqualitatem naturæ considerare deberent. Nobilitatem quippe mūdanam nō natura, sed ambitio præstitit. Ad vnitatem quippe commendandā, Eua de ipso Adā formata est, & Adā licet maior, tamē extra paradisum, illa in paradisum. Vnde scriptum est, Nemo ex regibus aliud habuit natiuitatis initium, & vnus est omnibus introitus ad vitam, & similis exitus. Et certe, vt ait Hieronymus, omnes per diuinā gratiā æquales efficimur, quos natiuitas secūda regenerauit: per quam tā nobilis quā ignobilis Dei filius efficitur, & terrena nobilitas splēdore cœlestis gloriæ obūbratur. An pauperiores sordidius generātur, cū & Dauid plāgit se in peccatis cōceptū? An nitidius regenerātur nobiles, cū iuxta Iacobū pauperes elegit Deus, diuites in fide? Iob æqualitatē pēsabat, qui nō cōtēpsit subire iudiciū cū seruo suo, licet esset rex. Et domn9 Martinus, qui ita seruo suo versa vice seruiebat, vt eius calciamēta detergeret. Esau, quē Domin9 odio habuit, cū quadringentis viris gradiebatur. Iacob, quem elegit, in baculo suo Iordanē trāsiit. Omnes libros antiquitatū considera, potētiores semper inuenies peiores. Nā, vt hoc inferam, sudoribus pauperū præparatur vnde potētiores saginantur. Vestes illæ, & histriata tentoria, sed & exotici cibi nū pauperiorū manibus pręparantur? si quavero pulchritudo in eis est, aut suauitas, artifices laudandi sunt, vt Boetius dicit, & non hi qui eis vtuntur: qui cum emēdicata ab exterioribus rebus veritate decorari gestiunt, propriā sibi non sufficere prodūt. Vnde Hieronymus. Offendere timet odore proprio qui placere quęrit alieno. Sed hi qui amplexantur ventos, & confidunt in nihili, meminisse debēt quia, iuxta Iob, diuitias quas deuorauerūt euoment, & de ventre eorum extrahet eas Deus, & si duxerint in bonis dies suos, in puncto ad inferna descendent. In puncto videlicet, quia sicut stylus dum ponitur eleuatur, sic iniquus diues præsens gaudium dum tangit amittit. Nam quantislibet annis fœliciter vixerit, cum ad finem venerit, ita tempus illud longum consumitur, ac si breue fuisset. Vt autem interim de sequentibus pœnis taceamus, nonne pro ipso defectu cōtemnenda magis fuerat præsentis vitæ gloria? fuerunt ante nos & potentes, & superbi, & voluptuosi. Sed quid illis profuit immoderata lætitia, vestes & odoramēta diuersæ voluptatis, & rerū opulentia? vbi illa nūc sunt, vel vbi ipsi? accedamus ad eorum sepulchra, & quid ibi videbimus? fœtidas vermiū reliquias. Probabimus verum esse quod de impiis dicitur. Transiet vt nocturna visio. Vt enim qui in pœna qualibet positi prosperitatē, quam vigilantes desiderant, forte somniantes habere se vident, cū expergefacti fuerunt, vanum fuisse quod somniauerūt, nec sibi prodesse cognoscūt: sic amator & cōquisitor hui9 vitæ, cū ab ea discedit, nihil fuisse quod transire licet delectādo potuit, & nudatus, & desert9, & annullatus addiscit. Sed vtinā omnis pōpa mortaliū vsq. ad cineres & vermes solūmodo euenisset! sed cogitemus horrendū iudicis tribunal, ardentē fluuiū, vermes qui nō moriētur, ignes gehennæ, fletus & stridorem dentiū, & præ oculis habeamus quasi iā ad hæc ventū sit, pertimescamus quasi iā præsens, quod et si tardet, futurū est tamen. Adhuc autē super his quæ dixim9 est multo grauius malū excludi a perennibus bonis, quæ præparata sunt sanctis. Omnis enim superat cruciat9, remoueri ab illa gloria, quā habueris in potestate fruendi, maxime a cōspectu Christi foras eiici, cū viderimus alios etiā, cū quibus hāc vitam ducim9, intromitti. Crede mihi, vt in increpatione lapsi dicitur, hoc est quod gehennam superat, quod omnibus pœnis grauius torquet. Demus si placet ad fruēdum deliciis centū annos, & si mauis decies tantū. Sed quæ erit ex his compensatio ad æternitatē? Sed qui in eis passibiliter inhærent delirare nos credunt. Attamen ignorare nō possunt, quia deliciæ quidem velut vmbra pertranseunt, & velociter fugiunt, pœnæ vero perpetuo manent. Quod si æquale tempus & idem spatium esset, pene esset aliquis ita stultus, & ita demens, vt eligeret pro vno die deliciarū vnum diem pœnarum, cum soleat dolor vnius horæ, & quilibet corporis cruciatus, in obliuionem mittere omne præteritum tempus voluptate transactum. Hoc enim prouidit Deus, vt hæc vita laboris quidem esset, sed tamen ipsa breuis vita, vt labores cito finiantur, meritorum præmia sine fine durent, vt qui Deum timet, sicut scriptum est, cito sit securus: temerarij vero voluptates, quas ei præponunt, velociter amittant, & mercedem, quam oportet, æternaliter incurrant. Non igitur eligamus inter fallaces voluptates quasi vnius horæ delectabile somnium videre, ne nos contingat inter veras miserias æternos cruciatus subire. Insinuandum igitur eis est vt caute considerent quid sit homo, & ante qualem iudicē stabit. Intueātur illius potentiā, pensent suam infirmitatē, enumerent mala proprij operis, & contra hoc exaggerent bona illius largitatis. Cōsiderent quā districte mala, quā subtiliter bona discutiat, quā districtus contra hæc vtraque veniet. Versetur in mēte quātus ille sit tanti iudicij aduētus, quæ tūc illa sit hominū angelorumq. frequētia, quāta illa sit verecūdia in cōspectu totius humani generis, omniumq. Angelorū & Archangelorū cōfundi: quāta vi cōtra reprobos ardētia pugnēt elemēta, & ipse iudex, cui supernæ virtutes obsequuntur, quanta vi vniuersæ magnitudinis cordiū secreta illuminet, & omnes culpas ante omnium oculos reduxerit. Postremo quā terribilis illa sententia prodeat, qua reprobi dānabuntur, & quæ sint gehennæ pœnæ cū graui amaritudinis obscuritate pēsent, qui post confusionē cruciatus maneat, cū reatus animū immortaliter morientē & gehenna carnē indeficientē cōsummauerit deficientē. Inter hæc mens ad se respiciat, & illinc districtionē iustitiæ, hinc meritum ponat culpæ, & periturum se homo absque aliqua ambiguitate pernoscat, si remota pietate iudicetur. Cōuertatur ad pœnitētiā, vt pro certis culpis pietas ei assit, quæ per lamēta præsentia eruere ab æterna pœna cōsueuit, & quæ vitā nostram sic ad se cōuersam iudicat, vt tamē culpas apud misericordem excuset. Libeat flere salubriter quod deflēda iocunditate cōmissum est. Licet enim conscientia dudū sit polluta, lacrymis tamē baptisata renouatur. Hinc scriptū est, Dominus iudicabit fines terræ, quia nimirū anteactā vitā Dominus nō iudicat, quādo posteriora peccatoris opera respectu supernæ pietatis illustrat. Hinc Moyses, Primogenita asini mutabis oue, i. immūdæ vitę primordia in innocētiæ simplicitatē cōuerte. Hinc rursus dicitur, Et lumen eius super terminos terræ, quia videlicet peccator, qui merito terra appellatur, si post praua opera ad iusta conuertitur, ab actionū suarū tenebris diuino lumine separatur. Hinc Dominus ad afflictum Iob, Nunquid in nouissimis abyssi deambulasti? Abyss9 & humana mens fluctibus vitiorū tenebrosa, quæ dū semetipsam cōprehendere nō valet, sese velut obscura abyss9 latet. In nouissimis abyssi deambulare, est nequissimorū hominū mētes mira misericordia iuxta terminū cōuertere, pressos scelerib9 visitare, iā desperatos permutare. Ad hanc nāque Dauid atq. Petrus lapsi referūtur, vt quorū dictis peccare prohibemur, eorū exemplis si peccauerimus ad spem veniæ respiremus. Nam quis de venia iam si pœniteat desperet, quando Petrus ipsum Simonē Magum ad pœnitentiā hortatur? Illud præterea nullaten9 animo abscedat, quod siue patiātur verbū inimici pacis & correptionis, siue non patiātur audire, pro eis ad exemplū Saluatoris nostri vel B. Pauli certatim orandum est. Idem namque Paulus nouerat quod ipsum eius cruorem sitiebāt, cum eis nulla industria salutem persuadere posset. Hoc vnū & solū quod poterat præstare nitebatur, nā lacrymabatur & orationis opem adhibebat, Fratres, inquiens, voluntas cordis mei, & obsecratio ad Deum sit pro illis ad salutem. Non itaque nos prętereat, quod inimicos exemplo eius diligere debeamus, & si non simus tales, vt iuxta Apostolū rapinam bonorum nostrorum cū gaudio suscipiamus, vel simus tales qui persequētibus nos benedicamus. Quod quidē durū superbis videtur. Christus dicit, Pater dimitte illis, quia nesciunt quid faciūt. Stephanus dicit, Domine ne statuas illis hoc peccatum. Paulus ait, Optabā anathema esse ego ipse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secūdum carnem. Moyses dicit, Si dimittis illis peccatū, dimitte: sin autem, & me dele de libro quē scripsisti. Dauid enim ait, Vertatur manus tua super me, & super domum patris mei. Samuel ait, Mihi absit peccare intermittendo pro vobis Deum orare. Quā igitur veniā mereri poterimus, si tantorum seruorum de veteri atque nouo testamento, & præsertim ipsius Domini nō imitamur exēplū. Vt enim in prima Homelia de Cruce & latrone Ioānes asserit, melius orare pro inimicis est, quam pro amicis. Vnde Dominus, Si diligitis, inquit, eos qui vos diligunt, quam mercedē habebitis? nonne & publicani hoc faciūt? Si ergo pro solis amicis orauerimus, nondū publicanos vincimus. Quādo pro inimicis oramus, Deū in quantū possibile est imitamur. Hinc B. Gregorius ait, quia diuinis auribus illa maxime oratio cōmendatur, quæ pro inimicis quoq. intercedere nititur. Hoc tamē quod dicim9 prælatis maxime gerendū est, qui & diuina præcepta plenius & melius sciūt, & teneras ac indociles subditorum mentes portare quasi nutricij vel patres debēt. In hoc enim quod pro alienis peccata interueniunt, sicut in vltima Ezechielis parte Homelia nona perhibetur, sua ante Dei oculos plenius detegūt, quia ea ipsa caritate iustificāt se, qua mira pietate pro aliena iniquitate se in lamētis mactāt. Nec laboriosum debet esse doctoribus pro conuersis peccatoribus lacrymas fundere, quādo & ipse qui omnia creauit homo factus, pro nostris iniquitatibus in cruce sanguinem fudit. Quoddā nuper gestū miraculum mēte exciderat, quod ad prædones redarguēdos inserere placet. Est Ecclesia S. Auentini in Aruerno super fluuium, qui vocatur Alerius. Cum iuxta hāc negotiatores cū porcis transeuntes vidissent sibi equites appropiare quosdam, timentes eos in curam Ecclesiæ diuerterunt, vnus ex equitibus dixit ad eos, Educite porcos. Cumque illi nollent, coegit eos, promittens aliquē porcum se daturum. Tūc cuidā viro ex suis porcos ad minandum cōmendauit, & tractim abire cœpit. Is vero qui porcos minabat aliquātulum progressus subito corruit, & coxam sibi fregit. Verū ille qui porcos minare iusserat, vulpē viæ contiguā forte conspexit, post quam videlicet equo dimisso currere cœpit. Cū subito lapsus ita subtus equū depressus est, vt illa pars sellæ quę prominet caput eius penitus truncaret. Negotiatores, qui flendo sequebantur, receptis porcis fugerūt. Illi vero qui raptor extiterat, non placebat vecordia sua. Hoc ego ab ipsius consobrino didici. Hæc de afflictoribus pauperū dicta sunt. Nunc in existente illo vestro quæ possumus proferemus, quasi videlicet obliti quod multa iā superius ad eorū solatiū dixerimus. Quibus hoc primitus intimādū est quod nō fortuitu, sed diuina dispositione vel prospera vel aduersa, & cunctis & singulis disponūtur. Hinc enim scriptū est, vt supra diximus, Nihil in terris sine causa fit: hinc per Amos dicitur, Si erit malū in ciuitate quod Dominus nō fecit. Et per Isaiā, Quis dedit Iacob in direptionem? & Israel vastantibus, Nonne Dominus ipse cui peccauimus? Nā de bonis, quibus vtilitatis causa datur aduersitas, prædictus Amos dicit, Tantūmodo vos cognoui ex omnibus cognationibus terræ, iccirco visitabo super omnes iniquitates vestras. De prauis autem quibus Ieremias calicem furoris propinat, dicēs, Hæc dicit Dominus, bibentes bibetis, quia ecce in ciuitate, in qua inuocatum est nomen meum, ego incipiam affligere vos, quasi innocentes immunes eritis? non eritis immunes. Hęc igitur cōsiderātes murmurationis excessum inter quaslibet angustias temperabimus, sicut Rex Dauid cum diceret, Obmutui, & non aperui os meum, sed quare? quoniam tu fecisti. Occulto igitur iudicio sit, vt tam apud bonos quam apud malos & prospera & aduersa varie, sicut supra dictū est, alternent. Vsitatius tamen hic & bonis male est, & malis bene. Quod videlicet iccirco forte occulto iudicio fit, quia & boni quæ deliquerunt hic recipiūt, vt ab æterna damnatione plenius liberentur, & mali bona, quæ pro hac vita faciunt, hic inueniunt, vt ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Vnde & ardenti in inserno diuiti dicitur. Memēto fili quia recepisti bona in vita tua, & Lazarus similiter mala. At cum malis hic male est, & bonis bene, incertum valde est vtrum boni iccirco bona accipiant, vt prouocati ad aliquid melius crescant: an iusto latentique iudicio hic suorum operum remunerationem percipiāt, vt a præmiis vitæ sequentis inanescant. Et vtrum malos iccirco aduersa feriant, vt ab æternis suppliciis corrigentia desendāt: an hic eorum pœna incipiat, vt quandoque complenda eos ad vltima gehennæ tormēta perducat. Sancti ergo viri magis in hoc mundo prospera quam aduersa formidant. Sciunt enim, quod aduersa dum premunt, ad cœlestia cōcupiscenda, quo plena requies est, mente eos impellunt. Si vero prospera suppetūt, pauida suspicione turbātur, timētes ne exterioribus remunerati ab intimis repellantur. Et iccirco eadem prospera tanto maiori aspernatione refugiunt, quāto plenus sciunt quod eorum dulcedo in despectum supernæ dulcedinis blandiatur, & quod sic sua soleant occupatione mentē ad exteriora diminuere, vt quomodo permutetur ignorent. At contra sunt nonnulli, qui vitam suā negligunt, transitoria appetunt, æterna non intelligunt, vel intellecta cōtemnunt, nec dolorem pro his, quæ admiserunt, sentiunt, nec habere consilium recuperandi curant. Cumque superna non considerent, nequaquam ad veritatis lumen, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt, nequaquam ad contemplationem æternæ patriæ desiderij aciem tendunt, sed semetipsos in his, ad quæ proiecti sunt, deserentes, vice patriæ diligunt exilium, quod patiuntur. Et inde est quod miseram huius vitæ fœlicitatem in tantum affectent, vt cum qualibet Dei offensione vel proximorum læsione hanc adipisci malint, quā abiecti esse in domo Dei. Si vero propter bonos ne hic in continua prosperitate positi remunerētur, siue propter malos vt hic emēdentur, seu certe qualibet alia secreti iudicij causa nobis aduersitas veniat, vnū superest, vt iuxta quod Iacob9 hortatur, omne gaudiū existimem9, cū varias in tētationes inciderimus. Sed enim, vt Paulus dicit, omnis disciplina in præsenti quidem nō videtur esse gaudij, sed mœroris. Et iccirco frequenter ita res in contrarium vertitur, vt imperiti quilibet pro afflictione, qua meliorari debuerant, peiores fiant. Nam & in desperationem cadunt, putantes se a Deo derelictos, aut murmurationem dum non recogitant, quia iusto iudicio tribulantur. Ne igitur in hæc duo, desperationē videlicet, aut murmurationem incurrant, e contra duo maxime afflictis consideranda sunt, videlicet misericordia & iudicium. Vnde Psalmista, Misericordiam & iudicium cantabo tibi Domine. & item, Vniuersæ viæ Domini misericordia & veritas. Quæ duo conditor & iudex noster miro modo tam erga reprobos quam erga electos exercet. Electis namque misericordiam in posterum exhibet, hic tamen eos per iudicium duris afflictionib. premit. Reprobos autem hic per misericordiam tolerat, & plerumque bonis temporalibus, quæ desiderant, ad votum quidem fulciri permittit: sed eos ab æternis bonis, quæ libero arbitrio contemnūt, per iudicium excludit. Et prosperis quidem aut aduersis communiter, vt supra dictum est, tam mali quā boni plerumque fruuntur, sed aliter illi, aliter isti. Nam illi prosperis extolluntur, aduersis frangūtur. Isti prosperis sustentātur, aduersis erudiuntur. Quod quidam sapiens ostendens ait, Necessaria vitæ hominum aqua, ignis, & ferrū, lac & panis, & mel, &c. Quædam propter aduersa, quædam ponens propter prospera. De quibus etiam subiungit, Hæc omnia sanctis in bona, impiis & peccatoribus in mala conuertuntur. Ad hanc dispensationem intelligendam, qua diuinitus aut misericordiam, aut iudicium Deus exercet, Iacobus Apostolus sapiētiam esse necessariam docet, qui cum de iustorum afflictione loqueretur, subiunxit dicens, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. Ergo magna sapientia est hanc dispensationem intelligere, & econtra periculosa stultitia nescire. Vnde & vxor beati Iob quæ in excessum murmurationis suadebat, quasi vna de stultis mulieribus locuta esse redarguitur; & filiis Israel, qui sub tribulationibus in deserto querelabantur, Moyses dicit, Popule stulte & insipiens. Consilium quippe Dei est, electos suos per temporales afflictiones ad æternum refrigerium introducere. De quo Apostolus dicit, Non enim subterfugi quin annunciarem consilium Dei vobis. Pro quo, videlicet consilio manifestando, caput nostrum oportuit pati, & ita intrare in gloriā suam, ut ostenderet quod omnia membra eiusdem capitis oporteret, vt scriptum est, per multas tribulationes intrare in regnum. Ad hoc consilium, id est ad hanc dispensationem insinuandam, qua necesse est a tempore baptismatis vsque ad finem in angustiis viuamus, filij Israel dilati sunt, vt non statim transito mari rubro terram repromissionis intrarent, sed per quadraginta annos in heremo demorati, nonnullis sunt afflictionibus afflicti. Qui tamen super manna, quod ad mensuram gomor per Moysen accipere iussi sunt, nauseantes murmurabant, & de hac dispensatione nihil intelligentes aut curantes, ollas carnium desiderabant. Quapropter vt de eis dicitur, non intellexerunt mirabilia Dei, sed cito defecerunt, & nō sustinuerunt consiliū eius. Quia vero prædicti exēpli sese occasio præbuit, quod in animo serpit in vocem rursus erumpit, videlicet de nobis miseris monachis, vel potius Sarabaitis, qui infrænes ad omne regularis disciplinæ iugum recalcitramus. Nos, inquam, de huius mundi Ægypto per professam religionem educti, per stadium præsentis vitæ quasi per heremum sub mortificatione Crucis excurrentes, ad supernę promissionis requiem festinare debuimus. Sed, proh dolor! ridiculū & Angelis & hominibus spectaculum præbentes, in arrepti propositi stadio lentescimus, & sicut illi despicientes gomor & manna, & ollas carnium desiderantes corde reuersi sunt ad Ægyptum, sic & nos, & mensuram, & qualitatem victus a Deo per beatum Benedictum præfixam fastidiētes, & sanguineas dapes velut barbari desiderātes, ad apostasiam huius mundi relabimur consilium non sustinentes. At vero neque iudiciorum, neque misericordiarum profunditas ad liquidū penetrari potest. Iudicia, inquit, Domini abyssus multa. Et item, Quis intelligit misericordias Domini? Attamen intelligere necesse est, quia iustum est quod patimur, vt inter quaslibet angustias non murmuremus, sed dicamus. Iustus es Domine, & rectum iudicium tuum. Et item quod alius Propheta dicit, Increpationem Domini sustinebo quia peccaui. Intelligamus quoque quia, iuxta illud Iob, qui afflictus fuerit, erit in gloria. Et dicamus, bonum mihi quia humiliasti me. Nam si æquitas iudicij consideretur, murmuratio cessabit, quia valde iniustum est, vt reus iudicem incuset, cum digna factis æque receperit. Nos enim, vt beato Iob improbatur, multum minima exigimur quam meretur iniquitas nostra. Quod & ipse, quamuis ore iudicis incomparabiliter laudatus sit, de se fatetur dicens, Cum expleuerit in me voluntatem suam, adhuc multa alia præsto sunt ei. Ac si diceret, cum sublatis omnibus tam rebus quam filiis, cum & consumpta vermibus carne, me vsque ad sterquilinium humiliauerit, adhuc multa in me corrigenda visus eius deprehendit, pro quibus si parcere nollet, iuste tormentum exaggerare posset. Qui etiam postquam tanta ac talia patienter pertulit, quæ omnia sæcula stupescunt, nequaquam de victoria gloriatur, sed dicit, ipse me reprehendo, & ago pænitentiam. Si autem misericordia quoque perpendatur, qua benignus iudex per temporales angustias reos suos ab æterno verbere abscondit, non putabimus nos derelictos, ut quidam facere solent, in prosperis quidem Deum benedicentes, iuxta illud, Confitebitur tibi cum benefeceris ei; sed in aduersis deficientes iuxta illud, In miseriis non sustinent. Et, Væ his qui perdiderunt sustinentiam. sed magis amabimus iudicem, quid iccirco reos suos transitoria pœna quasi virgis flagellat, vt eos a gehenna vel a suspendio furcarum absoluat. Vt enim supra dictum est, tanto patientius æger ferramentum medici tolerat, quanto putridum esse conspicit quod secat, & quantum per ipsam sectionem salutis medelam sperat. Deus quippe internus est medicus, & peccatorū a nobis cōtagia secat, quæ inesse medullitus reprobat. Abscidit virus putredinis ferro tribulationis, & quo voces ægri audire dissimulat, eo ægritudinis finē procurat. Quod autē creatura creatoris iudiciū discutere nec debeat nec possit, Apostolus ostēdit, qui cū de profunditate diuinorū iudiciorū diceret, O altitudo diuitiarū sapientiæ & scientiæ Dei, &c. addidit, o homo tu quis es, qui respondeas Deo? Homo quippe ab humo vocatur. Respondere ergo Deo non posse conuincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumpt9 est, superna iudicia discutere idoneus non est. Quia igitur hæc inuestigare non sufficimus, restat vt sub eius dispositionibus humiliter taceamus, ne forte si causa districtionis eius discutiatur, amplius discussa prouocetur. Vitari namque vis superni consilij nequaquam potest, sed eius pondera sibi magna virtute leuigat, qui se sub eius nutibus frænat, & hæc subiecto cordis humero volens portat. Murmurationis malum siue desperationis per hoc insidiante diabolo maxime subrepit, quod mali prosperantur, & boni comprimūtur. Ex hoc enim fit, vt vel Deum non curare de bene gestis infirmus animus suspicetur, sicut vxor B. Tobiæ afflicti quæ ei dicit manifeste, Vana facta est spes tua, &c. Et Gedeon, Si Dominus nobiscum, cur apprehenderunt nos omnia hæc, vel iudicium eius non esse iustum? Neque enim ista mediocris quæstio est, cur malis bene est, & bonis male: quandoquidem sancti Prophetæ querimoniam de hoc ex persona infirmorum facere videntur. Dicit Ieremias, Quare via impiorum prosperatur? prope es tu ori eorum, & longe a renibus eorum. Et Dauid, Mei autem pene moti sunt pedes, qui zelani in peccatoribus pacem peccatorum videns. Et Malachias talibus resistens: Laborare, inquit, fecistis Dominum in sermonibus vestris. Et dixistis, In quo? in eo cum diceretis, Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, & tales ei placent. Et Iob, Cur impij viuunt? & multa quæ sequuntur huiusmodi. Quod & Salomon insinuans, Hoc est, ait, pessimum inter omnia quæ sub cœlo sunt, quia eadem cunctis eueniunt iusto & impio, &c. Vnde & corda filiorum hominum replentur malitia & contemptu. Scit enim diabolus hunc ordinem rerum, quod videlicet quidā per afflictiones peruenire soleant, aut ad murmurationē, aut ad desperationem. Et ideo cum prædictum Iob ad tentandum expetisset, omnem substantiam eius pessumdedit, sed & omne corpus eius afflixit: non quod eum pauperem aut ægrum facere desideraret, sed vt per molestias exterius illatas eius conscientiam fatigare posset, animique virtute nudata vt impie aliquid de diuinitate sentiret. Ad hoc enim & nuncios callide direxit, vt vnus prius diceret, Sabæi fecerunt tres turmas, & tulerunt omnia, & tunc ignis Dei cecidit de cœlo, & tactas oues puerosque consumpsit. Quasi diceret, pensa quia frustra tot Deum hostiis placare voluisti, cuius iram toleras, quem te in humanis aduersitatibus consolaturum sperabas: quatinus dum se foris ab hominibus lædi, & intus a Deo destitui consideraret, in contumeliam tanto audacius, quanto & desperatius erupisset. Adeo namque diabolus id posse fieri præsumebat, vt non solum de quolibet aliquo, sed etiam de ipso Iob, cuius similis tunc non erat, ad Deum diceret, Tange cuncta quæ possidet, & tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Verum sic isdem Iob contra vtraque munitus perstitit. Nam contra murmurationem æquitatem iudicis ad memoriam reducit, dicens, Scio quia si voluerit homo contendere cum Deo, non poterit respondere vnum pro mille. Et item, Non respondebo si quippiam iusti habuero, sed meum iudicem deprecabor. Contra desperationem vero holocaustorū compassionis, castitatis, humilitatisq., vel multorum talium reminiscebatur, ita vt diceret, Non reprehēdit me cor meum in omni vita mea. De malorum vero prosperitate non mouebatur, quoniā finem eorū considerabat cum diceret, Ducunt in bonis dies suos, & in puncto ad infernum descendunt. Sic ero, & nunc quilibet mēte infirmi cū vident sceleratos quosque lætis successibus prosperari, innocentes vero frequēter luctu. & penuria premi, sciūt quia, vt supradictū est, nihil in terra sine causa fit; quia etsi Deus causas flagelli, quo boni opprimuntur, & prosperitates, quibus mali fulciuntur, Deus non aperit, eo tamen iustas esse indicat, quo eas ipse, qui summe iustus est, fieri iubet. Nihil enim Deo placet nisi iustum: pati autem nulla nisi quæ Deo placuerint possumus. Iusta sunt igitur cūcta, quæ patimur, quia eo ordināte nobis eueniunt, qui iniuste velle nihil potest. Ergo diuina iudicia, per quæ bonis aduersitas euenit, & malis prosperitas, nō audaci sermone discutiēda sunt, sed formidoloso silentio veneranda. Non igitur discutias, cur ita vel non ita sit: ad finē vtriusque respice. Dauid enim in disquirendo laborabat, quousque intellexit in nouissimis eorum, & vidit, quod illi, qui superbia tenentur, eiiciuntur dum eleuantur, & subito in desolatione erunt. Hi vero qui iustificāt cor suum & flagellantur, tota die facti sunt, nunc quidem vt iumentum, sed erūt semper cum Domino. Licet igitur multipliciter afficiaris, nō desperes opera bona, si qua sunt, Deo displicuisse, quoniam vt scriptum est, cum te consumptum putaueris, orieris vt Lucifer, & meridianus fulgor consurget tibi in vesperum. Nonnulli res humanas Deum curare nō æstimant, quoniā fortuitis casibus fieri videntur, auxilium vero diuinum sibi adesse diffidūt, maxime cum preces eorum non exaudiuntur. Sed in Iob dicitur, Supra omnes cœlos ipse considerat, & super gentes, & super omnes homines. Hinc in XXV. Moraliū libro, æque Deus omnia respicit, æque cuncta disponit, qui vbique præsens nec localiter tenetur, nec varia curādo variatur. Sic ergo diuina iudicia intēduntur super vnam animā, sicut super vnā vrbē: & sicut super vnam gentē, sic super vniuersam generis humani multitudinē: sic summa regit vt etiam extrema non deserat, nec vniuerso deest cū disponit vnum, nec vni cum disponit vniuersum. Non ergo negligit humanos actus, quippe quos hic frequēter aut punit, aut remunerat: sed vt dictum est, ipse considerat qualiter eos vel nūc, vel in posterum determinat. Qui si nunc omne peccatum manifesta pœna plecteret, nihil vltimo iudicio seruare putaretur: rursus si nullū nunc peccatum puniret, nulla esse diuina prouidentia crederetur. Afflicti vero dū clamant si tardius exaudiuntur, dum clamor eorū quasi negligitur, spes infirmatur, & supernum adiutorium deesse creditur, quoniam tardius impetratur. Quo contra scriptum est. Neque enim frustra exaudiet Deus. Non frustra, inquit, sed vtiliter. Plerique exaudiuntur ad votum, sed non ad salutem, vt Satanas quando beatum Iob expetiit. Ad hæc alij nō ad votum, sed ad salutem, vt beatus Apostolus. Hinc Psalmista, Deus meus clamabo per diem, & non exaudies. Et deinde, Et nocte, & non ad insipientiam mihi. In nocte clamat, cuius exauditio protelatur. Spes enim, quæ differtur, occidit animam. Ac si ergo diceretur, quasi deseris me dum clamantem ad votū non exaudis, sed dum hoc quod insipienter postulo dissimulas, melius me exaudis, quoniam opportuniora procuras. Contra hoc autem quod ea quæ patimur Deus non considerare putatur, cū scriptura diceret, Neque enim frustra audit Deus, subiungitur, & omnipolens singulorum causas intuetur. Quia videlicet preces audit, quas audire dissimulat, & quod quisque patitur non ignorat. Qui vero pōdere percussionis vel murmurare vel desperare cogitur, authorē misericordiæ & naturæ suæ Deum consideret. Hinc enim rex Dauid angustiis pressus ad spē sese recolligebat, dicens, Obmutui, & non aperui os meum: quoniam tu fecisti. Cōsiderauit enim, quod qui benigne eū, qui nō erat, condidit, hunc profecto conditum non nisi iuste percussit. Hinc Moyses, cum murmurātes reprimeret, dixit, Generatio praua, hæccine reddis Domino? subiungens, nunquid non ipse & pater tuus, qui creauit te? &c. Ac si diceret, Qui vos benigne cōdidit, nec sine causa cruciari, nec perire neglecte permittit. Et item voce desperantis in Iob, & non dixit, Vbi est qui fecit me? nam ut in tertio Moralium volumine dicitur, cuncta quæ hominibus fiunt, occulto Dei consilio veniunt, & ipse disponit quantum vnumquemque aut prosperitas aut aduersitas sequatur; nec electos aut immoderata prosperitas eleuet, aut nimia aduersitas grauet. Quisquis inter pressuras desperatione frāgitur, eum, a quo factus est, minime contemplatur. Nam vt dictum est, qui quod non erat fecit, factū sine gubernatione nullatenus deserit. Hinc Ambrosius, Si quis operator negligat operis sui curam, & deserat ac destituat, & quod ipse condendum putauit, non putet quod fecerit, summa inclementia est. Sed cum ista nos desperationis procella conturbat, concussa mens citius in portum spei se collocat, si bona Dei ad memoriam reuocat, si mala quæ bonis eius reddidit nō excuset, si perpendit quid ab eo iuste meruit quod accepit. Si igitur vel accepta a Deo bona, vel mala a se gesta afflictus cōsideret, nec pœnas quas patitur accusabit, nec a speranda misericordia lassesset, quæ etiā fuerat si nulla beneficia præcessissent. Alioquin quomodo stabit illud, Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde? vt B. Martinus indubitanter affirmat, qui captus a latronibus cum nil facie mutaretur, & requisitus an timeret, respondit, nūquam se tam securum fuisse, quia sciret misericordiam Domini maxime in tentationibus adesse. Beatus quoq. Antonius cum a malignis spiritibus ita affectus esset, vt nec vel illorum plagæ, vel illius constantia digne considerari posset, tandem portētis illis euanescentibus infusa cœlitus luce recreatus dixit, Iesu vbi eras hucusque? & vox ad eum, Antoni hic erā, sed expectabam videre patientiā tuā. Vt autem de protelatione precum adhuc aliquid dicatur, cum afflicti clamant, ex se quidem sæpe merentur audiri, sed tamen eorum preces ob meritum differuntur opprimentium, vt scriptum est, Clamabunt & non exaudiet propter superbiam malorum: ac si diceret, reatus persecutorum prohibet ne afflicti exaudiantur. Iustus quippe & misericors Deus & suos permittit temporaliter opprimi, & violentorum nequitiam immaniter augeri, vt dum iustorum vita purgatione teritur, illorum nequitia compleatur. Plerumque enim fideles in tribulatione deprehensi supernum solatium etiam temporaliter in tribulatione percipiunt, vt dum illos omnipotens Deus facto aliquo miraculo liberat, virtutem suam ipsis etiam persecutoribus innotescit, vt inde aduersarios in æternum redimat vnde suos temporaliter saluat. Vnde Propheta ait, Propter inimicos meos eripe me. Quasi diceret, Propter me quidem eripi de temporali tribulatione non appeto, sed tamen eripi propter inimicos concupisco, vt dum me saluari mirabiliter viderint, ipso miraculi visu a sua duritia conuertantur. Nam qui inuisibilium fide non tenentur, moueri nonnunquam visibilibus miraculis solent. Sed iccirco super afflictos diuina virtus plerumque non agitur, quoniam, vt supra dictū est, afflictores eorum illuminari nō merētur. Siue igitur propter aduersarios nostros, siue propter patiētiæ nostræ probationem tribulatio protendatur, ab speranda misericordia non lassemur, quia tunc probabitur desiderium bonorum cum aliqua aduersitate eis resistitur. Probati vero melius exaudiūtur, quam videlicet probationem atque exauditionē inter angustias fieri Psalmista docet, dicēs, Exaudiui te in abscōdito tempestatis, id est inter fluctus afflictionum probaui te apud aquam contradictionis. Cæterum vt B. Hieronymus in epistola ad Ephesios secunda perhibet, iuxta imbecillitatem homines postulant, quæ eis cōducibilia videntur. At vero quantum ad rei ipsius pertinet veritatē, plus Deum tribuere constat quam rogatur, & preces nostras vinci affectibus, quia secundum id quod oportet orare nescimus, & sæpe contra nos petimus æstimantes esse pro nobis. Placuit quippe diuinæ prouidentiæ præparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, & mala impiis quibus non excrucientur boni. Ista vero temporalia bona & mala vtrisq. voluit esse cōmunia, vt nec bona cupidius appetātur, quæ mali quoque habere cernuntur, nec mala turpiter euitentur, quibus & boni plerumque afficiuntur. In his autem bonis prosperis vel aduersis, quæ nunc vt diximus mixtim procurrunt, patientia Dei vel seueritas hac dispensatione disponitur. In prosperis namque patientia fouet bonos, & ad pœnitentiam inuitat malos: in aduersis vero seueritas ad patientiam erudit bonos. Interest autem plurimum qualis sit vsus vel earum rerum quæ prosperæ, vel earum rerū quæ dicuntur aduersæ. Nam bonus nec temporalibus bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem iccirco aduersitate punitur, quia fœlicitate corrumpitur. Interest ergo plurimū qualis sit qui affligitur. Sicut enim si vnguentum & cœnum pari pulsu exagitentur, hoc suauiter fragrat, illud fœtidū exhalat: ita manet dissimilitudo passorum etiā in similitudinem passionum. Et sicut sub igne aurum rutilat, palea fumat, & sub eadem tritura frumenta purgantur, paleæ comminuuntur, ita communis quælibet tribulatio bonos purisicat, malos exterminat. Boni namque Deum laudant, se accusant mali, murmurant, & turbato regni statu quælibet flagitia quanto licentius, tanto frequentius effrænatiusque patrare solent. De bonis, qui peccata sua flagellis cognoscunt, & emundant, scriptum est, Si fuerint in cathenis & vinciantur funibus paupertatis, iudicabit eis opera eorum, vt reuertantur ab iniquitate. Qui iubentis Dei verba non audiunt, verberibus ferientis ammouentur, vt ad bonā vitam vel pœnæ trahant quos præmia non mutant. In chamo & fræno, inquit, maxillas eorum constringe. De malis vero qui non emendantur, illic sequitur: Si non audierint, transibunt per gladium, & non consumentur stultitia, id est tribulantur quidem, sed quia non mutat Æthiops pellem suam, fiet quod superius in eodem Iob de eis dicitur, mouentur, sed non in sapientia. Grauis quippe stultitia in eis est, quos iniquitas sic obligat, vt eos a culpa nec pœna compescat: qui dum correptionis flagella contemnunt, necesse est vt tanto illic grauius iudicentur, quanto hic maioris prouidentiæ gratiam calcant. Bonorum sane vel malorum diuersitas sacræ scripturæ verbis notatur, cum vtrisque sub nominibus matrum suarum, Babylonis videlicet, & Hierusalem fatetur. De istis namque dicitur, Erudire Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te. Et contra de illis, Curauimus Babylonē, & non est sanata. De istis, Castigabo te in iudicio, ne tibi videaris innoxia. De illis, Multo labore sudatum est, & non exiuit rubigo eius ex ea. De istis, Excoquam ad purum scoriam tuam. De illis, Versi sunt mihi in scoriam & in plumbum. De istis, Super niuem dealbabuntur. De illis, Nō mutabit Aethiops pellem suam. De istis, Sæpiam viam tuam spinis, & non apprehendes amatores tuos. De illis, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. De istis, Timebis me, & accipies disciplinam. De illis, Auersi estis auersione contentiosa. De istis qui veri Dauid filij per adoptionem facti sunt, pro magno munere voce patris promittitur, Si dereliquerint filij eius legem meam, & in iudiciis meis non ambulauerint, & iustitias meas profanauerint, & mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. De illis, Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, & super sponsas vestras cum adulterauerint. Ista respondere tribulationibus, & conclamare cogitur. Dereliquit me Dominus, & Dominus oblitus est mei. Sed Deus consolatur eam dicens, Nunquid potest mulier obliuisci infantem suum, vt non misereatur filio vteri sui? & si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui. Illa dicit, Sedeo regina & vidua non sum, sed ei vox diuina dicit, quo pulcrior es descende. Et item, sede in puluere, non est solium filiæ Chaldæorum. Sunt & alia quamplurima huiusmodi, in quibus omnibus liquido patet, quod hæc, sicut in vita beati Martini legitur, sanctis omnibus, atque omnibus aliis ad percipiendum sint communia: sed his tolerandis præcipuam semper iustorum fuisse virtutem. Dixeramus aliquid nos ad afflictorum consolationem relaturos. Sed forte quis dicet, In his verbis quæ consolatio est? Sed si more sanctorum, & non secundum forensem & hebetem carnalium opinionem consolari quærimus, mira quidem sed veraci assertione fatemur, quia non solum hæc verba, quibus ostendere nitimur, vt dulcis & rectus Dominus, misericorditer & iuste suos affligit, sed ipsa quoque tribulatio debeat pro consolatione haberi. An non est consolatio nosse, quod Deo disponente pateris, qui nos non nisi iuste percutit? An non & ipsa tribulatio consolabatur Paulum, cum diceret, Non solum autem, sed & gloriamur in tribulationibus? & item de se, cum nequaquam pro illa sua ineffabili tribulatione nollet exultare. Pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus. Et Iob hinc apertius, Hæc mihi sit consolatione affligens me dolore non parcat. Mos namque medicinalis est, vt sæpe feruorem viscerum in pruriginem cutis trahat, & plerumque inde curat interius vnde exterius sauciat. Ita nonnunquam diuinæ dispensationis medicamine agitur, vt exterioribus doloribus internū vulnus adimatur, & flagellorum sectionibus repellatur ea, quæ occupare mētem poterat, interior putredo viciorum. Caro enim nostra priusquam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo mœrore afficitur, in tentationibus effrænatur. Siue igitur pro peccatis iā patratis ad hoc in præsenti plectimur ne in futuro puniamur, siue ad hoc affligimur ne in futurum scelera suppliciis digna in reliquū perpetremus, satis est vnde ipsas tribulationes gaudenter amplectamur, vel iudici nostro & medico in omnibus gratias agamus. Non enim parui momenti est quod Apostolus non solum nos in tribulatione gaudere iubet, sed omne gaudiū existimare, cū in tribulationes varias inciderimus. Quis autem nescit, quod multo sit melius duris seruitio hominibus subiici, quam blādientibus dæmonum spiritibus obiici? & tamen cum alto Dei iudicio iugo humanæ cōditionis atterimur, in querelam prosilimus nimirū quia minus attendimus. Quod si nos nulla cōditio seruitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus peius libera deseruiret. Hæc igitur quæ toleramus, ideo grauia credimus, quia considerare negligimus a quanto hoste per flagellū liberamur. Hinc Deus ad B. Iob, Memento, inquit, belli, nec vltra addas loqui. Ac si hunc rei consideratione moneat, & a murmuratione cōpescat dicēs, Si gladiū aduersarij consideras, tanto te ad disciplinā patris, qui te externis cruciatibus ab interna passione liberat, exhibe tacitū, quanto te ad eiusdem hostis bella prospexeris infirmum. Alta quippe dispensatio iudiciorum Dei mira potentia præuidet, quoniam si quieti ac liberi famuli eius persisterent, tentationes aduersarij ferre non valentes, mentis vulneribus prostrati iacerēt. Ob id igitur licet bene merentes sępe vel minis impetit, vel flagellis premit, vel quibusdam impositis oneribus grauat, vel laboriosis occupationibus implicat. His itaque verbis id suasum sit quod molestias quaslibet iccirco diuina dispensatione patimur, quatinus aut præterita peccata in nobis puniantur, aut futura prohibeantur. His autem duobus consideratis, non murmurabimus, intelligentes quod benignus Iudex ab æterna pœna, quam merebamur, nos per momentaneam excusare velit, nec vllo modo nos derelictos putabimus, quippe cum ex ipsa flagelli experientia Dei prouidentiam ita nobis impēdi cognouerimus, vt per hoc ipsum spes inesse possit, quod diligat quib. curam ne peccent adhibere dignatur, iuxta illud, Ego quos amo, arguo & castigo. siquidem omnes dum quibustibet mētis & corporis molestiis afficimur, earundē molestiarum causas nosse optamus, quatinus in eo quod dolemus, ex ipsa rerum accidentium notitia quoddam consolationis genus habeamus. Sed non est necesse iam vt singulis, in eo quod quisque tolerat, Deus respondeat, quia sacrā scripturam condidit, in qua vnusquisque si requirat causā suā inueniet. Vt enim vnum e pluribus proferamus, Paulus infirmitate carnis tentatus audiuit, Sufficit tibi gratia mea, nā virtus in infirmitate perficitur. In scriptura ergo sacra iccirco affligitur Paulus sigillatim, ne singuli nostrorū, qui nō audiunt hanc consolationē, audire eā priuatim quæreremus. Hinc in Iob, Semel loquitur, & secundo idipsum nō repetit, nec ad omnia respōdebit. Quasi diceret, Deus singulorum cordibus priuatim nō respondet, cum fortasse causas angustiæ suæ singuli scire quærunt, sed tale eloquium construit, per quod cunctorum quæstionibus satisfaciat. Non itaque iam nostris cogitationibus aut afflictionibus per voces Prophetarum, aut per Angelorum officia Deus respondet, quoniam vis scripturę quicquid singulis potest euenire, comprehēdit. Non enim dicit figmentum figulo, Cur me fecisti sic? Sed est quod dicat seruus & creatura, quod dixit filius & creator. Non mea voluntas, sed tua fiat. Sciendum tamen, quia sicut beatus Hieronymus in libro de Psalmis disputat, Si vnū corpus est Christus & Ecclesia, & si sint duo in carne vna, necesse est vt modo pariter in passione vna, & cū transierint, sint in requie vna. Nam si passiones in solo capite, quod & Christus, quare membrum eius Paulus dicit, Suppleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea? Vniuersæ enim passiones Christi, qui passus est in capite, id est in se, & patitur in membris, id est in nobis, ab vnoquoque nostrum ferendæ sunt, & hoc quod patimur quasi ad communem reipublicæ functionem pro possibilitate virium nostrarum quasi canonem passionum inserentes exsoluimus quod debemus. Alioquin si extra disciplinam fuerimus, cuius, vt ait Apostolus, participes erimus? Adulteri ergo, & non filij: & si disciplina caremus, consequens est vt hæreditate careamus. In nobismetipsis namque debemus transformare quod legimus, vt cum per auditum se animus excitat, ad operandum quod audierit vita concurrat. Quamuis itaque nesciamus pro qua culpa feriamur, & quamuis nil mali si fieri posset nobis conscij fuerimus, tamen correptionem nostram nec iniustam nec superfluam credere fas est, nec omnino tristandum, quia de beato legitur Tobia, quod non sit contristatus pro cæcitatis plaga, etiā cum ab infantia Deum timuerit. Ergo sit aliquis ita iustus, vt pro cæteris culpis nequaquam indigeat flagellari. Sed huic quoque illud cōsiderandum est, quod ipso humanæ vitę vsu quotidie veterascimus, & exterioris hominis impulsu ab interioribus per lubricam cogitationem eximus. Nam sicut ex nihilo cōditi sumus, per nos ipsos, nisi manu artificis nostri teneamur, semper ad nihilum tendimus. Tenet autem nos illa creatrix manus, cum vel ad amorem compungendo viuificat, vel ad timorem flagellando restaurat. Quod nisi fecerit, repentino lapsu mens tota veterascit etiam quæ lōgo virtutis vsu innouata videbatur. Nonne scriptum est, Visitatio tua custodiuit spiritum meum? Visitatio, inquit: citius enim spiritus virtute nudatur, nisi aut per flagella, aut per compunctionis visitationem ab ipsius virtutis largitore custodiatur. Nec mirum si spiritus amaritudine, quæ carni contraria est custodiatur, quandoquidem sibi inuicem aduersantur. Vt enim illa molli delectatione pascitur, sic iste amaritudine vegetatur: & sicut illam dura sauciāt, sic istum mollia necant. Et inde in perpetuum spiritus interit, vnde suauiter ad tempus caro viuit. Cuius curam nexus præponderat, si hic ab auctore disciplinæ destituitur. Iam vero carnalibus intenti, nec ipsa nostra destitutione vllatenus damna sentimus. Quo enim longe nos conditor deserit, eo mens nostra in sensibilibus obdurescit, fitque miserabili modo tanto securior, quanto peior. Valde enim difficile est vt aliquis vel quæ iam commisit, vel defectum, ad quem subinde mens eius vergit, in prosperitate cognoscat. Quapropter ille qui fidelibus ex pietate pater fieri dignatus est, videns quod apud filios, quos ad regni cœlestis hæreditatem vocat, periculosa negligentia subrepat, non solum donis reficit, sed etiam flagellis erudit. Si quis ergo iustus videtur, memoretur illius sententiæ iam supradictæ, Iustus si fuero, non leuabo caput, saturatus afflictione & miseria. Est autem & alia ratio, pro qua perfectiores, vt in primo libro de ciuitate Dei disputatur, iure cum infirmioribus, vel etiam prauis temporaliter flagellantur, quia videlicet non eos corripiunt, metuentes ne eorum gratiam offendāt, aut ne bonæ famæ dispendium per illorum derogationes incurrant. Hanc ergo vitam cum eis amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem transgressoribus amari esse negligunt. Quæ culpa maxime pręlatos vel reuerendos quoslibet viros inuoluit, qui ad hoc in Ecclesia diuinitus constituuntur, & graui reatu tenentur. Nec ideo tamen ab huiusmodi culpa penitus alienus est, qui licet præpositus non sit, si in eis tamen, quibus vitæ necessitate coniungitur, multa monēda vel arguenda nouit, & negligit, deuitans eorum offensiones, propter illa quibus in hac vita non indebitis vtitur, sed plus quam debuit delectatur. Flagellantur ergo simul non quia agunt malā vitam, sed quia simul amāt temporalē vitam quam contēnere deberēt, vt illi, si corrigi vellent, consequerentur cum eis æternā. Sane qui propterea nō obiurgat, quia vel aptius tempus expectat: vel metuit ne increpati deteriores fiant, & inualidos peius noceant, hoc non est negligentia vel cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Nam vt in XX. Moralium libro dicitur, Sancti viri cum vidēt quosdam sua verba despicere, dum eos diuinitus intelligunt deseri, gementes conticescunt. Vnde est illud, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Scriptum est, Noli arguere derisorem, ne oderit te. Tacent ergo viri Sancti, non vt eorum odium timeatur, sed ne illi odiendo peiores fiant. Vt autem de negligentioribus dicamus, nos tāto magis flagellari indigemus, quāto & multa in nobis sunt æternis ignibus digna, & quāto ad alia committenda procliuiores sumus. Quippe inter ipsas angustias multipliciter superbire solemus. Hæc autem gemina nostræ afflictionis vtilitas in primo homine demōstratur, qui dum inter Paradisi delicias iustitiā seruare negligeret, Deus hunc foras expulsum per molestias emendauit: & coniugem, quæ pariter in percepto honore gloriata atq. deteriorata fuerat, vtili seruitute meliorem effecit. Sic & nos libertate superbos, deliciis impinguatos, & erga diuinam reuerentiam fastidiosos, iniuriis tradit, molestiis opprimit, vt anima crebris acta suppliciis, cacumen superbiæ derelinquat, laboribusq. ac molestiis innitens, ad hoc quod delectata perdidit reparetur. Ob hoc enim, iuxta Augustinum, contra Edem positus est, videlicet contra sedē delitiarum, vt significaret quod caro peccati in laboribus, qui deliciis sunt contrarij, esset erudienda. Cum ergo Deus videt nos supernorum bonorum obliuisci, caducis inhiare, secutura supplicia aut parum aut nihil formidare, quos gratuita bonitate respicere dignatur, eos vtique flagello interueniente corripit, & respiciens terram facit eam tremere. Dehinc vero crescēte flagello amaritudinem & districtionem æterni examinis cogimur considerare, & ad cor reducti de satisfactione cogitare. Tum vero lingua reatum loquitur, & mox quod animus parui pendebat, sponte cōfitetur, vt illi fratres Ioseph, quos illi non ludendo, sed argumentādo sic adeo constringebat, vt attriti confiterentur. Merito hæc patimur quia peccauimus in fratrem nostrū. Hinc beatus Iob, Loquar, ait, in tribulatione spiritus mei. Quicquid spiritus loquitur in diuinis auribus, locutio est: quam locutionem tribulatio commonet, vt vox ad confessionem erumpat. Confessionem vero indulgentia sequitur, iuxta illud, Dixi, confitebor & tu remisisti. Et cum in proprio reatu Dauid diceret, peccaui, & Nathan illico respondit, Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, sicut in XXXII. Moralium libro perhibetur. Qui se peccatorem intelligit, iam ex aliqua parte iustus esse inchoat, atque id quod non iustus fecerat ex eo quod est iustus accusat. Nam licet ex merito peccati percutiatur, tamen si hoc ipsum iudicium, quod contra se agitur, iustum credit, & non murmurat, sed amplectitur illud, diuinæ voluntati in sua percussione coniungitur: & iccirco ab iniustitia sua iam eo correptus est, quo se vel iuste percussum gaudet, vel voluntati iudicis concordat in pœna, cui discrepauit in culpa. Magna igitur afflictionis vtilitas, per quam confessio reatus elicitur, quæ indulgentiam promeretur. Contra frequenter sunt filij Israel pro peccatis afflicti, & ad Deum redire compulsi. Nam vt de cæteris vicibus taceatur, aliquando cum Deum relinquerent, & Idolis seruirent, Syriæ, Sidonis, Moab, & Philistin, traditi sunt in manus illarum gentium ac per decem & octo annos vehementer afflicti. Qui tandē clamantes ad Deum dixerunt, peccauimus tibi. Quibus inter alia respondit Dominus, Non addam vt vltra vos liberem, ite & inuocate Deos, quos colitis, & ipsi vos liberent. At illi, Peccauimus, inquiunt, redde tu nobis quicquid tibi placet: tantum nunc libera nos. Mox ibi sequitur, Doluit Dominus super miserias eorum, & liberauit eos, quia hæc in figura contingebant illis. Dicamus & nos e contra Domino, cum aliqua tribulatione cingimur, Fac nobis in præsenti quicquid tibi placuerit, tātum in futuro liberes nos. Quia vero filiorum Israel meminimus, adhuc aliquid magnificentius ad misericordiam Dei commendandam ac tribulationis vtilitatem insinuandam, de eis audiamus quid per Ezechielem Dominus dicit, Irritauerunt me domus Israel in deserto, & dixi vt effunderem furorem meum super eos, & consumerem eos, & quæ de hoc exequitur. Quæ verba, vt beatus Hieronymus in IIII. libro expositionis tractans dicit, quæritur quomodo perfecerit eis quorum cadauera in solitudine corruerunt, & excepto Iesu Naue & Caleph, terram repromissionis nullus ingressus est. Ex quo intelligemus viuere eos, nec æternis suppliciis reseruatos, nec de libro viuentium esse deletos, nec ante faciem Domini consumptos. Si enim ex eo quod in terram repromissionis introducti non sunt, periisse creduntur, ergo & Moyses periit, qui in terram illam introductus non est. Alioquin preces eiusdem Moysi quomodo essent exauditæ, qui cum oraret vt dimitteret eis Deus peccatum suum, audire meruit, Faciam secundum verbum tuum. Sciamus igitur Dei scientiam in filios vel famulos non perditionē esse, sed emendationem. Hucusq. Hieronymus. Hinc per eundē prophetā dicitur. Viuo ego, dicit Dominus, non fiet cogitatio mentis vestræ dicentium, Colamus ligna, & lapides, quia in manu forti & brachio extēto, & in furore regnabo super vos, & subiiciam vos sceptro meo, & inducam vos in vinculis secundis. Quæ ergo maior vtilitas, quam vt per infusum furorem prohibeantur colere lapides, & ligna, & inducantur in vinculis secundis & amicitiæ Dei? Mirum quomodo pro conteruanda morum probitate necessariam esse exteriorem disciplinam Scipio, licet paganus, intellexerat, qui Carthaginem Romanis infestam ob hoc nolebat dirui, quo posset ab eisdem Romanis teneri. Sciebat enim infirmis animis periculosam esse securitatem, & terrorem tanquam pupillis necessarium esse tutorem. Quod re ipsa probatum est. Deleta quippe Carthagine tanta mox de prosperitate mala exorta sunt, vt & seditiones, & ciuilia bella, & sanguinis effusiones, & rapinæ tam crudeliter fierint, vt Romanus populus peius a suis ciuibus, quam a Carthaginensibus hostibus vastaretur. Hanc animorum labem, quæ de secundis rebus nascitur, hanc prosperitatis & honestatis euersionem isdem Scipio euenire metuebat: quando instabat ne theatrum Romæ construeretur. Sciebat enim ciues facile per ciuitatē posse corrumpi, & iccirco ludēdi occasionem volebat inhiberi. Ergo si ille sic, nobis quid agendum est, qui reuelata iam gratia speculamur quæ æterna sunt, qui viuere iubemur ex fide, qui diligentibus Deum omnia nouimus in bonum cooperari, qui scimus nil fortuitis casibus geri, sed cuncta diuinitus ordinari. Si horrescit caro disciplinam, persuadeat ratio cōstantiam. Sic enim cum morbos pellere cupimus, tristes quidem amarum poculum sumimus, sed certi de subsequenti salute gaudemus. Quia enim ad salutem peruenire corpus aliter non valet, in potu bibit etiam quod tædet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, mœrore turbatus hilarescit. Quod enim per flagellum & præterita peccata purgentur, & futura prohibeantur, Salomon ostendit, dicens. Liuor vulneris abstergit mala & plagæ in secretioribus ventris. Ventris nomine mens significatur, quia sicut venter cibis extenditur, ita mens prauis cogitationibus subleuata dilatatur. Plagæ vero in secretioribus ventris angustiæ sunt, quæ de exteriori afflictione generantur. Abstergentur igitur mala, & liuor vulneris & plagæ in secretioribus ventris, quia disciplina exterior culpas diluit, & extensam prauis cogitationibus mentem compunctio vel amaritudo æternæ percussionis transfigit. Sanctus Hieronymus in Epistola ad Rusticum, refert quendam adolescentem in Cœnobio fuisse, qui nulla abstinentiæ vel operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere, quem pater Monasterij seruauit hac arte. Cuidam de senioribus imperauit, vt hunc ex industria crebris iniuriis fatigaret, quem anno iam taliter expleto Pater pristinas cogitationes interrogat. At ille, Viuere, inquit, mihi non licet, & fornicari liberet. Hic itaque lasciuia mergi poterat, si loco tribulationis non ligaretur. Et quid plura? quod nonnunquam periculosa prosperitas sit, sacra scriptura & verbis & exemplis frequenter inculcat, vt illud, Prosperitas stultorum perdet illos. Et item. Incrassatus est dilectus, & recalcitrauit. Exempla vero multa sunt, sed vt de reprobis taceamus, quantum ipsis electis, quibus omnia cooperantur in bonum, nocere soleat, Rex Dauid ad medium deductus ostendat. Hic namque, sicut in Pastorali dicitur, conditoris iudicio pene cunctis actibus placens, mox vt pressuræ pondere caruit, in tumorem vulneris erupit, factusque est in morte viri crudeliter rigidus, quia in appetitu feminæ eneruiter fuit fluxus, & qui malis ante nouerat pie parcere, in bonorum quoque nece post didicit sine obstaculo retractationis anhelare. Prius quippe ferire deprehensum præsumptorem noluit, & post cum damno desudantis exercitus etiam deuotum militem extinxit: quem profecto ab electorum numero culpa longius traheret, nisi hunc ad veniam flagella reuocassent. Nouerant sancti viri quam periculosa prosperitas sit, qui aduersitatem, cum forte deerat, precibus implorabāt, vt prædictus Dauid cum diceret, Proba me Domine, & tenta me. Item alius, Ingrediatur putredo in ossibus meis. Et alius, In stagello positus, qui cæpit ipse me conterat. Item alius, Argue me Domine, sed non in furore tuo. Item alius, Domine, inquit, tu propitius fuisti eis. Vnde eis propitius fuerit manifestat cum dicit, Vlciscens in omnes adinuentiones eorum, id est puniens in præsenti quicquid per humanam fragilitatem peccauerunt. Nos ergo flagellis cincti quamuis ex parte carnis contristemur, tamen spiritu lætemur, afflictionis vtilitatem contemplantes. Alioquin ipsa natura nos instruat, quod debeamus hanc vitam in mœrore expendere, & in sequenti gaudium sperare. An non innuitur hoc cum paruulus quisque in hanc lucem nascens primam vocem emittit plorans, ridere vero, vt beatus Augustinus in libro Confessionum perhibet, dormiendo discit, vt quia per somnium mors, & per risum lætitia solet signari, dum infans ingrediens mundum plorat, dormiens autem ridet, hoc per ipsam naturæ legem demonstratur, quod vt scriptum est, Homo nascitur ad laborem, & cum dederit dilectis suis somnum, ecce hæreditas Domini. Et item. Timenti Dominum bene erit in extremis. Peccator quilibet in præsenti fœlicitate extollitur, sed vt scriptum est, In nouissimo arctabuntur gressus eius. Sed timenti Dominum in nouissimis bene erit, quoniam, vt item dicitur, Os iustorum implebitur risu, & gaudium illorum nemo tollet ab eis. Quod in præsenti est, inquit Apostolus, momentaneum & leue tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Solus Zoroastres ante ploratum risisse fertur, pessimo siquidem prodigio. Siquidem ipse fuit magicæ artis inuentor. Cæterum, vt ait beatus Hieronymus, iuxta miserias huius temporis, iuxta sæuientes vbique gladios, satis diues est qui pane non indiget, nimiumque potens ille, qui seruire non cogitur. Quisquis præsentem gloriam diligit, sicut eius præceptione reficitur, sic amissione proculdubio sauciatur. At contra, quisquis degustat gaudium quod intus permanet, leue protinus æstimat omne quod foris dolet. Hinc scriptum est, Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit. Qui igitur exteriora appetit, cum hæc apud eum qualibet occasione turbantur, aut cum nolenti etiā subtrahuntur, cæca cogitatio surrepit, & calamitas, quæ momentaneam lætitiam, licet mox transitura, concutit, quasi infinita defletur. Qui ergo non vult externis doloribus affici, studeat spe cœlestium ab infimis eleuari. Sed quia tales nos non sumus, qui vel contemplatione cœlestium terrena contemnamus, vel gaudio manipulorum, qui de semine tribulationis metuntur, temporales angustias saltim experiri velimus; iccirco nos Deus veluti quidam prouidus pater puerum & lasciuientem filium per minas afflictionis ad meliora & saluti viciniora compellit. Quod bene Israelitico populo Moyse vocante, & Pharaone rege sæuiente signatum est. Tunc namque Moyses ad vocandum missus est, cum iam Pharao duris operib. ad opprimēdum fuerat excitatus, vt Israelitarum mentes Ægypto deformiter inhærentes alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi cum sæuiret impelleret, plebs in seruitio turpiter prouocata bonis vel malis impulsa moueretur. Hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sæuire in electis reprobi permittuntur, vt si ad repromissionis terram exire negligimus, pressuris saltem sæuientibus impellamur. Hæc itaque causa est, quod ab iniustis iusti sinuntur affligi, scilicet vt dum futura audiunt bona quæ cupiunt, patiantur etiam mala præsentia atque perhorrescant, atque ad faciliorem exitum, dum amor prouocat, cruciatus impellat. Solent nonnulli viatores, cum amœna prata in itinere forte conspiciunt, moras innectere, & pulchritudine delectati ad deuia declinare. Vita nostra præsens via est, qua ad paradisum tendimus. Hac ergo præsenti requie velut itineris amœnitate pasti, quia magis diu pergere quā citius peruenire delectat, secreto Dei consilio frequenti perturbatione atterimur, ne viam pro patria diligentes obliuiscamur quo tēdere debemus, & ob hoc sicut in vicesimo tertio Moralium libro dicitur, in cuiuslibet ordinis loco vel in cuiuslibet secreti recessu maneamus. Viuere sine tentationibus vllo pacto non valemus. Non ergo negligentiam putes quod affligimur. Quod vero nos consolationis gratiam longanimiter sustinemus, mali in peius proficiunt, neque hoc otiosum credas. Illi enim dum ad semetipsos considerandos non redeunt, dum nullus disciplinæ murus obuiat, nulla iudicum potestas adest, quæ restringat, nulla futuri iudicij pœna prospicitur, quę terreat. Mala temporalia quidem clauso oculo cordis securi perpetrant, bonos autem rebus expoliant, aut etiam perimunt. Sed districto certe iudicio cum eis agitur, vt tanto acrius æterna damnatione feriantur, quanto nunc quod male concupiscunt effrænatius agere permittuntur. Cum afflictis vero misericorditer fit, vt hic eorum culpæ purgentur, quos reproborum nequitia trituræ more quasi grana a paleis terendo separat, dum per ea quæ violenter ingerit, festinare eos ad superna compellit. Quia vero granorum atque trituræ meminimus, videtur vt de vsu quoque segetis adhuc quod ducimus astruendum aliquid assumamus. Dei, inquit Apostolus, agricultura estis. Quod si ita est, ergo de hac exemplum sumamus. Frumentum quippe in segete sola tangitur, illud pluuias percipit, hæc veritatis eloquio pinguescit. Illud ventis concutitur, hæc tentationibus exercetur. Illud seculi crescētes paleas portat, hæc nequam vitam sceleratorum portat. Illud tritura premitur, paleis exuitur, hæc cœlesti disciplina flagellatur, vt a societate carnalium corde separetur. Illud relictis paleis ad horreum refertur, hæc foris remanētibus reprobis in Domini sui gaudium intromittitur. Vnde electo populo in Iob dicitur. Ingredieris in abundantia sepulchrum sicut aceruus in tempore suo. Tempus reproborum in hac vita est electorum in sequenti, sicut eorum Caput dicit, Tempus meum nondum aduenit. De illis vero, Tempus autem vestrum semper est paratum. Sepulchrum ergo in tempore suo, sicut frumēti aceruus, iustus quilibet in tempore suo insertur, quoniam ille futuram requiem percipit, qui prius hic velut in tempore alieno pressuras disciplinæ corrigendus sentit. Aristæ vero vel paleæ per hoc falsos fratres significant, quod in eadem spica velut in vna fide cum granis crescunt. Quæ nunc superiores sunt, quia bonis frequenter præualent: erectæ sunt, & ab inuicem diuisæ, quia mali superbiunt, & inter eos semper iurgia sunt. Attamen super grana mutuo se tangunt, quia in oppressione bonorum sibi concordant. Hispidę sunt, & fragiles quia ad corripientem quasi tangentem intractabiles existūt, viciis vero mox cedunt. Mira autem dispensatione fit, vt dum hic nos post perceptionem cœlestis gratiæ pro peccatis nostris affligunt, quasi messem post pluuias in herbis male pullulantem, vt in grano sœcundior exuberet, gelu restringit, vt a fluxu voluptatis coerceant, & in fructu mercedis æternæ fœcundiores reddant. Eant ergo nunc satellites diaboli, & in spica Dominicæ messis altiorem locum quasi aristæ teneant. Certe quia in horrea nec vltimum retinebunt, sint & nunc hispidi, & excusationis spinulas contra malum redarguentis opponant. Veniet profecto iudex, qui personam non accipit, quem iugiter in suis pusillis affligunt. Veniet virga serrea, qua gentes regit, qua aristas comminuet, & paleis ad ignem traditis grana sibi recondet. Multa iam contra murmurationem vel desperationem prolata sunt, & iccirco dum nota replicantes vestra vobis ingerimus, timemus ne in flumen frustra iactare stillam arguamur, concite quod restat explicemus. Itaque sciendum quod non solum præcepto, sed & pluribus exemplis ad tolerantiam multipliciter informamur. Vniuersitas quippe electorum, quam, vt Esaias vaticinatur, puer paruulus, id est humilis Iesus, ad supernæ stationis caulas flagellando, quasi minis agendo, per arctam viam ducit, dum hic viuit aduersa perpetitur. Quos ergo specialiter proferemus, cum omnis electorum multitudo exemplum sit? De quibus Apostolus, vt iā dixeramus, Habentes, inquit, tantam impositam nubem lestium per patientiam curramus. De qua nube Iacobus: Exemplū, ait, excipite fratres exitus mali & lōganimitatis, laboris & patientiæ, quæ locuti sunt Prophetæ in nomine Domini. Ac si diceret, vt ea quæ vobis contingunt patientius toleretis, videte quod illi qui tam sancti erant, vt per eos Deus loqueretur, durum exitium habuerunt. Quicumque enim Deo cariores extiterunt, semper duriora senserunt. Libet tamen duos, vnum de veteri testamento, alium de nouo ad medium deferre, Iob scilicet & Ioannem, quos quidem cum incomparabiliter laudatos, & tamen tam crudelia passos fuisse reuoluerimus, quid de reliquis æstimandum sit aptum aduertimus. Iob itaque, de quo dictum est, non est similis ei in terra, cum tot rerum damna sustineret, cum tot suneribus pignorum percussus doleret, cum tot vulnera toleraret, non in terra munda, sed in sterquilinio sedisse describitur. Quod iccirco fit, vt ex sœtore loci commoneretur, quia festiue corpus eius ad fœtorem rediret. At radendam quoque saniem non digitos, non vestem adhibuit, sed testam: quo facto monstraretur, quomodo corpus suum sanum despexerit, quod etiam percussum neglexit. Sed ecce, dum beati Iob vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Ioannem reduco, & non sine grauissima ammiratione perpendo, quod ille prophetiæ spiritu intra matris vterum repletus, atque vt ita dixerim, priusquam nasceretur renatus ille amicus sponsi, ille quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, ille sic propheta, vt plus etiam sit quam Propheta, ab iniquis in carcere mittitur, & vir tantæ seueritatis pro risu turpium moritur. Quid est ergo, quod Iob Dei testimonio præfertur, & tamen plagis vsque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Ioannes Dei voce laudatur, & tamē pro temulentis verbis in saltationis pręmium moritur? Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc mundo despicit, quos sic sublimiter ante sæcula elegit; nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam iccirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo eos remunerēt in summis; & foras vsque ad despecta deiicit, quia intus vsque ad incomprehensibilia perducit? Hinc ergo vnusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic patiuntur sic quos amat: aut quomodo serientur, qui in iudicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur, qui ipso iudice teste laudantur. Inter omnia vero nostræ consolationis genera, singulariter illud præcedit, quod benignum conditorem nostrum nobis ita condescendere sua benignitate, vt ita dicam, benignitas adegit, vt cum omnia quæ peccatori homini salutaria sunt, indulgeret, cuncta pariter quæ eidē homini pro peccato debentur, ex sola compassione sustineret. Non enim indigebat homo solummodo redimi, sed etiam qualiter post redemptionem ei viuendum sit edoceri. Venit igitur ad fugitiuum suum, vt retineret nostris visibus sese ingessit, qui si nihil amplius fecisset, & in hoc tamē, quod in terris visus est, multum se humiliaret. Nam quia omnes, qui de Adę stirpe progeniti studebāt prospera vitæ præsentis appetere, aduersa deuitare, opprobria fugere, gloriam sequi, ille contra nouus homo veniens, nouamque vitā tenens, fugit quod omnes appetūt, & appetiit quod omnes fugiunt. Quia vero duæ vitæ sunt, præsens & futura, quarum vnam noueramus, alteram nesciebamus, & hic humanum genus huic soli quam nouerat intendebat, hanc nobis cognitam ideo suscepit, vt illam, quę erat incognita, demonstraret. Vt autem hanc contemptibilem esse, & illam appetibilem ostenderet, in ista neque prosperari neque diu stare voluit, sed ad illam patiendo migrauit, & dicit. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Exemplo suo nos docens, quod hæc vita nostra non propter se amanda sit, sed propter alteram toleranda. Itaque propter illud singulare præsidium, quod nos fuso sanguine redemit, illud pręstantissimum iudicetur, quod nos tantopere ad pœnitentiam roborauit. Ad quod videlicet inculcandum, & ea spreuit quæ magna mala imperiti putant, præsertim cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret. Hoc ergo consideremus, quod & peccatorum nos punctionibus saluans spinis caput supponere non recusauit, quod æterna nos dulcedine inebrians, in siti sua fellis amaritudinem accepit. Quod qui pro nobis patrem quamuis esset diuinitate æqualis, adorauit, sub irrisione adoratus tacuit, quod vitam mortuis præparans vsque ad mortem ipsa vita peruenit. Cur itaque asperum creditur, vt a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis, vt hunc ad amissam beatitudinem reuocaret? Vnde Propheta: Alienum opus eius, vt faceret opus suum. Opus enim eius est saluare quod creauit, flagellari autem opus est hominis peccatoris, non eius qui peccatum non fecit. Suscepit igitur alienum opus, id est flagella, quatinus ita saluaret creaturam suam, quod est opus eius. Excitati ergo tot vocibus præceptorum, adiuti tot comparationibus exemplorum, amemus Dei iudicium: certi quod in humilibus amaritudo præsentis angustiæ extinguit supplicia permanentis iræ. Nos ergo quamuis flagellis cincti, quamuis pro parte carnis contristemur, tamen in spiritu lætemur, vtilitatem afflictionis contemplantes. Et orandum quidem pro afflictoribus est. Attamen si non resipuerint, cum, iuxta Isaiam, deprædationem consummauerint, præda dæmonum erunt. Et sicut in Septuaginta legitur, afflictos etiam de illorum interitu vox diuina consolatur dicens, Væ qui vos miseros faciunt, quia reprobabuntur. Item in eodem Propheta, Ad punctum & in modico dereliqui te, paupercula, tempestate conuulsa, absque vlla consolatione, sed in miserationibus multis misertus sum tui, & tuli de manu tua calicem soporis & indignationis meæ, & ponam illum in manu eorum qui te humiliauerint. Tu autem non adiicies, vt bibas illum vltra. Et item, Egrediemini, & salietis, & calcabitis impios, cum fuerint cinis, sub planta pedum vestrorum. Nam vt quidam piissimus pater, cui dilectus filius occisus sit, si forte occisorem & gladium repererit, occisorem cum eodem gladio trucidat, ipsum vero gladium, cum quo filius perierat, particulatim comminuit: ita amator hominum Christus a suis quidem absterget omnem lachrymam, tortorem autem illuc proiiciet, vbi sit fletus & stridor dentium; afflictorum vero malleum ita conteret, vt hunc a suis penitus auferat, & tantum pondus eius in illos retorqueat. Vnde & afflictæ familiæ blandiens per Prophetam dicit, Sicut iuraui Noe, vt vltra non inducerem aquas diluuij, sic & tibi, vt non increpem te amplius. At vero qui aduersum filium matris suæ ponit scandalum, comminatur dicens, Arguam te & statuam, subaudis, ea quæ fecisti ante faciem tuam. Ista cum viderit Deum deorum in Sion, portans in exultatione manipulos quos in lachrymis seminauit, lætabunda clamabit, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificauerunt animam meam. De afflictoribus vero sub specie Babylonis matris eorum dicitur. Quantum exaltauit se, & in deliciis fuit, tantum date ei tormentum & luctum. Non itaque glorietur sumus si exaltatur, id est, inimici Domini si præualent, quia sumus ascendendo facit vt non sit. Et istorum voce dicitur, Eleuans allisisti me. Pusillo autem gregi suo dicit Spiritus sanctus, Fili, noli deficere a disciplina Domini, &c. Et item per Apostolum, Quis enim est, quem non corripit pater? Et in eodem, Patres carnales habuimus, & reuerebamur eruditores eos, non multo magis obtemperabimus patri spirituum, & uiuemus. Quapropter paterna flagella delectabiliter, vt ita dicam, non mordeant, suauiter excrucient, hilariter contristent, quoniam si compatimur, & conregnabimus. Paterna vero flagella dixerim, quia licet magnum sit cuiquam vocari seruum Dei, tamen afflicti, vt ait Hieronymus, non vocantur serui, nec amici quidem, quod maius est, sed quod præstantissimum est, filij vocantur, & etiam dilecti. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit, & quod sequitur, vt in Iob perhibetur, Beatus vir qui corripitur a Domino. Licet enim conuenire simul non queant beatitudo & dolor, tamen quia salutis argumentum est, vi doloris correptus recte dicitur beatus, quoniam per hoc quod exterius affligitur interius viuit. Vt igitur in octauo Moralium libro beatus Gregorius astruit, spes ista vos maneat, quoniam quantum in necessitatibus præsentis temporis de libertate in Dei filiis nihil apparet, tantum in futura libertatis gloria nihil in eisdem Dei famulis de seruitute parebit. S. Odo Abbas Cluniacensis II. DE BEATO MARTINO ANTIPHONAE XII. a sancto Odone Cluniacensi Abbate editæ. ?? ?? SANCTVS Martinus obitū suum longe ante præsciuit, qui & discipulos in vnum congregauit, atque sui dissolutionem imminere prædixit. Cum repente viribus corporis cœpit destitui, tunc mœror & luctus omnium, vox plangentium, vnaque precantium, ne pastor oues deseras. Scimus quidem te Pater desiderare Christum, sed salua sunt tibi præmia tua, nostri potius miserere quos deseris, Pater. Domine iam satis est, quod hucusque certaui, sed quoad ipse iusseris militabo: ac si parcis ætati, bonum est mihi, hos quibus timeo, ipse custodias. Artus febre fatiscentes, spiritui seruire cogebat, stratuque suo illo nobili cilicio recubans, nec terram videre iam dignatus, cœlo totus inhiabat. Sinite me, inquit, cœlum videre, vt spiritus dirigatur ad Dominum, nihil in me reperiet inimicus, sed sinus Abrahæ me suscipiet. Media nocte Dominica sanctus discessit, cui cœli ciues mox obuiant, multi audierunt voces in sublimi, qui & vitro purior, lacte candidior, carne quoque monstratus est gemma sacerdotū. Glorificati hominis viderunt gloriam qui affuerunt: nam caro quam cinis semper obtexerat, ita resplenduit, vt quoddam resurrectionis decus & extincta proferret. Adest multitudo monachorum ac virginum, hi speciali gloria præcipue flebant, cum sentirent magis esse gaudendum, si rationem vis doloris admitteret. Exequiæ Martini non dicantur funeris, sed triumphi: nam greges suos qui ductu eius mundum vicerant, agebat ante se pastor extinctus, qui corpus ad sepulchrum sequentes psallebant & flebant. Martinus signipotens, fulgore virtutum ipsa reuerberat astra, hic diuersa multorum compleuit vnus, vnde & Apostolis ac prophetis, pace sanctorum omnium, consertus est. O vere beatum, o ineffabilem, pietate, misericordia, charitate! quarum vt visceribus semper totus affluebat in Domino, sic non desit nobis, non desit in æuum. S. Odo Abbas Cluniacensis II. S. ODONIS ABBATIS CLVNIACENSIS VERSVS ET HYMNI. De Sacramento Corporis & Sanguinis Domini, Versus. ?? ?? CONVIVAS epuli mundos Deus esse superni Vt docet, & seruis Dominus vestigia lauit. Muneribus variis, & pluribus inde reiectis, Frumentum & vinum cunctis hoc protulit vnum. Hoc sacrat, hoc nimium, quod fit breue, quod nimis altum, Tam modicum sumptum, tam facile atque paratum; Tam sublime tamen quod totam habeat deitatem, Sufficit hoc solum mundi purgare piaclum. Hinc placet hoc munus, quod fit de pluribus vnum Corpus hinc capiti, caput inde cohæret & illi; Hoc genus, hoc vnum placet, hoc durabit in æuum, Hoc facile est, nitidum, simplex, deitateque plenum. De B. Maria Magdalena, Hymnus. Lauda mater Ecclesia, Lauda Christi clementiam: Qui septem purgat vitia Per septiformem gratiam. Maria soror Lazari Quæ tot commisit crimina, Ab ipsa fauce tartari Redit ad vitæ præmia. Post fluxæ carnis scandala Fit ex lebete phiala; In vas translata gloriæ De vase contumeliæ. Ægra currit ad Medicum Vas ferens aromaticum: Et a morbo multiplici Verbo curatur Medici. Contriti cordis punctio Cum lachrymarum fluuio, Et pietatis actio, Ream soluit a vitio. Surgentem cum victoria Iesum videt ab inferis; Prima meretur gaudia, Quæ plus ardebat cæteris. Vni Deo sit gloria Pro multiplici gratia: Qui culpas, & flagitia Remittit, & dat præmia. Amen. De S. Martino Turonorum Archiepiscopo, Hymnus. Rex Christe Martini decus Hic laus tua, tu illius: Tu nos in hunc te colere, Quin ipsum in te, tribue. Qui das per orbis cardines, Quod gemma fulget Præsulum: Da quo, premunt culpæ graues Soluat peringens meritum. En pauper hic & modicus, Cœlum diues ingreditur: Cœli cohortes obuiant, Linguæ, tribus, gentes, ouant. Vt vita, fulget transitus, Cœlis, & aruo splendidus: Gaudere cunctis pium est, Cunctis salus sit hæc dies. Martine par Apostolis, Festum colentes tu foue: Qui viuere discipulis Vis, aut mori, nos respice. Fac nunc quod olim gesseras, Nunc Præsules clarifica: Auge decus Ecclesiæ, Fraudes relide Sathanæ. Qui ter chaos euiceras: Mersos reatu suscita: Diuiseras vt chlamydem, Nos indue iustitiam. Vt specialis gloriæ Quondam recorderis tuæ: Monastico nunc Ordini Iam pene lapso subueni, Amen. Finis Operum S. Odonis Abbatis. S. Odo Abbas Cluniacensis II. PRÆCEPTA DVO, LVDOVICI IIII. R. F. ET CHVONRADI IMP. DE QVIBVSDAM Ecclesiis, & Locis, Cluniacensi Cœnobio concessis, tempore sancti Odonis Cluniacensis Abbatis II. PRÆCEPTVM LVDOVICI FRANC. R. DE Salustriaco, Chauiniis, Piscatura Osæ, Camberiaco, Sauigniaco, & Amberta. MS. ?? ?? IN nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, LVDOVICVS pacificus, augustus & inuictus gratia Dei Rex. Sicut certum est, quia Deus potentes non abiicit, sine quo potestas non est: ita quoque liquet, quod Potentum opera interrogabit, & ob hoc nobis summopere curandum est, vt cum vel prodesse, vel obesse, ipso disponente, possumus, nostrum posse sub eius nutu penitus subigentes, quod honori sanctæ eius Ecclesiæ proficiat certatim faciamus. Quapropter cunctis tam Regibus, quam reliquarum dignitatum personis præsentibus vel futuris notum sit, quod petiit a nobis quidam fidelis noster Hugo filius Richardi vir illustrissimus, & Marchio, quatenus quoddam Monasterium nomine CLVNIACVM, quod a WILLERMO viro magnifico in honore primorum Apostolorum, PETRI videlicet & PAVLI, per manus BERNONIS cuiusdam reuerendi Abbatis constructum est, per hoc nostræ authoritatis Præceptum, sicut ab antecessoribus auctum est, & per priuilegia Apostolica ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum absoluamus, sit vero ipse locus, iuxta quod ipse Willermus sub terribili & magna adiuratione constituit, & Apostolicæ sedi per Testamentum, ad tuendum, non ad dominandum subiugauit, ab omni seculari dominatu tam Regum, quam cunctorum Principum, seu propinquorum eiusdem Willermi, quin & omnium hominum penitus liber & absolutus. In ordine vero Monastico persistat, & secundum tenorem Testamenti, quod inde fecit, aministret: habitatores autem in ordine regulari degentes, Abbatem sibi secundum Regulam S. BENEDICTI de semetipsis post ODONEM, qui nunc præest, eligant. Res quoque suas communes, quas vel nunc habent, aut in futuro adquisituri; siue nostra scilicet libertate, siue quorumlibet largitione, sunt, sine cuiuslibet dominatione, aut contradictione possideant. In nundinis nullum teloneum soluant. Homines eorum liberos ac seruos nemo sine ipsorum voluntate distringat. Decimas suas indominicatas ad hospitale habeant. Ecclesias vero suas, cum omnibus suis decimis, sicut per priuilegium Romanum, & per scripta Episcoporum adquisierunt, teneant, & possideant. Cortes vero quas per præcepta antecessorum nostrorum, siue aliorum Regum adquisierunt, inconuulsas teneant, ac possideant. Nominantur autem ipsæ cortes in Matisconensi pago Salustriacus, & Chauinias, & tertia pars piscinæ, cui vocabulum est Osa, cum mansis & piscatoribus ad ipsam partem pertinentibus. Et in Lugdunensi pago Camberiacus & Sauigniacus ex parte Hugonis ac Lotharij Regum. Idem in eodem pago Amberta, quam Bernardus a Ludouico Imperatore, per Præceptum adquisiuit. Prædia nihilominus seu possessiones, atque aloda quæ prædicto Monasterio a diuersis personis, Christique fidelibus, suis temporibus condonata sunt, in quibuscumque pagis vel Vicariis constiterint, cum omnibus suis appendiciis iure suo perpetualiter vindicent. De siluis, vbi partem habent, & terris, nullus, nisi per ipsorum voluntatem terraticum accipiat. Secundum sane excommunicationes Apostolicorum, quæ priuilegiis insertæ sunt, & secundum contestationem quam præfatus Willermus imprecatus est; Nos quoque in Christi nomine præcipimus & contestamur, vt numquam alicui mortalium, Regi videlicet, Episcopo, vel Comiti quolibet pacto subiiciatur, sed iuxta traditionem, quam nostris diebus tenere videntur, eis viuere liceat. Quod si exorbitauerint, iudicio Dei, siue Regulæ correptioni reseruentur, & donatio Deo & Sanctis eius facta nullatenus rescindatur. Quod verius vt credatur, diligentiusque ab omnibus obseruetur, manu propria roborantes, de annulo nostro subter annotari iussimus. Signum Domni LVDOVICI gloriosissimi Regis. [Monogramme] Gerardus Notarius ad vicem Artaldi Episcopi recognouit. Actum in Querceco iuxta Dociacum villam super fluuium Carum, XII. Kal. Iul. Indict. XII. anno IV. regnante LVDOVICO Rege, in Dei nomine feliciter, Amen. S. Odo Abbas Cluniacensis II. Præceptum Chuonradi Regis, de Tusiaco in pago Lugdunensi. MS. An. 943. ?? IN nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, CHVONRADVS nutu omnipotentis Dei serenissimus Rex. Conuenit vnumquemque nostrum Ecclesiæ Dei pro se, suisque omnibus Deo fideles sublimare ac subuenire, quatinus nouerit omnium fidelium nostrorum memoria præsentium ac futurorum, Qualiter Hugo Comes consanguineus noster adiit regiam magnitudinem nostram, vt hoc quod nobis reddit, videlicet THOSIACVM villam in pago Lugdunensi, & quicquid ad hanc legitime pertinere videtur, terras, vineas, prata, syluas, aquas, aquarumque decursus, piscatorias, omnes seruos vtriusque sexus, pro nostro Seniore bonæ memoriæ RODVLFO Rege, & remedio animæ nostræ ad Monasterium CLVNIACVM, quod est cōstructum in honore beatorum PETRI & PAVLI Apostolorum per Præceptum secundum morem regium concederemus; quod & fecimus. Volumus namque, ac firmiter decernimus, vt super insertus locus omnem obtineat vigorem, & quidquid hic aspexerit ad supermemoratam villam, cum omnibus suis adiacentiis, & appendiciis quæsitum, & adquirendum, totum & ad integrum, sine vllo obsistente & contradicente. Vt autem hoc nostrum Pręceptum ab omnibus obseruetur, & a nemine vnquam violetur, manu propria firmauimus, & de sigillo nostro confirmare iussimus. Signum Domni CHVONRADI piissimi Regis. [Monogramme] Data viiij. Kal. Maij. Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi DCCCCXLIII. anno ................... regnante domno CHVONRADO Rege filio Rodulfi feliciter. Amen. S. Aymardus Abbas Clun. III. VETERVM DE S. AYMARDO ABBATE CLVN. TESTIMONIA. S. ODILO ABBAS CLVNIACENSIS, in vita S. Maioli præcessoris sui. ?? ?? HVIC [Odoni] successit felicis memoriæ Heymardus nomine, beatæ simplicitatis & innocentiæ filius. Hic in augmentatione prædiorum, & adquisitione tēporalis commodi adeo studiosus fuit, & in obseruatione satis deuotus. Hic & amissionem temporalis luminis, & quidquid sibi aduersitatis accidere potuit, absque omni murmuratione & indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir ob meritum patientiæ, simplicis & innocentis vitæ, tanto talique a Christo ditatus est munere, vt eius tempore ad amorem Monastici Ordinis authorem nostræ salutis beatum Maiolum dignatus est accersere. Glaber Rodulphus lib. 3. Historiæ cap. 5. Post Odonis obitum successit Heimardus vir simplex in ipsius locum, qui licet non adeo famosissimus, regularis tamen obseruantiæ non impar custos. Petrus Damianus Cardinalis, lib. 2. Epistolarum, Epistola 14. Avenerabilis plane Cluniacensis Cœnobij fratribus didicisse me contigit insignia duo sanctæ humilitatis exempla, quorum vnum non mediocriter quosque Prælatos, alterum valet ædificare subiectos. Marcuardus certe eiusdem Rector Ecclesiæ Maiolum sibimet substituit, & grandæuæ iam senectuti suæ quietis otium procurauit. Hic itaque dum priuatus in infirmorum maneret ædicula, quadam aduesperascente die caseum petiit, quem Cellerarius pluribus, vt fieri solet, intentus, non modo dedit, sed & duris insuper ministrum eius responsionibus fregit. Conquestus est Abbatum turbam, nec posse se tot dominorum perferre molestiam. Quo senex audito, non mediocre scandalum pertulit: & quia lumen oculorum prorsus amiserat, dolor in eius corde tenacius hæsit. Nam quo cæcus a visibus vacat, eo quicquid audierit, in corde subtilius versat: & quia per exteriora quæque non spargitur, interiori zeli stimulo truculentius inflammatur. Mane vero facto, ministro suo, vt sese ad manum in Capitulo duceret, iussit. Adductus autem, talibus Abbatem aggressus est verbis: Frater, inquit, Maiole, non ego te super me, vt me persequereris, imposui, nec vt tanquam emptor mancipio dominareris: sed vt reuera Patri filius compatereris, elegi. Et post huiusmodi multa, propemodum commotus, adiecit: Es-ne, quæso, meus Monachus? Quo respondente, Sum, tuumque me non magis fuisse, quam & nunc esse, profiteor. Et ille, Si meus, inquit, es Monachus, protinus cede sedi, & locum, quem ante noueras, repete. Quo Maiolus audito, repente surrexit, humilem locum prout iussus fuerat, expetiuit. Marcuardus itaque quasi postliminio reuersus, vacantem occupat sedem, Cellerarium, cui fuerat infensus, accusat, quem mox terræ prostratum durius corripit, tandemque modum pœnitentiæ, qui sibi videbatur, iniungit. Perfunctus itaque tam longi tribunatus officio, præsto dethronisatus assistit: Maioli, vt ad suam sedem redeat, præcipit. Ille confestim nil cunctatus obedit. Sigebertus Monachus Gemblacensis, ad annum 937. Obiit sanctus Odo Abbas Cluniacensis: succedit ei Ademarus. Et ad ann. 943. Ademarus Cluniacensium Abbas substituit sibi Abbatem Maiolum. Vincentius Bellouacensis lib. 26. Speculi Historialis cap. 68. Porro sancto Odoni successit Ademarus siue Heimardus simplicitatis & innocentiæ filius. Hic in augmentatione prædiorum, & acquisitione commodi temporalis fuit studiosus, & in obseruantia regulari deuotus. Amissionem luminis temporalis, & quicquid sibi aduersitatis accidere possit, absque omni murmure & indignatione patientissime tulit. Chronicon Lemouicense MS. ad annum 941. Svb hoc tempore S. Odo Abbas Cluniacensis dormiuit in Christo, cui Ademarus successit, qui cum sex annis rexisset Cluniacense Cœnobium, sanctum Maiolum sibi constituit Abbatem, virum feruoris eximij, & admirandæ abstinentiæ, reparatoremque præcipuum Monasticæ disciplinæ. Wernerus Rolewinkius in Fasciculo temporum, ad annum 934. Adamarus vir sanctus, successor S. Othonis Abbatis Cluniacensis. Ioannes Trithemius lib. 3. de viris Illustribus Ordinis S. Benedicti, Cap. 218. Adamarus post Odonem secundus Abbas Cluniacensis Monasterij, vir in scripturis Sacris eruditus, morum conuersatione sanctissimus, lumine oculorum orbatus, velut alter Iob, in medio Fratrum suorum exemplar patientiæ & humilitatis enituit. Claruit anno Domini 932. Cuius festum agitur apud Cluniacenses Idib. Septembris. Martyrologium Monasticum Benedictinum, ad III. Nonas Octobris. In Cœnobio Cluniacensi depositio S. Aymardi Abbatis, sanctitate & miraculorum gloria celebris. Vide Chronicum Cluniacense in fine Operis. S. Aymardus Abbas Clun. III. PRIVILEGIVM DOMNI AGAPITI PAPÆ, domno Aymardo Abbati Clunia. III. concessum. MS. ?? ?? AGAPITVS seruus seruorum Dei, dilecto filio AYMARDO venerabili Abbati Monasterij Cluniacensis, ædificati in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli, siti in pago Matisconensi, & per te in eodem Monasterio, tuisque successoribus in perpetuum. Conuenit Apostolico moderamini beniuola compassione pie poscentium votis succurrere, & alacri deuotione his præbere assensum. Ex hoc enim potissimum præmium a conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis a nobis, quatinus Monasterium prædictum in illo statu, quo a Guillelmo Duce per Testamentum manere decretum est, nostra Apostolica authoritate decerneremus, sanctæ Romanæ, cui, Deo authore, deseruimus, Ecclesiæ subiectum esse, inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud Monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps ibi traditæ fuerint, liberum a dominatu cuiuscumque Regis, aut Episcopi, siue Comitis, aut cuiuslibet ex propinquis ipsius Guillelmi. Nullus ibidem contra voluntatem Monachorum Prælatum eis post tuum decessum ordinare præsumat; sed habeant liberam facultatem sine cuiuslibet Principis consultu, quemcumque secundum Regulam S. Benedicti voluerint sibi ordinare: nisi forte, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint. Hoc quicumque voluerint, cum zelo Dei prohibeat. Decimas vero, quæ olim ad vestras Capellas pertinuerunt, & per modernam quasi auctoritatem, siue licentiam, a quolibet Episcopo substractæ sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ iam factæ, vel faciendæ inibi sint, ita manere concedimus, vt vestris Ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc vero quod dilectus filius noster Berno Episcopus de prædictis Capellis vobis concessit, ratum & firmum esse decreuimus in perpetuum. Præterea, quicquid ex vineis, vel culturis ad vestram partem pertinet, partem quoque decimarum ad Hospitale vestrum pertinere sancimus. Simul & de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiā quod Leobaldus ad prædictum Monasterium dereliquit. Simul & illud quod Magiona, vel alicubus rebus, quæ ad id Monasterium pertinere debent. Confirmamus etiam nostram Apostolica authoritate Abbatiam Carilocensis Cœnobij quæ eidem collata est Monasterio. Abbatias Sancti Ioannis, atque beati Martini in suburbio Matiscensi sitas. Nihilominus in perpetuum constare decernimus ad prædictum locum, vt nullus Episcopus, vel Comes, vel aliqua persona inibi temerario ausu quidquam ordinare præsumat, sine iussione Rectoris iam dicti loci. Similiter censemus de Celsanicas alodo quod Hecfredi Comitis, quem filius noster Stephanus iusta lance causam examinans, pro omnium remedio Christianorum prælibato delegauit loco. Præterea villas omnes, quæ pertinent ad idem Cœnobium Cluniacense, soliditate Apostolica roboramus, Solustriacum videlicet, Cauinias, Seneciacum, Arpagiacum, S. Victorem, & Scociolas, Kaerdasemscum, Dabormacum, & Piscatoriam, quam Osam vocant; Tosciacum, & Ecclesiam S. Desiderij, Ambariacum, & Sauiniacum alodum; quem Engelbaldus dedit, & alodum quem Waldo, veniens ad conuersionem, dedit. Similiter & Ambertam, & Ecclesiam S. Abundi, quam Artaldus moriens ad prædictum reliquit Cœnobium. Ecclesiam S. Saturnini, cum omni alodo, quem Geraldus Archiepiscopus dedit prædicto Cœnobio. Et quia Ordo Monasticus summam desiderat immunitatē, ita vobis concedimus, sicut locis sanctis vbique reuerentia debetur, vt nullus vestra municipia, aut res quaslibet, sine vestro consultu distringere, aut inuadere vllomodo præsumat. Sane, ad recognoscendum, quod prædictum Cœnobium sanctæ Apostolicæ Sedi, ad tuendum atque fouendum pertineat, dentur per quinquennium X. solid. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentauerit, aut aliquid horum corrumpere conatus sit, & omnia, quæ in hoc priuilegio sancimus, non obseruauerit, sciat se sub diuini iudicij obtestatione, anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum, & a regno Dei alienandum, & cum diabolo sine fine cruciandum. Qui vero nostræ huius saluberrimæ sanctionis custos & obseruator extiterit, a Christo Domino benedictionem, & a SS. Apostolis mundi iudicibus absolutionem hic, & in futuro consequi mereatur. Scriptum per manus Leonis Notarij Regis, & Scriniarij sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Mart. per indictionem VII. S. Aymardus Abbas Clun. III. PRÆCEPTA QVATVOR LVDOVICI IIII. F. R. CAROLI SIMPLICIS FILII, DE quibusdam Ecclesiis & locis Cluniacensi Cœnobio concessis, tempore Aymardi Cluniacensis Abbatis III. PRÆCEPTVM LVDOVICI REGIS FRANC. De sancto Ioanne Matisconensi. An. 946. ?? IN nomine Domini Dei, & Saluatoris nostri Iesu Christi, LVDOVICVS diuina ordinante prouidentia Rex. Si enim precibus seruorum Dei, pro sanctæ Dei Ecclesiæ, & eorum vtilitatibus assensum præbemus, regalem proculdubio exercemus dignitatem, & hoc imposterum iure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco nouerit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium & nostrorum, præsentium scilicet ac futurorum industria, quia adierunt nostri Principes, Hugo videlicet Dux Francorum, & alter Hugo Dux Burgundionum, necnon & Letaldus Comes, nostram Regiam serenitatem, deprecantes, quatenus CLVNIACO Monasterio in honore beatorum Apostolorum PETRI & PAVLI consecrato, quasdam res concederemus per regale Præceptum, Ecclesiam videlicet in honore sancti Ioannis dedicatam in suburbio Matisconensi situatam, cum omnibus rebus ad eandem Ecclesiam pertinentibus, villam etiam eius, Hosam, Malorem, Exboscum, & villam Senosanam cum terris, pratis, siluis, aquis maioribus, riuis minoribus, viuariis, stagnis, fossis, & portu de supra iam dicta Hosa, & aliis portis, cum pascuis, exitibus, & regressibus, & omnibus adiacentiis & vniuersis piscariis, quæsitum & inquirendum, & cum Arnulso & vxore sua & filiis & filiabus eorum, seu omnibus seruis & ancillis vel infantibus ad supradictas res aspicientibus, seu alodiis eorum foris & intus vbicumque dispersis, excepto tertio tractu de Hosa, quod pertinet ad S. Vincentium. Sit............ etiam de Dauaiaco cum vxore sua, filiis & filiabus, cum vniuersis alodiis & rebus suis, & omnia quæ in dicto comitatu tenet: quod tam pro amore beatorum Apostolorum PETRI & PAVLI, quam etiam pro statu Regni nostri simul & Principum nostrorū, ac omnium fidelium Christianorum salute voluntarie fecimus, eorumque piæ & deuotæ petitioni libenter annuimus. Præcipientes ergo iubemus, vt deinceps per hanc nostram authoritatem iure firmissimo prædicti Christi testes beatus Petrus & Paulus, vel Abbas eorum, seu Monachi eisdem ipsis Christi Apostolis seruientes teneant atque possideant, & quicquid exinde facere vel iudicare voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quicquid elegerint. Et vt hæc nostra authoritas firmior habeatur, & per futura tempora melius conseruetur, de annulo nostro subteriussimus sigillari. Signum LVDOVICI Regis. [Monogramme] Rorigus Cancellarius ad vicem Acardi recognouit. Actum Capriniaco villa Kal. Iul. anno XI. Regni LVDOVICI Regis, quando etiam Franciam recuperauit. S. Aymardus Abbas Clun. III. CARTA EIVSDEM REGIS, DE TVSIACO. An. 946. ?? IN nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, LVDOVICVS diuina propitiante clementia Rex. Si enim precib. seruorū Dei pro sanctę Dei Ecclesię statu, necnō & eorū vtilitatibus, assensum præbemus; regiā in omnibus conseruamus dignitatem: & hoc imposterū iure firmissimo, & inuiolabiliter fore permāsurum decernimus. Idcirco sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorumque nouerit industria, præsentium scilicet & futurorum, quoniam illustrissimi Principes Regni nostri, Hugo videlicet Dux Francorum, & alter Hugo Dux Burgundionum, & Letaldus Comes, nostræ Regiæ serenitatis adierunt excellentiam, deprecantes quatenus CLVNIACO Monasterio in honore beatorum PETRI & PAVLI Apostolorum consecrato quandam villulam de ratione Vicecomitatus Lugdunensis per regale cōcederemus Præceptum. Est vero ipsa villa sita in eodem pago Lugdunensi super Ararim fluuium, quam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus donamus, vineis scilicet & campis, terris, pratis, siluis, aquis, aquarumque decursibus maioribus, & riuis minoribus, viuariis, stagnis, fossis, & portu, cum exitibus & regressibus, cum pascuis & omnib. adiacētiis, & vniuersis piscatoribus & piscatoriis, ceu omnibus seruis & ancillis, vel colonis, cum infantibus suis, & omni agnatione eorum, quæsitum & inquirendū, totum & ad integrum cedo atq. trāsfundo pro Dei amore & beatorum Apostolorum eius, pro statu & stabilitate Regni nostri, simul & Principum nostrorum, atque omnium Christi fidelium, viuorum scilicet ac defunctorum salute. Præcipientes ergo iubemus, vt deinceps per hanc nostræ sublimitatis authoritatem iure firmissimo, prædicti Dei iudices, beati videlicet Petrus & Paulus, vel Abbates & Rectores Præfati Cœnobij eorum, seu etiā Monasterij eiusdem Christi Apostolis seruientes teneant atque possideant, & quicquid exinde facere vel iudicare voluerint, liberum in omnibus potiantur arbitrium ordinandi & faciendi quicquid elegerint. Et vt hæc nostræ celsitudinis authoritas firmior habeatur, & per ventura tempora melius conseruetur, de annulo nostro subter sigillari duximus. Signum LVDOVICI Regis. Rogerius Cancellarius ad vicem Acardi recognouit. Actum Capriniaco villa, Kal. Iulij, anno XI. regni LVDOVICI Regis, quando etiam Franciam recuperauit. S. Aymardus Abbas Clun. III. PRÆCEPTVM EIVSDEM R. de Cariloco, & Regniaco, & Ecclesia beati Martini Turonensi pertinente, in suburbio Matisconensi sita. An. 946. ?? IN nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, LVDOVICVS diuina propitiante clementia Francorum Rex. Si enim precibus seruorum Dei pro sanctæ Dei Ecclesiæ statu, necnon & eorum vtilitatibus assensum præbemus, regiam proculdubio conseruamus dignitatem, & hoc in posterum iure firmissimo & inuiolabili māsurum fore decernimus. Igitur omnium vniuersalis sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque fidelium nouerit industria, præsentium scilicet ac futurorum, quoniā inclitissimi Principes Regni nostri, Hugo videlicet Dux Francorum, & alter Hugo Dux Burgundionum, necnon & Leucaldus Comes nostræ Regiæ serenitatis adierunt excellentiā, deprecantes quatenus CLVNIACO Monasterio, in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli consecrato, quoddam Monasterium in honore S. Stephani consecratum, quod cognominatur CARILOCVS, & Cellam sibi pertinentem Regniacum in veneratione S. Martini dedicatam per regale concederemus Præceptum: Ecclesiā etiam de ratione beati Martini Turonensis pertinētem in suburbio Matisconensi sitam. Hæc vero loca superius denominata in pago Matisconensi sita cum omnibus rebus sibi pertinentibus, Ecclesiis videlicet, villis, mancipiis vtriusque sexus, vineis, campis, pratis, siluis, aquis, aquarumue decursibus cum omni integritate concedimus. Quod tam pro diuino amore, & beatorum Apostolorum, vel pro nobis, quam etiam pro statu regni nostri, similiter & Principum nostrorum, atque pro omnium Christi fidelium, voluntarie fecimus, eorumque piæ & deuotæ petitioni libenter annuimus. Præcipientes ergo iubemus, vt deinceps præfatas res per hanc nostram authoritatem iure firmissimo, prædicti testes Christi Petrus & Paulus, vel Abbas eorum, seu Monachi eisdem Christi Apostolis seruientes teneant atque possideant; & quicquid exinde facere vel iudicare voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendo quicquid elegerint. Vt autem hæc nostræ sublimitatis auctoritas firmior habeatur, & per futura tempora melius conseruetur, de annulo nostro subter iussimus sigillari. Signum LVDOVICI Regis. Rorigus Cancellarius ad vicem Acardi recognouit. Actum Capriniaco villa Kal. Iulij, anno XI. regni LVDOVICI Regis, quando etiam Franciam recuperauit. S. Aymardus Abbas Clun. III. PRÆCEPTVM EIVSDEM R. de Confirmatione Affredi. MS. An. 950. ?? IN nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, LVDOVICVS diuina propitiante misericordia Francorum Rex. Si diuinis cultibus operam dantes, Ecclesiam Dei ad summum sacræ Religionis statum sustollere conamur, regio more, ac progenitorum nostrorum priuilegiis innitimur. Quocirca omnium sanctæ Dei Ecclesiæ tam præsentium, quam futurorū fidelium nouerit solertia, quoniam nostram adiens præsentiam Stephanus Aruernorū venerabilis Episcopus, reuerenter expetiit, quatenus quasdam res, quas Acfredus quondam Comes ex suæ proprietatis iure in pago Aruernensi, ob animæ suæ remedium, ac parentum suorum, Deo & Sanctis eius contulerat, pro Regula sancti Benedicti inibi construenda, Cluniacensi Monasterio, ac Abbati ipsius, nostræ Regalitatis præcepto eosdem res confirmare dignaremur, quod & fecimus. Vnde hoc nostræ Altitudinis decretum fieri, ac AYMARDO Abbati prædicti Monasterij dare præcepimus, id est, per quod præfatas res cum omni integritate, quemadmodum in charta prælibati Comitis Acfredi continetur, isdem Abbas, atque successores eius, perpetualiter, nemine inquietante, possideant. Et vt hoc nostræ authoritatis emolumentum per succedentia temporum curricula inuiolabiliter conseruetur, manu propria eum subtus firmantes, annuli impressione nostri insigniri iussimus. Signum Domini LVDOVICI gloriosissimi Regis. Odylo Notarius ad vicem Altaldi Archiepiscopi relegit, & subnotauit. Actum Polliaco villa super Ligerim, III. Nonas Febr. indict. vj. anno autem XV. regnante Ludouico Rege glorioso. S. Maiolus Abbas Clun. IV. DE VITA BEATI MAIOLI ABBATIS, LIBELLVS, A S. ODILONE ABBATE CLVN. V. EDITVS. PRÆFATIO. ?? ?? HVGONI, & charissimo fratri Almanno, Odilo Presbyter, in Domino salutem. Cum residerem præterito tempore Paschali, in Claustro Romani Monasterij, pridie quam Patris nostri Maioli superueniret solemnitas: vnus e fratribus nomine Ioannes, qui secundum sui nominis congruam interpretationem, Domini gratiæ ditatus est munere, incœpit inquirere in quo volumine eadem nocte lectiones deberet annotare. Ad quem ego. Consequens est vt in huius Patris memoria beatissimi Patris Gregorij recitentur eloquia: quippe quia idem Pater dum aduixit, eadem studiosissime frequenter & audiuit & legit, & cum libuit, de eisdem facundo sermone disseruit. Exempto post modicum vespertinali officio, ac præfinito diurnæ seruitutis tempore, tam ordo quam necessitas inuitabat nos ad stratum accedere. Eram tunc temporis lugens & deflens nō modo damnū rei familiaris, sed & insolitæ calamitatis, & inauditę miserię ingēs periculū, & quod magis vrgebat, totius patriæ & omnium pauperū grande lamentabileq. dispendiū. Tanti vero discriminis, tantique mœroris anxia cogitatio, per plures iam me noctes insomnem reddiderat. Sed eadem denique nocte, cum solito more mordax cogitatio sensibus nostris importune se vellet ingerere, vt mihi a Domino deposceret consolationis auxilium, beatum cœpi exorare Maiolum. Post paululum vero mihi suggerere cœpit, tanti Patris dulcis memoria, & quodammodo promittendo dicere, vt si animum in eius laudibus occupare satagerem, cœlestis consolationis præsidium quantotius proculdubio inuenire possem. Idcirco, dilectissimi seniores & fratres, etsi non secundum magnitudinem sui: tamen secundum paruitatē intellectus nostri, opus subiectum scribere curaui. Qualecunque etenim istud opus sit, ignis spiritualis sensus vestri vt examinet, discernat & corrigat, nostra fraternitas optat & orat. S. Maiolus Abbas Clun. IV. Sanctus Maiolus Abbas Cluniacensis IV. DE VITA BEATI MAIOLI ABBATIS, LIBELLVS, A S. ODILONE ABBATE CLVN. V. EDITVS. TEXTVS LIBELLI. ?? ?? POST Apostolorum & Euangelistarum sacrosancta, diuina, & salutaria documēta; ac victoriosissima & inuictissima beatorum Martyrum gloriosa certamina, tertio (vt ita dicam) loco; præstitit diuina dignatio Ecclesiæ suæ noua solatia, luminaria videlicet amore ardentia, sermone lucentia, Apostolicos dico sacerdotes & illustrissimos viros, humana scientia non vane, sed salubriter præditos, diuina sapientia refertos: per quorum spiritalem intelligentiam, & in diuinis literis perspicacissimam indagationem, legis vmbra lucesceret, sermo propheticus, sui profunditate altissimus, suique altitudine profundissimus, spiritaliter intellectus ad lucem procederet: Euangelici quoque luminis gloria, virtus ac maiestas totius mundi densissimas effugaret tenebras. Per horū etenim sincerissimam industriam, Apostolici actus exponuntur & commendantur fidelibus. Per horum deuotissimum studium, beatorum Martyrum triumphus, Ecclesiæ sanctæ commendatur & meritum. Istorum namque fide, sapientia, & prædicationis instantia, susurrantium & oblatrantium contra fidē Catholicam murmur compescitur, & opprimitur, schismaticorum strepitus sedatur, & os vana loquentium obstruitur, idolorum potestas destruitur, gentilium crudelitas superatur, Philosophorum insania contemnitur, conspuitur & annullatur, omnium hæreticorum falsitas, perfidia, infidelitas, error, & rabies veluti fætor sumosus, & fumus fœtidissimus, vt nunquam & nusquam possit apparere, exsufflatur, & in nihilum resoluitur, & exhalatur. Postquam tales & tātos viros, vtpote ciues suos, & Regis sui domesticos, aula cœlestis lætabunda suscepit, ex ipsa suprema cœlestique republica, diuina censura quarto loco ordine congruo paruulis Ecclesiæ consulere voluit, itaut gratiam quam præstare dignabatur per sublimes & fortes, postmodum præstaret per humiles & innocentes & simplices. Deinde cœpit monasticus Ordo pullulare, &, vt verius dicamus, reuiuiscere; quem a beato Helia & Ioanne Baptista nouimus processisse, & ita per Apostolicam & conuersationem & vitam, & incrementa virtutum, & exercitia sanctorū spiritualium Patrum, ad nos vsque gaudemus peruenisse. Per ipsos etenim & ab ipsis perfectissime adimpleta est perfectio illi9 vnius, ac specialis Euangelici, immo Dominici præcepti: quod deerat illi adolescenti, de possessione vitæ æternæ apud Saluatorem conquirenti: respondente sibi eodem Domino Christo ac dicente. Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cœlo, & veni sequere me. Inter huius vero salutiferi præcepti intentissimos auditores, & strenuissimos exequutores, beatissimus Pater, merito Benedictus & nomine, quasi quoddam sydus cœleste præclarus enituit. Qui tantus ac talis, vita, moribus, & miraculis extitit, vt eius ortum, vitam, & obitum describendo, sanctissimus Papa Gregorius per omnia vir Apostolicus, & Apostolicæ Sedis Episcopus, testimonium ei præberet, qui inter principales primates Ecclesię insigne quoddam & principale priuilegium, & vita & doctrina dignoscitur obtinere. Processu vero temporis, post trāsitum videlicet supradicti piissimi Patris, per B. Maurum eius discipulum, omnis pene Gallia eius institutionis & religionis suscepit exordium. Deinde per eum, & eos quos ipse ad iustitiam erudiuit, per plurima temporum spacia, eadem religio ad cumulum perfectionis excreuit, eis ab hac vita decedentibus, iustitia rarescente, nequitia crebrescente, & matre omnium bonarum virtutum disciplina tepescente: cœperunt studia Patrum piorum deficere, & sicut per religiosos & seruore sancti Spiritus plenos, sanctæ institutionis norma gradatim perfectionis accepit augmentum: ita per negligentes & desidiosos, paulatim decidit in defectum. Salutaris igitur propositi perniciosa defectio vsque ad tēpus illud irrepserat latitando, quo fauente Wilelmo, Christianissimo Aquitanorum Principe, beatæ memoriæ Abbas Berno nomine, in partibus Burgundiæ, cespite Matiscensi, pago qui vocatur Cluniacus, Monasterium cœpit construere, & in quantum potuit, in eadem constructione elaborare studuit, & piæ deuotionis affectum laborioso certamine ad laudabilē perduxit effectum. Huius enim merito & exemplo, plures trāquillum portum Monasterij requirentes conuertuntur de seculo. Ex quibus omnibus vnum excipiendo recolimus, & recolendo excipimus, quem ad salutem multorum prouenisse comperimus. Fuit vir ille Odo nomine, vir per cuncta laudabilis, beatissimi Martini Ecclesiæ Turonensis Pontificis fidelis deuotissimus, & eiusdem Ecclesiæ Clericus & Canonicus. Hic etenim vir honestus & humilis, admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam supradictus Pater ab hac luce discessit, ad regimen Abbatiæ multorum fidelium electione successit. Deinde qualiter ad culmē virtutum peruenit, studiis eius narrantibus, Romanus orbis edidicit. Huic successit fœlicis memoriæ Heymardus nomine, beatæ simplicitatis & innocentiæ filius. Hic in augmentatione prædiorum, & adquisitione temporalis commodi, adeo studiosus fuit, & in obseruatione satis deuotus. Hic & amissionem temporalis luminis, & quidquid sibi aduersitatis accidere potuit, absque omni murmuratione & indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir ob meritum patientiæ, simplicis & innocentis vitę, tanto talique a Christo ditatus est munere, vt eius tempore ad amorē Monastici ordinis authorem nostræ salutis beatum Maiolum dignatus sit accersere. In huius vero conuersionis obsequio, multum valuit venerabilis viri Hildebranni dulcis conloquutio, & spiritalis suggestio. Hic cum esset ex Prioribus Cluniensibus Monachis, & eiusdem Monasterij Præpositus bis inuitatus vt officiū Abbatiæ susciperet, sed noluit, quia semper plus obedire quam præcipere, & magis subesse quam præesse voluit. Putat me aliquis forsitan desipuisse, idcirco quia cum de beato Maiolo disponerem scribere, de superioribus me tanta contigit edixisse. Non enim quis credat fortuitu accidisse, sed de industria prouide factum esse. Quicquid enim in superioribus de iustis & sanctis hominibus diximus, totum in isto de quo loqui volumus, vel pleniter, vel ex magna parte redolere cognouimus. Fuit vir iste beatissimus Pater noster Maiolus, præclaro stemmate ortus, ac nobilibus parentibus, peruigili cura ab ipsa infantia nobiliter enutritus. Procedente pueritiæ tempore, addictus est Ecclesiasticis studiis, vt imbueretur literis spiritalibus. Superno igitur nutu, & diuina prouidentia actum est, vt tam bonæ spei puer tunc in diuinis actibus arctius intentus esset: vt totum adolescentiæ tempus sine periculo castitatis transigeret, & ita factum est, vt per totum vitæ suæ spacium, decus in corpore suo retineret virgineum. Iuuenili iam imminente ætate altiora & potiora in diuinis, acriora in humanis studiis & grauiora non distulit attentare, & ideo per vtramque exercitatus doctrinam, non timuit accedere Lugdunensem ad aram. Deinde apud hanc vrbem philosophiæ nutricem & matrem, & quæ totius Galliæ ex antiquo more & Ecclesiastico iure non immerito retineret arcem; Anthonium virum eruditum & prudentem, in liberalibus studiis habere voluit præceptorē. Postea vero multomagis exempla sequutus Anthonij illius magni & solius Christi discipuli, quam studia istius Anthonij seculari professione Philosophi. Postea vero a supradicta vrbe ad ciuitatem Matiscensem a proceribus patriæ & ciuibus suis, videlicet cognatis & amicis inuitatus veniens, vt erat vir religiosus, religiose aliquantulum apud illos manens, cuius vita laudabilis, & admirabile studium, non potuit latere supradictæ ciuitatis Episcopum. A quo humiliter inuitatus, consultu Clericorum & ciuium, vt in eadem Ecclesia non dedignaretur administrare Archidiaconatus officium. Vir quippe vt erat humilitatis gratia præditus parere non distulit, quo sibi diuinitus per ministerium Pontificis imperari cognouit. Et vt res postmodum late patuit, totum illud negotium ad maioris vtilitatis dirigebatur cumulum. Suscepto denique tantæ dignitatis officio, talem se exhibuit, vt Deo placeret & mundo: non mundo in maligno posito, sed mundo per sanguinem Christi reconciliato Deo Patri. Habet enim prædicta ciuitas vicinum Monasterium, quod multis videtur spiritalibus studiis decentissime adornatum, ad quod iam dictus senior a Patre Monasterij & fratribus frequenter accersitus, cum quibus & frequens habebat conloquium & spiritale contubernium. Inter ipsa denique dulcissima colloquia & mutua sincerissimæ charitatis obsequia, videntes fratres supradicti Cœnobij mentis intuitu eius angelicam faciem, audientes cordis auditu mellifluam facundiam, desiderabāt vt eum possent sibi acquirere fratrem, quem postmodum habere mererentur & Patrem. Erat ad hoc intentus grex omnis Dominicus, sed ille senior Eldebrannus, de quo supra diximus, vt euenire posset elaborabat ardentius. Generabat iam in eo gratia Domini contemptū seculi, secundum & votum fratrum supradicti Cœnobij. Quid plura? Deposito Ecclesiasticæ dignitatis officio, spreto mundanæ nobilitatis supercilio, relicto seculari & amicorū & parentum consortio, vt libere posset seruire vero Regi Christo, totum se subdidit cœlesti Magisterio. Nec multo post condicto tempore, certo die ad Monasterium veniens officiosissime suscipitur, regulariter introducitur; & (vt moris est) honorabiliter & charitatiue tractatur. Quam grande fuit gaudium inter fratres de eius aduentu, quam ingens lætitia, quam celebris exultatio, non potest ad plenum noster edicere sermo. Deinceps adfuit ei ad contemptum mundi prompta voluntas, ad amorem Dei firmissima charitas, ad dilectionem proximi chara fraternitas: ad perdiscendum regularis obseruantiæ ordinem, nulla difficultas, & ad exhibendum non solum Abbati, sed etiam fratribus obedientiæ bonum celebris alacritas, & ad dandum omnibus exemplum, regnabat in eo pura simplicitas. Qualis fuit eius conuersatio inter fratres in initio suæ conuersationis, apparuit ex affectu eorumdem fratrum, tempore celeberrimæ suæ electionis. Non erat iam necesse, vt aliquis eum ad obseruantiam regularem instrueret, quem, vt sanctus Euangelista dicit, vnctio gratiæ cœlestis de omnibus erudiebat. Cœpit interea vita & doctrina tam perfecte clarescere, vt in domo Dei laude fidelium omnium primum & præcipuum locū meruerit obtinere. Sic enim placuit diuinitati, vt per diuersos gradus humilitatis ascēderet ad culmen monasticæ perfectionis, vt non iam ex aliis vnus, sed inter cæteros & super omnes videretur præcipuus. Sexto namque anno (vt fertur) conuersionis suæ a sæculo, supra nominatus Abbas felicis memoriæ, domnus videlicet & pius Pater Haymardus nomine (cuius monachus beatus erat Maiolus, cuiusque monitis & iussionibus tota mentis intentione & corporis possibilitate parebat, semperque parere decreuerat) cœpit destitui in terra tota valetudine corporis, & (quod sibi grauius erat, licet patienter ferret) amissione temporalis luminis. Et cum iam se ad occasum vergere præsciret, & cognosceret se nō posse diu tanti Cœnobij, tantarumque spiritualium ouium curam gerere, de ordinatione cœpit Monasterij, suique successoris electione cum spiritalibus & religiosis fratribus spiritaliter tractare, & cum tranquillitate animi patienter disponere. Facta est autem ab omnibus inquisitio, & ad quem omnium fratrum tendebat, ad domnum scilicet Maiolum peruenit electio. De cuius etenim electionis negotio, secundum granditatem sui dicere non sufficio: sed vt eloquio vtar breuissimo, nec ibi nec alibi ad illud officium, beato Maiolo nec potuit nec poterit præstantior inueniri. Quid plura? Electus aduocatur, inuitatus restitit, rogatus contradicit, adiuratus tremiscit, interdictus quiescit. Proinde laudes Deo referimus, quoniā superauit contradictionis decretum obedientiæ prædicabile documentum. Postremo a fratribus eligitur, a populo acclamatur, a pontificibus benedicitur, & a supradicto Patre Monasterij in loco sublimi celeberrime collocatur, & a fratribus officiosissime salutatur, & ab omnibus domnus & Abba honoratur & colitur. Et non solum a suis, sed etiam ab omnibus, qui eum videre & cognoscere potuerūt, vltra omnes sui temporis homines, omni honore & veneratione est habitus, de cuius ortu & vita, moribus, miraculis & obitu, maiorum nostrorum dicta præclaro famine prolata sufficiant. Illi vero qui de magnis maxima dicere potuerunt, clarissimos eius actus & merita a Domino sibi collata magnifice descripserunt. Ego vero vltimus seruorum illius seruulus, non alia, sed ea quæ ipsi præfati sunt, stilo paupere ac breuissimis distinctionibus capitulatim quoquomodo ausus sum adnotare, sequutus Alcuinum, maioris Caroli Imperatoris Magistrum: sic & impar eo, quantum peccator iusto, illiteratus perito, fari nesciens, facundissimo. Ille summi & incomparabilis viri & sanctissimi Sacerdotis Martini vitam, a Seuero Sulpitio altissimo stilo descriptam, dictis plenioribus elucidatam, ad nostram nostrorumque similium destinauit notitiam. Sicut nemo post Apostolos beatissimo æquatur Martino: ita & ego multum me imparem profiteor Alcuino. Dixit ille vtpote magnus, magna de magno: dicam ego paruus, parua de Magno. Dixit ille de suo Martino sicut de summo Sacerdote & incomparabili viro: dicam ego de Maiolo, sicut de piissimo Patre & Abbate sanctissimo, præstantissimo viro, & vere Catholico. Fuit igitur ille clarissimis natalibus ortus, & ex vtroque parēte gemina nobilitate choruscus. Hic ad illuminationem multorum, ab ipso æterno lumine luminum velut astrum persplendidum: humanæ conditionis destinatur ad ortum. Fuit enim ipse nobilis vt erat, & nobiliter nutritus, & solerter eruditus. Et vt ab inferioribus ad altiora conscendere valeamus, erat vir iam dictus, sæpe dicendus, sæpeque recolendus, ingressu grauis, voce sublimis, ore facundus, visu iocundus, vultu angelicus, aspectu serenus, in omni motu, gestu, vel actu corporis, honestatem præsentans. Omnium membrorum conuenienti positione decentissime comptus: omnium mortalium mihi videbatur pulcherrimus. Erat enim fide firmus, spe certus, gemina charitate refertus, sapientia clarus, intellectu mirabilis, consilio prouidus, robustus fortitudine, spiritualis scientiæ assiduus cultor, & charitatiuæ pietatis verus amator. Repleuit eum spiritus timoris Domini: qui vt Dauid Propheta testatur, initium sapientiæ esse dignoscitur: illius videlicet sapientiæ, cuius claritate beatus Maiolus perfusus, cœlestium beatitudinum meruit percipere munus. Huius muneris lumine noster Maiolus accensus, cum pauperibus spiritu pauper voluit fieri, vt a Rege cœlorum regno cœlesti mereretur ditari. Cum beatis mitibus studuit mitescere, vt cum ipsis posset terram viuentium possidere. Cum beatis lugentibus desiderabat filiorum suorum negligentias, & totius mundi discrimina plangere, vt ad æternam consolationem cum suis omnibus posset peruenire. Esurientib. & sitientibus iustitiam, eandē iustitiam esuriendo & sitiendo studuit sociare, & cum ipsis in cœlesti conuiuio epulari, semper & spiritalibus deliciis satiari. Studuit vt miseris misericors esset, vt cum beatis misericordibus misericordiam a Domino consequi posset. In quantam homo intentus assidue cœlesti desiderio, diuinam contemplationem iustis meritis, & iugi deprecatione meruit obtinere, vt cum beatis cor mundum habentibus dignus mereretur Domini visione. Et vt verissime mereretur Dei filius vocari & esse, perfecte didicit esse pacificus, vt non tantummodo ad possidendam animam suam haberet patientiam, sed vt omnes discordantes (vt potuit) ad concordiam reuocaret & pacem. Propter iustitiam persecutiones & passiones ab antiquo hoste & malis hominibus patienter didicit sustinere, vt beatis propter iustitiam patientibus & spiritu pauperibus, ad percipiendum & possidendum regnum cœlorum posset fieri sociatus. Tribus supradictis adornatus virtutibus beatissimus Pater Maiolus, & octo ex Euangelio benedictionibus circunfultus vndique, etiam quatuor cardinales disciplinas feruenti desiderio studuit adquirere, & adquisitas operibus iustis incolere, vt per prudentiam suam suorumque in antea prouideret salutem. Per temperantiam, quæ alio nomine vocatur modestia, temperamento iustę discretionis modeste disponeret spiritalia iniuncta sibi negotia. Per fortitudinem diabolo viciisque eius valeret resistere, & resistendo ipsum authorem malitiæ, decertando legitime, viriliter superare. Per iustitiam vero, quæ per omnia genera virtutum diffunditur, & earumdem virtutum condimentum esse videtur; sobrie, & pie, & iuste viuendo, bonum certamen certando, cursum consummando, fidem seruando, repositam sibi coronam iustitiæ ab ipso mereretur percipere, qui est omnium virtutum largitor & auctor, & ante omnia & super omnia Deus benedictus in secula: cuius benedictionis largitas, & clemens benignitas, contulit nobis in munere, quo tali tantoque frueremur pastore. In quo habemus exemplum quod sequamur, & in quo nobis apposita est forma cui imprimamur, sicut B. Gregorius de capite nostro Iesu Christo Domino nostro dicit, in cuius corporis propagatione beatus Maiolus, veluti sanissimum membrum, optimum locum meruit obtinere. De cuius vita & virtutibus animæ cum quis audierit præscripta prædicamenta retexere, curabit forsitan de miraculis visibilibus & corporalibus signis inquirere, quibus astipulatur, & corroboratur fides illorum qui solent dubitare de meritis & præmiis electorum: quibus B. Gregorij verbis respondendum est. Fides non habet meritum, vbi humana ratio præbet experimentum. Et ne quis dubitet de sanctitate eius & gloria, discat ab eis qui eum visu & auditu nouerunt, qualiter vixit, qualiter docuit, & qualiter plenus dierum, adornatus virtutibus ab hac luce discessit, & cum cognouerit eum fidelium adtestatione sancte vixisse, recte docuisse, credat eum proculdubio ad sanctorum omnium gloriam Christo duce peruenisse. Quanta per eum Dominus & ante & post transitum eius ostendere dignatus est miracula: testantur volumina a doctissimis viris ordinata, sensu Catholico, calamo conscripta rethorico, & in quibusdam locis metro variata dactilico. Et quia Deus omnipotens nullum tempus patitur transire sine testimonio suæ benignitatis, ad corrigendas negligentias nostræ fragilitatis, frequenter renouat exempla sanctitatis. Sed & isto tempore frequentius solito contigit euenisse. Inter omnes titulum sanctitatis præferentes, qui nostris temporibus effulserunt, beatus Maiolus