ANTIQUUM BESUENSIS ABBATIÆ CHRONICON AUTHORE JOANNE MONACHO. Incipit liber memorabilium rerum, seu etiam Cartarum Besuensis Monasterii. Antiquorum hujus sæculi sapientium laudabile, ac ideo imitandum fuit studium, ut non solum ea quæ acciderent in diebus eorum, sed etiam fortia priscorum facta Heroum ad memoriam posterorum traderent monimentis scripturarum. Quæ utilis res et eis extitit materia humanæ laudis, et futuris hæc legentibus vel audientibus exemplum, incitamenque æmulationis. Talia considerantes nos Besuenses sacri monasterii a parvulo habitatores et amatores, ne forte nobis juste succenseant nostri successores, sicut nos de incuria merito culpamus nostros antecessores, aggrediemur cum adjutorio Dei describere, licet rusticana et minime polita narratione, quæ de præfati loci antiquitate, seu devotorum Deo fidelium eidem donata sunt largitione videlicet Regum, Pontificum, Ducum, Comitum ac illustrium virorum potuimus addicere vera relatione: quatinus et honori sit cœnobio nostro, possessionum ipsi collatarum, et memorandarum rerum in eodem gestarum descriptio, et cum divinæ laudis debito exoptanda benefactoribus ejus celestis gloriæ remuneratio. § Primo igitur prosequenda nobis est eorum Chronica, qui regnarunt in Francia atque Burgundia usque ad Chlotarium, Chilperici filium, cujus videlicet tempore Monasterium istud Besuense ædificatum est ab Amalgario Duce optimo, et uxore ejus Aquilina nomine, largissimeque de rebus propriis ditatum, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo, indictione tertia, præsidente sanctæ Romanæ Ecclesiæ sancto Gregorio Papa, Mauricio vero Cæsare imperante in Republica, beato vero Columbano commorante in Burgundia. Si quidem ad cognoscendas Abbatum successiones, qui per diversa hic præfuerunt tempora, et quæ sub uniuscujusque illorum regimine huic loco conlata sunt fidelium largitione, Episcopos quoque Lingonicæ Ecclesiæ, qui circa hunc locum munificos se exibuerunt, nominatim singulos curabimus ostendere; et quid ab uno quoque illorum conlatum sit in aucmentatione hujus domus Dei, sigillatim demonstrare. § Igitur Childerico Rege, etc. Quæ sequebantur in hoc Besuensi Chronico, ad usque Monasterii fundationis narrationem, in San-Benigniano Chronico reperies. De constructione hujus loci. Igitur quoniam Monasterium istud Besuense Clotharii Regis tempore ab Amalgario Duce fundatum fuisse prælibavimus, paulo latius nobis visum est prosequendum, qualiter ab eo et ubi fuerit constructum, et quibus rebus ab eo primum ditatum, ac deinceps a cæteris Deum timentibus, imo diligentibus largissimis facultatibus amplificatum. Fuerunt siquidem illis temporibus duo Duces in Burgundia, quorum unus Waldalenus nomine, gentes quæ intra Alpium septa et Jurani saltus arva incolunt, regebat. Erat huic uxor nomine Flavia: de qua cum nullius heredis abuisset gaudia, cui suarum opum et honorum post se reliquisset amplissima subsidia, per beati Columbani, qui Luxovio præerat, Deo digna precamina filium susceperunt, et ei illum de sacro fonte levandum, sicut ipse quæsierat, obtulerunt. Itaque eum sanctus vir baptizavit, Donatumque nomen imposuit; qui postea in eodem monasterio sapientia imbutus, Bisontinæ sedis Archiepiscopatum clarissime gubernavit. Alter vero Dux harum duarum partium circumquaque latissimus dominator, Amalgarius nomine, habens uxorem nomine Aquilinam, habuit ex ea filios, quorum uni Audalrico nomine ducatus sui regimina post se dereliquit. Habuit et alium Waldalenum nomine, quem offerre Deo, a quo eum acceperat, cupiens, per manus beati Columbani eum ipsi in prædicto Luxoviensi Monasterio, quod tunc precipue præ cæteris Galliarum atque Burgundiæ Monasteriis religione florebat, educandum contradidit. Habuit iterum filiam Adalsindam nomine, quam etiam Deo offerendam, ac divino cultui mancipandam adjudicavit. § Dum itaque hii duo in scola Christi erudiuntur, videlicet Waldalenus et Adalsinda, pater Amalgarius excogitat, ubi religioni eorum ædificet loca convenientia, et si qui postea cum eis Deo militare voluerint, unde habeant victus ac vestitus sufficientia. Cum igitur in Ducatu suo duo Christi construere vellet ovilia, et ovibus, quas ibi Deus aggregaret utriusque sexus, ex illis, quos sibi dederat Deus pueris, pastores præficere, videlicet Waldalenum viris, et Adalsindam fœminis, inter cætera ducatus sui loca duo invenit speciosissima, atque ad id non parum convenientia. Est locus inter fluvium qui dicitur Araris et Sagunna, et fluvium quem Tyla vocant ab emergente ibidem fonte non modico, qui Besuus dicitur, dictus et ipse Besua, fons est ipse limpidissimus, ad potandum habilis, ac multimoda piscium copia fertillissimus; nec sicut alii fontes, qui plurimi decurrendo et augmentando, nomen accipit fluvii, sed ibidem ubi oritur præ magnitudine flumen dicitur. Nascuntur in eo diversi generis herbæ, quæ si frugum alimonia minus abundaverit, pauperibus subsidium præbeant vitæ: sicque fons iste tocius sui irrigans confinia, ad omnia quæcumque ibi seruntur vel coluntur confovenda, loca reddit habilia. Terra satis optima, et nisi desit qui laboret, frugum feracissima. Prata prope sunt habunde, quibus possunt nutriri peccora, et suppleri alia quæque privata necessaria. Silvas habet in procinctu locus et contiguas, quæ ad construenda ædificia, seu ad omnia quæ generi humano necessaria sunt, sufficiant. § Talem igitur locum Amalgarius Dux Deo et sanctis ejus Apostolis Petro et Paulo dignum duxit offerre, et sub manu filii sui Waldaleni Monachos, qui ibi Deo et santis ejus deservirent, sub regula beati Columbani studuit aggregare. Quid plura? Waldalenum Abbatem ibi præfecit; locum, ut prædiximus, Deo et sancto Petro et Paulo liberrime cum omnibus appenditiis suis obtulit, cum terris et ædificiis, cum sylvis et accessibus omnibus, cum mancipiis et colonis et servientibus; denique quidquid ibi habere videbatur, totum liberrime et integerrime, nec sibi nec cuiquam aliquid ex illis retinens. Et quoniam locum omni adnisu voluit extollere et amplificare, visum est ei ex aliis rebus et appenditis eum ditare. § Dedit itaque Vetus-vineas cum appenditiis suis, et silvis Tilerias, Beriam, Tregias, Cypetum, Buxatellum, et Vendoveram. Item Auxiliacum, cum adjacentiis suis, et silvis, et colonicis. Blaniacum, Berlariam, Baymam, et Viriacum, et Attiviacum, et Noviliacum, et Villam Calatunnam, et Curtem mulinensem, Marcenniacum, com vineis XII, et vinitoribus, et colonicis, qui excolere videntur. Apud Cocheiacum vineas non minimæ quantitatis. Dedit etiam in pago Belnensi vineas octo cum vinitoribus et colonicis. In villa quæ Vaona dicitur, vineas et terras cum servis et ancillis excolentibus eas. Tradidit etiam com cæteris rebus S. Petro terras quas habebat in Divione, et in fine Domni Petri, et Longo-vico, et in Canavis, et in Arzilirias, et Tremoldo, et Proviso, et Disto. Dedit et in Gibriaco vinearum non modicam quantitatem, cum vinitoribus et colonicis, et silvis, et pratis, et omnibus adjacentiis, cum servis et ancillis, omnia omnino liberrime, et prorsus ab omni consuetudinali reclamatione aliena. Item in villa et in Caciaco quiquid habebat. In villa quæ Patriniacus dicitur, mansum unum optimum cum appenditiis suis. Cumque his omnibus dedit villam Maiescum, et adjacentia sua prædicto Monasterio, et datis his, factaque Epistola propria manu consignata, in perpetuum possidenda contradidit. § His ita digestis, descriptaque Besuensis Monasterii constructione, quoniam de alio loco superius fecimus mentionem, quem in Ducatu suo Amalgarius ædificavit, ubi et filiam suam Adalsindam sanctimonialibus Abbatissam præfecit, dicendum æquum putamus ubi sit locus, et quis vocatus, quibus appenditiis ditatus, ut ibi Deo servientibus victus non defuerit atque vestitus. Est locus haut longe a Vesontiensi civitate super fluvium, Dubium appellatum, ipsius fluvii intercursu tantum a civitate sejunctus, ex alia vero parte habens montem vocatum Wandalenum, a nomine Wandalorum, qui ibi castrum habuerunt, ut antiqui incolæ dicunt. Dornatiacus dicitur, qui et Virzillias, in honorem sancti Martini consecratam habens Ecclesiam, quem Amalgarius Dux filiæ suæ Adasindæ donavit; et ut sub ejus regimine regulariter ibi viverent, congregationem sanctimonialium constituens, de propriis rebus donationem fecit. Villam scilicet quæ Assona vocatur, Villam Parnatiacum, villam Potentiacum, et medietatem quam in Balatunna possidere videbatur. De villa vero Montaniaco similiter. Sed cum his omnibus qualiter præfatus locus Dornatiacus Ecclesiæ Besuensi donatus atque conjunctus postea fuerit, in sequentibus, et ubi congruum videbitur, inseremus. Anno XXXIIII regni Clotharii Warnarium, quem Majorem-domus in Burgundia instituerat, cum universis Pontificibus Burgundiæ, seu et Burgundæ Faronis, Bonogello Villa ad se venire præcepit, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Dagobertus anno VI regni sui Burgundias ingreditur: tanto vero timore Pontifices et Proceres, et cunctos in regno Burgundiæ constituentes adventus Dagoberti concusserat, ut omnibus esset mirandus præ timore justiciæ quam pauperibus faciebat. Veniens ergo civitatem Lingonas, et inde Divion adgressus, ac Latona residens aliquantis diebus, tantam intentionem judicandi justitiam universo populo regni sui habebat, ut hujus benignitatis desiderio, nec somnum oculis posset capere, nec cibo saciabatur: intentissime cogitans, ut omnes cum justitia accepta a conspectu suo remearent. § Quia igitur per successiones regum ad tempora usque Dagoberti regis narrationem protulimus, dignum esse putavimus, huic loco inserere quid ipse Dagobertus huic nostro Besuensi Monasterio beneficii contulerit, et quibus appenditiis locum hunc augmentaverit, atque sui Præcepti auctoritate firmaverit: ut quod ipse Deo et sanctis Apostolis ejus Petro et Paulo offerebat, perpetualiter inconvulsum permaneret. Audiens enim bonam famam Waldaleni Abbatis (de quo supra meminimus), qui tunc præerat huic sacro monasterio, donationem fecit per manum ipsius Deo et Ecclesiæ Besuensi, de villa quæ dicitur Artasia, cum terris et appenditiis suis: quæ villa sita est in fine Campolimicensi. Dedit etiam villam quæ Monasteriolus vocatur, nec longe a supradicta Artasia et in eosdem fines. Crescente itaque hujus loci religione, Amalgarius Dux, fundator hujus sancti Monasterii, terras quas acceperat ab ipso Dagoberto Rege in beneficium, contulit huic Ecclesiæ, villam scilicet Alteriacum cum adjacentiis suis, villam quæ dicitur Boensis cum omnibus appenditiis suis, omnia dedit ad integrum cum consensu et Præcepto ipsius Dagoberti Regis. Item dedit villam Ginceniacum, et villam Talamarum, cum omnibus ubique ab ea pertinentibus. § Die quadam Dagobertus Rex a Latona Cabillono properare deliberans, priusquam lucesceret, balneum ingrediens Brunulfum avunculum fratris sui Ariberti interficere jussit. Qui ab Amalgario et Arneberto Ducibus, et Wilbado patricio interfectus est. Dagobertus Rex post hæc Cabillono pergit, justitiæ amore quam cœperat, perficiendæ. Post Augustiduno, inde Autisiodoro pergens, de hinc Senonas civitatem; indeque Parisius venit. Gomatrudem Reginam Romiliaco villa, ubi matrimonium acceperat, relinquens, Nantildem, unam ex puellis de ministerio ejus accipiens, Reginam sublimavit, etc. ut