{1}CARTA ANTIQUA ECCLESIÆ MATISCONENSIS. I. [GAUSCERANNUS BASUNCIO DAT MANSUM DICTUM VULPECULE.] 1063 — 1072. Notitie futurorum intimamus quod Gauscerannus de Baisinisco, precatu quorumdam canonicorum, concessit mansum unum Petro cognomine Monacho in villa Viriaci qui dicitur mansus Vulpecule quatenus eum tantum in vita sua teneat, post mortem vero ipsius, Sanctus Vincentius sine calumpnia alicujus filiorum vel filiarum suarum et omnium heredum suorum, quod suum erat reciperet. Pro hoc autem assensu pactus est ipse Petrus accommodare unum cemeterium ecclesie Matiscensi, cujus supradictus mansus alodus est, et canonicis ibi Domino servientibus ubicumque vellent operari et quamdiu. II. [DE ABBATIA SANCTI LAURENTII.] 1018 — 1030. Dum esset dominus Gauslenus presul in urbe Matisconensi et resideret in proprio consistorio haut procul a basilica Sancti Vincentii martiris, adiit Rodulfus dominus Balgiaci presentiam ejus totis precordiorum animis humillime poscens concedi sibi et suis heredibus aliquid ex prefati martiris rebus in Lugd. et Matisc. (pagis) conjacentibus, scilicet abbatiam Sancti {2}Laurentii ex antiquo nomen obtinens cum rebus et omnibus ad se rite pertinentibus, atque in Bucenno olim villa sed jam penitus diruta et XII mansos cum curtilibus, mansionariis, radis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, exitibus et regressibus; et in parrochia Chigiaci XVIII mansos, chasatos XI, scilicet Adonem, Bernonem, Gaucerannum, Andratum, Vernerium, Eterium, Stephanum, Girbertum, Berthelium, Durannum, Formaldum, et infra muros mansorum septem domos. Petitionem cujus alacriter suscipiens tam dominus pontifex quam et reliqui fratres sub eo degentes, de quorum ratione ipse res fore videbantur, contulerunt et concesserunt ei cum Balgiaco cum appendigiis suis que ante possidebat a quo verteret maximo chasamento, et ne repetitio vel controversia aliqua exinde oriretur, hanc donationem jam dictus episcopus fieri jussit et manu sua firmavit. S. Umberti, S. Johannis, S. Raynerii, S. Ottonis. S. Teutardi. Actum est hoc tempore Ludovici regis. III. [CAPITULUM SANCTI VINCENTII CONCEDIT EPISCOPO BERARDO CURTILUM JUXTA MUROS CIVITATIS, AD VIRIDARIUM.] 1096 — 1124. Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris notum fieri dignum duximus, quia cum preesset dominus Berardus venerabilis presul sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii martiris dedicate, venit in capitulum canonicorum suorum, et petiit ab eis quod erat ei de rebus illorum necessarium, curtilum videlicet quem tenebat Umbertus de Insula juxta muros civitatis ad orientalem portam, et salicem de rivulo manante a fonte Leireitana ad hoc ut viridarium ibi plantaret et edificaret. Canonici vero, petitioni illius consentientes, concesserunt ei tantum in vita sua tali pacto de jam ut bene edificaret illud, et post decessum ejus, in pace redeat cum omni edificatione ad communitatem fratrum sine ulla retractione alicujus successoris sui. Quod dominus Berardus episcopus ita recepit et prohibuit ne aliquis suorum successorum ullam eis injuriam molestaretur, sed in pace tenerent et possiderent. Testes istius rei sunt dominus Artaldus decanus, dominus precentor Johannes, dominus Gaucerannus archidiaconus, et Bernardus Bisornatus, qui jussu domini sui domini Berardi episcopi hec scripsit, similiter testes et canonici alii. {3}IV. [TERMINATUR QUERELA MATISCENSIS EPISCOPI CUM GUICHARDO DE MARRIACO SUPER COLONICA DE PEIROL, CUM OSCULO PACIS.] 1096 — 1124. Notum sit presentibus et futuris quod diu demorata est querela inter dominum Landricum Matiscensem episcopum et dominum Berardum successorem ejus cum Guitchardo de Marriaco et filiis ejus, de colonica de Peirol in qua injuste accipiebant super captionem. Tamdem post multas supradictorum episcoporum reclamationes et diuturnam Vitchardi filiorumque ejus pertinaciam, plurimasque circuitionum revolutiones tali modo diffinitum est. Adiit namque Vicardus et filii ejus Milo et Ugo presentiam cum consensu amicorum suorum prefati domini Berardi episcopi, concesserunt et verpiverunt illam super captionem et injurias quas ibi fecerunt in manu ipsius episcopi, et etiam in fidelitate sua episcopum osculati sunt, nihil ibi retinentes preter tascham et rectum servitium, et ita deinceps et in futuro se tenere firmiter promiserunt. Hoc factum fuit Matisconi in camera ipsius episcopi IIIIA feria infra octavas Epiphanie Domini. Hujus rei testes sunt: Jotcerannus archidiaconus, Guido Bruoldus, Guido de Romanaco, Stephanus de Pasiaco, Bernardus de Besornaco, Pontius Auricula, Maiolus de Vinzella, Artaldus de Marbaco, Morannus frater ejus, Gautcerannus de Molano, Ugo Buscardus, Guido Feraldus cum pluribus aliis. V. [ELECTIO HUGONIS IN ABBATEM SANCTI RIGALDI A MONACHIS EJUSDEM ABBATIE FACTA ET CONFIRMATA AB ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI.] 1072. Anno millesº LXX IIº incarnationis Domini nostri Jhesu Christi, cum authoritate et privilegio Alexandri venerabilis pape Sancte Romane Ecclesie, ex precepto quoque domini Drogonis Matiscensis episcopi, qui jam obierat in Christo, et cum adjutorio et assensu canonicorum ipsius ecclesie, atque cum magna opitulatione domini Aganonis Eduensis presulis, nos humilis grex monachorum degentium in monasterio Sancti Rigaldi vocitato in honore summe et individue Trinitatis atque Sancte Dei Genitricis Marie, nec non et ipsius predicti confessoris dicato, eligimus nobis unum de prioribus fratribus {4}nostris abbatem nomine Ugonem, a puero sub regula Beati Benedicti enutritum, doctrina institutum, natura prudentem, moribus temperatum, vita castum, hominibus affabilem, fide catholicum, litteratum, in lege divina instructum, in dogmatibus ecclesie satis exercitatum. Hunc itaque, quoniam Matisconensi ecclesie sub cujus episcopatu degimus deest episcopus cuique nos subici canonice profitemur, cum assensu canonicorum ejusdem, domino archiepiscopo sancte Lugdunensis ecclesie Umberto offerimus in abbatem consecrandum optantes nobis eum preesse et prodesse simulque promittentes ei obedientiam juxta Beati Benedicti patris nostri institutionem. S. Domini Umberti Lugdunensis archiepiscopi. S. Domini Armanni Viennensis archiepiscopi. S. Guitchardi Athenacensis abbatis. S. Bladini decani. S. Ugonis precentoris et camerarii. S. Rothaldi archicapellani. S. Pulcherii editui. Item S. Odonis Matiscensis decani. S. Anselardi secretarii. S. Rannulfi precentoris et cancellarii. S. Sendeleni archidiaconi. S. Gauffredi. S. Odonis. S. Stephani. Alteri vide supra. VI. [ALEXANDER PP. RECIPIT IN CLIENTELAM ABBATIAM SANCTI RIGALDI ET TRIBUIT FACULTATEM FRATRIBUS ELIGENDI ABBATEM SECUNDUM REGULAM SANCTI BENEDICTI.] 1071. Alexander episcopus servus servorum Dei, congregationi de monasterio Sancti Rigaldi de Aveiza in perpetuum. Religiosis desideriis ea pietate et benevolentia consulendum atque concedendum est, ut propositum pie devotionis de fructu sue proventionis gaudeat et meritum benignitatis acquirat, quod huic sine difficultate presidia prestat. Igitur venerabilis frater Eustorgius, monasterii Sancti Austrumenii de Alvernio monachus, in silva quadam que dicitur Adveisa, in episcopatu Matisconensi heremum inhabitaverat et desertum loci adusque monasterii et aliquantule congregationis {5}fructum adjutorio divine miserationis et pia roboratione fidelium animarum excoluerat, apostolicam nostram presentiam adiens, intervenientibus fratris nostri Aganonis Augustodunensis episcopi precibus, supliciter postulavit ut idem monasterium in apostolica jura reciperemus et privilegio apostolice tuitionis muniremus, quatenus ille venerabilis locus singulari patrocinio et deffensione Matris omnium ecclesiarum suffultus et roboratus, et felicior in omni bono crescat et securior inter humana temptamenta consistat, cujus precibus sine contemptu pietatis et justicie effectum non potuimus denegare. Notum ergo sit omnibus fidelibus in perpetuum quoniam eidem fratri et carissimo filio nostro Eustorgio, suisque fratribus, cunctisque eorum successoribus, privilegium nostre apostolice tuitionis concessimus, statuentes et expresse decernentes ut ipsum monasterium Sancti Rigaldi de Aveisa et omnia quecumque jure habet aut divina providentia in futurum sibi habenda concesserit ita sub jure et apostolice majestatis protectione consistant, ut nullus imperator, rex, dux, marchio, episcopus, comes seu abbas, vel aliqua persona secularis aut ecclesiastica, magna vel parva, aut invadere, aut molestare, vel in aliquo inquietare, et a statu suo aliquid conditionaliter inde exigendo turbare presumat. His etiam addimus ut nullus in eodem monasterio, nisi per electionem fratrum juxta regulam Sancti Benedicti, abbas constituatur, et episcopus Matisconensis in cujus parrochia est, si gratis hoc est sine pretio licet velit facere, electum a fratribus debeat consecrare et suum regimen sibi commendare. Sin vero pretium exigat pro consecratione, aut aliquo modo canonicam electionem fratrum temptet impedire, ad Apostolicam Sedem pro ordinando et consecrando abbate suo veniant. Si quis vero citra hujus nostre constitutionis et confirmationis paginam nefario ausu agere et venire temptaverit, nisi resipiscat, auctoritate apostolorum Petri et Pauli ac nostra excommunicandum et ab omni consortio fidelium repellendum se esse pertimescat. Qui autem pie venerationis intuitu observaverit, et hic apostolice benedictionis gratiam et consolationem habeat, et eterne remunerationis premium Domino donante capiat. Datum Laterani XVI kal. aprilis, per manus Petri sancte ecclesie Romane presbiteri cardinalis, anno X pontificatus domini Alexandri II pape, Dominice vero incarnationis millº LXX Iº indictione VIII. {6}VII. [SUCCESSIO COMITUM MATISCENSIUM USQUE AD GUILLELMUM ALEMANNUM.] ?? Hec sunt nomina Comitum Matisconensium. Primus, Albericus Narbonensis qui, accipiens filiam Raculfi vice-comitis post mortem domini Bernonis Matiscensis episcopi, comitem se fecit; post hunc, Leotaldus filius ejus; atque post illum, Albericus filius Leotaldi comitis; quo mortuo, dominus Guillelmus comes uxorem illius accepit; atque post hunc, Otto comes fuit; et post hunc, Gaufridus; post Gaufridum, Guido; illo mortuo, dominus Guillelmus, filius Rainaldi comitis; et post hunc, Rainaldus filius ejus; post hunc, Stephanus; et postea Guillelmus Alemannus. VIII. [BERNO EPISCOPUS MATISCENSIS CONCEDIT AD VITAM ALBERICO DE NARBONA ET FILIIS ECCLESIAM SANCTORUM AMORIS ET VIATORIS.] Circà annum 930. Omnia que processu temporis solida debent persistere apicum characteribus opportet adnotare ut valeant inconvulsa per diuturna tempora subsistere. Hujus rei gratia notum habeatur omnibus huic deciduo cosmo degentibus, quia dum resideret dominus Berno episcopus secus basilicam Alme Marie Virginis Genitricis eterni authoris, expetiit ab eo dominus Albericus, comes illustris, ex rebus aliquid terrenis subtrahi Sancti Vincentii Matisconensis, fiscum videlicet unum in pago Lugdunensi conjacente ecclesia Sanctorum Amoris et Viatoris, et quitquid in Ventiaco villa cernebat habere, ministeriumve prepositure dignitatis, quecumque ibidem subjecta sunt et cum capellis inibi adjacentibus, inquisitis et inquirendis, universa sibi conferri sub integritate oppido postulavit. At dominus Berno pretaxatus pontifex annuens precibus prelibati comitis contulit illi ecclesiam geminorum Sanctorum Amoris et Viatoris cum omnibus appenditiis sicut superius inserta sunt. Ut ipse Leutaldus atque et Umbertus filii prenominati Alberici, {7}temporibus vite illorum ipsas res suis adaptare usibus, firmiter sine ullius controversia valerent et ut liberius hoc tenere quiverint sine ulla contradictione precario quia facta erant ista, et in helemosina Sancto Vincentio fuerant collata, donaverunt Sancto Vincentio in pago Matisconensi capellam unam in honore Beati Bartholomei apostoli dicatam et in villa Fabricas sitam, et quitquid in ipsa villa visi erant habere cum cunctis rebus ibi adherentibus, ut abhinc et deinceps sine ulla contradictione Sanctus Vincentius et rectores ejus teneant et possideant, et in pago Scodingensi villam unam, Salvamentum nuncupatam, cum ecclesia que est in Appugniaco, in honore Sancti Petri, cum universis sibi appendentibus, cum servis et ancillis in utrisque villis commorantibus, ut post illorum trium decessum Sanctus Vincentius sive ecclesia sua et suas res et istas quas predicti viri ibi contulerunt emelioratas et bene constructas recipiat, Fabricas vero presentabitur..... Idcirco autem hanc precariam sibi fieri poposcerunt nequando alicujus malignitatis actu causa repetitionis, ea que acta sunt quiverint fore abolenda, et ut ..... litterarum rememorentur, dominus presul Berno eam propriis manibus roboravit et fidelibus suis signandam tradidit; sed annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, solidos x ex argento in censu persolvant, quod si negligentes exinde in reddendo apparuerint, in duplum cogantur exsolvere...... Similiter Semiriacum et Castanedum quod nunc pertinet ad Sanctum Amorem. Ea vero ratione actum est hoc ut si quispiam ex illis quibus ista donantur, vel ex heredibus eorum, distulerit Sancto Vincentio, aut rectoribus ejus, excommunicatus habeatur, et a liminibus sacre ecclesie sequestratus, et consortio christianorum et perceptione Corporis et Sanguinis Domini suspensus sit. Pars ejus cum Datan et Abiron et Chore et cum Juda traditore Domini, omnesque maledictiones que in libris continentur divinis veniant supra eum. Berno peccator et humilis episcopus confirmavit. S. Maymbodus levita, Ado levita, Flocbertus levita, Arnulfus levita, Berno presbiter, Durannus levita, Feuquarius presbiter, Hugo Rainoldus. Datum per manum Aymini die martis, kal. januarii, anno VIII regnante Rodulfo rege. {8}IX. [MAYMBOLDUS EPISCOPUS MATISCENSIS CONCEDIT VISLEMARO CAPELLAM SANCTI STEPHANI ET TERRAM MORCAMPI SUB CENSU ANNUO.] Circà annum 949. Sacre Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris intimare dignum duximus, quia dum esset dominus Maymbodus presul venerandus apud Matisconem urbem intra incliti martiris Christi Vincentii basilicam residens in suorum collegio fidelium, adiit genua pietatis ejus quidam vir fidelis hujus suprascripte ecclesie filius, nomine Vislemarus, omni supplicatione poposcens conferri sibi aliquid ab eo ex rebus prescripti martiris, capellam videlicet unam in pago prefato in honore protomartiris Sancti Stephani dicatam et in Lintiniaco villa sitam, que est ex ratione canonicorum Vincentii athlete Domini prestantissimi, et ex indominicatu supradicti pontificis terram Morcampini cum omnibus appendentiis; cujus petitionem digne recipientes tam dominus pontifex quam dominus prepositus Umbertus et reliqui fratres concesserunt sibi et uxori ipsius Anne prenominatam capellam cum beneficio sibi debito et rebus et decimis sibi pertinentibus secundum canonicum ordinem dispositis in laïcali potestate concessis, sed normaliter ipso jubente clericis distributis, ut dum sibi advixerint sub decreto census denariorum, ad usus fratrum VI solidorum, ad cameram presulis, de Morcampo denarios XII, in parata solidos IIII, in eulogiis denarios VI, soluto autem prescripto censu omni tempore diebus sue vite teneant simul quod acquisierunt nemine inquietante. Ne vero in reliquum aliquam inde molestiam paterentur, pretaxatus antistes hanc precariam eis fieri consentientibus sue ecclesie filiis precepit, quam propriis manibus roboravit et suorum contribulum digitis firmari jussit. Regnante Ludovico rege anno XIII. {9}X. [PLACITUM CORAM EPISCOPO ET COMITE MATISCENSIBUS INTER CANONICOS SANCTI VINCENTII ET HUGONEM DE SUISIACO SUPRA HEREDITATE FROMALDI.] 1074 — 1078. Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris, quod Hugo de Sinisiaco, licet injuste, calumniam dudum intulit canonicis Sancti Vincentii de hereditate quam Fromaldus quidam nobilis homo dederat Sancto Vincentio. Ipsi enim, quia parentes erant, contendebant intra se de hereditatibus suis que sibi provenerant ab antecessoribus suis, scilicet ab Arlulfo et Telina qui fuerunt frater et soror. Itaque post longam contentionem et calumniam quam ipse Hugo inferebat canonicis pro ipsa hereditate, venerunt inde ad placitum canonici, ipse Hugo cum propinquis et amicis et senioribus suis, ante dominum episcopum Landricum et comitem Guidonem, ubi post longas ratiocinationes querelarum et diversarum diffinitionum seu placitationum qualiter ipsi et partes eorum has hereditates inter se calumniaverint et tenuerint, episcopus et comes cum pluribus aliis judicibus intelligentes rectitudinem ecclesie decreverunt causa equitatis et concordie ut, quia hec hereditas a fratre et sorore ad heredes pervenerat, canonici sine inquietudine que possederant de his terris per donum Fromaldi haberent et retinerent, eo tamen pacto ut si aliquid inde haberent supra medietatem unde ipse Hugo escammium non haberet, hoc illi dividerent, similiter et ille ipsis; de terris vero arabilibus et planis, quia divise non erant, judicatum est ut si alii illas laborarent per laudationem et preceptum obediencialis vel ministri ejus atque ministri illius Hugonis, illas haberent et redditus earum ipsi inter se dividerent usquequo terre, per consensum utriusque partis, ad equalem divisionem pervenirent. Judicatum quoque est ut si pars canonicorum de hac hereditate aut per se, aut per donatorem suum, melius vestita et edificata est, parte illius Hugonis, non propter hoc ipse in parte illorum divisionem requirat, sed suam desertam que de eadem hereditate est contra illam ad suum opus edificet, quia non est respiciendum ad meliorationem terrarum sed ad quantitatem. Hanc convenientiam vel placitationem confirmavit Hugo et laudavit et ipsi qui ex parte {10}ejus adfuerunt, scilicet Goffredus pater uxoris ejus cum filiis suis Valterio, Bernardo, Gausceranno, Ansedeus quoque de Obleto et Bernardus et Ansedeus de Muntiaco, et Gauserannus de Classiaco......... De alia parte dominus episcopus cum canonicis Sancti Vincentii, scilicet Rannulfo. Johanne, Sendeleno, Eustachio, Jarentone, Odone, Gaufredo, et Hugone Burdino laïco cum pluribus aliis. XI. [GUIDO COMES MATISCENSIS CONCEDIT LANDRICO EPISCOPO MATISCENSI LOCUM AD EDIFICANDUM ECCLESIAM CUM CIMITERIO IN SILVA CENVE.] Circà annum 1067. Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate intra muros Matisconis fundate, cui domnus Landricus episcopus preest. Ego Guido comes, pro remedio anime mee et antecessorum meorum, concedo ipsi ecclesie et canonicis ejus de beneficio meo quod teneo ab ipsa ecclesia et episcopo, locum ad edificandam ecclesiam cum cimiterio in silva Cenve, ut episcopus et canonici nunc in antea habeant et possideant ea cum decimis et oblationibus suis sicut mos ecclesiasticorum requirit. Dono autem eis decimas de forestibus vel terris quas in dominicatu meo habeo, de aliis vero terris vel silvis quarum redditus vel decimas aliqui de meis in beneficio tenent, et ad alias ecclesias non pertinent, scilicet de his que sunt in ministerio Bernardi et Duranni, concedo illis oblationes eorum qui in illis habitaverunt et laboraverunt, et cetera que parrochiani christiani ecclesiis debent persolvere. Si quid vero gratis aut pretio adquirere potuerint de aliis decimis ab illis qui illas ante in beneficio tenent, similiter annuo ecclesie et canonicis. Preterea dono eis intra terram planam si invenitur, aut de silva ad complanandum tantum quantum exarare possit in elaborando par boum in anno, tolidem etiam ad elaborandum vel complanandum pratum unde boves vivere possint. Concedo quoque presbitero qui ibidem cantaverit et custodi qui ecclesiam custodierit singulos mansos ubi domos edificent et curtilos vel ortos necessarios. S. Guidonis comitis et Maitris comitisse, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Otgerii prepositi. S. Gauseranni de Brenis. S. Gaufredi de {11}Marliaco. S. Gaufredi de Ariato. S. Berardi pueri. S. Bernardi ejusdem loci prepositi. S. Archimbaldi de Moncello. Actum Matiscone, per manum Rannulfi cancellarii XIIII kal. et VIII regnante Philippo rege. XII. [FRATERNITAS ABBATIE SANCTI BENEDICTI FLORIACENSIS CUM EPISCOPO ET CANONICIS SANCTI VINCENTII MATISCENSIS.] ?? Ut abbas Sancti Benedicti Floriacensis congregationem Sancti Vincentii martiris terrenis bonis ditari ac demum celesti consortio frui, cum in sacris scripture locis hec et alia quam plurima reperiamus precepta, opportere omnes nos in Christo fratres esse, gaudere cum gaudentibus, dolere cum dolentibus, quia non omnia perficere valemus quoddam complere conamur. Quapropter ab episcopo et ab his qui cum illo aderant petiimus ut fraternitatem nobis annuerent quam illis ita concessimus, scilicet facientes participes omnium elemosinarum orationumque, ac ceterorum bonorum. Ipsi vero hoc modo concesserunt nobis fraternitatem quomodo concesserant et aliis monachis sibi jam sociatis, nos ergo vos rogamus.......... Quatenus princeps ac pars subditorum nobiscum egerint nequaquam respuatis sed cum omni devotione compleatis. Valete. XIII. [DONATIO FURNI DICTI DE PONTE FACTA ECCLESIE SANCTI VINCENTII A DUABUS ODILIS QUE CONFIRMATUR A COMITIBUS GUIDONE ET RENALDO.] Circà annum 1077. Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate infra muros Matiscon. fundate cui domnus Landricus episcopus preest, ego Odila femina, pro remedio anime mee et animarum parentum meorum, laudante et consentiente seniore meo Johanne, dono medietatem furni qui est subtus canonicalem terram, ad introïtum pontis. Noverint quoque presentes et futuri {12}quia predecessores mei, scilicet avunculus meus Orgilus et pater meus Durannus, emerunt illam terram ab alio quodam servo Sancti Vincentii, cujus ipsi servi erant et construxerunt ibi hunc furnum. Dono etiam Sancto Vincentio et canonicis ejus duos curtilos sitos in villa Fontannas et unum campum inter muros ejusdem ville, que omnia determinantur sicut in cartis per quas eos de illis revestivi scriptum habetur. Preterea ego alia Odila, neptis predicte, dono aliam medietatem ejusdem predicti furni que mihi evenit a matre et avo meo supradicto Orgilo eisdem patrono nostro Sancto Vincentio et canonicis ejus, eo pacto ut, ego et senior meus Bernardus, illam in vita nostra teneamus et possideamus et in hoc quoque anno in quatuor festivitatibus, scilicet in festivitate omnium Sanctorum et Nativitate Domini et in solemnitate Beati Vincentii et in Pascha Domini singulos panes eis investitura reddamus, nobisque decedentibus unus tantummodo de heredibus nostris qui de nobis exierit eamdem partem in vita sua eumdem censum reddendo possideat; at post nostrorum omnium decessum, ipsa medietas cum omni integritate ad Sanctum Vincentium perveniat. Ego quoque Guido comes pro salute anime mee et antecessorum meorum hoc idem donum laudo et corroboro, et si quid aliquid rectitudinis in eis habebant donando reddo, et reddendo dono. S. Maioris, comitisse. S. Odile, S. Johannis senioris ejus qui fieri et firmare rogaverunt. S. alie Odile et Bernardi senioris ejus. S. Umberti de Monte Moritto. S. Maioli de Vincella. S. Otgerii prepositi. S. Gaufredi de Ariato. S. Archimbaldi et Aimonis fratris ejus. S. Vicardi; item unde supra. Actum Matiscone per manum Rannulfi cancellarii XIIII kal. junii tempore regis Philippi. Igitur, ne aliquis futurorum has donationes que de furno facte sunt perturbare posset in posterum, veniens domnus Renaldus comes in presentia domni Landrici Matiscensis episcopi et canonicorum suorum laudavit et confirmavit eadem dona et quitquid ipse juris habebat in eodem furno, vel in his que ad furnum pertinent totum dedit et concessit Beato Vincentio et canonicis ejus ut in totum possideant sine calumnia alicujus. Preterea etiam quia sepe eidem canonici conquesti fuerant de Bernardo de Meseriaco, et de aliis qui eis multoties injuriam fecerant de his rebus que domnus Guido comes concesserat eis in silva que dicitur Cenva, pollicitus est eis plenariam justitiam facere, et quod omnia faceret eos quiete possidere, donans et laudans {13}quitquid predictus Guido concesserat eidem ecclesie, dicens et jurans quod nullum jus haberet in sua hereditate qui hoc vellet ulterius calumniare. Actum est hoc testibus Gaufredo de Sancto Nicetio et Gaufredo de Maliaco. Si quis autem contradixerit, recognoscat se incurrisse anathematis penas. XIV. [GREGORIUS PP. MANDAT ABBATI CLUNIACENSI UT RESTITUAT JURA ET BONA QUE POSSEDERAT ECCLESIA MATISCENSIS.] 1074 — 1085. Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem, Matisconensis frater et coepiscopus noster L. ad apostolorum limina veniens conquestus est ad nos ecclesie sue jura a te sibi auferri, que predecessorum suorum temporibus etiam symoniacorum quiete visa est possidere. Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus ut que bona temporibus irreligiosorum ecclesia sine molestia tenuit, eisdem sub pastore religioso in Romana ecclesia ordinato privari absque ratione non debeat. Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas super quibus predicta Matisconensis ecclesia queritur, suisque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit, deinceps quoque aut quiete retinere permittas aut concambium competens reddere studeas. Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere, volumus fratrem nostrum Diensem episcopum et Sancti Pauli abbatem negotio huic interesse quatenus eorum adhibita diligentia finem lis invenire rectum et congruum valeat, ac inter vos ulterius dissentio nulla remaneat. Sine concordia namque, neque religiositatem dicimus quitquid valere, neque aliud opus etsi bonum videatur aliquid esse. XV. [COMMENDATORIA GREGORII PP. AD ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM PRO LANDRICO EPISCOPO MATISCENSI ORDINATO.] 1074 — 1076. Gregorius servus servorum Dei, dilectis in Christo fratribus U. Lugdunensi archiepiscopo et ejus suffragantibus episcopis salutem et apostolicam benedictionem. {14}Confratrem nostrum Landricum Matisconensem episcopum quem intervenientibus quibusdam rationabilibus causis, ordinavimus ad vos cum nostris litteris et apostolico sigillo remittimus quatenus de suscepto sacerdotalis officii ordine et honore non incerta vobis signa et indicia referat. Cui quamquam vos debitam et fraternam dilectionem prompte perhibere non dubitemus, addere sibi tamen et nostre ad vos commendationis quasi privilegium opportere prospeximus; quatenus et tanto accumulatior inter vos caritas enitescat, quanto et ex vinculo nostre fraternitatis et respectu apostolice reverentie conjunctior et eminentior eum causa commandat. Quapropter rogamus vos et admonemus in Domino ut eum plene dilectionis affectibus et digna congratulatione suscipiatis, et ad regendam sibi commissam ecclesiam ejusque jura retinenda et, ubi opus fuerit, recuperanda cum omni cura et studio que potestis consilia et adjutoria conferatis. Nam quanto his temporibus pro peccatis nostris ecclesia sevioribus usquequaque nunc nitet perturbationibus, tanto sollicitius nos ad defensionem earum nostra consilia et quas possumus vires adjuvare debemus, quatenus contra tanta pericula fortiores............ Christi et fraternis negotiis mutuis sustentationibus subsistere, Domino adjuvante valeamus. XVI. [COMMENDATORIA EJUSDEM GREGORII PP. PRO EODEM LANDRICO AD CLERUM ET POPULUM ECCLESIE MATISCENSIS.] Circà annum 1074. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Matisconensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem. Quanta sit erga vos et locum vestrum apostolice sedis benevolentia ex amore quem in episcopum vestrum habemus cognoscere datur, qui episcopalis officii benedictionem et dignitatem per impositionem manuum nostrarum auctore Domino suscepisse dignoscitur. Ceterum ut ordinationis sue certa demonstrare possit indicia, sicut opportere cognovimus, cum litteris nostris et apostolico sigillo eum ad vos remisimus, amonentes vos et apostolica auctoritate precipientes ut cum omni dilectione et gaudio eum recipientes unanimiter honoretis ac reverentiam que patri debetur et episcopo fideli, obedientia ac devota subjectione, sibi {15}exibeatis, attendentes Dominica verba, «qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit.» Tanto enim letioribus animis hunc suscipere, venerari, timere debetis ac diligere, quanto eum ab omni symoniaca ambitione purum et incontaminatum, nec aliunde quam per ostium ad custodiam animarum vestrarum in ecclesiam introïsse et episcopalis vigilantie speculam constat ascendisse. Proinde nos multum vobis congaudentes rogamus et admonemus dilectionem vestram, quatenus ad regendam sibi commissam ecclesiam, ejusque jura conservanda, et ubi opus fuerit recuperanda, quamtum valetis, consilium sibi et adjutorium prebeatis, et in omnibus que ad christianam religionem pertinent ejus admonitionibus adquiescatis, scientes sibi ac vobis et ecclesie cujus in Christo spirituales filii estis, apostolica suffragia quamtum Domino prestante possumus ad libertatem fidei vestre, et curam profectumque salutis ubicumque prompta atque parata fore. XVII. [GREGORIUS PP. MANDAT LANDRICO EPISCOPO MATISCENSI UT PRIVILEGIUM CLUNIACENSIS MONASTERII CONFIRMET.] 1074 — 1085. Gregorius episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri L. Matisconensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Mirari valde compellimur quomodo fraternitas tua prava persuasione, clericorum, sicut audivimus, impulsa de confirmatione privilegii Cluniacensis ecclesie, episcopo Albanensi legationem nostram ferenti, inobediens exerceris presertim cum etiam si aliquid, quod non credimus, inconsultus tibi irrogare voluisset, et quitquid esset pro reverentia apostolice sedis ferre decuisset. Itaque propter bonam vitam et pastoralem vigilantiam qua circa ecclesiam tibi commissam deservias, hanc culpam supportantes, precipimus tibi quatenus vocatis de melioribus monachis Cluniensis ecclesie ad communem locum inter Matisconem et Cluniacum venias, ut in presentia illorum predictum privilegium confirmes, et sit in episcopali officio restitutus adjuvante Domino et populum suum valeas consolari. De cetero et confraternitatem tuam paterno affectu quo eam amplectimus admonemus, ne improbitati vel levitati clericorum tuorum ulterius credulus existas, sed meis qui te {16}non tua diligo, potius quam illorum consiliis adquiescas. Quod si feceris, scias profecto quod nos ecclesiam tibi commissam prejudicium sustinere nullatenus patiemur; interim autem sine omni inquietudine et discordia vos et abbas Cluniensis pacifice maneatis, donec coram vicario nostro Diensi episcopo hujusmodi lis religiosarum personarum consilio terminetur, aut si illud non poterit fieri, nos utraque parte vocata et causa diligenter discussa auxiliante gratia Dei finem congruum imponere valeamus. Clerici autem qui, spiritu superbie ducti, contra legatum nostrum Albanensem episcopum turbam fecerunt et archiepiscopum Viennensem a Cluniaco revertentem, ablatis rebus suis, contumeliose invaserunt, Cluniacum tacite et nudis pedibus ante altare Sancti Petri satisfaciant et sic emendatis moribus absolvantur. XVIII. [DROGO EPISCOPUS MATISCENSIS CONCEDIT BERNARDO GROSSO IN PRECARIAM VILLAM CICIACUM QUE FUIT KAROLI IMPERATORIS.] 1063 — 1072. Notum sit omnibus Matiscensis (ecclesie) filiis presentibus videlicet et futuris quod Bernardus, cognomine Grossus, recognoscens quia villam Ciciacum ipse cum quibusdam antecessoribus suis aliquanto tempore injuste tenuerat, reddidit eam Santo Vincentio et canonicis ejus. Postea vero humiliter petiit a domno Drogone episcopo et canonicis ut concederent illam in precariam sibi et duobus filiis ejus, scilicet Gausceranno et Bernardo. Cujus petitionem, quia utilis erat illis in omnibus et ipsorum ecclesiam diligebat, benigne suscipientes dederunt per precarie firmitatem ipsi Bernardo et prenominatis duobus filiis ejus ipsam villam Ciciacum cum appenditiis suis, sicut olim Karolus imperator Sancto Vincentio eam dederat, excepta ecclesia quam in dominicatu suo habent, eo pacto ut in vita sua loco precarie illam possideant et in uno quoque anno, festivitate Sancti Vincentii, in loco census, XII denarios persolvant. Post decessum vero eorum, predicte res cum omni integritate ad Sanctum Vincentium revertantur. XIX. [GAUCERANNUS MILES DE PASIACO DAT MANSUM IN VILLA DE SENOSACO, IN PAGO MATISCONENSI, ECCLESIE SANCTI VINCENTII.] 1068 — 1095. Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris quoniam Gaucerannus, miles de Pasiaco, dedit et concessit fratribus Matiscensis ecclesie et Sancto {17}martiri Vincentio, in cujus honore eadem ecclesia dedicata, mansum unum quem mater sua in vadimonium ipsis fratribus pro XII solidis posuerat. Et est situs in pago Matisconensi, in villa de Senosaco, juxta cimeterium. Mansum vero istum donavit pro anima sua et matris sue et antecessorum suorum. Istius donationis sunt testes, S. Alardus de Pasiaco, pater ejusdem Gauceranni consensu cujus hoc fecit, et frater Letboldus presbiter, qui eum communicavit quando hoc donavit, fecit et confessiones ei tribuit. XX. [GREGORIUS PP. MANDAT H. COEPISCOPO JUDICI DELEGATO UT CAUSAM INTER EPISCOPUM MATISCENSEM ET CLUNIACENSES DIFFINIAT.] 1074 — 1085. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, confratri et coepisco H. salutem et apostolicam benedictionem. Causam Matisconensis episcopi, que est inter illum et fidelem nostrum abbatem Cluniacensem, fraternitati tue determinandam mandavimus. Episcopo multum condolentes, videntes in illo columbe simplicitatem, in abbate autem serpentis astutiam; neque ad dextram neque ad sinistram amplius declinare volumus, sed ex utroque unum temperamentum facere et secundum canones quod justum est judicare. Nos autem, secundum apostolum, absentes corpore presentes autem spiritu, tam judicavimus ut presentes judicio canonum, domnum abbatem Cluniensem contra prefatum episcopum nihil sinistrum facere debere, mutationes non amare, novitates non curare, sed sicut antiquitus fuerit ecclesie ita eas desiderare, ne lux sua lucens coram hominibus aliquo nevo detraxetur; sanctiorem episcopo suo velle videri quodammodo injuria in episcopum, autem realiter contra canones agere est, contra canones autem agere a fide est exorbitare, exorbitare autem a fide in Christum peccare est; quod quamta pena plectendum sit, tu ipse cognoscis. Cum ergo justitiam favere per discussionem tuam declaratum fuerit, fraternitatem tuam monemus et precipimus ut ei firmiter adhereas, et ad obtinendum jus suum ministerium debite fraternitatis impendas. {18}XXI. [HOMBERTUS BELLIJOCI DAT ECCLESIE SANCTI VINCENTII ECCLESIAM DE MARDUBRIO ET ECCLESIAM DE AGOSLIACO.] 1077 — 1096. In nomine sancte et individue Trinitatis, presidente venerabili Landrico episcopo Matisconensis ecclesie. Ego Umbertus Bellijoci, annuente uxore mea, reddo et relinquo et, si quid juris habeo, concedo supradicte Matiscensi ecclesie in honore martiris Christi Vincentii dicate et canonicis ejusdem loci, ecclesiam de Mardubrio cum capella Beati Vincentii et ecclesiam Beate Marie de Agriliaco cum omnibus appenditiis earum, scilicet terris, silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, eo tenore ut supra dicti canonici ex hac die teneant et possideant quitquid in his que dicta sunt in dominicatu habeo, et quitquid acquirere potuerint ab his qui de me in his rebus feudum habent, laudo ut habeant canonici quocumque modo adquisierint sine omni calumpnia mei et omnium heredum meorum. Hoc autem donum confirmo, ego et uxor mea, pro absolutione animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum. Si quis autem hoc contradixerit, non solum ab his rebus sed etiam ab omni hereditate mea Dei judicio privetur. Testes hujus rei sunt Artaldus de Mocarisono, Girardus de Mardubrio, Ardradus de Pasiaco, Durandus de Monte-Mavio, Stephanus de Frepis, Bernardus de Jaiaco. XXII. [MAYMBODUS EPISCOPUS MATISCENSIS DAT VISLEMARO IN PRECARIAM CAPELLAM SANCTI STEPHANI IN LINTINIACO ET TERRAM MARTIS CAMPI.] Circà annum 948. Sacre Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet et futuris intimare dignum duximus, quia cum esset domnus Maimbodus presul venerandus apud Matisconem intra incliti martiris Christi Vincentii basilicam residens in suorum collegio fidelium, adiit genua pietatis ejus quidam vir fidelis hujus predicte ecclesie filius, nomine Vislemarus, omni supplicatione deposcens conferri sibi aliquid ab eo ex rebus prescripti martiris, capellam videlicet {19}unam in pago prefato in honore protomartiris Stephani dicatam et in Lintiniaco villa sitam, que est ex ratione canonicorum Vincentii atlethe Domini prestantissimi, et ex indominicatu supradicti pontificis terra Martiscampum cum omnibus appendentiis, cujus petitionem digne recipientes tam domnus pontifex quam prepositus Umbertus et reliqui fratres concesserunt sibi et uxori ipsius Anne prenominatam capellam cum beneficio sibi debito, cum rebus et decimis sibi pertinentibus secundum canonicum ordinem dispositis in laïcali potestate concessit, sed non aliter ipso jubente clericis distributis ut dum simul advixerint, sub directo censu denariorum ad usus fratrum VI solidos persolvant, ad cameram vero presulis de Martiscampo denarios XII, in paratis solidos IIII, in eulogiis denarios VI, soluto censu omni tempore vite sue teneant simul quod acquisierint nullo contradicente. Maimbodus episcopus fieri firmarique precepit. S. Umberti, prepositi humilis. S. Odonis, abbatis. S. Adalardi, archidiaconi. S. Berardi, levite. Data per manum Aymini cancellarii mense julio regnante Ludovico rege. XXIII. [ADRIANUS PP. OMNIBUS ARCHIEPISCOPIS MANDAT JURA METROPOLIUM ESSE RESTITUTA IN PRESENTIA KAROLI MAGNI.] 774. Adrianus episcopus, servus servorum Dei, Bertherio Viennensi episcopo salutem. Dilectus et illustris ac religiosus filius noster Karolus rex, patricius Romanorum, Romam venit et Pascha Domini apud Sanctum Petrum nobiscum egit. Ubi, inter alia, monuimus eum de metropolitanorum honore et de civitatibus que laicis hominibus tradite erant, et quia episcopalis dignitas fere per LXXX annos a Francis esset conculcata. Cum hec et alia similia gloriosus rex audisset, promisit ante corpus Beatri Petri apostoli quod omnia ad emendationem nostram venirent. Unde placuit nobis ut omnibus archiepiscopis et episcopis auctoritatem nostrarum litterarum mitteremus, ut sicut antiquis privilegiis singule metropolitane urbes fundate sunt, ita maneant, ut habeat unaqueque metropolis civitates sibi subditas, quas {20}Beatus Leo et alii predecessores et successores ipsius post Calcedonensem sinodum singulis metropolis disjunxit. Nec propterea ulla metropolis prejudicium patiatur, si alicui suffraganeorum, aut nos aut predecessor noster, rogantibus piis Francorum ducibus, pallium largiti simus; nec debet ecclesia ullum dampnum sui ordinis inde sustinere, si per LX, aut LXXX et eo amplius annos incuria quorumdam presulum et vastatione barbarorum, dignitatem antiquam et Romanorum antistitum firmitate roboratam perdidit et amisit, quando innumeris pene annis illa spiritu Dei disponente usa fuerit. Auctoritate igitur Beati Petri, principis apostolorum singulis metropolis, antiquo more, potestatem suam reddidimus et filium nostrum gloriosum et inclitum regem Karolum, ante corpus Beati Petri, inde rogavimus ut antiquam dignitatem omnis metropolis haberet. De quo hanc epistolam auctoritatis nostre omnibus misimus, quam et tu ut haberes voluimus et ut nosceres ecclesie tue suum privilegium quod a tempore Beati pape Leonis habuit integre esse refformatum. Data kalendas januarii, imperante piissimo Augusto Constantino, annuente Deo, coronato piissimo rege Karolo, anno primo patriciatus ejus. Hanc epistolam omnibus archiepiscopis et episcopis missam hic ponere ex integro decrevimus, considerantes hic magnam auctoritatem Gallicanarum ecclesiarum contineri. XXIV. [ACARDUS DAT ECCLESIE MATISCONENSI MANSUM IN PAGO MATISCONENSI QUI DICITUR DE MONCELLIS.] 1060 — 1108. Sacrosancte Dei ecclesie in honore Dei et Sancti Vincentii dicate infra muros Matisconis site. Ego Acardus dono in communione fratrum Domino in eadem servientium quasdam terras mei juris que mihi evenerunt hereditario jure de patre meo et avo et ceteris antecessoribus meis. Hoc est mansum indominicatum cum vircariis terris et usuariis silvarum sibi adjacentibus, cum pratis ibidem sibi appositis et cum adjacente condamina. Terminatur autem supradictus mansus, a mane terra filiorum Duranni quam emit a Tetberto, quam etiam Acardus tenet, a medio die terra Sancti Petri et domni Uduldrici, a sero etiam Sancti Petri, a northo Duranni de eadem hereditate. Infra istas terminationes, dono jam dicte ecclesie et canonicis {21}ejus presentibus atque futuris supradictas terras cum omnibus ad se pertinentibus que sunt site in pago Matisconensi, in villa Gigniaci in loco qui dicitur Moncellis. Hoc vero donum facio pro anima mea et pro anima patris mei et ceterorum antecessorum meorum, ut mihi et eis Dominus per intercessionem Sancti Vincentii et per orationes canonicorum ejus tribuat remissionem peccatorum et vitam eternam. S. Achardi qui fieri et firmari rogavit. S. Duranni. S. Berardi. Datum III kal. aprilis per manum Pontii subscriptoris ad vicem Rannulfi cancellarii, tempore Philippi regis. Convenientia quam habuerunt canonici Acardo pro supradicti doni beneficio. Convenerunt illi eunti ad Ispanias ut matri sue etate remanente in infirmitate, tantum in victu et in vestimentis preberent quamtum subscriptum est, unoquoque mense in posterum carios duos de frumento et trium de siligine, et in festivis diebus, dum simul in refectorio vixerint, unum ferculum, et in vindemiis, duos modios de vino per duos terminos, et in festivitate Sancti Martini VI solidos denariorum, V pro vestimento sextum vero pro lignis; ipsi vero Acardo presentialiter X solidos denariorum, ut melius corroboratum esset, dederunt. XXV. [ACARDUS COGNOMENTO ALBUS REDDIT ECCLESIAM SANCTI AMORIS.] 1077 — 1096. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod veniens Araldus cognomine Albus, in presentia domni Landrici venerabilis episcopi et domni Odonis decani et aliorum canonicorum, reddidit et finivit Sancto Vincentio ecclesiam Sancti Amoris cum decimis et terris et omnibus appendentiis, sine ulla retinatione ex sua parte. Hanc donationem laudavit firmavitque Ugo nepos ejus. S. Araldi et Ugonis, nepotis ejus, qui firmaverunt et firmare rogaverunt. S. Ardradi, archipresbiteri. S. Berardi de Vanrico. S. Duranni Vierii. Actum Matiscone, data per manum Odonis cancellarii, VIII kal. februarii, regnante Philippo rege. {22}XXVI. [LANDRICUS GROSSUS UNA CUM BERNARDO FRATRE REDDUNT EPISCOPO MATISCENCI VILLAM SICIACI ET ADMITTUNTUR AD OSCULUM.] 1074 — 1096. Post mortem Bernardi Grossi, factis monachis Gauceranno et Bernardo filiis ejus, quibus villa Siciaci per precariam concessa fuerat, venit Landricus Grossus filius jam dicti Bernardi et frater horum, cum alio Bernardo fratre suo, in presentia domni Landrici venerabilis episcopi et Odonis decani et aliorum canonicorum Matiscensium, concedens et confirmans donum et verpitionem quam pater suus fecerat de villa Siciaci. Insuper etiam, pro antecessorum suorum absolutione, et ut Dominum inveniret sibi propitium intercedente Beato Vincentio martire suo, per annulum jam dicti Landrici episcopi, finivit et reddidit. Et, si quid juris habebat in eadem villa Siciaci, dedit Beato Vincentio et canonicis ejus. Ut autem hoc stabile et firmum permaneret, osculatus est domnum episcopum in fide pollicens quatenus sicut promittebat ulterius teneret, et si quis exinde calumpniam et aliquam molestiam faceret Beato Vincentio, aut suis, sine omni malo ingenio similiter adjuvaret; fecit autem et Bernardus frater ejus similiter. S. Landrici et Bernardi qui facere et firmare rogaverunt. S. Letbaldi et filii ejus de Digoina. S. Ansedei de Oblato. S. Clerii de Rais. S. Gauceranni et Ingelberti fratris ejus de Montenaico. S. Umberti Umgri. S. Roberti de Brecis. S. Hugonis de Fais. S. Bertranni de Ver. Factum est B. per manum et in manu domni Landrici, Matiscensis episcopi, regnante Philippo rege. Deinde post mortem Vicardi filiorumque ejus Gauseranni et Sendelini canonici qui jam a supra dictis villam Siciaci in beneficio injuste tenuerat, concessum est Stephano et uxori sue Raimodi, filie Vicardi, a Landrico milite supradictum beneficium; ille vero Stephanus, quoniam domnus Landricus cum consensu canonicorum dedit canonicam cuidam puero nomine Vicardo, quem conjux ejus de Gauseranno primo marito habuerat, concessit et reddidit Beato Vincentio et canonicis villam Siciaci, cum silvis et appenditiis et mansum Mertani et duos mansos in villa Liviniaci cum terris. Hoc vero laudaverunt Aponninius et Gauserannus fratres pueri, Berardus et Durannus consobrini. {23}XXVII. [ADO MATISCENSIS EPISCOPUS DAT UMBERTO IN PRECARIAM DIVERSOS MANSOS.] 968 — 971. Cum domnus et expectabilis Ado presul foret apud Matisconem secus basilicam pretiosi Christi martiris Vincentii, adiit genua serenitatis ejus quidam vir, nomine Umbertus, quatenus dignaretur ei et filiis suis conferre de terra Sancti Vincentii, que est de ratione canonicorum, in pago Matisconensi, vel Lugdunensi: in villa Avenaco, vineam quam Isaac presbiter tenuit; in Cormolingias villa, colonicam quam Umbertus prepositus habuit, et in Custeirientane, curtilum quem Modrenus dedit Sancto Vincentio; in Corcellas, terram quam Humbertus prepositus emit ex Letrado. Quorum petitionem gratam suscipientes tam prelibatus pastor quam reliqui fratres pro vita voluntarie concesserunt eis quod humiliter postulaverant, ea vero ratione ut Umbertus et filii ejus colonicam de Cormolingias et de Custerientane diebus vite illorum habeant, et loco census denarios VI festivitate Sancti Vincentii, sine aliqua tarditate, persolvant. Umbertus quoque et Guido frater ejus curtilem de Avenaco et terram de Corcellis communiter habeant, et in censum denarios VI persolvant. Et si quis par parem suum supervixerit, illi eveniant. Quo vero firmius per diuturna tempora he litterule constare predictis possent, pontifex eas fieri jussit firmavitque ac corroborari precepit. Ado peccator Matiscensis episcopus, Johannes prepositus, Oddo abbas, Gundulfus levita, Berno presbiter, Elduinus levita, Valterius levita. Sacrosancte ecclesie in honore Dei et Sancti Vincentii dicate infra muros Matisconis posite, ego, Gaufredus sacerdos, ipsius ecclesie canonicus, propter animam patris ac matris mee, et ut Dominus per intercessionem ejus martiris remittat mihi peccata et offensiones meas, dono ac remitto medietatem cibarie quam pater meus et antecessores mei et ego habuimus et… per consuetudinem salvamenti in villis Avenaci et Causelli. Hanc autem donationem vel remissionem facio in illis mansis vel terris {24}que ad presens vestite vel abergate sunt et in antea fuerunt. Dono etiam et remitto omnes consuetudines quas habebant et pretendebant in manso Ricardi de Fontana, et dono eis usuarium exeundi et intrandi ad mulnare eorum quod est sub ponte petrino de Mertgi, et remitto calumpniam quam habebant in infantibus Rocliane. Dono quoque et verpio consuetudines quas habebant in manso quod dedi eis pro mea canonica, quod est apud Sanctum Desiderium, et quod ego emi in raro tempore et de Roberto Filinno, per assensum et laudamentum monachorum et ministrorum Sancti Eugendi. S. Gaufredi, qui fieri et firmare rogavit. S. Narduini. S. item Narduini, filii ejus, et Duranni. S. et filii Narduini. S. Ugonis. S. Arledi. S. Gauseranni. S. Ricardi presbiteri. XXVIII. [ARNALDUS DAT ECCLESIE MATISCENSI QUEDAM SITA IN PAGO MATISCENSI.] 1031 — 1060. Sacrosancte Dei ecclesie in honore Beati Vincentii dicate infra muros Matisconis fundate, ego Arnaldus dono in communione fratrum Domino ibidem servientium, pro remedio anime mee ut Dominus precibus et meritis ejusdem martiris dignetur eam eripere a penis inferni, quasdam res hereditatis mee sitas in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Sanciaci. Est autem mansus cum supraposito et cum castanariis ac ceteris ad eum pertinentibus. Qui mansus terminatur, a mane terra Guidonis canonici et fratris ejus, a medio die terra Jotseranni, a sero via publica et terra vel bosco ejusdem Jotseranni, a circio de ipsa hereditate. Dono eis rectitudinem mee partis quam habeo in pratis ejusdem ville, scilicet duas petiolas pertinentes ad eumdem mansum; dono etiam eis rectitudinem vel divisionem mee partis quam habeo in bosco Chaignot. Hec omnia supradicta, secundum suprascriptas terminationes vel denominationes, dono ad mensam vel communionem fratrum supradictorum pro redemptione anime mee vel parentum meorum, ut ab hac die et in futurum teneant et possideant ea jure ecclesiastico nullo contradicente. Quod si quis contradixerit, excommunicabitur nisi resipuerit. S. Arnaldi qui donationem istam fecit. Data per manum Willelmi, V kal. maii, regnante Henrico rege. {25}XXIX. [ELDEFREDUS CUM UXORE ALTASIA DAT VINEAM SANCTO VINCENTIO.] 1060. — 1108. Sacrosancte ecclesie in honore Dei et Sancti Vincentii dicate infra muros Matisconis posite ego Eldefredus, cum uxore mea nomine Altasia, donamus in communione canonicorum aliquid de possessione nostra, hoc est vineam que terminatur de omnibus partibus terra ejusdem Sancti Vincentii; habet in longo perticas… Infra has terminationes vel perticationes, donamus supradictam vineam Sancto Vincentio et canonicis ejus pro animabus nostris et ut in die obitus nostri nos pro illa sepeliant. S. Eldefredi, qui fieri et firmare rogavit. S. Joffredi. S. Tedberti. Data, VIII id. februarii, per manum Rannulfi, regnante Philippo rege. XXX. [MAIOLUS DE VINCELLA REMITTIT CALUMNIAM SANCTO VINCENTIO DE QUIBUSDAM TERRIS PROPTER QUAS AD PLACITUM CONVENERANT.] 1060. — 1108. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis presentibus videlicet et futuris quia quidam miles nomine Maiolus de Vincella movit eis contentionem et querelam licet injuste de quibusdam terris quas quidam clericus nomine Brandencus, avunculus ejus, et alius homo laïcus nomine Umbertus donaverant Sancto Vincentio, sicut et in carta quam fecerat habetur. Quapropter canonici fidejussores illi dederunt ut secundum judicium curie responderent ei de ista querela. Ergo venerunt ad placitum parati per sacramentum et per campionem sic probare et sic facere de illis terris sicut judicatum fuit, quod ille recipere noluit. Sunt nobiles et potentes viri qui ibi erant, scilicet Aymo de Lasiaco et Uduldricus de Monte-Pavone cum pluribus aliis nobilibus viris; interpellaverunt eum ut finiret istam querelam Sancto Vincentio et canonicis ejus; unde ille recognoscens rectum canonicorum verpivit illis querelam quam habebat erga eos de illis terris et de alia terra que est in villa Cavaniaci, quam Stephanus Blancus dederat Sancto Vincentio, et si aliquid rectum habebat in illis, donavit eis. Postea {26}petiit ut loco precarie darent sibi in vita sua illam terram de Cavaniaco, quod illi fecerunt tali conventione ut nulli umquam daret ....... in beneficium, sed meliorata reverteretur post mortem ejus ad mensam fratrum. Preterea promiserunt ei quod si de uxore sua filium haberet quem ad litteras mitteret, cui, postquam ad etatem venisset, canonicalem societatem in quantum ad ipsos pertineret donarent, illi accipientes ab illo aut pro illo LX solidos Turonenses, aut tales LX solidatas quas gratis reciperent. Facta est autem ista carta seu notitia in memoriam quo de his causis nulla contentio in antea moveatur confirmari. Vero ab utrisque partibus conventa est scilicet et a canonicis et a Maiolo et propinquis ejus ut firmior omni tempore habeatur. Data Matiscone IIII kal. februarii per manum Pontii scriptoris ad vicem Rannulfi cancellarii, regnante Philippo rege Francorum. S. Odonis decani. S. Gualterii archidiaconi. S. Rannulfi. S. Anselardi. S. Eustachii. S. Engelberti. S. Maioli qui fieri et firmare rogavit. XXXI. [BURDINUS, GAUCERANNUS ET ELDUINUS REMITTUNT CALUMNIAM QUAM INTULERANT SANCTO VINCENTIO SUPER HEREDITATE FROMALDI.] 1062 — 1072. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis presentibus videlicet et futuris quod quidam milites scilicet Ugo Burdinus et Gaucerannus et Eldinus fratres ejus intulerunt calumpniam canonicis Sancti Vincentii de quodam honore cujusdam nobilis viri Fromaldi propinqui, ut aiebant, sui, quem honorem ipse dederat Sancto Vincentio et canonicis, sicut in carta quam illis fecit habetur. Unde venientes ad placitum in curia episcopi, recognoverunt se et dimiserunt illam calumniam Sancto Vincentio et canonicis et Fromaldo, et si alique rectitudines habebantur in illis terris dedere illis. Postea vero petierunt a canonicis ut darent eis aliquid de illis terris in precariam, quorum precibus canonici annuentes, per assensum et laudationem domni episcopi Drogonis et Fromaldi, dederunt in precariam illis terras quas Fromaldus per paternam hereditatem tenuerat in villa Conflans, eo pacto ut in vita sua loco precarie teneant et in festivitate Sancti Vincentii, loco census, X et VIII denarios unoquoque anno persolvant; et si quando aliquis eorum obierit, pars illius ad Sanctum Vincentium revertatur, et ut nulli in vita sua illas terras {27}impediant sed sic illas edificent ut post decessum suum ad canonicos meliorate revertantur. S. Drogonis episcopi. S. Odonis decani. S. Rannulfi. S. Anselardi. S. Gerardi. S. Jarentonis. S. Fromaldi laïci. Item S. Ugonis Burdini qui fieri et firmare rogavit. XXXII. [HUGO BURDINUS ET FRATER ELDUINUS DANT ECCLESIE MATISCENSI QUASDAM TERRAS IN VILLA CASOTIS SITAS IN AGRO SALORNIACENSI.] 1062. — 1072. Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis site in honore Sancti Vincentii martiris, cui Drogo episcopus preest, ego Ugo Burdinus et frater meus Eldinus donamus quamdam terram, cum vinea et viriaria sibi adjuncta, sitam in ipso pago Matisconensi, in villa Casotis, in agro Salorniacensi. Terminatur iste curtilus a mane via publica, a medio die terra comitali, a sero Sancti Johannis et Sancti Martini et Sancti Vincentii, a circio terra Gualterii. Infra istas terminationes, donamus istum curtilum in communione canonicorum Domino et Sancto Vincentio servientium pro anima fratris nostri Gauceranni deffuncti et pro nobismetipsis, ut Dominus per intercessionem supradicti martiris misereatur nobis in presenti seculo et in futuro. Retinemus autem convenientiam quam promiserunt nobis, ut si aliquis ex nobis post obitum nostrum illis delatus fuerit, sit exceptus et sepeliatur sicut familiaris frater solet et debetur; quod si aliquis nostrum alibi sepultus fuerit, sic deprecentur Dominum pro eo sicut solent pro familiari amico. S. Ugonis et Eldini fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. Data Matiscone IX aprilis per manum Pontii scriptoris ad vicem Rannulfi cancellarii, tempore regis Philippi. XXXIII. [DROGO EPISCOPUS MATISCENSIS RESTITUIT OFFICIUM PREPOSITURE COMMUNIONI CANONICORUM ECCLESIE SANCTI VINCENTII MATISCENSIS.] 1064. Anno Domini millesimo LXIIII ab incarnatione dominica, indictione II, Philippo puero regnante in Francia, quo Gualtherius crudeliter interemptus a presenti decidit vita, Matiscensis ecclesie canonicorum seu clericorum {28}katerva venit in Drogonis sui episcopi presentia, humiliter petens ut eidem que dudum nimis erat afflicta quelibet miserendo afferret remedia. Petierunt autem ut officium prepositure, quod tenuerat prepositus ipse, cujus prelationis occasione malis consuetudinibus et creberrimis direptionibus res et facultates ecclesie maxime erant perturbate, in eorum unde totum sumptum vel usurpatum erat redderet communioni. Cognoscens itaque presul eorum juste et de necessario annuendum esse petitioni, illud ministerium et quitquid ibidem tenuerant eatenus prepositi, ipsorum restituit et reddidit communioni, ut ea deinceps secure possiderent jure interminabili, cessante ulterius prelatione et nomine ipsius officii secundum tenorem moris in ipsa ecclesia hactenus habiti. Quasdam quoque injustitias quas quidam predecessorum suorum canonicis fecerant aliquando, scilicet res vel facultates eorum diripiendo in obitu suo, donando illorum propinquis, seu quibuslibet vendendo, ex nunc et in futurum ipse eis remittit omnino, ne ab aliquo successorum ejus ulterius requiratur aut accipiatur omnimodis, obtestando et inhibendo preterquam tum ille scienter et gratis eis distribuerit predestinando. Igitur ego, episcopus licet indignus Drogo, hec que predicta sunt in communione fratrum reddo et pono, atque omnes successores meos per Dominum obtestor et cum omni supplicatione exoro, ut in futurum perpetualiter laudent et faciant quod ego facio et laudo. Deprecor autem sancte ecclesie Romane pontificem summum et dominum nostrum regem Francorum sicut et episcopos et principes ad quorum hec oblata fuerint conspectum ut hoc laudent et corroborent scriptum, quatenus sint participes eorum que in ipso loco facte fuerint bonorum. Confirmantibus autem et laudantibus istud sit perennis vita et perpes salus; perditio vero et anathema, nisi resipuerint, contradicentibus et dissipantibus. XXXIV. [HUGO DE VENDENESSA REDDIT CANONICIS SANCTI VINCENTII ECCLESIAM SANCTI VINCENTII (DE PRATO), ET QUASDAM TERRAS PER PRECARIAM ACCIPIT.] 1063 — 1072. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod Hugo de Vendenessa, recognoscens tortidudines quas quidam de senioribus et antecessoribus ejus fecerant per aliquantum tempus ipsis {29}canonicis de ecclesia Sancti Vincentii de Prato, guerpivit illis ecclesiam ipsam cum terris ad eam pertinentibus, eo pacto ut absolverent illos antecessores ejus et parentes ac seniores qui supradictam ecclesiam et terras ad illam pertinentes pervaserant et tenuerant inter se. Quod canonici fecerunt, insuper et per hoc adjunxerunt illum sicut fratrem et amicum in benefactis et orationibus suis. Petiit autem ab illis ipse Hugo ut concederent illi et duobus filiis suis, Gerardo et Gauseranno per precariam quasdam terras de illis quas illis guerpiverant, scilicet illas quas pater illius tenuerat et mater ejus post obitum ipsius ad laborandum per laudamentum canonicorum, quasque ipse Hugo et homines canonicorum et sui communiter diviserunt per metas et determinationes. Igitur Drogo episcopus, cum canonicis Sancti Vincentii, dederunt illi Hugoni et filiis suis supranominatis supradictas terras sicut illi et homines illorum diviserunt illis per metas et determinationes, insuper et mansos duos de ......... cum omnibus ad illos pertinentibus, eo pacto ut istas terras in vita sua teneant, et unoquoque anno, in festivitate Sancti Vincentii, VI deneratas cere, loco census, persolvant. Post decessum vero eorum, omnes terre iste ad Sanctum Vincentium et ad canonicos ejus cum omni integritate revertantur. Data XIII kal. aprilis, per manum Rannulfi cancellarii, tempore regis Philippi. S. Drogonis episcopi. S. Odonis decani. S. Sendeleni archidiaconi. S. Gaufredi. S. ipsius Hugonis. S. Guillelmi. S. Stephani, lancianita. XXXV. [AIMINIUS SACERDOS DAT VINEAM PRO CANONICA DURANTI.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris infra Matisconis menia constitute, cui Gualterius episcopus preest, ego Aiminius sacerdos, cupiens cuidam clerico et sacerdoti, nomine Duranto, canonicale adipisci contubernium, dono clausum unum situm in pago Matisconensi cum vinea et terris ad illum pertinentibus, in agro Salorniacensi, in villa que dicitur Fossa Alsaci. Terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii quam Rannulfus prepositus tenet, que fuit Flotberti; a sero et a circio terra ejusdem Sancti Vincentii. Infra has terminationes, ipsas terras Sancto Vincentio {30}dono ad mensam fratrum, eo pacto ut jam dictus Durantus in vita sua teneat et unoquoque anno, tempore vindemie, canonicis Sancti Vincentii VI sextarios vini investitura reddat et post ejus excessum predicti fratres teneant et possideant. XXXVI. [GAREMAGNUS CUM ROTRUDI UXORE DANT QUICQUID HABEBANT APUD DIMINIACUM, ET IN PRECARIAM RECIPIUNT TERRAM MORCAMPI.] 919. Cum resedisset domnus et venerabilis pontifex Geraldus in proprio consistorio, anno ab incarnatione Domini DCCCCXVIIII, adiit ejus presentiam suorumque ministrorum utriusque ordinis quidam vir nomine Garemagnus, et obtulit cartam cessionis ante presentiam supradicti pontificis roboratam manu propria ejus et uxoris sue Rotrudis, per quam res et proprietates eorum que conjacent in pago Matisconensi in villa que nuncupatur Diminiacus, in agro Rimacensi, dederunt Sancto Vincentio. Petens sibi et uxori sue Rotrudi filioque ejus Gislamaro pro ipsis rebus concedi sibi ab eo aliquid de rebus Sancti Vincentii que sunt de beneficio memorati Gislamari in pago Lugdunensi, loco cognominato Morcampo, seu in pago Matisconensi, loco qui nominatur Solbren, prata, terras, silvas, cum omnibus adjacentibus suis, diebus vite ipsorum. Igitur, jam dictus presul aurem inclinans petitionibus illorum et de consilio fidelium suorum sicut supra continetur, jussit fieri quod petebant, eo tenore ut, annis singulis, festivitate Sancti Vincentii que evenit XI kal. februarii, censum pro ipsa terra Sancti Vincentii, quam accipiunt ut supra insertum est, XII denarios, et pro ipsa terra quam donant investitura denarios IIII.XX incunctanter persolvant. Hoc facto, quiete et inconvulse obtineant res suprascriptas diebus vite illorum, et ipse res meliorentur et non pejorentur. Post illorum vero decessum, ipse res cum omni sua melioratione ad jus proprium Sancti Vincentii et pontificum loci illius revertantur, nulla expectata judicis sententia. Actum Matiscone publice. Geraldus peccator et humilis episcopus huic precarie a me facte manu propria subscripsi. S. Odolerus. S. Aimo. S. Guelto archipresbiter. S. Ambaldus presbiter. S. Teobrannus presbiter. S. Ingelerius. S. Umbertus. S. Josbertus. S. Hugo. S. Girardus. S. Auffredus. S. Ragembertus. Ego Maimbodus levita scripsi, die veneris nona maii, anno XX regnante Karolo rege. {31}XXXVII. [VIRCARIA CONCEDITUR IN PRECARIAM RACULFO CANONICO.] 1060. — 1108. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod veniens quidam canonicus, nomine Raculfus, in capitulo eorumdem fratrum suorum, petiit ab eis ut concederent sibi et quibusdam filiis suis, quorum unus vocatur Hyldebertus alter vero Pontius, quamdam terram quam expressius vocamus verchariam, per precariam. Est autem hec vercharia sita in pago Lugdunensi, in agro Thomoracensi, in villa Flaciaci. Terminatur autem a mane terra Pontii et heredum suorum, a medio die terra Sancti Amoris et Eustachii, a sero hereditate Guillelmi, a circio terra Sancti Vincentii quam tenet Artaldus de beneficio domni Ulduldrici. Infra has terminationes, data est ipsa vercharia predictis hominibus in precariam, eo pacto ut in vita sua nullo contradicente teneant et possideant, etiam et unoquoque anno in festivitate Sancti Vincentii, loco census, tres denarios persolvant, ut post decessum vero eorum ad ecclesiam revertatur. Ipse vero Raculfus dat canonicis ejusdem ecclesie, causa recompensationis, quasdam petiolas de terra sitas in eodem pago et in eodem agro et in villa Montis, due vero petiole sunt compete et communes inter Sanctum Vincentium et ipsum Raculfum, et terminantur a mane via publica et de aliis partibus terra ejusdem Sancti Vincentii; tertia quoque petiola est in eadem villa prope easdem terrulas, et terminatur a mane et a northo viis publicis, a medio die terra Sancti Stephani, a sero quoque terra Sancti Vincentii. Infra has terminationes, dat Raculfus canonicis supradictas terrulas ut faciant ex eis quitquid voluerint, in divino servitio. Scripta Matiscone kal. januarii. Data per manum Rannulfi cancellarii, tempore regis Philippi. XXXVIII. [ALBERICUS COMES DAT ECCLESIE MATISCONENSI ECCLESIAM DE FABRICIS ET RECIPIT IN PRECARIAM BURGUM ET ECCLESIAM SANCTI AMORIS.] Circà annum 930. Notum sit omnibus futuris et presentibus quia ego Albericus comes dono sancte Matisconensi ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate, in pago {32}Matisconensi, ecclesiam de Fabricis et quidquid in ipsa villa infixum haberent canonici ibi divino servicio mancipati deinceps libere possideant. Et quia domnus Berno, qui prefate ecclesie Christi preest episcopus, cum suis canonicis concedit precario mihi et filiis meis in pago Lugdunensi burgum et ecclesiam Sancti Amoris cum Vinciaco villa, prepositura, capellis adjacentibus ceterisque appendentiis, nos sub aliqua recompensatione donamus sepedicte ecclesie, in eodem pago, Sintiacum et Castanedum, et in pago Scodingensi villulas Appuniacum cum capella Sancti Petri, et Satgiacum cum foresta de Montis et nemoribus Vigniaco et Vincalis, cum servis et ancillis in utrisque villis commorantibus, et cum ceteris appendentiis, eo tenore ut quamdiu vivemus ego et filii mei Letboldus et Umbertus, singulis annis reddamus Sancto Vincentio X solidos. Post decessum vero nostrum trium, pretitulata ecclesia dona ista et precariam integre recipiat. S. Albericus comes. S. Letoldus. S. Umbertus. Data per manum Aimini, die martis kal. jan., anno VIII regnante Rodulfo rege. XXXIX. [ADALGODUS RECIPIT IN PRESTARIAM QUASDAM RES CUM ECCLESIA SANCTE VIRGINIS MARIE IN PAGO TORVEDONENSE, REGNANTE KARLOMANNO.] 882. Divina suffragante misericordia Guntardus humilis Matiscensis sedis episcopus necnon canonici ipsius ecclesie Adalgaudo presbitero et Teol ni fratri ejus. Cum non est incognitum qualiter vos res vestras que sunt in pago Torvedonensi et in agro Sibranicensi sive in locis quorum vocabula sunt Agroledas, ad ecclesiam Sancti Vincentii suisque canonicis condonastis; postmodum vestra fuit petitio et nostra decrevit voluntas ut easdem res per prestariam vobis concederemus, quod ita et fecimus, eo dumtaxat tenore ut eisdem uti in vita vestra habeatis potestatem, ita ut nec vendere nec alienare presumatis, sed potius immelioratas custodire studeatis, et pro compensatione istarum rerum concedimus vobis per hanc prestariam usufructuario ecclesiam quam avunculus vester Adalgardus Sancto Vincentio et nobis condonavit in honore sancte Dei genitricis Marie constructam cum rebus et appendentiis subjectis. Hec ecclesia est in pago vel agro prenominato, eo {33}scilicet modo firmitatis ut annis singulis ad prefatam Dei domum suisque canonicis, sive ad festivitatem Sancti Vincentii, solidos argenti tres conferre minime recusetis. Quod si negligentes ex hoc apparueritis, et vos corrigere ad tempus et emendare nolueritis, et ipsas res destructas dimiseritis absque ulla judicis interpellatione rectores et canonici prefate ecclesie Domini ad eorum opus hoc illico revocent, protinus namque ut hoc legaliter emendare satageritis. Hec prestaria in vos facta omnibus diebus vite vestre firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Guntardus humilis episcopus, Edvigus archidiaconus; Fulcoldus prepositus; Ardradus presbiter; Guinardus presbiter; Adalbertus, Petrus, Fulquadus diaconi; Ardradus subdiaconus; Herlulfus presbiter. Datum die lune XVII kal. augusti anno secundo regnante Karlomanno rege. Anno DCCC LXXXII. XL. [GERALDUS EPISCOPUS IN GRATIAM RATBERTI NOBILIS VASSALLI CONCEDIT DECIMAS CAPELLE SANCTI STEPHANI QUAM SUBJICIT VICO SANCTI MARTINI.] 885 — 927. Opitulante gratia eterni Dei, cum resideret religiosissimus et piissimus antistes Geraldus in sancto synodo, singulis causis ad cultum et honorem sancte Dei ecclesie pertinentibus, finem et modum imponens inter cetera judicia discutienda, deprecatio cujusdam nobilissimi vassalli Ratberti ejus oblata est sublimitatis presentie. Siquidem deprecabatur ipse Ratbertus domnum antistitem quatenus capelle ejus que est in honore Sancti Stephani aliquid parrochie concederet. Cujus petitioni piissimus presul annuens concessit ejus capelle villam Curtem et Stogium et villam Exartis, ea scilicet firmitatis ratione ut eadem capella cum ipsis pertinentiis semper subjaceat vico Sancti Martini, et ipsi sacerdotes qui vico prescripto Sancti Martini prefuerint eamdem capellam Sancti Stephani absque ulla teneant alicujus contradictione, molestia vel inquietudine. Quod si aliquis servorum ipsam capellam vico Sancti Martini abstrahere voluerit, predictarum villarum decime cum omni integritate sua ad ecclesiam et vicum super nominatum redeant; jubendo precipimus atque subscribimus manu propria et fidelibus nostris subscribendo roborare precipimus. Actum Matiscone urbe publice. {34}XLI. [ARBERTUS ET AIA DANT CERTAS RES IN VILLA ALBURNACO.] 885 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est fundata infra muros Matisconis quam domnus Geraldus ad regendum habere videtur. Igitur ego Arbertus et uxor mea Aia cogitantes casum humane fragilitatis et ut pius et misericors Dominus animas nostras eripere dignetur de penis inferni, propterea donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Alburnaco; hoc est curtilus cum vinea que terminatur a mane terra Sancti Verani, a medio die de ipsa hereditate, a sero similiter, a cercio ad heres Eldenert. Infra istos terminos ipsas res ad ipsam casam Dei donamus, eo tenore ut rebus quas pater meus et mater mea in ipsa villa dederunt Sancto Vincentio et ipsas quas modo donamus ad ipsam casam Dei diebus vite nostre teneamus sub censu, id est annis singulis, festivitate Sancti Vincentii cum stipulatione subnixa. Si quis vero donationem istam contradixerit, auri libram componat. S. Arberti qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Aie. S. Hocmani. S. Pontionis. S. Gaufredi presbiteri. S. Emmonis. S. Vuicart. XLII. [AYMO LEVITA AD ADIPISCENDUM CANONICALE CONTUBERNIUM DAT UNUM MANSUM IN PAGO MATISCONENSI CERTIS CONDITIONIBUS.] ?? Quecumque decidentis temporis cursu solida ratione stabilita expediunt persistere necessario congruit ea apicum caracteribus donare quo earumdem nocio litterarum futuras queat lites componere. Quapropter omnibus filiis Matiscensis ecclesie presentibus et futuris notum fieri dignum duximus quoniam quidam clericus professione levita, vocabulo Aymo, cupiens sibi canonicale adipisci contubernium, sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra ambitum murorum Matiscensium sita concessit mansum unum qui est situs in pago Matisconensi, in agro Cantriacensi, in ipso vico, cum omnibus sibi pertinentibus, id est quedam silva. Terminatur autem ipse mansus ab oriente arvo Christine, a septentrione et occidente et aquilone viis publicis. Hunc igitur mansum cum vinea et domo et horto {35}supradictus Aymo Sancto Vincentio concessit eo pacto ut, dum ipse viveret, teneret et possideret et, tempore vindemie, loco census et vestiture, dimidium modium vini Sancti Vincentii rectoribus persolveret, et post ejus excessum ad mensam fratrum cum omni integritate perveniret. Et nunc, ex auctoritate Dei patris omnipotentis et filii ejus domini nostri Jesu Christi et Spiritus Sancti paracleti, anathematisamus ut nemo hunc mansum laïcali habitu constitutis concedat, quod si fecerit Beatorum sit communione privatus. S. Aymonis levite qui hanc donationem fieri et firmare precepit. XLIII. [LETBALDUS EPISCOPUS CONCEDIT AD MEDIETATEM CAMPUM RODULFO ET SUIS UT IN QUINQUE ANNIS PLANTARET VINEAM.] Circà annum 1012. Dilecto Rodulfo et filio suo quem Deus illi primo concederet et matri sue Eldrade, ego Ledbaldus episcopus dono vobis de ratione Sancti Vincentii unum campum ad medium plantum in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Moyson. Terminatur omnibus partibus terra Sancti Vincentii; habet in longo perticas XXVI et pedes IIII, in latitudine a sero XIIII, a mane VIII et pedes II, a circio XXII et pedes VI. Infra istum terminum vel perticationem, dono vobis ad medium plantum ut ad quinque annos vinea edificata sit et post quinque annos vinea edificata fuerit, unusquisque medietatem suam recipiat; ea vero medietas que ad vos pervenire debet quamdiu vixeritis vos prescripti teneatis et possideatis, sed post vestrorum decessum ad Sanctum Vincentium revertatur. Si quis contradixerit, auri libras X componat. Firma permaneat omni tempore. S. Ledbaldus episcopus qui fieri et firmare precepit. S. Walterii prepositi. S. Adalardi presbiteri. S. Aldonis presbiteri. S. Duranni presbiteri. S. Elduini presbiteri. S. Aynardi presbiteri. S. Gauceranni levite. S. Rodulfi levite. Data per manum Otgerii, VIII kal. martii, anno XXV regnante Rotberto rege. XLIV. [RACULFUS ET WARNERIUS VENDUNT VINEAM HUGONI CANONICO.] 1031 — 1060. Dilecto Hugoni canonico atque sacerdoti. Ego Raculfus et Warnerius consobrinus meus vendimus tibi unam vineam sitam in pago Matisconensi {36}in agro Salorniacensi, in villa Muyson. Terminat a mane et a medio die terra Sancti Vincentii, a sero et a circio viis publicis; habet in longum perticas XVIII et dimidium in una fronte, a medio die perticas III et dimidium in alia fronte, a circio perticas VI et duos pedes. Infra istas terminationes vel perticationes, vendimus tibi istam vineam supra terminatam, et accipimus pretium solidos VII et VIII denarios, et facias ex hac die in antea quitquam facere volueris sine ullo contradicente ex ea. S. Raculfi et Warnerii qui fieri et firmare rogaverunt. S. Umberti. Data per manum Willelmi, II non. novembris, regnante Henrico Francorum rege. XLV. [GLOTBERTUS UNA CUM UXORE ODILA DANT PREPOSITO ET CANONICIS SANCTI VINCENTII CAMPUM QUI VOCATUR AD ARCUS.] Circà annum 977. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis que est infra murum Matisconis civitatis quam domnus Arembertus prepositus et ceteri fratres ad regendum habere videntur. Igitur in Domini nomine Glotbertus et uxor sua Odila cogitavimus de Dei misericordia ut pius Dominus et misericors animas nostras de penis inferni eripere dignetur. Propterea donamus ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa que dicitur Varennas, hoc est campus qui vocatur ad Arcus. Terminatur a mane camino veteri ad Arcus, a medio die via publica, a sero Glotberti, a circio Sancti Stephani. Infra istas terminationes, a die presente, totum ad integrum ad usum fratrum donamus, et donamus in ipsa villa vel in ipsa sive alias res quamtumcumque ibi visi sumus habere, et sunt campi, prata, preter unum praellum qui est ad filiam nostram, eo tenore ut dum nos vivimus pariter usum et fructum exinde habeamus, post nostrum amborum decessum ad mensam fratrum eveniant; et nulli unquam liceat beneficiare, quod si fecerit iram Dei incurrat. S. Glotberti et uxoris sue Odile, qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt. Si quis autem donationem istam contradixerit, auri uncias IIII componat, et firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. S. Leiterius. S. Bernardi. S. Ornadi. S. Josberti. S. Grimoldi. S. Giraldi. S. Moncardi. Data per manum Stephani presbiteri, sub die dominica III kal. junii, anno XXIII regnante Lothario rege. {37}XLVI. [YVO CUM UXORE ETTALA DANT CULTILUM IN VILLA DAVAYACI.] Circà annum 972. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconis quam domnus Johannes episcopus ad regendum habere videtur. Igitur ego Ivo et uxor mea Attala pro remedio anime nostre donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Davaiaco. Hec sunt curtili duo: unus curtilus a mane terminatur terra Hebreorum, a medio die terra Osanne, a sero terra Braydinci, a cercio via publica; alius curtilus in ipso loco terminatur a mane terra Hebreorum, a medio die via publica, a sero Braydinco, a cercio Sancto Vincentio; et donamus pratum, qui vocatur ad Pedronacum, totum a die presente cultilis, eo tenore dum ego et Attala vivo, una et filii mei Gunduldricus et Aymo, teneamus et possideamus; post nostrum decessum ad ipsam casam Dei perveniat ad mensam fratrum. Si quis contradixerit auri libras IIII componat, et presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Matiscone publice. S. Ivonis et uxoris sue Attale qui fieri et firmare rogaverunt. S. Warnerii. S. Braydinci. S. Warnerii. S. Aremberti. S. Drogonis. S. Rotberti. S. Otgerii. Data per manum Umberti levite, die dominica II kal. martii, anno XVIIII regnante Lothario rege. XLVII. [BERNARDUS VENDIT ALDONI PRESBITERO SILVAM IN VILLA ALONIACO.] Circà annum 1018. Dilecto Aldoni presbitero. Ego Bernardus et uxor mea Adgia vendimus tibi unam silvam que est sita in pago Matisconensi, in agro Fusciaco, in villa Aloniaco. Terminatur a mane fluvio Sagona, a medio die terra comitali, a sero terra Adami et Wolvendi, a cercio terra Sancte Marie et Sancti Valeriani. Habet in latitudine XX, in longitudine totum usque ad inquirendum. Infra istos terminos, vel perticationes, tibi vendimus et accipimus de vobis pretium quod valet solidos VI et dimidium. Si quis contradixerit auri libras X persolvat; firma permaneat omni tempore. S. Bernardus et uxor sua qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Umberti. S. Teotfredi. S. Ingelardi. S. Constantini. Data per manum Otgerii, V kal. aprilis, anno XXIII regnante Rotberto rege. {38}XLVIII. [WITCHERANNUS CUM UXORE GERTRUDI DANT CULTILUM IN VILLA ALONIACO.] Circà annum 947. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscencis quam domnus Maimbodus episcopus ad regendum habere videtur. Ego Witcherannus et uxor mea Gertrudis, pro Dei amore et eterna retributione, donamus ad ipsam casam Dei aliquantulum ex rebus nostris in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Ayloniaco; hoc est cultilus cum superposito qui terminatur a mane terra Sancti Vincentii et Deodato et Eldemergane, a medio die Sancti Vincentii et Aldonis et Eldemergane, a sero et a circio vias publicas. Infra istis terminibus ipsum cultilum et alias res in ipsa villa ibidem pertinentibus, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex omnibus quesita et inquirenda cum servo supermanente, nomine Rainerio, ibi donamus in stipendia fratrum, eo tenore dum ego Witcherannus et uxor mea Gertrudis advixerimus, teneamus et possideamus in usumfructum, post nostrum amborum decessum ad ipsam casam Dei perveniant ipse res, et faciant rectores et successores ejusdem ecclesie in servitio Dei et Sancti Vincentii quitquid voluerint, et annis singulis ad festivitatem Sancti Vincentii, sextarios duos ex tritico ibi in censum donamus. Si quis vero donationem istam contradixerit auri libram componat, medietatem regi et aliam medietatem cui litem intulerit, et in antea firma maneat cum stipulatione subnixa. Actum Matiscone publice. S. Witcheranni, S. Gertrudis qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Landradani qui pro omnibus consensit. S. Wilelmi vice comitis. S. Rotlanni Berardi. XIIII kal. julii, anno XII regnante Ludovico rege. XLIX. [ARDRADUS DAT QUICQUID HABEBAT IN VILLA SPINACO.] Circà annum 1004. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Christi que est constructa infra muros Matisconis civitatis quam domnus Ledbaldus presul ad regendum {39}habere videtur et Mayolus prepositus et ceteri canonici. Igitur, ego in Dei nomine Ardradus presbiter pro amore et bona voluntate et pro remedio anime mee, patris vel matris mee seu parentorum meorum, dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus proprie hereditatis mee que sunt in pago Lugdunensi, in fine Spinacensi, in ipsa villa Spinaco, quicquid in ipsa villa visus sum habere. Que sunt curtili cum virareis, molendinis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, omnia et in omnibus quesita et inquirenda. Dono ad ipsam casam Dei et ad mensam fratrum eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam, post meum decessum ad ipsam casam Dei perveniat. Et dono ad ipsam casam Dei de ipsa hereditate investitura campis et silvis que sunt inter duos bedos qui vocantur Mentones ad integrum nullo contradicente. Si quis donationem istam contradixerit iram Dei incurrat et penas inferni sustineat et ex auro libras III componat, et in antea helemosina ista firma, stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Matiscone. S. Ardradi qui eleemosinam istam fieri et firmare rogavit. S. Alberti et uxoris sue Richelde, sororis Ardradi, qui firmavit et consensit. S. Raynardi. S. Tedbaldi. S. Constantini. Data per manum Teudonis fratris, III mensis julii, anno VIIII regnante Rotberto rege. L. [BERNARDUS DAT VINEAM SITAM IN VILLA CARNACI.] 1060 — 1108. Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii martiris dicate infra muros Matisconis fundate. Ego Bernardus dono pro anima matris mee in communione fratrum ibidem Domino servientium, unam vineam sitam in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Carnaci. Terminatur autem a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero et a circio terra Sancti Petri; habet in longo XVI perticas, in ambis frontibus IIII perticas; vercaria vero ipsius vinee, que sibi ab occidente adjacet, habet IIII perticas in longum et II in latum. Infra istas terminationes vel perticationes, dono Sancto Vincentio et canonicis ejus supradictam vineam cum vercaria sicut dixi pro anima matris mee, ut habeant et possideant et faciant quicquid voluerint in Dei servitio. Actum Matiscone. Data per manum Pontii ad vicem Rannulfi cancellarii, Regnante Philippo rege. {40}LI. [NOMINA ANTISTITUM SANCTE MATISCENSIS ECCLESIE.] ?? Primus Nicetius confessor, II almus Justus, III sanctus Eusebius, IIII inclitus Decius, V egregius Momulus, VI beatus Florentinus, VII sanctus item Decius, VIII Gundulfus vocatus episcopus, VIIII Adalrannus, X Brendencus, XI Bernardus, XII Lambertus, XIII Guntardus, XIIII sacratus Giraldus, XV Berno, XVI Maimbodus, XVII Theotelmus, XVIII Ado, XVIIII Johannes, XX Milo, XXI Ledbaldus, XXII Gauslenus, XXIII Walterius, XXIIII Drogo, XXV Landricus, XXVI Berardus, XXVII Jocerannus, XXVIII Pontius, XXVIIII Stephanus, XXX Renaudus, XXXI Pontius, XXXII Haymo. LII. [HILDEBALDUS MATISCENSIS EPISCOPUS PERMUTAT CUM WARINO COMITE CLUNIACUM ET RECIPIT ALIAS VILLAS IN CAMBIUM.] 825. Notum sit omnibus quod Hildebaldus, Matiscensis episcopus, Cluniacum villam Warino comiti et Albane, sive Ave, uxori ejus commutavit et vice commutationis ecclesiam Sancti Andree et villam Genoliacum aliasque terras que in charta commutationis habentur suscepit, in qua Cluniaci villa nobile cenobium in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructum est quod dudum predictus Hildebaldus sacravit deditque, ex ratione canonicorum Sancti Vincentii, Cluniaci ecclesie, ecclesiam unam in villa Cotta, alteram in villa Galoniaco. LIII. [JOTSELDIS ACCIPIT IN PRECARIAM MANSUM IN VILLA AMALBERTI.] 996 — 1018. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus et futuris quia cum esset domnus Ledbaldus venerabilis presul juxta basilicam Sancti Vincentii martiris Christi, adiit ejus presentiam quedam femina nomine Jotfeldis humiliter deprecans ut concederet sibi duobusque filiis suis Hendrico {41}et Flotberto quasdam terras de communione fratrum conjacentes in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Amalberti; est autem mansus unus in quo manent Constantinus et Abundus. Cujus petitionem domnus episcopus gratam suscipiens, cum consilio Walterii prepositi ceterorumque fratrum, contulit ei et jam dictis duobus filiis suis supradictum mansum cum vineis et domibus, campis, pratis, aquis et omnibus appendentiis, quesitis et inquirendis, eo pacto ut si omne donum, quod dono Sancto Vincentio Flothertus contulit, ratum permanserit, hec precaria firmum obtineat vigorem, similiter hec precaria irrita habeatur. In festivitate vero Sancti Vincentii, XII denarios jam dicti loci persolvant, et ut hec precaria firmius crederetur, domnus episcopus hanc propria manu firmavit et fidelibus suis firmandam tradidit. S. Ledbaldi pontificis. S. Gauseranni levite. S. Adalardi presbiteri. S. Adonis sacerdotis. S. Uberti levite. S. Hugonis levite. S. Otgerii levite. S. Jarlanii levite. Data per manum Rannulfi levite, die Pentecostes, regnante rege Rotberto. LIV. [GAUSERANNUS DAT QUIDQUID HABEBAT IN VILLIS FLACIACI ET SANCIACI.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris infra ambitum meniorum Matisconensium constructe, cui domnus Ledbaldus pontifex preest, ego Gautserannus levita concedo quasdam res juris mei, consentientibus mea matre Adalgardi et fratre meo Arnulfo; sunt autem he res site in pago Matisconensi sive Lugdunensi, videlicet quicquid habeo in Flaciaco villa et Sanciaco. Mansus autem dominicatus est in villa Flaciaco, quem cum omnibus appenditiis, campis scilicet, silvis, pratis, vineis, aquis aquarumque decursibus, Sancto Vincentio dono, exceptis his que sunt in villa Asnerias, eo pacto ut presentialiter canonici unum curtilum cum vinea in villa Sanciaco investitura recipiant; cetera ego in vita mea teneam. Me vero decedente, omnes he supradicte res cum omni integritate ad mensam canonicorum Sancti Vincentii perveniant. Est vero in pago Lugdunensi et in villa Mauriaco una colonica que erat olim Sancte Marie, sed commutata est cum campis, pratis, silvis et omnibus appenditiis. Hanc jam Rannulfo levite dederant et nunc Sancto Vincentio dono, eo pacto ut idem Rannulfus in vita sua teneat, post ejus excessum rectores Sancti Vincentii teneant et possideant. {42}S. Gautseranni levite, qui hanc cartam facere precepit et firmare rogavit. S. Arnulfi fratris sui qui consensit. S. Herenii. S. Constantini. S. Bernardi. S. Telolfi. S. Arlei. S. Hugonis. Data per manum Rannulfi levite, V feria festi paschalis, regnante Rotberto rege. LV. [DE PERMUTATIONE CLUNIACI FACTA CUM ALIIS VILLIS INTER HILDEBALDUM EPISCOPUM MATISCENSEM ET WARINUM COMITEM.] 825. Inter quos caritas inlibata permanserit pars cum parte beneficia opportuna prestantur, quia nihil sibi de rebus propriis censuit minuendum, quod e contra recipitur in augmentis. Ideoque placuit atque convenit inter venerabiles viros Hildebaldum scilicet episcopum urbis Matiscensis et rectorem ecclesie Sancti Vincentii ejusdem loci constructe, sacerdotes vel reliquos canonicos sub ejus regimine ibidem Deo famulantes, necnon et ab alia parte Warinum comitem et uxorem suam Albanam, ut villas congruas et opportunas que sunt de ratione Sancti Vincentii martiris inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Primitus enim dat Hildebaldus episcopus de jam dicta ratione Sancti Vincentii martiris et preceptione domni serenissimi Ludovici imperatoris, partibus Warino comiti et uxori sue Albane, villam in pago Matiscensi, cujus vocabulum est Cluniacum, ipsam villam cum capella, casa dominicata et reliquis mansis, edificiis, exiis et regressis, vineis, vercariis, campis, pratis, silvis, farinariis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis illic commanentibus vel agnatione eorum, omnia et ex omnibus ibidem adjacentibus, totum et ad integrum. Dat prefatus episcopus de ipsa ratione Sancti Vincentii in pago Nivernensi villam cujus vocabulum est Loptaniaco ipsam villam cum capella, cum mansis, cum edificiis, exiis et regressis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, adjacentiis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis ibidem commorantibus cum agnatione eorum, omnia et ex omnibus quantumcumque ad ipsam villam aspicit, totum et ad integrum. Pari modo in compensatione hujus rei meriti dat Warinus comes et uxor sua Albana de rebus propriis eorum partibus Sancti Vincentii Hildebaldo episcopo villam in pago Matiscensi, cujus vocabulum est Genuliacus, cum capella, casa dominicata, mansis, edificiis, campis, pratis, vineis, cum {43}exiis et regressis eorum, farinariis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis illic commorantibus cum agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantum in ipsa villa vel ibi aspicientia et proprietate nostra visi sumus habere totum et ad integrum. Dat etiam Warinus comes vel uxor sua Albana partibus Sancti Vincentii Hildebaldo episcopo in pago Nivernensi villam ex proprietate nostra cujus vocabulum est Caldaqua, ipsam villam cum casa dominicata, cum mansis, cum edificiis, exiis et regressis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis illic commorantibus cum agnatione eorum, omnia et ex omnibus ex proprietate nostra ibi aspicientibus totum et ad integrum. Dat autem Warinus comes et uxor sua Albana in patria Arvernica, in pago Donobrensi, villam cujus vocabulum est Litevineis, cum casa dominicata, mansum cum edificiis, exiis et regressis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis illic commorantibus cum agnatione eorum, omnia et ex omnibus ibi ex proprietate nostra aspicientibus partibus Sancti Vincentii Hildebaldo episcopo totum et ad integrum visi fuimus possedisse, ita ut ab hac die unusquisque ex ipsis memorata loca que acceperint habeant licentiam faciendi quicquid pro eorum opportunitate et compendio elegerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio. Ideo addi placuit ut si unus ex ipsis vel successores eorum hoc evitare vel refragare conaverit, rem quam accepit amittat et insuper componat par pari suo auri libras XI et quod petit non vendicet, sed presens commutatio unde duas uno tenore epistolas inter nos confirmavimus, firmam et inviolabilem obtineant firmitatem, stipulatione interposita. Hildebaldus episcopus subscripsit. S. Sismundus. S. Adalcisus. S. Amandus. S. Warambaldus. S. Tertgerius. S. Ermenlardus. S. Magnardus. S. Hildradus. Agebertus diaconus scripsit, anno XII regnante Hludovico imperatore. Notitia traditionis vel consignationis qualiter vel quibus presentibus vel eis qui hanc notitiam subtus firmaverunt utique veniens Hildebaldus episcopus Matiscensis urbis in presentia domni Hludovici imperatoris die martis IIII non. julii, Cluniaco villa, ad ipsam casam dominicam, vel ad ipsas res que ante hos dies prefatus episcopus ex ratione episcopatus sui Sancti Vincentii una per jussionem domni serenissimi imperatoris apud Warino comiti vel uxori sue Albane inter se concambiaverant vel commutaverant. {44}Tunc memoratus episcopus per hostium de ipsa casa vel cespitem de ipsa terra sicut in ipso concambio loquitur, vel etiam domnus imperator et per suum preceptum habet confirmatum Warino comiti vel uxori sue Albane manibus tradidit vel revestivit his presentibus. Hildebaldus episcopus, S. Otgerius, Adalelinus, Heldradus, Uduricus, Alphetius, Adalardus, Aribertus, Volfardus, Wandalbertus, Fredolo, Wlradus, Radulfus. Atebertus scripsit die martis anno XII, regnante Hludovico rege. LVI. [KAROLUS CALVUS REX DAT ECCLESIE MATISCENSI CASTRUM TORNOTIUM CUM XXX MANSIS IN PAGO CABILONENSI ET LUGDUNENSI.] 853. In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus Dei gratia rex. Quicquid divinis cultibus mancipatis munificentie largitate conferimus, profuturum nobis ad eternam beatitudinem facilius obtinendam omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris, presentibus atque futuris, quia pro absolutione peccatorum nostrorum, quasdam res juris nostri in pago Cabilonensi et Lugdunensi sive Matiscensi sitas, sancte matri ecclesie Matisconis civitatis, in honore Beati Vincentii martiris Christi fundate, cui autore Deo Bredincus reverendus pontifex presidere cognoscitur, placuit nobis conferre ecclesiasticoque jure perpetuo habendas regaliter delegare, hoc est Tornutium cum triginta mansorum integritate et rerum aliarum omnium et cum familia et plenitudine veluti eas dominii usu habuisse nos manifestum constat, unde etiam altitudinis nostre scriptum hoc fieri jussimus, per quod eumdem castrum prescripte sancte ecclesie a nobis conlatum seu delegatum constituimus atque firmamus, ut prefatus episcopus et successores ejus sine cujuspiam contradictione aut minoratione, sicut alias facultates premisse sedis, ita easdem res canonica administratione parentis temporibus possideant, ordinent atque disponant. Post illius videlicet decessum, id est Radonis sacerdotis, qui eam nostra concessione beneficiario jure habere cognoscitur, et idem pontifex et successores ejus in die obitus genitoris nostri augusti Hludovici, que est XII kal. julii, et in die obitus genitricis nostre Judith auguste, que est XIII kal. maii, et in die nativitatis nostre que est idibus junii, et in die inunctionis nostre per {45}misericordiam Dei in regem, que est VII idus junii, et post vocationem ex hoc seculo nostram in die migrationis nostre volumus agi superius dicte sancte matris ecclesie fratribus refectionis prandia, pro tempore et rerum possibilitate parare non negligant, quatenus nostri memoriam recolentes devotiori supplicatione divinam propitiationem pro nobis implorare contendant. Ut autem hec auctoritatis nostre conlatio immobilem per omnia tempora in Dei nomine obtineat vigorem, manu nostra eam subter firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus. S. Karoli religiosissimi regis. Gilbertus notarius ad vicem Hludovici recognovit. Data XII kal. junii, indictione prima, anno XIIII regis Karoli. Actum in civitate Arvernorum in Dei nomine feliciter, amen. LVII. [PRECEPTUM HLUDOVICI IMPERATORIS UT OMNES QUI DE BENEFICIO ECCLESIE TERRAS POSSIDEBANT DECIMAS ET NONAS SOLVERENT.] 816. In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludovicus, divina ordinante providentia, imperator augustus. Noverit utilitas fidelium nostrorum comitum videlicet et vassorum nostrorum, sive et vicariorum, centenariorum, vel misssorum per imperium a Domino nobis conlatum discurrentium, quia vir venerabilis Hildebaldus, Matisconensis ecclesie episcopus, deprecatus est celsitudinem culminis nostri ut ecclesie cui ipse auctore Domino episcopus preest, que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris, ut omnes qui beneficia ex eadem ecclesia habebant, nonas et decimas annis singulis de eisdem beneficiis darent, et ad edificia ipsius ecclesie restauranda juxta vires opem ferrent. Quod nos secundum jussionem a domno imperatore jamdudum factam omnibus precipimus atque modo per has litteras jubemus et confirmantes commendamus ut quicumque ex largitione nostra de terris prefate ecclesie beneficia habent, nonas et decimas annis singulis predicto episcopo Hildebaldo seu successoribus suis absque ulla contrarietate et negligentia dare non negligatis. Et ad domos ipsius ecclesie restaurandas, unusquisque, pro viribus suis, adjutorium ferre non differat, et nullus quilibet de vobis qui prefate ecclesie beneficia habent contra hoc jussionis nostre preceptum facere presumat, sed in omnibus ita illud observet, sicut a nobis jussum est, et sicut Dei et {46}nostram gratiam vel ipsum beneficium habere vult. Et ut certius credatis hanc nostram esse jussionem, ut a vobis melius conservetur, de annulo nostro jussimus sigillari. Data quarto idus februarii, anno Christo propitio tertio imperii domni Hludovici piissimi augusti, indictione VIIII. Actum Aquisgrani palatioregio, in Dei nomine. LVIII. [HLUDOVICUS IMPERATOR DAT ECCLESIE SANCTI VINCENTII VILLAM ROSARIAS QUE FUERAT AUSTRUDIS SANCTIMONIALIS.] 815. In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Hludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus. Si liberalitatis nostre munere, de beneficiis a Domino nobis conlatis, locis Domino dicatis aliquid conferimus, id nobis est ad mortalem vitam feliciter transigendum et ad eternam perpetualiter obtinendum profuturum liquido. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum quia placuit nobis, pro mercedis nostre augmento cum anime nostre emolumento, res proprietatis nostre que sunt in pago Lugdunensi, in villa que vocatur Rosarias, quas olim quedam femina Domini sanctimonialis nomine Austrudis domino et genitori nostro Karolo bone memorie prestantissimo imperatori per cartulam delegavit donationis, ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis tradere, ubi Hildebaldus episcopus preest. Has itaque res cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, cum mancipiis duobus his nominibus Elmengario videlicet et Adgerio, cum casa indominicata, curtis, soliis, pratis, perviis, exitibus vel omnibus adjacentiis, vel quantumcumque eadem sanctimonialis femina in eadem villa sua fuit possessio et presenti tempore nostri juris atque possessionis in eadem villa Rosarias in re proprietatis est, totum et ad integrum, vel in exquisitum predicte ecclesie Sancti Vincentii martiris et congregationi ibidem Deo famulanti in nostra concessimus eleemosina. Quapropter volumus atque jubemus ut hanc nostram auctoritatem presentibus videlicet et futuris temporibus predictas res cum mancipiis superius nominatis et omnibus rebus ad se pertinentibus ejusdem ecclesie in nostra eleemosina concessas habeat, atque jure perpetuo in ditione ipsius ecclesie, ea conditione videlicet ut quicquid de iisdem rebus ob utilitatem et profectum rectores ipsius ecclesie vel congregatio ipsius sancti loci ab hodierno die et {47}tempore facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Et ut auctoritatis pleniorem in Domini nomine obtineat firmitatem, et per diuturna tempora inviolabilem et inconvulsum obtineat effectum, manu propria subter eam firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus. S. Hludovici serenissimi imperatoris. Helisacar recognovit. Data quarto idus septembris, anno primo imperii nostri, indictione VIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine. LIX. [CAROLUS CALVUS DAT LENDRICO ECCLESIAM SANCTI ALBANI IN ALODUM.] 842. In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex. Regalis celsitudinis mos est fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus maximis honorare. Proinde nos, morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostre fidelem quemdam nostrum nomine Lendricum de quibusdam rebus proprietatis nostre honorare atque in ejus juris potestatem liberalitatis nostre gratia conferre. Unde noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quia concedimus eidem fideli nostro Lendrico res quasdam nostras sitas in pago Matisconensi, locum et capellam in honore Sancti Albani jure proprietatis ad habendum cum mancipiis omnibus ibi aspicientibus, domibus, vineis, pratis, terris cultis et incultis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus vel quantumcumque ad supradictam capellam in eodem fato loco moderno tempore aspicere dinoscitur, et nostri juris atque possessionis in re proprietatis est totum et ad integrum vel in exquisitum predicto Lendrico fideli vassallo nostro in alodum concedimus. Ita videlicet ut quicquid ab hac die et deinceps facere voluerit liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi quicquid elegerit. Et ut hec auctoritas largitie nostre per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem et ab omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris verius certiusque credatur, eam manu nostra subtus firmavimus et de annulo nostro sigillari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi {48}regis. Raimfredus ad vicem Hludovici recognovit. Data X kal. septembris, anno III regni Karoli regis, indictione V. Actum Agrinio civitate in Dei nomine. LX. [LENDRICUS CONCEDIT PREFATAM CAPELLAM SANCTI ALBANI ECCLESIE MATISCENSI AD LUMINARE ET ALIMONIAM CANONICORUM.] 