CHRONICA VENERANDORUM ABBATUM, Illustriumque huius beatissimi Athlete Christi Benigni Divionensis Monasterii Benefactorum, atque Fundatorum. Cui maximo cum labore multisque lucubrationibus adauctum est quod post venerabilem huius Prefati cenobii Patrem Halinardum reperies. INCIPIT LIBER COLLECTANEUS MEMORANDARUM RERUM. Antiquorum huius seculi sapientum laudabile ac imo imitandum fuit studium, ut non solum ea que acciderent in diebus eorum, sed etiam fortia priscorum facta heroum, ad memoriam posterorum traderent monumentis scripturarum. Que utilis res et eis exstitit magnum humane laudis argumentum, et futuris hec legentibus vel audientibus exemplum incitamentumque emulationis. Talia considerantes, nos Divionensis sacri Monasterii a parvulo habitatores et amatores, ne forte nobis iuste succenseant nostri successores (sicut et nos de incuria merito culpamus nostros antecessores) agrediemur cum adiutorio Dei describere, licet rusticana et minime polita narratione que de prefati loci antiquitate prodita, seu devotorum Deo fidelium gregi eidem donata sunt largitione, videlicet Regum, Pontificum, Ducum, Comitum, ac illustrium virorum ut potuimus addiscere veraci relationi. Quatenus et honori et cenobio nostro possessionum ipsi colatarum et memorandarum rerum in eodem gestarum descriptio cedat. Et cum divina laudis debito, exoptanda benefactoribus eius celestis glorie remuneratio.¶Verumtamen primo dicendum quo in tempore ipse advocatus et pecularis christianus noster sanctus martyr Benignus venerit in Galliam, vel quot annos eidem ferocissime genti predicaverit sanctum Christi Evangelium, seu quo die vel quo persecutore consummaverit agonis sui martyrium nec non et quando post multa tempora fuerit sacrum eius corpus revelatum atque translatum.¶Anno igitur ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi centesimo nonagesimo quinto, Indictione tertia, imperante Severo sub terribili eius persecutionis procella directus est hic testis Christi cum suis sociis Gallice genti que per id tempus erat mancipata demonum cultui. Huius autem servi Dei directio ita est divinitus iussa atque suasa Metropolitano Asie Polycarpo Episcopo et a beato Hyreneo Lugdunensium Archiepiscopo, septimo die passionis ipsius que patrata est anno tredecimo imperii Severi. Siquidem Claudio Albino (qui se apud Lugdunum Cesarem fecerat) interfecto, Severus civitatem omnem tradidit in ore gladii; ibique sanctus Hyreneus martyrizatus est cum omni populo christianorum decem et octo milibus: tantaque fuit strages cesorum, ut sanguine fluente a vertice montis (super quem civitas sita erat) Rhodanus et Araris qui ibi pariter coniunguntur, per plurima miliaria rubentes fluere viderentur. Hoc ergo peracto martyrio sanctus Hyreneus cum multitudine martyrum apparuit beato Polycarpo, monuitque ut sanctos sacerdotes Benignum ac Andochium, Tyrsum diaconum, et Andeolum Subdiaconum transmitteret Galliam ad predicandum. Qui sancti Dei missi a sancto Polycarpo, Angelo Domini ducente, pervenerunt Lugdunum que est urbs Metropolis Galliarum. Illic sanctum Presbyterum Zacariam reperiunt, qui ob persecutionis procellam latenter in crypta inter martyrum latitabat sepulcra, fluctuantique Ecclesie divinum advenire precabatur auxilium. Hic denique post sanctum Ireneum prefatam rexit Ecclesiam. Cum eo igitur verbum Domini meditantes, atque in Spiritu sancto gaudentes, Dominum precabantur ut eorum dirigeret gressus. Et dum ibidem morarentur, Angelo Domini monente, visum est eis ut sanctum Andeolum ad Carpentoracensem urbem predicationis gratia destinarent: sancto vero Andeolo ad predictum locum iter arripiente, verbum Dei gentibus ubique predicando, non longe post a Severo Imperatore multis afflictus tormentis, martyrio est coronatus. Hii autem Christi testes a beato Zacaria multis adhortationibus, ut intrepide verbum Dei et nomen Christi omnibus adnuntiarent, corroborati, benedictione etiam et potestate omnis ecclesiastici et divini cultus peragendi ab eo accepta, ad Augustidunensem properant urbem, comitante Christi virtute et signorum gratia. Ad hanc itaque urbem itinere attingentes, Faustum virum nobilissimum ac prefectorie dignitatis ac christianitatis verissimum amatorem reperiunt; ad quem angelo monente advenerunt. Qui suscipiens eos cum omni gaudio, ut cognovit sacerdotes existere, suppliciter petiit ut filium suum Simphorianum, annorum trium vel quinque existentem, pariterque amicos et familiam, baptismatis gratia consecrarent. Quod audientes, sanctus Benignus eum baptizavit: sanctus vero Andochius eum de sacro fonte excepit. Habebat denique illustris vir Faustus sororem germanam, Lingonice civitatis matronam, nomine Leonillam, christianam cui erant parvuli gemini nepotes ex filio tres viri pulcherrimi aspectu sed animo pulchriores. Itaque ut ad eam sanctus Benignus venire dignaretur impendio deprecatus est, quem sicut manna celeste Leonilla suscepit. Tandem hii tres gemini fratres fide sancte Trinitatis imbuti, baptismatis gratia cum omni familia ac populi multitudine per sanctum Benignum consecrati, non longe post martyrio coronati sunt. Sanctus vero Benignus perambulans universam longe lateque predicando regionem, et multos ad Christum convertens, pervenit ad castrum Divionense. Severo itaque decimo octavo anno Imperii in Britania defuncto, successit Antoninus Caracalla cognomento, filius eius, in imperium: quod tenuit annis septem. Quo mortuo imperavit Macrinus anno uno. Post quem Marcus Aurelius Antoninus obtinuit imperium annis quatuor. Hic omnibus flagitiis plenus, etiam in persecutione christianorum nulli priorum inferior principum, dum Galliam pervagatur populum in Deum credentem persequendo, a Senonum civitate devenit ad rus predicti viri Fausti, qui dicitur Sede-locus, ubi sanctis Dei Andochio et Thyrso per martyrium consummatis, ipse Divion petens misit Eraclium similem sui sanctorum persecutorem ad Augustidunum urbem. Eraclius itaque sanctum Simphorianum, primo diris flagellis cesum et carceris custodia maceratum, gladio plecti precipit. Erat autem quando martyrium passus est sanctus Simphorianus, annorum viginti quinque, ut in passione ipsius atque in gestis sanctorum supradictorum martyrum invenitur. Hinc cognosci potest tempus predicationis sancti Benigni viginti circiter annorum fuisse, in quibus istam Galliam predicando multos ad fidem Christi convertit, et baptismatis eos unda sanctificans, ecclesias in aliquibus sacravit locis, sacerdotesque ac ministros ad divinum cultum instituit.¶Imperator ergo Aurelius, qui et Aurelianus vulgo dicebatur, Divion castrum ingressus, comperta sancti martyris predicatione et virtutibus, quas per eum divina operabatur clementia, assistente crudelitatis sue ministro Terentio Comite, sanctum Benignum perquiri iussit, ac vinctum et cesum conspectibus suis presentari. Quem in catasta extensum et nervis diutissime cesum, ita ut corporis interiora paterent, rursum in carcerem coniecit, ubi ministri et carnifices pedes eius in lapide cum plombo remisso confixerunt, et in digitos manuum subulas decem acutissisimas et igne candentes infixerunt, ac per sex dies canes duodecim ferocissimos cum eo incluserunt. Angelus autem Domini adveniens dedit panem celestem, subulas abstulit, et eum de plombo eripuit. Ad ultimum collum eius vecte ferreo tundi, et corpus lancea perforari iubet. Quo facto columba nivea de carcere christianis aspicientibus ad celos ascendit, et odor suavissimus quasi paradisi secutus est. Veniens autem beata Leonilla conditum aromatibus corpus eius non longe ab ipso carcere sepelivit in magno sarcophago: in quo loco christiani cryptam construxerunt. Sed ob gentilium timorem non ei exhibebatur honor tanto martyri condignus, persecutionis immanitate, que a principibus reipublice christianis inferebatur, fideles in Christum credentes deterrente. Multis igitur transactis annorum curriculis, ex tunc si quidem ab ipsius Imperatoris tempore usque ad finem Diocletiani, et imperium Constantini computantur anni octoginta unus; et a Constantino usque ad Zenonem Imperatorem, et regnum Clodovei regis anni fere centum octoginta, qui sunt in summa ducenti sexaginta unus. In quo annorum decursu, illius evi christianis ex hac luce subtractis, locus sepulchri sancti Martyris ita fuit neglectus atque oblivioni datus, ut non iam corpus Martyris sed potius alicuius prepotentis crederetur in eo quiescere gentilis. Solummodo rusticorum docta simplicitas, sagax inquirere notitiam veterum per relationem antiquorum hominum, ipsi rustici vota inibi dissolvebant, et que petebant velociter impetrabant. Hec ignorantia quotidie crescendo per multa annorum curricula duravit, usque ad tempora sancti Gregorii Episcopi, qui sextus decimus in catalogo Pontificum Lingonensium continetur. Qui Pontifex sicuti ceteri hominum credens ibi aliquem positum fuisse gentilem, virtutes ibidem fieri nullomodo credebat, sed magis ne ibi adorarent detestabatur. Tandem Dei martyr beato se Confessori revelat et dicit: Quid, inquid, agis? Non solum est quod me tu despicis, verum honorantes me spernis? Ne facias, queso, sed tegmen super me velocius prepara. De qua ille visione concussus beatum sepulchrum adiit, ibique cum fletu veniam deprecatur: et cetera que sequuntur in dictis vel factis beati Gregorii Turonensis Episcopi. Quoniam ille pleniter translationem corporis eius et aliorum in hoc loco quiescentium descripsit, nobis non est necesse repetere. Quapropter hiis sepositis que deinceps gesta sunt intimamus. INFERIUS NOMINANTUR SANCTI ET SANCTE IN SACRO HOC LOCO QUIESCENTES, ET LOCA IN QUIBUS IACUERUNT. Igitur anno Dominice Incarnationis quadringentesimo octuagesimo quinto, indictione octava, presidente sancte Romane Ecclesie Symmacho Papa, Zenone vero Cesare imperante in republica, Clodoveo quoque primo regnante in Francia, et Gundebaudo in Burgundia inventum est atque translatum octavo Kalendas Decembris corpus almifici Martyris Benigni a beato Gregorio Lingonice urbis Episcopo, divina revelante providentia, ut refert Gregorius in libro miraculorum, qui fuit Antistes Turonorum. Quod cum digne fuisset transpositum cum adiutorio superne virtutis, ne deinceps testis Christi debitis privaretur officiis, idem venerabilis Presul edificato ei templo, ex diversis partibus ibidem adunavit multos Deo servire paratos. Fulgebant tunc per Galliam plurimi sanctitate vite conspicui inter quos erant sanctus Ioannes Abbas Monasterii quod Reomaus dicitur, nec non Eustadius, ac Sequanus sanctus huius provincie alumni: e quibus Eustadium huic loco prefuisse per aliquot annos, et subiectos sibi religiose educando rexisse certum tenemus. Unde et moriens condignam meruit sepulturam iuxta corpus sepe dicendi sancti Benigni martiris. Cui successit Tranquillus: qui quante sanctitatis fuerit crebre sanitates infirmis ex eius tumulo prestite testantur, ut refert sanctus Gregorius Turonensis in seipso expertus. Sepultus vero est ad dexteram partem sepulchri sancti Martyris Benigni, iuxta sanctam Paschasiam, iuxtaque eum posita fuit sancta Florida. Ex altera vero parte, iuxta sanctum Eustadium sepulcrum fuit sancti Hilarii Senatoris coniugisque eius sancte Quiete. Hi fuerunt progenitores supra memorati Ioannis. Et quia prefatus Gregorius Turonorum in libro de inlustribus viris, huius Hilarii quis et qualis fuerit pleniter meminit, hec tantum dixisse sufficiat.¶Quia igitur de sepultura Sanctorum pauca prelibavimus, dicendum nobis est propter aliquorum presumptuosam calumniam quomodo antiquitus cimiterium habitatorum huius oppidi constiterit. Ecclesia fuit constructa ab ipsis primordiis incepte christianitatis, quam ecclesiam ferunt a sancto Benigno sacratam in honore sancti Ioannis Baptiste et sancti Evangeliste Ioannis. Quod et alios qui ex discipulatu eiusdem Apostoli fuerunt, in ceteris urbibus quibus predicaverunt cognoscimus fecisse. Que Ecclesia ad hoc est Deo dicata quatenus ibidem per sacri baptismatis regenerationem plebes credentium transirent in filiorum Dei adoptionem, et quorum animas offerret Deo eorum corpora suo reciperet gremio. Quapropter in tantum sublimata fuit, ut sanctimonialium ibi sisteretur congregatio, et plurimi civitatis Lingonice presules hic sua corpora iusserint tumulari, videlicet ob devotionem sancti Martiris Benigni, ut quem sequebantur ordine sacerdotii eadem qua ille humo cuperent sepeliri. Unde et sanctus Urbanus unus ex eorum primis Pontificibus ibi iacuisse noscitur. Sanctus quoque Gregorius Episcopus cui sanctus Benignus se primum dignatus est manifestare, maiorum suorum sequens exemplum in hac Ecclesia se petiit tumulari, et iuxta eum dextra levaque iacent Pontifices bini. Sanctus vero Tetricus successor eius ad dexteram partem ipsius Basilice est positus. Claruit ergo per multos annos ille locus, ita ut esset nobilis Abbatia nullius subiacens dominatui, nisi solummodo Lingonum Pontifici. Sepultura itaque omnium in Divion castro intra extraque commorantium fuit antiquitus ab alveo torrentis qui per medium influit burgum, usque ad locum quo nunc est monasterium, quod testatur multitudo vasorum per illam planiciem longe lateque creberrime positorum. In huius sepulture ultimis finibus ad occidentem corpus sancti Benigni post martyrium positum fuit a Beata Leonilla, edificata super eum humili opere cripta, prout permisit temporis augustia, iuxtaque illam criptam iacuit sancta Paschasia, et ipsa martyrio per ignem consummata.¶Sanctus igitur Gregorius postquam sibi divinitus revelatum transtulit sancti martyris corpus, condignamque illi eleganti opere iussit edificari basilicam, omnem hanc terram, de qua locuti sumus, dedit sancto Benigno, constituitque ut hoc solum esset generale cimiterium, pertinens ad ius istius monasterii deinceps et in futurum. Quam constitutionem confirmavit Apostolica auctoritate Hormisda; deinde Ioannes qui post sanctum Gregorium nonus decimus prefuit Romane Ecclesie, scripto roboravit. Sergius quoque post hunc tercius, qui presumpsisset hanc transgredi sub anathematis vinculo interdixit. Cuius exemplar Epistole huic libro non pigebit suo loco inserere. Sed et alii Pontifices successores eorum, necnon et Lingonici Presules huius institucionis transgressores, et omnes qui aliquam vim vel calumniam intulerint infra prescriptam terram, vel claustrum quod coniacet in circuitu huius loci, vel familiam Sancti et servos afflixerint, excommunicationis vinculo adstrinxerunt: inter quos precipue Isaac et Geilo Episcopi, terribili imprecatione percusserunt omnes malefactores istius loci, ut Deum et omnes sanctos eius, sanctumque Benignum, in cuius rebus male agunt, habeant infensos et contrarios, nisi resipuerint et ad emendationem venerint.¶Nunc veniendum est nobis ad narrationem rei ob quam maxime ceptus est liber iste.¶Postquam, sicut diximus, sanctus Gregorius, edificato templo ad honorem Dei et sancti Martyris eius Benigni, congregationem hic adunavit monachorum, ut eis non deessent temporalia subsidia, studuit ditare hunc locum, terrarum possessionumque larga munificentia. Dedit ergo de rebus propriis et de rebus Episcopii plurima: inter que dedit potestatem que dicitur Saciacus, cum ecclesia et omnibus appendiciis, silicet villas numero XIII que sunt Corleins, Isiadus, Rumiliacus, Fraxinus, Camberia, Linerolus, Brucialis, Bruciacus, Cernadus-Vallis, Bonacurtis, Iuvenadus, Longus-Campus; istas villas cum omnibus adiacentiis, seu et omni re superposita, campis, pratis, sylvis, pomiferis, pascuis, accessis, aquis aquarumque decursibus et omnes reditus, totum ad integrum, una cum mancipiis, libertis, cum omni peculio ipsorum, una cum accolabus dedit ad servitium monachorum iure perpetuo ad possidendum.¶Hilbertus senator et comes huius provincie........ bendum et reddendum p........ sancto Benigno dedit........ cum ha........ sita in pago Senonico dedit et in pago Tornodoriensi alias possessiones quas.......... solummodo ...... villam recepimus studio et industria......... huius loci hoc tempore Rotberti regis........¶Stephano primo Trecassino comite....... Oddone itidem comite prefate civitatis data pecunia non parva de manibus diripientum traxi per dictam possessionem. Dedit in Visernaco mansa quatuor et semis qui per totidem manus.¶Igitur quoniam in principio huius libri fecimus mentionem regum qui illo tempore regnabant in Francia, et Burgundia, prosequendo nobis eorum Chronica, usque ad Guntrannum regem, qui hunc locum valde extulit, et deinceps ad Carolum Imperatorem, Ludovici Cesaris filium, qui pene collapsum reparavit hoc monasterium. Siquidem ad cognoscendas Abbatum successiones, qui per diversa hic prefuerunt tempora et que sub uniuscuiusque illorum regimine huic loco conlata sunt fidelium largitione. Episcopos quoque Lingonice Ecclesie qui circa hunc locum munificos se exhibuerunt nominatim singulos curabimus ostendere et quid ab unoquoque illorum conlatum sit in aucmentacione huius domus Dei sigillatim demonstrare.¶Igitur Childerico rege Francorum defuncto, Clodoveus filius eius successit in regnum, vir bellicosus et in armis strenuus. Anno quinto regni eius Siagrius, filius Egidii, patritius Romanorum qui in Galliis habitabat, in Suessionis civitate, quam pater eius tenuerat, residebat. Super quem Chlodoveus cum exercitu advenit atque devicit. Siagrius fugiens ad Alaricum regem Gothorum, Tolosa aliquandiu habitavit. Clodoveus legatos ad Alaricum misit, ut eum redderet, alioquin noverit sibi bellum illaturum. At ille metuens Siagrium vinctum Legatis tradidit, quem Clodoveus custodie mancipavit, regnumque eius acceptum, et omnia que illius fuerant, sue potestati subegit, eumque gladio trucidari precepit: atque ex illo die a dominatione imperii sublata est Gallia. Anno X regni sui Clodoveus commoto exercitu sibi Toringiam provinciam subiugavit: inde Gundebaudi regis Burgundionum neptem, videlicet fratris sui Chilperici filiam quem gladio interfecerat nomine Chrothildem, pulchram satis puellam et vere christianissimam, interveniente Aureliano Consiliario ac Legatario suo, in coniugem sumpsit. Nuptie Cavilonno preparantur. Venientes cum celeritate Franci Chrotichildem a Gundebaudo acceptam levantes in basterna cum multis thesauris ad Clodoveum dirigunt. Postea penitens Gundebaudus recordatus quod patrem Chrotilde matremque ac fratres interfecisset, dirigit protinus post eam exercitum, qui consequentes thesauros et basternam cuncta retentant, Chrothildis vero levata in equum a Francis ad Clodoveum evasit. Quam regali honore assumens in matrimonium perfecto amore dilexit. Habebat iam tunc Clodoveus filium de concubina, nomine Theodoricum.¶Interea Godegisilus Gundebaudi regis frater contra eundem germanum suum machinans dolum, per legatos petit auxilium a Chlodoveo, cum eum comperisset fortissimum in preliis; promittens si posset eiicere Gundebaudum a regno per eius adiutorium, tributum se illi solvere paratum. Gundebaudus vero ignorans dolum, ab eodem fratre instigatus preparat exercitum copiosum ad pugnam. Clodoveus cum Francis adversus duos reges venit, ingenti multitudine vallatus: initum est bellum super Oscaram fluvium, secus castrum, quod Divion dicitur: Godegisillus Clodoveo coniungitur, uterque exercitus Gundebaudi populum atterit. At ille sentiens dolum fratris, terga vertit, Rodani ripam percurrens Avinionem urbem ingreditur, et postea per Aridium consiliarium suum pacem a Clodoveo expeciit. Clodoveus vero cum preda maxima et Francorum exercitu, ad propria est reversus, relictis cum Godegisillo quinque millia Francis. Godegisillus obtenta victoria promissa Clodoveo ex parte implens, Viennam post Gundebaudum dirigit. Exiens Gundebaudus de Avinione resumptis viribus, Godegisillum Vienna circumdat, per aque ductum in civitatem ingrediens. Godegisillum interfecit, Francos aggregatos in unam turrim ferro trucidavit, nihil postea Glodoveo reddere disponens.¶Postea Clodoveus mittens legatum, nomine Paternum, virum industrium, ad Alaricum regem Gothorum de amicicie inter eos conditione mandavit. Alaricus vero cum per Paternum vellet Clodoveum decipere, a Paterno exploratis que circa eum erant, et thesauris eius ingenio subarratis, illusus est. Igitur Clodoveus adversus Alaricum arma commovit, et in campania Voglanense decimo ab urbe Pictava miliario Alaricum interfecit, plurima manu Gothorum trucidata, regnum eius a mari Tyrreno Ligereque fluvio, et montes Pireneos usque oceanum mare, a Clodoveo occupatum est. Et thesauros eius a Tolosa auferens, secum Parisius duxit. Per idem tempus ab Anastasio Imperatore codicellos Clodoveus rex pro consulatu accepit; cum quibus codicellis etiam illi Anastasius coronam auream misit gemmis decoratam, et tunicam blatteam. Ex illo die Consul et Augustus est appellatus. Post hec mortuus est Clodoveus rex in pace, et sepultus est in Basilica sancti Petri Apostoli quam ipse et Regina sua edificaverunt. Mortuus est autem anno V, postquam cum Alarico rege Gothorum pugnavit. Regnavit vero annis XXX: fiunt a transitu sancti Martini usque ad obitum Clodovei anni CXII.¶Mortuo Clodoveo rege quatuor filii eius, id est Theodericus, Clodomeris, Childebertus, Chlotarius, regnum eius equo ordine inter se diviserunt. Sortitus est sedem Theodericus Mettis: Chlodemeris Aurelianis: Childebertus Parisias: et Chlotharius Suessionas. Theodericus habebat iam filium, nomine Theodebertum, utilem et strenuum. Amalricus filius Alarici sororem eorum in matrimonium accepit, Barcinona a Childeberto et Francis occisus est. Dani evectu navale Gallias appetunt, in regno Theoderici inruunt a Teodeberto filio Teoderici superantur, omnemque predam et vitam amiserunt.¶Gundebaudi filius Sigismundus apud Genevensem urbem, villa Quadruvio, iussu patris sublimatur in regno, habens uxorem filiam Theoderici regis Italie: unde habebat filium nomine Sigiricum. Eadem mortua aliam duxit uxorem: filium suum, quem ex priore coniuge habebat, noverce insidiis iussit interfici. Unde postea penitentiam agens, Monasterium sanctorum Agaunensium miri operis construxit, et alia plurima monasteria edificavit.¶Chrotildis assidue filios ammonebat mortem patris matrisque vel fratrum ulcisci. Quam ob causam illi Burgundias appetunt. Sigismundum et Godomarem Gundebaudi fratrem in prælio vincunt. Clodomeris Sigismundum, ad Monasterium sanctorum dum fugeret, captum cum uxore et liberis Aurelianis adducit: Godemaris terga vertens latuit; postea resumptis viribus regnum Burgundie tenet. Clodomeris iterum adverses Godomarem exercitum movet. Sigismundum cum uxore et liberis interfecit. Clodomeri ab Avito Abbate predictum est, quod fecerat Sigismundo ipsum itidem passurum. Cumque Veseruntia Franci cum Burgundionibus bellum inissent, Clodomeris capite truncatus est, deceptus ab auxiliis Theoderici, qui filiam Sigismundi habebat uxorem. Franci vero in ipso prelio resumptis viribus, Burgundionibus superatis et ad internecionem perductis, patriam eorum devastant. Chlotharius uxorem Clodomeris, nomine Gundiocam, uxorem ducit. Filios vero eius tres his nominibus Theodoaldo, Gunthario, Clodoaldo, Crotechildis alebat. Chlotharius et Childebertus fugato Godomare Burgundias occupant. Theodoricus filio suo Theodeberto cuiusdam regis filiam desponsavit, Wisegardam nomine. Teodericus XXIII regni sui anno moritur. Regnum eius Theodebertus assumsit, magnum se in omnibus et bonitate precipuum ostendit.¶Post hec Childebertus et Clotharius, ut diximus, Spanias appetunt, easque parte maxima depopulati sunt, Amalricum regem Barcinona interficiunt, sororemque suam auferunt. Cesaraugusta civitas oracionibus et ieiuniis liberatur. Teodericus Italie rex sororem Clodovei in matrimonium habuit, ex qua filiam unam cum matre reliquit. Cum mater ei regis filium sociandum provideret, a servo, nomine Traquila, accipitur. Traquila cum exercitu a matre puelle capitur, et capite truncatur: acceptam filiam mater disciplinam ei ingerens secum duxit. Filia matrem veneno interficit. Teodatus regnum Teoderici adeptus, filiam, que in matre parricida exstiterat, balneo vehementer succenso iussit includi, ibique comburitur. Unde causa compositionis quinquaginta millia solidorum Childeberto, Clothario, et Teodeberto transmissa sunt. Quod Childebertus et Teodebertus inter se dividentes, nihil ex inde Clothario dederunt. Theodato defuncto Totilla successit in regnum, quem Narsis patricius interfecit, regnumque Gothorum in Italia destructum est. Narses a Romanis per invidiam accusatus apud Iustinum et coniugem eius Sophiam, quod servitio premeret Italiam; timens secessit Neapoli Campanie, et scripsit genti Langobardorum, ut venirent et possiderent Italiam. Theodebertus rex cum exercitu Italiam ingressus, eam maritimis terminis depopulatus est, Narsetem patricium fugam versum. Postea Bucellinus Dux iussu Theodeberti Siciliam occupavit, totamque Italiam dominatus est. Magna felicitas in his omnibus fuit.¶Chlotharius de Ingunde Guntarium, Childericum, Aribertum, Guntrannum, Sigibertum, et Chlodesindam filiam habuit: de Arigunde sorore Ingundis, Chilpericum, et de Unxina habuit Chrannum. Bucelinus in Italia apud Belisarium et Narsetem Patricios sepius fortiter dicans, eos in fugam vertit, eorumque exercitum proterit. Tandem infirmatus a profluvio ventris, exercitusque suus ea infirmitate attritus, Belisario iam interfecto, a Narsete superatur et interficitur. Theodobaldus filius Theodeberti Walderatam duxit uxorem. Fuit valde iniquus suis. Secundo anno regni sui Theodebaldus obiit, regnumque eius Clotharius accepit, copulans Walderatam sibi uxorem. Eo anno rebellantes Saxones Clotharius commoto exercitu maximam eorum partem delevit; Toringiam vastans quod eis auxiliare presumpsissent. Nec multo post tempore denuo Saxones rebellantes Clotharius movet exercitum adversus eos. Saxones offerentes cuncta emendare que male gesserant, et dimidiam partem ex omnibus rebus suis, exceptis uxoribus et liberis, in compositione promittunt dare. Quod Franci accipere despicientes, sed omnes volentes interficere, inito certamine, tanta strages a Saxonibus de Francis facta est, ut mirum fuisset. Childebertus rex apud Parisius obiit, Basilica S. Vincentii, quam ipse construxerat, sepultus est. Cuius thesauros et regnum Clotharius accepit. Chlotharius pro suis peccatis que gesserat, aut negligenter egerat, ad limina beati Martini Confessoris properat; exinde Compendio villa veniens, anno LI regni sui vexatus a febre obiit.¶Chilpericus occupatis thesauris Clotharii patris sui in villa Brennaco, sedem Childeberti Parisius occupavit. Sed mox exinde repellitur. Aribertus, Guntrannus, Chilpericus, et Sigibertus regnum patris dividunt. Dedit sors Ariberto regnum Childeberti, Parisius sedem abens. Guntrannus vero regnum Chlodomeris, seden habens Aurelianis. Chilpericus regnum Clotharii, cathedram habens Suessionas. Sigibertus quoque regnum Teoderici, sedem habens Mettis. Eodem tempore Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigibertus movet exercitum, eosque vicit atque fugavit; postea cum eis pacem inivit.¶GUNTRANNUS in Bergundia regnans, fuit rex bonus, timens Deum, eleemosinam pauperibus largiter tribuens, tanta prosperitate regnum tenuit, ut omnes etiam vicine gentes ad plenitudinem laudes de ipso canerent. Accepit primum concubinam, nomine Venerandam, de qua habuit filium nomen Gundebaudum. Post accepit Marchitrudem, filiam Magnacharii: que postquam de Guntranno habuit filium, veneno Gundebaudum, prioris coniugis filium, interfecit. Ipsa iudicio Dei filium quem habebat perdidit, et odium Regis per saginam incurrit. Ea dimissa Austrichildem, cognomento Boibilane, Guntrannus accepit uxorem. De qua duos filios habuit, his nominibus, Clotharium et Glodomere. Guntrannus instituit Celsum patricium in locum Auricolanis, virum in verbis paratum, et ad omnia promptissimum. Gens Langobardorum comitante fame et mortalitate omnem invasit Italiam, ipsamque Romanam vastatrix obsidet urbem. Quibus tempore illo Rex erat Albuinus. Hic Clotharii regis filiam, nomine Chlodosindam habuit uxorem. Mortuo Albuino Langobardi regem, nomine Clip, super se elegerunt. Haribertus rex, frater Guntranni, accepit uxorem, nomine Ingobergam. Qua relicta Merofledam, lanarii filiam accepit; et aliam pastoris ovium filiam, nomen Theudichildam, duxit uxorem: ex qua habuit filium, sed protinus moritur.¶Porro Sigibertus cum videret fratres suos viles uxores accipere, Googonem Maiorem-domus causa Iegationis ad Anagildum regem direxit, petens ut ei filiam suam, Brunam nomine, coniugio traderet. Quam Anagildus cum multis thesauris Sigiberto ad matrimonium transmisit. Ad nomen eius ornandum, est auctum ut vocaretur Brunichildis. Quam cum multa leticia atque iocunditate Sigibertus accepit uxorem. Que ipsum Gogonem continuo apud Sigibertum fecit odiosum. Ac post eadem instigante interfecit. Tanta mala et effusiones sanguinum, Brunichildis consilio in Francia facte sunt, ut Prophetia Sybille impleretur, dicentis: Veniens Bruna de partibus Ispanie, ante cuius conspectum gentes peribunt. Hec vero equitum calcibus disrumpetur. Chilpericus Gachilisindam, sororem eius, habuit uxorem; relinquens Fredegundem et alias quas habuerat uxores. Postea transcendens sacramentum quem Gothorum Legatis dederat, ne umquam eam de culmine regni degradaret, ipsam sugillare fecit. Post cuius mortem Fredegundem denuo accepit uxorem. Habebat Chilpericus de priore regina Andovera tres filios, Theodebertum, Meroveum, et Clodoveum. Sygibertus precepit Arvernis civibus Arelatam occupare. Iubente Guntranno a Celso Patricio Arverni trucidati sunt. Anathagildo rege Spanie defuncto, Leuna cum Levildo fratre regnum adsumunt. Moritur Leuna, Levidus integrum Spanie regnum tenet, habens Gadsuindam matrem Brunichilde uxorem.¶Eodem tempore defuncto Constantinopoli Iustiniano Imperatore, Iustinus ambivit imperium, vir iniquus et cupidus: ad quem Sigibertus Legatos Warnacharium, Francum, et Firminum Comitem direxit, qui pacem cum Imperatore facerent. Qui secundo anno suut reversi. Defuncto Ariberto Sigibertus regnum eius obtinuit. Prorumpentibus Langobardis in Galliis Amatus Patricius ab ipsis interficitur. De Burgundionibus multe ibidem strages facte sunt. Post Amatum Mummolus Patriciatum adsumpsit. Irruentibus iterum Langobardis in Gallias, Mummolus contra eos fortiter dimicavit, et usque ad internecionem oppressit. Pauci ex eisdem Italiam repedantur. Saxones, quos Teodebertus in Italiam miserat, in Galliis prorumpunt, apud Stuplonem castra ponentes. Multe strages per vicina loca ab ipsis perpetrantur; qui a Mummolo superantur, et in Italiam fugaciter revertuntur, amissis omnibus que predaverant. Iterum Saxones cum uxoribus et liberis in Galliis properant, ut a Sigiberto rege recepti, in locum unde exierant redirent. Venientes in territorio Avennico Mummolus protinus obviam veniens, eis Rhodanum transire non permittebat. Postea acceptis muneribus transire eos permisit. Ad Sigibertum pergentes, unde prius egressi fuerant, sunt stabiliti. Postea defuncto Clyp, Langobardorum Duces Chamo, Zaban, et Rhodanus Gallias inruperunt. Quibus obviam Mummolus cum exercitu venit, et hos tres Duces cum exercitu eorum usque ad internecionem delevit. In alio anno Mummolus cum exercitu Turonos et Pictavis, iubente Guntranno, de potestate Chilperici abstulit, et ad partem Sigiberti restituit. Multi ibidem de exercitu Chilperici, et ipsi Pictavenses sunt gladio trucidati. Taloardus et Uncio Duces Langobardorum per Hoscola in Sedunensi territorio cum exercitu sunt ingressi, ad Monasterium sanctorum Agaunensium usque accesserunt. Nimia strage Baccis-villa, non procul ab ipso Monasterio, Duces eorum exercitus a Violico et Teoderico Ducibus Guntranni sunt interfecti. XL tantum ex illis fugaciter Italiam remearunt.¶Postea Chilpericus et Sigibertus ineuntes consilium, ambo moverunt exercitum, volentes Guntrannum interficere regnumque eius adsumere. Sed voluntate Dei mutato consilio, Sigibertus super Chilpericum inruit, iam eius exercitus ad propria festinans longe aberat, cum hec cognovisset Chilpericus, terga vertens Tornacum pervenit. Sigibertus post tergum eius venit Parisius, ibique sanctum ac beatissimum Germanum Parisiorum urbis Episcopum Sigibertus cum vidisset, hec ab eodem verba prophetie audivit: Si germanum tuum ita persequi cogitas, ut eum interficere disponas, et regnum eius auferre; Scriptum est, Foveam quam fratri tuo paras, in eam cades. Cuius castigationem nolens audire cogitabat cepta perficere. Cumque Victuriaco accessisset, omnes Ruptrasii se sui ditione subiecerunt. Ansoaldus tantum cum Chilperico remansit. Fredegundis duobus pueris dolo transmissis Sigibertum interficiunt, et ipsi interfecti sunt. Resumptis viribus Chilpericus suum regnum recepit. Brunichildis cum filio suo Childeberto Parisius sub custodia tenebatur. Sed factione Gundoaldi Ducis, Childebertus in pera positus, per fenestram demissus a puero, Metis solus exhibitus est, ibique a Gundoaldo vel Austrasiis in regno patris sublimatur. Brunichildis iussu Chilperici in exilium Rotomago truditur. Sigibertus in Ecclesia sancti Medardi sepultus est etate quadragenaria, anno regni sui XIIII.¶Eo tempore sanctus Germanus Parisiorum Episcopus transiit. Mummolus Patricius Guntranni contra Clodoveum et Desiderium Ducem Chilperici bellum gessit, eosque superavit. Chilpericus enim filium suum Clodoveum transmiserat, qui et ultra Ligerim civitates Childeberti pervaderet. Cesa sunt a Mummolo exercitus L milia, a Desiderio vero XX milia. Chilpericus tres filios suos iam adultos ab infirmitate dissenterii uno anno perdidit; quos de Fredegunde habebat. Restiterat adhuc Chlodoveus filius eius, quem postea instigante Fredegunde vinctum custodia retrusit; ibique factione Fredegunde cultro percussus obiit. Chilpericus denuo ut filius sibi nasceretur jubet omnes carceratos relaxare.¶GUNTRANNUS rex duos Magnacharii filios gladio interemit, instigante Austrichilde regina, facultates eorum fisco redigit. Filii Guntranni duo continuo moriuntur. Guntrannus Childebertum adoptavit in filium. Anno quoque tertio Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntranni XVI. Eo anno stella in medio lune visa est fulgens. Childebertus rex Ingundem sororem suam Erminigildo Leovigildi regis Wisigotorum tradidit filio, qui hortatione Leandri Hispalensis Episcopi et sue coniugis ad fidem Catholicam conversus est. Anno V Childeberti regis tante lues per universas regiones facte sunt, ut omnibus mirum fuisset, et universa flumina terminos quos nunquam excesserant preterierunt. Childebertus rex Italiam intravit, et Langobardi eius se ditioni commendant. Gloriose exinde Childebertus revertitur. Acceperat prius a Mauricio Imperatore L milia solidorum auri, ut Langobardos de Italia expugnaret. Sed non solum eis non nocuit, verum amicitias cum ipsis inivit.