præcipuus apparuit. De cuius honestis moribus, & vitæ honestæ virtutibus, a nobis pro tempore pauca dicenda sunt. Vt vere fatear, fuit ad omnia vtilis, & per cuncta laudabilis. Erat enim honestas in actione, sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate, patientia in aduersitate. Mansuetis erat affabilis, superbis terribilis, parcus cum debuit, diffusus vt decuit. Non diuersus in habitu, non confusus in actu. Quantum ad hominem vnus semper & idem. Deuotus imitator sanctorum, & eorum maxime intentus auditor esse studuit, quorum seruituti & disciplinis ab obediendum & seruiendum se subdidit. Illam septenariam copulam ab Apostolo Petro in ternario & quaternario numero, ordine mirifico luculenter dispositam, non aure surda audiens, audiendo addidicit, & vt alij discerent, lingua ac manu perdocuit, ministrans in fide virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis, charitatem. Præferebat etiam dialecticis syllogismis, & rethoricis argumentis, & omnibus ingeniis Philosophorum omnium, Apostolicæ simplicitatis prædicabile documentum, dicens cum Paulo. Ego enim didici, in quibus sum sufficiens: scio & humiliari, scio & abundare. Vbique & in omnibus institutus sum, & satiari & esurire, & abundare & penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. Tantorum doctorum & diuinorum Philosophorum sapientia perdoctus, & totius Ecclesiasticæ disciplinæ eruditionibus & virtutibus inlustratus, vt de Moyse Ecclesiasticus sermo loquitur. Factus est Deo dilectus & hominibus, & ideo memoria eius in benedictione est. Vere dilectus Deo, & hominibus extitit Pater Maiolus, quia per dilectionem Dei & proximi (quam firmiter tenuit) Deo placuit & hominibus: ita studuit placere hominibus, vt Deo non displiceret, ita Deo vt hominibus prodesset. Placuit Deo bene viuendo, & recte docendo. Placuit hominibus pro posse spiritalia & temporalia eis beneficia exhibendo. Vere enim memoriam eius in benedictione cognoscimus existere: dum recolimus & adhuc perspicue cernimus per eum & eos quos in Christo genuit ædificia fabricæ cœlestis excreuisse, creuisse, & crescere. Et vt pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium, dicam; vnus præcipue refulsit, qui nuper rebus humanis excessit, & qui plus omnibus nobis laborauit, domnus videlicet & Abba Wilelmus, de cuius clarissimis actibus, & vita laudabili & mirabili conuersatione, paruitas nostra non sufficit, quod sentit, ad plenum referre. Quam perspicue beatissimi Maioli eiusque discipulorum in benedictione existat memoria; respondeant Monasteria ab ipsis alia a fundamentis constructa; alia de corruptione cum incremento virtutum ad meliorem statum reducta. Quantum vir iste, de quo loquimur, Deo placuit, per signa & miracula quæ per meritum eius Dominus operatus est, hominibus manifeste dignatus est demonstrare, dum multorum fidelium, vt fidelissima testatur relatio, multis diuersis infirmitatibus constricti, etiam de vita desperantes, ab eo visitati, per gratiam Domini pristinæ sanitati sunt redditi. Plures, oculorum detersa caligine, per meritum eius clarius cœperunt videre. Multi diuersi generis sebribus afflicti, præstante Domini gratia, eius orationibus sunt liberati. Multi, vt ferunt, a veneno serpentium, morsibus luporum & canum, incursione & inlusione dæmonū, per Dominicæ Crucis signaculum dextera eius expressum, meruerunt recipere salutare remedium. Multi in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum, & cæteris incommoditatibus, eius sunt liberati intercessionibus. Aliquando candelæ vel negligentia Cubicularij vel occasione alicuius euentus in noctibus ante lectum eius extinctæ, vt testati sunt qui adsuerunt, diuinitus sunt lumini restitutæ. Cum esset aliquando in Monasterio sanctissimi Martyris Dionysij, & nocturno tempore legeret (vt sui moris erat) eiusdem Martyris & admirabilis vtraque lingua, vtraque conditione Philosophi, librum de Principatu cœlesti, graui somno superueniente candela de manu eius super libri paginam defluit. Accidit tunc quiddam mirabile & insolitum. Ignis naturæ suæ officium prosequens, lignum consumpsit & ceram; paginam dimisit inlæsam. Si non ressuscitauit mortuorum corpora, sunt alia potiora & clariora quæ per eum Dominus patrauit miracula. Si anima plus est quam corpus, multo maior & excellentior est animarum ad vitam æternam reparatio, quam resuscitatio corporum ad vitæ huius ærumnas & pericula redeuntium. Quantos de morte animæ & vitiorum voragine suscitauit, & in vias vitæ suo exemplo introduxit, eorum numerositas soli Deo cognita, dinumerare non sinit. His & eiuscemodi virtutibus clarus, Deo & hominibus extitit charus. Multi Catholici & honorabiles Clerici, religiosi Monachi, & reuerendi Abbates venerabantur illum vt sanctissimum Patrem. Sancti & sapientes Episcopi tractabant illum vt charissimum fratrem. Ab Imperatoribus & Imperatricibus, Regibus, & mundi Principibus, Senior appellabatur & Dominus. Honorabatur a Pontificibus Apostolicæ sedis, & vere erat eo tempore Princeps religionis monasticæ. Ille D. Cæsar & Maximus Otto, eum diligebat pectore toto. Diligebat eum eiusdem Cæsaris coniux Diua Adaleida Imperatrix Augusta, charitate sincerissima & deuotione charissima. Diligebat eum eorum filius humili deuotione Imperator Otto, affectu & non dissimili voto: Chuonradus supradictæ Imperatricis frater nobilis & pacificus eiusque Mathildis nobilissima coniux. Quanto frequentius faciem eius cernebant, tanto amplius in eius amore crescebant. Quid dicam de nobilissimo Heynrico Burgundionum duce? Quid de Lamberto inlustrissimo viro & nobilissimo Comite? Quid de Wilelmo, quid de Ricardo Aquitanorum & Normanorum fortissimis Ducibus? Quid de Italicis Principibus & Marchionibus? Quantum illum Wilelmus rector Prouinciæ coluit, vita illius & finis ostendit. Per eius quoque meritum & fidele obsequium beati Benedicti percipere meruit habitum. Archeanbaldus etiam Siluiniacensis loci Prouisor fidelissimus, inter suos clarissimus, & adiacentis patriæ Pater, & pauperum tutor fortissimus, quantum & qualiter extitit beato Maiolo deuotus, supradictus multimode prædicat locus, ab eo & ante & post transitum semper dicendi Patris, ædificiis & diuitiis, & diuersorum ornamentorum speciebus ornatus & nobilitatus, ita vt deceret, si tale quid fecisset aliquis ex Regibus. Iste vero, qui nunc superest, honoris eius hæres & nominis, bene tractat locum illum, nullum etiam infert habitatoribus damnum. Adeo magnificatus & glorificatus est beatus Maiolus Domini præueniente gratia, in conspectu Regum & Principum, corā omni populo: vt possimus dicere de eo sine dubio, quod de Moyse Dei famulo Ecclesiasticus replicat sermo. Glorificauit illum in conspectu Regum, & ostendit illi gloriam suam. Hugo Rex Francorum quotiens illum vidit, humili deuotione suscepit, & cum magno honore tractauit. Tempore vero suæ vocationis, ad se venire rogauit, ea intentione vt Monasterium sancti Dionysij eius consilio & adiutorio melius quam tunc erat ordinari posset. Ille sciens dictum a Domino. Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo. Et illud Apostoli præceptum. Deum timete, Regem honorificate, ad illud negotium peragendum, gaudens iter suscepit, vsque ad locum Syluiniacum peruenit, vbi, se Deo vocante, plenus dierum & sanctitate ex hac vita obiit, quinto Idus Maij, inlucescente feria sexta post celebrationem ipsius sacratissimæ solemnitatis, qua Christus Iesus Dominus noster, subacto mortis principe, ad dexteram Patris ascendit, & fideli suo Maiolo, ascendendi post se iter ostendit. Post cuius transitum, supradictus Rex Hugo, aduentus sui præsentia & regalibus donis, exequias eius honorauit & tumulum, vbi præstante Domino multa patrata sunt & patrantur miracula, & plurimis plurima præstita sunt & præstantur beneficia. Quorum numerositatem & magnitudinem non sufficit per ordinem omnium nostrorum enarrare memoria. Sed vt breuissima vtar conclusione, ad sepulchrum istius sanctissimi viri de quo loquimur, & cuius vitam & merita charitati fidelium commendare nitimur, gratia & misericordia Christi a quacunque infirmitate detenti, multi sanati sunt, & sanantur infirmi. Ibi paralytici eriguntur & claudi, ibi febricitantes & cæci, ibi a Dæmonibus possessi mundantur; & nescimus cuius generis igne terribiliter & miserabiliter adusti liberantur. Et quisquis ibi deuotus adueniens de quacunque necessitate fideliter auxilium expetit, voti sui compos effectus redit ad propria sospes & lætus, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat in vnitate spiritus sancti Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen. [Cum enim huic sentētiæ vellem finem imponere, in qua de beati Maioli vita & moribus fideli temeritate & humili pręsumptione nisus sum aliquid dicere, venit in memoria memorabile quoddam præsagium, quod in genitore illius quorumdam fidelium relatione audiueram gestū. Quod, vt quidam referunt, isdem pater frequenter iocundo sermone solitus erat referre. Sed ergo huic operi timebam inserere, ne alicui videretur incredibile. Postquam accidentia quædam, quæ temporibus illius euenire contigit, quibus præsagium illud apertissima ratione fauebat, recolere cœpi: indubitanter inde aliquid dicere disposui. Sed insolitæ rei noua materies contradicebat incipere, quod ob granditatem sui timebam me non posse perficere. Et cum hæc cogitarem, dicebat ipsa mea cogitatio mihi. Tam idonee poterit quis referre ingenio alicuius viri boni delusam crudelissimam rabiem lupi, sicut ille retulit mansuetudinem & obedientiam leonis, qui scripsit vitam B. Hieronymi diuinæ legis interpretis, doctissimi, eruditissimi & Catholici viri? Imminente itaque tempore illo, quo ab Hispaniæ finibus ebulliens crudelissima Sarracenorum ingens multitudo, per iter nauale ad terminos vsque Italiæ atque Prouinciæ peruenit, & in vtroque regno vtriusque ordinis sexus & ætatis hominum strages dedit. Deinde Monasteria destruens, vrbes, vicos, villasque depopulans, & sic per Alpes Iulias, vsque ad iuga Penninarum Alpiū rapido cursu peruenit. Ibique impietatis suæ frena relaxans, per multorum temporum spacia Christiani nominis populos diuersis infestationibus & calamitatibus afflixit, alios occidendo, alios capiendo, alios bonis suis omnibus expoliando, impietatis suæ vota taliter tyrannica exercitatione compleuit. Inter cætera mala quæ populus ille nefandissimus gessit, beatissimum Patrem Maiolum a liminibus Apostolorum redeuntem, fraude & insidiis cepit, rebus omnibus expoliatum, vinculis alligauit, fame et siti afflixit. Ille vero diuinitus absolutus, ad postremum pecuniis Monasterij sui redemptus, de manibus illorum Domino protegente euasit inlæsus: & eius iniusta captio, expulsionis illorum & perpetuæ perditionis fuit occasio. Sicut vero post passionem Christi, Iudæi sunt a suis exulati, ita post captionem serui illius & fidelissimi eius famuli Maioli, Sarraceni a finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum & Vespasianum Romanorum Principes, Dominus a Iudæis vindictam exercuit, ita per Wilelmū inlustrissimum virum & Christianissimum principem; meritis beati Maioli, iugum Sarracenorum ab humeris Christianorum deposuit. Et multa terrarum spacia, ab eis iniuste possessa, ab eorum tyrannica dominatione, potenti virtute eripuit. Sed his dictis, necesse est vt ad proposita redeamus. Quæ sunt quæ proposuimus? Præsagiū quoddam memorabile, fauens accidentiis, temporibus beati Maioli superuenientibus. Quæ sunt illa accidentia? Sarracenorum improuisus aduentus, Christianorum afflictio, Monasteriorum & vrbium destructio, ipsius beati Maioli captio, redemptio & liberatio, & eiusdem ferocissimę gentis, a Christianorum finibus, Christo auxiliante, deiectio. Quod vel quale est illud præsagium memorabile? Præcessit enim crudelissimam infestationem Sarracenorum, rabies inaudita luporum, in illis maxime partibus, in quibus post transitum maris, totus Sarracenorum efferbuit impetus. Diximus pro modulo, qualiter liberata est fidelium multitudo a Sarracenorum persecutione, dicamus pro posse quo ordine liberata est patria a luporum infestatione. Fuit eodem tempore quidam Miles in illis partibus nomine Folcherius, in armis strenuus, iure hæreditario, cæterisque bonis & diuitiis ditissimus, & vt de nobilissima eius prole diximus, ex vtroque parente gemina nobilitate choruscus; vir magni consilij, prudentis, sagacisque ingenij: pater videlicet istius sanctissimi Patris nostri, de quo loquimur, Maioli. In cuius possessione & affinitate, supradicta rabies luporum excreuit quam maxime. In quorū, horum videlicet luporum multitudine, vnus videbatur cæteris corpore validior, cursu velocior, ad dilacerandum crudelior, ad deuorandum elatior, in tantum vt humanorum corporum membra sua voracitate deglutiret integra. Tunc vir ille audiens & videns cotidie talem pestem, tantamque calamitatē excrescere, non modo suam, sed etiam aliorum necessitatem, cœpit intra se tractare, & intensissime cogitare, qualiter se, suosque ciues de tanto talique periculo potuisset liberare. Tunc demum diuino nutu ammonitus, cœlesti consilio confortatus, præcepit sepes erigere, caulas componere, arietes, oues, & agnos in eas introducere, quod nullus eo tempore, propter luporum rabiem, ausus erat facere. Deinde armis militaribus, lorica videlicet, & galea, indutus, desuper totus ouinis pellibus tectus, cœpit nocturno tempore iuxta caulas residere ouium. Facta est autem in vna noctiū, super easdem caulas ouium, incursio luporum. Nutu Dei accidit, vt lupus qui crudelior erat, super virum præstolantem se inrueret, super dorsum eius saltum dedit, vtrosque pedes super humeros eius posuit, cœpit circumquaque exquirere vnde facilius arietem, qui non aderat, posset extinguere. Guttur & collum inueniebat lorica munitum, caput galea tectum, corpus regio septum munimine: nulla parte potuit illum nocere. Vir ille statim vtrasque manus extendēs, lupi pedes ambos arripiens, fortis vt erat, fortiter lupi membra suis membris adstringens, concito cursu ad socios rediens, quibus diu expectantibus, & tali agone dubitantibus offertur eorum obtutibus magnus pro magno munere lupus. Seruatur viuus in crastinum, præsentatur hominibus, quibus fuerat semper infestus. Occiditur, dilaceratur, & inter eius viscera humanorum corporū inueniuntur integra membra. Occisus trunco suspenditur, & dum vnus occiditur, omnes alij ab illis finibus effugantur. Si quis hæc prudenter intelligi voluerit, aliquid spiritale inde coniicere poterit. Per luporum rabiem, ego credo denunciatam Sarracenorum sæuitiam. Per illum virum in laico habitu in multis laudabilem, qui lupum delusit, & deludendo occidit, filium & intelligo præmonstratum, qui lupo inuisibili, antiquo videlicet hoste, Christi virtute superato, cum suis omnibus viciis & inlusionibus spreto, cœlesti virtute & spiritualibus armis subacto, multorum fidelium animas, de potestate eius, exemplo, doctrina, & meritis suis eripuit, & in viam salutis, vitæ, & veritatis, & iustitiæ introduxit. Ipso præcedente, comitante, & subsequente, qui est via, veritas, & vita, Dominus videlicet Iesus Christus, qui viuit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.] S. Maiolus Abbas Clun. IV. EIVSDEM SANCTI ODILONIS, DE BEATO Maiolo, Hymni quatuor. ?? ?? IN VIGILIA B. MAIOLI, Hymnus ad Vesperas. VICTORIS Agni sanguine Dies sacratus hodie: Fusus suppremo lumine, Gemina pollens lampade. Ecce paschale gaudium Fulget per omne seculum; Magni Maioli transitum, Vitam simul & meritum Pangat clerus & populus, Maxime grex Monasticus: Quo nil habuit dulcius, Dum esset terris positus. Præcedit Christus patiens, Maiolus illum confitens Sequitur, recto tramite, Dei præuentus munere. (...) Patriarcharum solidam Fidem, opere coluit: Quod chorus vatum cecinit, Fideli fide credidit. Ordinis Apostolici Sectando sacra dogmata, Factus est Pater inclytus Ipse vir Apostolicus. Cuius clara confessio Coronatur martyrio, Decertando legitime, Subacto mundi principe. Templum ipse virgineum (...) Pectus sacrauit proprium, Cœlestis vitæ nuntius Recte vocatur Angelus. Quorum gaudet nominibus Pater noster egregius, His nos iungat in æthera Christi fauente gratia. Cui sit laus & gloria Tollenti mundi crimina: Cum Patre & sancto Spiritu, In sempiterna secula. Amen. Hymnus in Nocturnis. CHRISTE cunctorum via, lux sanctorum, Precibus sacris venerandi Patris Magni Maioli populo fideli Gaudia pacis Mitte de cœlis, veniamque nostris Largire culpis, ..... Adsit & nobis gratia perennis Spiritus almi. Cuius protecti munere potenti, Patrum exemplis, meritisque celsis Pariter arctum mereamur altum Scandere regnum. Gloria Patri, genitæque proli, Et tibi compar vtriusque semper Spiritus alme, Deus vnus omni Tempore secli. Amen. In Laudibus, Hymnus. MAIOLE consors procerum Regum Regi placentium; Inter cœlestes aulicos Diuinitatis conscios. Honoris priuilegio Cœtu iunctus monastico: Sed & choris angelicis Frueris aula luminis. Vnde Pater nos respice, Pressos peccati pondere: Depone grauem sarcinam, Læuiga conscientiam. Hic fascibus depositis Mortis solutos vinculis: Iunge nos tuos seruulos Monachis præstantissimis. Cum quibus nos perpetua Possideamus gaudia: Christi fauente gratia Per infinita secula. Amen. Ad secundas Vesperas, Hymnus. CHRISTE cunctorum pariter tuorum Palmitum vitis, Deus alme nobis Præbe Maioli celebrare tanti Festa patroni. Quem tibi nostris placuit diebus, Pluribus signis meritisque dignis, Regibus coram hominumque turmis Glorificare. Annuas istisque sic interesse Gaudiis nos perpetuis & amplis Pro reis gestis merito carere Vt nequeamus. Quæsumus rector pietatis auctor, Noster hic pastor tibi sit precator, Quo tua nobis pietate cunctis Crimina dones. Cuius in tanto pia vota festo Congruit nobis iugiter canendo, Insuper paschæ tibi duplicatas Soluere laudes. Trinitas Deus vnus atque summus, Sit tibi Rex gloria sempiterna, Qui regis tanta bonitate cuncta Omne per æuum, Amen. S. Maiolus Abbas Clun. IV. APPENDIX AD VITAM SANCTI MAIOLI ABBATIS CLVNIACENSIS IV. De Mira obedientia Maioli Abbatis: cuius etiam iussu Monachus Cluniacensis, ex inobediente obediens factus, leprosum osculo sanauit. Claruit an. 1060. Ex PETRO DAMIANO Cardinali, lib. 2. Epist. Epist. 14. AVENERABILIS plane Cluniacensis Cœnobij fratribus didicisse me contigit insignia duo sanctæ humilitatis exempla, quorum vnum non mediocriter quosque Prælatos, alterum valet ædificare subiectos. Marcuardus certe eiusdem Rector Ecclesiæ Maiolum sibimet substituit, & grandæuæ iam senectuti suæ quietis otium procurauit. Hic itaque dum priuatus in infirmorum maneret ædicula, quadam aduesperascente die caseum petiit, quem Cellerarius pluribus, vt fieri solet, intentus, non modo non dedit, sed & duris insuper ministrū eius responsionibus fregit. Conquestus est Abbatum turbam, nec posse se tot dominorum perferre molestiam. Quo senex audito, non mediocre scandalum pertulit: & quia lumen oculorum prorsus amiserat, dolor in eius corde tenacius hæsit. Nam quo cæcus a visibus vacat, eo quicquid audierit, in corde subtilius versat: & quia per exteriora quæque non spargitur, interiori zeli stimulo truculentius inflammatur. Mane vero facto, ministro suo, vt sese ad manum in Capitulo duceret, iussit. Adductus autem, talibus Abbatem aggressus est verbis: Frater, inquit, Maiole, non ego te super me, vt me persequereris, imposui, nec vt tanquam emptor mancipio dominareris: sed vt reuera Patri filius compatereris, elegi. Et post huiusmodi multa, propemodum commotus, adiecit: Es-ne, quæso, meus Monachus? Quo respondente, Sum, tuumque me non magis fuisse, quam & nunc esse, profiteor. Et ille, Si meus, inquit, es Monachus, protinus cede sedi, & locum, quem ante noueras, repete. Quo Maiolus audito, repente surrexit, humilem locum prout iussus fuerat, expetiuit. Marcuardus itaque quasi postliminio reuersus, vacantem occupat sedem, Cellerarium, cui fuerat infensus, accusat, quem mox terræ prostratum durius corripit, tandemque modum pœnitentiæ, qui sibi videbatur, iniungit. Perfunctus itaque tam longi tribunatus officio, præsto dethronisatus assistit: Maiolo, vt ad suam sedem redeat, præcipit. Ille confestim nil cunctatus obedit. In hoc igitur sancto viro euidenter ostenditur, & veræ virtus obedientiæ, & monachicæ mortificatio disciplinæ. Vere in eo cernitur & Imperialis patientiæ dignitas, & Apostolicæ humilitatis regnare maiestas. Iussus enim Prioratus officium abiicere non contempsit, iussus recipere, patienter & humiliter obediuit, vtrobique sibimet mortuus, & consummatæ obedientiæ loro constrictus, dum alienis omnino se substrauit imperiis, nulla proprij sensus in se viuere vota permisit. Sed quoniam tanta beati viri humilitas sterilis esse non potuit, quod prius de Spiritus sancti rore radix ipse concepit, prorumpentium ramorum germen pullulando diffudit. Vir itaque Domini venturus aliquando Romam, præcepit cuidam fratri, vt secum pergeret, quia sicut rogatus fuerat, eum in Monasterio sancti Pauli Priorem constituere decreuisset. Ille vero nonnulla difficultatis obstacula reluctatus opposuit, & modo hoc, modo illud, tandem obstinatus obedire contempsit. Maiolus autem inobedientiam fratris æquanimiter tulit, eoque relicto itinere, quod decreuerat, commeauit. Cumque frater in Monasterio per inobedientiam remansisset, & reliqui fratres in eum vehementer inueherent, ac tam obstinatæ duritiæ peruicaciam vnanimiter increparent, tandem ad cor reuersus, aduersus propriam voluntatem in arma congreditur, salutaris obedientiæ telis accingitur, & mox supernæ gratiæ feruore succensus beati viri vestigia perniciter comitatur. Sed dum ille nesciens cœpto itinere graditur; hic vero post eum festinanter accelerat, & anxius ac repentinus anhelat. Mox ad quendam fluuium peruenit, cuius vir Domini iam vada transierat, & super ripam adhuc alteram consistebat. Cum itaque Monachus in citeriori se fluminis crepidine figeret, quoniam absente nauigio transitum non haberet, videns procul astare Magistrum, quod solum potuit, præsto corruens in terram, se humiliter strauit: & quia veniam deprecans per oris organum forte non posset audire clamorem, de toto corpore linguam fecit. Quod dum eminus Maiolus aspexit, quid hoc esset incunctanter agnouit, moxque misso remigio transferri ad se Monachum fecit. Quem præsto vir Dei ad quid venisset, inquirit. At ille simul & de præteritis veniam deprecatur, & impleturum se de cæteris quicquid iniungeret pollicetur. Tunc ille: Vis, inquit, absque dubio pœnitentiam? Quo respondente, Volo, protinus addidit: Huic igitur osculum præbe. Nam casu tuberosæ cutis illic leprosus astabat. Ille confestim in eius osculum ruit, moxque lepra mundati corporis prorsus euanuit. Sic sancta obediētia fructum suæ humilitatis inuenit, dummodo veniam se corrigendo promeruit, sed & signum insuper tam perspicuæ virtutis ostendit. Et cui superbia pene potuit apostaticam inferre perniciem, humilitas dedit Apostolicam exhibere virtutem. S. Maiolus Abbas Clun. IV. Qualiter S. MAIOLVS a Sarracenis captus, ac tandem liberatus sit. ?? Ex Glabro Rodulpho lib. 1. Historiarum, cap. IV. HVIVS quoque [Othonis] Imperij tempore egressi audacter Sarraceni, ab Africanis partibus occupauere tutiora Alpium montium loca, ibique aliquamdiu morantes, vastando regionem, in gyro diuerso raptu tempus expleuerunt. Contigit ergo eodem tempore, vt beatus Pater Maiolus ab Italia rediens in artissimis Alpium eosdem Sarracenos obuiaret. Qui arripientes abduxerunt illum cum suis omnibus ad remotiora montis, ipso tamen Patre grauiter in manu vulnerato, dum in ea excepisset vltro ictum iaculi super vnum de suis venientis: dispertitis quoque inter se omnibus, quæ illius fuerant, interrogauerunt eum, si tantæ ei essent in patria facultates rerum, quibus videlicet se suosque valeret redimere de manibus illorum. Tunc vir Dei, vt erat totius affabilitatis dignitate præcipuus, respondit se in hoc mundo nihil proprium possidere, nec peculiaris rei se fieri possessorem velle: sua tamen ditione non negans plures teneri, qui amplorum fundorum & pecuniarum Domini haberētur. Quibus auditis, ipsimet hortabantur illum, vt vnum e suis mitteret, qui suæ suorumque redemptionis pretium illis deferret. Insuper pecuniæ pōdus atque munerum ei determinantes, indixerunt: fiunt enim mille librarum argenti, vt videlicet singulis libra vna in partem proueniret. Misit quoque vir secularis per vnum de suis ad Monasterium scilicet cui præerat, Cluniacense, per paruam Epistolam ita se habentem. Dominis & Fratribus Cluniacensibus frater Maiolus miser, & captus. Torrentes Belial circumdederunt me, præoccupauerunt me laquei mortis. Hunc vero si placet pro me & his, qui mecum sunt capti, redemptionem mittite. Quæ vt delata est, videlicet prædicti Monasterij Fratribus, extitit illis pro vita incomparabilis mœror ac luctus, necnon & totius patriæ pertristis nuncius, distractis quoque ab eisdem fratribus, quæque in omni eiusdem Monasterij ornamentorū erant supellectili præstitum pij Patris, quam totius coadunauere precium. Sed vir secularis, dum interim a Sarracenis captus teneretur, cuius meriti esset, latere non potuit. Nam cum ei hora prandij obtulissent cibos quibus vescebantur, carnes videlicet, panemque admodū asperum, & dicerent, Comede, respondit: Ego vero si esuriero, Domini est me pascere. Ex his tamen non comedam, quia non mihi vsu fuerunt. Cernens enim vnus illorum viri Dei reuerentiam, pietate ductus, exuens brachia simulque abluens, & clypeū, super quem etiam in conspectu venerabilis Maioli satis mūdissime panem confecit. Quem etiam citatissime decoquens ei reuerendissime detulit. Ipse quoque suscipiens illum, atque ex more oratione præmissa, ex eodem reficiēs, Domino gratias egit. Alius quoque Sarracenorum eorumdem cultro deplanans ligni castulam, posuit incunctanter pedem super viri Dei codicem, bibliothecam videlicet, quam ex more secum semper ferre consueuerat. Dumque vir secularis intuens ingemuisset, aliqui minus feroces ex ipsis perspicientes, suum increpuerūt comparare, dicentes non debere magnos Prophetas sic pro nihilo duci, vt illorum dicta pedi substerneret. Siquidem Sarraceni Hebræorum, quin potius Christianorum Prophetas legunt, dicentes etiam completum iam esse in quodam suorum, quem illi Mahomet nuncupant, quicquid de vniuersorum Domino Christo sacri vates prędixere. Sed ad errorem illorum comprobandum, etiam ipsorum genealogiam penes se habent, ad similitudinem videlicet Euangelij Matthęi, qui scilicet ab Abraham narrat Genealogiæ Catalogum, vsque ad Christum per Isaac successionem descendens. In cuius videlicet semine vniuersorum promissa atque prædicta est benedictio illorum, inquiens, Ismael genuit Nabaioth, atque deinceps vsque in erroneum illorum descendens figmentum. Quod scilicet tantum est a veritate alienum, quantum a sacra & Catholica auctoritate extraneum. Præterea, vt beati Maioli sanctitas claresceret, is qui eius volumen pede calcauerat, eodem die pro quauis occasione, revera iudicio Dei, cæteri furiose irruentes in eum, eumdem ei truncauerunt pedem. Plures enim iam ex ipsis erga eum cœperunt mitiores ac reuerentiores existere. Tandem vero quidam de fratribus illuc expeditius remeantes, data eisdem Sarracenis præsignata pecunia, Patrem cum viris tantū, qui cum eo capti fuerunt, in patriam reduxerunt. S. Maiolus Abbas Clun. IV. Reformatio Abbatiæ MAIORIS-MONASTERII, per Maiolum Abbatem. Anno 1214. ?? Author Historiæ Francorum MS. qui Philippo Ludouici Pij filio Rege vixit. CLVNIACO Cœnobio primus præfuit Abbas, sanctissimus Odo, ac deinde Aymarus, post quem beatus Maiolus, qui inter cætera suæ sanctitatis indicia, Monasterium quod est iuxta vrbem Turonicam ab Hunis euersum, ad pristinum reuocauit statum. Author Gestorum Abbatum Maioris-Monasterij. TVNC venerabilis Comes Odo Campaniensis, suggerēte ei Deo amabili vxore sua Hermēgardi, a Cluniaco tredecim bonæ vitæ & opinionis Monachos precū obtinente suffragio deduxit, & in iam dicto Maiori-Monasterio, sequestratis exinde clericis secularibus, substituit, & religionem inibi posteritati profuturam per eosdem propagauit. Viri igitur illi in breui odore suæ famę populos resperserunt, & Cōuentum, Deo seruientem numero & merito multiplicantes, Stephani Papæ & Regis Roberti vigente imperio vnum ex tredecim, qui super eos Primatum gereret, in Abbatē sibi elegerunt. Iste vero Stephanus Papa, qui Dei nutu in has descēderat partes, & electum in Abbatem, & Odonem Comitem in Monachum benedixit, priuilegij sui auctoritate, & a Cluniaco libertatem, & liberam eis deinceps iure successionis cōfirmans electionem. Dantur insuper a prætaxato piæ memoriæ Papa Stephano, & a sæpedicto beatæ recordationis Rege Roberto priuilegia firma & inconcussa, ne Maioris-Monasterij Ecclesia cuilibet Ecclesiæ, vel personæ Archiepiscopi, Episcopi, vel Abbatis subiecta esset; sed tanquam specialis Romanæ Ecclesiæ filia, Deo soli, & domino tantum Papæ libera deseruiret. Conquerens interim Cluniacus, quod Prioris illius inopia in Abbatem conuersio damni sibi & dedecoris fomitem ministraret, mittit Abbatē suum, sanctum videlicet MAIOLVM, qui extraordinarie acta corrigeret, & obedientiam furtim sublatam Cluniacensium iuri & subiectioni restitueret. Veniens itaque sanctus Maiolus Maiore-Monasterio a religiosis fratribus honorifice, vt decebat, excipitur, & ei tanquam reuerendo Patri officiosissime deseruitur. Conueniens die crastina sanctus vir, tredecim illos, quos ordinis instruendi gratia direxerat, ita alloquitur dicens: Filij alieni, cur mihi & matri vestræ Ecclesiæ, videlicet Cluniacensi, quæ vos in virtutum deliciis diligenter educauerat, mentiti estis, & a nobis vos, & locum vobis commissum alienastis? Redarguta a Magistro prudens virorum simplicitas conticuit. Tunc sanctus vir ad Abbatem conuersus, & vehementer eum increpans, ait: Tu, inquam, o fili, quem cæteris ducem, & præ cæteris præfeceram, cur tibi commissos in errorem induxisti? & ius Cluniacense tibi ambitionis cupidine tractus usurpasti? Cui nuper inthronisatus Abbas, vt erat mirę simplicitatis, excusatoria cum omni humilitate verba respondit, dicens. Ne indigneris, quæso Domine, nobis famulis tuis, sed si culpa dici potest, in dominum potius Papam, & in Francorum Regem retorqueri debet, quorum obedientia & iussio ad hoc nos coegit. Quibus non obedire nullatenus potuimus. Astipulatur etiam huic eorum facto loci illius auctoritas, qui, vt in authenticis libris reperimus, a beati Martini temporibus, vsque ad facta a Dauid exitia, & religione & abbatibus floruisse strenuis perhibetur. Licet autem quod factum est non possit non fieri, discernenda tamen, dilecte in Domino Pater, sanctitas tua, vtrum summi, & vniuersalis Papæ statuta stare debeant........ Tunc beatus Maiolus .................. temeritas, Domini Papæ statutis obuiet, & locus beati Archipræsulis Martini semper dilectus, dignitatis suæ per me culmē amittat. Statuo igitur & confirmo & sigilli mei auctoritate corroboro, vt Majus-Monasterium a iugo & subiectione Cluniaci liberum & immune amodo & deinceps emancipetur, & habendi, & eligendi Abbates suos libertate concessa, in eodem Monasterio pristinæ dignitatis integritas indemnis illibataque perseueret. His itaque expeditis repatriatus beatus Maiolus Turonicam Burgundia commutauit. S. Maiolus Abbas Clun. IV. Reformatio Monasterij S. BENIGNI DIVIONENSIS per eundem Maiolum. ?? Ex Chronico S. BENIGNI DIVIONENSIS, MS. VIDENS igitur domnus Episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit D. Maiolum Cluniacensis Monasterij Abbatem, multaque prece poposcit, quatinus eius auxilio quiuisset reparare in melius, interius religionem, & exterius possessiones. Cuius precibus flexus reuerendus Abbas Maiolus dedit ei XII. Monachos ex omni Congregatione electos, disciplina sanctæ Religionis instructos, diuina & humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. His Abbatem præfecit Willelmum nomine, & Patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit. Hic Italia extitit oriundus alto satis germine, & nobili prosapia editus, quem supradictus D. Maiolus Roma veniens inuenit in Monasterio Lanceio dicto, vbi a puero educatus fuerat, assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum ætate iuuenili florentem. S. Maiolus Abbas Clun. IV. Reformatio Cœnobij S. MAVRI FOSSATENSIS, per eundem ipsum Maiolum. ?? Ex vita MS. Burchardi Comitis Paris. Corboili, & Milidun. ab Odone Monacho eiusdem Cœnobij conscripta, An. MLVIII. CVM igitur his & aliis multis Domino placere studeret virtutibus [Burchardus] vtpote vir seculari militiæ deditus, atque in cunctis mundi negotiis implicatus, eius mens Regi Regum fideliter deuota mundo minime celari potuit. Non enim dignum erat vt lucerna sub modio posita diutius lateret in tenebris, sed super candelabrum poneretur, vt lumen lucernæ clare ardentis omnibus in limine sanctæ Ecclesiæ introeuntibus patesceret. Tempore ergo iam dicti Francorum Regis Hugonis Ecclesia Fossatensis Cænobij, quæ olim ab antiquis Regibus nobiliter fuerat sublimata, præ cæteris erat confusa, atque omni humanæ necessitudinis auxilio destituta. Hoc autem acciderat partim iustitiæ penuria, partim quoq. Rectorum negligentia. Iisdē namque diebus Magenardus vir nobilis, secundū huius caduci seculi honorem nobiliter natus, eandem gubernabat Ecclesiam. Qui nō iuxta Patris Benedicti Imperium agens, seculo valde deditus animarum ac corporum commoda postponebat. Delectabatur enim canum atque bestiarum venationibus auiumque volatilibus: dumque alicubi voluntas pergendi adesset, depositis monachalibus indumentis, preciosarum pellium tegumentis exornabatur, calamantumque optimum pro capitio humili capiti imponebatur. Subiecti etiam quique pro posse & ipsi eadem sectabantur. Ne ergo cuiquam erga habitatores ipsius loci molestum videatur, hic mos a cunctis Monachis istius regni agebatur. Dum itaque hæc & multa alia agerentur, quidam Cœnobita Adicus nomine graue tulit, & secum cogitatione tacita, quomodo hoc a Sanctuario Dei prohiberi posset, sedule meditabatur. Omnibus ergo inscientibus, Abbate quoque ignorante, religiosum adiit Comitem, cunctam sui cordis ei pandens voluntatem, ac omnibus eum exorans precibus, vt locum ipsum memor suæ animæ in pristinum statum restituere dignaretur. At memoratus Comes talia mente pertractans, promittit se eius precibus assensum præbiturum. Accedens itaque ad Regis præsentiam, humili mente ac voce cœpit dicere: Licet, Rex Francorum gloriose, tua Regalis Maiestas præ cæteris aulæ tuæ effecerit me castris, ac multis honoribus terrenis ditiorem: unum tamen adhuc requiro tuæ benignitati, quod ne prohibeas super cunctis precatibus me deposcere agnoscas. Ad quem Rex, Quid, inquit, illud est carissime, quod tibi in regno nostro possit negari? Cui venerādus Comes, Non valde, multumque larga, sed parua videtur res esse quam requiro. Oro namque vt Ecclesiam Fossatensis Cœnobij, quæ regali subdita est Dominio, vesterque fiscus fore videtur, mihi seruitutis vestræ obsequiis parenti tua præcelsa Maiestas cōcedere dignetur. Cui Rex ait. Cum omnibus constet prædecessorum nostrorum temporibus Regalem semper fuisse Abbatiam, quomodo valēt fieri vt a nostra regali potestate separetur? Si enim hoc a nobis factum fuerit, forte post tui corporis obitum, hæredum siue successorum tuorum nequitiis subuertetur, atque tunc culpabimur, detrimentumque animæ patiemur, cum nullus iustitiæ fuerit locus, fratribusque in eo degentibus infinitum acciderit detrimentum. Ad hæc Comes responsum reddidit: Dum minime nunc impetrare valeo vt mihi perpetuali concedatur dono, saltem hoc tribuatur, vt emendationis ac restaurationis gratia, causa quoque salutis nostrarum animarum, hoc petitionis donum suscipere merear. Valde quippe delector tam preciosum locum ad emendandum suscipere, vestroque suffultus auxilio, honoribus ac possessionibus plurimis, si vita Deo propitio comes fuerit, sublimare, atque in pristinum statum erigere, salutem quoque meæ animæ, atque scelerum & peccatorum meorum diminutionem eleemosynarum largitione per ipsum locum Deo annuente spero consequi. Et post huius caduci seculi decursum, fragilia mei corporis membra volo ibidem tumulari. Cernens itaque Rex ex Dei voluntate esse quod a tanto poscebatur viro, causa emendationis ac benefaciendi, sicut pollicebatur, eius prouidentiæ commisit; vt subleuator fidelis atque defensor ipsius Ecclesiæ aduersus hostes malignos, terrarumque inuasores existeret. Quod alacri cordis gaudio suscipiens, gratiarum Deo laudes, Regique mortali reddidit. Illis igitur diebus fama venerabilis Maioli Abbatis Cluniacensis laudabilis per omnē Galliam habebatur. Accepta itaque Comes Regis licentia, ad eundem sanctum virum perrexit. Cumque ab eo reuerenter, vt dignum erat, susceptus fuisset, humo prostratus tam admirabilem humilitatis exhibitionem, aduentusque eius ad eum causam a tam longinqua patria inquirere studuit. Cui Comes: Laborem tanti itineris assumēs, non causa leuitatis ad te venisse credendum est. Supplex namque requiro, vt petitionis meæ verba suscipias, ne pœnitens inueniar tam longo itinere fatigatus, tam longinquam adisse patriam. Locum siquidem Fossatensis Ecclesiæ nuper a domno Hugone Francorum Rege emendationis gratia suscepi, quem deposco vestro emendari ac sublimari præsidio, quatinus sancti Benedicti institutio ibidem religiose seruetur. Non enim alicuius auxilium requirere studui, nisi tuum, quem Deo placere comperi. Cui Pater Maiolus admirans, respondit. Cum multa Monasteria in vestro habeantur regno, cur ab illis non accipitis quod a nobis requiritis? Valde enim laboriosum nobis est exteras atque incognitas adire regiones, nostraque relinquere, & vestra appetere. A vestris ergo hoc potius vicinis expetendum est, quam a nobis loginquis & ignotis. Hoc Comes audiens, valde tristis atque mœstus redditur, timens tantum iter in vanum assumpsisse. Iterum ergo atque iterum ad pedes sancti Viri prosternitur, poscēs vt affectus desiderij eius susciperetur. Sanctus itaque Maiolus multis venerandi Comitis deuictus precibus, acceptisque perfectioribus sui Cœnobij fratribus, cum eodem Comite ad Parisiacum vsque peruenit pagum, cumque ad portum villulæ super fluuium Matronæ Monasterio Fossatensi proximæ, peruenissent, iubet Comes Abbatem, cunctamque congregationem sibi vltra flumen occurrere. Illi autem ignari futurorū alacriter iussis Comitis obaudiunt. Cumque cuncti adunati fuissent, præcepit vt qui cum Abbate Maiolo manere in Cœnobio voluissent, eiusque iussis in omnibus obedire, liberam haberent licentiam reuertendi. Qui vero nollent, abirent quo vellent. Illi autem tristes admodum effecti, vtpote omni humano destituti auxilio, magis elegerunt vias cordis proprij appetere, quam cum Abbate vel Monachi sibi in votis ad Ecclesiam redire. Nemini enim licuit ex his quæ habebant secum quicquam deferre, exceptis indumentis quibus induti erant. Abbas autem Magenardus, qui, vt diximus, nobilis progenie erat: ex sanguinitate enim Ansoaldi diuitis Parisiacæ ciuitatis existebat, in cœnobio S. Mauri, quod Glannafolium dicebatur, transmissus est, vt ibidem Pastor fratrum illic degentium existeret. Qui quamdiu vixit, in eodem loco conuersatus est. Quo defuncto ante vultum crucifixi Domini in Ecclesia corpus eius sepultum est. Sanctus igitur Maiolus sæpe sanctum locum cum suis suscipiens Monachis, districtionem regularis Ordinis districte obseruare cœpit, vt omnino nihil prætermitteretur ex his quæ sancti Benedicti præcipit Regula. Cumque regulariter intus & exterius cuncta ibidem agerentur, ac sollicite omnia, vt possibile erat, emendata fuissent, accedens ad Hugonem Francorum Regem, exoratus est, vt victus alimoniam seruorum Dei sub eo conuersantium multiplicando adaugere dignaretur. Cuius preces Rex benigne suscipiens, adhortante eum Comite Burchardo contulit Ecclesiæ Fossatensi villam quæ dicitur Mansiones cum Ecclesiis, & cum cunctis sibi adiacentiis, sitam