864 — 873. Sacrosancte matri ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra murum civitatis Matisconis quam venerabilis presul Bernaldus ad regendum habere videtur. Siquidem ego in Dei nomine Lendricus cogitans casum humane fragilitatis, ut omnipotens Deus animam meam vel sobolum meorum a penis infernalibus liberare dignetur; propterea dono ad prefatam casam Dei Sancti Vincentii suisque canonicis Deo ibidem famulantibus ad eorum alimoniam vel luminaria ejusdem, ad edificandum, res quasdam meas sitas in pago Matisconensi, Gisariis, locum et capellam in honore Sancti Albani jure proprietario ad habendum quam domnus et senior meus piissimus rex Karolus mihi largiri dignatus est cum mancipiis desuper manentibus, cum peculiariis eorum, preter infantulum unum nomine Bernarum quem reservamus, domibus, vineis, pratis, terris cultis et incultis, silvis, cum decimis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus, regressibus, vel ad quantumcumque ad supradictam capellam in eodem fato loco moderno tempore aspicere dinoscitur, et quicquid de parte genitoris vel genitricis mee mihi advenit, aut quolibet ingenio adquisivi in pagis scilicet Matisconensium sive Lugdunensium, ex mei juris atque possessionis jure proprietatis est, totum et ad integrum vel in exquisitum preter hoc quod incartatum habui, omnia et in omnibus ad prememoratam Dei domum Sancti Vincentii suisque canonicis, sicut supra insertum est dono, trado atque transfundo perpetualiter tenendum, ita videlicet ut nullus episcoporum, nec quelibet alia potestas hanc meam eleemosinam, quam pro Christi amore vel corona eterna promerenda prescripte Dei domui suisque contuli canonicis, habeat subtrahendi licentiam; quod si fecerit, heredes mei propinquiores habeant potestatem hoc ipsum recipiendi, et ut inviolabiliter maneat, volo si ego aut ullus ex heredibus vel proheredibus meis, aut ulla opposita persona contra hanc donationem, calumniam aliquam inferre voluerit, et a me vel heredibus {49}meis defensatum non fuerit, tunc simus, tam ipse qui temptat quam et nos, reprobi ante tribunal Christi, et insuper inferimus prescripte domui Dei suisque canonicis, si culpabiles judicentur, auri libras LX persolvant. Hec donatio firma et stabilis permaneat temporibus perpetuis, stipulatione subnixa. S. Lendrici qui donavit. S. Hildesendis uxoris sue. S. Errici. S. Ranulfi. S. Aldremi. S. Adalgarii. S. Girlulfi. S. Wicardi. S. Erotgerii. S. Folcherii. S. Giraldi. S. Ingelgerii. Ego et cum gaudio scripsi. LXI. [HLUDOVICUS IMPERATOR PRECIBUS LAMBERTI MATISCENSIS EPISCOPI CONFERT IN AUGMENTUM PREBENDARUM QUEDAM INDOMINICATA.] 878. In nomine Domini Dei omnipotentis et Salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovicus misericordia Dei rex. Quicumque gratie dignitatis culmine efferre desiderat eum merito pre oculis vigili sollicitudine habere debet cujus gratia prefertur. Igitur notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus scilicet et futuris qualiter veniens Lambertus venerabilis episcopus Matisconensis ecclesie, que est fundata in honore incliti martiris Vincentii, innotuit serenitati nostre quod non haberent sui clerici victum in sua canonica qualiter ibi degere potuissent. Unde ipse episcopus ex suo indominicato nostram benignitatem adiit ut clericis illius loci militantibus concederemus, quod et ita fecimus. Scilicet in pago Lugdunensi Odremarum villam exceptis ministerialibus quinque quos reservavimus cum beneficiis eorum. Est ibi capella fundata in honore Sancti Andree, suntque ibi mansi vestiti quinque absa duo de terra dominicata modiadas centum, et concedimus illis in eodem pago, in villa Montis, mansos duos, et in pago Matiscensi ecclesiam que est dedicata in honore Sancte Marie, in loco qui vocatur Monasterium Pilati, cum immunitate sua et vineis que sunt in Bogenis villa, atque aliam capellam in honore Sancti Juliani constructam, in Merlan quoque mansa duo, in Sanciaco similiter, in Fusciaco mansum unum..... Remanent ville que non possunt legi in veteri precepto. {50}LXII. [EX PRECEPTIS IMPERATORUM LUDOVICI ET KAROLI, CONCEDUNTUR CANONICIS CAPELLE SANCTORUM IMITERII, ALBANI ET MARTINI IN CASTELLO.] 878. Hludovicus imperator piissimus et genitor noster Karolus gloriosissimus imperator augustus eis ob emolumentum eterne remunerationis premiorumque contulerunt, necnon et reliqui religiosi viri, que conjacent in pagis Lugdunensium sive Matisconensium, ex voto quidem piissimi imperatoris Hludovici in pago Lugdunensi conjacent Rosarias villas cum mansa duo, et ex dono genitoris nostri Karoli cellulam Sancti Imiterii que est in eodem pago, in pago vero Matiscenci ecclesiam Sancti Martini que est in Castello cum mancipiis et rebus ad se pertinentibus, necnon et cellulam Sancti Albani, locum qui vocatur Gisarias, fundata cum omni ipsius antiqua integritate atque Satonacum et Vallis quam Rannulfus habuit. Hec autem omnia superius intimata et quicquid deinceps ipsis canonicis condonatum fuerit absque ulla contradictione ipsi habeant futuris temporibus in heleemosina genitorum nostrorum et nostra. Quapropter volumus atque jubemus per hanc nostram auctoritatem nostris videlicet et futuris temporibus quatenus predictas res cum omnibus rebus ad se pertinentibus iidem canonici in nostram memoriam concessas habeant atque jure perpetuo in ditione ipsorum consistant; ita videlicet ut quicquid de eisdem rebus ob utilitatem canonicorum congregatio ipsius loci sancti ab hodierno die facere voluerit in omnibus libero perfruantur arbitrio faciendi. Et ut hec auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem et per diuturna tempora inviolabilem et inconvulsum obtineat effectum manu nostra subter firmavimus et annuli nostri impressione sigillari jussimus. S. Hludoyici regis. S. Wicardi. Data tertio idus septembris, indictione XI. Regnante Hludovico rege. Actum Trecas, Ubertus subdiaconus transcripsit ........ per jussionem domini Adonis episcopi. {51}LXIV. [CAROLUS CALVUS CONFIRMAT DONUM HLUDOVICI PATRIS SUI FACTUM ECCLESIE SANCTI VINCENTII MATISCENSIS DE TERTIA PARTE TELONEI CIVITATIS.] Circà annum 862. In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei et qui eis locis sibi famulantur beneficia opportuna largimur, premia nobis apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus. Igitur notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus presentibus scilicet atque futuris quia veniens dilectus nobis episcopus Matisconensium urbis nomine Breidingus detulit presencie nostre preceptum domni genitoris nostri Hludovici serenissimi augusti quondam sue ecclesie factum, in quo continebatur qualiter ab eodem genitore nostro tertia pars telonei ejusdem civitatis atque totius pagi et tertia pars de salinis que sunt in Jugis, necnon in villa que nuncupatur Candeveriis, ecclesie cui ipse auctore Domino episcopus preest, que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris, secundum divisionem que priscis temporibus facta fuerat sit concessa atque auctoritate ejusdem divine recordationis regia seu etiam imperiali delegata et inviolabiliter confirmata; ex quo nostram devota submissione obsecratus munificentiam petiit idipsum domni genitoris nostri edictum sibi sueque ecclesie regia nostra auctoritate et munifica largitione renovari. Cujus petitioni libenter annuere placuit et hanc nostram auctoritatem renovationis et firmationis gratia predicte sedis fieri libuit; per quam decernimus atque firmamus ut sicut in eorum precepto a genitore nostro sibi concesso plenius continetur ab hodierna die et deinceps prescriptum teloneum ejusdem sancte matris ecclesie sumptibus, nemine inquietante aut inhibente, dispositioni ejusdem rectoris confirmamus perenniter mancipandum et inconvulse eternaliter serviendum. Et ut hec nostre auctoritatis et renovationis roboratio firmior habeatur ac per futura tempora diligentius observetur, manu propria subtus eam firmavimus et annulo nostro sigillari jussimus. {52}LXV. [HLUDOVICUS IMPERATOR RENOVAT PRECEPTUM PIPINI REGIS AVI SUI PRO EXEMPTIONE ECCLESIE MATISCENSIS A LAÏCALI JURISDICTIONE.] 815. In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus. Si sacerdotum et servorum Dei petitiones quas nobis pro necessitatibus suis innotuerunt ad effectum perducimus, non solum imperialem consuetudinem exercemus, verum etiam ad beatitudinem eterne retributionis mercedem nobis talia facta profutura confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum solertie quia vir venerabilis Hildebaldus, Matiscencis civitatis ecclesie episcopus, detulit mansuetudini nostre immunitatem avi videlicet nostri Pipini regis in qua continebatur quomodo predictam sedem una cum rebus omnibus vel hominibus ibidem aspicientibus propter amorem Dei et reverentiam Sancti Vincentii martiris in cujus honore constat esse constructa sub plenissima deffensione et immunitatis tuitione habuisset pro firmitatis namque studio petiit predictus pontifex ut circa ipsum sanctum locum denuo talem confirmare deberemus, cujus petitionem pro divino amore et anime nostre salute annuere voluimus, sed ita in omnibus ut presentes et futuri fideles sancte Dei ecclesie et nostri concessum atque perpetuo a nobis confirmatum esse cognoscant. Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate, nec aliquis ex fidelibus nostris in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorate ecclesie quas moderno tempore, in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste habere et possidere cognoscitur. Quicquid etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, nemo ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quamque servos, super terram ejusdem commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, ullo umquam tempore ingredi audeat vel exactare presumat, sed liceat memorato pontifici suisque successoribus res predicte ecclesie sub immunitatis tuitione, quieto ordine possidere {53}et nobis fideliter parere; pro imperio atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Domino nobis conlati atque conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto, Domini misericordiam exorare delectetur. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius certiusque credatur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus. S. Hludovici serenissimi imperatoris, Helisachar recognovit. Data III kal. decembris anno primo Christo propitio imperii domini nostri indictione VIII. Actum Aquisgrani palatio regio. LXVI. [PIPINUS MAIORUM DOMUS MAXIMUS CONCEDIT IMMUNITATEM DOMNOLO EPISCOPO MATISCENSI ET ECCLESIE SANCTI VINCENTII.] Circà annum 750. In Dei nomine, Pipinus majorum domus maximus. Regni nostri augere credimus monimentum si beneficia opportuna locis ecclesiarum benevola deliberatione concedimus ac Domino protegente stabiliter producere conscribimus. Igitur noverit solertia vestra quod, ad petitionem cleri, fidelis noster Domnolus sancte sedis episcopatum tenens in civitate Matiscensi in honore Sancti Vincentii nobis suggessit, eo quod illa immunitas que antea ad ipsam casam Dei facta fuit anno superiori sit igne concremata ob negligentiam custodientis, nobis hoc petiit ut istam immunitatem, ex nostro nomine, ad ipsam casam Dei renovare vel adfirmare deberemus; quod nos gratanti animo, pro reverentia ipsius sancti loci, fecimus et tale insuper pro eterna retributione beneficium visi fuimus indulsisse, ut in villas ecclesie illius quas moderno tempore, aut nostro aut cujuslibet munere habere videtur, vel quas deinceps in jure ipsius loci voluerit divina pietas ampliare, nullus judex publicus ad causas audiendas aut freda undique exigenda, nullo omnino tempore presumat accedere, et loco illi Domnolus vel successores ejus propter nomen Dei sub integro immunitatis nomine valeant dominari. Statuentes ergo ut neque vos, neque juniores, neque successores vestri, nec ulla publica judiciaria potestas, quocumque tempore in villas ubicumque ipsius ecclesie, aut regis, aut privatorum largitate conlatas, aut que in antea fuerint, casas indominicatas ad audiendas altercationes ingredere, aut freda de {54}qualibet augere, nec mansiones aut paradas, aut fidejussores tollere non presumatis, sed quicquid exinde in agris vel finis, seu super terris predicte ecclesie commanentes, fiscus aut de freida aut undecumque potuerit sperare. Ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius ecclesie per manus agentium eorum proficiat in perpetuum, et quod nos propter nomen Domini et anime nostre remedium simulque nostra subsequente progenie plena devotione indulsimus, nec regalis sublimitas, nec cujuslibet judiciaria potestas refragare tentetis, sed ut presens auctoritas tam presentibus quam futuris temporibus inviolata Domino adjutore permaneat, manus nostre subscriptione infra roborare decrevimus. S. Pipini majoris domus, ego Rodegus jussus scripsi. Actum kal. januarii, in anno secundo principatus ejusdem Pipini in civitate Metis in palatio regio. LXVII. [MEMORIALE EARUM RERUM QUE IN EXEMPTIONE CONTINENTUR.] 751 — 768. Breve memoratorium qualiter domnus noster Pipinus rex Francorum per suum preceptum et jussionem vel permissum, vos Leutarium abbatem et Fromaldum comitem ad causam Sancti Vincentii martiris urbis Matiscensium, vel ipsi Matiscensi episcopo quem ipse domnus rex in antea, Christo propitio, jubebit ibi promittere pro suo augmento vel mercede ipsum locum concessurus, hoc est de illas episcopales villas et abbatias de quibus hic inserendum modo immune occurrit nisi tantum de modico loquitur casatisve locis nominatis, Viriaco sub integritate inter ingenuos et servos manentes, LXXIIII in Romanaco manentes, LXX in Colonicas manentes, VIII in Odomato manentes, VIIII in Verrasanno, V in Mediano Modiliaco manentes, II in Beroxo manentes, V in Paula manentes, VII in Verrasanno, de ratione Sancti Juliani manentem I, cum vineis et ecclesia Sancti Petri ad integrum cum manentiis XI, in Moncellis manentes VII, in Marsiosaco manentes XV, de piscatoribus Justinus et Lambertus ancellatores, Bertelarius et Wandalmarus varrarii, p. 11, Sirannus et Sigolenus, Idoldo porcario cum filio suo et prato subteriore, erunt in summa manentes XLII, in Magnaco manentes VIII, excepto de his aliis villis quas domnus rex beneficio dedit et id quod ad suum opus habet et abbatias tam {55}beneficiatas quam dominicatas a rege jussum est ut annis singulis censum ad partem ejusdem ecclesie vel ipsi episcopo qui ibidem desservit sicut eorum continet brevis de unaquaque villa vel abbatia quas Sigovesus ad suum opus habet vel sui homines ad se recipiat episcopus excepto quod ad illos....... suprascripti missi in eleemosina domini regis dare jusserunt unde ipsi victum et vestitum habere, vel luminaria ecclesie preparare valeant, et hoc absque ullius hominis contradictione teneant preter tantum subjussionem domni regis et episcopi consistant in omnibus, censum vero de villis et abbatiis quicumque illas habent in beneficiis annis singulis nonas et decimas de quantumcumque ibidem laboraverint episcopo aut missis suis reddant, et est constitutum placitum kal. novembris. LXVIII. [KAROLUS IMPERATOR REDDIT ECCLESIE SANCTI VINCENTII DIVIACUM CUM SICIACO ET ECCLESIAS SANCTORUM JANGULFI ET MARTINI.] Circà annum 801. In nomine sancte et individue Trinitatis, Karolus divina clementia imperator augustus. Notum sit cunctis ecclesie sancte filiis presentibus scilicet et futuris quia Leduardus venerabilis episcopus atque dilectus archicancellarius noster nostram adiit clementiam ut canonicis ecclesie Sancti Vincentii que est constructa in civitate Matisconensi redderemus aliquas res injuste ablatas, pro remedio anime nostre et parentum nostrorum, ut Beatus Vincentius Christi martir apud piissimum Dominum pro nobis sit perpetuus intercessor; cujus saluberrimam petitionem libenter audientes et profuturam cognovimus. Quapropter concessimus jam dicto Sancto Vincentio agente supradicto episcopo, villam Siciaci cum ecclesia Sancti Jangulfi, et Diviacum cum ecclesia Sancti Martini et mansa XIIII in usum fratrum ibi Domino servientium, ut per futura secula illis maneant absque ullo contradictore. Si quis autem, quod fieri non credimus, horum contradictor extiterit, XXX auri libris culpabilis judicetur. Ut autem hec verius credantur et diligentius observentur, manu nostra propria firmavimus et annuli nostri impressione sigillari precepimus. Signum domni Karoli piissimi imperatoris. Madalbertus notarius scripsit. {56}LXIX. [AGAPITUS PP. CONFIRMAT RES ECCLESIE MATISCENSIS ET PRIVILEGIUM INDULGET ELIGENDI EPISCOPUM EX CORPORE CANONICORUM.] 948 — 955. Agapitus episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo Maimbodo Matisconensis ecclesie episcopo perpetuisque successoribus in perpetuum. Cum enim omnium sanctarum Dei ecclesiarum status à beatorum apostolorum principis Petri doctrinis provehatur et ab ejus fulcimine lapsa que sunt resolidantur, opportet merito sanctam Matiscensem ecclesiam minorationem sue dioceseos patientem suarumque dignitatum copia carentem cito restitui ut honorem suum non amittat. Cognoscentes igitur ipsam in omnibus quassatam convenit ad ejus relevationis statum auxiliatricem nostram porrigere dextram, quatenus Beati Petri apostoli fonte potata, Christo auxiliante, suis redintegretur honoribus; et ideo omnium sanctarum Dei ecclesiarum cultores comperiant atque fideles eo quod Maimbodus dilectus episcopus, spiritualis filius noster, suggessit apostolice almitati nostre quatenus concederemus suis canonicis et laïcis in ecclesia Sancti Vincentii martiris commorantibus, aliunde ibidem non ordinare episcopum nisi qualem canonici una cum predictis religiosis laïcis inter se elegerint sicut sacri censent canones. Etiam concedimus sibi suisque successoribus ut honor debitus omni tempore impendatur. Prenominatis etiam canonicis concedimus atque confirmamus omnes res que per precepta regum vel largitiones bonorum Christi fidelium utriusque sexus in eodem loco conlate sunt ut irrefragabiliter sine alicujus contradictione in perpetuum habeant. Abbatiam vero Sancti Clementis martiris que est in suburbio prefate civitatis cum omni integritate et ecclesiis atque servis et ancillis, colonis et colonabus sibi pertinentibus, necnon et ecclesiam Sancti Desiderii in Vergiaco villa sitam cum terrula Sancti Petri ex episcopatu in prenominata villa conjacente, simulque ecclesiam Sancti Romani in Cathenaco villa sitam. Verum etiam nonas et decimas et ex fiscis prefati pagi atque tertiam partem nemoris juxta Ararim fluvium, ab amne Vele usque ad Osani lacum, sicut pius Hludovicus rex dilectus filius noster, annuente pretaxato Maimbodo presule, de decimis et terra, pariterque consentientibus Hugone marchione {57}et Leotaldo moderatissimo comite cujus animus in augmento prefate ecclesie omnino flagrabat concessit. Itaque nos per hoc nostrum apostolicum privilegium concedimus detinendum perpetualiter cum decimis Sancti Albani martiris et Gisario; ita ut, amodo et deinceps, quicquid in eodem loco donata vel concessa sunt, vel divina pietas in posterum augere voluerit quamtumque persona absque alicujus impulsionis molestia teneant et possideant. Ea vero ratione ut nullus rex, dux, comes, aut exactor vel publicus minister super eos aliquam angariam aut districtionem seu gravamen atque imperationem imponere presumat, nisi quantum fideles canonici predicti loci alicui persone ob suam bonitatem concedere voluerint. Statuentes atque promulgantes coram Domino et terribili ejus examine per hujus nostrum apostolici privilegii firmamentum sancimus et Beati Petri apostolorum principis auctoritate decernimus et tam apostolice sedis obtestamur futuros pontifices quamque qui ecclesiasticas ministraverint functiones, vel etiam magnas quasque personas, ne quispiam, qua cujuscumque sit dignitate preditus, de omnibus istis capitulis, que a nobis concessa sunt quoquomodo licentiam habeant a sepe sepius nominato loco atque spiritualiter apostolice exarationis conjuncto disjungere aut alienare. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea que ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sint contra ire tentaverit vel hec que a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicte ecclesie ordinate statuta sunt refragare in aliquo aut transgredi presumpserit, sciat se auctoritate Beati Petri apostolorum principis, cujus immeriti vices agimus, anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jhesu Christi eterni incendii supplicio concremandum. At vero qui pio intuitu custos et observator in omnibus extiterit custodiens hujus nostri apostolici constitutum ad metum Dei respiciens, benedictionem eternam a misericordissimo Domino Deo nostro percipiat et vite eterne particeps effici mereatur. {58}LXX. [HUGO PRINCEPS ET LEOTALDUS COMES UNA CUM MAIMBODO EPISCOPO CONFERUNT DE SUIS REBUS AD RESTAURATIONEM CANONICORUM.] 937 — 962. Regibus, pontificibus, proceribus, comitibus, abbatibus, fratribus sororibusque et omnibus in Christo renatis, humilis plebecula egregii martiris Christi Vincentii quicquid arvis jocundius celoque continetur felicius pacemque diuturnam et inconcussam pacem ingenii et interminabilem intimare maluimus celsitati vestre quod ecclesia nostra que olim auxiliante Domino elevata et sublimis erat, feritate et cupiditate malorum hominum, heu proh dolor, peccatis nostris propedientibus adclivis facta est, et que largitione bonorum hominum excelsa nimis fore videbatur infestatione pessimorum condensa facta est et humiliata, tenuis et defecta. Domino vero inspirante, Hugo piissimus princeps et Leotaldus comes benignissimus, atque Maimbodus presul devotissimus, cernentes prescriptam ecclesiam oppido esse erutam et canonicos inibi commorantes pre tristitia et adtenuatione paupertatis merentes reddiderunt in augmento pro restauratione premisse ecclesie aliquid ex rebus quas tenebant que dudum Sancto Vincentio delegate fuerant. Videlicet comes, abbatiam Sancti Clementis que est in suburbio urbis Matiscensis cum ecclesiis et rebus omnibus sibi pertinentibus, ecclesiam Sancti Desiderii in Verciaco, ecclesiam Sancti Romani in Cadenaco, nonas et decimas ex fiscis Matisconensibus vel in aliis pagis passim conjacentibus, tertiam partem nemoris juxta Ararim fluvium ab amne Vele usque ad Osani lacum; episcopus superius nominatus reddidit ad usus fratrum decimas Sancti Albani ex Gisariis, postea vero reddidit domnus Ado episcopus ibi capellam Sancti Amoris cum rebus et decimis. Sunt denique et alie res que ad fratres pertinent: in pago Matiscensi est Causellus villa cum omnibus appendentiis, Merlaus cum omnibus appendentiis, Castellum cum ecclesia Sancti Martini et omnibus appendentiis, Briendonis cum ecclesia Sancti Martini et omnibus appendentiis, ecclesiam Sancte Marie in Monte cum decimis et omnibus ibi pertinentibus, capellam Sancte Marie in villa Lornant cum terra que in ipsa villa est, ecclesiam Sancti Vincentii in Sologniaco villa {59}cum appendentiis, capellam Sancti Martini in Clipoiaco villa cum appendentiis, in villa Verchison est ecclesia Sancti Martini cum appendentiis, ecclesiam Sancte Marie in monasterio Pelagii cum appendentiis, capellam Sancti Vincentii de Prato et Sancti Christophori in Milliaco villa cum appendentiis, est ecclesia Sancti Juliani in rocha cum appendentiis, ecclesia Sancti Martini in Regniaco villa cum appendentiis, capella Sancte Marie in Montaniaco villa cum appendentiis, capella Sancti Cirici in Viriaco villa cum appendentiis, capella Sancti Germani in Cardenaco villa cum appendentiis, capella Sancti Victoris in Satonaco villa cum appendentiis suis, capella Sancte Marie in villa Verchisono cum parvis appendentiis, capella Sancte Marie in villa Uriniaco cum appendentiis suis, capella Sancte Marie in Cantriaco villa cum appendentiis. Sunt vinee in Moyson cum terra et pratis et omnibus ibi adjacentibus; sunt et in Cantriaco, et in Toriaco sunt, et in Cropio vinee sunt, et in Medobio et in Colonicas et in Tolon et in Carbonnaco vinee, et in Cassamas et in Casotis alodus quem dedit Leoboldus cum servis et ancillis supermanentibus, et in Triono alodus quem dedit Ugo comes, et in Exartis vinee, in Sanciaco sunt vinee et terra et prata; in pago Lugdunensi est ecclesia Sancti Imiterii cum rebus et decimis et omnibus ibi pertinentibus, et est villa Monsguidinis; in villa Avistas est terra et prata et silve et piscatoria et duo molendina et omnia que ibi Ubertus prepositus dedit, est et capella Sancti Johannis in Proprio et in Buronico vinea. Istas res non tenemus, domnus Ado episcopus deprecatus est canonicos suprascriptos ut prestarent ei aliquid ex terra communi indominicatu quod et fecerunt, capellam scilicet Sancti Christophori in villa Manciaco, villam Curtilis Mariani quam domnus Maimbodus de thesauris Sancti Vincentii adquisivit; est et Odremarus villa cum ecclesia Sancti Andree et capella Sancti Johannis et omnibus appendentiis, et medietas Vertionis villa cum ecclesia, et in Rociaco villa clausus indominicatus cum servis et ancillis supermanentibus et in Chiminaco mansa duo cum terra indominicata, ecclesiam de Tramaias cum appendentiis, non tenemus capellam Sancti Petri de Colonicas, vineas de Liviniaco, capellam de Francia, capellam de Madriaco, ecclesiam de Pairliaco super Ligerim, ecclesiam de Liciaco, ecclesiam de Mardubrio, ecclesiam de Vasnarias, capellam de Corcello, capellam de Noblent, capellam Sancti Bartholomei ....... {60}LXXI. [LEUTALDUS IMPERATORIUS COMES REDDIT QUECUMQUE HABEBAT DE RATIONE ET REBUS SANCTI VINCENTII MATISCENSIS.] 937. — 962. Notitia werpitionis seu redditionis liquido omnibus nobillime patet qualiter domnus Maimbodus antistes cum collegio utriusque ordinis cleri ac populi serenitatem domni Leutaldi, imperatorii comitis, ut Sancto Vincentio martiri invictissimo et sibi suisque de se ipso justitiam faceret humillime expetiit; de rebus scilicet abbatie Sancti Clementis martiris, quas per privilegia apostolica et preceptiones regales congregatio prescripti martiris ipso annuente et in omnibus opem ferente adquisierat, ut eas benignissime redderet et sui qui ipsas injuste tenebant. Quicquid in prememorata villa ex eadem ratione erat in servis et ancillis, vineis, campis, pratis et omnibus ibi pertinentibus, partibus domni Vincentii gloriosi martiris et communitati fratrum victuique cotidiano werpiverunt et pura voluntate dimiserunt tam domnus comes Leutaldus quam fidelis suus Cicardus, unde hanc notitiam prelibatus comes fieri jussit fierique mandavit et fidelibus suis roborare precepit. Quicquid autem ex eadem terra est in his locis inter Printiacum et Cammas, inter Prisciacum et Corbonacum modo Colonicas et Moncellis. Signum Leutaldi comitis. S. Alberici filii ipsius. S. Walterii vicecomitis. S. Alberici vicecomitis. S. Hugonis. Signum Cycardi. Signum Ratherii. Data per manum Ummissi. LXXII. [HUGO COMES REDDIT ECCLESIE SANCTI VINCENTII TERTIAM PARTEM SILVE AD FLUMEN SAGONE QUAM INJUSTE TENUERAT.] 941. — 954. In nomine Domini. Ego Hugo gratia Dei comes notum volo esse omnibus fidelibus nostris quod audivi per omnes habitatores de comitatu Matiscensium et didisci ab illis quod quasdam de rebus Sancti Vincentii multi antecessores {61}mei habent dissipatas sive abstractas injuste pro diversis locis ubi potuerunt. Ego enim pro Dei amore et eterna retributione reddo aliquid quod exinde in manibus meis Dominus dedit; hoc est silvam quam supra fluvium Sagonam in meo dominio teneo, per consilium Leotaldi comitis et omnibus adstantibus fidelibus nostris, tertiam partem que ablata inde fuit injuste reddo in usus pontificum et fratrum. Denique precor omnes successores meos, reges, principes, comites, atque omnes ministrales ut istam sententiam omni tempore hinc et deinceps observent; quod si fecerent salutem eternam accipiant. Si quis autem hoc factum destruxerit iram Domini omnipotentis incurrat et in hoc seculo vivat et non valeat. S. Hugonis comitis. S. Leotaldi com tis. S. Widonis. S. Henrici. S. Maioli. S. Nardonii. S. Algari. S. Amelii. S. Bercardi. S. Engelardi. S. Leudbaldi. Data per manum Berardi, Hludovico rege. LXXIII. [HUGO COMES DAT QUIDQUID TENEBAT EX HEREDITATE WALDINI.] 941 — 954. Quicumque sanctorum locis et Domino famulantium catervis aliquid conferre desiderat ad sibi profuturum pro transitoriis eterna commutans minime diffidit. Quapropter ego Hugo comes, propter remedium genitoris mei et genitricis et fratrum meorum et anime mee, dono ecclesie Sancti Vincentii ad usus fratrum et canonicorum illius loci hereditatem meam que est in pago Matisconensi, in villa Cantriaco, cum mansione et vinea insimul tenente cum omnibus appendentiis quicquid de Waldinio mihi evenit et propter remedium anime ipsius Waldini omnem hereditatem illius ubicumque est, vel in predicto Cantriaco, vel in Triono aut in Verciaco, cum omnibus appendentiis, cum curtiferis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, cultis et incultis, arboribus, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, omnia et ex omnibus totum ad integrum predicte ecclesie trado atque transfundo, ea ratione dum vivo usum et fructum habeam et ipsi canonici loco vestiture mee unum modium vini habeant; post meum autem decessum, ipse res cum omni integritate ad prenominatam ecclesiam perveniant sine alicujus contradictione. Si quis hoc immutare ausus fuerit non valeat. S. Hugonis. S. Uduldrici. S. Aimonis. S. Beraldi. S. Mereedi. S. Maioli. Data per manum Animii. {62}LXXIV. [ANDROLDUS PRESBITER CEDIT ECCLESIAM SANCTE MARIE CUM APPENDICIIS.] 815 — 850. Notitia qualiter et quibus presentibus Androldus presbiter, die martis proximo mense julio, ecclesia Sancte Marie que est sita in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Cantriaco, tres partes de ipsa ecclesia que ibat conquestum per instrumenta cartarum de Cerdoslo quarta parte et de Laufredo cum heredibus suis medietate, istas tres partes quod in ipsa ecclesia visus fuit habere cum omnibus rebus ibidem aspicientibus omnia et in omnibus per epistolam cessionis sue pro anime remedio ad casam Sancti Vincentii condonavit que est constructa infra muros civitatis Matiscensium. Idem de ipsa ecclesia Sancte Marie cum omnia et quicquid ibidem aspicit sicut in ipsa epistola insertum est, tres partes missis domno Hildebaldo episcopo, idem Tectardo diacono et Leofrido ad partem Sancti Vincentii vel suis auctoribus a die presente per hostium et axidoria tradidit et ipsis missis domno Hiltebaldo episcopo ad integrum revestivit his presentibus. Signum Tetbaldi. S. Dominico. S. Adaboldo. S. Udalrico. S. Tertinio. S. Auloldo. LXXV. [ALDO PRESBITER DAT DUAS VINEAS ET DUOS CAMPOS ECCLESIE MATISCENSI.] 987 — 996. Sacrosancte matris ecclesie infra muros Matisconis civitatis site atque in veneratione gloriosissimi Vincentii dicate ubi Maiolus prepositus esse videtur, quo etiam ceteri canonicorum et plurimorum servorum Dei congregatio die ac nocte horis competentibus in conspectu Dei sacra fungunt officia. Ego igitur Aldo, pro remedio anime mee, concedo Deo et Sancto Vincentio et canonicis ejusdem loci aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Melionacensi, in villa Moyson; hec sunt due vinee et duo campi. Terminatur una ex his vineis a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero vinea, a circio de ipsa hereditate; alia vinea terminatur a mane via publica, a medio die et a sero Sancti Vincentii, a circio terra Ramolt, et unus ex his campis terminatur a mane rivo volvente, a medio die terra Sambadino, a circio Sancti Vincentii, a sero terra curati et {63}suus heres, alius campus terminatur a mane via publica, a medio die et a sero Sancti Vincentii, a circio de ipsa hereditate. Predictas igitur res ego Aldo sacerdos Domino Deo et Sancto Vincentio concedo vel trado, ea tamen ratione ut quamdiu vixero ipsas res teneam et possideam et emeliorem et annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, denarios sex persolvam, et si ex hoc censu negligens apparuero in duplum persolvam. Si quis autem spontaneam hanc donationem meam de aliqua perversa contrarietate infringere conatus fuerit, iram Dei incurrat. Actum Matiscone publice. S. Aldonis presbiteri. S. Rotberti. S. Warulfi. S. Rodulfi. S. Stephani. S. Signaldi. Data per manum Rodulfi, regnante Hugone. LXXVI. [LEOTALDUS COMES DAT ECCLESIE MANSUM IN VILLA ORATORII.] 936 — 953. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis, ego Leotaldus comes et uxor mea Berta, pro Dei amore, donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Oratorio; hoc est mansus ubi Arlemarus resedit. Ipsum mansum et ipsum servum Arlemarum et uxorem ejus, cum infantibus V, donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum et ad ministerium senescalli ibi ad refectorium servientis; et faciant rectores ejusdem ecclesie post hac die quicquid voluerint. Si quis hoc contradixerit, IIII libras auri componat. S. Acardini. S. Leotaldi comitis. S. Alberici. S. Racherii. S. Raimundi. S. Gaufredi. S. Achardi. S. Witcheranni. Data per manum Dorardi. Regnante Hludovico. LXXVII. [LEUTBERGA FEMINA DAT ECCLESIE CURTILE IN VILLA VINCELLA.] ?? Sancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matiscensis civitatis. Ego Leutberga femina, cogitans de Dei misericordia et ut ipse animam meam ab inferno eripiat, propterea dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis sitas in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Vincella; hoc est curtilus cum vinea insimul tenente, qui terminat a mane terra Sancti Stephani, a medio die via publica, a sero terra Ramfredi, a circio rivo volvente. Et dono ei in ipsa villa vineam que terminat a mane {64}terram Sancti Stephani, a medio die et a sero vias publicas, a cercio terram Arbaldi. Et dono ei, subtus Vincellam, pratum quem de Vulflagio conquisivi, qui terminat a sero Sancti Vincentii, a medio die terra Sancti Stephani, a circio terra Flotherti. Si quis donationem istam contradixerit, quatuor uncias auri componat. S. Leutberge que donavit. S. Airardi. S. Adalardi. S. Warnerii. S. Queltonis. S. Maimbodi. Data per manum Humberti. LXXVIII. [MAIOLUS ABBAS DAT HELDARDE CURTILE AD VITAM.] 996 — 1018. Dilecto in Christo, nomine Heldard. Ego Maiolus, abbas et canonicus Sancti Vincentii, dono tibi curtilum unum et vineam prope muros Matisconensis civitatis, qui terminatur a mane et a medio die via publica, a sero et a circio de ipsa terra, qui curtilus est Sancti Petri apostoli. Quem tibi dono per consensum domni Leutbaldi episcopi, eo tenore ut post obitum tuum ad locum ex integro revertatur cujus est. S. Sendelini. S. Maioli abbatis. S. Gauseranni. S. Aymonis. S. Achardi. S. Warnerii. S. Adalardi. S. Rannulfi. S. Humberti. Data per manum Teudonis. LXXIX. [BERNARDUS DAT VINEAS SITAS IN VILLIS CONDAMINA ET FONTANILIIS QUARUM SIBI RETINET USUMFRUCTUM.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconensis civitatis. Ego Bernardus concedo ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Condaminas; hoc est vinea et campus quantumcumque ibi visus sum habere. In alia villa que nuncupatur Fontanilias, curtile unum cum supraposito, cum vinea et arboribus. Terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Sancte Marie, a circio Rodulfi presbiteri et campo uno simul tenente. Istas res, sicut supra inserte sunt, totum ad integrum quesitum, eo tenore dummodo vivo usum et fructum; post meum decessum, ad mensam fratrum perveniat nullo contradicente. Si quis autem contradixerit auri uncias quatuor componat, et hec donatio firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Bernardus qui donavit et firmare rogavit. {65}LXXX. [LETBALDUS EPISCOPUS ET ALDO COMMUTANT QUEDAM INTER SE.] 996 — 1018. Placuit atque convenit inter dominum Letbaldum Matisconensis ecclesie episcopum et Maiolum prepositum et ceteri canonici necnon et ab alia parte Aldonis presbiteri, campum unum de ratione fratrum quem situs in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Moyson; qui terminat in tres partes, a mane et a sero et a circio terra Aldonis, a medio die terra Sancti Vincentii et fossatum veterem, et habet in longo perticas agripedales viginti et novem, in latitudine X. Similiter donat Aldo presbiter a parte Sancti Vincentii et domno episcopo et ceteris fratribus campum unum in ipso loco, qui terminat a mane et a sero terra Sancti Vincentii, a medio die terra comitali, a circio terra Aldonis; et habet in longo perticas agripedales XXXII, in latitudine X. Infra istas terminationes unusquisque suam commutationem teneat et possideat. S. Letbaldi episcopi. S. Maioli. S. Gauseranni. S. Johannis. S. Alardi. S. Teudonis. Data per manum Rodulfi. LXXXI. [CONSTANTINUS DAT VINEAM SITAM IN VILLA POILLIACI.] 1018 — 1030. Sacrosancte ecclesie Almi Vincentii martiris que est infra ambitum meniorum Matisconensium sita, cui preest presul Gauslenus. Ego Constantinus dono pro remedio anime mee aliquid ex hereditate mea in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Poilliaco. Est autem una vinea de medio planto cujus terminationes sunt ab oriente. S. Constantini qui jussit. S. Arsende conjugis sue. S. Eufemie. S. Gunduldrici. Data per manum Otgerii. LXXXII. [BERNARDUS, RAMFREDUS ET AMALBERTUS DANT ECCLESIE SANCTE MARIE DE REBUS SUIS PRO SEPULTURA.] ?? Ego Bernardus, Ramfredus, Amalbertus, donatores donamus aliquid de rebus nostris ad ecclesiam Sancte Marie in locum pro sepultura, item {66}campum unum in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa que dicitur Uriniaco, prope ecclesiam Sancte Marie, et terminat a mane et a sero via publica, a medio die de ipsa hereditate, a circio terra Ischerii, et habet perticas de unoquoque fronte XI. Firma permaneat omni tempore. S. Ramfredi. S. Amalberti. LXXXIII. [CONSTANTINUS ET AMBLARDUS DANT ECCLESIE SANCTI CLEMENTIS CAMPUM.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Clementis que est fundata in oppido civitatis Matisconis. Ego Constantius et frater meus Amblardus, pro anima matris nostre Emmane, donamus ad ipsam casam Dei campum in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Funtanilias. Terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate, a circio Sancti Stephani. Que donationis cartula firma permaneat in perpetuum. Actum Matiscone publice. S. Constancii. S. Amblardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constancii. S. Idonini. S. Bererii. Data per manum Berardi. LXXXIV. [ARCHIMBALDUS DAT SANCTO VINCENTIO MANSUM IN VILLA FONTANILIAS.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est in pago Matisconensi. Ego Archimbaldus dono pro remedio anime mee unum mansum in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Fontanilias. Terminatur a mane et a sero viis publicis, a medio die terra Sancti Vincentii, a circio terra Israhelis. Infra istum terminum cum omnibus appendentiis, et quicquid in ipsa villa habeo, concedo ut faciant que facere voluerint in canonicorum alimonia. S. Archimbaldi qui fieri et firmare rogavit. S. Petri. Data per manum Oggerii. LXXXV. [DURANNUS CUM UXORE DANT MANSUM IN VILLA EXARTIS.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconensis civitatis. Ego Durannus et uxor mea Adeleldis donamus mansum unum qui est situs in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa {67}Exartis. Terminatur a mane et a medio die vias publicas, a sero et circio terra Sancti Vincentii. Infra istas terminationes hunc mansum Sancto Vincentio concedimus eo pacto ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, et in festivitate Sancti Vincentii investitura VI denarios persolvamus. Quod si quis ei abstulerit anatema sit. LXXXVI. [ALBERICUS COMES DAT CURTILE IN VILLA EXARTIS.] 970 — 975. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis civitatis. Ego Albericus comes, pro anima mea et parentum meorum, dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Exartis, et in agro Fusciacensi. Hoc est curtilum cum vineis et ea que mihi evenerunt per precepta regalia que Parenodius Hebreus ibi conquisivit. Est autem terminatio istarum rerum a mane et a medio die et a sero vias publicas, et a circio Graona volvente. Infra has terminationes, ipsos curtilos et quicquid ibi aspicit quesitum et inquirendum, eo tenore dummodo vivo usum et fructum inde habeam, et tempore vindemie modium unum vini investitura omni anno persolvam ad mensam fratrum; post decessum autem meum ad locum omnia perveniant jam dicti sancti. Ego comes Albericus hanc donationis cartam feci facere et firmare. S. Sinnaldi. S. Raculfi. S. Landrici. S. Hugonis. S. Lamberti. S. Loramii. Datum per manum Wnisi, regnante Lothario rege. LXXXVII. [MADALBERTUS DAT IN VILLA ALBUCONACO CAPELLAM CUM CURTILI.] 886 — 927. Sacrosancte et venerabili ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconensium civitatis. Ego Madalbertus venerabilis vir et uxor mea Elena donamus supradicte ecclesie pro remedio animarum nostrarum et canonicis ibidem manentibus ad luminaria ejusdem ecclesie aliquid ex rebus proprietatis nostre que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Alburniaco. Hoc est curtilum cum capella in honore {68}Salvatoris et genitricis Dei Marie, Sancti Vincentii et Sancti Amoris constructa, cum exitio et regresso. Terminatur ipse curtilus cum capella, a mane terra Satonaco, a medio die via publica, a sero Sancti Verani, a circio camino publico qui pergit ad Sagonnam. Infra istas terminationes ipsum jam dictum curtilum cum ecclesia et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur; hec sunt curtiferis cum exiis, vircariis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, accessisque. Et dono de mancipiis meis his nominibus, Aldonem, Landricum, cum infantibus eorum Dominico et Ostraldo. Ad integrum donamus sicut superius legitur, ea vero ratione dummodo vivimus usum et fructum et annis singulis, in festivitate Sancti Vincentii, de frumento modios II et de vino II et porcos duos canonicis in censum donamus; post nostrum decessum ad ipsos canonicos perveniat. Ego Madalbertus et uxor mea Elena, qui hanc cartam donationis facere fecimus. LXXXVIII. [BERALDUS DAT VINEAM SITAM IN VILLA TORIACO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Beraldus et uxor mea Sufficia dono ad ipsam casam Dei curtilum cum exio et vineam sitam in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Toriaco. Terminatur a mane via publica, a medio die de exio et terra Sancti Vincentii, a sero terra Ferelde, a circio similiter Ferelde. Infra istos terminos dono ipsum curtilum ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum, et faciant canonici ejusdem loci de hoc quicquid voluerint. S. Beraldi qui hoc facere rogavit. S. Gislardi. S. Constantini. S. Alirici. LXXXIX. [CONSTANTIUS DAT VINEAM SITAM APUD TORIACUM.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconensis civitatis. Ego Constantius pro remedio anime mee dono ad ipsam casam Dei ex rebus meis aliquid ad mensam fratrum que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Toriaco; hoc est vinea et campi duo. Vinea terminatur a mane via publica, a medio die vinea Duranni, a {69}sero via publica, a circio terra Beranni. Alius campus in Cucuriato vocatur, terminat a mane via publica, a medio die terra Gelini, a sero terra Amblardi et Teotaldis, a circio S. Clementis pratum Alornatus vocat a la Fenericio; terminat a mane terra Grimardi, a medio die Maalberti, a sero terra Wicardi, a circio terra Sancti Vincentii. Infra istas terminationes dono ad ipsam casam Dei. S. Constantii. S. Achardi. S, Arlebaldi. S. Arlulfi S. Aroni. S. Vincentii. Data per manum Radulfi. XC. [AYNARDUS DAT CURTILUM CUM VINEA APUD TAURIACUM.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Aynardus presbiter et canonicus, cogitans de anime mee salute, ideo dono Sancto eidem Vincentio de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Tauriaco; hoc est curtilum cum vinea qui terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Hugonis, a circio Americi. Infra istos terminos ipsum curtilum ad ipsam casam Dei dono, in aliis locis mihi reservo. Et ipsum curtilum sub censum teneant Maimbodus prepositus et Teuquardus diebus vite illorum, annis singulis festivitate Sancti Vincentii in censum denarios VI sine mora ad ipsam casam Dei persolvant. S. Aynardi. S. Tedini. S. Vutmardi. S. Hubaldi. S. Aymerici. S. Amberti. Data per manum Berardi. XCI. [BRANDENCUS PRESBITER DAT QUEDAM APUD TAURIACUM.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Matisconensis civitatis. Ego Brandencus presbiter dono de rebus meis ad ipsam casam Dei, que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Toriaco, item meis terris, silvis, aquis aquarumque decursibus et quicquid ibi visus sum habere ad integrum trado atque transfundo; et faciant exinde rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint. Ego Brandencus qui fieri et firmare rogavi. S. Landrici. S. Bernardi. S. Martini. S. Tardeverti. {70}XCII. [GAUSLENUS DAT IN PRECARIAM ECCLESIAM SANCTI QUINTINI.] 1018 — 1030. Notum sit omnibus Sancte Matiscensis ecclesie que Christo in Beati Vincentii honore dicata est filiis tam presentibus quam et futuris, quia cum esset domnus Gauslenus venerabilis presul in propria sede adiit ejus presentiam quedam nobilis matrona nomine Ragemundis humiliter postulans ut concederet sibi et filie sue Witse per precarie firmitatem ecclesiam Beati Quintini martiris in villa Brigia sitam, cum rebus et decimis ad eam pertinentibus, vineis scilicet, campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus. Cujus petitionem domnus antistes prelibatus gratam sumens, canonicorum suorum fretus consilio, concessit jam dicte Witse ut in vita sua tenerent et possiderent; et si Abda filia Ragemodis sororem suam Witsam supervixerit, in vita sua teneat. Et loco census XII denarios loci rectoribus reddant et paratas atque eulogias solvant, et post (illarum) decessum ad jam dictum locum perveniant. XCIII. [ADO EPISCOPUS CONCEDIT CURTILUM AD VITAM LEMBERGANE ET ACHARDO.] 968 — 971. Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet ac futuris notum habeatur quod cum esset domnus Ado presul inlustris apud Matisconem juxta basilicam incliti martiris Christi Vincentii, annuentibus sue ecclesie canonicis, Johanne preposito et reliquis, concessit cuidam femine nomine Lambergane quod filio suo Achardo aliquid ex rebus prescripti martiris, quas ipse Sancto Vincentio condonaverat, ut diebus vite sue teneant et possideant. Est autem curtilus, in villa Vincella, qui habet terminationes: a mane terra Stephani, a medio die via publica, a sero Ramfredo, a circio rivo volvente et pratum qui fuit Wlflagi et fratri suo Desiderio. Domnus itaque prefatus pontifex concessit eis ut diebus vite illorum sub censu teneant, tempore vindemie modium vini persolvant. S. Adonis episcopi. S. Aymerici. S. Radulfi. Data per manum Humberti. {71}XCIV. [RACULFUS DAT VINEAM IN VILLA LIVINIACO.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis civitatis. Ego Raculfus dono pro remedio anime mee unam vineam in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Liviniaco. Terminatur a mane via publica, a medio die terra jam dicti Raculfi, a sero terra Narduini, a circio Sancti Petri. Infra istam terminationem, dono ad ipsam casam Dei eo tenore ut quamdiu ego et filius meus Henricus vixerimus teneamus et possideamus, post nostrum vero decessum ad locum jam dicti sancti perveniant. XCV. [RACULFUS DAT CURTILUM IN VILLA FUNTANILIAS.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis civitatis. Ego Raculfus et uxor mea Plectrudis donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Funtanilias. Hoc est unus curtilus cum vinea que terminatur a mane via publica, a medio die Flotberti, a sero Sancti Vincentii et Raculfi, a circio Martini; habet in longo perticas XVII et pedes XVIII, in uno fronte perticas XIIII, in alio fronte perticas VII. Infra istos terminos donamus jam dicto sancto ab hodie sine contradictione. S. Raculfi et uxoris sue Plectrudis. S. Flotberti. S. Duranni. S. Aldrici. S. Otgisti. Data per manum Aldonis. XCVI. [ERVEUS WERPITIONEM FACIT DE TERRA APUD SALMOIACUM.] 1018 — 1030. Hec est Werpitura quam Erveus fecit de terra que est in Salmoiaco villa apud Matisconem ante Ottonem comitem et vicecomitem Hugonem et Ulricum cum reliqua......... Hec reclamavit itaque Gauslenus episcopus ipsam villam sui juris simulque Sancti Vincentii esse et canonicorum loci consilio itaque procedente isdem supradictus vir Erveus usus Werpivit per {72}festucam omnia quecumque supradicti viri ad opus Sancti Vincentii in ipsa villa reclamaverunt Vincentii. XCVII. [ALTERCATIO INTER EPISCOPOS CABILONENSEM ET MATISCONENSEM COMPONITUR.] Circà annum 876. In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei imperator augustus. Quicumque imperiali auctoritate desiderat sublimari, sollicitudine vigili omnipotentissimam misericordiam Dei toto debet affectu precari cujus gratia prefertur. Igitur notum esse volumus sancte Dei ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris, qualiter veniens Lambertus Matiscensis ecclesie reverendus presul innotuit serenitati nostre altercationem se habere cum Gerboldo Cabilonensis ecclesie episcopo de cellula Sancti Albani ac Sancti Vincentii que est constructa in territorio Matiscensis ecclesie. Prefatus equidem Gerboldus asserebat quod jam dicta cellula subjecta deberet esse sue ecclesie, domnus autem Lambertus ostendit preceptum ...... et hoc reperimus etiam nostrorum fidelium reclamatione sedem ibi esse pontificalem antiquam, proinde claret quia plus attinet ad ecclesiam in cujus territorio consistit quam ex nostro fisco, vel ex ecclesia Cabilonensi mendaciter. Quamobrem aures sublimitatis nostre Lentricus pulsavit .... res ipsas res dicens quoniam non erant, et ex novo approbavimus irritum fieri ipsum preceptum. Deprecatus est etiam clementiam nostre serenitatis Lambertus ut dictis clericis de istis seu de aliis rebus nostris condonaremus, dicens pauperculam esse suam ecclesiam, et quod non haberent sui clerici nisi parum quod nostra largitio eis concesserat et per preceptum. Quapropter dedimus eis terras que adjacent in pago Matisconensi, in loco qui dicitur Castellum quod habet ecclesiam in honore Sancti Martini cum omnibus rebus ad eam pertinentibus et fecimus eis firmitatis preceptum ob emolumentum eterne remunerationis. {73}XCVIII. [PRECEPTUM HLUDOVICI IMPERATORIS CONFIRMANS IMMUNITATEM PIPINI AVI AB OMNI JURISDICTIONE SECULARI.] 815. In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator augustus. Si sacerdotum ac servorum Dei petitiones quas nobis pro necessitatibus suis innotuerunt ad effectum perducimus non solum imperialem consuetudinem exercemus verum etiam ad beatitudinem eterne retributionis mercedem nobis talia facta profutura confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum solertie quia vir venerabilis Hildebaldus, Matiscensis ecclesie episcopus, detulit mansuetudini nostre immunitatem avi videlicet nostri Pipini regis in qua continebatur quomodo predictam sedem una cum rebus omnibus vel hominibus ibidem aspicientibus propter amorem Dei et reverentiam Sancti Vincentii martiris, in cujus honore constat esse consecrata, sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuisset pro talia confirmare deberemus cujus petitionem pro divino amore et anime nostre salute, sed ita in omnibus ut presentes et futuri fideles sancte Dei (ecclesie) et nostri concessum atque perpetuo a nobis confirmatum esse cognoscant. Precipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate, nec aliquis ex fidelibus nostris, in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesie, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste habere ac possidere cognoscitur. Quicquid etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, nemo ad causas audiendas, aut freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quamque et servos super terram ejusdem commanentes distringendos, nec ullas reddibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, ullo umquam tempore ingredi audeat vel exactare presumat, sed liceat memorato pontifici suisque successoribus res predicte ecclesie sub immunitatis tuitione quieto ordine possidere et nobis fideliter parere; pro imperio atque pro stabilitate nostra, vel totius imperii a Domino nobis conlati atque conservandi, una cum clero atque populo sibi subjecto {74}Domini misericordiam exorare delectetur. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius certiusque credatur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus. Signum Hludovici serenissimi imperatoris. Data III kal. decembris, anno primo Christo propitio imperii domini nostri, indictione VIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter, amen. XCIX. [HLUDOVICUS REX CONFIRMAT RES ECCLESIE ET AD PRECES HUGONIS MARCHIONIS ET LEUTOLDI COMITIS CONCEDIT ECCLESIAS SS. ROMANI ET DESIDERII.] Circà annum 948. In nomine sancte et individue Trinitatis Hludovicus Dei providente clementia rex. Si majestas regalis ob amorem Dei sanctorumque ejus curas ecclesiasticarum rerum suscipere et justo equitatis pondere domidicare et ordinare studuerit nimirum, sibi inde ad eterne recompensationis meritum debet confidere quia infructuosum esse non potest quod bonorum omnium impenditur remuneratori. Quare omnibus sancte Dei ecclesie filiis presentibus scilicet et futuris notum habere volumus archidiaconum nomine Germinium dirigens protulit serenitati nostre preceptiones predecessorum nostrorum scil cet regum, in quibus continebatur qualiter jam dictam sedem cum omnibus sibi jure pertinentibus ob amorem Dei almique Vincentii martiris cujus honore ipsa sedes dignoscitur fore fundata sub plenissima immunitatis tuitione habuissent. Et insuper innotuit nobis quod canonici ejusdem ecclesie non haberent unde convenienter vivere quivissent utpote quia locus ille a perfidis christianis pene dirutus ac destructus habebatur. Nos ad deprecationem Maimbodi prememorati pontificis, inclitique marchionis Hugonis, nobilissimi necne comitis Leutoldi, cujus divino amore ad restaurationem seu augmentationem ejusdem loci totis indesinenter flagrabat animis, eidem cenobio abbatiam Sancti Clementis in suburbio prefate urbis cum ecclesiis et omnibus sibi rite pertinentibus ecclesiamque Sancti Romani in villa Cadinico sitam cum omni integritate et nonas ac decimas ejusdem fisci necnon et ecclesiam Sancti Desiderii in Verciaco villa constructam cum legitimis appendentiis suis concedimus. Tertiam quoque nemoris partem juxta Ararim fluvium ab amne Vele usque ad Osam lacum, Hugone principe annuente, simili modo concedimus. Petiit denique consultum prefatorum comitum {75}isdem honorabilis presul quatenus eidem loco pro firmitatis seu immunitatis studio preceptum nostre auctoritatis fieri dignaremus, cujus petitionibus benigne susceptis jussimus hoc regale decretum fieri per quod decrevimus atque sancimus quod ipse locus sub plenissima nostre immunitatis, quemadmodum in nostrorum predecessorum decretis habetur insertum, maneat tuitione, et prescriptas res consensu prelibati presulis committimus sepedicto eidem loco a nobis seu ab illis concessas, alias necne alicujuscumque ordinis sancte Dei ecclesie fidelibus ibidem jam collatas vel in postmodum collaturas, cum terra quam idem prescriptus presul canonicis athlete Christi Vincentii in villa Verciaco ex ratione Sancti Petri contulit, omnesque nonas et decimas ab antecessoribus nostris usui fratrum redditus jure perpetuo ipsi fratres, absque alicujus contrarietate vel imminoratione seu servitio exactionis indebite, teneant atque possideant. Et ut hujus nostre auctoritatis concessio inviolabilis et inconvulsa per succedentia maneat tempora, manu propria subter eam firmavimus et annuli imagine nostri insigniri precepimus. Signum Hludovici gloriosissimi regis. Actum Remis V kal. novembris anno XIII Hludovico rege regnante. C. [ODO REX CONFIRMAT PRESTARIAM CONCESSAM AB EPISCOPO NIVERNENSI FRANCONE ROCCONI ET SUIS DE REBUS SANCTI CIRICI.] 894. In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Odo clementia Dei rex, si ea que nostri inter se fideles, loci temporisve commoda opportunitate, ex rebus propriis aut jure beneficiis sibi commissis causa augmenti vel meliorationis juste ac legaliter agendum deliberaverint, nostris confirmamus edictis, regie nimirum celsitudinis morem persequimur, idque ad regni nobis divinitus collati tutelam proficere non dubitamus. Ergo cunctorum sancte Dei ecclesie fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum solertia noverit, quia adiens nostre presentiam serenitatis Franco venerabilis episcopus sancte matris ecclesie Nevernensium que constructa ac dicata noscitur in honore ac nomine preciosi martiris Christi Cirici, humiliter petiit ut quamdam precariam quam cum Roccone fidele nostro cum assensu fratrum Christo inibi militantium ex rebus jam dicti Sancti Cirici Sanctique Martini fecerat, precepto nostre eminentie confirmare dignaremur. Suntque autem he res quas jam dictus Franco episcopus memorato Rocconi dat in {76}pago Matisconensi, in villa Fisciaco, de potestate Sancti Cirici mansos IIII vestitos cum terra apsa ad ipsam potestatem in eadem villa aspiciente, et in villa Ciciaco mansos duos vestitos, in villa quoque ......., de potestate Sancti Cirici mansos III apsos, de rebus Sancti Genesii eque mansos III apsos; in pago etiam Nivernensi, in villa Dulon, ex rebus Sancti Franconei mansos IIII apsos, vero de potestate Sancti Aniani mansos III apsos, et in pago Cabilonensi, villa Cacenato, de rebus Sancti Cirici mansos IIII apsos, de ratione vero Sancti Martini in villa Montis ecclesiam cum mancipio uno terramque ad ipsam pertinentem...... Pro hac vero rerum prestaria concessione confert prefatus Rocco suprascripte matri ecclesie ex rebus propriis in pago Matisconensi, in villa Colonias mansum I, et in Luviniaco mansum I, eo jure ut tam ipse quam ejus conjux Guarva eorumque infantes Raculfus scilicet et Leutrada usufructuario in sua habeant vita, annisque omnibus in festivitate Sancti Martini solvant rectori sancte ecclesie prescripte pro censu solidos decem, postque eorum decessum utreque res (memorate) meliorate revertantur cum omni integritate ad potestatem Sancti Cirici. Faventes itaque libentissime precibus memorati episcopi, hoc nostre sublimitatis preceptum fieri jussimus per quod precipimus atque jubemus ut istam dispositionem prescripti episcopi sepe dictus Rocco cum uxore et nominatis infantibus ascriptas res, salvo per omnia jure ecclesiastico, teneat atque usufructuario possideat. Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum validius in Dei nomine per tempora supervenientia subsistere valeat, manu ipsum propria subterfirmavimus nostroque annulo sigillari jussimus. Signum Odonis gloriosissimi regis. Data V idus julii, indictione XII, anno VII regnante Odone gloriosissimo rege. CI. [HLUDOVICUS REX CONFIRMAT CANONICIS SANCTI VINCENTII MATISCENSIS QUASDAM RES QUAS LAMBERTUS EPISCOPUS EX INDOMINICATO CONCESSIT.] 878. In nomine Domini Dei omnipotentis et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludovicus misericordia Dei rex. Quicumque gratie dignitatis culmine efferri {77}desiderat, eum merito pre oculis vigili sollicitudine habere debet, cujus gratia prefertur. Igitur notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus scilicet atque futuris, qualiter veniens Lambertus venerabilis episcopus Matiscensis ecclesie, que est fur data in honore incliti martiris Vincentii, innotuit serenitati nostre quod non haberent sui clerici victum in sua canonica qualiter ipsi degere potuissent. Unde ipse episcopus de suo indominicato nostram benignitatem adiit ut clericis illius loci militantibus concederemus, quod ita et fecimus, scilicet in pago Lugdunensi, Odremarum villam, exceptis ministerialibus quinque quos illi reservavimus cum beneficiis eorum, et concedimus illis in Monte colonias duas, necnon et in pago Matiscensi ecclesiam Sancti Martini que est ..... aspiciunt colonias octo, in pago Lugdunensi, in Odremari capellam, in honore Sancti Andree, habere mansos vestitos quinque et absos undecim; de terra indominicata modiatas quinquaginta, habet ibi de terra absa modiatas sexaginta, silva ad saginandos porcos centum, et aliam capellam in honore Sancte Marie, in locum qui vocatur Monasterium Pelagi, atque aliam capellam in honore Sancti Juliani, mansi duo, sunt ibi vinee ex quibus exeunt modii XII. Sunt in Sanciaco mansi duo, et est in Fusciaco mansus unus et aquam calidam, mansi VIII habet silva ad porcos saginandos sexaginta. Ipsa quoque capella, que vocatur Monasterium Pelagi, habet servum unum, de terra absa modiatas centum quinquaginta, et sunt in summa mansi XX et VIII, cellulamque Sancti Imiterii que est in pago Lugdunense, quam genitor noster per preceptum ibi concessit; aspiciunt mansa decem et terre abse ad cellulam Sancti Albani que est in Gisariis villa, aspicit Casillus, suntque ibi mansi VIII et relique terre abse, inter Satonacum et Valles sunt mansi V, ad Rosarias mansum unum, et quicquid deinceps ibi condonatum fuerit canonicis absque ulla contradictione ipsi habeant futuris temporibus in helemosina genitorum nostrorum et nostra. Quapropter volumus atque jubemus per hanc nostram auctoritatem nostris videlicet et futuris temporibus, quatenus predictas res cum omnibus rebus ad se pertinentibus iidem canonici in nostra memoria concessas habeant atque jure perpetuo in ditione ipsorum consistant: ita videlicet ut quicquid de eisdem rebus ob utilitatem canonicorum congregatio ipsius sancti loci ab hodierno die et tempore facere voluerit, libero perfruatur arbitrio faciendi. {78}Et ut hec auctoritas pleniorem in Dei nomine teneat firmitatem, et per diuturna tempora inviolabilem ac inconvulsum obtineat effectum, manu nostra subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus. Signum Hludovici gloriosissimi regis. Datum tertio idus septembris, indictione XI, regnante Hludovico gloriosissimo rege. CII. [KAROLUS REX CONCEDIT LENDRICO CAPELLAM SANCTI ALBANI IN ALODUM.] 842. In nomine sancte et individue Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Regalis celsitudinis mos est fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus maximis honorare, proinde nos morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostre fidelem quemdam nostrum nomine Lendricum de quibusdam rebus proprietatis nostre honorare atque in ejus juris potestatem liberalitatis nostre gratia conferre. Unde noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quia concedimus eidem fideli nostro Lendrico res quasdam nostras sitas in pago Matisconensi, locum et capellam in honore Sancti Albani jure proprietario habendam cum mancipiis omnibus ibi aspicientibus, domibus, vineis, pratis, terris cultis et incultis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus, regressibus, ut quantumcumque ad supradictam capellam in eodem fato loco, moderno tempore, aspicere dignoscitur, et nostri juris atque possessionis in re proprietatis est totum et ad integrum vel in exquisitum predicto Lendrico fideli vassallo nostro in alodum concedimus. Ita videlicet ut quicquid ab hac die et deinceps facere voluerit liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi quicquid elegerit. Et ut hec auctoritas largitionis nostre per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, et ab omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris verius certiusque credatur eam manu nostra subter firmavimus et annulo nostro sigillari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. {79}CIII. [HUGO MARCHIO ET LEOTALDUS COMES CONFERUNT CANONICIS DE REBUS SUIS.] 950 — 958. Quicumque sanctorum locis et Domino famulantium catervis aliquid commodi pro conamine conferre gliscit id sibi profuturum pro transitoriis eterna commutans minime diffidit. Quamobrem intimare maluimus omni cetui Regis poli obsequenti quia peccatis nostris prepedientibus olim urbs nostra Matisconensis ignis concrematione depopulata est et ad nihilum penitus redacta, ubi omnia sarta tecta basilice gloriosi martiris Christi Vincentii vastata et ex toto diruta sunt. Sed domnus Maimbodus presul reverendus, in quanta potuit diligentia, ea restaurare curavit. Non habentibus vero canonicis ipso in loco commorantibus qualiter vivere regulariter quiverent, dolore tactus cordis sedule angebatur, non reperire valens quomodo fratribus sibi subditis prout optabat misericorditer subvenire posset. Unde alloquens domnum Hugonem marchionem insignem ac domnum Leotaldum piissimum comitem cujus mens corde tenus in augmento predicte ecclesie dedita erat, deprecatus est serenitatem eorum ut prefatorum inopie canonicorum miserando subvenirent. Cujus petitionem gratam suscipientes et dum inter se quid agendum inde foret tractantes tam pontifex quam et comites ad ultimum decreverunt ut has ecclesias cum rebus et decimis, cum beneficiis presbiteratis et omnibus ibi adjacentibus, in usibus prenominatorum fratrum unde quotidianam sumerent alimoniam, paterno ducti amore condonare deberent quod et fecerunt. Presul decimas, comites beneficia, ecclesiam videlicet Sancti Clementis pape et martiris, caput abbatie que est in suburbio prescripte civitatis, ubi corporaliter requiescunt hii sancti qui olim in ipsa urbe extiterunt episcopi et confessores, Mommolus, Sanctus Eusebius, Sanctus Nicetius, Sanctus Justus, omnem ipsam abbatiam cum suis appendentiis et integritate, atque ecclesiam Sancti Romani ex Cadenaco cum omni sua integritate, et nonas ac decimas ex eodem fisco que quondam ab eis ablate fuerant, necnon ecclesiam Sancti Desiderii martiris in ipso pago sitam, in villa Verriaco, cum omnibus nobis pertinentibus. Prelibatus autem antistes in ipsa villa de sua terra indominicata ex ratione {80}Sancti Petri, sicut Ramfredus tenuit, dedit eis quantum videbatur habere. Hec omnia velut hic inserta habentur, pro eterna retributione, pro communi utilitate, pro suorum omnium salute, pretaxati proceres ad victus canonicorum prefatorum sustentandos, ut in Auctoris superni obsequio stabiles infatigabiliter permanerent et pro ipsis cunctis temporibus orare non desisterent, placida firmitate et pura voluntate concesserunt. Ne vero in reliquum ab aliquo episcopo successore, aut laïco nequissimo pervasore, hec infringerentur acta, prelocutus pastor jaculum sue excommunicationis interposuit ita: auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum, violator hujus facti sit excommunicatus et a cetu christianorum procul sepositus, et cum diabolo et angelis ejus in baratro inferni perpetuo reclusus. Qui autem adjutor et cooperator hujus extiterit operis, benedictionem interminabilem immarcessibilemque a Domino et gaudium eterne felicitatis cum sanctis omnibus in celo possideat. Quo vero hec facta firmius perpetim persistere valerent, predictus pontifex etiam prenominati principes hoc soliditatis decretum fieri jusserunt, quod propriis manibus corroborare dignati sunt, et pontificum ac fidelium laïcorum digitis signandum tradiderunt. De omnibus vero fiscis passim commanentibus, qui olim Sancti Vincentii fuerunt, nonas et decimas reddiderunt....... Maimbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus. S. Hugonis comitis. S. Leotaldi comitis. S. Alberici filii ejus. S. Walterii vicecomitis. S. Rotberti. S. Witcheranni. S. Hugonis. S. Gosberti. S. Leutgerii. S. Manonialdi. S. Raterii. S. Amelini. CIV. [IMMALBERTUS CUM UXORE DAT CURTILUM IN VILLA LASIACO.] 987 — 994. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est infra ambitum meniorum Matiscensium sita, cui domnus Milo episcopus preest. Ego Jammalbertus et uxor mea Belucia, pro remedio animarum nostrarum, donamus curtilum cum vinea situm in pago Matisconense, in villa Lasiaco. Terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Rotrudis, a sero et a circio terra Sancti Petri; habet in longo perticas XIIII, in lato perticas VII et pedes tres. Infra istas terminationes hunc curtilum cum domo et vinea Sancto Vincentio ad mensam fratrum donamus, eo pacto ut quamdiu {81}vixerimus teneamus; post nostrum vero excessum, ibidem Domino famulantium ad mensam perveniat fratrum. S. Jammalberti et Belucie qui fieri et firmare rogaverunt. S. Hugonis. S. Ayrardi. S. Stephani. S. Berardi. CV. [ERRICUS CUM UXORE DAT CAMPUM IN VILLA ITGIACO CANONICIS.] 996 — 1013. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconis ubi (domnus) Letbaldus episcopus residet. Ego Ericus et uxor mea Anna et filius noster Warnerius donamus ad ipsam casam Dei aliquid de res proprie hereditatis nostre, pro remedio anime nostre vel parentum nostrorum. Sunt site iste res in pago Matisconensi, in fine Itgiacensi, in ipsa villa Itgiaco; est campus unus qui terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Marcelli, a sero bosco Volgerio, a cercio terra Sancti Petri, et habet ad ipsam casam Dei pratum unum, in ipsa villa Itgiaco, qui terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Sancti Mammertis, et habet in lato perticas duas. Isto termino et perticatione donamus Deo et Sancto Vincentio nullo contradicente. Si quis donationem istam contradixerit auri unciam componat et in antea firma permaneat. Actum Matiscone. S. Erici et uxoris sue Anne et filii ejus Warnerii, qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Constantini. S. alterius Constantini. S. Raivolt. S. Stephani. S. Noe. S. Durant. S. Bernardi. CVI. [SAMBADINUS VENDIT GIRALDO MEDIUM PLANTUM DE TERRA SANCTI VINCENTII.] 1018 — 1026. Dilecto Giraldo presbitero. Ego Sambannus vendo tibi unum medium plantum de Sancti Vincentii terra, in pago Matisconense, in villa Sanciaco. Terminatur a mane terra Sancti Laurentii, a medio die et a circio jam dicti Sancti Vincentii terra, a sero terra Sancti Petri. Habet in longo perticas XLV, in latitudine perticas VI et dimidiam. Infra istum terminum vel perticationem tibi vendo per licentiam domni Gausleni episcopi et canonicorum Sancti {82}Vincentii quia de eorum esse debet communia, et accipio ex te pecuniam valentem solidos XIII. Tali vero ratione, si recipere volueris in vita tua ad ipsum precium, canonici Sancti Vincentii tibi reddant, et si recipere nolueris quamdiu vixeris teneas; post tuum vero decessum ad mensam canonicorum perveniat. S. Sambadini qui fieri et firmare rogavit. S. Gausleni episcopi. S. Adalardi. S. Aldonis. S. Rannulfi. S. Walterii. S. Duranni. S. Aynardi. S. Adalgisi. CVII. [CONSTANTIUS CUM UXORE DAT VINEAM IN AGRO IDGIACENSE.] 1018 — 1026. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est infra ambitum meniorum Matiscensium sita, cui domnus Gauslenus episcopus preest. Ego Constantius et uxor mea Stephana, pro remedio animarum nostrarum, donamus vineam unam sitam in pago Matisconensi, in agro Idgiacensi, in villa Viriaco. Terminatur a mane terra Francorum, a medio die terra Mainardi, a sero via publica, a circio terra Otbranni. Infra istas terminationes hunc curtilum cum domo et vinea Sancto Vincentio donamus, eo pacto ut in vita mea ego Constantinus teneam et unoquoque anno duos vini sextarios loci jam dicti rectoribus investitura reddam; post meum vero decessum, ad mensam fratrum perveniat. S. Constantini qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Constabuli. S. Gauseranni. S. Aldonis. S. Constantini. S. Marcelini. S. Duranni. CVIII. [JOHANNES EPISCOPUS CONFERT DROGONI ET SUIS CAPELLAM SANCTI JANGULFI.] 972 — 977. Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Johannes venerandus presul in Matiscone secus basilicam invictissimi martiris Christi Vincentii, cum ingenti cetu clericorum et laïcorum venit quidam vir nobilis Drogo nomine ante presentiam ejus humiliter deposcens conferri sibi sueque uxori nomine Tensane aliquid ex rebus Sancti Vincentii, capellam videlicet Sancti Jangulfi {83}martiris cum rebus et decimis omnibus sibi pertinentibus, cum mansis, servis et ancillis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, sicut in precepto quod Karolus imperator fieri jussit continetur, preter illud quod in Cluniaco est. Cujus petitionem gratam suscipientes tam domnus episcopus quam reliqui fratres, de quorum ratione ipse res videbantur esse, contulerunt predicto Drogoni et uxori sue nomine Tensane et uni infanti eorum qui ex eis natus fuerit prescriptas res sicut supra inserte sunt cum omni integritate ut dum advixerint teneant et possideant; et si quis parem suum supervixerit subsequenti eveniat. Loco vero census solidos II denariorum canonicis non negligenter persolvant festivitate Sancti Vincentii, quod si negligentes in reddendo extiterint, in duplum cogantur exsolvere. Illis vero decedentibus, rectores Sancti Vincentii suas res melioratas cum omni integritate recipiant. Ut vero firmius crederetur diligentiusque observaretur, nominatus antistes et reliqui fratres hanc precariam eis fieri jusserunt et propriis manibus corroboraverunt. S. Johannis episcopi. S. Odonis abbatis. S. Rodulfi. S. Maioli. S. Bernardi. S. Winculfi. S. Sendelini. CIX. [KAROLUS REX REDDIT CANONICIS CELLULAM SANCTI IMITERII.] 860. In nomine sancte et individue Trinitatis, Karolus Dei gratia rex. Quicumque regie dignitatis culmine efferri desiderat eum merito pre oculis vigili sollicitudine habere debet cujus gratia prefertur. Igitur notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris, presentibus scilicet atque futuris, qualiter veniens olim Raginardus vassallus scilicet Warini carissimi quondam marchionis nostri, innotuit serenitati nostre quamvis mendaciter quod quedam cellula in pago Lugdunensi sita, que vocatur Sanctus Imiterius ex nostre proprietatis fisco jure attineret, ex quo nostram auctoritatem devotissime obsecrans, precatus est eamdem sibi nostra munifica largitione ad jus proprietarium concedi. Cujus precationibus clementer faventes, quod postulavit concessimus atque prescriptam cellulam predicto Raginardo per nostre auctoritatis preceptum largiti sumus. Quo ab hujus presentis seculi luce migrante, frater suus Raculfus nomine eamdem cellulam cum omnibus sibi pertinentibus, ac si hereditario jure invadendo presumpsit atque {84}possedit. Quapropter religiosissimus presul Matisconensis ecclesie Breindingus nomine, nostram adiens munificentiam, significavit mansuetudini nostre eamdem cellam cum rebus ecclesie sue per incuriam rectorum et amotorum hominum violentiam distractam esse, atque temporibus predecessorum suorum nonas et decimas partibus Sancti Vincentii persolvisse. Hec quoque nostris auribus intimans, nosque illico perconspicientes in tali actu anime nostre periculum non abesse, jussimus jam fatum Raculfum regia auctoritate premunitum in causas palatii nostri auctoritate deferri, per quam jam dictam cellulam sibi suoque juri aut vendicaret aut jure redderet. Is vero ubi cognovit nominatum fratrem suum non nobis, uti decuerat, vera esse suasum, seque in hoc minus persistere atque evindicare posse, in causas palatii nostri, venire distulit ac per hoc nonnullorum palatii nostri primorum judicio, sepe dicta cellula ad proprietatis nostre fiscum redacta est. Unde anime nostre saluti consulentes, ob emolumentum eterne remunerationis et premiorum, ad deprecationem predicti presulis, ipsam cum omnibus sibi pertinentibus rebus cellulam, sancte matri ecclesie Matisconensium quam constat esse fundatam in honore Sancti Vincentii preclarissimi martiris restituimus, atque ibidem perpetualiter mancipandam nostre auctoritatis precepto confirmamus; eo scilicet pacto quatenus Christo propitio eternaliter memorata ecclesia hoc nostre largitionis dono perpetuo jure fruens, nativitatis nostre die que est iduum juniarum simulque die inunctionis nostre in regem que evenit........, a predicto presule ejusque successoribus fratribus inibi Domino obsequiis famulantibus, et eadem die pro nobis omnipotentis Dei misericordiam supplicantibus, refectio cibi et potus decenter subministretur. Quam inunctionis nostre celebritatem volumus cum vocante Domino huic seculo vale dixerimus, in obitus nostri anniversarium transferri. Similiter quoque et de carissime conjugis nostre Hermentrudis ortus die que evenit..... pariterque obitus agendum decernimus; cujus celebritatis atque refectionis necnon et hujus nostre largitionis, ipsius ecclesie presules suique inibi fratres consistentes, conjugisque nostre cum prole et universalis ecclesie nobis divinitus commisse....... Tum ut hec restitutionis seu corroborationis auctoritas firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter eam {85}firmavimus annulique nostri impressione signari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. Hildebodus notarius ad vicem Hludovici recognovit. Data pridie nonas decembris, indictione VIII, anno XXII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum prope Belnam castrum in villa. CX. [WALTERIUS EPISCOPUS DAT DECANO SANCTI VINCENTII QUEDAM DE REBUS IPSIUS SANCTI.] 1031 — 1062. Cuncta que instantis temporis cursu soliditatis vigorem debent obtinere, congruit ea apicum caracteribus denotare, quo in futurum inconvulsa queant persistere, et notitia etiam earumdem litterarum futuras queat lites comprimere. Quapropter notum esse volumus cunctis filiis Matiscensis ecclesie presentibus et futuris quia cum esset domnus Walterius presul et Rannulfus prepositus cum ceteris canonicis sancte predicte ecclesie, archidiaconus et decanus nomine Walterius poscens sibi conferri quasdam res de ratione fratrum sitas in pago Matiscensi, scilicet ecclesiam Beati Johannis que dicitur in Proprio cum omnibus rebus ad eam pertinentibus et boscum Castanedellum et clausum unum vinee quem Gerlanus presbiter Sancto Vincentio dedit, et in villa Viriaco clausum unum, et in villa Cantriaco clausum unum qui dicitur in Crai cum omnibus appendentiis, et in ipsa villa duas vineas quas Aldo presbiter tenuit cum omnibus appendentiis. Iterum petiit dari sibi quasdam res sitas in pago Lugdunensi, in fine Balgiacensi, in villa Montis, mansos cum vineis et domibus, campis, pratis, vircariis, silvis et omnibus appendentiis, sicut ipse eo die vestitus erat exceptis terris quas Ardradus presbiter Sancto Vincentio dederat et exceptis coloniis sitis in villa Bo, et exceptis uno manso in Curti. Cujus petitionem domnus episcopus gratam suscipiens fretus consilio canonicorum suorum, concessit predicto Walterio jam dictas res eo pacto ut in vita sua teneat et possideat et loco census in festivitate Beati Vincentii II solidos nummorum canonicis Sancti Vincentii unoquoque anno persolvat, et post ejus excessum omnes predicte res sine aliqua dubitatione ad mensam fratrum ibidem Domino famulantium redeant. Signum Walterii episcopi. S. Rannulfi prepositi. S. Otgerii. S. Hugonis. S. Bernardi. S. Duranni. S. Hugonis. S. Arlebaldi. S. Acholdi. S. Odonis. S. Raculfi. S. Bernardi. S. Arnulfi. S. Witchardi. S. Stephani. S. Hugonis. S. Harmanni. S. Rotlanni. {86}CXI. [ALBERICUS COMES DAT IN VILLA BLEMUNDIS MANSUM GOTFREDI.] 936 — 941. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconis. Igitur ego Albericus inclitus comes cogitans de Dei misericordia ut pius Dominus me eripiat de inferno, dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa que dicitur Blitannidis; hoc est mansus unus quem Gotfredus in beneficio tenebat totum ad integrum cum omnibus appendentiis suis quesitum et inquirendum et quicquid ibi aspicit vel aspicere videtur, eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam, post meum vero decessum ad ipsam casam Dei perveniat et annis singulis festivitate Sancti Vincentii XII denarios persolvam investitura ad mensam fratrum. Interdico ut nullus episcopus, neque prepositus, nec ulla emissa persona ulli umquam beneficiare liceat nec in precariam mittere; quod si fecerint iram Dei incurrant et parentes mei supradictas res recipiant. Si quis autem contradixerit V componat auri uncias, et in antea heleemosina hec firma permaneat. S. Alberici comitis, qui heleemosinam istam fecit. S. Leotaldi. S. Ermentrudis, conjugis sue. S. Odolrici. S. Humberti. S. Lertberti. S. Fromaldi. S. Leteri. S. Hugonis. S. Manassis. S. Raculfi. S. Drogonis. Data per manum Humberti levite. CXII. [RODULFUS PRESBITER DAT QUEDAM IN VILLIS MOYSON ET FONTANILLAS.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie et Sancti Vincentii martiris Matiscensis. Ego Rodulfus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus hereditatis mee que sunt site in pago Matisconensi, in villa Moyson et in Fontanilias, inprimis in Moyson. Dono ibi in stipendia fratrum vineam que terminatur a mane et circio Sancti Vincentii, a medio die Bernefredo terra, a sero via publica. Infra istos terminos ipsam vineam ibi dono ad integrum et faciant rectores ejusdem ecclesie in Dei servitio per hac die quicquid voluerint. Et dono in ipsa villa aliam vineam cum curtili qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero Sancti Stephani, a circio Sancti {87}Vincentii. Infra istos terminos medietatem, post meum decessum et de aliis rebus quas in ipsa fine habeo, campis, pratis, silvis, de quantum ibi visus sum habere; post meum decessum, medietatem ad mensam fratrum. Si quis vero donationem istam contradixerit auri uncias quatuor componat. CXIII. [WIGO VICECOMES DAT QUEDAM IN AGRO SALORNIACENSI.] 1018 — 1030. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra ambitum meniorum Matiscensium cui domnus Gauslenus venerabilis episcopus preest. Ego Wigo vicecomes et uxor mea Eufemia concedimus quasdam res juris nostri sitas in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in ipsa villa, scilicet mansum unum cum domibus et curtilis et vinea. Terminatur ab oriente et occidente, meridiano atque septentrione viis publicis. Hunc igitur mansum donamus Domino Sanctoque Vincentio perpetualiter ut faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid facere voluerint. Similiter donamus Deo et Sancto Vincentio in villa de Langiaco mansum unum qui terminatur a mane terra Adselini, a medio die et a sero terra Sigualdi, a circio terra Francorum. Hunc ergo mansum cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cum servo nomine Falcoeno et uxore Ramuelda, eo pacto donamus ut in vita nostra jure usuario possideamus, post nostrum excessum rectores Sancti Vincentii hec omnia recipiant. Donamus autem perpetualiter investitura servum jam dictum cum uxore et filio et campum unum in villa Cropio situm; terminatur a mane et a medio die viis publicis, a sero terra Adsonis, a circio Sancti Vincentii. S. Wigonis vicecomitis et uxoris sue Eufemie. S. Elisabeth comitisse. S. Sigualdi. S. Manasse. S. Oggerii. S. Warnerii. Rannulfus levita scripsit. CXIV. [HAYMO ET LANDRICUS DANT CURTILUM TITULO PIGNORIS.] 937 — 962. Dilecto Humberto preposito et ceteris canonicis Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Haymo et frater meus Landricus incautionamus vobis curtilum in pago Matisconensi, in agro Melionacensi, in villa de Moyson. Terminatur {88}a mane terra Sancti Vincentii, a medio die via publica, a sero Sancti Johannis, a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas XII, in lato V. Infra istos terminos ipsum curtilum vobis incautionamus ad annos XII, pro solidis VI, et usque in diem solutionis. S. Aymonis. S. Landrici. S. Eurardi. S. Vulfardi. S. Lanterii. S. Girberti. Data per manum Berardi. CXV. [ARNULFUS PRESBITER DAT VINEAM SITAM IN VILLA MUISON.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis quam domnus Berno presul ad regendum habere videtur. Igitur ego Arnulfus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Melionacensi, in villa Muyson; hoc est vinea quam terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Henrici, a sero terra Rainaldi et Teutgerii, a circio Sancti Vincentii. Istam vineam ad mensam fratrum dono eo tenore, ut dum ego vivo usum et fructum habeam; post meum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat. S. Arnulfi. S. Pontionis. S. Adalardi. S. Petri. S. Ritbodi. S. Berengarii. CXVI. [HIRMENGARDA DAT CURTILUM PRO ANIMA SUA ET SENIORIS SUI.] 972 — 977. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis quam Johannes episcopus regit. Ego, in Dei nomine, Hermengarda femina cogitans de Dei misericordia, ei dono pro remedio anime mee et Maimbodi senioris mei aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi, in villa Fontanilias; hoc est curtilus cum vinea. Terminat a mane et a medio die et a sero vias publicas, a circio Bertranni, infra istas terminationes medietatem; et dono in ipso loco campum unum qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Petri, a sero Henrici, a cercio Bertranni. Infra istas terminationes dono ad ipsam casam Dei, eo tenore ut dum ego vivo teneam et possideam, et si quis beneficiare voluerit, aut in precariam accipere, rectam reclamationem habeant parentes mei. S. Hermengarde. S. Rainaldi. S. Aquini. S. Ingelbaldi. S. Dominici. S. Arberti. S. Arlulfi. {89}CXVII. [ALTASIA VENDIT CURTILUM SECUNDUM LEGEM SALICAM.] ?? Domino, fratri Adalgiso. Ego Altasia et filii mei Beraldus presbiter et Vulfardus venditores, vendimus res nostras que sunt site in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Varennas; hoc est curtilus cum vinea et arboribus et campo, qui terminat a mane terram Rainati, a medio die viam publicam, a sero Leutgaudum presbiterum. Infra istos terminos, sicut michi obvenerunt ipsas res in spontalitio de parte senioris mei Humberti, ego et filii mei, Beraldus videlicet atque Vulfardus, tibi vendimus secundum legem salicam, tradimus atque transfundimus et accipimus de vobis precium in valore solidorum X, et pro ipso precio de ipsis rebus tibi werpitionem facimus, et fiat de ipsis quicquid volueris. S. Altasie. S. Beraldi. S. Aldonis. S. Giraldi. S. Berulfi. CXVIII. [MAALBERTUS CUM UXORE IMPIGNORANT QUEDAM IN VILLA ALBUCINIACO.] ?? Dilecto nostro amico nomine Abo et uxori sue Stephane. Ego in Dei nomine Maalbertus et uxor sua Aya et infantes illorum consentientes incaucionamus vobis de rebus nostris que sunt in pago Matisconensi, in agro Fusciaco, in villa Albuciniaco. He sunt raiscie de vinea IIII, a mane et a circio ipsi Maalberto, a medio die et a sero Hugonis; infra ipsos terminos vobis incaucionamus ad annos IIII, per solidos III, et teneatis usque ad solutionem. Et in alio loco cambras duas de vinea, per denarios XX, que terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die Sancti Verani, a sero via publica, a circio Francorum; (et) in alio loco vercaria, et terminat a mane et a medio die et a sero de ipsa hereditate, a circio via publica, per denarios XII. S. Maalberti et uxoris sue Aye. S. Hugonis. S. Adaldradi. S. Auscherii. S. Humberti. CXIX. [WIDO ABBAS COMMUTAT QUASDAM TERRAS CUM ADONE LEVITA.] ?? Placuit atque convenit inter domnum Widonem abbatem, necnon ab alia parte Adonem levitam ut terras inter se commutare deberent, quod et {90}fecerunt. Inprimis donat Wido abbas campum de ratione Sancti Leodegarii qui est in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Davaiaco. Ipse campus terminat a mane terra Sancti Stephani, a medio die et a sero terra Adoni, a circio via publica; habet in longo a mane perticas X et pedes V, a medio die perticas XII, a sero perticas XI, a cercio XIII. Infra istas terminationes et perticationes ipse Wido abbas donat Adoni ipsum campum in loco scammii. Similiter donat Ado abbas tantum et dimidium campum qui est in page Matisconensi, in agro Fusciacensi, in ipsa villa Davaiaco; terminat ipsum campum a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancte Marie, a sero et circio terra de Prisciaco. Infra istas terminationes et perticationes commutat Ado ipsum campum a partibus Sancti Leodegarii; si quis eum calumniaverit IIII uncias componat auri. S. Widonis abbatis. S. Corterii. S. Rotgerii. S. Humfredi. S. Warnerii. CXX. [KAROLUS IMPERATOR CONCEDIT ECCLESIAS SS. JANGULFI ET MARTINI.] 802 — 810. In nomine sancte et individue Trinitatis, Karolus divina famulante clementia imperator augustus. Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris quia Wichardus venerabilis episcopus seu archicancellarius noster nostram adiit presentiam cum canonicis de ecclesia Sancti Vincentii que est sita in civitate Matisconum. Placuit quod (clerum) ipsius civitatis consolaremus de quibusdam rebus injuste ablatis pro remedio anime nostre ac parentum nostrorum. Cujus petitionem libenter audivimus et profuturum cognovimus, quapropter concessimus in villa Ciciacum ecclesiam Sancti Jangulfi et in Dunacum ecclesiam Sancti Martini et mansa XIIII in usus fratrum ibi Domino servientium ut in futura secula maneat absque alicujus contradictione. Si quis contradixerit XXX auri libras culpabilis judicetur. Et ut hoc verius credatur manu propria nostra firmavimus et annulo nostro insigniri jussimus. S. Karoli imperatoris. {91}CXXI. [ADALGISUS LEVITA DAT DIVERSAS RES SITAS IN VILLA MOISON.] 886 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconis cui Giraldus episcopus preest. Ego in Dei nomine Adalgisus levita dono pro remedio anime mee ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Moyson; hoc est curtilus quod de Teudone et uxore sua Leugari conquisivi, et terminat a mane et a medio die et a sero vias publicas et a circio terra Condulrici et via publica. Infra istos terminos ipsum curtilum, preter tres petiolas a sero quas incartatas habeo, ad ipsam casam Dei dono ad stipendia fratrum, ea ratione ut dum ego vivo usum et fructum habeam, post meum decessum Adalardus teneat. Similiter dono illas res quas de Ansberto et Eldeverga conquisivi, et de Teudone et Leutgara, similiter illas quas de Amebalto et uxore sua acquisivi, hoc est silva increpita, et in ipsa fine pratum quod de Geldone et Fulcodo conquisivi; et in fine Varennas pratos quos de Veraldo conquisivi, similiter et illos quos de Geldone et Fulcodo conquisivi, qui in ipsas Varennas resident. Similiter in fine Moyson terram arabilem que de Amebalto et de Geldone et de Adalardo conquisivi. Post meum decessum, Adalardus ipsas res teneat ea ratione ut annis singulis, festivitate omnium sanctorum, refectionem in refectorio canonicis Sancti Vincentii ostendat; post suum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat. Adalgisus levita qui firmavit. S. Eurardi. S. Emardi. S. Gondulrici. CXXII. [JUSTUS HEBREUS COMMUTAT DIVERSAS RES CUM GIRALDO EPISCOPO.] 886 — 927. Placuit atque convenit inter Justonem et uxorem suam Belisiam et infantes eorum hebreos Giraldo episcopo Matisconensis civitatis Sancti Vincentii martiris, cum suis canonicis, res inter se commutarent et fecerunt. Imprimis donant atque commutant Justus et uxor sua Belisia cum infantibus eorum, a partibus domno Giraldo episcopo cum suis canonicis Sancti Vincentii martiris, res nostras que sunt in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Moyson, hoc est vinea cum campo insimul tenente que terminat a {92}mane terra Hebreorum, a medio die Adalgis levite, a sero et a circio vias publicas; habet in longo perticas XXXIII, in lato perticas XVIII. Similiter donat atque commutat domnus Giraldus episcopus cum suis canonicis Sancti Vincentii martiris res que sunt site in ipsa villa Muison; hoc est curtilus cum vinea insimul tenente que terminat a mane terra Justone, a medio die terra Adalardo, a sero Rannulfo que fuit Madalulfi, a circio terra Sancti Veranni; habet in longo perticas XVI, de vinea vestita in unoquoque fronte perticas XII. In ipso loco campum unum qui est in relevio; habet in longo perticas XVIIII, in lato VIII. Vinea et campus est in ipsa terminatione, et est in ipsa villa vinea que terminat a mane terra Adalardi, a medio die terra Hebreorum, a sero similiter, a circio via publica; habet in longo perticas VIII et pedes IIII, in unoquoque fronte perticas VI. Infra istas terminationes et perticationes, unusquisque quod accepit teneat et possideat et faciat post hunc diem quicquid voluerit sine contradictione. Si quis contradixerit II uncias auri componat. S. Rocleno. S. Arigerio. S. Ansigis. S. Adalberti. S. Teotlini. S. Ambaldi. CXXIII. [IDRENUS DAT CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA MOYSON.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum quam domnus Ado episcopus ad regendum habere videtur. Igitur ego Idrenus et uxor mea Ava donamus pro remedio animarum nostrarum ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum res nostras que sunt in pago Matisconense, in agro Meloniacense, in villa Moyson; hoc est curtilus indominicatus cum vinea, terminat a mane via publica, a medio die terra Girberti, a sero fossado finale, a circio de ipsa hereditate. Infra has terminationes totum ad integrum ad ipsam casam Dei donamus et alias res quicquid in ipsa villa vel in omnibus finibus ejus visi sumus habere, quesitum et inquirendum, eo tenore dummodo vivimus pariter usum et fructum exinde habeamus; post nostrum amborum decessum, ad rectores ecclesie Sancti Vincentii permaneant et honorifice nos sepeliant in cimiterio Sancti Petri apostoli. Post hec faciant quod facere voluerint nullo contradicente. S. Idonei et uxoris sue Ave. S. Bernardi. S. Bernonis. S. Adfrici. S. Constancii. S. Petrini. S. Waltherii. S. Gaimalberti. S. Bernerii. S. Bernardi. {93}CXXIV. [GRIMOLDUS VENDIT FULCUALDO PRESBITERO CURTILUM.] ?? Dilecto et venerabili Fulcualdo presbitero emptore. Sic igitur ego in Dei nomine Grimoldus et uxor sua Gisla venditores vendimus vobis curtilum cum exitibus et regressibus et vinea in simul tenente, que est sita in pago Matisconensi, in agro Meloniacensi, in villa Muison; terminat ipse curtilus cum vinea a mane seu a sero necnon et a circio terra ipsius emptoris, ad medium diem via publica. Infra istas terminationes de ipso curtilo et vinea et aliud quod ad ipsum curtilum aspicit id quicquid in predicta villa visi sumus habere totum et ad integrum tibi vendimus, pro quo accipimus precium in presente, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, solidos XV, prescriptum curtilum sicut superius legitur pro ipso precio hac epistola venditionis in tua tradimus potestate et dominatione jure ad proprium idem habendi, vendendi, perdonandi, commutandi, firmissimam in omnibus habeas faciendi potestatem quicquid volueris. Si quis vero, quod futurum non credo, calumniaverit auri libram componat. S. Grimoldi. S. Gislane. S. Arnulfi. S. Petrini. S. Fulberti. S. Bertonis. CXXV. [ARNULFUS DIACONUS COMMUTAT TERRAS CUM GIRALDO.] ?? In Dei nomine complacuit atque convenit inter Arnulfum diaconum et ab alia parte Giraldum et uxorem suam Susannam quod inter se terras commutarent a die presente. Similiter donat Arnulfus diaconus Girardo cum uxore sua Susanna unam vineam que est sita in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Muison. Ipsam vineam terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die Sancti Stephani Lugdunensis, a sero terra Rainol, a circio similiter; habet in longo perticas XVI, in uno fronte a medio die perticas II et in alio fronte perticam I. Infra istas terminationes et perticationes, donat Arnulfus diaconus Giraldo et uxori sue Susanne in locum Franco, et faciat unusquisque de proprio suo quid voluerit. Si quis contradixerit libras II auri componat. S. Arnulfi. S. Adalardi. S. Teotelini. {94}CXXVI. [BERERIUS PRESBITER VENDIT GUNDULDRICO PRATUM IN VILLA MUISON.] ?? Domino, fratri Gundulrico. Ego in Dei nomine Bererius presbiter venditor vendo tibi aliquid de rebus meis que sunt in pago Matisconense, in agro Meloniacense, in villa subtus Muyson. Hoc est pratus qui terminat a mane terra Sancti Johannis, a medio die aqua volvente Graona et prato Sancti Johannis, a sero terra Sancti Andree, a circio vinea de ipsa hereditate. Unde accipio precium de te sicut inter nos convenit atque complacuit valente solidos V, et pro ipso precio de meo jure in tua trado dominatione et facias quicquid facere volueris tam tu quam heres tuus. Si quis contradixerit III componat auri uncias. S. Bererii presbiteri. S. Itberti. S. Teutelini. S. Ayebaldi. S. Ingelardi. S. Avierici. S. Martini. S. Hermardi. CXXVII. [TETENUS DAT VINEAM IN VILLA SATONACO CANONICIS.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra murum civitatis Matisconensis cui venerabilis vir Berno episcopus preesse videtur. Igitur ego in Dei nomine Tetenus et uxor sua Alderudis donamus pro remedio animarum nostrarum canonicis ipsius loci aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Satonaco. Hoc est vinea que terminatur a mane terra Sancti Clementis, a medio die terra Bononio et Octavio, a sero et a circio terra Sitboleti; et habet in longo perticas XVI, in lato in uno fronte a mane perticas VII et pedes X, in alio fronte a sero perticas XVII. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis donamus ad ipsam casam Dei canonicis, et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint sine ullo contradicente. S. Teteni. S. Guntardi. S. Daniel. S. Aimerici. S. Gontelet. CXXVIII. [TENDONUS VENDIT ADALGISO LEVITE VINEAM IN VILLA MOISON.] 886 — 927. Domino, fratri Adalgiso levite. Ego quidem in Dei nomine Teudonus et uxor sua Leutiar venditores vendimus vobis vineam insimul tenentem que {95}est sita in pago Matisconensi, in agro Meloniacensi, in villa Moyson. Ipsam vineam terminat a mane via publica, a medio die et sero terra de ipsa hereditate, a circio terra Teudono; et habet in longum perticas L, de lato in uno fronte a mane perticas III et pedes VIII, in alio fronte a sero perticas VII. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis vendimus et accipimus de vobis precium sicut inter nos convenit valente solidos XXIIII et dimidium, et pro ipso precio vobis vendimus, tradimus atque transfundimus; et faciatis post hunc diem quicquid volueritis, in omnibus in Dei nomine habeas potestatem. Si quis contradixerit II uncias auri componat. S. Teudoni. S. Ambalti. S. Teutseni. S. item Teudoni. S. Scolerii. CXXIX. [HUMBERTUS VENDIT RAINERIO CURTILUM IN AGRO MELONIACENSE.] ?? Domino, fratri Rainerio emptori. Ego Humbertus et uxor sua Altasia vendimus tibi aliquid de rebus nostris in pago Matisconense, in agro Meloniacense, in villa Condaminas cui vocabulum est. Hoc est curtilus cum vinea et exitu qui terminatur a mane terra Sancti Stephani, a medio die via publica, a sero Sancti Quintini, a circio terra ipsius emptoris. Infra istas terminationes medietatem tibi vendimus et accipimus de te precio solidos XIIII, et de jure nostro in vestra tradimus dominatione, et faciatis quod volueritis. S. Humberti. S. Altasie. S. Bernart. S. Berulfi. (S. Annibalt.) CXXX. [FLOCBERTUS DAT QUEDAM IN VILLA AD ARCUS CUM SILVA IN VILLA VARENNAS.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconis in qua domnus Ado episcopus et Johannes prepositus rectores haberi videntur. Igitur ego, in Dei nomine, Flotbertus et uxor mea Odila donamus pro remedio animarum nostrarum Sancto Vincentio ad mensam fratrum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Varennas, item aliquantulum silve quam ibi conquisivimus. Terminatur a mane fluvio Sagone, a medio die Achardi, a sero terra Arboldi presbiteri et Manguigodi, a circio Osanane. Iterum in alio loco donamus Sancto Vincentio campum unum in ipsa villa qui vocatur ad Arcus; terminatur {96}a mane camino veteri ad Arcus, a medio die via publica, a sero terra Gotoberti, a circio terra Sancti Stephani; et insuper in ipsa villa omnia quecumque visi sumus habere quesitum et inquirendum Sancto Vincentio donamus. Hec sunt campi, prati, silve, aque aquarumque decursus, preter unum pratum quod est filie nostre, eo tenore ut quamdiu vivimus usum et fructum habeamus; post nostrum decessum, ad Sanctum Vincentium perveniat. Si quis contradixerit auri uncias componat duas. S. Flotberti et uxoris sue Odile. S. Leuterii. S. Bernardi. S. Ernadi. S. Josberti. S. Grimoldi. S. Giroldi. S. Wicardi. Data per manum Humberti levite. CXXXI. [MAALBERTUS IMPIGNORAT ABONI VINEAS IN VILLA ALBUCINIACO.] 886 — 927. Dilecto Aboni et uxori sue Stephane. Maalbertus et uxor ejus Aya incaucionamus vobis in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Albuciniaco. Terminat a mane terra Sancti Verani, a medio die et a sero terra Francorum, a circio de ipsa hereditate; et in alio loco rescias duas que terminantur a mane terra Sancti Verani, a medio die similiter, a sero de ipsa terra, a circio terra Francorum. Infra istos terminos, sicut supra insertum est, vobis incaucionamus ad annos VI pro solidos VI, et usque in diem solutionis firma permaneat omni tempore. S. Maalberti et uxoris sue Ylie (vel) Aye. S. Hugonis. S. Duranni. S. Alberti. S. Rotlanni. S. Aldemari. Et in alio loco rescias duas pro solidos II et denarios IIII. CXXXII. [LEUTBERGA DAT FILIIS MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA MANSIACO.] ?? Dilectis infantibus meis nomine Annelius et Achardus, ego Leutberga dono vobis mansum indominicatum in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Mansiaco, et quicquid ibi aspicit. Hec sunt campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia quesitum et inquirendum totum ad integrum vobis dono dummodo vivo usum et fructum habeam, post meum decessum vobis perveniat et faciatis quicquid volueritis. S. Leutberge. S. Bererii. S. Ayloardi. S. Aymonis. S. Widonis. S. Christiani. S. Bernardi. {97}CXXXIII. [ANSELARDUS DAT CURTILE CUM VINEA IN VILLA LOPCHIACO.] 981 — 996. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum quam domnus Milo episcopus ad regendum habere videtur. Igitur ego in Dei nomine Anselardus necnon et uxor mea Adalgardis nomine donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris, pro remedio animarum nostrarum, que conjacent in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Lopchiaco, cum curtilo, cum vinea et superposito, qui habet fines et terminationes, a mane terra Sufficiane, a medio die via publica, a sero Daberti, a circio Girbergane. Infra hunc terminum donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, eo pacto ut si in beneficio datum fuerit alicui vel in precariam, heredes nostri inibi recuperent. Firma permaneat omni tempore. S. Anselardi. S. Adalgarde. S. Arnulfi. S. Gareranni. S. Rannaldi. CXXXIV. [AYMO IMPIGNORAT GIBERIO CURTILUM IN VILLA MOYSON.] ?? Dilecto Giberio et uxori ejus Eldeverge. Ego Aymo incauciono vobis curtilum in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Moyson. Terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die via publica, a sero Adalgerio, a circio ab ipso Giberio. Infra istos terminos ipsum curtilum vobis incauciono ad annos XII pro solidos III, et usque in diem solutionis. Si quis caucionem istam contradixerit auri unciam componat. S. Aymonis. S. Balterii. S. Landrici. S. Armanni. S. Vidali. S. Dominici. CXXXV. [CONSTANTIUS IMPIGNORAT ARNULFO VINEAM IN VILLA CAVANIACO.] ?? Dilecto Arnulfo et uxori sue Aleldi. Ego Constantius incauciono vobis vineam in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Cavaniaco. Terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero Sancti Vincentii, a circio de ipsa hereditate. Infra istos terminos vobis incauciono ad annos IIII pro solidis IIII et usque in diem solutionis, et tempus vindemie modium unum de musto persolvant. S. Constantii. S. Rotlanni. S. Airardi. S. Achini. {98}CXXXVI. [AUSCHERIUS IMPIGNORAT RESCIAM DE VINEA IN VILLA SATONACO.] ?? Dilecto amico nostro nomine Aboni et uxori sue Stephane. Ego Auscherius incaucionamus vobis unam resciam de vinea que est in pago Matisconense, in agro Fusciaco, in villa Satonnaco, in convenientia quod tempore vindemiarum (dabimus) de musto sextarios XII, si in illa rescia inventi non fuerint. Terminatur a mane via publica, a medio die Rotberto et Aldone, a sero Humberto, a circio Bernardo. Infra istos terminos vobis dono in caucionem ad annos III pro solidis II, et teneatis usque ad solutionis perventionem. S. Auscherii. S. Duranni. S. Adaldradi. S. Habundantii. CXXXVII. [ISEMBRANNUS DAT ECCLESIE CURTILUM IN VILLA FONTANILIAS.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris infra Matisconem constructe. Ego Isembrannus et uxor mea Teisa donamus, pro anima filii mei defuncti videlicet Duranni sacerdotis, curtilum cum vinea situm in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Fontanilias. Terminatur a mane et a medio die et a sero viis publicis, a circio terra Martini. Infra istas terminationes unum curtilum Sancto Vincentio donamus, ut idem egregius Domini testis animam illius a penis inferni sua intercessione liberare dignetur, et faciant rectores Sancti Vincentii ab hac die quod voluerint. S. Isembranni et uxoris sue Teise, qui hanc donationem fecerunt. S. Belini. S. Odonis. S. Marleni. S. Giroldi. CXXXVIII. [GILDO VENDIT ADALGISO LEVITE VINEAM IN VILLA MUISON.] ?? Domino, fratri Adalgiso levite emptori. Ego Geldo et uxor mea Adria venditores vendimus tibi aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Muison. Hoc est vinee duas rescias, que terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra {99}Benefredi, a sero terra Rannaldi, a circio terra Servadi. Infra istos terminos, ipsam vineam vobis vendimus ut faciatis quod vultis nullo contradicente, et accipimus de te precium in argento solidos XII. Si quis contradixerit unam unciam componat auri. S. Geldonis et uxoris sue Adrie. S. Ritfoldi. S. Bertrandi. S. Eldrardi. S. Arcambaldi. S. Geraldi. S. Ansigisi. CXXXIX. [ADALGISUS DAT JOSLENO RES QUAS DE CHALINO PRESBITERO ACQUISIVERAT.] ?? Dilecto fideli meo Josleno. Ego Adalgisus levita dono tibi aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Varennas. He sunt res quas de Siesalno presbitero et de Altasia et filio suo Beraldo presbitero conquisivi. Terminantur ipse res a mane terra Landrici, a medio die via publica, a sero et a circio Leutgardo presbitero. Omnes res, infra istas terminationes, totum ad integrum tibi dono preter illas res quas colonus ibi habet; et fac de ipsis rebus quicquid tibi placuerit. S. Adalgisi. S. Eurardi. S. Rannulfi. S. Adalart. S. Waldo. S. Aldo. CXL. [DAVID CUM WANDINA UXORE DANT CURTILUM IN VILLA URINIACO.] 937. — 962. Sacrosancte Matiscensis ecclesie quam Maimbodus episcopus ad regendum habere videtur. Ego David et uxor mea Wandinodis donamus pro Dei amore ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris in pago Matisconense, in agro Uriniacense, in ipsa villa Uriniaco. Hoc est curtilus cum vinea qui terminat a mane via publica, a medio Hebreorum, a sero Hebreorum, a circio via publica; et est alius curtilus cum vinea in ipso pago, in agro Uriniacense, in fine Torrente, terminatur a mane via publica, a medio die terra consortorum, a sero similiter, a circio Sancti Mauricii. Infra istis terminationibus ipsas res donamus ad ipsam casam Dei eo tenore ut dum advixerimus et filius noster Walterius clericus, usum et fructum (habeamus); post nostrum decessum, ad ipsam casam Dei perveniant. Et in villa Turre, quantum {100}deinceps adquirere potuerimus, similiter ad ipsam casam Dei donamus. S. David et uxoris sue Wandelmodis. S. Ramberti. S. Leoteudi. S. Christophori. S. Arnulfi. S. Pervadi. S. Andree. S. Grimardi. S. Martini. S. Constantii. CXLI. [JULIA DAT VINEAM IN VILLA CAVANIACO IN PAGO MATISCONENSI.] 968. — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconis quam domnus Ado episcopus ad regendum habere videtur. Ego Julia femina dono, pro remedio anime mee et senioris mei David et filiorum meorum, ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Melionacense, in villa Cavaniaco. Hoc est vinea que terminat a mane terra Anscherici, a medio die Sancti Vincentii, a sero Sancti Stephani, a circio Sancti Petri. Infra istas terminationes, dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum, eo tenore dum ego vivo et filius meus Arbertus teneamus et possideamus, et unoquoque anno tempore vindemie II sextarios persolvamus. Et si aliquis beneficiare presumpserit rectam reclamationem habeant parentes mei. Si quis hoc contradixerit libram I de auro persolvat. S. Julie. S. Eldenaldi. S. Warnerii. S. Maimbodi. S. Duranni. S. Dorini. S. Bernardi. S. Umberti. Hactum hoc regnante Lothario rege. CXLII. [ADALARDUS SACERDOS DAT SANCTO VINCENTIO MANSUM IN VILLA CADERIAS.] 1018. Omnia que instantis temporis cursu solida debent ratione persistere expedit apicum caracteribus futurorum noticie tradere quatenus per succedentium temporum spatia controversiarum quiescant jurgia. Quapropter ego Adalardus proffessione sacerdos, scelerum meorum reminiscens enormitatem, attendensque Salomonis verba dicentis: «Redemptio anime viri divitie ejus,» concedo Domino et Sancto Petro Sanctoque Vincentio mansum unum, consentiente Adalgiso levita de quo hoc predium centum vigenti solidos dum nec solum ab ipso sed a fratre ejus nomine Duranno. Est autem situs ipse mansus in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Caderias; {101}desinit vero ab oriente semita usui vicinorum apta, ab austro autem et occidente alium vicinum in alvo, ab aquilone via publica. Et in alia villa que dicitur Bosced. curtilum unum cum domo et vinea et omnibus appendentiis. Terminatur ab oriente et ab occidente terra que olim fuit Hebreorum, a medio die rivo currente, a circio terra Hebreorum. Hos igitur curtilos cum omnibus appendentiis ego Adalardus sacerdos, sicut supradictum est, Domino ac Sancto Petro Sanctoque Vincentio necnon Innocenti tribuo eo pacto ut si ecclesie Matisconensis thesauriarius missam quotidie, in cripta que Domino in honore Sancti Petri apostoli et Sancti Innocentis martiris dicata est, aut celebraverit, aut ut ab alio cantata sit procuraverit, post meum decessum ipse has terras teneat; similiter qui hoc egerit ipsas jure perpetuo possideat. S. Adalardi sacerdotis qui hoc scriptum fieri jussit et firmare precepit. S. Adalgisi qui consensit. S. Letbaldi pontificis. S. Gauseranni levite. S. Aldonis. S. Umberti. S. Udulrici filii Tetberti. S. Udulrici pueri, filii ejus. S. Bernardi. S. Henrici. S. Raculfi. S. Arlebaldi. S. Constantini. S. Warulfi. S. Walterii pomilionis. Data per manum Rannulfi levite die Pentecostes anno Incarnationis Dominice millesimo XVIII, indictione prima, regnante Rotberto rege. CXLIII. [ADRALDUS PRESBITER DAT CURTILUM IN VILLA VARENNAS.] 937 — 962. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus preest Maimbodus episcopus. Ego Adraldus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Varennas, Amarico vocatum. Hoc est curtilus cum suprapositis et vineam que terminat a mane et medio die vias vicinabiles, a sero terra Gausleni, a circio fossado finale. Infra istos terminos, ipsas res dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum, eo tenore dum ego vivo usum et fructum (habeam), sed tantum in censum omni anno, in festivitate Sancti Vincentii, de cera denaratas IIII persolvam. Si quis vero donationem istam contradixerit auri libram componat. S. Adraldi presbiteri. S. Warnerii. S. Marleni. S. Aldonis. S. Evrardi. {102}CXLIV [SYNODUS HABITA APUD CABILONEM REDDIT SUO JURI VILLAM SANTINIACUM.] 915. Cum in nomine Domini et Salvatoris nostri Jhesu Christi resideret domnus Austerius venerabilis archiepiscopus in suburbio Cabillonice civitatis in ecclesia Beati Marcelli martiris cum archiepiscoporum et episcoporum collegio videlicet cum Ardrado ejusdem urbis venerabili episcopo, Geraldo Matiscensi, Cymno Vesoncionensi archiepiscopo, Aygrinensi archiepiscopo, Alisachar Belicensi episcopo, Odelardo Mauriennensi, anno videlicet Dominice Incarnationis DCCCCXV, indictione III, et nonnulla inibi pro juribus de statu atque utilitate ecclesie canonici definirent: quidam presbiter Bererius nomine eorum adiit presentiam proclamans, se quod quidam presbiter Ivo nomine quamdam villam Santiniacum vocabulo, in parrochia Sancti Clementis quam Bererius tenebat, contra jus ecclesiasticum usurpasset. Cujus querimoniam pontifices diligenti examinatione inquirentes decreverunt ut jam dicta villa Santiniacus ad antiquitatem suam, hoc est ad matricem ecclesiam Sancti Clementis reverteretur, sicut per viam publicam que ab Arari incipit, que pergit ad Odientiam Fredeconis antequam perveniret in transversum per viam que ducit ad fontem Bigorti, unde et hanc testimonii scripturam quam reditoriam vocant sub hac ratione prefati presules preceperunt facere ut in posterum ecclesia Sancti Clementis nullam ex sua parrochia sustineret calumniam. Et ut firmius teneretur, propriis nominibus subfirmaverunt. CXLV. [ARLINDRANA CUM FILIO DANT CURTILUM IN VILLA CAVANIACO.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum cui Ado preest episcopus. Ego Aylindrada et filius meus Auscherius donamus, pro remedio animarum nostrarum et senioris mei Arlebaldi, aliquid de rebus nostris ad ipsam casam Dei que sunt site in pago {103}Matisconense, in villa Cavaniaco; hoc est curtilum cum supraposito et vinea. Terminat a mane et a medio die (et) a circio vias publicas, a sero terra Sancti Stephani. Infra has terminationes, cum Martio et uxore sua et infantibus suis, totum ad integrum ad prenominatam casam Dei donamus, eo tenore dummodo vivimus usum et fructum habeamus; post nostrum decessum ad mensam fratrum perveniat. Si quis hoc contradixerit ex auro componat libram unam. S. Aylindrane. S. Artoldi. S. Hugonis. S. Auscherii. S. Constantii. S. Giraldi. CXLVI. [VINCENTIUS DAT CURTILUM SITUM IN VILLA VARENNAS.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum. Ego Vincentius dono, pro remedio anime mee et patris et matris mee et precipue Adalgisi qui ipsas res illis condonaverat, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Varennas. Hoc est curtilus qui terminat a mane terram Sancti Vincentii quam Adraldus presbiter dedit, a medio die viam publicam, a sero terram Archardi, a circio de ipsa hereditate. Infra istos terminos quicquid ad ipsum curtilum aspicit dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, eo tenore dum ego vivo et filius meus Constabilis usum et fructum, et in omni anno tempore vindemie sextarios duos de musto persolvamus ad ipsam casam Dei, et firmum hoc permaneat omni tempore. S. Ugonis. S. Odonis. S. Bernardi. S. Deudonis. S. Arperti. S. Vincentii qui fieri et firmare rogavit. CXLVII. [HELDIARTIS DAT GIRBERTO VINEAM IN VILLA BUSCIDO.] ?? Dilecto nomine Girbert. Ego Heldiart femina dono tibi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Buscido. Est vinea que terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Pauli et Hebreorum, a sero via publica, a circio similiter; que habet in longum perticas XVIII, in uno fronte XII, in alio XI. Infra istas terminationes vel perticationes tibi dono, et habeas potestatem quicquid inde facere volueris. S. Heldiart. S. Walcodi. S. Amalgerii. S. Sichelini. S. Heldebrani. S. Christophori. {104}CXLVIII. [STEPHANUS DAT SANCTO VINCENTIO MANSUM IN VILLA CAVANIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui domnus preest Letbaldus episcopus. Igitur ego in Dei nomine Stephanus dono pro remedio anime mee ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Cavaniaco. Est unus mansus cum vinea et vircariis insimul tenente, qui terminat a mane Flotberti, a medio die similiter et Beati Vincentii, a sero Adalberti cum suis heredibus, a circio via publica. Et est una vinea in ipsa villa, que vocatur Gauslenus eaque contra Sanctum Vincentium et suos canonicos injuste teneo, et ad ipsam casam Dei reddo. Terminatur ipsa vinea a mane et circio Sancti Vincentii, a medio die via antiqua, a sero Sancti Stephani. Est unus curtilus in ipso pago, in villa Uriniaco, qui vocatur Marcio; terminatur in circuitu terra Hebreorum, a mane via publica. Infra istas terminationes, dono et reddo ad ipsam casam Dei et ad mensam fratrum, et faciant quod inde facere voluerint. Si quis hoc contradixerit auri libras X componat. S. Stephani. S. Wigonis. S. Adalardi. S. Otelini. S. Rodulfi. S. Elduini. CXLIX. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT BONFILIO ET SOCIIS CAMPUM AD MEDIUM PLANTUM.] 996 — 1018. Dilecto Bono Filio et Pontio et uxoribus eorum Otbergia et Ausielde. Ego Letbaldus episcopus dono vobis campum de ratione Sancti Vincentii ad medium plantum in pago Matisconense, in agro Salorniacence, in villa Moncellis, qui terminat a mane et a circio Sancti Benedicti, a medio die de ipsa terra, a sero via publica; habet in longo perticas XXIII, in lato a medio die perticas XIII, a circio perticas novem. Infra istos terminos vobis dono ad V annos, vinea edificata et post quinque annos, domnus Letbaldus medietatem recipiat, aliam medietatem Bonus Filius et Pontius et uxores eorum possideant. Quod si vendere vel incaucionare volueris, nulli alteri {105}facias nisi rectoribus ejusdem loci. S. Letbaldi presulis. S. Maioli prepositi. S. Sendeleni. S. Gondulfi. S. Adalardi. S. Warnerii. S. Gauseranni. S. Anselardi. CL. [JOSLENUS DAT FILIO VINCENTIO VINEAM IN VILLA VARENNAS.] ?? Dilecto filio meo Vincentio. Ego Joslenus et uxor mea Ingelsenda donamus tibi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Varennas. Hoc est vinea et campus insimul tenens qui terminat a mane terra Richardi et Benedicti, a medio die via publica, a sero terra Ricardi, a circio terra Rotgerii et fossado. Infra istos terminos tibi dono eo tenore, dum nos vixerimus, teneamus et possideamus; post nostrum decessum, tibi perveniat et facias quod volueris. S. Jotsaldi. S. Arlebaldi. S. Girberti. S. Landrici. CLI. [JOSLENUS DAT EIDEM CAMPUM IN VILLA VARENNAS.] ?? Dilecto Vincentio. Ego Joslenus, pater tuus, dono tibi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Varennas; terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Acardi et via publica, a sero terra Achardi, a circio de ipsa hereditate. Infra istos terminos quamtum habeo tantum tibi dono, et facias quid volueris. S. Josleni. S. Valdini. S. Bererii. S. Bernafredi. S. Infredi. S. Oldrici. CLII. [MALLI PUBLICI FORMULA IN QUO RES SANCTI (VINCENTII) RECLAMANTUR.] 879 — 887. Notitia reclamationis qualiter vel quibus presentibus cum in Matiscone civitate, in mallo publico, die martis mensis februarii, ubi resedisset Leotaldus missus Willelmi comitis, ibique in eorum presentia venit Semertus advocatus Sancti Vincentii, proclamavit serva cum scabinis Eldenert, Ildrado, Arnulfo, Landrado, Amico et aliis pluribus, proclamavit se de {106}Braidenco de rebus in villa Leuriso hoc est pratum unum; ipse Braidencus placitum suum dedit canonicis Sancti Vincentii per verum inquisitum supervenisset ipso prato a canonicis Sancti Vincentii manibus reddidisset. Interim ipse Braidencus ab hoc seculo migravit et iterum venit frater suus Teotgrinus et saisivit ipsum pratum, et revenit ipse jam dictus Semertus in mallo publico, in ipsa reclamatione stetit et reclamavit se jam supradictus Semertus de rebus que sunt in ipso agro et in ipso termino, quas tenebant Arardus et Albricus. Similiter se proclamavit in mallo secundo quod domnus Willelmus tenuit in mense, agitur in Matiscone civitate; similiter in tertio quod domnus Boso tenuit in mense martis in Matiscone. CLIII. [ALBERICUS COMES DAT CURTILE CUM VINEA IN VILLA EXARTIS.] 971 — 974. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconum. Ego Albericus comes dono pro remedio anime mee et parentum meorum ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Exartis, in agro Fusciacensi. Hec sunt curtili cum vineis et suprapositis que mihi evenerunt per precepta regalia, que Paredonius Hebreus conquisivit ibi. Est autem terminatio de istis rebus, a mane et a medio die et a sero vias publicas, a circio Graona volvente. Infra istas terminationes, istos curtilos et quicquid ibi aspicit quesitum et inquirendum, eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam, et tempore vindemie reddam investitura, omni anno, unum modium vini. Iste res sicut superius inserte sunt, post decessum meum teneant ipsi canonici. Si quis beneficiaverit iram Dei incurrat; si quis calumpniaverit IIII libras auri componat. S. Alberici comitis. S. Rocleni, S. Baldrici. S. Willelmi. CLIV. [ARDRADUS CANONICUS DAT CAPELLAM SANCTE MARIE CUM CURTILO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum. Ego Ardradus presbiter et canonicus ipsius loci dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro {107}Fusciacense, in villa Vincella. Hoc est curtilus cum vinea et omnibus appendentiis, qui terminat a mane via publica et terra Sancti Stephani, a medio die via publica, a sero Sancti Stephani et Elevane, a circio via publica. Et dono in villa Cantriaco capellam que est in honore Sancte Marie dedicata. Ipsas res terminatas sicut superius insertum est et quicquid ad ipsam capellam aspicit dono ad ipsam casam Dei eo tenore dum (ego) vivo usum et fructum habeam; post meum decessum, perveniat in stipendia fratrum. Si quis contradixerit IIII libras auri componat. S. Ardradi presbiteri. S. Odilonis. S. Ravirardi. S. Albonis. S. Hervaldi. S. Eldemari. S. Eligii. CLV. [LETTALDUS COMES CUM BERTA UXORE DANT MANSUM IN ORATORIO VILLA.] Circà annum 960. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus preest Maimbodus episcopus. Ego Lettaldus comes et uxor mea Berta donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Oratorio; hoc est mansus ubi Arlemarus residet. Ipsum mansum et ipsum servum Arlemarum et uxorem ejus cum infantibus V donamus ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum et ad ministerium senescalli refectorio servientis, et faciant rectores loci quicquid inde facere voluerint. Si quis hoc contradixerit IIII libras auri persolvat. S. Leotaldi comitis. S. Bertane uxoris ejus. S. Alberici filii sui. S. Nardini. S. Raterii. S. Rainaudi. S. Gauffredi. S. Aimerici. S. Adraldi. CLVI. [REDDITIO NONARUM ET DECIMARUM DE FISCIS MATISCONENSIUM.] 941 — 960. Notitia redditionis apud Matisconem ante presentiam domni Hugonis comitis et Leotaldi comitis vel fidelium illorum Walterio, Rotberto, Josberto, Leodegario, Raterio, Teodulfo, Witcheranno, Hugone, cum ceterorum nobilium meorum presentia venit domnus Leotaldus comes, proclamavit in advocationem Sancti Vincentii una cum canonicis ipsius loci quod nonas et {108}decimas de fiscis Matisconensium, unde preterito tempore canonici ipsius loci vestiti fuerunt, injuste eis ablate sunt. Domnus quoque comes aurem suam inclinans, ut audivit directum Sancti Vincentii et canonicis suis, reddidit illis nouas et decimas de omnibus fiscis per diversos pagos sitis, quicquid illorum ministeriales inquirere potuerint per directum reddidit ipse per consilium domni Leotaldi comitis ad mensam fratrum; et domnus Leotaldus comes in servitio Domini comitem hunc consolavit, his presentibus. S. domni Hugonis comitis qui fieri rogavit. S. Leotaldi comitis. S. Widonis. S. alterius Widonis. S. Josberti. S. Ottelini. S. Rotberti. S. Humberti. CLVII. [REDDITIO QUAM LEUTALDUS COMES FACIT DE REBUS SANCTI CLEMENTIS.] Circà annum 955. Notitia werpitionis seu redditionis liquido omnibus nobillime patet qualiter domnus Maimbodus antistes cum collegio utriusque ordinis cleri ac populi serenitatem domni Leotaldi adiit et Sancto Vincentio martiri et sibi suisque de se ipso justitiam faceret humillime expetiit, de rebus scilicet abbatie Sancti Clementis martiris, quas per privilegia apostolica et preceptiones regales concio prescripti martiris ipso annuente et in omnibus opem ferente adquisierat, ut eas benignissime redderet et suos qui ipsas injuste tenebant reddere faceret, de quibus unus erat Cicardus qui in Prisciaco villa aliquid ex prefatis rebus tenebat. Quicquid in prememorata villa ex eadem ratione erat in servis et ancillis, vineis, campis, pratis et omnibus ibi pertinentibus, partibus domni Vincentii gloriosi martiris et communitati fratrum victuique cotidiano werpiverunt et pro vita voluntarie dimiserunt tam comes Leotaldus quam fideles ipsius Cicardi, unde hanc notitiam prelibatus comes fieri jussit firmavitque et fidelibus suis roborari precepit. Quicquid autem ex eadem terra est in his locis inter Princiacum et Cammas, inter Prisciacum et Corbonacum, Modonum, Colonicas et Moncellis. S. Leotaldi comitis. S. Alberici filii ejus. S. Walterii vicecomitis. S. Alberici vicecomitis. S. Hugonis. S. Cycardi. S. Raterii. S. Rotberti. S. Erici. S. Engelardi. {109}CLVIII. [WALO CUM UXORE DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM CUM VIRCARIA.] 937 — 962. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus Maimbodus episcopus preest. Ego Walo et uxor mea Farelda, pro Dei amore et pro remedio animarum nostrarum, donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris sitis in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Toriaco. Hoc est vinea cum vircaria simul tenente, terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancte Marie, a sero de ipsa hereditate, a circio via publica. Infra istos terminos ipsam vineam cum vircaria donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, eo tenore ut dum vixerimus teneamus; post nostrum decessum amborum, Warino clerico perveniat. Annis singulis tempore vindemie, in censum, modium de musto aut denarios XII ad ipsam casam Dei solvamus sine mora. Post decessum quoque ipsius Warini, ad mensam fratrum perveniat et faciant canonici ipsius loci quod facere voluerint; et donamus ibi servos duos nomine Johannem et Leuterium in presente. Si quis hoc contradixerit IIII auri libras componat. S. Walonis. S. Farelde uxoris sue. S. Warnerii. S. Duranni. S. Adalberti. S. Nortberti. S. Deodati. S. Fredonii. S. Heldulfi. CLIX. [FULCODUS PRESBITER VENDIT TELONE VINEAM IN VILLA VINCELLA.] ?? Domino, fratri Tolane. Ego Fulcodus presbiter et canonicus Sancti Vincentii vendo tibi vineam que est sita in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa vincella; que terminatur a mane terra Sancti Stephani, a medio die ab ipso emptore, a sero et a circio terra Rotgerii et Ardradi, habet in longo perticas XVIIII et pedes III, in quacumque fronte habet perticas IIII et pedes II. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum tibi vendo et accipio de te precium in presente solidos V, et pro ipso precio ad integrum tibi trado atque transfundo et facias ab hac die quod facere volueris. Si quis hoc calumpniaverit duas uncias componat de auro. S. Fulcodi qui fieri rogavit. S. Raynardi. S. Ratfredi. S. Geraldi. S. Rotgerii. S. Wareni fredi. S. Arbulfi. {110}CLX. [BERERIUS DONAT DAVIDI CAMPUM IN VILLA FONTANILLAS.] ?? Dilecto David et uxori sue Wandalmodi. Ego Bererius et uxor mea Ermengardis donamus vobis aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Fontanillas, ad Sinmoles vocat. Hoc est campus quem terminat a mane via publica, a medio die similiter, a sero de ipso emptore, a circio via publica. Infra istas terminationes vobis donamus ad integrum et facias quod vultis. Si quis hoc contradixerit auri unciam componat. S. Bererii. S. Ermengardis. S. Eldeverte. S. Vulferii. S. Probaldi. S. Leutboldi. S. Aremberti. CLXI. [FLOCBERTUS CUM UXORE DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM AD MATISCONEM.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus Ado episcopus preest. Ego Flotbertus et uxor mea Odelia donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris. Hoc est unus curtilus, in burgo superiore super Matisconem, qui terminat a mane ad ipsum donatorem, a medio die Matisconem civitatem, a sero de ipsa hereditate, a circio via publica; habet in longo perticas XX et dimidiam, in lato VIII. Et in villa Varennas, super Craona, que ibi habemus, (cum) campis, pratis et silvis, quesitum et inquirendum, donamus ad ipsam casam Dei. Similiter campum unum, qui vocatur ad Arcus, quem terminat a mane et a medio die via publica, a sero Girberti. Infra istos terminos donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, eo tenore ut dum vivimus simul et unus ex infantibus nostris Flocbertus teneamus et possideamus; post nostrum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat, et omni anno festivitate Sancti Vincentii denarios VI persolvam. Si quis hoc contradixerit auri libras X componat. S. Flocberti et uxoris sue Odeile, qui fieri rogaverunt. {111}CLXII. [ROTOARTIUS VENDIT TOLONE VINEAM IN VILLA VINCELLA.] ?? Domino, fratri Tolone emptori. Ego Rotoart et uxor mea Girbergia vendimus tibi vineam juris nostri que est sita in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Vincella, que terminat de totis partibus terra de ipsa hereditate, et habet in longo perticas X, in uno fronte a medio die perticam I et III pedes, in alio fronte a circio perticam I et pedes IIII. Infra istam terminationem vel perticationem, ad integrum tibi vendimus et accipimus pretium de te denarios XX; et de ea quidcumque volueris facias. S. Rotoart. S. Girbert. CLXIII. [RACULFUS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA LIVINIACO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est in pago Matisconense. Ego Raculfus dono pro remedio anime mee unam vineam in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Liviniaco; terminatur a mane via publica, a medio die terra Raculfi, a sero terra Narduini, a circio terra Sancti Petri. Infra istum terminum, dono ad ipsam eo tenore ut quamdiu ego et filius meus Henricus vixerimus teneamus et possideamus; post nostrum vero decessum, ad mensam perveniat canonicorum Sancti Vincentii. CLXIV. [RACULFUS CUM UXORE SUA DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM CUM SUPERPOSITO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Martini que est constructa in pago Matisconensi, in agro Potiacensi, in villa Diviaco, quam Flotbertus presbiter ad regendum habere videtur. Ego Raculfus et uxor sua Wandalmodis concedimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in ipso pago, in ipsa fine vel in ipsa villa. Hoc est curtilus, cum supraposito et exio, quem terminat a mane terra ad ipsam casam Dei et via publica, a sero rivo volvente et vinea neno, a circio via publica et vinea a vano. Infra istas {112}terminationes, et alias res que ad ipsum curtilum appendunt, curtilis, vineis, campis, pratis, silvis, totum ad integrum, cum ipso servo qui supra sedet nomine Ramberto et uxore sua et infantibus eorum qui nati sunt vel erunt, totum ad integrum cedimus ad ipsam casam Dei et tradimus; nec heres inter se dispertiendi, nec nullus homo censum recipiendi, nec de rebus ecclesie nihil distrahendi. Qui facere presumpserit extraneus sit a consortio christianorum. S. Raculfi. S. Ahart. S. Aynulfi. S. Dodani. S. Amaldrici. S. Bernarti. S. Uldrici. CLXV. [ELDEMARUS PRESBITER DAT FLOCBERTO LEVITE VINEAM CUM CURTILO.] ?? Domino, fratribus Flotberto levite et Amelio et Achardo emptoribus. Ego Eldemarus presbiter dono vobis aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Cantriaco. Hoc est vinea cum curtilo insimul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die similiter, a sero terra Giraldi, a circio de ipsa hereditate; habet in longo perticas XX, in uno fronte a mane perticas V, in alio fronte a sero perticas IIII et pedes II. Infra istas terminationes et perticationes vobis dono eo tenore quamdiu ego vivo usum et fructum habeam; post meum decessum, ad vos perveniat, et omnibus annis festivitate Sancti Vincentii duas deneratas de cera per solvatis. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Eldemari presbiteri. S. Ardradi. S. Erverii. S. Rannulfi. S. Ervaldi. S. Christiani. S. Widonis. S. Teuderici. S. Josberti. CLXVI. [ARNULFUS PRESBITER IMPIGNORAT RAINERIO LEVITE VINEAM.] ?? Dilecto Rainerio levite. Ego Arnulfus presbiter incaucionamus vobis vineam in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Moyson. Terminatur a mane terra Constantini, et a medio die ab ipso emptore, a sero Giraldo et Daugberto, a circio Arnulfo presbitero; habet in longo a mane perticas XII, in lato a medio die perticas XII, a sero perticas XIII, a circio perticas XII. Alia vinea terminatur a mane terra comitali; a medio die terra Rainerii, a sero terra Giberii, a circio ab ipso emptore; habet in longo {113}perticas a mane VII et pedes V, a medio die perticas XI, a sero perticas V, a circio perticas XI. Infra istas terminationes vobis incaucionamus ad annos X pro solidis XX, et usque in diem solutionis. Si quis hoc contradixerit, auri unciam componat. S. Arnulfi presbiteri. S. Waldrici. S. Gomberti. S. Bernardi. S. Hugonis. CLXVII. [MAIOLUS PREPOSITUS ET ODDO ABBAS DANT CAMPUM AD MEDIUM PLANTUM.] Circà annum 1018. Dilecto Dominico et uxori sue Joerte, et Mamberto et uxori sue Berte. Ego Maiolus prepositus et Oddo abbas donamus vobis campum de ratione Sancti Vincentii ad medium plantum in pago Matisconense, in agro Meloniacense, in villa Condaminas. Terminat a mane Sancti Petri, a medio die via publica, a sero Sancti Quintini, a circio Hebreorum; habet in longo perticas XLVIII, in uno fronte perticas XI, in alio fronte perticas XIII. Infra istos terminos vobis donamus ad V annos, vinea edificata et post V annos rectores Sancti Vincentii medietatem habeant, aliam medietatem Dominicus et Maimbertus et uxores eorum possideant. Quod si vendere vel incaucionare voluerint, ad rectores Sancti Vincentii faciatis pro justo precio, et si illi non voluerint facias quod volueris. S. Maioli prepositi. S. Oddonis abbatis. S. Sendeleni. S. Anselardi. S. Gauseranni. S. Gislardi presbiteri. CLXVIII. [PETRONILLA VENDIT IDIERO CAMPUM IN VILLA MUISON.] ?? Domino, fratribus Idiero et uxori sue nomine Plectrudi. Ego Petronilla femina vendo vobis de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Meloniacense, in villa Muison. Hoc est unus campus aradivus qui terminatur a mane terra Sancti Clementis, a medio die terra Amboldi, a sero rivo volvente, a circio terra de ipsa hereditate; habet in longo perticas XV, in lato perticas V et pedem I. In alio loco, in ipsa villa, peciam de terra; terminatur a mane via publica, a medio die terra Ambaldi, a sero similiter, a circio terra Lectrudis. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum {114}vobis vendo et trado in vestra potestate ut faciatis quicquid volueritis, et accipio de vobis denarios XVIIII. Si quis contradixerit, unciam componat auri. S. Petronille. S. Aitadi. S. Umbaldi. S. Rambaldi. S. Widonis. CLXIX. [AMBARDUS VENDIT ADALGISO SILVAM IN VILLA MOYSON.] ?? Domino, fratri Adalgiso. Ego Ambaldus et uxor mea Aaltrudis vendimus tibi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Moyson. Hoc est silva que terminat a mane amne Craona volvente, a medio die ab ipso emptore, a sero Rostrani et Landrico, a circio Sancti Vincentii. Infra istas terminationes quicquid ibi visus sum habere in ipsa silva totum ad integrum tibi vendimus, tradimus atque transfundimus; et facias quicquid placuerit. Hactum hoc Matiscone, et accipimus de vobis denarios XXII. S. Ambalti et uxoris sue Aaltrudis. S. Idonei. S. Rambalt. S. Dodeni. S. Berardi. CLXX. [ADALBERTUS VENDIT ADALDRADO PRESBITERO CURTILUM.] ?? Domino ac venerabili Adaldrado presbitero. Ego Adalbertus et conjux sua Leotgart vendimus tibi peciolam de curtilo cum vinea, que est sita in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Romanasca, quem simul terminat a mane via publica, a medio die terra ad ipsos venditores, a sero terra ad ipsum emptorem, a circio terra ad ipsos venditores. Infra istam terminationem, ad integrum tibi vendimus et accipimus pretium solidos IIII, et facias exinde quod volueris. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Adalbart. S. Leotgart. S. Ennenert. S. Domingo. S. Constabulo Godolbert. Regnante Ludovico rege. CLXXI. [RAMBERTUS ET THEODOSIUS IMPIGNORANT VINEAM TANQUARDO.] ?? Dilecto Teuquardo presbitero. Ego Rambertus et frater meus Teodosius et uxores eorum Wareldis et Ainina, incaucionamus tibi vineam in pago {115}Matisconense, in agro Melionacense, in villa Moyson. Terminat a mane via publica, a medio die et a sero fossados finales, a circio via publica. Infra hos terminos ipsam vineam tibi incaucionamus ad annos VI, pro solidis XXX. Si ad ipsos annos istos solidos habemus, ipsam vineam recipiamus; et si tibi non solvimus, teneas et possideas usque in diem solutionis. Si quis hoc calumniaverit, IIII componat auri uncias. S. Ramberti. S. Teodosii. S. Auberti. S. Grivardi. S. Teotelini. S. Girbaldi. S. Ocberti. S. Rambaldi. CLXXII. [ARDRADUS EMIT VINEAM IN AGRO FUSCIACENSE IN VILLA VINCELLA.] ?? Domino, Ardrado. Igitur ego Tolle venditor vendo tibi vineam que est sita in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Vincella, que terminat a mane terra Sancti Stephani Lugdunensis, a medio die aqua volvente, a sero de ipsa hereditate, a circio ab ipso emptore; habet in longo perticas XII, in quolibet fronte perticas IIII. Infra istas terminationes et perticationes ipsam vineam cum vitibus et arboribus et solo terre ad integrum tibi vendo, et accipio de te precium solidos VI et dimidium, et pro ipso precio de meo jure in tua trado dominatione. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Tollani. S. Rotgerii. S. Abdrici. S. Wolfinci. S. Gotsaldi. S. Dratsigi. CLXXIII. [RODOARDUS CUM UXORE GIRBERGA VENDIT VINEAM IN VINCELLA.] ?? Domino, fratribus. Ego Rodoardus et uxor mea Girberga vendimus tibi vineam que est sita in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Vincella, que terminat de tribus partibus (terra) de ipsa hereditate, de quarta vero parte a circio aqua volvente; habet in longo perticas XII, in uno fronte a circio perticas II et dimidiam, in medio loco ubi Reclanus est habet perticas II et pedem I, in alio fronte a medio die perticam I et pedes VIII. Infra istas terminationes et perticationes, ad integrum tibi vendimus et accipimus precium solidos II, et pro ipso precio de nostro jure in tua tradimus dominatione, ea vero ratione si germana mea Girberga supervixerit et ego sum heres, si descessero ad illam perveniat. Si quis hoc contradixerit, auri unciam componat. S. Rodoardi. S. Girbergane. S. Rotgerii. S. Ausberti. S. Godonis. S. Bernaldi. {116}CLXXIV. [WICHARDUS DAT ELDEBALDO CAMPOS II AD MEDIUM PLANTUM.] 1015 — 1033. Dilecto Eldebaldo presbitero. Ego Wichardus dono tibi campos duos ad medium plantum de meo beneficio in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Liviniaco. Unus campus terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die Sancti Petri, a circio Sancti Johannis, habet in longo perticas XXI, in lato perticas XXV; alius campus terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die et a cercio Sancti Johannis; habet in longo perticas XXVI, in lato perticas VI. Infra istos terminos, tibi dono ad annos VI vinea edificata; et post annos VI, Wicardus medietatem recipiat, aliam mediam. Eldeboldus possideat. Quod si vendere vel incaucionare volueris, ad rectores qui ipsum beneficium tenuerunt facias pro justo precio; si noluerint, facias quod volueris. S. Wicardi. S. Ottonis comitis. S. Maioli prepositi. S. Rodulfi. S. Stephani. S. Umberti. S. Tetalfi. S. Rodulfi. S. Adalgisi. S. Aymonis. S. Flocberti. CLXXV. [IVO VENDIT BERERIO CAMPUM IN VILLA MOYSON, AGRO MELONIACENSI.] ?? Dilecto Bererio et uxori ejus Ermengarde. Ego Ivo vendo vobis campum in pago Matisconense, in agro Meloniacense, in villa Moyson. Terminatur a mane terra ad ipsos emptores, a medio die Sancti Johannis, a sero ad ipsos emptores, a circio via publica; habet in longo perticas XXXVI, in omnibus frontibus perticas V et pedes IIII. Accipio de vobis precium solidos II, et facite quod vultis. Si quis hoc contradixerit, auri unciam componat. S. Ivonis. S. Adronii. S. Ramberti. S. Rannaldi. S. Constantini. CLXXVI. [RODOARTUS CUM UXORE GIRBERGANA VENDUNT VINEAM IN VILLA VINCELLA.] ?? Domino, fratri Tollane. Ego Rodoart et uxor sua Girbergana vendimus vobis vineam que est sita in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Vincella, que terminat a mane de tribus partibus terra de ipsa {117}hereditate, a medio die via publica; habet in longo perticas V, in quisquo fronte perticam I et dimidiam. Infra istas terminationes et perticationes, ad integrum tibi vendimus et accipimus de te precium denariorum X, et facias exinde quod volueris. S. Rodoardi. S. Gerbergane. S. Rotgerii. S. Ardradi. S. Ausberti. S. Archimbault. S. Godonis. Arlulfus presbiter rogatus scripsit. CLXXVII. [RACULFUS CUM UXORE PLECTRUDI DANT CURTILUM IN VILLA FONTANILIAS.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii, que est constructa infra muros Matisconis, cui preest domnus Letbaldus. Ego quidem nomine Raculfus et uxor mea Plectrudis donamus pro remedio animarum nostrarum ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Fontanilias. Hoc est unus curtilus cum vinea que terminat a mane via publica, a medio die Flocberti, a sero Sancti Vincentii et Raculfi, a circio Martini; habet in longo perticas XVII et pedes VIII, in uno fronte perticas XIIII, in alio fronte perticas VII. Infra istos terminos vobis donamus post hac die ad ipsam casam Dei ad integrum, nullo contradicente. Si quis hoc contradixerit, auri uncias componat II. S. Raculfi. S. Plectrudis uxoris ejus. S. Flocberti. S. Duranni. S. Aldrici. S. Otgisi. S. Eurardi. CLXXVIII. [ENGARA DEO SACRATA DAT CURTILUM IN VILLA VARENNAS.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Matiscensis civitatis que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris, cui Letbaldus episcopus preest. Igitur ego Eugnara Domino sacrata dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Varennas, que Amariaco vocatur. Hoc est curtilus unus cum vinea insimul tenente; terminat a mane via publica, a medio die Sancti Marcelli, a sero de ipsa hereditate, a circio via publica. Infra istam terminationem, hunc curtilum {118}et campum unum qui simul tenet, cum vinea, dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, eo tenore ut quamdiu vixero et Acardus sacerdos meus consanguineus teneamus; post nostrorum vero amborum decessum, ad jam dictum locum perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Eugnare. S. Osberti. S. Achardi. S. Rodulfi. S. Walonis. S. Begonis. S. Aymonis. S. Constabuli. CLXXIX. [AGBERTUS CUM UXORE DANT CURTILUM CUM VINEA IN ALBURNIACO.] 885 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est constructa infra muros Matisconensis civitatis. Ego Agbertus et uxor mea Agia donamus pro remedio animarum nostrarum ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Albunoraco; hoc est curtilus cum vinea que terminat a mane terra Sancti Verani, a medio die de ipsa hereditate, a sero similiter, a circio ad heres Eldenert. Infra istam terminationem, ipsas res ad ipsam casam Dei donamus, eo tenore ut res quas pater meus et mater mea in ipsa villa dederunt Sancto Vincentio et ipsas quas modo donamus ad ipsam casam Dei, diebus vite nostre teneamus sub censum, id est, annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, in stipendia fratrum III soldos persolvamus. Et in antea donatio ista firma stabilisque permaneat. S. Acberti. S. Agiane. S. Pontionis. S. Gotberti. S. Emmonis. S. Wicardi. CLXXX. [OIDELELDA DAT SANCTO VINCENTIO PRO ANIMA SENIORIS SUI.] 937 — 962. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis cui preest Maimbodus presul. Ego Vydelelda dono, pro remedio anime mee et senioris mei Evrardi, ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum, et faciant canonici ipsius loci quicquid voluerint. Si quis contradixerit, auri libras II componat. S. Vydeleldis. S. Widonis. S. Vydelardi. S. Hugonis. S. Rannaldi. S. Engelardi. S. Bererii. S. Bernonis. S. Simualdi. S. Erlonis. {119}CLXXXI. [WALBERTUS DAT ECCLESIE SANCTE MARIE IN CANTRIACO CAMPOS III.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancte Marie que est constructa in Cantriaco. Igitur ego in Dei nomine Walbertus dono ad ipsam casam Dei campos III. Unus campus in villa de Langiaco, qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Mauricii, a sero Sancte Marie, a circio Ivoni. Alius campus est in villa Cropio, pro anima uxoris sue Osanne, qui terminatur a mane et a sero Sancti Mauricii, a medio die terra Rannaldi, a circio Arnaldi. Alius campus est in villa Aylonaco, pro anima Walberti, qui terminat a mane Constantionis, a medio die via publica, a sero terra Achardi, a circio Willelmi. Infra istos terminos donamus ad ipsam casam Dei ad integrum, et faciant rectores loci quod voluerint. Si quis hoc contradixerit, auri unciam componat. S. Walberti. S. Aronis. S. Constantionis. S. Rainaldi. S. Amblardi. S. Girberti. S. Almardi. CLXXXII. [ELDINUS DAT DURANNO PRESBITERO VINEAM IN VILLA FONTANILIAS.] ?? Dilecto Duranno presbitero. Ego quidem Eldinus levita dono tibi vineam in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Fontanilias. Terminatur a mane via publica, a medio die Sancti Petri, a sero Henrici, a circio Bertranni. Infra istos terminos, portionem meam tibi dono, que est pars quarta; et facies tue voluntati nullo contradicente. Si quis hoc contradixerit, ex auro libram I persolvat, et firma permaneat omni tempore. S. Eldini. S. Ramualdi levite. S. Bernardi. S. Stephani. S. Fredelini. S. Bernardi. CLXXXIII. [RAIMODUS SANCTIMONIALIS DAT CURTILOS IIII IN SUBURBIO CIVITATIS.] ?? Sacrosancte ecclesie que est constructa in honore Beati Vincentii martiris infra muros Matisconis. Ego Rannodus sanctimonialis concedo aliquid ex hereditate mea que est in pago Matisconense, in suburbio ipsius civitatis. Hec sunt curtili IIII; terminant duo curtili a mane Arari fluvio, a medio die {120}via publica, a sero terra Girbergane, a circio terra Isembranni; alius curtilus terminatur a mane Araris fluvio, a medio die et sero terra comitali, a circio terra Salomonis; alius curtilus terminat a mane terra Sigeberti, a medio die terra vicecomitali, a sero via publica, a circio terra Duranni. Infra istas terminationes, dono ad ipsam casam Dei quicquid ibi habeo, quesitum et inquirendum, nullo contradicente. Si quis contradixerit, auri libram I componat. S. Rannod. S. Videlane. S. Leutgardi. S. Vuilmari. S. Frederici. S. Abbonis. S. Odonis. CLXXXIV. [HILDEBOLDUS DAT ELDRARDE SANCTIMONIALI VINEAM IN LIVINIACO.] ?? Dilecte sanctemoniali Eldecardi. Ego Hildeboldus sacerdos (dono) quamdam villam sitam in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Liviniaci. Terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri Luxoviensis, a sero via publica, a circio terra Sancti Petri. Hujus medietatem vinee, quam de medio planto conquisivi, Heldecardi dono eo pacto ut post meum decessum in vita sua teneat; post ejus excessum, ad mensam fratrum in ecclesia Beati Vincentii perveniat, et investitum unoquoque anno dimilium modium vini rectoribus Sancti Vincentii abhinc reddat. Et dono supradicte femine, in villa Dasciaco, quicquid de Andrea conquisivi, et in villa Castanedi vineam unam quam de Pontione conquisivi, et aliam vineam quam de Adalelmo et Constantino conquisivi, eo pacto ut in vita sua teneat et rectoribus Sancti Vincentii unoquoque anno dimidium modium vini persolvat, et post ejus excessum ad Sanctum Vincentium perveniant. S. Hildeboldi presbiteri. S. Adonis. S. Aymonis. S. Odonis. S. Mercurii. S. Duranni. CLXXXV. [RAIMGARDIS VENDICAT PARTEM SUAM DE HEREDITATE LENDRICI.] 928 — 936. Sub die Jovis, apud Matisconem, in mallo ante presentiam domni Maioli vicecomitis venit quedam femina nomine Raingardis et infantes Landrici senioris ejus, (et) postulaverunt ibi brevem heleemosinariam quod Landricus ad suam finem de sua hereditate unicuique divisit, ad partem vero Raingarde {121}venerunt res in villa Cropio et in Dalainaco, Besornaco, quicquid ipse Landricus habuit; in Varennas similiter advenerunt illi curtili III, ubi Berardus et Landradus et Rainardus resedunt; et de pratis et de silvis, campis, et portuum medietas, et molinariis. Inde notitiam accepit his presentibus. CLXXXVI. [GISLARDUS, BERNARDUS ET RAMBALDUS REDDUNT RES ABLATAS.] 941 — 960. Noticia contrapellationis et werpitionis apud Matisconem sub die Martis, in mense junio, in mallo publico, ante presentiam domni Walterii vicecomitis missi domni Leotaldi comitis, Nordonium, Manegoldum, David, Bererium, Ingelardum, Berardum, Idonium cum ceteris mertx presentiam contrapellavit Humbertus prepositus Matiscensis una cum aliis canonicis Sancti Vincentii, tres homines, Gislardum, Bernardum, atque Rambaldum, cum uxoribus eorum Aaleldis, Sufficia et Ingelelde, quod rebus Sancti Vincentii in villa Cavaniaco. Hoc est vinea que terminatur a mane terra Ingeltrudis, a medio die ad heredes Bernardi, a sero Sancti Stephani, a circio fossado finali et concisa. Infra istos terminos Aalbertus pater illorum et uxor ejus Raneldis incartaverunt Sancto Vincentio, et ipsi tenent injuste; ut autem se recognoverunt, ipse Gislardus et Bernardus atque Rambaldus et uxores eorum directum Sancti Vincentii werpiverunt ipsas res his presentibus. S. Bernardi. S. Ramberti. S. Petri. S. Idreni. S. Aymonis. S. Ingelardi. CLXXXVII. [TEUDO CUM UXORE VENDIT SILVAM ADALGISO LEVITE.] 886 — 927. Domino, fratri Adalgiso levite. Ego Teudo et uxor sua Leutiaris vendimus tibi silvam crepita que est in pago Matisconense, in agro Melionacense, ubi vocant Camnevena, quam terminat ab oriente terra Restaiga, a meridie terra Folcolt, a sero ipsius Adalgisi, ab aquilone Sancti Vincentii. Infra istas terminationes tibi medietatem vendimus et accipimus de te precium {122}solidos III, et facias in antea quicquid volueris. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Teudonis et Leutiare uxoris sue. S. Stadevert. S. Ayglodi. S. Remefredi. S. Aldonis. CLXXXVIII. [IVO PRESBITER DAT CURTILUM JUXTA MATISCONEM IN CONCULA.] 886 — 923. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum. Ego in Dei nomine Ivo presbiter dono ad ipsam casam Dei in usus fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi juxta Matisconem, in Concula vocant. Hoc est curtilus cum supraposito et vinea insimul tenente, quem terminat a mane et a medio die terra Sancti Vincentii, a circio similiter, a sero via publica. Infra istas terminationes, medietatem ad integrum canonicis Sancti Vincentii trado atque transfundo, et dono campum unum, prope Sanctum Clementem, quem terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero Sancti Vincentii et Sancti Clementis, a circio Sancte Marie; habet in longo a medio die perticas LX, a sero in uno fronte perticas XLVIII, in alio fronte a circio perticas XIIII. Infra istas terminationes vel perticationes, ad integrum trado Sancto Vincentio sine ullo contradicente, eo tenore ut dum vivo usum et fructum habeam et unoquoque anno de cera IIII deneratas ad mensam Sancti Vincentii persolvam; et post meum decessum, ad canonicos Sancti Vincentii revertatur. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Stephani vicecomitis. S. Isnardi. S. Joffredi. CLXXXIX. [ALETRUDIS CUM FILIO GENESIO VENDUNT CAMPUM TENQUARDO.] ?? Dilecto Teuquardo presbitero. Ego Aletrudis et filius meus Genesius vendimus tibi campum in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Fontanilias. Terminatur a mane et a sero via publica, a medio die Sancti Clementis, a circio Tertelini et Rambaldi; habet in longo perticas XXXVII, in lato a mane perticas XVI, in alio fronte perticas XIII. Infra istos terminos, ipsum campum tibi vendimus et accipimus de te precium soldos IIII; et fac quicquid volueris. Si quis venditionem istam contradixerit auri unciam componat. S. Aletrudis. S. Genesii. {123}CXC. [MADALBERTUS CUM UXORE DAT CAPELLAM CUM CURTILO IN ALBUNACO.] 886 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui preest Giraldus episcopus. Ego Madalbertus et uxor mea Elena donamus Sancto Vincentio et canonicis ejus, vel ad luminaria ejusdem ecclesie, aliquid augendi ex rebus proprietatis nostre que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Albuconaco. Hoc est curtilus cum capella in honore Salvatoris et genitricis Dei Marie, Sancti Vincentii et Sancti Amoris constructa, cum edificiis, exio et regresso; terminatur ipse curtilus cum capella, a mane terra Satonaco, a medio die via publica, a sero Sancti Verani, a circio camino publico qui pergit ad Sagonam. Infra istas terminationes, ipsum curtilum cum rebus et quicquid ad ipsum curtilum aspicit, hec sunt curtiferus cum exiis, vircariis, vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus. Et dono de mancipiis meis his nominibus, Aldone, Landrico cum infantibus eorum, Alibrano et Sendane cum infantibus eorum, Dominico et Ostraldo, ad integrum donamus sicut superius legitur, ea vero ratione dummodo vivimus usum et fructum teneamus et annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, de frumento modios II et de vino II et porcos II, canonicis in censum donamus; post nostrum decessum, ad ipsos canonicos perveniat sine contradicente. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Madalberti et uxoris sue Helene. CXCI. [WAREMFREDUS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILOS II IN TORIACO.] 879 — 885. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum cui Guntardus episcopus preest. Ego Waremfredus et uxor sua Aaltrudis donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Toriaco, curtilos duos cum omnibus appendentiis. Unus curtilus terminatur a mane et sero viis publicis, a medio die et a circio terra Tolonis; alius curtilus terminatur a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero et a circio terra {124}Brandono presbitero. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus ad ipsam casam Dei, et quidquid in ipsa villa vel in ipso fine visi sumus habere; hec sunt campi, prata, sylve, quesitum et inquirendum, donamus ad ipsam casam Dei, ea ratione dum simul vixerimus et filius noster Aynardus teneamus et possideamus, et unoquoque anno XII denarios persolvamus festivitate Sancti Vincentii ad mensam fratrum; post nostrum amborum decessum, faciant rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint. Si quis hoc contradixerit auri libram I componat. S. Vuaremfredi et uxoris sue Aaltrudis. S. Privati. S. Isnardi. S. Waldini. S. Aydfredi. S. Ostroldi. S. Seiranni. S. Aymerici. CXCII. [GUIDO COMES REMITTIT CANONICIS QUASDAM CONSUETUDINES VINI.] 1063 — 1072. Sacrosancte ecclesie in honore sancte Dei genitricis sanctorumque apostolorum Petri et Bartholomei, et sanctorum martirum Vincentii, Gervasii atque Protasii dicate. Ego Guido comes, ut Dominus per intercessiones istorum sanctorum dignetur mihi dimittere peccata mea et dignetur mihi misereri et me dirigere, propterea dimitto canonicis ipsius ecclesie quasdam consuetudines vini quas tempore vindemie pretendebam in duabus vineis illorum; scilicet in una vinea que est in villa Exartis, unum modium, et in clauso quem Ascherius tenet in villa Fontanilias tres modios. Has consuetudines supradictas vini Domino et Sancto Vincentio atque canonicis ejus dimittendo concedo et concedendo dimitto. Numquam deinceps ego nec aliquis successor meus, nec ullus homo propter nos illas requisiturus sit; quod si quis scienter fecerit anathema sit nisi resipuerit. Actum Matiscone ante altare supradictorum sanctorum, in presentia Drogonis episcopi, III kal. februarii, per manum Pontii scriptoris ad vicem Rannulfi cancellarii, tempore regis Philippi. S. Guidonis comitis qui fieri et firmare rogavit. CXCIII. [ELIUS PRESBITER DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM CUM SUPERPOSITO.] 886 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matiscensis civitatis cui preest Giraldus episcopus. Ego in Dei nomine Elius presbiter dono ad ipsam casam Dei de rebus meis que sunt site in {125}pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, prope arcum Sancti Petri quem vocant ad Casno; hoc est curtilus, cum supraposito et vinea insimul tenente et vircaria, quem terminat a mane et a sero terra Sancti Romani, a medio die Sancti Petri, a circio via publica. Infra istas terminationes, ad integrum trado atque transfundo, ea vero ratione dummodo vivo usum et fructum habeam; post meum decessum, ad ipsam casam Dei perveniant, et faciant quod voluerint. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Bononis. S. Hemerici. S. Emmaneri. S. Amaluini. S. Gotfredi. S. Constantini. S. Adaldradi. CXCIV. [IDRENUS DAT UXORI SUE EVE VINEAM IN VILLA MOYSON.] ?? Dilecta uxore mea Eva. Ego Idrenus dono tibi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Melionacense, in villa Moyson. Hoc est vinea que terminat a mane et a medio die Girberti de Boscedi, a sero Bererio et Idreno et ad heredes Arlanni, a circio rivo volvente. Et dono tibi campum in ipsa villa, qui terminat a mane Bererio et Idreno; habet a circio perticas VIII et in longo sicut continet. Infra istas terminationes et perticationes, tibi dono eo tenore ut dum simul vixerimus teneamus, et qualis suum parem supervixerit ad illum perveniat, post amborum decessum, Bererio perveniat; et si necessitas Evane evenerit post meum decessum, aut si vendere voluerit, pro XX soldis Bererio vendas. Si quis contradixerit libram unam auri componat. S. Idreni. S. Bererii. S. Grimardi. S. Alberti. S. Bernefredi. S. Constantini. S. Arierii. CXCV. [ADALGISUS LEVITA PRESTAT INGENUITATEM SERVIS QUIBUSDAM.] ?? Igitur ego in Dei nomine Adalgisus levita facio quos servos meos francos et dono eis de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, prope murum, in burgo superiore; hoc est unus curtilus cum mansione que terminat a mane terra Hebreorum, a medio die murum civitatis, a sero terra Sancte Marie, a circio via publica. Infra istos terminos vobis dono eo tenore ut dum vixeritis teneatis; post vestrum decessum, ad Sanctum Vincentium veniat. {126}Si quis ingenuitatem istam calumniare voluerit, IIII auri libras componat. S. Adalgisi levite. S. Ingelerii. S. Auffredi. S. Gerardi. S. Salomonis. S. Landrici. S. Henrici. CXCVI. [RAMARDUS CUM UXORE BERTRADA DANT MANSOS DUOS.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matiscensis civitatis site atque in veneratione gloriosissimi Vincentii martiris dicate ubi domnus Letbaldus presul et pastor esse videtur. Ego Ramardus et uxor mea Bertrada concedimus prenominate ecclesie canonicis videlicet Sancti Vincentii aliquid de rebus meis in comitatu Lugdunensi, in villa Silviniaco: hoc est mansi duo cum omnibus appendentiis que Berno tenet, et in villa Innuciono, mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum appendunt; ea vero ratione dum nos ambo vivimus, et filius noster Aymo, teneamus et in omni tempore in festivitate Sancti Vincentii pro unoquoque manso investitura denarios II canonicis exsolvamus; post nostrum vero obitum, ad Sanctum Vincentium et ad ejus canonicos perveniat nullo contradicente. Si quis vero contradixerit auri libras tres componat, et in antea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Ramardus et uxor sua Bertrada, qui fieri et firmare jusserunt. S. Aymonis. S. Enrici. S. Ornadi. S. Raculfi. S. item Aymonis. S. Adonis. S. Letoldi. S. Bernardi. S. Frotgerii. S. Frederici. CXCVII. [COMMUTATIO RERUM SANCTI VINCENTII CUM REBUS FLORIACENSIS CENOBII.] 996 — 1018. Omnibus Floriacensis cenobii, quod Beati Benedicti constat honore constructum, monachis presentibus videlicet et futuris atque cunctis Matiscensis ecclesie filiis notum esse volumus quod contigit atque placuit Rotberto, supradicte congregationis fratri et patricio monasterii preposito, et domno Letbaldo supradicte ecclesie pontifici, ut quasdam terras inter se alterna vicissitudine commutarent, quod et fecerunt. Primo Rotbertus dat jam dicta ratione sancte Dei Matiscensis ecclesie Beati Vincentii vineam et campum {127}unum qui sunt siti in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Moncellis; ex quibus vinea terminatur in circuitu terra Sancti Vincentii, campus vero terminatur a mane et a medio die terra Sancti Vincentii, ab austro autem et aquilone terra Sancti Benedicti. Domnus vero presul dat eodem pacto domno Rotberto monacho duos campos qui sunt siti in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in vico Someriaci; quorum unus terminatur a mane et a medio die terra Sancti Vincentii, a sero et a circio terra Sancti Benedicti. Hos duos campos supra insertos in loco Someriaci, eo tenore ut rectores Sancti Benedicti omni tempore teneant et possideant, recipit Rotbertus et dat unam vineam, unum campum, ut rectores Sancti Vincentii ex his, ab hac die, faciant quicquid facere voluerint. S. Rotberti monachi. S. Gausleni abbatis. S. Arnaldi. S. Algerii. S. Warnerii. S. Bernardi. S. Adelardi. S. Alberti. S. Teoderici. S. Warnerii. CXCVIII. [ELDINUS MILES CONSUETUDINES EULOGIARUM ET EQUORUM REMITTIT.] 1022. Notum sit omnibus christiane fidei cultoribus quia quidam miles nomine Eldinus calumniam intulit rectoribus Sancti Vincentii ecclesie que sita est in Matisconum civitate, scilicet Letbaldo episcopo fratribusque sub ejus regimine Domino militantibus, ac post Letbaldi presulis excessum, Gausleno episcopo qui post eum predicte ecclesie regimen suscepit, eamdem litem intulit de quodam manso qui situs est in pago Matisconensi, in agro Iggiacensi, in villa Minciaco, in quo Warnerius mansit. Expetebat autem ex hoc manso eulogias et equorum receptacula, et hanc consuetudinem jam dicte ecclesie rectores ei reddere prohibuerant dicentes: illius mansi colonum hanc consuetudinem non debere, neque pro silva, neque pro pascuis, neque pro aqua, neque pro ejusdem Beati Vincentii terra; quam rem audiens predictus Eldinus et quod dicebatur verum esse cognoscens, Gausleno episcopo omnibusque jam dicti loci fratribus hanc consuetudinem werpivit ut nullo modo ipse vel successores ejus a predicti mansi cultoribus aliquam consuetudinem exigerent. Si quis contradixerit auri libras X componat. S. Eldini qui fieri jussit. S. Walterii archidiaconi. S. Lamberti. S. Willelmi. S. Drogonis. S. Hugonis. {128}CXCIX. [BLADINUS PRESBITER CONCEDIT SANCTO VINCENTIO RES SUI JURIS.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui preest Letbaldus episcopus. Ego in Dei nomine Bladinus presbiter pro Dei amore et parentum meorum salute et pro lucro quod mihi dedit domnus predictus episcopus et ceteri fratres, de ecclesia Sancti Desiderii que est constructa in Verriaco villa, propterea dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus proprie hereditatis mee que est sita in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in villa Verriaco: manso uno et indominicato cum curtilo et vinea insimul tenente, terminat a mane et a circio de ipsa hereditate, a medio die rivo volvente, a sero Sancti Vincentii et Winebaldi; et dono pratum unum ad ipsam casam Dei in Molicia vocat, terminat a mane et a sero Sancti Vincentii, a medio die rivo currente, a circio via publica; et dono in ipso pago Matisconensi, ad ipsam casam Dei, in Marunaco villa mansum unum et vineam insimul tenentem, terminat a mane terra Sancti Marcelli et Sancti Benedicti, a medio die terra Alberti necnon atque Alberto, a sero via publica, a circio Lamberto, et alias res que ad ipsum mansum aspiciunt. Hoc sunt campis, pratis, silvis exartis et recrebitis, omnia et in omnibus sicut supra insertum est, dono ad ipsam casam Dei eo tenore dummodo vivo teneo et possideo; post meum vero decessum, ad ipsam ecclesiam Dei perveniat. Loco census, tempore vindemie, modium unum de musto persolvat omni quoque anno. Et dono ad ipsam ecclesiam Dei vineam in Boonisco vocato, terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero terra Francorum, a circio de ipsa hereditate. Et aliam vineam dono in ipsa villa Verriaco; terminat a mane terra Vinimaci, a medio die Sancti Petri, a sero via publica, a circio Sancti Vincentii. Et dono supradicte ecclesie mansum unum quem possideo per excambio mee terre in ipsa villa, terminat a mane et a medio die et sero et circio Sancti Vincentii, ut quamdiu vixero teneam et possideam, post nostrum decessum ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit auri libras componat X. S. Bladino presbitero. S. Widrado. S. Provado. S. Grolberto. S. Otbranno. {129}CC. [BERNARDUS PREPOSITUS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM.] 886 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui domnus Giraldus preest. Ego Bernardus prepositus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Caloniacense, in villa Castello: hoc est curtilus cum vinea et prato insimul tenente, quem terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Martini, a sero Walterio, a circio Petrono et via publica. Infra istos terminos dono ad ipsam casam Dei et quicquid in ipsa villa, vel in ipsa fine, visus sum habere: hec sunt curtiferus cum edificiis, campis, pratis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et inquirendum. Et dono in ipsa fine pratum subter Castello, quod a Walterio conquisivi, eo tenore dum ego vivo usum et fructum; post meum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis vero contradixerit auri libram unam componat. CCI. [UDULDRICUS CUM UXORE DANT TERRAS IN VILLA VERRIACO.] ?? Notum esse volo cunctis fidelibus quia ego Udulricus, cum uxore mea Ermengardi, cupiens filio meo Walterio canonicale adipisci contubernium in congregatione Beati Vincentii, concedo ecclesie in ipsius almi martiris nomine Domino dicate, quasdam terras conjacentes in pago Matisconensi, in agro Iggiacensi, in villa Verriaco: hoc est vineam cum vircariis et domo ubi Adalbertus manet, et aliam vineam de medio planto quam Rodulfus et Concelinus plantaverunt, et tres perticas de vinea quas Ubertus plantavit, et quicquid in ipsa villa de Giginaco clerico exquisivi, Sancto Vincentio dono, et faciant post hanc diem rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint. S. Udulrici et conjugis sue Ermengardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Walterii filii sui. S. Bernardi. S. Litgisi. S. Hugonis. S. Alberti. S. Warnerii. {130}CCII. [GUNDULFUS CUM UXORE VENDIT VINEAM IN VILLA MANESIACO.] ?? Dilectis Matiscensis ecclesie canonicis. Ego Gundulfus et uxor mea Tetsa vendimus vineam unam que est sita in pago Matisconense, in agro Verriacense, in villa Manesiaco. Terminatur a mane terra Sancti Mammetis, a medio die Sancti Vincentii, a sero via publica, a circio de ipsa hereditate; habet in longo perticas XX et unam, in latitudine III. Infra istas terminationes, hanc vineam ego Gundulfus et uxor mea canonicis supradictis vendimus, pro precio V solidorum, et faciant quicquid voluerint. S. Gundulfi et uxoris ejus. S. Constancii. S. Otbranni. S. Bernoeni. S. Duranni. S. Constantini. CCIII. [BERVERIUS INCAUCIONAT VINEAM RECTORIBUS SANCTI VINCENTII.] ?? Dilectis canonicis Sancti Vincentii. Ego Bernoenus et uxor mea Ermengardis, incaucionamus vineam unam que est sita in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Maneciaci; hanc vineam rectoribus Sancti Vincentii incaucionamus ad tres annos pro uno modio et tribus solidis, et post tres annos usque ad diem solutionis. S. Bernoeni et uxoris sue, qui firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Otbranni. S. Gondulfi. S. Constantini. CCIV. [RECIPIUNTUR JURATI TESTES AD PROBANDUM JUS SANCTI VINCENTII.] 886 — 927. Notitia sacramentaria. In Matiscone civitate, in ecclesia Beati Salvatoris, die Dominica, mense octobris, venit Bernardus prepositus qui ecclesiam Sancti Juliani in manu tenet; reclamavit se ad Gundulricum vassallum domni Willelmi comitis, qui beneficium Sancti Laurentii tenet, dicens quod Ideo presbiter decimas Sancti Juliani in villa Sulistriaco usurparet contra legem ad partem Sancti Laurentii, una medietate; similiter decimas Sancti Petri reclamavit se (ad) Christophorum quod anno isto presente illas saisivit {131}malli ordine. Tunc fecit Gundulricus inquisitio ad servientes Sancti Laurentii quid esset rei veritatis, et dixerunt quod a XXX annis usque hodie fuit vestitus Sanctus Julianus et Sanctus Petrus excepto de condaminis indominicatis et de terris absis et de vineis indominicatis de illa tradebat habere Sanctus Laurentius decimas, de aliis terris quod parrochiani Sancti Juliani et Sancti Petri conlaborant ad Sanctum Julianum et Sanctum Petrum debeat esse, totas et esse invenerunt ut ad XIIII noctes habeat domnus prepositus et Christophorus unusquisque testes II; et fuit ibi Raculfus et Amgardus et Auscherius et alii plures ad istam rationem audiendam ad placitum constitutum convenit; fuit ibi Martinus et Ragemfredus, et Alendonus et Johannes et Jospertus et Constantinus et item Jospertus, et simul dixerunt quod suprascriptum est, sic Dominus illos adjuvet et Sanctus Petrus usque hodie et plus per legem et rectum debent esse Sancti Juliani et Sancti Petri quam Sancti Laurentii, excepto condaminis indominicatis et vineis et absis terris, nisi tantum quod senior aut minister per forcia aut per ignorantiam abstraxit, et fuit ibi ad ipsum sacramentum audiendum Adalgisus levita et Martinus major ipsius. CCV. [COMMUTATIO RERUM SANCTI VINCENTII CUM TEOTBERTO.] 968 — 971. Placuit atque convenit inter domnum Adonem episcopum et Johannem prepositum et ceteros fratres Sancti Vincentii et, ab alia parte, Teotbertum et uxorem suam Gitbergam ut terras eorum inter se commutare deberent. Imprimis donat Teotbertus per consilium Warulfi campum qui est in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verciaco; terminat a mane via publica, a medio die terra Widradi presbiteri, a sero Sancti Desiderii, a circio terra Aymo, et habet in longo perticas XXV et in lato perticas VIII. Infra istas terminationes totum ei dono. Domnus Ado episcopus, a parte Otberti, campum in ipsa villa; terminat a mane terra Adalberti et a medio die via publica, a sero terra Warulfi, a circio terra Adalberti presbiteri. Et pratum in villa Vinciaco, terminat a mane rivo volvente, a medio die terra Arardi, a sero terra Widradi presbiteri, a circio terra Warulfi; habet in {132}quisquo fronte perticas IIII et pedes VII. Infra istas terminationes, unusquisque quid accepit teneat et possideat; si quis contradixerit, de auro uncias III componat. S. Teotberti. S. Evirat. S. Otbran. S. Adonis. S. Grolberti. S. Constancii. S. Otbrani. S. Avelionis. S. Umbert. S. Gelenert. CCVI. [ALBERICUS DAT VILLAM, CAPELLAS ET FABRICAS.] 928 — 936. Ego Albericus, in Dei nomine, trado ad lumina Sancti Vincentii Matisconensis res juris mei, Fabricas scilicet in Matisconense positam comitatu, cum capella et manso indominicato et omnia quicquid ad ipsum mansum aspicit, cum vineis, pratis, campis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus et omnia quicquid in ipsa villa visus sum habere. Similiter trado et Sylviniacum villam, in pago Sindingorum positam, cum capella et manso indominicato vel quicquid in ipsa villa habere visus sum, cum appendentiis omnibus ad eum pertinentibus, cum servis et ancillis, vel omnibus ibidem servientibus qui juris mei sunt, trado, sicut jam dictum est, ad lumina Sancti Vincentii videlicet pro commutatione vel prestaria quam a presule ipsius ecclesie scilicet Bernone de rebus ipsius ecclesie accipio jure precario, Sanctum videlicet Amorem cum omnibus appendentiis, ita ut dum vixero et filius meus Leotaldus atque Humbertus teneamus atque possideamus; post obitum vero nostrum, absque ulla contradictione ad supradicta lumina revertatur. CCVII. [COMMUTATIO RERUM SANCTI VINCENTII CUM ERMENBERTO.] 972 — 977. Placuit atque convenit inter Johannem Matiscensium civitatis episcopum et canonicos loci illius atque Ermenbertum et uxorem suam Susannam ut terras inter se commutarent, quod et fecerunt. Inprimis commutat atque donat Ermenbertus et uxor sua Susanna a parte Sancti Vincentii et canonicis ejus campos III qui sunt siti in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Virgiacus. Unus campus terminat a mane terra Archidrandi, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero terra Landuardi, a circio Deodati; habet in {133}longo perticas unus campus X, in quisquo fronte perticas II. Alius autem campus habet terminationes a mane terra Sancti Vincentii, a medio die Grimardi et Amelodini, a sero terra Sancti Petri, a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas XVI, in traversum in ambis frontibus perticas II. Alius campus in traversum habet pedes VI, simulque scammant domnus Johannes et canonici Sancti Vincentii. Ex parte Ermenberti et uxoris sue Susanne, campos II qui sunt siti in ipso pago et in ipsa villa Virgiacus, sicut supra; terminatur a mane unus campus terra Privati et Berardi, a medio die terra Berardi, a sero terra Teorni et Baroni, a circio ab ipso receptore Ermenberto, habet in longo perticas V, in lato perticas II. Alius autem campus terminat a mane terra Sancti Mammertis et Sancti Vincentii et terra Marcelli, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero terra Ermenberti, a circio terra Adalulfi et coheredum; habet in longo perticas XXXVIII, in lato perticam I. Infra has terminationes et perticationes, canonici Sancti Vincentii et Ermenbertus et uxor sua Susanna quod commutant possideant nullo contradicente. CCVIII. [ACHINUS ET UXOR DANT SANCTO VINCENTIO CURTILUM CUM SUPERPOSITO.] ?? Ego in Dei nomine Achinus et uxor sua Ildert donamus ex rebus proprie hereditatis nostre ad ecclesiam beati Vincentii martiris Matiscensium civitatis et canonicis ibidem Domino servientibus cum mancipiis supra manentibus, nomine Vulferario cum infantibus suis. Ipse res sunt site in pago Matisconensi, in fine Saumnaciense, in villa que vocatur Vallis: hoc est curtilus cum supraposito qui habet terminationes a mane terra Ausbert, a medio die rivo percurrente, a circio strada publica, a sero terra Sancti Stephani; infra istas terminationes, ipsum curtilum cum supraposito, exiis et regressis, et alias res ibidem aspicientes, hec sunt vineis, campis, pratis, silvis, una cum decimis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex omnibus totum ad integrum tradimus ad ipsam casam Dei supra memoratam suisque canonicis Domino famulantibus, ita ipsi de eis faciant quicquid facere voluerint. Si quis hoc calumniaverit libram auri componat. S. Achini. S. Ildegart. S. Grusini. S. Farrini. S. Girberti. S. item Girberti. S. Berengarii. S. Sendeleni. {134}CCIX. [ADO EPISCOPUS CONFERT RODULFO RES SANCTI VINCENTII APUD LIERNICUM.] 968 — 971. Ego Ado humilis Matiscensis episcopus, consentientibus ecclesie Sancti Vincentii filiis presentibus et futuris, concessi cuidam viro nomine Rodulfo et uxori sue Ingelberge et filio eorum Fulcherio quasdam res Sancti Vincentii, que conjacent in pago Lugdunense, in villa Lurnico, quas Evrardus olim vir inlustris Sancto Vincentio contulit, que sunt de ratione canonicorum prescripti martiris, istas et alias res quas nobis idem viri in jam dicta villa condonaverunt: curtilem videlicet unum qui terminat a mane et a medio die vias publicas, a sero Sancti Vincentii, a circio Sancti Johannis cum prato ipsi curtilo adherente, has et reliquas res quas in prefata villa Sanctus Vincentius et nos visi sumus habere, eis condonamus, eo tenore ut dum simul advixerint teneant, et quicumque ex eis parem suum supervixerit similiter in vita sua habeat; ipsis decedentibus rectores Sancti Vincentii res quas donaverunt recipiant, loco vero census XII denarios Sancti Vincentii festivitate persolvant, et ut securius teneant hanc cartam eis fieri jussimus. CCX. [UMTRADUS DAT OUDRADE SPONSE RES INSERTAS IN DOTALICIO.] ?? Dulcissima es sponsa mea nomine Undrada, ego igitur Vuitradus sponsus tuus, pro amore et bona voluntate quam contra te habeo, propterea dono tibi quicquid in dotalitium tuum insertum est in carta expressa, totum tibi dono: hec sunt vineis et campis et pratis, tibi dono, et dono tibi campum in Blandaco vocat; terminat a mane terra Dominico, a medio die et a circio vias publicas, a sero terra Undrado. Infra istos terminos lancea partione tibi dono ad integrum et facias quod volueris, et si quis contradixerit auri libras solvat. S. Vuitradi. S. Ramfredi. S. Gislerii. CCXI. [ADALBERTUS PRESBITER DAT SANCTO VINCENTIO RES APUD VERRIACUM.] 968. — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est fundata infra muros Matisconum quam domnus Ado episcopus ad regendum habere videtur. {135}Ego Adalbertus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verriaco; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die Rotrudis, a sero terra Evrat, a circio ad filios Walrulfi. Infra hos terminos dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint. Si quis contradixerit de auro uncias II persolvat. S. Adalberti. S. Aremberti. S. Gondrani. S. Arnulfi. S. Fulconis. S. Widradi. CCXII. [GIRBERTUS DAT ECCLESIE MATISCENSI VINEAS IN VILLA LEORNIACO.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Ado preest. Ego Girbertus concedo ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, aliquid ex rebus meis que Albertus presbiter mihi dedit: hec sunt vinee, prata, in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Leorniaco. Una vinea terminat a mane Sancti Nazari, a medio die Sancti Ferreoli, a sero via publica, a circio Sancti Christophori, infra istos terminos medietatem. Alia vinea terminat a mane et a medio die terra Rambaldi, a sero terra Ammoni, a circio Auscherio; alia vinea, a mane Sancti Petri, a medio die et a circio terra Alberici, a sero via publica. Pratus in Trasdo vocatus terminat a mane via publica, a medio die Godolbert, a sero terra Deodado, a circio increpito; infra has terminationes, faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint. S. Grobert. S. Eldoart. S. Dominici. S. Rannalt. S. Condrani. S. Martini. S. Gundrici. S. Aynardi. CCXIII. [ADALBERTUS PRESBITER DAT GIRBERTO VINEAM IN LEORNAICO.] ?? Domino, fratri Girberto. Ego Adalbertus presbiter dono tibi vineam que est in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Leornaico, in Claverias vocat. Terminat a mane terra Sancti Nazari, a medio die terra Sancti Ferreoli, a sero via publica, a circio Sancti Christophori; infra istas terminationes medietatem tibi dono. Et dono tibi aliam vineam quam de Ingemanno presbitero conquisivi, terminat a mane increpito, a medio die et a circio terra Auscherii {136}et a sero Rannolt; infra istos terminos totum dono tibi. Alia vinea terminat a mane terra Rannol, a medio die et a sero terra Aymonis, a circio Auscherii; alia vinea in ipsa villa terminatur a mane (terra) Sancti Petri, a sero via publica, a medio die et a circio Alberico. Et dono tibi pratum in Trado vocatum; terminat a mane via publica, a medio die terra Grolberti, a sero terra Deodati, a circio increpito. Infra istas terminationes totum ad integrum tibi dono, trado et transfundo, ut facias quod volueris. S. Grolbert. S. Adalbert. S. Otbran. S. Airici. S. Adonis. S. Dominici. S. Rainfredi. CCXIV. [GONSA ET FILIUS OSBERTUS DANT VINEAM IN AGRO IGGIACENSE.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum. Ego, in Dei nomine, Gonsa et filius meus Osbertus donamus pro remedio animarum nostrarum ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in ipsa villa: hoc est vinea que terminat a mane terra de ipsa hereditate, a medio die Sancti Vincentii, a sero ad ipsam donatricem vel donatorem, a circio Mainardi; habet in longo perticas X, in transversum in ambis frontibus perticas III. Infra istos terminos donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, et faciant quod facere voluerint. S. Gonsane. S. Osberti. S. Adalardi. S. Anselardi. S. Mainardi. S. Leotardi. S. Alberici. CCXV. [WICARDUS ET ROTRUDIS UXOR DANT CURTILUM IN VILLA VERRIACO.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Ado episcopus preest. Ego Wicardus et Rotrudis femina cogitamus de periculo animarum nostrarum, propterea donamus ad ipsam casam Dei, ad stipendia fratrum, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verriaco vocata. Hoc est curtilus cum manso qui terminat a mane terra Adalberti presbiteri cum heres, a medio die via publica et terra Sancti Petri, a sero et circio terra Warulfi. Infra istas terminationes, ipsum curtilum et ipsam {137}vineam et quicquid ad ipsam aspicit, hoc sunt curtiferis, vineis, campis, pratis, silvis, omnia et ex omnibus totum donamus ad ipsam casam Dei, eo tenore dummodo vivimus usum et fructum (habeamus), post nostrum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat; et si quis contradixerit de auro uncias XII componat. S. Wicardi. S. Bernardi. S. Lamberti. S. Gontart. S. Arembert. S. Argi. S. Alberti. S. Otbranni. CCXVI. [ELDINUS EXCAMBIAT CAMPUM CUM WICARDO ET RAIMTRUDI.] ?? Domino, fratribus Wicardo et uxori sue Rotrudi. Ego Eldinus excambio unum campum in pago Matisconense, in agro Laliacense, in ipsa villa vocat; hoc est unus campus quem terminat a mane terra Sancti Cirici, a medio die Sancti Vincentii, a sero et a circio Sancti Vincentii. Infra istos terminos, tibi excambio in longo perticas XXI, in uno fronte perticas III, et in altero fronte perticas III, et faciatis in omnibus quicquid facere volueritis. Si quis vero contradixerit auri unciam unam componat. S. Wandalberti. S. Etgelodi. S. Wicardi. S. Girbodi. S. Odrici. CCXVII. [WALTERIUS ET ATTO DANT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN DOMANACO.] 972 — 977. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Johannes episcopus preest. Ego Walterius presbiter et frater meus Atto donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Domanaco; hoc est curtilus indominicatus quem terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die similiter Sancti Petri, a sero via publica, a circio Airoardi cum heredes. Infra istos terminos dono ad ipsam casam Dei, et quicquid in ipsa villa visi sumus habere quesitum et inquirendum. Et donamus in ipsa villa vineam que fuit data ad medium plantum, a die presente alias res; eo tenore dum ego vivo et frater meus Atto teneamus et possideamus, post nostrum amborum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit uncias auri componat. S. Walterii presbiteri. S. Attonis, qui fieri et firmare rogaverunt. {138}CCXVIII. [CONSTANTINUS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM APUD POILLIACUM.] 1018 — 1030. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra ambitum meniorum Matiscensium sita, cui domnus Gauslenus preest episcopus. Ego Constantinus dono pro remedio anime mee aliquid ex hereditate mea in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Poilliaco; est autem una vinea de medio planto cujus terminationes sunt ab oriente. S. Constantini qui fieri jussit. S. Arsende conjugis sue. S. Eufemie. S. Gunduldrici. Hactum regnante Rotberto rege. CCXIX. [WIDRADUS ET BLADINUS PRESBITERI DANT MANSUM IN VERCHESOTI.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Ado preest. Ego Widradus presbiter et Bladinus presbiter donamus ad ipsam casam Dei et stipendia fratrum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Verchesotis. Terminat a mane via publica, a medio die ad ipsum Widradum, a sero terra Teotbert, a circio ad ipsum Bladinum; in uno fronte a mane perticas VIII et in alio fronte perticas VII. Infra istas terminationes et perticationes, donamus ad ipsam casam Dei ad integrum. Si quis contradixerit uncias III componat de auro. S. Widradi presbiteri et Bladini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Dominici. S. Aimonis. S. Ermenberti. S. Eldoart. CCXX. [WILLELMUS CUM UXORE GERTRUDE DANT MANSUM IN NUICIACO.] 1018 — 1030. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris infra menia Matisconis constructe, cui Gauslenus episcopus preest. Ego Willelmus et uxor mea Gertrudis pro animarum nostrarum remedio donamus mansum unum in {139}villa Miciaco, cum domo et vinea et omnibus ad eam pertinentibus, campis, pratis, silvis silvarumque usibus, cum servo supermanente nomine Rotberto. Terminatur jam dictus mansus ab oriente via publica, a medio die terra Constantini, ab occidente de ipsa terra, ab aquilone terra Eldini. Hunc igitur mansum cum omnibus appendentiis donamus Domino et Sancto Vincentio ad mensam fratrum, et faciant rectores Sancti Vincentii quicquid facere voluerint. S. Willelmi. S. Gertrudis uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ugonis. S. Rotberti. S. Helisabeth comitisse. S. Rannulfi. S. Arulfi. S. Gauseranni. S. Ugonis. CCXXI. [ADALBERTUS ET LANDRADUS DANT CAMPUM IN VILLA VERRIACO.] 962 — 967. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Teotelinus episcopus preest. Ego Adalbertus presbiter (et) Landradus, vadiatores Raimfredi presbiteri, donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que ad obitum suum commendant in stipendia fratrum, que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verriaco, campus in Molicia vocatur. Terminat a mane et a sero Sancti Petri, a medio die et a circio ad ipsam casam Dei; habet in longo perticas XXX, in quisquo fronte perticas IIII. Infra istas terminationes et perticationes tibi dono pro anima d(icti) Raimfredi presbiteri. S. Adalberti presbiteri. S. Landoarii. S. Constabuli. S. Bernoar. S. Raimfredi. S. Rainterii. S. Gisemberti. CCXXII. [WALTERIUS ET ATTO FRATRES IMPIGNORANT VINEAM SANCTO VINCENTIO.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Ado episcopus preest. Ego Walterius presbiter necnon frater meus Atto incaucionamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, res nostras que sunt site in pago Matisconense, in villa Domanaco, in fine Verriacense; hoc est vinea que vocatur ad capellam Sancti Petri, quam pater meus David {140}et mater mea Wandelmodis incommutaverunt Christophoro ad medium plantum, ipsam vineam et alias res quicquid in ipsa villa visi sumus habere, que de patre et matre nobis evenit, ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum nos incaucionamus ad annos II per solidos XXXXVI, et usque in diem solutionis permaneat. Si quis hoc calumniaverit auri libras X componat. S. Walterii presbiteri et fratris ejus Attonis. S. Manassis. S. Saleconis. S. Folconis. S. Maimbodi. CCXXIII. [GIRALDUS DAT SANCTO VINCENTIO TERRAM JUXTA CIMETERIUM AMONIACI.] ?? Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego Giraldus dedi Beato Vincentio, in presentia Widonis, terram que est sita juxta cimiterium Amoniaci, a meridiali plaga que continens est a cimeterio usque ad publicam viam, precio II solidorum octoque denariorum. S. Girbaldi. S. Gundrici. S. Clementis. S. Jotsaldi. S. Umberti de Cortevacio et Bernardi filii ejus. CCXXIV. [MAGNISINDIS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM APUD AMONIACUM.] 851 — 863. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros civitatis Matisconensium. Ego, in Dei nomine, Magnisindis femina dono pro remedio anime mee et senioris mei Autberti, ad ipsam casam Dei, res proprias juris mei que sunt site in pago Matisconense, in agro Agniacense, in villa Amoniaco; qui terminat unus curtilus, cum manso indominicato simul injuncto, ad vias publicas, a circio curtilo Sancti Vincentii Cabilonensis. Infra istas terminationes, de ipso manso vel aliis rebus que ad ipsum mansum aspiciunt, medietatem ad ipsam casam Dei, vel pontificem Breindigneum, cedo, trado atque transfundo, vel pro alimonia fratrum ibidem Domino famulantium, ut faciant quicquid voluerint. Et dono etiam servos duos his nominibus, Fradeberto cum uxore sua et infante uno, Reginardo et uxore sua et infante; cum integro statu illorum, vel peculiari, sub omni integritate vobis dono, ipsas res vel ipsos servos ad prefatam ecclesiam trado. Hec sunt tam terris, vineis, pratis, silvis, exartis, {141}vel quicquid ibi visa sum habere vel possidere, vel quod de seniore meo Autberto, seu Umberto, per instrumenta cartarum adquisivi, ad predictam ecclesiam jure perpetuo trado. Si quis hoc calumniaverit, V libras auri componat. S. Magnisindane que donationem istam fecit. S. Rotberti Garruli. S. Heldegrimi. S. Bercherii. S. Laisingi. S. Magberti. S. Leutardi. S. Aydingi. CCXXV. [DOTINUS VIR INLUSTRIS ACCIPIT CURTILUM IN PRECARIAM.] 928 — 936. Omnibus Matiscensis ecclesie filiis notum fieri volumus quia cum resideret domnus Berno predicte ecclesie pontifex apud Matisconem, secus basilicam Christi martiris Vincentii, adiit presentiam ejus quidam vir illustris Dotinus nomine poposcens ab eo sibi fieri unicionem de rebus Sancti Vincentii que conjacent in villa Cammiliaco, videlicet curtilum cum mansione et prato simul tenente, quem terminat a medio die terra Sancti Nicetii, a mane Elva rivo currente, a sero via publica, a circio Sancti Vincentii; et in alia villa, in Camenas scilicet, vineolam unam. Domnus igitur Berno, aurem accomodans deprecanti, concessit illi et uxori ejus Frixade et uno infanti ejus, annuente Hugone de cujus terra videbatur esse, omnia sicut superius inserta sunt sub integritate cum domibus, vineis, pratis, campis, arboribus, silvis, aquis aquarumque decursibus, illis concessit ut quamdiu vixerint securiter teneant; post vero illorum decessum, Sancto Vincentio deveniat, tali ratione ut festivitate Sancti Vincentii XII denarios episcopo persolvat, et ne aliquando molestiam inde haberet, has litterulas ei jussit fieri et firmare precepit. S. Bernonis. S. Adalardi. S. Bernardi. S. Rodulfi. S. Adalgisi. CCXXVI. [GERTRUDIS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN FONTANACO.] 937 — 962. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui Maimbodus preest episcopus. Ego Gertrudis, pro Dei amore, dono ad ipsam casam Dei curtilum unum cum vinea, in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Frontanaco; terminatur a mane et a sero terra Sancti Laurentii, a medio die et a circio viis publicis. Infra istos terminos, ipsum curtilum, {142}cum superposito, et vineam et servum supermanentem nomine Fulquardum, dono ad ipsam casam Dei, in alimonia fratrum, eo tenore dum ego vivo, usum et fructum habeam; post meum decessum, faciant canonici ipsius loci de ipsis rebus quicquid voluerint. Si quis contradixerit III libras auri componat. S. Gertrudis. S. Walterii. S. Wicardi. S. Artoldi. S. Archindrici. S. Ingelardi. S. Aymonis. CCXXVII. [MAIMBODUS PREPOSITUS COMMUTAT TERRAS CUM BABOLENO.] 928 — 936. Placuit inter Maimbodum prepositum et Bobulenum et infantes suos ut terras inter se commutarent. Inprimis commutat Maimbodus prepositus de terra Sancti Vincentii, partibus Bobuleni et infantium suorum, campum unum qui est situs in pago Matisconensi, in villa Castello. Terminat de tribus partibus terra Sancti Vincentii, de quarta parte ipso emptore; habet in longo perticas XVIIII, in ambobus frontibus perticas V, infra istas terminationes totum ad integrum. Similiter commutat Bobulenus et infantes sui partibus Maimbodi, in ipsa villa, vercariam unam que terminat de totis partibus terra Sancti Vincentii; habet de una parte in longo perticas XIIII, de alia X, in una parte XI, in alia VI. Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum inter nos commutamus, et faciat unusquisque quod voluerit. Si quis hoc contradicere voluerit auri unciam unam componat. S. Maimbodi prepositi. S. Aimonis. S. Aldonis. S. Ainardi. S. Rainerii. S. Teuquardi. S. Amartesii. CCXXVIII. [BERNARDUS ET SISBERTUS VENDUNT CAMPUM IN AGRO IBIACENSI.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis civitatis. Ego Bernardus et Sisbertus vendimus vobis vel case Dei campum qui est situs in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verriaco. Terminat a mane terra Ivitano, a medio die Sancti Petri, a sero terra Sancti Vincentii, a circio terra Bladini cum heres; habet in longo perticas VI et in lato similiter. Infra istas terminationes vobis vendimus et accipimus de vobis precium solidos II et dimidium, et faciatis quod vultis. S. Bernardi. S. Sisberti. S. Amalberge. S. Ermenberti. S. Grolberti. S. Ramalti. S. Ramfredi. {143}CCXXIX. [ADO EPISCOPUS, JOHANNES PREPOSITUS ET GONDRANUS TERRAS PERMUTANT.] 968 — 971. Placuit atque convenit inter domnum Adonem episcopum et Johannem prepositum et Gondrant, ut terras eorum inter se commutare deberent. Inprimis donat Gondrant a parte Sancti Vincentii campum qui est in agro Ibiacense, in villa Verriaco, in Castanedo vocat. Terminat a mane terra Gelenert, a medio die terra Sancti Mammertis, a sero Sancti Vincentii, a circio via publica; habet in longo perticas XXV, in quisquo fronte perticas III et pedes VIIII. Alius campus in Dodaloria vocatus terminat a mane terra Dominici, a medio die terra Engelardi cum heres, a sero ad ipsum emtorem, a circio Sancta Maria; habet in longo perticas quinquaginta et VII et in lato perticas III et dimidiam. Infra istas terminationes unusquisque quod accipit teneat et possideat; si quis contradixerit auri libram componat. S. Gondrani. S. Alberti. S. Achini. S. Edoart. S. Grolberti. S. Ausberti. S. Grimoldi. CCXXX. [ANCHERIUS ET ANGELAIS UXOR DANT CURTILUM IN MANSIACO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Auscherius et uxor mea Angelais concedimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Manesiaco; hoc est curtilus indominicatus cum omnibus appendentiis, quicquid in ipsa villa habemus donamus in stipendia fratrum, eo tenore dum nos vivimus et filius noster Humbertus teneamus, et annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, in censum de vino semodium solvamus; si quis hoc contradixerit auri libram componat. S. Auscherii. S. Angelais uxoris ejus. S. Rannalt. S. Eurardi. S. Wileberti. S. Eldulfi. S. Manugravidi. S. Drogonis. CCXXXI. [GILDO ET UXOR VENDUNT ADALGISO CURTILUM IN CLIPGIACO.] ?? Domino, fratri Adalgiso. Ego Geldo et uxor mea Adra vendimus tibi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro {144}Priacense, in villa Dipgiaco; hoc est curtilus cum vinea quem terminat a mane terra ad heres Adalberto, a medio die via publica, a sero terra Sancti Martini, a circio terra Hugonis et Oddonis cum heredis. Infra istas terminationes de ipso curtilo, de parte sero, unam medietatem tibi vendimus; aliam medietatem nobis reservamus, et accipimus de te precio valente solidos XXX, et facias de ipsa vinea et de ipso curtilo pro ipso precio quicquid tibi placuerit. Si quis hoc contradixerit, auri libram componat. S. Geldonis. S. Adrane. S. Ostraldi. S. Fulberti. S. Silvani. S. Berulfi. S. Aynart. CCXXXII. [ENGELARDUS PRESBITER ET BLADINUS DANT CURTILUM CUM VINEA.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum quam domnus Ado episcopus ad regendum habere videtur. Ego Engelardus presbiter et Bladinus concedimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verriaco: hoc est curtilus cum vinea, terminat a mane terra infantibus Adoni, a medio die Rotrudis, a sero via publica, a circio Sancti Vincentii. Infra istas terminationes, donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, et faciant quid voluerint; si quis contradixerit auri libram componat. S. Engelardi. S. Bladini presbiteri. S. Ermenberti. S. Erico. S. Widradi. S. Arnulfi. S. Teotberti. CCXXXIII. [ADALBERTUS PRESBITER DAT CAMPUM IN AGRO IBIACENSE.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii infra muros Matisconum, quam domnus Ado ad regendum habere videtur. Ego Adalbertus presbiter dono ad ipsam casam Dei campum qui est situs in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verriaco, in Belucias vocat. Terminat a mane et a sero vias publicas, de duabus partibus terram Sancti Vincentii; infra istas terminationes dono ad ipsam casam Dei. Si quis calumniaverit libram auri componat. S. Adalbert. S. Lambert. S. Bernol. S. Rotbert. S. Otbran. {145}CCXXXIV. [SUSANNA DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN VILLA BUFFERIAS.