¶GUNTRANNUS rex Francorum cum iam anno XXIII regnum Burgundie feliciter regeret, videns sibi liberos non superesse, cepit thesauros suos in eleemosinis pauperum distribuere, Monasteria et loca sancta ex ipsis thesauris ditare. Inter que ecclesiam huius patroni nostri, sancti scilicet Martiris Benigni, donis optimis extulit. Ipse denique Domnus Guntrannus preexellentissimus rex dedit sancto Benigno vicum, qui est in prospectu huius Monasterii, tunc magne amplitudinis, vocatum Elariacum, cum omnibus appendiciis suis, super Oscaram fluvium situm. Et omnia que nunc usque ad possessionem pertinent huius loci, a ponte Divionis usque Floriacum villam, contulit memoratus princeps sancto Martiri Benigno: in Biciso scilicet, in villa Colonicas dicta, in Plumberias, in Siliniaco, in Sconsio, in Villari, in Campiniaco, in Lentennaco, in Girone, in Corcellas, in Flaviniaco, in Prunido, in Iussiaco, in Matriniaco, in Barbiriaco, his et aliis locis mansa, vestita et absa, cum mancipiis plurimis utriusque sexus, terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, ingreditus, exis et regressis, omnibus rebus exquisitis et inquirendis, totum ad integrum contulit memoria dignus rex Guntrannus Deo et sancto Benigno, ad victum monachorum Deo in hoc loco desservientium, ut pro se ac sequentium regnum salute, et peccatorum remissione, regnique totius statu Domini exorent clementiam monachi in isto loco degentes. Insuper etiam instituit, ut ad similitudinem Monasterii sanctorum Agaunensium diu noctuque divinum in hac ecclesia persolveretur officium. Et ut hec institutio per succedentia tempora non tepesceret, vel monasticus ordo deperiret, constituit, ut Abbates illius loci, Rectores et Provisores in hac domo essent, ut una congregatio, unusque utrobique servaretur ordo. Similiter instituit de loco sancti Marcelli, ubi ipse rex corpore quiescit, quem thesauris et pecuniis, possessionibus etiam multis ditavit, operibus miris et edificiis decoravit.¶Appollinarem igitur, inter reliquos comperimus sancti Mauricii, atque huius loci, sanctique Apri apud Tullum, fuisse Abbatem, ut ipsi referunt in antiquis se invenisse scriptis. Sed et successores eius deinceps per multa tempora huius loci habuisse curam. Quapropter hic Patronus noster sanctus Benignus illis in partibus plurima conquisivit terrarum predia per illud tempus, ut in eundo et redeundo Abbates, eorumque fideles, ad hospitandum haberent sue possessionis loca. Siquidem iuxta vicum, qui nuncupatur Urba, est ecclesia sancti Benigni nomine sacrata, quam ferunt eiusdem loci incole pertinuisse quondam ad ius istius Ecclesie. In Burgo, quem vocant Pontem-Arlie, super Dubiam fluvium situm, medietas ipsius vici cum ecclesia dedicata in honore sancti Benigni, et villa iuxta ipsum Burgum sita, que dicitur Ad Stabulos, olim fuerunt possessio istius Abbatie. Que in prestariam data, possidentium violentia, ac principum iniustitia, ac temporum variis eventibus sunt amissa. Super Lupam rapacissimum fluvium, loco nuncupato Petregio, per quod Romam petentium quondam fuit iter, et est iuxta Burgum Salinas vocatum, homines liberi ibidem commanentes, se et sua omnia commiserunt patrocinio huius sancti Benigni, annisque singulis persolvebant ad eius altare censum a semet constitutum.¶Denique cum per illud tempus sanctus Martyr Benignus crebris virtutum signis claresceret, et miraculorum insignia, sanitatumque dona omnibus ad eius tumulum venientibus ostenderentur, et largissima Domini bonitas in talibus veneratur, colitur, adoratur, magnificatur, reges et principes ob sancti Martiris meritum ceperunt locum istum diligere, honorare muneribus et bonis extollere: nobiles quique possessiones et predia condonare: devotus populus plurima conferre; multi etiam se ipsos patrocinio eius committere. Tunc honorati quidam homines ex territorio Vesuntiensi, de villa Cussiacus vocata, advenientes ad eius Sancti limina, eius patrocinio se commendaverunt mente devota. Permanseruntque annis multis in huius sancti Benigni et ei servientium monachorum famulatione, donec Alberico Comiti nuper data in prestariam eadem villa, ab eo iniuste collata est sancto Stephano predicte urbis Patrono, pro sepulture sue loco. Tamen usque hodie possessionis illius homines sancti Benigni servos se profitentur esse.¶Igitur Legati Chilperici Ansoaldus et Domegilesus, qui ad conspiciendam dotem in Spania missi fuerant, sunt reversi. His diebus Leobildus rex contra Erminigildum filium suum in exercitu residebat: quem parvo transacto tempore interfecit. Eius vero uxor volens reverti Franciam, una cum filio capta, atque Siciliam perducta est: ibi usque ad mortem exulavit. Chilpericus et Fredegundis filiam suam cum magnis thesauris et multa familia in eius obsequium Hispaniam direxit. Quam filius Leopildi uxorem accepit. Nec post mora exstante Chilpericus veniens ad villam Calensem, que distat ab urbe Parisius quasi centum stadiis, illic venationem exercebat. Quadam vero die regressus de venatione iam sub obscura nocte, dum de equo susciperetur, et unam manum super scapulam pueri teneret, adveniens quidam nomine Falco, qui missus a Brunichilde fuerat, cum cultro sub ascellam percussit, iteratoque ictu ventrem eius perforat; statimque fluente copia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, spiritum fudit.¶Cumque Guntranno perlatum fuisset eo quod frater suus Chilpericus esset interfectus, perrexit Parisius, ibique Fredegundam cum filio Chilperici Clothario ad se venire precepit. Quem Riolo-villa baptizare iubet, et eum de sancto lavacro excipiens in regnum patris firmavit. Anno XXV regni sui exercitus Guntranni Spaniam ingreditur. Sed loci infirmitate gravatus protinus ad propria revertitur. Anno XXVI eiusdem regni Leudiscus a Guntranno Patricius partibus Provincie ordinatur. Childeberti regis filius Teodebertus natus fuisse nuntiatur. Eo anno nimia inundatio fluminum in Burgundia fuit, ita ut solitum terminum nimium transcenderent. Ipsoque anno Leupildus rex Spanie moritur. Et obtinuit regnum Richaredus filius eius. Anno XXVII regni Domni Guntranni alius filius Childeberti, nomine Teodericus, natus nuntiatur.¶Langobardorum gens quemadmodum tributa XII milia solidorum ditioni Francorum annis singulis desolvebant, referam: vel quo ordine duas civitates Agusta et Suisio cum territorio ad partem Francorum cassaverant, dicam. Defuncto Clip principe Duces Langobardorum XII annos sine regibus transegerunt: ipsoque tempore sicut supra scriptum legitur per loca in regnum Francorum proruperunt. Pro hac presumptione in compositione Agustam et Suisium civitates, cum integro illorum territorio et populo partibus Guntranni tradiderunt. Post hec legationem ad Mauricium Imperatorem dirigunt. Hi XII Duces singuli Legatos dirigunt, pacem et patrocinium imperii petentes. Idemque et alios Legatores XII ad Guntrannum et Childebertum destinant, ut patrocinium Francorum et defensionem habentes, XII milia solidos annis singulis his duobus regibus in tributa implerent, vallem, cui nomen Ametegis, partibus Guntranni cassantes. His Legatis ubi plus congruebat patrocinium sibi firmarent. Post hec integra devotione patrocinium eligunt Francorum. Nec mora post permissu Guntranni et Childeberti et Clotharii Ducem super se Langobardi sublimunt in regnum. Alius Autharius itemque Dux cum integro suo Ducatu se ditioni imperii tradidit, ibique permansit. Autharius vero rex tributa, que ad partem Francorum spoponderat, annis singulis reddidit. Post eius decessum filius eius Ago in regnum sublimatus, similiter implesse dignoscitur.¶Anno XXXII regni Guntranni, ita a mane usque ad mediam diem sol minoratus est, ut tertia pars ex ipso vix appareret. Anno XXXIII regni Guntranni, V Kalendas Aprilis ipse rex moritur, sepultus est in Ecclesia sancti Marcelli, in monasterio, quod ipse construxerat. Regnum eius Childebertus adsumpsit; quod tenuit annis quatuor. Anno III Childeberti regnantis in Burgundia, multa signa in celo ostensa sunt, et stella cometes aparuit. Anno IIII, postquam Childebertus regnum Guntranni acceperat, defunctus est regnumque eius filii sui Teodebertus et Teodericus adsumunt. Teodebertus sortitus est Auster, sedem habens Mettis. Teodericus accepit regnum Guntranni in Burgundia, sedem habens Aurelianis. Anno IIII regni Theoderici clades glandolaria Massiliam et reliquas Provincie civitates graviter vastavit. Eo anno aqua calidissima in lacu Dunense, in quem Arola fluvius influit, sic valide ebullivit, ut multitudinem piscium coxisset. Anno V Theuderici regni, iterum signa que anno superiore visa fuerant, globi ignei per cœlum currentes, et ad instar multitudinem hastarum ignearum ad occasum apparuerunt. Ipsoque anno Theodebertus et Theodericus reges contra Clotharium movent exercitum, et super fluvium Aroanna, nec procul a Doromello vico prelium confligentes, iunxerunt: ibique exercitus Clotharii regis gravissime trucidatus est; ipsumque cum ipsis qui remanserant in fugam versum, pagos et civitates in ripa Sequane, qui se Clothario tradiderunt, depopulantur et vastant. Plurimi captivi ab exercitu Teudeberti et Teoderici abducuntur. Clotharius oppressus vellet nollet per pactionis vinculum firmavit, ut inter Sequanam et Ligerem usque mare Oceanum et Britannorum limitem Teodericus haberet, et per Sequanam et Isaram ducatum Denteleni integrum usque Oceanum mare Theodebertus recepit. XII tamen pagi inter Isaram et Sequanam, et mare Oceanum, Clothario remanserunt.¶Anno VI regni Theoderici natus est ei filius de concubina, nomine Sigibertus. Eo anno Teudebertus et Teodericus exercitum contra Wascones direxerunt; ipsoque, Deo auxiliante, devictos in suam dominationem redigunt et tributarios faciunt. Eodem anno corpus sancti Victoris, qui Salodoro cum sancto Urso passus fuerat, a beato Econio Pontifice Mauriennense invenitur. Viderat namque in visu ut surgens protinus iret ad ecclesiam, quam Sedeleuba regina suburbano Genavense construxerat, et in medio ecclesie designatum locum ubi sanctum corpus iacebat. Cumque Genava perexisset cum beatis Rustico et Patricio Episcopis, triduanum ieiunium facientes, lumen per noctem splendidum, ubi gloriosum illud corpus erat, apparuit. Quem cum silentio hi tres Pontifices cum lacrimis et orationibus, elevato lapide, in arca argentea invenerunt sepultum. Cuius faciem rubentem quasi viveret, reperiunt. Ibi Theodericus rex presens aderat, qui multis muneribus ecclesiam ipsam ditavit, et maximam partem ex facultatibus Warnacarii ibidem contulit. Eo anno Eucherius Episcopus Lugdunensis obiit. Ordinatur loco ipsius Secundinus Episcopus. Eodem anno Focas Dux et Patricius Reipublice victor a Persis rediens, Mauricium Imperatorem interfecit et in loco ipsius imperium assumpsit. Anno VII regni Teoderici de concubina nascitur ei filius nomine Childebertus. Eo anno sol obscuratus est. Anno quoque VIII regni Theoderici nascitur ei filius de concubina nomine Corbus. Eodem tempore Bertoaldus genere Francus, Maior domus Palatii erat Teoderici, moribus mensuratus, sapiens et cautus, in prelio fortis, fidem omnibus conservans. Defuncto Wandalmaro Duce in pago Ultraiurano et Scutengorum, Protadius ordinatur Patricius, instigatione Brunichilde; et ut Bertoaldus interiret, eum ripa Sequane usque Oceanum mare per pagos et civitates fiscum inquirendum dirigunt. Bertoaldus a Theoderico missus cum trecentis tantum viris, illis partibus properavit. Hec comperiens Clotharius filium suum Meroveum et Landericum Maiorem domus cum exercitu, ad opprimendum Bertoaldum direxit. Et maximam partem inter Sequanam et Ligerim pagos et civitates de regno Theoderici presumpsit contra pactum prevadere. Cum Theodericus comperisset quod a Clothario pars regni sui contra ius fuerat prerepta, protinus cum exercitu Stampas super fluvium Loa pervenit, ibique obviam Meroveus filius Clotharii regis cum Landerico et magno exercitu venit: cum esset arduus transitus ille ubi Loa fluvius transmeatur, vix tertia pars exercitus Theoderici transierat, initum est bellum. Ibi Meroveus filius Clotharii capitur, Landericus in fugam versus est; nimia multitudo exercitus Clotharii in eo prelio trucidata est. Teodericus rex victor Parisius ingreditur. Postea pacem Teodericus cum Clothario Compendio villa inivit. Utriusque exercitus redit ad propria.¶Anno X regni Theoderici cum Brunichildis avia eius et Protadius Maior domus assidue instigarent eum ut contra Teodebertum fratrem suum moveret exercitum: tandem iussu Theoderici exercitus coadunatus loco, nomine Caraciaco, castra metasset, hortabatur a leudibus suis ut cum Teudeberto pacem inirent. Protadius singulos hortabatur ut prelium committerent. Teodebertus non procul exinde cum exercitu residebat. Tunc omnis exercitus Theoderici inventa occasione supra Protadium irruunt, dicentes melius esse unum hominem mori, quam totum exercitum in periculum mitti. Interfecto Protadio Teodericus confusus et coactus cum Theodeberto pacem inivit, et inlesus uterque exercitus ad propria recessit. Anno XII regni sui Teodericus Aridium Episcopum Lugdunensem, Roconem et Eborinum Comitem stabuli, ad Bethericum regem Spanie direxit, ut filiam eius Hermenbergam matrimonio sibi iungendam adducerent. Qui datis sacramentis ne unquam a regno degradaretur, accipientes eam Teoderico Cabillono presentant. Quam ille gaudens suscepit. Factione vero avie sue Brunichilde non eam cognovit, et in tantum odiosa facta est, ut post annum expoliatam thesauris Spaniam retransmitteret. Eo anno Teodericus persuasione avie sue Brunichildis, et consilio Aridii Lugdunensis Episcopi utens, sanctum Desiderium Episcopum Viennensem de exilio regressum lapidare precepit. Ad cuius sepulcrum mire virtutes actenus fiunt.¶Per idem tempus presidebat Lingonensi Ecclesie Miletius Episcopus, Divionensem vero Abbatiam, quo in loco sanctus martir Benignus quiescit, regebat Abbas venerabilis nomine Gudinus, cuius diebus, scilicet, anno XIIII regni Teoderici regis, quedam nobilis femina, vocata Goyla, cum consensu et laude viri sui, nomine Bonevassi, dedit predicto sancto Martiri Benigno in villa Longus-vicus vocata, vel in omnes fines eius, quicquid habere vel possidere videbatur, cum omnibus adjacentiis, vel appenditiis suis, hoc est, Fedenniaco. Postenniaco Monasteriolo, Attegias medietate Glennono, Curte-buntiana, Ficiaco, Chenevas, Marcenniaco, de his omnibus rebus heredem fecit post mortem suam et predicti viri sui sanctum Benignum.¶Defuncto Milecio Episcopo Dodoaldus successit in Pontificatum. Hic villam vocatam Massiacum commutavit ex propriis rebus, cum illo a quo possidebatur, deditque eam sancto Benigno. Fungebatur tunc in hoc loco Bobolenus Abbatis officio; qui successit Richimarus Abbas, jam Bertoaldo episcopatum tenente. De quibus si non invenimus per scripturam quid addiderint, tamen conlata bene providisse et fortiter tenuisse scimus, precipue Elariacum vicum, quod a Gontranno rege conlatum huic sancto Benigno fuerat cum omnibus appendiciis suis, et crebris circummanentium vicinorum molestiis infestabatur: quod usque hodie successores eorum agere non desinunt. Si quidem patres et antecessores eorum ipsum Dei Martirem occiderunt; isti vero servientes ei non cessant persequi. In illis temporibus fuerunt et alii Abbates in hoc loco, videlicet Etherius Widradus, Hugo, Odeleus, Maurinus, de quorum gestis nihil ad nos pervenit, solummodo datalicia obitus corum scripta in antiquis martirum logiis invenimus.¶Anno XII regni Teoderici natus est ei filius de concubina, nomine Meroveus; quem Clotharius de sancto lavacro suscepit. Eo anno mortuo Betterico, (eo tempore fuit Isidorus doctor Spalensis episcopus), Sisebodus successit in regnum Spanie vir sapiens et tota Spania laudabilis valde, pietate plenus. Nam et adversus rempublicam fortiter dimicavit, et provinciam Cantabriam Gothorum dicioni subegit. Dux Francio nomine, qui Cantabriam in tempore Francorum rex erat, tributa Francorum regibus multo tempore impleverat; sed cum a parte imperii fuerat Cantabria revocata, a Gothis preoccupatur, et plures civitates ab imperio Romano Sisebodus littore maris abstulit, et usque fundamenta destruxit.¶Anno XIII regni Teoderici habebat Teudebertus rex uxorem, Belichilde nomine, quam Brunichildis a negotiatoribus mercaverat: et cum esset Belichildis utilis, et a cunctis Austrasiis vehementer diligeretur simplicitatem Teudeberti honeste comportans, nihiloque se minorem a Brunichilde esse cerneret, et sepius Brunichildem per Legatos despiceret, dum ab ipsa improperatur quod ancilla eius fuisset: tandem cum his et aliis verbis Legatis discurrentibus, ab invicem vexarentur, placitum inter Colerence et Suentense consistitur, ut has duas reginas pro pace inter Teodericum et Teudebertum coniungerent ad loquendum. Sed Belichildis consilio Austrasiorum inibi venire distulit.¶Eo tempore beatus Columbanus, cuius fama sanctitatis creverat iam passim per universas Gallie et Germanie provincias, erat omnium rumore laudabilis, in omni cultu religionis venerabilis, in tantum, ut Teodericus rex ad eum sepe Luxovium veniret, et orationum suarum suffragia omni cum humilitate posceret. Cumque sepissime ad eum veniret, cepit vir Dei eum increpare, cur concubinarum adulteriis misceretur, et non potius legitime coniugis solamine frueretur, ut regalis proles ex honorabili regina procederet, et non potius ex lupanaribus videretur emergi. Et cum iam ad viri Dei imperium rex obtemperaret, et se omnibus inlicitis segregare responderet, mentem Brunichildis avie, secunde, ut erat, Iesabelis, antiquus anguis adiit, eamque contra virum Dei stimulis superbie incitat, quia cerneret viro Dei Teodericum obedire. Verebatur enim ne si abiectis concubinis reginam aule preficeret, dignitatis atque honoris sui modum amputasset. Evenit ergo ut quadam die beatus Columbanus ad Brunichildem veniret, erat enim tunc apud Brucariacum villam cumque illa eum in aula venire cerneret, filios Teoderici, quos de adulterinis permixtionibus habebat, ad virum Dei adducit. Quos cum vidisset, sciscitatur quid sibi vellent. Brunichildis ait: Regis filii sunt, tu eos benedictionibus robora. At ille ait: Nequaquam, inquit, istos regalia sceptra suscepturos scias, quia de lupanaribus emerserunt. Illa furens parvulos ab ire jubet: egrediens vir Dei regiam aulam, dum limitem transiret, fragor subito exortus est, qui totam quatiens domum omnibus terrorem incussit, nec tamen misere femine furorem compescuit. Paratque deinde insidias molire, hortatur proceres, aulicas, obtimatesque omnes, ut regis animum contra virum Dei perturbent. Episcopos quoque sollicitare aggressa est, ut de eius religione detrahendo statum Regule, quam suis custodiendam Monachis indiderat, macularent. Obtemperantes igitur, auligeri persausionibus misere regine, regis animum perturbant, cogentes ut accederet ad locum ac religionem probaret. Abactus itaque rex ad virum Dei Luxovio venit, conquestusque cum viro Dei, cur ab comprovincialium moribus dississeret, et intra septa secretiora omnibus christianis aditus non pateret. Beatus Columbanus his et aliis verbis auditis, ut erat audax animo, obicienti regi respondit: Si ob hanc causam tu in hunc locum venisti, ut servorum Dei cenobia destruas, et regularem disciplinam macules, scito tuum regnum funditus ruiturum, et cum omni propagine regia dimersurum. Quod postea rei probavit eventus: jam temerario conatu rex refectorium ingressus fuerat. His ergo territus dictis foris celer repedat. Duris post hec viri Dei increpationibus rex urguebatur: contraque Theodericus ait: Martirii coronam me tibi illaturum speras. Deinde dixit non esse tante dementie se, ut hoc tantum facinus patraret, sed pocioris consilii si ageret, utilia paraturum, ut qui ab omnium more disciscat, quo venerat ea via repedare studeat. At quia longum est universa gesta percurrere, quas insidias regine, que exilia, et tribulationes que pertulit, recitare, succincte finem rei explicemus. Vir Dei deputatis custodibus a Teoderico, qui quousque ditionis sue regno pelleretur, non eum relinquerent: Namnetis usque perrexit. Moratus ergo ibi paululum, sciens non placere divine magestati ut patriam rediret, post ad Clotharium Chilperici regis filium, qui in Eustrasiis Francisque regnabat extrema Gallia ad Oceanum positis, pergit.¶Clotharius porrò audierat quantis qualibusve iniuriis virum Dei Brunichildis ac Teodericus fatigaverant. Quem cum vidisset, velut celeste munus suscepit: tenuit ergo eum Clotharius quantis potuit penes se diebus. Erat enim Clotharius pollens in amore sapientie.¶Beato vero Columbano morante apud Clotharium lis oritur inter duos fratres Teodebertum et Teodericum, disceptantibus utrisque de regni terminis. Anno igitur XV regni sui uterque ad Clotharium legatos dirigit: uterque adversus parem auxilium postulat. Quod Clotharius beato viro insinuare procurat, consulens, ut si videretur eius consilii se uni consentiendo, contra alium dimicaret. Ad quem ille repletus spiritu prophetico, ait: Neutri te fore pariturum scias convenire consiliis; tuaque intra trienni tempus in ditione utrorumque regna venire. Videns Clotharius a viro Dei talia sibi prophetico ore dici, neutri parere voluit; scilicet promissorum sibi tempus fideliter expectans, potitus est triumphum victorie.¶Anno XVI regni sui Teodericus movet exercitum, et Lingonis de universis regni sui provinciis mense madio exercitus adunatur. Dirigensque per Andalaum, Nasio-castrum super Ornam fluvium situm cepit; et inde Tullo civitatem perexit. Ibi Theodebertus cum Austrasiorum exercitu obviam venit: Tullensi campania confligunt: Theodericus superat Teodebertum, eiusque prostravit exercitum. Cesa est eodem prelio nimia multitudo virorum fortium. Teodebertus terga vertens per territorium Mettensem veniens, transita Vosago Coloniam fugaciter pervenit. Teodericus cum exercitu post tergum insequens, Arduinam transiens pervenit Tulbiaco. Teodebertus, Saxones, Toringos, vel ceteras gentes trans Renum, vel undique poterat adunare contra Teodericum, Tulbiaco perrexit; ibique denuo commissum est bellum a Francis ceterisque gentibus. Tantaque ibi strages ab utroque exercitu facta est, ubi Falanges in congressu certaminis preliabantur, ut cadavera occisorum undique non haberent qua ruere possent, sed stabant mortui, ac si viverent stricti inter ceteros. Auxiliante Deo iterum Teodericus Teodebertum superat, et a Tulbiaco usque Coloniam exercitus eius gladio trucidatus, oram terre cooperuit. Eo igitur in tempore vir Dei Columbanus in eremo morabatur, contentus tantum unius ministri solatio. Ea ergo hora, qua apud Tolbiacum commissum est bellum, supra querci putrefacti truncum sedebat, legens librum; quem subitus sopor oppressit, et quid inter duos reges agebatur, vidit. Mox excitatus ministrum vocat, cruentamque regum pugnam indicat, multum humanum sanguinem fundi suspirat. Persequutus est ergo Teodebertum Thodericus, et suorum proditione captum ad aviam Brunichildem. Cabillonno direxit. Quem illa cum recepisset, quia Teoderici partibus magis favebat, furens Teodebertum fieri clericum rogavit, ac non multo post impie nimis perimi iussit.¶Anno XVII regni sui Teodericus exercitum de Austrasiis et Burgundia moveri precepit, volens super Clotharium inruere. Iamque exercitus aggrediebatur, et Teodericus Mettis civitate profluvio ventris inter flagrantis urbis incendia mortuus est. Exercitus protinus redit ad proprias sedes. Brunichildis filium eius Sigibertum in regno patris suffecit. Clotharius collecto exercitu fines regni, qui sue ditioni debebantur, conatur recipere. Contra quem Sigibertus cum hostium cuneis pugnaturus advenit; quem Clotharius captum fraude suorum peremit, fratresque eius quinque Thoderici filios cum Brunichilde proavia eorum cepit: pueros separatim peremit, Brunichildem vero primo ignobiliter camelo impositam, hostibus gyrando monstravit. Postque indomitorum equorum caudis inretitam miserabiliter vita privavit. Funditus ergo radicitusque deleta Teoderici stirpe, Clotharius potitus est trium regnorum monarchiam solus.¶Anno XXX regni sui Clotharius Burgundie et Austrasiorum regnum adeptus est. Anno XXXIIII regni Clotharii Warnarium, quem Maiorem-domus in Burgundia instituerat, cum universis Pontificibus Burgundie, seu et Burgundo Faronis, Bonogello villa ad se venire precepit. Ibique cunctis illorum iustis peticionibus annuens, preceptionibus roboravit.¶Anno XXXVIII regni Clotharii Dagobertum filium suum consortem regni facit; eumque Austrasiis regem, instituit, retinens sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neustriam et Burgundiam excludebant.¶Anno XLII regni Clotharii Dagobertus cultu regio ex iussu patris honeste cum Leudibus Clippiaco procul Parisius venit, ibique germanam Sichildis regine, nomine Gomatrude, in coniugium accepit. Transactis nuptiis die tertio inter Clotharium et eius filium Dagobertum gravis orta est contentio, eo quod Dagobertus cuncta que ad regnum Austrasiorum pertinebant sue ditioni vellet recipere, quod Clotharius vehementer denegabat eidem, nihil ex hoc volens concedere. Electi sunt ab his duobus regibus XII ex Francis Iudices, ut eorum disceptacione finiretur intentio: inter quos et Domnus Arnulphus Pontifex Mettensis cum reliquis episcopis eligitur ut benignissime ut sua erat sanctitas inter patrem et filium pro pacis loqueretur concordia. Tandem a pontificibus vel sapientissimis viris proceribus pater pacificatur cum filio, reddens ei solidatum quod adspexerat ad regnum Austrasiorum: hoc tantum exinde quod citra Ligerim vel Provincie partibus situm erat, sue ditioni retinuit.¶Anno XLV regni sui Clotharius moritur, et suburbano Parisius in Ecclesia sancti Vincentii sepelitur. Dagobertus cernens genitorem suum defunctum, universis Leudibus quos regebat in Austria iubet exercitum promovere; missos in Burgundia et ceteris regni partibus direxit, ut suum regimen eligerent. Cumque Remis venisset, Suessionis peraccedens, omnes Pontifices et Leudi de regno Burgundie inibi se Dagoberto tradidisse noscuntur: sed et Neustrasii pontifices et proceres plurima pars regnum Dagoberti visi sunt expetisse. Aribertus frater eius nitebatur si posset regnum adsumere; sed eius voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Cumque regnum omne a Dagoberto fuisset preoccupatum, et thesauri eius ditioni redacti; tandem misericordia motus, et sapientium usus consilio, citra Ligerem et limitem Spanie, et Wasconie, seu et montes Pireneos, pagos, et civitates, fratri suo Ariberto concessit, id est, Tolosam, Caturcinam, Agenensem, Petrogoricum, et Santonicum, vel quod ab his versus Pireneos montes excluditur. Quod et per pactionis vinculum firmavit. Aribertus sedem Tolosanam eligens regnat in partibus Provincie et Aquitanie. Post annos tres quam regnare cepisset, totam Wasconiam superans, largiorem fecit regni sui spacium.¶Sub eodem fere tempore, id est V anno regni Dagoberti, dedit quidam illustris vir, nomine Ermembertus et coniux eius Hermenoara sancto Benigno quasdam villas sue possessionis, que vocantur his nominibus, Posciacum et Fontem Lagnis in pago Latiscence, et in Lingonico pago Masciacum, que ante acto tempore a Dodoaldo episcopo Lingonensi fuerat huic loco adtributa, sed violentia pravorum hominum ablata.¶Dagobertus anno VI regni sui Burgundias ingreditur: tanto vero timore Pontifices et Proceres, et cunctos in regno Burgundie consistentes adventus Dagoberti concusserat, ut omnibus esset mirandus pre timore iustitie quam pauperibus faciebat. Veniens ergo civitatem Lingonas et inde Divion adgressus, ac Latona residens aliquantis diebus tantam intentionem iudicandi iustitiam universo populo regni sui habebat, ut huius benignitatis desiderio nec somnum oculis posset capere, nec cibo satiabatur, intentissime cogitans ut omnes cum justitia accepta de conspectu suo remearent. Die quadam a Latona Cabilono properare deliberans, et priusquam lucesceret balneum ingrediens, Brunulfum avunculum fratris sui Ariberti interficere iussit: qui ab Amalgario et Arneberto ducibus, et Wilbaldo Patricio interfectus est. Dagobertus rex post hec Cabilono pergit iustitie amore quam ceperat perficiende. Post Augustiduno, inde Autisiodoro pergens, dehinc Senona civitatem, indeque Parisius venit, Gomatrudem reginam Romiliaco villa, ubi matrimonium acceperat, relinquens, Nantildam unam ex puellis de ministerio eius accipiens, reginam sublimavit. Anno VII regni sui cum Austrasiam regio cultu circuiret, quandam puellam, nomine Ragnitrudem, stratu suo adscivit, de qua eo anno habuit filium nomine Sigibertum. Aribertus Aurelianis veniens Sigibertum de sancto lavacro excepit. Anno VIII Dagoberti Charibertus rex moritur, relinquens filium parvulum, nomine Chilpericum, qui nec post moram defunctus est: fertur factioni Dagoberti fuisse interfectus.¶Anno X regni Dagoberti cum ei nuntiatum fuisset exercitum Winidorum Toringa fuisse ingressum, cum exercitu de regno Austrasiorum de Metis urbe promovens, transita Ardenna Maguntiam adgreditur, disponens Renum transire, scalam de electis viris fortibus de Neustria et Burgundia cum ducibus et grafionibus secum habens. Saxones missos ad Dagobertum dirigunt, petentes ut eis tributa quas fisci ditionibus dissolvebant, indulgeret, promittentes se Winidis resistere, et Francorum limitem de illis partibus custodire spondentes. Quod Dagobertus consilio Neustrasiorum prestitit. Saxones qui huius postulationis Legati fuerant, sacramentis, ut eorum mos erat, super arma pro universis Saxonibus firmant. Sed postmodum sicut in ceteris mendaces apparuerunt. Tamen Saxones tributum quod a Clothario seniore censiti annis singulis quingentas vaccas inferendalis reddere consueverant, preceptione Dagoberti, habent indultum. Eo tempore Legati Dagoberti, quos ad Heraclium Imperatorem direxerat, his nominibus Servatus et Paternus, sunt reversi, nuntiantes pacem perpetuam cum Heraclio firmasse.¶Anno XI regni Dagoberti cum Winidi fortiter sevirent, et sepe transgresso eorum limite regnum Francorum vastando Toringiam, et reliquos pagos insisterent, Dagobertus Metis urbem veniens cum concilio Pontificum et Procerum, seu et omnibus Primatibus regni sui consentientibus, Sigibertum filium suum in regnum sublimavit, sedemque Metis civitate habere permisit. Chunibertum Colonie urbis pontificem, et Anchisum Adalgisum ducem instituit gubernare Palatium et regnum; thesaurum quod sufficeret filio tradidit, condigne, ut decuit in culmine regni sublimavit. Et quodcumque eidem largitus fuerat, sigillatim preceptionibus roborandum decrevit. Deinceps Austrasiorum regnum et fines regni Francorum contra Winidos utiliter defensare noscuntur. Cumque anno XII regni Dagoberti eidem filius nomine Clodoveus de Nantilde regina natus fuisset, consilio Neustrasiorum, et admonitione Principum suorum, per pactionis vinculum firmasse dignoscitur, ut Neptreco et Burgundia ad regnum Clodovei, post Dagoberti decessum, aspiceret. Austrasia vero eo quod et populo et terre spatio coequalis esset, ad regnum Sigiberti pertinere deberet. Et quicquid ad regnum Austrasiorum iam olim pertinuerat, hoc Sigibertus rex sue dicioni subdiceret, et perpetuo dominandum haberet, excepto ducatu Denteleni quod ab Austrasis separatum fuerat, iterum ad Neustriam iungeretur, et Clodovei regimini subderetur. Sed has pactiones Austrasii terrore Dagoberti coacti vellent nollent firmasse visi sunt. Quod post mortem eius filiis regnum administrantibus dissolutum fuisse constat.¶Eodem tempore quid Spanie partibus a regibus eorum gestum sit, dicendum est. Defuncto Sisebodo rege clementissimo, Sentilla successit in regnum uno anno. Cum esset Sentilla nimium iniquus in suos, omnium principum regni sui odium incurrit. Quapropter Sisenandus quidam ex proceribus cum concilio ceterorum, Dagobertum expetiit ut ei cum exercitu auxiliaretur, qualiter Sentillam pelleret regno. Huius beneficii recompensatione missorium aureum ex tesauris Gothorum quem Torsimodus rex ab Egetio Patricio susceperat, Dagoberto dare promisit, pensantem auri libras quinquaginta. Quo audito Dagobertus ut erat cupidus exercitum in auxilium Sisenandi totum regnum Burgundie bannire precepit. Cumque in Spania divulgatum fuisset exercitum Francorum auxiliando Sisenando Spaniam adgredi, omnis Gothorum exercitus ditioni eius se tradidit: abundantius et Venerandus cum exercitu Tolosano tantum usque Cesaraugustam civitatem cum Sisenando accesserunt, ibique omnes Gothi de regno Spanie Sisenandum sublimant in regnum. Duces predicti cum exercitu remeant ad proprias sedes muneribus honorati. Dagobertus Legatos ad Sisenandum regem Amalgarium ducem et Venerandum dirigit, ut missorium quem promiserat eidem dirigeret. Cumque a Sisenando missorius ille Legatariis fuisset traditus, a Gothis per viam tollitur, nec eum exinde permiserunt auferri. Postea discurrentibus Legatis ducenta millia solidorum, quod appretiatum est missorium, Dagobertus a Sisenando accepit.¶Anno XIII regni Dagoberti cum Wascones fortiter rebellarent et multas predas in regno Francorum, quod Aribertus tenuerat, facerent, Dagobertus de universo regno Burgundie exercitum promoveri iubet, statuens ei caput exercitus Adoindo Referendarium, qui temporibus Teoderici regis quondam in multis preliis probatus est strenuus: cui Duces X et exercitus eorum adiunxit. Fuerunt autem hi, Arembertus, Amalgarius, Leudebertus, Wandalmarus, Waldericus, Hermendricus, Barontus, Airardus ex genere Francorum, Ramelenus ex genere Romano, Willibadus Patricius ex genere Burgundionum, Aighinus ex genere Saxonum, exceptis Comitibus plurimis, qui Ducem super se non habebant, in Wasconiam cum exercitu perexissent, et tota Provincia Wasconie ab exercitu Burgundie fuisset repleta, Wascones de Montium latebris egressi properant ad bellum. Cumque preliare cepissent, ut eorum mos est, terga vertentes, dum cernerent se esse superandos, in fauces vallium montis Pirenei latebram dantes, se locis tutissimis per rupes eiusdem montis collocant, exercitus post tergum eorum insequens, plurimos interficiunt, multitudinem captivorum abducunt, omnes domos eorum incendio tradunt, peculiis et rebus expoliant. Tandem Wascones oppressi seu perdomiti veniam et pacem petunt, promittentes se glorie et conspectui Dagoberti regis presentaturos et sue ditioni traditos cuncta ab eo iniuncta impleturos. Exercitus patrata victoria redeunt ad propria sani. Sed Arembertus Dux post agmen custodiam exercitus agens, in valle Subola a Wasconibus est interfectus, cum principibus et nobilioribus de suo exercitu.¶Dagobertus residens Clippiaco mittit nuncios in Brittanniam, ut Brittones que male gesserant in fines regni Francorum velociter emendarent et sue ditioni se traderent; alioquin exercitus Burgundie qui in Wasconia fuerant, de presenti in Brittanias deberent inruere. Quod audiens Iudaicale rex Brittonum Clippiaco ad Dagobertum venit cum multis muneribus, cuncta que sui in leudibus Francorum inlicite perpetraverunt emendandum spondet, et semper se et regnum Brittannie subiectum ditioni Dagoberti et Francorum regibus esse promisit: indeque Iudaicale rex Dagoberto vale dicens in Brittanniam repedavit, condigne tamen a rege muneribus honoratur. Anno XV regni Dagoberti Wascones omnes seniores terre illius cum Amando Duce ad Dagobertum Clippiaco venerunt; ibi regio timore perterriti confugerunt in ecclesiam sancti Dionisii: clementia Dagoberti vitam habent indultam. Ibi Wascones sacramentis firmiter promittunt regi Dagoberto, et filiis suis, et regno Francorum omni tempore se esse fideles: sed solito more mentiti sunt. Permissu Dagoberti reversi sunt ad suas sedes.¶Dagobertus rex eodem anno Spinogello-villa super Sequanam fluvium, non procul a Parisiis, adveniens, profluvio ventris inibi egrotare cepit. Exinde ad basilicam sancti Dionisii a suis defertur. Post paucos dies Dagobertus emisit spiritum, sepultusque est in ecclesia ipsius sancti Martiris, quam ipse condigne edificaverat, atque auro et gemmis, multisque pretiosissimis speciebus ornaverat: tanteque opes ab eodem et ville, et possessiones multe per plurima loca ibidem conlate sunt, ut miraretur plurimum. Psallentium inibi instituere ad instar monasterii sanctorum Agaunensium iusserat. Quod studio et industria Abbatis Aigulfi est adimpletum. Multas ecclesias spoliavit, ut hanc ditaret. Omni quippe devotione sua circa obsequium specialis Patroni intentus erat, et ideo post mortem spe sua frustratus non est. Qualiter vero per hunc Martirem auxiliantibus sanctis Mauricio atque Martino a potestate demonum anima eius erepta fuerit, cuidam Solitario divinitus monastratum est. Quandiu enim vixit basilicas horum sanctorum specialius honoravit: quamvis fuerit cupiditati et amori mulierum intentus in eleemosinis tamen pauperum fuit largus.