in Parisiaco inter Sequanam & Matronam, sicut ipse eam regali iure habere videbatur. Facto itaque testamento monogrammate firmatur, & in eo sigillum regalis Majestatis a Ragenaldo Cancellario filio Comitis postea Parisiorum Præsule imponitur anno incarnati Verbi DCCCC. hoc est nongentesimo LXXXVIII. sub die XII. Calend. Iuliarum, perpetuoque in eodem Monasterio conseruatur. Ob hoc etiam dies obitus ipsius Regis IX. Cal. Nouembr. vsque hodie in ipso Monasterio solemniter celebratur. His igitur ita peractis Sanctus Pater Maiolus ad propria regredi accelerabat. Commitens ergo locum cuidam religioso viro nomine Teutoni, quem de Cluniaco secum cum cæteris adduxerat, ipse vnde venerat, reuersus est. Post multum vero temporis, dum sanctus vir Maiolus in Galliam reuerti differret, defuncto iam inclyto Rege Hugone, cum piæ memoriæ Robertus Rex filius eius regnum suscepisset, consilio & hortatu Comitis eidem Teutoni donum Abbatiæ isdem Rex dedit, eumque Abbatem ordinare præcepit. Quod cum ad aures Cluniacensium peruenisset, valde tristes effecti sunt, quia cupiebant sibi ipsum locum ad Cellam redigere. Ordinatus autem prædictus vir ad honorem regiminis magno studio conabatur onus susceptum æquo disponere moderamine, ac Ecclesiam sibi commissam summo sublimare honore. Parietes enim ipsius aulæ, qui ab antiquis fuerant constructi, nimia vetustate erant cōsumpti. Quod idem Pater cernens, eamque meliorando restaurare cupiens, omne ædificium illius solotenus euertit, atque aliam maioris amplitudinis, & excellentiori dignitate conspicuam, Deo sibi auxiliante construxit: deinde duo signa preciosa nomen suum vni imponens, ad honorem Domini facere præcepit. Hæc itaque & multa alia ipse Deo dignus Abbas bona in eodem loco operatus est opera. Et paucis interpositis paginis. Religiosus denique Abbas Teuto ieiuniis & orationibus vigiliarumque pernoctationibus assidue intentus, Deo semper placere fideliter desiderabat. Cum ergo in loco sibi cōmisso arduam, vt cupiebat vitam, ob pastoralis custodiæ curam, minime seruare posset, Remensis vrbis pagum ad habitandum sibi elegit. Habetur siquidem illuc quædam possessiuncula quam gloriosus Rex Carolus Caluus Ecclesię Fossatensi, Abbatique Godofredo, refugij causa propter Nortmannorum persecutionē dedit, in qua etiam corpus S. Mauri multis annis reuerenter traditur conseruatum. Illuc ergo iam dictus Abbas arduam pro Christo peragens vitam, multo tempore conuersatus est. Quo pergens, ibidemque permanere desiderans, baculum curæ pastoralis per sui seruitij ministrū nomine Walterum, quem ipse in Domini timore nutriuerat, fratribus transmisit, mandans vt sibi secundum Christi voluntatem dignum Pastorem eligerent. Hoc ergo Cœnobitæ audientes, valde mirati atque tristes effecti, Comiti præcipuo ac eius filio Parisiorum Præsuli Raynaldo protinus studuerunt innotescere. Illi autem hæc omnia Regis auribus innotuerunt. Venerabilis autem Pater Teuto in iam dicta villa multis diebus commoratus, in ieiuniis & orationibus, atque in cunctis bonorum operum exhibitionibus in quantum homini mortali possibile fuit, Deo sibi opem ferente solitariam peregit vitam. Postmodum vero cupiens locum sibi commissum, fratresque quos reliquerat reuisere, vsque ad Nouigentum prope monasterium peruenit. Ibidem ergo figens gressum, mandat fratribus se adesse, atque ad eos se velle venire. Quod multi audientes hanc eius desiderij deuotionem prohibuerunt, dicentes suo loco iam Abbatem suscepisse, nec debere eum recipi, quia animarum curam penitus reliquerat. Cum autem ipsi Dei seruo hoc nunciatum fuisset, valde mœstus efficitur, ignorans quid agere, aut quo se vertere deberet. Tandem meditatus in corde suo confortante illum Domino, qui sperantes in se non deserit, salubre consilium reperit. Nam repente ad Cluniacum sui Cœnobij locum rediit: ibique duos Abbates qui post ipsum in sibi commisso loco ordinati sunt, superuixit, atque in sancta conuersatione, vt cœperat, permansit. Nemo enim illorum diu viuere potuit, quia Domini disponente iudicio potestatem regiminis nonnisi quinque annis tenuerunt. Completo igitur termino, qui præteriri non potest, ibidem fœliciter obiit sub die Iduum Septembrium. Ad cuius sepulchrum, vt referre audiuimus, multi infirmi postea sanitatem receperunt. S. Maiolus Abbas Clun. IV. VETERVM, DE S. MAIOLO ABBATE CLVN. TESTIMONIA. Vixit an. 1020. ?? Glaber Rodulphus lib. 3. Historiæ cap. 5. POST hunc [Heymardū] quoque sanctus ac venerabilis eligitur Maiolus. Et lib. 2. cap. 7. Pontifices item in Galliis quique religiosiores a seculo exercuerunt, inter quos etiam bonæ memoriæ sanctus videlicet Maiolus apud Siluiniacum Cœnobium, vitæ præsentis terminum consequutus. Cuius scilicet vitæ honestatem preciosus etiam commendat transitus. Nam ad illius famam sanctitatis confluxere ex vniuerso Romano orbe viri & mulieres vtrorumque ordinum plurimi, exinde referentes diuersarum infirmitatum gratias sanitatis. Desæuiebat eodem tempore clades pessima in hominibus, ignis scilicet occultus, qui quodcumque membrorum arripuisset, exurendo truncabat a corpore. Plerosque etiam in spatio vnius noctis huius ignis consumpsit exustio. Sed cum in plurimis Sanctorum memoriis huius tremendæ pestis sint inuenta remedia, maximus tantum concursus factus est ad trium Sanctorum confessorum Ecclesias, Martini scilicet Turonorum, atque Odolrici Baioariorum, necnon & istius venerabilis Patris Maioli, optatæque salutis inuenta sunt remedia. Ademarus Monachus sancti Martialis Lemouicensis MS. Sanctus Maiolus Abbas Cluniacensis moritur [tempore Ottonis III. Imp.] & ei succedit Odilo virtutibus non dispar. Fragmentum Historiæ Aquitanicæ. His diebus [Ottonis Imp.] sanctus Abbas Maiolus Cluniacensis migrauit ad Dominum. Lambertus Schafnaburgensis in Histor. German. Anno nongentesimo nonagesimo quinto Maiolus Abbas obiit. Sigebertus Gemblac. ad annum 943. Ademarus Cluniacensium Abbas substituit sibi Abbatem Maiolum. Vincentius Bellouacensis lib. 26. Speculi Historialis cap. 67. Hvius [Heymardi] tempore beatus Maiolus Maticensis Archidiaconus nobilibus parentibus ab infantia nobiliter enutritus, spiritalibus litteris imbutus, & virginitatis titulo decoratus ad amorem & obseruantiam Monastici Ordinis est conuersus: & sexto, vt ferunt, anno suæ conuersionis e seculo, ab ipso Heymardo Abbate iam tota corporis valetudine destituto, & oculorum lumine priuato, habito fratrum consilio, in locum Abbatis, licet multum renitens est subrogatus. Erat autem in incessu grauis, voce sublimis, ore facundus, vultu Angelicus, in omni motu vel actu corporis honestus. Erat fide firmus, spe certus, gemina charitate refertus, sapientia clarus, fortitudine robustus. Erat ei honestas in actione, sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate, patientia in aduersitate. Mansuetis erat affabilis, superbis terribilis, parcus cum debuit, diffusus vt decuit. Non diuersus in habitu, non confusus in actu, quantum ad hominem vnus semper & idem. Deuotus imitator Sanctorum, & intentus auditor eorum. Ita placere studuit hominibus, vt Deo non displiceret. Quam perspicue autem huius, eiusque discipulorum existat in benedictione memoria, respondeant Monasteria ab ipsis alia a fundamentis constructa, alia de corruptione cum incremento virtutum ad meliorem statum redacta. Multi quoque fidelium, vt testatur fidelissima relatio, diuersis infirmitatibus constricti, etiam de vita desperantes, ab eo visitati, per gratiam Dei sanati sunt. Et multi oculorum caligine detersa per meritum eius clarius videre cœperunt. Multi, vt ferunt, a veneno serpentum, a morsibus luporum & canum, ab incursione & illusione dæmonum, per Dominicæ Crucis vexillum dextera eius manu impressum, receperunt salutare remedium. Multi quoque in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum, & cæteris incommodis per eum liberati sunt. Aliquando candelæ vel cubicularij negligentia, vel occasione aliqua in noctibus ante lectum eius extinctæ, vt testati sunt qui affuerunt, diuinitus sunt lumini restitutæ. Aliquando cum in Monasterio S. Dionysij esset, & nocte, vt sui moris erat, eiusdem Martyris librum de Principatu cœlesti legeret, graui somno superueniente candela de manu eius super paginam libri defluxit. Et tunc miraculum quoddam & insolitum accidit. Ignis enim naturę suę officium prosequens linum consumpsit & ceram, paginam vero dimisit illæsam. Obiit hic sanctus plenus dierum & sanctitate quinto Idus Maij, feria sexta post celebrationem solemnitatis Dominicæ Ascensionis. Ad cuius sepulchrum multi sanātur infirmi, paralytici eriguntur, & claudi: ibi cæci & a dæmonibus possessi curantur. Et nescio cuius generis igne terribiliter & miserabiliter adusti liberantur. Hæc eadem habet Antoninus Archiepiscopus Florentinus titul. 15. c. 16. §. 2. Summæ Histor. Chronicon Lemouicense MS. Anno Othonis II. Imp. IX. S. Maiolus Cluniacensis Abbas apud Siluiniacum obiit, vbi corpus ipsius honorabiliter conditum requiescit. Chronicon S. Petri Viui. MS. Ademaro sucessit S. Maiolus, vir miræ virtutis, reparator Monasticæ disciplinę. Wernerus Rolewinkius in Fasciculo Temporum, ad annum 954. Maiolus vir sanctus, qui fuit quartus Abbas Cluniacensis, eximij feruoris & abstinentiæ, & reparator Monasticæ disciplinæ claret. Platina in vita Doni II. Papæ. His addit & Richardus scriptor sanctum Maiolum Abbatem, qui in Cluniaco magnum sui apud posteros vita & miraculis exemplum reliquit. Ioannes Trithemius lib. 3. de viris Illustribus Ord. S. Bened. cap. 220. Maiolus quartus Abbas Cluniacensis Cœnobij, vir fide & opere clarissimus, sexto anno conuersionis suæ, Adamaro cedente propter corporis inualetudinem, & visus amissionem, Pastor Dominici gregis constitutus, multis virtutibus & signis enituit. Claruit anno Domini 960. cuius festum quinto Idus Maij colitur. Idem in Chronic. Monasterij Hirsaugiensis. Sanctus quoque Maiolus quartus Cluniacensis Monasterij Ordinis nostri Abbas, iisdem temporibus doctrina & sanctitate clarus habetur, qui sexto anno conuersionis suæ S. Ademaro propter imbecillitatem corporis, & oculorum amissionem cedente, Dominici gregis Pastor constitutus, multis virtutibus clarus enituit, cuius dies festus agitur V. Iduum Maij. Liber vitæ & Miraculorum S. Maioli MS. apud Siluiniacum. Arrepto itaque itinere territorium Aruernense expetiit, ibique in quadam Cella, Siluiniaco scilicet, nunc loco celeberrimo, exerceri ægritudine cœpit, &c. Dormiuit vero cum Patribus suis V. Iduum Majarum, sepultusque est in basilica beati Petri, vbi eius sanctissimis meritis multa præstantur beneficia. Legendarius Siluiniacensis, in festo S. Maioli. Dormiuit ergo Maiolus, luculenter de seculo triumphans, V. Idus Maij, feria VI. quæ Ascensionem subsequebatur Dominicam, sepultusque est magno procuratus apparatu Siluiniaci, in beati Petri basilica: quo in loco sanctissimis eius meritis fideliter poscentibus, multa modo proueniunt euidenter beneficia. Ibi siquidem immundi spiritus a diu obsessis effugantur corporibus, cęci aliquando illuminantur, obstructæ surdorum aures reserantur. Qualiumcūque febrium grauis intemperies temperatur, paralytici protinus conualescunt, pedes raptorum ad malum prompti torpescunt, indulgentia peccatorum supplicantibus præstatur, & de quacumque inquietudine sine mora leuamen præstatur, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui cum Patre, & Spiritu sancto, est honor, virtus, & gloria, per infinita sæculorum sæcula, Amen. Martyrologium Romanum ad V. Id. Maij. Apud Siluiniacum depositio sancti Maioli Abbatis Cluniacensis, cuius vita sanctis meritis fuit præclara. Martyrologium Monasticum Benedictinum, ad V. Idus Maij. Apud Siluiniacum depositio sancti Maioli Abbatis Cluniacensis, cuius vita sanctis meritis fuit pręclara. Qui fastibus Archidiaconi sublimatus, tractu diuino repente mutatus, Monachorum Pater, & multorum Cœnobiorum fundator in pace quieuit. S. Maiolus Abbas Clun. IV. IN SILVINIACO PER SANCTVM MAIOLVM, PVER MORTVVS RESTITVITVR vitali alimento. ?? EX PETRO VENERABILI ABBATE CLVN. IX. lib. 2. Mirac. cap. 31. ADDATVR & illud, quod fere cunctis miraculis præferri solet, cuiusdam Siluiniacensis pueri a morte per sanctū Maiolum, Christi virtute, in iam dicto loco facta resuscitatio. Is etenim sanctus, sicut pene cunctis Galliarum populis notum est, vt magnus vita, sic miraculis & dum mortalis viueret, & post mortem maxime insignis extitit. Hac miraculorum gratia, in tantum iam per centum LX. & duos annos, hoc est a tempore mortis suæ claruit, vt post sanctam Dei genitricem, nullum sanctorum in tota Europa nostra in huiusmodi operibus parem habeat. Testantur hoc innumeri diuersis morborum generibus pressi, qui ad sepulchrum eius diuinam clementiam ipsius meritis sibi misereri precantes, exauditi sunt. Inter quos & mulier paruum habens filium, infra hos septem annos, similem, immo maiorem per ipsum Dei misericordiam experta est. Nam cum iam puer ille plus quam triennis esset, contigit eum morbo correptum extingui. Indoluit acriter mulier affectu tacta materno, ac doloris nimij stimulis agitata, totam vim animi non tam ad fletum muliebriter, quam ad fidem constanter conuertit. Excitata namque mirandis operibus, quæ non solum frequenter ad sepulchrum sanctissimi Confessoris facta audierat, sed etiam plerumque viderat, in spem animum erexit, & sibi ab eo posse reddi filium, non irrita fide præsumpsit. Vnde statim surgens, non ad præparandam funeri sepulturam festinat, sed mortuo puero inter brachia sumpto ad Ecclesiam properat. Quo cum citatis gressibus velut moræ impatiens pergeret, interrogata a multis quid ferret, & quid sibi vellet, hoc vnum omnibus responsum dabat: Filius (inquit) meus est, quem mortuum sancto Maiolo defero, vt illum mihi restituat. Mirabantur audientes de tam insolita re tam constans mulieris responsum, & euentum rei iam solliciti præstolabantur. Venit tandem mulier ad sancti sepulchrum cum paruulo, & eum ante altare fide plena deposuit. Mira astantium expectatio. Nouerant quidem, vt dictum est, & quandoque viderant, multos ibi sancti virtute curatos, sed a morte rediuiuum nec ipsi viderant, nec a patribus acceperant. Attenti ergo tam monachi quam laici ad tantum spectaculum, nutum omnipotentis, eiusque beneplacitum sustinebant. Mansit puer exanimis ab hora diei prima, dies enim tunc æstiui erant, vsque ad horam nonam. Tunc tandem oculos aperuit, ac matrem quæ proximo loco ei assederat, eumque materna custodia asseruabat, tenui vt puer voce vocauit. Surrexit mater attonita, & non sola ad eum accessit. Hunc viuentem & loquentem quem mortuum deposuerat, cum multis qui aderant cernens, spe sua, pietate Sancti se frustratam non esse agnouit. Fit statim lætus clamor in populo, & voces altissimæ ad Dei laudem & sancti Maioli præconium resonant. Accurrunt fratres meridianis horis regulari more in lectis quiescentes, totaque Siluiniacus nulla pene, licet villa sit, Galliarum vrbe plebium numerositate inferior, audito tam fœlici nuncio, in momento aduolat. Repletur tam clamosis quam deuotis lætantium vocibus Ecclesia, & cernentes viuentem, quem mortuum reliquerant, vix se ipsos præ gaudio capiebant. Obtulit dehinc deuota mulier puerum sancto, & quia sicut ab vtroque parente primam, vt sic loquar, vitam acceperat, sic a sancto Maiolo tam insigni miraculo secundam resumpserat, authoritate materna sancti Maioli silium decreuit perpetuo nuncupari. Ne vero legenti vel audienti superesse aliqua de tanto miraculo dubietas possit, nouerint me antequam hæc scriberem, bis Siluiniacum venisse, & tam a matre quam a pluribus & fide dignis testibus, dum id sollicite inquirerem, ea accepisse. S. Maiolus Abbas Clun. IV. DIPLOMATA QVORVMDAM SVMMORVM PONTIFICVM DE TRANSLATIONE CORPORVM SS. Maioli Abbatis, & Odilonis eius successoris: & de miraculis per eorum intercessionem in Siluiniacensi Cœnobio factis. BVLLA VRBANI II. PAPÆ. ?? ?? NOS Ioellus Dei gratia Remensis Archiepiscopus, Notum facimus vniuersis præsentes litteras inspecturis, Quod nos vidimus, & diligenter inspeximus quoddam priuilegium. Monachorum Siluiniacensium a sanctissimo patre Vrbano quondam Dei gratia summo Pontifice, non rasum, non cancellatum, nec in aliqua parte sui vitiatum, scriptum & confirmatum sub hac forma. VRBANVS Episcopus seruus seruorum Dei, filiis in Domino charissimis Siluiniacensis Cœnobij Monachis salutem & Apostolicam benedictionem. Quoniam supernæ benedictionis dignatione multimoda actum est, vt nos ipsi Monasterium vestrum, & beati Maioli corpus intra Ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum duximus, cum Cluniacensis Cœnobij, cui tanquam membra capiti singulariter inhæretis, dilectione præcipua, tum religionis vestræ reuerentia, vos, & locum vestrum specialius sedis Apostolicæ protectione munire. Eapropter præsente confratre nostro venerabili DVRANTIO Aruernensi Episcopo, constituimus ne pro communi parrochiæ excommunicatione, vel interdictione, vllo vnquam tempore Cœnobium vestrum interdictionis alicuius iacturam sentiat, nec vlli viuentium facultas sit, infra Monasterium, seu villæ adiacentis ambitum, aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Vnde etiam egregium militem Archimbauldum sub manus propriæ stipulatione in manum nostram polliceri, supra parentis proprij tumulum fecimus, vt vniuersa quæ pater, aut aui eius, loco vestro contulerant tam in rebus quam in immunitatibus & consuetudinibus, omni vitæ suæ tempore debeat illibata seruare, &c. Datum apud Monticulum per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi Cardinalis, Idibus Nouembris, Indict. III. anno Dominicæ Incarnationis MXCVII. Pontificatus autem Domni Papæ Vrbani, VIII. In cuius rei testimonium ad petitionem Monachorum Siluiniacensium, præsentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi, in testimonium veritatis. Actum anno Domini MCCXL. V. mensis Augusti. BVLLA CLEMENTIS IV. PAPÆ. Clemens Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Priori & Conuentui Monasterij Siluiniacensis, Cluniacensis Ordinis, Claromontensis Diocesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Clara sanctorum merita, quibus Catholicorum Ecclesia conspectius rutilans a sui primordio felicibus profecisse, & iugiter proficere noscitur incrementis, a Christi fidelibus præcipua reuerentia venerari, & fideles ipsos ad sedulam & solertem imitationem huiusmodi meritorum salubriter allicere cupientes, libenter eos spiritualium largitione munerum recreamus, quibus desideranter illecti, ad immarcessibilem Sanctorum ipsorum gloriam obtinendam laudabilibus exemplis, & meritis perducantur. Cum itaque, sicut ex vestra insinuatione accepimus, propter merita gloriosa Sanctorum Confessorum Maioli & Odilonis, quorum corpora in vestra Ecclesia requiescunt, mirabilis Deus in sanctis suis, multa quotidie miracula operetur ibidem, propter quæ ad eandem Ecclesiam de diuersis partibus fidelium multitudine confluente, corpus prædicti sancti Maioli ad alium locum ipsius Ecclesiæ magis venerabilem & decentem, intenditis cum debita veneratione transferre. Nos, vt dictorum fidelium deuotio spe desiderabilium præmiorum erga dictam Ecclesiam augeatur, & ad huiusmodi translationis corporis dicti sancti solemnia, maior populorum confluat multitudo. De omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius authoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad dictam Ecclesiam in die translationis sancti eiusdem vnum annum, & quadraginta dies hac vice, illis autem qui illic infra octo dies immediate sequentes, & in anniuersario die translationis ipsius venerabiliter & deuote accesserint, centum dies de iniunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Viterbij, II. Id. Martij, Pontificatus nostri anno tertio. BVLLA HONORII IV. PAPÆ. Honorius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Priori & Conuentui Monasterij Siluiniacensis, Cluniacensis Ordinis, Claromontensis Diocesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Clara Sanctorum merita, quibus Catholicorum Ecclesia conspectius rutilans a sui primordio felicibus profecisse, ac iugiter proficere noscitur incrementis, a Christi fidelibus pręcipua reuerentia venerari, & fideles ipsos ad sedulam & solertem imitationem huiusmodi meritorum, salubriter allicere cupientes, libenter eos spiritualium largitione munerum recreamus. Quibus desideranter illecti ad immarcessibilem Sanctorum ipsorum gloriam obtinendam, laudabilibus exemplis, & meritis perducātur. Cum itaque, sicut ex vestra insinuatione accepimus, propter merita gloriosa Sanctorum Confessorum Maioli & Odilonis, quorum corpora in vestra Ecclesia requiescunt, mirabilis Deus in Sanctis suis, multa quotidie miracula operetur ibidem, propter quæ ad eādem Ecclesiam de diuersis partibus fidelium multitudine affluente, corpus prædicti sancti Maioli ad alium locum ipsius Ecclesię magis venerabilem & decentem cum reuerentia debita duxeritis transferendum. Nos vt dictorum fidelium deuotio spe desiderabilium præmiorum erga dictam Ecclesiam augeatur, ad instar felicis recordationis Clementis Papæ IIII. prædecessoris nostri, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius authoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad dictam Ecclesiam in anniuersario die translationis ipsius venerabiliter & deuote accesserint, annuatim centum dies de iniunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Romæ, apud sanctam Sabinam, Non. Maij, Pontificatus nostri anno primo. BVLLA CLEMENTIS VI. PAPÆ. Clemens Episcopus, seruus seruorum Dei; Vniuersis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Splendor paternæ gloriæ, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium de clementissima ipsius Majestate sperantium, tunc pręcipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitate, sanctorum precib. & meritis adiuuatur. Cupientes igitur vt Ecclesia Prioratus de Siluiniaco Cluniacensis Ordinis, Claromontensis Diocesis, in qua SS. Leodegarij, Principini Martyrum, ac beatorum Maioli & Odilonis Confessorum corpora, sicut asseritur, requiescunt, congruis honoribus frequentetur, & vt Christi fideles eo libentius causa deuotionis confluant ad eandem, quo ibidem dono cœlestis gratię conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli authoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in singulis Martyrum, & Confessorum prædictorum, ac translationis eiusdem S. Odilonis festiuitatibus præfatam Ecclesiam deuote visitauerint, annuatim, aut horis Canonicis, & aliis diuinis officiis earumdem festiuitatum, vnum annum, & vnā quadragesimam de iniunctis ei pœnitentiis, singulis videlicet festiuitatum ipsarum diebus, quibus Ecclesiam ipsam visitauerint, aut horis Canonicis, & aliis diuinis officiis interfuerint, vt præfertur, misericorditer relaxamus. Datum apud Villam-nouam Niuern. Diocesis, II. Non. Octobris, Pontificatus nostri anno II. INSTRVMENTVM PVBLICVM. In nomine Domini amen. Per hoc præsens publicū instrumentū, cunctis pateat euidenter & sit notū, quod anno Domini MCCCCXXXIV. die decima mensis Ianuarij, hora completorij, Indictione XII. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris Domini Eugenij, diuina prouidentia Papæ IV. anno quarto, in mei Notarij publici, & testium infra scriptorum præsentia, Excellentissimo ac potentissimo Principi, domino Carolo Duci Borboniensi & Aruerniæ: qui postquam per venerabiles & religiosos viros, Priorem & Conuentum Siluiniaci processionaliter, & cum maxima solemnitate in suo iucundo aduentu receptus fuerat, ac deuotissime osculatus capita gloriosissimorum Cōfessorum Maioli atque Odilonis erat, genibus flexis in Ecclesia præfati Prioratus, ante altare beatissimi Maioli, humiliter supplicauerunt, reuerēdus Pater Dominus Gaufridus Prior, & maior pars Conuentus prædicti Prioratus in hunc modum Gallice loquendo. Nostre tres-redoute Seigneur, nous vous requerons & supplions tres-humblement, que a vostre ioyeux & nouuel aduenement, il vous plaise nous promettre & iurer, de garder et conseruer sans aucunement enfraindre les droits, priuileges, franchises, prerogatiues & libertez du Prieure de ceans: car selon les chartes et anciennes lettres de ceste eglise, nos Seigneurs vos Predecesseurs fondateurs & Protecteurs de ce Monastere, doiuent & ont acoustume en leur nouuel aduenement de le promettre et iurer; & les ont gardez & obseruez iusques icy. Quibus præfatus Dominus Dux, genibus flexis, vt præfertur, ac manib. erectis ad præfatum altare, incontinenti respondit Gallice loquendo, Et ainsi ie le promets & iure. De quibus omnibus & singulis supradictus præfatus Prior pro se, & dicto suo Conuentu, per me Notarium supradictum fieri publicum instrumentum requisiuit, quod eidem concessi. Acta fuerunt hæc in Ecclesia dicti Prioratus Siluiniaci, die, anno, indictione, & pontificatu, quibus supra. Præsentibus, &c. Signatum, Hugo Fabri. S. Maiolus Abbas Clun. IV. CHARTA LOTHARII REGIS, DE S. Amando Cluniacensi Monasterio concesso, tempore Maioli Abbatis. An. 960. ?? IN nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis LOTHARIVS gratia Dei Rex. Præcessorum nostrorum consuetudines Regum obtinemus, si familiariter congruis in petitionibus fideles nostros exaudimus. Quapropter vniuersæ sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque omnium fidelium tam præsentium quam & futurorum animis notum esse volumus, quoniam domina mea mater gloriosissima GERBERGA Regina per consensum suorum nostrorumque fidelium, accessit nostræ præsentiæ serenitatem maternis cum iussionibus rogans, vt Monasterium quod est situm in Comitatu Trahesino in honore S. Amandi, dicatumque, eo quod absque Rectoribus etiam veluti inhabitabilibus locis, Monasterio CLVNIACENSI suisque Rectoribus subderemus, cum suis omnibus ad se pertinentibus tam in villis quam in prædiis omnibus, cum mancipiis vtriusque sexus, pratis, vineis, siluis, aquis, aquarumque decursibus, & regressibus, & exitibus. Cui assensum præbentes, quod æquum fuerat, petitiones....... in harum iussione vt in aliis suscepimus, præfatumque Monasterium S. Amandi cum omni integritate, vt iam dictū est, iam dicto Cluniacensi Monasterio subdendo concessimus eo statu, vt inquantum Deus illis suppeditauerit auxilium, eum construant, locumque habitabilem, prout potuerint, reddant, quatenus cunctipotens Deus ibi iugiter laudetur cum Sanctis, dominaque mea gloriosissima nobiscum mater, quæ hoc statuit, æternæ felicitatis præmio Christo largiente donetur. Et quo firmius credatur, stabiliusque possideatur, manu propria subterfirmauimus, & annulo nostræ authoritatis insigniri iussimus. Signum domni & gloriosissimi LOTHARII Regis. [Monogramme] Gebo humilis Quæstor ad vicem Artoldi Archiepiscopi, summique Cancellarij cognouit. Datum IX. Kal. Decembr. regnante gloriosissimo LOTHARIO Rege anno V. Ind. III. Actum Diuioni in palatioter, Amen. S. Maiolus Abbas Clun. IV. CHARTA THEOBALDI CABILONENSIS Comitis, qua donationem Monasterij S. Marcelli Cabilon. Mayolo Cluniacensi Abbati factam confirmauit. ?? ?? EGO in Dei nomine Theobaldus Comes Cabilonensis omnibus filijs sanctæ Ecclesiæ in Domino salutem. Audiui a prædecessoribus meis, & vicinis antiquis viris, quod nobilissimus Comes Gaufredus, qui post mortem præstantissimi, & Christianissimi Comitis aui nostri Lamberti accepit eius coniugem auiam meam Adheidem Comitissam, accessit ad beatæ recordationis Abbatem Mayolum, & commendauit illi Monasterium in suburbio Cabilonensis ciuitatis a Guntranno nobilissimo & religioso Rege magnifice cōstructum, vbi requiescit corpus beati Marcelli Martyris, eo tenore vt Religionem Monastici Ordinis, quæ pene abolita fuerat, reformaret; iura & possessiones ad ipsum locum pertinentes excoleret: & vt ipse, & successores eius Cluniacēses Abbates perpetualiter haberent & possiderent. Hanc autem commendationem siue donationem fecit supradictus Comes Gauffredus domno Mayolo, cum consilio coniugis suæ, & filij eius Hugonis tunc Clerici, postea Episcopi: annuente & laudante Almerico Duce. Postea vero regnante serenissimo Rege Roberto, auunculus meus domnus Hugo Comes & Episcopus, præsente ipso Rege, Comitibus, & Episcopis istius patriæ, supradicti Monasterij donum tradidit domno Odiloni Abbati, successori Abbatis Mayoli, vt ipse iure antecessoris sui locum haberet, teneret, & possideret. Ego vero gratia Dei Comes Theobaldus, quod antecessores nostri & parentes Deo & sancto Petro, & loco Cluniacensi dederunt, laudo, volo, & confirmo. Et vxori meæ, & meis fidelibus laudare & firmare facio: & quandiu vixero, testis & adiutor ero. Post meum decessum qui contra hanc restitutionem venerit, iram Dei omnipotentis incurrere sese non dubitabit. Signum Theobaldi Comitis, qui hoc testamentum laudauit, atque firmauit, suosque fideles & amicos firmare præcepit. S. Ermentrudis eius coniugis. S. Hugonis de Mont-paon. S. Ansedei de Nauiliaco. S. Tetardi de Raon. S. Odilo Abbas Clun. V. VITA BEATI ODILONIS ABBATIS CLVNIACENSIS, A PETRO DAMIANO S. R. E. Cardinale conscripta. PROLOGVS. ?? ?? PETRVS Damianus sanctis Ecclesiis quæ sunt in Occidentis Galliarum partibus constitutæ, salutem quæ est in Christo Iesu. Hugo Cluniacensis Monasterij Rector, & spiritalis militiæ dux ac præcipuus informator, hoc mihi laboris iniunxit, vt vitam B. Odilonis, decessoris videlicet sui, proprio stilo succincte perstringerem, & ex his quæ in anterioribus paginis latius reperiebantur esse diffusa, meliora quæque magisque necessaria breui compendio deflorarem. Cuius ego compulsus imperio, non luculenti venustate occupabor eloquij, sed sicut ex oblatis apicibus deprehēdere potero, cum Dei omnipotentis auxilio, meræ veritati deseruire tentabo. Superfluum quippe est, lucernam manibus adhibere, dum micantium stellarum conaris signa distinguere. Ego quoque dum actus mirabilis viri, tamquam sereni cuiusdam atque perlucidi cœli stellas ostendo, facetiis vrbanæ facundiæ non indigeo. Ipsa quippe sanctorum vita fideliter enarrata, sic rutilat, vt splendorem accurati sermonis ad illustranda corda fidelium nō requirat. Huc accedit, quia rusticitas sermonis inculti, suspicionem consueuit purgare mendacij. Nam qui vix sufficit vt inelimatum saltim depromat eloquium, quomodo nouit fabricare commentū? Et certe maioris tibi honoris est, vt rex in ferro, quam seruus attituleris in auro. Et habilior est aqua perspicua in vase fictili, quam lutulenta vel lurida, quam non sapor proprius, sed exteriora commendant ornamenta gemmarum. Sic & melior est veritas in simplicibus verbis, quam sit mēdacium in elucubrati venustate sermonis. Sed iā res ipsa producatur in medium, vt illius summæ Veritatis auxilium imploremus, quæ adbreuiatum Verbū per Prophetam factura promittitur. Quatinus in huius conscriptionis articulo, & competenti breuitate succinctos, & a nota mendacij nos exhibeat alienos. S. Odilo Abbas Clun. V. INCIPIT VITA BEATI Odilonis Abbatis. ?? ?? BEATVS igitur Odilo, Aruerniæ oriūdus, ex equestri quidem ordine genus duxit, sed terrenæ prosapiæ lineā cœlestis vitæ nobilitate transcendit. Hinc dum adhuc puerili teneretur infantia, tanto repente est omnium fere membrorum languore constrictus, vt incedendi quoque prorsus amitteret facultatem. Accidit autem aliquando vt nutrix eum ante ianuam cuiusdam Basilicæ, quæ in honore beatæ Dei Genitricis erat dedicata, relinqueret: & ipsa suis intenta compēdiis, per diuersa procul abiret. Puer itaq. se conspiciens sine custode relictum, ac nutricæ sedulitatis ministerio destitutum, diuino quodam prouocatus instinctu, tentare cœpit si valuas Ecclesiæ quolibet nisu posset attingere. Fluctuabat igitur innocens reus Dei, & sub diuino verbere constitutus, quid ageret nesciebat. Innocens, inquam, vt puta qui non peccauerat, reus autem Dei, quia cœlesti verbere vapulabat. Tandem repens, & quasi quodam se manuum pedumque remigio fulciens, vix peruenit ad ianuā, paulatimque progressus, intrauit. Iamque spe concepta valentior, pallam Altaris arripuit, & sic se erigere, quibus poterat conatibus, cœpit. Sed dum intempestiue conatur, necdum soluti languoris adhuc nodositate restringitur. Quid plura? Tandem diuinæ virtutis auxilium sensit, & omni languore deposito, factus incolumis, ad referēdas Deo gratias, intuentium animos prouocauit. Et quia tunc alius deerat qui pro se intercederet sanctus, ipse, vt ita loquar, in se signum virtutis exhibuit, ipse pro se interuenit, & de seipso miraculum faciens, medicinam diuinæ curationis obtinuit. Hoc est enim egregium & insigne miraculum, cum homo non per alium, sed ipse sibi consciscit diuinæ virtutis auxilium. Qui præterea dum ad grandiusculæ iam ætatis adolesceret incrementum, prius apud sanctum Martyrem Iulianum factus est Clericus, deinde beati Maioli Confessoris egregij se magisterio tradidit, & in Cluniacensi Monasterio habitum sanctæ Religionis accepit. Vbi dum quietus ac simplex humiliter in sancta conuersatione persisteret, & in ipso rudis atque nouitiæ conuersationis exordio, quædam iam in eo perfectionis insignia prælucerent: vix euolutis quatuor annis, B. Maiolus obdormiuit in Domino. Sed antequam humanitatis debitum solueret, proximus tamen beatæ dormitionis articulus immineret, B. Odilonem sibimet in Pastoralis officij cura substituit, suumque super Dominici gregis custodiam, vicarium dereliquit. In quem protinus omnium fratrum vota concurrunt, omnes se ad obedientiā sibi vnanimi deuotione susternunt; quique se eatenus orbatos remanere defleuerant, iam decessionis paternæ iacturam, in supparis vicarij reformatione compensant. Iam vero in commissi regiminis sollicitudine constitutus, plurimis sanctæ religionis cœpit florere virtutibus. Nimirum vt psalmodiæ studiis vigilanter insisteret, dura corpus inædia maceraret, atque a sacris Altaribus non recedens, quotidianum fere omnipotenti Deo Sacrificium laudis offerret. Inter quas profecto piæ deuotionis excubias, vberibus plerunque lachrymarum compunctionibus affluebat. Porro autē Adraldus Abbas Bremetensis Monasterij, vir videlicet Religiosus, ac sanctæ conuersationis honestate conspicuus, qui discipulus eius extiterat, nobis aliquando retulit, quia vir Dei dum in eo quo postmodum defunctus est languore decumberet, illi præcepit vt ex calcularis abaci supputatione colligeret, quæ posset esse summa Missarum, quas celebrauit per spatium quinquaginta sex annorum quibus Monasterium rexit. In quo facto liquido deprehenditur, quam diuturna, quam indeficiens diuini amoris flamma, beati viri pectus excoxit, quem nimirum ab offerendis quotidie salutaribus hostiis cohibere tot curarum, tot ingruentium negotiorum sollicitudo non potuit. In erogandis præterea eleemosynis ita largus erat, vt nonnulli dum eum omnia dispergentem sine cunctatione conspicerent, non dispensatorem, sed prodigum iudicarent. Præsertim quodam tempore, dum fames valida fines Aquitaniæ vehementer affligeret, ac plurimas Galliarum prouincias pestilenter arctaret, exhaustis iam in pauperum vsus ærariis, & horreis quorumcumque prouentuum non mediocriter profligatis, mox etiam plurima Sacrarij vasa confregit, insignia Ecclesiæ ornamenta distraxit: coronæ quoque quam sibi Imperator Heinricus, ob sui memoriam destinauerat, non pepercit. Vt igitur tam acerbæ famis in quibus valuit temperaret inopiam, quicquid hinc inde corradere potuit facultatum, in sustentationes & alimenta contradidit egenorum. Quadam sane die, dum per publicum pius equitator incedit, duos in itinere pueros fame peremptos reperit. Mox equo desiliens, laneam qua indutus erat ad carnem sibi subduxit interulam, eaque (prout velaminis quantitas permittebat) vtrumque cadauer obuoluens, exhibet mortuis sepulturam. Nam & vespillones mercede conduxit, & funereis vsque ad tumulum prosecutus exequiis, defunctis fratribus debitum humanæ pietatis exsoluit. In eadem quoque gestorum eius reperitur historia, quia corpus suum non modo duris consueuerat attenuare ieiuniis, & asperrimis edomare ciliciis, sed & quibusdam ferreis nexibus coartabat. In percipiendis autem ita se moderabatur eduliis, vt apposita quæque contingens, ac naturali dumtaxat necessitati dispensatiue subseruiens, & vanitatem superstitionis effugeret, & sobrietatis continentiam reseruaret. In promulgandis porro iudiciis, ac modis pœnitentiæ præfigendis tam pius erat, & tanta mœrentibus humanitate compatiens, vt nequaquam districtum patris imperium, sed maternum potius exhiberet affectum. Vnde se reprehendentibus huiusmodi verbis solebat eleganter alludere. Etiamsi damnandus sim, inquit, malo tamen de misericordia, quam ex duritia vel crudelitate damnari. Inter cæteros autem sanctos, circa beatam Dei Genitricem tam ardentissima deuotione flagrabat, vt constitutus in choro psallentium, cum ad illum veniretur ex modulantium alternatione versiculum, Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis vterum, in terram se repente prosterneret: sicque per corpus ostenderet, quibus desiderij cœlestis in mente facibus æstuaret. Vir igitur sanctus cum in bonis moribus per quotidiana piæ conuersationis incrementa succresceret, seseque quotidie melior ad perfectionis culmen ardentius anhelaret, cœpit nonnullis coruscare miraculis, vt qui clarus erat in probitate morum, claresceret etiam in ostensione signorum. Et qui in obtutibus omnipotentis Dei erat lucerna ardens, fieret etiam coram hominibus lucens. Vnde diuino disponente iudicio factum est, vt quia de illis erat quibus dictum est. Vos estis lux huius mundi, dum ipse lux esset, primum de luce miraculum exhiberet. Aliquando siquidem dum esset in quadam sui iuris villa, quæ Bersoniacum dicitur, videt puerum venustum quidem forma, sed cœcum a natiuitate. Super quo consulens didicit, quia filius esset villici, & quia visum numquam penitus habuisset. Cui mox pia benignitate compatiens, & apud se tacitis precibus latenter insistens, vt puta qui talia necdum erat expertus: tandem aduocat paruulum, signum illi salutiferæ crucis in fronte depingit, & confestim visum, quem natura negauerat, puer accepit. Alio quoque tempore dum esset vir Dei, apud suum quoddam Monasterium, quod Vallis-aurea nuncupatur, quarta videlicet feria primæ quadragesimalis hebdomadæ, quæ caput ieiunij dicitur, surgentibus a mensa fratribus, ille pugillum cinere latenter impleuit, & apposito pane discubuit. Cumque cinerem tanquam panem manducaret, vt potum quoque, iuxta prophetam, cum fletu temperaret, præcepit fratri vt clam sibi aquam nullo teste deferret. Ille quod erat iussus impleuit, aquam attulit. Quæ dum labiis adhibetur, austeritatem vini redolere sentitur. Reprimit ergo manum, abigit poculum, atque vt sibi aquam minister afferat, signis & euidentibus nutibus imperat. Ad quod minister obstupuit, & vinum se a mensa referre, qui aquam propinauerat, admiratus expauit. Geminat tamen officium, vinum proiicit, conuasat aquam, denuo porrigit discumbenti. Sed ecce dum aqua potanda repetitur, vinum rursus in poculo reperitur. Iam itaque vir sanctus diuinæ pietatis erga se beneficium recognoscens, quod Deum sibi misericorditer indulgere considerat, cum gratiarum actione percipere non recusat. Præterea cum vir Dei cum Heinrico Rege, qui postmodum factus est Imperator, in Ticinensi simul vrbe consisteret, & Dominicæ Natiuitatis gloriam celebraret, contigit vt velamen mensæ eius artificiosa textrini laboris operatione conspicuum, sacrilega fuisset fraude sublatum. Postquam autem vir Dei cum Rege discessit, fur qui rapuerat iam securus, proposuit velamen in foro venalium. Sed dum illi dispositio cœlestis obsistit, sancta distrahi præda non potuit. Ter igitur quod subduxerat, inter nundinarum merces exposuit, tertio subtiliter attentauit, sed cum emptoribus de pretio penitus conuenire non potuit. Nec inter distrahentem, & coementem pacisci valuit venale commercium; quia diuina dispositio conatibus hominum negauit effectum. Interea sceleris huius authorem vltio diuina corripuit, & manus quæ sacrilegium perpetrauerant, ac