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconis, cui Berno episcopus preest. Ego Susanna femina dono ad ipsam casam Dei in usus fratrum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Bufferias; hoc est curtilus cum superposito et vinea que ibi habeo, totum ad integrum, excepto quod filia mea et nepotes mei. Dono et alium curtilum quod donatum habeo in ipsa villa, quod sunt vircariis, vineis, campis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus totum ad integrum. Michi reservo et ipsum curtilum ego dum vivo in usum et fructum habeo, post meum decessum, canonici Sancti Vincentii habeant et faciant quicquid voluerint, tamen ut nec vendere nec alienare presumant ad nullam laïcam potestatem. Si quis hoc calumniaverit auri libram componat. S. Susanne. S. Walterii. S. Bernonis. S. Geraldi. S. Attonis. CCXXXV. [CONSTANTINUS DAT VINEAM QUE SITA EST IN SERO OPPIDO.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Matiscensi que est constructa in nomine Dei et Sancti Vincentii martiris. Ego Constantinus dono jam dicte ecclesie vineam unam que posita est in sero oppido, et quicquid in supradicta villa habere visus sum cedo pro remedio anime mee vel parentum meorum de meis militibus commissis. Et iterum dono, in villa Milliaco, vineas et campos et quicquid in eodem oppido visus sum habere; rursumque cedo medium plantum mee portionis que consistit in vico Tolonico vulgali athomo Sancti Vincentii Christi testis, et ut fratrum urbis Matisconensis ibidem normiter degentium usui et mense cuncta obveniant communiter. Dono et etiam servum nomine Beraldum; si quis hoc calumniaverit libras XX componat de auro. S. Constantini. S. Hugonis. S. David. S. Bernardi. {146}CCXXXVI. [WIDO CUM UXORE ELDEBERGIA DAT MANSUM IN VILLA MODOY.] 1031 — 1062. Notum sit universitatis hominibus quod ego Wido et uxor mea Eldebergia nomine, pro adipiscendo salutis nostre remedio, damus sancte matri ecclesie infra menia Matiscensis civitatis constructe, sed et honore Dei et nomine Vincentii Christi martiris consecrate, cui Walterius episcopus preesse videtur, unum de meo jure mansum in comitatu supra taxate civitatis situm, in villa vulgariter vocitata Modoy, juris perpetui possidendum, quem terminat a mane via publica, a medio die terra Henrici, a sero terra Norduini, a circio de ipsa hereditate. Quod qui calumniaverit X auri uncias componat. Hanc ego Wido donationis cartam cum conjuge mea Eldebergia firmando facte supradicte ecclesie trado sub testimonio horum qui hic subinserti habentur. S. Rodulfi filii mei. S. Rannulfi. S. Adalardi. S. Otgerii. S. Marlini. CCXXXVII. [HUGO CLERICUS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN VILLA VINCEACO.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconis cui preest Letbaldus episcopus. Ego Hugo clericus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Vinceaco. Est unus curtilus cum supraposito qui terminat a mane Sancti Vincentii, a medio die Rannoldi, a sero rivo currente, a circio Eldenerti; et alius curtilus in ipsa villa cum suprapositis, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero Ermenberti, a circio Ingelberti. Infra istas terminationes, dono ad ipsam casam Dei eo tenore dum ego vivo usum et fructum, post meum decessum ad Sanctum (Vincentium) perveniat. Et dono ad ipsum locum vineam unam investitura ad integrum, que terminat a mane Lamboldi cum heres, a medio die Rannoldi, a sero via publica, a circio Sancti Vincentii. Si quis contradixerit unciam auri componat. S. Hugonis. S. Landrade. S. Alinardi. {147}CCXXXVIII. [ADALBERTUS CUM UXORE STEPHANIA IMPIGNORANT VINEAM.] ?? Dilecto Eldebaldo presbitero. Ego Adalbertus et uxor sua Stephania incaucionamus tibi vineam in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Classiaco, quam terminat a mane et a medio die via publica, a sero Sancti Mauricii, a circio Sancti Vincentii et Eldebaldi; habet in longo perticas XVIII, in lato perticas III. Infra istos terminos incaucionamus ad annos V, pro solidis VI, usque ad annos, tempore vindemie, modios II de musto persolvat et usque in diem solutionis; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Adalberti. S. Wicardi. S. Engelerii. S. Nadale. CCXXXIX. [ARLULFUS CUM BERSENDA UXORE DAT OMNIA SUI JURIS IN VILLIS MILLIACO ET CONFLANS.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum. Arlulfus et uxor mea Bersenda donamus ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Milliaco, quicquid in ipsa villa habeo: hec sunt vineis, campis, quesitum et inquirendum, et in villa Conflans rascias II de vinea; terminat a mane de ipsa terra, a medio die via publica, a sero Constabuli et Rotberti, a circio terra Otgerii. Infra istos terminos dono ad mensam fratrum et faciant quod voluerint. S. Retsende. S. Rotberti. S. Constantii. S. Joanna. S. Norbalt. CCXL. [ADALARDUS COMMUTAT TERRAS IN IBIACO ET CURCIACO.] 886 — 927. Placuit atque convenit inter Adalardum et uxorem suam Aganam et ab alia parte domno Girardo episcopo et canonicis Sancti Vincentii ut terras et vineas inter se commutarent, quod ita et fecerunt. Inprimis donat atque commutat Adalardus et uxor sua Aga, ex rebus proprietatis eorum, partibus {148}Sancti Vincentii et canonicis ibidem Deo servientibus, res que sunt site in pago Matisconensi, in villa Ibiaco et Circiaco, cum mancipiis his nominibus Ermenbergana cum infantibus suis et germano suo Ernerio. Terminat ipse curtilus cum vinea a mane terra Warulfi, a medio die via publica, a sero terra Stephano, a circio terra Belmontense; infra istas terminationes ipsum curtilum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt, quicquid in ipsas villas jam dictas visus sum habere et jam dicta mancipia totum et ad integrum partibus Sancti Vincentii et canonicis ibidem Domino servientibus commuto cum omni integritate. E contra donat domnus Giraldus episcopus et canonici Sancti Vincentii, partibus Adalardi et uxoris sue Agane, res quas Grimaldus presbiter dedit Sancto Vincentio, que sunt site in pago Matisconense, in agro Aganacense, in villa Rancusas. Terminat ipse curtilus cum capella et vinea de uno latus terra Sancti Benedicti, de alio latus via publica, de tertia parte aqua currente, ex quarta vero parte terra consortorum; infra istas terminationes, ipsum curtilum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt, cum omni integritate, et hoc quod unusquisque accepit teneat et possideat. Si quis commutationem istam calumniaverit auri libram componat. S. Adalardi. S. Agane uxoris ejus. S. Gotbert. S. Rocart. S. Leutbert. CCXLI. [SUSANNA DAT ECCLESIE SANCTI MARTINI CURTILUM IN PRISCIACO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Martini que vocatur in Prisciaco. Ego Susanna et filius suus Udolricus donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris in pago Matisconense, in agro Prisciacense, in ipsa villa: hoc est curtilus qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Petri, a sero et a circio Sancti Martini, infra isto termino portionem nostram ibi donamus. Et donamus ultro unum campum a Vernedo vocatum, a mane terra Samnerico, a medio die Adalgerio cum heres, a sero Sancti Clementis, a circio Sancti Martini; habet in longo perticas XXXVII, in lato pedes V, infra istos terminos donamus ad ipsam casam Dei in locum sepulture et faciant rectores ipsius loci quod facere voluerint. Si quis contradixerit auri libram componat. S. Susanne et filii ejus Udolrici. S. Desiderii. S. Rotfredi. S. Tertardi. S. Arfredi. S. Duranni. {149}CCXLII. [ADO EPISCOPUS COMMUTAT TERRAS CUM GONDRANO.] 968 — 971. Placuit atque convenit inter domnum Adonem episcopum et Johannem prepositum et ceteros fratres, inprimis ab alia parte Gondran, ut terras inter se commutare deberent; inprimis donat Gondran campos duos, qui sunt siti in villa Verriaco, in Castanedo vocatos; terminat a mane terra Gilbert, a medio die Sancti Mammertis, a sero Sancti Vincentii, a circio via publica. Alius campus in Doloria vocatus terminat a mane terra Dominico, a medio die terra Sancte Marie Belmoltesia, a sero ad ipsum Gondran, a cercio terra Engelart cum heres. Infra istas terminationes, primus campus habet in longo perticas XXV et in lato perticas III et pedes VIII; alius campus habet in longo perticas LVI et in lato perticas III et dimidiam. Similiter donat Ado ad partes Gondrani in ipso pago et in ipsa villa campum, terminat a mane ad ipsum Gondran, a medio die via publica, a sero terra Adalbert, a cercio terra Rotrudis cum heres; habet in longo perticas XVIII et in lato perticas XV. Infra istas terminationes unusquisque quid accepit habeat; si quis contradixerit auri libram componat. S. Gondran. S. Constabuli. S. Bernoart. S. Ramfredi. S. Gisembert. CCXLIII. [ODO INLUSTRIS REDDIT CAPELLAM SANCTI GENGULFI CUM DECIMIS.] 937 — 962. Notitia redditionis seu werpitionis. Evidenter liquido patescit qualiter interpellaverunt domnus Maimbodus episcopus et canonici ejus, ante presentiam domni Leotaldi comitis, crebrius et frequentius Odonem virum inlustrem de rebus Sancti Vincentii que, de antiquo injuste ablate, per redditionem vero domni Karoli piissimi imperatoris justissime reddite. Dehinc autem parentes prefati Odonis, cupiditate ducti, prenominatas res invadere non timuerunt; quorum nequitiam idem recognoscens, adveniente domno Maymbodo episcopo et canonicis ejus, Uberto videlicet preposito, {150}Aymerico archidiacono, Adone abbate et reliquis innumerabilibus canonicis, et in girum adstante laïcorum utriusque sexus multitudine, Narduino scilicet, Isembardo, Mangodo et reliquis de quibus immensus est numerus, in Ciciaco villa, re jubente domno episcopo, ibi presentialiter lecta est preceptio imperatoris supranominati de ipsis rebus. Est autem capella Sancti Gengulfi martiris cum rebus et decimis omnibus sibi pertinentibus, sicut in precepto continetur, cum mansis, servis et ancillis, vineis, pratis, nemoribus, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, in omnibus villis et locis ubicumque aliquid ex predicto precepto inveniri potest, omnia per cultrum reddidit et werpivit. S. Odonis. S. Narduini. S. Isembart. S. Anscherii. S. Manasse. S. Giraldi. S. Willeberti. S. Borgoldi. S. Erlulfi. S. Hugonis. S. Gauselini. CCXLIV. [GIRALDUS EPISCOPUS COMMUTAT TERRAS CUM AREMBERTO IN LORNANT.] 886 — 927. Placuit atque convenit inter virum nomine Arembertum necnon et ab alia parte domnum Giraldum episcopum et canonicos Sancti Vincentii ut terras inter se commutarent, quod ita et fecerunt. Inprimis donat atque commutat vir nomine Arembertus partibus Sancti Vincentii campos duos qui sunt siti in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Lornant. Unus campus, quem vocant in Cardonerias, terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri et Sancte Marie, a circio terra Elionis; habet in longo perticas XXX, in ambis frontibus perticas XI, infra istas terminationes totum ad integrum. Alius campus quem vocant in Exartellis terminat a mane semitario, a medio die et a sero terra Sancti Petri, a circio terra Eldoart; habet in longo perticas XXIII, in uno fronte perticas VII et pedes VI, in alio perticas VII et pedes III, infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum partibus Sancti Vincentii commutamus. E contra, in compensatione hujus meriti, donat atque commutat domnus episcopus Geraldus et canonici Sancti Vincentii vineam unam aliquid desertam, in ipso agro et in ipsa villa, que terminat a mane via publica, a medio die et a sero terra ad ipso commutatore, a sero rivo percurrente; habet in longo perticas VIII, in uno fronte perticas X, in alio perticas VII. Similiter donamus campum unum qui {151}terminat a mane terra ad ipso commutatore, a medio die via, a sero et a circio rivo percurrente; habet in longo perticas XXV, in uno fronte perticas V, in alio perticas III. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum partibus Aremberti cum eis commutamus ut faciat unusquisque de eo quod accepit quicquid voluerit, nullum contradicentem. Si quis contradicere voluerit, auri libras II componat, et presens commutatio ista firma permaneat. S. Aremberti. S. Fredoeni. S. Arnolt. S. Rotoart. S. Sammuel. S. Selifredi. S. Eldoart. S. Teotbranni. S. Emmonis. S. Girbalt. S. Sigifredi. CCLXV. [LEOTGART DAT BERERIO IN VILLA LEORNACO VINEAM.] ?? Domino, fratribus, Bererio et uxori sue Ermengardi. Ego, in Dei nomine, Leotgart dono vobis aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Leornaco vocat. Hoc est vinea que terminat a mane via publica, a medio die et a sero terra Stitis, a circio terra Warulfi; habet in longo perticas VIIII, in uno fronte perticas III et pedes X, in alio fronte perticas III et pedes II, infra istas terminationes totum ad integrum vobis dono et faciatis quod volueritis. S. Leotgart. S. Andree. S. Adalbert. S. Bladino. S. Adono. CCLXVI. [BERERIUS VENDIT RAINERIO VINEAM IN VILLA LEDORNAI.] ?? Dilecto Rainerio levite. Ego Bererius et uxor mea Ermengardis vendimus vobis vineam in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Ledornay; terminatur a mane via publica, a medio die et a sero Israhel, a circio Warulfo, habet in longo perticas VIIII, in uno fronte perticas III et pedes X, in alio fronte perticas III et pedes II. Infra isto termino ipsam vineam vobis vendimus, accipimus de te precium solidos X, et facite quod vultis; si quis hoc contradixerit auri unciam componat. S. Bererii. S. Ermengardis. S. Andree. S. Leutiart. S. Teotelini. S. Winerii. S. Waldoni. S. Aldoni. S. Geraldi. {152}CCXLVII. [ARBRAMUS ET AMALBERT VENDUNT GIRBERTO CAMPUM IN CUILLIAS.] ?? Domino, fratribus, Girberto. Ego Arbramus et Amalbertus vendimus tibi campum qui est in agro Ibiacense, in villa Maniciacum, inter Vellias vocatum. Terminatur a mane terra Warulfo, a medio die ad ipso receptore, a sero via publica, a circio Teotbert, et habet in uno fronte a sero pedes XIIII et in alio fronte perticas XI. Infra istas terminationes, tibi vendimus et accipimus de te precium solidos III, et pro ipso precio facias quod volueris; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Arbrani. S. Adalberti. S. Amalberti. S. Adalberti. S. Gondran. S. Ansbert. CCXLVIII. [ROTBERTA VENDIT ADALGARIO CURTILUM APUD IGGIACUM.] ?? Dilecto Adalgerio. Ego Rotberta vendo tibi curtilum cum vinea in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in ipsa villa Iggiaco. Terminatur a mane terra de ipsa hereditate, a medio die Sancti Vincentii, a sero ad ipsum emptorem, a circio via publica; habet in longo perticas XL, in lato perticas II et pedes IIII. Infra istos terminos ipsum curtilum cum vinea tibi vendo, accipio de te precium solidos II et denarios IIII, et facite quid vultis; si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Rotbertane. S. Iteriane. S. Gonterii. S. Esperendei. S. Martini. CCXLIX. [BERERIUS VENDIT ADALARDO CAMPUM IN VILLA BUSCIACO.] ?? Domino, fratribus, Adalardus sacerdos. Ego Bererius vendo tibi unum campum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Busciaco, qui terminat a mane Adalardo, a medio die Hebreorum, a sero de ipsa hereditate, a cercio via publica, et habet in longo perticas XXII, in lato III. Infra istas terminationes vel perticationes, tibi vendo per solidos II, et facias quicquid volueris. S. Bererii. S. Girbert. S. Umbert. S. Duranni. S. Rotbert. {153}CCL. [OSBERTUS DAT RAIMBERGANE SPONSE RASAS DUAS DE VINEA.] ?? Dilecta sponsa mea nomine Raimbergane. Ego Osbertus sponsus tuus dono tibi in esponsalitium vel in titulum dotis, ex rebus meis, rasas duas de vinea que est in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in ipsa villa Iggiaco. Terminatur ipsa vinea a mane terra Francorum, a medio die terra Waremberti, a sero similiter, a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas X, in quisquo fronte perticas VI; infra istos terminos tibi dono eo tenore quamdiu nos vivimus usum et fructum, et si de nobis natus fuerit infans ad illum perveniat, et si nati non fuerint, ad propinquos nostros perveniat. CCLI. [SENDERIUS ET UXOR LENDRADA COMMUTANT TERRAS CUM OSBERTO.] ?? Placuit atque convenit inter Osbert et Senderon et uxor sua Landrada quasdam terras inter se commutabunt. Hec donat Sendecus et uxor sua, campo qui est in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in ipsa villa vocat, qui terminat a mane monte, a medio die terra Arbrant, a sero terra Osbert, a circio Osbert, et peciola de vinea terminat de totis lateribus terra Osbert; infra isto termino nos vobis donamus in locum excamii, et facias post istam diem quicquid volueris. Si quis contradixerit unciam auri componat. S. Senderonis. S. Warembert. S. Warnerii. CCLII. [ROTARDUS PRESBITER DAT CURTILUM APUD PRISCIACUM.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui Ado episcopus preest. Ego Rotardus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Prisciacense, in ipsa villa. Hoc est hereditas que de avunculo meo Teudono michi advenit, quesitum et inquirendum, hoc sunt vineis, campis, pratis; et dono in alia villa que vocatur Vernolio, hoc est curtilus cum vinea et campo insimul tenente. {154}Terminat a mane Sancti Stephani et Aydoardi, a medio die et a sero et a circio via publica: infra istas terminationes dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, ut dum advixero teneo et possideo et in loco census sextarium de musto persolvat tempus vindemie. Si quis calumniaverit, auri libram componat. S. Rotardi. S. Pontionis. S. Teotberti. S. Adalardi. CCLIII. [HEMBERTUS PREPOSITUS MATISCENSIS MUTAT TERRAS CUM ROTBERTO.] 938 — 958. Placuit atque convenit inter domnum Umbertum prepositum Sancti Vincentii Matiscensis necnon et canonicos atque Adonem abbatem seu et ab alia parte quemdam virum nomine Rotbertum ut terras inter se commutarent, quod et fecerunt. Inprimis donat atque commutat Rotbertus a partibus Sancti Vincentii et domni Humberti prepositi campum unum, de suo alodo, in pago Matisconensi, in agro Iggiacensi, in villa Nuciaco, qui terminat a mane muro finale, a medio die Adalberto, a sero Aldiero, a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas XXVIII, in uno fronte perticas VI, in alio VI et dimidiam. Similiter in perpetuo donat domnus Humbertus prepositus et ceteri canonici campum alium de ratione Sancti Vincentii in ipsa villa, qui terminat a mane terra Sancti Vincentii de ipsa ratione, a medio die et a circio vias publicas, a sero ad ipso Roberto. Infra istas terminationes quisque quod accepit teneat; si quis contradixerit auri libram componat. S. Rotberti. S. Constabuli. S. Adalberti. S. Dominici. S. Humberti. S. Erlulfi. S. Ermengarii. CCLIV. [ADO EPISCOPUS DAT WICARDO VIRO INLUSTRI IN PRECARIAM VINEAS II.] 968 — 971. Cum importunis agi mundum occasionum volubilitatibus nostro tempore constet, quicquid sacre ecclesie fidelibus impertitur placida firmitate condecet adornare ut inconvulsa in relictum valeant persistere. Hujus rei gratia, notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Ado episcopus apud Matisconem, in propria residens sede, adiit ejus presentiam quidam vir inlustris nomine Wicardus deprecans paternitatem ejus quatenus dignaretur ei conferre aliquid de rebus Sancti Vincentii martiris, vineas-videlicet duas {155}quarum una sita est in villa Frontanaco, aliaque vocatur in villa Cropius, que sunt ex ratione fratrum et canonicorum Sancti Vincentii, ut dum advixerit, cum securitate absque ulla ambiguitate teneat et possideat, et festivitate predicti martiris Vincentii VIII denarios loco census persolvat; et ut firmius crederetur, domnus Ado antistes et canonici hanc precariam ei fecerunt. CCLV. [ADALGISUS DAT SANCTO MARTINO RES SITAS IN VILLA CLIPIACO.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Martini que est constructa in pago Matisconense supra fluvio Craona, in villa Clippiaco. Igitur ego indignus peccator Adalgisus nomine dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt in ipsa villa, prope ejusdem ecclesiam. Hoc est curtilus cum supraposito et vinea que de Geldone conquisivi; terminat a mane terra Adalberto cum heres, a medio die via publica, a sero terra Sancti Vincentii, a circio terra Sancti Vincentii et Odonis cum heres. Infra istas terminationes, ipsum curtilum ad ipsam casam Dei dono, trado atque transfundo ad sacrificium, ut qui ipsam ecclesiam vel ipsam vineam tenuerit annis singulis, festivitate Sancti Martini, ad homines qui ad ipsam ecclesiam venerint modium de vino in caritate ostendat, panes IIII. Si quis hoc contradixerit libras IIII auri componat. S. Adalgisi levite. S. Ostralt. S. Berulfo. S. Arnalt. S. Otman. S. Enulfo. CCLVI. [WICARDUS DAT VINEAM SITAM IN VILLA LALIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra muros Matisconum ubi domnus Letbaldus episcopus residet. Ego Wicardus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Meliacense, in villa Laliaco. Est vinea una et campus unus qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate, a circio terra Sancti Cirici; et quicquid habeo in ipsa clausura, totum dono ad ipsam casam Dei. {156}CCLVII. [WICHARDUS DAT HELDINO CAMPUM IN VILLA LALIACO.] ?? Domino, fratribus, Heldino presbitero. Ego Wichardus dono tibi aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in fine Meliacense, in villa Laliaco; est campus unus qui terminat a mane.......... CCLVIII. [AMBALDUS INCAUCIONAT EUVRARDO VINEAM IGGIACENSEM.] 936 — 954. Dilecto Evrardo et uxori sue Odeisert. Ego Ambaldus incauciono vobis vineam in pago Matisconensi, in agro Iggiacensi, Acunandres vocatam. Terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero et a circio de ipsa hereditate; habet in longo perticas XXIIII, in lato perticas II. Infra ipsos terminos, hoc vobis incauciono ad annos tres, pro solidos III, usque in diem solutionis, et omni anno fructum de ipsa vinea colligite. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Ambaldi. S. Martini. S. Bernardi. S. Teotbert. S. Idbert. S. Vuialdi. Hactum est hoc regnante Ludovico rege. CCLIX. [ELDEVERTUS DAT CURTILUM CUM VINEA IN VILLA IGGIACENSE.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris apud Matisconem. Ego Eldevertus, pro remedio anime Warnerii et salute anime nostre, dono ex rebus proprie hereditatis mee que sunt site in pago Matisconense, in agro Verriacense, in villa Idgiacense. Hoc est unus curtilus cum vinea et casa, qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Elgo, a sero terra Letbaldi episcopi, a circio via publica; habet in longo perticas X, in latitudine perticas VIIII. Infra isto termino, dono ad ipsam casam Dei quicquid ibi habeo, quesitum et inquirendum. Si quis contradixerit auri libras V componat. S. Eldevert. S. Umbert. S. Duranni. S. alterius Duranni. {157}CCLX. [WILLELMUS MILES DAT UNUM CURTILUM IN AGRO VIRIACENSE.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui Letbaldus episcopus preest. Ego Willelmus miles dono unum curtilum in pago Matisconense, in agro Viriacense, in ipsa villa; terminatur a mane via publica, a medio die terra Henrici, a sero terra Sancte Marie et Sancti Philiberti, a circio (terra) Sancti Vincentii. Infra istum terminum, supradictum curtilum quod vocitatur Frannerio curtilo, concedo ad suprascriptam ecclesiam Dei, eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam, post meum decessum ad Sanctum Vincentium perveniat; tribuoque unum servum nomine Marcellinum, ut a presente die isto habeant rectores Sancti Vincentii potestatem faciendi quod voluerint. Hanc donationem facio ideo quia vocatus fui ad litteras discere quas, causa necessitatis, dimisi; si quis contradixerit auri libras X componat. Ego Willelmus qui fieri rogavi. S. Walterii prepositi. S. Gauseranni. S. Rotselini. S. Uberti. S. Otgerii. Hactum hoc regnante Rotberto rege. CCLXI. [UNDRADA DAT SANCTO VINCENTIO CAMPUM IN VILLA VERRIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie que est constructa infra muros Matisconum in honore Sancti Vincentii martiris cui preest Letbaldus episcopus. Ego Undrada dono ad jam dictam ecclesiam unum campum in pago Matisconensi, in villa Verriaco, qui terminat a mane Sancti Petri et a medio die Sancti Petri, a sero Sancti Petri de abbatia (et) Sancti Vincentii Matisconensis, a cercio Sancti Petri; habet in longo perticas XVI, in lato II. Infra istas terminationes, ego Undrada dono ad ipsam casam Dei ut faciant quid voluerint. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Undrade. S. Uldierii. S. Achini. {158}CCLXII. [BONNUS VENDIT BONO FILIO ET SUIS CAMPUM IN VILLA MONCELLIS.] ?? Domino, fratribus, Bono Filio et uxori sue Otbergie et Rotlanno et uxori sue Berunicie. Ego Bonus vendo vobis unum campum qui est situs in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Moncellis, qui terminat a mane et a medio die, a sero de ipsa hereditate, a circio via publica; habet in longo perticas XII, in uno fronte perticas VIII. Infra istos terminos, vobis vendo et accipio de vobis solidos V, et faciatis quicquid facere volueritis. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Boni. S. Fredeberti. S. Duranni. S. Girardi. S. Pontii. CCLXIII. [GAUSERANNUS DAT AD MEDIUM PLANTUM CAMPUM IN VILLA NUCEACO.] 996 — 1033. Dilecto Adalberto et uxori sue Eldegarde. Ego Gauserannus levita dono vobis campum ad medium plantum de ratione Sancti Vincentii, in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Nuceaco, qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero ad ipsos rectores, a cercio Gauseranni; habet in longo perticas XIIII, in uno fronte perticas XIIII, in alio fronte perticas XI. Infra istos terminos vobis dono, ad V annos, vineam edificatam, et post V annos, rectores Sancti Vincentii medietatem habeant, aliam medietatem Adalbertus et Eldeberga possideant; quod si vendere vel incaucionare volueris, nulli alteri faciatis nisi rectores Sancti Vincentii. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Maioli prepositi. S. Sendeleni. S. Berardus. S. Gauserannus. S. Lambertus. S. Aymo. S. Anselardus. CCLXIV. [ANGELARDUS VENDIT ERMENFREDO VINEAM IN VILLA IGGIACO.] 942 — 954. Dilecto Ermenfredo et uxori ejus Gruse. Ego Angelardus vendo vobis vineam in pago Matisconense, in agro Iggiacense; in ipsa villa Iggiaco. Terminatur a mane via publica, a medio die ad ipsos emptores et ad heredes {159}Euvrardi, a sero Leotaldi, a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas XXIIII, in ambis frontibus perticas III, et accipio de vobis precium solidos XI et facite de ipsa vinea quod volueritis. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Engelardi. S. Ayroardi. S. Aremberti. S. David. CCLXV. [JOHANNES EPISCOPUS CONCEDIT DECIMAS IN VILLA GENOLIACO TEOTBERTO.] 971 — 977. Notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Johannes presul Matisconum secus ecclesiam martiris Christi Vincentii, adiit presentiam ejus quidam vir nobilissimus Teotbertus nomine, obnixe exposcens serenitatem ejus ut dignaretur ei et uxori sue Rannodi et filio eorum Udulrico per precarie firmitatem ut securitate tenere possent quamdam medietatem ex decimis, in Genoliaco villa que est in honore Sancti Petri dicata, et in Oratorio similiter medietatem ex decimis Sancti Martini, et in Floriaco villa decimas Sancti Martini omnibus sibi jure pertinentibus; cujus petitionem gratam suscipiens domnus predictus antistes hoc illis attribuens testamentum loco tituli manu propria roboratum ut predictas ecclesias, sicut supra inserta sunt, tenere possent ea ratione ut sinodali tempore debitum paratarum sive eulogiarum servitium absque dilatione persolverent. Quo vero per diuturna tempora he litterule constare possent, manu nostra firmavimus et fidelibus nostris insigniri precepimus. S. Johannes humilis episcopus. S. Aremberti. S. Maioli. S. Rodulfi. S. Sendeleni. S. Adonis. S. Uberti. S. Elduini. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCLXVI. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT NEPOTI IN PRECARIAM CURTILUM IN VILLA SANCTIO.] 937 — 962. Cum resideret domnus Maimbodus secus basilicam Sancti Vincentii, rogat nepos ejus Maimbodus ut det ei de rebus Sancti Vincentii in precariam in villa Sanctio, et donat episcopus et canonici curtilum cum vinea et campum simul tenente, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio Sancti Vincentii, a sero Nicerio quondam, a cercio via publica; et alium campum, {160}terminat a mane et a medio, a sero vias publicas, a circio rivo volvente, et pratum qui terminat a mane fluvio Sagona, a medio terra Sancti Petri, a sero betus, a circio terra Sancti Martini........... CCLXVII. [ADO EPISCOPUS CUM MAIOLO CLUNIACENSI ABBATE TERRAS COMMUTAT.] 698 — 971. Legali decreto roboratum est et ab antiquis tenetur ut quicquid idonee persone cum communi consensu invicem commutare voluerint instrumento cartarum alligetur quatenus quod rationabiliter actum fuerit nullo possit divortio in posterum violare. Quocirca placuit atque convenit, inter venerabilem antistitem Adonem et canonicos sibi subjectos qui incliti martiris Christi Vincentii Matiscensis ecclesie famulari videntur necnon et condignum parem Maiolum Clunensis cenobii et monachis secum regulariter degentibus, ut terras quasdam per scamnium sibi invicem commutarent, quod et libentissime fecerunt. Inprimis domnus Maiolus abbas et fratres prelibati loci donant ex rebus communitatis aliquid que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniaco, in villa Censanica, hoc est curtilus cum vinea que terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero Sancti Petri et Sancti Vincentii, a circio Sancti Stephani; item in alio loco vinea que has habet terminationes, a mane terra Sancti Vincentii et Adalgaudi presbiteri, a medio die Sancti Vincentii, a sero gutta aque et terra Sancti Vincentii, a circio terra ad servos Sancti Petri. Infra istas terminationes, has duas vineas in scamnio datas domnus episcopus jam dictus et prefati canonici teneant et possideant ad opus mense. Insequenter vero domnus Ado venerandus presul, necnon Johannes prepositus, Aymericus etiam archidiaconus et reliqui canonici donant in locum scamnii ad locum Clunensis cenobii quem domnus Maiolus abbas regere videtur aliquid ex rebus Sancti Vincentii que sunt site in pago Lugdunense, super fluvium Ararim; hoc est silva et lacus que vocatur Usa que his circumcluditur finibus, a mane terra et episcopali et ad ipsos canonicos, a medio die aqua que ex ipso lacu egreditur, a sero fluvius Araris, a circio silva et fossatus qui pertinet ad ipsos donatores. Infra istos terminos, de silva tertiam partem et de lacu tertium tractum, {161}cum nonis et decimis, ripam etiam ipsius aque pariter ipsam que in ea habent concedunt; has ergo res prescriptas ad prefatum locum in loco scamnii tradunt atque transfundunt. Nunc ergo tam nos quam etiam ipsi et successores qui in locis prenominatis obvenerint faciant de his omnibus que ad se pertinent quicquid facere voluerint. Et ut hec commutatio deinceps per succedentia tempora inconvulsa permaneat, manibus fratrum est corroborata. S. Maioli abbatis. S. Warnerii abbatis. S. Bernardi. S. Umberti. S. Adalgisi. S. Rainfredi. S. Balduini. S. Aio. S. Hermannus. S. Pontius. S. Ingelmarus. S. Helias. S. Ingelbertus. Actum hoc regnante Lothario rege. CCLXVIII. [OTTO COMES CUM ELISABETH CONJUGE REDDIT VINEAS APUD SANCIACUM.] 1018 — 1030. Queque labentis temporis instabili cursu soliditatis vigorem debent obtinere quo futurorum notitie apicum signis tradantur apte congruit, quatenus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere. Proinde fidelium volumus notitie ut pateat quia ego Otto, nullis suffragantibus meritis sed sola Dei gratuita pietate, comes ecclesie almi martiris Vincentii infra Matisconis menia constructe, ut idem gloriosus martir animam meam a penis inferni eripere dignetur, et conjux mea Elisabeth reddimus quasdam vineas cum terris ad eas pertinentibus que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Sunt enim vinee tres cum domibus et curtilis; que vinee similiter terminantur ab oriente terra Beati Martini Athenacensis, a meridie viis publicis et terris Arnulfi et Constantii fratris ejus, ab occidente via publica, et septentrione via simul publica et Beati Martini terra: Hos igitur mansos cum omnibus ad se pertinentibus Deo Sanctoque Vincentio concedo ad mensam fratrum, et faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint. S. Ottonis comitis qui hoc donum fecit. S. Gausleni episcopi. S. Ugonis vicecomitis. S. Willelmi fratris ejus. S. Rainulfi levite. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCLXIX. [SENDELENUS CANONICUS DAT DUOS CURTILOS AD MENSAM FRATRUM.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est constructa infra muros Matisconum civitatis, quam domnus Letbaldus presul ad regendum {162}habere videtur. Igitur ego, in Dei nomine, Sendelenus canonicus dono ad ipsam casam Dei et ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Hoc sunt duo curtili cum supraposito, in uno quorum manet Gontardus, in alio Adalgerius; qui terminat a mane terra Flotberti, a medio die et a sero viis publicis, a circio terra Warnerii. Et dono supradicte ecclesie silvam unde faciant villani domus et ignem et omnia necessaria eorum; et nemo umquam malam consuetudinem illis imponat propter illam silvam, sed habeant liberam potestatem omni tempore utendi ea. Donat autem predictus canonicus has prenominatas res perpetualiter et deinceps tali ratione ut semper ad mensam fratrum perseverent, et abstractum hoc fuerit ad proprios parentes revertatur. Si quis hoc contradixerit auri unciam componat. S. Sendelini. S. Willelmi comitis. S. Wicardi. S. Rodulfi. S. Eldrici. S. Arleboldi. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCLXX. [AREMBERTUS PREPOSITUS DAT IN PRESTARIAM RES SANCTE MARIE DE URINIACO.] 971 — 986. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis quia venit quidam vir nomine Turbrannus et uxor sua Letiardis ante presentiam domni Aremberti prepositi et domni Maioli archidiaconi, petiit ab eo aliquamtulum ex rebus Sancte Marie de Uriniaco ad Crucem vocatis, que terminantur a mane via publica, a medio die Bererii, a sero Hebreorum, a circio Constantini; habet in longo perticas XXX, in quisquo fronte IIII et dimidiam. Infra isto termino vel perticatione, liceat ei vineam edificare et sub censum tenere tam illi quam uxori sue Letiardi cum infantibus eorum. Domnus quoque prepositus, per consilium domni Maioli necnon et ceteri fratres, jussit fieri quod petebat ea ratione ut in diebus vite sue teneant et post quinque annos expletos, omni anno festivitate Sancte Marie in censum sine mora denarios IIII persolvant. S. Aremberti prepositi. S. Maioli. S. Teudoldi. S. Oddonis. S. Rodulfi. S. Elduini. S. Sendeleni. Hactum est hoc regnante Lothario rege. {163}CCLXXI. [AALBERTUS INCAUCIONAT CAMPUM IN AGRO SALORNIACENSE.] 936 — 954. Dilecto Aldoni et uxori ejus Heldecart. Ego Aalbertus et uxor mea Girberga incaucionamus vobis campum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Boscido; terminatur a mane terra Hebreorum, a medio die ad ipso Aldoni et genipereta increpita. Infra isto termino ipsum campum vobis incaucionamus ad annos XX, pro solidos VI, et usque in diem solutionis. Si quis hoc contradixerit libram auri componat. S. Aalberti. S. Girberge. S. Heldebranni. S. Salomonis. S. Teutgerii. S. Heldulfi. S. Girberti. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCLXXII. [MILO DAT CURTILOS III IN VILLA SANCIACO.] 987 — 996. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra Matisconem civitatem, cui Milo episcopus preest. Ego Milo dono predicte case Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco, sunt curtiferi tres. Terminat unus curtilus ubi Andreas possidet cum mansione et vinea insimul tenente, a mane terra Sancti Clementis, a medio die terra Gauseranni, a sero Flotberti, a circio rivo volvente; alius curtilus ubi Albertus residet, terra terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die et a sero et circio terra Sancti Vincentii; tertius curtilus quem alius Albertus tenet, quem vocant Longo, terminat a mane Sancti Vincentii quem Eldinus tenet, a medio die Sancti Vincentii, a sero via publica, a circio de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, predictos curtilos cum mansiones et vineas, quicquid ibi visus sum habere, totum ad integrum predicte case Dei trado atque transfundo, sicut superius inserta sunt, eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam, et unoquoque anno reddo ad mensam fratrum investitura modium unum de musto; post decessum autem meum, ad casam Sancti Vincentii perveniat. Si vero episcopus aut alius aliquis beneficiare voluerit, rectam reclamationem habeant parentes mei; si quis hoc calumniaverit auri libras V componat. S. Milonis. S. Ottonis comitis. S. Raterii. S. Maioli. S. Bernardi. S. Warulfi. S. Giroldi. S. Flotberti. S. Eldegarii. S. Adalardi. Actum est hoc regnante Hugone rege. {164}CCLXXIII. [SALOMOX ET BRUIGIUS EBREI COMMUTANT TERRAS CUM CANONICIS.] 987 — 996. Placuit atque convenit inter Bernonem canonicum, et Salomonem et Bonignum Ebreos. Inprimis donaverunt Salomon et Bonignus in villa Fontanas, de uno campo perticas de longo XXXVI, de lato novem et dimidiam; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die et a sero Arlebaldi, a circio de ipsa terra. Infra isto termino vel perticatione donamus tibi in loco scamii pro alio campo qui terminat a mane et a circio terra Ebreorum, a medio die et a sero terra comitale, habet in longo perticas XVIII, in lato IX et dimidiam; et faciat unusquisque de ipso scamio quicquid facere voluerit. S. Salomoni. S. Bonigno, Ebreis. Actum est hoc regnante Hugone rege. CCLXXIV. [DOMINICUS VENDIT ERMENFREDO VINEAS IN AGRO IBIACENSE.] 942 — 954. Domino, fratribus Ermenfredo et uxori sue Gruse. Ego Dominicus vendo vobis aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in ipsa villa, ubi in Cimandras vocant. Hoc est vinea, terminat a mane terra de ipsa hereditate, a medio die terra Leotolt comite, a sero Embert, a circio Odilane; habet de longo perticas XI, de lato in quisquo fronte perticam I et dimidiam; infra istas terminationes, totum ad integrum vendo vobis. Alia vinea in ipso loco terminat a mane pascario communale, a medio die terra Leotolt, a sero de ipsa hereditate, a circio terra Odilane; habet in longo perticas V et dimidiam, in quisquo fronte perticas II et dimidiam. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis vendo et accipio de vobis precium denarios XX; et similiter vobis vendo pradella, posat, vocat, terminat a mane rivo volvente, a medio die Elablif, a sero via publica, a circio terra Leotolt comitis; habet de longo perticas XXXII, de lato in quisquo fronte pedes VIII. Et accipimus de vobis precium valens denarios X et faciatis quicquid vobis placuerit; si quis calumniaverit auri libram componat. S. Dominico. S. Gontelmo. S. Mainardo. S. Rotgerio. S. Rannulfo. S. Bernart. S. Arnalt. S. Arman. Hactum Ludovico rege regnante. {165}CCLXXV. [BERNARDUS VENDIT CAMPUM LUGDUNO IN VILLA CASOTIS.] 942 — 954. Dilecto Lugduno. Ego Bernardus vendo tibi campum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Casotis, terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero similiter, a circio Arnaldi; habet in longo perticas XLV, in lato perticas X. Infra isto termino, ipsum campum tibi vendo et accipio de te precium denarios VIII, et fac quicquid volueris; si quis contradixerit X libras auri componat. S. Bernardi. S. Constantiane. S. Teotgerii. S. Landradi. S. Benedicti. S. Arierii. Actum hoc tempore Hludovici regis. CCLXXV bis. [LENDINUS DAT CAMPUM IN VILLA CASOTIS, AGRO SALORNIACENSE.] 954 — 986. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Lendinus dono ad ipsam casam Dei campum unum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Casotis; terminat a mane via publica, a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a circio Arnoldi, habet in longo perticas XLV. Infra isto termino, ipsum campum dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum, et faciant rectores ejusdem ecclesie quid voluerint. Si quis hoc contradixerit auri libram componat. S. Lendini. S. Anscherii. S. Stephani. S. Giroldi. S. Aldonis. S. Girboldi. Hactum est regnante Lothario rege. CCLXXVI. [MAIMBODUS EPISCOPUS CONCEDIT CONSTANTIO PER PRECARIAM CAMPUM.] 954 — 962. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis, clericis, laïcis, tam presentibus quam et futuris, quia ego Maimbodus, dono Dei episcopus, concedo Constantio et uxori sue Nadaliane et filio eorum Benedicto, aliquid ex rebus Sancti Vincentii de mea precaria in villa Sanctiaco; hoc est campus qui terminat a mane terra Hebreorum, a medio die et a circio ad ipsum Constantinum, a sero via {166}publica. Infra istas terminationes, concedo illis ipsum campum diebus vite illorum ut ibi securiter vineam edificent et annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, denarios IIII sine mora persolvant; et ut certius credatur, manu nostra firmavimus et canonicis roborare precepimus. S. Maimbodi episcopi. S. Humberti prepositi. S. Johannis. S. Bernardi. S. Rodoardi. S. Widonis. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCLXXVII. [ROTARDUS CUM SOCIIS INCAUCIONAT CURTILUM IN SANCIACO.] 936 — 954. Dilecto Teuquardo presbitero. Ego Rotardus et Leutbaldus et Rambaldus et sorores nostre Insegerdis et Doda incaucionamus tibi curtilum cum vinea et campum simul tenente in pago Matisconense, in villa Sanciaco; terminant a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero nucerio quondam, a circio via publica. Infra isto termino, hoc tibi incaucionamus pro soldos XX, ad annos XX et usque in diem solutionis; si quis vero caucionem istam contradixerit, auri uncias II componat, et firma permaneat. S. Rotardi. S. Leutbaldi. S. Rambaldi. S. Ansegelde. S. Rotlanni. S. Geraldi. S. Otberti. S. Arbranni. Hactum hoc regnante Hludovico rege. CCLXXVIII. [ARRADUS DAT EWINO ET SUIS RES IN VILLA URINIACO.] ?? Domino, Edwino et uxore sua Eldeboreh et infantibus meis his nominibus Christiano et Alexane. Igitur ego, in Dei nomine, Arradus vobis dono res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Uriniacense, in ipsa villa Uriniaco, et in villa Buscido. Inprimis in villa Uriniaco curtilum cum supraposito, et vinea cum arboribus, et exio et regressio, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Hebreorum, a sero terra Ademaro, a circio terra Frotgerio presbitero. Infra istas terminationes, totum ad integrum et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur, in ipso visus sum habere aut possidere, tam de hereditate quam de conquisito; hec sunt curtiferus cum edificiis, vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus totum ad integrum vobis dono. Et in villa Busciaco, curtilo cum vinea insimul tenente {167}qui terminat a mane via publica, a medio die terra Aldoni et Adalbert, a sero terra Aldoni et Hebreorum, a circio terra Sancti Johannis et Aldoni, et exio communale. Infra istas terminationes, ipsum curtilum cum vinea totum ad integrum, et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt et quicquid in ipsa villa visus sum habere; hec sunt curtiferis, campis, pomis, pascuis, totum ad integrum vobis donamus, eo tenore ut dum vivimus usum et fructum habeamus, et post meum decessum vobis perveniat, et post decessum Eldeboreh ad infantes nostros, his nominibus, Christiano et Decetane perveniat, et in servado V fabrilia. CCLXXIX. [ALDEISUS DAT SANCTO VINCENTIO RES SUAS IN SANCIACO.] 923 — 936. Sacrosancte ecclesie Matiscensis Sancti Vincentii. Ego Aldeisus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Sanciacense, in ipsa villa Sanciaco; hoc est campus qui terminat a mane et a medio die atque a sero vias publicas, a circio rivo volvente. Et dono ibi pratum unum qui terminat a mane fluvio Sagonna, a medio die terra Sancti Petri, a sero becus, a circio terra Sancti Martini. Infra istas terminationes, faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid facere voluerint; si quis vero hoc contradixerit, auri libram componat. S. Aldeisi presbiteri. S. Desiderii. S. Ragnoart. S. Waldo. Hactum est hoc regnante Rodulfo rege. CCLXXX. [BERARDUS CANONICUS RECIPIT IN PRECARIAM CURTILUM.] 928 — 936. Omnibus notum habeatur quod expetiit quidam canonicus Sancti Vincentii, Berardus nomine, serenitatem fratrum atque canonicorum predicti martiris, quemdam curtilum cum vineola sibi adherente, quam Ricfredus olim Sancto Vincentio dedit, ut temporibus vite sue habere potuisset et possidere tam ipse quam Rodoardus atque canonicus. Conjacet autem ipse curtilus et vinea in pago Matisconense, in villa Flaciaco. Benignus itaque Maimbodus prepositus {168}et archidiaconus, consentientibus reliquis fratribus, concessit illis quod postulabant ut dum advixerint teneant et possideant sine aliqua contradictione, et ut securius possideant, has litteras eis prepositus et ceteri canonici firmantes fecerunt. S. Maimbodi prepositi. S. Aymini. S. Bernonis. CCLXXXI. [CONSTANTINUS DAT ARSENDI CAMPUM IN FLACIACO.] 936 — 954. Dilecte Arsendi Domino sacrate et filio suo Duranno. Ego Constantinus et uxor mea Christina, pro amore Dei, donamus vobis campum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Flaciaco; terminat a mane terra que dicitur Pasquerio, a medio die Sancte Eulalie, a sero via publica, a cercio Flotberti. Infra isto termino, ipsum campum vobis donamus, et habet in longo perticas LXVII, in ambis frontibus perticas VIII, et facite de ipso campo quicquid vultis; si quis hoc contradixerit auri libram componat. S. Constantini et Christine. S. Teotardi et alterius Constantini. S. Frotberti. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCLXXXII. [DODLENUS REDDIT SANCTO VINCENTIO RES QUAS OCCUPAVERAT.] 936 — 954. Notitia redditoria in Matisconum civitate qualiter venit quidam homo Dodlenus, invasit aliquid de rebus Sancti Vincentii que conjacent in villa Flaciaco; hoc est curtilus cum vinea, terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero terra sanctuaria, a cercio via. Infra isto termino, ipse Dodlenus invasit, et indicatum illi fuit ut cum scuto et fuste hoc vindicet contra advocatum Sancti Vincentii; resedit ibi domnus comes Hugo necnon et Albericus fidelis ejus, Argodus, Josbertus, Maiolus non potuerunt illum vincere, et cecidit in campum, domnus quoque comes revestivit his presentibus advocatos Sancti Vincentii, in manu Berardi levite, de ipsa terra. S. Argodo. S. Oddo. S. Norbolt. S. Arnulfo. S. Uberto. S. Leotgerio. S. Maioli. S. Arlabald. {169}CCLXXXIII. [REMIGIUS MONACHUS CUM STEPHANO TERRAS COMMUTAT.] ?? Placuit atque convenit inter domnum Remigium monachum et Stephanum ut terras inter se commutarent, quod et fecerunt. Inprimis donat atque commutat Stephanus presbiter ad rectores Sancti Petri campos duos qui sunt siti in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in fine Flaciaco, in villa; qui terminat unus campus a mane terra Sancti Petri, a medio die similiter, a sero Flotberti, a cercio via publica, habet in longo perticas XXIIII, in quisquo fronte perticas II. Similiter donat atque commutat domnus Remigius monachus, a partibus Stephani presbiteri, campum unum qui est situs in ipsa villa, in ipso pago; terminat ipse campus a mane terra Stephani presbiteri, a medio die Sancti Petri et via publica, a circio Sancte Marie, a sero similiter, habet in longo perticas XXI, in quisquo fronte perticas XII. Infra isto termino, unusquisque quod habet teneat et possideat et faciat post hanc diem quicquid facere voluerit. CCLXXXIV. [RACULFUS COMES IN MALLO PUBLICO INQUIRIT.] 888 — 898. Cum resedisset domnus Raculfus vocatus comes in civitatem, in mallo publico, una cum aliis personis his nominibus, Berolt, Rainolt, Adalart, vel ceteris scamineis Matiscensibus Eldevert, Sievert, Rolmant, Ratbert, Celest, Rotlan, Warnerio, Maisedo, Arlulfo, Odeliono, Ardrado, Laidredo, Sicherio, Guidone, Grinio et aliis pluribus, ad rectas justicias judicandas seu diffiniendas. Ibi, in eorum presentia, venit homo nomine Sievert et Wido advocatus Sancti Laurentii, mallavit hominem nomine Walcaudum eum dum diceret quod una vinea cum campo qui est in villa Boscido, qui habet fines et terminationes, de uno latere, terra Sancti Sulpicii et de uno fronte gutta volvente, a sero terra ad ipsum Walcaudum, et in alio fronte terra Hebreorum. Infra isto termino recontentis malo ordine, tunc ipse Walcaudus in presente stabat taliter, in suo responso dixit quod per se et suos donatores per triginta annos et amplius legibus vestiti fuerunt absque ulla partione Sancti Laurentii vel suos rectores. Tunc ipsi scamini per inquisitum judicium decreverunt {170}quod juret, cum sua lex est, quod per se et suos donatores per XXX annos et amplius legibus vestiti fuissent, et promisit per fidem factam; Bernart jurare promisit quia taliter. Actum fuit his presentibus. S. Arlulfi. S. Warnerii. S. Robert. S. Celest. S. Maiolus. S. Uldrico. S. Grimaldo. Hactum est hoc regnante Oddone rege. CCLXXXV. [GISLEBERTUS DAT CAMPUM BENEDICTO AD MEDIUM PLANTUM.] ?? Dilecto Benedicto et filio suo Johanne. Ego Gislebertus dono vobis de terra Sancti Vincentii unum campum ad medium plantum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Terminatur a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate et via publica, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Sancti Laurentii. Infra istum terminum, dono vobis ad medium plantum ut ad V annos vinea edificata sit, et post V annos vinea edificata fuerit, unusquisque medietatem suam recipiat, et hanc medietatem teneatis quamdiu vixeritis vos qui supra scripti estis Benedictus et Johannes filius suus et ille heres quem Johannes priorem habuerit; et post vestrum decessum, ad mensam fratrum Sancti Vincentii vinea perveniat que de mea precaria est. CCLXXXVI. [RACULFUS DAT VINEAM IN VILLA SANCIACO, IN AGRO SALORNIACENSE.] 1018 — 1030. Sacrosancte Dei ecclesie almi Vincentii martiris Christi, que est infra ambitum meniorum Matisconum sita, cui domnus Gauslenus episcopus preest. Ego Raculfus concedo aliquid ex rebus proprietatis mee ad ipsam casam Dei, in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco; est autem una vinea cujus terminationes sunt, ab oriente terra Sancti Vincentii, ab austro terra Sancti Petri, ab occidente et ab aquilone vias publicas. Infra istum terminum, dono ad ipsam ecclesiam Dei, eo pacto ut quamdiu vixerimus, ego et filius meus Henricus, teneamus et possideamus; post nostrum vero decessum, ad mensam canonicorum Beati Vincentii perveniat. {171}CCLXXXVII. [BENEDICTUS CUM ERMENBURGA DAT VINEAM IN VILLA SANCIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros civitatis Matisconensis, cui Letbaldus episcopus preest. Ego Benedictus et uxor mea Ermenburga concedimus pro remedio animarum nostrarum aliquid ex propria hereditate nostra. Hoc est una vinea que est sita in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco; terminatur a mane et a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a cercio terra Sancti Vincentii, habet in longo perticas XXIIII, in latitudine perticas III et dimidiam et pedes V. Infra isto termino, cedo hanc vineam ad ipsam ecclesiam Dei ea ratione ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, sed post meum et uxoris mee decessum, ad Sanctum Vincentium perveniat; si quis contradixerit, auri libras X componat. S. Benedicti et uxoris mee Ermenburge. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCLXXXVIII. [OTBERTUS DAT CAMPUM IN AGRO SALORNIACENSE, IN SANCIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra menia Matisconis sita, cui domnus Letbaldus episcopus preest. Ego Otbertus concedo pro remedio anime mee aliquid ex propria hereditate mea; hoc est unus campus qui est situs in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Terminatur a mane via publica, a medio die terra Dodoni et Constantini, a sero silva que vocatur Castanella, a circio terra Sancti Vincentii; habet in longo perticas centum quinque, in latitudine perticam I et dimidiam. Infra istum terminum vel perticationem, confero ad ipsam ecclesiam Dei hunc campum, et faciant rectores loci quicquid voluerint. CCLXXXIX. [RODENUS CUM ERMENGARDA DAT VINEAM ET CAMPUM IN SANCIACO.] 981 — 996. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Milo episcopus preest. Ego Rodenus et ux or mea {172}Ermengarda donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Hoc est vinea et campus insimul tenente qui terminat a mane Sancti Martini, a medio die et a sero vias publicas, a circio rivo volvente; et est unus curtilus, in villa que dicitur Fontanilias, qui terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Sancti Petri, a circio de ipsa hereditate et terra Manasse, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit. Infra istas terminationes, donamus ad ipsam casam Dei istas res eo tenore ut nulli vivi beneficiare possint; quod si fecerint, ad proprios veniant. Firma permaneat omni tempore. S. Rodeni et uxoris sue Ermengarde. CCXC. [ADO EPISCOPUS DAT ADALBERTO CAMPUM AD MEDIUM PLANTUM IN SANCIACO.] 968 — 971. Carta exemplaria de Sanciaco, de nomine Aalberti. Domino, fratribus. Aalberto et uxori sue Josberge. Ego Ado episcopus et ceteri fratres donamus vobis campum ad medium plantum in pago Matisconense, in agro Sanciacense, in villa Sanciaco. Terminat a mane Sancti Vincentii, a medio die Aalberti, a sero via publica, a cercio Sancti Martini et Constantini; habet in longo perticas XXVII, in uno fronte a mane perticas VIII et pedes IIII, in alio fronte a sero perticas VIII et dimidiam. Quando venerit ad V annos per totum, vineam edificatam habeatis et medietatem recipiatis, aliam medietatem, dummodo vivis et uxor tua Josberga, et infantes vestri teneant; post illorum decessum ad ipsam casam Dei perveniat. CCXCI. [EBRARDUS DAT CURTILUM CUM VINEA IN VILLA BUTSONGI.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui Berno episcopus preest. Ego Ebrardus dono ad ipsam casam Dei aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Sanciacense, in villa Butsongi. Hoc est unus curtilus cum vinea, cum mansionibus III et servo supermanente, nomine Giraldo, cum uxore et infantibus suis. Ipse curtilus terminat a mane via publica, a medio die terra {173}Sancti Vincentii, a sero via publica, a cercio terra Sancti Vincentii. Infra istas terminationes et perticationes, dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum, eo tenore dum ego vivo usum et fructum habeam; post meum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat, et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt. Hec sunt campis, pratis, silvis, omnia et ex omnibus dono ad ipsam casam Dei; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Adonis abbatis. S. Gosberto. S. Rainoldo. S. Pontione. S. Deidono. S. Arnoldo. S. Ansiro. Hactum est hoc regnante Rodulfo rege. CCXCII. [WALTERIUS VICECOMES REDDIT SANCTO VINCENTIO RES IN SANCIACO.] 954 — 962. Notitia plurimorum evidenter liquido patescit qualiter venientes domnus Maimbodus episcopus et canonici Sancti Vincentii martiris Matisconensis civitatis, ante domnum Leotaldum comitem, dum esset in ecclesia principali jam dicti martiris, proclamaverunt se quod Walterius vicecomes injuste tenebat quamdam colonicam, in Sanciaco villa, que est ex ratione Sancti Clementis martiris cujus ecclesia et abbatia est in suburbio Matisconis, quam etiam fratres et canonici Sancti Vincentii prelibati martiris, per apostolica privilegia et precepta regalia, in victu quotidiano adquisierunt; est vero in prefata colonica curtilis cum vinea et omnibus suis adjacenciis. Agnoscentes denique rectam fore querimoniam predictorum canonicorum, venientes ante altare supradicti martiris domnus scilicet Leotaldus comes atque Walterius vicecomes, cunctis adstantibus, werpiverunt et ne aliqua repetitio inde fieret, hanc notitiam fieri jusserunt et eam propriis manibus roboraverunt. S. Leotaldi comitis. S. Walterii vicecomitis. S. Narduini. S. Humberti. S. Leopranni. S. Adalberti. S. Simaldi. S. Euvrardi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCXCIII. [EWINUS PRESBITER DAT CURTILUM IN VILLA SANCIACO.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est fundata infra muros Matisconum cui Berno preest episcopus. Ego Eninius presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, {174}in agro Sanciacense, in ipsa villa Sanciaco; hoc est curtilus qui terminat a mane et a medio die et a sero vias publicas, a circio de ipsa hereditate. Infra isto termino, ipsum curtilum et alias res quas in ipsa villa habeo ibidem aspicientibus, hec sunt vineis, vircariis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus, ad ipsam casam Dei dono, eo tenore ut dum ego vivo usum et fructum habeam et in censum omni anno, festivitate Sancti Vincentii, XII denarios persolvam; in aliis locis alias res michi reservo, si quis donationem istam contradixerit auri libram persolvat. S. Eninii presbiteri. S. Geralt. S. alterius Geralt. S. Fricbodi. S. Martini. S. Euvrardi. S. Aldonis. Hactum est hoc Rodulfi regis tempore. CCXCIV. [ADEISUS DAT TENQUARDO CURTILUM INDOMINICATUM IN SANCIACO.] 923 — 936. Domino, fratribus, Teuquardo presbitero. Ego, in Dei nomine, Aldeisus presbiter dono tibi aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco; et est unus curtilus indominicatus cum vinea et mansiones, exitu. Terminat ipse curtilus a mane vinea Maimbodi, quam et ipse Aldeisus donavit, a medio die via publica, a sero vinea Sancti Vincentii, a cercio terra Sancti Martini. Infra istas terminationes, totum ad integrum tibi dono et quicquid ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur: hec sunt campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et in omnibus, usque ad inquisitum tibi dono et facias quicquid volueris; si quis contradixerit auri libram componat. S. Aldeisi. S. Desiderii. S. Dotleno. S. Constabulo. S. Giraldo. S. Archimberto. S. Leutbolt. Hactum est hoc Rodulfo rege regnante. CCXCV. [STATEVERTUS CUM UXORE GODA DAT VINEAM APUD SANCIACUM.] 888 — 898. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconensis civitatis, cui Giraldus episcopus preest. Ego, in Dei nomine, Statevertus et uxor sua Goda donamus, ad ipsam casam Dei, vineam cum curtilo et canavria insimul tenente, in ipso pago, in villa Sanciaco; que terminat a mane via publica, a medio die rivo volvente, a sero Sancti Martini, a simiterio {175}vicinabili. Infra istas terminationes ad integrum alias res nostras, preter quarta falcidia, nobis reservamus et de jure nostro ad ipsam casam Dei tradimus dominatione ad canonicos qui ibi desserviunt, dum vivimus usum et fructum habeamus; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Statevert. S. Godono. S. Gotserio. S. Bernart. S. Engelren. S. Olderico. Hactum est hoc regnante Odone rege. CCXCVI. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT NEPOTI IN PRECARIAM VINEOLAS III.] 937 — 954. In nomine Dei omnipotentis. Notum fieri dignum duximus omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus, tam presentibus quam futuris, quia cum esset domnus Maimbodus episcopus in Matiscone residens, secus basilicam gloriosissimi martiris Christi Vincentii, adiit ipsius presentiam quidam homo nomine Maimbodus, nepos predicti presulis, deprecans ejus paternitatem ut dignaretur ei conferre aliquid ex rebus prescripti martiris, vineolas videlicet tres, cum domibus et curtilis et omnibus inibi pertinentibus, que site sunt in pago Matisconense, in villa Sanciaco; due ex ipsis deserte, ex ratione fratrum et canonicorum Sancti Vincentii non autem de episcopali causa, ut eas meliorare et construere atque in meliorem statum redigere valeret. Cujus precationem gratam recipientes domnus episcopus et reliqui sue ditionis canonici, concesserunt predicto Maimbodo et uxori ejus Ermengarde, et si ipse Maimbodus filium legitimum habuerit, illi eveniat et in vita sua teneat et possideat; loco vero census, festivitate Sancti Vincentii, canonicis denarios VI, episcopo denarios IIII persolvant. Ut autem certius crederetur, prefatus antistes et canonici has eis litteras fieri jusserunt et firmando corroboraverunt. Similiter dedit eis pratum, ad Albam Spinam, quod ipse tenebat. S. Maimbodi episcopi. S. Huberti prepositi. S. Aimuini. S. Adonis. S. Rodulfi. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCXCVII. [LAMBERTUS DAT CAMPUM DE RATIONE SANCTI CLEMENTIS IN SANCIACO] ?? Dilecto Dominico et uxori sue Helene. Ego Lambertus levita dono vobis campum de ratione Sancti Vincentii ad medium plantum, in pago Matisconense, {176}in agro Salorniacense, in villa Sanciaco, qui terminat a mane et a circio vias publicas, a medio die et a sero de ipsa terra; habet in longo perticas XXVII, in lato perticas XVIIII. Infra istos terminos vobis dono ad V annos, vinea edificata et post V annos Lambertus medietatem habeat, aliam medietatem Dominicus et Helena possideant; quod si vendere vel incaucionare volueris, nulli alteri facias nisi rectores Sancti Clementis. Si quis contradixerit auri libram componat. Ego Lambertus qui fieri feci. CCXCVIII. [BERNARDUS PREPOSITUS COMMUTAT TERRAS CUM ALDEISO PRESBITERO.] 893 — 923. Placuit atque convenit inter Bernardum prepositum et, ab alia parte, Aldeiso presbitero ut terras inter se commutare deberent, quod et fecerunt. Inprimis donat et commutat Aldeisus presbiter, a parte Bernardo preposito, vineam que est sita in pago Matisconense, in agro Sanciaco, in ipsa villa Sanciaco, terminat a mane terra Sancti Martini et Sancti Vincentii, a medio die Sancti Vincentii, a sero et a circio via publica; infra istas terminationes, totum ad integrum tibi dono. E contra donat atque commutat Bernardus prepositus, a parte Aldeiso presbitero, vineas II que sunt site in pago Matisconense, in agro Sanciaco, in ipsa villa. Terminat una vinea a mane terra Sancti Martini, a medio die via publica, a cercio terra Sancti Martini et Sancti Vincentii, a sero terra ipsi Aldeiso; terminat alia vinea a mane terra ipsi Aldeiso, a medio die via publica, a cercio terra Sancti Martini, a sero similiter. Infra istas terminationes totum ad integrum tibi dono, et faciat ab hac die unusquisque de parte sua quicquid voluerit; si quis contradixerit auri libras II componat. S. Aldeisus. S. Desiderii. S. Auseis. S. Rotart. S. Grimolt. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCXCIX. [WIDO VENDIT ROBERTO VINEAM IN VILLA SANCIACI.] 954 — 986. Dilecto Roberto et uxori ejus Girberge. Ego Wido levita vendo vobis vineam in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Sanciaco; terminat in duas partes vias publicas, a medio die (et) a circio de ipsa hereditate. Infra isto termino, portionem meam vobis vendo et accipio de {177}vobis precium invalens solidos XIIII, et faciatis quid vultis; si quis contradixerit auri libram componat. S. Widonis. S. Leoterii. S. Widonis. S. Anselardi. S. Jotselini. S. Duranni. S. Heldeberti. S. Anselmi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCC. [MARTINUS VENDIT MAIOLO PREPOSITO CURTILUM IN URINIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris rectoribus, Letbaldo episcopo et Maiolo preposito. Ego Martinus et uxor mea Aia vendimus curtilum cum vinea situm in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Uriniaci; terminatur ex omni parte terra Sancte Marie. Infra istas terminationes, hunc curtilum Sancti Vincentii rectoribus vendimus pro precio IIII solidorum et X denariorum, et faciant quicquid voluerint. S. Martini. S. Auscherii. S. Lanfredi. Hactum est hoc tempore Rotberti regis. CCCI. [MANUERIUS CUM SOCIIS VENDIT ALDONI CAMPUM IN BUSCIDO.] 936 — 954. Dilecto Aldoni et uxori ejus Eldegart. Ego Mainerius et Eldulfus et Virbertus et uxores eorum, Osanna et Sisberga, vendimus vobis campum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Buscido. Terminatur a mane silva, a medio die similiter, a sero via publica, a circio ad ipsos emptores; habet in longo perticas XXX, in lato perticas XII. Accipimus de vobis precium denarios XII, et facite quod vultis; si quis hoc contradixerit, auri unciam componat. S. Mainerii. S. Eldulfi. S. Girberti. S. Sisberge. S. Osanne. S. Aldebranni. S. Dominici. S. Girberti. Hactum est hoc Hludovico rege regnante. CCCII. [CONSTABILIS VENDIT TEUQUARDO CURTILUM IN VILLA SANCIACO.] ?? Dilecto Teuquardo presbitero. Ego Constabilis et uxor mea Maria vendimus tibi curtilum cum vinea in pago Matisconense, in agro Sanciaco, in villa Sanciaco; terminatur a mane terra Sancti Clementis, a medio die {178}via publica, a sero et circio Sancti Vincentii. Quicquid habemus tibi vendimus et accipimus de te precium solidorum VI, et fac inde quod volueris; si quis vero venditionem istam contradixerit, auri unciam componat. S. Constabuli. S. Marie. S. Paschalis. S. Constantini. S. Aalelini. CCCIII. [ROTBERTUS DAT DURANNO RES SUAS QUE SUNT IN VILLA CASOTIS.] ?? Domino, fratribus, Duranno et uxori sue Lesinie. Ego Rotbert et uxor sua Girbergia donamus res nostras in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Casotis. Terminat a mane et a medio die via publica, a sero Sancti Vincentii, a circio rivo volvente; infra isto termino, vobis dono ad medium plantum ut ad V annos vineam edificatam habeas, et post V annos unam medietatem habeas, et si vendere aut incaucionare volueris michi facias, si quis contradixerit auri unciam componat. S. Bernardi levite. S. Erlulfi. S. Marberti. S. Martini. CCCIV. [AMALGILIUS DAT SANCTO VINCENTIO TERRAM IN VILLA SANCIACO.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros civitatis Matisconensis. Ego Amalgilius et uxor mea Usanna cedimus ad ipsam casam Dei pro remedio anime nostre, ad usus fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Sanciaco: hoc est terra arabilis que conjacet in vacartis ipsius ville, totum ad integrum, quesitum et inquirendum, et prata supra fluvium Ararim ad Evesaco vocant, quesitum et inquirendum totum ad integrum, ea ratione dum simul vivimus usum et fructum habeamus; post meum decessum, due partes Sancto Vincentio perveniant et tertia Usannane in vita sua, post suum decessum, ad casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit libram auri componat. S. Amalgisi. S. Begoni. S. Queltoni. S. Sidoldi. S. Otberti. S. Leotaldi. S. Godolberti. S. Wicardi. S. Warnerii. Hactum est hoc regnante Lothario rege. {179}CCCV. [BERNARDUS PREPOSITUS DAT CURTILUM IN VILLA SANCIACO.] 892 — 923. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum, cui preest Giraldus episcopus. Ego Bernardus prepositus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Sanciaco, in ipsa villa Sanciaco. Hoc est curtilum cum vinea, qui terminat a mane terra Aldeiso presbitero, a medio die via publica, a sero terra Sancti Clementis et de ipsa hereditate, a cercio concisa et vineam Godani que me incartatum habet; eo tenore ut dum vivo usum et fructum habeam, post meum decessum ad mensam fratrum perveniat, et faciant quod voluerint. Si quis hoc calumniaverit, auri unciam componat. S. Bernardi. S. Rabodi. S. Ostraldi. S. Berno. S. Waldone. S. Adone. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCVI. [AMALGILIUS CEDIT TERRAM ARABILEM APUD SANCIACUM.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum. Ego Amalgilius et uxor mea Usanna cedimus ad ipsam casam, ad usus fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Sanciaco; hoc est terra arabilis que conjacet in vuacatis ipsius ville, totum ad integrum quesitum et inquirendum, et prata supra fluvium Ararim ad Evesco vocant, quesitum et inquirendum totum ad integrum, ea videlicet ratione dummodo vivimus usum et fructum habeamus, post nostrum amborum decessum, ad filiam nostram tertia pars veniat, et unus infans si de alio marito habuerit. Omnes supradictas res ad ipsam casam Dei tradimus, et faciant rectores loci quod voluerint; si quis contradixerit, libram auri componat. {180}CCCVII. [WOLFRANNUS DAT SANCTO VINCENTIO RES IN VILLA CASOTIS.] 981 — 996. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui Milo preest episcopus. Ego Wolfrannus et uxor mea Anna donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Casotis. Terminatur a mane rivo volvente, a medio die Sancti Petri, a sero terra Hebreorum, a circio via publica; infra isto termino, donamus ad ipsam casam Dei et faciant rectores Sancti Vincentii post meum decessum exinde quod voluerint. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Wolfranni et uxoris sue Anne. S. Aymo. S. Bernart. S. Duranni. S. Geraldi. Hactum est hoc regnante Hugone rege. CCCVIII. [CHRISTINA VENDIT DURANNO CAMPUM IN VILLA FLACIACO.] 954 — 986. Dilecto Duranno et Richelda. Ego Christina et Segreda et Aldricus vendimus vobis campo in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Flaciaco. Terminat a mane Hebreorum, a medio die Sancti Vincentii, a sero Flocbert et Sancti Vincentii, a circio similiter; habet in longo perticas XXVIII a medio, a circio perticas XXVIIII et pedes II, in uno fronte a sero perticas XXIII et pedes VIII, a mane perticas XV et dimidiam. Infra isto termino, vobis vendimus et accipimus de vobis precium solidos X, et facias quod volueris; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Christine et Segrede. S. Aldrici. S. Girbolt. S. Ingelberti. S. Constantini. S. Aldonis. S. Grimoldi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCIX. [CANONICI CEDUNT IN PRECARIAM VINEAM IN VILLA SANCIACO.] 986 — 1018. Notum esse volumus quod ego Letbaldus et fratres nostri canonici cedimus in precariam, in villa Sanciaco, Ornado et fratribus ejus Gislebert et Bernardo, et vinea cum curtilo et camera insimul tenente, qui terminat a {181}mane via publica, a medio die rivo volvente, a sero Sancti Martini, a circio terrerio vicino, et colonicam quam reddidit Gauterius vicecomes, et tres curtiferos quos Milo dedit Sancto Vincentio, et curtilum cum vinea, et mansiones et exio, sicut Aldeisus presbiter donavit Teuquardo presbitero. S. Letbaldi episcopi. S. Gauseranni levite. S. Aalardi presbiteri. S. Otgerii levite. S. Aldonis sacerdotis. CCCX. [PETRUS CANONICUS DAT SANCTO VINCENTIO PRATUM IN FINE SAGONNICA.] 923 — 927. Domino, fratribus, sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui preest domnus Girardus presul. Ego Petrus, presbiter et canonicus loci ipsius, dono ad ipsam casam Dei pratum qui est in pago Lugdunense, in agro Respiciacense, in loco ubi vocant prata Sagonnica, qui habet terminationes a mane prato Gaucelino et Alduino et Ingelbergane et Christophoro et eorum heres, a medio die prata Angis et qui fuit Dutino quondam et Vingaudo et Gondomico et eorum heres, a sero blavo percurrente, a circio prato Madalulfo et Gaucelino et Datfredo (et) Vuitberto et eorum heres; habet in longo perticas XXV, in uno fronte a mane perticas XII, in alio fronte perticas agripennales XVIII et dimidiam. Infra istas terminationes et perticationes, de ipso prato totum et ad integrum, a die presente, Sancto Vincentio dono atque transfundo et domno Giraldo suisque successoribus habendi, tenendi, eo tenore dum ego vivo usum et fructum habeam, post meum vero decessum ad ipsam casam Dei perveniat; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Petri presbiteri. S. Otbert. S. Wicart. S. Freconi. S. Nazareni. Hactum est hoc regnante Rodulfo rege. CCCXI. [WANDALGERIUS VENDIT VULFART VINEOLAM IN VILLA MANCIACO.] ?? Domino, fratri Volfart presbitero. Ego Wandalgerius et uxor sua Archenelt vendimus vobis vineolam cultam que est in pago Lugdunense, in fine Respiciacense, in villa Manciaco; terminat a mane et a medio die et {182}sero ipsius Volfardi, a cercio terra Teucardo, habet in longo perticas VIIII, habet in ambis frontibus perticas III et pedes VI. Infra istas terminationes, sub integritate tibi vendimus et accipimus de te precium valens denarios XV, et facias pro ipso precio quicquid volueris. CCCXII. [RADULFUS CUM ENGELBERGA DANT DE REBUS SUIS IN LIERENCO.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii cui domnus Ado episcopus preest. Ego Rodulfus et uxor sua Engelberga donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris in pago Lugdunense, in agro Priciacense, in villa Lierenco; terminat a mane et a medio die via publica, a sero Sancti Vincentii, a circio Sancti Johannis, habet in longo perticas XXVIII. Infra isto termino donamus ad ipsam casam Dei, eo tenore dummodo vivimus simul et filius noster Fulcherius teneamus et possideamus; et post nostrum amborum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat et faciant rectores ipsius loci quod voluerint. Et unum pratum quod est ad summum, terminat a mane rivo percurrente, a medio die de ipsa hereditate, a sero et a circio via publica; infra isto termino faciant quod voluerint. Si quis hoc contradixerit, auri unciam componat. S. Radulfo et uxore sua Girberga. S. Waldierio. S. Eutardi. S. Aidinco. S. Walo. CCCXIII. [ORVARDUS DAT SANCTO VINCENTIO DE REBUS SUIS IN PAGO LUGDUNENSI.] 954 — 962. Sacrosancte ecclesie Beati Vincentii Matiscensis cui domnus preest Maimbodus episcopus. Ego Ernardus clericus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis. Hoc est curtilum indominicatum cum vinea et superposito, qui est situs in pago Lugdunense, in finibus Podiniacense Emuranda. Terminatur ipse curtilus a mane terra Gilulfi et sororis sue, a medio die ad ipso donatore, a sero et a circio via publica; infra istis terminationibus, cum adjacentiis ibidem aspicientibus, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et inquirendum, dono ad ipsam casam Dei. Et in villa Podionaco, dono ibi vineam unam, terminatur {183}a mane et a circio via publica, a medio die terra Bernardi, a sero terra Elgaudi; infra isto termino, quicquid habeo inibi dono. Et in Montaniaco villa, alium curtilum cum vinea, qui terminat a mane et a medio die et a circio via publica, a sero Sancti Johannis; infra isto termino quicquid habeo ibi dono. Et dono ibi servum unum nomine Gislasium cum uxore sua, et omnia pecularia eorum et possessiones quod habent et in antea conquirere potuerunt, totum ad integrum cum rebus suprascriptis ibi dono in stipendia fratrum. Hec omnia, sicut supra inserta sunt, ibi dono, trado atque transfundo, eo tenore ut dum vivo usum et fructum habeam, et post meum decessum, faciant canonici Sancti Vincentii quicquid facere voluerint. Si quis contradixerit, III libras auri componat. Ego Ernadus qui fieri jussi. S. Leotardi. S. Hugonis. S. Ardradi. S. Girberti. S. Gennandi. S. Rainardi. S. Gislemari. Hactum est hoc tempore Lotharii regis. CCCXIV. [ALSENDA DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN VILLA CORTEFREDONE.] 923 — 927. Sacrosancte ecclesie almi martiris Christi Vincentii, que est constructa infra muros Matisconum. Ego Alsenda femina et filius meus Arnoldus donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus proprie hereditatis nostre que sunt site in pago Lugdunense, in fine Cosconacense, in villa Cortefredone. Est curtilus unus cum vinea insimul tenente et manso superposito, que de fratre meo Walterio et filio suo Arnaldo clerico nobis advenit, que ad exitum illorum Sancto Vincentio condonaverunt. Dummodo vivit Alsenda et filius suus Arnaldus teneant et possideant; post illorum decessum, Sancto Vincentio ad mensam fratrum perveniat. Terminat ipse curtilus a mane terra Tetgerio, a medio die terra Sancti Genesii, a sero terra Gonterio, a circio terra Sancti Vincentii. Infra isto termino, duas partes donamus ad ipsam casam Dei eo tenore ut unoquoque anno VI denarios festivitate Sancti Vincentii persolvamus; post nostrum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit auri uncias duas componat. S. Alsenda et filio suo Arnaldo. (S. Wido.) S. Hugo. S. Girardo. S. Bernardo. S. Algio. Hactum est hoc tempore Rodulfi regis. {184}CCCXV. [AYGREDUS CANONICUS DAT GURTILUM IN VILLA MISPILIACO.] 938 — 954. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus preest Maimbodus episcopus. Ego Aygredus sacerdos et canonicus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que conjacent in pago Lugdunense, in agro Ladinacense, in villa Mispiliaco. Hoc est curtilus cum superpositis et vineam, terminatur a mane terra ad heredes Emmeriaco, a medio die ad heredes Mispiliaco, a sero et circio vias publicas. Infra isto termino, ipsum curtilum cum vinea et superposito dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, et faciant post hac die quicquid voluerint; si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Aygredi. S. Emmerico. S. Mispiliaco. S. Ramberti. S. Eldradi. S. Willelmi. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCCXVI. [GISLARDUS CUM UXORE GONDRADA DAT CURTILUM IN ROMANACO.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconum, cui domnus Ado preest episcopus. Ego Gisloldus et uxor mea Gondrada, pro remedio animarum nostrarum, donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense, in fine Romanacense, in ipsa villa Romanaco. Inprimis est curtilus indominicatus cum mansione et vinea simul tenente, qui terminat a mane et a medio die vias publicas, a sero terra Sancti Vincentii, a circio terra Lamfredi presbiteri. Infra has terminationes, ipsum curtilum cum omnibus appendentiis, cum campis, pratis, silvis, pascuis, cum arboribus, aquis aquarumque decursibus, exiis et regressis, omnia et in omnibus, quicquid michi Gondrada, de paterna et materna hereditate evenit, et quicquid de fratre meo Aldrico conquisivi, et quicquid de caucione de Silvestro redemi, totum ad ipsam casam Dei donamus, tradimus atque transfundimus, eo tenore dum nos tres vixerimus, Gisloldus et Gondrada et unus infans noster, teneamus et possideamus; et omni anno investitura sextarios III de vino persolvant, et post nostrum decessum, faciant rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint {185}nullo contradicente, si quis contradixerit III libras auri componat. S. Gisloldi et uxoris sue Gondrade. S. Aldri. S. Witbert. S. Richard. S. Andree. S. Warnerio. S. Wasono. S. Evrat. Hactum est hoc regnante Conrado rege. CCCXVII. [UBERTUS PREPOSITUS DAT CURTILUM IN VILLA AVISTAS.] 943 — 958. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Matiscensis cui domnus Maimbodus episcopus preest. Ego Ubertus prepositus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense, in agro Viriense, in villa Avistas; hoc est curtilus cum superpositis qui terminat a mane et a medio die via publica, a sero terra Sancti Vincentii et de ipsa hereditate, a circio Sancti Vincentii et Aynardi. Infra isto termino, ipsum curtilum dono ad ipsam casam Dei pro anima patris mei Anscherii et matris mee Ingelais, qui ad illorum finem hoc facere commendaverunt, necnon et pro anima Autgarii qui patri et matri mee ipsas res donavit. Infra istis terminibus, ipsum curtilum cum omnibus appendiciis, campis, pratis, silvis, aquis, rivis, fontis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus dono ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum, eo tenore dum ego advixero usum et fructum habeam. Post meum decessum, ibi perveniat sicut superius insertum est, nec aliquis ipsas res beneficiare presumat. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Humberti prepositi. S. Rainaldi. S. Witbert. S. Wichardi. S. Hugonis. S. Witardi. S. Aymonis. S. Adonis. Hactum est hoc tempore Conradi regis. CCCXVIII. [RAINARDUS ET BERTREDA DANT CURTILUM IN SILVINIACO.] 968 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matiscensis civitatis site atque in veneratione gloriosissimi Vincentii martiris dicate, cui preest Letbaldus episcopus. Ego Ramardus et uxor mea Bertreda concedimus prenominate ecclesie, canonicis videlicet Sancti Vincentii aliquid de rebus meis in comitatu {186}Lugdunense, in villa Silviniaco. Hoc sunt mansi duo cum omnibus appendenciis quem Berno tenet; et in villa in Umorano, mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum appendunt, ea ratione dum nos ambo vivimus et filius noster Aymo, teneamus et omni tempore in festivitate Sancti Vincentii, pro unoquisque manso, investitura denarios II canonicis exsolvamus, post nostrum vero obitum ad Sanctum Vincentium et ad ejus canonicos perveniat, si quis contradixerit auri libram componat. s. Ramardi et uxoris sue Bertrade. S. Aymo. S. Enrici. S. Ornadi. S. Raculfi. S. item Aymo. S. Adonis. CCCXIX. [HUGO DAT RES SUAS SITAS IN VILLA ALBINIACO.] 981 — 994. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui Milo preest episcopus. Ego Hugo dono ad ipsam casam Dei, in alimonia, mansum unum qui est in pago Lugdunense, in agro Pistinacense, in villa Albiniaco, in loco qui vocatur Monte-Chimino. Terminat in tres partes Sancti Vincentii, a sero via publica; infra isto termino dono ad ipsam casam Dei, et quicquid ad ipsum mansum aspicit: hoc sunt campi, prata, silve, omnia et ex omnibus, quesitum et inquirendum, totum ad integrum dono ad ipsam casam Dei; ea ratione dum Udininus vivit teneat, post suum decessum ad ipsum sacerdotem qui super altare Sancti Vincentii missas celebraverit teneat et possideat omni tempore. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Hugoni. S. Leuterio. S. Gotfredo. S. Raterio. S. Girberto. Hactum est hoc Gondrado rege regnante. CCCXX. [GISLARDUS ET ROTRUDIS DANT CURTILUM IN VILLA CORTOCELLAS.] 886 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est fundata infra muros Matisconum, cui preest Giraldus episcopus. Ego Gislardus et Rotrudis uxor mea donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in {187}pago Lugdunense, in villa Cortocellas, ubi vocatur Martelnis. Terminatur a mane via publica, a medio die et a circio similiter, a sero terra Rannulfo. Infra isto termino, est curtilus unus indominicatus cum superposito et vinea, et quicquid ibi aspicit ipsum donamus ad ipsam casam Dei ut, in honore Beati Petri apostoli, qui de ipso providentiam habuerit in honore Beati Petri teneat. Qui donationem istam contradixerit, libram de auro componat. S. Gislardi. S. Rotrudis. S. Osarico. S. Roco. S. Engelart. S. Teuserio. S. Maldagario. S. Willelmo. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCCXXI. [CONSTANBULUS ET CONSTANTIA DANT MULINARIUM SUPER RESOSIAM.] 954 — 986. In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Ego Constabulus et uxor mea Constantia donamus ad locum Sancti Vincentii Matiscensis civitatis, in stipendia fratrum, mulinarium qui est situs in pago Lugdunensi, in villa Corcellis, est situs in fluvio Resosia; talem partionem quam nobis advenerit vobis donamus et faciatis post hunc diem quicquid volueritis, si quis contradixerit auri libram componat. S. Fredreno. S. Erico. S. Ulrico. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCXXII. [BERNO PRESBITER DAT CURTILUM CUM VINEA IN VILLA TORNAT.] 981 — 994. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconensium civitatis, cui Milo episcopus preest. Ego Berno presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa Tornati. Hoc est unus curtilus cum vinea, terminatur a mane Sancti Amoris, a medio die, a sero et a circio de ipsa hereditate, infra isto termino, tertiam partem dono ad ipsam casam Dei. Et campo in ipsa villa, terminat a mane Raculfi, a medio die et a sero via publica, a circio Sancti Vincentii; et prato uno, terminat a mane et a sero de ipsa hereditate, a medio die rivo volvente, a circio Sancti Vincentii, eo tenore dum ego vivo usum et fructum, post meum decessum, ad ipsam casam Dei {188}perveniat; singulis annis, festivitate Sancti Vincentii, denarios IIII persolvam. Si quis contradixerit, auri libram persolvat. S. Berno presbiter. S. Harvei. S. Constantino. S. Besone. S. Dodone. S. item Constantino. Hactum est hoc regnante Gonrado rege. CCCXXIII. [LEOTBERTUS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA TORNACA.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum. Ego, in Dei nomine, Leotbert presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que conjacent in pago Lugdunensi, in villa Tornaca: est vinea que terminat a mane et a medio die de ipsa hereditate, a sero ad heres Tornaci, a circio de ipsa hereditate; habet in longo perticas XXX, in transversum XI. Infra isto termino et perticatione, dono ad ipsam casam Dei, tantum vero quamdiu advixerit Durannus teneat et possideat, post decessum ejus, ad ipsam casam Dei perveniat. Et si aliquis beneficiare voluerit, ad proprios revertatur; si quis contradixerit auri libram componat. S. Leotberti. S. Dodoni. S. Evrardi. S. Teotberti. S. Widaldi. S. Aadalgisi. S. Rodulfi. S. Dominici. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCXXIV. [WARULFUS ET ABELA DANT MANSUM IN VILLA FELINS.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra muros Matisconenses, in honore Sancti Vincentii martiris, cui preest Letbaldus episcopus. Ego Warulfus et uxor mea Atela donamus ad ipsam casam Dei mansum unum cum supraposito et curtilo. Est iste mansus situs in pago Lugdunense, in fine Spinacense, in villa Felins. Terminat a mane et a medio die terra Otgiso, a sero via publica, a circio Sancti Mauritii, et quicquid ipse servus qui ibidem manet tenet; hec sunt prata, campi, silve, rata, aquis aquarumque decursibus, omnia donamus ad ipsam casam Dei. Et dono ad ipsam casam Dei servos his nominibus, Rotbertum cum uxore sua nomine Susanna et {189}infantibus eorum. Infra isto termino, donamus ad ipsam casam Dei ipsum mansum cum appendenciis suis et servis. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Warulfi et uxoris ejus Atelane et Otgiso. S. Wido. S. Rodulfi. S. Waldonis. Hactum est regnante Rodulfo rege. CCCXXV. [ADALARDUS DAT DUOS MANSOS IN CURTE WALDONISCA.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconum cui Ado episcopus preest. Ego Adalardus dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa que dicitur Curtis Waldonisca. He sunt mansi duo cum vinea et omnibus ibi pertinentibus, quamtumcumque in ipsa villa visus sum habere, quesitum et inquirendum, et servos supermanentes, Martinum cum uxore sua et infantibus illorum; omnes res sicut supra inserte sunt, ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum dono, totum ad integrum, eo tenore dummodo vivo et filius meus Euvrardus in vita nostra teneamus, post nostrum amborum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat, et faciant quicquid voluerint. Si quis calumniaverit, libram auri componat. S. Adalardi. S. Rotleni filii. S. Wicardi. S. Widonis. S. Geraldi. S. Duranni. S. Teuderici. Hactum est hoc regnante Conrado rege. CCCXXVI. [HUGO CUM ALINDRADA DANT COLONICAM CUM CURTILI MONTE-GUDINI.] 954 — 962. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui Maimbodus episcopus preest. Ego Hugo et uxor mea Alendrada, necnon et filius noster Auscherius clericus, donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris sitis in pago Lugdunense, in agro Ladunacense, in villa Monte-Gudini: hoc est colonica cum curtilis, campis, pratis et omnibus adjacentiis, quesitum et inquirendum, et faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid voluerint. Si quis donationem hanc contradixerit, auri libram componat. S. Hugonis. S. Alendradane. S. Adalgisi. S. Gislardi. Hactum est hoc tempore Lotharii regis. {190}CCCXXVII. [RADULFUS ODONIS FILIUS REDDIT RES ABLATAS SANCTO VINCENTIO.] 996 — 1018. In nomine omnipotentis Dei, decretum esse omnibus nostre ecclesie filiis et fidelibus volumus quoniam quidam erat clericus nomine Radulfus, Odonis filius, ejusque parentes ex prediis almi martiris Vincentii aliquid emendo adquisierunt, que subjacere videntur in potestatem Romanacensis sedis, in qua etiam servi manebant qui predicti clerici parentibus vendiderunt; sed, ut veridicus sermo ostendit, nullo modo potuerunt. Unde ego Letbaldus, Sancte Matiscensis ecclesie Christi dote antistes, postquam sublimatum quamvis me sensi ad pontificatus indigne culmina, dispexi supradictam emtionem a possessione sancti patroni nostri Vincentii non rite evallatam, quin et cognovi a bene scientibus non debere esse stabilem, interpellavi supradictum clericum ut quod sui antecessores falso emerant, ipse huic redderet loco ex quo ablatum fuerat quasi emendo. Ille etenim non statim se exhibuit nostro consilio, sed hac illacque haud firme gradiens contentiose egit quousque ad valentiorem sui conscendit consilium. Dum vero cognovit se nullius rei institutione ad hoc esse unatum, rediit ad nos tali scilicet modo quo et omnia que sua progenies ex potestate Romanaca et parrochia, qualicumque modo et a servis inibi manentibus adquisierint, redderet et que illi aliunde, aut dono ingenuorum aut largitione et emtione parentum, evenire debuerat donaret, quod et libenti animo sicut auditis fecit (et) reddendo donavit et donando reddidit; et curtilum quem Gontardus possidet in Curciaco cum suis appendiciis, a modo usque in finem mundi, investitura Sancto Vincentio et dedit et reddidit. Deinde vero adiit ante nos humili deprecatione obsecrans ut largiretur ei de supradictis omnibus absque jam curtilo, loco nostri ac nobis concesso, quoddam firmamentum nostre auctoritatis; cujus ut audivimus petitionem non denegavimus facere quod voluit, sed jussimus illi tale concedere corroboramentum ut diebus quibus vitam duxerit instantem, hec omnia supra notata tam in Curtiaco quam in Montanaco, excepto curtilo jam dicto, teneat et possideat. Postquam vero mortis solverit debitum, ad celsi martiris Vincentii Matiscensis sedis perveniat locum. Nos vero et propria manu firmavimus et filiis nostre ecclesie firmandum tradidimus. S. Letbaldi episcopi. S. Sendeleni. S. Lamberti. {191}S. Gauseranni. S. Achardi. S. Henrici. S. Rodulfi. S. Anselardi. S. Duranni. S. Aymonis. S. Bernonis. S. Eldebaldi. Hactum est hoc tempore Rodulfi regis. CCCXXVIII. [HUGO NOMINE PALAMUS DAT MOLENDINUM IN AQUA ROISSOSA.] ?? Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod Hugo, nomine Palamus, partem quam in molendino quod est situm in aqua in Rosia habebat, donavit ad locum Sancti Vincentii Matiscensis civitatis, in stipendia fratrum, pro salute anime sue et parentum suorum. Quicumque vero hanc donationem calumniare voluerit, auri libram persolvat. CCCXXIX. [ANSERIUS DE MONTE-RINNO CONFIRMAT SUPRADICTAM DONATIONEM.] 1074 — 1096. Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matiscensis civitatis site atque in honore gloriosissimi Vincentii martiris dicate, cui preest Landricus episcopus. Anserius de Monte-Rinno illud donum quod Hugo frater suus dederat portiuncule sue Sancto Vincentio, de molendino Corcellis, dedit ipse ad mensam fratrum. Que utriusque dona Berardus nepos ipsorum annuo, ratione Otgerii patruelis sui, et humillima deprecatione Jarento Matiscensis ecclesie canonici, laudavit atque corrobavit; quapropter bona presentis vite atque future sibi a fratribus donata. CCCXXX. [TEOTBERTUS CUM RAIMODI DANT MANSUM IN VILLA CURTE.] 971 — 977. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Johannes episcopus preest. Ego Teotbertus et uxor sua Raimodis donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense, in agro Balgiacense, in villa que vocatur {192}Curte: hoc est mansum quem Bernoldus michi dedit et quicquid ad ipsum mansum aspicit, quesitum et inquirendum, et donamus ibi unam ancillam Johannam et filium suum Umbertum. Et donamus in ipso pago que est in villa Restiseugia mansum et quicquid ad ipsum mansum aspicit quesitum et inquirendum; et donamus ibi servos supermanentes Ardoeno et Ledaldo et uxores illorum et infantes eorum. Donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, eo tenore ut neque in beneficio neque in precaria nullus recipiat; et si fecerit rectam reclamationem habeat filius meus Udulricus. Si quis contradixerit auri libras X componat. S. Teotberti et uxoris sue Raimode. S. Udulrici filii eorum. S. Ubertus. S. Gotefredo. S. Raterio. S. Raculfi. S. Aymonis. S. Wilelmi. S. Acardi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCXXXI. [ERMENGARDIS ET FILIUS HELIUS DANT CAMPUM IN VILLA CORTASIONE.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra muros Matisconum Sancti Vincentii martiris, cui Letbaldus episcopus preest. Ego Ermengardis et filius meus Helius donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, aliquid ex rebus proprietatis nostre que sunt site in pago Lugdunense, in agro Marliacense, in villa Cortasione. Est campus unus qui terminat a mane via publica, a medio die terra Hunnolt et suus heres, a sero de ipsa hereditate, a circio fontana Janina dicunt. Infra isto termino, donamus ad ipsam casam Dei duas sextarias ad annonam seminandum, et in alio loco donamus campum unum, ad ipsam casam Dei, ad unum sextarium seminandum. Terminat a mane et a medio die et a sero et a circio de ipsa hereditate; et donamus ad ipsam casam Dei prato uno ad unam carradam colligendam, terminat a mane fluvio Resciosa, a medio die prato Johanne, a sero similiter, a circio prato Rotgerio; et donamus ad ipsam casam Dei rata de bosco Volgerio, unum vedogium et ad unam destralem et ad XII porcos saginandum, et ubicumque habemus ratam per totum perget qui in ipso alodo residet nullum contradicentem. Si quis contradixerit X libras auri componat. S. Ermengarde et filio suo Helio. S. Porvadi. S. Androldi. S. Vinnerii. S. Clementis. S. Frotgerii. Hactum est regnante Rodulfo rege. {193}CCCXXXII. [MODUINUS DAT MANSUM SANCTO VINCENTIO IN FINE BERICIACENSE.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie tironis sabahoth Vincentii que est fundata infra murum Matisconis cui Berno preest episcopus. Ego Moduinus dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Lugdunense, in fine Bericiacense. Hoc est unum mansum indominicatum et medietatem de omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt: hoc sunt curtiferi, campi, prata, silve, aque aquarumque decursus, omnia dono ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum; et dono ibi servos his nominibus, Catalo cum uxore sua et infantibus suis et Martino. Terminatur supradictus curtilus de tota parte de ipsa hereditate. Infra istam terminationem, omnia dono ad ipsam casam Dei, tamen dummodo vivo usum et fructum habeam, post meum decessum ad jam dictum locum perveniat. Si quis contradixerit auri libras III componat. S. Moduino. S. Drogono. S. Albono. S. Walconono. S. Archimberto. S. Bernart. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCCXXXIII. [WICARDUS DAT CURTILUM CUM VINEA IN VILLA COLOBRIO.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui Ado episcopus preest. Ego Wicardus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense, in villa Colobrio; hoc est curtilum et vineam que terminantur a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero Odonis et Rotrudis, a circio increpito de ipsa hereditate. Infra isto termino dono ad ipsam casam Dei, et quicquid ibi aspicit que Androldus ibi tenebat: hoc sunt campi, prata, silve, quesitum et inquirendum, dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, et si aliquis beneficiare voluerit aut inde precariam accipere, iram Dei incurrat; si quis hoc calumniaverit II libras auri componat. S. Wicardi. S. Walterii. S. Erici. S. Bernart. Hactum est hoc regnante Lothario rege. {194}CCCXXXIV. [BERNO PRESBITER DAT CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA TORNACO.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Matiscensis civitatis, cui Berno episcopus preest. Ego Berno presbiter dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum aliquid ex rebus meis in pago Lugdunense, in agro Torniacense, in ipsa villa Tornai; hoc est curtilus indominicatus cum supraposito et vinea, et quicquid ibi aspicit, campis, silvis, (pratis), aquis aquarumque decursibus, preter illas res quas incartatas habeo, omnia et ex omnibus ad ipsam casam Dei dono, quesitum et inquirendum. Terminatur a mane via publica, a medio die ad heres Evrardo, a sero de ipsa hereditate, a circio via; infra isto termino, hec ibidem dono ea ratione dum vivo usum et fructum habeam, post meum decessum, ad ipsum locum eveniat, et volo ut duo canonici ipsius loci Teuquardus et Bernardus, diebus vite illorum habeant sub censu quem solvant festivitate Sancti Vincentii II solidos. Si quis hoc contradixerit, V libras componat auri. S. Bernonis presbiteri. S. Eteleni. S. Winaverge. S. Arnulfi. S. Bladini. S. Stephani. Hactum est hoc regnante Gonrado rege. CCCXXXV. [VENDUNT BERNARDUS ET GODAFREDUS JOHANNI CAMPUM IN RECULANDA.] 993 — 1032. Domino, fratribus, Johanni sacerdoti. Berno et Bernardus atque Godafredus vendimus tibi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense, in agro Cosconiaco, in villa que dicitur Reculanda. Est unus campus qui terminatur a mane Eugone et suus heres, a medio die via publica, a sero Eugone et suus heres, a circio Eteleno; alius campus terminatur a mane et a medio die via publica, a sero Eugone et suus heres, a circio via publica. Infra has terminationes, tibi vendimus et accipimus precium de te, sicut inter nos convenit, solidos II; et facias inde quod volueris. Si quis contradixerit, V auri unc as componat. S. Bernone. S. Bernardo. S. Godafredo. S. Raculfi. S. Yvo. S. Godoardi. S. Constantini. Hactum hoc regnante Rodulfo rege. {195}CCCXXXVI. [BERNARDUS ET ADALBURGIS DANT RES SUAS IN VILLA MONTANIACO.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum, cui Ado episcopus preest. Ego Bernardus et uxor mea Adalburga cedimus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense, in villa Montaniaco; hoc sunt curtiferi cum vineis, campis, pratis. Est autem terminatio vinearum cum mansionibus, a mane et a medio die atque a circio terra ad ipsos donatores, a sero via publica; infra hunc terminum, totum ad integrum donamus. Et donamus de terra arabili ad modiatas VII, terminatur a mane et a medio die terra de ipsa hereditate, a sero ad ipsos donatores et Evrardi, a cercio Sancti Martini. Alius campus terminat a mane terra comitali, a medio die Sancti Martini, a sero de ipsa hereditate, a circio Sancti Vincentii; alius campus terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die et a circio Sancti Martini, a sero via. Est autem terminatio prati a mane Sancti Martini, a medio die aqua que dicitur Uvi, a sero et a circio terra de ipsa hereditate. Omnes res sicut superius inserte sunt ad ipsam casam Dei donamus eo tenore dummodo vivimus usum et fructum habeamus, post nostrum amborum decessum, ad ipsam casam Dei perveniant nullo contradicente. S. Bernardi. S. Adalburge. S. Widonis. S. Manulfi. S. Warneriii. S. Rotaldi. S. Adonis. S. Adalardi. Hactum est hoc Gonrado rege regnante. CCCXXXVII. [GIRALDUS EPISCOPUS COMMUTAT VINEAS CUM FREDENANDO PRESBBITERO.] 