in Chronicon S. Benigni. § Clodoveus igitur Rex, qui et Clotharius dictus est, XVIII annis in regni administratione complens defunctus est in primævo flore juventutis, relictis tribus filiis Clothario, Childerico, et Theoderico, una cum matre eorum Baltechilde Regina. E quibus Clotharius natu major regnum patris sui Clodovei Neustriæ et Burgundiæ obtinuit. Childericus vero Austriæ et Germaniæ sedem adeptus est. § Nunc vero id videtur huic nostræ narrationi inserendum, illud quod supra narrare promisimus, qualiter videlicet locus Dornatiacus, qui Birgillias dicitur, huic Besuensi loco cum appenditiis suis donatus sit atque conjunctus. Hisdem namque fere temporibus Donato (de quo supra meminimus), existente Bisonticensis sedis Archiepiscopo, Adalsinda Abbatissa, quæ ei loco præerat, malorum hominum injuriis et plurimis adversitatibus affecta, cum amplius pati non posset, in manu Waldaleni Abbatis fratris sui, Deo et sanctis Apostolis ejus Petro et Paulo locum illum cum omnibus appenditiis suis donavit com concessu ipsius Donati Bisonticensis Archiepiscopi, sicut ipsius Epistola subscripta docebit. Domino Sancto et in Christo amabili fratri WALDALENO, ADALSINDA Abbatissa. Dum malorum hominum vexata injuriis, et variis adversitatibus, ibidem stare non possem, inde ego et germanus meus Adalricus, vobis et fratribus vestris petivimus, ut ad Monasterium sancti Petri habitare sub regula vel ordine in Dei nomine deberem; quod et vos pro caritatis studio concessistis. Ideo Monasterium Dornatiacum in honore S. Martini situm, quod genitor meus Amalgarius et Aquilina mater mea construxerunt, et ei maximam partem de suis facultatibus delegaverunt, hoc recipere in Dei nomine debetis, cum villis ad eumdem locum pertinentibus, et omnibus universaliter appenditiis suis: villam scilicet Assonam, villam Parniacum, Potenciacum, et medietatem quam in Balatonna genitores vestri tenuerunt. Reliqua vero, quæ ad ipsum monasterium Dornatiacum genitores nostri delegaverunt, a die præsenti in Dei nomine recipite. Et de villa Montaniaco quod genitor vester Amalgarius, et Amoloaldus de fisco pariter promeruerunt, portionem nostram a die præsenti in vestra dominatione revocate; ut nec ego, nec quislibet de parte nostra, vel ulla apposita persona, adversum vos de supradictis rebus calumpniam ad laborem generare præsumat. Si quis vero fecerit, conferat una cum sacratissimo fisco auri libras XX, argenti pondo quinquaginta. Actum publice Fonte-Besua Monasterio. In Dei nomine ego Adalsinda hanc traditionem nostram subscripsi. Hermena Monacha jussu Domnæ meæ Adalsindæ subscripsi. Aga Monacha jussu Domnæ meæ Adalsindæ subscripsi. S. Daginus hanc donationem. S. Manaulfus Presbyter. S. Victor. S. Proculus. S. Walibertus. S. Landebertus. S. Trasgarius. S. Rogitus. Ego Allo hanc traditionem scripsi et dictavi, anno ab Incarnatione Domini DCLII. Indictione X. Epacta VI. Clothario Rege regnante in Francia, primo anno regni ejus, venerabili viro Donato Besonticam sedem tenente. Die Mercoris proximo, ante medium mensis Febroarii. § Tempore igitur Clotharii Regis cum locus iste copiosissime ditatus fuisset, et Religionis studio floreret, inimicus tocius boni Diabolus omni conamine efficere voluit, ut bona, quæ ibi fideles quique donaverant, inde auferrentur, et si fieri potuisset, in perpetuam oblivionem traderentur. Nam mortuo Amalgario Duce, Francis inter se discordantibus, et intestino furore inter se dimicantibus, et terras suæ potestatis bello plusquam civili vastantibus, contigit hoc Monasterium rabiem talium perpeti, et dampna rerum omnium sustinere, in tantum, ut etiam instrumenta Cartarum et donationum, quæ præfatus Amalgarius, aliique Deum timentes et honorantes eidem Monasterio contulerant, tollerent, et in perditionem darent. Sed hanc jacturam prædictus Waldelenus Abbas relevare satagens, egit cum Sichelmo Duce, tunc in Burgundia Ducatum agente, ut relationem acciperet rerum ipsius Monasterii, multorum bonorum hominum confirmatam consensu et subscriptionibus. Tali igitur aucthoritate fretus ad Regem Clotharium se contulit, eique cuncta innotuit, et ut ejus Præceptum ad perpetuam tuitionem mereretur, super hoc pacto expetivit. Cujus peticioni prædictus Rex assensum præbuit, et suam præceptionem clementer concessit. Quod ex ipsis conscriptionibus melius edocebimus. Epistola SICHELMI ducis transmissa Majoribus Palatii. Dominis nostris propriis Radeberto, Chrodeberto, Emerulfo Majoribus-domus sacri Palacii, Sichelmus cum reliquis fidelibus et servientibus vestris, quorum subscriptiones vel signacula in hanc subgestionem subter tenentur inserta. Credimus quod gloriosissimus Dominus noster auditum habeat, qualiter illustris vir Amalgarius tempore ducatus sui in loco Fonte-Besua nuncupato, in pago Attoariense, in honore sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Monasterium construxit, ubi etiam Monachorum congregationem ad habitandum conjunxit, et de facultate sua maximam partem supradicto Monasterio delegavit. Credimus etiam ad vestram pervenisse noticiam, qualiter ipsum Monasterium ante hos dies a malis hominibus irruptum fuerit, atque vastatum, et omnes res, quas ipsi Monachi habebant, cum ipsis cartis deportate, et omnis habitatio eorum in direptionem et devastationem missa: unde humiliter pietati vestræ suggerere præsumimus, ut hoc gloriosissimo Domno nostro innotescere faciatis, ut per suam clementiam talem auctoritatem ipsi loco conscribi jubeat, ut supradictas res, quas boni homines ibidem delegaverunt, nullus invadere, aut violare, vel inquietare præsumat; sed quæ in præsenti habere vel possidere videntur ipsi Monachi, vestris et futuris temporibus sine inquietudine per vestrum præceptum habere et tenere possint. Ut et eos pro vita vestra, et stabilitate Celsitudinis vestræ et regni vestri, Dei misericordiam attentius delectet exorare. Dominicus audivit subgestionem. Farulfus subsignavit. Abbo subg. Ermerbertus subg. Frodoaldus subg. Warato subg. Fugoaldus subg. Eurcharius subg. Data sub die Kalendas Octobris, anno VII. Regnante Domno nostro Clothario Rege. Hanc subgestionem Regi innotuerunt, et quid ipse de hoc decreverit, ejus Præceptum declarabit. Præceptum Clotarii Regis. Clotharius Rex Francorum, viro illustri Sichelmo Duci. Regem cœlorum, qui super omnes Reges termino inmenso, nullo imperio regitur, et super omnes sedes Angelicas sua pietate et potentia tenet principatum, erga solium regni nostri, quod ipse nobis ad regendum commisit, credimus esse cultorem, si oportuna beneficia ad loca sanctorum devota mente præstamus, vel nostris oraculis confirmamus. Igitur venerabilis vir Waldelenus Abbas ad præsentiam nostram veniens, gloriæ regni subgessit, quod genitor suus Amalgarius, et genitrix sua Aquilina, quondam pro Dei amore Monasterium nuncupatum Fontem-Besuam, in pago Attoariarum suo opere in honore sancti Petri et Pauli ædificassent, et Monachos ibidem sub regula beati Columbani, seu beati Benedicti adunassent, et maximam partem de facultate sua ipsi Monasterio delegassent; sed postea insidiante parte adversa, ipsum Monasterium a malis hominibus irruptum et expoliatum fuerit, et omnes cartæ, quas de supradicto loco, vel de reliquis locis, memoratus Amalgarius, vel conjunx sua ibi delegaverunt, cum multis aliis rebus ablatæ. Unde memoratus Waldelenus relatione vestra pro firmitatis studio petiit Celsitudinem nostram, ut quascumque res ipsius Monasterii seu præscripti loci in Dei nomine per Præcepti nostri auctoritatem deberemus confirmare. Cujus peticione mercedem nobis in omnibus adquirere cupientes, nos id præstitisse et confirmasse cognoscite. Præcipimus igitur, ut quidquid constat a præfato Amalgario et ejus matrona Aquilina, vel ab aliis Deum timentibus hominibus, ipsi Monasterio collatum, ad integrum hoc habeat, teneat, et possideat, et nostris et futuris, Deo auxiliante, temporibus, ipsam scilicet Besuam cum omnibus appenditiis suis, cum terris et ædificiis, cum sylvis et accessibus omnibus, cum mancipiis et colonis et servientibus, totum liberrime et integerrime: Vetus-vineas cum omnibus appenditiis suis et silvis. Tilerias, Beriam, Tregias, Cypetum, Buxatellum, Vendoveram, Auxiliacum cum appenditiis suis, et silvis et colonicis, Blaniacum, Berlariam, Baymam, Viriacum, Attiviacum, Noviliacum; villam Calatunnam, Curtem Molinensem, Mercennacum cum vineis duodecim, et vinitoribus, et colonicis, qui excolere videntur. Apud Cocheiacum vineas non minimæ quantitatis. In pago Belnensi vineas octo, cum vinitoribus et colonicis. In villam quæ Vaona dicitur, vineas, et terras, cum servis et ancillis excolentibus eas. Terras quas habebat in Divione, et in fine Domni Petri, et Longovico, et in Canavis, et in Arzilias, et Tremoldo, et Proviso, et Disto. In Gibriaco vinearum non modicam quantitatem, cum vinitoribus, et colonicis, et silvis, et pratis, et omnibus adjacentiis suis, cum servis et ancillis, omnia omnino liberrime. In villa et in Chaciaco quidquid habebat ipse Amalgarius. In villa quæ Patriniacus dicitur, mansum unum optimum cum omnibus appenditiis suis. Villam Majescum cum adjacentiis suis. Villam Alteriacum, et villam Boensem similiter cum omnibus appenditiis suis. Villam Talamarum, et villam Ginceniacum. Omnia hæc integerrime, hac liberrime cum omnibus ad ea pertinentibus. § Ut autem hæc scriptio firma et stabilis in ævum permaneat, et a nullo nostrorum successorum sit permutanda, nostro nomine insigniri, et anuli impressione jussimus sigillari. § Signum CHLOTARII (monogramme) Regis. § Datum mense Augusto, anno ab Incarnatione Domini DCLVIII, indictione prima, anno VIII, regni Clotharii. Actum Nemauso feliciter. § Non solum autem hæc confirmavit, sed et Defensorem et Advocatum Gengulfum, virum illustrissimum prædicto Monasterio constituit, quod ejus litteræ indicabunt. Quomodo CLOTHARIUS constituit Advocatum beatum GENGULFUM huic loco. Venerabilis vir Waldelenus Abbas de Monasterio S. Petri Fontis-Besuæ, quod suus genitor Amalgarius ejusque matrona Aquilina quondam suo opere visi fuerunt ædificasse, Clementiæ regni nostri subgessit eo quod ipsum monasterium a malis hominibus fuisset vastatum, et instrumenta cartarum una cum reliquis rebus quam plurimis exinde fuissent deportate. Ob hoc petiit a nobis, ut illuster vir Gengulfus omnes causas ipsius monasterii ad prosequendum et redintegrandum deberet recipere. Cui nos hoc beneficium præstitisse cognoscite. Quapropter per præsens hoc Præceptum jubemus, ut memoratas omnes causas ipsius Monasterii ex nostro permissu licentiam habeat prosequi, et unumquodque, ut justum est, restituat. Sic tantum quamdiu eorum pariter fuerit voluntas. § Data XV Kalend. Septemb. anno X regni Domini Clotharii Regis. § His igitur authoritatibus Regiis, et Principum adjutoriis fultus prædictus Waldalenus Abbas, res ad ipsum Monasterium pertinentes legitime et quiete tenuit, et monasticum ordinem cum suis Monachis, sicut multis indiciis clarum est, regulariter et devote custodivit. Cujus exemplo multi ad Monasticam religionem se contulerunt, sua secundum Domni præceptum, quædam pauperibus, quædam eidem loco sancto conferentes: quorum donationes ad huc retinemus, cum instrumentis kartarum. § Clotharius igitur Rex, postquam aliquot annis tenuit regnum, inmatura præventus