pedes quibus raptor aufugerat, arefaciens, intolerabili dolore constrixit. Mox itaque languore compulsus, ad Ecclesiam beati Maioli manibus alienis aduehitur, mantile sublatum, ad commissi reatus indicium coram cunctis appenditur, & diuina clementia ab omni populo qui percitus huius famæ rumore confluxerat imploratur. Sic itaque beati Maioli meritis, ac precibus fratrum sibi seruientium sanus & incolumis factus, velamen reddidit alienum, & recepit semetipsum. Probauit ergo quo præmio dignus esset, qui beatum offenderet Odilonem. Alius quoque fur dum vir Dei in eadem vrbe consisteret, stabulum eius nocturnus irrupit, & equum cui specialiter ipse insidere consueuerat, caute subduxit. Sed quia illis in partibus deprehendi cleptes sacrilegus timuit: concitus ad oppidum Laudense profugit. Securus itaque recognoscentium, proponit equum, emptores inuitat, vehiculum laudat, commercium flagitat. Sed sic hominem diuina dispositio præpediuit, vt nec cum quolibet emptore componere, nec animal potuisset pecunia permutare. Postremo reuersus ad se, ac pœnitentia ductus, bestiam ad locum sui criminis conscium reuocat, & quid sibi contigerit, ad confusionem sui & omnipotentis Dei gloriam, non occultat. Vir idem venerabilis dum esset in itinere constitutus quia causa dictabat, Ticinum festinanter ac sine mora transire cupiebat, sed intumescentibus aquis etiam nauigium deerat. Protinus ergo confisus in Deum, vnum e famulis vocat, seseque in nomine Christi præcedere, per alueum fluminis imperat. Obedit illico famulus, spumantes profluentium vndarum cumulos ingredi non moratur. Deinde vir sanctus cum omni commeantium turba subsequitur, & sic omnes in vlteriorem aluei crepidinem, absque vllo prorsus incommoditatis offendiculo, transponuntur. Quod dum nonnulli qui aderant mirarentur, velut æmuli præcedentium, cœperunt attentare meatum. Sed mox vt adorsi sunt extremos citerioris ripæ fluctus attingere, nisi equos sub celeritate reprimerent, profluentis aquæ submersi voragine, procul dubio naufragium pertulissent. Vnus autem ex his qui tunc aderant, vt tam insigne miraculum vidit, obstupuit: hominemque Dei vt suæ domus dignaretur hospitium, fusis humiliter precibus imperauit. Intempestæ vero noctis silentio, vis venti vehementior irruit, & lucernam, quæ in dormientium cubiculo dependebat, extinxit. Expergefactus autem cubicularius, cum lumen agnouisset extinctum, ad abigendam noctis tenebrosæ caliginem, diuini luminis infulgere postulat claritatem. Deus, inquit, omnipotens, qui lumen es verum, pro amore serui tui Odilonis, ab hac domo tenebras dimoue, eamque gratiæ tuæ luce persunde. Confestim de cœlo coruscæ lucis splendor emicuit, & totam domum superni splendoris claritas illustrauit. Si ergo hoc agebat Odilo tunc sopore depressus, quid putas nunc apud Deum potest, carnalis sarcinæ corruptione solutus? Paulo ante natiuitatem Domini per hyemalium inclementiam imbrium, sanctus senex ad beati Marcelli Martyris Monasterium festinabat. Venerunt autem ad quoddam flumen, quod ita fluctibus exundantibus inhorruerat, vt prorsus intransmeabile videretur. Confisus tamen in Domino, dirigit præuium qui vada pertentet, & ipse mox cum comitibus subsequens, pertransiuit inlæsus. Sed in hoc vadantium transitu, illud mirabile fuit, quia cum cæteros aquæ pertingerent vsque ad femora, viro Dei nec corrigia quidem pedis, aquarum est inundatione perfusa. In illo scilicet solo, madoris sui perdidit vnda vires, in reliquis autem, naturalem ingeniti iuris exhibuit facultatem. Istum aqua tangere potuit, humidare non nouit, illos autem (quod natura dictauerat) vndique madefecit. Præterea dum vir Domini apud Monasterium beati Martini, quod ad publicam stratam dicitur, receptus esset hospitio, sicut moris erat vt vbicumque maneret, quocumque se verteret, monachorum illico frequentia non deesset, non paruus ei fratrum cœtus adfluxit. Quos ille cum alacritate suscipiens, & prius eis in affabilis eloquij familiaritate communicat, & postmodum vt sibi pro charitate conuescantur, inuitat. Sed dum in longum sermo protrahitur, semotim quosdam ex familia serios accipit, vtrum sit, vnde refici fratres valeant inuitati, solerter inquirit. Qui de cæteris alimentis constare quidem vtique perhibent quantitatem, de piscibus autem pene nihil esse, quod ad tantam hominum perueniat multitudinem. Ad quos ille. In nomine, inquit, illius qui nouit quinque millia hominum ex pane modico, & gemino pisce reficere, non quasi nihil vt dicitis, sed vberrimam nobis & hospitibus nostris piscium copiam ministrate. Cum igitur mensæ discumbentium pauci qui aderant pisces a dapiferis inferuntur, cœpit esca in manibus comedentium crescere, & quo magis a conuescentium turba cōsumitur, exuberantius abundare. Adeo vt satiatis omnibus, plurima superessent, quæ nō modo seruitorib. cunctis sed & aliis, si superuenirent, oblata sufficerent. Cui protinus famuli. Ecce Pater, inquiunt, quod pusillanimitas nostra non credidit, vestræ fidei meritum diuinitus impetrauit. Iam non dubitare didicimus, si promissionem vestram in articulo cuiuslibet difficultatis audimus. At ille (vt semper erat mitis, & humilis) non suæ fidei, quod diuinitus factum erat, adscripsit; sed illorum potius obedientiæ, & sanctorum hospitum meritis imputauit. Huic etiam illud non dissimile est, quia cum Dei famulus in Romana vrbe consisteret, & hospitium in monte Auentini, apud Monasterium beatæ Dei Genitricis haberet, contigit, vt sicut illius vrbis familiare est, omnino tale vinum deesset, quod sancto viro saporis habilitate congrueret. Inquirit ergo Abbatem loci vtrum melius habeat. Qui se confestim & profitetur habere, & quantum ipse præcipit, libenter afferre. Vir autem Domini, modicum quod ante se erat vasculum dedit, & vt sibi plenum deferretur, expetiit. Allatum ergo, ante se posuit, & ipse potissimum more pincernæ sibi dumtaxat, & Abbati qui iuxta se discumbebat, expendit. Cumque iam a mensa surgendum, refectio completa dictaret, & paululum adhuc vini in vasculo superesset, Pater sanctus blande subridens. Non, inquit, fratres mei, plene circa vos officium charitatis exhibui, qui vinum quod mihi sapuit, vobiscum participare neglexi. Arripiens ergo cyathum, infundit merum, & singulis singulum pro benedictione largitur. Res mira, cum fratres essent fere duodecim, & eis bibentibus, potus copia non defecit, & eorum completo numero, nihil omnino superfuit. Illis itaque quod factum fuerat ammirantibus, vir veræ humilitatis custos, vt in alium diuinæ gratiæ munus impelleret, & ipse fauoris humani gloriam declinaret, charitati dumtaxat illius qui vinum dedit, miraculum supernæ benedictionis applicuit. Dehinc dum egressus Roma, reuerteretur ad propria, quidam intra Taurinensem vrbem, nimium febris patiebatur ardorem. Hic furtiue per ministros aquam, qua vir Domini manus abluebat, accepit, fideliter bibit, & sic absque mora, deposita prorsus omni febricitatione, conualuit. Iamque Iouini montis prærupta conscendens, obuios habet pauperes, præ difficilis viæ lassitudine potum æstuanti desiderio flagitantes. Pius itaque Pater sui negligens, aliis in necessitate compatiens, iussit vt quicquid vini propriis haberetur in vasculis, absque vlla reseruationis industria, vel potius diffidentia, præberetur egenis. Paulo post naturæ necessitate cogente, discumbunt omnes vt capiant cibum. Et ecce vtres qui studio fuerant piæ compassionis exhausti, vino reperiuntur, Deo scilicet debitum persoluente, repleti. Nam iuxta scripturam, Qui dat pauperi, Deo fœneratur. In hoc ergo fœlici commercio, vbi Dominus debitor, famulus fuerat fœnerator, quod a seruo fideliter est depositum, a bono debitore non segniter est solutum. Aliquando Imperator Heinricus dum apposita mensa discumberet, vas illi holo-vitreum valde pretiosum, & Alexandrini operis arte compositum cum tritis est pigmentis allatum. Mox aduocat duos aulæ regiæ Capellanos, Albericum videlicet & Landulfum, quorum alter Cumanæ, alter vero Taurinensis Ecclesiæ postmodum Episcopi facti sunt. His itaque vasculum tradidit, & per eos beato viro odoriferi nectaris exenium destinauit. Quod profecto vasculum, Capellani sancto viro, prout decebat, humiliter offerunt, ac pro eo postmodum redituri ad Regis interim conuiuium reuertuntur. Paulo post vero (sicut humanæ curiositatis mos est, vt noua quælibet & insueta inhianter aspiciat) cœperunt monachi præfatum vas sub admirationis intuitu contrectare, & de manu in manum solerter inspiciendo transponere. Cum ecce de manibus incaute se tenentium labitur, & (vt fragilis est naturæ) continuo frangitur. Quod mox vt vir sanctus accidisse cognouit, grauiter tulit, & præsertim Clericis, qui reliquerant, paterna pietate condoluit, ne videlicet Augustum innocentes offenderent, & non modo iacturam gratiæ, sed & regij motus periculum sustinerent. Mox ergo cum fratribus Ecclesiam pius Pater ingreditur, & ne hi qui erant immunes a culpa, motum regiæ indignationis incurrant, orationibus & Psalmis incumbens, clementiam diuinæ pietatis implorat. Iam igitur oratione completa, vir Dei fractum sibi vas iubet offerri, manibus contrectat, oculis vndique subtiliter inspicit, & ecce nulla prorsus in eo fracturæ vestigia deprehendit. Tunc indignatus in fratres, eos cum austeritate redarguit, cur vas conquererentur effractum, quod omnino permanserat illibatum. Illi vero vehementer attoniti, tam euidentis ostensione miraculi, & austeritatem corripientis libenter accipiunt, & ad referendas omnipotenti Deo gratias, feruentius accenduntur. Præterea religiosus quidam vir, oriundus de pago Rotenensi, reuertebatur a Hierosolymis. Qui dum mare transiret, quod a Sicilia versus Thessalonicam per plurima fluctuum periculosa loca protenditur, eumque cum multis aliis furentium ventorum horror impelleret, applicuerunt ad insulam quandam siue rupem, vbi sanctus quidam seruus Dei manebat inclufus. Rotenensis itaque vir, illic aliquandiu commorans, & transquillitatem sedandi maris expectans, delectabatur cum seruo Dei frequenter habere colloquium. Sed dum hinc nonnulla dicuntur, illinc plurima referuntur, perquisitus hospes a viro, vnde genus duceret, originaliter Aquitanum se esse respondit. Requisitus insuper vtrum Cœnobium illud, quod dicitur Cluniacum, & Odilonem eiusdem loci nosset Abbatem, optime quod quærebat se nosse perhibuit. Sciscitatur homo, cur hoc ab eo Dei seruus inquirat. Ad quem ille. Sunt, inquit, vicina nobis loca, ex quibus grauissima flammarum furentium euomuntur incendia, in quibus etiam locis animæ reproborum diuersa luunt pro meritorum qualitate tormenta. Ad quorum semper exaggeranda supplicia, innumerabiles sunt dæmones deputati, qui intolerabiles eorum pœnas quotidie renouant, & eos ad rediuiua supplicia indesinenter instaurant. Quos tamen ego frequenter audiui querulis lamentationibus eiulantes, & lachrymabili vociferatione deflentes, quod orationibus & eleemosynis quorumdam aduersus eos infœderabiliter concertantium, frequenter ex eorum manibus eriperentur animæ damnatorum. Inter cętera quoque, permaximam de Cluniacensium cœtu, & eorum Abbate, querimoniam faciunt, quia quam sæpe per eos sui iuris vernaculos perdunt. Quamobrem per terribile te Omnipotentis Dei nomen obtestor, vt sanctis fratribus illis hæc quæ tibi dixi fideliter referas, & ex nostra quoque parte illis denuncies vt eleemosynis, & orationib. magis ac magis insistant, & præsertim huius intentionis intuitu, vt de manibus dæmonum, eos qui ab illis cruciantur, educant: quatinus de quotidianis eorum rapinis, & luctus inferatur humani generis inimico, & gaudium multiplicetur in cœlo. Aliquanto post homo regressus in patriam, quicquid ex viri Dei relatione didicerat, beato Patri & sanctæ congregationi fideliter narrat. Tunc venerabilis Pater Odilo, per omnia Monasteria sua constituit generale decretum, vt sicut die primo mensis Nouembris iuxta vniuersalis Ecclesiæ regulam, omnium Sanctorum solemnitas agitur, ita sequenti die, in Psalmis & eleemosynis, & præcipue Missarum solemniis, omnium in Christo quiescentium memoria celebretur. Si quis autem non generalitate contentus, quis specialiter per B. Odilonem de pœnis vltricibus sit ereptus, inquirit, quid de reliquis sentiat, in Papa Benedicto euidenter addiscat, vt in Romano Pontifice (qui Christianorum omnium caput est) valeat liquido coniici, quid de cæteris merito debeat æstimari. Apostolicus igitur iste quem diximus, dum aduiueret, beatum virum affectuose dilexit, reuerenter excoluit, & Apostolorum limina frequentanti, necessarij sumptus opima sæpe subsidia ministrauit. Huic plane mox vt obiit, germanus eius Ioannes in Apostolica dignitate sucessit. Iam vero postquam humanis rebus exemptus est, non parui temporis euoluto curriculo, iam dictus Papa Ioanni Portuensi Episcopo, & aliis duobus, quorum nomina nobis nota non sunt, per speciem nocturnæ visionis apparuit: eisque quia pœnalibus esset constitutus in tenebris indicauit. Hoc insuper addens, quia B. Odilonis venerabilibus meritis eum superna censura liberare decreuerit a tormentis. Obsecrat itaque per eos & humiliter flagitat, vt frater eius ad præfatum vnicæ pietatis virum agilem quantocius veredarium dirigat, eumque suppliciter obsecrans pro se orare deposcat. Protinus idem Ioannes Portuensis Episcopus auctoritatis Apostolicæ fultus Epistolis, concito gradu Papiam vsque peruenit. Vbi longe & immoderate fortassis accelerato fractus itinere per Monachos Cœnobij beati Maioli, Apostolicæ legationis apocas dirigit, omnemque per eos sancto viro seriem a se conspectæ visionis exponit. Enimuero diuino factum constat esse iudicio, vt eum apud Cluniacense Monasterium Apostolicæ legationis baiulus inueniret. Præcipit itaque venerabilis Pater pro illo Psalmodias, & orationes ab omnibus priuatim ac publice fieri; eleemosynas indigentibus erogari, sacrificium Deo Mysterij salutaris offerri. Nec in illo dumtaxat loco id statuere contentus fuit, sed & per omnia sui regiminis Monasteria, eiusdem sanctionis edicta mandauit. Cumque hoc fratres instantissima deuotione satagerent, & ex ara sanctorum pectorum, fraternæ charitatis flamma prosiliens, diuinæ clementiæ sacrarium penetraret, iam præfixi temporis terminus propinquabat. Et ecce quidam sanctæ conuersationis Monachus Eldebertus nomine, qui videlicet hoc obedientiæ fungebatur officio, vt inopes aleret, indigentibus subsidia ministraret. Hic itaque per soporem vidit quod quidam pulcher & serenus aspectu, ac solemni quodam nitore conspicuus, claustrum Monasterij magno candidatorum agmine constipatus, ingrederetur. In capitulum deinde vbi Pater Odilo cum fratribus residebat, intrauit: ad eius genua caput humiliter flexit, eique sicut in gestu corporis videbatur, gratias egit. Cumque frater ille, qui hoc in visione contemplabatur, inquireret quisnam esset ille tam decorus ac fulgidus, qui sancto viro salutationis obsequium exhiberet, responsum est ei, quia ille esset Benedictus, summæ sedis Episcopus. Qui nimirum idcirco viro Dei gratias ageret, quia piis eius sanctorumque fratrum precibus, & tartarei cruciatus euasisset interitum, & cum beatis ciuibus quieturus, supernæ Hierusalem meruisset ingressum. In hoc ergo valet liquido comprehendi, quæ de meritis B. Odilonis opinio iure possit haberi. Cum is nimirum qui iuxta priuilegium Apostolicæ dignitatis claues Ecclesiæ præ cunctis mortalibus tenuit, qui ligandi vires atque soluendi præeminenti quodam iure possedit, in illo iam inuisibili examine constitutus, non aliter quam precibus istius, vel a peccatis absolui, vel de pœnali potuit supplicio liberari. Porro autem dum aliquando in Monasterio moraretur quod Paterniacum dicitur, erat ibi quidam puerulus Monachus, nomine Rodulfus, quem struma quædam gutturis intumescens, vsque adeo deturpauerat, vt & claritatem vocis auferret, & insuper quodammodo minaretur quod sibi aliquando etiam anhelitum interciperet. Quem ad se vir Dei vere misericors aduocat, palpante manu locum tumoris attrectat. Deinde signum crucis plagæ gutturis imprimit, & diuina quædam verba dicens, mox abire permittit. Deinde mirum in modum sicut in aliis morbus ille postquam semel oboritur, solet in dies excrescere, totumque guttur miserabiliter occupare, sic in isto versa vice cœpit ex tunc sensim quotidie detumescere, donec pestis illa funditus euanesceret, & guttur pueri ad naturalem se speciem per omnia reformaret. Alio quoque tempore, de Monasterio quod est in Iurensi territorio constitutum, vir sanctus exierat: & ad Geneuensem vrbem, cœpto itinere contendebat. Cum autem ad quendam concauæ profunditatis fluuium deuenisset, accidit vt mulus, qui hominis Dei supellectilem, libros scilicet ac lectulum deferebat, a publico vado procul aberrans, in profundiorem aluei voraginem caderet, sicque raptatus a gurgite, nullo membrorum nisi solo capite, fluctibus emineret. Qui tandem e naufragio protractus educitur, ad perscrutandum vtrum res & maxime libri perierint desagmatur. Miro itaque supernæ dispensationis ordine, libri simul cum lectulo ita fluctibus reperiuntur intacti, vt ne tenui quidem aquæ stilla videantur aspersi. Mantilia vero simul & manutergia prorsus vndique reperta sunt madida. Vbi notandum quam peruigil fuerit erga seruum suum diuina protectio, vt ea scilicet quæ ablui frequentius indigent, madere permitteret, quæ vero madefieri sine damno non possunt, a contactu fluctuum immunia custodiret. In eodem quoque Iurensi Monasterio vir Domini Odilo aliquando constitutus, reperit puerum nomine Gerardum, terribili caducæ passionis languore detentum. Qui sæpissime quasi lunaticus corruebat, & sic eum occidui languoris impetus obruere consueuerat, vt in eo neque vox, nec memoria, nec prorsus aliqua membrorum officia remanerent, ac fere a mortuo nihil distaret. Huic homo Dei misericorditer condescendens, fratribus vt pro eo Dei clementiam deprecentur, iniungit, ipse vero ad sacrosanctum altare Missam celebraturus accedit, æger etiam vt interesset ammonuit. Cui mox salutaris Eucharistiæ mysterium tradidit, deinde (sicut sibi moris erat) sanctificatam aquam cum beati Maioli calice propinauit. Nec mora, protinus a puero languor omnis abscessit, salus optata succedit, & sic per merita beati viri, in restituti sibi vigoris incolumitate permansit. Aliquando vir Domini per prærupta Iurēsium Alpiū iter habebat, & repente sagmarius multis oneratus sarcinis, per montis deuexa collabitur, atque per aspera rupium, scopulorumque præripia, vsque ad vallis infimæ profunda raptatur. Ministri protinus in illud lubricæ ruinæ præcipitium descendentes, nonnulla quidem de sarcinulis quæ passim dispersa fuerant inlæsa reperiunt, librum tamen sacramentorum aureis literis exaratum, cum vitreis quibusdam vasculis, anaglifa fusilitate cælatis, deesse perpendunt. Quibus interim recedentes omissis hospitium subeunt, corpora fessa reficiunt, & nocturno soporali silentio quieuerunt. Mane autem facto, mature surgentes, ad locum illum celeriter redeunt, & curiosius quæque diuerticula perscrutantes, omnia quæ periisse suspicabantur, inueniunt. Vasa nimirum vitrea omnino reperiuntur inlæsa. Deauratus etiam liber, cum tempus scilicet imbriferum inhorresceret, nulla prorsus est pluuiarum ingruentium inundatione contactus. Sic itaque beati viri meritis, & vitrum frangere præceps ruina non potuit, & perfundere codicem inundantium imbrium densitas ignorauit. Nobilis quidam vir dum iaceret sub arbore, particula corticis in eius oculum cecidit. Cui non modo lumen omnino turbauit, sed & aliarum calamitatū multiplex pondus inuexit. Nam cum id quod oculo semel insiderat, nullo modo potuisset expelli, fugit somnus ab oculis, & non modo iam homo dormire, sed ne ciborum quidem valebat alimenta percipere. Quem seorsum vir sanctus abducens, signum sibi crucis impressit, ac mox insufflans super locum doloris halauit, deinde promittēs se salutares pro eo victimas oblaturum, abiit. Abscedente itaque viro Dei, protinus homo suauiter obdormiuit; euigilans autem, particulam corticis ab oculo, non sine lanugine quadam proiecit, & e vestigio factus incolumis nullam de cætero doloris huius molestiam sensit. Cuidam Turonensis Ecclesiæ Clerico lethale vulnus in brachio pestilenter excreuerat, vt sibi non iam languoris ægritudinem, sed ipsam potius interminaretur & mortem. Cumque vir Dei Lucensi teneretur hospitio, accedit clericus, & periculum tam pestiferæ calamitatis ostendit. Quod ille quasi videre dissimulans, latenter brachium apprehendit, viuificæ crucis signaculum imprimit, eumque dimittens, vt sibi caute prouideat, præcipit. Qui paulo post dum locum vulneris curiosius attendere studuit, nulla prorsus vestigia deleti languoris inuenit. Stupefactus igitur nouitate miraculi, ad hominem Dei præsto regreditur, quid sibi contigerit, non tam relatione verbi, quam ostensione ipsius brachij euidentissime confitetur. Quod ille satis moleste tulit, eumque a suo conspectu cum indignatione corripiens, exturbauit. Nam tamquam venena serpentium, sic rumores hominum fugiebat. Asserebat enim quia quantumlibet sublime sancti operis ædificium, per vanæ gloriæ subito corruit appetitum. Præterea miles quidam tam mentis inops erat effectus, vt postposita penitus omni cura, priuata vel publica, per deuia quæque soliuagus & nudus erraret, inconditas voces emitteret, & tamquam dæmoniacum se per inordinati gestus insaniam exhiberet. Cui vir Domini paterna pietate compatiens, simul cum fratribus ante B. Petri altare prosternitur, diuinam clementiam cum psalmis ac letaniis implorat, vt perire creaturam suam sub huius furoris insania non permittat. Hinc ab oratione consurgens, ad eum qui patiebatur accedit, aqua sanctificationis aspergit, vt ex ea bibat, suadendo compellit. Qui non multo post, ad Cluniacum sanus & incolumis venit, exenia piscium detulit, & qui sibi plenissime redditurus esset, gratias referens indicauit. Alius quoque miles efficaciam edendi sermonis amiserat. Hic per visionem ammonitus est, vt si aquam qua manus B. Odilonis abluebantur hauriret, hæc sibi loquendi vires, & amissæ linguæ officium proculdubio reformaret. Aqua igitur per ministros fideli furto surripitur, altera etiam aqua, a viro Dei benedicta de calice sancti Maioli muto transmittitur. Quas ille cum nimia deuotione suscipiens, mutatis vestibus ingressus Ecclesiam, quia lingua non poterat, ore cordis orauit, & sic poculo sanctæ benedictionis accepto, reparatum sibi loquutionis officium recognouit. Mox etiam expedite loquens, mirum de se spectaculum cernentibus dedit, & quid beatus Odilo apud Deum posset, euidenter innotuit. Præterea cum vir venerabilis apud quandam Ecclesiā Monasterij, quod dicitur Vallis-aurea, cibum caperet, sed locum magna vini laborare penuria didicisset, ne grauaret fratrem qui eum cum alacritate susceperat, hoc in commune præfixit, vt quisque discumbentium vno tantum scipho contentus esset, solis autem monachis pincerna poculum geminaret. Mensura tamen exceditur, & largus ad bibendum potus cunctis epulantibus exhibetur. Enimuero cum vas illud vinarium, & vnum duntaxat esset & modicum, non modo tot indiscrete bibentibus non defecit, sed & illis recedentibus, absque vlla diminutione repertum est plenum, vt per hoc euidentibus clarescat indiciis, quia vir Domini non tātum id apud Deum potuit impetrare quod petiit, sed & nonnulla per eum virtutum signa diuinitus ostensa sunt quæ nesciuit. Et de signis quidem atque virtutibus, quas vir sanctus adhuc in corpore constitutus ostendit, ista sufficiant. Nunc ad explicandum sœlicem eius obitum, auxiliante Domino, propinquemus. Enimuero quanquam homo Dei sublimiter se in spiritalibus studiis, & diuina contemplatione suspenderit, in corporeæ tamen vtilitatis industria non mediocriter laborauit. Monasteria scilicet a fundamentis nonnulla construxit, alia vel iam semiruta, vel ruinam forte minantia reparauit. Dilatauit illis prædia, nonnullis etiam insignia contulit ornamenta. Quæ vero Monasteria noua cōdiderit, quibus parietina tantum & sarta tecta collatis sumptibus instaurauerit, enumerare per ordinem idcirco postponimus, ne prolixitate stili lacinias contexere videatur. Præsertim cum in ipsis viuis operibus, gestorum fidem multo clarius experiantur oculi, quam vllo valeant sermone narrari. Dispensationis ergo geminæ moderator insignis, & in spiritali studio coram diuinis obtutibus fulsit, & in terreni laboris industria non mediocriter floruit. Porro cum vir Domini iam in extremis ageret, per quinquennium fere compulsus est grauissimi languoris molestia cruciari. Mox itaque beatorum Apostolorum limina festinat inuisere, vt quasi sub eorum pedibus si sibi daretur, quod semper in votis habuerat, posset ex hoc mundo transire. Verumtamen quia non est in homine via eius, aliter sibi contigit, quam sperauit. Per quatuor plane menses illic ægritudine detentus elanguit, deinceps contra spem aliquantulum conualescens ad propria remeauit. Cluniacum itaque deueniens, per annum fere totus in oratione permansit, seseque, inquantum ægritudo permisit, ieiuniis ac vigiliis vehementer afflixit. Decreuit autem vt antequam debitum conditionis humanæ persolueret, quæque Monasteria sua circumiens sanctæ ammonitionis studio visitaret. Expeditione igitur sanctæ huius ædificationis incepta Syluiniacum deuenit, ibique se circa festiuitatem Dominicæ circuncisionis ex hoc seculo migraturum, manifeste dixit. Porro autem cum iam in agonis esset angustia constitutus, Diabolum adstare conspexit, eumque per nomen tremendi iudicis, vt abscederet terribiliter increpauit. Anno itaque Dominicæ incarnationis millesimo quadragesimo octauo, ætatis autem suæ octogesimo septimo, ordinationis etiā quinquagesimo sexto, ea nocte quæ Dominicæ Circumcisionis solemnia præcedebat, salutaris Eucharistiæ sacramenta percepit, sicque beatum Deo spiritum reddidit. Paulo post, eadem scilicet nocte, cum beati viri corpus in Ecclesia iam fuisset elatū, frater quidam Gregorius nomine, Nineuita natione, naturæ simplicis, & innocentis vitæ, exequiarum funebrium lassitudine prægrauatus, in eadem Cella in qua sanctus obierat, proprium stratum petiit, in quod se proiiciens dormire tentauit. Sed necdum plane resolutus in somnum, B. Odilonem sibi videt adstantem. Ad quem mox voce promptissima, Quid, inquit, agis Domine Pater? Et ille. Bene frater, & optime. Dominus enim meus Iesus seruo suo per semetipsum est dignatus adesse, & sui præsentiā misericorditer exhibere. Sed in ipsa meæ discessionis hora, in illo scilicet angulo (ostendebat enim quasi digito locum) vidi figutam quandam trucem nimis atque terribilē, quæ mihi teterrimæ suæ visionis horrorem atque formidinē tentauit incutere, sed Christi confortante virtute, nulla me potuit infestatione nocere. Proxima quoque quadragesima succedente, sanctæ ac venerādæ memoriæ Laurentius, Amalfitanæ sedis Archiepiscopus, qui potens in literis, ac biglosus & Græce nouerat & Latine, & quod longe præstantius est, laudabilis vitæ claritate pollebat. Hic itaque tunc Romæ constitutus obdormiuit in Domino. Cumque cadauer eius in Ecclesiam fuisset elatum, honestus quidam Clericus Albero nomine, in eiusdem Ecclesię angulo lassabunda dedit membra sopori; cum subito adhuc pene vigilanti, vir beatus apparuit, eique mox clericus intulit. Domine mi quando huc, & cur aduenisti? Ad charissimi, inquit, olim amici mei domni Laurentij Pontificis exequias veni, quibus expletis, antequam te viderē recedere nolui. Et his dictis species loquentis euanuit. Vir itaque Domini quia recte vixit, fœliciter obiit: & quia vitam mirabilem duxit, iure miraculis coruscauit, vita quippe beati huius viri velut aurea tabula est, cui quasi margarita quædam ac gemmas infigimus, dum gestis eius inter lucentia virtutum miracula permiscemus. Apud cuius venerabilem tumulum nihilominus adhuc rutilant noua signa virtutum. Quæ nimirum nos his inserere superfluum ducimus, cum per alios iam apicib. exarata cernamus. Legentium igitur tædio consulentes, his contenti sumus quæ succincta breuitate perstrinximus, ad honorem & gloriam Redemptoris nostri Iesu Christi. Qui cum Deo Patre & spiritu sancto viuit & gloriatur in secula seculorum. Amen. S. Odilo Abbas Clun. V. HYMNVS DE S. ODILONE. ?? ?? Immediate subsequentis Hymni, cuius initium est, [Commenda gregem Domino] Priores versus tres ob diruptam membranam in MS. lector hic desiderabit. DIVISIO. Ovir vbique nobilis .......... spoliis: Quo sibi prædas adimi Flent spiritus tartarei. Tu nos decus Ecclesiæ Mundi procellis eripe: Quem dum fluenta metuunt Naturæ vires reprimunt. Certe membra debilium Robur instaurant pristinum Manus ablutæ: poculum Muto reddit eloquium. Tu nostris lumen mentibus, Sacris infunde precibus: Qui cæcis visum reparas, Et nostras pelle tenebras. Sit Patri laus ingenito, Sit decus Vnigenito: Sit vtriusque parili, Maiestas summa Flamini. Amen. S. Odilo Abbas Clun. V. MISSA BEATI ODILONIS. ?? ?? ORATIO. Deus qui beato Odiloni super gregis tui dedisti vigilare custodiam, da familiæ tuæ quæsumus, vt eius informetur exemplis, cuius est instituta doctrinis. Per Dominum. SECRETA. Oblatum tibi sacrificium, quæsumus Domine, beati Odilonis commendet oratio, quod nos & ab aduersitatibus muniat, & ad amorem tuum indesinenter accendat. Per Dominum. POST-COMMVNIO. Da quæsumus omnipotens Deus, vt intercedente B. Odilone confessore tuo, quos pondus proprij reatus aggrauat, cœlestis mensæ vigor attollat. Per Dominum. SVPER POPVLVM. Da quæsumus omnipotens Deus, per beati Odilonis ad te vestigia tendere, cuius nos magisterio dignatus es erudire. Per Dominum. S. Odilo Abbas Clun. V. IOTSALDI MONACHI PLANCTVS, DE TRANSITV DOMNI ODILONIS ABBATIS CLUNIACENSIS ?? ?? AD fletus voces extendat chorda sonoras, Organa cunctorum vertantur sorte modorum. Plangite vos populi, vos linguæ sydera cœli, Proruat in tenebras resplendens orbita Solis, Deficiant plene radiantia cornua Lunæ, Lugeat & mundus protenso corpore totus: Nunc terras, pelagus, montes, siluasque ciebo: Quadrupedes, bipedes, reptantia cūcta mouebo. Cōdoleant Patrem subtractum nunc Odilonem, Conciso plausu, pungantur viscera fletu, Et variis lachrymas profundant vocibus istas, Odilo dulce decus venturi gloria secli, Odilo dulce decus, fraternæ pacis amicus, Odilo dulce decus meritorum lampade clarus. Tu fessis requies, languentibus es medicina, Debilium baculus, miserorum maxima virtus: Splendida quo facies abiit, quo sermo recessit Aureus, humanos componens optime mores? Quo tua sancta manus, fulgorus denique visus Quo iacet in spacio, vel quo requiescit in antro? Ratio ad hæc respondens, ait. Ordine funereo clauduntur membra sepulchro Fœdere perpetuo, lex est mortalibus ista: Naturæ genitor, rerum plasmator & auctor Iussit in occiduas morientes ire tenebras. Tendit ad occasum quicquid lucis capit ortum, Doctus & indoctus æquali sorte recedunt: Diuitis & modici similem mors suscipit vmbrā, Vertitur in cinerem cineris compago soluta: Quod nequit absolui, debet patienter haberi. Reuelatio doloris, & consolatio mortis. Musa mihi causas memora, quo tristia soluam Deponens lacrymas steriles, & gaudia sumam. Odilo non moritur, sed mortis funera spernit: Odilo non moritur, sed vitam duxit honestam: Odilo non moritur, sed vitam morte recepit. Regnat in æternum gaudens se cernere Christum Quem coluit, docuit, quæsiuit, glorificauit, Cuius gloria crux fuit, & Christus crucifixus. Virgo Maria, tuo quantum seruiuit honori, Te mundi Dominam, cœlorum necne benignam Omnibus in votis tenuit, præelegit, amauit Firmiter, atque Deum recolens de te generatum, Extorsit lacrymas sibi, quod tua sancta mamilla, Quam lactasse Deum cœlū stupet, orbis adorat! Illi quam fuerit pia circumcisio Christi, Quæ teneris membris influxit vulnera cultri, Testes sunt gemitus, oculorum lumine fusi: Hacque die merito carnis dissoluitur antro, Compatitur Christo, radians iam viuit in illo, Christo commoritur, cum Christo deniq. surgit. Ex eadem die Dominus Willelmus ab hac luce migrauit. Hisdem decessit Willelmus sorte Kalendis, Magnus & ipse Pater Monachorum Diuionensis. Hi fuerant Monachi Mayoli denique sancti Vno florentes in tempore, corpore mundo, Vnius & fidei, veræ pietatis amici. Iunxit vtrosque fides, similes habuere recessus, Gloria non dispar, eadem sequiturque corona. Hic dilecto lectulus præparatur, & diuersæ species mysticæ offeruntur. Odilo dilectus, nunc candidus & rubicundus, Securo incessu sequitur vestigia Christi, Floridus & niueus, defertur lectulus illi Quē tegit alta cedrus, redolensque cupressus adornat: Sparguntur violæ, sternuntur lilia quæque. Tum videas roseos illum sibi pingere flores, Et varias herbas oculis spectare benignis. Balsama non desunt, & aromata multa teruntur, Nardus, myrrha, nitent; & fortia cinnama flagrant Omnibus & primis copulantur fistula crucis Vnguentis aloes, stactus, & maxima cyprus. Mille sunt species, plures variantur odores, Nectareusque sapor cœlum replet altius ipsum. Hic sponso coniungitur. Odilo deliciis his vtitur, & renouatur, Proximus & sponso resplendet lumine claro: Oscula iam celebrat, & sponsæ fœdera firmat. Cantica nunc resonant, paschalia tympana ludunt, Iam videt in facie lætus Dominumque Deumque. Dilectus turri comparatur, & mysticis armis munitur. Odilo dum vixit, virtutum sparsit odores, Turris erat fortis, clypeus munita supernis, Quam circumcingebant propugnacula septem, Fortia pendebant ex illis arma virorum, Nullus & hanc hostis potuit superare malignus. Dilectus quæritur. Quo pascis recubans votorum chare meorum? Hic inuenitur. Meridiana tenes, vt sol sublimia tangis. Dilecto ferculum offertur. Mysticus & Salomon tibi fercula sancta ministrat. Libanus hæc præstat nullius sorde putrescens: Argento solidæ fabricantur namque columnæ: Aurea fit requies, ascensum purpura nescit, Denique constrantur medio pietatis amore. Qualiter musice concinat. Alternis modulis nunc Epithalamia cantas, Dulcibus & rythmis per mystica dogmata curris. Quam suauiter dicat se requiescere. Illius optata iam nunc requiesco sub vmbra: Quem volui, colui, quæsiui, semper amaui, Ipsius atque mihi dulcescit gutture fructus, Cuius amor propriis membris nunc puluere lectis Concedit gratos nimia dulcedine somnos. Ad filias Hierusalem, ne euigilare faciant dilectum. Hierusalem natæ contestor, pacis amicæ, Præstetis requiem sibi, nec prohibete iacere, Donec ipse velit, & donec transeat vmbra, Adueniatque dies, cui nox succedere nescit. Hic excitatus resurgit. Odilo supremum spectat de morte triumphum, Iam renitet prima, seruatur & altera palma, Cœlis diuisis, cum venerit arbiter orbis Cernere cunctorum causas actusque virorum: Tunc crucis indicium parebit & omnibus altum, Quam Dominus Iesus suspensus morte sacrauit. Angelicus cœtus tunc formidabit, & omnis Cœlorum virtus resonans tremefacta silebit; Splendens sol fugiet, pallescens luna recedet: Corpora de tumulis procedent tunc reseratis; Gloria sanctorum segregatur sorte malorum: Nam bonus ad lucem, prauusque resurget ad ignem: Odilo tuncque nouus cœlesti lumine clarus, Sanctorum medius incedet, & obuius ibit, Agmine multorum vallatus commilitonum, Quos Domino verbis, exemplis consociauit. Precatio pro dilecto. Virgo Maria tuū miserans tunc collige seruum, Et Baptista potens, tu respice te recolentem: Spiritus Angelicus rapiat hunc hoste fugato. Petre beate piam cœlo sibi prospice sedem, Qui tibi deuotus semper fuit officiosus. Cœtus Apostolicus Domini splendore beatus, Testes purpurei cœlorum cardine summi, Ordo sacerdotum, dux & lumen populorum, Virgineusque chorus in Christo sanctificatus, Intercessores habeat vos Odilo noster, Quo simul in cœlis per secula gaudeat, Amen. Epilogus salutationis. Odilo viue, vale, toto mihi carior orbe, Lucidior vitro, fulgenti clarior auro, Vultu conspicuo, niueo candente capillo, Candidior cygno, rubeo formosior astro. Te bone dum recolo, lacrymarum rore madesco, Qui tibi præcipui nodis cingebar amoris. Quam celebres oculi pietatis fonte repleti, In me quot gemitus sunt dulces sæpe retecti! Quem similem quæram? quem similem teneam? Tum pax & requies, vitæ spes certa manebat, Portus eras tranquillus de pelago redeunti. Turris eras, de qua terrentes respiciebam, Antidotū salubre, quo cuncta venena fugabam: Tu pes, tuq. manus, & in omnibus omnia factus. Et ne multiplices causer producere versus, Odilo iam valeas, Iotsaldi iam memor esto, Almaniique tui votis pie semper adesto. Et hæc de Odilone fœliciter peracta sunt. S. Odilo Abbas Clun. V. APPENDIX AD VITAM SANCTI ODILONIS ABBATIS CLVNIACENSIS. Ex varijs Antiquorum Scriptorum & Monumentorum testimoniis. Quod beatus Odilo Cluniacensis Abbas Monasterium etiam S. Honorati Lerinensis insulæ quondam rexit. ?? Charta Truanni, & Amalsendis eius vxoris, ex Charthulario eiusdem Monasterij. INSPIRANTE Deo & Domino nostro Iesu Christo, sacrosanctæ Dei Ecclesiæ sanctæ Mariæ, necnon sancti Honorati Insulæ Lerinensis Cœnobij, vbi & venerabilis ODILO Abbas Cluniacensis præsse videtur: Nos quidem in Dei nomine, videlicet Truannus, & vxor mea Amalsendis, ac filij mei Guido & Aldebertus, atque filiæ Ailbruga, & Guidburga dilecta, Deo propitio, sana mēte, integroque consilio, metuentes humanæ fragilitatis casum, ne nobis repētina mors obueniat, & pœna absorbeat perpetua, placet nostris animis, & placuit, placebitque, Deo volente, vt aliquid de rebus propriis Domino offerre deberemus, & prædicti loci Abbati & Monachis ibidem Deo digne famulantibus, sicut & facimus. Dum enim priscarum legum sanxit auctoritas, vt quicumque suam rem in quemlibet modum donare, transfundere, tradereq. voluerit, hoc per scripturarum paginam laudabiliter plenius debeat corroborare. Quapropter nos iamdicti Truannus, vxor mea Amalsenda, filij, filiæque nostræ, ad præfatum locum SS. Dei Genitricis Mariæ, & beati Confessoris Honorati, domno Odiloni Abbati, atque Monachis ibidem Deo militantibus, tam præsentibus quam futuris, quorum nomina hæc sunt, Aldebranus Prior, Arnaldus, Amadricus, &c. pro remedio animarum nostrarum res nostras proprias tradimus atque donamus, quas in pago Forojuliensi, &c. Sciant vero cuncti viuentes, quia per licentiam domini Gingliolini Comitis, & matris Adhelaidis, & vxoris eius Emonæ, & filiorum eius, de quorum potestate hæc donatio procedit, firmiter damus pro nostris animabus supradictum locum Abbati & Monachis, &c. S. Odilo Abbas Clun. V. Alia Constantini Christiani Charta, ex eodem Chartulario. ?? ?? Domino creatore ac Saluatore nostro IESV Christo prædicante atque docente, & sitientibus æternam vitam dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, vt cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula: Et iterum, Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. Audiui ego Constantinus Christianus, licet indignus, cum in Euangelio hæc verba, & his similia legerentur, consideransque futuros casus, & perpendens sollicite quæ parata sunt impiis tormenta, quæue fidelibus æterna præmia. Nos quidem in Dei nomine iam dictus Constantinus, & vxor mea Isingardis, filiique nostri Rupertus, Dodo, Lambertus, Pontius, Hugo, & Abillonius, inspirante Deo, sana mente, integroque consilio, metuentes humanæ fragilitatis casus, ne nobis repentina ac perpetua mors obueniat, placuit animabus nostris, vt aliquid de rebus propriis Deo, & sanctis eius, videlicet perpetuæ Virgini, ipsiusque genitrici Mariæ, nec non & beatissimo Honorato, & Insulæ Lerinensis Cœnobio, vbi præesse videtur domnus Abbas ODILO Cluniacensis Pater, deberemus offerre, sicut & facimus. &c. S. Odilo Abbas Clun. V. Reformatio Abbatiæ S. DIONYSII per beatum Odilonem Abbatem facta. ?? Ex Ademaro Monacho sancti MARTIALIS Lemouic. MS. BEATI Dionysij Cœnobium quod iam pristinam monasticam corruperat regulam, Rex Hugo regulari honestate sicut in Ecclesiis Domini rectum erat, honestius restaurauit per manum venerabilis ODILONIS Abbatis, & alia sanctorum nonnulla monasteria in decorum pristinæ disciplinæ reuocauit. S. Odilo