892 — 927. In Dei nomine, placuit atque convenit inter venerabilem Giraldum, episcopum Sancte Matiscensis ecclesie, necnon et ab alia parte Fredenandum presbiterum, ambis illorum partibus aptificantibus, convenit ut vineas inter se commutare deberent, quod ita fecerunt. Inprimis donat atque commutat Geraldus episcopus de suo beneficio, ex ratione Sancti Vincentii, qui est in pago Lugdunense, in agro Baiodacense, in villa Lipiaco. Terminatur a {196}mane via publica, a medio die terra Sancti Martini, a sero terra Sancti Petri, a circio via publica; habet in longo perticas XII, de lato in uno fronte perticas V, in alio fronte perticas IIII. Infra istas terminationes et perticationes donat atque commutat domnus Geraldus episcopus, pro hoc quod ad supradictam casam Dei suisque auctoribus, Fredenando presbitero jure proprietario perhabendi ad integrum. E contra donat in compensatione hujus rei meriti atque commutat Fredenandus presbiter vineam que est in Crotel, in pago Lugdunense, in agro Turniaco. Terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero et a circio de ipsa hereditate; habet in longo perticas XIIII et in quisquo fronte perticas VIII. Infra istas terminationes et perticationes, donat atque commutat (Fredenandus) per rem sibi superius nominatam acceptam partibus Geraldo episcopo, ad ipsam casam Dei Sancti Vincentii (suis)que auctoribus, perpetuis temporibus habendam. Nec tamen firmitate interposita ah hac die et deinceps hoc quod unusquisque accepit habeat, et faciat unusquisque de sua parte quod voluerit. S. Geraldi episcopi. S. Bernardi. S. Adalberti. S. Leotardi. S. Ardradi. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCXXXVIII. [GEMBERGIA DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN AGRO MONTANENSI.] 928 — 936. Sacram ac venerabilem Matiscensem ecclesiam in honore Sancti Vincentii dicatam ubi Berno preest episcopus. Gembergia devota Dei cedo ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, aliquid de rebus proprietatis mee: hoc est curtilum cum manso et vineis, et terra arabili simulque tenente. Sunt autem ipse res site in pago Lugdunensi, in agro Morbanensi, in ipsa villa; et terminantur ipse res a mane via publica, a medio die terra Adalvici et Eldegardini, a sero vinea de ipsa donatrice, a circio terra Sancti Stephani et semitarum discurrentes. Infra has fines vel terminationes, prefatas res ad supra memoratam casam Dei, ad mensam fratrum, dono, trado atque transfundo, et faciant rectores loci quid sibi placuerit. S. Gunbergane. S. Eriboldi. S. Stabuli. S. Udulardi. S. Pontionis. S. Otatani. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. {197}CCCXXXIX. [BERNARDUS ET ERMINGARDIS DANT RES SITAS IN AGRO FUSCIACENSI.] ?? Ego, in Dei nomine, Bernardus et uxor mea Ermengardis donamus Sancto Vincentio atque canonicis ecclesie Matiscensis Domino atque Beato Vincentio ibidem deservientibus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi, in agro Fusciacensi, in villa que dicitur Besleus, quicquid ibi visi sumus habere; hoc est curtilum indominicatum cum casa indominicata et quicquid ibi aspicit, hoc est prata, silvas, aquas, pascua, culta et inculta, usque ad inquisitum, et servos in ipsa villa commanentes, quorum hec sunt nomina: Dominicum cum uxore et infantibus suis, Abonetum cum uxore et infantibus suis, Adaldradum cum uxore sua, Fulcherium cum uxore et infantibus suis, Emardum cum uxore et infantibus suis. Omnia que hic inserta sunt ad predictam casam Dei donamus; si quis hoc calumniaverit, libras VI componat auri. S. Bernardi. S. Alderici. S. Teoderici. S. Eldegarii. S. Rotranni. S. Udrici. Euvradi. CCCXL. [WICARDUS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN VILLA CHALOBRAS.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis, cui preest Ado episcopus. Ego Wicardus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis in pago Lugdunensi, in villa Chalobras; est curtilus et vinea qui terminantur a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero Odonis et Rotrudis, a cercio increpito de ipsa hereditate. Infra isto termino dono ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, et faciant quicquid facere voluerint; si quis contradixerit V uncias auri componat. S. Wicardi. S. Walterii. S. Erici. S. Wicardi. S. Bernardi. S. Aremberti. S. Acardi. Hactum hoc regnante rege Lothario. {198}CCCXLI. [JOHANNES EPISCOPUS CUM MATRE LANDRADA REDDIT CAPELLAM SANCTI MAXIMI.] 972 — 977. Sacrosancte ecclesie Beati Vincentii preciosi martiris, que est constructa infra muros Matisconum. Ego Johannes episcopus et Landrada mater mea capellam Beati Maximii quam antecessores nostri per precariam injuste tenuerunt reddimus, et si quid juris in ea habemus, supradicte ecclesie omnino concedimus; est autem sita in pago Lugdunensi, in Previsco villa, eo pacto ut canonici Sancti Vincentii teneant et possideant nullo contradicente. S. Johannis episcopi qui fieri fecit. S. Landrade. S. Umberti. S. Aalberti. S. Ardradi. CCCXLII. [STEPHANUS CUM UXORE TEDRADA DAT VINEAM IN AGRO VIRIACENSE.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est sita intra Matisconum muros, cui Letbaldus preest episcopus. Ego Stephanus et uxor mea Tedrada donamus aliquid ex rebus nostre hereditatis que sunt site in pago Matisconense, in agro Viriacense, in ipsa villa. Donamus et inprimis vineam unam cum supraposito, terminatur a mane et a medio die via publica, a sero Sancte Marie, a circio terra Francorum; infra istas terminationes, has duas vineas donamus Sancto Vincentio. Preterea donamus illi duas portiones; unam medii planti, que terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die via publica, a cercio terra Sancte Marie, a sero de ipsa hereditate. Donamus et unum campum in villa Beloysti, terminat a mane et a medio die terra Sancti Stephani, a sero Sancte Marie, a circio Sancti Vincentii. Donamus et alio in loco pratum unum in pago Lugdunensi, terminatur a mane silva vulgari, a medio die terra Humberti, a sero silva vulgari, a circio Rodulfi; infra istas terminationes, hec omnia donamus Sancto Vincentio ut ab isto die faciant rectores Sancti Vincentii quicquid facere voluerint. {199}CCCXLIII. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT SANCTO VINCENTIO DE REBUS EPISCOPII IN VIRIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra Matisconem, in honore Vincentii preciosi martiris. Ego Letbaldus, ipsius ecclesie presul indignus, concedo aliquid de rebus pertinentibus ad episcopatum: hoc est campum unum qui est situs in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Viriaci, ad mensam fratrum; terminatur a mane terra Sancti Cirici, a medio die Sancti Vincentii, a sero terra Sancti Stephani et a circio ipsius. Infra istas terminationes, dono Sancto Vincentio ad mensam fratrum quatenus idem Sanctus dignetur pro me Dominum exorare. S. Letbaldi presulis. CCCXLIV. [SUBERTUS DAT VINEAM CUM CAMPO APUD VILLAM CABANNAS.] 997 — 1031. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in honore Beati Vincentii athlete Dei, infra menia Matisconis. Ego Hubertus concedo aliquid de rebus proprie hereditatis mee que est sita in pago Matisconensi, in agro Viriacensi, in villa Cabannas: hoc est una vinea cum campo insimul tenente, terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Ingelfredi, a sero terra Hugonis, a circio via publica; habet in longo perticas XX, in latitudine III. Infra isto termino vel perticatione, dono ad ipsam casam Dei; si quis contradixerit, auri libras X componat. S. Huberti. S. Uldurii. S. Rotlanni. S. Walterii. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCCXLV. [WALTERIUS DAT MANSUM IN ADVOCATIONEM NEPOTIS HUBERTI.] 937 — 954. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis, cui Maimbodus episcopus preest. Ego Walterius, in advocationem nepotis mei Huberti qui in pueritia est, dono ad ipsam casam Dei mansum unum cum superposito {200}et vinea, in pago Matisconense, in villa Ciciaco. Terminatur a mane via publica, a medio die ad ipsum Humbertum, a sero Sancti Jangulfi, a circio Bononi; infra isto termino, ipsum curtilum dono ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, eo tenore ut quamdiu ipse Humbertus advixerit teneat et possideat, et in censum annis singulis, in festivitate Sancti Vincentii, semodium vini persolvat. Si quis hoc contradixerit auri unciam componat. S. Walterii. S. Engelardi. S. Adalardi. S. Manugaudi. S. Drogonis. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCCXLVI. [AIMFREDUS INCAUCIONAT SANCTO VINCENTIO VINEAM APUD CAMBONAS.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii. Aimfredus et uxor sua Seuda incaucionamus vineam ad mensam fratrum in pago Matisconensi, in agro Cardonaco, in villa Cambonas; terminatur a mane terra Humberti, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a circio rivo volvente. Infra isto termino, incaucionamus rascias sex ad mensam fratrum, ad annos XII, pro solidis XII, et usque in diem solutionis. S. Aimfredi. S. Raculfi. S. Abonis. S. Teudonis. Hactum est hoc tempore Lotharii regis. CCCXLVII. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT SANCTO VINCENTIO TERRAS IN VILLA AVENACI.] 997 — 1018. Ego igitur Letbaldus Matiscensis ecclesie pontifex quasdam terras eidem ecclesie cui presum, videlicet Beati Vincentii martiris, concedo conjacentes in pago Matisconensi, in agro Viriacensi, in villa Avenaci. Ob hoc ergo, ut breviter omnia perstringant, quicquid in ipsa villa habeo supradicte ecclesie ad mensam fratrum tribuo: scilicet curtilum, ubi horreus meus adest, cum aliis vineis, et campis, et molendinis, et pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et inquirendum, eo pacto ut ex hac die faciant rectores Sancti Vincentii quicquid facere voluerint. Si quis autem {201}extiterit qui, ex his terris et rebus, canonicis Sancti Vincentii aliquid aufferre voluerit et hanc donationem calumniare presumpserit, perpetuo anathemate tactus, a consortio sanctorum existat alienus. S. Letbaldi pontificis. S. Walterii nepotis. S. Adalardi. S. Gauseranni. S. Benedicti. S. Johannis. S. Aymonis. S. Rodulfi. S. Huberti. S. Teudonis. S. Rodulfi. Hactum est hoc tempore Rotberti regis. CCCXLVIII. [AIMFREDUS SERVIENS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM INDOMINICATUM.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est constructa infra muros Matisconum, Aimfredus, Sancti Vincentii servulus, et uxor mea Seuda donamus ad ipsam casam Dei curtilum indominicatum cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, omnia et ex omnibus, quesitum et inquirendum, preter unam vineolam que habet perticas in longum decem et octo, in traversum II et pedes VII; habet ipse curtilus terminationes, a mane via publica, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Otberto et Dodoni. Infra istis terminationibus donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, hec omnia sicut supra inserta sunt, et faciant rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint. CCCXLIX. [ERICUS DAT SORORIO JOSELINO CURTILUM IN FINE VIRIACENSE.] ?? Dilecte sorori mee nomine Josdlinis. Ego Ercius et soror sua Itara donamus tibi aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in fine Viriacensi, ubi in Seloniaco vocat: hoc est curtilus cum vinea et silva insimul tenente, et campum unum cum mulnare, qui terminatur a mane (terra) Sancti Vincentii et de aliis partibus similiter. Infra isto termino, quamtum visi fuimus habere tibi donamus, cum exiis et regressiis cedimus, tradimus atque transfundimus; et facias ab hac die quicquid inde facere volueris; si quis contradixerit libram auri componat. {202}CCCL. [BERNARDUS ET ERMENDRADA DANT CURTILUM IN CARDENACO.] 954 — 962. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconensis civitatis, cui domnus Maimbodus episcopus preest. Ego Bernardus et uxor mea Ermendrada donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Cardeniacensi, in ipsa villa Cardenaeo, curtilum videlicet indominicatum, cum vinea simul tenente, qui terminatur a mane terra Teutberti et Benedicti, a medio die et a sero via publica, et a cercio terra Eldulfi. Infra istas terminationes, predictum curtilum cum vinea, et omnia quicquid ibi visi sumus habere, totum ad integrum, predicte case Dei tradimus atque transfundimus. Et donamus in ipsa villa, de terra arabili, in loco Madornensi, tertiam partem de omnibus que ibi visi sumus habere; hec omnia sicut supra inserta sunt concedimus predicte case Dei, ad mensam fratrum, eo tenore ut dum simul vixerimus usum et fructum habeamus, post nostrum decessum, filio nostro Leutardo eveniat; illo vero decedente, ad locum Sancti perveniat Vincentii, et faciant rectores loci quicquid inde voluerint. Si quis contradixerit, libram auri componat. S. Bernardi et uxoris sue Ermendrade. S. Teutbert. S. Girbergane. Hactum est hoc Lothario rege regnante. CCCLI. [GIRALDUS DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN VILLA AVANACO.] ?? Dilectis in Christo canonicis Sancti Vincentii Matisconensis. Giraldus, presbiter et canonicus, dono vobis aliquid de rebus meis, partibus Sancti Vincentii, que sunt site in pago Matisconensi, in fine Viriacensi, vel in villa Avanaco: hoc est curtilum cum vinea et arboribus insimul tenentibus, terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Belmontensi, a sero ad ipsum donatorem, a cercio via vicinabili; habet in longo perticas XIIII, in ambis frontibus perticas XII. Infra istas terminationes et perticationes, {203}totum vobis dono, ita tamen ut dum vivo usum et fructum habeam, post meum decessum ad locum Sancti perveniat Vincentii, et faciant inde canonici loci quod voluerint; si (quis) contradixerit auri III uncias componat. CCCLII. [AMABONUS DAT BERNONI ET SOCIIS RES SITAS IN VILLA CAUSEL.] 994 — 1033. Dilectis in Christo Bernoni et Sevanno. Ego Analormus et Emart, et uxores nostre et infantes, donamus vobis aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Viriacensi, in villa Causel. Terminatur a mane et a sero terra Sancti Vincentii, a circio via publica, a medio die Sancti Albani; infra istas terminationes, vobis vendimus et accipimus de vobis precium denariorum XII, et faciatis post hanc diem quicquid volueritis. S. Analomo et Emart. S. Rotart. S. Auscherio. S. Rodulfo. S. Ingelmaro. Hactum est hoc Rodulfo rege regnante. CCCLIII. [GIRALDUS ET ELDEGARDIS DANT CURTILUM IN AGRO CARDUNACENSE.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis, cui Ado episcopus preest. Ego Giraldus et uxor mea Eldegardis donamus ad ipsam casam Dei, in alimoniam fratrum, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in agro Cardunacensi, in villa Geru: hoc est curtilum indominicatum cum vinea que terminatur a mane terra Sancti Desiderii, a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a circio Sancti Eugendi; habet in longo perticas XVI, in lato in unaquaque fronte perticas VIII. CCCLIV. [IVO PRESBITER DAT SANCTO VINCENTIO RES SITAS IN CONCHA ET AUDUICA.] 892 — 923. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Giraldus episcopus preest. Ego, in Dei nomine, Ivo presbiter dono ad ipsam casam Dei, in usus fratrum, aliquid de rebus meis que sunt site in oppidum civitatis, in Contla vocant et in {204}Audinita. Inprimis in Contla, curtilum cum superposito de vinea insimul tenente, terminatur a mane et a medio die terra Sancti Vincentii, a sero via publica, a circio Sancti Vincentii; infra isto termino, ad integrum. Et in Audinita, curtilum cum vinea insimul tenente, qui terminat a mane terra Sancti Clementis, a medio die Sancti Vincentii, a sero terra Bonane, a circio rivo volvente; infra isto termino, ad integrum. Et dono ibi campum unum prope Sanctum Clementem, qui terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero Sancti Vincentii et Sancti Clementis, a circio Sancte Marie; habet in longo a medio die perticas LX, a sero perticas XLVIIII, in alio fronte a circio perticas XXXIIII; infra istas terminationes, ad integrum. Et alias res quas habeo ibidem pertinentibus, campis, pratis, quesitum et inquirendum, dono ad ipsam casam Dei eo tenore ut dum ego vivo, usum et fructum habeam, post meum decessum, ipsas res sicut superius dictum est ad ipsam casam Dei dono et omni anno, festivitate Sancti Vincentii, IIII denaratas persolvo de cera in censum; si quis contradixerit, auri uncias IIII persolvat. S. Ivo. S. Isnardi. S. Stephani vicecomitis. S. Gaufredi. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCLV. [JOTSELINUS CUM EDECLA DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM.] 994 — 1033. Quicumque sanctorum locorum Domino servientium catervis aliquid ex rebus sue proprietatis conferre desiderat id sibi profuturum pro transitoriis eterna commutans minime diffidit. Hujus rei gratia, ego Jotselinus et uxor mea Odeila concedimus ecclesie Sancti Vincentii quemdam curtilum qui est situs in pago Matisconense, in villa Viriaco, secus basilicam Christi martiris Beati Cirici, que est de ratione fratrum predicte urbis, cum vinea et mansione ibidem manente, cum arboribus, exitibus et regressibus, et cum omnibus ibidem aspicientibus, inquisitis et inquirendis, ecclesie condonamus tali pacto ut dum ego et uxor mea et unus infantium nostrorum vixerimus teneamus, nobis autem decedentibus, ad locum Sancti omnia perveniant Vincentii. Quod si aliquis contradixerit, X uncias auri componat. S. Jotseleni. S. Odeile uxoris ejus. S. Erlulfi. S. Walcodi. Hactum est hoc regnante Rodulfo rege. {205}CCCLVI. [AIROARDUS ET TEOTALDIS DANT CURTILUM IN VILLA CLASIACO.] Circà annum 936. Quicumque aliquid Domino et sanctis ejus ex rebus sue proprietatis inferre desideret, retributorem omnium bonitatum se placabilem habere certissime agnoscat. Hujus rei gratia, ego Airoardus et uxor mea Teotaldis concedimus ecclesie Sancti Vincentii que est infra ambitum meniorum Matisconensium, cui domnus Berno episcopus preest, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Clasiaco; item curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente, cum omnibus curtilibus ibi adjacentibus, cum vineis, campis, pratis, silvis, arboribus, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, inquisitis et inquirendis, totum ad integrum. Et donamus ibi alium curtilum cum mansione et vinea simul tenente, cum omnibus ibidem subjacentibus, in villa que dicitur Selonacus, cum molendino quod est super fluvium qui vocatur Menobius. Hec omnia sicut hic inserta sunt, ad integrum, cum omnibus appendenciis et terminationibus universis, quicquid in predictis villis visi fuimus habere, ad usus fratrum donamus, ea videlicet ratione ut dum advixerimus, nos et filius noster Teudo, teneamus et possideamus et loco vestiture modium I vini prelibatis canonicis donabimus; post quoque decessum, he res ad predictam ecclesiam veniant. Si quis hoc calumniaverit, IIII auri libras componat. S. Ayroardi. S. Teudo. S. Arnulfi. S. Cirici. S. Maioli vicecomitis. S. Euvrardi. S. Arnaldi. S. Odonis. S. Erluini. S. Wicardi. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCCLVII. [GIRALDUS EPISCOPUS TERRAS COMMUTAT CUM ERLULFO ET UXORE.] 899 — 927. Placuit atque convenit inter domnum Geraldum episcopum et ab alia parte Arlulfum et uxore sua Eldesent, ut inter se aliquid de terra commutarent. Inprimis dedit domnus episcopus de terra Sancti Vincentii et Sancte {206}Marie cujus ecclesia est constructa infra muros Matisconum, consentiente Elda Domino sacrata, cujus beneficium ad presens esse videtur; et jacet ipsa terra in pago Matisconense, (in) agro Torrense, in villa Romanorum. Habet terminationes ipsa terra a mane et a medio die vias publicas, a sero Sancti Eugendi et ipsorum commutatorum, a circio Sancti Mauricii; habet in longo perticas XXI et pedes V, in uno fronte XXIIII et pedes VI, in alio fronte XXIII. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum. In recompensatione ergo hujus meriti, donat Erlulfus et uxor ejus Eldesent partibus Sancti Vincentii et Sancte Marie, de illorum proprio, domno episcopo et suis successoribus, in agro Viriacense vel in ipsa fine, campum unum qui habet terminationes, a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, rivo percurrente qui vocatur Glatinor, a circio Sancti Mauricii et ipsorum commutatorum. Habet in longo perticas LXVIII, in uno fronte a medio die perticas XXXVIIII, in alio fronte a circio perticas L. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum donavit habendi, tenendi seu commutandi, sine ulla contradictione. Si quis calumniaverit V uncias auri componat. S. Geraldi episcopi. S. Bernardi. S. Ardradi presbiteri. S. Rodulfi. S. Adalgis. S. Rotuerii. Hactum est hoc Karolo rege regnante. CCCLVIII. [AMFREDUS SERVIENS SANCTI VINCENTII DAT RES IN VILLA CAMBONAS.] 972 — 977. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui Johannes episcopus preest. Ego Amfredus serviens Sancti Vincentii et episcopatus, de ratione Sancti Amoris, et uxor mea Seuda, pro remedio anime nostre, donamus ad ipsam casam Dei aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Cardoniacense, in villa Cambonas. Inprimis dono ad ipsam casam Dei curtilum indominicatum cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus, regressibus, omnia et ex omnibus, quesitum et inquirendum, preter unam vineolam que habet perticas in longum XVIII, in traversum II et pedes VII. Habet ipse curtilus terminationes, a mane via publica, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a circio terra Otbert et Oddoni. Infra istis terminibus, donamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, hec omnia sicut supra {207}inserta sunt, et faciant quicquid facere voluerint. Si quis contradixerit, auri uncias III componat. S. Amfredi. S. Johannis episcopi. S. Rodeni. S. Raculfi. S. Gisleberti. S. Geraldi. S. Adalardi. S. Omati. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCLIX. [VINDICATUR CAPELLA SANCTI VINCENTII IN CURTILE SANCTI ALBANI.] 906. Anno Incarnationis Dominice DCCCC. VI. Cum venissent sacri pontifices, Austerius Lugdunensis archiepiscopus et Geraldus Matiscensis episcopus, ad ecclesiam Sancti Eugendi supra fluvium qui vocatur Borbontia, orta est ante illos proclamatio non modica canonicorum Sancti Vincentii Matiscensis, Fulcoldi videlicet prepositi, Ardradi, et reliquorum inibi commorantium, ex quadam capella que erat fundata in honore Dei et Sancti Vincentii, in villa Gerii, in curtile Sancti Albani sita, quem Lendricus cum ecclesiis que sunt in Gisario, olim in stipendia ipsorum canonicorum contulit. E contra vero monachi Sancti Eugendi, monasterii Lurensis, Quelto videlicet prepositus, Maluinus, ministrabant, dicebant quod privilegium sibi factum a domno Lamberto pontifice habebant promittentes se ostendere nullatenus acquirent. Nec demonstrare potuerunt, et sepius in aliis placitis interpellati sunt nec omnino pateat, clericis juraverunt super Sancta quod melius deberent prefate decime evenire capelle sepe nominate, in usus fratrum, quam alteri alicujus ecclesie. Isti juraverunt: Wicardus, Ayenardus, Ferro, Cunctus, Petrus, Aldeisus, Leutbertus, et uno unus. Isti presentes fuerunt Andreas archipresbiter, Mainus archipresbiter, Quelto archipresbiter, Vinianus, Teotbertus, Atto, Aldelelinus, Godo. Denique videntes supradicti pontifices rectam esse querimoniam Sancti Vincentii et canonicorum ejus, reddiderunt cum omni integritate predictas decimas. Quod factum est his presentibus: S. Austerii Lugdunensis archiepiscopi. S. Giraldi Matiscensis episcopi. S. Adalardi abbatis. S. Aymonis abbatis. S. Rodulfi archidiaconi. S. Stephani. S. Beraldi. S. Jofredi. S. Teudonis. Hactum est hoc regnante Karolo rege. {208}CCCLX. [HILDEBALDUS CONCEDIT PER PRECARIAM ANANIE QUASDAM RES.] 814 — 850. In Christo, filio Anania. Ego Hildebaldus Matiscensis episcopus, hominibus dum nec est incognitum qualiter res tuas in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Beraciaco et Beriaco, et in agro Foldringus, in villa Custe Comite que est in pago Lugdunense, ipsas res ad casam Sancti Vincentii suisque auctoribus per cartam cessionis delegasti habere, et de nomine meo in nomine tuo precariam fieri petiisti et hoc tibi non denegavi, ideo hanc precariam in nomine tuo conscribere rogavi, ut dummodo vivis ipsas res sicut in ipsa carta cessionis commemorat sub usu et fructu habere debeas, et nec tu, nec heredes, nec ullus homo, ipsas res de ipsa casa Dei abstrahere vel mutare non presumatis, sed quando Deus voluerit tuum decessum, ipsas res melioratas actores Sancti Vincentii absque ulla expectata traditione in eorum revocent potestatem et annis singulis pro ipsas res ad casam Sancti Vincentii in censum libram de cera dare debeas. CCCLXI. [DROGO ET TEUTSA DANT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA CICIACO.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est infra muros Matisconum. Ego Drogo et uxor mea Teutsa donamus ad ipsam casam Dei, in alimonia fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Ciciaco: hoc est vinea que terminat a mane vineam Rotlanni, a medio die et a sero vias publicas, a circio Sancti Jangulfi terra. In has terminationes, ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum totum ad integrum donamus, et faciant post hunc diem quicquid voluerint; si quis contradixerit libram unam auri componat. S. Drogonis et uxoris sue Teutse. S. Duranni. S. Etulgisi. S. Arnulfi. S. Bernoni. Item Bernoni. Hactum est hoc regnante Lothario rege. {209}CCCLXII. [SENDELENUS DAT GONDARDO PRESBITERO CURTILUM IN SALORNIACENSE.] 996 — 1031. Dilecto fideli meo nomine Gonduardo presbitero. Ego Sendelenus presbiter et canonicus Sancti Vincentii dono tibi aliquid ex rebus proprie hereditatis mee que sunt site in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Trion, in Ceptio vocat. Est curtilus unus cum manso supraposito et vinea insimul tenente et vircaria, terminat a mane et a medio die et a sero et a circio de ipsa hereditate; infra isto termino, habet perticas a mane in uno fronte XX et V pedes, a sero similiter, in longo habet perticas XXVI. Infra istas terminationes et perticationes tibi dono, trado atque transfundo, et facias quicquid volueris; si quis contradixerit auri libram componat. S. Sendeleni presbiteri. S. Anselardi. S. Hugonis. S. Gauseranni. S. Wichardi. S. Bernardi. Hactum est hoc regnante Roberto rege. CCCLXIII. [GERALDUS ET INGELBERGA DANT CAMPUM IN FINE AVENACO.] 996 — 1031. Sacrosancte Dei ecclesie Matiscensis in honore Gervasii et Protasii atque Sancti Vincentii. Ego Geraldus et uxor sua Ingelberga qui donat ad illo campum unum pro helemosina, in pago Matisconense, in fine Avenaco, qui terminat a mane via publica, a medio die Ditfrane, a sero bosco, a circio Sancti Vincentii; eum canonicis dono et faciant quicquid voluerint. Si quis calumniaverit IIII uncias auri componat. S. Giraldi et uxoris sue Ingelberge. S. Otgisius. S. Garlannus. S. Isembran. S. Odonis. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCCLXIV. [HUMBERTUS CUM OSANNA VENDIT VINEAM IN VILLA MARONTIS.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Ado preest episcopus. Ego Vuitbertus, et uxor mea Osanna, vendo ad rectores ipsius loci............ que est sita in {210}pago Matisconense, in fine Melionacense, in villa Marontis vocitatur; habet terminationes a mane via publica, a medio die, a sero et a circio Sancti Vincentii. Infra has terminationes, vendo ad rectores ipsius loci et accipimus precium valens solidos II, denarios VIII, et faciant ab hac die quicquid voluerint; si quis contradixerit, auri libram componat. S. Vuitberti. S. Ramnoldi. S. Odonis. S. Audoardi. S. Airoardi. S. Euvrardi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCLXV. [ADALELINUS DAT SE CUM TOTA FAMILIA ET HEBUS SANCTO VINCENTIO.] 968 — 971. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis que est constructa infra muros Matisconensis civitatis, cui Ado episcopus preest. Ego Adalelinus cum infantibus meis, Constancio, Ermenardo, Ragnardo, et filia mea Adila, donamus nosmetipsos, cum rebus nostris et cum alodo nostro, Domino et Sancto Vincentio et canonicis ibidem servientibus. Qui alodus est situs in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Avanaco, cum mansionibus, vineis, pratis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, et omnibus ibidem pertinentibus, eo tenore ut annis singulis festivitate Sancti Vincentii VI denarios loco census persolvamus, et post nostrum omnium decessum, canonici Sancti Vincentii faciant quicquid voluerint; si quis calumniaverit, V auri uncias componat. S. Adalelini. S. Euvrardi. S. Warnerii. S. Oddonis. S. Engelmari. S. Christophori. S. Teodoni. Hactum est hoc tempore Lotharii regis. CCCLXVI. [ARDOALTUS DAT VINEAS DUAS ET CAMPUM IN FINE CARDONIACENSE.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est sita in Matisconum civitate. Ego Ardart et uxor sua Eldelt et filius eorum Garlan, donamus vineas duas et campum qui sunt siti in pago Matisconense, in fine Cardoniacense, in ipsa villa. Una vinea terminat a mane via, a medio die et a circio Sancte {211}Marie, a sero Rotrut; habet in longo perticas XXX et I, in lato in uno fronte perticas X, in alio fronte X et pedes IIII. Campus terminat a mane Sancte Marie, a medio die Sancti Pauli, a sero Sancti Nazarii, a circio Sancti Germani; habet in longo perticas XXX, in ambis frontibus perticas II. Alia vinea in Camventi vocat, terminat a mane Wicart, a medio die Rigolt, a sero increpito, a circio Martino; habet in longo perticas X et in lato in uno fronte I, in alio fronte V. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum vobis dono et faciatis quicquid volueritis, eo tenore ut dum vivimus usum et fructum habeamus, post nostrum decessum ad rectores Sancti Vincentii revertatur sine contradictione. Si quis calumniaverit auri unciam componat. CCCLXVII. [MAIMBODUS EPISCOPUS ET CANONICI COMMUTANT TERRAS CUM AALELMO.] 954 — 962. Placuit atque convenit inter domnum Maimbodum episcopum et canonicos suos, Humbertum prepositum cum ceteris canonicis Sancti Vincentii Matiscensis, necnon ab alia parte Aalelino et uxori sue Deodate, ut terras inter se commutarent, quod et fecerunt. Inprimis donat atque commutat Aalelinus et uxor ejus, a partibus Sancti Vincentii, vineam unam in pago Matisconensium, in agro Viriaco, terminat a mane terra Bannoldi, a medio die Dominico, a sero Ingelmaro, a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas III et pedes VII, in ambis frontibus perticas II et pedes X. Et donat ibi campum in ipsa villa, qui terminat a mane ad ipsos donatores, a medio die Sancti Vincentii, a sero camino publico, a circio ad ipso Aalelino; habet in longo perticas XVIIII, in lato IIII. Similiter donat atque commutat domnus episcopus et canonici sui, a partibus Aalelino, campum unum de ratione Sancti Vincentii in ipsa villa Avenaco. Terminatur a mane terra Widoni, a medio die et a sero et circio ad ipso Aalelino; habet in longo perticas XIIII, in ambis frontibus perticas III. Infra istis terminibus, unusquisque quod accepit teneat et possideat et faciat quod voluerit. Si quis hoc calumniaverit, IIII libras auri componat. S. Adalelini et uxoris ejus Deodate. S. Engelmari. S. Euvrardi. S. Heldierii. S. Teudonis. S. Mainardi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. {212}CCCLXVIII. [RECTORES SANCTI VINCENTII COMMUTANT TERRAS CUM BERNARDO.] 954 — 986. Placuit atque convenit inter rectores Sancti Vincentii et Bernardum, (ut terras) inter se commutarent, quod et fecerunt. Inprimis donat Bernardus ad rectores Sancti Vincentii campum unum qui est situs in pago Matisconensi, in agro Viriaco, in villa Causellis: hoc est campus qui terminat a mane terra Widoni et Sancti Albani, a medio die terra Eugiane, a sero Sancti Vincentii, a cercio Sancti Albani; habet in longo a mane perticas XX, a medio die VI pedes VII, a sero XXIII pedes IIII, a circio X. In compensationem, donant rectores Sancti Vincentii partibus Bernardi campum unum in ipsa villa, vel in ipso pago, qui terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die et a sero similiter, a cercio via publica; habet in longo perticas XXII, a mane (et) a medio die perticas VII pedes VI, a sero XI pedes II, a circio VI. Infra istas terminationes et perticationes, unusquisque teneat et possideat eo tenore dummodo vivit Bernardus et uxor sua Benedicta et infantes illorum, teneant et possideant; et si necessitas eveniat, non vendant nisi ad rectores Sancti Vincentii pro justo precio. S. Vendranni. S. Bernardi. S. Otberti. S. Tetbolt. S. Arnulfi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCLXIX. [GIRALDUS ET ELDEGARDIS DANT CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA GEON.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Matiscensis Sancti Vincentii Christi martiris, que est constructa infra muros Matisconum cui Ado preest episcopus. Ego Giraldus et uxor mea Eldegardis donamus ad ipsam casam Dei, in alimonia fratrum et canonicorum prescripti martiris, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Cardinacense, in villa Gerii. Hoc est curtilus indominicatus cum vinea que terminat a mane terra Sancti Desiderii, a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a circio Sancti Eugendi; habet in longo perticas XVI, in lato in unaquaque fronte perticas VIIII. Infra {213}has terminationes et perticationes, prefatum curtilum cum vinea et arboribus simul tenente, ad prememoratam ecclesiam tradimus atque transfundimus, et faciant rectores jam dicte ecclesie quicquid voluerint. Si quis contradixerit, libram auri componat. S. Giraldi. S. Eldeardis. S. Auscherii. S. Aymonis. S. Arberti. S. Alberti. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCLXX. [AALBERTUS CUM FRATRIBUS VENDIT TERRAS IN VILLA AVISTAS.] 996 — 1018. Domino ac venerabili Matisconensi episcopo Letbaldo. Ego Aalbertus et fratres mei, Godolbert et Durannus atque Gislodus, vendimus quasdam terras hereditatis nostre conjacentes in pago Lugdunensi, in fine Vallis, in villa que dicitur Avistas. Sunt autem he res site in finibus jam dicte ville, videlicet campi, prata, silve, aque aquarumque decursus, que omnia domno nostro supradicto vendimus, quesita et inquirenda, pro precio et solidorum. Et post hunc diem tam ipse quam successores ejus, vel cui ipse dederit, faciant quicquid facere voluerint. Si quis vero hoc contradixerit libras II componat. S. Adalberti. S. Goldeberti. S. Duranni. S. Gisloldi. S. Alberici. S. Amfredi. S. Giroldi. S. Ingelmari. Hactum est hoc tempore Rodulfi regis. CCCLXXI. [ADALARDUS DAT HUMBERTO TERRAM AD MEDIUM PLANTUM IN RINPLONGIO.] ?? Dilecto Umberto et uxori ejus Plectrudi. Ego Adalardus presbiter et canonicus dono vobis unum desertum ad medium plantum, de terra Sancti Petri ex Crotula, in pago Lugdunense, in agro Spinacense, in villa Rinplongio. Terminatur a mane via publica, a medio die Sancti Vincentii, a sero terra jam dicti Humberti, a cercio terra Francalis; habet in longo perticas XII et pedes III, in latitudine VIII et pedes III. Infra istum terminum, hoc desertum suprascriptum vobis dono ad medium plantum ut ad V annos vinea edificata sit, et post V annos Umbertus et uxor sua quamdiu vixerint teneant et possideant, et post illorum decessum ad Sanctum Petrum revertatur. {214}CCCLXXII. [WICHARDUS ET ATTALA DANT DUAS VINEAS IN VILLA SANCIACO.] 996 — 1018. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Letbaldus preest episcopus. Ego Wichardus et uxor mea Attala concedimus quasdam res juris nostri, item duas vineas que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco, quarum una est de medio planto Constantini. Terminatur a mane Sancti Petri et Arlebaldi suorumque heredum, a medio die terra Begonis, a sero sicut a mane, (et) a circio de ipsa hereditate. Alia est de medio planto Vendranni, terminatur a mane (et) a sero terra Arlebaldi et suorum heredum et Sancti Petri, a medio die terra Begonis, a cercio de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, quicquid habeo totum Sancto Vincentio dono, et faciant ab hac die rectores loci quicquid sibi placuerit. Donamus vero in silva vulgari, que dicitur Nasna, consuetudines duobus curtilis quos Sendelenus levita Sancto Vincentio dedit, ut qui ibi manserunt potestatem habeant utendi ea, sepes faciendi ad vineam edificandi, domos faciendi, ardendi, nec pro his aliquid servitium faciant. S. Wicardi et uxoris sue Attale. S. Bernardi fratris sui. S. Attonis. S. Constantii. S. Duranti. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCCLXXIII. [RODULFUS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA VIRIACO.] 1018 — 1030. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est fundata infra menia Matisconum. Ego Rodulfus levita concedo ad ipsam casam Dei unam vineam in pago Matisconense, in villa Viriaco. Terminatur a mane et a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a circio terra Sancti Vincentii et terra Francorum et terra Martini; infra istum terminum, confero Domino Sanctoque Vincentio, ad mensam fratrum, eo pacto ut a die presente faciant rectores (Sancti) Vincentii in antea quicquid facere voluerint, ita tamen ut {215}nulli liceat extra canonicorum dicere communionem, et si quis eam foras abstraxerit aut beneficiaverit, ipse qui fecerit et qui consentiens facienti fuerit, aut qui dederit vel qui receperit, excommunicationi subjaceant; si quis contradixerit, XV libras auri componat. S. Rodulfi. S. Gausleni presulis. S. Adalardi. S. Aldonis. S. Sinnaldi. S. Rannulfi. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCCLXXIV. [RODULFUS CLERICUS DAT DUOS MANSOS IN QUINTANA ET CRAIS.] 997 — 1018. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum civitatis, cui Letbaldus preest episcopus. Ego Rodulfus clericus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense: hoc sunt duo mansi, unus mansus est in villa Quintana et alius mansus est in villa Crais, et in villa Sancti Mauricii campum unum, et in villa Gisardi pratum unum; ipsas res in ipsas villas habeo, quesitum et inquirendum dono, ad ipsam casam Dei et ad mensam fratrum trado atque transfundo, et faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint. Si quis contradixerit auri unciam componat. S. Rodulfi. S. Witgerii. S. Ingelberti. S. Letbardi. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCCLXXV. [ENGELMARUS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA AVENACUS.] 954 — 986. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Ingelmarus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa que dicitur Avenacus; hoc est vinea que terminat a mane vineam Christophori, a medio die terra Suberti, a sero Sancti Martini, a circio Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum, ad mensam fratrum dono eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam, et post meum decessum ad canonicos revertatur; si quis contradixerit, auri libras II componat. S. Engelmari. S. Flotberti. S. Bernonis. S. Maalberti. S. Tetboldi. S. Duranni. S. Evrardi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. {216}CCCLXXVI. [WANDALTRUCIS ET INGELERIUS REDDUNT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN CAUSEL.] 968 — 971. Notitia werpitionis seu redditionis. Evidenter liquido patescit qualiter domnus Ado episcopus, una cum Johanne preposito et Aymino et Odone presbiteris et Bernardo, Rodulfo, Warino et reliquis canonicis, interpellavit quamdam feminam nomine Wandaltratem, cum infantibus suis Ingelerio videlicet, cum sororibus suis Gitsatberna, Sanguedis, quod injuste tenebant quamdam vineam Sancti Vincentii que est sita in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Causel que est villa fratrum. Terminat a mane Ingelerio, a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a circio via publica. Infra has terminationes, predictam vineam requisivit domnus antistes et reliqui fratres, qui diu inter se requirentes non invenerunt juste aut recte tenere posse. Ideo ibi se retrodederunt et omnia vuerpiverunt, quod factum est his presentibus, Geroldus, Warnerius, Fredenus, Rotlannus, Leuterius. S. Adonis episcopi. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCLXXVII. [DAVID PRESBITER DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA CARDONACO.] 996 — 1031. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra muros Matisconum. Ego David presbiter dono pro remedio anime mee unam vineam et unum campum in pago Matisconense, in villa Cardonaco; et est illa vinea sita ab una parte vinea Sancte Marie, ab altera Sancti Vincentii, et campus est ille quem Garlannus dedit matri mee. Hec omnia concedo Sancto Vincentio ad mensam fratrum et faciant quicquid voluerint. S. David qui fieri et firmare rogavit. S. Marie sororis ejus. S. Duranni. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. {217}CCCLXXVIII. [JOHANNES EPISCOPUS COMMUTAT TERRAS CUM SISBERTO SERVIENTE.] 972 — 977. Placuit atque convenit inter domnum Johannem episcopum, necnon et Arembertum prepositum, necnon et unum de servientibus Sancti Vincentii, nomine Sisbertum, qui istas rationes fratrum ut terras inter se commutarent, quod ita et fecerunt. Inprimis donat Sisbertus, a partibus fratrum, vinea et campo, in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Causello, qui terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die et a circio de ipsa hereditate; habet in longo vinea perticas XXX, in quisquo fronte perticas II et pedes V. Et dono in ipsa villa et in ipsa fine campos III: unus campus terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die et a sero terra Widonis, a circio Sancti Vincentii; habet ipsus campus in longo perticas XI. Alius campus terminat a mane via publica, a medio die, a sero et a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas VII, in lato pedes VI. Alius campus terminat a mane Evrardi et Adelelini, a medio die et a circio Sancti Vincentii; habet in longo perticas XXI et pedes IIII, in quisquo fronte perticas V et pedes VI. Similiter recipiat Sisbertus ad suum opus campum unum in pago Matisconense, in prope murum Matisconum, martiris Sancti Clementis; ipsus campus habet terminationes a mane et a medio die et a sero vias publicas, a cercio terra Garlanni, habet in longo perticas XXX, habet in uno fronte perticas XIII et in alio fronte XI. Infra has terminationes unusquisque quod accepit teneat et possideat; si quis contradixerit, auri uncias II componat. S. Sisberti et uxoris ejus Ermengardis. S. Adalbert. S. Teotphanus. S. Benedictus. S. Ingelerius. S. Uldricus. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCLXXIX. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT CANONICIS SERVOS AD EXCOLENDUM VINEAS.] 937 — 954. Speciale bonum Caritas videtur esse sine qua nemo merebitur bravium vite eterne percipere. Hujus rei causa, intimare maluimus omnium christianorum industria quod cum domnus Maimbodus episcopus resideret secus basilicam Sancti martiris Vincentii Matisconensis, adierunt ipsius presentiam canonici loci, Humbertus prepositus, Aiminus, Ado et alii, proclamantes {218}quod non haberent in sua canonica servos qui per diligentem culturam vineas et agros eorum excolere valerent. Quorum precibus idem episcopus annuens, concessit eis infantes, et in villa causel Udulricum cum uxore et infantibus, debitum servitium qui debent canonicis exhibere. Quod testamentum, per excommunicationem interminabilem, inviolabilem a sequacibus suis fore mandavit; et ut certius crederetur, ipse manu sua firmavit atque sibi adstantibus firmare precepit. S. Maimbodi episcopi. S. Humberti. S. Adonis. S. Aimini. S. Hugonis. S. Rannoldi. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCCLXXX. [ROTSELINUS CANONICUS DAT AD MEDIUM PLANTUM TERRAM MARTINO ET SUIS.] 996 — 1031. Dilecto Martino et uxori sue Beliart. Ego Rotselinus canonicus dono de terra Sancti Vincentii, ad medium plantum, que est in Matiscon., in villa Beresiaco, sunt duas petiolas de campo. Inprimis unus campus qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die Sancti Vincentii, a sero via publica, a cercio simili Sancti Petri; habet in longo perticas XXVI, in lato perticas VI. Alius campus terminat a mane bosco, a meridie Durant, a sero via publica, a cercio Odedi; habet in longo perticas VII, in lato II. Infra isto termino et perticatione, tibi dono ad medium plantum eo tenore ad V annos vinea edificata, et post V annos, unusquisque quod suum est recipiat; et si necessitas advenerit et vendere volueris, rectores ecclesie Sancti Vincentii tribus vicibus et annonceatis, et si redimere non voluerint facias quicquid facere volueris, si quis contradixerit V uncias auri componat. Ego Rotcelinus qui fieri et firmare rogavi. Hactum est hoc tempore Rotberti regis. CCCLXXXI. [ARDAGNUS ET ELDERUDIS DANT VINEAS II IN FINE CARDONIACENSE.] ?? Domino, sacre ecclesie Sancti Vincentii que est (in) Matisconum civitate. Ardagnus et uxor mea Elderude et filius meus Garlannus donamus vineas II et campum unum que sunt site in pago Matisconense, in fine Cardoniacense, {219}et in ipsa villa. Una vinea que terminat a mane via, a medio die et a cercio Sancta Maria, a sero terra Rotrude; habet in longo perticas XXVI, in uno fronte perticas XVI, in alio fronte perticas XVIIII et pedes VIII. Et campus terminat a mane Sancta Maria, a medio die Sancti Pauli, a sero Sancti Nazarii, a cercio Sancti Germani; habet in longo perticas XXX, in ambis frontibus perticas V. Alia vinea in Canvenico vocat, que terminat a mane Wicardi, a medio die Raculfi, a sero est increpitus, a circio Martini; habet in longo perticas XVIII, in uno fronte perticas VI, in alio fronte perticas V. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum vobis donamus eo tenore dummodo vivimus usum et fructum, et post nostrum decessum, Sancti Vincentii et Sancti Germani perveniat. Si quis contradixerit, auri libras V componat. S. Ardagni. S. Garlanni. S. Adalardi. S. Eldeberti. S. Euvrardi. S. Teutoldi. S. Leotbranni. S. Gisleberti. CCCLXXXII. [ADO EPISCOPUS COMMUTAT TERRAS CUM VENDRANO ET UXORE.] 968 — 971. Placuit atque convenit inter Vendran et uxorem suam Meldis, necnon et ab alia parte Adonem episcopum et ceteros fratres, ut terras inter se commutarent. Inprimis donat Vendrannus et uxor sua, a parte Adonis episcopi et ceterorum fratrum, campum qui est situs in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Causel; terminat a mane et a medio die et a sero Sancti Vincentii, a cercio de ipsa hereditate, habet in longo perticas XIII, in lato perticas II et dimidiam. Et in alio loco, vinea que terminat a mane et a sero de ipsa hereditate, a medio die Sancti Vincentii, a cercio via publica; habet in longo perticas XI, in lato perticas II et pedes III. Similiter donat Ado episcopus et ceteri fratres, a parte Vendranni, curtilum in Sancto Albano vocat; terminat a mane via publica, a medio die et a sero Sancti Vincentii, a cercio fontane, habet in longo perticas XXV, in latitudine perticas V. Infra istas terminationes et perticationes, unusquisque quod accepit teneat et possideat; si quis contradixerit auri libras II componat. S. Vendranni. S. Arlaldi. S. Constantini. S. Vualdi. S. Ingelerii. S. Amaldranni. S. Benedicti. Hactum est tempore Lotharii regis. {220}CCCLXXXIII. [REMBERTUS ET SENDELENUS ET CETERI FRATRES TERRAS MUTANT.] 996 — 1031. Placuit atque convenit inter Rambertum et Sendelenum et ceteros fratres ut terras inter se commutarent. Inprimis donat atque commutat Rambertus, a parte Sancti Vincentii, Sendeleno et ceteris fratribus vineam unam que est in pago Matisconense, in fine Viriacense, in villa Viriaco; terminat a mane terra Otberto, a medio die via publica et bedo percurrente, a sero vinea Christophori, a circio terra Sancte Marie. Infra isto termino, vobis dono in pro alio campo qui est de ratione fratrum; terminat ipse campus a mane terra Sancte Marie et Sancti Vincentii, a medio die, a sero et a circio Sancti Vincentii, et faciat unusquisque de suo excamno quicquid facere voluerit. Si quis contradixerit, libras auri III componat. S. Ramberti. S. Teotberti. S. Hugonis. S. Bernardi. S. Benedicti. Hactum est hoc tempore Rotberti regis. CCCLXXXIV. [STEPHANUS ET ADO COMMUTANT VINEAM IN AGRO VIRIACENSE.] 996 — 1018. Cuncta que instantis temporis cursu solida debent permanere, necesse est ea apicum caracteribus denotare, quo notitia ipsarum litterarum futuras lites possit comprimere. Quamobrem placuit Stephano et Adoni fratri suo commutare quamdam vineam que est sita in pago Matisconense, in agro Viriacense, in ipsa villa, domno Letbaldo Matiscensis ecclesie presule et reliquis fratribus, pro quodam (campo) qui est situs in ipsa villa, qui vinea terminatur a mane, a sero (terra) Sancti Vincentii, a medio die via publica, a cercio terra Sancte Marie. Infra istas terminationes, ego Stephanus et frater meus Ado donamus, pro supradicto campo, hanc vineam ut a die presenti faciant rectores Sancti Vincentii quicquid voluerint; si quis calumniaverit, V uncias auri componat. Hactum est hoc tempore Rotberti regis. S. Stephani et fratris sui Adonis. S. Titselini. S. Arduini. S. Widonis. {221}CCCLXXXV. [GONDULFUS ET ANTONIA DANT VINEAM IN VILLA TURICIACO.] 996 — 1018. Sacre Dei ecclesie que est constructa in honore Sancti Vincentii, infra muros Matisconum, ubi domnus Letbaldus episcopus preest. Ego Gondulfus et uxor mea Antonia donamus ad ipsam casam Dei, in alimoniam fratrum, ex rebus proprietatis nostre que sunt site in pago Matisconense, in fine Viriacense, in villa Turiciaco: est vinea una que facit tres rascias, que terminatur a mane via publica, a medio die et a cercio terra Richeldis monache, a sero terra Sancti Vincentii. Infra isto termino, donamus ad ipsam casam Dei, in alimonia fratrum, eo tenore dummodo vivimus usum et fructum habeamus, post nostrum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat. CCCLXXXVI. [ARLULFUS PRO CANONICALI CONTUBERNIO DAT CURTILUM IN MARENCHIAS.] 1018 — 1030. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est infra ambitum meniorum Matiscensium sita, cui Gauslenus preest episcopus. Ego Arulfus cupiens cuidam filio meo, vocabulo Wicardo, canonicale adipisci contubernium, concedo quasdam res jure proprie hereditatis mee, in pago Matisconense, in villa Marenchias: est autem unus curtilus cum omnibus appendentiis, videlicet campis, pratis, silvis, aquis, et servum nomine Alardum cum uxore et infantibus eorum; et faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid facere voluerint. CCCLXXXVII. [BERNARDUS ET INGELDIS VENDUNT VINEAM IN VILLA AVENACO.] 996 — 1031. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis. Ego Bernardus, et uxor sua Ingeldis et Stephana, qui vendo canonicis Sancti Vincentii vineam unam que est sita in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Avenaco; que terminat a mane terra Belmontissa, a medio die Grimoldi, a sero de ipsa {222}terra, a cercio senterio vicinabili, et habet in longo perticas XVI, in uno fronte perticas V et pedes II, in alio fronte perticas IIII et pedes III. Et dono vobis vercariam unam in ipsa villa, que terminat a mane Sancti Vincentii et Belmontissa, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cercio via publica; habet in longo perticas XXII, in quisquo fronte perticas XIII. Et dono vobis terram ipsam que ad ipsam vineam et ad ipsum curtilum aspicit; hoc cum campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et inquirendum, vobis vendo pro precio XVIII solidos denariorum, et faciatis ab hodie quicquid volueritis, si quis hoc contradixerit, auri III uncias componat. S. Alberico. S. Tetone. S. Folcherio. S. Ermenbert. Hactum est hoc tempore Rotberti-regis. CCCLXXXVIII. [ANDREAS ET ALECTRUDIS VENDUNT VINEAM IN VILLA CLASSEACO.] 996 — 1031. Domino, fratribus, Eldebaldo presbitero. Ego Andreas et uxor sua Alectrude vendimus tibi vineam in pago Matisconensi, in villa Classeaco, que terminat a mane Sancte Marie et Sancti Vincentii, a sero et a circio et a medio die Sancta Maria; habet in longo perticas XII et pedes III, in uno fronte perticas IIII et pedes III et dimidium, in alio fronte perticam I et pedes VIII et dimidium. Infra isto termino tibi vendimus et accipimus de vobis precium solidos XII, et facias quod volueris; si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Andree. S. Vinnisii. S. Rotlanni. S. Geroldi. S. Aalberti. S. Aldonis. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. CCCLXXXVIII bis. [ROTBERTUS VENDIT RICHELT TRES RASCIAS DE VINEA IN VIRIACO.] ?? Dilecta Richelt, ego Rotbertus vendo tibi tres rascias de vinea in pago Matisconensi, in villa Viriaco, et terminatur a mane terra Arolt, a medio die Melono, a sero Sancti Vincentii; infra istas terminationes, tres rascias tibi vendo et accipio de te precium valens solidos VIII, et facias quod volueris. {223}CCCLXXXVIII ter. [ROTBERTUS CUM UXORE INCAUCIONAT GIRARDO VINEAM.] ?? Dilecto Gerardo et uxori sue Emine. Ego Rotbertus et uxor sua Osanna incautionamus vobis vineam in pago Matisconensi, in agro Salornacensi, in Tresmontis vocatam; quicquid habemus incautionamus vobis ad annos tres, per solidos tres, omnique anno, tempore vindemie, modium unum de musto persolvat, et usque in diem solutionis. Si quis contradixerit, auri unciam componat. CCCLXXXIX. [TEOTGERIUS ET GISBERGA INCAUCIONANT CAMPUM IN VILLA URINIACO.] ?? Dilecto Girardo et uxori sue Emine. Ego Teotgerius et uxor sua Gisberga incaucionamus vobis campum in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Uriniaco, qui terminatur a mane via publica, a medio die Alloldi, a sero via publica, a cercio Hebreorum; habet in uno fronte perticas XVI et dimidiam, in alio fronte perticas X. Infra isto termino, vobis incaucionamus ad annos XXX, pro denariis XVIII, et usque in diem solutionis; si quis contradixerit auri unciam I componat. CCCXC. [ROTBERTUS CUM UXORE INCAUCIONAT GIRARDO VINEAM.] ?? Dilecto Gerardo et uxore sua Emina. Ego Rotbertus et uxor sua Osanna incaucionamus vobis vineam in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in Tresmontis vocat. Quicquid habemus incaucionamus vobis ad annos III; omnique anno, tempus vindemie, modium unum de musto persolvat, et usque in diem solutionis. Si quis contradixerit auri unciam componat. {224}CCCXCI. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM ECCLESIAM SANCTI BENEDICTI RAINARDO MILITI.] 996 — 1018. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis videlicet presentibus et futuris quod Rainaldus, nobilis miles, veniens ante presentiam domni Letbaldi presulis et canonicorum ejus, petiit ab eis conferri in precariam sibi et uxori sue Bertrade et filio eorum Aimoni quamdam ecclesiam sitam in pago Lugdunensi, in agro Romanacensi, dicatam in honore Beati Benedicti et sanctorum martirum Babile et Innocentis. Cujus petitionem prelibatus pontifex gratam suscipiens cum consensu canonicorum Sancti Vincentii, de quorum ratione erat, contulit prenominatis hominibus sicut petebant, in precariam, supradictam ecclesiam cum decimis et villaribus et silvis et terris, pascuis et aquarum decursibus, et servis et ancillis, et omnibus ad eam pertinentibus, sicut olim illam in precariam habuerat nobilis homo Furardus nomine, cognomento Botus, cum filio Adone qui postea episcopus fuit; eo vero pacto ista precaria facta est supradictis tribus, ut illam in vita sua teneant et possideant. In festivitate Sancti Vincentii ad altare ejus, loco census, V solidos denariorum persolvant; post decessum vero eorum, ad Sanctum Vincentium cum omni integritate revertantur. CCCXCII. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT ORNARDO CAPELLAM SANCTI MARTINI IN CASTELLO.] 996 — 1018. Cum legum auctoritas a nonnullis pleniter custoditur, multimodo congruit ut sacri ordinis norma a fidelibus observetur. Quotiescumque aliquibus hominibus de rebus ecclesiasticis aliquid conceditur, ita condecet litteris corroborari ut in posterum valeat inconvulsa permanere. Hujus rei gratia, intimare decrevimus cunctis Sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris, quia cum resideret domnus Letbaldus presul secus basilicam Christi martiris Vincentii que est sita infra muros Matisconensium civitatis, adiit presentiam ejus clericus nomine Ornardus humillime {225}deprecans ut concederet ei ecclesiam unam que est Sancti Vincentii ex ratione fratrum; est autem ipsa ecclesia in villa Castello, in honore Sancti Martini dicata. Cujus petitionem domnus pontifex suscipiens contulit ei cum rebus et decimis, mansis, servis et ancillis, colonis et colonabus ibique permanentibus, cum alodo quem Gundulricus et Euvrardus Maimbodo episcopo dederunt, eo pacto ut tempore sinodali paratas et eulogias persolvat, et in festivitate Sancti Vincentii in censum canonicis ejusdem loci denariorum solidos VI persolvat, et si negligens apparuerit in duplum reddat. Iterum petiit jam dictus Ornardus domno episcopo ut concederet ei et duobus fratribus suis, Gisleberto et Bernardo, alias res que sunt Sancti Vincentii: hoc est ecclesia una in villa Brandono, in honore Sancti Martini fundata, cum capella Sancte Cecilie et omnibus sibi pertinentibus, cum rebus et decimis, servis et ancillis. Et in villa Lornant, ecclesia una que est in honore Beate Marie, et colonicas II ex ratione Sancti Stephani et Sancte Marie de episcopatu in villas has conjacentes, Carimiaco, Lornant atque Canamiaco. Et in villa Sanciaco, curtile unum de ratione Sancti Stephani et terrulas que sunt in ipsa villa conjacentes ex ratione fratrum; ex abbatia vero Sancti Clementis, terrulas que sunt in villa Prisciaco, et in Camneas, Carbonaci, Colonicas, Metgriaco, Moncellis, Sommeriaci, et quicquid in his finibus de ipsa terra est, vineis, campis, pratis, silvis et omnibus sibi pertinentibus, curtilis vero duobus; unus conjacet in villa Modoyo, alius in villa Colonicas, in Petra nuncupatur, de ratione fratrum. Alius curtilus est in Mergonaco de ratione episcopali, et in ipsa villa Colonicas, unam colonicam que est Sancte Marie, et in villa Varengo colonica una, et in Modoyo vinea una, et rassia una in villa Prisciaco cum terris sibi pertinentibus. Domnus vero pontifex, consentientibus canonicis suis, contulit jam dictis viris sicut petierunt, ea ratione ut dum viverent teneant, et si quis ex eis obierit ad alium perveniat; in festivitate Sancti Vincentii, solidos VI exsolvant. CCCXCIII. [MILO EPISCOPUS DAT GUNDULRICO ET ELGAUDO CAPELLAM SANCTI MARTINI CUM DECIMIS.] 981 — 996. Intimare decrevimus cunctis Sancte Matiscensis ecclesie fidelibus presentibus scilicet atque futuris, quia cum resideret domnus Milo presul secus basilicam gloriosi martiris Christi Vincentii que est sita infra ambitum meniorum Matiscensium, adierunt ante presentiam ejus duo viri nobiles {226}Gundulricus clericus et Elgaudus frater suus, humiliter deprecantes aliquid ex rebus Sancti Vincentii, capellam videlicet Sancti Martini cum rebus et decimis omnibus sibi pertinentibus. Cujus petitionem gratam suscipiens predictus episcopus contulit predicto Gundulrico et fratri suo Elgaudo, necnon et uxori Elgaudi, nomine Atelane, et uni ex heredibus eorum nomine Rotberto, prescriptas res sicut supra inserte sunt cum omni integritate, ut dum advixerint teneant et possideant, reddito censu sinodali; et ne irrita hec donatio fieret, idem episcopus manu propria firmavit et firmare his rogavit. S. Milonis episcopi. S. Maioli. S. Odonis. S. Eldini. S. Duranni. S. Anselardi. S. Humberti. Hactum est hoc tempore Hugonis regis. CCCXCIV. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM ECCLESIAM SANCTI EUSEBII IN BUCIACO.] 996 — 1018. In nomine sancte et individue Trinitatis, notum esse volumus qualiter quidam clericus Rotbertus scilicet atque Ivo venerunt ante presentiam domni Letbaldi Matiscensis ecclesie episcopi, necnon canonicorum suorum, poscentes sibi conferri per precarie firmitatem quamdam ecclesiam quam antecessores eorum simili corroboratione possideant; est autem hec ecclesia in comitatu Matisconensi sita, in villa Bisiaco, in honore Sancti Eusebii dicata. Quorum scilicet prefatus presul petitionem benigne suscipiens, supradictam ecclesiam illis concessit tali ratione, ut dum advixerint absque ulla inquietudine teneant et possideant, et in festivitate Sancti Vincentii, in erario episcopali, denariorum solidos II loco census persolvant, salvo tamen servicio pontificali; illis vero decedentibus, ad dominium presulis redeat. Ego Letbaldus hanc donationis cartam manu mea firmavi. CCCXCV. [ADO EPISCOPUS DAT ANSEDEO MANSUM IN PAGO CABILONENSI, IN VILLA COLONICAS.] 968 — 971. Nos antiquarum legum instituisse monstratur ut ea que a primatibus sacrarum peraguntur ecclesiarum, apicum caracteribus adnotentur qualiter in reliquum solidata habeantur. Hujus rei gratia, notum sit omnibus fidelibus Sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris quia Ansedeus quidam vir deprecatus est magnificentiam domni Adonis presulis ut concederet ei quemdam mansum qui conjacet in pago Cabillonensi, in {227}villa Colonicas, cum mansionibus, vineis, campis, pratis, silvis, molendinariis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, ut vita sibi comite suis aptare usibus securiter valeret. Cujus petitionem gratam suscipiens jam dictus pontifex concessit prefato viro Ansedeo et uxori ejus Odele ac filio eorum atque Ansedeo quod deprecabatur, prememoratum videlicet mansum cum omni integritate sicut dictum est, ut dum simul advixerint teneant et possideant et quicumque parem suum supervixerit ex eis similiter in vita sua habeat. Illis vero decedentibus, Sanctus Vincentius quod suum est recipiat, loco vero census IIII solidos denariorum festivitate Sancti Vincentii non negligenter persolvant; et ut firmius crederetur, ego Ado humilis episcopus manu mea firmavi. CCCXCVI. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT BODONI ECCLESIAM SANCTI GERMANI DE CARDONACO.] 952. Anno Incarnationis Dominice DCCCCLII, cum resideret domnus Maimbodus episcopus apud Matisconem, juxta basilicam Sancti Vincentii, una cum fidelibus suis tam clericis quam et laicis; venit quidam vir Bodo nomine, clericus et canonicus ipsius loci, postulavit magnitudinem domni episcopi (ut) aliquantulum de ecclesia Sancti Germani Cardonaco, unde precariam ipse Bodo habeat, concederent per suum consensum cuidam clerico nomine Jarlanno, seu quod presbiter quondam tenuerit: hoc est de villis istis, de Montelio et de Nei, et sepulturam loci ipsius ecclesie et baptisterium offerendis diebus vite sue securiter ibi desserviat et hoc teneat, et tempore sinodali, pro ipsius loci eulogias persolvat. Dominus quoque episcopus per consilium fidelium suorum jussit fieri quod petebat. S. Maimbodi Matiscensis episcopi. S. Humberti prepositi. S. Bodo. S. Ado. S. Winusius. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCCXCVII. [TEUTGRINUS PIETATE DUCTUS CONSTRUIT CAPELLAM QUAM EPISCOPUS CONSECRAT.] 907. Anno Incarnationis Dominice DCCCCVII, indictione X, cum resideret domnus pontifex Geroldus apud Matisconem, quidam vir nobilis prosapie tactus amore Dei, Teotgrinus nomine, adiit clementiam ejus et retulit ei {228}qualiter corde conceperat quod, pro amore Dei et animabus genitorum suorum et sua, cupiebat construere capellam in proprio fundo et pago Matisconensi, in villa que dicitur Gauge sitam, et per cessionis paginam Domino et Sancto Vincentio dare, petens ab eo licentiam hujus operis exequendi. Cujus petitionibus jam dictus presul, suggerentibus suis fidelibus ministris utriusque ordinis, aurem inclinans concessit fieri placido vultu quod petebat. Completo itaque hoc opere, accessit ad eumdem locum cum sacris ministris ecclesie jam prefatus presul, VII kalendas octobris, ad dedicandum solemniter in honore sancte Dei genitricis Marie, concessitque ibi in parrochiam Gaudo villam in qua sita habetur, et aliam que vocatur Casanova, et tertiam que dicitur Colonicas et quam infra parrochiam Sancti Martini in Floriaco villa fundata videtur; concessit jam dictus pontifex ut omni tempore rectores ejusdem ecclesie Sancti Martini habeant eamdem noviter dedicatam, ut nullo umquam tempore de imminutione suarum decimarum ante pontifices justam habeant, pro quocumque servitii obsequio quod facere debuerunt, reclamationis sententiam. Hoc itaque privilegium actum est villa supradicta et die predicto, et roboratum manu propria ejusdem pontificis. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCXCVIII. [BERNO EPISCOPUS CONCEDIT STEPHANO ECCLESIAM SANCTI PANCRATII.] 928 — 936. Omnibus notum fieri duximus quia cum esset domnus Berno presul secus basilicam Christi martiris Vincentii, que est infra muros Matisconum, adiit quidam vir inlustris, Stephanus nomine, presentiam ejus humiliter postulans sibi ab eo conferri aliquid ex rebus prefati martiris que conjacent in comitatu Avalensi, ecclesiam videlicet Sancti Pancracii cum XV mansis, quamvis dispersa sunt et aliquatenus diruta, cum omnibus illorum appendenciis. Quapropter prescriptus pontifex, communi consensu parique voluntate canonicorum suorum pariter concordantium, concessit illi et filiis ejus Bononi et Armanno sub decreto census, cum universis ibidem adjacentibus, ut dum advixerint securiter tenere queant quod humiliter expetiverat, quatenus die exitus eorum meliorata ecclesia Sancti Vincentii cum usuris {229}que sua sunt recipiat; illis vero decedentibus, sine alicujus contradictione ad Sanctum Vincentium omnia ex integro revertantur. Si vero, quod absit, quispiam hec immutare visus fuerit et Almo Vincentio differe jura sue proprietatis voluerit, deterreat eum vox divina que fatur: «Maledicti qui transgrediuntur terminos quos posuerunt patres antiqui.» In censum autem omni anno persolvant, festivitate Sancti Vincentii, II solidos denariorum. S. Bernonis episcopi. S. Rodulfi. S. Vinnusii. Hactum est hoc regnante Rodulfo rege. CCCXCIX. [MANIUS DAT SANCTO VINCENTIO CAPELLAM CUM CURTILO ET VINEA.] 864 — 873. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum, cui Bernoldus preest episcopus. Ego Manius presbiter dono ad ipsam casam Dei curtilum cum capella et vinea que est in pago Matisconensi, in agro Ginaciacensi, in villa Madriaco, qui terminatur de uno latere et uno fronte terra ad ipsum donatorem cum suis heredibus, de alio latere terra Banone, de superiore fronte via publica; habet in longo perticas XVII, in quisquo fronte perticas VIII. Infra istam terminationem et perticationem, ipso curtilo cum capella et vinea et appendenciis suis, sicut in dote ipsius ecclesie loquitur, vel quicquid ad ipsam capellam aspicere videtur, totum cum ipsa capella ad predictam casam Dei Sancti Vincentii suisque rectoribus ad luminaria augenda trado atque transfundo ut faciant exinde quicquid voluerint. Si quis contradixerit auri I unciam componat. S. Manius presbiter. S. Arnulfi. S. Dodo. S. Richardi. CCCC. [HUGO DE ASIRIAS DAT SANCTO VINCENTIO SERVOS ET COLONOS.] 1060 — 1108. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis videlicet presentibus et futuris quod Ugo de Asirias qui longo tempore calumniatus est ipsis canonicis quosdam homines vel feminas loco servorum commanentibus in terris illorum, postea veniens in ecclesia Beati Vincentii cum Guigone filio suo, presentibus Wicardo de Minriaco et Maiolo de Vincellis cum multis {230}aliis, dedit Domino et Sancto Vincentio pro anima sua et pro animabus predecessorum suorum, et pro tali conventu quod inter illos convenit, ipsos homines vel feminas cum infantibus illorum, scilicet Volvencum cum infantibus suis, Bernardum fratrem ejus cum infantibus suis, Beliardam uxorem Ricardi servi Sancti Vincentii cum infantibus suis. Istos supradictus dedit ipse Ugo cum Guigone filio ejus supradictis canonicis ut deinceps habeant et possideant illos, loco servorum ecclesiasticorum, sicut ipsi et predecessores eorum res ejus habuerunt vel calumniatis illis. Data Matiscone tertio kal. junii, per manum Rannulfi cancellarii, tempore regis Philippi. S. Ugonis qui fieri et firmare rogavit. S. Guigonis filii ejus. CCCCI. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM AREMBERTO MANSUM IN CLASSIACO.] 937 — 954. Sacrorum ordo patrum olim benigne instituit ut cuncta que a primatibus ecclesiarum acta forent litterali auctoritate et placida firmitate corroborata haberentur. Idcirco notum sit omnibus quod cum esset Maimbodus pontifex apud Matisconem, secus basilicam egregii martiris Christi Vincentii, postulavit serenitatem ejus quidam vir strenuus, Arembertus nomine, quatenus dignaretur ei et uxori ejus Girtrudi et filio eorum Widoni conferre quoddam mansum in Classiaco villa, ubi Ardradus residet, et alium absum cum omnibus appendenciis; et in his villis, in Colonicas et Omanco, colonicas II absas quarum una est ex abbatia Sancte Marie cujus ecclesia est Matisconum, altera vero ex ratione Sancti Stephani cujus ecclesia est fundata in suburbio predicte civitatis, de quibus ex unaquaque exeunt in censum denarii XII. Domnus itaque Maimbodus presul, annuentibus fidelibus suis, contulit illis cum omnibus adjacentiis quod deprecati sunt ut temporibus vite sue sine alicujus contradictione tenerent et possiderent. Denique domnus episcopus hanc precariam eis fieri jussit nequando ab alicujus contradictione falsaretur. Dedit predictus episcopus ipsis supra nominatis quamdam vineam, in villa Classiaco, quam idem Arembertus de Allone conquisivit et Sancto Vincentio donavit; que terminat de tribus partibus viis publicis, a medio die terra Sancti Stephani. S. Maimbodi episcopi. S. Huberti. S. Adonis. S. Maioli. S. Aimonis. S. Hugonis. S. Rainoldi. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. {231}CCCCII. [ROTARDUS CEDIT SANCTO VINCENTIO CAPELLAM IN VILLA VICTRIACO.] 892 — 923. Sacrosancte ecclesie que est in honore Sancti Vincentii martiris, in Matisconum civitate, cui Giraldus episcopus preest. Ego, in Dei nomine, Rotardus et uxor mea Jotseldis et filius suus Rotbertus, cedimus ad ipsam casam Dei capellam nostram que est in pago Matisconensi, in agro Maciensium, in villa Vitriacum, ipsius curtilus, ubi ipsa capella est fundata in honore Sancti Leodegarii confessoris Christi; habet fines et terminationes de tribus partibus vias publicas, de quarta parte roca nativa. Et alias res que ad ipsam conjacent Sancto Vincentio tradimus, ea ratione ut unoquoque anno, festivitate Sancti Vincentii, ad usus fratrum denarios IIII persolvant, et in parata denarios XIII, et a sancto sinodo denarios IIII. Si quis donationem istam contradixerit, unciam auri componat. S. Rotart. S. Jotseld. S. Rotbert. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCCIII. [REDEEMUS PRESBITER EDIFICAT CAPELLAM QUAM CONSECRAT BERNOLDUS.] 864 — 872. In nomine omnipotentis Dei, Bernoldus Dei munere sancte Dei ecclesie Matiscensis humilis antistes. Notum sit omnibus filiis ecclesie nostre quia frater et compresbiter noster Bedeem, divina compunctus misericordia, petiit paternitatem nostram ut concederemus ei basilicam edificandi in villa Miliaco. Cujus precibus annuentes, concessimus id exequi quod divino instinctu in eum perspeximus operari. Hanc igitur edificatam vocavit nos ad dedicationem et consecrationem ejus; in die vero dedicationis et consecrationis illius in honore Sancti Christofori, more duntaxat canonum, concessimus has villas in parrochia idem Miliaco et Laliaco et Viriaco et fine Curiaco medietatem, et ultramonte villas que vocabulis sunt Urnaco et Monte Engeranno, et Corcella, et Monte Evartio, duas partes ad ipsam predictam capellam damus, et ut firmius hoc maneat manu firmamus. S. Bernaldi episcopi. S. Eduigy. S. Anserius. {232}CCCCIV. [BERNO EPISCOPUS CONFERT ALBERICO COMITI ECCLESIAM SANCTORUM AMORIS ET VIATORIS.] Circà annum 930. Notum habeatur omnibus hoc deciduo casu degentibus, quia dum adsideret domnus Berno secus basilicam Alme Virginis, expetiit ab eo domnus Albericus comes ex rebus aliquid tironis sabahot Sancti Vincentii Matisconensis, fiscum videlicet unum in pago Lugdunensi conjacentem, ecclesiam Sancti Amoris et Viatoris et quicquid in Vinciaco villa cernebatur habere, ministeriumve prepositure dignitatis, quecumque ibidem subjecta sunt ei, cum capellis inibi adjacentibus, inquisitis et inquirendis, universa sibi conferri sub integritate postulavit. At dominus Berno pontifex, annuens precibus predicti comitis, contulit illi ecclesiam sanctorum geminorum Amoris et Viatoris, cum omnibus appendenciis, sicut superius inserta sunt; ut ipse et Leutaldus comes atque Humbertus, filii prememorati Alberici, temporibus vite illorum, ipsas res suis aptare usibus firmiter sine ullius controversia valerent, et ut liberius hoc tenere quiverint sine contagione peccati, quia sancta erant ista et in heleemosina Sancto Vincentio fuerant collata, donaverunt Sancto Vincentio, in pago Matisconensi, capellam unam in honore Beati Bartholomei apostoli dicatam et in villa Fabricas sitam, et quicquid in ipsa villa visi erant habere, cum cunctis rebus ibi adherentibus, ut abhinc et deinceps sine ulla contradictione Sanctus Vincentius et rectores ejus teneant et possideant. Et in pago Sconigense villam unam Salvamacum nuncupatam, cum ecclesia que est in Aponiaco, in honore Sancti Petri, cum universis sibi appendentibus, cum servis et ancillis in utrisque villis commorantibus, ut post illorum trium decessum, Sanctus Vincentius sue ecclesie et suas res et istas quas predicti viri ibi contulerunt, melioratas et bene constructas recipiat, Fabricas vero presentialiter. Idcirco autem hanc precariam sibi fieri poposcerunt, nequando alicujus malignitatis astu, causa repetitionis, ea que acta sunt sinerent fore abolenda; et ut litterarum rememorentur, domnus presul Berno eam propriis manibus roboravit et {233}fidelibus suis signandam tradidit. Sed annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, soldos X ex argento in censu persolvant, quod si negligentes exinde apparuerint in reddendo, in duplum cogantur exsolvere. Similiter Semiriacum et Castanedum quod non pertinet ad Sanctum Amorem. Ea vero ratione actum est hoc ut si quispiam ex illis quibus ista donantur, vel heredibus eorum, distulerit Sancto Vincentio vel rectoribus ejus, excommunicatus habeatur. S. Bernonis episcopi. S. Maimbodi. S. Aldonis. S. Flotberti. S. Berno. Hactum est hoc regnante Rodulfo rege. CCCCV. [AYNARDUS PRESBITER DAT CURTILUM CUM SUPERPOSITO IN TAURIACO.] 928 — 936. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis, cui Berno episcopus preest. Ego Aynardus presbiter et canonicus dono ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Tauriaco: hoc est curtilus cum superposito et vinea que terminatur a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Hugonis, a cercio Aymerici. Infra isto termino, ipsum curtilum ad ipsam casam Dei dono, in aliis locis michi reservo, et ipsum curtilum sub censum teneant Maimbodus prepositus et Teuquardus diebus vite illorum; annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, denarios VI sine mora ad ipsam casam Dei persolvant. Si quis hoc contradixerit auri unciam componat. S. Aynardi. S. Tedini. S. Trucimundi. S. Hubaldi. S. Aymerici. Hactum est hoc tempore Rodulfi regis. CCCCVI. [ADO CONSENSU CANONICORUM CONFERT ODONI ABBATIAM ET CAPELLAM SANCTI PETRI.] 968 — 971. In nomine Verbi Incarnati, notum habeatur omnibus filiis fidelibusque sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris, quia domnus Ado serenissimus antistes per deprecationem canonicorum et fidelium suorum, Johannis videlicet prepositi atque Aymini ac reliquorum, {234}contulit cuidam clerico nomine Odoni, canonico Sancti Vincentii, quasdam ecclesias et res prememorati martiris, abbatiam scilicet Sancti Petri cujus ecclesia fundata est in suburbio civitatis Matiscensis et est hospitale, et inibi couvenit sepultura prefate urbis cujus due partes sunt, canonicorum tertia vero ipsius loci; denique capella in honore Sancti Petri dicata et in villa Carnaco sita. Alia vero capella in villa Buciaco sita in honore Sancti Petri, et est alia capella in honore Sancti Boniti que est in Carbonarias, eo tenore dum Gunduldricus vivit teneat et possideat, post suum vero decessum, ad locum Sancti Petri quod suum est recipiat. Et est ecclesia Sancti Petri que Vetus dicitur, et ipsa suburbana est, cum omnibus decimis et terris ibi pertinentibus. Et est terra Sancti Juliani ex Roca; alia vero terra que est in pago Lugdunensi, in villa Vallis, quam Annetrudis condonavit Sancto Vincentio. Hec omnia sicut hic inserta sunt tenebat predictus presul in manu sua, et annuentibus sue ecclesie filiis, post suum decessum premisso Odoni concessit ecclesias videlicet capellas et terras cum rebus et decimis et omnibus sibi jure pertinentibus, ita tamen ut in festivitate Sancti Petri et abbatia una refectio canonicis tribuatur, sicut ipse Ado presul fecit tempus Bernonis et Maimbodi et Teotelini episcoporum. His omnibus pactis de his que promisimus diebus vite sue faciat, juxta dispositionem suam secundum decreta canonum, habendo, tenendo et possidendo; et si Leutboldus filius Warulfi ejusque consanguineus eum supervixerit, similiter in vita sua habeat, illis decedentibus, Sanctus Vincentius quod suum est recipiat. Hoc domnus Ado episcopus fieri jussit et firmavit atque suis firmare precepit. S. Johannis. S. Bodo. S. Gunduldricus. S. Bernardus. S. Winusius. S. Constabilis. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCCVII. [GRUNONIUS EDIFICAT BASILICAM QUAM CONSECRAT BERNOLDUS EPISCOPUS.] 864 — 873. In nomine omnipotentis Dei, Bernoldus Dei munere sancte Dei ecclesie Matiscensis humilis antistes, notum sit omnibus filiis ecclesie nostre quia frater et compresbiter noster, nomine Grunrinus, petiit paternitatem nostram ut concederemus ei basilicam edificandam in villa Soloniaco. {235}Cujus precibus annuentes concessimus id exequi quod divino instinctu in eum prospeximus operare. Hanc igitur edificatam vocavit nos ad dedicationem et consecrationem ejus. In die vero dedicationis illius in honore Sancti Vincentii, more duntaxat canonum, concessimus sicut in precariam proposuimus concedere ei has villas ad ipsam ecclesiam Sancti Vincentii que constructa est in villa cujus vocabulum est Suliniaco: inprimis ipsam villam in qua condita est, aliam villam sitam, tertiam Virianni et fine Curiacense sub integrum, quartam (nomine) Moenciarcicum, quintam Belplanum, sextam Lurniacum et Curciacum et Blandanum; istas villas ad ipsam ecclesiam concedimus tam temporibus nostris quam successoribus. Et donamus ibi privilegia et dummodo Grunrinus vixerit, usum et fructum habeat cum ipso censu sicut in ipsa sua precaria loquitur, et post suum decessum ad parentes suos de ipso ordine clericatus sui revertatur. Quamobrem ipse Grunrinus pertiniteis frui mereatur suis temporibus decimis et notis que a Dei fidelibus inibi collata fuerint earumdem villarum tam ipse quam successores illius. Ego Bernoldus episcopus firmavi et firmare his precepi. S. Folquadi. S. Ansericus. S. Ardradus. S. Hildradus. S. Adalboldus. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCCVIII. [MAIMBODUS EPISCOPUS CONCEDIT IN PRECARIAM BERNALDO CAPELLAM SANCTI JOHANNIS.] 937 — 954. Cum esset domnus Maimbodus presul in urbe Matisconum et resideret in proprio consistorio, haud procul a basilica Sancti Vincentii martiris, adiit Bernaldus sacerdos et canonicus presentiam ejus totis precordiorum animis humillime poscens concedi sibi suoque nepoti Bernoldo aliquid ex prefati martiris rebus, in comitatu Matiscensi conjacentibus: capellam scilicet Sancti Johannis in Proprio et antiquo nomen obtinens, cum rebus et decimis et omnibus ad se rite pertinentibus, atque in Buciano olim villa sed jam penitus diruta, quicquid Euvrardus quondam vir nobilis prelibato martiri contulit pro sue remedio anime; vineam videlicet cum curtilibus, mansionariis, radis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus et omnibus in prememorata villa Sancto Vincentio jure delegatis, ut temporibus vite sue obtinere securiter valerent. Quorum petitionem {236}suscipiens tam domnus pontifex quam et reliqui fratres sub eo degentes, de quorum ratione ipse fore videbantur res, contulerunt ejus avunculo et nepoti quod postulabant, ut cunctis diebus vite sue sub decreto census argenti duorum solidorum tenere et possidere tutissime possent, et ne repetitio aliqua exinde oriretur, hanc precariam jam dictus episcopus ei fieri jussit et manu propria firmavit. S. Huberti. S. Adonis. S. Johannis. S. Rannerii. S. Teuquard. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCCCIX. [BEGO CORAM COMITE OTTONE REDDIT SANCTO VINCENTIO COLONICAM.] 971 — 986. Notitia verpitionis qualiter veniens Bego in Matiscone publice ante domnum Ottonem comitem et ante episcopum et ceteros canonicos, proclamavit se de rebus quas domnus Ado episcopus dedit Sancto Vincentio: est colonica una que est in Cavannas villa. Testificavit comes et domnus episcopus et ceteri fideles illorum quod rectum habebat Sanctus Vincentius et rectores sui. Et ibi verpivit Bego cunctam querelam quod reclamabat, et hanc notitiam fieri jussit coram cunctis his presentibus: Otto comes, Teotberto, Sinnolt, Manasseo, Raculfo, Leterio, Hugo, Aliolt, Ardrad, Warnerio. Hactum regnante Lothario rege. CCCCX. [MILO EPISCOPUS CONCEDIT PER PRECARIAM ROTBERTO ECCLESIAM SANCTE MARIE.] 981 — 996. Notum fieri volumus cunctis sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris, quia cum resideret domnus Milo presul secus basilicam Christi martiris Vincentii, que est sita infra ambitum meniorum Matisconensium, adiit presentiam ejus quidam vassus, nomine Rotbertus, humillime deprecans ut concederet ei sueque uxori nomine Gerbergane aliquid ex rebus Sancti Vincentii: hoc est ecclesiam unam in honore Sancte Marie que est in villa Uriniaco cum omni integritate, et in villa Casotis vineolam unam cum terrulis que ibi adjacent. Cujus petitionem domnus pontifex gratam suscipiens, contulit sicut petivit ea ratione ut paratas et eulogias in synodo solveret, et in festivitate Sancti Vincentii canonicis ejusdem {237}loci duodecim denarios reddat; et ut certior inde redderetur, idem episcopus hanc precariam fieri jussit et manu propria firmavit atque firmare his rogavit. S. David. S. Duranni. S. Gauseranni. S. Bernonis. S. Duranni. Hactum est hoc tempore Hugonis regis. CCCCXI. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT PER PRECARIAM FLOTBERTO ECCLESIAM SANCTI MARTINI.] Circà annum 996. Notum esse volumus omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus quia cum resideret domnus Letbaldus presul secus basilicam Christi martiris Vincentii que est sita infra Matisconem, adiit presentiam ejus vir quidam nomine Flotbertus humiliter deprecans ut concederetur ei et uxori sue Rotrudi necnon et filio illorum, nomine Humberto, aliquid ex rebus Sancti Vincentii: hoc est ecclesiam unam que est sita in pago Matisconensi, in villa Prisciaco, et est ipsa ecclesia in honore Sancti Martini fundata. Cujus petitionem jam dictus pontifex suscipiens contulit ei et uxori sue et filio eorum, sicut petierant, ea ratione ut tempore sinodali paratas et eulogias solverent, et in festivitate Sancti Vincentii denariorum solidos II domno pontifici exsolvant. Hec Letbaldus episcopus firmat. Hactum est hoc Hugone rege regnante. CCCCXII. [ADO EPISCOPUS DAT LEMBERGANE CURTILUM IN VILLA VINCELLA.] 968 — 971. Omnibus Matiscensis ecclesie filiis notum habeatur quod cum esset domnus Ado presul apud Matisconem juxta basilicam Sancti Vincentii, annuentibus sue ecclesie canonicis, Johanne preposito et reliquis, concessit cuidam femine nomine Leutbergane et filio suo Acardo aliquid ex rebus predicti martiris quas ipsi Sancto Vincentio condonaverant, ut eas diebus vite sue teneant et possideant. Est autem curtilus in villa Vincella, qui habet terminationes a mane terra Stephani, a medio die via publica, a sero Ramfredo, a circio rivo volvente, et pratum quod fuit Wulflai et fratri suo Desiderio. Domnus itaque predictus pontifex concessit eis ut diebus vite illorum sub censu teneant, tempore vindemie modium vini persolvant. S. Adonis episcopi. S. Johannis. S. Aymini. S. Rodulfi. S. Teuquardi. Hactum est hoc tempore Lotharii regis. {238}CCCCXIII. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT GAUSBERTO RES QUE ERANT DE BENEFICIO SANCTI GERMANI.] 958. Anno Incarnationis Dominice DCCCCLVIII, cum resideret domnus et venerabilis Maimbodus episcopus apud Matisconem juxta ecclesiam Beati Vincentii, venit quidam vir Gauspertus nomine ante ejus presentiam, vel fidelibus suis clericis et laicis, Hubertum prepositum, Adonem abbatem, Bernardum cum ceteris; petiit ab eis aliquamtulum ex rebus Sancti Vincentii Matiscensis de ratione fratrum, quod est de beneficio ecclesie Sancti Germani Tramayes et est juxta ecclesiam Sancti Leodegarii, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Ipse Gausbertus quesivit inde precariam ad opus duorum filiorum suorum, Gausberti clerici et Bernardi, ut diebus vite illorum illam colonicam tenerent et persolverent in censum, annis singulis festivitate Sancti Vincentii, denarios VI. Domnus quoque jam dictus episcopus per consilium canonicorum suorum jussit fieri quod petebat, et ut certius permaneret manu sua firmavit et fratribus vel fidelibus suis roborare precepit. S. Maimbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus. S. Hubertus prepositus et archidiaconus. S. Ayminus archidiaconus. S. Vinnisius levita. S. Bernoldus presbiter. CCCCXIV. [ECCLESIA IN SOLONIACO VILLA DIRUTA REEDIFICATUR ET CONSECRATUR.] 950. Notum sit omnibus quia ecclesia Soloniaco villa in honore Domini et martiris Christi Vincentii dicata, quam Teuquardus canonicus et sacerdos prememorati martiris longo labore precarie firmitatem a domno Maimbodo presule canonicisque suis de quorum ratione supra scripta capella videbatur fore adquisierat, propriis erat honoribus privata et ab omni ornatu ecclesiastice religionis aliena pluriumque superventu aquarum destructa, unde incole et parrochiani ibi adjacentes mestinaniter redditi nolebant (et) debitum honorem ei persolvere. Quod cernens et quotidie adprobans predictus Teuquardus, pro remedio anime sue, et ut securiter {239}cunctis diebus vite sue haberet, amovit eam a loco in quo erat et in tuciore et meliore fundavit. Sciens autem quia sine benedictione sacerdotali stare non posset, deprecatus est pontificem ut illuc cum suis pergeret et eam solemniter benediceret, quod et fecit mense Julio, die Dominica, VII kal. Augusti; omnem honorem, omnem venerationem omnemque debitum, universasque decimas sicut antecessores sui ibi condonaverant, et ipse ex sua parte concessit. S. Maimbodi episcopi. S. Huberti. S. Aymini. S. Adonis. CCCCXV. [MAIMBODUS EPISCOPUS CONCEDIT WILLEBERTO ECCLESIAS SANCTORUM JOHANNIS ET PETRI.] Circà annum 939. In nomine Dei et Salvatoris nostri notum esse volumus omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus quod domnus Maimbodus episcopus, cum secus basilicam Sancti resideret Vincentii, adiit serenitatem ejus quidam illustris vir, Willebertus nomine, obnixe poscens ut more paterno concederet filio ejus, eque Willeberto, clerico quasdam ecclesias conjacentes in pago Matisconensi, quarum una in Agenaco villa et in honore Beati Johannis dicata; alia autem in Prisciaco villa et in Beati Petri est veneratione dicata. Cujus precibus predictus suscipiens episcopus, concessit ei easdem quas petebat ecclesias cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus, cum omni integritate: Willeberto ecclesiam presentialiter et semote de Prisciaco, ecclesiam autem de Agenaco Teodericus archipresbiter dum ei vita comes fuerit sibi vindicet, illo decedente, Willeberto eveniat; censum vero paratarum et eulogiarum certis temporibus persolvant. S. Maimbodi episcopi. S. Huberti. S. Aymini. S. Maioli. S. Winisi. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCCCXVI. [BERNUINUS ET ADORELO DANT RES IN AGRO CUPRIACENSE.] 879 — 882. In nomine Sancte Trinitatis, Gontardus sancte Matiscensis ecclesie presul, notum esse volumus successoribus nostris omnibusque fidelibus jam dicte ecclesie, quia quidam presbiter Berninius et Adorelo succensi duo {240}pro remedio animarum suarum, quasdam res proprietatis Sancto Vincentio dederunt hereditario jure que sunt site in pago Tolnendonense, in agro Cupriacense, in loco qui vocatur villa Leodretico. Habent fines et terminationes, a mane Reno fluvio, a medio die guttula que de Barbariaco pergit in Reno, (a sero via publica, a cercio guttula que de Croso Valla pergit in Reno); infra istas terminationes, ipsum curtilum et alias res queque ad ipsum curtilum aspicium supradicto Adoni per prestariam ad integrum concedimus ad capellam faciendam, eo videlicet tenore ut ipsam capellam et ipsas res quicquid in predicto loco vel fines conquirere potuerit, cartam firmitatis faciat Sancto Vincentio et annis singulis, festivitate ipsius sancti, deferat ceram denaratas IIII, fratribus autem denarios XII. Et ut hec pactio stabilior sit, manu nostra eam firmavimus et firmandam his tradimus. S. Fulqualdus. S. Baldricus. S. Adalbertus. S. Leutboldus. S. Falcoldus. Hactum est hoc tempore Ludovici regis. CCCCXVII. [DROGBERTUS DAT ALODUM IN AGRO SALMACENSE IN VILLA SARGO VILLARO.] 928 — 936. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in pago Matisconense, cui Berno episcopus preest. Ego Drogbertus dono ad supradictam ecclesiam alodum in agro Salmacense, in villa Sargo-Villaro, cum casa indominicata, et vineam insimul tenentem, que terminatur de uno latere via, de alio latere terra Arnalt cum heres, de alio latere multimodos. Infra istas terminationes, preter lamina Geldran et Laraidrani non dono, alium totum ad integrum. Alius curtilus cum vinea insimul tenente terminatur de uno latere via publica, de alio latere via vicinabli, de cercio latus ad ipso donatore cum heres, de quarta parte terra Ritfredo; infra istas terminationes, totum ad integrum. Alius curtilus cum supraposito et vinea insimul tenente, terminat de uno latere via publica, de alio latere terra Adalbert cum heris, de tertio latere terra Hugone cum heris, de quarta parte terra Ritfredo; infra istas terminationes totum ad integrum. Alius curtilus cum supraposito et vinea insimul tenendum, terminat de duabus partibus via publica, de cercio vinea Geldran cum heris, et terminatur de {241}quarta parte terra Eldear cum suis infantibus, totum ad integrum. Alius curtilus cum vinea terminatur de uno latere via publica, de alio latere terra vulgari cum infantis, de aliis duobus lateribus terra Sancti Petri, totum ad integrum; et alias res meas que ad ipsos curtilos aspiciunt, preter unum campum ad Closellos mihi reservo, cultum et incultum. Hoc sunt vircariis, vineis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus que per titulum cartarum conquisivi trado a die presente ad ipsum sanctum locum habere perpetualiter. Si quis contradixerit libras III auri componat. S. Drotbert. S. Gondrici. S. Teodosio. S. Adalbert. S. Garembert. S. Adalbal. Beraldus fecit. Hactum est hoc tempore Hludovici regis. CCCCXVIII. [ADRALDUS PRESBITER DAT CURTILUM CUM VINEA IN VILLA BUIDON.] 981 — 996. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Milo preest episcopus. Ego Adraldus presbiter dono ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Garloniacense, in villa Buidoni, in Ravelerio vocat, hoc est curtilus cum vinea; terminatur a mane terra Sigbalt, a medio die de ipsa hereditate et via publica, a sero Constantii, a circio Sancti Petri. Infra isto termino, dono ad ipsam casam Dei, in alimoniam fratrum, ea ratione dum ego vivo, teneo et possideo, post meum decessum ad mensam fratrum perveniat. CCCCXIX. [ANASTASIUS ET ALINDRADA DANT CURTILUM CUM CAMPO IN VASNERIAS.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis, cui Ado episcopus preest. Ego Anastasius et uxor sua Alindrada et frater suus Quelto donamus aliquid ex rebus nostris in pago Matisconensi, in villa Vasnerias: hoc est curtilum et campum insimul tenentem qui terminat a mane via publica, a medio die terra Ermenbalt, a sero aqua volvente, a cercio terra Arneno {242}cum heris; infra isto termino, donamus ad ipsam casam Dei. Et donamus ibi, in ipso loco, pratum in ipsa terminatione eo tenore ut quamdiu vixerit Anastasius, et uxor sua et frater ejus et filius ejus, teneat et possideat; post illorum decessum, ad ipsam casam Dei perveniat et faciant quicquid voluerint. S. Anastasius. S. Alindrade. S. Quelto. S. Warulfo. S. Raculfo. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCCXX. [REDDITUR CANONICIS ECCLESIA SANCTI VINCENTII IN PAGO DUNENSE.] 954 — 960. Notitia redditionis. Apud Matisconem, sub die Jovis, ante notitiam domni Leotaldi comitis et fidelibus suis, Walterium vicecomitem et Nardinum atque Raterium necnon et Rotbertum, cum ceteris pluribus; in illorum presentiam venerunt canonici Sancti Vincentii Matiscensis, proclamaverunt se quod fideles sui invaderunt ecclesiam Sancti Vincentii sitam in pago Dunensi, dicatam in honore Beati Martini in villa Liciaco, que est de ratione fratrum, et per multa curricula annorum canonici ipsius loci Matiscensis vestiti fuerunt, et modo injuste perditam habent. Domnus quoque comes prenominatus inquisivit directum temporis una per fidelibus suis seu civibus et circa manentibus et invenit directum Sancti Vincentii et canonicis suis Matiscensium, et videntibus (omnibus) circumstantibus, reddidit illis ipsam ecclesiam. S. Leotaldi comitis. S. Walterii vicecomitis. S. Nardini. S. Adelardi. Hactum est hoc tempore Lotharii regis. CCCCXXI. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM FLOTBERTO ECCLESIAS SANCTE MARIE ET SANCTI AMORIS.] 937 — 954. Notum esse omnibus volumus quia cum resideret domnus Maimbodus reverendus pontifex in Matiscono, secus basilicam Almi Vincentii egregii martiris Christi, venit ante presentiam ejus quidam canonicus predicti martiris, Flotbertus nomine, diaconus et mater ejus Cristina, humiliter poscentes quatenus dignaretur eis per precarie firmitatem conferre quasdam {243}res Sancti Vincentii conjacentes in pago supradicto; videlicet capellam unam in honore Beate Marie dicatam et in Cantriaco villa sitam, alteram vero in honore Sancti Amoris in villa Albuciniaco, cum rebus et decimis et omnibus ibi pertinentibus. Petierunt autem et alias res in villa Vincella conjacentes, curtilum scilicet indominicatum cum omnibus adjacentibus, curtilum unum quem in ipso loco predicta femina sancto martiri contulit, et quicquid in ipsa villa videbatur habere preter unam plantam, necnon in Masciaco curtilum unum cum vinea, et in Exartis villa similiter curtilum unum cum vinea; hec omnia postulaverunt sibi concedere. Domnus itaque presul per consilium canonicorum, quia de eorum ratione eodem res videbantur esse et ad mensam eorum fuerant destinate, concessit illis quod postulabant, prescriptas scilicet capellas cum rebus et decimis et alias res que hic inferre habentur, notas et occultas, cum universis rebus sibi pertinentibus, ut dum eis vita comes fuerit teneant et possideant, et loco census tres solidos denariorum festivitate Sancti Vincentii non negligenter persolvant. S. Maimbodi episcopi qui fieri et firmare jussit. S. Humberti. S. Adalardi. S. Aymini. S. Ramerii. S. Aldonis. Hactum est hoc regnante Hludovico rege. CCCCXXII. [ADO PRESBITER DAT RES SUI JURIS IN AGRO TRUBLIACENSE IN LEOTORCISO.] 882 — 884. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa in pago Matisconense, in agro Aubliacense, in loco qui vocatur villa Leotorciso. Ego Ado presbiter cedo ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt in ipso pago vel agro, et terminatur a mane Reno aqua volvente, a medio die guttula volvente et terra de Barbariaco usque in via publica, a sero via publica, pro illo servo, a circio terra Teotfalensis Sancti Andree. Infra istas terminationes, hoc sunt curtilis, vircariis, campis et pratis, silvis cum decimis, exiis et regressis, quicquid infra isto circuitu visus sum habere et possidere et de aloco et de conquisto, vel quicquid infra isto circuitu conquirere potuero, totum ad ipsam casam Dei cedo similiter. Et in pago Lugdunense, agro Caniniacense, in loco qui vocant ad Maciaco, curtilus terminatur de duabus partibus via publica, de tertia parte vinea Gerart, de quarta parte {244}vinea Rocart. Infra isto circuitu, portionem meam et de aliis rebus meis que ad ipsum curtilum aspiciunt. Similiter ad ipsam casam Dei cedo atque transfundo ea ratione quia ipsa parrochia que fuit Sancti Boniti, ad ipsam capellam Sancti Vincentii perveniat; si quis contradixerit, auri libram componat. S. Adonis presbiteri. S. Luirici. S. Albrici. S. Adalgaudi. Hactum est hoc regnante Karlomanno rege. CCCCXXIII. [QUELTO DAT SANCTO VINCENTIO CURTILUM IN AGRO CUBLIACENSE, VILLA CURTE.] 887 — 898. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii (martiris) que est constructa infra muros Matisconum, cui Geraldus preest episcopus. Ego Quelto presbiter cedo ad ipsam casam Dei Sancti Vincentii suisque rectoribus aliquamtulum de rebus hereditatis mee, cessumque in perpetuum ut permaneat volo. Unus curtilus est in pago Matisconense, agro Aibliacense, villa que vocatur Curte Supernense, qui habet terminationes a mane via publica, a medio die fines de Casal Dulciso, a sero Mardum aqua volvente, a circio terra Alnico et Adaldramno cum heris. Alius curtilus in ipso pago vel agro, in Monte Moriciono vocant; terminatur a mane via publica, a medio die similiter, a sero terra Anastasio cum heris, a circio similiter cum heris. De istis curtilis jam dictis quintam partionem dono ad jam dictam casam Dei, una cum edificiis suprapositis et rebus ibi aspicientibus: hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, vircariis, pomis, pascuis, molinariis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus, tam de hereditate quam de conquisto, et quicquid in antea Domino propitio conquirere potuero; totum ad integrum ad supradictam casam Dei cedo eo tenore ut, si necessitas michi evenerit, in ipsius ecclesie canonica canonici me recipiant et partem habere concedant dum vitam michi Dominus dederit, et dummodo ego vivo usum et fructum ego habeam; post meum vero decessum, uni ex heredibus meis qui clericus fuerit perveniat, et annis singulis festivitate Sancti Vincentii denarios XII absque ulla dilatione persolvat. S. Quelto presbitero. S. Anastasii. S. Almudi. S. Ardradi. S. Rotberti. Hactum est hoc regnante Odone rege. {245}CCCCXXIV. [BLADINUS DAT SANCTO VINCENTIO RES SUAS IN VILLA MARINIACO.] 968 — 971. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum, cui Ado episcopus preest. Ego Bladinus sacerdos dono ad ipsam casam Dei de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Igiacense, in villa Mariniaco, vel in villa Verciaco, vel in Verchisoto. Inprimis in Mariniaco, curtile terminatur a mane Tecardo, a medio die Sancti Petri, a sero Sancti Vincentii, a cercio via publica. Et dono vineam in ipsa villa, terminat a mane Sancti Marcelli, a medio die Sancti Petri, a sero via vicinabile, a circio Grolgardi; infra istas terminationes, quicquid ad ipsum curtilum aspicit, totum ad integrum donamus. Et dono vobis in Verciaco mansum cum vinea insimul tenente, terminat a mane Anai, a medio die Sancti Petri, a sero via publica, a circio Sancti Vincentii; infra isto termino totum ad integrum. Et dono vobis in ipsa villa vinea in Bornesia vocata, terminat a mane via publica, a medio die Sancti Mammertis, a sero terra Susanne, a cercio de ipsa hereditate. Et dono vobis vineam in Vercosono, terminat a mane terra Blanno, medio die Martino, a sero Tetberto, a cercio Sancti Vincentii; infra istas terminationes, donamus ad ipsam casam Dei, eo tenore ut dum vivimus usum et fructum habeamus, post decessum nostrum, ad ipsam casam Dei veniat, quicquid voluerit. Si quis contradixerit, auri unciam componat. S. Blanno. S. Bernardi. S. Aynardi. S. Aalberici. S. Arardi. S. Blanni. Hactum est hoc regnante Lothario rege. CCCCXXV. [GUNTARDUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM ADALGAUDO RES APUD GRIOLEDUM.] 882 — 884. Divina suffragante misericordia, Guntardus humilis Matiscensis episcopus et canonici ipsius ecclesie Adalgaudo presbitero et Teoloni fratri ejus. Cum {246}non est incognitum qualiter vos res vestras, que sunt in pago Tolvedonense et in agro Sibriacense, sive in locis quorum vocabula sunt Goroledas, ad ecclesiam Sancti Vincentii suisque canonicis condonastis. Postmodum vestra fuit petitio et nostra decrevit voluntas ut easdem res per prestariam vobis concederemus, quod ita et fecimus; eo tenore ut eas in vita vestra habeatis potestatem, ita ut nec vendere nec alienare presumatis, sed potius melioratas custodire studeatis, et pro compensatione istarum rerum concedimus vobis per hanc prestariam usufructuarie ecclesiam quam avunculus vester Adalgaudus Sancto Vincentio et nobis condonavit in honorem sancte Dei genitricis Marie constructam, cum rebus et appendenciis subjectis. Que ecclesia est in pago vel in agro prememorato, eo scilicet modo firmitatis ut annis singulis ad prefatam Dei domum suisque canonicis, sive ad festivitatem Sancti Vincentii, soldos argenti tres conferre minime recusetis. Ut hec precaria firma et stabilis, manu nostra eam firmavimus et firmare his testibus rogavimus. S. Guntardi episcopi. S. Fulcoldi. S. Ardradi. S. Wicardi. Hactum est hoc regnante Karlomagno rege. CCCCXXVI. [ALBERTUS REDDIT SANCTO VINCENTIO RES QUAS OCCUPAVERAT IN LIORNACO.] 968 — 971. Notitia redditionis seu werpitionis qualiter venientes domnus Ado episcopus, Johannes prepositus, Aiminus, Ado et ceteri canonici Sancti Vincentii, proclamaverunt se de Alberto presbitero qui injuste tenebat vineas, terras et pratum, que omnia donaverat per cartam donationis Girberto cuidam, et ipse Girbertus Sancto Vincentio; que sunt site in pago Matisconense, in agro Iggiacense, in villa Lyornaco. Veniens autem predictus Adalbertus ante presentiam supradicti presulis et reliquorum canonicorum, et ante presentiam (domni) Lexranni vicarii, vuerpivit his presentibus: Rodenus primus fuit, Teotbertus, Drogo, Warnetus, Hugo, Leuterius, item Hugo, Warnerius. Et ut certius crederetur, supradictus Leoprannus et Aalbertus presbiter hoc testamentum fieri jusserunt et firmare. {247}CCCCXXVII. [ANANIA DAT RES SUAS SITAS IN VILLA TASIACO, AGRO DIPGIACENSE.] 892 — 923. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martyris que est constructa infra muros Matisconum, cui Giraldus preest episcopus. Ego Anna dono ad ipsam casam Dei in usus fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Dipgiacense, in villa Tasiaco: hoc est curtilum cum supraposito et vinea simul tenente, que terminat de tribus partibus terra Sancti Clementis, de quarta parte Sancti Martini; infra istas terminationes, totum dono. Et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt: hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quicquid ibi visa fui habere. Similiter dono Raimbodo, cum uxore et infantibus suis, ut faciant canonici Sancti Vincentii quicquid voluerint; si quis contradixerit auri unciam componat. S. Anane. S. Girolt. S. Geirart. S. Aldonis. S. Waldrici. Hactum est hoc regnante Karolo rege. CCCCXXVIII. [LEOTREUS ET LEOTSENDA DANT CAPELLAM IN VILLA ARNANT.] 886 — 927. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii cui preest Giraldus episcopus. Ego Leutreus et uxor mea Leotsenda donamus ad ipsam ecclesiam capellam nostram que est constructa in pago Matisconense, in agro Cosenacense, in villa Arnant, et terminatur ipse curtilus ubi ipsa capella Sancti Andree terminatur a totis quatuor partibus donatores; et habet totum in Gibordinas et perticas septuaginta et VII. Infra istas fines vel terminationes, ipsam capellam cum ipso cemiterio, donamus ad ipsam casam Dei Sancti Vincentii. Illa vinea que in ipsa villa resedit, que terminatur in totis quatuor partibus terra ipsorum condonatorum; infra isto termino unam medietatem. Et donamus in ipsa villa silvam que terminat in tribus partibus terra ipsorum condonatorum; infra isto termino ipsa silva ad cinquanta porcos saginandum ad integrum ibi donamus. Et donamus illa colonica que in Causal Mambert resedit: hoc est curtilus............ {248}CCCCXXIX. [BERNARDUS PRESBITER DAT VINEAM PRO EMPTIONE PRESBITERATUS.] 1031 — 1060. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra menia Matisconis ubi Walterius episcopus preest et Rannulfus prepositus. Ego Bernardus presbiter dono unam vineam, pro emptione presbiteratus Cardonaci, sitam in pago Matisconensi, in agro Plotensi, in villa Cardonaco. Terminatur a mane et a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancte Marie et Sancti Philiberti, a circio via publica, habet in longum perticas XVI. Infra istas terminationes vel perticationes, dono istam vineam supra scriptam, loco super nominato, eo tenore ut dum ab hac die in antea teneant et possideant sine ullo contradicente rectores Sancti Vincentii ad mensam fratrum. S. Bernardi presbiteri qui fieri et firmare rogavit. S. Sisleni. S. Otbranni. S. Widonis. Data per (manus) Vuilelmi, XVI kal. martii, regnante Henrico rege. CCCCXXX. [ERMENGARDIS DAT SANCTO VINCENTIO MANSOS IN AGRO IGGIACENSI.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra ambitum meniorum Matiscensium, cui domnus Walterius presul preesse videtur. Ego Ermengardis femina considerans scelerum meorum enormitatem ut pius Dominus, predicti martiris interventu placatus, animam meam a penis inferni eripiat et eterne beatitudinis munere donet, concedo quasdam res juris mei sitas in pago Matisconense, in agro Idgiacense, in villa Verchisoto. Sunt autem he res: mansi cum domibus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, et molendino uno quod est ad villam que dicitur Septem Molinis, et precipue silve. Que omnia senior meus Udulricus dudum contulit et scriptum michi fecit, ut cuicumque dare vellem predium hoc, in mea esset potestate. Itaque, pro illius anime remedio necnon filii mei Udulrici, has res predictas Sancto Vincentio tribuo cum omnibus rebus ad hoc predium pertinentibus, ut ab hodierno die rectores {249}Sancti Vincentii teneant et possideant, et quicquid sibi libuerit in Dei servitio faciant, nullamque calumniam patiantur ab heredibus senioris mei vel a meis. Si quis autem hoc testamentum calumniare presumpserit non valeat sed ad nihilum molitio ejus redigatur, et ipse in hac vita positus omnibus subjaceat maledictionibus. Preterea jam dicte ecclesie tribuo mansum unum, cum silva et campis et pratis, situm in pago Lugdunense, in agro Respiacense, in villa Montis, dicitur autem silva Pireta; terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die via publica, a sero terra ejusdem Ermengardis, a circio via publica. CCCCXXXI. [ADALARDUS ET SULPICIA DANT TERRAS APUD VILLAM VARENNAS.] 1031 — 1062. Sacrosancte Dei ecclesie que est in honore Almi Vincentii dicata infra ambitum meniorum Matiscensis urbis sita, cui Walterius preest episcopus. Ego Adalardus cum uxore mea Sulpicia donamus aliquas terras, quas hactenus jure hereditario tenuimus, pro remedio animarum nostrarum et pro anima filii mei Arloeni simulque pro animabus parentum nostrorum, ut nobis et illis, supradicti martiris precibus, remissionem omnium peccatorum tribuat piissimus Dominus. Sunt autem he terre in pago Matiscensis urbis (site), in agro Fusciacense, in villa Varenne; una cum quicquid (ibi) visi sumus habere in silvis et arabilibus terris atque pratis, totum tribuimus ad mensam fratrum supradicte congregationis ut illud deinceps habeant et possideant jure perpetue possessionis. Igitur hujus heleemosine gratia nihil accipimus ab eis nisi, illud quod majus est, communionem et gratiam illorum societatis et participationem orationis. Precamur autem parentes et successores nostros ut hoc caritativum donum, quod predictis fratribus concedimus pro nobis et illis et pro defunctorum parentum nostrorum animabus, laudent et confirment, ut Almi Vincentii precibus canonicorumque ipsis orationibus fiant consortes eterne glorie retributionibus. Et si quis presumpserit contradicere, sciat se juste feriendum divina ultione. S. Aadalardi et uxoris ejus Sulpicie, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Joffredi. S. Otgerii. S. Renconis. {250}CCCCXXXII. [EREMBERTUS ET MARIA VENDUNT INGELBERTO VINEAM IN IGIACO.] 1031 — 1060. Dilecto Ingelberto et uxori sue Beliarde. Ego Erembertus et uxor mea Maria vendimus vobis unam vineam sitam in pago Matisconense, in agro Igiaco, in villa Gigniaco. Terminatur a mane et a sero via publica, a medio die terra Udulrici, a circio terra Sanctorum Benedicti et Marcelli; habet in longo perticas XLIIII, in ambis frontibus VII perticas et dimidiam. Infra istas terminationes vel perticationes, vendimus vobis istam vineam supra scriptam et accipimus pretium solidos XVIIII; et faciatis quicquid volueritis sine ullo contradicente, si quis vero contradixerit auri uncias decem componat. Firma permaneat omni tempore. S. Eremberti qui fieri et firmare rogavit. S. Marie uxoris ejus. S. Ragnoardi. S. Alberti. S. Heldemodi. S. Condranni. S. Amalberti. S. Richardi. Data per manum Wilelmi, VI nonas Martii, anno primo regnante Henrico rege. CCCCXXXIII. [INGELBERTUS DAT OMNIA QUE POSSIDEBAT IN FONTANA.] 1031 — 1062. Notum sit omnibus christianis quod veniens Ingelbertus ante domnum Walterium Matiscensem episcopum et omnibus canonicis, dedit sua sponte atque verpivit Sancto Vincentio atque canonicis ipsius loci omnia que possidere videbatur in villa Fontanas, et in villa Ditgiaco, et in villa Soloigniaco, sive Milliaco, necnon et curtilum quem emerat XVIII soldos in villa Gigniaco, seu que habebat in villa Vuiriaco, ut habeant et possideant sine contradictione alicujus mortalis hominis. Ego Ingelbertus, qui hoc donum vel werpitionem feci et firmare rogavi. S. Beliardis uxoris mee. S. Duranni filii mei. {251}CCCCXXXIV. [REMESTAGNUS REDDIT RES SITAS IN VILLA CORTE FRANCIONIS.] ?? Notum sit omnibus quia Remestagius, filius Gibrardi de Emurenda, contentionem et querelam habuit cum canonicis Sancti Vincentii de terris quas olim Johannes archipresbiter dederat Sancto Vincentio, ad mensam fratrum, sitas in villa Cortefrancionis. Cum igitur hanc contentionem multum temporis cum canonicis haberet, venit in claustrum illorum volens, per sacramentum et per pugnam, supradictas terras usurpare, dicens quia sibi competerent jure hereditario per successionem parentum suorum, scilicet patris sui Giloardi et avunculi sui Rotlanni atque Vuamendi. Sed convictus ratione quod injuste istam querelam haberet contra canonicos et quia Johannes archipresbiter rectus et legitimus dator de illis terris fuisset, werpivit Sancto Vincentio et canonicis omnem querelam quam habebat contra illos de supradictis terris, et si aliquam rectitudinem habebat in illis terris dedit illam Sancto Vincentio per hunc librum. CCCCXXXV. [MAIMBODUS EPISCOPUS DAT GAUSPERTO IN PRECARIAM COLONICAM SANCTI GERMANI.] 958. Anno Incarnationis Dominice DCCCCLVIII, cum resideret domnus ac venerabilis Maimbodus episcopus apud Matisconem, juxta ecclesiam Beati Vincentii, venit quidam vir Gauspertus nomine ante ejus presentiam vel fidelium suorum clericorum et laicorum, Humberti prepositi, Adonis abbatis, Bernardi cum ceteris canonicis, et petiit ab eis aliquamtulum ex rebus Sancti Vincentii Matiscensis de ratione fratrum, colonicam scilicet que est de beneficio ecclesie Sancti Germani Tramaiias, et est juxta ecclesiam Sancti Leodegarii, cum campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Ipse itaque Gausbertus adquisivit inde precariam ad opus duorum filiorum suorum, hoc est Gausberti clerici et Bernardi, ut diebus vite illorum illam colonicam tenerent, et canonicis redderent in censum annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, denarios VI. Domnus quoque Maimbodus episcopus, per consilium canonicorum suorum, jussit eis fieri quod petebant, {252}et ut certius crederetur, hanc precariam manu sua firmavit et fratribus vel fidelibus suis roborari precepit. S. Maimbodi episcopi. S. Humberti prepositi et archidiaconi. S. Vimugisi levite. S. Bernaldi presbiteri. Hactum Matiscone anno IIII regni Lotharii regis. CCCCXXXVI. [VENDRAMNUS DAT SANCTO VINCENTIO MANSUM CUM FURNO ET TORCULARI.] 1031 — 1060. Sacrosancte ecclesie Beati Vincentii martiris que est sita infra ambitum meniorum Matisconis. Ego Vendrannus, pro remedio anime mee, per laudationem et consensum parentum et amicorum meorum dono ad mensam fratrum, Domino inibi servientium, aliquid de rebus meis: hoc est unum mansum, majore ex parte vinea edificatum, cum terra arabili sibi adjacente, cum furno et torculari. Est autem hic mansus situs in pago Matisconensi, in agro Arpaiacensi, Alichier nominatus; terminatur vero a mane terra Sancti Pauli, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero terra Wichardi, a circio via publica. Habet autem a medio die in uno fronte perticas XIIII et III pedes, et a sero in longum perticas XVIII, et a circio in alio fronte perticas XVI, a mane autem non mensuratur quia longior et latior in ea parte habetur. Igitur infra istas terminationes vel perticationes, dono ipsum mansum, ab omni calumnia et debito liberum, fratribus predicti loci eo pacto ut dum vixero teneam et possideam loco beneficii, et unoquoque anno investitura unum modium vini reddam; post decessum vero meum, cum omni integritate revertatur ad ipsos. S. Vendranni qui fieri et firmare rogavit. S. Sufficie uxoris ejus. S. Alberti filii ejus. S. Maimbaldi. S. Johannis. S. Euvrardi. Hactum est hoc Matiscone, regnante Henrico Francorum rege. Datum per manum Willelmi. CCCCXXXVII. [CONSTANTINUS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA CARNACO.] ?? Sacrosancte ecclesie Beati Vincentii martiris que est sita infra ambitum meniorum Matisconis. Ego Constantinus, pro remedio animee mee, dono ad mensam fratrum unam vineam in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, {253}in villa Carnaco, cujus terminationes sunt, a mane fons percurrens, a medio die et a sero et a circio terra Beati Vincentii; habet in longo perticas XVIII, in latitudine in uno fronte VI et in alio V. Infra hoc terminum vel perticationem, dono hanc vineam et curtilum Sancto Vincentio et suis canonicis. Similiter dono salices ad ipsam vineam pertinentes, ea ratione ut quamdiu vixero teneam, et in unoquoque anno investitura duos sextarios vini reddam; et post meum decessum, integre ad mensam fratrum canonicorum Sancti Vincentii perveniat. S. Constantini qui fieri et firmare precepit. S. Richelde conjugis ejus. S. Berte filie istius Constantini. S. Duranni qui ex aliqua parte istius terre venditor fuit. S. Pasqualis. CCCCXXXVIII. [CANONICI SANCTI VINCENTII DANT IN PRECARIAM GAUSBERTO TERRAM IN GIVELGO.] ?? Notum sit omnibus quia canonici Sancti Vincentii dederunt Gausberto de Monasterio, per precarie firmitatem, terram in villa Ginelgo. Et Gausbertus dedit Sancto Vincentio, in dotalitium illius precarie, unum mansum in villa Avistas, ubi Ansoldus stetit cum piscatoria, tali ratione ut ipse Gausbertus et uxor sua Eldeburga et duo filii eorum in vita illorum habuissent, et post illorum excessum omnia ad mensam fratrum pervenissent. CCCCXXXIX. [AYMO, GIRALDUS ET DURANNUS DANT PRATUM IN VILLA MOYSON.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est infra muros Matisconis civitatis, damus nos Aimo et Giraldus et Durannus unum pratum, pro sepultura fratris nostri Girardi ac pro remedio anime ejus, situm in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Moyson; terminatur a mane et a circio terra Sancti Vincentii, a medio die aqua currente que vocatur Graona, a sero terra Josberti. Infra istas terminationes, donamus istud pratum suprascriptum canonicis Sancti Vincentii, eo pacto ut omni tempore teneant et possideant jure hereditario, sine ullo contradicente. S. Aymoni qui fieri et firmare rogavit. S. Berta. S. Durant. S. Girolt. S. Tueni. S. Aymoni. S. Alicis. S. Durannus. S. Rainart. S. Aalbert. {254}CCCCXL. [LETBALDUS CUM CONSORTE DAT VINEAM IN VILLA URINIACO.] ?? Sacrosancte ecclesie que est sita infra muros Matiscensis civitatis et dedicata nomine Sancti Vincentii martiris. Ego Letbaldus et consortis donamus ipsi ecclesie unam vineam pro sepultura cujusdam parentis nostri, nomine Stephani, que est sita in villa Uriniaco et terminatur a mane de ipsa terra, a medio die aqua percurrente, a sero terra Francorum, a circio de ipsa hereditate; et habet in longum perticas XIIII, de latere de uno fronte IIII perticas et II pedes, de alio fronte V perticas et IIII pedes. Infra isto termino vel perticatione, donamus istam vineam Sancto Vincentio omni tempore habendam, sine fine possidendam; quam qui calumniaverit, IIII compellatur uncias auri componere. Ego Letbaldus qui fieri et firmare rogavit. S. Consortis. CCCCXLI. [BEGGO PRO CANONICA FILII ODDONIS DAT ECCLESIAM IN VILLA VESCURTIS.] ?? Notum sit omnibus quod ego Beggo, pro canonica filii mei Oddonis, dedi Sancto Vincentio Matisconensis civitatis et canonicis suis partem ipsam que michi evenit de patre meo vel matre seu parentibus, de ecclesia que est in villa Viscurtis, in episcopatu Lugdunensi, jure hereditario ab ipso sancto sive canonicis suis possidendam perpetualiter. CCCCXLII. [GAUSMARUS ET AREMBURGIS DANT PRO CANONICA ODDONIS ECCLESIAM.] ?? Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est constructa intra muros Matisconensis civitatis. Ego Gausmarus et uxor mea (nomine) Aremburgis donamus, pro canonica filii nostri Oddonis, partem quam a propriis parentibus conquisivimus de ecclesia que est sita in episcopatu Lugdunensi, in villa Vescurtis, cum terris et silvis, quesitum et inquirendum, jure hereditario perpetuo possidendum. {255}CCCCXLIII. [HUGO DE CAVANNIS DAT HEREDITATEM BERLECTUM NOMINATAM.] 1031 — 1062. Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis constructe, in honore Beati Vincentii martiris dicate, cui Walterius episcopus presse videtur. Ego Hugo de Caniainus dono in communione fratrum Domino ibidem servientium, quamdam hereditatem in pago Lugdunensi sitam, Berlectinis nominatam, sicut frater meus Otgerius qui prius eidem ecclesie de ista eadem hereditate donum fecerat, hoc autem donum facio jam dicte ecclesie specialiter pro anima fratris mei Otgerii qui prius, ut dictum est, hoc ipsum donum et precando fecit et faciendo fieri rogavit, deinde pro anima patris mei et matris mee et pro mea, ut ab hac die in antea, fratres ejusdem ecclesie jure perpetuo teneant et possideant eam hereditatem, cum pratis et silvis et aquis aquarumque decursibus et terris arabilibus, atque omnibus ad eam pertinentibus. Precor autem ut nulli extraneo vel seculari homini ipsa hereditas in beneficio vel aliquo modo detur; quod si factum fuerit, ego autem, heredes mei simili modo ipsam habere valentes, laudo etiam et confirmo donum de curtilo qui est in eodem Lugdunensi pago, in villa Curte Vientine situs, quem frater meus Wichardus pro anima sua predicte ecclesie contulit. Terminatur autem supradictus curtilus a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero terra Constantii, a circio terra Sancte Marie et via publica. Infra istas terminationes, laudando dono et donando laudo supradictum curtilum, sicut et frater meus supradictus fecit sepe dicte ecclesie pro anima sua et pro mea, ut ab hac die in antea, in communione sua teneant et possideant eum sicut voluerint. Si quis de heredibus vel successoribus nostris, aut quilibet alius, calumniam aut tortitudinem aliquam de istis donationibus fratribus ejusdem ecclesie fecerit, nisi resipuerit, anathema fiet. S. Hugonis qui fieri et firmare rogavit. S. Walterii decani. S. Joffredi. S. Ailaldi. S. Wichardi. S. Widonis. S. Oddonis. Data per manum Armanni, IIII nonas Julii, regnante Henrico rege. {256}CCCCXLIV. [LETBALDUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM ROTLENO ECCLESIAM SANCTI MARTINI.] 996 — 1018. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus et futuris, quia cum esset domnus Letbaldus presul in propria sede apud Matisconem, adiit ejus presentiam quidam clericus, nomine Rotlenus, humiliter poscens ut concederet sibi per precarie firmitatem quamdam ecclesiam in villa Colonicas sitam, in honore Beati Martini constructam, cum omnibus appendenciis, de ratione fratrum in Beati Vincentii martiris cenobio Domino famulantium. Cujus petitionem pretaxatus pontifex gratam suscipiens, concessit ei jam dictam ecclesiam, eo pacto ut omni tempore vite sue teneat et possideat et in festivitate Beati Vincentii, loco census, XII denarios supradictis fratribus persolvat; ac post illius decessum, ad Beatum Vincentium hec ecclesia cum omni integritate revertatur. CCCCXLV. [DURANNUS DAT SANCTO VINCENTIO MANSUM CUM VINEA IN VILLA VALLIS.] 1018 — 1030. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que constructa est infra menia Matisconis. Ego Durannus archipresbiter, pro remedio et salute anime mee, dono unum mansum cum vinea et domo et omnibus appendenciis, in pago Matiscensi, in villa Vallis. Terminatur a mane et a circio et aliquid a medio die terra Arlebaldi nepotis mei, a medio die et a sero viis publicis; infra istum terminum, dono Domino Sanctoque Vincentio, ut ab hac die in antea faciant rectores Sancti Vincentii, in Dei servitio, quicquid facere voluerint. Si quis contradixerit auri libras X componat, firmaque permaneat cuncto tempore. S. Duranni. S. Arlebaldi. S. Noerii. S. Bernardi. S. Arlebaldi. S. Hugonis. S. Gausleni presulis. Acta in medio sinodo Matiscensi. {257}CCCCXLVI. [ERICUS, UXOR ANNA ET FILIUS WARNERIUS, DANT QUEDAM SANCTO VINCENTIO.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii, que est constructa infra muros Matisconum. Ego Ericus et uxor mea Anna et filius noster Warnerius........... CCCCXLVII. [ODDO CANONICUS DAT SANCTO VINCENTIO LEODEGARIUM CUM INFANTIBUS SUIS.] ?? Notum sit omnibus quod Odo canonicus, filius Begonis, dedit Sancto Vincentio unum servum nomine Leodegarium cum infantibus suis. CCCCXLVIII. [GISLEBERTUS MONETARIUS DAT IN COMMADIUM VINEAM APUD FONTANULAS.] ?? Notum sit omnibus quod Gislebertus monetarius in commuandum misit canonicis Sancti Vincentii vineam que est sita in pago Matisconensi, in villa Fontanilias, usque ad annos XXX, pro XXX solidis denariorum, que terminatur de omnibus partibus terra Sancti Vincentii; habet perticas in longum XXXII de una parte et de alia parte similiter in longum XXX, de latus a mane perticas XVI et dimidiam, a sero perticas VII. Infra istam terminationem vel perticationem, hanc vineam jam dictis in commuandam misit canonicis eo tenore ut si eam vendere necesse habuerit, nulli liceat eam vendere nisi hujus supradicti loci canonicis, quibus hoc idem conventum habuit. CCCCXLIX. [GISLEBERTUS ET EMELTRUDIS DANT MANSUM CUM VINEA IN FONTANULAS.] 1031 — 1060. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra menia Matisconis. Ego Gislebertus et uxor mea Emeltrudis, pro remedio animarum nostrarum, donamus unum mansum cum vinea et omnibus appendenciis in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Fontanilias. Terminatur a mane via publica, in tribus partibus terra Sancti Vincentii; {258}habet in longo perticas XXXII de una parte et de alia parte in longum perticas XXX, de latus a mane perticas XVI et dimidiam, a sero perticas VII. Infra istas terminationes vel perticationes, donamus Domino et Sancto Vincentio, ut ab hac die in antea faciant rectores Sancti Vincentii in Dei servitio quicquid facere voluerint; si quis contradixerit, auri libras X persolvat, firmaque permaneat cuncto tempore. CCCCL. [GISLEBERTUS IDEM DAT MANSUM CUM VINEA APUD FONTANULAS.] 1031 — 1060. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que fundata est infra menia Matisconis. Ego Gislebertus monetarius et uxor mea Emeltrudis donamus, pro remedio animarum nostrarum et genitoris mei Martini et genitricis mee Engeltrudis, quoddam mansum cum vinea in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Fontanilias. Terminatur a mane via publica, a medio die et a circio terra Sancti Vincentii, a sero terra Blitgerii et Sancti Vincentii; habet a mane perticas XXII et pedes VII et dimidium, a medio die perticas XXIII et pedes VI, a sero perticas XXVI, a circio perticas XXXIII. Infra has terminationes vel perticationes, donamus Domino Sanctoque Vincentio, et ab hac die in antea faciant canonici ad mensam fratrum in Dei servitio quicquid facere voluerint. S. Gisleberti et conjugis ejus, qui fieri jusserunt. S. Blitgerii qui consensit et firmavit. S. Wandalmari. S. Gisleberti. S. Engeltrudis, qui consentierunt. S. Sicani. S. Warnerii. S. Arfredi. S. Arlebaldi. S. Rinconis. S. Arnidi. Data per manum Otgerii, mense Marcii, die Jovis, Henrico rege regnante. CCCCLI. [DURANNUS CUM SOCIIS DAT SANCTO VINCENTIO VINEAM IN VILLA DAVAIACO.] 1031 — 1060. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que fundata est infra menia Matisconis. Ego Durannus et Bernardus et Arnulfus et Giraldus donamus pro remedio animarum nostrarum unam vineam sitam in pago Matisconense, in agro Fusciaco, in villa Davaiaco; terminatur a mane {259}terra Letaldi, a medio die terra Gislardi et Duranni, a sero terra Sancti Leodegarii, a circio terra Geraldi et Bernardi. Infra istas terminationes, donamus Domino Sanctoque Vincentio; ut ab hac die in antea faciant canonici ad mensam fratrum, in Dei servitio, quicquid facere voluerint. S. Duranni. S. Bernardi. S. Arnulfi. S. Giraldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni alii. S. Johannis. Data per manum Willelmi, III nonas Maii, regnante Henrico rege. CCCCLII. [DURANNUS DAT SANCTO VINCENTIO CAMPUM IN VILLA VERCHESONO.] 1031 — 1060. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est constructa infra menia Matisconis. Ego Durannus, pro remedio et salute anime mee, dono unum campum in pago Matisconensi, in villa Verchesono, terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Constancio et Ilio, a sero Sancti Petri, a cercio Sancti Clementis; habet in longo perticas III et III pedes, in ambis frontibus perticas III et pedes VIII. Infra istas terminationes vel perticationes, dono Domino Sanctoque Vincentio ut ab hac die in antea faciant rectores Sancti Vincentii, in Dei servitio, quicquid facere voluerint. Si quis contradixerit auri libras V persolvat, firmaque permaneat cuncto tempore. S. Duranni qui fieri et firmare rogavit. S. Gitberge matris sue. S. Vuitberti. S. Lantrudis. S. Rambaldi. S. Braidenco. Data per manum Willelmi, IIII kal. Maii, regnante Henrico rege. CCCCLIII. [CENSORIUS DAT SANCTO VINCENTIO UNAM RESCIAM DE VINEA IN PETRAO.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii que est sita in civitate Matisconis. Ego Censorius dono unam resciam de vinea pro remedio anime mee, in pago Matisconense, in villa Petroio, terminatur a mane et a circio viis publicis, a medio die et a sero de ipsa hereditate, id est terra; habet in longo perticas XIII, in lato pedes VIIII, id est perticam unam et dimidiam. Hanc donationem facio ea ratione ut quamdiu vixero teneam et, loco {260}vestiture, denarios III unoquoque anno exsolvam, et post meum decessum ad locum Sancti Simphoriani Viriacensis perveniat. S. Censorii qui dedit et firmare precepit. S. Aldrici. S. Bonini. S. Wamdalmari. S. Stephani. Otgerius scripsit. CCCCLIV. [JOFFREDUS COMES DAT SERVUM NOMINE DROGONEM CUM INFANTIBUS.] 1033 — 1065. Notum sit omnibus hominibus quod ego Joffredus comes, recognoscens me numero peccatorum et offensionum meorum impediri, veni ante sanctum altare et ante reliquias Beati Vincentii martiris, confitens peccata mea promittensque de preteritis emendationem, de futuris cautelam, auxiliante Dei misericordia. Igitur, ut ipse beatus Dei martir dignetur pro me deprecari omnipotentem Dominum ut michi misereatur et me sicut necesse fuerit dirigat, dono illi sibique servientibus canonicis quemdam servum nomine Drogonem cum uxore sua nomine Tedrada, cum filiis et filiabus eorum. Werpio etiam et remitto debita et omnes consuetudines quas ego et pater meus et antecessores mei prendiderunt in omnibus illis terris Sancti Vincentii que in villa Sanciaco conjacent. Igitur ut hec donatio seu werpitio firma permaneat, propria manu illam firmo meisque fidelibus firmare precipio. CCCCLV. [WARNERIUS ET HELDIARDIS DANT RES SUI JURIS IN VILLA MOYSON.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii (martyris) que est sita infra menia Matisconis, cui Walterius episcopus preest. Ego Warnerius et uxor mea Heldiardis donamus, pro remedio animarum nostrarum et pro benefacto quod nobis fratres predicti loci fecerunt, quasdam res juris nostri sitas in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Moyson. Inprimis donamus curtilum unum cum vinea qui terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a meridie Sancti Stephani, ab occidente via publica, a circio de ipsa hereditate; et in alio loco unam peciam de vinea, terminatur a mane via publica, a meridie et sero Sancti Vincentii, terra Duranni. Et in alio loco {261}pratum unum quod dicitur Speluca, terminatur ab oriente terra Sancti Stephani et Humberti, a meridie terra Alfredi, ab occidente de ipsa hereditate, a cercio Sancti Vincentii, a sero similiter, a circio via publica et in Craio quartam partem. In alio loco, campum unum qui terminat a mane terra Sancti Vincentii et a medio die fluvio Graonna, a sero via publica, a circio terra Sancti Johannis; et in alio loco, campum unum in Ceuro qui terminatur a mane et a circio aqua volvente, a medio die Sancti Petri, a sero Sancti Stephani. Et in Camnemia silva quicquid ibi habemus, et in molino supra Craonnam fluvium posito quartam partem. Hec omnia suprascripta et queque jure hereditario nobis evenire debent in parrochia Sancti Clementis et Sancti Marcelli de Varennis, donamus Domino et Sancto Vincentio, ad mensam fratrum ibi Domino famulantium, cum servo nomine Arnulfo et sorore nomine Ermengardis et infantibus illorum; et faciant rectores Sancti Vincentii ab hac die quicquid facere voluerint. Ego Warnerius et uxor mea Heldiardis, qui fieri et firmare rogavimus. CCCCLVI. [UDULDRICUS DE BALGIACO REMITTIT OMNES CONSUETUDINES IN VILLA DE MONTE.] 1074 — 1096. Notum sit omnibus fidelibus quod Udulricus, (dominus) de Balgiaco, reddidit et reliquit et finivit pro salute anime sue et antecessorum suorum Beato Vincentio Matisconis et rectoribus ecclesie omnes consuetudines et prenditiones quas injuste et juste fecerat ipse, vel aliquis alius pro eo, in villa de Monte. Misit autem manum suam super manum domni Hugonis Diensis episcopi et Romani legati, quasi in loco sacramenti, ne aliquis filiorum vel successorum suorum hanc werpicionem presumeret infringere. Factum est hoc per manum domni Hugonis Diensis episcopi, presente Euvrardo canonico Matisconis, et per consilium hominum ipsius Udulrici, scilicet Adalardi de Vilars, Berardi de Mespilio, Bernardi de Jaiaco, Joffredi de Meseriaco, Andree de Nigro Monte, presidente vencrabili antistite Landrico Matisconi, regnante Philippo rege. Laudantibus hoc sit vita eterna, calumniantibus autem et omnibus disturbantibus perpetuum anathema. {262}CCCCLVII. [AIMO ET ELDEARDIS DANT PRATUM IN VILLA MOYSON.] 1031 — 1062. Sacrosancte Dei ecclesie que est in honore Beati Vincentii martiris dicata infra muros Matisconis sita, cui Walterius preesse videtur episcopus. Ego Aimo et uxor mea Eldeardis donamus vel partim vendimus, pro remedio animarum nostrarum, quoddam pratum jacens in villa Moison, et accipimus a canonicis precium IIII solidorum. Terminatur autem supradictum pratum a mane de ipsa hereditate, a medio die fluvio Graonne, a sero et a circio terra Sancti Vincentii; habet vero in longum perticas XLV, in uno fronte IIII, in alio I. Infra istas terminationes vel perticationes, donamus vobis istud pratum et accipimus precium supradictum, eo pacto ut post mortem nostram sepeliatis nos si opportunitas vobis fuerit. S. Aimonis qui fieri et firmare rogavit. S. Eldeardis uxoris ejus. S. Giraldi fratris ejus. S. Aimonis alii. S. Duranni. S. Luciniaci. Hactum est hoc Matiscone II kal. februarii, regnante Henrico rege. CCCCLVIII. [ERMENGARDIS DAT RES SUI JURIS IN VILLA VERCHISOTO.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, que est constructa infra ambitum meniorum Matisconensium, cui domnus Walterius venerabilis presul preesse videtur. Ego Ermengardis femina, considerans scelerum meorum enormitatem, ut pius Dominus predicti martiris interventu placatus animam meam a penis inferni eripiat et eterne beatitudinis munere donet, concedo quasdam res juris mei sitas in pago Matisconensi, in agro Idgiacensi, in villa Verchisoto. Sunt autem he res mansi cum domibus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, et molendino uno quod est ad villam que dicitur Septem Molinis, et precipue silve; que omnia senior meus Uduldricus dudum contulit et scriptum michi fecit ut {263}cuicumque dare vellem hoc predium, in mea esset potestate. Itaque, pro illius anime remedio necnon filii mei Uduldrici, has res predictas Sancto Vincentio tribuo cum omnibus rebus ad hoc predium pertinentibus, ut ab hodierno die rectores Sancti Vincentii teneant et possideant, et quicquid sibi libuerit in Dei servitio faciant, nullamque calumniam patiantur ab heredibus senioris mei vel a meis. Si quis autem testamentum hoc calumniare presumpserit non valeat, sed ad nichilum molicio ejus redigatur, et ipse in hac vita positus omnibus subjaceat maledictionibus. CCCCLIX. [BREIDINCUS IMPETRAT A WALTERIO EPISCOPO CANONICALE CONTUBERNIUM.] 1031 — 1062. Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus et futuris, quia cum esset domnus Walterius presul in propria sede, juxta ecclesiam Beati Vincentii martiris, Rannulfus prepositus et Walterius decanus cum aliis canonicis, adiit ejus presentiam quidam clericus nomine Breidincus humiliter poscens ut sibi concederent canonicale contubernium; qui audientes requisierunt quemdam mansum quem dudum Stephanus, filius Artaldi, Sancto Vincentio dederat, quem ipse suum esse dicebat, situm in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Cavaniaco. Terminatur ab oriente et occidente terra Hebreorum, a meridie terra ejusdem Beati Vincentii, a circio via publica. Quod ipse Breidincus audiens, sponte predictum mansum reddidit, et si aliquam rectitudinem ibi habebat, Domino Sanctoque Vincentio dedit. Preterea, propter canonicam societatem, dedit Domino Sanctoque Vincentio quasdam terras quas quidam homo nobilis, nomine Humbertus, propinquus ejus sibi dederat, ut sibi in vita sua victum et vestitum preberet; sunt autem he res site in eodem pago et in villa Varennas. Igitur predictus Breindincus has terras, campos, scilicet vircarias, prata, silvas, cum omnibus ad se pertinentibus, laudante jam dicto Humberto, Sancto Vincentio dedit ad mensam fratrum, sicut eas Osbertus pater ejus et Alia mater ejus ipsi Humberto dimiserunt et ipse eas tenuit; et faciant rectores Sancti Vincentii quicquid facere voluerint eo pacto ut nulli laico homini he terre dentur per beneficium, neque per precariam. S. Braidenci qui fieri et firmare rogavit. S. Humberti. S. Arberti. S. Alterius Humberti. S. Aimonis. {264}CCCCLX. [SALICHERIUS ACCIPIT IN CENSUM A BERNONE EPISCOPO RES SANCTI VINCENTII.] 928 — 936. In nomine Verbi Incarnati, notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie Sancti Vincentii tam presentibus quam et futuris quia venit quidam vir, nomine Salicherius atque de familia ejus ortus, petiit a domno Bernone pontifice aliquamtulum ex rebus Sancti Vincentii a beneficio tenere sub censu; est colonica que conjacet in pago Lugdunensi, in agro Vircionis, in villa Chinimaco. Domnus quoque presul Berno, per consilium fidelium suorum, concessit ei quid petebat ea vero ratione ut ipse res meliorentur et non destruentur, et annis singulis festivitate Sancti Vincentii, absque ulla dilatione, persolvat in censum denarios IIII. Similiter concessit uxori sue Natalie et filiis suis Teutbaldo et Adalgerio; illis autem decedentibus, ad mensam fratrum canonicorum revertatur perpetualiter funditus. Si quis vero distraxerit, inferni igne cremabitur. S. Berno episcopus, Aininius, Rannaldus, Henricus, Giso, Beraldus, Berno presbiter, Gembertus, Rodulfus. Berardus scripsit, die Sabbati II kal. Julii, anno XII regnante Ludovici imperatoris. CCCCLXI. [BREINDINCUS ACCIPIT IN PRECARIAM MANSUM IN VILLA VINCELLAS.] 1031 — 1062. Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie fidelibus presentibus et futuris, quia cum esset domnus Walterius episcopus in propria sede, juxta basilicam Beati Vincentii martiris, fretus canonicorum suorum presentia adiit ejus presentiam quidam clericus nomine Breindencus humiliter poscens ut sibi concederet quasdam terras per precarie firmitatem, sitas in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Vincellas. Est autem unus mansus qui terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die rivo currente, {265}a sero terra Sancti Stephani, a circio via publica, et in ipsa villa silva que terminatur a mane terra ipsius Breindenci, a medio die et a circio terris Sancti Stephani, a sero terra Francorum. Est autem in ipsa villa vinea cum campo simul tenente; terminatur a mane via publica, a medio die Sancti Stephani, a sero et a circio terris Sancti Petri et Rotberti. Est et in ipsa villa pratum unum, terminatur a mane terra Breindenci et heredum suorum, a medio die et a sero terra Sancti Stephani, a circio via publica. Est autem in villa Cantriacum mansus unus qui terminatur a mane terra Simonis et Achardi, a medio die et a circio viis publicis, a sero terra Francorum. Cujus petitionem domnus episcopus gratam suscipiens, consentientibus canonicis, concessit ei supradictas terras per precarie firmitatem, eo pacto ut in vita sua teneat et possideat; et post ejus decessum, he terre ad mensam canonicorum redeant, et ipse Brendincus omni anno, in festivitate Sancti Vincentii, fratribus XII denarios persolvat. CCCCLXII. [NOE DAT LINONI FIDELI SUO MANSUM IN VILLA CARBONERIAS.] Circà annum 1009. Dilecto fideli meo nomine Livoni. Ego quidam Noe (nomine) senior tuus dono tibi aliquid ex rebus proprie hereditatis mee, pro amore et bona voluntate que contra te habeo; que sunt site in pago Matisconensi, in fine Viriacensi, in villa Carbonerias. Est curtilus unus cum mansione supraposita et vinea simul tenente; terminatur a mane et a medio die viis publicis, a sero terra Widoni, a circio terra Aniane et infantibus suis. Infra isto termino tibi dono totum et facias tu post hunc diem quicquid facere volueris nullo contradicente. Si quis donationem istam contradixerit, auri unciam unam componat, et in antea donatio ista firma (et) stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Matiscone. S. Noe qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Constantini. S. Arardi. S. Walterii. S. Duranni. S. Euvrardi. S. Odonis. S. Walcherii. S. Humberti. S. Bercherii. Data per manum Rodulfi presbiteri, VIII idus septembris, anno XII regnante Rotberto rege. {266}CCCCLXIII. [LINO DAT MATSELINE SPONSE RES SUI JURIS IN VILLA CARBONERIAS.] 997 — 1031. Dilecte atque multum amabili sponse mee nomine Matselina, ego Livo sponsus tuus, pro amore et benevolentia, et per consilium parentum nostrorum amborum et si Domino placuerit, ad te sociare volo. Propter amorem, dono tibi in dotalicium de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Carbonerias: hoc est mansus, cum vinea et curtilario, qui terminatur a mane et a medio die viis publicis, a sero terra Oylart, a circio Hugonis; et que habet in ipsa terminatione tibi dono, et que habet in ipsa villa pratum unum medietatem tibi dono, qui terminatur a mane via publica, a medio die Teutsani et Witbert, a sero Sancti Boniti, a circio Sancti Vincentii. Et dono tibi de alia hereditate tertiam partem, quesitum et inquirendum: hec sunt vineis et arboribus et mansionibus et curtilario, campis, pratis, fontis, quesitum et inquirendum. Si heres exierit de nobis teneat et si non unusquisque in vita sua habeat usum et fructum, et post nostrum decessum, una medietas ad propinquos meos revertatur; de alia medietate facias quicquid volueris sine ullo contradicente, et si ullus homo calumniare voluerit auri libras II componat, firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Carbonerias. S. Livonis qui dotalicium fieri et firmare rogavit. Et dono tibi servum et ancillam nomine Bernart et Maria. S. Girardi. S. Humberti. S. Alii Humberti. S. Constantini. S. Uberti. Ego Aimo presbiter scripsi, die Mercurii, mensis octobris, regnante Rotberto rege. CCCCLXIV. [OTTO COMES ET AINARDUS DANT RES IN FLACIACO, CAVANIACO ET RIPA VELE.] 1018 — 1030. Notum sit omnibus Christicolis et maxime Matisconensis civitatis proceribus, quia cum essem ego Otto comes apud Matisconem civitatem, adiit meam presentiam quidam canonicus Sancti Vincentii, vocabulo Ainardus, {267}dicens non recte calumniari a meis exactoribus alodum suum qui est in pago Lugdunensi, in agro Tromacensi, in villa Croteldi, et in villa Flaciaco, et in villa Cavaniaco, et in ripa Vele; hec sunt vinee cum domibus, campis, pratis, aquis aquarumque decursibus. Cujus clamorem, ego Otto audiens, diligenter inquisivi et inveni in aliquibus rebus meam rectitudinem. Domnus autem Gauslenus, predicte urbis episcopus, et canonici ejus rogaverunt ut pro Dei amore et Sancti Vincentii, omnesque consuetudines ex his terris Sancto Vincentio donarem, quod et feci pro anime mee remedio. S. Ainardi qui per hanc cartam supradictas res Sancto Vincentio donavit ad mensam fratrum. S. Ottonis comitis. S. Helisabeth uxoris ejus. S. Uduldrici. S. Willelmi. S. Gausleni episcopi. S. Adalardi. S. Otgerii. CCCCLXV. [ECCLESIE SANCTI VINCENTII QUE DATE SUNT DIVERSIS IN PRECABIAM.] ?? He sunt ecclesie Matiscensis que in precarias olim fuerunt date: fratres Patriciacensis monasterii tenent IIIIOR, Salornacum, Tagisiacum, Sanctum Marcellinum, Sanctum Quintinum; Bernardus (et) Walterius et Leotaldus, filius Bernardi, habuerunt precariam de ecclesia de Crais per domnum Letbaldum episcopum; Gauslenus episcopus dedit ecclesiam de Sancto Eptadio Ansedeo, in beneficium, et suus homo inde effectus est; Ado episcopus dedit ecclesiam de Vinciaco, cum Sancto Clemente, et ecclesiam de Madriaco et de Colingias in beneficium Hugoni comiti, per deprecationem Lamberti patris sui, pro uno calice aureo quem ipse Lambertus reddidit Sancto Vincentio; Ansedeus, filius Ansedei, tenet medietatem de ecclesia de Genoliaco in beneficium de Walterio episcopo, aliam medietatem tenuit Wicardus in precaria; Arleyus, pater Walterii, tenuit ecclesiam de Saviniaco et de Vallis et de Curtilis, et postea Letbaldus episcopus dedit eas fratri suo Bernardo; Elgaudus et filius ejus Rotbertus habuerunt ecclesiam de Sancto Martino et Sancto Nicetio de Burnant in precariam; Humbertus habuit precariam, et uxor ejus Umbergia, de ecclesia de Sailiaco; Elgaudus habuit precariam {268}de ecclesia Sancti Simphoriani; Reotbertus et Livo habuerunt precariam de ecclesia de Busciaco, et postea Siminus illis abstulit; episcopus Matiscensis dedit fratribus de Sancto Johanne de Prato ecclesiam Sancti Andree, et aliam de Cirgos Witselina habet, et precariam filia Wichardi de ecclesia de Brigia Sancti Quintini; Rotbertus, pater natalis, habuit precariam de ecclesia de Tasiaco; Warulfus tenuit de dono Gausleni episcopi ecclesiam de Prisciaco, et aliam de Athenaco; Johannes episcopus fecit precariam Tedberto et filio ejus Uduldrico de ecclesia Floriaci et medietatibus ecclesiarum Oratorii et Genoliaci; alias medietates habuit Wichardus per precariam, et sunt omnes de communione canonicorum Sancti Vincentii; Rotbertus, clericus de Patriciaco, habuit precariam de ecclesia Sancti Martini que est juxta Sedriacum castrum; Roclenus, clericus de Branceduno, habuit precariam de ecclesia de Colongias; mater Bosonis habet precariam de ecclesia que dicitur Villa Urbana et de terris ad eam pertinentibus. CCCCLXVI. [MATSELINA DAT SS. VINCENTIO ET PETRO RES IN VILLA CARBONERIAS.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est infra ambitum meniorum Matiscensium sita, quam domnus Walterius (episcopus) ad regendum habet. Ego Matselina femina dono quasdam res sitas in pago Matisconensi, in fine Viriacensi, in villa Carbonerias, scilicet curtilum unum cum vinea simul tenente; terminatur a mane et a medio die viis publicis, a sero terra Widonis, a circio terra Anane. Et dono in ipsa villa de uno prato unam medietatem que terminat a mane via publica, a medio die terra Teutsane et Vuitberti, a sero terra Sancti Boniti, a circio Sancti Vincentii; et dono predicte ecclesie omnia que Livo, senior meus, michi concessit per dotalicium et per aliud donum, et omnia que michi advenire debent de infantibus duobus quos jam dicto Livoni genui, qui post mortem illius multis vixerunt diebus, eo pacto ut de his terris duas partes retineant rectores Sancti Vincentii, tertiam habeant rectores Sancti Petri. {269}CCCCLXVII. [ALEXANDRA DAT LANDRADE FILIE MANSUM IN SCOLA ET LIDORNACO.] Circà annum 960. Dilectissima filia mea, Landrada nomine, ego Alexandra dono tibi mansum indominicatum, in Scola vocatum, et quicquid ibi aspicit cum servis supermanentibus, et in Lidornaco mansum indominicatum cum omnibus appendenciis et servis supermanentibus utriusque sexus in locum divisionis, et fac quicquid facere volueris liberam et firmissimam habeas potestatem. Si quis vero donationem istam contradixerit, auri libras II coactus componat; firma permaneat cum stipulatione subnixa. Acta in Maliaco villa. S. Alexandra que donavit et firmare rogavit. S. Girberti. S. Evrardi. S. Rannaldi. S. Odilardi. S. Stephani. S. alii Stephani. S. Girardi. S. Odonis. Johannes scripsit die Jovis, mense aprilis, anno VI regnante Lothario rege. CCCCLXVIII. [LANDRADA DAT ADALGARDE SORORI MANSUM INDOMINICATUM IN SCOLA.] 997 — 1031. Dilecte Adalgarde sorori mee et filio ejus Gauseranno. Ego Landrada dono vobis mansum indominicatum, in Scola vocatum, et quamtum ad ipsum mansum aspicit, cum servis supermanentibus; et in Lidornaco, mansum indominicatum cum omnibus appendenciis et servis supermanentibus, et faciatis quicquid facere volueritis. Si quis contradixerit, auri libras II componat; firma permaneat omni tempore. S. Landrade qui fieri et firmare rogavit. S. Hugonis filii sui. S. Girberti. S. Iterii. S. alii Iterii. S. Ricardi. Adalbertus scripsit, regnante Rotberto rege. CCCCLXIX. [ROTBERTUS MILES DAT AD SEPULTURAM MANSUM IN VILLA CASOTIS.] 1031 — 1062. Sacrosancte Dei ecclesie infra Matisconem constructe, in honore Sancti Vincentii (martiris) dicate, cui Walterius preest episcopus. Ego Rotbertus miles dono, pro remedio anime mee et causa corporis sepulture, ad mensam {270}fratrum inibi Deo servientium, quoddam mansum situm in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Casotis; terminatur a mane via publica, a medio die et a sero et a circio de ipsa terra. Werpio etiam et reddo, et si quid rectitudinis in ea habuerim, predicte ecclesie dono unam vercariam in Miolano sitam, quodam rivulo fontis ac via publica ex omni parte terminatam. Dono quoque eidem ecclesie aliam vercariam in villa similiter jacentem Casotis, que terminatur a mane et a circio via publica, a medio die de ipsa hereditate, a circio terra conversi Ledbaldi. Infra has terminationes, dono ad mensam predictorum fratrum supra nominatas terras, per laudationem et consensum fratris mei atque uxoris mee (necnon) et matris ceterorumque parentum et amicorum meorum, ut ab hac die in antea teneant et illas possideant et faciant exinde quicquid facere voluerint. Et ego Fromaldus dono super hec eisdem fratribus unum bonum et recipiale jornale de ipsa hereditate, situm in eadem villa S. Fromaldi fratris ejus qui fieri et firmare jussit. S. Blesmodis uxoris ejusdem defuncti. S. Bersendis. S. Evrardi. CCCCLXX. [FLOTBERTUS DAT CAMPUM DE RATIONE SANCTI VINCENTII AD MEDIUM PLANTUM.] Circà annum 1004. Dilecto Alcherio. Ego Flotbertus dono tibi campum de ratione Sancti Vincentii ad medium plantum, in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco, qui terminatur a mane et a medio die Sancti Vincentii, a sero Flotberti, a circio via publica; habet in longo perticas XXXI, in uno fronte perticas VIII et dimidiam, in alio fronte perticas IIII et dimidiam. Infra isto termino, tibi dono ad V annos vineam edificatam, et post V annos, Flotbertus medietatem recipiat; aliam medietatem Alcherius possideat. Quod si vendere vel incaucionare volueris, nulli alteri facias nisi rectores ejusdem loci; si quis contradixerit auri unciam I componat, firma permaneat omni tempore. S. Flotbertus qui fieri et firmare rogavit. S. Ledbaldus presul. S. Mayolus prepositus. S. Gauserannus levita. S. Adalardus presbiter. S. Teudo presbiter. S. Rodulfus presbiter. S. Achardus presbiter. Data per manum Aldonis presbiteri VIII kal. februarii, anno VII regnante Rotberto rege. {271}CCCCLXXI. [OTTO COMES DAT BENEFICIUM UMBERTI MULIONIS SANCTO VINCENTIO.] 997 — 1015. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris. Ego Otto comes et uxor mea Adila donamus quasdam res, pro remedio animarum nostrarum, sitas in pago Matiscensi atque Lugdunensi, videlicet beneficium Humberti Mulionis defuncti. Conjacent autem ipse terre in villa Grecio et in villa Varennas et in villa Dranaco, et curtile in suburbio et in urbe Matisconis. Concedimus autem ipsas terras Domino Sanctoque Vincentio ad mensam fratrum, eo pacto ut unoquoque anno, post nostrum decessum, rectores ipsius loci in die nostri obitus anniversariam diem Domino sacrificia offerendo faciant. Damus vero cum plastris domum in Matiscono, ubi Humbertus jam dictus mansit. S. Ottonis comitis et uxoris sue Adde, qui fieri et firmare rogaverunt, Rainaldi filii sui. S. item Rainaldi. S. Porduini. Data per manum Rannulfi levite, VA feria, mense Martio, regnante rege Rotberto. CCCCLXXII. [WICARDUS CANONICUS DAT ECCLESIE CURTILUM CUM VIRCARIIS.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis fundate in honore Beati Vincentii martiris dicate. Ego Wicardus, ejusdem ecclesie canonicus, dono in communione fratrum meorum ibidem Domino servientium unum curtilum vocatum et bene valentem mansum, cum omnibus ad illum pertinentibus, scilicet cum vircariis circumjacentibus, cum pratis et terris arabilibus, situm in pago Matisconensi, in villa Albuchonaci. Et dono villano qui manserit in illo manso, propter canonicos, usuariam de silvis ejusdem hereditatis mee, unde vineam edificet, unde domum ibidem edificiat et {272}omnia que sibi necessaria fuerint faciat. Terminatur autem supradictus curtilus a mane terra Warulfi et fratrum ejus, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Clementis, a circio via publica. Infra has terminationes, dono predictum mansum cum omnibus ad se pertinentibus jam dictis fratribus, remedio anime mee ut eam Dominus intercessionibus ejusdem martiris dignetur a penis inferni eripere, ut ab hac die in antea jure perpetuo teneant et possideant in communione sua sine ullo contradictore; quod si quis contradixerit anathema sit nisi legitime resipuerit. S. Wichardi qui fieri et firmare rogavit. S. Oddonis fratris ejus. S. Joffredi consobrini ejus. S. Arloldi canonici. CCCCLXXIII. [FROMALDUS DAT IN COMMUNIONEM FRATRUM HEREDITATEM SUAM.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Dei infra muros Matisconis fundate, in honore Beati Vincentii dicate. Ego Fromaldus dono in communione fratrum Domino ibidem servientium, pro remedio animarum patris et matris mee fratrumque meorum ac sororum et pro mea, omnem hereditatem meam queque michi per eos pervenit; quecumque conjacent in episcopatu Matisconensi. Et quamcumque quietam habeo et quamcumque alicui per rectum querelo, similiter servos et ancillas quos habeo vel quos querelo, excepto unum mansum in villa Perroy situm quem dedi filiis Raterii propter tortitudinem quam michi Cluniacenses monachi inde faciebant; hec omnia supradenominata concedo supradicte ecclesie clerisque in Domino ibidem servientibus presentibus atque futuris post decessum meum, ad presens vero reddo eis investituram pro his. Unum mansum, in villa Uriniaci jacentem, cum viriariis ad se pertinentibus et cum servitiis que debet, et Crayum, cum prato Fradesii cui est superpositum, et quicquid in Miliaco habeo vel quicquid ibi per rectum querelo. Dono etiam sibi unum mansum in villa........ {273}CCCCLXXIV. [EUFEMIA DAT SERVOS PRO ANIMA RENCONIS SENIORIS SUI.] ?? Sancte Dei ecclesie infra muros Matisconis fundate, in honore Beati Vincentii martiris dicate. Ego Eufemia cum filiis meis, scilicet Hugone, Herberto, Drogone, Walterio atque filia Suplicia, donamus quemdam servum, nomine Gudone, cum uxore sua nomine Lora, cum infantibus qui ab hac die de illis exierint, ut sint et maneant sicut et ceteri servi ecclesiastici ejusdem ecclesie in perpetuum, pro anima Renconis senioris mei et pro redemptione peccatorum ejus, ut eum misericors Dominus per inefabilem misericordiam suam et per merita et intercessiones predicti martiris et omnium sanctorum suorum dimittat omnia peccata ejus, quatenus quod subitanea et premens mors sibi abstulit, per hanc helemosinam et per penitentiam quam loco ipsius sumeret, huic predicto servo ejus ut maximus ei propicio Domino dimittatur, et quod aliquando scilicet fructum penitentie vivens optavit, premium mortalitatis non perdat. Ego Eufemia et filii mei, qui hanc donationis cartam fecimus et firmari etiam eam rogavimus. S. Hugonis. S. Herberti. S. Drogonis. S. Walterii. S. Simplicie. S. Hugonis. S. Widonis. S. Oddonis. S. Alterius Oddonis. S. Supplicie. CCCCLXXV. [WALTERIUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM GAUSLENO MILITI ECCLESIAS.] 1031 — 1060. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis, presentibus videlicet et futuris, quia cum resideret domnus Walterius episcopus in sinodo sua in conventu canonicorum plurimorumque sacerdotum, adiit ejus presentiam quidam miles nomine Gauslenus humiliter deposcens ut concederet sibi per precarie firmitatem quasdam ecclesias, scilicet ecclesiam de Cirose in honore Beati Johannis sacratam, et aliam de Chisciaco in honore Beati Petri dicatam, quas etiam Galo pater ejus eodem modo tenuerat. Domnus itaque presul dignum ducens precibus ejus annuere, per consilium canonicorum plurimorumque ibi adstantium, concessit predicto Gausleno per precariam, sicut petebat, predictas ecclesias cum omni integritate, eo pacto ut ipse eas in vita {274}sua teneat et possideat et unoquoque anno, in festivitate Sancti Vincentii, census duorum solidorum ad mensam fratrum persolvat. Post decessum vero ejus hec eadem precaria primogenito filio ejus, si legalis extiterit, per eamdem conventionem sit, si autem legalem heredem non habuerit, Rotberto fratri ejus eodem modo in vita sua permaneat; post decessum vero eorum, ad ecclesiam Beati Vincentii revertantur cum omni integritate. S. Walterii presulis qui fieri firmareque precepit. S. Walterii nepotis ejus decani. S. Rannulfi levite. S. Raculfi sacerdotis. S. Bernardi sacerdotis. S. Bragilenci. S. Odonis. S. Rotlanni. S. Arnulfi. S. Girbaldi. Data per manum Willelmi, vidus novembris, regnante Henrico rege. CCCCLXXVI. [WICARDUS DE BELLOJOCO REMITTIT SANCTO VINCENTIO MALAS CONSUETUDINES.] 1031 — 1060. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie fidelibus presentibus videlicet et futuris quod Wicardus veniens de Bellijoco, recordans peccata et offensiones quas pater suus Wicardus et predecessores sui habuerunt de communione Beati Vincentii et canonicorum ejus, pro malis consuetudinibus quas miserunt terris et villanis eorum, que sunt in civitate sua vel videbantur esse in salvamento suo, venit Matisconem, in ecclesia predicti martiris, ante altare et reliquias ejus et in presentia Walterii episcopi et canonicorum, et dimisit vel werpivit Domino et eidem martiri atque canonicis presentibus et futuris omnes illas malas consuetudines quas, sicut supradiximus, pater suus vel predecessores sui terris vel villanis predicte ecclesie imposuerunt; retinuit autem hec causa salvamenti quamvis non juste nec recte tempore messionis. Illi villani qui manent in illa parte terrarum quas ipse vel pater ejus tenuerunt, secundum divisionem suam causa salvamenti, illi scilicet qui cum bobus laborant reddant de cibariis ad equos unum sextarium, secundum mensuram de Bellojoco. Similiter, nativitate Domini, tamtumdem et unum fascium de feno homini uni portabile, et in Pascha similiter, solummodo reddent eosdem fascios feni. Pauperiores vero qui manibus laborant, vel cum fossoribus suis (unde) vivant, reddent medietatem (ipsius) supradicte {275}mensure et in nativitate Domini aliam medietatem. Et hec que descripsimus reddenda non ipsi nec homines eorum venient accipere in domibus hominum nostrorum, sed noster minister vel nostri homines deportabunt ea ad supradictum castrum. Pro his igitur absolvimus patrem ejus et ceteros predecessores, ex parte Dei et sanctorum ejus et nostre, de omnibus malis que fecerunt nobis et nostris, ut illi peccatorum suorum mereantur absolutionem; per hanc remissionem, et ipsi uxorique ejus concedimus societatis nostre et orationum atque helemosinarum partem. Si quis vero in presens vel futurum plura horum que descripsimus repetierit vel adjecerit sit anathema maranata. Hoc actum Matisconi III kal. februarii VA feria, regnante Henrico rege. S. Wicardi qui fieri et firmare rogavit. S. Ricoarie uxoris ejus ac filii eorum Humberti. S. Hugonis avunculi ejus. S. Stephani de vilaris. S. Hugonis et Aimini fratrum de Marcant. S. Bladini. S. alterius Bladini. CCCCLXXVII. [PONTIUS SENGLARIUS DAT IN DOTALICIUM NEPTI SUE MOLENDINUM.] ?? Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet et futuris quod Pontius Seuglarius partem quam in molendino jure videbatur habere, nepti sue donavit in maritatu accipiendo conjugem suum Bernardum de Vernul, quam partem illa dedit Sancto Vincentio per manum Bernardi mariti sui, pro salute anime sue et antecessorum suorum. CCCCLXXVIII. [ADO EPISCOPUS DAT ODONI CLERICO ABBATIAM SANCTI PETRI ET HOSPITALE.] 968 — 971. In nomine Verbi incarnati notum habeatur omnibus filiis fidelibusque sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris, quia domnus Ado serenissimus antistes, per deprecationem canonicorum et fidelium suorum, Johannis videlicet prepositi atque Aymini archidiaconi ac reliquorum, {276}contulit cuidam clerico nomine Odoni, canonico incliti martiris Christi Vincentii, quasdam ecclesias et res prememorati martiris, abhatiam scilicet Sancti Petri cujus ecclesia fundata est in suburbio civitatis Matisconensis, et est hospitalis et ibi convenit sepultura prefate urbis cujus due partes sunt, canonicorum tertia vero ipsius loci. Est denique capella in honore Sancti Petri dicata et in villa Carnaco sita; alia vero capella in villa Jonciaco sita in honore Sancti Petri. Est et ecclesia Sancti Petri que Vetus dicitur et in ipsa suburbana; est etiam terra Sancti Juliani ex Roca, alia vero terra est in pago Lugdunensi, in villa Vallis, quam Aimerudis quondam nobilis matrona Sancto Vincentio devote condonavit. Hec omnia sicut hic inserta sunt tenebat predictus presul in manu sua, et annuentibus sue ecclesie filiis, post suum decessum premisso Odoni concessit, ecclesias videlicet capellas et terras cum rebus et decimis et omnibus sibi jure pertinentibus et capellam Sancti Boniti, ita tamen ut festivitate Sancti Petri ex abbatia una refectio canonicis superius nominatis et episcopo fideliter detur, alia vero refectio festivitate Sancte Lucie solis canonicis tribuatur. De terra vero Sancti Juliani que in Verchison, et in Buton, et in Cacellaco, et in Polliaco, et de terra Vallis, duos soldos denariorum festivitate Sancti Vincentii persolvat. His omnibus peractis de his que promisimus, diebus vite sue, faciat juxta dispositionem suam secundum decreta canonum habendo, tenendo et possidendo, et si Leutbaldus, filius Warulfi ejusque consanguineus, eum supervixerit similiter in vita sua habeat; illis decedentibus, Sanctus Vincentius quod suum est recipiat. Et ut firmius crederetur diligentiusque observaretur, domnus Ado prenominatus episcopus hanc precariam eis fieri jussit quam propriis manibus roboravit, et fidelium suorum digitis signandum tradidit. S. Ado peccator Matiscensis episcopus. S. Johannes prepositus. S. Ayminus archidiaconus. S. Bodo levita. S. Gunduldricus levita. S. Bernoldus presbiter. S. Bernardus levita. S. Winisius levita. S. Constabilis presbiter. Amblardus levita. Rodulfus levita. Enricus levita. Girardus sacerdos. Eldinus levita. Otgerius presbiter. Sendelenus levita. Gemnio presbiter. Warinus levita. Durannus presbiter. Stephanus presbiter. Leutbeldus presbiter. Ubertus levita. Berno presbiter. Bernardus levita. Leotardus. {277}CCCCLXXIX. [BERNARDUS GROSSUS DAT SANCTO VINCENTIO DECIMAS CONDAMINARUM.] 1031 — 1062. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris quod veniens Bernardus prenominatus Grossus ante altare Beati Vincentii martiris in presentia Walterii episcopi et canonicorum ejusdem ecclesie werpivit et dedit canonicis ipsius loci decimas condaminarum suarum quas jamdudum tulerat eis, similiter et sextarium vini et unum panem que, tempore messionis, ministri ejusdem Bernardi requirebant vel accipiebant ab hominibus canonicorum loco census vel eulogiarum, dum canonici ipsas decimas possidebant. Sunt autem hee condamine in pago Matisconensi, in parrochia Sancte Marie de Amoniaco, in villa Sarciaco. Harum ergo condaminarum decimas quas injuste tollebat canonicis dimisit eis vel dedit, si aliquid rectum haberet propter mala et forfacta que habebat facta jam dicte ecclesie, ut Deus per intercessionem ipsius martiris dimittat ei ipsas culpas et cetera peccata sua. S. Bernardi qui fieri jussit. S. Ubertilini. CCCCLXXX. [BERNO EPISCOPUS DAT IN PRESTARIAM STEPHANO ECCLESIAM SANCTI PANCRATII.] Circà ennum 929. Quecumque processu temporis stabilia manere censentur immoque a primatibus vel pastoribus sacrarum ecclesiarum ordinanda sunt, sic ea opportet apicibus caracterum adnotare inconvulsa in reliquum valeant persistere, et quicumque ex eisdem basilicarum rebus aliquid suis nititur aptare jure usibus, si a rectoribus earum id impertiri meruerit obtinere queat securius. Hujus rei gratia, (omnibus) notum fieri dignum duximus quia cum esset domnus Berno, superna sibi providente clementia, presul prestantissimus secus basilicam athlete martiris Christi Vincentii que est infra ambitum meniorum Matisconis, adiit quidam vir illustris Stephanus nomine presentiam ejus humili prece et devotione postulans sibi ab eo conferri aliquid ex rebus prelibati martiris que conjacent in commitatu Avalensi ecclesiam scilicet Sancti Pancratii, cum XV mansis quamvis dispersa sint atque aliquatenus diruta cum omnibus illorum appendenciis. Quapropter {278}prescriptus pontifex, communi consensu parique voluntate canonicorum suorum pariter concordantium, concessit illi et filiis ejus Banoni et Armadico, sub decreto census, cum universis ibidem adjacentibus ut dum advixerint securiter tenere queant quod humiliter expetivere quatenus die exitii eorum meliorata jam fata ecclesia Sancti Vincentii cum usuris que sua sunt recipiat; illis vero decedentibus, sine ullius controversia Sancto Vincentio deveniat. Si vero, quod absit, quispiam hec immutare visus fuerit et Almo Vincentio differe jura sue proprietatis voluerit, deterreat eum vox divina que fatur, «Maledicti qui transgrediuntur terminos quos posuerunt patres antiqui.» Ea vero ratione acta sunt hec ut revolutione uniuscujusque anni, festivitate jam dicti martiris, duos solidos denariorum sine refragatione eidem ecclesie persolvant, si autem exinde negligentes in reddendo apparuerint, mulctati in duplum cogantur exsolvere; nempe ne in posterum alicujus malignitatis astu molestiam paterentur, inde domnus antistes moderantissimus hanc prestariam illis fieri jussit quam firmavit et canonicorum digitis signandum tradidit suorum. Ego Berno peccator, episcopus. Rodulfus archidiaconus. Adalardus. Ardradus presbiter. Aynardus presbiter. Ado abba. Winusius subdiaconus. Ayminius, cunctorum devotissimus clericorum atque archicancellarius, dictando scripsit et datavit die Martis, in mense Junio, anno VII regni Rodulfi gloriosissimi regis. CCCCLXXXI. [UGO DAT GERMANO PRESBITERO CURTILUM IN VILLA CLASSIACO.] Circà annum 936. Domino, fratribus, Germano presbitero. Ego Ugo dono tibi pro amore et pro bona voluntate quam contra te habeo aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa que dicitur Classiaco: hoc est curtilum unum cum vinea insimul tenente, qui terminatur ipse curtilus a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero similiter, a circio Sancti Petri. Infra istas terminationes, tibi dono et quicquid ad ipsum curtilum aspicit: hoc sunt pratis, campis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum tibi dono quesitum et ad inquirendum sine ullo contradicente, tali tenore quamdiu vivimus usum et fructum habeas, et post tuum decessum, ad filium tuum nomine Leodegarium perveniat in vita sua; et post nostrum decessum amborum, ad fratres Sancti Vincentii perveniat, sine ullo contradicente. Si quis vero ullus homo donationem {279}voluerit contradicere vindicare non possit, seu componat cum temptat auri libras IIII, et in antea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. S. Hugonis qui fieri istam donationem et firmare rogavit, tali tenore quo in quisquo anno, festivitate Sancti Vincentii, solidos II de denariis persolvatis; et qui voluerit destruere, auctoritate Dei patris omnipotentis, sit ille excommunicatus et a societate Christianorum sit sequestratus. S. Adonis abbatis. S. Vuitbert. S. Arlebaldi. S. Hugonis de Monte Pavone. S. Wicardi nepotis ejus, qui hoc injuste calumniatus est. Data per manum Ingelberti cancellarii, die Jovis, XIII kal. Maii, scripsit anno primo regnante Ludovico rege. CCCCLXXXIII. [WICHARDUS MILES DE BELLOJOCO DAT MANSUM IN VILLA BRURERIAS.] 1031 — 1062. Sacrosancte Dei ecclesie intra menia Matisconis fundate in honore sancte Dei genitricis, sanctorumque martirum Vincentii, Gervasii atque Protasii, beatorum quoque apostolorum Petri et Bartholomei dicate. Ego Wichardus miles de Bellojoco, reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque offensionum et malorum que contra Sanctum Vincentium et locum ejus et famulos ipsius perpetravi, propterea ut ipse gloriosus martir pro peccatis et offensionibus meis apud Dominum intercessor existat, dono ipsi et predicte ecclesie ejus, in communione fratrum Domino ibidem servientium, de hereditate mea unum mansum: est autem ipse mansus in comitatu Matisconensi, in villa Brurerias, in agro Biliaco situs. Hunc igitur mansum cum viriariis, campis, vineis, pratis, et omnibus pertinentibus ad eum, sicut queri et inveniri potest vel poterit in futurum vel sicut Bernardus Rencho tenuit, eum dono sicut predictum est in communione fratrum ut faciant de eo quicquid voluerint, in Dei servitio, ad presens et in futurum. Sciant autem omnes propinqui fideles et amici nostri quod sine ulla retentione et sine ulla requisitione, istud donum feci; quod si quis requirere aut Sancto Vincentio et canonicis ejus in futurum voluerit calumniare, aut aliquid debitum vel servitium superponere, non valeat adimplere vel proficere, sed pro ipsa presumptione subjaceat maledictioni eterne, fiat. S. ipsius Guichardi qui fieri et firmare jussit. S. uxoris ejus Ricoare et filiorum ejus Humberti, Guichardi et Dalmacii. S. Gausmari de Peseir. S. Rotlanni de Monte Agniaco. {280}CCCCLXXXIV. [NUMERUS MANSORUM QUI SUNT SANCTI YMITERII.] ?? Memoratorium de mansis que sunt Sancti Imiterii. Sunt mansi indominicati vestiti X, solvunt in censum soldos I, verbicina I, pullos II, ova XXV. Sunt alii mansi valentes denarios IIII, indominicati quatuor reddunt in censum frexingias IIII. Sunt in Cassisiaco mansi duo, ad Festiviacum mansus I, sunt ipsi absi et parciarinci; ad Barronaco mansos II, in Paciaco mansus I, ad Altracurte I, ad Cotomaco mansos II parciarince reddunt frexingias, ad Laucanico et Cavaniaco mansi II absi; Ermoldus habuit in beneficio mansos VI parciarincos, sunt ibi condaminas indominicatas VI, sunt mansi indominicati in totum XVIIII; alii mansi qui in beneficio fuerunt XIII. Collegimus in presenti anno triticum modios nonaginta, et III de avena; recepit Riculfus, a sua dispensa, de ipso tritico modios XVIIII, de avena modios XXXIIII; ad presbiteratum sunt mansi absi VIII, sunt ibidem servientes Ingelardus, Ermenbertus, Bernoinus, Bernerius, Sigiboldus, Archimbertus, Omnigaudus, Mainardus, Avesbii, Ingelrinus, Madalgerinus, Ausbertus, Bertrannus, Atonis, Milo, Adrardus, Udulgario, Raynardo, Adalmanno, Adudulberto, Wandalgerio, Josue, Ausoinus. CCCCLXXXV. [GERALDUS EPISCOPUS CONCEDIT RATBERTO PAROCHIAS VILLAM CURTEM ET EXARTIS.] 886 — 927. Opitulante gratia eterni Dei, cum resideret religiosissimus et piissimus antistes Geraldus in sancta sinodo singulis causis ad cultum et honorem sancte Dei ecclesie pertinentibus finem et modum imponens inter cetera judicia discutienda, deprecatio cujusdam nobilissimi vassalli Ratberti ejus oblata est sublimitatis presentie; siquidem deprecabatur ipse Ratbertus domnum antistem quatenus capelle ejus que est in honore Sancti Stephani aliquid parrochie concederet. Cujus petitioni piissimus presul annuens, concessit ejus capelle villam Curtem et Stogium et villam Exartis, ea scilicet firmitatis ratione ut eadem capella cum ipsis decimis semper subjaceat vico {281}Sancti Martini; et ipsi sacerdotes qui vico prescripto Sancti Martini prefuerint, eamdem capellam Sancti Stephani absque ulla teneant alicujus contradictionis molestia vel inquietudine. Quod si aliquis senior ipsam capellam vico Sancti Martini abstrahere voluerit, predictarum villarum decime cum omni integritate sua ad ecclesiam et vicum sepe nominatum redeant; jubendo precipimus atque subscribimus manu propria et fidelibus nostris subscribendo roborare precipimus. Actum Matiscone urbe publice. CCCCLXXXVI. [FLOCBERTUS ET ROTRUDIS DANT MANSUM IN VILLA SANCIACO.] Circà annum 1003. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra menia urbis Matisconis in honore Beati Vincentii dicata, quam ad regendum habere videtur domnus Leutbaldus presul, et domnus Maiolus prepositus et ceteri fratres atque canonici. Ego Flotbertus et uxor mea Rotrudis, pro amore Dei et pro remedio animarum nostrarum et pro anima Humberti clerici filii nostri seu ceterorum parentum nostrorum, ut pius Dominus eas liberare dignetur de penis inferni; propterea donamus ad ipsam casam Dei et Sancti Vincentii, ad mensam fratrum, aliquid ex rebus proprie hereditatis nostre que sunt in pago Matisconense, in fine Salorniacense, in villa Sanciaco. Est autem mansus cum supraposito quod Rainerius possidet cum curtilo et vinea simul tenente, qui terminat a mane et a circio terra Sancti Clementis, a medio die terra Beloeni et Gisonis, a sero via publica. Infra istas terminationes, donamus prescriptum mansum ad ipsam casam Dei et Sancti Vincentii ut faciant rectores ejusdem loci quicquid voluerint nullo contradicente. Si quis autem helemosinam istam contradixerit, auri uncias duas componat, et antea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Matiscone. S. Flotberti et uxoris sue Rotrudis. S. Raculfi. S. Cyndrici. S. Maalgerii. S. Aabelini. S. Josberti. S. Walterii. S. Bernardi. S. Warulfi filii Flotberti. Data per manum Rodulfi presbiteri, III nonas Januarii, anno octavo regnante Rotberto rege. {282}CCCCLXXXVII. [IIDEM DANT SANCTO VINCENTIO ALIOS MANSOS APUD SANCIACUM.] Circà annum 1004. Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra muros Matisconum in honore sancti Vincentii athlete Christi, ubi domnus Leutbaldus presul et domnus Maiolus prepositus et ceteri canonici ad regendum habere videtur. Igitur ego in Dei nomine Flotbertus et uxor mea Rotrudis, pro amore et bona voluntate et pro remedio animarum nostrarum et pro anima filii nostri nomine Humberti et pro anima patris et matris nostre seu parentum nostrorum, ut pius Dominus animas nostras liberare dignetur de penis inferni, donamus ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Hoc sunt mansi duo cum suprapositis, curtiferis et vineis, et quicquid ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur; in uno manso ubi Ragnoardus possidet, in alio manso Leutbaldus. Et donamus ad ipsam casam Dei unum curtilum cum vinea simul tenente que habemus in cautione de Mainardo per soldos argenti XL; et donamus aliam vineam quam habemus in cautione de Beloeno pro soldos X; et donamus aliam vineam quam habemus in cautione de terra Hebreorum pro solidos VI. Istas res suprascriptas donamus ad ipsam casam Dei quamtum in ipsa villa Sanciaco visi sumus habere, quesitum et inquirendum, tam de alodo quam de cautione, et deinceps potuerimus conquirere, totum donamus ad ipsam casam Dei. Et donamus similiter ad ipsam aulam Dei in ipso pago Matisconense, in villa que vocatur Moyson, mansos V cum suprapositis, curtiferis et vineis: unus mansus est ubi Woldus possidet, terminat a mane Aldonis presbiteri, a medio die via publica, a sero Woldi et Rotberti, a circio Sancti Verani et Sancti Stephani; alius mansus terminat a mane via publica, a medio die terra comitale, a sero prato comitali, a cercio Sancti Verani; tertius curtilus ubi Ado possidet, qui terminat a mane et a medio die vias publicas, a sero Sancti Vincentii, a circio terra Hebreorum; quartus mansus ubi Ingelbertus residet, terminat a mane terra comitali, a medio die terra Aldonis presbiteri, a sero via publica et terra comitali, a circio via publica; quintus mansus est {283}ubi Alfredus possidet, terminat a mane et a circio Sancti Vincentii, a medio die et a sero vias publicas, et quantum in ipsa villa Moyson habemus, quesitum et inquirendum, et quantum ad ipsos mansos aspicit. Totum donamus ad ipsam casam Dei nullo contradicente, et de nostra potestate in jussione canonicis Sancti Vincentii tradimus atque transfundimus ut faciant ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Si quis vero contra hanc donationem aliquid temptare vel calumniare voluerit, iram Omnipotentis incurrat et almi sui martiris Vincentii, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron quos terra vivos absorbuit. S. Flotberti et uxoris sue Rotrudis, qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Ottonis adolescentis comitis. S. Raculfi. S. Warulfi. S. Rotberti. S. Acardi. S. Manassei. S. Umberti. S. Hendrici. S. Walonis. S. Duranni. S. Rodulfi. Data per manum Leudonis, feria III mensis Julii, anno VIIII regnante Rotberto rege. CCCCLXXXVIII. [LEOTALDUS COMES CUM UXORE BERTA DANT COLONICAS V IN MONTE GUDINI.] Circà annum 941. Sacrosancte Dei ecclesie Beati Vincentii Matiscensis quam domnus Maimbodus episcopus ad regendum habere videtur. Ego Leotaldus gratia Dei comes et uxor mea Berta, per amorem Dei, ut pius Dominus animam patris mei Alberici necnon et animam matris mee et Tolane, seu et nostris, vel Irmengardis quondam uxoris mee, de penis inferni eripere dignetur; propterea donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensium, in villa Monte Gudini. Hoc sunt colonicas V cum omnibus appendentiis, campis, pratis, vineis, curtiferis, cum edificiis, aquis aquarumque decursibus et omnibus adjacentiis, quesitum et inquirendum, cum servientibus supermanentibus, preter silvam reservamus, et de ipsa silva donamus ubi cadam unam. Nomina mancipiorum quos ibi donamus, quod frater Archinadus cum uxore sua et infantibus eorum, Johanne cum uxore et infantibus, Teutfredo cum uxore et infantibus, Airardo cum uxore et infantibus. Ipsas res ibi donamus ad mensam fratrum, et si quis in beneficio ipsas res habere presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat et hoc perdat; et si clerici ipsius loci has res alicui beneficiaverint, {284}ad heredes meos perveniant. Si quis autem contradixerit hoc, auri libras XX componat; et in antea donatio ista omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. S. Leotaldi comitis. S. Berte uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Alberici filii sui qui consensit. S. Evrardi. S. Ratherii. S. Narduini. S. Teodulfi. S. Aalgarii. S. Ingelberti. S. Arnaldi. S. Rannaldi. S. Drogonis. S. Aimoni. S. Manegaldi. Data per manum Berardi, sub die Mercuris, XI kal. octobris, anno VI regnante Hludovico rege. CCCCLXXXIX. [URRICUS ET ERMENGARDIS DANT CURTILUM IN VILLA MISIRIACO.] 996 — 1031. Notum sit omnibus quod ego Ulricus et Ermengardis uxor mea donamus Sancto Vincentio, pro remedio animarum nostrarum, unum curtilum in villa Misiriaco, in agro Poriato, qui terminatur a mane terra nostra, de aliis tribus partibus terra Sancti Vincentii, et habet perticas in longum XXIIII et dimidiam, de latus in uno fronte XXV, in alio fronte XXIIII et dimidiam. Infra istam terminationem vel perticationem, Sancto donamus Vincentio ut faciant de eo advocati Sancti Vincentii sicut de suo alodo; quam donationis cartulam si quis calumniaverit morte mulctetur perpetua. Ego Ulricus, qui fieri et firmare rogavit. S. Ermengarde uxoris mee. S. Ulrici filii mei. S. Bernardi presbiteri. S. Henrici. S. Gotefredi. S. Letgisi. S. Girberti. S. Rainerii. S. Lamberti. S. Rotfredi. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. Data per manum Rannulfi. CCCCXC. [OTTO COMES CUM UXORE ADELA DANT BENEFICIUM HUMBERTI MULIONIS.] 996 — 1015. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris. Ego Otto comes et uxor mea Adela donamus quasdam res, pro remedio animarum nostrarum, sitas in pago Matisconensi atque Lugdunensi, videlicet beneficium Humberti Mulionis defuncti. Conjacent autem ipse terre in villa Grecio, et in villa Varennas, et in villa Draciaco, et villa in suburbio et in urbe Matisconi. {285}Concedimus autem ipsas terras Domino Sanctoque Vincentio, ad mensam fratrum, eo pacto ut unoquoque anno post nostrum decessum rectores ipsius loci, in die nostri obitus, anniversariam diem Domino sacrificia offerendo faciant. Donatum in Matiscono ubi Umbertus jam dictus mansit. S. Ottonis comitis. S. uxoris sue Adele, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rainaldi filii sui. Item Rainaldi. S. Nardini. Data per manum Rannulfi levite, VA feria, mense Martio, regnante rege Rotberto. CCCCXCI. [DURANNUS ET SUFFICIA DANT CAMPOS IN VILLA BEY.] Circà annum 996. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa infra muros Matisconum ubi domnus Leutbaldus episcopus ad regendum habere videtur. Igitur ego Durannus et uxor mea Sufficia cogitamus de Dei misericordia, vel pro remedio animarum nostrarum ut eas Dominus eripere dignetur de penis inferni et de potestate diaboli; pro eo donamus ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi, in villa que dicitur Bex, campos duos. Terminat unus campus a mane via publica, a medio die Ugonis cum suis heredibus, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Sancti Desiderii; alius campus terminat a mane terra Sancti Stephani, a medio die terra Sancti Cipriani, a sero via publica, a circio Hugonis cum heredibus. Infra istos terminos, donamus ad ipsam casam Dei, in stipendia fratrum, ea vero ratione dum nos vivimus usum et fructum, post decessum quoque nostrum ad ipsam casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit auri uncias duas componat, firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Matisconi via publice. S. Duranni. S. Uxoris sue Sufficie, qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt. Loco vero census, festivitate Sancti Vincentii, denarios II persolvat. S. Archimberti. S. Wicardi. S. Bernaldi. S. Warulfi. S. Fromaldi. Data per manum Teudonis sacerdotis, feria VIA mense Maio, regnante Rotberto rege, anno primo. {286}CCCCXCII. [WIGO REMITTIT OMNES CONSUETUDINES DE MONTE GUDINO.] ?? Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis presentibus videlicet et futuris quod pridie kal. Julii, Wigo filius Willelmi werpivit Sancto Vincentio et canonicis suis omnes consuetudines quas querebat in villa de Monte-Gudine. Et hec werpicio fuit facta in crastinum diem post natale Apostolorum, quando signum apparuit in sole, per hoc quod renodatum suppositum est scripulum. CCCCXCIII. [NUMERUS SERVIENTIUM SANCTI VINCENTII IN POTESTATE ROMANACENSI.] ?? Hoc est breve memoratorium de illis servientibus quos dedit domnus Gonterannus rex piissimus Sancto Vincentio, qui sunt in villa vel in potestate Romanaca; imprimis debent annis singulis Sanctum Vincentium et Sanctum Gervasium ipsa tecta que ibidem constructa sunt reedificare et protinus a Sancto Johanne usque ad Sanctum Gervasium et salem et solarium omnem medietatem. Et debent, in Romanaco, ecclesiam Sancti Petri reedificare ex toto, preter muros, et omnes mansiones que ad ipsam curtem aspiciunt, et granicam et stabulum et coquinam; et debent in ipsa villa duas condaminas elaborare, unam ad frumentum et sigala, aliam ad avenam, arando, seminando, colligendo, carricando, sintiando et usque ad granarium perducendo. Debent quoque brolios duos, unum ad Sanctum Romanum et ad Rixosam alium, secare, fenare, carricare et intus mittere kal. Maii, unusquisque modium unum ex avena, unusquisque perticas XXV ad circulos faciendos, in tertio anno, omnes simul tonnas duas carricarias, et ipso anno, festivitate Sancti Andree, soldos denarios duos pro porcis, et a festivitate Sancti Martini usque kalendas Martii, ligna sufficienter, in natale Domini navatam unam ex lignis et tabulam et tripodes. {287}CCCCXCIV. [FROMALDUS DAT OMNEM HEREDITATEM SUAM IN EPISCOPATU MATISCONENSI.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie infra muros Matisconis fundate in honore Beati Vincentii dicate. Ego Fromaldus dono in communione fratrum Domino ibidem servientium, pro remedio animarum patris et matris mee fratrumque meorum et sororum ac pro mea, omnem hereditatem meam quecumque michi ex eis provenit, quecumque conjacet in episcopatu Matisconensi, et quamcumque quietam habeo et quamcumque alicui per rectum querelo; similiter servos et ancillas quos habeo vel quos querelo, excepto unum mansum in villa Perroy situm, quem dedi filiis Ratherii propter tortitudinem quam michi Cluniacenses monachi inde faciebant. Hec omnia supradenominata concedo supradicte ecclesie clericisque ibidem servientibus presentibus atque futuris post decessum meum; ad presens vero, reddo eis investituram pro his, mansum in villa Uriniaci jacentem cum vircariis ad se pertinentibus et cum serviciis que debet et terram cum prato Fradesch tenere superpositum et quicquid in Miliaco habeo, vel quicquid ibi per rectum querelo; dono etiam sibi unum mansum in villa........ CCCCXCV. [ELDINUS MILES REMITTIT CALUMNIAM DE MANSO IN MISIRIACO.] 1022. Notum sit omnibus Christiane fidei cultoribus quia quidam miles nomine Eldinus calumniam intulit rectoribus Sancti Vincentii ecclesie que sita est in Matiscone civitate, scilicet Ledbaldo episcopo fratribusque sub ejus regimine Domino militantibus, ac post Ledbaldi presulis excessum, Gausleno episcopo qui post eum predicte ecclesie regimen suscepit, eamdem litem intulit de quodam manso qui situs est in pago Matiscensi, in agro Iggiacensi, in villa Minciaco, in quo Warnerius mansit. Expetebat autem ex hoc {288}manso eulogias et equorum receptacula, et hanc consuetudinem jam dicte ecclesie rectores ei reddere prohibuerunt dicentes, illius mansi colonum hanc consuetudinem non debere neque pro silva, neque pro pascuis, neque pro aquis, neque pro ejusdem Beati Vincentii terra. Quam rem audiens predictus Eldinus, et quod dicebatur verum esse cognoscens, Gausleno episcopo omnibusque jam dicti loci fratril us hanc consuetudinem werpivit, ut nullo modo ipse vel successores eorum a predicti mansi cultoribus aliquam consuetudinem exigerent. Si quis contradixerit auri libras X persolvat; firma permaneat cuncto tempore. S. Eldini qui fieri jussit firmareque precepit. S. Walterii archidiaconi. S. Lamberti. S. Willelmi. S. Drogonis. S. Ugonis. S. Arlebaldi. S. Rotberti. Data per manum Rempyy, anno millesimo ab incarnatione Domini vicesimo II, regnante Rotberto rege. CCCCXCVI. [BERNO EPISCOPUS DAT ALBERICO COMITI COSCONACUM ET VILLAM CURTIFRANCIONIS.] Circà annum 930. Quecumque processu temporis stabilita manere censentur, immoque a primatibus vel pastoribus sacrarum ecclesiarum ordinanda sunt, sic ea opportet apicibus caractherum adnotare ut inconvulsa in reliquum valeant persistere. Quicumque ex eisdem basilicarum rebus aliquid suis nititur aptare jure usibus, si a rectoribus earum id impertire meruerit securius queat obtinere. Hujus rei gratia notum omnibus fieri dignum duximus quia cum resideret domnus ac venerabilis Berno episcopus secus basilicam alme Marie virginis genitricis Dei, sanctorumque martirum Vincentii, Gervasii et Protasii; expetiit ab eo domnus Albericus comes illustris ex rebus aliquid supradicte basilice Matisconensis, villas videlicet in pago Lugdunensi conjacentes: Cosconacum cum ecclesia et omnia sibi pertinentia, et villam Curtifrancionis cum ecclesia Beati Petri atque omnia ibi pertinentia, terrasque in Reculanda villa et omnes consuetudines quas cernebatur habere in potestate Cosconaci, suo filio Letaldo conferri sub omni integritate postulavit, ac domnus Berno pretaxatus pontifex annuens precibus prelibati comitis, contulit filio suo villas et ecclesias cum omnibus appendentiis, sicut superius inserta sunt. Et ut liberius et firmiter optinere quiveret sine contagione {289}peccati quia sancta erant ista et in helemosina Sancto Vincentio fuerant collata, donavit illi martiri supradicto Letaldus filius, cum consensu patris, in pago Lugdunensi quicquid visus erat habere in villa Montis Gudini, scilicet quinque colonicas cum omnibus appendenciis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Nomina mancipiorum quos ibi donavit, quod sunt Archinardo cum uxore sua et infantibus eorum. Johanne cum uxore et infantibus, Leutfredo cum uxore et infantibus, Airardo cum uxore et infantibus. Ipsas res ibi donavit ad mensam fratrum, et si quis in beneficio ipsas res habere presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat et hoc perdat; si quis autem contradixerit auri libras X componat, et in antea donatio ista omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Hanc cartam domnus presul propriis manibus roboravit et fidelibus suis signandum tradidit. S. Maimbodi. S. Hugonis. S. Flotberti. S. Rannaldi. S. Bernonis. Ex parte comitis, firmaverunt isti, ipsemet comes Letaldus, uxor ejus Berta, Raterius, Teodulfus, Arnaldus. Data per manum Aimini, die Martis kal. Januarii, anno VIII regnante Rodulfo rege. CCCCXCVII. [MAIMBODUS EPISCOPUS CONCEDIT WILLEBERTO ECCLESIAS SS. PETRI ET JOHANNIS.] Circà annum 939. In nomine Dei et Salvatoris totius cosmi agnitum fieri dignum duximus omnibus Matisconensis ecclesie filiis presentibus scilicet et futuris, quod domnus et expectabilis pastor Maimbodus cum secus basilicam preciosi martiris Christi Vincentii resideret in sinodali collegio, congruo cultu peragens sui regimina pontificatus, prono capite agressus est clementiam serenitatis ejus quidam illustris vir Willebertus nomine obnixe exposcens ut more paterno concederet filio ejus eque in Willeberto clerico quasdam ecclesias conjacentes in pago Matisconensi, in villis his: una in Agenaco est sita et in honore Beati Johannis dicata, alia autem in Prisciaco villa et in Beati Petri dicata veneratione. Domnus quamobrem Maimbodus presul elementissimus largiri dignatus est quod ei efflagitatum fuerat, prescriptas videlicet ecclesias cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus, cum omni integritate Willeberto ecclesiam presentialiter et semote de Prisciaco, ecclesiam autem de Agenaco Teodericus archipresbiter dum ei vita comes {290}fuerit sibi vindicet, illo decedente, Willeberto eveniat; censum vero paratarum et eulogiarum certis temporibus persolvatis. Ut vero hec precaria suum obtineat vigorem et per diuturna tempora stabilitatem, domnus pontifex prelocutus eam propriis digitis roboravit et residentium manibus signandum tradidit. S. Maimbodi sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopi. S. Uberti prepositi. Signaverunt et alii, Ado abba, Ayminius archidiaconus, Mayolus levita, Winisius levita, Bodo levita, Ranneus levita, Arleboldus levita. Data per manum suprascripti Aimini die Dominica, mense septembris, anno III regnante Ludovico rege. CCCCXCVIII. [GAUSLENUS EPISCOPUS DAT RAGEMODI ECCLESIAM SANCTI QUINTINI.] 1018 — 1030. Notum sit omnibus sancte Matiscensis ecclesie que Christo in honore Beati Vincentii dicata est, filiis tam presentibus quam et futuris, quia cum esset domnus Gauslenus venerabilis presul in propria sede adiit presentiam ejus quedam nobilis matrona, nomine Ragemodis, humiliter postulans ut concederet sibi ac filie sue Witse per precarie firmitatem ecclesiam Beati Quintini martiris in villa Brigia sitam, cum rebus et decimis ad eam pertinentibus, vineis scilicet, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Cujus petitionem domnus antistes prelibatus gratam suscipiens et canonicorum suorum fretus consilio concessit jam dicte Ragemundi predictam ecclesiam et filie sue Witse, ut in vita sua tenerent ac possiderent; et si Abda, filia Ragemodis, sororem suam Witsam supervixerit, in vita sua teneat, et loco census XII denarios loci rectoribus reddant et paratas et eulogias solvant; et post illorum excessum ad jam dictos heredes redeant. CCCCXCIX. [ECCLESIA SANCTI EUSEBII IN BUSCIACO CONCEDITUR IN PRECARIAM.] 996 — 1018. In nomine sancte et individue Trinitatis, notum esse volumus qualiter quidam clerici, Rotbertus scilicet atque Livo, venerunt ante presentiam domni Ledboldi Matiscensis ecclesie episcopi necnon canonicorum suorum, {291}poscentes sibi conferri per precarie firmitatem quamdam ecclesiam quam antecessores eorum simili corroboratione possederant. Est autem hec ecclesia in comitatu Matisconensi sita, in villa Busciaco, in honore Sancti Eusebii dicata. Quorum scilicet prefatus presul petitionem benigne suscipiens, supradictam ecclesiam illis concessit, tali vero ratione ut quamdiu advixerint, absque ulla inquietudine teneant et possideant; et in festivitate Beati Vincentii in erario episcopali denariorum solidos II loco census persolvant, salvo tamen servitio pontificali, illis vero decedentibus, ad dominium presulis redeat. Hec autem precaria ut stabilis maneret et firmius corroboraret, domnus pontifex propria manu eam firmavit atque corroborandam tradidit suis canonicis. D. [ECCLESIA SANCTI BARTOLOMEI APUD FABRICAS CONCEDITUR IN PRESTARIAM.] 998 — 1013. In nomine sancte et individue Trinitatis, notum esse volumus qualiter quidam clericus atque canonicus Sancti Vincentii, nomine Adalardus, venit ante presentiam domni Letbaldi Matisconensis episcopi, necnon coram Maiolo preposito ceterisque palam cunctis fratribus ejusdem ecclesie, humili prece deposcens ut ei ecclesiam quamdam concederent per prestarie corroborationem. Petitioni cujus favore ac dignitate ejus dilectionis puro animi affectu consentientes, adimplevimus rogati ejus voluntatem. Est autem sita predicta ecclesia in comitatu Matisconensi, in agro Cardoniaco, in villa que vocatur Fabricas, in honore Sancti Bartholomei constructa. Hanc itaque ecclesiam de nostro jure et dominio in ejus transfundimus potestatem, et voluntarie concedimus cum decimis et appendenciis, ea ratione vero ut quamdiu vixerit prefatus canonicus nomine Adalardus teneat et possideat legali usuario exinde faciendi voluntatem de fructibus ecclesie jure ac firmitate commitante vita; post ejus quoque decessum, uno suo heredi nepoti suo nomine Arulfo clerico perveniat, et in festivitate Sancti Vincentii, in dominicatu pontificis viventis ecclesie Matisconensis, per legem et per voluntatem fratrum, intrantis investitura XII denarios persolvat, post eorum amborum decessum, in potestatem pontificis redeat. Si quis vero contra hanc donationem sive prestariam aliquam calumniam inferre voluerit, minime valeat adipisci quod petit, sed itam Dei omnipotentis incurrat et anathemate omnium electorum Dei damnetur; et in antea, hec prestaria {292}firma perseveret cum humili assensu oninium audientium. S. Ledholdi humilis pontificis qui hanc prestariam fieri jussit et se presente scribere jussit et manibus suorum fidelium corroborare precepit. S. Mayolus prepositus. S. Gauserannus levita. S. Anselardus levita. S. Teudo presbiter. S. Aldo presbiter. Umbertus ypodiaconus. S. Sendelenus archidiaconus. Heyndricus clericus. S. Berno levita. Johannes levita. Aymo clericus. S. Gondulfus levita. Eldeboldus presbiter. Gislardus levita. Data per manum Rodulfi presbiteri XVIII kal. septembris, indictione XI, tempore Rotberto rege et Domino regnante. DI. [RECLAMATIO DE PONTENARIIS SANCTI LAURENTII DE EO QUOD EXIGEBANT.] Circà annum 928. Notitia reclamationis, seu juratoria. In Matisconense civitate, in mense mayio, kal. maii, die lune, ante presentiam domni Rannulfi in mallense comitale ubi resedit ipse Rannulfus, et Gundulricus, Ennardus, Letbaldus, Gislardus, Rotco, Isarius, Arigerius, item Ennardus, necnon et scaminci Adalbertus, Aymo, Teotardus, Deotadus, Ambaldus et ceteri plures boni homines qui cum eis ibidem aderant. Ibi venerunt homines in eorum presentia de isto comitatu, proclamaverunt se de illorum pontenariis Sancti Laurentii quod incerte recipiebant, de duobus carrariis, duos denarios malo ordine. Tunc domnus Rannulfus et alii ceteri boni homines qui ibidem aderant inquisitionem fecerunt per excommunicationem et per conjurationem, per antiquis temporibus si est lex et consuetudo, si hoc plus debent recipere de duobus carrariis nisi unum denarium; responderunt una voce insimul, tam clerici sive laici, de antiquis temporibus lex non fuisset nec consuetudo ut amplius accepissent, de duobus carrariis, unum denarium. Tunc judicaverunt scaminei ut venissent homines de villis que sunt in circuitu hujus civitatis Matisconensis, illi meliores qui sunt laboratores et jurent per antiquis temporibus ut amplius lex non fuisset recipere de duobus carrariis nisi unum denarium. Tunc fuit sacramentus arramitus ut veniebant pluraliter omnes insimul ad ecclesiam Sancti Nicecii ad sacramentum jurandum, et juraverunt sic, «Dominus adjutor illorum sit et iste reliquie sancte que in hac sancta ecclesia sunt posite, de duobus carrariis iterandum {293}et revertendum, lex et consuetudo non esse amplius accipere nisi unum denarium.» Inprimis juravit Angesis qui est de villa Sanciaco, Teotardus de Modoi, Rotfredus de Prisciaco, Dotlenus de Flaciaco, Deodatus de Fontanas, Flotbertus de Flaciaco, Berardus de Carbonade, Amalgaudus de Sanciaco. Ista testimonia vel jurationes recepit Arigerius, missus a domno Willelmo comiti, seu conspalato, his presentibus. Actum Matiscone publice. Adalbertus presens fuit, Arnulfus presens fuit, Leotbaldus presens fuit, Gislardus presens fuit, Rotco presens fuit, Ennardus presens fuit, item Ennardus presens fuit, et alius Ennardus presens fuit. Ego Abbo rogatus istam notitiam scripsi et subscripsi. Datum III die vel mense superscripto, anno III regnante Rodulfo rege. DII. [DURANNUS FRANCUS ET GAUCERANNUS DANT RES IN VILLA MOYSON.] ?? Notum sit omnibus quod Durannus, cognomine Francus, et Gauscerannus dederunt Domino et Sancto Vincentio omnem hereditatem suam que eis evenit ex paterno et materno, tam in vineis quam in pratis, vel in terris arabilibus, seu in decursu aquarum et silvis; est autem hec donatio in villa que Moyson dicitur et in ripa Grahaune et in Allogniaco. Prenominatus vero Gaucerannus eo tenore dedit quod Durannus et Stephanus filii ipsius in vita sua teneant, preter campum de Crai. Quod si aliquis horum duorum sine legitimo herede mortuus fuerit, ad Sanctum Vincentium portio ipsius deveniat. Durannus vero Francus omnem hereditatem suam ex integro Sancto Vincentio dedit, preter unam sexteratam quam pro sepultura sibi retinuit, cui nos canonicalem societatem dedimus et cum fratrem ecclesie nostre tam in bonis spiritualibus quam in presentibus firmavimus. DIII. [DURANNUS DAT ROTLANNO RES SUAS IN VILLA ASNERIAS.] ?? Ego Durannus dono Rotlanno de rebus meis que sunt site in pago Lugdunense, in agro Cosconaco, in villa Asnerias: hoc est unum sextarium de terra arabili et dimidium; terminat a mane terra Rotboldi, a medio die terra Francorum, a sero Rotlanni, a circio terra Dorni. Infra istas terminationes, {294}ego Giraldus dono Rotlanno renodios XII. Et dono vobis pro hac venditione denarios XXIII, et facias pro hoc precio quicquid facere volueris, nullo contradicente; si quis contradixerit auri libram persolvat, firma permaneat omni tempore. S. Dorni. S. Bernardi. S. Giraldi. Data per manum Raculfi presbiteri. DIV. [BERNARDUS DAT EIDEM ROTLANNO CAMPUM APUD ASNERIAS.] ?? Ego Bernardus dono etiam Rotlanno, in ipsa villa Asnerias, unum campum; terminat a mane terra Francorum, a medio similiter, a sero Sancti Stephani et silva insimul, a circio terra Ingelbergane. Infra istas terminationes, tibi dono pro solidos II et facias pro hoc precio quod volueris, nullo contradicente; si quis contradixerit auri libram persolvat, firma permaneat omni tempore. S. Duranni. S. Dorni. S. Giraldi. Raculfi presbiteri scripsit. DV. [LETBALDUS EPISCOPUS CONFERT ECCLESIAM SANCTI ANDREE ALGAUDO MILITI.] Circà annum 1003. Cum legum autoritas secularium a nonnullis pleniter custoditur, multimodo congruit ut sacri ordinis norma a fidelibus observetur. Hujus rei gratia, intimare decrevimus cunctis sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus videlicet atque futuris, quia cum resideret domnus Letbaldus presul expectabilis secus basilicam gloriosi martiris Christi Vincentii, que est sita infra ambitum meniorum Matiscensium, adiit presentiam ejus quidam miles, nomine Algaudus, humili flagitans precatu sibi conferri sueque uxori nomine Hermengarde, necnon et filio eorum Gisleberto, quamdam ecclesiam que est in honore Sancti Andree, cum omnibus appendiciis, cum servis et ancillis supermanentibus; est autem ipsa ecclesia in pago Lugdunense, in villa Odrenaris vocata. Cujus petitionem domnus antistes et Mayolus prepositus et reliqui canonici Sancti Vincentii gratam suscipientes, concesserunt jam dicto viro prenominatas res sicut petivit, eo pacto ut quamdiu advixerit et uxor ejus jam dicta et eorum filius jam nominatus, usum et fructum teneant, et in festivitate Sancti Vincentii loco census decem {295}nummorum solidos jam dicto loco exsolvant et ne in reliquum ab aliquo molestiam causa repeticionis paterentur, hanc precariam pretaxatus pontifex eis fieri jussit quam propria manu corroboravit fidelibusque suis firmare precepit. S. Letbaldus humilis episcopus. S. Mayolus prepositus. S. Mayoli abbatis. S. Gauseranni levite. S. Johannis levite. S. Aymonis levite. S. Adalardi presbiteri. S. Teudonis presbiteri. S. Eldeboldi presbiteri. S. Aldonis presbiteri. S. Ernadi levite. S. Uberti levite. S. Aymonis levite. S. Hendrici clerici. S. Uberti clerici. S. Alioldi clerici. S. Eldini presbiteri. S. Benedicti presbiteri. Data per manum Rodulfi indigni sacerdotis, V mensis Julii, anno VIIII regnante Rodulfo rege. DVI. [WILLELMUS DE TORIA REDDIT POTESTATEM ODROMARI.] 