morte, reliquit illud sine herede. Cujus obitum dolentes Francorum Principes, germanum ejus Childericum Regem Austrasiorum, quem audierant sapienter et provide regnum disponere, in omni sublimant Francorum regno. Adeptus vero principatum, quidquid adversus leges Regum priorum ac majorum Principum, quorum vita quondam laudabilis extiterat, ineptum atque contrarium repperit, ad pristinum statum prudentissime revocavit. § Childericus ergo Rex paucis annis, quibus regnum Francorum obtinuit, æquo moderamine justisque legibus disponens ipsum regnum, defunctus est. Et germanus ejus Theodericus in regno, fratris loco sublimatus, quod tenuit annis XVI. In diebus ejus sanctus Leodegarius est interfectus ab Ebroino Majore-domus et sanctus Lambertus Tungrorum Episcopus a Dodone Comite. Hii uno tempore innocenter occisi, coronam martyrii sunt adepti. Iste Theodericus Rex munificentiam largitatis suæ huic loco inpendere dignatus est, cujus exemplar Præcepti necessarium subicere judicamus. Incipit præceptum Regis THEODERICI. Merito beneficia, quæ possident, amittere videntur, qui non solum largitoribus ipsorum beneficiorum ingrati existunt, verum etiam infideles eis esse comprobantur. Ad hujusmodi igitur exemplum postquam omnibus patefactum est, qualiter Adalricus Dux Deo sibi contrario, nobis infidelis apparuit, et se Austrasiis consociavit, ut adversum nos et nostros fideles scelera sua, si Dominus Deus permisisset, exercuisset, nos propter ipsum facinus omnes res suas ad nostrum fiscum jussimus revocari. Cognoscat itaque utilitatis vestræ magnitudo, quod res nominatas Fiscafelinis una cum appenditiis suis, et adjacentiis, et cum colonica, trevario, et quidquid supradictus Adalricus de quolibet adtracto ibidem tenuit, vel possedit, ei Monasterio, quod appellatur Fons-Besuæ, quod est in honore sancti Petri et Pauli, ac cæterorum sanctorum constructum, ubi venerabilis vir Waldelenus præesse dinoscitur, plena et integra gratia totum nos concessisse. Quapropter per hoc nostrum Præceptum decernimus ordinandum, et in perpetuum volumus esse mansurum, ut memoratus Abbas Waldelenus prædicto Monasterio Fontis-Besuæ res jam dictas una cum ædificiis, mancipiis, accolabus, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, accessibusque omnibus, vel reliquis quibuscumque beneficiis, cum omni usu fructuario, ex nostræ largitatis munere perpetualiter recipiat possidendas. Et ut hæc præceptio firmior habeatur, et futuris temporibus inconvulse teneatur, manus nostræ subscriptionibus eam decrevimus roborare. § Signum THEODERICI Regis (en monogramme). § Datum mense Septembri die IIII anno quarto, regnante Theoderico Rege. § Gybertus notarius. § Tempore igitur prædicti Waldaleni Monasticus ordo regulariter floruit, quem successores ejus Abbates, ut boni filii mores paternos æmulantes, in regulari institutione imitati sunt: Bercangus videlicet qui illi in regimine successit, et Ferreolus, qui post Bercangum regimen Monasterii suscepit. Sed et Sirannus vir religiosus pastoralem curam nobiliter tenuit. Talibus itaque fundatoribus, plantatoribus, rigatoribus, Deo incrementum præbente, in prædicto Cœnobio monastica Institutio sollerter viguit, permansitque usque ad tempora Pipini, Magni Karoli genitoris. In illo tempore, deficientibus jam a pristimo vigore Regibus, cura tocius Regni administrabatur per Duces et Principes domus, inter quos omnes præminebat Pipinus, quem supra retulimus, vir omni sapientia adornatus, ejusdemque regni maxima pars erat in manu ejus. Hic devicta Frisia, atque ipsius regni fugato Rege, nomine Ratbodo, misit illuc ad prædicandum servos Dei venientes ex Brittannia, Willebrordum et socios ejus, qui non parvam populi multitudinem ad Christum converterunt. Theoderico Rege defuncto Childebertus filius ejus successit in regnum. § Anno ab Incarnatione Domini DCCVIIII Pipinus perrexit in Suvanos, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Anno DCCLII Domnus Pipinus Rex sacratus est per Manus Stephani Papæ; et duo filii ejus Karlomannus et Karolus, qui Magnus dictus est. § Pipinus igitur Rex habuit quendam fratrem, nomine Remigium, cui in Burgundia plurima loca concessit. Inter quæ etiam res ad Episcopatum Ecclesiæ Lingonensis pertinentes, quas sicut sibi visum est, suis asseclis dimisit. Sed, o nefas! Monasterium hoc Anglæ uxori cujusdam Theotardi, quia ejus stupro potitus fuerat, non custodiendum, sed diripiendum dedit. Quam præsumptionem, ut dignum erat, indigne ferentes Monachi, Monasterium reliquerunt, præter paucos ætate et debilitate confectos. Reliqui vero Luxovium Cœnobium expetiverunt, aliaque Monasteria, in quibus noverant ordinem monasticum permanere. § Prædicta autem Angla res monasterii, ut talem decebat, disponebat. Ab ingressu autem sacro sanctæ Basilicæ Apostolorum senibus illis qui remanserant prohibentibus, aliquandiu temperavit: sed postquam cætera sacra loca inpune temeravit, etiam ipsum Oratorium audacter ingredi præsumpsit, statimque quia contra Deum vesaniret, experta est. Nam ut a viris fide dignis, qui ab eis qui præsentes fuerunt, et viderunt, et audierunt, comperimus; statim ut ingressa est prædictum Oratorium, invisibili igni ardere cœpit, magnisque clamoribus se exuri vociferans, ut in fluvium Besuæ, qui juxta decurrit, deportaretur, postulabat. Quod ilico factum est, sed non valuit talis aqua talem exstinguere ignem. Tunc ad fontem misericordiæ cucurrit, prædictis senibus monentibus, et docentibus, sicque salvari meruit; prius tantum temeritate confessa emendationem in reliquo talis præsumptionis promisit. Honoravit etiam prædictum locum donariis quibus potuit, quorum quædam, ob testimonium tanti ausus, apud nos servantur. § Postquam autem remoto Remigio Episcopatus Lingonensis Episcopis legitimis cessit, hoc monasterium ab Episcopo receptum est. Sed non fuit illi cura digna Pastore, ut oves dispersas ad proprium ovile revocaret; magis gaudens quod res Monachis delegatæ in suos suorumque usus cederent: sicque Monasticus ordo ex hoc loco penitus est deletus; nullique succedentium Episcoporum curæ fuit, ut pristinam religionem in hoc loco repararet. Sed alii Abbates Canonici ordinis constituerunt; alii sibi serviendum decreverunt, donec ad piissimi augustæ recordationis Hludovici Imperium ventum est. § Anno IIII Pipinus Rex intravit Longobardiam, etc. ut in Chronico S. Benigni. § In diebus Hlucdowici Imperatoris Episcopus Lingonensis, Betto nomine, fecit quasdam divisiones de terra sancti Petri, sicut hic demonstrabimus. § Notum fiat posteris, et memoriæ commendetur, quod ante illustrem virum, Hildegarnum Comitem, seu Judices, quos Scabineos vocant, et quam plures personas, qui cum eo aderant, in Montaniaco villa, in mallo publico, ad multorum causas audiendas, et rectas justicias terminandas, ibi veniens Betto Episcopus, et Advocatus suus Burgoardus, novem legitimos testes ibi præsentavit, quorum nomina hæc sunt, Simeon, Agano, Betrannus, Gono, Marchirius, Adalardus, Gervio, Gerento, Sirannus. Isti testificaverunt et juraverunt de finibus Besuensis monasterii, quod a fine Pontense, et a fine Vendobrinse seu Vilense, et Vetus-Vendobrinse, et Vaurinse, et Tillense, et Vetus Viniense et Bustellense, et Bustense, et Lucense, Burbureninse, et Berechel-povilare, per istas marcas, inter ipsos fines immunitas sancti Petri est ad integrum, et in loco qui dicitur Boscus Monachorum similiter; et in alio loco qui dicitur Longo Bosco immunitas sancti Petri ad integrum. Et in alio Longo Bosco communitas. Et in ipso fine Bustellense immunitas ad integrum, et ab ipso fine Bustellense usque ad viam Petrosam. Et deinde usque ad stratam fractam: et deinde usque ad finem Burburenensem, atque Vilarum, immunitas sancti Petri est ad integrum. Per istas marcas euntes ipsi novem testes, quos supra nominavimus, misso secum Balacterio illustri viro ab Hildegarno Comite, et a suis scabineis, dixerunt et per judicium testificaverunt, quod a tempore Pipini Regis et deinceps per tempus Domni Karoli Magni Imperatoris vidissent inde legitimas vestituras ad partem sancti Petri haberi, ita ut nec Aldo, nec heredes sui, ullam legitimam vestituram exinde umquam habuissent, sed per legem et per justiciam vestitura S. Petri Fontis-Besuensis erat. Tunc ipsi scabinei unanimiter judicaverunt, quod omni tempore ipsæ res per illas marcas ad partem sancti Petri essent vendicatæ, atque legibus conquisitæ. His præsentibus testibus: Balacterio, Madalberto, Beato, Eppleno, Baldrico, Aysono, Vormerio, Milone, Albrico Notario, Ferlagio, Leuduino, Arberto, Servio. Walterius præsens fuit et subscripsit. Data noticia die Mercorii proxima in mense Maio, anno II, regnante Domno nostro Hlucdowico Rege atque Imperatore. § Noticia, qualiter ante Bettonem Episcopum et Balactarium Vicecomitem, ad vicem Hildegarni Comitis, seu scavineorum qui ibidem aderant, veniens Bernardus Advocatus monasterii sancti Petri Fontis-Besuæ, et Betto Episcopus, in fines Bodingis villæ, et Alteriaci-villæ, ibi dedit tredecim testes appellatos his nominibus: Ursnaldum, Aglardum, Gairindum, Marcherium, Aggonem, Symeonem, Garinum, Adalardum, Sirannum, Winierium, Ulgerium, Amalerium, Flauminum, isti testificaverunt quod inter illas veteres vias, quarum una pergit de Alteriaco-villa ad Colonias villam, et altera pergit de Furto-villa ad Willarum, inter istas duas vias usque ad locum qui dicitur Vaccaria, et illum fontem, qui dicitur Springus, terra sancti Petri est, tam in campis, quam in silvis, et semper exinde vestita fuerit ipsa casa Dei, monasterium scilicet sancti Petri Besuensis, per legem et per rectum. Actum his præsentibus, Madalberto, Adalelmo, Balacterio Vicecomite, Ursnado, Gunduino, Flaumiro, Siranno, Aglardo, Marcherio, Aggone, Girvio, Adalardo, Winierio, Ulgerio, Bettone Vicario et misso ab Hyldegarno Comite, Zizone, Unibaldo, Hugberto, Aribasto, Ucbalto, Angalberto, Laifino. Ego Aldoerius Lector hanc Noticiam scripsi, anno quarto Imperii Domni nostri Hlucdowici Regis atque Imperatoris. § Cum vero inimicus totius boni diabolus conspexisset hoc Besuense monasterium religione florere, indoluit terrigenas illuc humilitate et obedientia conscendere, unde ipse superbia et inobedientia corruerat. Egit itaque ut monasticus ordo ex hoc loco penitus deletus esset. Nec hoc parvi temporis intervallo, sed a tempore Pipini Regis, et tempore Karoli usque ad tempus Domni Hludowici Imperatoris duravit. Hic enim Bettone Episcopo defuncto, Albericum virum dignum Episcopatu, Ecclesiæ Lingonensi constituit. Qui hunc locum tali ex causa noscitur restaurasse. Erat prædictus Episcopus in Besua sanus et hilaris, cum subito gravissimo dolore intestinorum corripitur, nullumque remedium tanti cruciatus consequi poterat. Medicis autem multum laborantibus, et nichil proficientibus, desperare cœpit, et de sola morte cogitare. Omnibus autem suis gementibus et flentibus, et mortem ejus expectantibus, ipse in somnum deductus est, viditque in somnis venire ad se veneranda canitie reverendum virum, a quo cum interrogaretur quomodo se haberet, respondit, ut erat, nimiis doloribus urgueri ad mortem. Tum ille requisivit quam mercedem retribueret illi, qui ei a Domino, non solum vitam impetraret, sed et salutem, et diuturnitatem. Respondit: Quamvis nulla recompensatio digna esset talibus promissis, tantum quantum posset et ab illo imperaretur, rependeret. Tum ille senex: Monasterium hoc, inquid, sub meo et fratris mei Pauli nomine, Domino consecratum fuit, et bonis fratribus ac Deum timentibus Monachis habitatum, nunc vero, ut ipse cernis, desolatum est: promitte ergo mihi ut hunc locum restaures, et monasticum ordinem in eo repares, et tibi a Domino salutem impetrabo. Promisit sub jurejurando, et a somno excitatus est, statimque eum omnis dolor deseruit, ac si illis diebus nullum esset expertus cruciatum, surrexit sanus, luctusque omnium in gaudium conversus est. Retulit quid viderat, quid etiam ipse promiserat, et sub qua conditione salutem meruerit. Precatur omnes ut adjutores existerent ad implendam promissionem. Quanto autem studio, quantaque cura memor juramenti et promissionis hoc monasterium reparaverit, melius ipsa opera quam verba testantur. Monachos ex monasteriis sumptos adunavit, Abbatem præfecit, et non solum res ad ipsum monasterium pertinentes restituit, sed et alias res de Episcopatu Ecclesiæ suæ, cum consilio synodi provincialis, et consensu Ecclesiæ suæ subjecit. Hic itaque Albericus Episcopus timens quod experimento didicerat de eodem Besuensi monasterio, ne de rebus quas ei donaverat per successorum pravam pervasionem iterum spoliaretur, studuit non tantum sua, sed etiam regali auctoritate confirmare quæcumque ad præsens sua vel in posterum aliorum fidelium munificentia possideret. Adiit itaque Hludowicum Imperatorem, et super hac re Regale Præceptum quæsivit. Annuit Imperator, et sicut scriptum est infra, sua auctoritate confirmavit. Præceptum HLUCDOWICI Imperatoris. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Hludowicus et Hlotharius divina ordinante providentia Imperatores Augusti. Si peticionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non diffidimus. Proinde comperiat omnium fidelium nostrorum, præsentium scilicet ac futurorum sollertia, quia suggessit mansuetudini nostræ vir venerabilis Albericus Lingonensis Ecclesiæ Præsul, qualiter quandam Abbatiam, cujus vocabulum est Fons-Besuus, ex rebus videlicet Episcopatus sui, ubi condam Monachi regulariter viventes fuerant, sed moderno tempore penitus erat destructa, a fundamentis reædificavit, ædificia congrua construxit, Monachos adunavit, Abbatem etiam nomine Seraphin præfecit. Et ut Monachi in eodem loco Domino adjuvante congregati melius et liberius sub norma sanctæ Regulæ Deo militarent, non solum res quæ ad prædictam Abbatiam legaliter pertinebant, ibi reddidit, sed etiam alias res de præfato Episcopatu ibidem subjecit; sed et constitutionis Cartulam, quam ipse una per consensum Metropolitani sui Agobardi Archiepiscopi, et suffraganeorum suorum, necnon et cleri sibi subjecti, et quorumdam laicorum nobilium confirmaverat, nobis ostendit, in qua plenius conscriptum erat, non solum res ad jam dictam Abbatiam legaliter pertinentes ibi reddidisse, verum etiam ei quasdam res de memorato Episcopatu suo ibidem subjecisse. Quarum hæc sunt nomina. Pauliacum cum appenditiis suis, Bellenavum vicum cum suis appenditiis, Arcionem cum appenditiis suis. Istas villas cum omnibus adjacentiis, seu et omni re superposita, campis, pratis, silvis, pomiferis, pascuis, accessibus, aquis, aquarumque decursibus, et omnes redditus, totum ad integrum, una cum mancipiis, libertis, cum omni peculio ipsorum, una cum acolabus dedit ad servitium Monachorum jure perpetuo ad possidendum. Ecclesiam etiam, quæ est in ipsa Belenavo villa, in honore sancti Stephani prorsus ab omni consuetudinali exactione liberrimam. Ecclesiam quoque de villa quæ dicitur Danbrum cum appenditiis suis, et villam Danblin cum Ecclesia et omnibus appenditiis suis. Et villam Trescasas cum Ecclesia, et omnibus appenditiis suis. Item Ecclesia de villa quæ dicitur S. Sequani cum appenditiis suis: et Ecclesiam de villa Morniaco cum omnibus ad eam pertinentibus. Necnon etiam Ecclesiam, quæ est in valle Verona in honore sancti Mauricii. Ecclesiam de villa Beria in honore sancti Laurentii cum omnibus appenditiis suis. Præterea in territorio Divionensi decimas illarum vinearum, quas donaverat huic Ecclesiæ Domnus Amalgarius Dux et fundator hujus sacri cœnobii. Apud villam quæ dicitur Fiscinis vinearum non modicam quantitatem, cum pratis, et campis, et servis et ancillis ad ea excolenda. Et in villa Fisciaco vineas similiter: et in Marcennaco similiter. Horum omnium facta donatione, precibus quibus valuit exorans nostram Clementiam, ut super eandem constitutionem nostram auctoritatem firmitatis gratia mererentur habere, qualiter prædictus locus, quem pro divino amore, et nostra eleemosyna restauravit, et Monachos ibi congregavit, qui pro nobis et cuncto populo nobis subjecto perpetim Domini misericordiam exorent, nostra auctoritate confirmatus esset. Videlicet ut si cuilibet successorum ejus animo sederit, ut alias res ibi superaddere velit, in suo jure et potestate, salva discretionis ratione, id faciendi permaneret. Sin autem sua devotio quæ per consilium tantorum bonorum virorum facta et confirmata est, nostro liberalitatis præcepto firma et stabilis permaneret. Cujus peticionem dignam ac rationabilem judicantes, hos nostros Imperiales apices fieri jussimus: per quos decernimus atque jubemus, ut memoratus ordinationis modus, quem prædictus venerabilis Albericus Episcopus in præfato loco constituit, inviolabilis permaneat, et nullus Rector qui in eodem loco successerit, licentiam habeat præscriptum ordinem permutare, aut res quas ibi reddidit, sive subjecit, ullo modo auferre; sed ejus constitutio per hanc nostram Confirmationem firma et stabilis permaneat. Et ut hæc auctoritas confirmationis nostræ per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, de anulo nostro subter illam jussimus assignari. § Signum HLVDOWICI (monogramme) Imperatoris. § Signum LOTHARII filii ejus. § Actum anno ab Incarnatione Domini octingentesimo XXX. Indictione VIII. Epacta XV. § Suscepta deinde regali auctoritate Albericus Episcopus, confirmatisque, ut prædiximus rebus, rediens domum, ut præsentibus notum atque futuris fieret, propriam inde conscriptionem fecit, in qua omnia quæ huic cœnobio donaverat, quæque in posterum futurorum fidelium largitate donanda sperabat, inserens, sic ait. Carta Domini ALBERICI Episcopi. In nomine Domini Jhesu Christi, notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, quod ego Albericus dono Dei Episcopus Lingonensium repperi locum jam dirutum, quod dicitur Fons-Besuus, in honore constructum sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon et aliorum plurimorum, ubi jam olim Monachi regulariter Deo famulati fuerant, sub Amalgario Duce, permittente Chlotario Rege. Ideoque ob amorem Dei et veniam delictorum meorum, Deo inspirante, cogitavi reædificare supradictum locum, permittente gloriosissimo Augusto Hlucdovico, et consentiente piissimo filio ejus Hlothario Imperatore, congregavi ibi Monachos sub Abbate nomine Seraphin, qui ibi regulariter degerent, et Deo in perpetuum fideliter deservirent. Concessi enim eis quicquid supradictus locus per cartarum donationem assecutus est; et quidquid nostri prædecessores de hoc loco abstraxerant, propter elemosynam supradicti Principis, ejusque filiorum libenter restauravi. Ideoque per consilium Archiepiscopi nostri Agobardi et consentientibus Coepiscopis nostris necnon et piissimis nostris Principibus, seu omni Clero, necnon et omnibus fidelibus Ecclesiæ nostræ, addidimus supradicto loco de Episcopatu nostro villas his nominibus: Pauliacum cum appenditiis suis, Bellenavum vicum cum suis appenditiis, Arcionem cum appenditiis suis. Istas villas cum omnibus adjacentiis, seu et omni re superposita, campis, pratis, silvis pomiferis, pascuis, accessibus, aquis, aquarumque decursibus, et omnes redditus, totum ad integrum, una cum mancipiis, libertis, cum omni peculio ipsorum, una cum accolabus, dedit ad servitium Monachorum jure perpetuo ad possidendum. Ecclesiam etiam quæ est in ipsa Belenavo villa in honore sancti Stephani, prorsus ab omni consuetudinali exactione liberrimam. Ecclesiam quoque de villa quæ dicitur Danbrum, cum appenditiis suis, et villam Trescasas cum Ecclesia et omnibus appenditiis suis. Item Ecclesiam de villa quæ dicitur sancti Sequani cum appenditiis suis; et Ecclesiam de villa Morniaco cum omnibus ad eam pertinentibus: necnon etiam Ecclesiam quæ est in valle Verona in honore S. Mauritii, Ecclesiam de villa Beria in honore S. Laurentii, cum omnibus appenditiis suis. Præterea in territorio Divionensi decimas illarum vinearum, quas donaverat huic Ecclesiæ Domnus Amalgarius Dux et fundator hujus sacri cœnobii. Apud villam quæ dicitur Fiscinis vinearum non modicam quantitatem, cum pratis et campis, et servis, et ancillis, ad ea excolenda. Et in villa Fisciaco vineas similiter. Et in Marcennaco similiter in substantiam Monachorum, et alimoniam pauperum, et ut ibidem delectetur servis Dei Domino servire, et pro Rege ejusque conjuge, necnon et liberis ipsius, et totius Imperii ejus stabilitate, jugiter Domini misericordiam implorare. Ea videlicet ratione hoc constituimus, ut semper subjectus sit jam dictus locus Ecclesiæ sancti Mammetis, et ut nec ego ipse, nec ullus de successoribus meis hanc conscriptionem violare præsumat, Domni Imperatoris confirmationem in ea fieri postulavi. Auctum Lingonis civitate publica. In Christi nomine Agobardus Lugdunensis Ecclesiæ Archiepiscopus subscripsi. Angericus Episcopus subscripsi. Albericus Episcopus a me facta subscripsi. In Christi nomine Faova Cabilonensis subscripsi. Modoinus Augustudunensis subscripsi. Winitharius indignus Abbas Calticensis subscripsi. Audinus indignus Corepiscopus subscripsi. Motuinus indignus Presbyter subscripsi. Hiltibaldus Matiscensis Episcopus subscripsi. Ragenardus Presbyter subscripsi. Ego in Dei nomine Jacob licet indignus Corepiscopus subscripsi. Sigoaldus Presbyter subscripsi. Vuanilo Presbyter subscripsi. Adalbertus Presbyter subscripsi. Symeon Presbyter subscripsi. Unricus Diaconus subscripsi. Bajus Diaconus subscripsi. Beatus Diaconus subscripsi. Fridericus subscripsi. Theutmarus subscripsi. Ragenaldus subscripsi. Signum Humberti. Signum Hiltanni. Signum Bertardi. Signum Fulcuini. Signum Eruic. Signum Radaldi. Betto subscripsi. Bernorogitus subscripsi. Ragnoardus subscripsi. Bavo subscripsi. Ragenardus subscripsi. Hilpericus subscripsi. Hildigisus Presbyter subscripsi. In Christi nomine Bernardus Archiepiscopus subscripsi. Godelsadus Abbas subscripsi. Birico ac si indignus Levita subscripsi. Actum anno ab Incarnatione Domini octingentesimo XXX. Indictione VIII. Epacta XV. XII Kalend. Decemb. Anno Christo propitio XIIII. Imperii Domni Hludovici Imperatoris, et Hlotharii Augusti filii ejus VI. § Tempore vero Domini Alberici Episcopi, factæ sunt plurimæ commutationes, vel coemptiones terrarum, tam ab ipso Pontifice, quam a rectoribus loci istius. Inter quas facta est commutatio a Seraphin Abbate nostro, et Herleberto Abbate Divionensi. Dedit Herlebertus in villis Luco, et Verona, quidquid erat juris S. Benigni: et Seraphin e contra tradidit terras S. Petri, quæ erant in Divione, et in fine Domni-Petri et Longo vico, et in Canavis, et in Arzilerias, et Tremoldo, et Fontanis, et Proviso, et Disto. Nec