Abbas Clun. V. Reformatio quorumdam Cœnobiorum in Aquitania per eumdem Odilonem. ?? Ex fragmento Historiæ Aquitanicæ. VNDE & domnum Odilonem Abbatem Cluniacensis Cœnobij copiosis muneribus sibi attraxit (Dux Aquitaniæ Willelmus) contēplatus in eo verū Dei habitaculū, in quo Spiritus S. requiesceret, & Cœnobia nonnulla suæ ditionis eius magisterio cōmēdauit. Et nō multo post. Dux vero Willelmus semper cogitans de Dei honore, ad ipsius laudem & gloriam domnum Odilonem Cluniacensem Abbatem accersiuit, & in Cœnobio Angeriacensi disciplinam Monachorum sub iugo regulari in melius restaurauit. S. Odilo Abbas Clun. V. Qualiter Odilo Archiepiscopus Lugdun. electus, pallium & annulum recusauit. ?? Ex Glabro Rodulph. lib. v. Histor. cap. iiij. ROMANO Pontifici suggestum est a viris fidelibus, vt sua auctoritate Patrem Odilonem Cluniensis Monasterij Abbatem (post obitum Burchardi Archiepiscopi Lugdunensis) eligeret consecrari Pontificem: Sic enim totius cleri ac plebis optans acclamabat deuotio. Qui protinus mittens eidem Patri pallium simul & annulum, imperauit eumdem prædictæ ciuitatis fore Archiepiscopum. Sed vir religiosus suæ humilitatis attendens propositum, omnimodis renuit fieri. Pallium & annulum suscipiens, illi, qui Deo dignus existeret, reseruauit futuro Pontifici eiusdem Sedis. S. Odilo Abbas Clun. V. De dissentione inter Hispanos & Cluniacenses Monachos super celebratione Annunciationis Dominicæ. ?? Idem Glaber Rodulphus lib. III. Histor. cap. iij. NEC non etiam de die Annunciationis Dominicæ, qui celebratur octauo Kalendarum Aprilium, si forte quolibet alio tempore præter quadragesimam excoli congruentius potuisset, ab eisdem Pontificibus non parua illata est quæstio. Ferebatur enim a quibusdam eandem videlicet Annunciationem Dominicam more Hispanorum quintodecimo Kalendarum Ianuariarum die irreprehensibiliter posse celebrari. Nam cum ego postmodum in Monasterio Cluniacensi cum cæteris fratribus degerem, conuenerunt illuc ab Hispaniis quamplures honestæ conuersationis iamdudum more viuentes propriæ regionis Monachi. Propinquante vero die Natiuitatis Dominicæ, petierunt prædicti Monachi venerabilem Odilonem eiusdem loci Abbatem, vt more suorum liceret eis celebrare Annunciationem. Quod cum fecissent, segregati a cæteris visum est nocte eadem duobus senioribus loci, quod vnus de Hispanis fuscina focaria arriperet desuper altare puerum, dimitteretque illum in sartaginem prunis plenam, ita clamantem. Pater, Pater, quod tu dedisti, isti auferunt. Quid plura? apud nos antiqua consuetudo, vti decebat, præualuit. S. Odilo Abbas Clun. V. Qualiter Odilo Robertum Francorum Regem exhortatus est, ne arma contra castrum sancti Germani Antissiodor. verteret. ?? Ex eodem Glabro Rodulpho lib. II. Histor. cap. viij. RELICTA ciuitate (Antissiodoro) Rex (Robertus) cum vniuerso bellico apparatu conuertit se ad castrum beati Præsulis Germani expugnandum, quod munito aggere præpollens hæret ciuitati. Vallauerat enim illud Landrici Comitis exercitus, necnon eiusdem loci familiares viri, hostiū siquidem metuētes sacri gregis diremptionē. Occurrit interea furenti Regi ODILO venerabilis Abbas Cluniacensis Monasterij, cupiens interuenire partes vtrasque: siquidem vt Regi exhiberetur honorificentia, solidaretur concordia Principum, pax patriæ firmaretur. Qui minus posse fieri cernens quod decreuerat, hortabatur fratres octo tantummodo, qui ad Confessoris custodiam relicti fuerant (nam cæteros cum suo Abbate Hilderico nomine iussio Regis inde exire compulerat) vt orationi instarent assidue, si forte Domini pietas eos, pariterque locum a tanta obsidione dignaretur eripere. Sexto igitur obsidionis die illucescente, nimio Rex arreptus furore, indutus lorica simul & galea, omnemque exercitum dictis exacuens, habens etiam secum Hugonem eiusdem vrbis Pontificem, solum ex omni Burgundia parti Regis fauentem. Eidem namque Regi in procinctu iam constituto occurrit supradictus Abbas Odilo, illum increpans, eiusque Primates redarguens, cur aduersus tantum Dei Pontificem, scilicet Germanum, hostili manu insurrexissent: cui specialiter, vt in gestis illius inuenitur, vsui fuit Dei auxilio, & bella compescere plurima, & Regum ferocitati resistere. Cuius verbis minus auditum præbentes, quo tendebant peruenerunt, cingentesque supradictum castrum in coronæ modum, certatim illud expugnaturi pręlium inierunt. Alternis quoque partibus diu multumque decertantibus, domus suæ parti Dei subito affuit præsens auxilium. Nam eiusdem castri vniuersa capacitas ita repleta est in hora prœlij teterrima nebula, vt nemini hostium a foris peruius foret iaculandi aditus, cum ab intro repugnantibus cernerent se graui cæde prosterni. Sicque cum suorum, maxime Normannorum concisione, dimiserunt castrum incolume, quos, licet tarde, pœnituit, aduersus magni meriti locum arma sumpsisse. S. Odilo Abbas Clun. V. Quod beatus Odilo Cassinum profectus petiit osculari pedes omniū fratrum Cassinensium, & post septennium misit eis os integrum brachij S. Mauri Abbatis. ?? Ex Chronico Casinensi, cap. LIIII. Per idem tempus domnus ODILO, vir vitæ & famæ venerabilis, Cluniacensis Abbas, ad hoc Monasterium valde deuotus aduenit: & ob maximam, quam sancto Patri Benedicto, ac per eum Monasterio gerebat, reuerentiam, montem totum pedestris ascendit. Qui cum de more Monasterij ab Abbate & fratribus honorifice in Capitulum ductus fuisset, post verba solemnia: Sicut audiuimus, inquit vir reuerentissimus, ita & vidimus in ciuitate Domini virtutum, in ciuitate Dei nostri, & in monte sancto eius. Et mox nimis humiliter ad Abbatem conuersus: Donum, ait, a te, Pater, maximum expeto, mihique, vt sine contradictione aliqua concedatur, votis omnibus flagito. Volo, inquam, atque desidero, omnium fratrū vestigia deuotissimus osculari. Annuit Theobaldus licet inuitus, nec reniti tantæ deuotioni aliquatenus potuit. Post hæc autem, ipso die festiuitatis eiusdem beatissimi Patris nostri, ab eodem Abbate Theobaldo, gratia præcipue religionis multis precibus oratus, vt missarum solemnia celebraret; nullo modo induci potuit, vt se præsente, missas publicas ageret. Cumque iam paratis ad procedendum solemniter fratribus Pastoralem baculum idem Abbas noster eius manui reuerenter offerret; lōge humilius ille refugit, dicens, Nequaquam dignum esse, illo præsente se huiusmodi gestare virgam. Indecens nimium, & contra fas omne ducens, quempiam Abbatum manu pastoralem præferre virgam, vbi Benedicti vicarium, Abbatum scilicet omnium Abbatem adesse contingeret. Eo igitur reuerti parāte, cum multis illum fratribus Abbas vsque ad ianuas Monasterij prosequens, suppliciter tandem orauit, vt si posset, particulam aliquam de beati Mauri reliquiis ad Monasterium istud aliquando transmitteret. Quam postulationem vir Dei lætus accipiens, & posse se confidenter asseruit, & facturum libenter vita comite repromisit. Sicque vale dicto recessit. Septem postmodum annorum euoluto circulo, os integrum brachij beatissimi Mauri capsella argentea decenter inclusum, opere pulcro turrium instar erecta, per sex sui Monasterij fratres huc delegare curauit. Ad cuius aduentum innumerabilis ex tota Prouincia populi turba cōfluxit deuotione præcipua. S. Odilo Abbas Clun. V. Odilo Papā consulit super promotione cuiusdam Monachi, qui Episcopum occiderat. ?? Ex Concilio Lemouicensi MS. Sess. III. Ille, qui adhuc viuens est, qui Stephanum Episcopum dolo occidit, cum non inueniret pro tanto crimine pœnitentiam, Cluniacum Cœnobium petiit, & Monachus ibi effectus est. Qui legere & cantare tanquam peritus Clericus sciens, ab Odilone Abbate cogitabatur offerri Episcopo ad gradus altaris. At prudenter tractans venerandus Abbas, litteris directis ad Papam Romanum, consultum expostulat, & crimen Monachi intimat: cui Apostolicus talia commendat. Impossibile est talem ad aliquem gradum prouehi, nec etiam offerre potest oblationem ad manus Sacerdotis, ne forte pro eo vno in plures furor Domini descendat. Sed nec communionem sanctam accipere potest. In exitu autem vitæ pro misericordia ei viaticum detur. S. Odilo Abbas Clun. V. STATVTVM S. ODILONIS Abbatis, de Defunctis. ?? ?? DECRETVM est a beatissimo Patre Domino Odilone, vna cum consensu & rogatu omniū fratrū Cluniacensium, vt sicut in Ecclesiis Dei, quæ per orbē terrarum longe lateque constructæ sunt, in die Calendarum Nouembrium agitur festiuitas omnium sanctorum, ita agatur apud nos festiuo more cōmemoratio omnium fidelium defunctorum, qui ab initio mundi fuerunt vsque in finem, tali modo. Ipso die supradicto post Capitulum faciant eleemosynam Decanus & Cellerarius de pane & vino omnibus superuenientibus pauperibus, sicut mos est agi in cœna Domini. Et quicquid ipso die ex refectione fratrū remanserit ad prandium, ex integro recipiat Eleemosynarius, nisi tantum panem & vinum, quæ post cœnam recipiat. Ipso etiam die post vespertinalem Synaxim, pulsentur omnia signa, & agatur officium pro defunctis. Ad missam vero matutinalem, festiuo more agitur officium, omnia signa pulsentur. Tractus a duobus fratribus cantetur, cuncti fratres offerant: priuatim & publice Missas celebrent pro requie omnium animarum fidelium, & duodecim pauperes reficiantur. Et vt hoc decretum perpetuum vigorem obtineat, volumus & petimus & præcipimus tam in loco hoc, quam in cunctis ad istum locum pertinentibus, seruetur. Et si alius aliquis ex ista nostra fideli inuentione sumpserit exemplum, particeps omnium bonorum efficiatur votorum. Ergo qualiter omnium memoria Christicolarum semel in anno agatur monuimus & præcepimus, dignum profecto ducimus, vt pro nostrorum fratrum animabus, sub almi Benedicti norma in Cœnobiis Deo militantibus, in diuinis aliquid obsequiis plus more solito adaugeamus. Necnon vt memoria chari nostri Imperatoris Heinrici cum eisdem præcipue agatur, constituimus: vt merito debemus, multis ab ipso ditati opibus. Scilicet ad vigiliam mortuorum, post Psalmum Ad Dominum cum tribularer, qui post lectiones recitatur, Domine quid multiplicati sunt, dicamus. Ad matutinas vel post, De profundis, Vsquequo Domine. Ad vesperas post Lauda anima mea. Nisi quia Dominus. Deus auribus nostris. Post Domine refugium. Dominus regit me. Ad letaniam. Iudica me Deus & discerne. Et ita diuina fauente gratia, vt præmisimus eorum agatur memoria per omnia futura tempora, tam in hoc loco quam in omnibus ad hunc respicientibus. [Auctoritas diuinæ legis nos admonet, vt in domo Domini quæ est Ecclesia fidelium, vnusquisque deuotorum pro viribus a Domino sibi collatis, aliquid offerre studeat, ne scilicet, vt piger seruus, pro talenti absconsione iure a Domino damnetur, sed potius cum bono seruo pro lucro fideliter multiplicato, digna mercede remuneretur]. S. Odilo Abbas Clun. V. VETERVM, DE S. ODILONE ABBATE CLVNIACENSI, ET EIVS OPERIBVS, TESTIMONIA. FVLBERTVS CARNOTENSIS EPISCOPUS Epist. XXXI. ad Leuthericum Primatem suum. ?? ?? OMITTO præterita, de futuris plurimū bonę spei capio, ex eo quod nunc cū sanctis viris ac sapientibus agis, Patrem nostrum Odilonem loquor, & asseclas eius. Consilio enim illorum spero te nō solum animę periculum euadere, sed etiam huius vitæ gloriam & honorem posse recuperare. Idem Epist. LXVI. ad Coepiscopum suum O. Interim vos scire volo quod vtique velle scio, me scilicet ad præsens Dei gratia bene valere, vestris obsequiis spiritualiter instantem, corporaliter apparatum, sicut nemo fidelius, excepto illo, sancto Monachorum Archangelo Odilone, cui me in nullo comparare præsumo. Cuius etiam charitas si, qualiter afficiat animam tuam, agrediar dicere, deficit, ne rem inenarrabilem videar velle narrare. Et paulo post. Sed hoc vnum tandem apud vestram benignitatem deprecor, vt cum nostrum Archangelum vice nostra salutaueritis, cum simplicitate Monastica hilaritatem Angelicam, quæ vobis præsto est, induatis. Glaber Rodulphus lib. II. Histor. Cap. V. Qvi etiā [Maiolus] successorē sibi Monachorum patrem præuidit Odilonem. Hic etenim quintus a prædicto Bernone Abbas extitit Cluniensis Cœnobij. Ex quo videlicet Cœnobio per diuersas Prouincias fratres sæpius petiti, atque Monachorum Patres ordinati, plurimum Domino acquisiuerunt lucrum. Idem Glaber lib. V. Cap. I. Pater Odilo sæpius plāgere solitus fuerat: Heu proh dolor, inquiens, Quoniam næuus inuidentiæ licet in cæteris grassetur hominibus, tamen in finibus aliquorum Monachaliter viuere professis cubile sibi locauit. Concilium Cabilonense prouinciale octauum. Odilo cum suis Monachis ostendit priuilegium quod habebant a Romana Ecclesia, quę eis talem libertatem tribuebat, vt quemcumque vellent adducerent Episcopum, qui faceret ordinationes vel consecrationes in eorum Monasterio. Continuator Hermanni Contracti ad an. 1049. Exacto etiam tempore Odilo venerabilis Cluniacensis Cœnobij, & multorum Pater Monasteriorum migrauit ad Dominum. Sigebertus Gemblacensis ad annum 993. In Burgūdia Odilo Aruerniæ oriundus, ex Clerico Briuatensi Monachum professus in Cluniacensi Cœnobio, post Maiolum præficitur ipsi Cœnobio: quod per annos LVI. miro religionis feruore rexit & prouexit. Qui egregie præter cætera pietatis insignia, non solum vitæ exemplis, sed etiam miraculis in vita sua claruit. Qui cum reprehenderetur, quod in peccantes misericordior iusto esse videretur, Si damnandus sum, inquit, malo damnari de misericordia, quam de duritia. Petrus Blesensis Epistola 133. Sicut enim beatus Odilo Cluniacensis Abbas in exhortationibus scribit, Istorum [heremitarum] singuli vna hora diei, Dominicæ Passionis nostræque Redemptionis beneficia quasi in fasciculum memoriæ deuote ac fideliter colligebāt, & sic in timore ac humilitate hæc ad fruendum suauiter, firmiter in sua conscientia recondentes, corpus Domini spiritualiter manducabant. Chronicon Biblioth. Collegij Regij Nauarræ MS. ad annum MXX. Florebat Religio per famosos Abbates sanctitate præstantes, in Burgundia per Odilonem Cluniacensem pietate insignem, & Guillelmum Diuionensem. Liber Consuetudinum Cœnobij Cluniacensis, MS. ac vetustus, Cap. de Ordine Librorum qui leguntur ad Collationem. Item Sermo S. Odilonis de Natiuitate, Dominicæ Natiuitatis. Item Sermo S. Odilonis de Epiphania, O fraterna charitas. Sermo S. Odilonis de Purificatione, Omnipotentis Dei. Sermo S. Odilonis de Incarnatione Dominica, Dominicæ Incarnationis. Item Sermo S. Odilonis de Resurrectione Christi, Certissima fiducia est. Item vnde supra, Quamuis, fratres dilectissimi. Sermo beati Odilonis de Ascensione Domini, Postquam Dominus & Saluator. Sermo beati Odilonis de Natiuitate S. Ioannis Baptistæ, Ortum Dominici Præcursoris. Sermo beati Odilonis de solemnitate Apostolorum Petri & Pauli, In exordio vigiliarum. Sermo beati Odilonis de Assumptione beatæ Mariæ, Congrue satis. Sermo beati Odilonis de sancta Cruce, Post illum singularem. Vvernerus Rollewinkius in Fasciculo temporum, ad an. 1004. Odilo vir sāctus Abbas Cluniacensis, successor S. Maioli. Hic diem animarum instituit post festum omnium Sanctorum tempore Ioannis XVIII. quod postea per totam Ecclesiam approbatum est. Vincentius Bellouacensis lib. 26. Speculi Historialis cap. 102. Anno Othonis decimo in Burgundia Odilo ex Clerico Binacensi Monachus professus, Cluniaci fit Abbas post Maiolum, per annos quinquaginta sex miro religionis feruore spectabilis. Et cap. 109. Idem sanctus Abbas, scilicet Odilo, sermones quosdam festiuos, qui a Monachis Ordinis sui frequentantur, eleganter composuit. Chronicon Lemouicense MS. Post Maiolum Odilo Aruerniæ oriundus ex Clerico Briuatensi Monachum professus in Cluniacensi Cœnobio, præficitur ipsi Cœnobio, quod per annos LVI. miro religionis feruore rexit, & prouexit. Qui egregia & maxima pietate insignis non solum vitæ exemplis, sed miraculis in vita sua claruit. Qui cum reprehenderetur quod in peccantes minus durior iusto esse videretur. Si damnandus sum, inquit, malo damnari de misericordia, quam de duritia. Et post pauca. Anno Henrici Imp. IX. Odilo virgo centenarius Abbas Cluniacensis dormiuit in Domino. Chronicon S. Petri Viui Senon. MS. ad an. 1027. Florebat hoc tempore Ecclesiastica religio per Abbates memorabiles, in Frācia quidem, & in Burgundia, per Odilonem Cluniacensem pietate insignem, per Guillermum Diuionensem seueritate reuerendum: in Lotharingia per Richardum Viridunensem pia grauitate, & graui pietate discretum. Platina in vita Ioannis XV. Fvisse tamen in pretio hac tempestate constat & Odilonem Abbatem Cluniacensem, & Berengarium Turonensem, viros sanctitate & doctrina insignes, quanquam sint qui dicant Berengarium amplitudine doctrinæ confisum primo in fide errasse, &c. Author Chronici Chronicorum. Odilo post Maiolum sanctum Abbatē Cluniacensem, qui in Cluniaco magnum sui apud posteros vita & miraculis exemplum reliquit, hac tempestate floruit: qui ex Clerico Bernacensi monachum professus, Cluniaci fit Abbas. Qui rexit Monasterium per annos LVI. miro religionis feruore. Qui inter cætera suæ sanctitatis memoranda, commemorationem omnium defunctorum post festum omnium Sanctorum in Burgundia primum adinuenit & instituit. Quod quidem sanctum institutum ad omnes Ecclesias Ioannes XVI. Pontifex obseruandum transmisit & approbauit. Is anno incarnationis 1048. nocte Circuncisionis beatum spiritum reddidit Deo. Lupoldus Bebenburgensis, In libro de veterum Principum Germanorum Fide & Religione, Cap. 13. Si quis Adelheidis in diuino cultu vigilantiam, ac aliarum virtutum eius merita, necnon quot Ecclesias construxerit, vel reparauerit, scire voluerit: de his ex ipsius vita, quam venerabilis Odilo Abbas Cluniacēsis plene descripsit, quæ in quibusdam Germaniæ ac Burgundiæ Ecclesiis reperitur, plenius poterit informari. Ioan. Trithemius lib. 2. de viris Illustrib. Ordinis S. Benedicti, cap. 75. Odilo Abbas Cluniacensis, vir doctus, & sanctus, multis & in vita, & post mortem coruscans miraculis, sertur multos egregios ad fratres Sermones edidisse, quos salutis suæ amatores illo tempore studiose legebant. Si quid amplius edidit, ad notitiam meam non peruenit. Huius vitam Petrus Damiani claro descripsit eloquio. Moritur anno Domini 1048. Indictione prima, ætatis suæ 87. Abbatiæ autem 56. Idem lib. 3. cap. 235. Odilo Abbas quintus Cluniacensis, post sanctum Maiolum rexit idem Cœnobium 56. annis. Vir miro religionis feruore spectabilis, & multis virtutibus, signisque præclarus. Cuius vitā Petrus Damiani descripsit, petente Hugone Cluniacensi Abbate. Moritur tandem plenus dierum & bonorum operum, anno videlicet Dominicæ Incarnationis 1048. ætatis suæ 87. prima die mensis Ianuarij. Et libro de Scriptoribus Ecclesiasticis. Odilo Abbas Cluniacensis, Ordinis sancti Benedicti, vir sanctus & eruditus, quinquaginta & sex annis Monasterio præsidens, verbo & exēplo multorum animas direxit ad Christum, cuius vitam virtutibus & miraculis plenam Petrus Damiani Episcopus & Cardinalis Hostiensis luculēto sermone descripsit. Composuit ad ædificationem fratrum suorum, Sermones elegantes Lib. I. Moritur sub Henrico Imperatore II. anno Domini 1048. Indict. 1. ætatis suæ anno 87. prima die mensis Ianuarij. Antonius Posseuinus in Apparatu sacro, Tomo 2. Sanctus Odilo, qui fertur fuisse diei commemorationis omnium fidelium defunctorum primus institutor, Cluniacensium Abbas, scripsit plures Sermones, qui extant MS. Cluniaci, videlicet, De Natiuitate Domini Ser. I. Dominicæ Natiuitatis sanctissimum diem. De Epiphania Domini Ser. I. O fraterna charitas. De Purificatione B. Mariæ Ser. I. Omnipotentis Dei patris omnipotens sermo. De Incarnatione Dominica, Ser. I. Dominicæ Incarnationis. De Resurrectione Domini Serm. III. Quorum primus incipit, Certissima fiducia est Christianorum. Secundus, Quamuis fratres charissimi. Tertius, Hodie dilectissimi fratres. De Ascensione Domini Ser. I. Postquam Dominus Saluator noster. De Pentecoste Ser. I. Indicibilis & immensa præsentis diei Maiestas. De Natiuitate S. Ioan. Bapt. Ser. I. In exordio vigiliarum Apostolicæ solemnitatis. De Assumptione beatæ Mariæ Ser. I. Congruum satis & conueniens videtur. De S. Cruce Ser. I. Post illum singularem. Vixit anno 1034. Martyrologium Romanum ad diem Cal. Ianuar. Apud Siluiniacum depositio sancti Odilonis Abbatis Cluniacensis, qui primus commemorationem omnium fidelium defunctorum prima die post festum omnium Sanctorum, in suis Monasteriis fieri præcepit: quem ritum post vniuersalis Ecclesia recipiens comprobauit. Eadem habet & Martyrologium Monasticum Benedictinum, nisi quod addit, Cuius festiuitas secunda die Ianuarij a Monachis Cluniacensibus celebratur. S. Odilo Abbas Clun. V. TRANSLATIO CORPORIS SANCTI ODILONIS A ROGERIO BITVRIC. ARCHIEPISCOPO FACTA. ?? Ex Chartulario Siluiniacensi. ROGERIVS permissione diuina Bituricensis Archiepiscopus, Vniuersis Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Noueritis quod de licentia & mādato sanctissimi in Christo Patris Domini nostri, Domini Clementis, digna Dei prouidentia Papæ sexti. Nos vna cum reuerendis in Christo patribus domnis Capitulien. Augustinorum, & Saulonien. Prædicatorū Ordinis Episcopis, & quamplurimis Abbatibus, Prælatis & personis Ecclesiasticis ad hæc vocatis, & insimul in Ecclesia Siluiniacensi Cluniacensis Ordinis Claromontensis diocesis, congregatis, venerabile corpus almi Confessoris B. Odilonis, de loco in quo hactenus ibidem tumulatum extitit, solemniter releuauimus, iuxta sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ traditam nobis formam, ordinationem atque modum, ac ipsius S. Confessoris caput, & alia corporis membra vidimus, & propriis manibus tetigimus, tenuimus, & palpauimus, & eadem in capsa posuimus, & recōdidimus honorifice & decenter. Nos enim pensatis huiusmodi sancti Confessoris meritis, quæ nos ad sui reuelationem adduxerunt deuote, & attraxerunt: cupientes totis viribus incrementum laudis, & honoris eiusdē exercere, vt a Christi fidelibus congruis honorib. & laudib. decoretur, & etiam veneretur, necnō vt Ecclesia memorata, eo libentius causa deuotionis, ab ipsis Christi fidelibus visitetur, ac etiam frequentetur, de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum, & beati Stephani Protomartyris patroni nostri, eius authoritate confisi omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in eiusdem almi Confessoris festiuitatibus, & specialiter in die releuationis eiusdem, & per ipsius octauas, ipsam Ecclesiam annis singulis visitauerint, quadraginta dies de iniunctis sibi pœnitentiis futuris, & perpetuis temporibus duraturis, misericorditer in Domino relaxamus. Præterea volumus, & concedimus de speciali gratia, quod quilibet Prædicator, qui in Ecclesia præfata populo ibidem existenti verba diuina prædicabit, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in prædicatione eiusmodi præsentes extiterint, ex parte & authoritate nostra viginti dies de indulgentia concedere valeat, & conferre, quando & quotiescumque prædicationis officium contigerit exercere. In quorum omnium testimonium præsentes litteras fecimus munimine nostri sigilli roborari. Datum apud Tolon. Claromontensis diocesis, nostram Prouinciam visitantes, die XXI Iunij. Anno Domini MCCCXLV. Signatum, Guillermus Vincenti. Vide supra Diplomata quorundam Pontificum de Translatione corporis S. Maioli. prædecessoris B. Odilonis pag. 309. S. Odilo Abbas Clun. V. EPISTOLÆ ALIQVOT ODILONIS ABBATIS CLVNIACENSIS AD FVLBERTVM CARNOT. EPISC. & Fulberti ac aliorum ad Odilonem. DOMINO ET VENERABILI, SANCTOQVE carissimo fratri & compresbytero Fulberto, frater Odilo salutem in Domino. ?? ?? DILECTISSIME vir, quid sibi vult quæstio prolata nobis a quodam vestro fideli Clerico, placuit, vt ipse fatetur, paternitati vestræ, me, licet indignū, iudicem fieri vitæ vestræ, mandando mihi, vt literatim describerem vobis quid mihi videtur de vestra, quantum dici fas est, irreprehēsibili conuersatione. Sed oculi caligine cæcitatis obtecti non valent perspicue intueri splendorem firmamenti, & globos stellarum cœli. Splēdorem firmamenti voco & stellam: stellam etiam matutinam te vocabo, Dianelis Prophetæ vsus testimonio, Qui docti fuerint, inquit, fulgebunt sicut splendor firmamenti. Et qui ad iustitiam erudiunt multos, sicut stellæ in perpetuas æternitates. Vos enim, qui talis ac tantus estis, quem nec quidem digne cogitare valeo, nostro debetis ęstimari iudicio? Nos enim, qui ignorantiæ tenebris pressi, nosmetipsos non possumus dignoscere, iustorum vitam nostro arbitrio nullomodo debemus æstimare. Vos omnis homo adeo laude dignum merito iudicat, vt plus de vobis mirari libeat, quam aliquid dicere liceat. Obrueretur intellectus nostræ paruitatis pondere vestræ quæstionis, nisi esset in promptu recordatio diuini sermonis. Vt enim daret exemplum fidelibus auctor vitæ & salutis, vt ipse melius scitis, vtpote vir per omnia Euangelicus, veniens in partes Cæsareæ Philippi, interrogabat discipulos suos, Quem dicunt homines esse filium hominis? Et post pauca. Vos autem quem me esse dicitis? Non idcirco interrogat, quem nemo nouit, & quem nihil latet, veluti qui nesciat, sed vt Prælatis Ecclesiæ exemplum de se interrogādi præbeat. Et ideo unusquisque Præpositus Ecclesiæ a subditis debet exquirere, cuius famæ, cuiusue sit opinionis; & si aliquid de se audierit, Deo, a quo, si quid boni est, habeat gratias & referat, vt de virtutibus in virtutem ipso annuente felici cursu perueniat, vsquequo Dominum Deorum in Sion videre queat: si vero sinistrum aliquid de se audierit, pœniteat, & de cætero sollicite emendare satagat. Sed & si vos mouet, exemplo Doctorum de vobis interrogandi auctoritas, prædicanda a nobis est vestræ sapientiæ claritas, vestræ fidei puritas, vestræque industriæ probitas: quippe quia caret omnino silētio veritas, sed ab homine idiota & sine litteris non potest prædicari Deo amabilis, & in mundo odibilis. Hæc de vobis nunc & alias, & in communi locutione, non aliqua fraude adulationis deceptus, non alicuius muneris, laudis, vel pecuniæ cupidus retuli: sed, quod veraciter credo, & quod vt fiat quam maxime opto, dicere etiam nō recuso, nec recusabo. Si autem me adulatorem iudicaueritis, audite scripturam, Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas illis. Non est tamen culpabile, si illos laudemus, quos dignos laude credimus, dicēte Scriptura, Laudet te alienum, & non os tuum. Si autem aliquis velit opponere quod scriptura dicit, Ne laudes hominem in vita sua: & ego assentior, quia mortali vita vos mortuos existimo, qui ab Apostolo audistis, Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Et cum ipso & verbis, & operibus dicitis. Si enim viuimus, Domino viuimus: si vero morimur, Domino morimur. Siue enim viuimus, siue morimur, Domini sumus. De cætero, carissime, vt quidam Sapiens ait, Omnia fugere poterit homo præter cor suum. Non enim potest a se quisquam recedere. Vbicumque enim abierit, conscientia sua illum non derelinquit. Et Apostolus Paulus, Nemo scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Dicerem tamen aliquid exhortandi gratia, sed quomodo debet docere indoctus, quem vnctio spiritualis docet de omnibus? Sed illud reticem Euangelicum, Adhuc vnum tibi deest. Quid illud sit, quamoptime nosti. Vale. Venerabili Patri suo Odiloni Fulbertus sacerdos, non meriti confidentia, sed pietatis affectu præsumptum orationis suffragium. Magnum mihi desiderium fuit, & adhuc quidem est ad vos veniendi, sed obortæ nuper in nostro Episcopatu dissentionum causæ propositum iter omittere coegerunt. Quod vobis quāprimum his pauculis apicibus significare curaui, ne sublimitas vestra sit ad pręsens de meæ pusillitatis expectatione suspensa. Veniam autem aliquando, si licuerit, ad vos, quos vere inhabitat Spiritus sanctus, consilium diuini oraculi petiturus. Valete in Domino semper, iterum dico valete. Prudenter & præclare magnifico Patri O. Fulbertus suus. Vt ab alio liberaliter acceptus, sic numquam quas opere nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali enim apparatu in Epistola tua dignatus sum, quali non festiuior expectetur in ferculo Salomonis inter organa vatum, & ardentes cincendelas virginum. Angelicum mihi manna posuisti, non sine mystica dape columbarum ac turturum. Propinabas interea charitatis nectar. Quo inhianter hausto, & ad cordis interiora transmisso, si non Prophetice, vt Dauid, verbum bonum, panegyrice tamen, vt fit, & imprecatorie, sicut filio refocillatus Israel tibi Patri filius eructare gaudebam. Paterna deinde cura significasti, te meæ valetudinis habitum sagaciter explorasse, atque vbi vitalis calor aliquod in me dabat sospitatis indicium gratulari, dolere morbi signum, & formidare periculum. Nec vero tandem benignitas tua plagam meam relinquere passa est suæ curationis exortē, quin arte diuina mirabiliter vsus, liquorē quēdā instar vini Samij prius infudisti qui indigestū humorem excoqueret: dehinc alterū oliuo persimilē, quo totus omnino tumor atq. dolor mitigatus abscederet. Nunc ergo tua curatus industria, tuis epulis recreatus, dignum duco vt omnes meæ vires tuæ voluntatis semper adminiculētur effectui. Nec aliquatenus a sua sentētia discrepatū ire statuo, qui te cum Domino, quantum homini datur, idem velle atque nolle confido. Decet itaque, Pater, vt tu quoque vicissim me tuum seruulum, de te pendentem, teque non sine magna fiducia respectantem, sacris intercessionibus adiuues. Sum enim valde miserabilis homo, qui cum ad propriam non sufficerem, ad publicā curam nescio qua, seu ratione, seu temeritate perductus sum: idque certe est, neque dissimules, quod te specialiter mihi facit consilij atque auxilij debitorem, quod te suasore non desero hunc laborem. Vale. Sanctissimo atque dilectissimo Patri O. Fulbertus humilis sacerdos Orationis suffragium. Volebam vobis occurrere, Pater, vt mandaui per R. diaconem meum: sed domestici mei nouo quodam rumore permoti, nec me iter ad præsens agere, nec se itineris mei fore comites adquiescunt, donec tutius id fieri posse perpendant. Fulbertus indignus Episcopus ineffabiliter claro Patri, & domino suo O. cum Cherubin & Seraphin odas loqui. Qvantas animo concipere possum tibi gratias habeo, sancte Pater, qui meo arbitratu tædiosam, & vix tolerabilem importunitatem meam quasi pro deliciis habes, seruoque & sua tibi debenti omnia versa vice dominus paras obsequia. Vere viuit hic, & fulgurat illa fortis & speciosa charitas, quæ, secundum Apostolum, patiēs est, benigna est, & cuius vigor numquam excidit: hac denique præsentialiter fruendi desiderio maceror, sed graui ad præsens difficultate detineor. Malefactor enim ille Gaufridus, quem pro multis facinoribus excommunicaueram, incerto vtrum desperatus, an versus in amentiam, collecta multitudine militum quo ducendi essent ignorantiū, villas nostras improuiso incendio concremauit, nobisque quantas potest machinatur insidias. Super his itaque, ne tantæ causæ indiscussæ, vel inultæ remaneant, necessario mihi conueniendus est penitus Odo Comes. Quod si dissimulauerit, restabit Regis & Richardi rogare patrocinia. Quod si isti quoque opitulari neglexerint, quid melius mihi restet non video, quam hæc missa facere, & Christo secretius deseruire. Valete. Quem super omnes Abbates diligunt sanctissimo Patri O. Canonici sanctæ Mariæ Carnotensis, omnium virtutum gratia præfulgere. Obsecramus vos in nomine sanctæ Trinitatis ne faueatis contra ius & fas Theodorico simulato Episcopo, neque suadeatis Odoni Comiti facere cum eo concordiam, contra sanctorū Canonum auctoritatem. Clarissimum speculum posuit vos Deus in mundo, videte de qualibet nigredine obscuremini, qua offuscantur alij, sed sēper vero lumine resplendeatis, quo & alij possint illustrari. Valete beatissime Pater, & rescribite nobis, quid melius de hac causa vobis videtur. Clarorum virorum illustrissimo Odiloni Cluniensis Cœnobij Patri, Glaber Rodulphus. Ivstissima studiosorum fratrum querimonia interdumq. propria sæpius permotus, cur diebus nostri temporis non quispiam existeret, qui futuris post nos multiplicia hęc quæ videntur fieri tam in Ecclesiis Dei, quam in plebibus, minime abdenda qualicumque styli pernotatione mandaret, præsertim cum, Saluatore teste, vsque in vltimam extremi diei horam sancto Spiritu cooperāte, ipse facturus sit in mundo noua cum Patre. Et quoniam in spatio fere ducentorum annorum nemo ista appetens extitit, id est post Bedam Britaniæ Presbyterum, seu Italiæ Paulum, qui historialiter quippiam posteris misisset scriptum: quorum vterque Historiam propriæ gētis, vel patriæ condidit, dum videlicet constet tam in orbe Romano, quam in transmarinis seu barbaris Prouinciis perplura deuenisse, quę si memoriæ commendarentur, proficua nimium hominibus forēt, atque ad commodandum quibusque cautelæ studium potissimum iuuarent. Non secus ergo quæ dicuntur, quin solito multiplicius circa millesimū humanitatis Christi Saluatoris contigerunt annū: & iccirco prout valeo, vestræ præceptioni ac fraternæ voluntati obedio primitus duntaxat ostensurus, quāquam salus annorum a mundi origine pernotata secundum Hebræorum historias a septuaginta Interpretum translatione discrepet. Illud tamē certissime commendamus, quod annus incarnati Verbi millesimus secundus ipse sit regni Henrici Saxonum Regis primus. Idem annus Domini millesimus fuit regni Roberti Francorū Regis tertiusdecimus. Isti igitur duo in nostro citramarino orbe tunc Christianissimi atque præmaximi habebantur. Quorum primus, videlicet Henricus, Romanum postmodum sumpsit Imperium. Iccirco vero illorum memoriale seriei temporum stabiliuimus. Præterea, quoniam de quatuor mundani Orbis partium euentibus relaturi sumus, dignum videtur, & cordi est, qui vtique Religiosis loquimur, vt vim diuinæ & abstractæ quaternitatis, eiusque conformem conuenientiam, Domino præeunte, suscepto Operi inseramus. Feruntur & Abbonis Floriacensis Epistolæ aliquot ad Odilonem: sed quia nunc ad manum non sunt, hic desiderabuntur. S. Odilo Abbas Clun. V. VITA SANCTÆ ADALHEIDIS IMPERATRICIS, A B. ODILONE ABBATE CLVNIACENSI DESCRIPTA. PRÆFATIO. ?? ?? DOMINO Andreæ venerando Abbati, cunctisq. fratribus sibi commissis, in suburbio Ticinensis vrbis, Domino & Saluatori nostro deuote famulantibus, Frater Odilo Cluniensium pauperum cunctorum peripsema, præsentis vitæ prospera & sempiterna gaudia. Epitaphium Dominæ nostræ Adalheidæ Imperatricis Augustæ descriptū stilo paupere, vestræ fraternitati curaui transmittere, ratum fore diiudicans, vt apud vos eius continua recolatur memoria: cuius industria atq. prudentia vestri Monasterij a fundamentis creuerunt ædificia, cuiusque sustentamine larga continuat in munificentia. Non enim ad hoc tam grandem materiem vili breuique sermone perstrinximus, vt ad laudem tantę virtutis atque nobilitatis, oratio nostra sufficiat: sed vt aliquis inde vir adeo eruditus occasionem scribendi suscipiat, quatinus res eminens, eminentioribus enucleata sermonibus, Imperatricum ac Reginarum sonet in aurib., vt dum magna de magnis audierint, & eam, de qua loquimur, gressibus honestatis sequi studuerint: saltim per eas cura domestica vigeat, sicut per eam Respublica longe lateque valebat. S. Odilo Abbas Clun. V. TEXTVS VITÆ ?? ?? IN huius igitur ætatis nostræ temporibus, cuncta disponens, totiusq. honoris & honestatis largiter Dominus, primo Ottone in sceptris feliciter agente Romanæ Reipublicæ, in femineo sexu præstitit venerabile decus. Multorum etenim bonorum tunc accidentium, atque virtutum post Deum auctrix, diuæ celebrisque memoriæ Adalheida extitit Imperatrix. Quā cum memoriæ succedentium scriptis commēdare satagimus, timeo ne digne reprehēdamur, ideo, quia tantæ nobilitatis atque virtutis materiem minus idonei paupere stilo explicare conamur. Quisquis nos reprehenderit, vtpote reprehensionis dignos, siue propter incultum sermonem, seu propter rem nouiter inceptam, & propter naturalis eloquij simplicitatē, sciat, proculdubio, sciat, quia non inuitauit nos ad hoc humanæ laudis appetitus, sed veræ & sincerissimæ charitatis affectus. Si abhorrere vis, quippe vt merito debes, lector, nostri ingenioli rusticitatē, attende ipsius, quam commendare cœpimus, mentis & corporis nobilitatem. Si enim vis expectare virum tanta eloquentia vel sapientia pręditum, qui huius feminæ possit conuenienter describere vitam, necesse est aut Cicero Rhetor reuocetur ab inferis, aut Hieronymus Presbyter transmittatur e superis. Si enim ille sanctus & incomparabilis in diuina & humana sapientia sacer Hieronymus fuisset istius Augustæ temporibus, si Paulam & Eustochium, Marcellam quoq. & Melaniam, Fabiolam quoque & Blesillam, Lætam & Demetriadē, septiesque percussam commendare curauit libris & Epistolis, commendaret vtique istam haud voluminibus paucis. Si enim deest talis vt Hieronymus, aut aliquis alius liberalibus disciplinis adeo eruditus, qui possit digne tantæ feminæ mores & vitā describere, adgrediamur nos indocti Deo iuuante pro posse. Hęc regio ac religioso stemmate orta, cum adhuc esset iuuencula, & sextum decimū ætatis suæ ageret annū, Deo donante adepta est Regale matrimoniū. Iuncta scilicet Regi Lothario, Hugonis ditissimi Regis Italici filio, ex cuius contubernio filiā habuit, ex qua Lotharius Rex Francorum Ludouicum Regem genuit, qui sine liberis mortuus, regio more Compendio dignoscitur fuisse sepultus. Supradicto vero Lothario ante annū circiter tertium, postquam Dominam Adalheidam duxerat, defuncto: remāsit ipsa viduata viro, priuata regno, destituta maritali solatio. Adfuit ei persecutio mordax, quæ solet purgare electos, veluti aurū fornax. [Nō ergo accidit ei tale quid propriis exigentibus meritis, sed, vt credimus, potius ex accedentibus diuinæ prouidentiæ donis.] Affuit ei, vt vere fatear, nutu diuino exterius corporalis afflictio, ne intus cremaret eam, vt pote iuuēculam, incentiua carnis libido, voluit eam Dominus tot verberibus atteri, ne secundum sententiā Apostoli Pauli. Esset viuens vidua in deliciis mortua. Voluit enim eam paterno affectu tot perpeti pericula, ne esset indigna illa filiatione [diuina] de qua loquitur scriptura. Castigat Dominus omnē filiū que recipit. Sæpe enim inde gratias Deo referebat, & cū familiaribus fidelibus conferebat, quanta & qualia tunc temporis passa fuerat, & quam misericorditer eam Dominus de manibus inimicorum suorum liberauerat. Indicabat enim oportunius sibi fuisse, vt ad tempus temporalibus fuisset occupata anxietatib., quā viuens in deliciis perpetuę mortis esset subdita legib. Postquā enim mortuus est Lotharius vir eius, honorē regni Italici adeptus est quidā vir nomine Beringarius, qui habebat coniugem nomine Willam. A quibus indecenter innocens capta, diuersis angustata cruciatibus, capillis cæsarie detractis, pugnis frequenter agitata & calcibus, vna tantum comite famula, ad vltimū tetris inclusa carceribus, liberata diuinitus, postmodum ordinante Deo, imperialibus est sublimata culminibus. In ipsa enim nocte qua educebatur de carcere, incidit in quandam paludem, vbi per dies & noctes sine cibo & potu mansit perseuerans, auxilium a Deo sibi subuenire deposcēs. Tali cum esset detenta periculo, venit quidam subito piscator nauigio, deferens in nauicula piscem, qui vocatur Sturio. Quas cum vidisset, interrogauit, quæ essent, aut quid agerent ibi. Dederunt sibi responsum secundum instantem necessitatem, satis congruum. Videsne quod hic humano consilio peregrinamur destitutæ, & quod durius est, solitudine periclitamur & fame? Si potes aliquid nobis victus impende, sin autem solatium prębe. Qui misericordia super eas motus, sicut ipse, a quo mittebatur, fuerat quondam super pauperes in deserto fame periclitantes Christus, dixit eis. Nihil nobis adest ad victus necessaria, nisi tantum piscis & aqua. Habebat ignem secum, sicut solent illi qui piscationis exercent negotium. Accensus est ignis, præparatus est piscis. Sumpsit cibum Regina, seruiuit piscator & famula. Dum hæc agerentur superuenit quidam Clericus, qui ei fuerat captiuitatis & fugæ socius, nuntians adesse exercitum militum armatorum, qui eam cum