¶Post Dagoberti discessum filius suus Clodoveus adhuc sub tenera etate adscitur in regnum. Omnes quippe Leudi de Neustria et Burgundia eum Masolaco villa sublimant in regem. Ego vero, quem Dagobertus custodem pueri et regni tutorem reliquerat, cum Nantilde regina condigne gubernabat Palatium et regnum. Anno II regni Clodovei apud Constantinopolim sublimatur in imperium Constantinus filius Constantini. Eius tempore gravissime a Sarracenis vastatur imperium. Tempore enim Heraclii Imperatoris Sarracenorum gens de finibus suis egressa, regna que sub imperii regimine inruunt ad devastandum, contra quos Heraclius exercitum ad resistendum direxit. Sarraceni milites superant eosque gladio graviter trucidant. Fertur in eo prelio CL milia militum a Sarracenis fuisse interfecta. Iterum Heraclius congregat multitudinem exercitus: iterum vincitur: ad ultimum infelix Eutichetis heresim sectans, Christi cultum reliquens crudeliter vitam finivit. Cui successit in imperium Constantinus filius, cuius tempore a Sarracenis respublica nimium vastatur. Duravit hec vastitas per annos XLVII usque ad tempora Constantini superius memorati. Tunc est Iherosolima capta, et cetere everse civitates. Egiptus superior et inferior pervaditur; Alexandria capitur et predatur: Africa tota vastatur et a Sarracenis possidetur: Asia et Europa quatiuntur: Omnia regna mari contigua pervagantur. Ad postremum ipse Imperator Constantinus constrictus atque compulsus, est effectus Sarracenorum tributarius, ut Constantinopolis cum paucis provinciis et insulis, et urbs Roma cum sua patria sui ditione reservaretur. Tribus annis circiter, et ferme adhuc amplius, per unumquemque diem mille solidos auri Sarracenorum erariis supplebat. Tandem resumptis viribus Constans imperium aliquantisper recuperans, tributa Sarracenis implendum refutat.¶Anno III regni Clodovei, Ega, cui Dagobertus rex commiserat regni curam, moritur, et in loco eius Herchinoaldus Maior-domus constituitur. Eo tempore Sentilla rex Spanie, quem Sisenandus oppresserat, moritur; et in loco eius Tolga ipsius filius patris precibus subrogatur. Gothorum principes et primates videntes deperire statum regni, eo quod princeps esset invalidus et minus sciens, ut pote adolescentulus: tandem eligunt unum ex primatibus, nomine Chintasindum. Collectis plurimis senatoribus Gothorum, cum cetero populo Spanie sublimatur in regnum, Tolgane degradato et ad clericatum tonsorato. Chintasindus omnem Spaniam sue redegit ditione: multos Gothorum interfecit, quos in degradatione regum priorum una secum noverat conscios. Cumque esset plenus dierum, filium suum, nomine Richisindum in omne regnum Spanie sublimavit.¶Pipinus defuncto Anchiso patre suo Maior-domus Sigiberti regis in regno Austrasiorum factus est. Fuit namque Pipinus Deum timens, amator iustitie, concilio providus, fide plenus, cautus in omnibus sapientie studiis, intentus in armis, strenuus, audax animo. Gubernavit regnum quandiu vixit grandi moderatione, nec ullo munere potuit unquam a iustitia averti.¶Anno IIII regni Clodovei Nantildis regina cum ipso filio suo rege Aurelianis civitatem in regnum veniens Burgundie, ibi omnes seniores, pontifices scilicet, duces, et primates totius regni ad se venire precepit. Nantildis singillatim blanditiis cunctos adtrahens, Flaucatum genere Francorum Maiorem-domus in regno Burgundie electione pontificum et principum laude in hoc gradu honoris stabilivit, neptemque suam nomine Ragnebertam eidem desponsavit. Flaucatus regnum Burgundie pervagatur, atque cum Erchinoaldo Maiore-domus se in amicitia obligans, Wilbadum patricium interficere disponebat. Eo anno Nantildis regina moritur. Ipsoque anno Flaucatus cum Clodoveo rege et Erchinoaldo Maiore-domus, et aliquibus primatibus Neustrasiis, de Parisiaco promovens per Senonas et Autisiodoro Augustidunum accesserunt. Ibique Clodoveus Wilbadum ad se venire precepit. Wilbadus patricius considerans Flaucatum cum ceteris ducibus de suo interitu inesse consilium, colligens secum plurimam multitudinem exercitus, etiam pontifices, seu nobiles et fortes, quos congregare potuit, Augustidunum iter arripuit. Cui obviam a Clodoveo rege et suis ducibus Ermenricus domesticus dirigitur, eo quod Wilbadus trepidabat propius accedere; sed accepta securitate ex parte regis Augustidunum peraccessit, Legato regis condignis muneribus prius honorato. In crastinum Flaucatus et ceteri duces, qui de interitu eius conspiraverant, maturius ab urbe promoverunt cum exercitu. Erchinoaldus cum Neustrasiis quos secum habebat bellum adgreditur: e contra Wilbadus tela sumens, quascumque potuit adunare Falanges, occurrit eis. Flaucatus, Amalgarius, Ermanlenus, et Walbertus duces contra Wilbadum confligunt; ibique Wilbadus interficitur: plurimi cum ipso de suis gladio trucidantur. His ita gentis Flaucatus in crastino de Augustiduno promovens, Cavillono perrexit: ingressus in urbem in crastino ipsa civitas incendio concrematur. Flaucatus iudicio Dei percussus vexatus a febre collocatur in scava. Evectu navale per Ararim fluvium cognomento Sagonna, Latona properans, in itinere XI die post Wilbadi interitum emisit spiritum. Sepultusque est in basilica sancti Benigni in suburbio Divionense.¶Langobardorum per hec tempora fuerunt hi reges. Post Autharium regnavit Ago filius eius; hic misit Legatos ad Clotharium, offerens XXXV milia solidorum, ut tributa que Langobardi Francorum regibus solvebant, XII milia solidos cassaret. Quod Clotharius concessit, et pacem perpetuam cum Langobardis sacramentis et pactis firmavit. Post hunc regnavit Adloaldus filius eius. Quo interfecto veneni poculo ob nimiam crudelitatem suam, Caroaldus dux Taurinensis, qui Gundebergam ex genere Francorum habebat uxorem, sublimatur in regnum. Charoaldus credens dictis mendacibus Gundebergam Reginam in Caumello castro in unam turrim exilio trudit. Clotharius rex Legatos ad Charoaldum dirigit quare reginam parentem Francorum humiliasset. Charoaldus regis Francorum reverentiam habens, Gundebergam reductam post tres annos de exilio sublimat in regno. Post hec Charoaldus rex moritur. Gundeberga regina unum ex ducibus, Chrotharium nomine, de territorio Briscia, acceptis ab eo sacramentis ut nunquam ab eo degradaretur de regni culmine, sumens illum in coniugium stabilivit in regnum. Postea Chrotharius aliquantis transactis annis oblitus sacramenta que fecerat, Gundebergam de solio regni deiectam in unum cubiculum apud Ticinum in aula palatii retrudit: eamque privato habitu vivere fecit. Quinque anni sub ea trusione transierunt. Illa cum esset christiana, benedicebat Deum in hac tribulatione posita. Tandem placuit Deo ut mitteretur Aubedo Legatarius a Clodoveo rege ad Chrotharium Langobardorum regem: qui veniens Papiam civitatem, que cognominatur Ticinis, cernensque reginam, a qua benigne in legationem veniens susceptus fuerat, esse retrusam, inter cetera Chrothario regi suggessit, quod reginam parentem Francorum, per quam etiam regnum adeptus fuerat, non debuisset ita humiliare; pro qua re Francorum reges et omnes Franci ei essent ingrati. Chrotharius de presenti ob reverentiam Francorum Gundebergam de custodia iubet egredi, et per totam civitatem et foris regali ordine per loca sanctorum ad orationem procedere: de villis et opibus fisci omnia que amiserat ei restaurari precepit. Quod usque ad diem sui obitus regio cultu post feliciter tenuit. Aubedo vero a Gundeberga regina fortiter remuneratus repedavit ad regem.¶Defuncto Sigiberto Austrasiorum Francorum rege, filius eius Dagobertus succedit in regnum, Pipinus, ut diximus, post regem totius regni curam gerebat cuius filius, nomine Grimoaldus, sub imperio patris palacio preerat. Hic considerans Dagobertum inertem, et ad regni curam minus utilem, fecit eum tonderi ad clericatus ordinem.¶Clodoveus igitur rex, qui et Clotharius dictus est, XVIII annis in regni administratione completis, defunctus est in primevo flore iuventutis, relictis tribus filiis, Clothario, Childerico, et Teoderico, una cum matre eorum Baltechilde regina. E quibus Clotharius natu maior regnum patris sui Clodovei, Neustrie, et Burgundie obtinuit. Childericus vero Austrie et Germanie sedem adeptus est. Anno igitur VIII regni sui Clotharius rex residens Mosollaco palacio suo cum episcopis et principibus regni sui, Vulfechrannus Abbas huius loci adiit eius presentiam, conquerens super quorumdam militum eius violentia: Guntrannus namque rex dederat sancto Benigno Martiri Patrono Divionensis loci Elariacumvillam cum omnibus appenditiis suis; de cuius possessionis terris supra scriptis calumniatores molestias inferebant multas memorato Abbati, monachisque huius loci. Rex ergo Clotharius annuens eius precibus, fecit preceptum sancto Benigno de prescripto fundo annuloque suo iussit insigniri, ut nullus supradictorum calumniantium, aut eorum heredes, vel successores aut ullus aliquis alius cuiuscumque honoris ac dignitatis in denominato agra audeat aliquam vim inferre. Erat tunc Maior-domus regis supra nominatus Aubedo, quem inscriptio eiusdem precepti Audebellum vocat.¶Tempore predicti Vulfechranni venerande memorie Abbatis presidebat Lingonum Ecclesie Eronus venerabilis Episcopus, qui inter cetera beneficia que huic contulit loco, a summo Pontifice Romane Ecclesie petiit fieri decretum: in quo continetur, ut nullus presumat constituere cimiterium vel sacrare, preter hunc qui ad istam sancti Benigni ecclesiam pertinet: et ut nullus audeat vim aliquam inferre in Claustro vel in Burgo ad hunc locum pertinente. Cuius exemplar decreti placuit huic libro inferre, ut videntes discant quantum immineat illis periculum, qui non timent obligari anathematis vinculo per Petri Apostoli vicarium. Anno DC. XC. VI. ab Incarnatione Domini nostri Ihesu Christi, presidebat sancte Romane Ecclesie Sergius Papa; cuius hec sunt verba.¶«Sergius gratia Dei Pontifex Romanus Heroni Lingonum presuli salutem et Apostolicam benedictionem. Quam primum nobis attendendum, charissime, ne hostis malignus gregem Christi perturbet aliqua occasione. Divionensium namque monachorum Martiri Benigno sub regimine Vulfechranni Abbatis devote famulantium reclamatio ad nos pervenit, clericos iam dicti castri ad se eorum cimiterium transferre conari. Hoc quia predecessoris mei Ioannis, Benedicti utique successoris contradicitur decretis, autoritate beati Petri Apostoli et nostra prohibetur sub percussione anathematis. Nam sicut Gregorius olim predecessor vester adhortatu prefati Martiris, monasterii ipsius constructor, utrisque unum sancivit quo sanctus iacet salva concordia cimiterium: ita nostre auctoritatis littere censuerunt corroborandum. Quisquis etiam à torrente qui utrumque Burgum dividit auferre ab eodem Burgo vel claustro aliquid, excepto Abbate vel Monachis, presumpserit, simili sententia se damnaturum noverit. Bene valete. Data VIII kal. aprilis per manus Ioannis Bibliothecarii tunc sancte Sedis Apostolice anno Pontificatus Domini Sergii universalis Pape X in sacratissima sede beati Petri Apostoli indictione secunda. »¶Defuncto vero Vulfechranno Abbate successit in locum regiminis Agilbertus post quem prefuit Bobolenus.¶Clotharius igitur rex postquam aliquot annis tenuit regnum, immatura preventus morte reliquit illud sine herede. Cuius obitum dolentes Francorum principes, germanum eius Childericum regem Austrasiorum, quem audierant sapienter et provide regnum disponere, in omni sublimant Francorum regno. Adeptus vero principatum, quicquid adversus leges regum priorum ac maiorum principum; quorum vita quondam laudabilis extiterat, ineptum atque contrarium repperit, ad pristinum statum prudentissime revocavit. Eo tempore Godinus quidam ex Primatibus Burgundie una cum coniuge sua, nomine Lantrude, dedit sancto Benigno alodium iuris sui, cui vocabulum est Albiniacus, situm in pago Decollatense quod nunc generaliter Portuensis dicitur.¶Childericus ergo rex paucis annis quibus regnum Francorum obtinuit, equo moderamine iustisque legibus disponens ipsum regnum, defunctus est, et germanus eius Teodericus in regno fratris loco sublimatus. Quod tenuit annis XVI. In diebus eius sanctus Leodegarius est interfectus ab Ebroino Maiore-domus, et sanctus Lantbertus Tungrorum episcopus a Dodone Comite. Hi uno tempore innocenter occisi, coronam martirii sunt adepti. In illo tempore deficientibus iam a pristino vigore regibus, cura totius regni administrabatur per Duces et Principes domus: inter quos omnes preminebat Pipinus, quem supra retulimus, vir omni sapientia adornatus: eiusdemque regni maxima pars erat in manu eius. Hic devicta Frisia, atque ipsius regni fugato rege, nomine Ratbodo, misit illuc ad predicandum servos Dei venientes ex Britannia, Willebrordum et socios eius, qui non parvam populi multitudinem ad Christum converterunt. Teoderico rege defuncto Childebertus filius eius successit in regnum.¶Anno ab incarnatione Domini DCC. VIIII, Pipinus perrexit in Suwavos contra Willarium. Item anno sequenti commovit exercitum super predictum tirannum. Anno tertio aque vehementer inundaverunt, et Childebertus rex mortuus est; et exercitus Francorum in Suwavis. Anno IIII iterum exercitus Francorum in Suwavis contra Willarium perrexit: et Eribertus rex Langobardorum mortuus est.¶Anno DCC. XIIII, Pipinus mortuus est in mense decembrio: et Grimoaldus filius eius similiter mortuus est: et Carolus successit in locum patris.¶Eo tempore Astoricus episcopus erat Lingonum; et Bobolenus regebat istud cenobium: tunc dedit Ermenoara Deo sacrata sancto Benigno quicquid habebat in villa Rufiaco, scilicet mansa cum edificiis de super positis, omnibusque adiacentiis.¶Anno DCC. XV, Dagobertus rex mortuus est, et Saxones devastaverunt terram Bagoariorum. Anno DCC. XVII bellum fuit in Vinciaco inter Carolum et Raganfredum Maiorem-domus: fugitque Radanfredus, et exercitus eius cesus est plaga magna usque ad fluvium Wisera. Anno sequenti Carolus intravit Saxoniam vastavitque eam. Anno DCC. XXI expugnavit Eudo Sarracenos de terra sua. Anno quarto post hunc expugnavit Carolus Andegavis; quia rebellabant adversus eum. Teodericus filius Dagoberti Iunioris regio tunc sublimatus erat in solio. Cui successit Clotharius, et Clothario Childebertus, Childeberto Childericus, in quo defecit generatio Clodovei regis, que usque tunc regnaverat.¶Anno DCC. XXV quinto Carolus subiecit sibi Bagoarios; et Sarraceni irruerunt Galliam. Anno ab hinc VI Carolus perrexit in Suwavis contra Lanfredum. Sequenti anno Carolus fuit Wasconia contra Eudonem; et Raganfredus tirannus mortuus est. Anno Sequenti Carolus pugnavit contra Sarracenos in mense octobris, die sabbati, iuxta civitatem Pictavis. Iterum anno DCC. XXXVII innumera multitudo Sarracenorum coadunata, que XII reges habebat super se, quorum primus et maximus erat Abdirama rex Cordube civitatis, occupaverunt Gothiam, obsideruntque Narbonam civitatem. Quod audiens Carolus congregavit exercitum copiosum, insuper et Liudbrandum Langobardorum regem convocavit in auxilium: consertoque cum Sarracenis prelio, ita eos contrivit, ut de tanta multitudine vix aliquis potuerit evadere: sed et usque hodie gens illa truculenta Francorum formidat arma. Anno DCC. XXXVIIII, Carolus intravit in Provinciam usque Massiliam: invasit Wasconiam, vastavit Frisiam, expugnavit Saxoniam, contrivit Alamaniam atque Bagoariam. Anno DCC. XLI Carolus Tudites mortuus est, qui propterea appellatus est Tudites, quod est malleus fabri, quia sicut malleo universa tunduntur ferramenta, ita Carolus omnia regna sibi vicina attrivit. Defuncto Carolo filii eius Carlomanus et Pipinus susceperunt curam regni. Anno DCC. XLII Carolus perrexit Vasconiam. Anno sequenti vastavit Almanniam. Anno IIII Carlomannus et Pipinus invaserunt Saxoniam. Anno VII Carlomannus relicta cura regni Pipino fratri Romam perrexit, atque in monte Sarepti monachus habitationem instituit. Post ea non ferens molestiam crebro se visitantium eorum qui de Francia pergebant ad limina Apostolorum, ad sanctum Benedictum in montem Cassini commigravit.¶Anno DCC. LII Domnus Pipinus rex sacratus est per manus Stephani Pape, et duo filii eius Carlomannus et Carolus qui Magnus dictus est. Anno IIII Pipinus rex intravit Langobardiam et Stephanus Papa reversus est Romam. Eodem tempore sanctus Bonifacius genti Frisorum predicans suscepit martirium. Anno VI iterum Pipinus rex perrexit Langobardiam, et Haistulfus rex mortuus est. Anno sequenti delata sunt organa decretia missa ab Imperatore cum ceteris muneribus Domno Pipino regi. Anno LX Pipinus rex perrexit Wasconiam contra Waifarium. Iterum anno sequenti cum filiis Carolo et Carlomanno perrexit Aquitaniam, et acquisivit civitatem Bituricas. Pipini regis anno VIIII quidam homo, Rocolenus nomine, dedit sancto Benigno allodium suum Villare vocatum, situm in pago Belnensi in fine Maliacense, cum omnibus suis appendiciis. Eodem tempore quidam clericus nomine Bago, dedit sancto Benigno hereditatem suam omnem quam habebat in Asciriaco et Isciodoro atque Salas, quicquid in predictis villis possidere videbatur, tam mansis quam que in aliis terris ad eadem mansa pertinentibus.¶Anno LXII iterum Pipinus rex cum exercitu perrexit Aquitaniam una cum Carlomanno; captoque omni pago Alvernico, civitatem Claromonte et Burbonis castrum igne cremavit. Anno LXIIII Pipinus rex placitum magnum habuit cum Francis apud villam Carisiacum. Eodem anno fuit hiemps gravissima, et tenuit gelu a nono X Kalendas ianuarii, usque VI Kalendas aprilis. Anno LXVII iterum Pipinus rex intravit Aquitaniam, et conquisivit Lemovigas civitatem, et Berta regina uxor eius apud Bituricas hiemavit eodem anno. Sequenti anno, videlicet LXVIII, Pipinus rex obiit VIII Kalendas octobris apud Parisius civitatem, morbo intercutis aque: et Waifarius fuit interfectus.¶Eodem anno Domnus rex Carolus et Carlomannus uncti fuerunt in reges VII Idus octobris. Franci siquidem facto solemniter generali conventu ambos sibi reges constituunt, ea conditione premissa, ut totum regni corpus ex equo partirentur, et Carolus eam partem quam pater eorum Pipinus tenuerat, Carlomannus vero eam partem, cui patruus eorum Carlomannus prefuerat, regendi gratia susciperet. Suscepte sunt utrimque conditiones, et pars regni divisi iuxta modum sibi propositum ab utroque recepta est. Mansitque ista quamvis cum summa difficultate concordia, multis ex parte Carlomanni societatem separare molientibus, adeo ut quidam eorum bella committere sint meditati. Sed in hoc plus suspicionis quam periculi fuisse ipse rerum exitus approbavit. Defuncto Carlomanno uxor eius cum filiis et quibusdam, qui ex optimatum eius numero primores erant, Italiam fuga petiit; et nullis existentibus causis spreto mariti fratre, sub Desiderii regis Langobardorum patrocinium se cum suis liberis contulit. Et Carlomannus quidem post administratum communiter quadriennio regnum decessit. Carolus autem fratre defuncto constituitur rex solus omnium Francorum.¶Anno igitur DCC. LXVIIII, sui vero regni secundo, omnium bellorum que gessit primo Aquitanicum, à patre inchoatum, sed nondum finitum, quia cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo etiam et auxilium ferre rogato, suscepit. Et licet cum frater promisso frustrasset auxilio, susceptam tamen expeditionem strenuissime exequutus, non prius ab incepto desistere voluit, quam hoc quod efficere moliebatur perfecto fine concluderet. Nam et Hunaldum, qui post Waifarii mortem Aquitaniam occupaverat, bellumque iam pene peractum reparare temptaverat, Aquitaniam relinquere et Wasconiam petere coegit. Quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garomna, Lupo Wasconum duci mandat, ut perfugam reddat: quod nisi festinato faciat, bello se eum expugnaturum, Lupus saniori usus consilio, non solum fugitivum reddidit, sed etiam se ipsum cum Provincia, cui preerat, eius potestati commisit.¶Compositis igitur rebus in Aquitania eoque bello finito, regni quoque socio iam rebus humanis exempto, precibus Adriani Romane urbis Episcopi exoratus, bellum contra Langobardos suscepit.¶Anno LXXII Carolus rex intravit Italiam, et concitato bello, quod prius quidem et a patre eius, Stephano Papa supplicante, cum magna difficultate susceptum est, quia quidam e primoribus Francorum, cum quibus consultare solebat, adeo voluntati eius renisi sunt, ut se regem deserturos domumque redituros, libera voce proclamarent. Ceptum tamen est tunc contra Haistulfum regem et celerrime completum. Sed licet sibi et patri belli suscipiendi similis, ac potius eadem causa subesse videretur, haud simili tamen labore certatum et fine constat esse completum. Pipinus siquidem Haistulfum regem paucorum dierum obsidione apud Ticinum compulit et obsides dare, et erepta Romanis restituere, ad que ut reddita non repeterentur sacramento fidem facere. Carolus vero post inchoatum a se bellum non prius destitit, quam et Desiderium regem, quem longa obsidione fatigaverat, in deditionem susciperet. Filium eius Adalgisum, in quem spes omnium inclinate videbantur, non solum regno sed etiam Italia excedere cogeret, omnia Romanis erepta restitueret, Chrodgausum Foroiulii ducatus prefectum res novas molientem opprimeret, et Stabilinum socerum eius Tarvisa civitate obsessum caperet, totamque Italiam subiugaret, subacteque filium suum Pipinum regem preficeret. Finis huius belli fuit subacta Italia. Et rex Desiderius perpetuo deputatus exilio in Francia, filius eius Adalgisus Italia pulsus, et res a Langobardorum regibus erepte Adriano Romane Ecclesie Rectori restitute. Italiam intranti, quam difficilis Alpium transitus fuerit, quanto labore Francorum invia montium iuga et eminentes in celum scopuli, atque aspere cautes superate longum est enarrare.¶Anno LXXVI, rex Carolus ut audivit quod Saxones iterum rebellassent contra Francos, commovit exercitum adversus eos, bellumque, quod quasi intermissum videbatur, repetitum est. Saxones siquidem sicut omnes fere gentes Germaniam incolentes, et natura feroces et cultui demonum dediti, nostreque religioni contrarii, neque divina neque humana iura verentur transgredi. Suberant et cause que quotidie pacem turbare poterant, termini videlicet utrorumque utique in plano positi, in quibus cedes et rapine, et incendia vicissim fieri non cessabant. Ob quam rem edificaverunt Franci in finibus Saxonum civitatem, quam vocaverunt Caroli urbem; susceptum vero adversus eos bellum, quod magna utrimque animositate, majore tamen Saxonum quam Francorum damno, per continuos XXXIII anno gerebatur. Videntes Saxones quia non potuerant Francis resistere, venerunt maiores natu ad Domnum regem Carolum postulantes pacem, et baptizata est multitudo populi ipsorum.¶Anno DCC. LXXVII gloriosus rex Carolus venit Saxoniam, loco qui vocatur Patris Brunna; et ibi habuit placitum magnum, et ibi convenerunt Saxones ad baptismum catholicum; edificaveruntque ibi ecclesiam Franci, multaque milia populorum ibi baptizata sunt, ea conditione a rege proposita et ab illis suscepta, ut abiecto demonum cultu, et relictis patriis ceremoniis, christiane fidei Sacramenta susciperent, et Francis adunati unus cum eis populus efficerentur. Hoc bello licet per multum temporis spatium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis in acie conflixit, semel iuxta montem, qui Osneggi dicitur, in Ioco Theothmelli nominato; et iterum apud Alsa fluvium, et hoc uno mense paucis quoque interpositis diebus. His duobus preliis hostes adeo profligavit, ac devicti sunt, ut ulterius regem neque provocare neque venienti resistere auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francorum quam Saxonum, et functi summis honoribus viri, consumpti sunt. Rex itaque omnium qui sua etate gentibus dominabantur et prudentia maximus, et animi magnitudine prestantissimus: nihil in his que vel suscipienda erant, vel exequenda, vel propter laborem detrectavit, aut propter periculum exhorruit.¶Anno LXXVIII Carolus rex assiduo ac pene continuo cum Saxonibus bello decertans, dispositis per congrua confiniorum eorum loca presidiis, Hispaniam adgreditur quam maximo belli apparatu poterat, saltuque Pirenei superato, omnibus que adiit oppidis atque castellis in deditionem acceptis, scilicet Pampilona, Osca, Barsilona, atque Gerunda. Deinde acceptis obsidibus salvo et incolumi exercitu revertitur. Preter quod in ipso Pirinei iugo Wasconiam perfidiam parumper in redeundo expertus est. Nam cum agmine longo, ut loci et angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Wascones in summi montis vertice positis insidiis, est enim locus ex opacitate sylvarum, quarum ibi maxima est copia, insidiis ponendis opportunus, extremam impedimentorum partem, et eos qui novissimi agminis incedentes subsidio precedentes tuebantur, desuper incursantes in subiectam vallem deiiciunt; consertoque cum eis prelio usque ad unum omnes interficiunt. Ac direptis impedimentis, noctis beneficio, que iam instabat, protecti, summa cum celeritate in diversa disperguntur. [Adiuvabat in hoc facto Wascones et levitas armorum, et loci, in quo res gerebatur, situs: e contra Francos et armorum gravitas, et loci iniquitas, per omnia Wasconibus reddidit impares.] In quo prelio Egichardus regie mense prepositus; Anselmus Comes Palatii, et Ruodlandus Britannici limitis prefectus, cum aliis compluribus interficiuntur. [Neque hoc factum ad presens iudicari poterat, quia hostis eo perpetrato ita dispersus est, ut ne fama quidem remaneret ubi nam gentium queri potuisset.] Domuit et Britones qui ad occidentem in extrema quadam parte Gallie super littus Oceani residentes, dicto audientes non erant; missa in eos expeditione, qua et obsides dare, et que iungebantur se facturos polliceri coacti sunt.¶Iterum Carolus rex Italiam ingressus cum exercitu, ac per Romam iter agens, Capuam Campanie urbem accessit: atque ibi positis castris bellum Beneventanis ni dederentur comminatus est. Prevenit hoc dux gentis Aragisus filios suos Rumoldum et Grimoldum, cum magna pecunia obviam regi mittens, rogat ut filios obsides suscipiat, seque cum gente imperata facturum pollicetur; preter hoc solum si ipse ad conspectum regis venire non cogeretur. Rex utilitate gentis [magis quam animi eius obstinatione] considerata, et oblatos sibi obsides suscepit, et que petebantur concessit, unoque ex filiis eius obsidatus gratia retento, Legatis ob sacramenta a Beneventanis exigenda, atque suscipienda cum Aragiso dimissis, Romam rediit indeque Galliam revertitur.¶Anno LXXXVIII Baioaricum bellum et repente ortum, et celeri sine completum est, quod superbia Tassilonis ducis excitavit. Qui [hortatu uxoris, que filia Desiderii regis erat, ac patris exilium per maritum ulcisci posse putabat], iuncto federe cum Hunis, qui Baioariis sunt ab oriente contermini, non solum imperata non facere, sed etiam bello regem provocare tentabat. Cuius contumaciam animositas regis ferre nequivit, ac proinde contractis undique copiis Baioariam petiturus, ad Lecum amnem cum maximo venit exercitu, is fluvius Baioarios ab Alamannis dividit, cuius in ripa castris collocatis animum ducis per Legatos statuit experiri. Ille non pertinaciter agere vel sibi vel genti utile ratus, supplex se regi permisit, obsides dedit; inter quos et Theudonem filium suum: data insuper fide cum juramento, quod ab illius potestate ad defectionem nemini suadenti assentiri deberet. Sicque bello, quod quasi maximum futurum videbatur, celerrimus est finis impositus. Anno sequenti Thassilo dux ad regem evocatus, eo quod pactum violare conatus sit, non est redire permissus, neque provinciam quam tenebat ulterius duci, sed comitibus ad regendum est commissa. Anno XV regni Caroli regis obiit Hildegardis regina, conjux predicti principis, et Bertrada mater ipsius eodem anno defuncta.¶Anno LXXXVIIII bellum illatum est Sclavis, qui nostra consuetudine Wilei, id est, Winidi, sua locutione Welitabi dicuntur. [In quo et Saxones velut auxiliares inter ceteras nationes, que magis signa iuste loquebantur, quamquam ficta et minus devota obedientia militabant. Causa belli erat, quod Abotritos, qui cum Francis olim federati erant, assidua incursione lacessebant, nec iussionis coerceri poterant. Sinus quidam ab occidentali Oceano orientem versus porrigitur, longitudinis quidem incomperte, latitudinis vero que nusquam centum milia passuum excedat, cum in multis locis contractior inveniatur. Hunc multe circumsedent nationes. Dani siquidem ac Suevi, quos Nordmannos vocamus, et septemtrionale litus, et omnes in eo insulas tenent, at litus australe Sclavi et Agisti et alie diverse incolunt nationes. Inter quos vel precipui sunt, quibus tunc a rege bellum inferebatur, Wenletabi, quos ille una tantum et quam per se gesserat expeditione, ita contulit ac domuit, ut ulterius imperata facere minime renuerent.¶Anno DCC. XCI, rex Carolus commoto magno exercitu bellum Hunis intulit, quod maximum omnium que ab illo gesta sunt bellorum, preter Saxonicum, fuit, quod ille et animosius quam cetera, et longe maiori apparatu administravit. Unam tamen per se expeditionem in Pannoniam, quam provinciam ea gens incolebat, tunc fecit, cetera filio suo Pipino ac prefectis provinciarum, comitibus etiam perficienda atque legatis commisit. Quod cum ab his strenuissime fuisset administratum, octavo tandem anno completum est. [Quot prelia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia, et locus in quo regia Cagreni erat ita desertus, ut ne vestigium in eo quidem humane habitationis appareat.] Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit, omnis pecunia, et congesti ex longo thesauri direpti sunt, neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati et opibus aucti sunt, tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia pretiosa in preliis sublata, ut merito credi possit hoc Francos Hunnis iuste eripuisse, quod illi ceteris gentibus iniuste abstulerant. Duo tantum ex proceribus Francorum eo bello interierunt: Hericus dux Foroiulii, et Hierulus Baiorie prefectus. Ceterum incruentum pene Francis hoc bellum fuit et prosperum exitum habuit, tametsi diutius sui magnitudine traheretur. Post quod et Saxonicum sue prolixitati convenientem finem accepit. Boemanicum quoque et Linonicum que postea exorta sunt, diu durare non potuerunt. Quorum utrumque ductu Caroli filii sui, quem Burgundie regno prefecerat, celeri fine completum est.¶Tempore illo quo prenominatus rex magnus Carolus accepit regni curam, Abbas nomine Waldricus regebat hanc Abbatiam: cuius tempore quidam vir Ancegaudus nomine, partem sue hereditatis quam possidebat in villa Salonis vocata, nec non et alia villa, vocabulo Bargis, contulit ecclesie S. Benigni Martiris. Similiter quidam Leotadus nomine, non contepnendam partem sue possessionis in predictis villis tradidit prefato Martiri provisori Divionensis loci, cuius rei donationem fecit per charte conscriptionem; in quo scripto vocatur pontifex idem Waldricus: cuius series ita se habet: «Domino sacro-sancte basilice sancti Benigni Martiris, sub opido Divionensi constructe, ubi venerabilis vir Dominus Waldricus preesse videtur pontifex, et David presbyter,» et cetera que sequuntur. Idem vero David Prepositi fungebatur officio. Ipse emit de quodam propinquo suo, Aldeberto vocato, mansum unum cum omni terra ad eum pertinente, in villa Asziriaco. Per idem tempus quidam vocabulo Egremarus, et Eva uxor eius, in villa Norvia dicta, quandam partem suarum rerum dedit ad prefatum locum S. Benigni.¶Defuncto Waldrico Abbate successit in regimine pastoralis officii Aridius. Cuius tempore adolescens quidam ex nobili ortus progenie, nomine Dodo, veniens ad conversionem in hoc Divionense monasterium, Deo et sancto Benigno cupiens militare; tradidit predicto Abbati Aridio et monachis huius loci, quidquid possidere videbatur in villa Salonis, et in Bargis, totum ad integrum, et in villa Monfarulfi vocata, dimidiam que ad se pertinebat, cum omnibus appenditiis et mancipiis desuper commanentibus. Et hoc constituit, ut ipsi servi annis singulis uno die ad mensam fratrum darent frumenti modium unum in pane, vini modium unum, cervise modia II, et pretium unde possint preparari II pulmentaria secundum quod precipit Regula monachorum.¶Memorato Abbate Aridio diem obeunte, Hildebrannus accepit curam regiminis. In cuius diebus quidam, Frodo nomine, dedit ad memoratam ecclesiam sancti Benigni terram quandam iuris sui, sitam in pago Belnensi, in fine Cossinia cense, in loco vocato Varnedo. Facta est hec donatio anno primo imperii Caroli magni regis. Peractis aliquot annis Hildebrannus in pastorali cura defunctus est. Cui successit Herlegaudus Abbas nobilibus huius provincie natalibus ortus. Is omne patrimonium, quod sibi ab antecessoribus relictum possidebat, vel quod a parentibus suis emere potuit, huic ecclesie quam regebat totum contradidit. Sub eius tempore quidam Winiterius vocabulo, de terra proprietatis sue in Asziriaco villa duos campos dedit sancto Martiri Benigno. Iam eo tempore fervor monastice Religionis tepuerat: iam unusquisque in bonis parentum suorum heres fieri querebat: unde quidam eorum quod sibi acquisierant, in servitium fratrum et communem utilitatem loci publice contradebant. Dederunt igitur Dodo, Amalbardus, Eraclius res quas possidebant in Salonis villa atque Bargis. Similiter Witgerius presbiter quicquid in predictis villis a parentibus suis acquirere potuit, sancto Benigno Martiri contradidit. Quidam quoque Leotaldus clericus, presbyter ordine vel gradu, ex parentela eiusdem Abbatis Erlegaudi existens, intra castrum Divion mansum unum, et foris muros terras que pertinebant ad prescriptum mansum que emerat a quodam Adalroo germano Farulfi, qui erant parentes sui et prefati Abbatis, contulit sancto Martiri Patrono huius loci. Vixit autem predictus Abbas et perduravit in regimine monasterii usque ad tempora Ludovici filii sepius dicti Caroli Magni.¶Prefatus igitur rex Carolus ultimum bellum egit contra Nordmannos, qui Dani vocantur: primo quidem piraticam exercentes, deinde maiori classe aggregata littora Gallie atque Germanie vastabant. Quorum rex Gotefridus adeo vana spe inflatus erat, ut sibi totius Germanie potestatem promitteret, Frisiam quoque atque Saxoniam haud aliter atque suas Provincias estimabat. Iam autem Abodritos vicinos suos in suam ditionem redegerat: [iam vectigales fecerat]. Iactabat etiam se brevi Aquisgrani, ubi regis comitatus erat, cum maximis copiis adventurum: nec dictis eius fides abnuebatur, quin potius verba sequeretur effectus operis, nisi festinata fuisset morte preventus. Nam a suo satellite interfectus, belli a se inchoati celerem finem imposuit. Hec sunt bella que rex potentissimus per annos quadraginta et septem, tot enim annis regnavit, in diversis terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit, quibus regnum Francorum, quod post patrem Pipinum magnum quidem et forte susceperat, ita nobiliter ampliavit ut pene duplum illi adiecerit.