suffecit huic loci istius amatori Alberico Episcopo, suo tempore munificentissime locum istum ampliare, sed audiens qualiter Betto Episcopus, prædecessor suus fines Besuensis territorii legaliter novem legalibus testibus terminaverat, sua auctoritate idipsum confirmavit. Ipso tempore quidam Hligarius nomine dedit ad hunc locum in Aquatovilla terram hereditatis suæ, pro peccatis suis minuendis. Hoc est mansum indominicatum, una cum domo, et horreo. Habet vero ipsa terra perticas arpennales in longo XLIII et pedales decem, et in lato de uno capite superiore perticas VIIII, et pedes IIII. Totum ad integrum, tam terris, curtiferis, quam ædificiis desuper positis, campis, pratis, sylvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum dedit. § Similiter quidam Widaldus nomine, vendidit Domno Alberico Episcopo terram in villa Casoto nomine, mansum unum, et de terra jornales septem. Domnus vero Albericus dedit eam sancto Petro. Item alius quidam Aylardus nomine, res juris sui sitas in pago Atoariense, in loco, qui dicitur Bustellus, et in ipsa fine Bustellense seu et ibidem aspiciente, quiquid ibidem genitrix sua visa fuit habere, tam in mansis, quam campis, pratis, sylvis, pomiferis, pascuis, accessibusque omnibus vendidit Domno Alberico Episcopo, per manus Abbatis Seraphin, Radulfo, et Amalarico testibus XII Kal. Feb. anno XVI Imperii Lucdovici. Carta Teutonis Abbatis. Similiter etiam facta est commutatio inter Abbatem Besuesem nomine Seraphin, et Abbatem Theutonem Monasterii sancti Leodegarii, quod Campellense nominatur, cujus series ita se habet. § Auxiliante Domino nostro Jhesu Christo placuit, atque convenit coram Domno Alberico Lingonensi Episcopo, inter Abbatem Seraphin, et Theuthonem Abbatem de Monasterio sancti Leodegarii, ut aliquid de terris sancti Petri Besuensis, et sancti Leodegarii, pro communi oportunitate mutare deberent, quod ita fecerunt. Dedit Theutho Abbas de parte sua ad partem Seraphin, coram Alberico Episcopo in cœnobio S. Petri Besuensis, curtile unum situm in villa Besua. Habet idem curtile in longo perticas arpennales XLVIII, et in transverso perticas arpennales III, et pedales septem. De utroque latere terra sancti Petri est. Dedit autem Albericus Episcopus, et Seraphin Abbas de terra sancti Petri Besuensis, ad partem Theutonis Abbatis sancti Leodegarii, curtile unum situm in villa Baciaco. Terminatur autem ab uno latere terra Flaviniacensis Monasterii, et habet perticas arpennales XVI, et in transverso perticas arpennales V. Similiter in alio loco in ipsa fine Basciacense peciolam unam de terra, quæ habet in longum perticas arpennales VIII, et in transverso perticas arpennales IIII. Si quis vero, quod nec fieri credimus, de heredibus nostris, aut qualibet persona contra hanc commutationem venire conatus fuerit, inferat ei, cui litem intulerit, duas untias de auro. Actum Fonte-Besua Monasterio publico III Kalend April. anno XIII Imperii Domni Hlucdovici Imperatoris. Carta de Bustello. Anno quinto decimo Imperii Hlucdovici, Domnus Albericus Lingonensis Episcopus emit terram de quadam fœmina nomine Adda, et Laburdo, et Albuino, et Laibulfo, quæ sita est in loco, qui dicitur Bustellus, qui est in fine Vetus vineis, omnia quæ habere videbantur in ipso Bustello, et in Blaniaco, tam terris, curtiferis, quam ædificiis desuper positis, campisque, pratis, sylvis, exaratis, pomiferis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, accessibusque omnibus. Omnia ex integro vendiderunt, et acceperunt precium solidos Lta. Item Alia. Anno VIII° X° Imperii Hlucdovici iterum emit Domnus Albericus Lingonensis Episcopus servos, Arlebaldum, atque Hayconem, cum ancilla, nomine Hunieldi, et filiabus suis, Adalberga, et Eldeardi, de quodam Nerduino nomine, qui accepit in precium solidos 15. § Ludovico Pio terreni insignia regni anno Dominicæ Incarnationis DCCCXL perpetua felicitate commutanti, etc. ut in Chronico S. Benigni. De obitu Alberici Episcopi. Non est nostræ possibilitatis verbis ostendere, quantæ devotionis erga hunc locum Domnus Albericus Episcopus extiterit, quantumque eum dilexerit. Verumptamen si verba nostra ad hoc non sufficiunt, opera ipsius et beneficia clamant et ostendunt. In hoc enim apparet illum Monasterium istud super omnia dilexisse, quod quæcumque potuit, et undecumque huic loco attrahere, non omisit. Adnotavimus quædam de donariis ipsius, prout tenuitas memoriæ nostræ recordari potuit. Quorum quædam adhuc retinemus, et possidemus, quædam partim debilitate nostra, partim infidelitate pervasorum perdidimus. Est apud nos pallium satis pulcrhum visu, columbis in eo seriatim et pulcherrime contextis, unde ipse multis diebus infulam habuit. Sunt apud nos de libris, quos ipse sanctis Apostolis Petro et Paulo obtulit. Textus Evangeliorum unus. Augustinus ad litteram. Liber Regum cum Actibus Apostolorum in eodem volumine. Beda super Lucam. Quippe non inmerito sperabat salutem, et vitam animæ pro eos a Domino Jhesu Christo consequi, per quos sanitatem corporis et valitudinem receperat. Hujus itaque spei atque fidei constantia fisus, postquam plurima huic loco ante se præmisit, ad extrema vitæ propinquans, in hoc Monasterio se sepeliri voluit: quod et factum est. Jacet namque benedictum corpus ipsius ad dexteram partem Altaris sanctæ Mariæ: anima vero ipsius cum electis et sanctis Dei requiescat in pace. Amen. Carta de Auxiliaco. Per idem tempus defuncto Seraphin Abbate qui vices Pastoris in hoco tenuerat, successit ad regimen animarum Walcaudus Abbas, eundem in Ecclesiasticis gerens officium. Obeunte itidem Alberico Episcopo Lingonum, Teutbaldus Episcopus adeptus est kathedram. Hic sicut prædecessor suus, studiosus hujus loci cultor, fecit commutationes terrarum in aliquibus locis cum quibusdam hominibus. Quidam namque, Eurulfus nomine, pro remedio animæ suæ per consilium Teutbaldi Episcopi, dedit sancto Petro Besuensis cœnobii unum campum, situm in villa quæ dicitur Auxiliacus, cui terminatur de uno latere terra sancti Leodegarii, de alio vero ipsi heredes tenent, de una fronte fluvio procurrente, de alia vero fronte, strata publica. Infra vero istas terminationes totum ad integrum contulit sancto Petro. In alio etiam loco campum unum, in eadem villa, qui habet terminationes, ex uno latere sylvam communem, de altero vero latere viam publicam. Ex una fronte terram Godefredi, de alia itidem fronte ipsi heredes tenent. Similiter in alio loco pratum unum, qui habet terminationes, ex una fronte, fluvium procurrentem, ex alia vero fronte, et ex uno latere ipsi heredes tenent. Signum Adalmari. Signum Odolgarii. Carta de Maiasco. Domnus itaque Teutbaldus Episcopus, et Walcaudus Abbas fecerunt commutationem cum quodam Wlfrico nomine, de terris eorum. Dedit ergo Wlfericus de parte sua ad partem sancti Petri, campum unum situm in pago Atoariense, in villa quæ dicitur Maiascus, seu in ipsa fine; qui habet terminationes, ex uno latere terram sancti Petri, ex alio vero terram ipsius donatoris, et ex una fronte terram sancti Mammetis, ex alia vero fronte stratam publicam, et habet perticationes in longo, perticas XXV, pedum X, et in lato perticas XI, et ex ambabus frontibus perticas XI, pedum IIII. E contra dedit Waulcaudus Abbas de parte sancti Petri ad partem Wlfrici, campum unum situm in pago Atoariense, in villa quæ dicitur Maiascus. § Ubicumque ergo potuit, Teutbaldus Episcopus hunc locum nostrum inmeliorari curavit. Post cujus obitum Domnus Isaac suscepit præsulatum. Hic prædecessorum bonum sequens exemplum, multa bona huic Monasterio contulit. § Karolus igitur, qui cognominatus est Calvus, Imperium adeptus, Ecclesiarum Dei cultor devotus, omni nisu, quo potuit, studebat in cultu Religionis depravata corrigere, destructa reædificare, collapsa erigere. Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXI, regens Francorum regnum, erga cultum Ecclesiæ Dei fuit studiosissimus; quapropter multa evicit pericula, et regni ejus semper augmentabatur gloria. Defuncto siquidem, ut jam dictum est, Pipino fratre suo Rege Aquitaniæ, filioque ejus in regno subrogato, moderationem regni non strenue agens, a suis derelictus, ac dejectus est, et Monachus in Monasterio sancti Medardi factus: Carolus vero a cunctis Principibus expetitus, Aquitaniæ Regnum est adeptus. Post non multos etiam annos mortuo Lothario Imperatore fratre ejus, Karolus suscepit Imperium. Sed Lucdowicus alter frater cupiens invadere Monarchiam Regni, iterum contra Karolum bellum concitat, Nortmannos, cæterasque gentes in regnum Karoli evocat: auxiliante autem Domino Karolus fratrem de finibus suis expulit, et Nortmannos intra Neustriam compressit. Hæc fuit secunda eruptio Nortmannorum in Francia. Aliquantis transactis annis Lucdowicus defunctus est, relinquens tres filios, Lucdowicum scilicet, Karlomannum, et Karolum. Carta de Luco. Defuncto igitur Walcaudo Abbate, Warinus successit. Hujus itaque diebus, quidam homo, Baldricus nomine, pro remedio animæ suæ, et genitoris sui, nomine Romani, reliquorumque antecessorum suorum dedit sancto Petro unum mansum, qui est in Luco superiori, vel in ipsa villa Lucensi, cum omnibus appenditiis suis, et habet terminationes ex uno latere, et de una fronte terram sancti Marcellini, et ex alio latere, et de una fronte, fiscum similiter. De rebus autem suis, quæ sunt sitæ in ipso pago, et in fine Lucensi, seu in ipsa villa Luco, mansum cum supra positis, campis, pratis, curtiferis, sylvis, pascuis, pomiferis, et uno molendino in Busceria, aquis, aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, accessibusque omnibus, quicquid de parte genitorum suorum, vel quicquid per instrumenta kartarum conquisivit, totum jure perpetuo, eidem cœnobio tradidit. Post aliquantos autem annos veniens quidam Utlaius nomine, ante Evam dominam suam in campo limito proclamabat, quod partem habere deberet in molendino, quem Josmundus Clericus, et frater suus Baldricus dederant sancto Petro in Luco, absque ullius contradicto. Jussit itaque Eva fidelibus suis, ut irent com prædicto Utlaio, ad Monasterium Besuæ pro tali causa inquirenda. Venit ergo Aldricus a partibus Utlaii cum cæteris quam plurimis, movens rationem de prædicto molendino contra Abbatem, vel Monachos. Itaque Monachi testes habuerunt quam plurimos, e contra Utlaius nullum inde habuit testem, quia omnes eum sciebant esse mendacem. Sicque spe sua fraudatus, quicquid calumpniabatur, totum Monachis dimisit, ac wirpivit. Postea vero Teutbertus Abbas qui supra memorato Warino successerat, ipsum molendinum Utlaio ea ratione recondonavit, ut si in deterius devenisset, XXX solidos persolveret. Habet autem idem molendinum terminationes de ambabus partibus Tilam, et ex una fronte Isaccus et uxor ejus tenent, et de alia fronte est exitus, et regressus, et semita, quæ ad ipsum farinarium pergit. Carta de Vetus-vineis. Quidam etiam Miles Divionis castri, Epplenus nomine, pro remedio sui, atque parentum suorum, dedit huic Besuensi Ecclesiæ, in villa, quam Veteres-vineas vocant, vel in finibus ejusdem villæ tantum spatium de terra arabili, ubi possunt seminari annonæ modii centum. Carta de Auxiliaco. Alius quidam homo, nomine Rogerius, donavit eidem Ecclesiæ campum unum, qui est situs in pago Atoariorum, in villa Auxiliaco, et habet terminationes de uno latere, terram