gaudio accipientes, duxerunt secum ad quoddam inexpugnabile castrum. Postea enim consultu Italicorum principum, præueniente gratia Dei, de solio Regni, ad arcem peruenit Imperij. Hæc enim Augustarum omniū Augustissima nominari & venerari est digna. Nemo ante illam ita auxit Rempublicam. Ceruicosam Germaniam, ac fœcundam Italiam, has cum suis principibus Romanis subdidit arcibus. Ottonem Regem nobilem, Romæ præfecit Cæsarē, ex quo genuit filium imperio dignissimum. De nobilitate carnis satis dicta sufficiant. Nobilitatē vero mentis, quomodo vel qualiter exercuit, nemo mortalium dicere sufficit, sed vt pro modulo compendiose loquar, Spe, fideque certa, [atque] gemina [pleniter] charitate referta, Iusta satis, fortis, prudens, nimiumque modesta Extitit, & vixit fœlix, dum secula rexit, Auxilio Domini moderantis climata Cosmi. Prolata tamen Salomonis sapientis famina, huic sanctissimæ conueniunt feminæ, Manus suas, inquit, aperuit inopi, & palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suæ a frigoribus niuis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi, byssus & purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senioribus terræ. Fortitudo & decor indumentum eius, & ridebit in die nouissimo. Os suum aperuit sapientiæ, & lex clementiæ in lingua eius. Considerauit semitas domus suæ, & panem ociosa non comedit. Surrexerunt filij eius, & beatissimam prædicauerunt, & vir eius laudauit eam. Multæ filiæ congregauerunt diuitias, tu supergressa es vniuersas. Hæc enim quæ de ea dicimus, non modo auditu, sed & visu & experimento cognouimus. Multa ab ea salutis verba audiuimus, plurima dona suscepimus. Sæpe enim indigentes nummo, fecit esse claros honoribus. Hæc ad decorem mundi, primi & maximi Ottonis, toto orbe famosissimi Imperatoris coniux, & ad multorum profectum Imperatorum, genitrix: illa meruit benedictione potiri, quam meruisse perfrui legimus Tobiam, in eiusdem Patris volumine, videlicet vt videret filios filiorum vsque in tertiam generationem. Postquam enim Augustissimus Otto vniuersę carnis ingressus est viam, Augusta cum filio Romani Imperij fœliciter diu gubernauit monarchiam. Sed postquam diuino nutu ipsius Augustæ meritis & industria solidatus fuerat Romani Imperij principatus, non defuerunt viri iniqui, qui inter eos nisi sunt seminare discordiam. Quorum deceptus adulatione, recessit corde Cæsar a matre. Si commendaremus literis, quanta & qualia passa fuerit tunc temporis, derogare videremur speciem tanti generis. Non enim debemus perstringere stilo, quod cito sedauit humilis satisfactio. Filium diligens, auctores discordiæ ferre non valens, secundum Apostoli præceptum, dans ad modicum iræ locum, paternum decreuit expetere Regnum. Vbi a fratre Rege scilicet Chuonrado, & nobilissima Mathilde, eius coniuge benigne & honorabiliter est suscepta. Tristabatur de absentia eius Germania, lætabatur in aduentu eius tota Burgundia, exultabat Lugdunus Philosophiæ quondam mater & nutrix, Vrbs inclita, necnon Viēna, nobilis sedes regia. Postmodum vero Cæsar Otto ductus pœnitentia, direxit legationem Regi auunculo, & sanctæ recordationis Patri Maiolo, sub celerrima festinatione obnixius deprecās, vt gratiam Matris quam suis exigentibus culpis perdiderat, eorum interuentibus promereri posset, orans iterum eos & obsecrans, vt quantocius possent vna cum Augusta matre Papiam ei studerent occurrere. Tantorum enim virorum vsa cōsilio, apud Papiam tempore statuto occurrit mater filio. Quo cum mutuo se cernerent, flendo & lachrymādo toto corpore solo prostrati, humiliter se salutare cœperunt. Affuit in filio humilis pœnitudo, erat in matre liberalis remissio, permansit in vtrisque de cætero perpetuæ pacis indiuisa connexio. Non post multum vero temporis, vnico orbata filio: cui successit tertius, ex Græca genitus Otto. Igitur recidiuis diu afflicta verberibus, nō possumus enarrare per singula, quot & qualia post mortem filij, sibi successerunt incommoda. Licet illa Imperatrix Græca sibi & aliis fuisset satis vtilis & optima, socrui tamen Augustæ fuit ex parte contraria. Ad postremum vero cuiusdam Græci aliorumque adulantium consilio fruens, minabatur ei quasi manu designando dicens. Si integrum annum superuixero, non dominabitur Adalheida in toto mundo, quod nō possit circumdari palmo vno. Quā sententiam inconsulte prolatam, diuina censura fecit esse veracem. Ante quatuor hebdomadas Græca Imperatrix ab hac luce discessit, Augusta Adalheida superstes felixque remansit. Perseuerabat discrimina mundi lugens & deflens, curam tamen Romani imperij necessario gerens. Otto vero tertius vnici sui filius, a primatibus regni felicissime & honestissime educatus, nihil erga illam egit, nisi quod illam & illum decuit. Idcirco meritis auiæ, & industria Primatum, Romanum adeptus est principatum. Ab ipsa enim ætate primæua, iamdicta Imperatrix multa ab extraneis, siue a domesticis fuerat perpessa, vt posset dicere cum propheta. Sæpe expugnauerunt me a iuuentute mea, & cætera. Dicebat enim sępe illud Apostoli. Existimo enim quod non sunt condignæ passiones huius temporis ad super futuram gloriam quæ reuelabitur in nobis, [Et alio loco]. Si compatimur & conregnabimus, & iterum. Si fuerimus socij passionum, erimus & consolationum. Multis bonum pro malo reddidit, & secundum Domini præceptum, Peccantibus in se ante solis occasum dimisit, nihil ex obiectis iniuriis sibi reseruabat, sed totum Domino committebat, sciens esse dictum a Domino per prophetam. Mihi vindictam, & ego retribuam. Parcite quæso, quibus pepercit, & dicamus pro tempore, quibus in aduersitatibus, quibusue studiis in prosperitatibus inseruire contendit. Quot enim in primis cum Cæsare, inde cum filio, & filij filio, Ottonum videlicet Augustorum & Cæsarum Deo annuente, possederat regna, tot ex propriis sumptibus, ad honorem Regis Regum condidit Monasteria. In patris vero Rodulfi videlicet nobilissimi Regis, & domni Chuonradi fratris regno, loco videlicet Paterniaco vbi matrem Reginam vocabulo Bertam, Deo in omni bonitate deuotam sepulturæ tradidit, in honorem Dei Genitricis Monasterium condidit, & sanctissimo patri Maiolo, suisque successoribus, sua munificentia, & fratris sui Chuonradi Regis præcepto ordinandum perpetuo commisit. Postmodum in Italia iuxta Ticinensem vrbem, Monasterium a fundamentis incœpit, & ad honorem Saluatoris mundi honorifice imperiali auctoritate, & sua largissima donatione perfecit: prædiis & ornamentis amplissime ditauit, ac iam dicto patri Maiolo ordinādum regulariter tradidit. In Saxonia vero post discessum iamdicti Reipublicæ principis, cooperante vnica sapientissima & prudentissima filia, Sanctimonialium Cœnobiis plurima contulit dona. Ante duodecimum circiter obitus sui annum in loco qui dicitur Salsa, vrbem decreuit fieri, sub libertate Romana, quem affectum postea ad perfectum perduxit effectum. In ipso etiam loco Monasterium a fundamentis miro opere condidit, & ad honorem Dei & Apostolorum principis, tertio imperante Ottone, nepote suo, impręsentiarum secum adstante, quarto decimo Calendas Decembris augustissime & deuotissime a Wideraldo Argentinæ ciuitatis Episcopo consecrari iussit. Et vt maiori auctoritate per succedentia temporum esset ille sacer locus subnixus, cum præfato Cæsare est etiam Episcoporum Cōuentus a sępedicta & sępedicenda Adalheida Augusta, ipsius Cæsaris auia, conuocatus. In ipso vero Monasterio claustrum Monachis satis aptum præparauit, & secundum Regulam S. Benedicti ordinare decreuit. Abbatem ibi præfecit nomine Eccemagnum, boni testimonij virum, humana scientia & diuina sapientia doctum, quem in diuinis litteris habere voluit assidue præceptorem. Ipsum vero Monasterium adeo ditauit & nobilitauit prædiis, ædificiis, auro & gemmis & vestibus pretiosissimis, aliisque variis ornatuum supellectilibus, vt nihil deesset illo in loco Deo famulantibus. Quatuor quos superuixerat annos, Creatori suo sua seque dando, pauperes Christi & seruos sibi adquisiuit amicos, vt cum temporalia deficerent, in æterna tabernacula eam reciperent. Cum igitur summis Reipub. fascibus implicata teneretur, variis miserorum & inopum anxietatibus subsidia præbere non dedignabatur. Cumque mirificis, vt imperiali dignitati cōgruebat, valebat corpus decorare indumentis, & pretiosissimis caput redimire gemmis, talib. se nolebat grauare implicamentis, sed aut pauperibus largienda decernebat, aut Dominicæ crucis vexilla & Christi Euangelia exinde adornari parabat: sedula imitatrix sui existens Redemptoris, qui cum omnium esset altissimus, humanitatis abiecta perpeti non est dedignatus. Innumeris præterea tam Canonicorum, quam etiam Monachorum & Sanctimonialium Cœnobiis, circumquaque per diuersas orbis partes constitutis, plurima largiebatur beneficia, quatenus Deo famulātium agmina, eius munifica dapsilitate recreata, liberius sibi Reique publicæ diuinitus conferenda implorarent suffragia. In cūctis enim quæ gessit, iustitiæ formam tenuit, communem liberalitatem seruauit, credens eum proculdubio iudicem futurum, quem & occulta non fallant, & indecora offendant, & honesta delectent. Quapropter iustitia cernebatur excelsa liberalitate gratissima, beneficentiæ opera locans supra Christum, quem Beatus Apostolus fundamentum: intelligens prudenter fidem esse fundamentum omnium virtutum. Vsa est ergo perfecta liberalitate, vt silentio quantum valeret opus suum tegeret, & necessitatibus singulorum cuperet subuenire, quatenus eam non labia sua, sed Christi pauperum laudarent ora, vt etiam in ea impletum videretur quod B. Iob voce profertur. Benedictio perituri in me veniebat. Diligenti illud consideratione perpendere studebat, iuxta ipsius vatis assertionē, vt ab eius tecto numquam vacuo sinu pauper exiret, vt talibus intenta commerciis, adquirere valeret in terra viuentium hereditatem supernæ fortis. Iam iamque vltimo ætatis suæ anno cum non lateret eam, vt credo, exituram de seculo, pacis, vt semper amica, pacis charitatisque causa paternum solum adiit, fidelibus nepotis sui Rodulfi regis inter se litigantibus, quibus potuit pacis fędera contulit, quibus non potuit, more sibi solito Deo totum commisit. De cætero quam studiose, quam deuotissime loca sanctorum curauit visitare: non est facultatis euoluere. In ipso quoque tempore Monasterium Paterniacum adiit, quod ipsa ad honorem Dei Genitricis, pro remedio animæ suæ Matris ibi requiescentis, tam ex suis, quam ex maternis rebus nobiliter condidit, & quod tunc temporis in temporali necessitate fratribus ibi Deo famulantibus, defuit: vt semper erat solita, manu largissima subministrauit. Accidit tunc aliquid nouum, quod huic operi iudicauimus inserendum. Fatigata ex itinere, non potuit more solito manu propria eleemosynam dare pauperibus, & vocauit vnum de fratribus, qui vice sua nummos daret pauperibus. Eius iussu, ventum est ad pauperes. Excessit numerus pauperum denariorum numerum. Timuit Minister minus habere quam indigentibus posset sufficere. Quid multa? Adfuit Augustæ meritis virtus illius, qui quinque ex panibus saciauit millia plebis, multiplicatis denariis, recesserunt pauperes cum munere læti. Egressa inde, locum Agaunensium petiit, vbi rupes felicissima Martyrum millia retinet corpora. Quanta cum deuotione, quanta cum reuerentia, magni Martyris Mauricij sociorumque eius expostulauit suffragia? Quot gemitus eius ibi fuerūt? Quot suspiria? quot luctus? quot lachrymarum flumina? Numquā fuerunt vt reor, vlla peccamina, quæ tunc non mererentur æterna remedia. Si enim respiceres Augustæ faciem, excedere diceres humanam effigiem. Quod si aliud aliquid labiis promeret, nihil aliud crederes, quam vt propheticum illud euolueret. Effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronūcio. Quę fuit maxima eius tribulatio, pro cunctis a lege Dei declinātibus charitatiua compassio, vt posset dicere cum propheta. Defectio tenuit me pro peccatoribus. Et cum Paulo. Quis infirmatur & ego non infirmor? Ita deplorabat aliorum peccata, qualiter non possunt multi propria deplorare discrimina. Lętabatur in grauitate & profectibus præteritorum, tristabatur cotidie in defectibus præsentium, maximeque futurorum. Cum enim de futuris dico, prophetiæ spiritum proculdubio eam habuisse denuntio. Adesset enim in sermone defectus, si non essem publico documento expertus. Cum enim esset ab illo sacro loco egressura, & secum staret in angulo Ecclesiæ orationis gratia, quidam nuntius venit ad eam de Italia, Franconem Wangionensem Episcopum nunciauit Romæ fuisse defunctum. Et quia vir boni testimonij erat, Domina Augusta valde illum diligebat, sicut & omnes bonos diligere solita erat. Et statim vt eius obitum audiuit, ex familiaribus qui aderant vnū vocauit, & vt pro eo Domino preces fūderet, humiliter rogauit, & quasi in excessu mētis ita exorsa est dicēs. Quid faciam Domine, vel quid dicam de illo seniore nostro, & nepote meo? Peribunt, vt credo, in Italia multi cum eo. Peribit post ipsos, vt timeo, heu misera, Angustæ indolis Otto, remanebo omni humano destituta solatio. Absit o Domine Rex seculorum, vt videam superstes tam lugubre dispendium. Tunc videres Augustam toto corpore solo prostratam, non minus crederes eam toto mentis adnisu cœlo intentam, & quasi iam martyris Mauricij vestigia inuenisse, ac lachrymoso ore pertingere. Post paululum vero ab oratione surrexit, munera martyribus, eleemosynā dedit pauperibus. Dehinc Geneuensem adiit vrbem, desiderans videre victoriosissimi Victoris aulam. Inde Lausonam venit, ibique memoriam Dei Genitricis deuotissime adorauit. Quibus in locis, a Rege & ab Episcopis, suis videlicet nepotibus, honorabiliter suscepta, deuenit in vicū qui vocatur Vrba. In ipso enim vico aliquandiu demorata, egenis superuenientibus & miseris quotquot potuit, tribuit necessaria. Cum Rege & principibus patriæ, pacis & honestatis conferens negotia, inde etiam sacris locis diuersa & varia direxit donaria. Quæ enim Ecclesia, quæ Monachorum cœnobia sibi affinitate vel vicinitate coniuncta, quæ non mererentur habere donaria, vel xenia? Et vt pauca de multis dicam, in ipso tempore quo instabat sibi dies supremus, beatissimum Patrem Benedictum, licet exiguis, tamen propriis visitauit muneribus: necnon & beatæ recordationis patrem Maiolum, cœlesti gloria iam coronatum, quem dum in hac mortali carne subsisteret, præ cunctis mortalibus in illo ordine diligebat. Non enim oblita Cluniacum, adeo sibi familiare Cœnobium. Ad restaurandum igitur beatissimi Confessoris Christi Martini Monasterium, quod non multo ante fuerat igne combustum, destinauit transmittere non modicum argentum, & ad honorem Altaris, partem vnici filij sui Ottonis Augusti, chlamydis. Vt enim ad memoriam reducamus eius dulcissima verba, ad eum, cuius mittebantur officio, ait inter cætera. Obsecro charissime, obsecro, vt ita alloquaris sanctissimum sacerdotem, meo obsequio accipe sacerdos Dei parua munuscula, quæ tibi delegauit Adalheida, seruorum Dei ancilla, ex se peccatrix, dono Dei Imperatrix. Accipe vnici mei Ottonis Augusti chlamidis partem, & ora pro eo ad ipsum, quem veste diuisa, vestisti in paupere, Christum. In illo die in quo de supradicto loco erat exitura, vna eademque hora, nobis peccatoribus adstantibus, & exemplū perfectæ humilitatis reliquit, & prophetiæ spiritum non arroganter, sed humiliter se habere ostendit. Erat quidam ibi in præsentia ipsius Monachus, qui licet esset indignus Abbas vocitari, ab ea tamen putabatur alicuius esse momenti. Quem cum illa respiceret, & ipse eam esset intuitus, cœpit vterque flere vberius. Dicam eam plus fecisse, quam si dicerem eam multos infirmos sanasse. Vestem enim satis incultam, qua erat indutus, humiliter apprehendit, & sanctissimis oculis, & serenissimæ suæ faciei osculando impressit, eique humiliter & cum silentio dixit. Memento mei fili, in contemplatiuis, & scias me non amplius te visuram corporalibus oculis. Cum enim humanis rebus excessero, orationibus fratrum animam meam committo. Inde per iter quo venerat, peruenit ad locum, vbi ordinante Deo decreuerat sibi parare sepulchrum. In ipso igitur vltimo sui temporalis cursus itinere erigebat se, in quantum valuit, super se, vt diuinæ contemplationi, spreto secularium turbine, libere posset insistere. Familiarius rei negotium, erat sibi etiam importunum. Transegerat iā strenuæ Liæ & Marthæ satis laudabilē actum, optabat appetere Rachelis & Marię desiderabile otium. Itaque lectionibus intenta, assidua orationibus, respuebat terrena, inhians tota mente cœlestibus: & si aliquis eam de secularibus negotiis interpellaret, non ad hoc responsum dabat, sed Apostolicum illud, lugens in corde voluebat. Misera ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et secura de spe diuinæ retributionis, aiebat: Gratia Dei per Iesum Christum. Deinde edocta cœlesti magisterio, deuenit ad locum vbi vltimum spiritum erat redditura Deo. Instabat enim dies, in qua deuotio annua agebatur, pro filij sui Ottonis Augusti memoria. Confluxerant ad eam ex adiacentibus locis, vt semper faciebant, pauperum plebes. Erat ei consuetudo talis, vt in amicorum & familiarium suorum anniuersariis, spiritale donatiuum suis spiritalibus erogaret militibus, eleemosynam dico Christi pauperib. Erat autem indigentium multitudo ordinatim cōstituta in loco, ad quos ipsa venit, & exemplo Abrahæ, Deum inter illos esse non dubitans, humiliter adorauit, & oblita infirmitatis suæ, super vires tentauit adgredi. Singulis manu propria tribuit, & quos miserabiliores vidit, vestimenta vel alia munuscula dedit: finito isto spiritali negotio, a quodam venerabili Archiepiscopo, Missas fecit celebrari pro filio. In ipsa enim nocte a febre corripitur, & per aliquot dies ingrauescente mole infirmitatis, ad extremum vsque perducitur. Adhuc autem pro posse intenta erat in oratione, & oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Resumptis aliquantulum viribus corporis, muniri se rogauit attentius mysteriis Ecclesiasticis. Tum sacri olei vnctione peruncta, Sacramentum Dominici corporis humiliter & deuotissime adorando percepit, in quem semper sperauit & credidit. Talibus deinde fulta præsidiis, talique pasta conuiuio, dixit senioribus qui adstabant, & clero, vt Psalmos pœnitentiales cantarent, & nomina sanctorum Ecclesiastico more recitarent. Quo facto, cum psallentibus psallebat, cum orantibus orabat, vsque ad illum locum vbi Deum sibi adesse precabatur propitium. Erat autem nesciens cum sorore Moysi tenere tympanum & chorū, cum Dauid chordas & organum: sed assumptis bene sonantibus cymbalis, cum sequentibus agnum, tota iam versabatur in iubilum. Anno igitur instante ab Incarnatione Domini millesimo, desiderās videre diem vnum nescientem occasum in atriis Domini super millia, dicebat sæpe cum Apostolo, Cupio dissolui, & esse cum Christo. Præstolans etiam inpræsentiarum cum spirituali lætitia, eiusdem Domini nostri Iesu Christi festum: cum sextum decimum diem solueret December felix, & ipsa feliciter deposito carnis onere, euolauit ad purum purissimi ætheris fulgorem. Erat enim ei cum domesticis grauis iocunditas, cum extraneis honestissima grauitas, in pauperibus vero infatigabilis pietas, in honorandis Ecclesiis Dei, affluentissima largitas, erga bonos perseuerans benignitas, contra improbos liberalis seueritas, in appetendis timor, in appetitis vigor. In prosperitatibus vera humilitas, in aduersitatibus patiens longanimitas, in victu cotidiano sobrietas: in vestitu etiam mediocritas. In lectionibus & orationibus, vigiliis & ieiuniis assiduitas, in dandis eleemosynis vna eademque voluntas. De nobilitate carnis eam [nulla] præpediebat elatio, nulla de bonitate sibi a Deo concessa, ad se trahi poterat humanæ laudis cupido. Nulla de virtutib9 a Deo sibi cōcessis præsumptio, nulla de excessibus propriis denominabatur ei suasa desperatio. Nulla de honoribus, diuitiis & delitiis mundi in ea principabatur ambitio, sed comitabatur eam in omnibus, omnium virtutum mater, discretio. Eratque ei in fide secura firmitas, in spe firma securitas. In dilectione Dei & proximi, radix omnium bonorum, principalisque causa virtutum, charitas, sed vt vere fatear, quanta & qualis fuerit eius vita, clarescentibus ad sepulchrum eius miraculorum prodigiis, virtus patefecit diuina, [Quæ si describerentur ex ordine, proprio indigerent volumine. Non enim possunt nostro explicari eloquio. Sed ne ex toto remaneant tecta silentio: prolixitatem loquendi vitando, breui comprehendere placuit capitulo. Ad sepulchrum eius cæci amissa oculorum lumina recipiunt, paralytici valetudinem corporum, febricitantes sanantur ibi, ex diuersis infirmitatibus multi reparantur infirmi, gratia & miseratione Domini nostri Iesu Christi, cui est gloria in secula seculorum. Amen. ENITVIT mundo, diuus vel maximus Otto, Mortis in imperio, Dauid in tempore prisco, Clarus vt ipse sophus Salomon, & pacis amicus Obta Ezechiæ, maiori præditus hic spe Vt pax eueniat, verum per secla clarescat Fase sat celebre fecisse scribitur ecce, Atque suas ferias primus sub Sole Iosias, Illud non solum, sed mystica facta priorum Regna prius moderans, legum sacra iura reformans, Ad lucem celebrat mūdum celebrando coronat. Quod habuit melius vnquam Germania tellus, Felix Italia tu cum muliere beata Cœpisti tumidum studiose Rinocerotem, Et mitem reddit, qui plurima regna subegit. Sarmatas edomuit, Christo seruire coegit. Pellere Dęmonium, crucis insignire triumphum. Hungros debellans, victricia signa reportans, Eripuit fidei sacræ vocitamine dignos Innumeros populos, magno discrimine pressos. Tu quondam dominans fœlix & splendida Roma, Præstitit Otto tibi pariter cum coniuge sancta, Vt referas solito sceptrum mundi & diadema Tripudiat cunctis tanto sub Cæsare mundis. Pax sublata perit, cum maximus Otto recessit, Dum recitat Maius lugubres ex ordine Nonas. Cæsar ad æthereas rapitur pius Otto cateruas, Cōiunge tu celebris. Tu namq. propagine felix. Lætatur mundus cum nascitur Otto secundus. Tertius imperitat, cœlum iubilando resultat. Sed nunc stemma tuum claro moderamine mundum Protegit, augustat, ditat, sublimat, honorat. Cui pater ille tuus Heinricus nomine dictus Cesserat hoc nomen, cui tu quoque cedis honorem. Cum stabit rutilans Eous & vltima tellus, Pontus, & astra poli, plangent te climata Cosmi. Omne quod est plangat, quod posse plangere constat. Plangere qui nescit Deus est, his planctibus adsit, Vt releuet casus patitur quos Principe mundus Heu moriente, preces quem propter fundite fratres. Cæsar Heinricus patrum de nomine dictus, Plangitur Augustus diuus, celebrisq; venustus. Victor & inuictus, Dei fulgore coruscus, Clamitet hunc luctus Hieremiæ famine fusus, Commendent Domino Dauidica cantica Christo, Iungant virgineo Salomonis & oscula sponso. Cuius in obsequio construxit corde benigno, Plurima diuinis famulamina cultibus apta. Ex quibus est templum præclaro schemate tectum Intus, & exterius, gemino decoramine comptū, Quem tremuit mundus, iacet in quo carne sepultus, Spiritus ætherea fœlix congaudet in aula. Suscepturus eam posuit quam tempore glebam, Vt capiat veræ cum sanctis præmia vitæ.] S. Odilo Abbas Clun. V. DE MIRACVLIS BEATÆ ADALHEIDIS LIBER, PROLOGVS. ?? ?? QVIA superiori stylo euidenter patet, quāta sedulitate B. Marthā hæc Dei ancilla imitaretur, oportet etiam aliqua supernæ speculationis indicia proferre, quibus sororē eius Mariā perfectius assecutam possimus coniicere. Insuper facili intelligentia capere valemus, qualiter ipsa corpus suum iuxta Apostoli præceptum, castum & pudicum seruando, templum Dei promeruerit pleniter effici. Nam cum per omne vitæ tempus regalib9 diuitiis & dignis suo genere facultatibus abundaret, carnem a primæuo viduitatis tēpore, cilicio edomans, atque mundanæ gloriæ culmen mentis despectu conculcans, Christo soli videlicet & Iustitiæ per cœlestis contēplationis desiderium in tantum astare cognoscitur, vt cum suaui voce Psalmistæ concordaret, qui bonum suum non regni deliciis frui, sed Deo inhærere cōclusit. S. Odilo Abbas Clun. V. TEXTVS LIBRI. ?? ?? QVADAM vero die cum ad refectionem corporis cum honorabili frequentia tam Clericorum, quam Laicorum consederet, iamque purissimæ epulæ necessitati omnium satisfacerēt, vti mos est sanctarum mentium, pro declinando fauore alia foris ostendere, & alia intus agere, ipsa simulata intentione edentis, cultrum manu diutius tenuit, sicque non ad suam voluptatem, sed ad aliorum voluntatem conuiuium protraxit. Tunc subito faciei colore, cum mentis habitu permutato ferrum de manu super mensam decidit; atque in hoc non insolentiæ notam accidisse, sed mira quædā per diuinam reuelationē sensisse cum suspirio innotuit. Omni vero turba, quid hoc protenderet admirante, nec quærere præsumente, illa ad Euāgelicæ perfectionis decorem celauit multitudini secreti dignitatem, solumq. Augustensem Episcopum, nomine Dudonem, sibi pro vitæ meritis familiarem, iugique obsequio inhærentem, tali dignata est præfatione. Nūc, Pater venerabilis, multa opus est vobis consolatione, quia paries vestræ Occidentalis matrinæ Ecclesiæ lapsus est diuina dispositione. Tanta vero iactura non magis vestræ prudentiæ sollicitudinem ad restaurationē sui ingerit, quam pro vestra vexatione siue communi dāno Ecclesiæ vestræ menti mœroris nebulam intulit. Sed simul consolari vos in diuinitatis tranquillitate iubeo & persuadeo, quæ sine mutabilitatis vicissitudine sola inaccessibile lumen inhabitās omnia quodāmodo moueri pro nostro reatu permittit; sed plura ad integritatis statum ineffabili sua clementia reducet. Præsul vero tam præsagio quam rerum damno perturbatus, tempus pręfatæ ruinæ diligenter notauit, nuntiumq. pro experienda ratione reiq. veritate Augustam festināter direxit, cuius relatione casum contigisse, & horam cōuenisse iuxta Dei famulæ præfationem cognouit. Alio quoque tempore huic præsagio simile prodigium ab ipsa patuit, quod tanto magis admiratione extitit dignum, quanto & loco & tempore rei euentu fuerat diuersum. Filius namque illius Romanæ Reipub. Princeps electus, dum illam Græcam in thalami consortium suscepisset, eius prauo ingenio, deteriori consilio deceptus, regnum Græcorū conatus est adipisci. Igitur exercitu ex omni copia collecto, fines Italiæ excessit, atque ita Regi Gręcorum patrandi belli occasionem dedit, sibi vero suisque famæ ac vitæ contulit amissionem. Interim pia mater eius die nocteq. diuinis cultibus insistens fœlicis Annæ viduæ deuotionem proculdubio impleuit, & iuxta Canonicam regulam, omni diligētia exhibuit viduitatis obsequia. Quadam vero die orationis studio pro vnici filij salute, totiusq. regni statu obnixius intenta, dum se viuam hostiam, more solito stans ante Crucifixū Deo mactaret: rapta in extasi humanis visibus æstimabatur præmortua. Ad se autem post horā reuersa, quid viderit memori mente tenebat, fatumq. præfatæ pugnę in spiritali sibi visu præmōstratū, non rem dicendo, sed bonorum cędē condolēdo innotuit. Ex his quidē signis patenter potest colligi, quali puritate animi fulgeret, imo quāta libertate Spirit9 Christo seruiret occultius, cui cū Prophetis futura Dominus reuelauit, cum Patriarchis fidem roborauit, cum Apostolis Euāgelij perfectionem edocuit, cum Martyribus tribulationū tolerantiā tribuit, cū Sacerdotibus Ecclesiæ curā indidit, cū Virginib9 sacris sanctissimę mentis sinceritatem auxit, familiarem sui præsentiam cum Monachis ostendit, & cum Apostolicis discipulabus, dico viduis, a Petro & Paulo electis & religionis officio deputatis in terris deuotione præditauit, in æterna gloria sublimauit. Curationum vero tantam gratiam per beneuolentiæ meruit opera, vt sicut egenorum inopiam eleemosynarum largitate subleuauit, ita etiam infirmorum & debilium sospitatem potenti munere restauraret. Sed mirum in modum humanā cognitionem vitandæ insolentiæ causa fugiens, tantiq. muneris largitori secreto mētis placere gestiens, aut omni modo furtiua celeritate signorum efficaciam rapuit, aut si qua suorum scientiam præterire non potuit, ne vsquam leui sermocinatione dilatarēt, illam nimirum sententiam gentium Doctoris vigili sub corde reuoluens. Gloria nostra hæc est testimoniū conscientiæ nostræ. Et quod ipse Dominus dextræ opus, a sinistra celari præcepit, simplici prudētia in omni conuersatione adimpleuit. Tamē vrbs super mōtē posita haud potuit esse in omnibus occultata. Vnius nāq. signi flagrantia ad nostrā peruenit notitiā, cuius patrandi potentiam plurimarum virtutum docemur existere causam. Quodā vero tempore, cū cœlesti meditatione occupata in cōclaui sederet, omnisq. arbiter, excepto claudo abesset, villicus nomine Huozemānus fide & taciturnitate illi accept9, pulchrorum malorum attulit munus. Quod serenissimo vultu, vt hilaritatis amica erat, accipiēs: vnum ex multis excepit, cæteros seruatori huiusmodi rerū pręsentari præcepit. Sed casu accidente pronū a manu longius prolapsum est, quod statim claudus reportare iussus obsequiū renuebat, quia scabella, quibus ingressum simulabat, domina retinebat. Illo vero reluctante, rationemque debilitatis rationabiliter pro inobedientia reddente: tandem sanctorū domestica ante venerabiles reliquias in conspectu suo iugiter positas, quas adorare solebat, caput reuerenter inclinauit, suosq. dominos secum velle, vt claudus ambularet, affirmauit. Mox citius dicto surrexit claudus ab imo, Parens obsequio, fit sanus corpore toto, Et iussus tanti retinere silentia signi, Gaudia prodebat nec gratia tanta latebat. Igitur eo tempore quo beata migrauit a sæculo Herimannus Dux Sueuiæ, qui fratris illius Chuōradi filiam in coniugium acceperat, hæreditario iure res ancillæ Dei ad Monasterium pertinentes occupare volebat. Sed ipsa illi & cunctis in circuitu degentibus manifestis indiciis comprobat, quod nullum hæredem præter Apostolos & eis seruientes monachos relinquebat. Erat tunc temporis forte apud eumdem Ducem, quidam recenter visu priuatus, qui olim arte flebotomādi edoctus, & ea causa beatæ Reginæ gratia largius est vsus. Quia vero illius beneficentiæ nimietatem, sanctitatisque claritatem experimento didicerat, orandi studio ad sepulchrum eius veniens in adiutorium suum precibus & fletibus eam inuitauerat. Cumque per omnem septimanam, sacri corporis locum obsecrationis instantia frequentaret, vna vice fessus, & tristis super pauimentum residens, præ tædio languentis animæ, perfusus est somni humore. Tum illi sancta Adalheidis per somnium admodum reuerendo vultu vltra humanam speciē decora, manifesta apparuit. Quare Dominus eius Herimannus priuatas res Apostolorum suæ iniustæ ditioni vsurparet, terribili voce quæsiuit. Illo autem ignorantiam confitente, vel potius tyrannidem Ducis adnectente. Vide, inquit, vt si nostris meritis sanitatem oculorum recipias, nostræ etiam legationis fidus interpres Principem adeas, planoque sermone huiusmodi prauitatem omnino deponere cū signo edoceas. Sin aliter, me meosque Dominos bis senos Apostolos, totius scilicet iudices orbis proprium ius persequi sciat, vltionisque ineuitabili ictu sese cum suis flagellandū prædiscat. Cum his dictis statim homo euigilās, visionis & allocutionis memoria lætificatus, pedes recedentis vsque ad sepulchrum est prosecutus, vbi toto corpore prostratus, tam diu orationi deditus iacuit, quousque chorus monachorū Missæ officia celebrauit. Vt vero primum Cantor introitū inchoauit, cæcus lumen recepit, atque gaudia sua cantantibus commiscuit. Confestim miraculo per sonitum campanarum intimato, ab omni populo concurritur, Dei famula veneratur, lucisque repertor, immo facturæ reformator ab omni sexu & conditione conlaudatur. Post hæc luminis adeptor testimonij legationisque iniunctæ non immemor, Dominum suum gratulanti cursu reuisit, quod in somno præmonitus foret explicuit, suique inluminationem testabatur diuinir examinis esse argumentum, si ipse aut aliquis potentum, siue quælibet persona vlterius in Ecclesiastica beneficia gloriosæ in Domino feminæ præsumeret damnum inferre. Ita Dux timore perculsus quidquid iniusto incœpto contra Dei voluntatem in Dei famulæ rebus desipuit, emendare curauit, addiditque prædicto Monasterio prædium ad conficiendum sal vtile situm, videlicet ad oppidum Marsile. Dignum vero relatione nobis videtur quomodo Henricus Rex, Georgij Martyris singularis cultor, huius sanctissimæ etiam viduæ supplex fieret adorator. Nam cum ad præfatum locum adepto imperio venisset, forte contigit, vt ibi posito lecto pausaret, vbi sanctissima anima carnis ergastulo soluta est. Itaque Imperator tantæ infirmitatis mole perculsus est, vt lecto surgere non valens, suorum diuersa ingenia conquireret quid de tanti tamque subiti doloris casu sentirēt. Omnes quidem vna voce dicebant, illius sacri loci reuerentiam talis incommodi causam. Hæc ipse secum diu volutans, & si quo alio modo venerandam Augustam offenderet rectractans: & pœnitentia ductus ad sepulchri sacellum se portari iussit. Et quia illius merita sine Apostolici decreto Clerique consensu celebrari non licuit, prædicto in loco B. Mariæ Oratorium se constructurum promisit, atque Abbatem illius Cœnobij sicut ipsa constituit, ab Imperatoria seruitute absoluit. Sub idem tempus venit ad eundem locum quidam eques temerarius, qui dum pauperis cuiusdam bene receptus hospitio esset, paruam eius supellectilē Diaboli instinctu male tractare aggressus est. Inter alias quidem iniurias, quas hospiti suo ingessit, aues domesticas occidit, alienaque substantia fecit sibi parari cibaria. Magister vero domus in preces fletusque cum vxore profusus, rogauit imprimis hominem parcere sibi per Abbatem Dominum suum, postremo per sanctæ Adalheidis reuerentiam implorauit deponere tantam proteruiam. Ille procacitatis incepto perdurans, imo maiora mala accumulans: Ego, inquit, viuus in hac nocte tui tuorumque dominor: Adalheida vero mortua, impotens est tibi præstare tutamina. Nec mora pro tāta calumnia superne flagellatus, dum male partum cibum festinaret sumere, cœpit etiam manus & cætera membra mandere. Statim pro sui impotentia & furoris noxa ligatus per eiusdem noctis spatium, mentis & corporis durum pertulit vinculum. Sed cum prima luce manibus trahentium ad sepulchrum Christi famulæ inuite adductus sanitatem sensuum in fratrum præsentia recepit, quia illa piissima, offensionem quam vindicabat potenter, postmodum pœnituro indulsit liberaliter. Quædam sanctimonialis femina vocabulo Eruowela, cum a prima ætate claudicaret vtroque pede, in proximo anno memorabilis transitus Augustæ sera lętificata est salute. Et quia huius virtutis opinio populares aures attigerat prima, totius plebis cōuentus effectus est admodum lætus, anusque illius manibus Crucem & cereum imponens per diuersas discurrendo Ecclesias laudes celebrauit deificas. Nec hoc taciturnitate prætereundū esse videtur, quod ob illius dilatāda merita, cuidam ignoto homini contigisse dignoscitur. Qui dū per Syluam iter haberet, quæ rustico vocabulo nuncupatur Biwalt, forte ab equo iuxta pascente vsque ad oppidum Salcēse comitatus est. Quamobrem apud quendam potentem nomine Heimonē furti accusatus est, qui eodem tempore cum prædicto Imperatore Heinrico illuc venerat. Ille de incertis certam sententiam proferens, iussit hominem miseris modis flagellari, spoliari, excœcari. Mox aduena cœcatus, leuans ad cœlum mentem & manus: Si ego, ait, furti dolique innocens, immerito tanta mala perpessus sum, tu sancta Adalheida redde mihi tuis precibus & meritis, visum. Post hæc cuiusdam viri nomine Bennonis domo & cura receptus, post paucos dies lenito dolore, ad preciosi thesauri thecam accessit, testificansque sui innocentiam, oculorum sanitatem recepit. Idem tamen medietate oculorū pupillæ diuisa, veræ cæcitatis postmodum ostendit vestigia. Inter cætera vero donaria, quæ S. Petro cōtulit hæc sanctorum domestica, existebat quædam familia pagi Northgowe nuncupati accola, quam dum quidam proterua præsumptione sibi suisque posteris mancipare tentaret, nulloque pacto repugnātem edomare sufficeret, vnum istiusmodi generis Penzonem dictum, incautius excæcauit apprehensum. Quem post aliquantos dies quiddam videre resciscens, denuo captiuans tandem altius omnem eruit visum. Nec mora cæcus cruento miserandoque vultu turpatus adhuc crudo vulnere monachos adiit. Dominæ suæ venerabile sepulchrum petiit, rituque rusticæ simplicitatis exprobrare cœpit illi causam tantæ calamitatis. Ergo non ante a fletu & planctu eam incusando cessauit, quam integritatem pupillarum cum lucidissimo oculorum officio, quod non inusitatum, sed potius rarum a sanctis scimus, recepit. Venit etiam de territorio Metensi aliqua fœmina, cui diuino nutu cæcitatis increuit calumnia. Hæc cum per diuersa loca adipiscendæ salutis appetitu discurreret, istius sanctæ quærere subsidia per somnia admonita est ab ipsa. Dum autem solam oculorum appeteret salutem, gratiā adepta est duplicem. Nam eodem tempore contigit Chuonradum Romani Imperij gloriosum Principem cum thori regnique consorte Gisila aduenisse. Cumque venerabilis Regina mulierem illuminatam inpræsentiarum cerneret, Deum bonorum Auctorem dignis laudibus magnificans, sibique cōsanguineæ Augustę sanctitati congratulās, personam a beatitudine eius lumine visitatam, in suę liberalitatis suscepit curam. Fuit etiam in partibus Galliæ potens Comitissa muti filij mater tristis effecta. Pro hac ergo causa dum plura circuiret deuote Monasteria, tanta virtutum opinione audita, sacrum locum desiderabiliter petiit, triū dierum spatio inibi orationibus operam dedit. Post hæc a dono curationis prolixitate tēporis desperata, cum ad propria redire disponeret, semetipsam cum puero ante altare prostrauit, quod ad caput viuifici corporis consecratum est. Mater vero lachrymabili prece intenta se solam indignam & expertem fatetur, spe lætam venisse, sed tristem redire narrat. Puer autē interim subita soporis quiete solutus est. Qui trāsacta hora sponte sua euigilans lætus surrexit, matrē veste apprehendit, si hoc sepulchrum sanctæ Adalheidæ esset prima voce quæsiuit, quæ sibi in somno apparens linguæ vinculum resoluerit. Eo modo matrona præ desperatione discessura reliquum diei duxit illic in lætitia, & pro sospitate filij deuota, & grata fratribus in sanctis suis Deum collaudantibus obtulit munuscula. Quidam homo de Burgundia progenitus, ab vtero matris ita extitit claudus & curuus, vt plātæ pedum ad nates, manus vero ad genua conglutinatæ viderentur. Qui dum ab hoc infirmitatis incommodo per sancti Sulpicij meritum liberaretur, idē alia calumnia diuino nutu vexari permissus est, vt dum huius piissimæ atque sanctissimæ feminæ precibus curaretur, virtus præclarissimi confessoris æquaretur. Contigit ergo huiusmodi hominem apud præfati loci Abbatē Gerbertum piæ memoriæ virum, cum reliquorum egenorum turba degere, matutinisq. laudibus in festiuitate B. Petri Apostoli vano auditu interesse. Namque malorum & bonorum immemor, etiā temporis & loci venerandi contemptor cœpit cum viris & fœminis miscere verba turpitudinis, sicque cum stultorum conuenticulis fecit impedimenta diuinæ laudis. Tū subito mira celeritate vtraque brachia strictim in terga resilierunt, ambęque manus eius tanta vi in se reflexæ sunt, vt disruptis digitorum nodulis, astantes maderēt, aspergine sanguinis. Nec tamen minori intus percussus est supplicio, vtpote arreptus Dæmone pessimo, sicq. duplici pœna deuinctus, miserabili spectaculo totius populi mouit fletum & planctus. Sed dū chorus Monachorū Dei laudes per Missam celebraret, omnisque plebs mœstis modis S. Adalheidæ merita precibus prouocaret, tandem nodis brachiorum solutis adeptus est integritatem mentis & corporis. Ipse tamen post aliquātos dies mutus effectus ad sepulchrū eiusdē beatis. matris, linguę recepit vsus. Tēporibus vero tertij Hērici Imperatoris vnius signi mirificus claruit euentus, per quem in sanctorum numero spiritalem potētiam illam, verissima argumētatione agnouimus. Quidam vir nomine Burchardus in ministerio Luitpoldi Mogonciensis Archiepiscopi fideliter dege