¶Nam cum prius non amplius quam ea pars Gallie, que inter Renum et Ligerim Oceanumque ac mare Balearicum iacet, et pars Germanie, que inter Saxoniam et Danubium Hrenumque ac Salam fluvium qui Thuringos et Sorabos dividit, posita, à Francis, qui Orientales dicuntur, incolitur: et preter hec Alamani atque Baioarii ad regnum Francorum pertinerent: ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Vasconiam, totumque Pirinei montis iugum, et usque ad Iberum amnem, qui apud Navarros ortus, et fertilissimos Hispanie agros secans, sub Dertose civitatis menia Balearico mari miscetur: deinde Italiam totamque ab Augusta Pretoria usque in Calabriam inferiorem, in qua Grecorum ac Beneventanorum constat esse confinia, decies centum et eo amplius passuum millibus longitudine porrigitur: tum Saxoniam, que quidem Germanie pars non modica est, et eius que a Francis incolitur, duplum in lato habere putatur, cum in longitudine possit esse consimilis. Postquam utramque Pannoniam, et appositam ex altera parte Danubii Daciam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amicitiam et iunctum cum eo fedus Constantinopolitanum Imperatorem habere permisit. Deinde omnes barbaras ac feras nationes que inter Renum ac Visulam fluvios, Oceanumque ac Danubium posite, lingua quidem pene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret: inter quas fere precipue sunt Weletabi, Sorabi, Abodriti, Boemani: cum his namque bello conflixit; ceteras, quarum multo maior est numerus, in deditionem accepit.¶Auxit etiam gloriam regni sui, quibusdam regibus ac gentibus per amicitiam sibi conciliatis: adeo namque Adefonsum Gallicie atque Asturice regem sibi societate devinxit, ut is cum ad eum litteras vel Legatos mitteret, non aliter illum, quam proprium Dominum suum appellari iuberet. Scotorum quoque reges sic habuit ad suam voluntatem per munificentiam inclinatos, ut eum nunquam aliter nisi Dominum, seque subditos et servos eius pronunciarent. Cum Aaron rege Persarum, qui excepta India totum pene tenebat Orientem, talem habuit in amicitia concordiam, ut is gratiam eius omnium qui in toto orbe terrarum erant regum ac principum amicitie preponeret, solumque illum honore ac munificentia sibi colendum iudicaret. Imperatores etiam Constantinopolitani Nicoforus, Michael et Leo ultro amicitiam et societatem eius expetentes, complures ad eum misere legatos; cum quibus tamen propter susceptum a se Imperatoris nomen, et ob hoc quasi imperium eis eripere vellet, valde suspectus, fedus firmissimum statuit, ut nulla inter partes cuiuslibet scandali remaneret occasio: erat enim semper Romanis et Grecis Francorum suspecta potentia.¶Habuit uxorem nomine Hildegardam de gente Suevorum, precipue nobilitatis feminam: de qua tres filios, Carolum scilicet, Pipinum, et Ludovicum; totidemque filias Hruodtridem et Beretlitam et Gislam genuit. Defuncta Hildegarda Fasteradam duxit uxorem; de qua habuit duas filias, Teoderadam, et Hildrudem: que de orientalium Francorum Germanorum videlicet gente erat. Qua obeunte Leudegardam Alemanam duxit. Post cuius mortem tres habuit concubinas, Gersuindam, Adalindam, et Reginam, que ei Drogonem et Hugum genuit. Ex his omnibus duos tantum filios, et unam filiam, priusquam moreretur, amisit Carolum et Pipinum, quem Italie regem prefecerat, et Ruodtrudem que filiarum eius primogenita, et Constantino Grecorum Imperatori desponsata erat. Erat ei filius, nomine Pipinus, ex concubina editus; facie quidem pulcher, sed gibbo deformis. Is cum pater bello contra Hunos suscepto in Bavaria hiemaret, egritudine simulata cum quibusdam ex primoribus Francorum, qui cum vana regni promissione illexerant, adversus patrem coniuravit. Quem post fraudem detectam et coniuratorum damnationem, detonsum in cenobio Prumia religiose iamque volentem vacare permisit. Facta est et alia prius contra eum in Germania valida coniuratio; cuius auctores partim luminibus orbati, partim membris incolumes, omnes tamen exilio deportati sunt; neque ullus ex eis interfectus est, nisi tres tantum, qui cum se, ne comprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter eos coercere non poterant, interempti sunt. Harum tamen coniurationum Fastrade regine crudelitas causa et origo exstitisse creditur. Et idcirco in ambabus contra regem conspiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a nature sue benignitate ac solita mansuetudine immaniter exorbitasse videbatur.¶Colebat pre ceteris sacris et veneralibus locis apud urbem Romam beati Petri Apostoli ecclesiam in cuius donaria, magna vis pecunie tam in auro quam in argento, nec non in gemmis, ab illo congesta est. Multa et innumera Pontificibus munera missa. Neque ille toto regni sui tempore quicquam duxit antiquius, quam ut urbs Roma suo labore, veteri polleret auctoritate, et ecclesia sancti Petri per illum non solum tuta ac defensa, sed etiam suis operibus pre omnibus ecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra quadraginta septem annorum spatium, quibus regnavit, quater tantum illo votorum solvendorum ac supplicandi causa profectus est. Ultimi adventus sui non solum he fuere cause, verum etiam quod Romani Leonem Pontificem multis affectum iniuriis, erutis scilicet oculis linguaque amputata, fidem regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens, propter reparandum, qui nimis conturbatus erat, Ecclesie statum, ibi totum hiemis tempus extraxit, quo tempore Imperatoris et Augusti nomen accepit.¶Extremo vite tempore cum iam et morbo et senectute premeretur, evocatum ad se Hludovicum filium, Aquitanie regem, qui solus filiorum Hildegarde supererat: congregatis solemniter de toto regno Francorum primoribus, cunctorum consilio consortem sibi totius regni, et imperialis nominis heredem constituit; impositoque capiti eius diademate Imperatorem et Augustum iussit appellari. Susceptum est hoc eius consilium ab omnibus qui aderant magno cum favore. Nam divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum: auxitque maiestatem eius hoc factum, et ceteris nationibus non minimum terrorem incussit. Decessit anno ab Incarnatione Domini octingentesimo quintodecimo, etatis vero sue septuagesimo secundo, et ex quo regnare ceperat quadragesimo septimo, quinto Kalendas Februarii. Appropinquantis finis complura fuere prodigia, ut non solum alii, sed etiam ipse hoc minitari sentiret. Per tres namque continuos viteque termino proximos annos, et solis et lune creberrima defectio. Et in sole macula quedam atri coloris septem dierum spatio visa. Ipse quoque cum ultimam in Saxonia expeditionem contra Godefridum regem Danorum ageret, quadam die cum ante solis ortum castris egressus iter agere cepisset, vidit repente delapsam celitus facem cum ingenti lumine a dextra in sinistram per serenum aerem transcurrere: cunctisque hoc signum quod portenderet admirantibus, subito equus quem sedebat capite deorsum merso cecidit, eumque tam graviter ad terram elisit, ut fibula sagi rupta, balteoque gladii dissipato, a festinantibus qui aderant ministris exarmatus, et sine adminiculo levaretur, iaculum etiam quod tum forte tenebat manu, ita elapsum est, ut viginti vel eo amplius pedum spatio longe iaceret. Sepultus est in basilica quam ipse Aquisgrani palatii edificaverat propter amorem Dei et Domini nostri Ihesu-Christi, et ob honorem sancte et perpetue Virginis genitricis eius Marie. In hac sepultus est eadem qua defunctus est die. Arcusque supra tumulum deauratus extructus est, cum imagine et titulo hoc modo descripto: «Sub hoc conditorio situm est corpus Caroli Magni atque orthodoxi Imperatoris, qui regnum Francorum nobiliter ampliavit, et per annos quadraginta septem feliciter rexit.»¶Post cuius excessum Ludovicus, cognomento Pius, adeptus sedem imperii, magno moderamine per annos viginti quinque Francorum regnum disposuit. Et fines regni quos pater eius pugnando longe lateque dilatavit, hic sapienter previdendo undique ab hostibus custodivit. Nam et Grecorum calliditates et cavillationes prudenti consilio devitavit, et Sarracenorum perfidiam, qui ab Hispanie partibus erumpere cupiebant, fortiter compescuit, et Danorum audaciam potenti virtute terruit. Habuit filios tres, Lotharium, Ludovicum, atque Pipinum. Defuncta coniuge priori duxit aliam, Iudit nomine: ex qua suscepit Carolum. Divisiones vero regni inter liberos ita fecit, ut Lotharius, qui maior natu erat cui et imperii concessit insignia post se regnum Italie obtineret, et partem Francie quam Mosa et Renus flumina inter se includunt, partemque Burgundie: Ludovicus vero Germaniam, hoc est, Bavariam et Saxoniam, et reliqua regna que Carolus Magnus pater suus bellando subegerat, id est, Pannoniam, Daciam, Histriam, Liburniam, atque Dalmaciam; Barbaras quoque gentes, quas tributarias fecerat, qui sunt Veletabi, Sorabi, Abodriti, Boemani, et reliqui, quos longum est enumerare. Has omnes gentes memoratus Augustus Ludowicus omni tempore vite sue habuit subiectas. Pipino etiam concessit regnum Aquitanie cum Wasconia, et omnem terram quam Carolus subiugaverat usque Hispaniam.¶Carolus qui minimus erat natu adeptus est Franciam, et Burgundiam, atque Neustriam: de qua re indignati sunt fratres sui, vel quia ex alia matre natum nolebant eum sibi equari, vel quod principalis et melior pars regni ei conlata fuisset a patre. Unde post mortem Augusti grave exortum est bellum inter eos; sed quamvis in hac pugna vires exercituum Francorum contriverint, et exteris nationibus occasionem rebellandi contulerint, tamen quod a patre eorum factum fuerat immutare non valuerunt. Ad extremum Carolus regnum etiam Aquitanie obtinuit. Pipino siquidem ante patrem defuncto remansit filius, Pipinus et ipse vocatus. Quem minus utilem ad regnum gubernandum videntes primates sui et principes, ad Carolum se contulerunt. Huius Principis presentiam adiens Herlegaudus, quem supra retulimus huius loci Abbatem fuisse, suggessit auribus serenitatis eius basilicam sancti Benigni Martiris esse dirutam, nec se habere qualiter eam restauraret. Unde Augustus commonitus pia sollicitudine scripsit principibus et magnatis suis ita.¶«In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Ihesu-Christi Hludovicus divina ordinante providentia Imperator Augustus, Amadeo Comiti, Helie et Unaldo, Isembardo et Ratberto Vassis nostris. Notum sit vobis, quia volumus ut adiutorium faciatis Herlegaudo Diacono ad restaurandam et recooperiendam ecclesiam sancti Benigni Martiris XPI: propter illam scilicet rationem, quia compertum nobis est, quod vos de ratione eiusdem ecclesie beneficia habeatis, et nonas et decimas in omnibus dare faciatis, quia iustum est. Propterea constituimus vobis, ut ad restaurandam illam ecclesiam, et cooperiendam, adiutorium prestetis. Videte ut omnino impleatis, atque expressum vobis demandamus, ut nullam exinde habeatis negligentiam, si gratiam nostram vultis habere. Et ut certius cognoscatis hanc nostram esse iussionem, de anulo nostro iussimus sigillari.»¶Eo tempore presidebat Lingonice ecclesie Domnus Albericus Pontifex. Defuncto prenominato Abbate Herlegaudo iam pene dilapso monastico ordine, in hoc loco suscepit curam regiminis memoratus Episcopus Albericus, dans Pastorem congregationi hic commanenti Herlebertum sub eo corepiscopum. Quo tempore facte sunt plurime commutationes vel coemptiones terrarum, tam ab ipso Pontifice, quam a Rectoribus loci istius: inter que facta est commutatio a Seraphim Abbate Besuensis loci, cum ipso Herleberto corepiscopo. Dedit Herlebertus in villis Luco et Verona quicquid erat iuris sancti Benigni, et Seraphim e contra tradidit terras sancti Petri que erant in Divione, et in fine Domini Petri, et Longo Vico, et in Canavis, et in Arzilarias, et Tremoldo, et Fontanis, et Proviso, et Disto. Item Albericus Episcopus et Fulchricus concaminaverunt terras. Dedit Fulchricus in fine Saciacensi campos III, et Albericus Episcopus dedit et in Iszodoro campum I, et unum pratum. Item cum Adalranno fecit predictus Episcopus concamium. Dedit Adalrannus infra castrum Divion mansum I, et foras muros campos III in loco qui dicitur Petraficta. Et Albericus Episcopus dedit e contra in Divion vico peciolam de terra, et in fine Tremolensi campum unum. Item Baldo Prepositus, et ceteri cum eo clerici, cum Leotaldo presbitero commutaverunt terram. Dedit Leotaldus peciolas duas de terra: una est iuxta Divion castrum, alia in loco qui dicitur Petraficta: Fratres dederunt Leotaldo presbitero terram in fine Tremolensi.¶Ludovico Pio terreni insignia regni anno Dominice Incarnationis DCCC. XL, perpetua felicitate commutanti, filii eius gravi pernicie in semet dissidentes, unitum prius pulcherrima de diversis nationibus compage Francorum regnum feda sectione sciderunt. Qua de re contigit, ut dum optimates aule uniuscuiusque filiorum regis adversus alterutrum affectare se simulant gratiam, quicquid utile sibi fore existimassent, expetere non dubitarent. At regii adolescentes dum sibi quisque consulit, et ne alter ei preferatur, cavet, iniustis aliquando petitionibus, invito nihilominus aliquoties animo, favere cogebantur. Unde factum est ut locus iste grave dispendium pateretur possessionum, que usque tunc temporis habuisse visus est, id est, Masciacum in pago Lingonico, Posciacum et Fontem-Lagnis in pago Latiscensi, Visernacum in pago Tarnodorensi, Vulnonem in pago Senonico, amisit.¶Exorta, ut diximus, discordia inter fratres, tunc demum inter regni primores conglobantur horribilia bella veluti intestina: deseritur custodia littorum oceani maris: augescit numerus hostium, crescit innumerabilis multitudo Nortmannorum, Danorum, atque Brittonum. Fiunt passim christianorum strages, depredationes, vastationes, incensiones. Capiuntur quascumque adeunt civitates nemine resistente. Capitur Burdegala, Petragorium, Sanctonum, Lemovigas, Engolisma, atque Tolosa, Andegavorum, Turonentium, perinde et Aurelianensium civitates pessumdantur. Ad ultimum videntes reges sua discordia addi vires extraneis, et damna civium esse lucra hostium, pacificantur inter se primum; tum deinde cum hostibus, qui regno eos expellere non potuerant, pactum cum eis ineunt; et quod armis tueri debuissent, pecuniis redimunt.¶Lotharius igitur obtinens imperii sceptra, contentus fuit parte regni cum Italia atque urbe Roma. Eo tempore Sarraceni invadentes urbem Romanam, spoliaverunt sepulcra Apostolorum et cetera sanctorum loca. Anno qui fuit ab Incarnatione Domini D CCC. XLIIII Lotharius habuit filium nomine Ludowicum, quem cupiens sibi successorem fieri, ut coronam imperii sumeret, misit Romam, et cum eo Drogonem Metensem Archiepiscopum, suum scilicet avunculum, et reliquos principes regni sui. Qui venientes Romam nimis austere egerunt cum Romanis unde animos eorum ad rancorem concitaverunt. Accepto imperio domum reversus; non longe post decessit: scriptum in gestis Pontificum Romanorum.¶Per idem tempus defuncto Herleberto Corepiscopo qui vices Pastoris in hoc loco tenuerat, successit ad regimen animarum Ingelrannus eundem in Ecclesiasticis gerens officium. Hic fecit commutationem de terra in Marcenniaco cum Madalgerio quodam, dans ipse de terra sancti Benigni campum habentem in longum perticas XXV, et recipiens ab illo duplum. Obeunte itidem Alberico Episcopo Lingonum, Teutbaldus Episcopus adeptus est cathedram. Hic sicut predecessor suus studiosus huius loci cultor, fecit commutationes terrarum in aliquibus locis cum quibusdam hominibus. Cum Adalsavo commutavit terram in Fontanas subteriores, cum Ailberto in Plomberias, cum Udulgerio in fine Domiso. In diebus eius dedit Leotaldus presbiter, unus ex Clericis hic commanentibus, in isto Burgo, et in fine Tremolense partem hereditatis sue: et alter Clericus, nomine Olifius, vendidit habitantibus istic de sua hereditate in Longo-vico, et in Ficiaco. Sed et Geraldus presbiter commutavit cum Usuardo terram in Longo-vico, recipiens procamium in Ilariaco, quod utrumque est iuris sancti Benigni. Ipso tempore quidam, Balduinus nomine, dedit ad hunc Iocum in Fontanis-villa terram hereditatis sue. Similiter Odolberga et filii eius dederunt in Divion mansum I: sed et Warnerius cum uxore sua in Merveleo dedit iornales IIII. In pago quoque Cabilonensi Villa-Rubiliaco dedit Constantinus quidam mansum unum. Saivardus etiam presbiter vendidit Rectoribus huius loci res suas, sitas in Villa-Norvia. Alter quoque presbiter, Airfonnus nomine, in villa Fontanas vineam suam tradidit. Adalrannus quidam in eadem villa campum I similiter pretio distraxit. Necnon et Ebbo cum uxore sua et filio, in pago Alsense in villa Sermatia et in Vitriaco mansum, cum omnibus que ad ipsum aspiciunt, dedit. Cum Sansone vero commutavit predictus Pontifex Teudbaldus terram in Villa-Ailberici, Curtis vocata. Sed et ubicumque potuit res huius loci immeliorare curavit.¶Post cuius obitum Domnus Isaac suscepit presulatum. Hic predecessorum bonum sequens exemplum, nec ulli eorum passus esse inferior, hunc locum non solum excoluit, verum etiam in duplum, quam antea fuisset, statum eius augmentavit. Basilicam sancti Benigni iam pene dirutam in pristinum statum restauravit. Monachicum ordinem restituit, possessiones ad victum eorumdem monachorum addidit. Hec autem omnia, adortante pariter et adiuvante precelso rege Carolo, perfecit.¶Idem vero inclytus rex Carolus anno Dominice Incarnationis D CCC. LXXI regens Francorum regnum, erga cultum Ecclesie Dei fuit studiosissimus. Quapropter multa evicit pericula, et regni eius semper augmentabatur gloria. Defuncto siquidem, ut iam dictum est, Pipino fratre suo rege Aquitanie, filioque eius in regno subrogato, moderationem regni non strenue agens, suis derelictus ac deiectus est; et monachus in monasterio S. Medardi factus. Carolus vero a cunctis Principibus expetitus, Aquitanie regnum est adeptus. Post non multos etiam annos mortuo Lothario Imperatore fratre eius, Carolus suscepit Imperium. Sed Ludovicus alter frater cupiens invadere monarchiam regni, iterum contra Carolum bellum concitat, Normannos ceterasque gentes in regnum Caroli evocat. Auxiliante autem Domino Carolus fratrem de finibus suis expulit, et Nortmannos intra Neustriam compressit. Hec fuit secunda eruptio Nortmannorum in Francia. Aliquantis transactis annis Ludovicus defunctus est, relinquens tres filios, Ludowicum scilicet Carlomanum et Carolum.¶Carolus igitur imperium adeptus, ecclesiarum Dei cultor devotus, omni nisu quo potuit studebat in cultu religionis depravata corrigere, destructa reedificare, conlapsa erigere. Unde inter cetera comperiens locum hunc pene in nihilum redactum, commonuit ex hoc venerabilem Isaac Episcopum, quatinus reparari posset in pristinum statum promittens se in omnibus adiutorum. Dedit igitur isdem inclitus rex Carolus ad hunc locum restaurandum, et in usus ac stipendia monachorum in hoc loco Deo famulantium, in suburbio Divionis castri terram indominicatam, ubi seminantur modia CC. L: vineas ubi colliguntur vini modia D: prata ubi secantur carra feni L: sylvam ubi saginantur porci DC: forestem piscium a Ponto Divionis usque ad villam Floriacum: farinarios VI: colonicas X: mercatum pariter et Burgum simul et districtum colonicas VI et dimidium, et in Lariaco colonicas X, in Biciso colonicas VI et dimidium, in villa Colonicas dicta; in Siliniaco colonicam unam; in Dicmensi colonicas dimidium; in Sconsio colonicas VI; in Villari colonicas III, farinarios II: in Lentennaco colonicam I et dimidium; in Girone colonicas II; inter Corcellas et Flaviniacum colonicam I; in Proviso colonicam dimidium; in Camboio colonicam dimidium; inter Patriniacum et Marcenniacum colonicam I: in Quintiniaco colonicas. II; in Sacunico colonicam I; in Cromaco colonicas II; in Aguliaco capellam habentem mansum I et semis; in Rufiaco colonicam dimidium, et medietatem de Scoriaco-villa; in Casnedo colonicam dimidium; in Bargis colonicam unam; in Missiniaco colonicas III: in Norgia colonicam I. Item in aliis Corcellis colonicam dimidium; in Aziriaco-villa quicquid sanctus Benignus habere videtur, scilicet Capellam cum colonica I, et aliis colonicis VI et dimidium, et farinario I, et terra indominicata, ubi possunt seminari modia C, et prata ubi possunt colligi feni carra CL. In villa Carli mansum indominicatum cum capella, et quicquid ibi videtur accipere: in Prunido mansum indominicatum, et quicquid ad ipsum mansum attinet, cum omnibus appendiciis, rebus et mancipiis suis. In Iussiaco colonicas II; in Campaniaco colonicam I; in Ateis colonicas II. Has res omnes cum mancipiis desuper commanentibus utriusque sexus, dedit memoratus rex Carolus servis Dei monachis, in isto loco Domino servientibus et futuris temporibus permanentibus, ut pro se et coniuge, necnon et liberis, atque totius regni statu Domini implorent clementiam; idque precepti sui firmavit auctoritate, ut nullus posterorum de eisdem rebus quicquam audeat subtraere aut minuere, aut in alios usus retorquere.¶Isaac igitur venerabilis Episcopus congregavit in hoc loco monachos sub Corepiscopo et Abbate, nomine Bertilone, qui regulariter viverent, et Deo in perpetuum deservirent, et de omnibus que inclitus princeps per precepti sui munificentiam contulerat, privilegium eidem concordans Episcopalis auctoritas edidit. In quo privilegio in primis habere propriam electionem succiduis temporibus ex ipsis secundum Regulam sancti Benedicti Abbatem eligere monachis istius loci concessit. Eum vero qui electioni fratrum contradicere, seu eidem congregationi aliquam vim inferre, vel familiam affligere, aut aliquid ab eodem monasterio auferre, seu de rebus prescriptis beneficiare alicui presumpserit, sua ac Corepiscoporum auctoritate excommunicatum eterne damnationis maledictione multandum, ac sancti Benigni, qui preiudicium inferre videtur, ultione damnandum, insuper anathema maranatha est imprecatus. Huic excommunicationi Archiepiscopi V, et Episcopi XI numero subscripserunt: ac deinde omnes qui post eum fuerunt Ecclesie Lingonensis Episcopi.¶Anno XXVII Domini Caroli regis, qui est ab Incarnatione Domini D CCC. LXVI, residens Isaac Episcopus et Odo Comes, vel ceteri missi Dominici in Luco villa in mallo publico ad res audiendas vel iudicandas, venit Alcaudus Advocatus sancti Mammetis sanctique Benigni, et sancti Stephani, vel ipsius Domini Isaac Episcopi, mallavit quemdam Hildebernum, quod ipse et sui Franci, suique servi in fine Saciacensi, Bruciacensi, et Genliacensi in terra vel in silva sancti Benigni quercum unum truncassent: et quia tunc res non fuit definita, in sequenti anno, in ipso mallo, et eodem loco, iterum predictus Advocatus eundem hominem repetiit, eandem querimoniam ingerendo. In tertio vero anno in Curte Arnonis ipso Domno Isaac Episcopo, Odone Comite, Hildebaldo Abbate, Bertranno atque ceteris missis Dominicis mallum gerentibus, iterum Alcaudus interpellavit predictum Hildebernum, quod res sancti Benigni, predictam scilicet Saciacum-villam cum appenditiis suis injuste retineret. Tunc judicatum est a supra predictis Scabineis, ut aut legem de male perpetratis faceret et rewadiaret, aut quod injuste tenebat legaliter redderet. Quod et fecit, et sancto Benigno vi ablata restituit. Hanc autem notitiam ideo huic operi inseruimus, ut ostenderemus supra scriptam proprietatem Saciacensem ab antiquis temporibus iuris huius loci fuisse, quamvis multoties et ante hec tempora, et postea, fuerit sublata. Villam etiam que Longus-Vicus dicitur, que similiter fuerat ablata a dominatione huius loci, reddidit nobis precellentissimus Imperator Carolus, cognominatus Calvus, cum ecclesiis et omnibus rebus ad eandem villam pertinentibus. Similiter Albiniacum in pago Portuensi: ipsam videlicet potestatem cum ecclesiis et terris. Insuper constituit per preceptum regalis auctoritatis ut nullus deinceps audeat preripere vel auferre memoratas res a subiectione huius Deo dicate basilice.¶Bertillo igitur Corepiscopus et Abbas in hoc loco constitutus cepit erga curam officii sibi commissi satagere, et possessiones vel dono vel pretio datas, aut commutatione facta terrarum studuit augmentare. Emit igitur a Fulchardo Preposito Ecclesie Lingonice, dato VII librarum in pretio, in Aziriaco-villa mansum unum, et terram arabilem in novem campos divisam: dedit et Fuscardus presbiter in eodem loco campum unum Deo et sancto Benigno. Vendidit Eldeiarnus quidam in eadem villa terram ubi possunt seminari modia VI. Alter quidam Eldeardus vocatus, vendidit quatuor mansa cum edificiis et suprapositis in eadem villa. Alius quidam Mummius vocatus, veniens ad conversionem in hoc monasterio dedit mansa quatuor cum appenditiis suis in eadem villa. Commutavit predictus Abbas Bertilo cum supra nominato Fulchardo mansum unum in eadem villa Aziriaco. Cum alio quodam viro, Bernoart vocato, commutavit terram in fine Longo-vici villa Corcellis, recipiens ab eo scamium in eadem villa, loco Cassanias vocato.¶Considerans Domnus Isaac Episcopus Bertilonem Corepiscopum et Abbatem ad utrumque officium non posse sufficere, quoniam tunc temporis res ecclesiastice simul et publice in magno erant discrimine ob infestationem paganorum, perturbato regni statu, Saronem Abbatem constituit ei socium ad regimen et curam animarum, ut dum iste adiuncto fratrum cetu divinis studet intendere theoriis, ille liberius ecclesiasticis inserviret ministeriis. Dederunt per idem tempus aliqui de rebus suis ad stipendia fratrum aucmentanda, prout unicuique eorum divina inspiravit clementia. Dedit Lodinus quidam presbyter in Aziriaco campum I et pratum, atque servum colonum. Dedit Widricus in Patriniaco vineam I; et Moises in Cangiaco, in Arsis casale I, vineam I, de terra arabili iornales XIIII. Betta Comitissa pro remedio anime viri sui Unfridi Comitis dedit in pago Dusmense villa, Colonicas vocata, mansa tria cum servis et ancillis desuper commanentibus. Dedit Richaldus quidam de nobilibus in pago Belnensi, in villis Santiliaco, Manniaco, Cussiniaco, et in pago Magnimontensi, in villa Alba-terra vocata, hereditatem suam. Dedit Teudfredus presbiter ad conversionem veniens, in Bargis mansum unum, terras ei subiunctas, et in Divion vico mansum semisque, et terras arabiles. Dedit Gislebertus ecclesiam in Saviniaco sitam, et mansum cum atrio et sepultura, et hortum cum edificiis circumpositis, et terris, et mancipiis, et sylvam, ubi possunt saginari porci LX.¶Sed et terras, que nuper ablate fuerant ab huius loci dominatione, in Bargis, in Escoriaco, in Siliciaco, repetierunt tunc Isaac Episcopus, et Bertilo Corepiscopus et Abbas, ab his qui eas invaserant. Commutavit idem Domnus Isaac Episcopus cum Eppleno quodam ex nobilibus in Divion castro commanentibus, terras ipso Milite postulante. Dedit igitur Epplenus de suo alodo proprio Isaac Episcopo ac monachis huius loci in villa Corcellis, in Caviniaco, in Quintiniaco, in Criciaco, Briscono, Tremoledo. E contra Domnus Isaac dedit Eppleno in villa Casnedo mansum I cum omnibus appenditiis suis.¶Isdem Venerabilis Isaac Episcopus fecit et alia multa utilia in episcopatu suo, monasteria corrigendo, ecclesias relevando. Composuit et librum qui dicitur, Canones Isaac; eo quod ex libris Canonum utiliora queque eligendo, in unum volumen coartaverit. Peractis in episcopatu annis XXV, obiit Catalaunis, sepultusque est Remis; inde post aliquantos annos Argrimi Episcopi studio et regis Caroli, simplicis vocati, dono translatus iacet in hac basilica condigno honore tumulatus. Cui successit Geilo in Episcopatum, et ipse inter precipuos egregius.¶Carolus Imperator secundo Romam ire disponens, Italiam ingreditur. E contra Carlomanus Ludovici regis fratris eius filius, per aliam viam eandem terram ingressus, cum immenso exercitu fit ei obvius. Carolus vero Galliam reversus, atque fines Lugdunensium pertingens, ibidem vita defunctus est. Atque in monasterio Apostolorum Petri et Pauli conditus, loco qui dicitur Nantoade a multitudine aquarum ibi confluentium. Postmodum per admonitionem Angelicam inde translatus, Parisius in ecclesia sancti Dionisii regali sepultura est tumulatus. Successit patris in solio Ludowicus, biennio vix regio nomine functus. Huius in diebus Ioannes Papa Romanus Franciam venit, et apud Trecas civitatem cum eodem rege conlocutus, parvo tempore ibidem moratus, sicque Romam est reversus. His diebus effera Danorum natio tertiam Neustrasiis inflictura cladem advenit. Intulissetque maiorem superioribus, ni Hugo per Gallias Abbatis honore preditus eorum temerarios compescuisset ausus. Auxiliante namque Deo parva manu tantas hostium phalanges fudit, ut vix superesset qui nuntiare potuisset. Qua plaga humilitati Dani Gallias per aliquod spacium temporis quietas reliquerunt. Huic bello prefuit Ludovicus rex. At Hugone ultimos vite sue claudente soles Hlodowicoque principe post aministratum, ut diximus, biennio regnum, diem obeunte, Carolus, qui Simplex postea est dictus in cunis evum agens, patre orbatus remansit. Supererant duo filii Rotberti Andegavorum Comitis, frs Hugonis Abbatis. Senior Odo dicebatur, Robertus alter patrem nomine referens. Ex his maiorem natu Odonem Franci tutorem pueri, regnique elegere gubernatorem; quia recidivi Nortmannorum excursus imminebant. In partibus vero regni, que Lotharius et Ludowicus tenuerant, filii eiusdem Ludowici regnabant. Nam Lotharius sine filiis obierat. Ex his tribus fratribus unus patris nomine vocatus, alter Carlomannus, tertius Carolus est dictus. Sed duobus intra quinquennium defunctis ad iuniorem Carolum rerum summa pervenit. Postque imperii monarchiam est adeptus. Ad hunc accedens domnus Geilo Reverendus Antistes petiit, ut de quibusdam rebus ab hoc loco subtractis, et a se restitutis, Preceptum regalis auctoritatis fieri iuberet. Quod ipse rex libenter annuit, et per Preceptum constituit, ut XII mansa in villa Plomberias ad luminaria ecclesie sancti Benigni delegata, nullus in posterum ab hac domo alienare, vel ab ipso ministerio auferre presumeret. Quod scriptum factum est anno ab Incarnatione Domini DCCCLXXXV, Imperii vero ipsius Caroli in Italia V, in orientali Francia IIII, in Gallia I, post obitum Caroli Calvi X.¶Refert quidam scriptor in eo opere quod metrico stilo composuit de excidio Parisiace urbis, quo per VII annos a Nortmannis obsessa, atque vastata est; hunc Carolum congregato immenso exercitu expugnare Nortmannos voluisse. Quod illi audientes legatos mittunt ad Carolum, promittunt se ei subiici, cuncta ab eo imperata facere, ad quod voluisset paratos fore, tantum si permittantur intra regnum consistere, et pacifice Francis coabitare. Quibus promissionibus delusus rex, credens vera esse que dicebantur, intermisit bellum. Nec multo post Carolus moritur. Nortmanni vero resumpta audacia invadunt civitates Belvacensium atque Meldorum, nec non et Milidunum devastant castellum. Capitur Carnotis ac relique secus undique civitates: nam in primo suo adventu Rotomagum, Ebroas, Baiocas et ceteras Neustrie civitates depopulati fuerant. Gallias insuper pervagantur: Hispanias adeunt; Rodanum intrant fluvium, Italiam populantur et totum christianorum pessumdatur regnum. Interea congregati Francie principes consilium ineunt de magnis rebus; Odonem licet reluctantem constituunt regem. Qui mente benignus, et Reipublice hostes arcendo strenue prefuit, et Carolo postquam adolevit sua repetenti patienter regna refudit. A quo parte regni redonatus, quoad vixit tempore hostibus terribilis exstitit. His temporibus Incarnationis Christi DCCC XCI voluebatur annus.¶Eo tempore defuncto Geilone Episcopo, Teudbaldus Lingonicam regebat ecclesiam: Abbatum vero huius loci series paululum intermissa nunc est replicanda. Bertilone et Sarone Abbatibus ad eternam vitam translatis, successit Hingo. Saro siquidem in Pultariensi loco sibi commisso quievit. Bertilo autem moriens in hoc loco inter sepulcra sanctorum tumulari meruit. Ad cuius tumbam si fides petentium exigat, febricitantium crebre sanitates fiunt. Anno denique Dominice Incarnationis M. XLV. Halinardo Abbate hunc locum regente, XV ipsius anno, cum transferretur, quia sepulcrum eius impediebat introitum crypte sancti Benigni, a parte meridiana effosso tumulo, ad pedes eius alia fossa preparata, qua removeri deberet, Monachis adstantibus cum crucibus et thymiamateriis, et luminaribus, multis ingerentibus manus ad movendum, quoniam immensum erat sargofagum, subito omnes ad terram corruunt: surgentes vero inveniunt sargofagum in preparato loco decenter compositum; et accedentes ut viderent qualiter locatus esset in tumulo, amoto opertorio fragrantiam miri odoris senserunt omnes qui adfuerunt. Et ecce corpus eius monachili habitu indutum, stola sacerdotali auro texta erat ornatum. Caput vero eius, quod ei fuit abscissum, corpori adiunctum, et circa idem sanguis erat coagulatus in sepulcro.¶Hingo igitur Abbas ordinatus, licet parvo tempore, id est, triennio, agri dominici cultor fuit devotus. Nam prout potuit terrena et exteriora aucmentavit: divinum vero cultum in nullo tepescere permisit. Que autem in diebus eiusdem vel empta seu commutata sunt in possessione agrorum, scribere non pigebit. Waltemus presbiter quidam in Rufiaco, in Patriniaco, in Gironno dedit partem sue hereditatis. Salamannus in Aziriaco. Flothbertus in Marcenniaco. Attila in Patriniaco. Richulfus in villa Asinarias. Deodatus quidam de nobilibus veniens ad conversionem, in villa Attegias dedit mansum cum supra posito, et mancipiis ibi commanentibus. Bivinus dedit in villa Norvia capellam in honore sancti Valerii dicatam: mansum in dominicatum cum terris et omnibus appenditiis suis. Warnerius dedit in pago Belnensi in villa Bononicurte vocata, campum unum. Hugo quidam dedit in castello Divion curtilum vel aream I, et foris terram ibi aspicientem in ipsa fine, atque vineam. Bettho quoque presbiter sancti Stephani Canonicorum Prepositus, dedit mansum I cum supraposito, atque edificiis in villa Curte Mulnise in pago Divionensi. Fulcradus vendidit ipsi Abbati in Aziriaco campum I. Teudgerius alterum. Accepit in commutatione a quodam Huberto in Canavis terram et vineam iuxta sitam, dans ei in Salonis-vila campum I. Similiter fecit cum Ewrardo, dans in Aguliaco casale cum vinea, et campos II de terra arabili, et recepit ab eo in villa Bargis mansum I cum supraposito, omniaque in ipsa villa vel in Norvia ad ipsum mansum aspicientia.¶Defuncto Hingone successit Hildebrannus in regimine. Et hic paucis annis transactis ad celestia regna migravit. Hi ambo sub Geilone Episcopo prefuerunt in hoc monasterio. Post Hildebrannum Abbatis officium suscepit Godefridus tempore Teudbaldi Episcopi. Sed post aliquantos annos, et isto migrante, suscepit Walo curam regiminis. Horum uterque prefuit tempore Odonis regis. Eo tempore Richardus Dux Burgundie reddidit sancto Benigno mansum I cum vineis et terris aliis iuxta ipsum positis, et ad ipsum aspicientibus, situm in proximo pago Belnense, et in villa Givriaco. Huic rei interfuit Teutbaldus Episcopus, Girbaldus, Wido ac Radulfus Comites, Madelgaudus Oscarensium Vicecomes, Guntardus sancti Benigni huius rei testis et Advocatus. Actum Longo-vico in mallo publico.¶Anno Incarnati Verbi DCCC XCIII, Odone regnante in Francia, Arnulfo in Italia atque Saxonia, Carolus iam iuvenis regni repetit sceptra, atque memoratus Arnulphus imperii invasit Monarchiam. Tunc primum a Francorum regibus ad extraneos translatum est imperium, principibus regni vilipendentibus Carolum ob mentis tardum ingenium, Odone rege duodecimo anno regni sui defuncto, qui quoad vixit, hostes fortiter compressit. Reciprocati Nortmannorum et Danorum insurgunt fluctus. Ungari ab Aquilone, Sarraceni a Meridie ac finibus Hispanie prorumpentes, in interitum confluunt Gallie: per omnia sevit gladius, cuncta dantur incendio, sanctorum loca traduntur exterminio.