sancti Petri, de alio terram fiscalem, de una fronte stratam publicam, de alia Vincennam fluvium procurentem. Carta de Luco. Cum resideret venerabilis Episcopus Isaac in Kathedra Episcopali, villa Basiaco, omnisque clerus ipsius promptus undique ad eum congregaretur: caterva quoque admodum nobilium Abbatum cum Archidiaconibus, et Presbyteris, cœtuque universo in Synodo generali, quiddam de causis Ecclesiasticis ordinatura: inter cætera sancta colloquia, quæ pariter habuerunt, altercatio quædam exhorta est inter Ansuinum sancti Martini Luensis Presbyterum, et Adalardum ejusdem villulæ sancti Marcellini Presbyterum, de decimis ipsarum Ecclesiarum, loquente Ansuino, quod omnis decima cum integritate ab antiquo suæ foret Ecclesiæ; quæ e contrario profitente, et toto annisu Adalardo reluctante, suæ Ecclesiæ prorsus magis esse debere; continuo itaque in ipsa synodo exurgentes testes valde præclari et idonei, superius memorati Ansuini Presbyteri, qui veris indiciis Adelardum refutantes, approbaverunt et definierunt, secundum quod antiquius fuit, stare debere, scilicet Magenardus Abbas et Archidiaconus, Otbertus, qui eodem Archidiaconatus fungebatur officio, Arnoldus eodem florens honore, Isaac, Fredradus, Adalmannus, Evorinus, et omnis fere synodus, horum veridicorum testium testimoniis satis confirmatus, et roboratus est Presbyter Ansuinus: et taliter uterque eorum querelæ hujus finem accepit. Aucta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXX, Indictione III, Regnante Karolo Rege, Ecclesiam autem Lingonensem regente venerabili Isaac Pontifice. Obitus Domni Isaac Episcopi. Isaac deinde hujus vitæ diem obeunte, ejus loco Geilo substituitur Episcopus, huic Besuensi Monasterio amicissimus, et nobis fere omnibus melioribus optimus. Cum enim alii nobis providerint terrena subsidia, iste apud Deum nobis procuravit animarum patrocinia. Rediens enim ex Aquitania, beatissimi Prudentii Martyris corpus huic loco intulit, et cum aliis multis sanctorum pignoribus ad exorandum Deum pro se, et pro nobis, ut decuit, collocavit. Ad quorum honorem, et reverentiam quædam de Episcopio suo ad luminaria obtulit exibenda, et eorum quæ obtulit facta legaliter et publice donatione, scriptum edidit hoc modo. De Collatis huic loco a Geilone Episcopo. Omnibus dignitatibus, sublimibus, ac mediocribus utriusque sexus, et ordinis notum esse volumus, qualiter ego Geilo Lingonensis Ecclesiæ humilis Episcopus, Dei Omnipotentis inspiratione commotus, beatissimum Prudentium Christi Martyrem, Besuensi Monasterio in honore sanctorum Apostolorum Petri et Pauli constructo, digno honore collocaverim. Qui beatus Martyr ante introitum atrii, et in ingressu templi, ac deinceps miraculis, ut omnibus Christi circumquaque fidelibus patefactum est, claruit. Nutu ergo divinæ Majestatis pulsatus, contuli illi aliquid ad luminaria præbenda ex reditibus sancti Mammetis in Luco superiori, capellam videlicet sancti Marcellini, cum appenditiis suis et mancipiis utriusque sexus, quæ ab Episcopo Virdunensi ante paucos dies digna commutatione evindicavi. Pontiliacum etiam cum adjacentiis suis, et Ecclesiam in honore sancti Yppolyti in eodem loco consecratam, eidem sanctissimo Martyri Prudentio contuli. Ecclesiam quoque de Chasuit ad integrum cum omnibus appenditiis suis, eidem sancto delegavi; ita ut ab hac die has donationes habeat, teneat, atque possideat in perpetuum, nullo contradicente. Hoc solum a successoribus meis in Deum, et propter Deum obnixis precibus exorando deposco, ut si addicere aliquid placuerit, faciant; et si non, hæc parva a nobis tradita non demant, nec subtrahant. Quod et si qui temptati a diabolo invadere hæc dona conati fuerint, nec permittatur eis locus in Ecclesia cum cæteris Christianis, et nisi cito resipiscant, maledictionibus cum Datan, et Abiron, et cum Juda traditore Domini, pœnis gehennalibus subiciantur: insuper et auri libras quinque in ultione Rectoribus Ecclesiæ Besuensis persolvant. Ego Geylo humilis Episcopus hanc traditionem in Synodali Conventu peregi, et confirmari rogavi. Anno ab Incarnatione Domini DCCCLXXXIII. Indictione I. Epacta IX. Regnante Karolo Magno. Signum Domni Geilonis Episcopi, harum rerum donatoris. S. Heliæ. S. Oberti. S. Galcaudi. S. Helgaudi. S. Arnaldi. S. Guntardi. S. Odonis, et reliquorum omnium, qui illi synodo affuerunt; die Dominico mensis Octob. VII. Idus ejusdem mensis. Carta de Ecclesia S. Martini de Luco. Anno Incarnationis Dom. DCCCLXXXVI, anno quoque Domni et Serenissimi Karoli Imperatoris Augusti in Gallia imperantis II, indictione V, XV Kal. Junii, sacer Episcoporum Conventus ob pacem et tranquillitatem sanctæ Dei Ecclesiæ statuendam, et Ecclesiastica negotia decernenda, apud Ecclesiam sancti Marcelli Martyris, in suburbio Cabilonensi, in Christi nomine coadunatus est; ubi fuerunt Domni et sanctissimi Archiepiscopi, Aurelianus, Bernuinus, necnon et Reverendissimi Episcopi, Adalgarius, Geylo, Stephanus, Gyraldus, Adalbaldus, Isaac, et Leboinus, Geylo denique supra memoratus Lingonensis Ecclesiæ Reverendus Antistes, una cum supra scriptis Patribus in hoc sacro-sancto residens Conventu, eorum auribus intimavit de supra scripta noticia; qualiter Domnus Isaac antecessor suus, res Ecclesiæ in Luco, in honore S. Martini, in sua S. Synodo a partibus S. Martini de Luco, superiori Capellæ videlicet sancti Marcellini, contra Adalardum ejusdem Capellæ Presbyterum, juste et legaliter evindicavit de rebus et decimis. Tunc omnes Episcopi præfati hæc audientes, in communem relationem Geylonis, venerabilis Episcopi, et noticiam evendicationis Domni Isaac, simul consenserunt, et consentiendo roboraverunt, ut si quis temeraria, sacrilegaque præsumptione convictus, atque cæca cupiditate cæcatus, hoc quod Dei, et Domni Isaac, et nostra confirmamus auctoritate, in aliquo infringere præsumserit, æterna se sciens damnatione multandum, et cum diabolo, et Angelis ejus, sempiterno incendio concremandum, atque cum Juda traditore Domini, et cum Datan, et Abiron perpetuali pœna cruciandum, et insuper a liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ, et cœtu omnium fidelium Christianorum tamdiu habeatur extorris, donec inlicita præsumtione resipiscens, condigna pœnitentia sublevetur. Carta de Luco Mediano. His diebus, homo quidam cujus nomen erat Isaac, dedit Monasterio Besuensi mansum unum, qui est situs in pago Atoariensi, in villa quæ dicitur Lucus Medianus, et habet terminationes de una fronte Thilam fluvium procurrentem, de alia fronte stratam publicam. Donavit quoque supradictus Isaac eidem loco in fine, quæ dicitur mons Mainberti, in loco, qui dicitur Spinido, terræ jornales duos: in alio vero loco, qui dicitur Cabrario, jornales duos, et in alio, qui dicitur Fontinella, jornales tres. Ipsamque donationem Walcaudo, tunc temporis ipsius loci Abbati, et successoribus ejus perpetuo contradidit. Carta de Vetus-vineis. Alius quidam homo nomine Ingelgerius, et uxor ejus Amalildis, vendiderunt fratribus Besuensis Cœnobii in villa, quam Veteres-vineas appellant, unum ortum, qui terminatur de uno latere, terra ipsius hereditatis, de alio latere, terra sancti Leodegarii, de una fronte, terra sancti Petri, de alia vero, strata publica. Habet etiam idem ortus perticationes agripennales de una fronte a parte vineæ sancti Petri perticas duas, pedum sex, de alia fronte perticam unam. Habet et in longo perticas undecim pedum novem. Infra istas perticationes, seu terminationes, totum ad integrum vendidit prædictus Ingelgerius Monachis Besuensibus, acceptoque ab eis precio solidis duobus, et denariis octo, concessit perpetualiter possidendum. Item alia. Vir quidam Otgerius nomine, pro remedio animæ patris sui Isaac, et fratris sui Waldrici, dedit sancto Petro Besuensis cœnobii, servum quendam Amalerium nomine, eo quod ipse Waldricus frater datoris, cuidam servo sancti Petri, qui Lanfredus dicebatur, oculos eruisset. Carta de Novo-Vico. Item alius quidam Bernardus, et uxor ejus Imiltrudis dederunt Theutberto Besuensi Abbati, et Monachis sub eo viventibus, partem de vinea quadam sita in pago Atoariorum, in villa Novo-vico, ut haberent potestatem faciendi de ea, quicquid potius elegissent. Carta de Villare. Miles quidam Portuensis pagi, Aigardus nomine, et conjux ejus Rotlindis vocata, concesserunt beatissimo Petro in Besuensi cœnobio famulantibus, cunctas res juris sui sitas in pago Portuensi, in villa nuncupata Villare, et totum quicquid in ipsa villa, vel in finibus ejus possederant: campos scilicet, prata, pascua, decimas, rivos, fontes, aquas, aquarumque decursus cum adjacentiis suis, et quodcumque dici, aut nominari potest, et quod per nomen eorum ibidem evendicare Monachi possent: acceptoque ob hoc ab ipsis Monachis precio, quod convaluit ad IV libras argenti, hanc tantam donationem testamento confirmaverunt, et possidendam eidem cœnobio perhenniter decreverunt. Item alia Carta. Quidam Guttinus nomine, dedit eidem Besuensi cœnobio mansum unum in pago Atoariensi, et quicquid ad ipsum mansum pertinebat, in campis, pratis, sylvis, aquis, et mancipiis utriusque sexus in eodem manentibus. Carta de Ponto. Aurailus quidam et uxor ejus Ermengardis, vendiderunt Monachis Besuensibus mansum unum cum appendiciis suis, campis scilicet, pratis, sylvis, pascuis, arboribus pomiferis, aquis, aquarumque decursibus, quod situm est in pago Atoariorum, in villa quæ dicitur Pontus, et habet terminationes, de uno latere terram sancti Leodegarii, de alio terram fiscalem, de una fronte stratam publicam, de alia vero prata. Vendiderunt etiam et alias res suas sitas in fine Vendourensi, et in fine Pontensi, et in fine Iulensi; acceptisque a Monachis pro hac largitione LX solidis, potestati eorum eam perhenniter possidendam tradiderunt. Item alia. Quidam miles nomine Waldranus pro requie animæ suæ, et parentum suorum, dedit præfato cœnobio ancillam unam nomine Lampacem, ut ibidem deserviret, cum omni semine suo ex ea progenito: et annis singulis in festivitate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, denarios duos persolveret, et ut cæteræ colonæ servitium omne faceret. Carta de Lujat. Landrada quoque quædam fœmina mansum juris sui, in villa, quæ dicitur Lujat, situm, dedit eidem cœnobio Besuensi: quod mansum terminatur de uno latere terra Flammeria; de alio terra sancti Leudgarii; de una fronte strata publica; de alio vero Thila fluvio procurrente. Item alia Carta. Quidam etiam colonus sancti Petri, qui Gautsonius vocabatur, et uxor ejus Manuheldis, servum juris sui, nomine Gunduinum, dederunt eidem sæpe nominato loco; ea tantum ratione, ut colonus permaneret, sicut et ipse Gautsomus. Item alia. Miles quidam Hugo nomine, pro requie animæ suæ et antecessorum suorum, dedit ad ipsum locum Besuensem, servum quendam nomine Wlfingum, necnon et uxorem illius, nomine Aymam, et infantes illorum, Ermenasiam, Suffuciam, Susannam, Adalsinnam, Suppliciam, et Godolbergam. Carta de Picangiis, et Mercennaco. Mulier quædam nobilis, nomine Wandalmodis, pro requie animæ mariti sui Humberti, et reliquorum antecessorum suorum donavit ad locum SS. Apostolorum Petri et Pauli, necnon et sancti Prudentii Martyris, in villa Fractomonte, servum nomine Gundulfum, cum filiis suis Wlferio, Waringaudo, Rainbaldo, et dimidium mansum, quem