1096 — 1124. Sacrosancte ecclesie in honore Dei et genitricis sue atque Beati Vincentii (martiris) dicate, quam domnus ac venerabilis Berardus episcopus ad regendum habere videtur. Ego Wilelmus de Toria reminiscens antecessorum meorum injurie, veniens in presentiam supradicti presulis et canonicorum suorum, scilicet in capitulo, reddidi potestatem Odromari et ecclesiam Beati Andree, cum terris et decimis et oblationibus, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Hoc donum et redditionem fratres sui Ugo et Bernardus confirmaverunt et laudaverunt. Hujus rei testes sunt Letaldus, Feroldus, Rodulfus Trioli, Wilelmus archipresbiter. DVII. ?? 1096 — 1124. Deinde Rainardus de Jassiaco et Gauserannus de Corent atque Warnerius cautellus, qui dicebant istius rei in feudum partem habere, reddiderunt Beato Vincentio et supradicto episcopo atque canonicis quicquid in hac re calumniabantur. Testes Rainardi sunt, frater suus abbas Athanacensis, Godo archipresbiter, Wicardus miles; testes Gauseranni et Warnerii, Durannus archipresbiter, Ugo Recans. Omnes isti, sicut scriptum est, firmaverunt et laudaverunt. {296}DVIII. [DOMINA DE VELA CONCORDAT CUM CAPITULO SUPRA PARTITIONE SILVE.] 1182. Posterorum noticie commendetur quod totum capitulum Matisconis et domna de Vela cum consilio suo convenerant in curia domni Stephani Matiscensis episcopi, super questione nemoris quod simul habere noscuntur, inter Velam et Bey, utrinque disceptantes. Que questio diu ventilata, tandem in hunc modum sopita latino testes idonei ab ecclesia producti, tactis sacrosanctis Evangeliis, in verbo veritatis testificati sunt quod in illa tertia parte predicti nemoris, que pertinet ad domnam de Vela, tertiam partem que nona pars est totius nemoris, possedit possidere debet Matisconensis ecclesia, preter illud tercium nominati nemoris quod dimidium ex parte Wilelmi de Castellione, de jure et sine questione cedit ecclesie. Testificata sunt iterum quod tertia pars de Bosco Captivo et de Spina, similis ad eamdem ecclesiam pertinet. Huic legali testimonio curia fidem adhibens, ductu rationis judicium protulit ut ecclesia jus suum, quod in predictis nemoribus se habere debere probaverat, deinceps in pace possideat. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo CLXXXII, mense Martio, presentibus his: Rainaldo de Vergeio cantore, Rotberto de Canciaco archidiacono, Gamnerterio de Berriaco archidiacono, Aimino de Piseir archidiacono, Umberto de Brancion archidiacono, Poncio de Bammiers, Stephano de Montbelet, Stephano de Maliaco, Willelmo Grasso, Maiolo Rebutino, Ugone de Damenches, Otgerio de Cegiaco, Andrea de Vela. DIX. [BERNARDUS DE BLANIACO DAT MANSUM SANCTE MARIE DE VINOSA.] ?? Notum sit presentibus atque futuris quia ego Bernardus de Blaniaco, pro salute anime mee et antecessorum meorum, dono ecclesie Dei infra muros Matisconis site, in honore Christi martiris Vincentii dicate, et canonicis ibi Domino servientibus, mansum unum situm in pago Matisconensi, in parrochia Sancte Marie de Vinosa, cum omnibus appendenciis, quatenus omnes fructus et servicia et omnes redditus istius mansi ad opus fratrum, ad cenam diei sancte Pasche reserventur. Et tunc inde habeant fratres refectionem agnorum et aliorum que necessaria fuerint secundum quod supradicte res valuerint. {297}DX. [HUMFREDUS DE VELA REDDIT TERTIAM PARTEM SILVE QUAM OCCUPAVERAT.] 1096 — 1124. Sacrosancte Dei ecclesie in honore Beati Vincenti martiris constructe quam domnus Berardus episcopus ad regendum habere videtur. Ego Hunfredus de Vela, veniens in capitulo ejusdem Matiscensis ecclesie, presentibus domno Berardo presule cum canonicis suis, recognoscens peccatum et injuriam quam, per occupationem, ego et germanus meus Otgerius Sancto Vincentio de tertia parte nemorum a rivulo Vela usque ad defensum Udulrici de Balgiaco feceramus, in manu supradicti Berardi presulis per annulum ejusdem vuerpivi et concessi illam tertiam partem silvarum a Vela usque ad defensum Udulrici, sicut in antiquis scriptis suis per donum regium corroboratis canonici habebant, et ita deinceps quiete et inconcusse teneatur. Ipse vero domnus Beraldus episcopus hanc vuerpitionem accipiens, canonicis suis laudantibus, concessit michi de hoc quod tanto tempore injuste tenueram indulgentiam et spiritualium bonorum ecclesie me participem fieri laudavit in perpetuum. Hujus rei testes sunt Artaldus decanus, et Johannes cantor, et Bernardus de Cariloco archipresbiter, et Bernardus de Vela, et Hugo de Alvernia. DXI. [STEPHANUS DE CALOMONTE DAT MANSUM IN BOUTORIA VILLA.] 1096 — 1124. Notum sit tam filiis Matiscensis ecclesie quam aliis fidelibus christianis quod Stephanus canonicus de Calomonte, in presentia domni Berardi Matiscensis episcopi et suorum clericorum, dedit unum mansum in pago Lugdunense atque parrochia de capella que est Beati Petri regularium canonicorum in Brutoria villa, cum omnibus appendiciis. In manso isto residet Wichardus prudens rusticus qui debet in servitio, in Pascha Domini agnum unum, in cisione prati sex nummos, in cisione messium unum prandium cum pluribus sociis et unum sextarium avene, in vindemiis similiter XII denarios; in Nativitate Domini XII denarios, III panes, dimidium sextarium vini; in initio Quadragesime unum caponem, in medio Quadragesime {298}sex nummos. Stephanus hanc cartam firmavit firmareque precepit; S. prioris Gausmari. S. Odonis. S. Guigonis. S. Pontii. S. Raconis. S. Gaufredi. S. Stephani de Sancto Cirico. DXII. [LANDRICUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM MAIOLO MILITI RES APUD VINCELLAS.] 1074 — 1096. Ad omnium presentium futurorumque dubietatem repellendam, describimus quia quidam miles, nomine Maiolus, adiit presentiam domni Landrici Matiscensis episcopi et canonicorum ipsius, petens ut sibi concederent quemdam curtilum situm in villa Vinzellis, et quamdam silvam et unum pratum ad ipsum curtilum continens, tantum in vita sua in loco prestarie. Cujus petitionibus annuentes concesserunt ei supradicta, eo scilicet pacto quod ipse ea in vita sua tantum teneret et edificaret; post mortem vero ipsius, Sanctus Vincentius et canonici Matisconis ea que supradicta sunt, cum omni edificio ibidem facto, sine ulla molestia et calumnia alicujus successorum ipsius et heredum suorum reciperent, et ulterius in pace possiderent. Hujus autem precarie benevolentia concessit supradictus Maiolus et filius ejus Aymo nomine, omnia illa placita et omnia illa dona que antecessores sui fecerunt Beato Vincentio et canonicis Matisconis. De terris suis nominatim etiam concessit ipse et filius ejus Aymo mansum in villa Cavaniaco, quem Stephanus filius Artabaldi dederat Sancto Vincentio, terras etiam quas Brendencus et Umbertus, propinqui ipsius, Beato Vincentio et canonicis Matisconis laudaverant, sicut in cartis descriptum habetur, quatenus omnis lis et discordia, inter eos multoties habita, pacificata remaneret. Testes hujus placiti et concordie fuerunt Stephanus de Bassiniaco et Ansedeus Rebutinus, et Rotbertus de Cantriaco. DXIII. [STEPHANUS ET OTGERIUS VENDUNT GAUSBERTO MANSUM IN MONTE PULINO.] ?? Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Stephanus et Otgerius, frater meus, Gausberto amico nostro unum mansum vendidimus cum appendenciis suis, situm in pago Matisconensi, in villa Monte Pulino. Terminatur a mane et a circio terra Comitis, a sero Sancti Vincentii; habet in longitudine {299}XXXII perticas ab aquilone, in latitudine VIII, ab austro X. Deinde unam vineam que habet in longitudine XI perticas, in latitudine V; terminatur a mane, a meridie via publica, a sero terra Petri, a circio terra Sancti Vincentii. Et in alio loco, unum campum qui habet in longitudine perticas XXX et unam, in latitudine V; et alium campum qui habet in longitudire XL et quatuor perticas, in latitudine III et (unam) dimidiam. Infra istas terminationes, tibi concedimus pro precio XLV solidorum sine ullo calumpniatore. S. Stephani et fratris sui Otgerii, qui firmare rogaverunt. S. Rotberti. S. Rannulfi. S. Lettaldi. S. Stephani. Hunc vero mansum et terras, sicut supra scriptum est, Gausbertus clericus dedit Sancto Vincentio. DXIV. [URBANUS PAPA CONFIRMAT RES ECCLESIE MATISCONENSIS.] 1096. Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Landrico Matisconensi episcopo suisque successoribus a canonicis promovendis in perpetuum. Justis votis assensum prebere justisque petitionibus aures accomodare nos convenit, que licet indigni justicie custodes atque precones in excelsa Petri et Pauli principum apostolorum specula positi Domino disponente videmur existere. Tuis igitur frater in Christo reverende Landrice justis petitionibus annuentes, sanctam Matisconensem ecclesiam cui auctore Domino presides, apostolice sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut ecclesia de Prisciaco, de Fabricis, de Verchessoto, de Mardubrio, ecclesia Sancti Amoris et cetera omnia que tua fraternitas occupatorum manibus ereptavit, Matisconensi ecclesie reparavit, universa etiam que juste ad eamdem ecclesiam pertinere noscuntur, tibi tuisque successoribus libera semper et illibata serventur. Interdicimus etiam ut te ad Dominum evocato, vel tuorum quolibet successorum, nullus omnino invitis vestre ecclesie clericis aut episcoporum aut ecclesie res auferre, diripere aut distrahere audeat; ipsum etiam clericorum claustrum et claustri domos ita semper liberas permanere sancimus ut nemini illic violentiam liceat irrogare. Ad hec adicientes decernimus ut quecumque in posterum, liberalite principum vel oblatione fidelium, vestra ecclesia juste atque canonice {300}poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, hujus privilegii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, et in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesie juste servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant apud districtum Judicem, premia eterne pacis inveniant, amen. Jhesus. Maria. Datum Cluniaci, per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, XV kal. novembris, indictione III anno Dominice incarnationis millesimo XCVI, pontificatus autem domni Urbani secundi pape VIII. DXV. [ECCLESIA SANCTI EUSEBII IN BUSSIACO DATUR ROTBERTO ATQUE LINO.] 996 — 1018. In nomine sancte et individue Trinitatis, notum esse volumus qualiter quidam clerici, Rotbertus scilicet atque Livo, venerunt ante presentiam domni Letbaldi Matiscensis ecclesie episcopi necnon canonicorum suorum, poscentes sibi conferri per precarie firmitatem quamdam ecclesiam quam antecessores eorum simili corroboratione possederant. Est autem hec ecclesia in comitatu Matisconensi sita, in villa Busciaco, in honore Sancti Eusebii dicata. Quorum scilicet prefatus presul petitionem benigne suscipiens supradictam ecclesiam illis concessit tali vero ratione ut quamdiu advixerint, absque ulla inquietudine teneant et possideant, et festivitate Beati Vincentii, in erario episcopali denariorum solidos duos loco census persolvant, salvo tamen servitio pontificali; illis vero decedentibus, ad domnum presulem redeat. Hec autem precaria ut stabilius maneret et firmius corroboraretur, domnus pontifex propria manu eam firmavit atque corroborandam tradidit suis canonicis. {301}DXVI. [BREVE MEMORATORIUM DE REDDITIBUS VIRISETI CUM APPENDENCIIS.] ?? Scriptum de redditibus Viriseti et de appendiciis ejus. Colonica de Avistis debet duos solidos et taschiam. Vircaria Rotberti, VIII denarios. De manso Brietii, VI denarios et sectorem et lignarium. De manso Radulphi, III denarios. De manso Rixose, IIII denarios. De manso Silvestri, XII denarios. De Marfontanis, et in altero manso, II lignarios et secatorem et fenatorem et carrarium et tres corvatas, et in condamina carrarium, et in clauso palatorem et fossorem et cartallum avene et panem et unam minam vini et caponem. Mansus Galterii Burlanni, similiter. Mansus Constantii agri, II cartalla avene et II cappones et II panes et sextarium vini, serclatorem, et alia similiter. Mansus Guidonis, omnia similiter. Mansus Duranni de Turribus, similiter. Mansus Grimoldi de Alta Mura, similiter. Mansus Aimonis de Bufferiis, I panem, I caponem et minam vini, et I bichetum avene, et omnes alias consuetudines. Mansus Bonerii similiter, et insuper palatorem et sectorem et lignarium. Mansus Giraldi pariter, I cartallum avene et I panem et caponem et minam vini aliasque consuetudines. Mansus Constantii Alberti, similiter. Mansus Garlaudi, XII denarios. Mansus Bernardi de Fissiaco, VII denarios. Mansus Galterii Agatardi, VIII denarios. Apud Virisetum, mansus Ricardi de Campis, I cartallum avene et II panes et II capones et sextarium vini et III corvatas. Mansus Eldeberti, I panem et I caponem et minam vini et tres corvatas. Mansus Duranni cellarii, similiter. Mansus Poncie, similiter. {302}Mansus Rannoldi Carpini, similiter. Mansus Tetbaldi, similiter. Mansus Tergenii, cartallum avene, III corvatas, secatores et fenarios II, lignarium et palatorem et fossorem. Mansus Bernardi de Plantariis, VI denarios et II panes et sextarium vini. Umbertus, IIII denarios et II panes et sextarium vini. Bernardus et Berno, VIII denarios et III panes et III minas vini. Giraldus et Osanna, similiter. Wido, IIII denarios, II panes, sextarium vini. Gualterius, VIII denarios et III panes et III minas vini. Elicardus, VI denarios, II panes et sextarium vini. Lambertus, similiter. Galterius, VIII denarios et III panes et III minas vini. In Planteriis de Verena, Johannes VI denarios et II panes et sextarium vini. Stephanus et Carlo, similiter. Andricus, similiter. Adalbertus, IIII denarios et I panem et minam vini. Ranoldus, V denarios et II panes et sextarium vini. Garbaldus, similiter. Johannes, II panes et IIII denarios et sextarium vini. Berno et Bernardus, V denarios, II panes et sextarium vini, et omnes isti corvatas. Rotbertus et Petrus, VI denarios. Bernardus et Dodo, VI denarios et II panes et sextarium vini. In manso Garnerii de Verchisoto, XII denarios. Constantinus Pipinus, VI denarios et III panes et II sextaria vini. Bernardus, IIII denarios, II panes, sextarium vini. Girbertus, XVIII denarios. Adalbertus, VI denarios, II panes, sextarium vini. Grimaldus, XII denarios. In prima colonica de Quintana, VIII bichetos avene, IIII panes, IIII capones et II sextaria vini, I muttonem, I agnum, III corvatas et carreriam feni, et messem, palatorem arei, serclatorem, carratam et dimidiam matheris et II lignarios, fossores et pallatores. Colonica de Fontana, similiter. In prima colonica de Birisiaco, IIII bichetos avene, II panes, II capones et sextarium vini, et alia similiter omnia. {303}Altera ibidem colonica tantumdem debet apud Perrolium II panes, II capones, II bichetos avene, minam vini, fossorem, palatorem, sectorem et agnum. In Flassiaco, in manso Bernardi, II panes, II capones et sextarium vini, et lignarium et palatorem, et omnes alias consuetudines. Colonica Laccardi, omnia similiter. Mansus Gonterii defuncti, omnia similiter et palatorem insuper. Mansus Constantii de Crai, II bichetos avene, I panem, I capponem, minam vini et omnes alias consuetudines, et his omnibus lignaria. In manso Garberti, III bichetos avene et omnes alias consuetudines. In manso Duranni Rufi et sociorum ejus, IIII bichetos avene, II panes, II cappones, sextarium vini, omnesque alias consuetudines. Bernardus de Tellosa, II soldos in carne, et III panes et II sextaria vini. Bernardus Cacipulus, II bichetos avene, II panes, II cappones, sextarium vini. Mansus Galterii, similiter. Mansus Aalberti, similiter. Mansus Guirrici, VI denarios, II panes, sextarium vini et bichetum avene. Johannes et Martinus, VI denarios, II panes, sextarium vini et bichetum avene. Telbaldus, de tribus vineis, XII denarios et IIII panes et II sextaria vini et I bichetum avene, et mansus ejus in dominicatu presulis. Mansus Aalberti coqui, VI denarios, II panes et I sextarium vini et II bichetos avene et I capponem. De planta Otgerii, que est juxta Bernardi clerici vineam, VI denarios, II panes, I sextarium vini et I bichetum avene, et vinea ipsius Otgerii in Turriciaco, et quicquid habet in Marfontanis, et clausum in Virisiaco cum omnibus appendiciis suis, sunt in dominicatu presulis. Molendinum quod Telbaldus habet debet X soldos in censu, in festivitate Sancti Martini. Aliud molendinum habet Rodulfus in vita sua tantum, persolvit pro ecclesia V solidos. Fiunt in summa denariorum, XL solidi et II, panes C et VII, vini sextaria LVII, cappones LII, cibarie sextaria VIII et V bicheti. Omnes predicti mansi qui debent marescaliciam debent et complacitum generale et quicquid ibi volumus facere. {304}DXVII. [HUGO DE CASTELLIONE DAT MANSUM IN VILLA CORMARENCHIA.] ?? Ne oblivionis caligine in futurum deleatur posterorum notitie litterarum apicibus designare curavimus, quod Hugo de Castellione dedit ecclesie Beati Vincentii Matisconis, pro canonica filii sui Willelmi et remedio anime sue, laudantibus uxore sua et omnibus filiis suis, mansum unum in villa Cormarenchia situm; terminatur autem idem mansus, a meridie terra Berardi de Miseriaco, a septentrione via publica, a mane est de eadem terra. Dedit etiam pro eadem canonica Beato Vincentio, in silva Vainera a portu Betis usque ad portum Anselle, cursum trecentorum porcorum cum mutone; mansus vero habet et in servitium II soldos. Testes hujus rei sunt, Hugo qui fecit, de Loasi et Godefredus. DXVIII. [QUOD MONACHI CLUNIACENSES DEBENT ORDINARI AB EPISCOPO MATISCONENSI.] 1025. Anno M XXV Dominice incarnationis, convenerunt apud Ansam in ecclesia Sancti Romani, causa consilii, archiepiscopi cum pluribus episcopis, scilicet Burchardus Lugdunensis archiepiscopus noster, Burchardus archiepiscopus Viennensis, Amiso archiepiscopus Tarentasiensis, Helminus episcopus Eduensis, Gauslenus episcopus Matiscensis, Gaufredus episcopus Cabilonensis, Hugo comes episcopus Autissiodorensis, Guigo episcopus Valentinensis, Humbertus episcopus Gratianopolitensis, Anbaldus episcopus Uceciensis, Anselmus episcopus Augustensis et Urardus episcopus Maurianensis. Cum igitur multa de ecclesiasticis causis et de communi populi utilitate ibidem tractarent, surgens supradictus Gauslenus episcopus in medio proclamavit se de Burchardo predicto Viennensi archiepiscopo qui, sine licentia et assensu suo, contra canonum instituta, ordinationes de monachis fecerat in episcopatu suo, scilicet in Cluniacensi cenobio. Ad que idem archiepiscopus respondens domnum Odilonem abbatem, qui presens aderat, illarum ordinationum tractus adduxit auctorem in defensorem. Surgens itaque domnus {305}Odilo cum suis monachis, ostendit privilegium quod habebant a Romana ecclesia, quod eis talem libertatem tribuebat ut non ulli, in cujus territorio degebant, nec alicui aliquatenus subjacerent episcopo, sed quemcumque vellent adirent, vel de qualibet regione adducerent episcopum qui faceret ordinationes vel consecrationes in eorum monasterio. Relegentes ergo sancti Calcedonensis et plurimorum anteriorum conciliorum sententias quibus precipitur qualiter per unamquamque regionem abbates et monachi proprio debeant episcopo subjici, et ne episcopus in parrochia alterius audeat ordinationes vel consecrationes absque licentia ipsius episcopi facere, decreverunt cartam non esse ratam que canonicis non solum non concordaret sed etiam contra iret sententiis, adjudicaverunt quoque domnum abbatem non posse existere archiepiscopo legitimum auctorem canonice defensionis. Unde predictus archiepiscopus, ratione convictus, petens veniam a Gausleno episcopo, loco satisfactionis, firmavit ei per quales ipse voluit fidejussores ut unoquoque anno quamdiu ambo viverent, tempore Quadragesime, sufficientiam olei de olivis, ad conficiendum Chrisma, ipsi persolveret, id et sine negligentia fecerit quamdiu uterque vixerit. DXIX. ?? 1031 — 1048. Succedente vero tempore, ipsi Gausleno episcopo defuncto citissime, Gualterius in presulatu successit et, Domino permittente, certis diebus venit Aniciensis episcopus Cluniacum et consecravit ibi altare unum, illectus improbis precibus monachorum. Unde vehementer commotus Gualterius episcopus misit quosdam de clericis suis ad domnum Odilonem conquerens ab eo de altare contra jus consecrato, simulque denuntians quod nisi sibi ex hoc satisfaceret, quibuscumque modis posset, se vindicaret. Quod ipse audiens, primo respondit se in consecratione altaris defuisse; post hec precepit clericis ut altare discooperirent, vel si vellent solo tenus destruerent. Deinde mandaverunt, per eosdem clericos, episcopo diem et locum quo sibi conloqueretur; quo cum convenissent, post diversa querelarum et pacificationum colloquia, dedit ei loco emendationis vel satisfactionis equum {306}decem libris appreciatum simulque vas argenteum auro pulcherrime decoratum. Post hec, invitaverunt eum ut de monachis suis ordinationes faceret tempore proximo, quod et subsequenter fecerunt in eodem Cluniacensi monasterio, quod etiam sepius fecerat in sua ecclesia. DXX. ?? Circà annum 1040. Post vero in longo tempore veniens domnus Odilo Matisconem, cum requievisset nocte apud Sanctum Martinum suumque monasterium, mane cum suis matrem ecclesiam Sancti Vincentii pedester expetiit. Et quia cum episcopo et canonicis in capitulo vellet loqui predixerunt, quo cum ingrederetur, omnibus sibi ut pro tanto viro assurgentibus, ipse in medio eorum genua flexit, et si quid erga locum et fratres commiserat, ut sibi remitteretur postulaverit, et quia ecclesie sicut matri non obedierat se penitere declamaverunt, ac deinceps dum adviveret erga ecclesiam et presidentes se permansurum qualis deberet promisit. His ergo benignissime remissis, atque ab eo eisdem cum gratiarum actione acceptis, recessit cum pace et concordia impendens loco et clericis multa beneficia, nam inter alia transmisit duo optima tapita ecclesie atque centum solidos Casinne monete. DXXI. ?? 1063. Gualterio quoque episcopo subtracto ab hac luce, Drogo vir simplicitate preditus, Dei dispositione, suscepit episcopatum Matiscensis ecclesie. Huic quidem mundialis prudentie calliditate non satis calluit mundus per vicinos et circumpositos precipueque per ecclesie beneficiarios, qui ei debuerant auxiliare, contra ire graviter cepit et adversari. Unde sibi commissa ecclesia que jamdudum malo merito habitantium et in utilitate presidentium ceperat vexari, nec ut expediret ab eo potuit sublevari. Quo in tempore sinodus plurimorum, scilicet XIII episcoporum, apud Cabilonem {307}est habita sub Petri Ostiensis episcopi Romane ecclesie legati presentiam; huic inter alias officiorum ecclesiasticorum narrationes predictum episcopum ad rationem misit, quare sicut per proclamationes Cluniacensium monachorum in synodo Romana audierat, ipsum cenobium invaserit et afflixerit, abbatem contristaverit, insuper et Romana privilegia et papam spreverit et neglexerit. Ad que vero dum episcopus pleniter optaret respondere et quod non facere eis intulerit sed versa vice plura his ab ipsis pertulerit, conquerenda edicere nullatenus sibi locus datus est inde sed tantum synodali decreto purgavit se scienter Romana privilegia non lesisse nec papam sprevisse. Ipse autem Romanus legatus, nimium cenobilis, quorum postulationibus et obsequiis adtractus advenerat favens, proclamationes et querimonias sepedicti episcopi nec ecclesie ejus suscepit, nec aliquam justitiam eis de ipsis fecerat sed tantum quod predecessores episcopi in ipso Cluniacensi cenobio eatenus habuerant ipse laudavit et concessit. Privilegia vero que contra jus ecclesiasticum monachi collegerant quibus ingeniis poterant Matiscensis ecclesia, pro ut potuit, ibidem contradixerit nec episcopus aliquatenus ea laudavit vel confirmavit, sed permanet ut erat in querela et querimonia rectitudinem sue ecclesie, ipsis e contrario contra canonicam autoritatem perdurantibus in sua rebellione. DXXII. [MILO EPISCOPUS CONCEDIT ROTBERTO CAPELLAM SANCTI MARTINI IN TAISIACO.] 981 — 996. Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus atque futuris sit notum quia cum esset domnus Milo episcopus secus basilicam incliti martiris Christi Vincentii, et Oddo abbas, et Mayolus archidiaconus, seu ceteri canonici, venerunt in eorum presentiam duo homines, Rotbertus videlicet atque..... humillime deprecantes ut concederet eis capellam unam que est constructa in honore Sancti Martini in villa Tarsiaco cum rebus et decimis sibi pertinentibus, ea vero ratione ut dum vixerint teneant et possideant, et si quis par parem suum supervixerit ad eum perveniat nullo contradicente. Domnus Milo episcopus qui fieri jussit et firmare precepit. {308}DXXIII. [LEDBALDUS EPISCOPUS DAT ROCLENO ECCLESIAM SANCTI MARTINI APUD COLONICAS.] 996 — 1018. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus et futuris quia cum esset domnus Letbaldus presul in propria sede, apud Matisconem, adiit ejus presentiam quidam clericus, nomine Roclenus, humiliter poscens ut concederet sibi, per precarie firmitatem, quamdam ecclesiam in villa Colonicas sitam, in honore Beati Martini constructam, cum omnibus appendiciis, de ratione fratrum in Beati Vincentii martiris cenobio Deo famulantium. Cujus petitionem pretaxatus pontifex gratam suscipiens, concessit ei jam dictam ecclesiam, eo pacto ut omni tempore vite sue teneat et possideat et in festivitate Beati Vincentii, loco census, XII denarios supradictis fratribus persolvat; ac post illius decessum, ad Beatum Vincentium hec ecclesia cum omni integritate revertatur. DXXIV. [AIMOINUS SACERDOS DAT UNUM CLAUSUM IN VILLA FOSSA ALSACI.] 1031 — 1062. Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris, infra Matisconis menia constitute, cui Walterius episcopus preest. Ego Aiminius sacerdos, cupiens cuidam clerico et sacerdoti nomine Duranno canonicale adipisci contubernium, dono clausum unum situm in pago Matisconensi, cum vinea et terris ad illum pertinentibus, in agro Salorniacensi, in villa que dicitur Fossa Alsaci. Terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii quam Rannulfus prepositus tenet que fuit Flotberti, a sero et a circio terra ejusdem Sancti Vincentii. Infra has terminationes, ipsas terras Sancto Vincentio dono ad mensam fratrum eo pacto ut jam dictus Durantus in vita sua teneat et unoquoque anno, tempore vindemie, canonicis Sancti Vincentii sex sextarios vini investitura reddat, et post ejus excessum, predicti fratres teneant et possideant. {309}DXXV. [GUICHARDUS ET ADALGARDIS COMMUTANT TERRAS IN FLACIACO.] ?? Sancte Dei ecclesie in honore sancti Vincentii dicate, infra menia Matisconis posite. Ego Guichardus et Adalgardis uxor mea, donamus aliquid de hereditate nostra, loco commutationis, pro quadam terra de ratione ejusdem sancti conjacente in villa Flaciaco, quam precibus nostris suscepimus a canonicis illius ad opus adduxionis aque molendini nostri in ipsa villa Flaciaci positi. Est autem terra, quam illis donamus loco commutationis, in villa Siniciaci juxta terram quam Bernardus et Wichardus fratres dederant illis a meridiana parte; terminatur vero a mane terra Sancti Petri Luxoviensis, a sero via publica, a circio de ipsa hereditate. Habet autem in longum XXI perticas et III pedes, et in traverso VIII perticas et quinque pedes in ambobus frontibus. Infra istas terminationes vel perticationes, donamus istam terram in communione canonicorum Sancti Vincentii ut habeant et possideant, loco commutationis supradicte, sine ullo contradicente. S. Wichardi et Adalgardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Sendeleni. S. Stephani. DXXVI. [UDO CANONICUS DAT TERRAM ARABILEM IN VILLA SINICIACI.] 1074 — 1096. Sancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate, infra menia Matisconis posite cui Landricus preest episcopus. Ego Udo, canonicus ejusdem, dono in communione fratrum quamdam terram arabilem in villa Siniciaci sitam. Dono autem istam terram, pro anima fratris mei Wichardi, ad predictum locum; que terminatur a mane terra Wichardi et Adalgardis, a meridie terra Sancti Petri sibi adherentis, a sero terra supradicti Wichardi et Bernardi de Planiaco, a circio terra Sancti Vincentii. Habet vero in longum supradicta terra perticas XXI, et in lato de ambobus frontibus XIII perticas et V pedes. Infra istas terminationes vel perticationes, dono istam terram pro anima fratris mei supradicti Wichardi in communione canonicorum Sancti Vincentii, ut habeant et possideant sine ullo contradicente. S. Udonis qui fieri et firmare rogavit. S. Udonis consobrini ejus. S. Stephani nepotis ejus. {310}DXXVII. [OTTO MILES DE BERIACO DAT ANCILLAM NOMINE OSANNAM.] 1060 — 1118. Sacrosancte Dei ecclesie intra muros Matisconis site, in honore Beati Vincentii martiris fundate. Ego Otto miles de Beriaco dono quamdam ancillam meam, nomine Osanam, filiam Constantii de Vallis cognominati. Primum autem facio hoc donum Domino et Sancto Vincentio et canonicis ejus pro anima mea et pro animabus parentum meorum, deinde quia pro hoc beneficio michi partem dederunt in eleemosinis et in benefactis suis, tertio quia michi, pro hoc, XV soldos denariorum tribuerunt. Pro his igitur, concedo eis supradictam feminam sine ulla retentione et absque ullo malo ingenio, ut sicut michi et antecessoribus meis ipsa et parentes ejus secundum morem mundanum servierunt, sic illa deinceps et progenies que de ea exierit, secundum morem ecclesiasticorum, serviet predicte ecclesie et canonicis ejus in futurum. Quod donum si quis contradixerit, iram Dei incurrat et solutionem legis sue septempliciter persolvat. Quod hec donatio in futurum firma permaneat cum stipulatione subnixa. Data Matiscone, V idus novembris, per manum Duranni scriptoris ad vicem cancellarii Rannulfi, tempore regis Philippi. S. Ottonis qui fieri et firmare rogavit. S. Eldini nepotis ejus. S. Rannaldi militis. DXXVIII. [DURANNUS DAT CAMPUM IN VILLA VERCHESONO.] ?? Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que constructa est infra menia Matisconis. Ego Durannus, pro remedio et salute anime mee, dono unum campum in pago Matiscensi, in villa Verchesono. Terminatur a mane Sancti Vincentii, a medio die Constancio et Iliodo, a sero Sancti Petri; habet in longo perticas III et III pedes, in ambis frontibus perticas II et pedes VIII. Infra istas terminationes vel perticationes, dono Domino Sanctoque Vincentio ut ab hac die in antea faciant rectores Sancti Vincentii, in Dei servitio, quicquid facere voluerint. Si quis contradixerit auri libras V persolvat, firmaque permaneat cuncto tempore. S. Duranni qui fieri et firmare rogavit. S. Girberge matris sue. {311}DXXIX. [HEBREI MATISCENSES RECOGNOSCUNT SE DEBERE PIGMENTUM ET CALIGAS.] 1051. Notum sit omnibus filiis sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris quod, anno ab incarnatione Domini M LI, Hebrei Matiscenses consuetudinem debitalem pigmenti quam, natali Innocentium, cantori ipsius ecclesie reddere consueverant, quamque jam deminutam denegando ac peterando habebant, iterum se idem debitum ulterius reddituros confessi sunt non absque certa mensura et pondere ut ante fecerant; unde et illud quartam partem usque jam pene detruncaverant, sed sub communi constitutione libram pigmenti vel ipsius cujus due partes sunt meliores, tertia karioris, se reddituros in antea firmaverunt sub firmitate vel testimonio horum fidejussorum, Durannus et frater ejus, Vitsaacus, Bonus, Bonitus, Berardus. Hujus itaque debiti libram firmaverunt in manu Rannulfi junioris se deinceps reddituros, tempore Nativitatis Domini et tempore paschali, caligas de optimo panno. DXXX. [JERALDUS CUM SOCIIS DAT SERVUM NOMINE ANDREAM.] 1074 — 1096. Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que constructa est infra menia Matisconis, cui venerabilis Landricus preest episcopus. Ego Jeraldus atque conjux mea Videlia, filia Uberti Nigri, et Bernardus atque Pontia uxor mea, donamus servum unum nomine Andream, cum infantibus suis, qui nobis evenit ex parte supradicti Umberti, pro salute animarum nostrarum, ita ut deinceps illi et successores eorum in servitio ecclesie omni tempore permaneant. DXXXI. [BERNARDUS DE CARILOCO DAT QUARTAM PARTEM DECIMARUM DE AGRILLO.] 1096 — 1124. Posterorum noticie tradere dignum duximus quia Bernardus de Cariloco Domino et ecclesie Beati Vincentii infra muros Matisconenses site, quartam partem decimarum de Agrillo de Hugone Fuldrado adquisivit. Habuit autem {312}jam dictus Hugo, pro hac quarta parte decimarum, a prefato Bernardo XXV soldos Lugdunensis monete. Adquisivit etiam in eadem parrochia, de aliis militibus, decimas villarum duarum ad integrum, videlicet de Masconeolis atque de Multenco, pro quibus XX solidis predicte monete donavit. Hujus rei testes sunt Bernardus sacerdos, Radulfus prepositus, Bernardus Vertonus, Pontius de Cava Rocca. DXXXII. [ADALESIA MATRONA NOBILIS DAT ALODUM IN PARROCHIA DE MARDUBRIO.] 1096 — 1124. Omnia que instantis temporis cursu debent firma permanere, necesse est ea litterarum apicibus annotari, quo earum notitia future lites valeant citius sopinari. Presentibus igitur atque futuris notificare volumus quod quedam matrona nobilis, Adalasia nomine, per manum Bernardi archipresbiteri et alterius Bernardi capellani de Mardubrio, presentiam domni Berardi venerabilis Matiscensis episcopi adiit, et ei et canonicis sancti martiris Vincentii, de alodio suo in parrochia de Mardubrio, redemptione anime mariti sui et antecessorum suorum legitime obtulit, in quo capella in honore Sancte Marie Magdalene fundaretur. Fundata igitur capella, domnus memoratus episcopus ad eamdem capellam cum duobus archidiaconis, Gauceranno videlicet atque Bernardo, et archipresbitero Bernardo, atque Hugone et Willelmo subdiacono perexit, et eam XV kalendas septembris benedixit et in cimiterium ibi fecit, supradicta matrona cum filiis suis obnixe precantibus, et Hugone Truanno atque Herberto fratre ejus, necnon femine jam dicte dominis et amicis laudantibus. Hujus denique doni testes sunt Stephanus canonicus de Mardubrio, Radulfus prepositus, et Pontius de Cava Rupe. DXXXIII. [BERNARDUS RECUPERAT SANCTO VINCENTIO SEPULTURAS ET DECIMAS IN SALGIA.] ?? Notum sit filiis sancte Dei ecclesie quod ego Bernardus archipresbiter, in parrochia de Mardubrio, in duabus villis scilicet in villa Salgia, Uncionelis, {313}decimas et primicias, oblationes et sepulturas recuperavi et Sancto Vincentio adquisivi, quas Dalmatius monachus violenter auferebat. Iterum in cimiterio de Mardubrio emi a Stephano monacho duo emplastra XX solidorum Lugdunensis monete, in quibus duas domos edificavi. DXXXIV. [HUGO FULDRADUS ET SUI DANT MEDIETATEM DECIME ECCLESIE SANCTI JOHANNIS.] Circà annum 1080. Omnibus sancte Dei ecclesie filiis notificare volumus quod ego Hugo Fuldradus et uxor mea Teotbergia et filii mei Gerardus et Hugo, Willelmus et Stephanus, Boso et Gauserannus atque Herbertus, et filie mee, Domino et Sancto Vincentio Matiscensis ecclesie medietatem decime de ecclesia Sancti Johannis de Buxeria, per manum Bernardi archipresbiteri reddimus, a quo etiam beatitatis gratia CC et V soldos fortes Lugdunensis monete accipimus. Propterea, per manum Bernardi supradicti, Sancto Vincentio medietatem decimarum et taschiarum de duobus mansis in parrochia Sancti Vincentii reddimus, in quibus etiam ipsa ecclesia sita est. Iterum, in eisdem supradictis mansis, Bernardus archipresbiter Sancto Vincentio Matiscensis ecclesie aliam medietatem decimarum et taschiarum ab Hugone de Exsartis et fratribus ejus recuperavit; quibus etiam charitatis gratia XXVII solidos donavit cum istis iterum decimis et taschiis. Hugo et fratres ejus molendinum situm in aqua Reni Sancto Vincentio reddiderunt; hujus autem redditionis testes sunt, Vinleus de Noliaco et filius ejus Girardus, et Stephanus, et Girardus capellanus de Tisiaco, et Hugo de Ronchivolt, et Rodelinus prepositus, et Johannes de Cariloco. Iterum, in supradicta parrochia Sancti Vincentii, Bernardus archipresbiter medietatem decimarum de Becis ab Arnulfo de Porta et Hugone Rufo et uxoribus eorum adquisivit, pro quibus XXV solidos Lugdunensis monete dedit. Hujus rei testes sunt Bernardus de Barbilliaco, et Guichardus presbiter, et Constancius Calvus. Item adquisivit in ecclesia Sancti Johannis de Buxeria sextam partem decimarum de Petro Fuldrado et uxore ejus, pro quibus dedit XL solidos Lugdunensis monete. Hujus rei testes sunt Stephanus canonicus de Mardubrio, et Pontius de Cava Rocha, et Hugo Fuldradus. {314}DXXXV. [BERNARDUS ACQUIRIT MEDIETATEM DFCIMARUM VILLE DE BOSCO.] Circà annum 1080. Notum sit omnibus quod idem Bernardus archipresbiter, in parrochia Sancti Johannis de Buxeria, tertiam partem decimarum ville que dicitur de Bosco adquisivit, unde cuidam domine, nomine Girarde, XII soldos donavit. Hujus rei testes sunt Durandus presbiter, Rambaldus, Pontius de Cava Rocca. DXXXVI. [BERARDUS EPISCOPUS RECUPERAT ECCLESIAM DICTAM DE QUERCU.] 1096 — 1124. Notum sit presentibus atque futuris quia domnus Berardus episcopus Matiscensis ecclesie in honore Beati Vincentii martiris consecrate, ecclesiam dictam de Quercu, que erat juris ejusdem sancti martiris nostri, sicut et alie circonjacentes ecclesie, adquisivit et recuperavit a quibusdam laicis qui sub casamento tirannice potestatis eam multo tempore retinuerant. Illi vero laici, qui tantum injuste ipsam ecclesiam possederant, Claromontensis concilii decretum formidantes et animarum suarum periculum recompensantes, sub quadam dissimulatione werpitionis petierunt a domno Berardo episcopo et a canonicis suis, cuidam germano suo Gauceranno videlicet dari canonicale consortium. Quorum petitioni consentientes, germanum suum Sancti Vincentii martiris canonicum laudaverunt et confirmaverunt. Quamobrem Bernardus de Septem Canibus et Otgerius de Montgirberto et Garinus de Montgirberto et Gaucerannus factus canonicus, isti quatuor germani, concesserunt et reddiderunt et werpiverunt ipsam supradictam ecclesiam cum integro presbiteratu Sancto Vincentio et domno Berardo episcopo, sine ulla calumnia aut retinatione. Ipse vero domnus Berardus presul dedit et concessit eam in capitulo ad communem mensam fratrum jure perpetuo, pro redemptione anime sue et illorum qui illam werpiverant, retento annuo censu trium solidorum. Testes rei sunt, Artaldus decanus, Johannes precentor, Gaucerannus archidiaconus. {315}DXXXVII. [STEPHANUS BRUINUS IN EXPEDITIONE HIEROSOLIMITANA DAT VERCHERIAM.] 1096 — 1124. Noticie presentium et futurorum commendamus quod Stephanus Boninus in expeditione sua de Hierusalem, pro salute anime sue, uxore sua et fratribus suis laudantibus, dedit et concessit Beato Vincentio medietatem vercherie alodii sui que vocatur ad Arsis, sita in villa de Montaniaco; et terminatur a meridie via publica, a septentrione terra Argimbaldi de Moncello, ab oriente terra Sancti Martini. Testes hujus doni sunt, Galo monachus, Hugo de Vitriaco, Bernardus Bisornatus et Leodegarius Boninus, germanus Stephani; qui Leodegarius postea hoc in capitulum domno B. episcopo et canonicis laudavit et concessit. Insuper ipse Leodegarius concessit et vendidit postea alteram medietatem hujus supradicte vercherie beato martiri Vincentio et canonicis inibi degentibus, accipiensque a Bernardo archidiacono XIII solidos et dimidium Matisconensis monete, laudante hoc Hugone Bonino, fratre ipsius Leodegarii. Testes istius rei sunt Stephanus de Sancto Cirico, Rotbertus Cubili, Isembardus clericus, Bernardus pictor. DXXXVIII. [FORMA ELECTIONIS ET PRESENTATIONIS IN ABBATEM SANCTI RIGALDI.] 1087. Anno millesimo octuagesimo VIIº incarnationis Domini nostri Jhesu Christi, cum auctoritate et privilegio sancte Romane ecclesie, ex precepto quoque domni Landrici Matiscensis episcopi et cum adjutorio et assensu canonicorum ipsius ecclesie, nos humilis grex monachorum degentium in monasterio Sancti Rigaldi vocitato, in honore summe et individue Trinitatis atque sancte Dei genitricis Marie, necnon et ipsius predicti confessoris dicato, eligimus nobis unum de fratribus nostris abbatem, nomine......, a pueritia sub regula Beati Benedicti enutritum, doctrina institutum, natura prudentem, moribus temperatum, vita castum, fide catholicum, litteratum, in lege Domini instructum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum; hunc {316}itaque quem necessarium nobis et ecclesie nostre judicamus, domno Landrico venerabili presuli Matisconensis ecclesie in cujus episcopatu degimus cuique nos subjici canonice profitemur, cum assensu canonicorum ejusdem ecclesie, offerimus in abbatem consecrandum optantes nobis eum preesse et prodesse, simulque promittentes ei obedientiam juxta Beati Benedicti patris nostri institutionem. DXXXIX. [LUDOVICUS IMPERATOR REDDIT SANCTO VINCENTIO TERTIAM PARTEM TELONEI.] 814 — 840. In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter honorem Dei ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur premium nobis apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris tam presentibus quam et futuris, quia vir venerabilis Hildebaldus Matisconensis ecclesie episcopus, adiens serenitatem culminis nostri, questus est eo quod tertia pars telonei que est in eadem civitate, aut foras in eodem pago, et tertia pars de salinis que sunt in Jugis, necnon et villa que nuncupatur Candeverris cum omnibus appendiciis ecclesie cui ipse, auctore Domino, episcopus preest, que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris secundum divisionem que olim facta est et esse debet. Nos interea missum nostrum venerabilem scilicet...... Leidrardum archiepiscopum ad hanc rem investigandam et diligenter inquirendam misimus, et invenit quod per justitiam predicte ecclesie, juxta divisionem que dudum facta est et esse debebat. Qui rediens nobis renunciavit hanc rem ita se habere sicut predictus episcopus asserebat, quod nostra excellentia presentialiter hoc ei in nostra heleemosina reddidit; sed, ob rei firmitatem, obsecravit excellentiam culminis nostri ut nostra auctoritas super hoc stet qualiter rectores ipsius sedis perenniter haberent et possiderent. Cujus petitioni libenter annuere placuit et hanc nostram auctoritatem fidei, Dei gratia, predicte ecclesie libuit, per quod decernimus atque jubemus {317}ut nullus quislibet ex fidelibus nostris de predicta tertia parte mercatorum, aut de tertia parte de salinis, vel de villa Candeverris, cum ecclesia deinceps ullam calumniam aut infestationem rectoribus predicte ecclesie facere presumat, aut hoc per quodlibet ingenium abstrahere aut minuere temptet. Sed quemadmodum ob honorem Dei et reverentiam predicte sedis fecimus et confirmavimus, perenniter maneat inconvulsum. DXL. [CONCORDIA, INTER SANCTI VINCENTII ET SANCTI PETRI CANONICOS, SUPRA SEPULTURA.] 1088 — 1095. Quia tempore longo inter Sancti Vincentii canonicos et Sancti Petri regulares de sepultura mortuorum grandis altercatio habita erat, domnus Landricus qui tunc Matiscensis sedis episcopus preerat, adhibitis secum domno Hugone Lugdunensi metropolitano et Romane ecclesie ex precepto domni Gregorii pape legato, necnon domno Aganone Eduensium episcopo, et domno Walterio Cabilonensi episcopo, quomodo de hac lite pax et concordia fieret consilio diligenter istorum inquisivit. Habito igitur non modico placito, domnus ac venerabilis Hugo Lugdunensis archiepiscopus, decreto et consensu supradictorum episcoporum et ceterorum catholicorum, concordiam inter ecclesias sic stabilivit dicens, «Volumus et precipiendo statuimus ut canonici Beati Vincentii martiris et regulares Beati Petri apostoli equales partes inter se faciant de his rebus que offerentur utrisque, hoc modo: si quis volens sepeliri in cimiterio ecclesie Beati Petri apostoli, de rebus suis supradictis canonicis vel regularibus, sanus vel infirmus predestinaverit, cujuscumque episcopatus sit, equalis divisio fiat inter eos; similiter si parentes alicujus mortui sepelierint ibi mortuum et de rebus suis vel mortui supradictis canonicis regularibus concesserint, equalis divisio fiat. Si quis autem se regularem deveniri promiserit et convenerit, statuerit terminum quod id perficiat et infra terminum mortuus fuerit, quicquid dimiserit totum regulares habeant; si autem terminus transierit et regularis factus non fuerit et postea in superdicto cimiterio sepultus fuerit, quicquid ipse vel aliquis pro eo concesserit, regularibus et canonicis Beati Vincentii equaliter partiatur. Si vero canonici Sancti Vincentii de suis propriis rebus, in vita sua vel ad mortem suam, regularibus Beati Petri aliquid concesserint, hoc totum habeant regulares sine ulla divisione.» {318}DXLI. [GAUSMARUS ET GAUFFREDUS REDDUNT ECCLESIAM LENTINIACI CUM DECIMIS.] 1074 — 1096. Oblivionis injuriam tenentes et calumnie opportunitatem injustam execrantes, describimus quia Gauserannus de Apagiaco et Gauffredus de Maliaco et uxor sua, nomine Stephania, consilio parentum et amicorum suorum, per manum domni ac venerabilis Landrici Matiscensis episcopi, reddiderunt et dimiserunt et, si quid juris habebant, donaverunt Matisconensi ecclesie, in honore gloriosissimi martiris Christi Vincentii dicate, et canonicis ejusdem loci quicquid habere videbantur, seu quicquid tenuerant in ecclesia Lentiniaci, medietatem videlicet decimarum ejusdem ecclesie preter illud quod Letardus tenebat, ea scilicet ratione quatenus supradictus Matiscensis episcopus et canonici ejusdem loci istos supernominatos et omnes predecessores suos absolverent de peccato quod contraxerant, pro eo quod partem decimarum supradicte ecclesie Lentiniaci injuste tenuerant, et eos beneficiorum Matiscensis ecclesie, ad salutem corporum et animarum suarum, participes esse concederent. Hujus traditionis testes sunt Landricus episcopus, Odo decanus, Johannes precentor, Humbertus de Bellojoco, Gauffredus de Maliaco. Regnante Philippo rege. DXLII. [ERLEBALDUS VICECOMES DAT MEDIETATEM ECCLESIE SANCTI GENESII.] Circà annum 1000. Quicumque Sanctorum locis aliquid ex rebus sue proprietatis dono concedere nititur, premium sibi adepturum minime diffidat. Hujus rei causa, ego Erlebaldus vicecomes et Gislardus condonamus ecclesie incliti martiris Christi Vincentii, que est infra ambitum urbis Matiscensis, medietatem ecclesie nostre que est in honore Sancti Genesii, in pago Lugdunensi, in agro Cosconiacensi, que de illarum conquisto videtur esse, eidem jamdicte case Sancti Vincentii, sicut premissum est, mediam partem tradimus cum omnibus ad eam pertinentibus; hoc est cum vineis, pratis, campis, silvis, {319}arboribus, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, inquisitis et inquirendis, hec per omnia, sicut superius inserta sunt, prelibate ecclesie tribuimus. Quod si aliquis huic traditioni molestiam inferre visus fuerit, auri libras duas coactus exsolvat; et hec donatio a nobis facta omni tempore stare se gaudeat. S. Erlebaldi et Gislardi, qui hoc fecerunt et firmare rogaverunt. S. Leutbaldi. S. Ascherii. S. Engelerii. S. Adalberti. S. Aimonis. Ego Aiminus subscripsi die Lune, in mense Julio, anno VI regnante Rodulfo rege. DXLIII. [LEUBOLDUS EPISCOPUS CONCEDIT ULDRICO ECCLESIAM SANCTI CIRICI CUM APPENDICIIS.] Circà annum 996. Dura legum auctoritas secularium a nonullis pleniter custodiri multimodo congruit, ut sacri ordinis norma a fidelibus observetur quotiescumque aliquibus hominibus de rebus ecclesiasticis aliquid conceditur, ita condecet litteris corroborare ut in posterum valeat inconvulsum permanere. Hujus rei gratia, intimare decrevimus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris, quia cum resideret domnus Leuboldus presul expectabilis secus basilicam gloriosi martiris Christi Vincentii, que est sita infra ambitum meniorum Matisconensium, adiit presentiam ejus quidam vir nobilissimus Uldricus nomine humillime deprecans ut concederet ei unoquoque heredi suo qui de corpore suo exierit, aut filium, aut filiam, ecclesiam que est in honore Sancti Cirici, cum colonis et colonabus et omnibus appendenciis, et est ipsa ecclesia Sancti Vincentii Matiscensis. Cujus petitionem domnus pontifex benevole suscipiens, contulit ei omnia ad integrum sicut petiit, ea vero ratione ut dum ac vixerit jam dictus Uldricus et ipsius heres cui ipse, ad obitum suum, hanc ecclesiam destinaverit teneant, post eorum decessum ad Sanctum Vincentium eveniat, et festivitate Sancti Vincentii, per singulos annos, XII denarios exsolvant; et ne in reliquum ab aliquo molestiam causa repetitionis paterentur, hanc precariam predictus pontifex eis fieri jussit quam manu tenus roboravit et fidelibus suis firmare precepit. S. Leuboldus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus, Mayolus prepositus, Sendelenus archidiaconus, Aimo, Anselardus, Eldeboldus. Data per manum Rodulphi levite, ad vicem Mayoli archicancellarii, III nonas februarii, anno II regnante Rodulpho rege. {320}DXLIV. [HUGO DE MEDIOLANO CUM SOCIIS REDDIT ECCLESIAM DE EXARTELLIS.] 1074 — 1096. Noticie presentium futurorumque tradimus, quia ego Hugo de Mediolano, et Wigo et Dalmatius et Willelmus, fratres ejus, consensu parentum et amicorum nostrorum, pro animabus nostris et antecessorum nostrorum, donamus Domino et canonicis ecclesie Matisconis, cui preest Landricus venerabilis episcopus, illud jus et omnem consuetudinem quam hactenus habemus in ecclesia de Exartellis, et tertiam partem decimarum que ad ipsam ecclesiam pertinent, et quamdam terram nostri alodii que est sita in eadem parrochia, quamtum legitimum et necessarium fuerit ad reedificationem ejusdem ecclesie et cimeterii. Volumus enim et oramus ut in illa terra quam Domino et Sancto Vincentio donamus, ecclesia que malemodo constructa est, muris renovetur et consecretur ibi, cum amplo cimiterio, in honore Sancti Mauricii sociorumque ejus, quatenus eorum meritis mereamur gaudia Celi, prestante Christo Jhesu, cujus honor in secula seculorum. Testes hujus donationis sunt Landricus episcopus, Mayolus de Vincella. DXLV. [OTGERIUS MILES ET UXOR ILIA DANT MANSUM IN VILLA MONTIS.] 1074 — 1096. Notum sit presentibus atque futuris quia Otgerius miles et uxor sua Ilia donaverunt Matiscensi ecclesie in honore Beatissimi Vincentii martiris dicate, tempore domni Landrici ejusdem ecclesie venerabilis episcopi, mansum unum situm in pago Lugdunensi, in villa que dicitur Montis, cum servis ibidem manentibus et cum omnibus reliquis appendiciis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, eo videlicet pacto ut Jotserannus filius eorum, factus canonicus Matiscensis ecclesie, de Sancto Vincentio supradictum mansum in vita sua teneat, et in unoquoque anno, XII denarios in communione fratrum quamdiu vixerit loco census persolvat; post decessum vero ejus, mansum et quicquid ibi edificatum fuerit Sanctus Vincentius et canonici, nullo deinceps contradicente, possideant. {321}DXLVI. [HUGO DE BERGIACO ET FALATRUDIS SOROR REDDUNT SERVOS SANCTO VINCENTIO.] 1144 — 1166. Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris quod Hugo de Bergiaco et Falatrudis, soror ejus, servos quos calumniati sunt dederunt Beato Vincentio et canonicis. Pars vero istorum servorum erat ex communione canonicorum, altera quoque ex hereditate laicorum. Et dono, et ut in posterum hec donatio minime testibus et noticiis caruisset, preceptum est litteris annotari. Nomina vero illorum hec sunt: Wicardus, Bernardus, Sibertus et Walterius, isti vero cum consensu matris de qua parte erant Vincentio et canonicis ibidem servientibus. Si quis hanc cartam calumniaverit, iram omnipotentis Dei incurrat. S. Hugonis et sororis ejus, qui firmaverunt et firmare rogaverunt. S. Gaufredi. S. Stephani. S. Gauseranni. S. Maioli. DXLVII. [PRECARIA GAUFREDI DE CLUNIACO REDDITUR ECCLESIE MATISCENSI.] 1106. Quum diuturna lubrici temporis revolutio labili memorie hominum intersecanie oblivionis fuco consuevit injuriare, queque inconvulsum soliditatis valorem in reliquum deposcunt habere utile perpendimus pellibus vervecum insertis signis apicum nostrorum noticie declarare, ut eorum nimirum veritatis inconcussionem tueri futurarumque litium enormitatem reprimendo valeat compescere. Quapropter innotescimus quia cum regeret Matisconensem episcopatum domnus Berardus, antistes venerabilis, undecimo ordinationis sue anno, mortuo Gaufrido de Cluniaco, precaria quam ipse et quidam de predecessoribus suis, de canonicis Matiscensis ecclesie, diu tenuerant finem cepit. Finita vero prestaria conditione in obitu Gaufredi filii ejus, tam suarum quam parentum animarum pernitiem metuentes, pretaxati presulis serenitatem adierunt et in manu ejus ecclesias que de dicta precaria fuerant, cum decimis et oblationibus, presbiteratibus, et aliis beneficiis que ad illas pertinent, Beato Vincentio glorioso martiri et canonicis sub ejus titulo divino cultui mancipatis integre reddiderunt, ut ipsi quiete, ordine, deinceps {322}possiderent, omnes quoque feodatos nullius immunitatis deffensione retenta werpiverunt, necnon et de terra sepedicte precarie vestita vel absa, quam in suo dominio tenebant sacrosancte ecclesie jam prelibate, remissa omni ulterius mancetudine, tertiam partem relinquendo laudaverunt et laudando concesserunt, duas partes per consensum canonicorum eo federe retinentes ut Willelmus et Hulricus usumfructuarium in vita sua tantum capiant, post mortem vero cujusque, facto quolibet ordine debitum exigente, quamtum portio mortui requiret, in jus et alimoniam fratrum in ecclesia incliti martiris prenominato Domino militantium sine impedimento transfundatur. Si quis autem illorum, Willelmi videlicet et Ulrici, peregre profiscici cupiens, aliave compulsante necessitate, de duabus partibus sibi retentis aliquid incaucionare voluerit, canonicos conveniat a quibus quod opportunum videbitur ad laudem amicorum de pecunia recipiat. He sunt ecclesie quas reddiderunt: ecclesia de Castello, ecclesia de Sancta Cecilia, ecclesia de Brendone, ecclesia de Bufferiis, ecclesia de Lornant. Super hac guerpitione se pacem tenere juraverunt Willelmus et Ulricus, et posuerunt obsides Hugonem Truandum et Hugonem de Soloniaco. Tum simile fecerunt placitum filii Bernardi de Cluniaco, Hulricus et Hugo, de parte hujus precarie que illos attingebat, et posuerunt obsides de pace, Willelmum de Nay et Gaufridum de Soloniaco. Asterius, ad opus trium filiorum, placitatus est eque et posuit obsides de pace, Durandum de Estolis et Aiminium fratrem ejus. Testes hujus rei A. decanus, J. precentor, Gauserannus Venilus; totam partem que de suprascripta prestaria ad illum pervenerat sine ulla retentione ecclesie sepius designate in perpetuum werpivit, et posuit de pace secum obsides Willelmum Vetulum, Achardinum de Brueria, Vinlendum de Cluniaco, Stephanum et Ragannum de Sancto Pontio, Hulricum de Cluniaco, Hugonem de Soloniaco. De werpitione filiorum Gaufredi de Cluniaco, Willelmi et Ulrici, facta per manum domni Berardi, reverendi presulis, in camera ipsius, sunt testes: Warulfus de Berriaco, Erbertus Truannus, Hugo de Soloniaco, Artaldus decanus, Johannes precentor, Jotserannus archidiaconus, Gaufridus archidiaconus, Bernardus archidiaconus, domnus Gausmarus prior, et alii quam plures. Actum est hoc anno M C VI ab incarnatione Domini, indictione XIIII, epacta XIIII, concurrente VIIA post quintam cum bissexto. Regnante Philippo rege Francorum. {323}DXLVIII. [DE DUOBUS MOLENDINIS SANCTI VINCENTII SUPRA CHAVAIGNIACUM.] 1074 — 1096. Notum sit universitati fidelium quod Sanctus Vincentius, in amne Vela supra Chavaigniacum, duo molendina ab antiquo habuit; unum quod canonici continue tenuerunt in dominio, alterum domnus Balgiacensis quasi in beneficio. Gaufridus autem de Maisiriaco et Bernardus frater suus removerunt illud quod erat de chasamento sub villa et ita exclusum est remanens. Mortuo vero statim Gauffrido de Maisiriaco, Bernardus qui superstes fuit, quum de hac injuria canonicis exequi justitiam recusabat, aliquamdiu anathematis vinculo strictus, tandem per manum domni Landrici Matiscensis episcopi resipiscens, in judicium Chavaniacum venit, ubi per prolatam sententiam recognoscens quod contra canonicos injuste egisset, laudavit ut sicut molendina superius communia fuerant, ita et sub villa communia sint in posterum, et communia canonicis et suis heredibus fiant. Hoc idem, quoniam aque cursus superius et inferius cum terris adjacentibus de jure Sancti Vincentii esse cognoscitur, laudaverunt canonici Bernardo suisque successoribus. Actum publice sub nuce juxta cimiterium. S. Landrici episcopi. S. Gaufridi. S. Evrardi. S. Eustachii de Vela. S. Johannis de Blaniaco, Otgerii de Vela, Otgerii prepositi, Aimo de Monte Pavonis, Stephani de Judeis, Otgerius Buicha, Berardus de Mispiliaco, Wichardus prepositus, Aimo sutor, Umbertus clericus, pluresque alii milites et rustici. DXLIX. [PETRUS SACERDOS DAT MEDIETATEM MANSI IN VILLA CASOTIS.] 1074 — 1096. Sciant presentes et futuri quia ego Petrus sacerdos, pro remedio anime mee et matris mee et ceterorum parentum meorum fidelium, dono ecclesie Dei que est constructa infra muros Matisconis et in honore gloriosissimi martiris Christi Vincentii dicata, medietatem unius mansi qui situs est in {324}villa Casotis, qui vocatur de Margaritis. Terminatur autem ipse mansus a mane terra Hebreorum, a sero via, aquilone via publica, a meridie tenet usque ad monticulum ipsius hereditatis. Et dono in villa Fontanis medietatem alterius mansi, eo pacto ut habeant hoc canonici ejusdem loci in communione fratrum. Si quis autem parentum meorum, id est extraneorum, calumniaverit hoc donum, auctoritate Dei et Beate Marie, matris Domini, et omnes virtutes celorum, et Sancti Petri apostolorum principis, et Beati Vincentii atque omnium martirum Christi, et beatorum confessorum, atque omnium virginum, sit maledictus qui hoc contradixerit donum. Data per manum L. episcopi, atque Odonis decani, atque Johannis cantoris, et Artaldi archidiaconi...... Sic fiat, fiat. DL. [HUGO DE BERRIACO DAT CAPELLAM SUI CASTRI CUM DECIMIS ET OBLATIONIBUS.] 1144 — 1166. Notum sit omnibus hominibus, quod Hugo de Berriaco dedit ecclesie Beati Vincentii et ibi Domino servientibus, capellam in supradicto castello sitam cum oblationibus, decimis et aliis appendiciis. Habet ipsa capella decimas clausi infra istos terminos, a via de Craia usque ad rivum fontis, et de duabus condeminis in Blandiaco sitis decimas habet, et de aliis duabus condeminis, ex alia parte ipsius supranominati montis manentibus, decimas pariter diviserunt. Capella et ecclesia de Soloniaco habet etiam decimas aliarum condeminarum quarum hec sunt nomina: de Balbilona, de Exarto, de Rogo, de Marenchia, de Piro, de Siciono. De terra tantum arabili, habet autem primitias omnium habitantium in eodem castello, eorumdem baptisterium capellanus visitet, infirmos communicet, et quod sibi tribuunt habet, nec est pretereundum quod mortui sepeliuntur apud Berriaci villam. Si vero aliquis eorum corpus suum destinaverit ad aliquam congregationem, capellanus non advocato presbitero Berriaci ville faciat quecumque agenda fuerint. {325}DLI. [PONCIUS ET WICHARDUS CANONICI DANT IN CENSUM VINEAM CHRISTIANO.] 1096 — 1124. Notum sit omnibus quod Pontius et Wichardus, canonici Sancti Vincentii, per manum Artaldi decani dederunt Christiano de Palude quamdam vineam que erat de mensa fratrum, eo tenore ut in festivitate Sancti Vincentii decem solidos Matiscensis monete, bone et probate, quotannis predictis fratribus persolveret. Est autem hec vinea ad portam Bellijoci, in superiori parte ad dexteram, et terminatur ab oriente vinee Sancte Marie, et ab occasu cum laterali nemore, a meridie vero via que ducit ad portam predicti castri; hanc quoque vineam prenominatus Poncius Sancto Vincentio dedit. DLII. [CONCORDIA INTER CANONICOS SANCTI VINCENTII ET MONACHOS GIGNIACI.] 1096 — 1109. Notum sit presentibus atque futuris quia monachi Gigniaci et canonici Matisconis, pro querimonia que inter eos fuerat, ad placitum convenerunt et hujus modi concordiam fecerunt: concesserunt et laudaverunt domnus Berardus Matiscensis episcopus et canonici ejus ecclesiam de Causello et ecclesiam de Sintiaco, et septem modios censuales vini et quinque solidos debitales denariorum ecclesie Gigniaci et monachis ibi Domino servientibus, eo pacto quod ipsi monachi, in festivitate Beati Vincentii martiris, decem solidos et sex denarios censuales canonicis Matiscensibus singulis quibusque annis persolvant apud Matisconem, illius scilicet monete que cunctetur in villa Gigniaci, vel in civitate Matisconis, sine alterius commutacione. Hec autem concordia confirmata est per manum domni Berardi Matiscensis episcopi in capitulo canonicorum et per manum domni Hugonis abbatis Cluniacensium monachorum et in capitulo ipsorum. Promiserunt et per manum Rotlanni prioris Gigniacensium fratrum in capitulo ipsorum. Promiserunt item supradicti monachi de quodam prato Sancti Amoris quod nullam facerent ulterius calumniam canonicis Matiscensibus, nec aliquod clam vel palam impedimentum, quatenus hec concordia sempiternam habeat firmitatem. {326}DLIII. [BLADINUS ET ROTBERTUS DE CANTRIACO REDDUNT MEDIETATEM COLONICE.] 1096 — 1124. Notum sit presentibus et futuris quod Bladinus et Rotbertus de Cantriaco medietatem cujusdam colonice aliasque terras in parrochia de Cantriaco et de Quercu sitas, juris Sancti Vincentii ab antecessoribus suis canonicis Sancti Vincentii eas in obedientia tenentibus, injuste adquisiverunt et diu male cum calumnia sepissime tenuerunt et possederunt. Unde Bladinus, ad extremum vite sue perductus, timens graviter anime sue periculum incurrere, medietatem quam de supradictis terris cum tanta injuria tanto tempore obtinuerat, Sancto Vincentio et domno Berardo episcopo canonicisque Sancti Vincentii concessit et werpivit in perpetuum, tantummodo deposcens humiliter ut quemdam filium suum canonicali consortio secum canonici adjungerent. Postea vero Bladino mortuo, uxor et filii ejus remanserunt qui werpitioni Bladini per aliquod tempus resistentes, tandem similiter anime sue exitium formidantes, consilio parentum et amicorum suorum, domni Berardi presentiam in capitulo Matiscensium fratrum adierunt, et ibi in manu ejus, coram canonicis, similiter omnes supradictas terras Beato Vincentio sine ulla deinceps retractatione, laudante et concedente Dalmatio jam marito supradicte uxoris effecto, concesserunt et omnibus modis sine ulla retentione werpiverunt, solummodo petitionem quam Bladinus de filio suo canonicis fecerat, videlicet ut in canonicum illum reciperent requirentes et humiliter deposcentes. Itaque domnus Berardus et canonici petitioni eorum assensum prebentes filio Bladini, nomine Gausceranno, canonicam dederunt et secum receperunt. Ipsi quidem pacem super hac werpitione tenere omnibus modis promiserunt, et postea ipse Dalmatius, de se et conductu ejus, posuit fidejussores de pace, Raculfum de Berriaco et Narduinum de Sala. Hujus werpitionis uxoris et filiorum Bladini testes sunt, Mayolus de Vincella, Johannes cantor, Stephanus de Pino; de werpitione Bladini, in exitu vite sue, testes: Gaufridus de Maliaco, Maiolus de Vincella, Artaldus decanus, Johannes cantor, Stephanus de Pino, Rotbertus de Brecis. {327}DLIV. ?? 1096 — 1124. Denique vero Rotberto, alio fratre jam multo ante tempore defuncto, uxor et filii ejus remanserunt qui in patris injuria perseverare cupientes et contra domnum Berardum episcopum et canonicos per multos dies repugnantes et in episcopum cum canonicis sepius calumpniantes et nisi rectum poscentes, ad ultimum, amicorum suorum consilio, per manum Bernardi de Secchinis et Otgerii prepositi, ab episcopo diem determinatum petierunt in quo res eorum justitia exigente discuteretur. Veniente autem die placiti, rectum penitus firmare vel facere renuerunt; quod amici eorum videntes, placitum concordie a domno episcopo et canonicis postulaverunt videlicet ut unum Rotberti filium nomine Stephanum in canonicale consortium susciperent, et matri cum aliis filiis VI libras denariorum persolverent quatenus uxor cum marito Dalmacio et omnes filii Rotberti quodcumque juris Sancti Vincentii terrarum et silvarum ipse Rotbertus tenuerat totum quiete et in pace dimitterent, solummodo retinentes ut a tribus aut quatuor parrochianis de Cantriaco, vel de Quercu, sub anathemate aut sacramento terrarum, veritas eis demonstraretur, quod domnus Berardus episcopus et canonici quamvis justam causam habuissent laudaverunt et concesserunt. Postea vero insimul venientes in manu domni Berardi episcopi, Sancto Vincentio et fratribus in monasterio suo degentibus, ut supradictum est, verpiverunt et omnibus modis finierunt et in fide sua pacem super hac verpitione promiserunt, accipientes ab episcopo et canonicis licet injuste supradictos solidos, diem alterum postulantes qua canonica Stephano Rotberti filio daretur. Dato vero die et veniente, ambo Vuigo et Stephanus germani in capitulo Sancti Vincentii se presentaverunt et ibi iterum verpiverunt et quam, librum in manu tenentes super altare Sancti Vincentii, verpiverunt quicquid juris Sancti Vincentii tres aut quatuor prenominati homines ostenderent; deinde Stephanum in canonicale consortium receperunt et diem eis dederunt in qua {328}hominibus prelibatis, secundum predictum pactum, terras ostendere certissime fecerint. Postea vero domnus Berardus et canonici quiete et in pace tenuerunt et possederunt. S. de verpitione in camera episcopi per manum Bernardi de Secchinis et Otgerii prepositi, in manu ejusdem episcopi, ab uxore Rotberti et omnibus filiis ejus facta. Sunt testes idem Bernardus et Otgerius et Bernoldus de Sancto Sulpicio, Radulfus de Quercu, Bernardus de Toriaco, Artaldus decanus, Johannes cantor, Gauscerandus archidiaconus, cum aliis. De verpitione Guigonis et Stephani, super altare Sancti Vincentii, sunt testes Gauscerannus archidiaconus, Bernardus Bisornatus, Guigo de Germola, cum multis aliis. DLV. [CONCORDIA INTER CANONICOS ET REIMFREDUM SUPRA MONTEGUDINO.] 1096 — 1124. Revocatis ad concordiam litibus, provisoribus sequestre pacis et amatoribus attinere videtur curam gerere ne a posterorum notitia caligine oblivionis certa priventur ea de quibus in posterum si tenebris involvuntur ignorantie, lites rursus et rediviva certamina oriri posse providentur; quorum emulationi nos aliquamtum occupati quemadmodum lis et controversia que inter ecclesiam Matisconensem et Remfredum filiosque suos, propter terram de Monte Gudino, fuit terminata sic posteris nostris scribere et scribendo certificare curavimus. Sciant igitur presentes et posteri predictum Remfredum ejusque filios ex his que se tenere a Matiscensi ecclesia Sancti Vincentii conabatur astruere duo nemora cum terris in eadem villa de Veniere in planum redactis, et villanis easdem complanationes inhabitantibus, cum omnibus ibidem plantatis seu edificatis, Sancto Vincentio ejusque canonicis in pace devenisse, preter vineas quas sibi de sua proprietate plantaverunt et edificaverunt, de vino quarum singulis annis prefatis canonicis quartam reddiderunt partem, sibi eas suisque successoribus Matiscensis ecclesie permissione possidere absque denominato licebit servitio. Concessit etiam eamdem ecclesiam predictis Remfredo suisque filiis in jam dictis nemoribus {329}ubi eos ad utilitatem Sancti Vincentii custodes ac forestarios deputavit de singulis querelibus quas ille qui in Matisconensi ecclesia precentoris fungetur officio donaverit; terra enim hec de qua agimus officium illud commutari semper et sequi in nostra consuevit ecclesia singulos habere denarios. Preterea concessum est eis quando predicta nemora glandes scilicet alimenta porcorum tulerint XXV porcos de suis propriis, postquam glandes, jussu precentoris, aliis exponentur porcis in illis nemoribus sine pretio pascere; eo vero anno quo precentor ultra pretaxatum numerum de propriis ibidem nutriat porcis totidem quot et ipse preposito suo de suis similiter propriis si tot habeat mittere licebit. Si quid autem in curtilis suis vel vercariis de quibus quintas eos reddere non est institutum plantaverunt vel edificaverunt totum ipsorum erit absque denominato servitio. Quicquid vero in terris illis que domino quintas debent, ab ipsis vel ab aliis, in domibus, vineis, vel aliis est edificatum, canonicis Sancti Vincentii totum per judicium et concordiam redditum est atque concessum, preter grangiam unam et vineas que dicuntur in feudo, cum domibus ibi edificatis, et exceptis quoque vineis illis quas ipsi in jam dicta terra de suo proprio plantaverunt, que eorum possessioni sunt addite, quartam tantum partem vini singulis annis precentori persolvendo. Statutum est etiam ut, pro duobus pratis qui in eadem habentur villa, singulis annis arietes singulos cum vellere persolvat; et ut ille qui preposituram habuerit nullam aliam habeat seque cum domno suo precentore hominio fidelitatisque sacramento astringat, neque quemquam de rusticis, nisi domino volente atque jubente, abicere seu adicere presumat; domnus autem hospitandi dehospitandique quem voluerit libertatem habeat, ita tamen ut si pro homine hospitando quicquam acceperit suum prepositus commodum non admittat. Hac itaque verpitione facta preposito predicte terre suisque fratribus, de servitio quod ipse ante, vel antecessores sui, precentoribus aliis pro omnibus his que hic scribuntur werpivisse et retinuisse fecerunt, nichil est condonatum sed quantumcumque quomodocumque aliis servierunt, eodem modo pro his solis que sibi concessa sunt, seseque Gausceranno precentori suisque successoribus servituros promiserunt. S. Berardi episcopi. S. Artaldi decani. S. Gauseranni precentoris. S. Bernardi archidiaconi. S. Humberti archidiaconi. S. Remfredi. S. Stephani prepositi. S. Rotberti sacerdotis. S. Adalardi clerici. S. Stephani monachi. S. Hugonis de Loasia. S. Gausmari prioris. S. Guichardi. S. Itgerii. S. Otgerii de Miseriaco. {330}DLVI. [HUGO, STEPHANUS ET OTGERIUS REDDUNT ECCLESIAM DE SATONACO.] 1107 — 1124. Quum universa, circa dispensationem ecclesiasticam facta et deffinita, solida et inconvulsa in eternum debent existere, condecet ea litterarum apicibus denotari, quatenus simultimoda secularium rerum occupatione aliquid oblivioni humane immixtum fuerit, procul dubio ab omni memoria hominum removeatur et totius rei veritatis apponatur. Igitur notum fieri omnibus fidelibus volumus quod Hugo, Stephanus et Otgerius de Corimmanblo post multas sepissimasque sinodes Matiscensis ecclesie super injuria quam de ecclesia de Satonaco et decimis faciebant, factas a canonicis querimonias; tandem, per manum domni Berardi episcopi, ipsam beato martiri Vincentio ecclesiam et canonicis ibi Domino servientibus, cum omnibus decimis et cimiterio et oblationibus werpiverunt, concesserunt et reddiderunt, tali tantum pacto ut in vita sua annualem investituram, videlicet unum quartallum frumenti et unum micterium ordei, canonicis persolventes teneant et possideant. Et quicumque eorum obierit, semper de parte sua investituram augmentando, dimittat unum quartallum inter frumentum et ordeum, et sic tenendo, ultimo eorum defuncto, totum in pace beato martiri Vincentio et canonicis inibi degentibus sine ulla deinceps inquietudine remaneat. Si vero canonici, cum feodariis illis a quibus ipsam milites de Corimmanblo dicunt se habere ecclesiam, placitare denique voluerint et eis werpire supradictam ecclesiam fecerint, in arbitrio fuit canonicorum ut centum solidos Ugoni et Stephano et Otgerio persolventes quatenus remota prescripta defuncti fratris videlicet unius quartalli investitura, sicuti unusquisque obierit totam partem suam prelibato martiri Vincentio et canonicis ipsi servientibus integre sine ulla retractione relinquat, et vivus in omni vita sua omnibus modis pacem ibi teneat. Hanc autem convenientiam in manu domni Berardi episcopi fideliter se tenere promiserunt in perpetuum, et in fide sua se observaturos affirmaverunt sub testibus Gausceranno cantore, Bernardo archidiacono, Guidone de Romanaco, {331}Hugone de Vitriaco, Garulfo de Berriaco, Ansedeo et Galterio de Tasiaco. Hoc factum fuit in turre predicti episcopi, vigilia Beati Andree apostoli, regnante Ludovico Francorum rege. DLVII. [CONTROVERSIA TERMINATUR INTER PONCIUM CANTOREM ET STEPHANUM DE MONTE GUDINI.] 1186 — 1199. Sciatur quod controversia que erat inter Poncium cantorem et Stephanum de Monte Gudini, de terris ipsius ville, hoc modo terminata fuit. Stephanus recognovit nemora esse precentori et ecclesie que dimittit ei cantor; quamdiu ipse Stephanus vixerit, salva taschia, applanationes nemorum non potest facere sine consensu cantoris, et werpivit ei colonicam, et perpetuo reddimus ei arietes cum vellere, singulis annis, et de vinea que est juxta vineas de quibus reddebat quartam, similiter reddit quartam. Super aliis controversiis que versabantur inter eos, michi est remissum, michi est condonatum, post mortem Stephani. Quod si heredes Stephani ecclesiam appellare voluerint appellent, et ecclesia similis eos; hec conventio non derogat prime conventioni. Actum est hoc in presentia Gauterii decani, Poncii cantoris, Aimini archidiaconi, magistri Stephani, Urici subcantoris, Rannaldi de Felins militis. DLVIII. ?? 1186 — 1199. Notum sit quod Otgerius de Monte Gudini clericus eamdem verpitionem quam Stephanus de Monte Gudini, patruus ejus, de terris ejusdem ville superius fecerat, pro portione se contingente, prestito sacramento, tactis sacrosanctis evangeliis, ecclesie Beati Vincentii in presentia istorum fecit, videlicet domni Rainaldi de Vergeio episcopi, Rotberti, et Aimini, et Umberti, et Stephani archidiaconi, Wichardi Rebutini, Willelmi de Brectes, Hugonis de Barvers, Joceranni archipresbiteri, Alardi sacerdotis, magistri Urici, Gaufridi de Motes. {332}DLIX. [CONCORDIA, INTER MATISCONENSEM ECCLESIAM ET EPISCOPUM NIVERNENSIUM, DE ECCLESIA CANDEVERRIS.] 1111. Notum sit tam presentibus quam futuris controversiam que, inter Matisconensem ecclesiam et episcopum Nivernensium Hugonem, de ecclesia Candeverris versabatur hac concordia fuisse terminatam. Domnus Hugo, reverendus Nivernensium presul, Matiscensi ecclesie presbiteratum integrum et quictum dimisit, sicut Willelmus comes antea dimiserat, omnem videlicet sepulturam, omnem oblationem, et de decima quamtum ad ipsum presbiteratum pertinebat, jure tantum episcopali retento ex integro. Hanc autem ecclesie, seu ecclesiasticarum rerum, dimissionem Willelmus comes concessit et laudavit, decimam autem quam tunc in dominio habebat sibi suisque heredibus tali conditione retinuit, ut nulli ecclesie seu persone eam donaret nisi ecclesie Matiscensi; eis vero qui de presbiteratu aliquid ex eo in casamento habebat nullum patrocinium vel auxilium ad retinendum preberet. Reverendus quoque Nivernensis episcopus se de eis justitiam plenam ecclesie Matisconensi facturum promisit. Domnus autem Berardus, venerabilis Matiscensium antistes, et ejus canonici idem juris quod in potestate Candeverris se habere asserebant, si quid habebant, Willelmo Nivernensi comiti et heredibus suis promiserunt; et comes predictus id juris quod in potestate eorum erat, si quid eorum erat, ab episcopo Matiscensi, assensu clericorum ejus, per eos deinceps habendum suscepit, eo scilicet excepto quod tunc temporis canonici Matiscenses in potestate Candeverris in dominio habebant. Expresse autem dominus episcopus Nivernensis laudavit ut canonici quem vellent presbiteratum in ecclesia eligerent sibique presentarent cui idoneo et obedientiam professo animarum curam committat, de his vero qui canonici in ecclesia sibi retinuerint presbiter qui per eos bona ecclesie habebit, tamque dominus fideliter respondeat, qui si in crimen inciderit, judicio episcopi Nivernensis abiciatur et alter a canonicis Matiscensibus substituatur. Igitur facta est absolutio ab episcopo Matiscensi ejusque canonicis, super Willelmo comite Nivernensi ejusque predecessoribus. Actum est apud Paredum, per manum domni Richardi, apostolice sedis legati, Norigaudi {333}Eduensis episcopi ejusque clerici, anno ab incarnatione Domini M C XI, indictione IIII, epacta VIIII, concurrente VI post III cum B, VIII idus aprilis, februarii V XXIIII, Paschali II Romane urbis Papa, regnante in Francia Ludovico Philippi filio. S. Ugo Nivernensis episcopus. S. Willelmus comes Nivernensis, Hugo de Fraxino, Hugo de Tilio, Bernardus doctor. S. Berardus Matiscensis episcopus. Goscerannus cantor, Humbertus, Bernardus, Gaufridus archidiaconus. S. Theotardus Lugdunensis camerarius et capellanus. DLX. [HUGO GAUFFRIDUS PRESTARIAM ECCLESIE MATISCENSI REDDIT.] 1096 — 1124. Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus Hugonem Gaufredum prestariam Matiscensis ecclesie Sancti Vincentii quam habebat, ut premonstrata erat et adhuc melius demonstrare posset, et nominatim Castanetum et Lucum Beliardum in presentia domni episcopi Berardi, et decani Artaldi, et precentoris Gauseranni, et aliorum plurimorum Deo et prefate ecclesie reddidisse. Juravit autem predictus Hugo se veram tenere pacem et perpetuam super hec et super omnia bona illius ecclesie per se et per conductum suum, et per quoscumque a malis ecclesie retrahere posset; quod si ecclesia ab istis hac de causa in aliquo lederetur illud idem se reddere atque interim, donec redderetur, in Matiscensi civitate se captum tradere, nec eam exire sine licentia illius episcopi et decani ac precentoris, qui eo tempore magistratus ecclesie obtinerent. Eodem sacramento confirmavit, insuper quoque obsides posuit Guigonem de Barbareschis et Gaufridum, Willelmum Vetulum, Hugonem de Cluniaco, qui quotiescumque et ex eo quo Hugonem ipsum a juramento deviare cognoscerent, Matisconi se captos reddere et a civitate non discedere sine edicto episcopi, decani et cantoris, qui illis diebus ecclesie honores obtinebunt juravere. Dominus vero episcopus Berardus et canonici prefati Hugoni sexcentos solidos dedere ut fidem et veram pacem illis de prestaria teneret; videntibus et laudantibus domino Berardo episcopo, decano Artaldo, precentore Gauseranno, Stephano monacho, Guichardo de Peseio, Gunterio archipresbitero, Petro de Berriaco, Bernardo de Claromanu, Vuichardo de Rochia. {334}DLXI. [QUOD CLUNIACENSES CHRISMA CONSECRARE NON POSSUNT.] 1109 — 1118. P. episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P. abbati et monachis Cluniacensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Confrater noster B., Matiscensis episcopus, partim rogatu nostro, partim probitate sua, erga predecessorem tuum venerabilem virum H. abbatem benigne se habuit, et cum Hierusalem iturus decessit, omnia inter vos et ipsum quiete et pacifice habebantur. Ceterum, post decessum ejus, non parum jus Matisconensis ecclesie perturbastis, quia quod hactenus factum non est in monasterio vestro crisma consecrari fecistis; hoc enim quevis per episcopi personam exhibeatur ecclesie tamen jus est. Rogamus ergo dilectionem vestram ita hoc plena caritate corrigere, item etiam in ceteris circa eum vos habere ut inter vos preterite pacis vinculum arcius restringatur; et ipse enim vos plenius diligit et a vobis plenius est diligendus. Quamobrem precipimus ne talia ulterius fiant; non enim immemores sumus quanto studio, quantaque instantia satagerimus ut firma inter vos et stabilis concordia permaneret. Quod idcirco firmum servari volumus et precipimus ne detrimentum ulterius ecclesia patiatur; orantes vos pro nobis misericordia divina custodiat. DLXII. [WALTERIUS EPISCOPUS CONCEDIT WALTERIO CANONICO ECCLESIAM SANCTE MARIE.] 1031 — 1062. Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie filiis atque fidelibus presentibus scilicet et futuris, dum veniens Walterius, archidiaconus atque canonicus ejusdem ecclesie, ante presentiam domni Walterii episcopi et ceterorum canonicorum in generale capitulo, petiit ab eis ut concederent sibi aliquid de rebus ipsius ecclesie. Cujus precibus predictus episcopus et simul omnes {335}canonici annuentes, concesserunt ei per precarie firmitatem ecclesiam de Ammoniaco in eodem Matiscensi pago sitam, in honore Sancte Marie dicatam, cum omnibus appenditiis, scilicet cum campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus et omnibus ad eam pertinentibus. Dederunt quoque ei unum mansum qui est in villa Scola cum campis, pratis, silvis et cum usu silve, in quo mansit Achardus et filius ejus Albertus; dederunt etiam ei et alium mansum situm in villa Mitiaco cum domo et vinea et omnibus ad se pertinentibus, scilicet cum campis, pratis et cum usibus silvarum, et cum servo supermanente nomine Rotberto. His autem addiderunt et decimationes silve de Cenva pertinentes ad ecclesiam de Clergiaco. Hec omnia supradicta cum omni integritate concesserunt ei loco precarie, eo pacto ut ea in vita sua teneat, possideat, et unoquoque anno festivitate Sancti Vincentii, fratribus, loco census, XII denarios persolvat. Post decessum vero ejus, cum omni integritate ad mensam vel communionem fratrum meliorata revertantur. Tali etiam conventione ista precaria facta est ut nichil umquam de his terris alicui detur in beneficium, et si aliquid dationi est recipiatur, et ista precaria stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. S. Walterii episcopi. S. Walterii prepositi. S. Joffredi archidiaconi. S. Rannulfi precentoris. S. Odonis. S. Ailoldi. S. Bernardi. S. Cyraldi. S. Oddonis. S. Warnerii. S. Arlebaldi. S. Duranni. DLXIII. [UGO DE VITRIACO REDDIT TERTIAM PARTEM DECIMARUM BESORNIACI.] ?? Notum sit omnibus hominibus quod Ugo de Victriaco werpivit et reddidit capelle Sancti Leodegarii, que est in Victriaco villa, et rectoribus ejus tertiam partem decimarum Besorniaci quam Stephanus, sub nomine predicti Ugonis, quasi in beneficium injuste tenet cuique injustius se concesisse confitetur; quippe qui sanctuarium Dei sub maledictione prophete non solum hereditate possedit verum etiam cuidam laico hereditario jure possidendum concessit. Hujus rei testes sunt Warulfus et filius ejus. S. Ugo et Garardus frater ejus. S. Vicardus de Cavannis, Brinio, Vitalis, Cornerius. {336}DLXIV. [VICELINUS CANONICUS DAT MOLENDINUM ET VINEAS IN VILLA SUISSIACI.] 1121 — 1143. Scire volumus presentes et posteros quod Willelmus Suisiaco, canonicus hujus ecclesie, dedit ecclesie Beati Vincentii, in villa Suisiaci, molendinum unum cum decursibus aquarum, et in eadem villa vineas duas, una quarum medietatem vini et minam reddit et III solidos in servitium; altera vere, tertiam partem vini et pro servitio duos panes et unum sextarium vini et IIII denarios. Et in villa que dicitur Imirengis mansum unum qui debet X et octo denarios et IIII panes et duo sextaria vini; et in eodem manso, vercariam unam nucleariam et reddentem IIII coponos et unum cibum in messionibus. Hujus rei testes sunt, Guigo de Germola, et Vicardus de Pisiaco, et Gauscerannus de Balgiaco, et Gaufridus de Blaniaco. DLXV. [WICARDUS DE CURTE REDDIT QUARTAM PARTEM DECIMARUM DE MARDUBRIO.] 1074 — 1096. In nomine Domini. Notum sit omnibus tam presentibus quam et futuris fidelibus quod Wicardus de Curte, frater Pontii, filius Giraldi de Curte, qui quasi hereditario jure possidebat quartam partem decimarum ecclesie de Mardubrio, per manum domni Landrici Matisconensis episcopi, reddidit Sancto Vincentio pro remedio sue anime et antecessorum suorum, ipsam partem quartam cum assensu uxoris sue Ardegaldis, eo tenore ut nullus heredum suorum, sive aliorum propinquorum, aliquam calumniam ecclesie Matisconensi ulterius inde faciat. Quoniam ipse, ut hec redditio per eum rata fieret, prius inde fratrem suum Pontium, qui aliam quartam partem in eisdem decimis habebat, per se et per amicos suos movit, ut suam si vellet ab eo emeret; quod postquam in eo remansit ipse supradicte ecclesie jus suum quod ei injuste ab antecessoribus suis ablatum cognoscebat, ut prediximus, reddidit et hoc cum consensu Humberti Beljocensis, cujus quasi feodum erat, qui canonicis Sancti Vincentii cartam fecerat. Testes hujus redditionis fuerunt Gerardus de Les Sallas, propinquus ejusdem Wicardi, Ugo Fuldradus, Berardus Verrinii, Stephanus Darbot, Pontius de Marinse, Stephanus Buterie. {337}DLXVI. [HUGO FULDRADUS REDDIT QUARTAM PARTEM DECIMARUM SANCTE MARIE DE AGRILLO.] 1080. Anno ab Incarnatione Domini millesimo LXXX, regnante rege Francorum Philippo, residente in sede Matisconensi Landrico memorande memorie episcopo. Ego Hugo Fuldradus, quia cognovi quod injuste tenebam quartam partem decimarum ecclesie Sancte Marie de Agrillo, reddidi illam Sancto Vincentio, cujus jus erat, per manum Odonis decani et Bernardi archipresbiteri, cum assensu uxoris mee Girberge, pro mea et ejus et antecessorum nostrorum animabus, eo pacto ut nullus heredum nostrorum canonicis Sancti Vincentii inde inquietare presumat, et qui inquietaverit in his que retinuimus, nullum jus habeat; et canonici pro me et uxore mea, in diebus anniversarii, memoriam faciant. Huic redditioni interfuerunt memorati decanus et archipresbiter, Pontius de Marnise, Stephanus Darbot presbiter de Curte, Bernardus presbiter de Mardubrio. DLXVII. [PLACITUM CANONICORUM CUM LANDRICO DE MONCELLIS PRO CUSTODIA SILVE.] 1096 — 1124. Placitum factum inter canonicos Matisconenses et Landricum de Moncello, de nemore Caimmenva et applanamentis ejusdem nemoris quod est alodum Sancti Vincentii. Concesserunt quidem canonici Landrico ut custodiat nemus eo videlicet tenore ut ulterius non extirpetur, sive ad pratum sive ad agriculturam, sed cum nemus portaverit glandes fideliter servet ut neque ipse, neque alius colligat, donec canonici porcos suos ad glandem edendam introduci precipiant, et tunc Landricus parrochiam suam introducat. Concessum est etiam utrimque, sicut vicini post excommunicationem ab antiquo fuisse testati sunt, ut canonici in predicto nemore ad usum coquine, seu refectorii, sive ad opera ipsius claustri, quicquid voluerint colligant, et obedienciarius Sancti Clementis de eodem nemore quod placuerit capiat, ad ea que in parrochia Sancti Clementis operari voluerit. Similiter et Landricus ad usus proprie domus et ad mansos suos faciendos de nemore capiat, illud {338}tantum provideat ut, preter parrochianos Sancti Clementis, nullum hominem in nemore currente faciat; de singulis vero domibus predictorum parrochianorum in nemore currentium, singulis annis singulos denarios, pro custodia habeat. Definitum est autem de prato quod Landricus juxta nemus fecerat, ut singulis annis, facto feno, nonam canonicis reddat, neque pratum deffendat nisi de fossione porcorum, donec alia prata que sunt in vicinia in deffensione mittantur. De messibus aliorum applanamentorum, quas ipse vel aliquis pro eo habuerit, decimas integre et medietatem nonarum canonicis reddat. Pro hoc beneficio a canonicis sibi collato, Landricus hominium fecit et fidelitatem juravit domno Artaldo decano, et in pacto fuit, ut quicumque de successoribus et hoc beneficium a canonicis tenuerit, decano Matisconensis ecclesie hominium faciat et fidelitatem juret. Actum communi favore capituli, in presentia domni Berardi venerabilis episcopi. DLXVIII. [ARTALDUS REDDIT ECCLESIAM SANCTI MARTINI APUD FLORIACUM.] 1096 — 1124. Quum nonnullis fidelium liquet quod immobiles et mobiles res ecclesie Matiscensis, olim insolentia multorum dissipate diversis in locis fuere, inter quas et ecclesia que jacet in villa que fertur Floriacus in Matiscensi episcopatu, atque in honore Sancti Martini dicata cum ad se pertinentibus, sub quadam prestaria, sublata injuste fuit, licet proprii juris predicte ecclesie foret. Que per diversos mortalium male descendendo ad ultimum Pontio patri Artaldi Matiscensis ecclesie decani evenit, quam et proprio filio suo prenominato jure perpetuo possidendam dedit. Hic itaque Artaldus delictum patris suorumque predecessorum mente fideli sepius pertractans, ab hoc usque devenit quatenus pro salute sua, patris et matris ceterorumque antecessorum, insigni martiri Beato Vincentio atque Matiscensis ecclesie canonicis sub domno pontifice Berardo, prefatam ecclesiam eo tenore reddidit ut in vita sua sub censu duodecim denariorum habeat, et post ejus decessum, Sanctus Vincentius et illius canonici prenominatam ecclesiam cum omni integritate recipiat. Si quis vero hanc redditionem infringere temptaverit, a communione sancte matris ecclesie separetur, et cum his qui dixerunt Domino, «Recede a nobis scientiam tuam volumus,» nisi resipuerit damnetur. {339}DLXIX. [HUGO DE TORIA REDDIT QUICQUID OCCUPAVERAT IN OBREMARO.] 1096 — 1124. Omnibus sancte Dei ecclesie filiis, tam presentibus quam futuris, notum fieri volumus quum Hugo de Toria, de placito quod cum sancte Dei Matiscensis ecclesie canonicis antecessores sui et ipse fecerant diu, licet injuste, calumpniam intulit. Quapropter domnus et venerabilis Berardus Matiscensis ecclesie presul atque canonici cum prefato Hugone in villa Taxoniaci convenientiam habuerunt, ubi jam bis nominatus Hugo suam injustitiam justitiamque canonicorum recognoscens, quicquid in potestate Obremarum, in terra Sancti Andree et Sancti Vincentii, vel in cimiterio seu in mansum Rexerii, sive arationem, sive quid aliud calumpniaverat, quicquidve feodarii ab eo in his locis habere dicebantur, uxore sua laudante et confirmante, Domino et preciosissimo martiri Vincentio omnimoda werpitione finivit; et ut deinceps canonici Domino inibi servientes libere possiderent, concessit adjungens quod si feodarii aliquam moverent inquietudinem, se nullum inde eis prebere auxilium seu testimonium, nec per justiciam quam prelibati canonici super eos exercerent aliquo modo illis molestus fieret. Hoc fecit jam sepe nominatus Hugo de Toria et uxor sua per manum domni Berardi episcopi Matiscensis et Gausceranni precentoris. Testes autem hujus rei sunt Stephanus de Sancto Cirico, Petrus de Bainers, Gauscerannus de Mispiliaco, Bernardus, Julianus et Aimo frater ejus, Stephanus clericus, Otgerius de Sancto Cirico, Leodegarius Vallis Grinose, Wido Dalbent, Letaldus de Cosiaco, Bernardus Boschaio. DLXX. [CONCORDAT BERNARDUS DE SEDUNO SUPRA DECIMIS DE CUNONE.] 1112 — 1139. Notum sit tam presentibus quam futuris diu fuisse querelam et contentionem inter Matiscenses canonicos et Bernardum presbiterum de Seduno, qui canonicis injuste quamdam partem in decimis de Civione minore auferebat que precarie a Cluniacensibus militibus possesse certissime credebantur possidere; et in parrochia Sancti Martini de Bufferiis, cujusdam {340}plantate terre Auderiis vocitate decimas, dicens terram illam sui alodii esse, illaque occasione decimas ecclesie de Bufferiis ex parvo tempore occupaverat. Unde canonici, Bernardus scilicet archidiaconus et Guigo de Germola, domno S. Eduensium episcopo proclamationem facientes et justitiam de Bernardo presbitero qui fieri postulantes, Lamberto et Ansedeo archipresbiteris suis precepit quatenus constituta die in supradicta villa de Civione, Bernardus presbiter et canonici superius nominati in presentiam illorum convenirent, et concorditer vel judiciali ordine querimonie finem imponerent. Quo facto, canonici per testes plures, scilicet per Durannum clericum et Grimoldum et alium Durannum sub interdicto affirmantes et vera inter signa medietatem totius decime de Civione de precaria Sancti Vincentii nominata esse probaverunt, et terra de Auderiis de parrochia de Bufferiis veraciter esse nullo contradicente testati sunt. Super quod ipsi archipresbiteri canonicorum justitiam et jus, sacerdotis Bernardi recognoscentes injuriam, talem super hoc concordiam fecerunt, videlicet quod Bernardus presbiter ipsas portiunculas quas sub occasione vadimonii diu et injuste in ipsa medietate decime de Civione acceperat, Beato Vincentio et canonicis Matisconensibus reddidit et werpivit totam ipsam integram medietatem totius decime sine ulla deinceps inquietudine in perpetuum. Decimam iterum de terra que vocatur Auderiis que de parrochia ecclesie de Bufferiis erat, similiter reddidit et concessit et werpivit supradictis canonicis Matisconensibus sine ulla amplius retractione. Ipsi quidem canonici, per manum supra nominatorum archipresbiterorum Ansedei et Lamberti, ipsi sacerdoti Bernardo X solidos Cluniacenses dederunt; qui idcirco pacem promisit se omnibus modis et per manum archipresbiterorum tenere affirmavit. Hujus werpitionis et concordie sunt testes Gunterius archipresbiter, Aimardus monachus de Masillis, Petrus de Civione, Tetaldus presbiter, Bernardus presbiter de Claromane, Durannus de Elvolo, Grimoldus, Dalmatius de Molano, Petrus de Berriaco. DLXXI. [ALARDUS APOSTOLICUS MANSUM PROPE MATISCONEM RECUPERAT.] 1007 — 1037. Quum universa que sub conditionis humane dispensatione fiunt firma et stabilia, imo etiam inconvulsa debent in eternum consistere, ne secularium {341}rerum occupationibus aliquando mentes hominum impedite oblivioni subjaceant; illa opportet omnia litterarum apicibus denotari et assignari. Igitur notum esse volumus tam presentibus quam et futuris, quoniam Aalardus, cognomine Apostolicus, mansum unum prope muros civitatis Matisconis et juxta ecclesiam Beati Johannis more rustici et ad servicium annale faciendum ex multo tempore possidens, cum in curia sua mansum quia nec bene ipsius vineam foderat nec, ut dicebat, facere fecerat, jam quasi desertum et pene bestiis expositum paraverat. Unde Bernardus archidiaconus a quo illum Aalardus tenebat mansum, non mediocriter ira succensus, multas et sepissimas et inde calumpnias fecerit et querimonias, et etiam ut ei rectum firmaret et faceret multotiens eum ad rationem certissime posuerit quod omnino Aalardus facere et redintegrare procul dubio recusaverit, et in ambagibus suis confidens satis pro nichilo eam que dicebantur a Bernardo habuerat. Tandem spontanea sua voluntate captus, per manum Stephani Burse et Petri vocati Monachi, sepius a Bernardo archidiacono ut ei in pace quicquid in manso habebat dimitteret, pretium expostulaverat ipse vero Bernardus archidiaconus, tum quia ex parte illum mansum videbat desertum, tum quia pro salute anime sue Beato Vincentio aliquid edificare voluit, verbis ejus manum supranominatorum hominum se prebere assensum decrevit et promiserit. Aalardus nempe et uxor sua Grausa, in domini Bernardi archidiaconi venientes et ab eo quatuor libras denariorum accipientes, et quicquid in supradicto manso et vinea habuerant et tenuerant vendiderunt totum et concesserunt, et in perpetuum werpiverunt, et super hoc pacto pacem se tenere promiserunt. Uxor quidem Aalardi, Grausa, pro laudamento V solidos habuit. Hujus venditionis et werpitionis sunt testes, audientes et videntes, Gaucerannus de Monte Girberto, Pontius Auricula, Bernardus de Insula, isti tres canonici, Stephanus Bermundi, Constantinus de Arciaco, Stephanus Bursa, Petrus Monachus. Hoc actum V kalendas octobris, regnante Ludovico Francorum rege. DLXXII. [GAUFFRIDUS DE VARENNIS DIMITTIT CALUMNIAM MOLENDINI DE CAVENNA.] 