¶His undique sevientibus malis, contigit corpus S. Benigni ad civitatem deferri Lingonis: presidebat tum illi ecclesie Domnus Argrimus, pastor in cura huius loci valde sollicitus. Monachorum vero habitantium in isto loco Abbas erat nomine Lanterius, ad ipsum officium valde studiosus. Burgundia tunc vastata est a Normannis; quibus occurrens prefatus Dux Richardus in loco vocato Argentoilo, commisso cum eis prelio cesa est eorum quam plurima multitudo: sicque Dani humiliati retro redire sunt coacti. Iterum apud Carnotum, socio Rotberto Duce, Odonis regis fratre, Richardus cum Nortmannis dimicavit, et eorum innumeram multitudinem occidit. Habuit isdem Richardus filium, nomine Rodulfum, qui fuit rex Francorum. Alter filius vocatus est Boso, qui Burgundie superioris, que Gallia comata dicitur, accepit regnum. Tertius filius dictus est Hugo, cognomento Capito, qui fuit Dux inferioris Burgundie. Exorta discordia inter Carolum et regni principes, lites et bella, rapine et incendia, innumera undique seviunt mala. Tandem rex facti penitens principes ad concordiam commonet, pacem exoptatam cum eis firmat.¶Hic Carolus rex petente Richardo Duce, et Manasse Comite, fecit nobis Preceptum de Abbatia sancti Ioannis, et cunctis ad eam pertinentibus rebus. Exstitit eo tempore Ademarus quidam illustris vir ex Senatoribus, multas habens possessiones tam in Divionensi pago quam in aliis regionibus, scilicet pago Turonensi, Aurelianensi, Senonico, Autisiorensi, Tarnodorensi. Ipse Ademarus et coniux eius, Lampaia nomine, dederunt sancto Benigno mansum I indominicatum cum supraposito, terrisque ad eum pertinentibus ac silva: qui mansus est in villa Ruffiaco; et aspiciunt ad ipsum mansum, exceptis indominicatis terris, colonice et mansa vestita VII, et V absa. Dedit et mancipia utriusque sexus numero XL VIII. Dedit ecclesiam sancti Gregorii nomine sacratam, in Escoriaco villa positam, et quicquid ad ipsam aspicit, cum omnibus que possidebat in predicta villa Escoriaco. Dedit et Capellam suam mobilem et specialem cum reliquiis sanctorum, scilicet sancti Salvatoris, et sancte Marie, aliorumque sanctorum; crucibusque tam aureis quam argenteis; et capsis, vestimentisque, et omnia ornamenta ipsarum reliquiarum. Post mortem vero ipsius Ademari, Lampaia uxor eius dedit ad altare sancte Marie in hoc loco constitutum, quod Caput ecclesie dicebatur ab antiquis, in comitatu Tarnodorensi Stolvicum, et mansum indominicatum prope Stolvicum, in loco qui vocatur Sairocurte cum omnibus appenditiis suis et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus.¶Argrimus igitur laude dignus Episcopus, in aucmentatione rerum huius loci ferventissimus, donavit ad communem utilitatem fratrum Abbatiam sancti Ioannis, quam quidam Fulbertus monachus beneficiario iure tenebat; concessit et mercatum annuale ad vestimenta fratrum emenda, medietatem que ad se pertinebat. In Aziriaco etiam villa decimas et paratam, et omnes reditus ipsius Ecclesie, que tunc cella erat monachorum huius loci, supplicante Lanterio Abbate, ad usus eorumdem monachorum perdonavit. Similiter fecit de ecclesia que est in Longovico, et de Capella, que est in Prunido, quam deputavit ad servitium infirmorum; et ecclesiam suprascriptam sancti Ioannis ad servitium hospitum. Reddidit insuper mansa XVIIII in diversis locis que tempore Teutbaldi Episcopi antecessoris eius ablata fuerant, et in beneficium data cuidam Widoni. De his omnibus que premisimus fecit privilegia episcopali auctoritate, contestans et monens succedentes Pontifices, ut hanc a se factam eleemosinam paterno affectu illibatam custodiant, quatinus orationes et vota famulorum Dei in hac domo consistentium, tam ipsis quam ceteris fidelibus vivis atque defunctis sint proficue ante Deum. Qui vero de his aliquid suptraere, aut beneficiare, vel quocumque modo auferre conatus fuerit, anathematis gladio percussit, nisi resipuerit. Fecit isdem Domnus Argrimus Episcopus cum Abbate Lanterio commutationem terre infra castrum Divion. Dedit Episcopus iuxta murum castelli aream habentem in longo perticas ancingales XI, et per latum perticas VIII. E contra dedit Lanterius Abbas et monachi areas duas, habentes utraque perticas VI in longo, et per transversum una area perticas IV, alia perticas V. Ex omni parte terra sancti Stephani. Eo tempore dedit Manasses Comes sancto Benigno mansum indominicatum in Longovico, cum mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus, et terris ad ipsum mansum pertinentibus, tam in ipsa fine, quam in aliis villis positis: ea condicione, ut in vita sua retento sibi fructu, singulis annis festivitate sancti Mauricii congruam refectionem exhiberet monachis; post mortem vero ipsius in eius anniversario die similiter decens refectio de ipso manso exibeatur fratribus; quod superfuerit eorum utilitatibus profuturum. Huius doni laudatores et testes fuerunt Walo filius eius, et Manasses Comes iunior. Dedit et Richardus supra memoratus Dux ad Ecclesiam sancti Antonii in Ficiaco sitam, que est iuris sancti Benigni, mansum I: in Rovracum servis et ancillis supermanentibus: et hoc laudaverunt Adeleia uxor eius, et Rodulfus filius ipsius, et Comites Hugo, Boso, Manasses, Gislebertus. Dedit Milo in Saviniaco de terra iornales LX, et silvam ubi possunt saginari porci XL. Tantumdem dedit pater eius Gislebertus tempore Isaac Episcopi, scilicet terre arabilis iornales LX, et ad porcos XL saginandos silvam, cum capella sancti Gervasii nomine dicatam. Sed et Atila Comitissa pro requie anime viri sui Milonis Comitis, dedit sancto Benigno in Dumiso-villa mansum indominicatum cum casalibus super exstructis, et aliis terris ad ipsum aspicientibus. Actum Dominice Incarnationis. Anno DCCCC.II. Caroli regis anno IV. Laudatores fuerunt Girbaldus Comes, et Reintrudis uxor eius, filia ipsius Atile. Dedit et Winebaldus quidam de nobilibus in his villis, Marcenniaco scilicet atque Dumiso, et in finibus earum quicquid possidere videbatur, terras videlicet cum mancipiis desuper commanentibus.¶Lanterio Abbate hoc monasterium regente, venit ad conversionem quidam honorabilis homo, nomine Berengerius, qui dedit de rebus suis in villa Longo-prato dicta mansum indominicatum I, cum fonte in eo nascente, et molendino iuxta posito, et ecclesiam dimidiam, que est in Missiniaco, et vineis, aliisque mansis ad ipsum mansum aspicientibus, qui sunt vestiti VII, absi XIII, mancipia utriusque sexus numero quinquaginta. Dedit et in pago Belnensi, Villa Sentennaco, colonicam I. Similiter Hildemodus canonicus, et Arico presbiter venientes ad monachilem conversationem, dederunt in Siliciaco-villa omnem hereditatem suam. Adalrous etiam quidam simili devotione hunc expetens locum, dedit in Bargis-villa quicquid habuit. Gotzelinus canonicus et Abbas sancte Lingonensis ecclesie infra muros eiusdem civitatis, dedit mansum unum iuxta ecclesiam sancti Desiderii. Fecit commutationem Lanterius Abbas in villa-Carli cum quodam Rohardo, in Corcellis superiori cum Isoardo. Lanterio Abbate post diuturnos labores ad celeste bravium properanti, successit Fulbertus, et hic multorum dierum miles emeritus. Qui post annum deponens onus suscepte obedientie, Godrado commisit curam regiminis, anno XVII Caroli regis. Hic Godradus emit in Aziriaco ab Heldierio et uxore sua Natalia, pratum I habentem in longum perticas ancingales LXV, et in latum perticas XXXII. Domnus igitur Agrimus relicto Episcopatus honore monachus est effectus in hoc monasterio, atque post biennium defunctus, honorifice traditus est sepulture intra septa huius ecclesie.¶Successit denique ei in cura pastorali domnus Warnerius Episcopus, et ipse augmentator bonorum huius loci devotus. Hic primo anno sue ordinationis, DCCCC.XII. videlicet Incarnati Verbi, indictione XV, residens in sinodo in gremio matris ecclesie sancti Mammetis coram Archidiaconibus et Abbatibus, atque omni clero, interpellatus est a Godrado Abbate et monachis Patroni nostri sancti Benigni, de quadam ecclesia infra muros castri Divion sita; sancti Vincentii honore ac nomine sacrata, quam Domnus Geylo Episcopus ad locum refugii et custodiam corporis sepius dicti sancti Benigni, perpetualiter eis habendam concesserat. Et de qua cum longo tempore ea usi fuissent, repulsi erant a Ratherio Archidiacono et Abbate canonico ecclesie sancti Mametis, ac Preposito Abbatie sancti Stephani. Considerans ergo memoratus Episcopus causas periculorum, que tunc frequentes imminebant Nortmannorum incursionibus, cum consilio et laude ipsius Ratherii ac totius Sinodi reddidit ipsi Abbati Godrado et monachis predictam Ecclesiam sancti Vincentii, cum habitaculis ad ipsam ecclesiam atrii loco pertinentibus, quas ipsi monachi olim ibi ad refugii locum construxerant. De qua ecclesia fecit eis privilegium Episcopali auctoritate, ut nullus succedentium deinceps aliquam vim aut calumniam sancto Benigno, et monachis eidem servientibus inferret.¶Annis VII in pastorali regimine feliciter expletis Godradus Abbas migravit ad Christum. Post quem ordinatus est Abbas nomine Gozvinus. Quo post biennium defuncto, successit in locum eius Abbas, Panto nomine. Et hic in regimine expletis quatuor annis obiit. Cui successit Abbas, nomine Suavus. Warnerius igitur Episcopus appropinquante obitus sui die, petiit se tumulari in ecclesia sancti Patroni sui Benigni: vocatoque ad se Suavo Abbate, dedit ei vice sancti Benigni pratum unum in Asziriaco, ubi possunt secari feni carra centum quinquaginta. Ideo vero, exceptis aliis rebus que mente benigna contulerat, hoc pratum dedit, ut anniversaria dies obitus eius celebriter agatur a fratribus, et refectio congrua eis preparetur ab Abbate, aut ab illo cui obedientiam illam providendam commiserit. Obiens autem sepultus est in hac basilica ante altare S. Benigni. Cui successit Domnus Gotzelinus in Episcopatus honore, anno primo regni Rotberti: de quo quia mentio facta oportet dicere quomodo regnum acceperit.¶Odone rege defuncto, Rotbertus frater ipsius sperans et cupiens eam regni partem, quam ipse tenuerat, adipisci, quia ei a Carolo qui totius regni erat dominus, non reddebatur, palam tirannidem invasit. Et hoc post mortem Richardi Ducis, qui ab exequutione iustitie cognomen accepit. Ipse namque quamdiu vixit, Carolo regi semper fidelis exstitit. Rotbertus igitur affectate tirannidis potentiam palam exercere cupiens, a quibusdam Episcopis diademate se regio coronari, ac sceptro regni insigniri, partim blanditiis, partim minis extorsit. Sed nequaquam huius presumptionis letos habuit exitus. Denique postquam uno regnavit anno, Suessonicis in campis bello a Ducibus Caroli exceptus, vitaque spoliatus, licet exercitus eius victoriam obtinuerit, ipse tamen nefarie temeritatis pretium luit. Nec tamen socii defectionis interitu eius territi, perfidie deseruere contumaciam. Quin potius Herbertus Comes Vermandensis infando scelere Dominum suum regemque totius Francie Carolum dolo captum, vinculisque irretitum Paronne direxit tenebroso domicilio recludendum. Et quia regni status sine Principe agebatur in incertum maxime cum Hugoni, Rotberti filio, qui post probis actibus Magni nomen promeruit, puerilis obsisteret etas quominus regias assumeret infulas, et Herberti cunctos haberet odium, maxime eos quos humanitatis respectu ad misericordiam erumna Principis permovebat, tandem Rodulfus Burgundia oriundus, Richardi Ducis filius, regende preficitur Francorum patrie. Qui adeptus regni solium, et in malefactoribus fuit ultor severus, et in coercendis hostibus ac tuendo regno sagacissimus. Eius in diebus Danorum atque Nortmannorum iterum adveniunt phalanges, et non solum Franciam, sed etiam totam percurrunt Burgundiam. Contra quos Rodulfus sumptis armis, ita protervos eorum compescuit incursus, ut usque nunc Gallias ab eorum invasione faciat manere quietas. Contigit tunc corpus huius patroni nostri sancti Benigni deferri intra muros Divionis castri, ibique servari in ecclesia sancti Vincentii.¶Gotzelinus tunc Episcopus regebat Lingonensem ecclesiam. Hic adiens Rodulfi regis palatium, deprecatus est una cum Manasse Comite eius clementiam, ut precepto regali statueret de quibusdam rebus ab hoc loco ablatis, sed a suis predecessoribus, Argrimo scilicet et Warnerio, nuper sancto Benigno redditis. Quod rex libenter annuens, ipsas res sua regali munificentia sepe dicto sancto Benigno restituit, Saciacum scilicet villam cum ecclesia, et aliis villis ibidem pertinentibus, et omnibus rebus quecumque potestas Episcopalis ibidem tenuerat. Abbatiolam etiam sancti Ioannis. Mercatum quoque die sabbati, quod est in burgo omnibus septimanis: et medietatem annalis, quod est festivitate S. Benigni: pratum etiam in Aziriaco-villa, quod Warnerius Antistes in fine mortis sue concessit inibi. Mansa VIII in comitatu Alsensi, in villa Nermedis cum mancipiis utriusque sexus. In Gibriaco-villa in comitatu Belnensi mansum unum, favente et deprecante Manasse Comite. Hec omnia prefatus Rodulfus rex concessit Deo et sancto Benigno, anno Incarnationis Dominice DCCCC.XXV, indictione XIII, regni vero sui IV.¶Isdem Rodulphus rex, mortuo Hugone Duce fratre suo, Burgundiam adiit, residensque castro Divion mense Aprili, cum causas suas teneret Rotbertus Comes Palatii, et Gislebertus Comes Burgundie, aliique plures tam Comites, quam nobiles viri, interpellatus est Rotbertus Vicecomes a Wisone Advocato sancti Benigni de quibusdam servis, qui quamvis ex illius servo, tamen ex ancilla sancti Benigni, et ex potestate et fisco Longivici nati fuissent, magisque sancto Benigno quam ipsi Rotberto servire deberent. Tunc in ipso Placito in presentia principum eosdem servos wirpivit, et sancto Benigno reddidit. Promittens deinceps si aliquis parentum aut heredum illius eos repetere vel calumniare voluisset, se testem et defensorem sancti Benigni contra eosdem fore.¶Eo tempore dedit quidam Boso nomine et uxor eius Plectrudis, in Aziriaco villa, loco Wora vocato, sancto Benigno partem unius condomine, alteram partem emit ab ipsis Suavus Abbas solidis centum. Annis X Suavus Abbas in regimine transactis defunctus est. Cuius loco Albericus ordinatus est Abbas a Domno Gotzelino Episcopo. Ipse vero Domnus Episcopus aliquantis annis in Episcopatu perdurans, obiit; qui quoad vixit tempore, huic loco studuit prodesse pro suo posse. Quod successores eius utinam fecissent taliter; successit autem ei in Episcopatus honore Letericus Episcopus. Post hunc Aericus: deinde Achardus, atque post Widricus. Transierunt sub his pontificibus anni ferme XL et amplius, in quibus semper in deterius processit huius loci status, Episcopis et Abbatibus alia magis quam id curantibus.¶Rodulfo rege defuncto absque liberis, nam filius eius, Ludovicus nomine, quem habuit ex Emma regina coniuge sua, defunctus est ante obitum patris. Et Carolus ergastulo clausus, animam non corpus custodia exemit; qui dum viveret Simplex dictus est ob benignitatem animi: sanctus nunc recte potest vocari, quoniam iniuste ab infidelibus suis et periuris longa custodia carceris afflictus, vite superne est transmissus. Hic reliquit filium Ludovicum ex Eadgiva Anglorum regis filia susceptum. Qui calamitatis paterne procellis semet involvi metuens, ad Anglos Saxones materne affinitatis invitatus gratia se contulit. Post excessum vero Rodulfi regis ab Hugone Magno revocatus, specie tenus regno redditus est patrio, anno Incarnationis Dominice DCCCC. XXXVIII, indictione XI. Cuius regni amministratio ius dominationis exercere cupienti laboriosa illi fuit, tam sui a Tethbaldo Carnotensium Comite captione, quam post regni recuperationem, vario instabilis fortune proventu. Huius regni anno secundo Fulcherius Abbas est ordinatus: quod officium tenuit annis XV, et nihil boni in hac domo gessit. Quo migrante successit Manasses Abbas nomine, et ipse peior priore.¶Ludovicus rex moriens duos superstites dimisit liberos, Lotharium atque Carolum, quos genuerat ei Gerberga soror Ottonis Romanorum postea Imperatoris. Carolus evo iunior privatis in edibus senuit: in hereditatem omnem Lotharius successit. Qui potestate regia functus est per XXX et eo amplius annos. Illo tempore Manasse vices Abbatis agente, Hugo Comes Divionensis veniens ad obitum, petiit se tumulari in atrio sancti Benigni. Pro cuius requie anime et loco sepulture, dedit Adalburgis Comitissa uxor eius, cum laude filiorum ipsius, Gibuini scilicet Catalaunensis Episcopi, et Richardi qui post eum hunc tenuit comitatum, et Hugonis Attoariorum Comitis: predicta coniux ipsius dedit mansum I in Patriniaco villa, et quicquid ad ipsum mansum aspicit. Dedit ipso tempore Erimarus quidam in villa Curte Arnono vocata mansa VI, cum ecclesia inibi constructa, et mancipiis desuper commanentibus utriusque sexus XVIIII. Insuper quicquid habuit inter duos fluvios Tilam et Basmonum, dedit Deo et sancto Benigno. Evrardus etiam pro Restantio fratre suo, huius loci monacho, dedit in villa Corcellis mansum indominicatum I et omnia que ad ipsum mansum aspiciunt. Allo Sacerdos factus monachus dedit in Belnensi pago in villa Cussiniaco mansum I, et terram arabilem, et pratum: similiter in Flaviniaco dedit mansum I; et quicquid ibi vel ubicumque habuit in terris et mancipiis, sancto Benigno tradidit. Supra scriptus Gibuinus Episcopus, et fratres sui Richardus et Hugo post obitum matris, pro requie anime eius atque patris sui, dederunt hereditatem quam habebant in villa Misciniaco, quam terram dedit Manasses Abbas in prestariam cuidam nobili femine Retrudi, et filiis eius Gotescalco et Willerio. Similiter in villa Bargis dicta dedit XXVII iornales de terra eidem Retrudi in prestariam. Rotrudis altera dedit sancto Benigno iuxta Divionem super Oscaram fluvium molendinum I, et VIII iornales de terra arabili in eodem loco.¶Anno ab Incarnatione Domini DCCCC. LXXX, indictione VIII, regni Lotharii regis XXV anno, dedit idem rex Brunoni Remensis Ecclesie clerico, suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti, Episcopatum Lingonice civitatis. Ordinatus est autem idem Bruno Episcopus per manus Burchardi Lugdunensis Archiepiscopi in ecclesia sancti Stephani, viginti quatuor gerens annos etatis: et eodem anno susceptus est a clero Lingonice urbis, ab Incarnatione videlicet Christi DCCCC. LXXXI. Is assecutus Episcopatum, omni quo potuit nisu sequi studuit exemplum boni Pastoris. Monasteria igitur ipsius ad diocesim pertinentia in spiritualibus religione, in temporibus necessaria pene annullata, gubernatione considerans, cepit querere quatinus Dei dispensante nutu suum in statum ea quivisset reparare. Amovens ergo Manassem Abbatem huius loci a dominatione qua non bene utebatur, instituit in locum eius Abbatem quemdam ex monasterio Dervensi, Azonem nomine. Erat is Aquitanicus genere, ornatus bonis moribus et religiosa conversione. Hic duobus annis in regimine peractis repedavit ad suum monasterium, dimissa huius loci gubernatione, atque iterum Manasses Abbas suum recepit officium.¶Videns igitur Domnus Episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit domnum Maiolum Cluniensis monasterii Abbatem, multaque prece poposcit quatinus eius auxilio quivisset reparare in melius, interius religionem et exterius possessiones. Cuius precibus flexus Reverendus Abbas Maiolus dedit ei duodecim monachos ex omni congregatione electos, disciplinis sancte religionis instructos, divina et humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. Quibus advenientibus, ita ordinavit domnus Episcopus, ut die Translationis sancti Benigni, monachis cum sibi subiectis clericis ante sepulcrum sepefati Martiris in cripta nocturnale officium peragentibus, ipsi in superiori choro ante principale sancti Mauricii altare matutinalem inciperent sinaxim. Quod utique convenienter actum est, ut qui lumen religionis ostendere veniebant, intrarent luce diei appropinquante. Proinde illis hac vel illac pergentibus, isti in loco degentes ceperunt sancta conversatione resplendere, et locus qui antea pravis actibus et ineffabili negligentia a cunctis videbatur confusus, nunc felici exercitatione virtutum omnium videretur esse floridus. Verum quia predicti Patris industria locis aliis intenta erat, et hic locus sine Abbate esse non poterat, iterum Domni Brunonis Presulis pulsatus precibus, quemdam fratrem ferventissimum sui Ordinis executorem, et totius nobilitatis lampade prefulgidum, atque in vera humilitate et fraterne dilectionis caritate, nec non summum discretionis que virtutum omnium mater esse dignoscitur honestate, laudabiliter radicatum et fundatum, nomine Willelmum, huius monasterii gregi prefecit, et patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit. Hic Italia exstitit oriundus, alto satis germine, et nobili prosapia editus. Quem supradictus Domnus Maiolus Roma veniens invenit in monasterio Lauceio dicto, ubi a puero educatus fuerat. Assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum, etate iuvenili florentem.¶Ordinatus est igitur Abbas a Domno Brunone Episcopo, anno ab Incarnatione Domini DCCCC. XC, indictione III. Officio vero Abbatis accepto, divinis seipsum cepit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, prudentia preditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura iustitie stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, karitatis equidem affluens visceribus. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Pro pauperibus semper erat sollicitus, Christum vero diligens totis visceribus, dum sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat. Omnibus hospitii perlargum prebuit usum: nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam: Divinorum preceptorum delectabatur eloquiis, quia ex his et suos mores componere, et sibi commissos instruebatur docere et corrigere. Cunctis seipsum prebebat bene vivendi exemplum. Et sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, iuxta illud Evangeliste: Cepit Ihesus facere et docere. Peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut ceteri timorem haberent. Sed et verba que sub increpatione proferebat, ut reprehendenda reprehenderet, quasi stimuli dura videbantur et aspera, ut pene timerentur plusquam verbera, iuxta illud, Verba sapientis, quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Alios quidem blandimentis, alios ammonitionibus, alios terroribus, et ita iuxta Apostolum, predicans verbum instabat oportune, importune, arguens, obsecrans, increpans, in omni patientia, et doctrina. Miserorum vero haud secus ac si pateretur ipse, afficiebatur calamitatibus. Os eius ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud nisi lex resonaret divina; et quia scriptura dicit: Qui audit, dicat veni; ideo quoscumque poterat, a seculi nequitia suadendo subtrahebat. Et sicut celeste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum hanelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus a desiderio, quod in se conceperat vera dilectio. Ille enim qui charitas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad eius quippe monita multi que possederant relinquentes, regulari se discipline subdiderunt, et beati Benedicti sequentes vestigia, semetipsos abnegantes, vero Regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad eius cenobium multitudo confluxit innumerabilis. Sed nationibus licet diversi, mente tamen erant uniti, ut illud ad litteram in eis impletum videretur, quod de initio nascentis Ecclesie in Apostolorum Actibus legitur: Erat illis cor unum, et anima una.¶Crescente autem interius religionis studio, exterioris substantie supplementum cepit habundare non modice; prout Dominus promisit suis in Evangelio: Querite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et hec omnia adiicientur vobis. Domnus namque Episcopus Bruno nimium exhilaratus corde bona eorum conversatione, omni studio eorum usui necessaria curabat subministrare. Reddidit igitur sancto Benigno et eius monachis ecclesiam in Saciaco sitam, una cum ipsa potestate et villis ad eam pertinentibus totam ex integro, sicuti eam possederat ab antiquis temporibus. Sed postea multis vicibus distracta et direpta a malignis hominibus: salvamentum vero ipsius ville Otto Comes cognomento Willelmus, successor Hinrici Ducis et heres, computato non modice quantitatis pecunie debito, Gazfredo Malliacensis castri Domino, pro anime sue remedio reddidit sancto Benigno. Necnon et ecclesiam sancti Apollinaris reddidit Domnus Bruno Episcopus, et terram concessit iuxta hoc monasterium, ut plantaretur viridarium; ac secus undique ad vinearum opera, iugera multa in Lariaco, in Biciso, in Surdiliaco, Patriniaco, Fedeniaco, campo Salomonis, in Marcenniaco: que quamvis monachorum edificarentur studio et opere, tamen Brunonis Episcopi fiebant adhortatione. Ubique ergo investigans ablata restituebat, et de suo iure quodcumque necessarium et utile eis foret, libenti animo tribuebat. Utrisque vero, domno scilicet Presule Brunone, atque venerando Abbate Willelmo, in restauratione huius loci studiose decertantibus, cepit crescere, et quasi denuo reflorere.¶Tempore quo hec gerebantur Hugo rex Hugonis Magni filius, cum Rotberto filio Francorum potiebatur regno. Lothario namque regi celeste, ut credimus, pro terreno commutanti Ludovicus filius successit. Qui immatura adolescens preventus morte, destitutum proprio herede Francorum deriliquit regnum. Sane patruus eius Carolus conabatur, si posset, a sui generis auctoribus diu possessum sibi vindicare regnum, sed eius voluntas nullum sortitur effectum. Nam Franci primates eo relicto ad Hugonem, qui ducatum Francie strenue tunc gubernabat, Magni illius Hugonis filium cuius iam mentio facta est, se conferentes, eum Noviomo civitate solio sublimant regio. Is eodem anno Rotbertum filium sibi consortem regni elegit. Cepit regnare anno DCCCC XCI ab Incarnatione Christi; et regnavit X annis. Post cuius mortem Rotbertus solus obtinuit regnum. Hugonis regis fuerunt fratres duo, Otto et Hinricus filii Hugonis Magni Ducis Francorum. Post mortem patris accepit Hugo Ducatum Francie, et Otto Burgundie. Habuit uxorem filiam Gisleberti, qui post Hugonem, fratrem Rodulfi regis, Ducatum Burgundie tenuit. Sed eo in adolescentia absque liberis defuncto, Hinricus suscepit frater suus: hic fuit comptus bonis moribus, precipue mansuetudine, vir ecclesiasticus.¶Ipse denique Hinricus Dux, audita fama religionis eximii patris Willelmi, commisit ei Abbatiam Verziacensem pene ad nichilum redactam, ut ab ipso restitueretur in pristinum statum: quod et fecit, auxiliante Deo. Domnus autem Episcopus Bruno considerans Patrem Willelmum ita ferventem in religione, ac monastica institutione, et loca ei commissa de die in diem in melius proficere, omnia in suo episcopio monasteria ipsius delegavit providentie. Abbatiam scilicet Besuensem, Apostolorum Petri et Pauli honore dicatam: Monasterium sancti Ioannis, quod Reomaus dicitur: locum sancti Michaelis Archangeli, iuxta castrum Tharnodorum. Abbatiam Melundensem, ubi sanctus Valerius Archidiaconus et Martir quiescit; quas omnes ita strenue gubernavit, ut post eum singule singulis Abbatibus distribute, statui illius temporis, quo ab eo regebantur, non quierint equari.¶Anno sexto sue ordinationis Willelmus Abbas Romam perrexit ad Apostolorum limina, eorum patrocinia exposcens prece devota, indeque ad sanctum Angelum montem petivit Garganum. Sed Beneventum veniens, gravissime infirmitatis adstrictus est compede. Cuius infirmitatis diuturno afflictus languore, cum iam a suis desperaretur posse evadere, quadam nocte raptus in spiritu tribunali metuendi iudiciis sistitur: ubi cum pro aliquibus increparetur excessibus, et maxime pro indiscreta severitate, pro his culpis metueret damnari eternis gehenne suppliciis, ut sibi visum est, sanctus Papa Gregorius in sua eum suscepit fide, diligentiori deinceps victurum sollicitudine, et priora errata pietatis et misericordie operibus expianda correcturum fore. Post visionem in semet reversus, et ab infirmitate eadem cepit convalescere die, et priorem austeritatem permutavit in maximam pietatem. Sicque postea omni vite sue tempore sanctum Gregorium speciali coluit dilectione. Ceperunt denique ex sua patria, hoc est Italia, multi ad eum convenire. Aliqui litteris bene eruditi, alii diversorum operum magisterio docti, alii agriculture scientia prediti. Quorum ars et ingenium huic loco profuit plurimum. Crescebat ergo quotidie multitudo monachorum sub eius magisterio degentium, ut exceptis his qui per alia erant monasteria in hac congregatione quotidie fratres essent septuaginta, aut octoginta.¶Inter cetera que Domnus Bruno Episcopus in hoc loco egit bona, longum est enim enumerare singula eius gesta, sed hoc breviter possumus dicere; cuncta ab antiquis huic loco conlata, posteaque a malignis direpta, vel a pravis Rectoribus dispertita, a Brunone Episcopo sunt restituta: et licet illi non amittant mercedem sue eleemosine, hic tamen non inferiori dignus est gratiarum actione: de emortuis enim cineribus in excellentiorem, quam unquam ante fuerat statum, per eum sublimatus est hic locus.¶A sancto igitur Gregorio Lingonensi Episcopo fundata hec Abbatia, a Guntranno rege stabilita et ditata, a Carolo Imperatore cognomento Calvo, et domno Isaac Episcopo restaurata: ab honorando Presule Brunone, et Willelmo venerabili Abbate, non solummodo in aliis rebus, verum etiam in nova ecclesie fabrica est renovata; in cuius basilice miro opere Domnus Presul expensas tribuendo, ac columnas marmoreas ac lapideas undecumque adducendo, et Reverendus Abbas magistros conducendo, et ipsum opus dictando, insudantes, dignum divino cultui templum construxerunt. Cuius artificiosi operis forma et subtilitas non inaniter quibusque minus edoctis ostenditur per litteras; quoniam multa in eo videntur mystico sensu facta, que magis divine inspirationi, quam alicuius debent deputati peritie magistri.¶Fundatum est autem hoc templum anno Dominice Incarnationis MI, indictione XIV, XVI Calendas Martii. Cuius longitudo ducentorum ferme cubitorum, latitudo autem quinquaginta trium exstitit. Altitudo vero in sequentibus oportune dicetur. Inferior itaque domus orationis, in qua sacratissimum corpus sancti Benigni Martiris veneratur, eundem pene modum habens quantitatis, fulcitur centum quatuor columnis. Hec in figuram T. littere facta quatuor ordines columnarum duodeno dispositarum numero: equali extenditur in longitudine et latitudine: X vero cubitis erigitur in altitudine; secreta ex utraque parte habens vestibula. Quinque sane in ea continentur altaria; primum in honorem ipsius sancti Benigni est consecratum, secundum in memoria sancti Nicholai et omnium Confessorum, tertium in venerationem sancte Paschasie Virginis, que ibidem quiescit, et omnium Virginum; quartum in sancti Hirenei et omnium Martirum, quintum sub nominibus sanctorum Confessorum et Abbatum Joannis et Sequani, atque sancti Eustadii presbiteri ibidem quiescentis. In hac ergo sanctorum corpora quiescentia sepedicti testis Christi beata ambiunt membra; quorum in principio huius libri nomina sunt adnotata. Sanctorum vero Confessorum et Episcoporum Urbani et Gregorii corpora in ecclesia sancti Joannis Baptiste primitus fuerunt tumulata, post longa vero tempora inde elevata: sancti quidem Gregorii medietas corporis in ecclesia sancti Benigni est recondita, tempore quo propter metum paganorum eiusdem sancti Martiris effossum corpus delatum fuit ad civitatem Lingonas; et tunc alia medietas corporis prefati Confessoris illic est retenta. Sancti denique Urbani corpus levatum, et in loculo positum, multis miraculorum signis per eum Dominus letificavit corda famulorum suorum in hoc loco de gentium. Venerabilis vero Isaac Antistitis corpus cum exigente templi edificio transferretur alio a quibusdam sacerdotibus, maxima ex parte integrum simul cum capite clericalem adhuc preferente habitum fertur inventum. Similiter et Domni Argrimi Pontificis ac monachi sacerdotalia cum cucullo, necnon interiore cilicio, vestimenta, in testimonium ipsius sanctimonie incorrupta sunt reperta. Ad hoc haud longe reperta est sancta Radegundis, habens ad caput titulum sui nominis in lamina plumbea: cuius ossa cerato involuta linteo sunt inventa in capsa lignea in terra recondita. Ceterorum preterea sanctorum, quorum corpora hic noscuntur tumulata, beatus Gregorius Turonorum Episcopus mentionem facit eorum describens quedam miracula. Benigni videlicet Martiris, nostri specialis Patroni; Tranquilli quoque Confessoris; necnon Hilarii Senatoris, et eius coniugis; sancte Floride sanctimonialis; atque Paschasie Virginis et Martiris. Hec à sancto Benigno edocta et baptizata, post eius martirium sevitia paganorum rapta est ad supplicium. Cumque immobilis in fide Christi persisteret, primo carceris afflicta squalore; postea pro confessione Deitatis sententia fuit multata capitali; ut quedam vitrea antiquitus facta, et usque ad nostra perdurans tempora eleganti premonstrabat pictura. Tantorum ergo venerandis corporibus sanctorum honorabiliter hec de quo modo agitur ecclesia, non mediocriter est ditata, exceptis aliorum reliquiis sanctorum, quos enumerare videtur superfluum. Huic paulo superius descripte inferiori crypte coniungitur Oratorium ad solis ortum, rotundo scemate factum, senarumque illustratum splendore fenestrarum, XXXVII cubitos habens in diametro, decem in alto. Hoc sane Oratorium terno columnarum ordine in semet regirato, XL videlicet atque VIII, geometricali dispositione ambitur; huius desuper culmen celso erectum fastigio XXIV columnarum, ac XXX duorum arcuum, tripertita comparis numeri machina divisione, eleganti transvolutum est opere. Hoc sane Oratorium sancti Joannis Baptiste sacratum est honore; cuius altare illustratur trium fenestrarum lumine. Ab hac ecclesia sunt per cocleam dextra levaque XXXVII gradus, crebris sufficienter illustrati fenestris, per quos inoffenso ascenditur tramite ad basilicam sancte Dei Genitricis Marie. Ipsa vero Ecclesia LXVIII subnixa est columnis, eumdem fere habens modum et formam in diametro, sive in altitudine, quem et inferior, undenisque irradiatur vitreis. Ad altare autem eiusdem perpetue Virginis marmoreum per quatuor tripertitos ascenditur gradus, iuxta quos hinc et inde sunt altaria; ad dextram quidem Joannis Evangeliste ac Jacobi fratris eius, sanctique Thome Apostoli: ad levam vero sancti Matthei, Jacobi, et Philippi Apostolorum. Hinc iterum concordantes et satis lucidi, utrimque per cocleam ad ecclesiam sancte et individue Trinitatis XXX gradus continuatim prestant ascensum. Hec in modum corone constructa, triginta quoque et sex innixa columnis, fenestris undique, ac desuper patulo celo lumen infundentibus, micat eximia claritate, amplitudine inferiori domui consimilis, sed XX cubitorum altitudinis. Altare sancte Trinitatis ita est positum, ut undecumque ingredientibus, ac ubicumque per ecclesiam consistentibus, sit perspicuum. Inde per quadrageminas scalas, altrinsecus factas, ad suprema patet ascensus: quarum due equali modo posite per quindecim gradus usque sancti Michaelis protenduntur Oratorium habens in longitudine cubitos XXXIII, in altitudine X, vili facta scemate: fenestras habet VII. Alie vero due per quinquaginta gradus sursum dirigunt gressum: ad ima autem harum scalarum bina super murum deambulatoria sunt facta, que equali spatio ab orientali parte usque ad occidentalem, et infra templum, per arcus deambulatorios, et supra tectum domus muro altitudinis ferme trium cubitorum circumquaque pergentium, a ruina protegunt incessum. Hec tamen ad dexteram sinistramve partem templi incipientes; interius et subtus alas eius gressum per quosdam occultos aditus ad suprema tecti dirigentes plano, ut dictum est, calle deducunt introrsus undique, donec superliminare occidentalium portarum attingentes, per pariles scalas XX graduum in porticus ecclesie maioris deponunt. Que ad instar crucis edificata habet in longitudine cubitos centum viginti octo, in latitudine, sicut prescriptum est, quinquaginta tres, in altitudine quaqua versum per maximos triginta et unum cubitos, in medio autem quadraginta, illuminatur septuaginta vitreis, fulciturque centum viginti et una columnis, quarum nonnulle iuxta capita fortissimarum, que sunt XL pilarum quadrangulatim statute, una quasi simul coronari videntur corona, quamvis non unius sit magnitudinis omnium forma. Habet hinc et inde geminas porticus dupliciter transvolutas, in quibus bis bina continentur altaria. A parte quidem Aquilonis unum in honorem sanctorum Apostolorum Petri et Andree; alterum in honorem sancti Bartholomei atque Simonis, atque Taddei Apostolorum. Sancti vero Pauli altare est in superiori ecclesia, ante aram sancte Trinitatis, eo quod ipse raptus ad tertium celum vidit secreta Dei. A meridie sunt altaria, unum in honorem sanctorum Apostolorum Matthiei, et Barnabe, ac Luce Evangeliste: aliud in honorem sanctorum Martirum Stephani; Laurentii, atque Vincentii. Est aliud altare ad occidentalem plagam ecclesie, in eodem latere meridiano, in honore sanctorum Mammetis, Desiderii, Leodegarii, Sebastiani, Gengulfi, Martirum. Et ex parte altera sanctorum Martirum Policarpi, Andochii, Thirsi, Andeoli, Simforiani, Georgii, Xpifori, et sanctorum Confessorum Urbani, et Gregorii, quorum corporibus adornatur presens domus. Principale altare est sacratum in honorem sanctorum Mauricii atque Benigni, simulque Omnium Sanctorum, altare ad dexteram eius in honore Raphaelis Archangeli, et omnium beatorum spirituum. Ad levam vero in honore S. Marci Evangeliste; atque in medio ipsius ecclesie altare sancte crucis, Omniumque Sanctorum. Ante hoc altare triplex constat introitus cripte, in quindecim gradibus ascenditur ab ipsa ad superiorem ecclesiam. Sepulcrum vero sancti et gloriosi Martiris ita est constructum. Est tumba ex quadris edificata lapidibus, que octo cubitos in longum, quinque autem tenet in latum, cuius cacumen lapideum quatuor sustinetur suffragio columnarum: desuper autem quatuor columne marmoree locate erant antiquitus olim super lapideos arcus, quos continebant, absidam ferebant ligneam sex cubitorum longitudinis, et trium latitudinis, septemque ac semis altitudinis, que undique auro et argento vestita, historiam Dominice nativitatis et passionis premonstrabat anaglifo prominentem opere pictura satis optima. Verum hoc decentissimum de quo loquimur ornamentum, ob recreationem pauperum tempore famis fuit dissipatum a Domno Abbate Willelmo, et cum capsa aurea mirifice gemmis exornata, pariterque tribus tabulis ac dobus turibulis argenteis, crucibusque; ac omne ornamentum in auro et argento venumdatum est. Ante hec vero tempora, insignia ornamenta, videlicet gemme, pallia pretiosa, capse, tabule, corone, vasa quoque ecclesiastica, seu candelabra, ex auri argentique metallo fabricata, cum imagine Salvatoris Domini nostri ex auro, fusili opere facta, latronum fraude, in ipsius Sancti festivitate, occisis custodibus, furto fuerunt asportata. Hec ornamenta a Guntranno et ceteris regibus huic loco pro veneratione et honore Dei, sanctique Benigni Martiris antiquitus conlata, sed priscis temporibus sacrilega pessimorum manu sublata, nullus postea exstitit principum, qui tantum potuisset recuperare thesaurum. Hec ad notificandam Divionensis loci antiquitatem et gloriam paucis dicta sunt. Illud in fine notificandum est, in templi istius edificio esse columnas trecentas septuaginta et I, exceptis illis que in turribus et altaribus sunt. Fenestre clause vel claudende vitro centum viginti: turres octo: porte tres: ostia viginti quatuor.