ipsi tenebant; tali servitio, ut omnibus annis in corvata Monachorum jornalem unum de tritico, et alium de avena persolverent, et eulogias, et in cera duos denarios. Dedit etiam eadem Wandalmodis supradicto loco in Villa Pichanias, servum nomine Humbertum cum matre Plectrude, et mansum unum ibidem, et quicquid ad ipsum mansum pertinebat. Similiter etiam dedit eidem loco in pago Divionensi, in villa Mercennaco, jornalem unum de vinea. Carta de Vivers. Nobilis quædam fœmina, nomine Eva, dedit eidem Ecclesiæ Besuensi res proprii juris sitas in pago Atoariorum, in loco qui dicitur Vivarius, ipsam videlicet villam Vivers appellatam, et quicquid ibi adjacet, totum ex integro prædicto loco concessit, mansa, servos, ancillas, curtiferas terras, sylvas, aquas, aquarumque decursus, cum mancipiis utriusque sexus; et per servum, nomine Ajembaldum, vestivit ex his rebus prædictam Ecclesiam Besuensem. Carta de Brescono. Levita quidam nomine Helias, dedit in pago Divionensi, in villa Breschono, ad luminaria ejusdem Besuensis Ecclesiæ, vineam unam bene cultam, ut in perpetuum eam possideret sine aliqua contradictione. Carta de Fissiaco. Adoerius quidam in eodem cœnobio ex laico conversus, in villa Divionensis pagi, quæ Fissiacus appellatur, dedit vineam unam, quæ terminatur de uno latere terra sancti Benigni de Longovico, de alio via publica, de una fronte vinea sancte Mariæ de Balma, de alia terra sancti Eusebii de Escubilibus. § Habet ipsa vinea ex uno latere in longum perticas agripennales XXIIII, de alio perticas XX, pedum II, de una fronte perticas XX, de alia vero perticas XV, pedum VII. § Refert quidam scriptor, etc. ut in Chronico S. Benigni. § His temporibus Incarnationis Christi DCCCXCI volvebatur annus. De destructione hujus loci. Veniens ad obitum præfatus, ac venerabilis Geylo Episcopus, cognoscens et ipse multa ad dimittendum seu purgandum in seipso, antequam occurreret cum omnibus nobis in generali resurrectione, ei in cujus conspectu non sunt mundi etiam ipsi cœli, quibus in vita deservierat, in morte non solum animam, sed etiam corpus commendavit. Præcepit itaque corpus suum ad hoc Besuense Monasterium deferri, et se totum Deo, et SS. ejus Apostolis, quibus datum est claudere cœlum, vel aperire quibus voluerint, committens, necnon et gloriosissimo aliorum Sanctorum quorum hic reliquiæ habentur, patrocinio, cum prædecessore suo Alberico Lingonensi itidem Episcopo sepultus est. § Circa idem fere tempus secundum quod scriptum est, risui nostro dolor admixtus est, et extrema gaudii nostri luctus occupavit. Nam venientibus per Franciam in Burgundia Normannis, Monasterium istud Besuense penitus contigit desolatum iri. Et cum septies inveniamus locum istum a perfidis Christianis, seu a paganis violatum, atque destructum, hæc ultima destructio non immerito enphatice a nobis dicitur, Desolatio desolationum. Dicamus igitur, sicut in antiquis menbranulis nostris vix recolligere potuimus, quomodo, et a quibus sexies devastatum sit, ut tandem ad hanc ultimam, et atrocissimam desolationem paulo latius disserendam accedamus. Prima vice a Christianis per intestina bella qui hunc locum invadentes, abstulerunt inde cum aliis rebus, etiam omnes Cartarum auctoritates: unde jam in præcedentibus aliquantulum mentionem fecimus. Alia vice a Wandalis, perfidis paganis. Tertia vice a Sarracenis, quando Augustidunum civitatem destruxerunt, anno ab Incarnatione Domini DCCXXXI. Fertur etiam una vice a Monachis hunc relictum fuisse locum, ob metum cujusdam morbi, qui hanc vastabat regionem. Quarta vice tempore Remigii, fratris Pipini Regis, Magni Karoli patris, pro quadam fœmina, nomine Angla, cui prædictus Remigius hunc locum donaverat: unde et nos in superioribus mentionem fecimus. Cujus rei ordinem qui plenius nosse desiderat, ad eam descriptionis narratiunculam recurrat. Sed et hoc sciendum, quod ex hoc tempore usque ad Domnum Albericum, qui hunc locum reparavit, ab ordine Monastico penitus cessavit. § Jam vero dicendum est de illa ultima desolatione, quæ non solum huic loco obfuit, verum etiam totam Franciam ipsis Normannis vastantibus, neque uspiam Francis tutam resistendi firmitatem repperientibus, multa Sanctorum corpora Divioni castro invecta sunt, eo quod firmissimum, et inexpugnabile videretur, quorum quædam postea sunt relata, quibusdam ibi remanentibus, alia sunt ad alia loca translata. § Delatum est a Suessionicis corpus beati Medardi Episcopi. Delatum est a Tarwanensibus corpus beatissimi Silvini eorum Episcopi. Nostri quoque patroni, beatissimi Prudentii corpus eodem delatum, et in basilica beati Stephani collocatum, multis annis permansit. Tandem Deo nobis propitio, paceque reddita beatissimi Prudentii corpus inde relatum, et beati Silvini corpus cum beata Anglia, ejus familiarissima, nobis a Deo donatum. Sicque factum est, ut cum hujus loci protectionem principaliter habeat cum Paulo princeps Apostolorum Petrus, unum ipsius exornet latus beatissimus Martyr Prudentius, alterum cum venerabili Anglia, beatus Silvinus Episcopus. § Aliquantisper protelavimus desolationis nostræ narrationem, nolentes silentio contegi, qualiter nobis, qui putabamur nostro patrono desolati, postmodum a Deo sint pro uno duo procurati. Nunc ad ea quæ omiseramus redeamus. § Audientes hi qui hic erant Monachi Normannorum adventum, quidam timore pœnæ, ac mortis se occultaverunt, quidam ad alia Monasteria demigraverunt. Nec mirum quoniam qui hic remanserunt, gladio interfecti sunt, quorum nomina hæc sunt. Ayrmannus Monacus, Genesius Monachus, Beraldus Monachus, Sifardus Monachus, Rodco Monachus, Ansuinus Presbyter, Adalricus puerulus. Hi omnes pro Christo pie jugulati talionem ei reddentes, sacrificium Deo effecti sunt, anno ab Incarnat. Dom. DCCCLXXXVIII. § Verumtamen cum nemo repertus sit, qui eis posset vel auderet resistere, fuit isdem temporibus quidam Dux nostrarum partium, Richardus nomine, qui a justiciæ studio dictus est, et ipse justificator. Hic pro libertate patriæ partim zelo succensus, plurimum vero pro Ecclesiis Dei defendendis, Deum habens adjutorem, expugnare illos aggressus est. Et licet usque ad hanc Besuam hostilis impetus procurrerit, et hic rabies insaniæ eorum adeo efferbuerit, ut et Monachos nostros, ut prædiximus, gladiis interemerit, et omnia vastaverit, in tantum ut et fontem ipsum de se gurgitem magni fluvii evomentem, potatione quadrupedum innumerabilium per totum quatriduum exsiccaverit, ad Divionem tantum eos aspirare, nec loci firmitas, nec Ducis nominatissimi permisit metuenda bellicositas. Quin immo occurrens eis præfatus Dux Richardus, in loco vocato Argentoilo, cummisso cum eis prælio cæsa est eorum quamplurima multitudo. Sicque Dani cum Normannis retro redire sunt coacti. § Anno Incarnat. Verbi DCCCXCIII, Odone regnante, etc., ut in Chronico S. Benigni. § Anno DCCCCXI Incarnat Verbi, XIII, Kalend. Aug. in Sabbato, cum obsiderent Normanni Carnotinam urbem, et jam esset penitus capienda, supervenientes Richardus, et Robertus cum suis, Dei auxilio, et Beatæ Mariæ patrocinio roborati, fecerunt stragem maximam paganorum, a paucis qui remanserunt obsides capientes. Habuit isdem Richardus filium nomine Rodulfum, qui fuit Rex Francorum. Alter filius vocatus est Boso, qui Burgundiæ superioris, quæ Gallia Comata dicitur, accepit regnum. Tercius filius dictus est Hugo, cognomento Capito, qui fuit Dux inferioris Burgundiæ. Exorta discordia inter Karolum et Regni principes, lites ac bella, rapinæ et incendia, innumera undique sæviunt mala; tandem Rex facti pœnitens Principes ad concordiam commovet, pacemque exoptatam cum eis firmat. De commutatione facta inter Walcaudum Abbatem, et Teuthardum. Eo tempore facta est commutatio inter quendam Teuthardum, et Walcaudum Abbatem, de terris quæ sub jure eorum videbantur esse. Dedit itaque Teuthardus de parte sua ad partem Walcaudi Abbatis campum unum, situm in pago Atoariense, in fine Pauliacinse: et contra Walcaudus Abbas de parte sua dedit Theuthardo campum unum situm in ipso fine Pauliacinse. Obitus Geylonis. Defuncto vero Geylone Episcopo Teutbaudus successit. Sed et isto defuncto, Agrimus Episcopus successit, in cura pastorali valde sollicitus. Hic Pontiliacum, et Ecclesiam S. Yppolyti a quodam Waltario nobis injuste ablatam restituit, sicut hic demonstrabimus. Carta et confirmatio Agrini Episcopi de collatis a Geylone Episcopo huic loco. Agrinus divina dispensante clementia humilis Episcopus, omnibus Ecclesiæ Dei fidelibus utriusque sexus et ordinis, usquam locorum degentibus. Ad multorum constat pervenisse notitiam, qualiter Geylo piæ recordationis Episcopus, prædecessor meus, sanctum Prudentium de Aquitania transferens, in nostrum Episcopium Lingonense detulit, et in Besua Monasterio ad laudem, et gloriam nominis Dei sollempniter collocavit. Ubi ob amorem Dei, et reverentiam ejusdem S. Prudentii, quasdam res Ecclesiæ suæ, videlicet Pontiliacum cum adjacentiis suis, et Ecclesiam in honore sancti Yppolyti consecratam, eidem Monasterio contulit, quatinus Monachis et Dei servis ibidem Domino famulantibus, futuris temporibus proficiant in aucmentum. Quo quidem de hac vita sublato, sicut reliquæ res Ecclesiæ nostræ inrationabiliter ad votum diripientium distractæ sunt, ita quoque et Pontiliacus a loco ubi fuerat a præfato Præsule collatus, est a Waltario, sicut certissimum est, sacrilege invasus et indebite alienatus. Unde Gaulcaudus Abbas præfati Besuæ Monasterii, cum confratribus suis Monachis, nostram humilitatem adiens, præjudicium injuste loco illatum lacrymosis questibus innotuit, et ut nostra munificentia sublata indebite redderentur, pro amore Dei, et reverentia Petri et Pauli Apostolorum Principum, sanctique Prudentii humiliter deprecatus est. Nos igitur deprecationem illius paterne suscipientes, eamque cum fidelibus Ecclesiæ nostræ Clericis, ac Laicis pertractantes, et justam rationabilemque, et rectam perspicientes, consilio, et consensu tocius Ecclesiæ nostræ, sicut præfatæ res ab antecessore nostro sæpe dicto loco concessæ sunt, et nos quoque præsentialiter concedimus, et hac nostra auctoritate regnante Domino nostro, in perpetuum consecramus. § Ut autem præsens nostra restitutio futuris temporibus vigorem inviolabilem optineat, et de cætero indebitam, injustamque nesciat pati jacturam, manu propria roboravimus, fideliumque nostrorum subscriptionibus confirmare jussimus: successoribus nostris per sanctam et inextricabilem Trinitatem humiliter, obnixeque suggerentes, ut quæ a nobis pie statuta sunt, ab illis inviolabiliter conserventur. Agrinus sanctæ Lingonensis Ecclesiæ humilis Episcopus in Christi nomine roboravi, et signavi. Otbertus Præpositus, et Archidiaconus signavi. Bernardus Archiclaverius sign. Madalgaudus Diacon. sign. Isaac Archidiac. sign. Emmarricus Archidiac. sign. Ewardus Diaconus signavi. Helgaudus Presbyter signavi. Ursinus Presbiter, Arnaldus Archidiac. sign. Fulculfus Diacon. sign. Albericus Diacon. sign. Aclevertus Subdiac. sign. Wlleus Subdiac. sign. Siquinus Subdiac. sign. Josselmus Acolytus signavi. Giflerius Acolytus signavi. Ego Brantio indignus Presbyter hanc restitutionem scripsi, et dictavi, II Id. Aprilis, Indict. VIII, anno II. Regnante Oddone Rege. Carta de Taxnatello. Quidam homo, nomine Alardus, dedit res suas proprias, in