1096 — 1124. Quum multa vestustate delentur et in perpetuam oblivionem redigantur, filiis beati Matisconensis ecclesie Vincentii tam presentibus quam futuris certum esse volumus quod Gaufridus de Varennis in quodam placito, in {342}presentia Goceranni decani et domni Gaufridi archidiaconi Blaniacensis domnique Odonis canonici cognomine Rebutini habito, quicquid umquam super molendinum de Caveinia calumpniabatur, videlicet transsetus quos molendinatores per pascua sua faciebant et abbatarum aque prata sua rigantis conjecta, omnibus sedatis reclamationibus, ipse et uxor sua Annela et Mayolus filius ejus, pro anima sua, canonicis et Beato Vincentio in perpetuum werpiverunt. Super hac vero predicta concessione testes existunt, Petrus Sapatinus presbiter et Petrus de Prinusico sacerdos, et Ugo Bastardus, Otgerius extraneus sacerdos, Umbertus Scutarius, Acaris nepos ejus. DLXXIII. [JOCERANNUS REDDIT STEPHANO DE PASIACO TERRAM SANCTI VINCENTII.] 1074 — 1096. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Jotcerannus de Centerbens quamdam terram, quam habebat de Sancto Vincentio in precariam, in vita sua tantumdem dedit et werpivit domno Stephano de Pasiaco, Matiscensis ecclesie canonico, et ut injuste presidente in vadimonio pro centum solidis..... Hujus rei testes sunt Gunterius archipresbiter, Petrus de Sancto Nicecio, Umbertus archipresbiter, Bernardus presbiter de Sancto Vincentio de Prato, Rodulfus Guerlus. Est sciendum quod supradictus Jotcerannus et filius ejus Petrus et Hugo de Oblato nepos ejus, juraverunt se pacem tenere super hac re, de se et de omnibus aliis hominibus in potestate sua confitentibus. Hoc sacramentum factum est in presentia Gunterii archipresbiteri, Petri Sancti Nicecii, Bernardi presbiteri de Sancto Vincentio de Prato; Artaldus de Buxeria, fidejussor de sacramento tenendo. DLXXIV. [GALTERIUS ACQUIRIT CAPELLANIE DE CRUCE PRATUM IN VERNETO.] 1096 — 1124. Scire volumus presentes et posteros quod magister Galterius habens capellaniam de Cruce emit a Giraldo de Viriseto XL soldis pratum unum in praeria de Verneto prope portum Niorum, subtus viam portus; quod {343}pratum habet ab oriente terram de Felineis, a septentrione terra de Correvoldo, a meridie et occidente terra Sancti Vincentii. Pratum istud appendit ad altare de Cruce emptum in camera domni Berardi episcopi in presentia ejusdem et domni Jotceranni decani, Pontii Auriculi, Stephani capellani, Stephani Nasilardi, Widonis dapiferi, qui inde testes sunt. Quod ibidem laudavit Otgerius filius predicti Giraldi apud Virisetum; laudaverunt uxor et Vichardus et Stephanus et Bartholomeus filii sub presentia Stephani capellani et Bonifilii sacerdotis, Willelmus vero alius filius laudavit Matiscone ante portam episcopi sub presentia sepe dicti Stephani capellani et Bladini diaconi. DLXXV. [GEURA FILIA AIMUINI DAT TERRAM DE FREDO IN VILLA TORIACO.] 1130. Notum sit presentibus et futuris quia domna Genta, filia Aimini de Arderia, veniens in villam de Crochio causa visitandi Rotlannum de Montaniaco ibi infirmante; Bernardus vero archidiaconus, eadem causa, ibi ex altera parte veniens, precibus multis ab ea postulavit ut calumpniam quam super terram illam faciebat, quam ipse Bernardus archidiaconus a militibus de Toriaco, Bernardo et Hugone, in ipsa villa de Toriaco emerat, amicitia ipsius, et pro salute animarum antecessorum suorum in pace dimitteret, et Beato martiri Vincentio concederet. Illa quidem aliquatenus renuens, dicens quod in terra illa quam Bernardus a prenominatis militibus emerat, habebat de feodo quod illi milites habebant a patre suo Aimino de Arderia. Que tamen domna, intervenientibus serviciis Bernardi et precibus, petitioni ejus adquievit et donavit Beato Vincentio, si aliquid sui juris in ipsa terra a Bernardo empta haberet concessit omnino, et laudante filio suo Aimino Beato martiri Vincentio et canonicis ejus werpivit in perpetuum. Testes hujus donationis et werpitionis sunt Hugo de Montaniaco et uxor sua, Johannes medicus, Isembardus presbiter, Wichardus miles de Charron, Bladinus de Crochio apud quem factum fuit, Letaldus clericus. Hoc factum fuit VI idus Augusti, anno ab Incarnatione Domini M C XXX, regnante Hludovico Francorum rege. {344}DLXXVI. [ARTALDUS DECANUS REDDIT ECCLESIAM DE FLORIACO.] 1096 — 1120. Notum sit presentibus et futuris quia ego Artaldus de Vismosone, Matiscensis ecclesie decanus, predecessorum meorum recognoscens injuriam super ecclesiam de Floriaco diu illatam, reddidi ipsam ecclesiam cum omnibus decimis, oblationibus et sepulturis, et tenementum Marreillerii Beato martiri Vincentio, cujus juris certissime erat, et canonicis inibi servientibus hanc prefatam ecclesiam reddidi, donavi et concessi in perpetuum, laudante et concedente nepote meo Hugone de Campens, et Uldrico de Vilars cui feodario usu pertinere videbatur, qui etiam promisit decano et veraciter pactus fuit ut ei et ecclesie Matiscensi rectam garantiam apud omnes homines fideliter portaret. Hoc donum feci in Matisconensi canonicorum capitulo, in manu domni Berardi tunc existentis episcopi, ut Dominus me et predecessores meos a penis inferni liberare dignetur. Testes et hujus donationis presentes fuerunt domnus Gausmarus Beati Petri regularis prior, Bernardus archidiaconus, Gaufridus archidiaconus, Gauscerannus de Balgiaco, Wichardus de Prisciaco, Durannus de Ferreriis, Pontius Auricula, Odo de Vincellis, Rotbertus archipresbiter, Aimo presbiter de Felins, Umfredus de Vela, Hugo de Vela, Maiolus Rebutinus, Bernardus de Vernol. DLXXVII. [UDULRICUS DE BALGIACO CONFIRMAT VERPITIONEM ECCLESIE DE FLORIACO.] 1118. Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quia cum domnus Berardus in sacrosancta Dei ecclesia Matiscensi in honore beati martiris Vincentii dicata resideret episcopus, Udulricum de Balgiaco et filios ejus canonicis Matiscensibus super ecclesiam de Floriaco, quam Artaldus decanus Beato Vincentio martiri et fratribus ibi servientibus reddiderat et werpiverat, multas intulisse querimonias super quibus canonici ad exequendam justiciam parati nichil in Udulrico et filiis ejus remaneret. Tandem, ad faciendam inde concordiam, canonici coacti dantes CCC solidos Matiscensis monete supra nominato Ulrico pacem taliter sibi et ecclesie sue {345}adquisierunt, videlicet quod Ulricus et filii sui Ulricus et Rainaldus ipsam prefatam ecclesiam de Floriaco cum decimis et appendiciis suis Beato Vincentio martiri et canonicis ejusdem loci reddiderunt; que ipsius ecclesie Matiscensis juris videbatur esse, et etiamsi aliquam haberent ibi justitiam dederunt et concesserunt et werpiverunt. Imo supra sanctum altare juraverunt, Udulricus de se et infantibus suis, et filii sui de se et sororibus suis, omnibus modis firmiter pacem tenere ecclesie Matisconensi et canonicis inibi servientibus in perpetuum. Domina vero domni Uldrici uxor, mittens manum suam in manu domni Berardi episcopi, laudans et concedens similiter, in fide sua promisit pacem facere inde veraciter observare. Hec laudatio et juratio Udulrici et filii sui Ulrici facta fuit VI idus aprilis sub testibus istis, Berardo episcopo, Gausceranno decano, Gausceranno de Balgiaco cum pluribus aliis canonicis, Gausceranno de Mispiliaco, Maiolo Rebutino, Gauffrido monetario. Altera vero concessio et juratio Rainaldi alterius filii sui Ulrici facta fuit XVI kalendas Maii, testibus Gausceranno decano, Gaufrido archidiacono, Landrico de Moncello. Iterum altera verpicio et promissio fidei domine uxoris Udulrici facta fuit XIIII kalendas Maii sub testibus istis, Bernardo archidiacono, et Bernardo de Luiniaco, et Wicardo de Cabennis. Hec facta carta fuit anno M C XVIII, indictione XI, epacta XXVI, regnante Lugdovico Francorum rege. DLXXVIII. [GUIGO CUM FRATRE CONFIRMAT EAMDEM VERPITIONEM ARTALDI.] 1116. Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quia ego Guigo et germanus meus Guigo, cognomine Discalvati, calumpniam quam postquam domnus Artaldus Matiscensis ecclesie decanus Cluniacensis factus est monachus, super ecclesiam de Floriaco et appendiciis ejus feceramus, tandem recognoscentes eamdem ecclesiam juris esse Matiscensis ecclesie et videntes ad exequendam nobis justitiam paratos esse canonicos, hominum et amicorum nostrorum fulti consilio, per manum domni Berardi Matiscensis episcopi, et Gausceranni cantoris, Artaldi de Maliaco, Petri Rudilli, et Achardi de Piarderia, aliorumque plurimorum {346}canonicorum et militum, trecentos a canonicis supradicte Matiscensis ecclesie Cluniacensis monete accipientes solidos, matre nostra decem perinde habente soldos adhuc innupta, laudantibus ipsam juste vel injuste a nobis factam calumpniam werpivimus et deinceps in eternum sedatam dimisimus. Imo etiam, si aliquam ibi habebamus justitiam, Domino et beato martiri Vincentio et canonicis inibi degentibus reddidimus, donavimus et concessimus in perpetuum; pacem quidem omnibus modis de nobis et heredibus nostris in manu supra nominati episcopi tenere nos inde fideliter promisimus. Insuper vero posuimus fidejussores Artaldum et Petrum superius dictos et Wicardum de Rochia, si pax promissa in nobis falleretur. Hujus autem verpitionis et donationis testes sunt Humbertus archidiaconus, Bernardus archidiaconus, Wicardus de Piseir, Gauscerannus de Balgiaco, Stephanus de Sancto Cirico, Umfredus de Vela, Hugo de Buxeria, Hugo de Miolano, Guigo de Barbareschas, Dalmatius de Cluniaco, cum supranominatis et fidei jussoribus. Hoc vero factum fuit V kalendas novembris, anno ab Incarnatione Domini M C XVI, regnante Ludovico rege Francorum. DLXXIX. [PASCHALIS PP. II CONFIRMAT PRIVILEGIA ECCLESIE MATISCENSIS.] 1100. Paschalis episcopus, servus servorum Dei, fratri Berardo Matiscensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Quum divini dispensatione judicii, ad hujus officii gradum licet indigni promoti sumus ut apostolorum principis vices in ecclesie regimine teneamus, elaborandum nobis est et attendendum omnino ut in constituendis ecclesiasticis negociis ejus monita et institutiones devotione fidelissima et fide devotissima innitemur. Cujus fides precipua et devotio spectata Domino extitit adeo ut in ejus singulariter fidei stabilitate immobili precioso Sanguine redemptam suam Dei filius statuere et confirmare voluerit ecclesiam dicens: «Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.» Cui etiam tantam potestatis prerogativam concessit ut ejus arbitrio, in celo et in terra, et liganda ligarentur et solvenda solverentur, quam potestatis sue successionem ipse Beato Clementi et per eum omnibus concessit qui ejus sedi juste presidere et ecclesiam Dei canonica studuerint ordinatione disponere. Cujus {347}nos fidei auctoritate muniti, tibi dilecte fili Berarde omnibusque tibi canonice successuris, sicut predecessori tuo predecessor noster firmavit, confirmamus omnia que ad Matisconensem ecclesiam in qua te canonice credimus ordinatum pertinere videntur, tam in ecclesiis, parrochiis, cimiteriis, presbiteris, cunctisque ecclesiasticis ordinibus, quam etiam prediis aliisque omnibus possessionibus mobilibus et immobilibus adquisita sunt aut juste adquiri poterunt; ut hec omnia tibi tuisque successoribus ita libere possidere liceat sicut antecessor vester in uno die ante obitum suum possedisse probatur. Illud etiam apostolica auctoritate statuimus ut nulli presbitero viventi aut morienti, seu ad aliam religionem aut ad quietam vitam transeunti, liceat res quas a die ordinationis sue in ecclesia in qua est ordinatus conquirere poterit, auferre aut minuere, sed intacta ea et illibata in ipsa in qua conquisita sunt permittat ecclesia remanere; illos etiam qui a nobis excommunicati aut ab officiis divinis pro suis fuerant excessibus remoti, ne aliquis in communionem recipere, aut in officiis presumat restituere, eadem auctoritate prohibemus. Statuimus quoque ut pro sepulture quidem loco aut spatio nullum penitus ab aliquo precium exigatur; pro redemptione vero peccatorum, morientes in ecclesia in qua fidei sacramenta perceperunt elemosinas dare secundum apostolica decreta statuimus omnino et confirmanus. Si quis autem ad alia vivens, sive moriens, se conferre voluerit de eo quod salute anime sue dare disposuerit secundum apostolica decreta, in ecclesie partem relinquat. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona contra hanc nostre constitutionis paginam presumptuose venire temptaverit, hujus modi ut sacrilegii reum a liminibus sancte Dei ecclesie arcendum judicamus et confirmamus. Cunctis autem eidem ecclesie justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hi fructum bone actionis percipiant et apud bonorum retributorem premia eterne pacis inveniant. Amen, amen. Scriptum per manum Petri notarii regionarii et servum sacri palatii. Ego Paschalis episcopus catholice ecclesie. Ego Albertus indignus cardinalis tituli Sancte Susanne ss. Ego Bernardus indignus cardinalis tituli Sancti Crisogoni ss. Ego Walterius indignus Albanensis episcopus ecclesie ss. Datum Lateranis per manum Leonis scriptoris, XVIII kalendas Maii, indictione octava, anno Dominice Incarnationis M C, pontificatus autem domni Paschalis II primo. {348}DLXXX. [RESCRIPTUM PP. QUATENUS CLERICI IN SUA CAUSA TESTES RECIPIUNTUR.] 1115. P. episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri et coepiscopo sancte sedis apostolice vicario, salutem et apostolicam benedictionem. Super prudentia tua valde admiramus quod in negotio ecclesie Beati Stephani clericorum suorum testimonium acceptare volueris. Cum Beatus Gregorius in hujus modi causis eludere actoribus probationem imponet diverse namque causarum species nec in omnibus causis crimina agitantur in terminibus, siquidem actentorum et testium illa districtio observanda est que canonibus continetur, ne qui a probatione domestici assumantur; ceterum in possessionum aut ceteris hujus modi negotiis, hii potissimum assumendi sunt qui eadem negotia tractaverunt de quorum visu et auditu hesitatio esse non deberet. Si ergo iidem clerici idonei sunt ab assertione cause, illius nullatenus repellantur; sed, sicut aliis litteris deliberatum est, inter Sancti Stephani et Sancti Johannis canonicos lis illa plenius decidatur, cesset jam malicie zelus et dolositatis cavillatio, et predictarum ecclesiarum negotium juxta litterarum nostrarum tenorem commodius peragatur, alioquin ad presentiam nostram parati processus et instructi proximo quadragesimalis concilii tempore revertantur. Data Troie VI kalendas septembris, indictione octava. DLXXXI. [MANDAT HUGO ARCHIEPISCOPUS LUGDUNENSIS ABBATI CLUNIACENSI PRO EPISCOPO MATISCENSI.] 1096 — 1124. Hugo, Dei gracia, Lugdunensis episcopus ecclesie servus et totus ejusdem ecclesie conventus venerabili Cluniacensium fratrum conventui salutem. Dominus et frater noster Berardus, venerabilis Matisconensis episcopus, non modicam adversum vos querelam habere dinoscitur; quam nos secundum justicie tenorem et antiquam sanctorum canonum institutionem ut decens est inter vos terminari desideramus. Noverit enim religiositas vestra quia Matisconensem ecclesiam veraciter Lugdunensis ecclesie filiam cognoscimus, ideoque in necessitatibus suis debitum consilium et auxilium illi subtrahere nolumus nec debemus. {349}DLXXXI bis. [PRO EODEM SCRIBIT EPISCOPIS EDUENSI, LINGONENSI ET CABILONENSI.] 1096 — 1124. Hugo, Dei gracia, Lugdunensis episcopus ecclesie servus et totus ejusdem ecclesie conventus venerabilibus et religiosissimis in Christo fratribus episcopis S. Eduensi, Lingonensi, et G. Cabilonensi salutem, et eam que in Christo dilectionem quam rationabilem justamque querelam domnus et frater noster ac vester Berardus, venerabilis Matisconensis ecclesie episcopus, adversus Cluniacenses fratres habeat vestra prudentia non ignorat. Verumtamen quia in adipiscenda sua et ecclesie sue justicia solus sibi non sufficit, a nostra vestraque caritate, quamtum ipsa caritas exigit, humiliter supplicando adjuvari requirit. Ad nostram igitur vestramque firmitatem pertinere videtur ut quamtum, salva justitia, possumus eidem ecclesie subvenire debeamus, et auctoritate nostra subsidium pariter et auxilium subtrahendo predictos monachos ad persolvendam eidem ecclesie justiciam, quam retinere nituntur, quamtum in nobis compellere studeamus. Tunc etenim, secundum Pauli sententiam, veraciter Christi lex adimpletur cum alterutrum fratrum percara mutua dilectione supportantur. Noverit autem dilectio vestra quia Cluniacensi conventui litteris nostris signare curavimus quod Matiscensi ecclesie in repetenda justitia sua deesse non possumus, quod etiam fraternitati vestre similiter faciendum esse credimus, et ut faciatis commonemus. DLXXXII. [CALIXTI PP. DECRETUM CONTRA VASTATORES MONTIS GUDINI.] 1119 — 1124. Calixtus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Matisconensis ecclesie canonicis salutem et apostolicam benedictionem. Villa de Monte-Gudino ad vestram ecclesiam pertinere et per presentes vestri ministerium dispensari audivimus; ceterum milites quidam locum illum occasione {350}deperdantur, quos auctoritate litterarum presentium commonemus ut a devastatione illa et inquietatione desistant. Quod si contemptores extiterint et ipsi et fautores eorum, tamdiu ab ecclesiarum liminibus sequestrentur et in terris eorum divina officia interdicantur, preter infantium baptisma et morientium penitencias, donec aut Lugdunensis archiepiscopi de cujus parrochia id est locus est, aut vestri episcopi judicio satisfaciant. Data XVIIII kalendas Februarii. DLXXXIII. [RESCRIBIT IDEM PAPA ARCHIEPISCO LUGDUNENSI PRO EADEM RE.] Circà annum 1120. Calixtus episcopus, servus servorum Dei, karissimo et venerabili fratri Umbaldo, Lugdunensium archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis fratris nostri B. episcopi et ecclesie Matiscensis ad nos querela pervenit quod parrochiani tui, videlicet Wicardus de Anton et Guigo Incathenatus, Matiscensi ecclesie in villa de Monte Gudini, gravamen et injurias inferre non desinant, locum ipsum pravis exactibus affligentes. Unde fraternitati tue injungimus ut eos diligenter commoneas, quatenus aut res ecclesie quietas liberasque dimittant, aut in tua, vel ipsius Matiscensis episcopi curia, inde justitiam faciant. Quod si comtempserint, tu de eis tamquam de sacrilegis plectam perpetui officii debito justiciam exequaris. Data Vienne, IIII idus Februari. DLXXXIV. [HUGO DE BERRIACO VENDIT CANONICIS DECIMAM DE PETRA CLAUSO.] Circà annum 1147. Notum sit presentibus et futuris quod domnus Hugo de Berriaco, filius scilicet Rotlanni Brescentis, veniens Matiscone in claustro Sancti Vincentii levite et martiris, per manum domni episcopi Pontii, et Petri decani, Hugonis cantoris, Stephani archidiaconi et dapiferi, Gaufridi Guastinelli, Bernardi Pinguis et aliorum canonicorum, consilio hominum suorum, vendidit Deo {351}et ejusdem ecclesie canonicis omnem decimam quam in parrochia de Petra-Clauso possidebat, et que ei hereditario pervenire poterat tam in applanatis quam in explanandis, et omnem consuetudinem quam in congregande ejusdem decime habebat perpetuo ejusdem prefate ecclesie possidenda absque ulla retentatione concessit; accipiens ab ipsis canonicis pro hac venditione mille septingentos solidos Matiscensis monete, et uxor sua XXX, que hoc laudavit. Et juravit prefatus Hugo super sacrosanctum altare, inde pacem et garentiam ecclesie et canonicis, et de se et de omnibus heredibus suis, et omnibus hominibus quos bona fide ab inquietatione ecclesie inde prohibere posset. Et posuit obsides post se qui hoc idem affirmaverunt sacramento, Jocerannum Grossum, Helduinum de Berriaco et Hugonem fratrem ejus, Stephanum de Marreo, Gaufridum de Malliaco, Gaufridum de Cluniaco, Stephanum de Brugeria, Odonem de Petra Clauso. Actum est hoc in presentia plurium clericorum et laicorum, anno illo quo rex Ludovicus Francie cum maximo exercitu processerat ad ferocitatem Gentilium deprimendam et Orientalem ecclesiam exaltandam. DLXXXV. [JOCERANNUS MILES IMPIGNORAT TERRAM SUAM APUD AMUNIACUM.] 1096 — 1108. Omnia que instantis temporis cursu firma debent permanere necesse est ea litterarum apicibus annotari quo earum notitia future lites valeant citius comprimi. Presentibus igitur atque futuris notificare volumus quod Jocerannus miles de Amuniaco et fratres sui Walterius et Wicardus, et Roscelina mater eorum, canonicis Sancti Vincentii Matiscensis ecclesie totam terram suam quam habebat in Amuniaco et in parrochia cum servo uno Petro nomine et aliis si inventi fuerint, pretio XL et XXXV solidorum Matiscensis monete et Cluniacensis, de medietate in vadimonium mittunt; omnesque fructus terre et redditus, pro salute animarum suarum et parentum suorum, ecclesie Sancti Vincentii et canonicis ibidem Domino servientibus concedunt. Si denique casu acciderit quod Gauscerandus moriatur antequam terra redempta sit, partem suam denominate terre sancto martiri Dei Vincentio, omni remota calumnia, donat et concedit. De aliis {352}duobus fratribus, Wicardo scilicet et Walterio, qui mortuus fuerit antequam terra redimatur, superstes partem suam et alterius redimat, de suo tamen censu proprio si redimere voluerit, nec tamen reddendo precium. Quod ad partem Gauscerandi pertinet, si uterque morte preventus fuerit antequam terra redimatur, partes suas prenominate terre Sancto Vincentio libere donant et concedunt. Hoc autem vadimonium et donum ut supra scriptum est jurando affirmaverunt; et affirmando supra dictus Gauscerandus super sacrosanctum altare preciosissimi martiris Vincentii, canonicis circumstantibus, cum libro obtulit. Actum est hoc Philippo rege Francorum regnante et domno Berardo episcopo Matisconem gubernante. De hac re testes sunt Johannes cantor, Bernardus archidiaconus, Dalmatius et Guigo qui tunc illi obediencie preerant, Gonterius archipresbiter, in cujus domo pactio facta fuit publice apud Cluniacum, Petrus clericus de Berriaco, Bernardus presbiter de Amuniaco, Bernardus de Thasiaco et fratres ejus Gaucerandus et Gaufridus, Wido et Hugo frater ejus. DLXXXVI. [VICARDUS BELJOCENSIS ET HUGO DANT IN VADIMONIUM RES IN AVENACO.] 1117. Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie filiis, tam presentibus quam futuris, quia domnus Vicardus Beljocensis et domnus Hugo abbas, germanus suus, miserunt et posuerunt in vadimonium Matiscensibus beati martiris Vincentii canonicis quicquid habebant juste vel injuste in villa Avenaco que antiquitus monasterium Pelagii vocitatur, videlicet omnes consuetudines, cibarias fratrum super captiones, reclamationes et omnes occasiones, et quicquid habebant in manso de Castellione et in manso de Monte Superbo, cum forestaria Presidis. Hec omnia nichil retinentes perfecte et integre sine malo posuerunt ingenio cum omnibus appendiciis, tam pascuis quam fontibus et terris arabilibus ad mansos pertinentibus, et silvarum aquarumque decursibus, pro XXX markis argenti purissimi, exceptis V markis Umberti qui fuerunt esterlini, usque ad duos blados, tali pacto quod si post duos blados usque ad exitum mensis Martii de valente argento redimere semper voluerint, facere liceat. {353}Sint autem per totum sequentem annum usque ad idem tempus non liceat redimere, et ita in unoquoque anno semper observetur, retinente autem semper Bernardo archidiacono; et ante redemptionem et post redemptionem, totam ipsam partem avene quam domnus Hugo Beljocensis ibi habebat, que antequam in vadimonium poneretur, eam integre Bernardo dederat et concesserat. Si vero in vita Bernardi redemptam non fuerit, post mortem ejus, cibaria tota in ipso vadimonio computetur. Ipse autem domnus Vicardus promisit super hoc vadimonium de se et de omnibus hominibus firmam semper per omnia et omnibus modis pacem tenere. Hujus autem pacis et tranquille possessionis posuit obsides, Durannum scilicet de Margiane, Berardum de Vernex, Stephanum de Marchiant, Durannum de Stopis, Durannum presidem, tali pacto quod si unus obierit ex illis, vel se monachum fecerit, aut in diuturna peregrinatione moratus fuerit, quod ceteri per quam sciverint aut ad rationem positi fuerint, infra XIIII dies se in castro Bellijoci obsides secundum metam obsidibus terminatam conducantur, et inde non exeant usquequo ad noticiam decani Matiscensis, aut cantoris, aut archidiaconorum Bernardi et Umberti, seu aliorum ibi existentium, alius loco illius restituatur, et quicumque Beljocensis preses fuerit semper obses existat. Similiter si pax in ipso vadimonio conventa integre non observata fuerit, infra XIIII dies postquam ad rationem positi fuerint, aut forifactum sciverint, se omnes in castro Bellijoco obsides cum constitutis terminis conducantur, et inde ne exeant usquequo ablatum restituatur, et sic deinceps teneantur quamdiu ipsum permanserit vadimonium. Hoc quidem factum fuit Bellijoco VIII kalendas Augusti anno M C XVII ab Incarnatione Domini, luna XII, epacta XV, regnante Ludovico rege Francorum. Totius supradicte convenientie vadimonii sunt testes: Gauscerannus decanus, et Umbertus archidiaconus, et Bernardus archidiaconus, Pontius Beljocensis decanus, Stephanus de Sancto Cirico et canonicorum Matiscensium dapifer, Bernardus marriglerius presbiter, Gaufridus monetarius, alter Gaufridus de Dosa; et ex altera parte, domnus Hugo Beljocensis, et Petrus de Braona, et Hugo de Runchevol, et Petrus de Varennis, et Durannus de Marcheant, et Berardus de Vernex, Bernardus prepositus, isti tres sunt obsides, et Stephanus Pontinus archipresbiter Dunensis. {354}DLXXXVII. [JOCERANNUS REDDIT TERRAM SANCTI VINCENTII QUAM HABEBAT IN PRECARIAM.] 1074 — 1096. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Jocerannus de Centarbens quamdam terram quam habebat de Sancto Vincentio in precariam, in vita sua tantum, totam dedit et werpivit domno Stephano de Pasiaco, Matisconensis ecclesie canonico et ecclesie Vinose presidente, in vadimonio pro centum solidis. Hujus rei testes sunt: Gunterius archipresbiter, Bernardus presbiter de Sancto Vincentio de Prato, Rodulfus Guerllus. Et sciendum quod supradictus Jocerannus et filius ejus Petrus, et Hugo de Oblato nepos ejus, juraverunt se pacem tenere super hac re, de se et de omnibus hominibus in sua potestate existentibus. Hoc sacramentum factum est in presentia Gunterii archipresbiteri, Petri de Sancto Nicecio, Bernardi presbiteri de Sancto Vincentio de Prato, Artaldus de Buxeria, est fides de sacramento tenendo. DLXXXVIII. [CONCORDIA INTER NARDUINUM, EULARDUM ET CANONICOS SANCTI VINCENTII.] 1144 — 1166. Quia placita et convenientias solet vetustas abolere et pravitas hominum immutare, jusjurandum quod Narduinus et Eulardus frater suus de Sala fecerunt Matiscensi ecclesie, placuit presenti scripto memorie commendare. Juraverunt autem Nardinus et Eulardus Matiscensi episcopo, videlicet et successori ejus et illi qui locum episcopi teneret, et canonicis Sancti Vincentii et hominibus eorum clericis et laicis, liberis et servis, et terris et possessionibus, et rebus eorum generaliter quas tunc habebant et habituri erant, pacem firmam et perpetuam tenere de se, de conductibus suis et de suis justitialibus. Preterea in pace sacramento eodem comprehensum est quod placita et convenientias quas ante Matiscensi ecclesie fecerant deinceps firma tenerent, salvis antiquis consuetudinibus quas habent in terra Sancti Vincentii. In quibus si ultra debitum et antiquum jus capere vellent, venirent inde ad cognitionem, et quod eis cognitio auferret, sub eodem juramento {355}postea in pace dimitterent; si autem pax ab utroque, vel ab altero, vel a suis infringeretur, juraverunt quod infra XIIII dies quibus hoc cognoscerent, vel inde arrationati essent ab episcopo sive vicario vel proprio nuntio ejus, vel a decano sive a vicario ejus, vel proprio nuntio ejus, ambo pro forifacto communi, aut pro forifacto unius solius, Matisconem se obsides conducerent, et ubi prius pro priori forifacto se conducerent Matisconem vel Cluniacum, ibi deinceps in obstagium redirent, nec in alterutrum postea se transumtarent, sed ibi capti obsides permanerent donec forisfactum personalem, aut ad liberam concessionem ejus cui injuria forefacta restitueret. Si vero de obstagio se perjurarent ejusdem obsides alios Narduinus, alios Eulardus, qui juraverunt quod infra XIIII dies quam arrationnati essent, Matisconem in obstagium se conducerent, et donec forisfactum personalem emendatum foret, in obstagium permanerent, et quotiens arrationarentur vel elongarentur, totiens in obstagium redirent et tenerent, ita tamen quod obsides unius, pro forifacto alterius, obsides non essent; obsides autem Eulardi ipsemet Eulardus, Narduinus frater ejus, Paganus de Classiaco, Gaufridus de Minciaco, Ugo de Christolio, de Bascent, Ugo de Cavannis, Stephanus de Mont, Enricus de Cavannis, Maiolus Rebutinus, Bernardus Merius, Aymo Rebutinus, Hugo de Classiaco senex, Umbertus Bugarius, Seguinus de Branciono, Bernardus de Cavannis. Isti vero sunt obsides ex parte Narduini: Gaufridus de Marriaco, Leotaldus de Buxeria, Paganus de Sala et Falco frater ejus, Guido de Campens, Bernardus miles, Letaldus cocus et Boninus filius ejus. DLXXXIX. [DIVISIO JUSTITIE INTER EPISCOPUM ET COMITEM MATISCONENSES.] 1096 — 1124. Scire volumus presentes et posteros quod cum comes Rainaldus comitatum istum recepisset, adversus domnum B. episcopum et canonicos querimoniam moverit de muris, de terris occupatis, de hominibus suis penes eos susceptis, de quadam bena in Sagona et de aliis. Quapropter, {356}nominata die, domnus Jotcerannus de Baisenens cantor et Wicardus de Pisiaco et Garulfus de Balgiaco Ladonum perexerunt, ubi per Humberti abbatis, Jheremie de Ruffiaco, Rotberti Incathenati, Regnaldi de Cuse, cum Regnaldo comite placitaverunt dando septingentos solidos; ita quod comes Regnaldus, laudante domno Villelmo fratre suo, finivit querelas suas episcopo et canonicis, et quecumque possidebant in pace eis dimisit, et de omnibus ad finem et concordiam eis venit, et placitum quod ibi faciebat Matisconem venturus confirmaret, et consuetudines comitis et episcopi et canonicorum determinarentur et tenerentur. Veniens ergo comes Rainaldus Matisconem laudavit et affirmavit cum fratre suo placitum Ladonii factum episcopo et canonicis, et sicut predictum est querelas et calumpnias omnes finivit de hominibus, de muris, de terris, de clausuris, de bena; et quecumque habebant episcopus et canonici, in pace eis dimisit et cum fratre suo ad integram pacem et concordiam eis venit. Ad distinguendas vero et determinandas consuetudines inter comitem et episcopum et canonicos, electi sunt prior Sancti Petri domnus Gausmarus, Jotcerannus predictus cantor, Rotbertus de Brechiis, Bonetus de Cormerenchia, Leodegarius de Ponte, Hugo Belini, Durannus Galonis, Petrus Monachus, qui decreverunt et determinaverunt ad episcopum pertinere justitias integre de christianitate et treva, et pace, et cimiteriis, et clericis, et justitia clericorum plenarie de quibuscumque rebus accusentur, et rebus ecclesiasticis. Ad comitem vero pertinere adulteros publicos, latrones publicos et clamores, ita quod per eum illi qui injuriam passi forent et domini eorum jus suum reciperent, et si clamor de hominibus episcopi vel canonicorum ad comitem et ministros ejus fieret, legem clam comes habebat; de injuriis vero de quibus ad eos clamor non fuerit nichil habebat. Preterea dixerunt comitis esse caminos custodire cum episcopo, comitem XV dies de banno habere, vicecomitem XV, canonicos XV; episcopum autem et canonicos habere homines suos, domos, terras, possessiones, clausuras, integre et pure, sive unum comitale consuetudine preter clamorem sicut dictum est. Si vero advene qui vulgariter pulverei dicuntur, primitus penes comitem, aut penes episcopum vel canonicos venirent; ibi liceret manere hominibus comitis et episcopi vel canonicorum, liceret per conjugia de terra unius in terra alterius transmutari. Sagona canonicorum a portu de Bene usque ad portum Osam; {357}habent canonici tertiam partem in silvis et aplanamentis. Si controversia inter homines episcopi vel canonicorum et comitis exurgeret, et prepositus ad domum episcopi canonicorum ire nollet in quadrivio illo ubi est domus Arnaldi, utrimque convenirent, et ibi per rectum, vel per concordiam deffinirent. DXC. [CONCORDAT WILLELMUS FRATER COMITIS CUM JOTCERANNO EPISCOPO.] 1126 — 1143. Scire volumus presentes et posteros quod comes Willelmus, frater comitis Renaldi, movit querelam et calumpniam domno episcopo Jotceranno et canonicis. Propterea miserunt se in manu predicti comitis R. et domni Wicardi Beljocensis, ut de his dictum eorum utrimque sequerentur. Per manum ergo et consilium ipsorum, supradictus comes Willelmus, laudante comite Renaldo fratre suo, finivit calumpnias et concessit et laudavit episcopo in perpetuum et canonicis firmitates suas, et bastimenta, et domos, infra Matisconem et extra. De occupationibus vero post mortem comitis Willelmi et Alemani patris alterius Willelmi factis, si comes Wilelmus quereret rectum et rationem, veniret inde in curiam episcopi domni, et ibi per judicium curie episcopi rationem acciperet. Quod si ibi non posset deffiniri, venirent inde ante domnum Wicardum et ipse deffiniret. Si vero nec ipse deffinire valeret, convenirent ad Sanctum Marcellum comes Regnaldus et domnus Vicardus et dictum eorum sequerentur hinc et inde, et ipsi dicere non dimicterent. Per manum autem prefati comitis Regnaldi et domni Vicardi, per quos predicta convenientia facta est, promisit comes Wilelmus pacem et bonam concordiam cum episcopo et canonicis habere deinceps. Huic autem convenientie affuerunt comes Regnaldus et domnus Wicardus Beljocensis, per quos facta est, et domnus Ylio de Revena, Stephanus Crassus, Girbertus archipresbiter, Letbaldus de Digoina, Hugo de Munnet, Rotbertus Incatenatus, Rotgerius de Abans, Durandus de Estoldis, Stephanus de Marchant, Ylio de Basinens, Regnaldus de Cuse, Otgerius de Vela. {358}DXCI. [PETRUS DE BAMERIIS DAT QUICQUID HABEBAT APUD MURINGAS.] 1121 — 1143. Scire volumus quod Petrus de Bameriis quicquid apud Muringas possidebat ecclesie Beati Vincentii Matiscensis, cujus canonicus erat, sub presentia domni Jotceranni episcopi donavit et tradidit, perpetuoque fruendum concessit. Testes sunt prefatus episcopus et ipsius Matiscensis ecclesie conventus, quo assistente in capitulo, hec donatio facta est. DXCII. [GALTERIUS DE CRAI DAT SANCTO VINCENTIO DECIMAM IN VILLA DE CRAI.] 1121 — 1143. Notum sit omnibus quod Galterius de Crai quicquid habebat in decima de Crai et in censu cimiterii ejusdem ville, pro remedio anime sue et filii sui...... et aliorum predecessorum suorum, ecclesie Beati Vincentii donavit et tradidit, et jure perpetuo concessit. Testes sunt Jotcerannus episcopus, sub cujus presentia actum est, et Guigo cantor, et Stephanus de Vinosa presbiter, et Bernardus de Sancto Vincentio, et Lambertus, presbiteri et multi alii. DXCIII. [CONCORDIA INTER CANONICOS SANCTI VINCENTII ET FRATRES MALLIACENSES.] 1121 — 1143. Scire volumus presentes et posteros quod facta calumpnia a fratribus Malliacensibus, videlicet a Thoma, Gaufrido et Stephano, canonicis Sancti Vincentii, de multis rebus, tandem ventum est ab utraque parte in curiam domni Gausceranni, tunc Matisconensis episcopi, ubi predicti fratres finierunt et verpierunt omnes calumpnias quas ecclesie Sancti Vincentii et canonicis faciebant. Nominatim itaque finierunt calumpniam quam faciebant in parrochia de Lentiniaco, et super decima clausi de Vergiaco, et alias calumpnias; et pacti sunt quod nulli homini garantiam portarent in eadem parrochia contra canonicos, et in parrochia de Verriaco, et de manso {359}Montis Pulvii finierunt calumpnias, et calumpniam quam faciebant de duabus canoniis finierunt. Soror eorum, uxor Bertranni de Itgiaco, hoc totum finivit et canonicis laudavit coram eisdem fratribus domum quam ipsi canonici ab ipsis suis fratribus emerant Matiscone. Unus tantum de prefatis fratribus, Gaufridus videlicet, retinuit quod canonici responderent ei in curia episcopi de cimiterio Sancti Boneti, si inde vellet in causam venire, canonici remanserunt de ipso cimiterio vestiti. Hujus rei sunt testes, domnus Gauscerannus episcopus, Wichardus decanus, Guigo cantor, Gaufridus de Blaniaco archidiaconus, Gaucerannus de Balgiaco, Odo Rebutinus, Hugo de Berriaco, Hugo de Classiaco, vetus Bernardus Paganus, Wichardus Lingua Anseris de Tramais. DXCIV. [DURANNUS DE DARDRE REDDIT DECIMAM VINI IN MONTE BRUNEROLES.] Circà annum 1116. Scire volumus quod Durannus de Dardre decimam vini quam calumpniabatur in monte qui dicitur Bruniroles, in parrochia scilicet de Castello, ecclesie Beati Vincentii Matisconensis finivit et absque ulla retentione werpivit. Hoc quoque pactum est ut sorores et alios heredes suos hanc guerpitionem concedere faceret. Hoc ita expeditum est ut ubicumque in prefata parrochia ecclesia Beati Vincentii decimam annone accipiebat, et nominatim in predicto monte, ibidem et de vino perpetuo acciperet. Testes sunt Guntardus de Verchisono, Petrus de Escociolis, Christophorus presbiter, Bernardus de Curtibus, Guigo miles de Germola, Sismundus frater ejus, Christianus de Rupe, Hugo de Molano, Hugo Descalceatus et Hugonellus de Molano, parvuli, Guigo archidiaconus et Bernardinus, in quorum presentia actum est hoc juxta ecclesiam Sancti Pontii. DXCV. [WICARDUS DE ANTONE DIMITTIT QUICQUID HABEBAT APUD MONTEM GUDINUM.] 1147. Ego Amedeus Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus, apostolice sedis legatus, notum facio tam presentibus quam posteris quod me presente in Lugdunensi capitulo, Wicardus de Antone verpivit et donavit Matiscensi ecclesie quicquid apud Montem Gudinum et in appendiciis ejus vel juste {360}habebat, vel injuste usurpabat. Verpivit dico istis presentibus: Atanacense abbate, Otberto Calvo, Katharia Mabrasni, Ugone de Chaseto, Johanne Albranne, Ugone Palatino, Stephano de Baisenens; et sicut ipse prohibuit ibidem prius juraverat et revera juraverat quod in presenti et in futuro predictam villam et appendicia ejus ipse et sui Matiscensi ecclesie in pace et sine inconturbatione possidere dimitteret. Quod si forte contingeret ut ipse vel sui aliquam molestiam in predicta villa facere presumeret, isti subscripti milites juraverunt se infra Matisconem obstagium tamdiu tenere donec damnum in integrum restitutum esset ecclesie, videlicet, Durannus de Sendreens, Vicardus de Franchelens, Lataudus de Chailloures, Vicardus Salvagnis, Stephanus Blancus, Otgerius de Clemenciis, Petrus de Astols, Berardus de Sentremer, Durannus de Moysia. Hec autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini M C XLVII. DXCVI. [CONTROVERSIA COMPONITUR INTER HUGONEM DE GERMOLA ET CANONICOS.] 1144 — 1166. Notum sit universitati fidelium quod mota controversia inter ecclesiam Matiscensem et Hugonem de Germola super eo quod domnus Guigo, Matiscensis ecclesie cantor, eidem ecclesie testamento concesserat quicquid scilicet in parrochia de Tramaias habebat in pratis, domibus, et in terris planis, et nemoribus, et in cimiterio de Germola, et extra in predicta scilicet parrochia, et mansum de Cros in parrochia de Petra Clauso. Ad hoc deventum est ut predictus Hugo de Germola veniens in capitulo Matiscensi per manum domni Hugonis abbatis Pontii Vacensis, per manum domni..... abbatis de Mirabrio, eidem ecclesie quod supra enumeratum est concessit et absque ulla retentione, si quid juris habebat, guerpivit, accipiens ab ea CCC (solidos) et XL quos placitatoribus suis dimisit. Testes sunt: Maiolus Rebutinus, Bernardus Vierius, Bernardus Pagani, Stephanus de Basenens, Paganus de Classiaco, Hugo, Otgerius de Cavannis, Artaldus de Buxeria, Achardus de Mace, Stephanus de Marchant, Arulfus miles, Petrus Gaschet, Bernardus de Vernol, Letaldus de Buxeria, Anserius de {361}Scola, Hugo de Buxeria, Bernardus Vetula, Rotbertus Galchols, Girardus Sellarius, Umbertus Dentatus, Wilelmus de Blane, Hugo de Moneta, Petrus de Cormerenchia, Bernardus Gaufridi et Stephanus filius ejus, Bernardus Malecrasus, Aimo de Sanciaco, Amelius et Leodegarius fratres, Hugo Bisonticensis, Guntardus Francigena, Galterius presbiter et prepositus de Vincellis. DXCVII. [OTGERIUS DE SANCTO CIRICO CONCORDAT SUPRA DECIMA DE BRODEX.] ?? Erat controversia inter Otgerium de Sancto Cirico et ecclesiam Matiscensem. Conquerebat etenim ecclesia super Otgerio de Sancto Cirico, qui marrigleriam de Sancto Cirico et decimam de Broder et coadvernationem decimi parrochie de Sancto Cirico, et cellaria quedam et plastra in cimiterio Sancti Cirici, et viriariam quamdam juxta cimiterium, et aliam viriariam que vocatur Rispachapels, injuste possidere videtur. Quod ita decisum est, marrigleriam namque et quicquid ad eam pertinebat Otgerius ecclesie Matiscensi werpivit. Ecclesia vero Matiscensis decimam mansi de Ponte, quod de marregleria erat, predicto Otgerio quo advixerit concessit, et Otgerius sacramento promisit se non ultra facturum quo minus hoc decimum ecclesia post mortem ejus libere possideret; decimam de Broder ab ecclesia in feodum accepit et inde decano hominium cum fidelitate fecit. Coadvenatu alterius decani ita ei concessa est ut fideliter et diligenter congreget, et exinde decimam tantum habeat, et si circa decimam male aliquid egerit in curia decani arrationatus respondeat, vircariam de Rispachapel pro sex denariis censualibus habeat. DXCVIII. [STEPHANUS DE LORRES CONCORDAT SUPER MANSO DE SALORNACO.] 1096 — 1120. In posterum reservanda memorie commendanda sunt, unde scire volumus quod Stephanus de Lorres super manso de Salornaco quem Guichardus de Piseir, Matiscensis ecclesie decanus, a patre ipsius Stephani cum appendiciis emerat et ecclesie Matiscensi dederat cum terris manso adjacentibus, {362}controversiam movit. Quare datis utrimque obsidibus, in manu Petri Bamiriensis sic pace perpetua controversia finita est. Predictus namque Stephanus et Otgerius filius ejus, si quid juris in hoc manso habebant, ecclesie Matiscensi concesserunt, et..... sororem Stephani, cujus filius Gaufridus de eodem calumpniam faciebat, laudare item fecerunt, accipientes ab ecclesia quatuor libras et quindecim soldos. Facta est hec verpitio a Stephano et Otgerio et sorore Stephani, in villa que dicitur Replungium, audientibus istis: Gaufrido Gastinello, per cujus manum factum est, Stephano de Bosco, Guichardo de Luiniaco, Rodulfo presbitero, clericis militibus; Stephano de Masiaco, Hugone, Neiello, rusticis; Stephano, Lucania, Barbarino, Johanne, Archimberto. DXCIX. [UMBERTUS BELJOCENSIS DAT USUM NEMORUM ECCLESIE SANCTI JULIANI DE RUPE.] 1167 — 1184. Sciant presentes et posteri quod domnus Umbertus Beljocensis divinitus inspiratus concessit et donavit in perpetuum, pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum, usum nemorum suorum, ecclesie Sancti Juliani de Rupe et fratribus ibi Domino servientibus ad suos proprios usus. Huic autem dono interfuerunt Stephanus de Marchant, Petrus de Varennis, Girinus de Verney, Umbertus de Andeliaco, Arulfus de Felgeriis, Bernardus de Curtis prepositus, Guntardus presbiter, Pontius de Lesfoliis. DC. [HUGO DE GERMOLA DAT VI SOLIDOS AD LUMINARE ECCLESIE DE RUPE.] 1144 — 1166. Domno et patri reverendo P. Matisconensi episcopo, frater G., Pontiniacus abbas dictus, in Domino salutem. Vestre paternitati notum facimus quod frater Hugo de Germola et Petrus filius ejus, pro salute animarum suarum et antecessorum suorum, dederunt ecclesie de Rupe ad {363}luminare sex solidos censuales in manso de Burgundia, et medietatem decime de Cenva, et duas partes terre sitas in villa Davenaco. Quare paternam dilectionem vestram summopere precamur quatenus ista in presentia vestra retractetis et scripturam inde mandetis fieri, vestrique muniatis auctoritate sigilli. Valete. DCI. [WILELMUS FILIUS COMITIS DAT DECIMAM DE ALTERA CURTE.] 1142. Humana conditio sic per lapsum primi parentis originali peccato est gravata ut jussa et audita quamdoque vix intelligat, intellecta nonnumque a memoria soleant decidere; ad cujus miserie levamen apices litterarum sunt inventi ut quid perpetuo mansurum stare volumus litterarum custodie commendemus. Noscat itaque sequens posteritas quia Willelmus, Willelmi comitis filius Nivernensis, pro remedio anime sue et beneficio suorum antecessorum, ecclesie Matisconensi decimam de Altera Curte donavit atque concessit; atque donum quod suus pater eidem ecclesie fecerat, videlicet ecclesiam de Chanverico, sepulturas, oblationes et decimas quas in dominio habebat, et si quas in eadem parrochia alias decimas adquirere possent ipse et uxor sua Yda laudaverunt et confirmaverunt. Et ut constans atque firma donatio consisteret, cartam inde fieri et suo proprio sigillo sigillari precepit. Hujus siquidem rei fidelissimi adsunt testes: Guigo precentor, Stephanus archidiaconus, Bernardus senechaldus, Rotbertus de Chantriaco, Archimbaldus et Otto, Artaldus, Durannus, Pontius de Montis Podio, (Raimundus de Montis Podio), Hugo, Jostbertus, Gaufridus de Miliaco, Hugo frater Pontii, Gaufridus prepositus, Landricus frater ejus, Willelmus clericus, Guido Gumberius, Aimericus, Durannus Bastardus, Cercanicus, Ivo capellanus, Teobaldus canonicus, Brito de Sancto Salvatore. Facta est hec carta et donatio Diviaco publice, anno ab Incarnatione Domini M C XLII in festivitate Beati Laurentii, tempore Ludovici regis Francorum et Fromundi Nivernensis episcopi. {364}DCII. [HUGO DE BERRIACO VENDIT DECIMAM PARROCHIE DE PETRA CLAUSO.] Circà annum 1147. Notum sit presentibus et posteris quod domnus Hugo de Berriaco, filius scilicet Rotlanni Bresent, veniens Matisconem, in claustro Sancti Vincentii levite et martiris, per manum domni episcopi Pontii et Petri decani, Hugonis cantoris, Stephani archidiaconi et tunc dapiferi, Gaufridi Gastinelli, Bernardi Pinguis et aliorum canonicorum, consilio hominum suorum, vendidit Domino et ejusdem ecclesie canonicis omnem decimam quam in parrochia de Petra Clausa possidebat, et que ei jure hereditario pervenire poterat tam in applanatis quam in explanandis, et omnem consuetudinem quam in congreganda ejusdem decime habebat perpetuo eidem prefate ecclesie possidenda absque ulla retemptione concessit, accipiens ab ipsis canonicis pro hac venditione mille septingentos solidos Matiscensis monete et uxor sua XXX, que hoc laudavit. Et juravit prefatus Hugo super sacrosanctum altare inde pacem et garantiam ecclesie et canonicis et de se omnibusque heredibus suis et de omnibus hominibus quos bona fide ab inquietatione ecclesie inde prohibere posset, et posuit obsides post se qui hoc idem affirmaverunt sacramento, Jotcerannum Grossum et Hugonem fratrem ejus, Helduinum de Berriaco, Stephanum de Marreo, Gaufridum de Malliaco, Gaufridum de Cluniaco, Stephanum de Brugeria, Odonem de Petra Clausa. Actum est hoc in presentia plurium clericorum et laicorum, anno illo quo rex Ludovicus Francie cum maximo exercitu processerat ad ferocitatem Gentilium deprimendam et Orientalem ecclesiam exaltandam. DCIII. [QUOD MANSUS DE CHASAL EST DE ALODIO SANCTI VINCENTII.] 1144 — 1166. Mansus de Chasal Dolcin erat alodum Stephani canonici quem ipse dedit Sancto Vincentio. Iste mansus erat de capite matris sue; quem mansum dedit Milo de Tort Rainodi, matri Grosse, que Grossa fuit mater ipsius Stephani. Curtilum contiguum huic manso dedit et concessit idem Stephanus {365}Sancto Vincentio, quem curtilum iste Stephanus recognoscebat esse de Sancto Vincentio; istum curtilum tenuit Adalardus de Rupe. Curtilus Girardi Frisini erat Beati Vincentii, quem prefatus Stephanus tenuit et reddidit et concessit Beato Vincentio. Vercheria in qua Rotbertus, nepos istius Stephani, construxit domum erat Sancti Vincentii, quam sepe dictus Stephanus de Sancto Vincentio habebat, quam reddidit et concessit Beato Vincentio. Hanc vercariam cum domo adcensavit iste Stephanus Rotberto nepoti suo XII denariis. Post Rotbertum, hoc totum testimoniavit Stephanus cum Pontio converso, cognato suo, in rupe Sancti Juliani. Et de hoc toto est testis ipse Pontius. Testes sunt hujus rei, magister Galterius, Bernardus Porcherius tum dapifer, Guntardus archipresbiter, Willelmus de Avenaco, Maiolus de Verchisono presbiter, Pontius de Vinsellis presbiter, Bonus Filius de Cenva presbiter, Bernardus litis peritus, domnus Durannus, domnus Odo, domnus Girbertus, presbiteri de Rupe. DCIV. [CONVENIENTIA INTER CANONICOS ET GAUFREDUM DE ALBO SPINO SUPRA DECIMIS SANCTI AMORIS, ETC.] 1144. Quia vicium oblivionis perversitas quoque hominum, necnon longitudo temporis solent humana pacta et convenientias perturbare, congruum visum est presenti scripto commendare memorie presentium et posterorum quale placitum, qualisque convenientia sit facta inter ecclesiam Matisconensem Sancti Vincentii et Gaufredum de Albo Spino. Igitur jus decimarum et primitiarum, quod ipse Gaufredus habebat in parrochia Sancti Amoris et capelle de Nant, donavit in perpetuum et werpivit ecclesie Sancti Vincentii de Matiscone, quas cum multis aliis de episcopo Matisconensi in feodo tenebat. De hoc juravit pacem ipse Gaufredus cum novem militibus infra nominandis, tali modo quod ipse nullum impedimentum, vel querendo excambium, vel alio modo faceret, volentibus cum predicta ecclesia placitare in eodem sacramento in pace continetur. Hoc quod si ipse vel suorum aliquis in his predictis dampnum faceret ecclesie post placitum factum cum ecclesia ab illis personis que decimas in predicto parrochiatu tenebant, postquam ex parte ecclesie arrationatus esset, infra septem dies vel ablatum restitueret, vel ipse cum eis qui fecit pacem juraverunt in villa Sancti Amoris {366}capti tenerentur donec damnum per capitale restitutum esset. Preterea in sacramento pacis, istud adnexum est, quod si aliquis eorum qui de his cum ecclesia placitarent, vel heredes et cognati eorum, vel aliqui pro ipsis dampnum fecerint ecclesie, ipse adjuvaret ecclesiam fideliter quasi de re sua. Pro his igitur predictis a Gaufrido concessis et predicto modo dispositis, ecclesia Matisconensis dedit Gaufredo decem libras denariorum Lugdunensis monete et uxori ejus que ista laudavit XL solidos; et fecit ipse dari Rotgerio Vierio X solidos, Willelmo de Boent VIII solidos, Renardo de Corent VII solidos, Garnerio de Rubro Monte V solidos, Hugoni de Boent V solidos, Willelmo de Viriseto V solidos. Sepe dictus Gaufredus in ecclesia Sancti Amoris fecit hominium et ligiam fidelitatem domno Pontio Matisconensi episcopo, et juravit et promisit prefatus Gaufredus quod ista minoratione feodi sui nullam emendationem quereret et nullam querelam inde moveat episcopo et successoribus ejus, sed integre et absolute ipse et successores ejus hominium et ligiam fidelitatem cum sacramento et servitium facerent episcopo et successoribus ejus, preter hec calumpnias quas faciebat de rebus quas ecclesia Sancti Amoris de sepulturis et aliis donationibus adquisierat et possidebat que de ipso Gaufredo et antecessoribus ejus levabant, guerpivit et finivit ecclesie Beati Vincentii et canonicis in perpetuum, et in sacramento predicte pacis adjunxit; ea propter dati sunt ei XX solidos. Pretaxatum Gaufredum et antecessores ejus absolvit conventus Matisconensis in capitulo pro decimis quas tenuerant si inde peccatum contraxerant. Preterea eumdem Gaufredum receperunt canonicum hoc modo ut in morte sua absolvant eum et officium suum faciant et in ea catalogo mortuorum suorum adscribant et anniversarium ejus ut de canonico faciant. Obsides de pace prescripta, sunt isti: idem Gaufredus, Rogerius Vierius, Willelmus de Boent, Renardus de Corent, Achardus de Boent, Garnerius de Rubro Monte, Umbertus de Nant, Vitfredus de Seciaco, Willelmus de Viriseto, Pelerinus filius Maleti. Testes vero sunt: Umbertus archipresbiter, Aimo de Seciaco, Vichardus Dunches, Pontius de Cormor, Ymbertus de Rotcerio, Iterius, Petrus provincialis, Bernardus Bonnivers, Bernardus de Bertonet, Petrus de Beljoco. Actum est hoc apud Sanctum Amorem per manum et in manu domni Pontii Matiscensis episcopi, in presentia Hugonis cantoris, Stephani archidiaconi et Beljocensis decani, Bernardi Porcarii tunc dapiferi, Gaufridi de Mol(ano), Stephani de Bosco, Bernardi de Insula et aliorum multorum. Anno ab Incarnatione Domini M C XLIIII, indictione VII, XVII kalendas Julii. {367}DCV. [DE DECIMIS PARROCHIE SANCTI AMORIS ET CAPELLE DE NANT.] 1144 — 1166. Sciant presentes et posteri quod cum Gaufridus de Albo Spino placitavisset decimis parrochie Sancti Amoris et capelle de Nant cum canonicis Sancti Vincentii Matiscensis, quas decimas idem Gaufridus de ecclesia Matiscensi tenebat in feodo, et concessisset feodariis suis ut placitarent cum Matisconensi ecclesia decimas quas in predictis locis de se tenebant, Durannus Rufus vendidit suam partem decimarum, quam tenebat a predicto Gaufredo, canonicis Sancti Vincentii LX solidis, et decem solidos habuit inde Savarius filius ejus. Unde ipse Durannus et Savarius filius ejus juraverunt pacem tenere in perpetuum, iste Johannes predicti Duranni sicut vendidit suam partem decimarum canonicis Sancti Vincentii LX solidis. Sed quia idem Johannes ante juratam pacem mortuus est, pro uxore ejus et liberis venditionem concedentibus, juraverunt prefatus Durannus Rufus et filius ejus Savarius. Item Bernardus clericus et fratres ejus, sepe dicti Duranni Rufi nepotes, vendiderunt suam partem decimarum ecclesie Matisconensi LX solidos et V solidos habuit inde Bernardus clericus ad cappam emendam. De hoc juraverunt pacem in perpetuum ipse Bernardus clericus et fratres ejus; isti omnes tenebant decimas istas de Gaufredo Albi Spini. Harum trium venditionum testes sunt: domnus Pontius Matisconensis episcopus, Stephanus Beljocensis decanus, Hugo cantor, Bernardus Porcarius, Bernardus Pinguis, Stephanus de Bosco, Gaufridus de Mol(ano), Umbertus archipresbiter, Aimo de Seciaco, Vicardus presbiter de Auches, Rotgerius Vierius, Renardus de Corent, Iterius de Sancto Amore, Umbertus de Roorterio. Turumbertus et uxor ejus cum filiis vendiderunt ecclesie Matisconensi partem suam decimarum parrochie Sancti Amoris VI libras denariorum, et V solidos habuit inde Villelmus filius ejusdem Humberti. De hoc juraverunt pacem ipse Turumbertus et filii ejus, Villelmus et Bocher et Turumbertus clericus, qui has decimas tenebant a Gaufredo Albi Spini. Hujus venditionis testes sunt: Hugo cantor, Stephanus Beljocensis decanus, Bernardus Porcherius dapifer, Bernardus Pinguis, Stephanus de Bosco, Gaufridus de Mol(ano), Umbertus archipresbiter, Wichardus de Auches, Manerius presbiter, Rotgerius filius Rotgerii Vierii, Iterius, Umbertus de {368}Ricorterio, Gilebertus de Auriaco. Umbertus miles de Nant vendidit ecclesie Matisconensi partem suam decimarum quas tenebat de predicto Gaufredo L solidis, et quia quamdam partem illarum decimarum miserat in vadimonio, concessit ut et canonici redimerent et in perpetuum possiderent; de hoc juravit ipse pacem. Hujus rei testes sunt: domnus Pontius episcopus, Hugo cantor, Stephanus Beljocensis decanus, Stephanus de Bosco, Gaufridus de Mol(ano) et Gratianus Romanensis capellanus, Umbertus archipresbiter, Vicardus presbiter de Auches, Mainerius presbiter. DCVI. [GALO ET VITFREDUS VENDUNT PARTEM DECIMARUM PARROCHIE SANCTI AMORIS.] 1144 — 1166. Notum sit presentibus et futuris quod Galo et Vitfredus frater ejus, milites de Seciaco, vendiderunt ecclesie Matisconensi decimas quas habebant in parrochia Sancti Amoris LX solidis, et VI solidos habuit inde idem Galo ad sellam emendam. Et Renaldus et Villelmus de Altreset frater ejus milites, de quibus Galo et Vitfredus has decimas tenebant, habuerunt inde decem soldos et promiserunt et concesserunt venditionem istam fieri, et juraverunt inde pacem et guarenciam portare. Predicti Galo et Vitfredus juraverunt pacem de venditione ecclesie Matisconensi, et in excambio feodi ceperunt unum mansum alodii sui, et predictis fratribus Renaldo et Willelmo de Altreset. Actum est hoc sub his testibus: domno Pontio episcopo, Hugone cantore, Stephano Beljocensi decano, Gaufredo de Mol(ano), Gratiano presbitero Lingonense, Umberto archipresbitero, Vicardo de Auches, Aimone de Seciaco, Archimbaldo de Nant, Manierio de Eucles, Rotgerio Vierio, Rotberto de Altreset, Villelmo de Dunaco, Giroldo presbitero, Otgerio nepote Umberti archipresbiteri. DCVII. [BERARDUS EPISCOPUS DAT CANONICIS ECCLESIAM DE BELLOMONTE.] 1096 — 1124. Scire volumus presentes et posteros quod domnus Berardus, Matiscensis ecclesie episcopus, donavit libere ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis et canonicis ipsius ecclesie ecclesiam de Bellomonte, tali tenore quod singulis {369}annis canonici anniversarium patris et matris et fratrum et predecessorum suorum facerent, et ipso die fratres refectionem in refectorio haberent; quam ecclesiam capitulum dedit Stephano canonico Mardubrio ut predictam refectionem fratribus ipso die faceret. Postea vero Berardus de Tisiaco, qui erat canonicus Matisconensis ecclesie, et frater ejus Bertrandus concesserunt et finierunt ecclesie Matiscensi Sancti Vincentii et domno Berardo episcopo illud quod in predicta ecclesia Bellimontis habebant et querebant; quod factum est in ecclesia de Diroblio in die qua consecrata est. Hujus rei testes sunt Vilencus de Noliaco, Herbertus Truannus, Hugo Fuldradus, et domnus Gaucerannus archidiaconus de Basinens et domnus Bernardus de Bisurinaco. Postea concessit et finivit Girardus de Caroloco ecclesie Matiscensi et domno Berardo episcopo illud quod in eadem ecclesia Bellimontis habebat et querebat, in die qua predictus episcopus baptisavit filium suum nomine Girardum in ecclesia Castellinovi. Hujus rei testes sunt Girardus de Villione, et Girardus Francus, et Gaucerannus archidiaconus, et Bernardus archipresbiter. Deinde Stephanus de Mardubrio placitavit et Ebrardo et Geronte fratribus de Buxiaco, qui terram supra memoratam ecclesie Sancti Christophori de Bellomonte in suo proprio tenebant, qui et illud quod in predicta ecclesia habuerant et terram donaverunt et finierunt ecclesie Matiscensi LX soldos a predicto Stephano accipiendo, concedente et laudante Aimaro Morello qui pro cessione habuit inde XV solidos, a quo Aimaro predicti fratres Stephanus et Girardus et Geronto in feodo habebant, laudante etiam Girardo de Villione qui habuit inde XV solidos, quia predictus Aimarus ab eo in feodo habebat; hoc factum est in villa Cumriaco. Hujus utriusque concessionis testes sunt Bernardus archipresbiter, et Reinerius de Archingiis, et Pontius de Coire, Karlinus prepositus, qui duo de hoc placito habuerunt XV solidos qui drusii erant. Denique placitavit predictus Stephanus de Mardubrio cum Bernardo de Tisiaco et nepote ejus Vilenco, qui in terra Sancti Christophori accipiebant minam unam de siligine et XII denarios, et unus eorum accipiebat ibi duos capones et duos panes et dimidium sextarium vini. Qui Berardus de Tisiaco et nepos ejus Vilencus finierunt et guerpiverunt ecclesie Matiscensi hoc totum et habuerunt inde XXV solidos apud memorato Stephano; hoc placitum factum est in Valle Saona. Hujus rei testes sunt Stephanus presbiter de Sancto Boneto, et Bonetus presbiter de Valle Saona, et {370}Herbertus Truannus qui de hoc placito habuit V solidos, et Hugo frater ejus, et Karlinus prepositus habuit verum de hoc placito unum equum XX solidorum, qui predictam captionem videlicet minam unam siliginis et X denarios tunc temporis habebat in vadimonio a predictis Berardo et Vilenco. Hujus rei testes sunt Bernardus de Mardubrio et Pontius de Cava Rupe. DCVIII. [DURANNUS BURGARUS DAT VINEAM DE ALODIO SUO IN VILLA DE MUSONO.] 1107 — 1137. Scire volumus presentes et posteros quod Durannus Burgarius donavit et concessit, pro anima sua, Sancto Vincentio vineam suam de alodio suo in villa de Misono; et operatorium unum extra juxta privatas cameras canonicorum donavit ita, anniversarium ejus conventus Sancti Vincentii singulis annis faceret, et eodem anniversarii die refectionem beneficio quod Durannus dedit in refectorio haberet. Fecit autem hanc cartulam infirmitate sua quem donum confirmaret si improvidus vel intestatus obiret. Quam cartulam Galterius magister dictavit, et Paganus hujus temporis scolasticus claustri scripsit, III idus Junii. Preterea Durannus predictus Sancto Vincentio, pro anima sua, dedit et concessit quamdam terram que est sub Varennis in ripa Graone, in qua olim molendinum fecerat. Regnante Hludovico rege. DCIX. [GUIGO CANTOR VENDIT ECCLESIE QUICQUID HABEBAT APUD CROPIUM.] 1121 — 1143. Sciant presentes et posteri quod Guigo, cantor hujus ecclesie, dedit et vendidit Beato Vincentio et canonicis quicquid habebat apud Cropium, tam in domibus quam in vineis, terris, planis, pratis, nemoribus, videlicet quicquid habebat a via publica que ducit Beljocum, per crucem de Vinsellis et per Malum Pertuisum, et juxta Toriacum, et juxta grangiam decani de Toriaco, et usque Guincheyium, usque Ararim, ecclesie Beati Vincentii dedit preter unam listam quam dedit ecclesie Trinorchiensi et preter unum {371}pratum quod dedit ecclesie Beati Petri. Testes sunt Gaucerannus decanus, Petrus Lingonensis, Hugo Chamarleus, Johannes de Oratorio, magister Gualterius, Bernardus Gaufridi. DCX. [GILBERTUS DE CLUNIACO DIMITTIT CANONICIS QUICQUID HABEBAT IN PRESTARIA.] 1121 — 1143. Notum sit omnibus ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod Gilebertus de Cluniaco dedit et vendidit quicquid habebat in prestaria huic ecclesie et canonicis. S. Humberti. S. Galterii. S. Hugonis de Basenens. S. Guidonis. S. Bernardi. S. Petri de Stodis. S. Guichardi de Masillis. S. Gauceranni decani. S. Willelmi de Castellione. S. Stephani de Boscho. Dictores et fidejussores hujus convenientie tenende Petrus de Stodis, Hugo de Basenens, Guichardus de Masillis. DCXI. [HUGO DIMITTIT QUERELAM DE VENDITIONE CROPII QUAM FECERAT GUIGO.] 1151. Sciant presentes et posteri quod Hugo filius Stephani de Vela calumpniam quam faciebat de venditione et dono quod patruus ejus Guigo cantor fecerat Sancto Vincentio, de terra que jacet in villa Cropii, finivit et verpivit; et si quod jus ibi habebat donavit libere ecclesie Sancti Vincentii in perpetuum. Hanc autem verpitionem fecit in manu domni Pontii Matisconensis episcopi, in capitulo predicte ecclesie, et juravit inde pacem tam firmiter tenere quod nec pro sorore sua, nec pro alio calumpniatore, esset exinde in nocumentum prefate ecclesie. Sunt testes Vuichardus decanus, Hugo cantor, et Stephanus tunc dapifer, et Willelmus de Castellione, Bernardus Pinguis, Garinus de Igiaco, Martinus de Sancto Verano, Guigo de Streis canonicus regularis, Hugo de Cavanis, Gaucerannus de Sala, Stephanus de Ariaco, Paganus prepositus Trenorchiensis, Hugo presbiter de Carnaco, Guigo Truannus, Gaucerannus de Burgo Superiori, Lambertus de Lugniaco, Stephanus Pertus, Bernardus Catret, Bernardus clericus de Lia, Gaschetus, Johannes de Muisons, et alii plures. Hec verpicio fuit facta anno ab Incarnatione Domini M C LI, indictione XIIII. {372}DCXII. [HUGO CONCORDAT CUM CANONICIS DE REBUS QUAS CALUMNIABATUR.] 1148 — 1155. Notum sit totius christianitatis fidelibus tam futuris quam presentibus, discordia que olim fuit inter milites de Cluniaco et ecclesiam Beati Vincentii pacificata modo etiam pacificationis scripto commendatur, duos clericos ex progenie eorum, Willelmum scilicet de precaria et Jotcerannum Vetulum, canonicos factos fuisse qui tempore post longo ad detrimentum matris ecclesie conspirantes et in ecclesia ut filii in matrem sese erigentes, sacrilegium cum perjurio et furto comittentes, cartas supradicte pacificationis modum continentes violenter de libris exoderunt et abcissas detulerunt. Unde occasione sumpta, parentes eorum ipsis contra ecclesiam arma moventes multa et maxima dampna ei intulerunt. Unus tandem ex eis, Hugo nomine, de periculo anime sue metuens et injuriam suam recognoscens, quicquid primum calumpniabat canonicis predicte ecclesie in perpetuum werpivit et pacem tenendam juravit, et obsides istos pro pace tenenda posuit, Achardum de Piarcleria, Petrum de Miolano, Wicardum de Nay. Facta est autem hujusce modi vuerpicio per manum Humberti Lugdunensis archiepiscopi, in prato juxta domum suam Matisconis, istis presentibus testibus: Petro Athanaldo, Bernardo capellano archiepiscopi, Maiolo Rebutino, Amonello filio suo, Bernardo Pagano, Gaufrido de Masiaco, Guigone Nigello, Stephano medico, Guidone dapifero episcopi, Lamberto clerico de Natennis, Bernardo de Melione, Umberto Porcello, Petro de Sancto Albano. Obsides debent redire in obsidio Matiscone, nec inde exire sine licencia episcopi et canonicorum. DCXIII. [GUIGO CUM FILIIS DIMITTIT QUICQUID HABEBAT APUD MONTEM GUDINUM.] 1152. Sciatur quod Guigo Inchatenatus et filii ejus, Hugo et Guigo, verpiverunt et donaverunt Matiscensi ecclesie quicquid apud Montem Gudinum juste habebant vel injuste usurpabant, et juraverunt se et suos pacem in perpetuum, et pro pace tenenda hos retro fidejussores in manu Pontii episcopi {373}et Hugonis cantoris dederunt, Raginandum Baugiaci domnum, Hugonem de Cavannis, Hugonem de Castellione, Pontium Bressenchium, Stephanum de Castellione, Grimerium de Basiniaco, Hugonem de Misiriaco. Hoc autem placitum factum est in domo Pontii Matiscensis episcopi, istis presentibus: Wicardo decano, Hugone cantore, Gaufrido de Molis, Bernardo Porcario, Bernardo Tardivo, Hugone Kinel, Humberto de Brancione, Gaufrido de Berriaco, Stephano dapifero, Hugone Crasso, Pontio de Cavannis, Bladino de Baugiaco, Johanne Cornice. Anno ab Incarnatione Domini M C LII. DCXIV. [GUIGO CANTOR DAT BEATO VINCENTIO QUICQUID HABEBAT APUD CROPIUM.] 1121 — 1143. Noscat universitas fidelium presentium et futurorum quod Guigo cantor Matiscensis dedit Beato Vincentio quicquid apud Cropium habebat, tam in vineis, tam in domibus, terris, planis, pratis, nemoribus, videlicet quicquid habebat a via publica que ducit Beljocum per crucem de Vinzelles et per Malum Pertusium, et juxta Toriacum, et juxta grangiam decani de Toriaco, et usque Guincheium, et usque Ararim, preter unam listam quam dedit ecclesie Trinorchiensi, et preter unum pratum quod dedit ecclesie Sancti Petri. DCXV. [GIRARDUS COMES DAT OMNE JUS QUOD HABEBAT IN TERRA APUMACI.] 1158. Sciant presentes et posteri quod ego Girardus comes Matiscensis, si quid juris habebam in terra Apuniaci, partem cujus Bernardus Paganus dederat ecclesie Beati Vincentii Matisconensis, pro anima sua; partem vero habuerat titulo emptionis a militibus de marchianno, videlicet Hugone et Vuillelmo. Predicte ecclesie et canonicis ibidem Domino servientibus, consilio virorum meorum, laudavi et concessi pro anima patris mei Willelmi comitis et antecessorum meorum. Donationem istam confirmavi in capitulo ejusdem ecclesie istis presentibus: Vicardo decano, Ugone cantore, Stephano {374}archidiacono, Gaufrido de Berriaco, Garino Iggiaco, Bernardo Crasso, Rotberto de Cantriaco, Umberto de Branciduno, Odone de Dosa, Pontio capellano, Stephano Pulmone, Vicardo presbitero, Ugone de Changiaco, Villelmo de Chois, Ugone de Drancelaco, Ugone de Chavannis, Vicardo, Iterio, Otgerio, Gaufrido, Stephano Dentucio, Pelerino. Actum est anno ab Incarnatione Domini millesimo C LVIII. DCXVI. [HUGO DE VELA CONFIRMAT DONATIONES FACTAS A GUIGONE CANTORE.] 1151. Anno ab Incarnatione Domini millesimo C LI, residente in Matisconense sede Pontio episcopo, Hugo de Vela venit in capitulum Matiscense, et ibi in presentia canonicorum dedit et in pace dereliquit Matiscensi ecclesie quicquid Guigo cantor, pro salute anime sue, Beato Vincentio dederat. Testes sunt Wicardus decanus, Hugo cantor, Gaufridus Gastinellus, Humbertus de Branciono, Hugo de Cavannis, Hugo de Arciaco, Jotcerandus de Burgo Superiore, Lambertus de Lugniniaco, Bernardus Catrerius, Bernardus de Lia, Hugo filius Lebaudi, Johannes de Musiaco. DCXVII. [HUGO DE GERMOLA DIMITTIT OMNES QUERELAS SANCTO VINCENTIO.] 1151. Presentium et futurorum noticie tradere volumus quod Hugo de Germolla quicquid ecclesie Beati Vincentii verpivit, et pacem tenendam in perpetuum tenere jurejurando confirmavit et insuper obsides posuit, et in manu canonicorum qui infra bannum Matiscense ostagium tenerent si predictus Hugo pacem frangeret. Obsides hii sunt: Achardus de Piarderia, Petrus de Miliano, Vicardus de Nai. Retro fidejussores de pace tenenda sunt: Hugo de Vinzelles, Maiolus frater ejus, Archibaudus de Cantriaco, Stephanus de Vernutico. Testes sunt de hac verpitione: Wicardus decanus, Hugo cantor, Gaufridus de Berriaco, Gaufridus de Tasiaco, Rotbertus presbiter de Cantriaco, Stephanus de Valaca, Bernardus de Sanciaco, Bernardus Nuguinus, Hugo miles de Cluniaco, Pontius de Loasia, Willelmus de Blaniaco. Actum est anno ab Incarnatione Domini M C LI. {375}DCXVIII. [VICARDUS VETULUS REDDIT TERRAM DE PRESTARIA QUAM INJUSTE OCCUPABAT.] 1153. Noscatur omnibus sancte matris ecclesie fidem tenentibus quod Vicardus Vetulus cum fratribus suis, terram de prestaria injuste calumpniando, rebus ecclesie Sancti Vincentii multa mala intulit. Tandem divina justicia percussus et morti addictus, penitens tamen gratia Dei effectus, que injuste erga ecclesiam prefatam egerat placitare jussit. Fratres vero ejus, videlicet Jotcerannus et Bernardus superstites, non ad plenum damna ecclesie restaurare valentes, pro emendatione maleficiorum suorum, eidem ecclesie in presentia domni Pontii Matiscensis episcopi, duas vercherias que sunt in villa Prisciaci donaverunt, et quicquid in prestaria ab eis calumniabatur in perpetuum dimiserunt, exinde pacem se tenendos sacramento firmaverunt. Hujus rei sunt testes Vicardus decanus, Hugo cantor, Garinus de Igiaco, Ugo de Basenens, Vilelmus Vetulus, Vido de Estrais, Hugo Berardus, Saginius Rufus, Ugo Grassus, Umbertus Dentatus, Vido Bermundus, Blancus de Balgiaco. Hec autem facta sunt anno ab Incarnatione Domini millesimo C LIII. DCXIX. [NARDUINUS DE SALA COMMUTAT TERRAS CUM SANCTO VINCENTIO.] 1144 — 1166. Universitati fidelium notificare volumus quod veniens in claustro Beati Vincentii Matisconensis Narduinus de Sala petiit sibi commutari quamdam peciam terre sitam juxta pontem Mergie, que erat Sancti Vincentii, pro alia pecia terre sita inter terras Sancti Albani, cujus tunc obedientie domnus Rainaldus de Vergeio erat; cujus petitioni canonici prebuerunt assensum. Confestim vero predictus Narduinus, amicitiam et beneficium ecclesie recognoscens, in villa nova que juxta Mergiam edificatur dedit Beato Vincentio unum denarium censualem in festivitate sancti martiris persolvendum in unaquaque domo que jam ibi edificata erat vel edificanda; et canonici concesserunt ei in anniversario die obitus sui novem lectionum officium. Sicut hic scriptum est, concessit et juravit Narduinus de Sala..., {376}his presentibus Wichardo decano, Rainaldo cantore, Villelmo de Viriaco archidiacono, Garino de Itgiaco, Ugone Kinel et pluribus aliis, tam clericis quam laicis. DCXX. [UGO DE GERMOLA CONFIRMAT VENDITIONEM MATRIS DE PLASTRO.] 1144 — 1166. Sciant presentes et posteri quod Hugo de Germola venditionem quam mater sua fecerat canonicis Sancti Vincentii de plastro quod est retro sedem ecclesie Sancti Johannis de Castello, quod tenet Rotbertus canonicus, per manum domni Pontii episcopi laudavit, acceptis inde L solidis. Frater vero ejus Petrus, qui hanc venditionem laudaverat penitus, postea cum fratre suo presens fuit et X solidos inde habuit. Testes fuerunt isti: Wichardus decanus, Hugo cantor, Stephanus de Nemore, Gaufridus de Berriaco, Umbertus de Branceduno, Garinus de Igiaco, Ugo de Vela, Willelmus de Berriaco, Stephanus Gaufridi, Stephanus Dentatus, Petrus Armas, Stephanus Pertusus. DCXXI. [LAMBERTUS DE MALLIACO DIMITTIT OMNE JUS IN CLAUSO DE CHACELACO.] 1158 — 1180. Notum sit tam presentibus quam futuris quod Lambertus de Malliaco verpivit ecclesie Beati Vincentii quicquid juris habebat in clauso de Chacelaco et super hoc cum juramento pacem firmavit et retro fidejussores misit Vicardum de Marriaco, Guidonem et Bernardum Salvagios, nepotes ejus. Idem sunt testes: Ugo Ruels et Rotbertus de Cantriaco, Girbertus. Iterum fecit hanc verpitionem predictus Lambertus in claustro, presentibus istis: Garino Igiaci, Stephano de Cave Rupe, Petro de Besornay, Petro de Sancto Albano, Petro de Sancto Andrea, Johanne Ruffo, Johanne de Buxeria, Martino de Sancto Desiderio Avenais. Eamdem verpitionem fecit Ugo de Malliaco frater ejus et pacem inde juravit. Testes sunt Jocerannus de Marriaco, Ugo Cantriaci, Bernardus Igiaci, Rotbertus Cantriaci, Ugo Ruels, Adalardus sacrista, Stephanus de Bosleras et plures alii. {377}DCXXII. [DOMINUS DE BALGIACO DAT X SOLIDOS IN COLONIA AIGUERCUELS.] 1167 — 1184. Sciant presentes et posteri quod cum Stephanus Matiscensis episcopus et Vicardus decanus et Raynaldus cantor et alii canonici ecclesie ad sepulturam domni Raynaldi Balgiacensis invicem convenissent, domnus de Balgiaco et Ulricus filius ejus, pro anima domni Raynaldi, X solidos quos in colonia de Ayguerruels exigebat ecclesie Beati Vincentii donaverunt, et in predicta colonia pacem tenere juraverunt. Actum est autem hoc in presentia domni Umberti, quondam Lugdunensis archiepiscopi tunc carthusiensis monachi et prioris de Seillonis, Christiani de Silva prioris Sancti Petri, Artaldi vicecomitis, Rollanni de Asneriis, Bernardi de Monte Girberti, Gaufridi Martini, Ugonis de Loaisia, Flament. Quam eamdem donationem laudavit et sacramento firmavit Raynaldus filius ejus in ecclesia Sancti Benigni, dominica qua cantatur «Judica me Domine et discerne», in presentia prioris de Seillonis, prioris Sancti Petri, Raynaldi cantoris, domnus Balgiacus, Umberti de Branciono, Willelmi Viriaci. DCXXIII. [WILLELMUS COMES DEDIT TERRAM JUXTA CIMITERIUM SANCTI PETRI DE QUERCU.] 1158 — 1180. Oblivionis vicium scripto tollere curantes, presentium et posterorum noticie tradimus quod de quadam terra que juxta cimiterium Sancti Petri de Quercu a parte orientali est sita, inter comitem Girardum et canonicos Beati Vincentii questio mota fuit. Convenientibus itaque canonicis in presentia predicti comitis, ante capellam Beate Marie, Bernardus Porcarius, Garinus de Igiaco, Rotbertus de Cantriaco et Ugo Ruels, sententia anathematis se mentirentur a quodam presbitero super eos lata, protestati sunt terram illam a domno comite Willelmo, Jherosolimam profecturo, ecclesie Beati Vincentii donatam fuisse. Comes igitur Girardus, testimonio eorum fidem {378}adhibens, donum patris sui ratum habuit et predicte ecclesie his presentibus confirmavit: Wichardo decano, Gaufrido archidiacono Malespina, Vichardo Dauvens, Guidone de Vela, Ugone de Baisenens, Otgerio de Itgiaco, Duranno et Stephano Galone, Rodulfo de Alvernia. DCXXIV. [PREPOSITISSA DE OISSELLIS DAT QUOD HABEBAT IN PARROCHIA AMUNIACI.] 1144 — 1184. Universis tam presentibus quam futuris notificare volumus quod prepositessa de Osselis et filii ejus donaverunt et concesserunt ecclesie Beati Vincentii si quid juris habebant in his que ipsa ecclesia in parrochia Ammuniaci habebat. Pacem juravit ipsa et filii ejus Petrus et Vido et Galterius et Rotbertus et Stephanus. Factum fuit hoc publice in hospicio Cluniaci, in presentia istorum canonicorum: domni Wichardi Matiscensis decani, et Villelmi de Viriaco (archidiaconi), et Galterii de Berriaco archidiaconi, et Rotberti de Sancto Sulpicio, et presbiterorum Stephani de Furno, Petri Fulcolt, Nicholai de Sancto Marcello, et Petri, et aliorum, magistri Galterii et Bernardi Belini, Bernardi Tarunni et Duranni Bordelini, et Petri Calliot et contegui. Pro hac autem verpitione dedit eis ecclesia C solidos Cluniacenses, et ipsi de pace tenenda Jocerannum Grossum fidejussorem dederunt. DCXXV. [RUFUS DE QUINTINIACO DAT OMNE JUS SUUM IN PAROCHIA AMUNIACI.] 1167 — 1184. Noverint universi quod Ugo Rufus de Quintiniaco verpivit et donavit ecclesie Beati Vincentii et canonicis ibidem servientibus, si quid juris habebat in parrochia Ammuniaci, et pacem tenere juravit et fidejussores pacis misit Jotcerannum de Branciono et Seguinum nepotem ejus, et Jotseranum de Belfort. Actum fuit hoc Uchisiaci, in domo Jotceranni de Branciono, presentibus istis: Galterio decano Cabilonensi, et Ugone de Croset, et {379}Ugone de Belfort priore Uchisiaci, Umbertus de Branciono, Ugone Ravel, Lebaldo de Nantun, et Villelma de Nantun, Falcone de Noiam, Seguino de Sala. Pro hac verpitione, dederunt predicto Ugoni Rufo C solidos et II denarios. DCXXVI. [RODULFUS DE MARNE DAT QUICQUID HABEBAT APUD AMUNIACUM.] 1167 — 1184. Oblivionis vicium quod ex humane nature corruptione processit ante notationem litterarum corrigi posse veteres tradiderunt, unde prudencioribus placuit quedam scribere quatenus mens humana variis prepedita negotiis quia universa non potest saltem que necessaria sunt memorie valeat commendare. Ea itaque ratione scribendum duximus quod Rodulfus de Marne quicquid habebat in villa Ammuniaci, quod ex parte matris ad eum devenerat, ecclesie Beati Vincentii et canonicis ibidem servientibus pro nonaginta librabus Cluniacensibus vendidit. Fuit autem hujus modi venditio facta apud monasterium de Chapasia ubi et pacem in ea tenere et garantiam portare juraverunt ipse Rodulfus et duo nepotes ejus, V. de Saldini et V. de Runle. Fidejussores quoque ejus facti miserunt Jotcerannum Grossum, et Gaufridum Richardi, et Richardum de Sanciaco, et Jocerannum la Veilla; Dalmatius quoque Nugerinus pacem in ea tenere juravit, et Stephanus de Centarbens et frater ejus clericus. Fuerunt autem huic facto presentes isti: Jocerannus de Brancium, Seguinus de Brancium, Stephanus de Cortevais, Enricus de Marne, Bernardus capellanus de Capasia, Johannes capellanus de Ammuniaco, David frater ejus, Guichardus de Villario, Guillelmus Piseis cellerarius de Ossellis. Hujus modi venditionem laudaverunt et pacem juraverunt uxor predicti Rodulfi Beatris, et Villana soror ejus et Unbergia mater ejusdem; hoc tamen expostulans quod post obitum suum quasi pro canonico, singulis annis, commemoratio in ecclesia Beati Vincentii pro ea fieri. Facta fuit ista laudatio apud Melice, in domo ejusdem Rodulfi, his presentibus: Fromondo de Melice, et Odone et Rodulfo Buscheli, clericis, et Bernart de Lamoneia, et Wichart filio ejus, Guionet de Rupe, Ugonet de Rance, Guionet de Porta, Enrico de Marne, Enrico Garsia, Ugonet de {380}Rinile, Guionet Chape. Hanc ipsam venditionem laudaverunt et pacem juraverunt, apud Rinile, Enricus filius Villane sororis ejus et due ejusdem filie quarum una vocabatur Rinilois, altera Villelma. Testes sunt Enricus capellanus Bucher, R. Buscheli, Enricus de Marne, Richardus de Senicia, Fromondus de Melice. Deinde predictus Rodulfus, Matisconem veniens et promissam sibi pro memorata terra pecuniam accipiens, venditionem quam alibi fecerat et communi capitulo recognovit et concessit et sacramento firmavit. Fuit autem ibi tunc presens Stephanus episcopus, Wichardus decanus, Villelmus de Curia, Bernardus Porcherius, Gaufridus de Berria, Rotbertus de Chantria, Garinus de Igia, et fere omnes alii; et milites: Velardus de Sala, Pontius de Cabannis, Ugo de Chantria, Bernardus de Lunia; burgenses: Otgerius, Gaufridus, Ugo, Berardus, Petrus, Lincinus, Stephanus, Dentus, Villelmus, Pelerinus et plures alii. DCXXVII. [BERNARDUS BLANCUS VENDIT MOLENDINUM ET DECIMAM CAVANIACI.] 1167 — 1184. Sciant presentes et posteri quod Bernardus Blancus, quicquid juris habebat in molendino Cavaniaci, item Stephanus cognatus ejus, consuetudinem quam se ambo dicebant habere in decima Cavaniaci, scilicet ut eam apud se congregare deberent, et ut super eadem decima ipsi cum famulis suis a prima jerba usque ad partitionem ejus inventa et ut jerbe que casu solvuntur eorum essent et jus arie quod vulgo solagium vocant hanc inquam consuetudinem sine jure, sine injuria, inoleverit vendiderunt Gauterio de Berriaco archidiacono IIII libras Matisconenses, et guerpiverunt Deo et ecclesie Sancti Vincentii in perpetuum et canonicis ibidem constitutis, sive in posterum substituendis. De hoc uterque juravit, tactis sacrosanctis evangeliis, pacem tenendam in perpetuum de se et omnibus quos ab inquietudine hac possunt auctoritate; ecclesia remisit eis invicem si quid ipsi vel anteces sores eorum per hanc consuetudinem in eam peccaverint. Hoc actum est in presentia domni Guichardi Matisconensis decani, Rotberti de Cantriaco archidiaconi, Umberti de Brancion, Ugonis de Balgie, Willelmi Grossi, Petri Chasten, Jordani de Blani, Vincentii de Seneciaco, Arnulfi de Sulistriaco. {381}DCXXVIII. [BERNARDUS BLANCUS DE CAVANIACO OMNIA DIMITTIT SANCTO VINCENTIO.] 1167 — 1184. Notum sit omnibus quod Bernardus Blancus de Cavaniaco omnia que de ecclesia Sancti Vincentii Matiscensi tenebat eidem ecclesie guerpivit et concessit in perpetuum, et Gauterio de Berriaco archidiacono, obedienciario Cavaniaci, ita ut que de supradictis omnibus obligata essent idem Gauterius usque ad XXXV solidos redimat, Bernardus reliqua. Preterea idem Bernardus quedam que sua propria et sui alodii dicebat esse universa ecclesie supradicte concessit, ita ut ad istorum arbitrium, scilicet domni Guichardi decani, Rainaldi precentoris, Garini de Itgiaco, partem statim ecclesie tradat, partem sibi tantum dum vixerit retineat pro quamtumvis ecclesie certum quid annuum solvat. Item domum suam et vercheriam in qua domus est, cum Sancti Vincentii sint, in vita sua tantum debet habere et pro his IIII denarios et obolam annuatim solvere. Pro concessione ista, accepit Bernardus a prefato archidiacono LV solidos, et pacem tenendam in perpetuum juravit de se et suis omnibus. Testes sunt, Guichardus decanus, Rainaldus precentor, Garinus de Itgiaco, Willelmus Grossus, Stephanus de Lanciaco, Gaschetus, Jordanus, Milo, Bernardus de Verchisoto. DCXXIX. [SOROR BERNARDI BLANCHI DAT OMNIA QUE DE ECCLESIA TENEBAT.] 1167 — 1184. Notum sit omnibus quod soror Bernardi Blanchi et maritus ejus dederunt et concesserunt in perpetuum Domino et ecclesie Sancti Vincentii Matiscensi et domno Gauterio de Berriaco archidiacono, obedienciario Cavaniaci, quicquid de ecclesia eadem tenebant, preter dimidiam partem bosci et que nepotibus suis dederunt in matrimonium pro XL solidis Matisconensibus; ita ut obligata idem Gauterius usque ad XXXV solidos redimat, si quid ultra de eisdem rebus obligatum reperiatur a muliere et viro liberandum est. De hoc mulier et maritus ejus et filius eorum juraverunt pacem tenendam in perpetuum de se et suis et se pro jure litigia excipere si forte in res venditas {382}petitor emergat. Testes sunt: Guichardus decanus, Garinus de Itgiaco, Martinus de Sancto Verano, Willelmus Grassus, Jordanus de Cropio, Umbertus Burgius, Jordanus de Blani, Bernardus de Verchisoto, Bernardus Blancus. DCXXX. [CONTROVERSIA DE DECIMA ET MOLENDINO CAVANIACI TERMINATUR.] 1167 — 1184. Notum sit omnibus quod controversia que inter domnum Gauterium de Berriaco, archidiaconum obedienciarium Cavaniaci, et Ufredum Despeisse, erat de decima de molendino alibi quam prius in locum gatgerie Ufredi quamvis promissio domni gatgerie translator et de terris quibusdam in quibus se habere servitium et ideo eas ad se pertinere idem Ufredus asserebat, per manum Guichardi decani Matisconensis et Otgerii de Sancto Sulpicio ita sopita est. De decima dictum est ut domnus Gauterius de congregatione decime quam cum aliis habere solebat, Bernardo qui Parvus cognominatur, injuriam non faciat; quod si fecerit, liceat homini conveniri eum et Ufredo manu tenere hominem suum. Ipse autem pro manso quod suum dicit, nichil ablatum, nichil datum, de jure decime de molendino sic transigerunt ut compensato livro translationis alterius molendini in quo Ufredus jus habet et dampno molendini Sancti Vincentii, quia simul in eumdem locum translata sunt, tinisorium Ufredus quod se amisisse propter hoc dicebat alibi faceret et quod plus sumptuum quam ubi prius erat susciperet, id a dominis utriusque molendini pro parte sarciretur. Sed Ufredus se nichil super hoc petere sed totum ponere hoc in beneplacito domni Gauterii dicit de terris quas ad se pertinere Ufredus dicebat, posuit in testimonio Petri de Soltison Templarii qui dixit VIIII denarii qui sibi a Bernardo Parvo quotannis solvuntur de vercheria, in qua domus Bernardi est, tantum deberi; terras autem de quibus contendebant ad ecclesiam Sancti Vincentii tantum solere concedi. Testes sunt, Guichardus Matisconensis decanus, Otgerius de Sancto Sulpicio, Guigo de Serchiis, Ugo et Guigo de Loasia, Ugo Sancti Nerei, Bernardus de Vernol, Stephanus, Gaufridus et Columbus, Martinus de Cavaniaco, Jordanus de Blaniaco, et Bernardus Blancus, Berardus Grosselinus. {383}DCXXXI. [LUDOVICUS FRANCORUM REX CONCORDAT CUM GIRARDO COMITE.] 1172. In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus Dei gratia Francorum rex, post guerras et dissentiones diutinas que inter nos et comitem Girardum et ecclesias nostras et domnum Humbertum de Bellojoco extiterant, tandem venimus Vinziliacum et ibi consilio baronum nostrorum pacem hujusmodi fecimus et affirmavimus. Comes Girardus recognovit se hominem nostrum esse et in casamentum recepisse de nobis, salva fidelitate primogeniti fratris sui comitis Stephani, tria castra Vinzellas, Montem-Beletum et Salam. Juraverunt etiam fidelitatem nobis et filio nostro Philippo, et quod pacem in perpetuum teneret ipse et sui nobis et nostris omnibus et nominatim Humberto de Bellojoco et suis, et quod pacta inter eos facta sicut in carta Humberti continentur firmiter observaret. Ecclesie etiam Matisconensi sub eodem sacramento promisit perpetuam pacem de se et de suis et precipue de illis quibus occasione comitis Girardi aliquid a nobis vel a nostris dampnum fuerat illatum preterquam de Ulrico de Balgiaco de quo faceret posse suum. Hospitacionem vero quam in terra Romenacensi exigebat, concedente et laudante fratre suo comite, Stephano episcopo et ecclesie guerpivit, et quatuor mitteriatas terre capitulo donavit, et de gageria Flaciaci quam ecclesia ei reddidit de monachis Lasiaci ad quos pertinebat pacem se eis facturum promisit. Quod si aliquando aliquid de pace ista a se vel ab aliquo suorum per se vel per submonitionem noverit esse infractum, infra quadraginta dies illud se emendaturum juravit; et si forte hoc non faceret, comes Stephanus juravit quod quotiens per se vel per submonitionem sciret hoc contigisse, infra quadraginta dies inter Senones et Parisios donec totum foret emendatum personam nobis teneret, quia Odo Campaniensis idem juravit, aut centum libras se daturum, et similiter Gauscherius de Salinis illud idem juravit aut ducentas libras se daturum; Humbertus de Bellojoco et Jocerannus Grossus, per preceptum ipsius comitis Girardi, juraverunt quod quotiens defectum comitis noverint in auxilio regis erunt donec fuerit res emendata et quotiens fuerit emendata, revertentur in fidelitatem comitis; {384}Harduinus de Sala et Adelardus de Montbelet et Ugo de Vinzellis, per preceptum comitis Girardi, similiter juraverunt auxilium regis tam de se quam de castris suis et de terris, et quotiens rem emendaverit comes Girardus totiens redibunt in fidelitatem comitis, et quotiens forisfecerit totiens ad regem redibunt, nisi infra quadraginta dies forifactum fuerit emendatum. Actum Vinziliaci, anno Verbi Incarnati millesimo centesimo septuagesimo secundo, adstantibus in palatio nostro his quorum subscripta sunt nomina et signa. S. comitis. S. Redbaldi dapiferi. S. Mathei camerarii. S. Guidonis buticularii. S. Radulfi constabularii. Vacante cancellaria, Petrus notarius subscripsit. DCXXXII. [DE JURE ECCLESIE BEATI VINCENTII IN VILLA DE PETRACLAUSO.] 1167 — 1184. Sciant presentes et posteri quod Hugo de Berriaco et domnus Gauterius frater ejus, Matisconensis decanus, et Rotbertus de Cantriaco archidiaconus, obedientiarii de Petraclauso, in eadem villa convenerunt et scire voluerunt per idoneos testes et indigenas quid juris ipsi et ecclesia Sancti Vincentii et rursus quid ipsi juris et dominationis in prefata villa habebant, in quo subscriptorum testimonia secuti sunt, scilicet Vincentii de Petraclauso regularis de Rupe, Stephani capellani de Sarreres, Vincentii de Turreamata, Verriani, Petri de Torculari, Gaufridi de Casellis; hii jurato dixerunt et testati sunt totum cimiterium supradicti loci ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis esse. Item si quis ibi habitaverit vicino vel extraneo, vel extraneus ipse qui inhabitat, aliquid injurie fecerit, non esse Hugonis jurisdictionem; super hoc testati sunt neque ad eum, neque ad prepositum ejus, de hoc clamorem solere fieri si justiciam esse christianitatis et capellani et obedienciariorum pro tempore sane, si quis furtum ibi vel adulterium perpetrasse confessus vel legitime convictus et probatus fuerit, Hugonis et prepositi sui debent esse animadversionem et castigationem. Item si cui fuerit impositum quod falsum pondus vel mensuram falsam habeat, questionem hanc ante capellanum et honestos viros loci solere agitari et emendari, ita ut prepositus ejus intersit, nichil tamen propter hoc nomine pene accipiat, hanc jussit consuetudinem et libertatem cimiterii se non violaturum in posterum sed sincera fide servaturum. Item quod nulli in cimiterio ibidem habitanti, vel {385}extraneo illuc confugienti, sed nec homini suo dum ibi fuerit vim inferret vel inferre faceret, et quod res eorum non caperet vel capi faceret, sacramento, firmavit. Hoc idem juraverunt Hugo filius ejus de hoc et dedit obsides qui juraverunt si adversus ea que supra scripta sunt factum fuerit, et ipse conventus infra XV dies querelam non emendaverit exinde Berziaci obstagium teneret donec de querela integre satisfaceret; hii sunt: Stephanus de Marriaco, Willelmus et Aymo de Varennis, Galdericus, Gaufridus, Gastinellus. Testes sunt Jordanus de Blani, Petrus capellanus, Tetbaldus de Porta, Willelmus filius Verriani, Aroldus. DCXXXIII. [HUGO DE BERRIACO CONCORDAT CUM CANONICIS SUPRA DECIMA DE EXSARTIS.] 1167 — 1184. Cum que in medio fiunt perversitas hominum et temporum spatia nonnumquam in discordiam devenire compellunt, presenti scripto noticie hominum commendari placuit, quod mota est questio a canonicis Beati Vincentii cum Hugone de Berriaco qui in Exsartis infra parrochiam Soloniaci sitis decimam violenter accipiebat. Post longam igitur disceptationem tandem quod predictus Hugo suum dicebat in explanatis et in explanandis totum esse Beati Vincentii recognovit, et si quid juris in eo habebant Domino et clericis prefato martiri famulantibus, ipse Hugo pater et filius ejus Hugo verpiverunt et laudando donaverunt, accipientes ab ecclesia XI. solidos. Super hoc testes sunt Hugo de Marriaco, Ugo de Chantriaco, Guichardus de Barbaresches, Maiolus de Varennis, Willelmus filius ejus, decanus Gauterius de Berriaco, et Gaufridus archidiaconus, Garinus et Rotbertus de Chantriaco, et Rotbertus de Sancto Sulpicio. FINIS. ?? ?? {386}(Notre copie de Mâcon, conférée récemment avec celle du président Bouhier, l’avait été précédemment avec une ancienne copie conservée dans les archives du Chapitre de Saint-Vincent, ainsi que cela résulte d’un certificat, d’une écriture plus moderne, mis au bas de la dernière charte, et que nous avons cru devoir reproduire ici textuellement.) «Collation faitte du présent extrait contenu en ce livre depuis la page première jusqu’à la présente, cottée 308, par nous notaires royaux au bailliage de Mâcon y résidants, soubsignés, sur la coppie ancienne manuscritte du recueil des anciens tiltres et chartres de l’église cathédralle de Mâcon, qui forme un registre couvert en parchemin contenant 224 feuillets écrits, lequel a été tiré des archives de laditte cathédralle et nous a été exhibé par Messire Balthazard Colin de Serre, chanoine et chantre, et Messire Claude Coiffier, aussy chanoine, députés pour ce par leur chapitre et assistés de Me Louis-Estienne Farraud, prêtre bénéficier en laditte église et son procureur général; duquel extrait la collation a été faitte en leur présence, et certifions iceluy véritable en tout, même quant aux apostilles mises au bas des pages 64, 104, 111, 126, 129, 180, 217, 248, 258, 283, 284, 297 et 302; mais non pas quant aux nottes marginales, non plus qu’aux tiltres françois inscrits en tête des actes, lesquelles nottes et tiltres ne sont pas non plus dans l’original, mais sont l’ouvrage du copiste aussy bien que le surplus de son livre, et icelle collation a été faitte à la réquisition de Me Antoine Trécourt, procureur ez cours de Mâcon et celuy de Messire Jacques-François-Marie Du Sou de Saint-Amour, prêtre, ayant le brevet du serment de fidellité pour un canonicat en laditte cathédralle, et ce en exécution des arrests du Conseil du roi en dattes des 4 et 10 avril de la présente année, en forme de lettres compulsoires, signé Le Métayer, pour servir audit sieur Du Sou dans le procès qu’il soutient contre ledit chapitre, ainsi que le tout est amplement contenu dans les procès-verbaux des vingt-neuf avril dernier et de ce jour; après laquelle collation ledit sieur Farraud a remis dans lesdites archives ledit original. Fait audit Mâcon, dans la grande {387}sacristie de laditte église cathédralle le onze may Mil sept cent cinquante, s’estants mesdits sieurs Colin, Coiffier, soubsignés avec ledit sieur Farraud, Me Pégut et ledit Me Trécourt, avec nousdits notaires. Mesdits sieurs députés ayant fait pour ledit chapitre toutes protestations telles que de droit, et ledit Me Trécourt pour ledit sieur Du Sou de contraires.» Signé: COLIN DE SERRE, COIFFIER, PEGUT, TRECOURT, PUTHOD. Controllé à Mâcon le 14 may 1750. — Reçu six sols. Signé: COURAUT, CHARVET. {391}APPENDICES. I. PACTA INTER RAINALDUM BAUGIACI DYNASTAM ET AYMONEM EPISCOPUM MATISCONIS. 1237. Universis Christi fidelibus ad quos presentes litteras pervenire contigerit, Rainaldus dominus Baugiaci notitiam rei geste, ad notitiam vestram volo pervenire, quod venerabilis pater et dominus Aymo Dei gratia Matisconensis episcopus, de voluntate nostra et mandamento speciali et expresso obligavit se ut fidejussor in manu Willelmi de Operatorio, burgensis Belleville, de 360 libris Matisconensibus reddendis et persolvendis sibi vel mandato suo usque ad proximum festum revelationis Beati Stephani, quam pecuniam a dicto Willelmo creditore confiteor me recepisse mutuo numeratam; promisi, siquidem per stipulationem juramento prestito corporali super sancta Dei evangelia, dictum dominum episcopum successoresque ejus de dicta fidejussione et obligatione servare penitus indemnes, et de damnis et deperditis que occasione istius fidejussionis et obligationis sustinuerint, teneor sub prestito juramento credere simplici eorum verbo; et propter hoc obligavi specialiter et expresse dicto domino Aymoni episcopo pro se et successoribus castrum meum de Sancto Triverio cum omnibus appendiciis et pertinentiis, quod castrum a dicto domino episcopo tenere in feodum et casamentum ligium promitto et bona fide sub prestito juramento, dictum feodum tradere sine contradictione aliqua, vel subterfugio, dicto domino episcopo vel mandato suo, vel successorum suorum, pro damnis et deperditis que inde sustinerent, donec ipsis de damnis et deperditis, si in pecunia predicta persolvenda, dicto creditori termino prefixo deficerem, fuerit plenarie satisfactum. Ad majorem autem hujus rei securitatem et firmitatem, volo et precipio, ut si premissa, quod absit, non servaverim quod venerabilis pater A. Dei gratia prime Lugdunensis ecclesie archiepiscopus, successoresque {392}sui, quorum jurisdictioni me suppono in hac parte, ad requisitionem domini episcopi successorumque ejus me possint compellere, per censuram ecclesiasticam, personam meam excommunicando et terram meam supponendo interdicto; eodem modo et sub eadem forma, suppono me jurisdictioni domini episcopi Matisconensis, ut in defectum meum de premissis, me possit compellere ad premissa facienda firmiter et tenenda. Datum et actum Matiscone in domo dicti domini Aymonis episcopi Matisconensis, anno Domini MCCXXXVII, mense octobri, in festo Beati Leodegarii. II. INQUESTE FACTE, TERMINATE ET EXPEDITE PARISIUS, IN PARLAMENTO BEATI MARTINI HIEMALIS. ANNO DOMINI MCCLXIII. ?? XII. — Petebat capitulum Masticonense habere, pro moneta facta in comitatu Masticonensi, denarium pro unaquaque libra; et dicit idem capitulum quod, per similem causam, habuit dictum denarium, per judicium curie domini regis, dominus Guillelmus de Jermole miles, postquam rediit dominus rex a partibus transmarinis. Propter hoc mandatum fuit a curia ut diligenter inquireretur quando idem miles recepit dictum denarium et qua racione, et quantum temporis est elapsum quod dictum capitulum recepit denarium predictum, et qua de causa in dicto comitatu, vel in civitate, et eciam si unquam recepit, quando extra civitatem fabricabatur moneta. Determinatum est pocius per raciones juris et per casum similem quam per istam inquestam, quod decanus et capitulum predicti habeant et percipiant unum denarium de libra in moneta facta in comitatu Masticonensi, apud Sanctam-Mariam-in-Bosco, sicut percipiebant illum in moneta, quando fabricabatur in civitate Masticonensi. III. JUDICIA, ARRESTACIONES ET CONSILIA, PARISIUS, IN PARLAMENTO OCTABARUM OMNIUM-SANCTORUM. ANNO DOMINI MCCLXXII. ?? V. — Ordinatum est quod decanus et capitulum Masticonenses emendent ballivo Masticonensi, pro rege, quod arma portaverunt, Masticoni, contra quemdam priorem existentem de garda regis, licet non forisfecerint tunc alicui, set solummodo sequebantur quemdam servientem suum qui statim captus fuerat, et ad dictum prioratum ductus, sicut dicebant; inhibitum tamen fuit ballivo quod nichil propter hoc ab ipsis levaret, nisi de mandato curie speciali.