¶Nunc ad ea que omiseramus patris Willelmi explicanda gesta stilum vertamus. Augustorum seu regum palatia cum adiit, in eis non quesivit que sua sunt, sed que JHESU Xpi; ut ex eorum scilicet familiari conlocutione subveniret opressis sua interventione; aut certe ex seculari vel Clericali habitu Deo lucrifaceret; et iuxta Domini preceptum propria relinquerent, et secularibus curis semotis Deo in tranquillitate servire studerent. Conveniebant igitur ad eum plurimi, ut diximus, et licet diversi nationibus, mente tamen uniti. Letabatur Pastor in sui gregis aucmento, magisque gaudebat quod omnes instabant operi proposito. Verum quia super gregem sibi commissum solerti vigilavit cura, divina promeruit gratia de fructu laborum suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vite disciplinam, que iam pene deciderat per veterum negligentiam, prout beatus Benedictus eam composuit in pristinum statum corrigendo, restauravit, ac per diversas mundi partes per plura monasteria a regulari tramite devia, tam per se, quam per suos, quos Abbates ordinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum regendum ordinem fore multos idoneos videbat: ex quibus nos aliquos dignum iudicavimus huic libro indere, ut sciant posteri, quam strenui ex hac congregatione prodierint monachi, eorumque memoria permaneat in laude.¶Cum primum Abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus, inter monachos in hoc loco degentes fuit quidam iuvenculus vocatus Hunaldus, quem predictus pater videns solertis ingenii, retinuit sibi ceteris abeuntibus. Hunc precipue omni studio doctrine inbutum, in domo Dei constituit vas electum. Ad omnia quippe que sibi erant necessaria, predicti fratris iuvabatur solertia. Denique iniunxit illi curam huius sacri periboli, quam tanta prosecutus est cura, ut pene totum quicquid fuit ornamentorum in hac basilica, eius studio sit adgregatum. Ad ultimum post obitum predicti Patris Abbatiam Tarnodorensem assecutus, ibidem quievit annis XXVII in regimine transactis. Alter quidam huius castri Divionensis civis, nobili ortus genere Rodulfus, Albus vocatus cognomine, venit ad conversionem inter ipsa primordia eius nove ordinationis, cuius pecuniis relevata est paupertas predicti Patris, et consilio atque adiutorio sublevata sollicitudo regiminis huius loci, et Besuencis monasterii, adhuc quippe erat ei paucitas monachorum, quem predictus frater ita iuvabat in exterioribus curis, ut solus supplere videretur solamen plurium. Sed preter eius votum, hoc solatium tulit illi paucitas dierum. Alter quoque subiunctus est memorato Patri, Theodericus dictus, huius patrie civis, quem post diuturnam eruditionem Fiscamnensi cenobio constituit Priorem, ad ultimum Gemmeticensium prefecit Abbatem. Alius ex castro Belno dicto Miles, Ledbaldus vocatus, et a studio Sapiens cognominatus, Patri Willelmo est adiunctus. Cuius imbutus doctrina spiritali, per aliquod tempus Archimandrita in Tharnodorensi loco est substitutus.¶Fama sacre religionis eximii patris Willelmi percitus quidam Mettensis ecclesie clericus, generosis ortus natalibus, nomine Benedictus, eius discipulatui est adgregatus: brevique in tempore studendo eum imitari, doctrina et conversatione perfectionem adttigit monastice vite. Per eius igitur relationem comperit Domnus Adelbero Mettensis Pontifex Patris Willelmi religiosam conversationem. A quo suppliciter evocatus, atque sancti Arnulfi Abbatia donatus, eundem Benedictum ibidem constituit Patrem ubi per multos annos sacris intentus actibus, vita functus claruit multis virtutibus. Ne vero a tanto Pontifice Reverendus Abbas Willelmus rediret vacuus a munere, stolam auro textam, duasque cappas purpureas aureo limbo decoratas, ab eodem percepit Presule. Sed et prefatus Benedictus Abbas ordinatus, casulam auro decenter ornatam, atque alia ornamenta obtulit ei pro benedictione. Que prefatus Pater tam in hoc loco, quam Fructuariensi, a se noviter cepto, divisit ut sibi placuit. Predictam vero sancti Arnulfi Abbatiam post mortem antedicti Abbatis rexit annis multis.¶Ex Tullensi quoque clero venit ad eum quidam Arnulfus vocabulo litteris apprime eruditus, omnique mundana sapientia doctus. Hic in brevi assecutus perfectioris vite institutionem, commissa est ei cura a Domno Patre Willelmo non solum huius, sed et omnium que sub eius erant provisione locorum. Qui quanta in hoc loco egerit bona post referemus; non enim debent silentio tegi verborum que ipsius clarent studiis operum. Interim prosequamur insignium memoriam enarrare virorum, quia licet nos eorum sequaces tabescamus desides ab eorum religionis fervore, et undique internis scilicet atque externis malis ingruentibus ab omnibus bonis studiis torpentes, simus ignavia et pigritia adstricti: erunt tamen forsitan post nos aliqui, qui horum legentes gesta studebunt imitari exempla. Domnus igitur Bertoldus Leucorum, qui Tullo dicitur, Episcopus per querimoniam a se delapsi clerici, confabulationem quesivit sepefati Abbatis Willelmi. In cuius verbis considerans inconcussam inadulatamque constantiam mentis, ceteraque insignia virtutum in eius actis et moribus resplendentia, admiratus, monuit instanti prece ut Abbatiam sancti Apri suscipiens, emendare curaret secundum sancti Benigni institutionem. Cuius annuens precibus eundem coenobium in paucis annis ad regularem commutavit statum. Invenit ibidem strenuos monachos, ex quibus unum, Widricum nomine, post non multos annos in eodem monasterio constituit Patrem monachorum. Qui egregii magistri docilis discipulus ita eum studuit imitari in omnibus, ut in suis omnibus vel verbis vel actibus representari quodammodo videretur Pater Willelmus. Multos denique erudiens in sancta conversatione, aliquantos aliorum monasteriorum Patres monachorum ex sua protulit congregatione.¶Plures igitur sacerdotum vel Abbatum sibi commissorum locorum vel ecclesiarum relinquentes curam, ad Patris Willelmi confluebant doctrinam. Quidam Episcopus civitatis Albingate, que est iuxta Genuam civitatem, super mare sitam in Italia relicto Episcopio, predicti Patris se subdidit imperio. Alter quoque Episcopus, Barnabas vocatus, genere grecus, in hoc monasterio sub eius magisterio plurimis annis est conversatus. Alius vero, Benignus dictus, Episcopus a Roma huc adveniens per aliquot annos cum ipso commoratus fuit subiectus et obediens. Abbates etiam perplures ex diversis partibus venientes sponte se ipsi subiiciebant obedire parati: inter quos fuerunt Abbas Joannes, dictus Capuanus. Alter quoque Joannes Abbas monasterii S. Apollinaris in urbe Ravenna. Benedictus quoque Abbas monasterii S. Severi urbis Classis. Anastasius etiam et Marcus, et alii Abbates plures, quos longum est enumerare. Monachorum vero non est numerus, qui ab illis venerunt partibus. Archidiaconus etiam quidam Mediolanensis, nomine Gotefredus, ut nobilem decebat, nobiliter veniens cum multis thesauris, inter quos altare onichinum auro et argento decenter ornatum, et quicquid ad capellam pertinebat, ornamentum scilicet ecclesiasticum, secum detulit, pluribus annis in hoc monasterio monachus permansit, ac postea per consensum Abbatis Willelmi patriam revocatus, Abbas apud Mediolanum est constitutus.¶Ipsi denique sancti viri Patres et Doctores Eremitarum existentes, fama sanctitatis longe lateque notificati, Romaldus scilicet, Willelmus ac Martinus, quos in magna veneratione habebat urbs Ravenna, ceterique quos intra se concludit Italia, Patris Willelmi expetebant societatem. Quia sanctorum coniunctio grata et iucunda, Ecclesieque pernecessaria, et e contra societas malorum impedimentum bonorum. Ipsi vero cultores Eremi relicta quiete solitudinis gaudebant sub eius magisterio associari Cenobitis. Ex eorum ergo numero adiuncti fuerunt ei duo, Joannes et Paulus, litteris eruditi. Quorum sapientia ad salutem multarum profecit animarum. Horum uterque monastice religionis ferventissimus, et in cenobiali conversatione ceteris erant imitandi: et in contemplativa vita lectioni et orationi assidue studentes, videntibus exemplo fuerunt pariter et ammirationi. Reverende memorie Paulus apud nos in pace quievit. Joannes vero homo Dei sanctam ob conversationem vocatus a Domno Patre Willelmo, Fructuariensi cenobio Abbas est institutus. De quo loco, quia occasio se prebuit, intimandum paucis videtur qualiter fundatus fuerit.¶Duo germani fratres fuerunt sepedicti Abbatis Willelmi, unus vocatus est Nitardus, alter Gotefredus. Primus eorum honore Comitatus enituit, alius militie stipendiis contentus fuit. Quos predictus Pater sepe ammonendo a mundi illecebris abduxit, et ad XPM convertit. Venientes ergo uterque ad hoc Divionense coenobium, exceptis rebus aliis, dederunt sancto Protectori nostro Benigno quoddam iuris sui predium, Vulpianum vocatum, quodam presagio futurorum. In quo loco Domnus Willelmus fundavit ecclesiam in honore sancti Benigni, ut notitia et honor ipsius sancti in illa patria accresceret, et ut in hereditate parentum suorum aliquid acceptum Deo edificaret. Deinde ut oblatio eorum ad animarum proficeret lucrum, atque ut fructus bonorum operum que ibi geruntur, sibi et illis esset abolitio peccatorum, et eterne vite digna recompensatio premiorum. Unde et Fructuariensis ille locus est vocatus. In brevi ergo tempore factum est nobile coenobium, ubi de hoc loco et spiritualia et temporalia subsidia sunt delata, reliquie scilicet multe cum corporibus sanctorum, volumina librorum, omniaque ecclesiastica ornamenta, et monachi plurimi pariter illuc abierunt. Sed et de aliis sue ditioni subiectis locis, ac undecumque oblatis supplementis, magnificatus est locus possessionibus et divitiis. Ita ut in vita eius congregatio illius loci centum numero constaret monachis, exceptis locis cellarum ei loco subditis, que fere triginta existunt. Convocatis ergo Episcopis patrie rege quoque Arduino, qui ibi postmodum quievit, sua cum coniuge, et multis Nobilibus ipsius regni, in honore sancte Dei Genitricis MARIE, sanctique Benigni, et Omnium Sanctorum, fecit locum illum sacrari. Constituit et alia monasteria in eadem patria, ubi deputatis monachis, et Abbatibus ordinatis adhuc ordo viget monasticus. Sanctimonialium etiam instituit Monasterium.¶Audita viri Dei fama nobilissimus Nortmannorum Comes Richardus misit ad eum, reverenter supplicans, ut ad se veniret. Qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens, venit ad eum; a quo sicuti decebat honorifice susceptus est. Multisque eius precibus exoratus est, ut ecclesiam sancte et individue Trinitatis nomine et honore dicatam, in loco qui Fiscannus dicitur, olim constructam, et a se in ampliorem statum decenter reformatam, susciperet, atque monachorum collegio decoraret. Cuius precibus annuens, ita prefatum locum omnibus religiosis studiis, ceterisque bonorum copiis adornavit, ut pre cunctis illius provincie locis, felicibus semper floreat incrementis. In quo loco multi convenerunt nobiles viri, tam clerici, quam laici, eius doctrinis cupientes institui: inter quos Osmundus Episcopus sancte et religiose vite exstitit monachus. Duo quoque clerici liberalibus artibus apprime eruditi, aula regis postposita Willelmum Patrem expetierunt mente devota. Unus eorum vocabatur Tecelinus, alter Beringerius. E quibus prior postmodum Abbas exstitit: sequens in eodem loco vite finem accepit. De transmarinis etiam partibus, hoc est, Anglorum terra, vir quidam nobilis regali prosapia clarus, Clemens nomine, relictis seculi pompis ad idem monasterium venit, Deo inibi cupiens militare. Sed cum ab hominibus ex sua patria adventantibus crebro inviseretur, magis diligens Deo servire cum quiete, quam vanitates mundi frequenter audire, Divionense expetivit coenobium: ubi laudabilis vite complevit cursum. Fuit itaque secundum ethimologiam sui nominis Clemens animo, omnibus virtutibus adornatus, precipue humilitate, qua in tantum se abiectum et vilem asserebat, ut cum sacerdotii gradu fungeretur, nunquam in omni vita sua nisi semel ad hoc ministerium accedere presumpserit.¶Postquam igitur per annos fere XXX Willelmus Abbas Fiscannense rexit coenobium, cum iam senectute simul et egritudine gravaretur, et elegisset sibi Fructuariensem locum ad abitandum, desiderans in patrio solo quiescere: considerans princeps regni Rotbertus, qui post patrem et fratrem defunctos primatum tenebat Nortmannorum, petiit per legatos eundem Patrem, ut Abbatem sibi substitueret, quia loci status aliter sine detrimento manere non posset. Ad cuius peticionem, quemdam sibi valde dilectum monachum, eiusdem loci Priorem, nomine Ioannem, constituit Abbatem: licet eum alibi magis optasset preficere. Hic Italia, partibus Rauenne ortus, litteris eruditus, ac medicinali arte per ipsius Patris iussionem edoctus, religiose conversationis eius, doctrine quoque, ac omnium virtutum ipsius pre cunctis aliis exstitit imitator studiosus. Qui ab exilitate corporis Ioannelinus diminutivo nomine est dictus, sed humilitatis, sapientie, discretionis, ac ceterarum virtutum tanta in eo refulsit gratia, ut sicut sanctus refert Gregorius in libro dialogorum de Constantio presbitero ita et hoc mirum esset intuentibus, in tam parvo corpore gratie Dei tanta dona exuberare. Sed quia adhuc domum habitat luteam, sufficit hoc tantum dixisse: dicit enim scriptura: Ne laudes hominem in vita sua.¶Commisit et alia loca memoratus Comes Richardus sepefato Abbati Willelmo, scilicet Gemmeticum, ut iam diximus, monasterium sancti Audoeni, Montem sancti Michaelis Archangeli: in quo loco post mortem predicti patris, supradictus Ioannes Abbas constituit Patrem quemdam monachum prenominati Patris Willelmi: vocatus est autem isdem Frater Subpo, Romanorum patria exortus, et iam dicti magistri institucione in omni sanctitate educatus. Qui postmodum quibusdam contrarietatibus exortis, relicto ipso loco, Fructuariensem Abbatiam annis pluribus rexit. Rotbertus etiam rex Abbatiam sancti Germani aput Parisius precatus est predictum Patrem ut susciperet, et secundum regularem institutionem ordinaret, quod et fecit. Nec non et Odo Comes pari devotione locum sancti Faronis in urbe Meldorum eidem commisit venerabili Patri. Sed et honorabilis Presul Mettensis Ecclesie Theodericus Gorziensem Abbatiam eodem zelo Dei commendavit illi, defuncto illius loci Abbate: qui dum prefatum regeret locum, ex clero Mettensi quendam clericum, Sigifridum vocatum, litteris bene doctum, ad monasticum attraxit ordinem; qui post eius decessum eandem rexit congregationem.¶Domnus vero Arnulfus istius loci Prior ut iam diximus cum patris Willelmi et prefati Presulis ammoneretur precibus, ut iam dicti loci susciperet curam, atque Abbatis officium, ipse humilitatis amator nullo modo assensit, magisque elegit subesse quam preesse; solummodo cuiusdam parvi loci a pretaxato Patre Willelmo sibi expetivit curam et dominium. Est autem locus ille situs in confinio Tullensis et Lingonensis parochiarum, in loco qui vocatur Brittiniacacurtis. Quomodo vero sancto Benigno istius loci patrono fuerit datus, nunc referemus. Iacob Tullensis urbis Episcopus dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum, que in hoc loco Dei operabantur clementia per istius sancti merita, ad ipsius Martiris Xpi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delectorum per huius gloriosi Martiris interventum. Dumque per aliquos dies remorando ad tumbam eius celorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad celestia regna: sanctique Benigni adiutus precibus, et in celis cum eo gloriam, et in terra iuxta eius tumulum condignam accepit sepulturam. Cuius soror, nomine Liliosa, ad sancti Benigni veniens limina, predictum predium suum donavit sancto Benigno Martiri, pro fratris sui sepultura. In quo loco edificaverunt ecclesiam in honore sancti Benigni monachi hunc locum inhabitantes: ubi multis virtutibus a Deo clarificatus est hic Martir sanctus. Sed vicini circummanentes multis molestiis impediebant illi servientes: verumtamen videntes que ibi fiebant miracula, frangebantur a sua pertinacia. Hic enim sanctus Benignus adversantes sibi diu tolerat, sed postmodum impenitentes dure castigat. Ad ipsum itaque locum dedit quedam Natalia nobilis femina terram sue possessionis in fine Branticiane ville, et in fine Businiaca pratum unum. Que utraque sunt in confinio memorati predii. Fecit vero predicta femina ipsam donationem tempore Caroli regis et Imperatoris. Hunc ergo locum supradictus Domnus Arnulfus sibi eligens, omni cura studuit eum augmentare. Ac primum basilicam ibi magnam construens, officinasque ac reliqua habitacula monachis utilia, nobile coenobium constituit, possessionibusque et terris augere procuravit.¶Dedit itaque Miles quidam, Evrardus vocatus, villam suam Mannisis dictam in eodem loco, sancto Benigno; accepto a Domno Arnulfo pro hac re non parvo pretio. Pertingit vero terra ipsius alodii, usque ad portam castri quod vocatur Risnellus. Cumque dominus eiusdem castri Odulricus Comes, eumdem alodium sibi vellet vindicare; a Domno Brunone Presule tamdiu est persecutus excommunicatione, et inimicitiarum vi, donec ipsum alodium dimittens wirpiret, et insuper iuraret, nec se nec aliquem heredum suorum ibidem violentiam inlaturum. Dedit Archidiaconus Lingonensis, Beraldus dictus, sancto Benigno ecclesiam in honore sancti Desiderii dicatam in Algisi-villa, simul cum ipsa possessione. Et in Brualdi-curte; et molendinos in Materna fluvio, in loco qui vocatur Mortruellus. Dedit Girardus Mettensis Comes medietatem ville, que dicitur Godonis-curtis. Dedit Gotbertus quidam nobilis alodium suum in loco Solinimons dicto. Quod dum quidam parens eius calumpniaretur, et sepe ammonitus a predicto Priore Arnulfo non acquiesceret; tandem in bello ab inimicis suis capitur, multis plagis confossus. Ipse ergo Miles, Rodulfus dictus, de Barrensi castro, cognoscens hec et alia mala sibi provenire ob sancti Benigni iniuriam, vocato memorato loci eius provisore, omnem dimisit quam inferebat calumniam. Sed et filius ipsius Rainardus dum paria faceret, similem excepit vindictam. Emit predictus Prepositus in Linerolis-villa ecclesiam, et partem ipsius possessionis, et in Montaniaco, et in Calmillas, atque Latona, in Clini campo, in Conchis, in Salcido, in Salsuris; his et aliis locis emit plurima terrarum mansa, que usque nunc possidentur ab illius loci monachis. In hoc vero Coenobio quanta gessit non est silendum: Vulnonis villam dictam in pago Tricasino ipse ad Stephanum, itemque ad Oddonem Comites sepe recurrendo, et multas pecunias dando, sancto Benigno restituit. Ubi ne deinceps auferretur, instituit cellam monachorum, officinasque eorum usui necessarias, atque basilicam amplam et honestam in sancti Benigni honore construxit.¶In pago Portuensi Albiniacum-villam in prestaria datam, et longinquitate temporum perditam, Domnum Brunonem Episcopum sepe interpellans, atque Willelmum Comitem, ipsis raptoribus auferri, et sancto Benigno restitui fecit. In quo loco monasterium magnum construxit ad honorem sancti Benigni, et cellam instituit monachorum. Erat ibi antiquitus ecclesia sancti Marcelli Martiris honori dicata, que manet usque adhuc. Addite sunt ibi postea alie due ecclesie: in Cinbinno, et in Duellari villare, possessioque terrarum amplissima. Longum est per singula queque referre, cum pene omnia, que iste locus Patris Willelmi tempore acquisivit, Domni Arnulfi Prioris consilio et labore factum sit. Super cetera que gessit, hanc ecclesiam sancti Benigni librorum ornamento decoravit ipse, impensas tribuendo, et Domnus Girbertus scribendo. Fuit autem Girbertus ex primis quos nutrivit Domnus Abbas Willelmus, et ab officio Scriptor est appellatus.¶Otto Comes, cognomento Willelmus, quem ante memoravimus, supplicante Domno Willelmo Abbate, qui ei propinquitate iungebatur, dedit sancto Benigno in Salinis burgo sedem unius caldarie. Sequenti tempore Domnus Arnulfus et monachi Divionensis loci, emerunt aliam caldariam a coniuge ipsius Comitis, per laudem filii eius Rainaldi. Dederunt etiam Willelmus et filius eius supra dictus Rainaldus sancto Benigno terras coniacentes in his locis. In Cernensi-villa, et in Dornone, scilicet terras arabiles, et prata, ubi possunt secari feni L carra. Est in Dornone unum pratum, quod possunt secare falces centum: et debet in censu solidos VIII, multones III, scindulas C. Et in alio loco Callis vocato pratum alterum cum silva ibi permixta. Dedit idem Comes Otto sancto Benigno potestatem Vivariensis ville pro anima Hinrici Ducis, qui eum loco filii adoptavit, et genitricis sue Gerberge uxoris predicti Ducis, ac filii sui Widonis, et Hermintrudis coniugis. Proque anime sue salute dedit predictam potestatem cum appenditiis suis, sicut dono predicti Ducis Hinrici et uxoris eius, sue vero genitricis Gerberge, sibi datam legaliter tenuerat annis XXX, ita integram cum ecclesiis in ea sitis: unam in honore sancte MARIE, alteram iuxta ipsam positam sancti Petri Apostoli nomine sacratam, et villis, et terris multis; scilicet in Croherco, in Grugiaco, in Frigida villa, in Colombario, in Lusiniaco, in curte Romanisca, in Destagno, in Cadiniaco, in Mille-Ponto, in Turiaco, in Albania, in Cariaco, in villa Comitis, vel in aliis quibuscumque locis, cum mancipiis utriusque sexus plurimis, et omnes redditus et consuetudines, quas debent ipsi servi et ancille, et etiam illi qui Francos se dicunt; desuper ipsam potestatem, commanentes ubicumque. Facta est hec donatio anno ab Incarnatione Domini nostri IHESU XRI M IIII, indictione II.¶Eodem tempore Oddo Vicecomes, filius Hinrici Ducis, dedit sancto Benigno quandam ecclesiam sitam iuxta muros castri, quod dicitur Belnum, antiquitus in honore sancti Stephani sacratam, sed iam per multa curricula annorum destructam. Quam ipse et uxor eius, Hingala dicta, a fundamentis in ampliorem statum reedificantes, Abbatis Willelmi ac Divionensium Abbatum providentie perpetue dederunt. Et ut monachis ibi commanentibus non deessent stipendia, dedit ad ipsum locum in comitatu Dusmensi villam, Empiliacus siccus vocatam, cum appenditiis omnibus, et consuetudinariis, et actionibus, ab his etiam que Francorum nomine censentur pro debito exigendis. Dedit in Mille-Ponto villa terras arabiles et vineas. In Polmarco, in Valilias, mansum ad manendum, vineas et prata. Et ut donatio ista perpetualiter maneret, Rotberti regis Francorum, interveniente Domno Walterio episcopo, in cuius diocesi erat memoratus locus, et Ottone ad cuius beneficium pertinebat Comite, petiit regali Precepto firmari, ad nomen sancti Benigni iure perpetuo possidendum. Factum est hoc Preceptum anno incarnati Verbi M. V.¶Alter quidam Miles predicti Comitis Ottonis, Letbaldus dictus, quandam ecclesiam in honore sancti Petri dicatam, loco qui dicitur Puteolis, quam beneficiario iure tenebat ab ipso Comite, per eius laudem dedit sancto Benigno, ditans eam rebus propriis: utque hoc donum stabiliretur, petiit a pretaxato Rege Rotberto, memoratis intervenientibus Legatis, regali munificentia firmari, ut monachi ibi Deo servientes, pro ipso rege, et eius prole, proque largitoribus huius doni et eorum progenie, omnique populo christiano Dominum studeant exorare. Factum anno M. VI.¶Humbertus etiam dominus castri, quod vocatur Sarmacia, dedit ecclesiam sancte MARIE, sitam in ipso castro, sancto Benigno in perpetuum possidendam, sub providentia Abbatis Willelmi successorumque eius; ut monachi ibi mitterentur Deo et eius Genitrici servientes, ac pro se et omnibus vivis ac defunctis supplicantes. Ad quorum victum dedit alias duas ecclesias, unam in villa Buxo dicta, cum mansis et terris aliis, ac farinario, servis, et ancillis; alteram in villa Nermedis. Huius rei donatio facta est Rotberti regis anno XXVI, ab Incarnatione Domini M. XIII.¶Anno ab Incarnatione Domini M. XII., Willelmus Abbas Divionensis, et Amadeus Flaviniacensis Abbas, fecerunt commutationem inter se de terris. Dedit memoratus Abbas Amadeus de Abbatia S. Petri quicquid habere dignoscebatur in villa Dienato, et in villa Comitis, et in alia villa Salice dicta, et in villa Carli, et villa Icio, in Mariaco, et villa Tarsu, et in villa Meleis, cum omni familia utriusque sexus, et omnibus appendiciis. E contra dedit Domnus Abbas Willelmus quicquid habebat ex Abbatia sancti Benigni, et loco sancti Stephani in villa Empiliaco sicco dicta (quam olim Odo Belnensis Vicecomes ex consensu uxoris sue, nomine Inge, et filiorum eius, Aquionis Abbatis, et Ioannis, ad iam dictum locum sancti Benigni delegaverat) vicinum erat Abbatie S. Petri Flavigniensis. Communicatum est cum servis et ancillis, et omnibus appenditiis suis atque redditibus, per laudem et assensum Domini Brunonis Lingonensis, atque Domini Walterii Episcopi Heduorum, ad quorum dieceses pertinebant prefate Ecclesie.¶Postmodum Hugo quidam Miles de Parvi, Divion castri habitator partem sue hereditatis, quam in predicta villa Dienato habebat, cum consensu et laude uxoris sue Hildegardis, et filii sui Humberti, dedit sancto Benigno ante Domnum Brunonem Episcopum, multis Clericis, et Laicis nobilibus astantibus: ac postmodum in presentia successoris eius Domini Lamberti Episcopi, quando capitis comam deposuit, reiteravit donationem ad altare sancti Benigni coram multitudine populi, dans ipsum patrimonium suum in iam dicta villa Dienato, vel ubicumque positum; cum servis et ancillis, cumque omnibus debitis consuetudinariis exigendis. Actum anno millesimo decimo septimo.¶Ex hac terra sunt in villa Karli mansa decem, cum terris aliis ad ipsa mansa pertinentibus, ac servis plurimis et ancillis desuper commanentibus. Sunt in Dienato colonie quindecim, curtilli viginti, et terra absque estimatione, servi et ancille plusquam septuaginta. Est sylva, que appellatur mons Rigon in Largo fonte, mansi quindecim cum servis et ancillis, et terra multa. In Scalurco mansum unum cum suis appenditiis. In Hodesca colonias sex cum servis et appenditiis suis. In Carco fuit villa que vocatur Britonia: sunt ibi forestelle due, una vocatur Basescoth, alia vocatur Petra. Sunt in Fontanis mansi duo cum terris et vineis. Sunt in Marcenniaco de vinea iornales tres.¶Dedit Domnus Abbas Willelmus Monachis Belnensis celle Ecclesiam sancti Antonii, in Ficiaco sitam, pro excannio supramemorato Empiliaci sicci et Dienati. Dedit Monachis Sarmociensis celle ad laborandum et custodiendum terram sancti Benigni, positam in Sarmacia villa, et in Viriaco.¶Ipso in tempore Addita Comitissa, uxor Richardi Comitis Divionensis, reddidit sancto Benigno, quidquid predictus Comes vir suus tenuerat de terris sancti Benigni in beneficio a Manasse Abbate, pro salute anime eiusdem viri sui, et filii sui Letaldi Comitis (quorum corpora sepelierat in hoc monasterio Divionensi) coram Legatis Domini Brunonis Episcopi ad hoc missis. Tradidit super altare S. Benigni ipsam vinopetionem, ut neque ipsa deinceps, neque ullus Militum eius, de illo beneficio quidquid retineret, nisi tempore vite sue. Post obitum vero uniuscuiusque quod tenebant, rediret ad ius sancti Benigni. Hec redditio facta est anno ab Incarnatione Domini millesimo septimo.¶Tempore illo adolescens quidam, nomine Achedeus, Lingonensis Ecclesie Canonicus, in presentia Domini Brunonis Episcopi, et Ottonis Comitis, dedit Ecclesiam sancti Albini ad altare sancti Benigni Divionensis patroni, ea conditione tradidit predictam Ecclesiam cum appenditiis suis ad memoratum locum, pro se, et pro patre suo Letbaldo, in hoc loco facto Monacho, ut iam diximus, ut annis singulis quamdiu viveret, persolveret in censu pro predicta Ecclesia solidos decem, et duo sextaria olei. Postmodum vero quidam Hendricus Miles matris eius, maritusque, quia quamvis erat solutio census, adiit presentiam Domini Willelmi Abbatis, petiitque alienari censum predictum: quod impetravit; et ad quatuor denarios redactus est census: et pro hac recompensatione, proque anime sue salute, dedit villam Molensam cum omnibus ad ipsam hereditatem pertinentibus rebus. Consistit ipsa hereditas in Comitatu Oscarense super Sagonam fluvium atque Oscaram et Tyllam: habetque determinationes amplas, prout scriptum est in carta. Facta hec donatio ab Incarnatione Domini anno millesimo tertio.¶Exorta fuit tunc quedam altercatio inter Monachos huius loci, et Monachos monasterii sancti Leodegarii, de quodam saltu, qui dicitur alta sylva, ad Saciacum villam pertinente, quam determinant duo torrentes. Unus dicitur Tramant, alter Scitilaria, ex diversa parte venientes. Que cum mota fuit a Priore illius loci, nomine Fulcherio, ante Henricum Ducem Advocatum prefati loci, et Ottonem (qui et Willelmus dictus) Comitem, qui tunc Advocatus erat loci istius; atque in presentia Domini Episcopi Brunonis: ad hoc denique ventum est, ut respectum caperent utraque pars super ipsam sylvam: quibus Comes Richardus cum plurimis civibus Divionensibus, videlicet Walterio, Remigio, Humberto, aliisque nobilibus, interfuisse ad justitiam diffiniendam noscitur. Indeque campum fieri decreverunt, statuto die quo is fieri deberet. Quid plura? huius loci Prior Dominicus adfuit cum suis paratus. Ille vero qui repetebat se subtraxit, et ad condictum placitum venire noluit. Postque multis annis sine querela alicuius, sancti Benigni locus suam vestituram tenuit. Postmodum vero predicti Fulcherii successor Arnulphus, de eadem sylva cepit proclamare denuo coram predicto Comite Willelmo, contra memoratum huius loci Priorem Dominicum. Venientes igitur ad placitum, communiter decreverunt novum reparare campum, ubi affuerunt multi nobiles viri; Monachorum vero huius loci dictus Prior, et Arnulphus eius successor, Waldus sacrorum Custos, et Henricus: ibique condictum est placitum. Insequentis hebdomade feria tertia iterum predictus calumniator accedens ad Domnum Brunonem Episcopum, cepit causas pretendere, ob causas non posse venire ad placitum campi peragendi; atque rogare ut in aliud tempus differretur. Quod audiens Domnus Bruno Episcopus, vocatis sancti Benigni Monachis ait: Quod cepistis diiudicare, atque sylvam quam tenuistis, tenete, quia isti calumniatores nullam possunt rectitudinem ostendere.¶Higelbertus quidam Miles de villa Milleponto dicta, veniens ad obitum, Monachusque factus in hoc cenobio, dedit sancto Benigno in comitatu Augustidunensi, villam Brueriam dictam, cum omnibus appenditiis suis circumquaque iacentibus, hoc est in villa Adeunt mansum indominicatum, cum appenditiis suis, et servo, ac filiis eius: et in villa Mardelco, atque in Barbarisco, et in Poliaco, necnon in Vinsiaco. Anno ab Incarnatione Domini millesimo septimo facta est hec donatio. Dedit et in villa Valongias mansum unum cum appenditiis, coram Brunone Episcopo, Willelmo Comite, Rainaldo Comite, ipsius filio, Ottone Comite, filii eius Widonis filio.¶Dedit Garnerius quidam Miles sancto Benigno in villa Discaco mansum unum, et servum cum filio uno. Et in Viriaco mansum unum cum appenditiis suis, servis et ancillis, ac duas vineas. Idem Garnerius, et frater eius Aldo dederunt alodium suum qui coniacet in loco, quo dicitur Mortariis, in Comitatu Divionensi. Constat autem alodium in terris cultis et incultis, ex se simpliciter divisum. In sylvis vero partim per se proxime, partim cum aliis participatur heredibus. Proprium quidem alodium terminatur de uno latere terra sancti Mammetis, a loco qui dicitur Niger solium, in superiori parte usque Vadarno-villam: in inferiori parte iam dicto Niger solio, usque ad exactum Willelmi, et usque ad Sylvam pertinentem ad Saviniacum. Item de una parte terra Odonis pertinens ad Spaniacum. Item de alio latere de loco nuncupato Nerlangio, usque ad campum peduliosum, et usque ad lacum, et usque ad terram sancti Petri de Villa-Comitis, commune cum aliis heredibus. Item de alia parte terra pertinens ad Vadarnodum. Item commune allodium incipit a quercu perdulioso, et pervenit usque Spaniacum, et usque Cangegium et Casnedum, et usque Villam Comitis. Ut ergo proprium, et commune totum simul ad iam dictum sancti Benigni transferrent locum, acceperunt a Domno Willelmo Abbate et Monachis eiusdem loci, octo libras denariorum. Sic ex consensu uxoris, et infantum ipsius Varnerii, tradiderunt atque condonaverunt prescriptum allodium proprium simul et commune ad denominatum monasterium; sub presentia Domni Brunonis Episcopi, aliorumque illustrium virorum, consentiente et testificante Walone Comite, et fratre eius Walterio.¶Alter Warnerius, et ipse nobilis, dedit sancto Benigno in Comitatu Divionensi, in villa Spaniaco, vestita mansa tredecim, absum unum, colonias etiam octo, mancipia utriusque sexus sexaginta tria, et omnes reditus, et consuetudines, atque exactiones quas debet ipsa possessio; necnon et omnem terram pertinentem ad predictam hereditatem absque silva. Ita tamen ut ipsi servi eamdem consuetudinem quam ipsi habuerunt de predicta silva, quamdiu eos tenuit, simili fine tenus teneant. Fecit vero hanc donationem ipse Warnerius per laudem et consensum Alde uxoris sue, coram Ricardo Comite, atque Hugone, et Odone fratribus eius, aliisque nobilibus viris Divionis castri, Walterio, Hugo, Remigio, Humberto. In anniversaria die matris eius refectio de ipsa possessione preparetur fratribus; reliqua camere ipsorum deputarentur ad vestimenta eorumdem fratrum.¶Quia longum est enarrare cuncta que huic monasterio conlata sunt tempore Domini Brunonis Episcopi; et quibus per ipsum vel propter ipsum, ab aliis augmentatum est bonis, ad ipsius vite finem, habitatoribus huius domus Dei omni tempore dolendum et deflendum, veniamus. Sed ante paucis describere curabimus, quis fuerit modus vite eius. Fuit itaque in eleemosinis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in karitate perfectus, in humanitate profusus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus: erat irreverentibus terribilis aspectu, metuendus severitate, reverendus incessu, venerandus benignitate. Censuram auctoritatis temperabat mansuetudo humilitatis. Non persone potentiam, sed morum elegantiam attendebat in singulis, et tanto eminentius unumquemque honorabat, quanto sanctius vivere didicisset. Clericorum ac monachorum, sanctimonialium quoque nec non viduarum et pupillorum pater erat, atque inter divites et pauperes ita medius, ut pauperes illum quasi patrem aspicerent, divites vero quasi superiorem sibi divitem timerent. Quamdiu vixit, ita Burgundiam patrocinando protexit atque defendit, non clippeo et lancea, sed consilii prudentia, quo sibi principes patrie omnes devinxerat, ut cum rex Francorum Rotbertus cum exercitu maximo hanc patriam sepe intrans incendiis et rapinis plurima loca vastaverit, nihil in ea retinere potuit, quamdiu Bruno Episcopus vixit. Et quia ei nocere non poterat, huius malivolentie causa Domno Abbati Willelmo tulit Abbatiam S. Joannis monasterii Reomensis, eo quod partibus favebat, ut iustum erat, sui Pontificis. Denique quodam tempore memoratus rex cum plurimo exercitu Divionem castrum advenit, circumpositam regionem devastans ac depopulans. Cuius iram timens prefatus Abbas Willelmus, omnes monachos ab hoc loco per alia monasteria iussit secedere, aliquantos vero cum libris et omni ornatu ecclesie intra castrum Divion, ac in Ecclesia S. Vincentii, quam tunc quieto iure monachi istius loci possidebant, fecit residere, paucis solummodo fratribus ob custodiam loci et sancti Benigni servitium, cum Domno Abbate Odilone in hoc loco dimissis. Quem ad hoc accersierat, ut si forte rex mali aliquid contra hunc locum moliretur, illius precibus exoratus dimitteret. Rex vero ut erat mente benignus, cum cognovit propter se monachos dispersos, valde doluit. Paucis itaque transactis diebus, Franciam repedavit nullo negotio peracto. Ipso denique anno, qui fuit ab Incarnatione Domini MXVI Domnus Episcopus Bruno obiit secundo kal. februarii, peractis in Episcopatu annis XXXV. Fuit autem a sancto Gregorio Episcopo, qui hunc locum fundavit, XXXI, in successione Episcoporum; undecimus post venerabilem Isaac Episcopum.¶Cui successit Lambertus Episcopus. In cuius diebus quidam Archidiaconus Lingonensis ecclesie, Parisiorum postea Episcopus, Ymbertus nomine, Abbatiam S. Amatoris sitam ante moenia ipsius urbis, quam beneficii iure tenebat a Presule memorate sedis, obtulit sancto Benigno per donum, et laudem predicti Episcopi Lamberti; quatinus ibi monachi sisterentur, qui Deo hymnis et laudibus die noctuque deservirent. Similiter quidam Canonicus eiusdem ecclesie, Gozelinus dictus, dedit in suburbio ipsius civitatis medietatem unius ecclesie: altare vero totum ex integro, sicut dono Episcopi tenuerat, ita ab eodem Presule sancto Benigno traditum est ad victum monachorum in predicto loco consistentium.¶Eadem devotione Aymo Comes dedit Abbatiam in honore sancte Dei Genitricis MARIE sacratam, et ante suum castrum, quod Saxonis-fons dicitur, positam, landante predicto Episcopo Lamberto, obtulit sancto Benigno in perpetuum possidendam et Abbati Willelmo, quatenus ordo monasticus, qui ibi quondam fuerat institutus, ipsius repararetur studio.¶Sed et Nortmannorum Comes Richardus dedit sancto Benigno ecclesiam sancti Adalberti, cum villa, et omnibus terris ad eam pertinentibus sitam in pago Oximensi: quod filius eius Richardus, et ipsius Richardi filius Rotbertus, et Rotberti filius Willelmus, postea per succedentia tempora laudaverunt et firmaveruut donum; atque Advocati et Defensores earumdem rerum ad tutelam huius domus Dei fuerunt, et adhuc sunt. Quidam quoque Miles eiusdem Comitis, Gotbertus nomine, in loco qui Longus-campus dicitur, dedit ecclesiam in honore sancti Martini dicatam, cum terra ad ipsam aspiciente. Ut vero hec donatio firma persisteret, nec ab ullo propinquorum eius calumniaretur dedit ei prefatus Willelmus Abbas LX libras denariorum. Richardus Nortmanorum Dux, et Rotbertus Archiepiscopus eius frater, laudaverunt, et subscripserunt carte anno M. III.¶Heinricus quidam clericus de nobilibus dedit sancto Benigno Prisceiam villam suam, cum ecclesia inibi sita, in presentia Lamberti Episcopi et Archidiaconorum ipsius, Beraldi, Hymberti, Geraldi, Oddonis, et aliis quam pluribus, tam clericis, quam laicis adstantibus; atque Willelmo Abbate cum suis monachis. Actum anno ab Incarnatione XPI. M. XX.¶Femina quedam nobilis, Aremburgi dicta, mater Letbaldi Matisconensis Episcopi, cum eodem filio suo dedit sancto Benigno in villa Lu vocata VII mansa et silva ibi adiacente, et servis qui de predictis mansis VII colonicas tenebant.¶Altera matrona Tetiardis vocata dotalicium suum dedit sancto Benigno per laudem filii sui Widonis. Coniacet vero in his villis; in Quintiniaco, in Albiniaco, in Sulliaco, in Attegias, in Curte-Arnonis, cum tertia parte ecclesie inibi sita, dicata in honore sancti Germani. Sunt mansa XXI cum terris ad eos aspicientibus.¶Quidam Miles Rotbertus dictus, veniens ad conversionem, dedit sancto Benigno omnem hereditatem suam, que coniacet in Comitatibus Belnensi et Cabilonensi: et in his villis; Seviciaco, Rueledo, Mossiaco, Ambassiaco, in Monticellis, villa Gislensi, et in Scodingiis villa Sesilliis, cum servis et ancillis, in predictis locis manentibus, omnique terra in prenominatis locis ad suam partem pertinente dedit coram dominis suis Willelmo Comite et filio eius Rainaldo. Actum anno M. VII.¶Alter Miles, Albericus dictus, dedit in Curte-Euronis mansum unum cum terris ad eum aspicientibus: et in Assiriaco villa tertiam partem sue hereditatis. Actum anno supradicto.¶Alius quoque Miles Willelmus vocatus, cum coniuge sua Teudgarda et filio Romestannio, misit in convadium hereditatis sue partem in villa Attegias, usque ad annos XXIIII, ea convenientia, ut transactis predictis annis, si non esset redempta ab ipso vel filiis aut filiabus eius, deinceps iam non redimeretur, sed monachi sancti Benigni, quorum pecunia ibi habebatur, iure perpetuo eam possideret. Similiter alter Miles, Cadalo dictus, cum coniuge sua Teodrada, pari conventione largitus est hereditatem suam in Attegia et in Ponticiaco, predictis huius loci monachis.¶Sunt adhuc plurime que describi possent, sed quoniam ad finem libri tendimus, his omissis, obitum Patris Willelmi intimare curamus. Postquam per annos XLII vinee Dominice sedulus cultor eam excolendo iugiter propagare, amplificareque curavit: cum iam senio infirmitatibusque multis pregravatus optaret dissolvi et cum Xpo esse, bonam consummationem laborum suorum adimplere cupiens, per omnia monasteria, que sub eius fuerant magisterio, incipiens ab Italia, circuiendo, et fratres exhortando, ut ea que ab ipso didicerant, mente retinerent, et opere adimplere satagerent. Siquidem doctrina fuit, ut iuxta quod precipit sancti Benedicti Regula, in verbo, in omni actione, in vestitus qualitate, humilitatem videntibus se semper ostenderent: et ut honore invicem se prevenientes, dilectionem sine simulatione exhiberent. His et aliis virtutum operibus intentos, etiam distincte legendi atque psallendi magisterio erudivit. Hec docendo ceteris monasteriis peragratis, pervenit ad cœnobium nomine Fiscannum, ubi plus solito infirmitate pregravatus, sentiens sibi imminere ultimum vocationis sue diem, convocatis Fratribus, per octo dies exhortans eos, atque absolutione et oratione Deo commendans, octavo die Natalis Domini sumpto Xpi Corporis et Sanguinis Sacramento reddidit Deo spiritum. Cuius corpus a medicis qui ibi aderant conditum aromatibus, honorifice traditus est sepulture in ipso monasterio, ante altare sancti Taurini Confessoris. Post cuius obitum Domnus Halinardus suscepit curam regiminis animarum; quem prefatus Pater successorem sibi elegerat cum consilio et laude Fratrum, baculumque pastorale ei transmiserat. Obiit vero predictus Pater noster Willelmus anno ab Incarnatione Domini M XXXI. Et in ipso anno defunctus est Domnus Lambertus Lingonum Episcopus, Kalendas septembris, antequam ipse Pater finiretur. In cuius locum substituit Rotbertus rex Episcopum Richardum vocatum, clericum litteris optime eruditum, et bonis moribus ornatum, tamen contra voluntatem cleri et plebis totius: quapropter post menses V adepti Episcopatus, captus ac pulsus civitate, dum multis post diebus veneno vitam finivit. Rex autem consiliis regine ad iram animo, iterum dedit Episcopatum cuidam clerico Carnotensis Ecclesie. Hugo hic erat dictus; fuissetque utile vas in domo Dei, si invenilia desideria evitare et superbiam calcare curasset. Sed is adiecta crudelitate eundo per fas et nefas, ad ultimum postquam per annos XVIII Lingonicum tribulavit clerum et populum, pulsus a sede iudicio Domni Leonis Noni Pape, et Archiepiscoporum, Alinardi scilicet Lugdunensis, Hugonis Bisonticensis, Widonis Remorum, Evrardi Treverorum, aliorumque multorum qui presentes fuerunt in concilio habito Remis civitate, in presentia memorati Pape Leonis, ubi affuerant pene totius Gallie tam Archiepiscopi quam Episcopi, cum innumerabili multitudine cleri et populi.¶Huius itaque Hugonis ordinatione instante, cum esset deductus ab Heinrico rege iuvene ad civitatem Lingonas cum magna ambitione, nunciata est predicto regi mors patris sui Rotberti regis. Qui regnavit annis XLI. Et ipse Heinricus regni sextum iam annum agebat. Ipse Rotbertus rex interveniente Domno Lamberto Episcopo, et Hugone Autisiodorensi Episcopo provisore huius loci, perdonavit salvamentum villarum que pertinebant ad ius sancti Benigni; quarum hec sunt nomina: Lariacus, Bicisus, Quintiniacus, Cromavius, Suliacus, Aguliacus, Ruffiacus, Aschiriacus, Bargas, Provisum, Colonias, Plomberias, Escuncias, Gironus, Corcellas, Tremoledum, Villarium, Pruneius, Lenteniacus, Distum, Longusvicus, Saciacus, et omnes que ad ipsum pertinent villule, Siliciacus, Asnerias, Corcellas superiores, Norgias, Asiriacus, Dinatus, Merconniacus, Panierias, Fedeniacus, Ulgia, Dusmisus, Neironus, Salone, Spaniacus, Villakarli, Villa-Comitis, Curte Arnon, Missiniacus. In his et ceteris villis ubicumque terra sancti Benigni Salvamentum reddebat, Rotbertus rex iussit aboleri, ut amplius non exigeretur a quoquam, sed ad profectum monachorum reddidit Deo et sancto Benigno, posito super eius altari dono, laudante Constancia regina eius coniuge, et filiis, Heinrico tunc Duce, atque Rotberto fratre eius, qui illi successit. Et hoc donum firmavit precepto regali, annuloque suo iussit insigniri: atque Episcopis, et Comitibus, ac ceteris primatibus qui presentes aderant, corroborare iussit. Interfuerunt autem Lambertus Lingonensis Episcopus, Hugo Autisiodorensis Episcopus, Azelinus. Episcopus Laudunensis, Goffredus Episcopus Cabillonum, Beraldus Episcopus Suessionum. Comites vero, Willelmus Nivernensis, Otto Matisconensis. Actum anno MXV, ipsius autem regni XXVIII. Fecit et de locis ad hunc pertinentibus, videlicet de Cella Belnensi, ac Puteolis, ut supra diximus. Proque his iustum est, ut anniversaria dies ipsius a nobis agatur. Eo tempore mortuus est Otto, qui et Willelmus dictus est, Comes, anno videlicet M XXVII, et in hoc sancti Benigni monasterio sepultus: ubi et filius eius Comes Wido ante aliquot annos tumulatus iacebat. Hic pro multis in hoc loco conlatis beneficiis, aliqua ex parte a nobis descriptis, promeruit ut semper memoria ipsius agatur ab huius loci monachis. Supra memoratus Hugo Episcopus Autisiodorensis, et Comes Cabillonum, protector et advocatus huius loci, dedit sancto Benigno sciphum aureum pondo V librarum, ut fieret ex eo calix aureus ob expiationem culparum ipsius. Cui eleemosine addidit Richardus Nortmanorum Dux sextam libram auri, ut pro hoc aliisque pluribus nobis conlatis bonis retributionem acciperet a Deo eterne hereditatis. Chunigundis etiam Imperatrix, uxor Henrici Cesaris, pro requie anime predicti principis dedit duas auri libras: insuper et omnes gemmas ipsius calicis cum patena: studuitque facere vas elegantissimum, ut per hoc memoria ipsius in hoc loco recolatur per ovum. Pro his ceterisque benefactoribus nostris insistendum est nobis orationi prece instantissima, ne aliorum gratis utentes bono, peccatorum eorum nostris superadditis, gravem accumulemus sarcinam super capita nostra.¶Temporibus quibus hec gesta sunt Domnus Halinardus in hoc loco Prioris agebat officium. Qui sequenti tempore etiam Abbatis ac Pastoris est assecutus nomen et meritum. Cuius memoriam dignum est nos assignare litteris, qui nos dulcibus ac paternis monuit institutis. Hic fuit oriundus Burgundia, nobilium virorum exortus prosapia. Nam pater eius Lingonum, mater vero Heduorum civis exstitit. Ab ipsis infancie rudimentis studiis litterarum traditus, superna providentia gemina scientia efficacissime claruit. Amabatur paterno affectu a venerabili Presule Edue civitatis, Walterio nomine, cuius filius erat in baptismate, ac ideo educabatur ab eo maiori diligentia, ut post aptaretur in domo Dei lucerna. Processu vero temporis, decursa puericia, cum eum iam sibi vindicaret adolescentia, a patre suo est traditus Domno Brunoni Lingonum Presuli. Qui eum liberali cernens ingenio valere, canonicorum studuit collegio copulare. In ea itaque urbe cum philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia nulli sodalium erat inferior in sapientia. Fecunditas eloquentie gravitate componebatur sapientie. Ex materia huiusce compositionis vas esse cepit electionis. Cumque foret animi ad cuncta capacis, nil intentatum, nil denique liquit inausum. Cum iam vestiri cepisset vernantibus iuventutis floribus, ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus, ut eo tempore iam videretur monachus, integrum se et sincerum omni custodia ab his observabat vitiis, quibus contaminari solent homines hujus etatis. Is enim imbui timebat, ne tenera in etate his infectus esset, quibus cum vellet carere non posset. Iuxta illud quod scriptum est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Bonorum virorum et maxime prudentium contubernio potitus, turpitudinis sectatores exosus.¶Igitur cum pro sua omnibus cara benevolentia diligeretur a Domno Lamberto Lingonum Presule, cuperetque eum idem Pontifex conlatis ecclesiasticis gradibus exaltare, ille respuens labilem et caducam mundi gloriam, hoc studuit opere adimplere, quod Dominus precepit sermone. Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Spretis itaque omnibus terrene possessionis stipendiis, ob spem future repromissionis, habitum sancte conversationis sumpsit. Sed non ibi defuit probatio tribulationis. Parentes namque eius insequentes eum, atque ab hoc monasterio per consensum Episcopi vi abstrahentes, nudatum habitu monachi per publicum ita deduxerunt, ut pro hac verecundia odiret quod tempore amplectebatur. Sed nihil proficit callida ars maligni contra doctrinam Sancti Spiritus. Nullo modo quippe valuerunt eum revocare a sua intentione; verum parvo transacto tempore fugam iniit, ut vel extra patriam posset perficere, quod in patrio solo non permittebatur adimplere. Sed iterum insequutus, et captus, ad Episcopum est reductus. Qui multis eum promissionibus et blandiciis demulcebat, si quomodo posset animum ipsius ab hac intentione revocare. At ubi vidit eum in sua persistere sententia, vix tandem permisit ei quod vellet agere. Sic itaque quod cupierat assecutus, deinceps alieno vixit imperio, et in nullo quantum potuit deviaret a sancte institutionis proposito. Is enim procul a se remotis hebetudine et murmure singularis pre ceteris obedientie preminebat virtute: implens illud in Fratribus quod dicit sanctus Benedictus: Obedientie bonum non solum Abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant Fratres. Enim vero beati Benedicti, cuius subiacebat discipulatui, imitator existens, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod precipit Apostolus: Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc mundo, stultus fiat, ut sit sapiens. Haud secus enim ac philosophi ad syllogismorum argumenta iota se conferunt mentis instantia, ita se contulit ad ea discenda, que cotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerter sibi cura cognitis, et experimento memorie commissis, videri iam cepit doctior cunctis.¶Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem iam dictus Pater Willelmus intellexit, congregationi Fratrum preficiens, animarum curam eidem commisit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit sollicitudine ut omnibus secum conversantibus et exemplo fuerit et terrori. Regulari quidem contentus conversatione sic studebat parcimonie, ut differre nullatenus videretur a societate communis mensæ. Aliquorum vitia dum conspiceret reprehendenda, prius in unoquoque audanda canebat, dehinc velut gnarus reprehendenda carpebat. Cunctos tamen sepius ammonebat, ut tales se Deo exiberent interius, quales humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius.¶Per cuncta ergo monasterii probatus officia, omniumque ministeriorum, obsequiis non segniter adimpletis, primum Prepositi sub ipsius Abbatis imperio quatuor annis administravit officium, ad ultimum post prefati Patris officium pastoralem suscipere curam, doctrina id exigente iustitie, ab omni coactus est Fratrum congregatione. Quod licet invitus et reluctans acceptum ministerium, cum cultui vinee manciparetur divine, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis querebat, quam proprium. Cunctis benignus, omnibus equus; nemini nocebat, quibus poterat prodesse audebat. Sana quippe doctrina ei inerat, quia sue conditioni quod competebat illud solerter agebat, propter illud Apostoli: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. Sanctis etiam et modestis sermonibus inditus, obscenis et turpibus omnino intercludebatur auditus; propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Adeo lectioni erat deditus, ut in itinere positus, libellum sepius gestaret in manibus: itaque in equitando reficiebatur animus legendo. Philosophos vero secularisque sapientie libros cum legebat, illud sagaci sectabatur industria, quod per Legislatorem divina vox precipit de captiva. Hec quippe que in philosophorum libris reperiebantur utilia, hec sua dignabatur memoria: que vero superflua, de amore scilicet rerumque secularium cura, quasi venenata radebat et mortifera. Hic calvicium inducebat, hec unguinum more ferro acutissimo desecabat. Ex lectionis ergo assiduitate scripturarum informabatur auctoritate: ita in canonicis ac monasticis valebat institutis, ut nulli videretur secundus in legum decretis, ac philosophicis argumentis. Tum virtute et sapientia compositus, fandi quoque honestissime copia ditatus, ita se coaptabat singulis, ut omnibus esset diligendus, implens illud Apostoli: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Quicquid loquebatur, sapientiæ gravitate componebatur. Sermo ejus sale conditus, quo virtutis pondere brevis et rarus ea prudenti suavitate habebatur pretiosus. Ideoque quotiescumque ad edificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. Gregem sibi commissum provida regens pietate, adversus pessimum sanctis omnibus inimicum concordi sanctoque certamine admonebat pugnare: et eorum quisque quod posset operari bonum non desisteret, ne tunc vellet quando non liceret. Illis etiam beati Ioannis sepius inferebat monita, qui in sua ait Epistola: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.¶Diligebatur quam plurimum a regibus Francorum Rotberto et Heinrico. Sed et Chonradus Imperator, et ejus filius Henricus Cesar, illum nimio venerabantur affectu. Unde factum est, ut Lugdunense sede vacante Antistite, ab ipso Heinrico Imperatore eo quod olim sibi cognitus, et pro religiosa conversatione, ac fama sanctitatis erat valde dilectus, oblatus est ei honor illius Episcopatus. Ipse vero grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis: obtendens se monachum ad tantum onus nequaquam fore idoneum. Erat tunc in clero Lingonensi quidam clericus nomine Odulricus, etate pariter ac sancta conversatione provectus, litteris adprime eruditus, qui tunc in palatio regis aderat, sed tamen principi non plene cognitus. Hunc Domnus Pater noster Halinardus suasit expetendum: quem et sapientie ubertas et senectutis commendabat dignitas. His renuntiatis regi verbis, miratus vel quod oblatum honorem sacerdotii tam vili penderet, vel quod in se denegabat, pro alio tam sollicite expetebat: assensit, et Episcopatus dignitatem memorato Domno Odulrico concessit. Quem ipse Pater usque ad sedem deduxit: et queque in obsequio illius competebant, ac si unus ex familia ipsius procuravit. Qui rexit Lugdunensem ecclesiam per annos V, verbo et exemplo bonorum operum instruens animos subditorum. Postmodum a quibusdam malivolis et invidis perpessus insidias, quem ferro non potuerunt, veneno perimere non detrectaverunt. Sicque occisus, ceteris sanctis Pontificibus ibidem quiescentibus est adgregatus.¶Tum demum vox totius cleri cum consensu populi ut ad hoc culmen suscipiendum colla submittat hortaturutque Pastoris curam in eis gereret deprecatur. Ad Im, peratorem legationem mittunt, ut Domnus Halinardus Pontifex eis detur, exposcunt. Imperatoris preceptum mittitur: ut Domnus Halinardus inthronizetur precipitur. Sed ejus animus robore firmatus divino, nequaquam ad hec flectitur, quousque Apostolici Pape conventus est litteris. Joannes, cognomento Gratianus, tunc residebat in sede Apostolica. Is ut comperit eum nolle adquiescere deprecantium votis, misit ad eum, precipiens auctoritate Pontificali ut obediret precibus cleri et populi. Factus igitur Apostolici compos et compar honoris, duxit Apostolicam factis et nomine vitam. Eadem virtus mansit humilitatis, opere multiplicato charitatis. Omnia que agebat, virtutum sapore condiebat: ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione, et ex hac mentis ornatus componebatur: deformitatis vero, si quid deprehendebatur, iustitie moderamine corrigebatur. Disertis viris quoties iungebatur, et de scripturis, fieri ut assolet, aliquid proponebatur, libenter audiebat, prudenter et verecunde respondebat. Prava vero si qua proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudore confutabat, non callida argumentatione contra se disputantem superando, sed per venerabilium Doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum tradebat ad medium, cum evangelicis et apostolicis tonitribus; atque in hunc modum et eruditissimus declarabatur, et elationis, vel eruditionis iactanciam fugere videbatur. Iurare omnino cavebat, ne forte perjuraret. Unde quid in Palacio Imperatoris egerit silendum non est.¶Henricus tercius Imperator Burgundie regnum gubernabat. Rodulfus enim Burgundie rex sine liberis existens, Henricum secundum Cesarem heredem regni fecit, post quem ad Chonradum pervenit imperium. Hic sororem predicti regis, nomine Gislam, habuit conjugem; de qua genuit tertium Henricum. Cui ex successione paterna iure provenit regnum Burgundie. In cujus regni termino sita est Lugdunum civitas, quam Lotharius Francorum rex dedit in dotem sorori sue Mathilde regine, quam despondit Chonrado Burgundie regi, patri supradicti regis Rodulfi. Igitur propter donum Episcopatus Domnus Halinardus ad hoc electus, Henrici Cesaris curiam adiit; et cum eo Episcoporum, qui erant suffraganei, Legati Archidiaconi, atque ipsum Pastorem querentes Lugdunenses clerici. Imperator, ut moris erat, propter datum honorem Episcopii requisivit ab eo fidei sibi debite sacramentum. Horum verborum Domnus Hugo Archiepiscopus Chrisopolitanus erat sequester ac mediator. Ille his auditis verbis respondit: Si regis eterni, et regule quam iureiurando promisi precepta postposuero, que mihi fides erit, ut imperatoris iuramentum custodire debeam? Dominus enim dicit in Evangelio: Non iurare omnino: et Regula Patris Benedicti precipit monacho non iurare, et a sæculi actibus se facere alienum. Hec renuntiata regi miratus, et amplectens animo ejus constantiam, volens tamen probare perseverantiam, dixit: Nequaquam se illi dare Pontificatum, si non oboediret suis preceptis. At ille ait: Melius est mihi nunquam accipere sacerdotium, quam transgredi Dei mandata. Ad hec Episcopi illarum partium, et maxime Sigebaudus, Episcopus Spire, ubi hec gerebantur, insistebant, dicentes: Quis est hic qui presumpsit in Palatio Principis, mandatis ejus non oboedire, quod nostrum nemo unquam facere ausus fuit? Aut iuret fidem regi, aut abiciatur. Verum Theodericus Episcopus Mettensis, et Bruno Leucorum Episcopus, ac Richardus Episcopus Verdunensium, ipsius amici existentes, suadebant Principi non debere pro hoc molestiam inferre religioso viro, cujus animum in fide et ceteris virtutibus constantem scirent. Ad hec Imperator ait: Suadere illum, si non vult sacramentum facere, vel ad hoc se proferat, ut videatur fecisse, ne mos patrie nostre adnulletur. Respondit ille: Tantumdem est si simulavero, ac si fecerim: absit hoc a me. Imperator videns eum sic firmum, noluit amplius inquietare illum, solummodo verbo et promissis ipsius fidem assentiens, dedit ei quod petebatur. Ac in sua presentia fecit illum ordinari, dans ei queque fuerunt sacerdotali benedictioni necessaria. Et non solum ipsi, vel ceteris Episcopis, sed etiam levitis ac ministris altaris ita preparabat omnia, scilicet vestimenta, libros, linteamina, ac queque necessaria, ac si esset non princeps, sed famulus. Erat enim isdem religiosus rex, valde ecclesiasticus, et circa divinum cultum devotissimus.¶Ordinatus est autem venerandus Pater Halinardus per manus Domini Hugonis Archiepiscopi Chrisopolitani, in loco, qui vocatur Herbrestinc lingua Teutonica, quod in nostra bonas mansiones signat, anno ab Incarnatione Domini MXLVI. Eodem anno perrexit memoratus princeps Romam, ibique tunc suscepit coronam Imperii, die natalis Domini, per manus Clementis Pape, quem ipse Imperator ordinari jussit, et fecit deponi Joannem, qui tunc chathedre presidebat, et Benedictum atque Sylvestrum, qui in concilio tunc abito examinata eorum culpa inventi sunt non solum simoniaci, sed etiam pervasores Ecclesie. Huic concilio interfuit ipse Domnus Lugdunensium Archipresul, atque memoratus Hugo Archiepiscopus, aliique plures ex diversis partibus coadunati Episcopi. Fuerat ei consuetudo Romam orationis gratia frequenter pergere, ut sanctorum Apostolorum ac Martyrum, qui urbem illam protegunt, patrocinia imploraret. Erat namque ejus voluntas, ut si fieri posset, ibidem Deo animam redderet. Quapropter non est fraudatus a desiderio suo, sed ut voluit, ita ei Dominus concessit. Defuncto memorato Papa Clemente, Romani petierunt eum ab Imperatore. Hoc namque a Romanis Imperator data pecunia non parva exegerat, ut sine eius permissu Papa non eligeretur. Ille, cognita voluntate principis ac populi, dissimulavit ire ad curiam, donec tardante eo, alter eligeretur: diligebant enim eum valde Romani propter facundiam oris sui et affabilitatem sermonis: ita enim proferebat vernaculum sonum loquele uniuscujusque gentis, quousque latina penetrat lingua, ac si eadem patria esset progenitus.¶Domno igitur Leucorum Episcopo Brunone, qui appellatus est Leo Papa, ordinato, evocatus est ab ipso Rome ad concilium Domnus Archiepiscopus Halinardus, simulque omnes Episcopi Gallie, ad pertractandum inibi de statu et correctione sancte Ecclesie. In ipso anno ipse Domnus Papa perrexit Franciam, et Remis habuit concilium Episcoporum, sicut jam diximus, ibique fuit cum eo predictus Pater noster: tuncque fuit translatum corpus S. Remigii ab ipso Domno Apostolico et Episcopis qui ibi adfuerunt, et ecclesia ipsa sacrata. Item anno tercio predictus Papa habuit concilium in urbe Roma quo affuit prefatus presul: indeque iterum Galliam properanti comes individuus exstitit. Veniens vero ad civitatem Lingonas, ordinavit ibi in presentia Pape Domnum Arduinum Episcopum, pro illo qui fuerat ejectus. Rursum sequenti anno Romam pergens, cum ipso Domno Apostolico properavit Beneventum, et Capuam, Montem Cassinum, atque montem Garganum ad sanctum Michaelem Archangelum. Ideo namque predictus Papa perrexit illas in partes, ut habitatores terre illius si posset aliquomodo, relevaret ab oppressione qua nimium erant gravati a Normannis. At quia Domnus Presul Halinardus prepotens erat in verbis, et ad suadendum quodlibet lingua sufficiebat, propter hoc ut mediator et legatus pacis inter predictos Normannos et ipsum esset, Domnus Apostolicus secum duxit eum. Inde regressus, quoniam ad colloquium Imperatoris, qui tum forte erat in finibus Ungariæ, properabat, jussit eum predictus Papa Rome residere donec ipse rediret. Erat in eius comitatu dictus Lingonensis Episcopus Hugo. Is penitens eorum que haut secus egerat, Domnum expetiit Papam, ut de commissis modum penitentie et absolutionem delictorum imploraret. Ipse vero Apostolicus, sicut erat misericors et benignus animo, ut vidit eum vere penitentem et afflictum, condolens ei statim indulsit, dicens sufficere ad penitentiam ea que passus fuerat: abeuntem quoque post absolutionem delictorum muneravit amplissime: dans insuper licentiam recipiendi Episcopatus. Venientes ergo Romam Domnus Archipresul Halinardus vale facturus ipsi, et ceteris sociis discubuit cum eis ad mensam, ubi oblatus est ei piscis a quodam falso amico veneno infectus. Ex quo omnes qui perceperunt, tam ipse quam ceteri, vel infra octo dies mortui sunt, vel post longam egritudinem consumpti obierunt. Duo Monachi ex hoc loco qui cum eo erant, hoc cibo interfecti sunt. Obiit quarto Kalendas Augusti, anno ab Incarnatione Domini MLII, peractis in Pontificio annis VII, in regimine hujus loci annis XX.¶Precepit se poni ad sanctum Gregorium ad Clivum Scauri; illum enim locum Domnus Papa concesserat ei ad manendum. Sed nobiles Romani qui ad visitandum eum venerant, dum viveret, ad sanctum Paulum deferri iusserunt corpus, ibique honorifice traditus est sepulture, ad levam partem ecclesie, et arcus super tumulum ejus edificatus. Omne ornamentum, quo utebatur ad sacrum ministerium, transmisit sancto protectori suo Benigno, cum non parva auri quantitate, et vasis argenteis, que erant in eius officio. Auxit ornatum huius ecclesie maxima ex parte; inter que crucem auriam gemmis ornatam fabricari fecit. Libros etiam plures conscribi iussit. Officinas huius monasterii renovavit. Et quamquam omnibus eruditus esset artibus, tamen in geometria et phisica plurimum studebat. Que vero in hoc loco augmentata sunt in terris, et possessionibus in diebus ejus, non est silendum.¶Hugo Chrisopolitane sedis Archiepiscopus, ipsius valde familiaris amicus, dedit ecclesiam sitam in burgo Salinis dicto, quam sui genitores a fundamentis exstruxerant. Et est sacrata in honore sanctorum Simforiani et Agathe Martirum; sanctusque Anatholius Confessor inibi quiescit. Cuius loci donationem posuit super altare Sancti Benigni, die natalis ipsius Martiris ibidem Missas celebraturus. Atque coram omni populo qui convenerat obligavit excommunicationis vinculo, qui illum locum subtraheret a dominio Abbatis et monachorum Divionensium. Hec donatio facta est anno ab Incarnatione Domini MXXXVII, indictione V, Episcopatus sui anno sexto. Concessit per Episcopale privilegium alteram ecclesiam in eodem burgo sitam sancte MARIE honori dicatam: quam ecclesiam Rainaldus Comes dedit Sancto Benigno pro requie anime patris sui Ottonis, vocati Willelmi; proque eius largicione accepit a Domno Halinardo pecuniam non parvam, dum adhuc Prioris gereret officium.¶Dedit predictus Comes Rainaldus in supradicto burgo locum ad ecclesiam construendam; in quo exstructa fuit capella in honore S. Andree Apostoli. Que ex materia lignorum facta, per incuriam ad nihilum postea fuit redacta. Dedit in Evoregio terram, que fuit Teutberti; que a monachis aliquandiu possessa est; sed propter contrarietates, quas Odilo quidam faciebat eis, intermissa ab his, usque dum possidentibus ipsis locum sancti Anatholii, iterum iam dictus Comes restituit illis. Actum est hoc anno MXXVI, ab Incarnatione Domini post mortem Willelmi Comitis, qui ipso anno obiit. De habitatoribus vero ipsius oppidi aliquanti clerici vel laici venientes ad conversionem monachicam in hoc monasterio, dederunt facultates suas sancto protectori nostro Benigno. Aliquanti offerentes filios suos, similiter contulerunt de rebus suis. Inter quos pater meus me offerens, exceptis aliis rebus, dedit secus puteum, domum, et sedem unius caldarie: que super solutione census data est postea, ea conventione, ut qui eam teneret, XLVI solidos omni anno persolveret.¶Aliquanto post transacto tempore idem memoratus Comes Rainaldus juxta castellum, Vesullum dictum, dedit ecclesiam in honore sancti Georgii sacratam, ut ibi construeretur monasterium, et quatuor monachi ibidem constituerentur, qui omni tempore Deo servientes exorarent pro requie animarum patris sui ac matris, fratrisque, ac pro semetipso, omnique parentela. Dedit ad eorum stipenda vineas et terras, vel quodcumque fuit necessarium: piscationem insuper cum hominibus qui de hoc ministerio sibi serviebant. Huic donationi presens fuit memoratus Archiepiscopus Hugo: deditque per baculum quem ferre manu solebat, altare predicte ecclesie Abbati Halinardo, et ob memoriam huius rei commutaverunt virgas suas.¶Burchardus quoque Comes dedit locum Offonis-villa dictum, quondam nobilem Abbatiam, et in honore sancti Leodegarii consecratam, utque monasticus ordo ibidem reparetur deprecatus est enixius memoratum Abbatem Halinardum.¶Sed et Rotgerius Dominus castri, quod vocatur Wangionum rivus, ecclesiam a patre suo Widone in honorem sancti Stephani constructam ea intentione largitus est, ut expulsis canonicis monachi ibi collocarentur ad serviendum Deo die noctuque.¶Rainaldus etiam possessor castri, quod Castellion dicitur, ad obitum veniens, ac sumens habitum monachicum, dedit potestatem Sancti Juliani cum omnibus ad eam pertinentibus terris, et mancipiis, atque ecclesia ipsius sanctinomini dicata: ubi petiit monachos constitui, qui pro ejus anima ac ceterorum fidelium exorarent Deum.¶Simili modo Albertus Comes Mettensis dedit villam quam dicunt Vulferei curtem cum mancipiis utriusque sexus. Ipse quidem in vita sua dare disposuit, sed eo mortuo Girardus Dux filius ejus adimplevit.¶Necnon et matrona quedam, Letgardis nomine, soror Lamberti Episcopi, dedit ecclesiam sitam in villa dicta Islo super Mosam fluvium, in comitatu Bassiniacensi......... CHRONICI ABBATIÆ S. BENIGNI CONTINUATIO. A l’exemple du Père D’Achery, nous donnons la continuation de la Chronique de Saint-Bénigne, et nous disons avec lui: «San-Benigniano Chronico Appendicem, quam author proximo sæculo conscripsit, ingratum fore lectori, si adderem, non putavi.» Cette continuation, comme il ressort du texte même (Vers. finem), a été composée par un religieux de Saint-Bénigne, après la résignation de Claude de Charmes en faveur de son neveu, en 1510, et avant sa mort, arrivée en 1519.  La continuation de la Chronique a été collationée seulement avec le manuscrit du fonds Baudot.¶Non autem a nobis hujus antiqui sacrique divi Benigni modernis monasterii cultoribus pretermittenda sunt, et oblivioni tradenda, que ad decus et ornatum hujus ecclesie totiusque congregationis commodum fecerunt, seu concesserunt, supradictorum abbatum, benefactorumque preclarissimi successores. Quis enim digne Venerabilium Patrum Jarentonis, Odonis, Hugonis, Roberti, aut Alexandri, sive illius maximi nostri benefactoris Domni Claudii de Charmis benefacta enarrare valebit; aut eadem potius nixu toto discere non desiderabit? Itaque quoniam (ut ait quidam) plus movent exempla quam verba, utque illorum exemplo bene vivere sancteque in congregatione hac conversari satagamus, cupiamusque, ad ipsorum balbutientes licet nobilissima preclarissimaque gesta explicanda calamum (Deo concedente) adaptare audebimus, atque curabimus. De vigilantissimo Pastore Jarentone. Jarento igitur hujus cenobii venerabilis post Halinardum tertius Abbas electus, prefuerant enim Joannes et Adelbero de quorum gestis nihil prorsus nobis reperiri potuit, ad hoc veniens monasterium illud ferme destitutum invenit: nam et forinsecus possessiones factione pravorum Principum annulate pene fuerant, interius autem observantia regularis, fervorque religionis tepefactus omnino videbatur. Sed ipsius venerandi Patris diebus satis amicabiliter, placide, et benigne hanc ecclesiam visus est Deus respexisse, cum aliquantis antea temporibus ipsam miserabiliter visus fuerit (ut hoc modo loquar) despexisse. Is namque venerabilis Pastor divino fultus auxilio, et religionis cultum in pristinum statum restituit, et non paucas possessiones amissas recuperavit, ac nunquam prius habitas sua prudentia acquirere meruit. Nam quia erat profundus scientia et eloquio, prudens consilio, principibus tam ecclesiasticis quam secularibus valde placebat. Et quoties illos adisset, maximum in eorum curiis locum habebat, et ab ipsis magnifice muneratus redibat. Porro illi non satis erat pervicina sibi loca ecclesie sibi commisse commoda perquirere, sed ad exteras et remotas regiones, in Hispaniam scilicet, atque Angliam pergendo, aurum, argentum, pallia, aliquanta autem et ecclesiastica ornamenta undecumque huc convehebat. Et ut fidelis minister que sibi a fidelibus tradita fuerant, domus sue fideliter utilitatibus impendebat. Unde et contigit, divina favente clementia, ut in diebus ejus tam religionis gratia, quam externarum rerum affluentia, super omne sibi vicinas hec ecclesia caput extulerit.¶Verum de possessionibus per eum recuperatis vel etiam acquisitis aliqua memoranda referamus. Hic venerabilis Pater sua industria Cellam sancte MARIE Cabilonensis recuperavit, necnon de Cellam et Sarcophagis.¶Tuntardus Valentinensis Episcopus hortatu prefati Patris Jarentonis dedit nobis ecclesias quas in Valentinensi territorio habemus.¶Hugo quoque Bisuntinensis Archiepiscopus favore ipsius patris Jarentonis nobis contulit capellam de Logia novella. Necnon et Agano Eduensis Episcopus etiam nobis dedit ecclesiam sancti Jacobi de Arneto. Ipso etiam interveniente, duo nobiles viri sub eo conversi dederunt alodium suum de Fischino, et S. Benigno de Bosco. Per ejus siquidem ac monachorum illius industriam, habitari et reedificari ceperunt ville iste; videlicet, Casnedus, major et minor, Marcennarius, Vareseis, et Misiniacus: ex quibus duas, Casnedum scilicet et Marcenniacum, ad anniversarium suum faciendum deputavit.¶Hujus autem jam dicti Patris tempore venerandus ecclesie Bajocensis Presul, Odo vocatus, a suorum progenitorum Normannie Comitum, qui hanc Divionensem ecclesiam affectu unico dilexerunt, eamque rebus et possessionibus plurimum provexerunt, tramite salutari minime degenerans, imo potius imitator eorum perfectus existens, affectum ipsorum suo tempore studuit renovare, ut et sua et illorum memoria apud nos semper nova merito debeat perdurare. Cujus devotionis indicia, ut ex parte tangamus, cum vice quadam Urbanum Papam intra Gallias constitutum expeteret, Divionem veniens a jam dicto Patre Jarentone, et Fratribus hujus loci, tanta honorificentia exceptus est, ut sibi nimis incompetens videretur, si tanto eorum obsequio equali vicissitudine non responderet, et suum erga eos affectum perenni testimonio comprobaret.¶Unde adhortante ipsum Willelmo Bajocensis ecclesie Decano, pariterque Richardo Rotomagensi Archidiacono, dedit sancto Benigno hujus ecclesie Divionensis protectori, per manum supra memorati Abbatis Jarentonis, monasterium sive Prioratum Sancti Vigoris extra urbem Bajocensium in monte Cirismatis situm, cum omnibus appenditiis suis, videlicet plenariam decimam totius ville in qua monasterium situm est, tam in hominibus, et territorio, quam in ceteris. Dedit et burgenses quatuor, duos in campo Florido, et reliquos apud Pontem Olberti cum terra et consuetudinibus eorum. Dedit et plenariam decimam de villa Tur, cum terra presbyteri. Item ecclesiam de Olferes, ecclesiam de Cruceyo, et ecclesiam de Colgrino, cum plenariis earum decimis, et terris ad ipsas pertinentibus, ac terris presbyterorum. Dedit et plenariam decimam de tota Crecavilla, cum terra presbyteri, ea videlicet que ad ecclesiam pertinet. Constituit preterea Presul supra nominatus ibidem fieri suam et omnium post futurorum pontificum, canonicorumque Bajocensium sepulturam.¶Verum quia hec omnia, et que supra retulimus Divionensi ecclesie in Galliis positus dederat, ipsam eamdem donationem post modum apud Bajocas in manu prefati Abbatis, laude et testimonio clericorum suorum tradidit. Et carta facta non solum que dederat confirmavit, sed insuper plura addidit; pecuniam scilicet multam, domos segetibus diversis refertas, animalium etiam promiscui generis greges, centenarium numerum excedentes.¶Domnus Robertus ecclesie Lingonensis Episcopus, qui celsa Regum Francie ac Ducum Burgundie stirpe progenitus erat, postquam divina favente gratia Pontificatus suscepit regimen, antecessorum suorum Pontificum, qui hanc ecclesiam materno semper coluerunt affectu, ita se studuit informare exemplo, eorumque in se transferre animum, ut quoad vixit, miro semper amore hunc locum dilexerit, et libertate munifica donis ingentibus cumulare studuerit. Denique Dei sanctique Benigni amore succensus, prefatique Abbatis Jarentonis frequenti exhortatione commonitus, dedit nobis ecclesiam de Nojant, cum capella sive sacello ejusdem castri, et omnibus tam ecclesiis quam altaribus ad ipsas pertinentibus. Dedit etiam ecclesiam de Claromonte, ecclesiam de Magnomonte, ecclesiam de Icio, ecclesiam de Casnedo, ecclesiam de Spaniaco, ecclesiam de Vareso, ecclesiam de S. Lupo, ecclesiam de Germanivillare, ecclesiam de Riniaco, ecclesiam de Occeio, et ecclesiam de pago Adeleni curtis.¶Addidit preterea ingens erga hunc locum sue benevo lentie documentum. Capella namque Wangionis rivi juris erat ecclesie Divionensis, sed clericis illam tenentibus nullus inde veniebat profectus: unde frequenter a predicto Patre Jarentone super hoc compulsus precibus, Guidonis etiam ejusdem castri nobilissimi domini crebra exhortatione commonitus, clericis inde remotis, tradidit eamdem capellam monachis, cum omnibus que ad ipsam pertinebant, ecclesiam videlicet de Sariscaco, cum omnibus ad eam pertinentibus, dimidiam Capellam de Roecurte, et medietatem decimarum, ipsius ecclesie de Masnilli decimam totam, altare ecclesie de Hericurte, terram de Grincurte, medietatem quoque decimarum de Columbeiaco ubi sunt due ecclesie.¶Constituit etiam supradictus Presul Robertus, ut Ecclesias sancti Joannis et Philiberti, que intra Divionem site sunt, liberius et quietius possideremus. Et ut Presbyteri in eis celebrarent, aut subrogarentur vel removerentur ad nutum Abbatis, sive hujus loci Monachorum: ipsosque Presbyteros ab omni exactione Presbyterii, Episcopi vel Archidiaconi immunes esse decrevit. Precepit etiam predictus Episcopus ut totus panis qui in eisdem ecclesiis offerri consuevit, in refectorio Fratribus apponi debeat: ut sepius dum corpora inde reficerent, largitoris animam ipsi quoque suis precibus recrearent.¶Suos autem dies in Domino clausit extremos, prefatus Pater noster Jarento, migrans ad Dominum anno a Dominica Incarnatione millesimo centesimo quinto. Cui successit in regimine pastoralis officii Ademarus. Hic inter hujus Ecclesie Benefactores connumerari meruit.¶Eo autem defuncto, huic congregationi prefuit in regimine Henricus post quem Hugo, Petrus, et alius nomine Petrus, Abbates successerunt. His decedentibus prefuit huic Ecclesie Domnus Philippus Abbas qui inter precipuos computatur: et reliquit eximiam in die obitus sui procurationem; pro ejusque anniversario plurima habemus bona.¶Circa hec tempora domui contulit huic quidam Miles, nomine Richardus Bigot, quatuor jugera vinee, sita in Campo Bertrand, cum tribus heminis frumenti, Odo etiam Miles, ejusdem Richardi filius, dedit nobis tria jornalia vinee existentia in territorio Des Colonges pro anniversario suo singulis annis celebrando. Hi autem ambo in hoc loco sepulturam meruere. Dedit etiam nobilis femina Aglantina, uxor Bartholomei Militis de Villa-Comitis, quadraginta solidos annualis redditus: que et in hac Ecclesia cum prefato conjuge ac etiam filio tumulata est. Prefuerunt tunc huic monasterio Joannes et Aymo Abbates, qui pauca gesseruut in regimine existentes. Petrus autem illis succedens in pastorali cura, multa ad ornatum et commodum sue Ecclesie dicitur gessisse.¶Successerunt huic subsequentes patres Nivaldus, videlicet, Galterus, Adam, Gilebertus, qui de precipuis hujus abbatie benefactoribus est unus. Rainaldus ejus successor pro anniversario procurationem fecit. Stephanus Roymundus Loys, nobis plurima contulit bona. Hic ergo cum precipuis meruit adscribi. Ipsius tempore (ut creditur) Otto dominus de Grandissono contulit huic Monasterio, pro una Missa quotidie in altari Sancti Stephani celebranda, triginta tres libras annualis reditus, et sexaginta solidos pro anniversario suo quotannis celebrando.¶Prefato venerabili patre Stephano ad Christum migrante, electus est pro Pastore venerandus Petrus. Hic fertur plurima nobis bona contulisse; quamvis a nobis nil per scripturas repertum sit: et ideo cum precipuis adscriptus est: et habet in refectorio duodecim prebendas. Post hunc prefuerunt huic Abbatie Richardus et Aymo, qui et duodecim prebendas habent. Hujus autem diebus quidam Jacobus nomine dedit hujus loci Monachis centum solidos Divionenses annui reditus sive census.¶Premisso Aymone ad Christum properante, exsurrexit e medio venerandus pre cunctis Hugo de Arcu, honestissime conversationis pater, bonisque moribus adornatus. Hujus autem tempore contigit in hoc monasterio res terribilis atque miranda: turris namque lapidea in medio antique Ecclesie super bases lapideas summopere stabilita, dimensione longitudinis, latitudinis, et altitudinis copiosa, nobilique fabrica constructa, horribiliter corruit. Sed (o miranda res!) theca lignea, que in inferiori parte Ecclesie preciosissimas reliquias continebat, super duas columnulas lapideas stabilita, majus ruinæ pondus sustinuit. Que quidem theca omnino illesa diruptis duabus columnulis nullo alio visibili supposito, per seipsam miro modo subsistebat.¶Lampades etiam que in loco dicte thece continuo in veneratione sanctarum reliquiarum ardebant, nec propter tantas ruinas, tamque terribilem flatum et sonitum, nec propter pulveris inexcogitatum turbinem exstincte sunt.¶Quid igitur isthec prenuntiabant nisi nove reedificationis istius templi divinam dispositionem, exaltationisque sanctarum reliquiarum futuram ordinationem designarent? Nam sicut sancto David à Deo fuit prohibitum edificare domum Dei in Hierusalem, eo quod vir sanguinum esset, quod Salomoni ejus filio permissum est; sic etiam sanctis Patribus in hoc monasterio degentibus ex aliquo Spiritus sancti consilio speciali, non fuit permissum domum Domini hic reedificare, sanctas reliquias exaltare; huic autem Salomoni Pacifico, predicto videlicet Patri Hugoni, ex gratia privilegii specialis reservatum est. Et quoniam melior est obedientia victimis, ideo venerabilis supradictus Pater inspirationi divine non recalcitrans, sed devotissime obtemperans, celeriter operi fabrice hujus Ecclesie (ut inpresentiarum est) porrexit dexteram. Que quidem fabrica quantis excogitata vigiliis, quantisque sumptibus laboriosis exstructa fuerit ipsamet loquitur et satis demonstrat. Completa autem anteriori parte jam dicte fabrice, que juxta vulgare idioma Presbyterium nuncupatur, sepedictus Pater secundum diu ante conceptum propositum aggreditur opus dulcissimum atque amantissimum, thecam videlicet argenteam decentissima textura conceptam, auro et argento, gemmisque compositam fabricare, in qua sancte reliquie, que diu in imo latitaverant, honorifice conderentur. Qua completa illius fretus adjutorio, qui perficit, et solidat omnia, convocavit predictus Pater Barones, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, aliosque Prelatos, dissimilitudine officiorum graduumque uni Domino famulantes, cum Cleri et populi multitudine copiosa. Congregatoque tam nobili cetu preciosissimas patroni nostri Christi Athlete Benigni de loco ubi annis plurimis quieverant, reliquias amoventes, infra dictam thecam sive capsam, post majus altare decenter atque sumptuose in alto stabilitam, in hymnis et confessionibus Dominum benedicentes, cum maximo cleri populique gaudio condiderunt, anno a Christiana nativitate millesimo ducentesimo octuagesimo octavo quarto Kalendas Novembris.¶Hujus autem venerabilis patris tempore, multi ex ejus progenie, et alii multi extranei, huic Ecclesie et ejus habitatoribus multa bona contulerunt. Inter quos precipuus fuit Hugo, Dominus de Arcu, Miles, et Marguarita ejus uxor. Qui quidem Hugo nobis dedit sexaginta solidos Viennenses, sitos et assignatos super homines d’Isier, recipiendos in die anniversarii sui per Monachos hujus loci quotannis celebrandi. Humbertus etiam de Arcu dedit tres heminas frumenti pro procuratione. Dedit etiam nobis quedam nobilis domina, dicta Isabella de Pesmis, pro anniversario quadraginta solidos Turonenses, in die obitus sui annuatim percipiendos: hec autem moriens intus suam elegit sepulturam.¶Plurimis denique in pastorali cura transactis annorum curriculis sepe memorato Hugoni venerando, atque plangendo Patri, ad eterna gaudia feliciter migranti, successit Abbas Girardus. Post quem prefuit huic Ecclesie Henricus. Deinde Millo. Quorum tempore pauca nobis benefacta reperiuntur exhibita. Sed his ad celestia regna vocatis, successit venerabilis Abbas nomine Joannes. Hic in die anniversarii sui procurationem fecit.¶Circiter hec tempora contulit nobis quidam Presbyter motus devotione erga Beatum Patronum nostrum Benignum, Galterus de Boux nominatus, sex modios vini singulis annis pro suo anniversario. Imaginem quoque predicti nostri protectoris Benigni nobis libere donavit.¶In hoc loco post prefatum Joannem prefuit Otto qui nihil ad sue Ecclesie ornatum reperitur gessisse. Cui successit Petrus, qui et predecessori consimilis exstitit.¶Post hos surrexit alius nomine Petrus, qui cum precipuis benefactoribus nostris scribi meruit. Hic (ut a quibusdam fide dignis audivi) a Domino Hugone tunc Burgundie Comite ob sanctitatem qua fulgebat, morumque nobilitatem, a fratribus hujus loci cum humillimis precibus est expetitus ut videlicet ipse pater secum beati Jacobi Ecclesiam que est in Gallicia, visitare dignaretur. Quod cunctis annuentibus monachis, feliciter complevit. Tandem autem Domino spiritum commendans, successores habuit Joannem, Guillelmum, et Petrum hujus loci Abbates.¶Horum diebus licet pauci huic Ecclesie benefecisse reperiantur, unus tamen Joannes hujus loci Monachus, qui faciendum curavit calefactorium dormitorii, fundavitque ligna huic necessaria, est inter ceteros annumeratus. Hugo de Ray Prior Sancti Apollinaris cum Huot patre suo, et Marguareta matre ipsius, nobis contulerunt viginti francos, preter domum de la Tannarie. Necnon vir illustrissimus ac nobilissimus nomine Voladislaus, qui prius fuerat Dux Albus de Polonia; deinde in hoc loco Monachus, sed sobole deficiente per Papam dispensatus habitum relinquens, donec heredem regni sibi successorem haberet. Tandem autem occumbens, hicque sepulturam eligens, huic cenobio contulit duo millia et quingentos florenos pro duobus anniversariis.¶Sed ut ad laudem venerabilis Alexandri de Monteacuto predicti Petri successoris quidquam enarraremus, minime remittendus est calamus. Hic etenim hujus insignis Ecclesie constitutus Abbas, ipsam magnopere intus et foris continuo studuit adornare. Vascula namque argentea, necnon et pannos aureos, cum plurimis sericeis ornamentis, ac quidquid in ipsa Ecclesia tunc decora erant, nobis contulit. Fundavit calefactorium refectorii, et similiter anniversarium suum, necnon eleemosynam tredecim pauperum in eadem die faciendam quarto Kalendas Maii. Hic preterea venerandus Pater religionem in hoc loco prudentissime reformavit, manutenuitque et in nullo tepescere permisit quamdiu vixit. Totum etiam monasterium strenue gubernavit, reparavit, et in multis decoravit. Dereliquit interea memoratus pater Alexander successori suo Joanni circiter sex millia aureorum, preter cetera bona. Et ut summatim de eo perstringam, ei non credimus equalem huic loco prefuisse usque ad Abbatem Hugonem, qui (ut supra meminimus) Ecclesiam, thecamque argenteam fabricavit. Hic etiam Alexander dedicare fecit Ecclesiam hujus monasterii: in crastino autem ejusdem dedicationis annuatim solemne anniversarium sibi ab hujus loci conventu libere concessum. Hic fecit bis refundi magnam campanam que Benigna nuncupatur, Justitiam supradicti nostri monasterii, quam pene amittebamus, recuperavit, ac solemnia aresta parlamenti Parisiensis super ea obtinuit.¶Hujus Reverendi nostri Pastoris tempore quidam vocatus Joannes, qui in hac domo conversus erat, nobis donavit pro anniversario suo singulis annis per hujus loci Fratres celebrando quatuor viginti francos, et multa alia nobis fecit. Insuper facieudum curavit Crucifixum qui in angulo claustri depingitur. Prenominatus autem venerabilis Pater Alexander, postquam pluribus annorum curriculis abbatiam de Flaviniaco (prius enim illic Abbas fuerat) ac etiam presens cenobium devotissime gubernavit, a Christo evocatus est, anno ab ipsius Domini nostri millesimo quadringentesimo decimo septimo, die quinta mensis Septembris, nobis relinquens successorem, quem prenominamus Joannem de Marcha Abbatem.¶Eo autem die obeunte, huic loco Abbas fuit nomine Stephanus. In cujus diebus quidam Renaudotus vocatus, Ducis Burgundie cubicularius, ac in hoc loco Bastonarius, perpetuo fundavit Missam in altari Sancti Pauli, quod de novo edificavit, ipsum dotando quadraginta libris. De quibus viginti quatuor dantur Cantori et Refectoriario eam celebrantibus, reliquum vero Conventui remanet. Dedit etiam prefatus Renaudotus in fine vite sue ducentos aureos pro duorum anniversariorum fundatione.¶Petro autem Abbate post premissum Stephanum regiminis hujus Ecclesie curam gerente, Joannes de Laudona cognominatus hujus cenobii eleemosynarius dedit nobis viginti solidos redditus annui, assignatos supra domum quamdam sitam in castro de Jusseio. Dederunt etiam nobis Joannes de Visen Consiliarius Domini Ducis Burgundie, et Joanneta uxor ejus, vas argenteum, in quo repositum est os brachii sancti Laurentii Martyris. Tandem migranti ad Dominum Petro supramemorato Patri successit venerabilis Hugo de Monte Cuniculo. Cujus tempore frater Joannes Broissandi hujus cenobii Camerarius reedificari fecit aulam Conventus, situatam juxta domum Camerarii, ac domum Albam, cum torculari sitam ante Ecclesiam Sancti Philiberti. Hic etiam fundavit pictantiam carnium, que ter in hebdomada a Pascha usque ad Ascensionem Domini Fratribus in refectorio distribuitur. Item fundavit dietam carnium faciendam in festo beate Marie Magdalene. Fundavit etiam lampadem cum oleo jugiter ardentem ante altare beate MARIE in navi Ecclesie. Etiam fundavit luminare in festivitatibus ejusdem beate Virginis, ut fit in festis Apostolorum. Ac etiam luminare duorum anniversariorum suorum, ut mos est facere in aliis precipuis.¶Andreas de Mommoreto in hoc loco Infirmarius, tunc nobis dedit imaginem sancti Blasii argenteam, auroque amplissime decoratam, cum una ditissima cappa aurea. Pro anniversario suo Jacobus etiam perdicti Andree frater, Subprior de Lareyo dedit Conventui centum libras Turonenses manualiter tradendo cum cappa de colore quem vulgariter dicunt cramoisi, pro suo anniversario. Femina quedam dicta Agnes de Cyterneio nobis etiam donavit triginta solidos, sitos ac assignatos supra quamdam domum sitam in Cemeterio.¶Premissus autem pater Hugo pro fundatione unius anniversarii nobis contulit ducentos aureos, cum quatuor libris Turonensibus. Fecit etiam fieri campanas sive tympana in hac Ecclesia. Dedit preterea sex viginti francos pro facienda procuratione in translatione sancti Patris Benedicti. Migravit autem ad Dominum anno ipsius Incarnationis millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo.¶Post hunc prefuit in hujus Ecclesie pastorali cura Domnus Humbertus de Saulbiez qui fieri jussit expensis propriis magnam vitream ad introitum Ecclesie existentem. Hujus diebus Prior de Arneto, nominatus Guillelmus d’Aguilly, dedit hujus monasterii habitatoribus, viginti libras Turonenses annui census, redimibiles pretio trecentarum librarum.¶Huic Humberto successit Walterius de Falerenco cognominatus. Hic septingentos aureos (ut dicunt) Conventui distribuit. Imo pro ejus intentionen dici debet in Missa de beata MARIA, collecta Inclina: et post predictam Missam (que scilicet dicitur in veteri Ecclesia) quotidie dici debet antiphona de predicta beata Virgine, cum collecta de eadem; et Deus cui proprium, pro ipso Patre.¶Morientem autem subsequutus est in regimine venerandus Pater Ludovicus, qui de Tintavilla vocatus est: sed pauca gessisse repertus est.¶Circiter hec tempora religiosus quidam, nominatus Benignus de Chemilli, in hac domo Camerarius, fundavit Missam de Beata Dei Genitrice, singulis diebus Sabbati celebrandam: et in omnibus solemnitatibus ejusdem beate Virginis eamdem Missam dici quoque instituit. Guillelmus Regnaudin, hujus domus Prior claustralis, manualiter nobis dedit centum libras Turonenses pro uno anniversario. Godefridus etiam cognominatus Domboys, hujus loci Camerarius, contulit huic monasterio tres heminas frumenti, singulis annis per nos recipiendas.¶Post premissos autem omnes venerabiles Pastores, nobis Deus veram in Ecclesia sua lucernam suscitare voluit, vigilantissimum videlicet gregis sui Pastorem, venerandumque Patrem ac Dominum, Dominum Claudium de Charmes sacri hujus Cenobii Abbatem meritissimum, qui ex nobilissima Divionensium Procerum prosapia exortus, a puerilibusque diebus in hoc loco sacro beatissimi Patris nostri Benedicti habitu vestitus, cum primum ad annos pervenisset discretionis, primo cepit in vinea Domini florere ac magis magisque pullulare. Fuit namque ob preclaram, qua prefulgebat prudentie modestiam, ac piam in omnes benignitatem, morum quoque honestatem, hac in domo Subcellerarius, Eleemosynarius etiam constitutus est. Quodam vero future presegio sublimitatis, hic etiam Sacristie certis temporibus habere meruit officium et ut paucis perstringam, sicut de venerabili Patre Halinardo supra tactum est omnia hujus Ecclesie ferme officia solerter et sedulo prudenterque exercuisse visus est.¶Tandem autem defuncto Reverendo Patre Ludovico de Tintavilla (cujus supra meminimus) hujus loci Abbate, non vi armorum, equorumve strepitu, neque etiam ob nobilitatis, qua prepollebat, celsitudinem; imo potius probis id exposcentibus suis moribus, ob bonamque vite per omnia jam cognite famam, ac divina, ut pie creditur, hoc concedente voluntate, ad pastorale hujus dominice domus electus est officium. Hic autem in dominico agro ut sedulus cultor, ac fidelis dispensator, talentum sibi creditum, non in terram fodiens aut abscondens, sed ad decus honoremque ac utilitatem, et ornatum Domini sui et sponse sancte Matris Ecclesie totis viribus explicare decrevit.¶A capite namque incipiens prefatus Pater, in hac domo campanile seu tympanibulum mirando quidem ac pre ceteris excolendo opere constitui, plumbeisque laminis ac magnifice collocatis cooperiri jussit, prout cunctis ad hunc locum accedentibus facillime perspicitur. Ipsam quoque Ecclesiam propriis expensis dealbari fecit, ornatiusque quam antea fuerat, decoravit. Fecit etiam prefatus Abbas refundi magnum signum, sive tympanum aut cymbalum, quod in benedictione beati Benedicti nomen assumere voluit, multasque metalli libras in eo addidit. Crucem quoque que ante majus altare erigitur, deaurari fecit.¶Anno preterito centesimo quinquagesimo et uno, die quarta mensis Januarii, donavit, et manualiter tradidit prefatus venerabilis Pater, ipsum fervida monente devotione Priori et Conventui hujus supra nominati monasterii, summam trium millium librarum Turonensium, pro acquirendis censibus et redditibus. Ea videlicet intentione quod in prefato monasterio pro se suisque omnibus parentibus, familiaribus, benefactoribus vivis ac defunctis, pro spe salutis et incolumitatis sue, singulis diebus, perpetuisque temporibus per Fratres ipsius monasterii celebrentur et dicantur due Misse, prima scilicet alta voce, cum Diacono et Subdiacono, in majori altari hujus predicti Monasterii, forma et modo quibus consueverunt alie Misse conventuales in ipsa Ecclesie celebrari. Secunda autem submissa voce celebrabitur per unum Fratrem Monasterii predicti, in loco, et modo, et tempore fundationis earumdem super hoc confectis litteris plenius declaratis.¶Prefatus nihilominus Pater venerabilis Claudius de supra scriptis nobis a se libere collatis beneficiis minime contentus, sed devotionis ampliori fervore tactus, acceptantibus prenominatis Priore et Conventu, dedit manualiterque tradidit Priori et Conventui, summam duorum millium et quatuor centum librarum Turonensium, intentione qua supra, acquirendi census et redditus, pro solutione servitiorum divinorum que fieri cupiebat et intendebat. Instituit namque prefatus Abbas ultra supra declarata suffragia, ut singulis quatuor temporibus, die videlicet Mercurii celebrentur per tres Priores hujus predicti cenobii, tres magne Misse in jam dicto majori altari, et centum parve, que nullibi dicantur nisi in predicti S. Benigni ecclesia per Fratres ipsius monasterii, vel alios Religiosos aut seculares, prout in jam dictis litteris declaratur. Dici etiam debent per predictos Fratres die Martis precedente dictam Mercurii quatuor temporum diem, post prandium alta voce et solemniter vigilie pro defunctis cum novem psalmis et novem lectionibus.¶Item intendit sepedictus Pater ut per predictos Fratres ipsius Monasterii singulis diebus Adventus, et Quadragesime, hora secunda post meridiem, dicantur etiam integraliter, solemniter, et alta voce vigilie defunctorum novem psalmorum, et novem lectionum, exceptis dominicis diebus in quibus non dicuntur. Que scilicet suffragia sive servitia divina qui dixerint, et ipsis interfuerint, summas in supra dictis litteris ad hoc confectis declaratas ab hujus dicti Monasterii Pitanciario erunt recepturi.¶Non tantum autem predictas pecunias nobis contulit prememoratus Abbas Claudius, imo etiam plurima donavit Ecclesie ornamenta aurea et serica. Dedit namque ad ornatum sue Ecclesie divinumque cultum exaltandum, unam preciosissimam ac ditissimam casulam cum dalmatica atque tunica. Que videlicet ornamenta auro fulgentissimo abundanter sunt concerta ac composita. Dedit insuper cappam argenteam, in qua reconditur Dominicum corpus, multo auro copiosissime decoratam. Deinde fieri fecit armariola ad sinistram partem majoris Altaris nove Ecclesie statuta, quorum partes interiores ferree sunt in modum trilicis sive fenestrellularum quarumdam fabricate, auroque magnifice deaurate, ut inibi decentius reverentiusque reconderentur sacre ac preciose ipsius Ecclesie Reliquie: et maxime cervices sive capita sanctorum, videlicet Benigni patris nostri, Gregorii Lingonensis Episcopi nostri Fundatoris, et Radegundis Francorum Regine. Que scilicet Gregorii et Radegundis capita ipse Dominus Pater Claudius multo argento auroque sicuti exstant ornavit, munivit et decoravit amplissime. Pilas etiam sive columnas, aut si mavis pilaria ex aurichalco conflata ante predictum altare, ac ad ipsius altaris ornatum, sex numero construi fecit. Que desuper sex Angelorum Christi passionis insigna representantium imagines sustinent; ditissime decorata et insignita, cunctis facilius cernentibus apparere possunt.¶Circa annum Dominicæ Incarnationis millesimum quingentesimum decimum tertium, Christianissimo Rege Ludovico duodecimo in Francia triumphante, in hac autem domo præsidente memorato Reverendo Patre, gens Suevorum, sive, ut eos quidam nominant, Helvetiorum, gens quidem sera et avara, de Germaniæ partibus egrediens, non quæ Domini sui sunt, sed propria sectans, ad jussum (ut dicebant) Maximiliani tunc Imperatoris Divionem obsedit, vastassetque ac depopulata fuisset, si non sanctissimi protectoris nostri Benigni, ad quem confugiebant, sacrorumque in hac Divionensi oppido quiescentium Sanctorum precibus, ac præ meritis esset liberata. Divino enim nutu, pacto inter nos et ipsos super maxima pecuniæ summa ipsis danda facto, ad propria remigrarunt Sed non sine prædicti Patris, totiusque Congregationis gravi infortunio. Tunc etenim combusta fuere S. Nicolai suburbia; necnon Divi Petri ac Sancti Spiritus. Ex quibus plurimi nobis singulis annis proveniebant census et redditus. Apud Sanctum Apollinarem omnia vastarunt, gravissimumque tunc detrimentum sustinuit illius loci Prioratus. Alii quoque vicinorum locorum habitatores multa perdiderunt: excedebant enim præfati hostes ultra quadraginta quinque millium hominum numerum. Dederunt autem pro nostri ereptione Cœnobii ab ipsorum hostium manibus tam memoratus Abbas, quam etiam Conventus, duo millia librarum argenti, ultra jam dicta gravissima incommoda.¶Inde autem ob devotionem quam ad beatum Urbanum Lingonensis ecclesiæ Episcopum, hic olim sepultum, nunc quoque quiescentem, habebat præfatus venerabilis Abbas, fecit fabricari capsam argenteam auroque plurimo decoratam, ut ibidem sanctæ preciosæque Præsulis Reliquiæ conderentur honorifice.¶His temporibus quædam fœmina, Guillemeta nomine, mater Stephani, mulier quondam mercatoris, qui sub theca seu capsa beatissimi Patroni Benigni sensum precibus ejusdem recuperavit, migravitque in pace ad Dominum; pro anniversario ipsius nobis dedit summam centum librarum, quam manualiter tradidit Conventui. Joannes Callot, Magister cameræ, nobis donavit pro suo anniversario singulis annis per nos celebrando etiam summam centum librarum Turonensium. Joannes Moreaul hujus monasterii Infirmarius, ad nostræ Ecclesiæ ornatum, et ad divinum officium reverentius peragendum, dedit unam cappam auream amplam valde, ac miro modo compositam. His etiam diebus Theobaldus de Mipont cognominatus, nobili prosapia ortus, et in hoc loco Monachus devotione præmotus, fundavit et instituit luminare in die solemnitatis Corporis Christi, et per octavas. Pro quo debent duo cerei ante armariola lapidea, in quibus reconditur prædictum sacramentum, continuo diu noctuque lucere. Recepitque Thesaurarius pro hoc singulis annis unum francum monetæ. Frater Joannes Conversus apud Lariacum moram trahens, nobis pro suo anniversario manualiter tradidit quadraginta francos.¶Præfatus denique venerabilis Pater cum supra scriptis ornamentis huic loco per eum concessis, nobis dedit duas pulcherrimas ac ditissimas aureas cappas, arte quidem præclarissima compositas. Contulit etiam nobis ornamenta majoris altaris viridia, compositione sericea, una cum duabus cappis, casula, dalmatica, etiam viridibus.¶Hic autem Reverendissimus Pater, velut omnibus carus erat, ab omnibusque amabatur, suosque potenter tuebatur, ita ab omnibus expetebatur. Gregis enim Dominici apud Sanctum Germanum Autissiodorensem Custos electus fuit; illiusque multis annis prudentissime curam gessit. Sed tandem honore postposito, tradito quoque onere religiosissimo viro Domino Francisco de Bellojoco, qui ejus consanguineus erat, litterisque ac scientia, morum etiam probitate pollens, hujus loci Camerarius annis multis exstiterat, eum Abbatem instituendo. Alias denique Abbatias recusavit, Sancti scilicet Joannis Reomensis, Sanctique Sequani. Quas ambas humili prece ipsi de ejus bona conversatione certiores facti obtulerunt illarum cultores: cui per resignationem successit quidam vocatus Abbas.¶Oremus igitur cuncti, qui sub eorum protectione degimus, uti ille qui cuncta sub pedibus videt, moderaturque, et nutu proprio gubernat, ambos nobiscum diu vivere permittat sanos et incolumes; præstet sibi commissum gregem moribus et verbis instruere, ac docere concedat, et inspiret: quatenus post hujus ærumnarum vallis diuturnos labores, eos cum familia credita in æterna sua tabernacula, perpetuamque hereditatem suscipere dignetur Dominus JESUS CHRISTUS, qui cum Genitore, sacroque Flamine vivit et gloriatur per æterna sæcula.¶Multa autem huic sacro collato Cœnobio beneficia fuerunt, præsenti nunc inserenda pagina: verum quoniam prolixum foret cuncta recensere, precantes ut hæc lectori satisfaciant, operi finem imponimus. AD INSIGNIS PRÆCLARIQUE PATRIS AC DOMINI DOMINI CLAUDII DE CHARMIS SACRI DIVI BENIGNI DIVIONENSIS CŒNOBII ABBATIS OPTIME MERITI, LAUDEM, CONDITUM SUBSEQUITUR EXILE CARMEN Clarus in hoc claram claro cum nomine vitam  Ducens cœnobio, Claudius Abbas fuit. Protulit illustris præcelsa Divio prole,  Sed voluit nobis hunc Deus esse Patrem. Æneas Teucris, Samsonque fecit Hebræis,  Quo Solymis Salomon contulit ipse suis. Exaltata bonis hæc est Ecclesia multis.  Subsidioque hujus facta decora Patris. Ille suos tutus semper protexit, et omni  Nixu commissas multiplicavit oves. Nestoreos illi dones Deus ipse per annos  Vivere; Phænicis compleat hicque dies. Parcaque cum tenerum distraxerit aspera filum,  Spiritus æthereos expetat (oro) lares. Amen.¶Ici s’arrête le travail d’éditeur entrepris par M. l’abbé Bougaud. Sa nomination au grandvicariat de l’évêché d’Orléans ne lui a pas permis de s’occuper de la Chronique de Bèze. La collation du manuscrit original de cette Chronique (Bibliothèque impériale, lat. 4997), a été faite avec le plus grand soin par M. de l’Epinois, et les notes sont dues à M. Joseph Garnier, archiviste du département de la Côte-d’Or.