villa quæ dicitur Taxnatello, velut in ipsa fine, id est, curtile unum, quod terminatur de uno latere terra sancti Leodegarii, de alio latere terra Willeri; de una fronte, strata publica, de alia fronte Fisco. Infra ipsas terminationes, et quicquid ad ipsum mansum aspicit, tam terris, quam etiam pratis, sylvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, exitibus, et regressibus, omnia ad integrum dedit Deo, et Ecclesiæ Besuensi. Carta de Luco. Eodem tempore quidam homo, nomine Karlus, et uxor sua Retrudis, dederunt Besuensi Ecclesiæ et Abbati Walcaudo res proprias, sitas in villa, quæ dicitur Lucus, habentes terminationes de uno latere terram sancti Vincentii, de alio stratam publicam; de una fronte fiscum, de alia fronte conturnum vicinorum. Similiter dedit in ipsa fine jornalem unum, et peciolam de terra: et in alia fine, quæ dicitur Campania, dedit jornales duos. In alia autem fine, quæ dicitur mons-Mainberti, jornalem unum, et peciolam de terra. In alio vero loco dedit ubi possunt seminari de tritico modii octo, et ancillam nomine Mainbergam, tempore Regis Oddonis. § Defuncto igitur Agrimo Episcopo, successit Warnerius Episcopus. Hic petentibus Monachis cœnobii hujus beatum Prudentium Martyrem retulit de Divioni, cum innumerabilibus Clericis diversi ordinis, a plebe innumerabili utriusque sexus cum honoris tripudio susceptus est. Denique monachis prædicti cœnobii cum infinito populo eminus a Monasterio ei obviam occurrentibus, cum inmensis laudibus receptus est, anno Verbi Incarnati divini DCCCCXXI, IX Kalendarum Octobrium die. § Defuncto autem Walcaudo Abbate, Walcadus successit, sed et isto obeunte Galcaudus successor efficitur; sed et isto defuncto successit Abbas, nomine Milo, postmodum Matisconensis Episcopus qui nichil boni in hac domo gessit. Obeunte autem Warnerio Lingonensi Episcopo, successit Gotselmus in Episcopatus honore, anno I Regni Rotberti. De quo quia mentio facta est, oportet dicere quomodo Regnum acceperit. § Oddone Rege defuncto, Rotbertus frater ipsius sperans, etc., ut in Chronico sancti Benigni. § Defuncto autem Gotselmo Episcopo, successit ei in Episcopatus honore Letericus Episcopus, post hunc Æricus. Deinde Achardus. Atque post Widricus. Transierunt sub his Pontificibus anni ferme XL et amplius, in quibus semper in deterius processit hujus loci status, Episcopis, et Abbatibus alia magis, quam id curantibus. § Rodulfo Rege defuncto absque liberis, etc., ut in Chronico sancti Benigni. De Brunone Episcopo. Anno ab Incarnatione Dom. DCCCCLXXX, indictione VIII, Regni Lotharii Regis XXV anno, dedit idem Rex Brunoni Remensis Ecclesiæ Clerico, suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti, Episcopatum Lingonicæ civitatis. Ordinatus est autem idem Bruno Episcopus per manus Burchardi Lugdunensis Archiepiscopi, in Ecclesia sancti Stephani viginti quatuor gerens annos ætatis: et eodem anno susceptus est a Clero Lingonicæ urbis, ab Incarnatione videlicet Christi DCCCCLXXXI. His assecutus Episcopatum, omni, quo potuit, nisu, sequi studuit exemplum boni Pastoris. § Monasteria igitur ipsius ad Diœcesim pertinentia, in spiritalibus religione, in temporalibus necessaria pene adnullata gubernatione considerans, cœpit quærere quatenus Dei dispensante nutu, suum in statum ea quivisset reparare. § Cum vero de hujus Besuensis Monasterii multimodis desolationibus dissereremus, diximus prout memoriæ occurrere potuit, secundum quod in scedulis veteribus invenimus, sexies desertum, et fere adnullatum fuisse. Verumtamen postea diligentius cætera perscrutantes, invenimus hunc eundem locum ab Hungris combustum quinquies, quippe cui nullum erat a terreno principe defensaculum, nec loci ad resistendum inimicis munimentum. Harum combustionum duæ quo tempore evenerint, notum nobis est. Anno namque DCCCCXXXVI Incarnati Verbi venerunt Hungri in Burgundiam mense Julio. Iterum anno DCCCCXXXVII Incarnati Verbi Lucdowico filio Karoli uncto in Regem, et nondum eodem anno evoluto, Hungri venientes per Franciam et per Burgundiam atque Aquitaniam, devastaverunt omnia: quæ vastatio in tantum huic loco obfuit, ut per LI annos usque ad annum scilicet Incarnati Verbi DCCCCLXXXI quo Domnus Bruno Lingonensi Ecclesiæ præficitur Episcopus, respirare ad priorem statum nequiverit. § Videns igitur Domnus Bruno Episcopus statum hujus loci, et Abbatiam sancti Benigni Divionensis, in ambiguo positum, supplex adiit Domnum Majolum Cluniacensis Monasterii Abbatem, multaque prece poposcit, quatinus ejus auxilio quivisset eas reparare in melius, et interius Religionem, et exterius possessiones. Cujus precibus flexus, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Tempore, quo hæc gerebantur, Hugo Rex, Hugonis magni filius, cum Rotberto filio, Francorum pociebatur regno, etc. ut in Chronico sancti Benigni. § Domnus autem Episcopus Bruno considerans patrem Willelmum ita ferventem in Religione, ac Monastica institutione, et loca ei commissa de die in diem in melius proficere, omnia in suo Episcopio Monasteria ipsius delegavit providentiæ. Videns vero Abbatiam istam Besuensem in honore, et nomine beatorum Apostolorum Petri et Pauli dicatam, pene ad nichilum redactam, monuit instanti prece, ut eam secundum regularem emendare curaret institutionem. Cujus annuens precibus istud cœnobium in paucis annis ad regularem commutavit statum, etc. ut in Chronico sancti Benigni. § Cœperunt denique ex sua patria, hoc est, Italia multi ad eum convenire, aliqui litteris bene eruditi, alii diversorum operum magisterio docti, alii agriculturæ scientia prediti, quorum ars, et ingenium huic loco profuit plurimum. Cum vero Willelmus Abbas Augustorum seu Regum palacia adiit, in eis, non quæ sua sunt, sed quæ Jhesu Christi quæsivit, ut ex eorum scilicet familiari collocutione subveniret oppressis sua interventione, aut certe ex sæculari, vel Clericali habitu Deo lucrifaceret; ut juxta Domini præceptum propria relinquerent, et sæcularibus curis semotis, Deo in tranquillitate servire studerent, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Cum primum Abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus, quidam castri Divionensis civis, nobili ortus genere, Rodulfus Albus vocatus nomine, venit ad conversionem inter ipsa primordia ejus novæ ordinationis; cujus pecuniis relevata est paupertas prædicti patris, et consilio, atque adjutorio sublevata sollicitudo regiminis hujus loci Besuensis Monasterii; adhuc quippe erat ei paucitas Monachorum; quem prædictus frater ita juvabat in exterioribus curis, ut solus supplere videretur solamem plurium. Sed præter ejus votum, hoc solatium tulit illi paucitas dierum. § Si hujus viri mentionem facientes, paululum excesserimus ordinem rationis, ne cuiquam veniat in fastidium; curæ enim nobis fuit, eos præcipue annotare, qui erga hunc locum devotiores, seu munificentiores exstitere. Hic vero Rodulfus, quoniam hæc Ecclesia secundum quantitatem quia parva erat, tantis Patronis, Petro, dico, et Paulo, non videbatur condigna, a fundamentis incipiens, et ad perfectum usque perducens, in eo statu, quo modo est, consummavit. Rexit autem hunc locum sub Abbate Willelmo. Prior Magnus, tam in exterioribus, quam in interioribus providendis, et amministrandis strenuissimus: quippe qui hoc ipsum jugi cura et exercitio didicerat. Fuerat namque antequam veniret ad conversionem Vice-Comes Divionensis. Convertens itaque studium sæculare in Ecclesiasticum, ex bonis initiis meliores fines obtinuit. Obiit vero hujus vitæ diem Idibus Novembris, cujus anima requiescat in pace. Amen. § Alter quidam Monacus, vocatus Hunaldus, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Longum est enumerare singula, quæ Domnus Bruno Episcopus in hoc loco egit bona, sed tamen, quæ in kartis nostris repperire potuimus, demonstrabimus. § In nomine Domini Dei, et Salvatoris Jhesu Christi, Bruno divina disponente clementia, sanctæ Lingonensis Ecclesiæ humilis Episcopus. Si locis omnibus, et præcipue sacris, eorumque Rectoribus nostræ indignitati divinitus commissis, in sibi necessariis prout valemus pie et oportune consulimus, eorumque anxietatibus sollicita cura subvenimus, non solum in hoc venerabilium et Deo devotorum Pontificum, piorumque Pastorum usum, et consuetudinem exequimur, sed etiam saluti animæ nostræ providemus. Idcirco noverit omnium Ecclesiæ nostræ, et nostri sollercia, quod veniens Domnus Abbas Willelmus (quem ob sanctitatem, et venerabilem religionem locis in nostro Diocesi manentibus, Divionensi, atque Besuensi, amanter præfecimus) insinuaverit nobis quasdam res de ipsis Abbatiis inter se necesse esse, reddendi census gratia transferri, nosque id laudare, et omnimodo consentire debere. Cujus providentiam et laudabilem discretionem non solum laudavimus, sed etiam, ut secundum suum velle locorumque necessitate id accelerare deberet, attente monuimus. Sumptum est itaque de Abbatia sancti Petri Besuensis, et conjunctum Abbatiæ beati Benigni Divionensis, quicquid habere dignoscebatur in Bruciaco villa; eo tenore, ut omni anno octo modios vini ante festivitatem sancti Prudentii in censum reddant; et quicquid supra diximus, perpetualiter Monachi beati Benigni possideant. Quod si neglegentia, vel oblivione hoc termino redditum non fuerit, censum duplo restituant, et conventum inconvulsum permaneat. Quod si quisque post decessum nostrum, hoc decretum multorum nobilium ore laudatum, infringere temptaverit, nisi cito resipuerit, et pœnitentiam condignam habuerit, anathematis jugulum caveat, quo ferire decrevimus quoscumque, qui nostrorum decretorum cupiunt statuta evellere. Et ut hoc per sæcula inconvulsum permaneat, manu nostra subterfirmavimus, et ut a pluribus firmaretur rogavimus. Signum Brunonis Episcopi. Signum Lamberti Præpositi. Sig. Teudrici Archidiaconi. Sig. Beraldi Archidiaconi. Sig. Widonis Presbyteri. Sig. Teudonis Archiclavi. Sig. Widonis Archidiaconi. Sig. Beraldi Ypodiaconi. Sig. Oddonis. Sig. Amelii. Sig. Brunonis pueri. Sig. Humberti pueri. Sig. Nivardi. Sig. Gozelmi. De conlatis huic loco a Brunone Episcopo. Crescente autem in hoc Religionis studio, Domnus Bruno Episcopus nimium exilaratus de bona eorum conversatione, de suo jure quodcumque necessarium et utile eis foret, libenti animo tribuebat. Inter cætera igitur quæ huic loco contulit, statuit, ut de Ecclesiis a sex leugis vel infra a Besua, tempore Rogationum omnes tam viri, quam mulieres cum oblationibus ad sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina convenirent. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Considerans ego Lingonensium Bruno Episcopus oficii mei negligentiam in dampnationem animæ meæ cedere, juxta sensus mei modum elaboravi Ecclesiis Dei provisores efficere, qui in eis talentum verbi Dei disseminantes, mecum pariter de eo, ipsi Domino Jhesu Christo lucrum reportantes, æternæ vitæ remuneratione ditarentur. § Volui igitur Ecclesiæ Besuensi Domnum Guillelmum virum Religiosissimum Abbatem præesse, qui dum in ea cuncta regulariter, ac religiose disponeret, intelligens propria in quibusdam non satis sufficere, quæsivit ab Ecclesia Lingonensi, Ecclesiæ Besuensi aliquid ad luminarii opus conferri. Cognoscens itaque peticioni viri Dei non esse contradicendum, cum consilio tocius Capituli Lingonensis statui, ut de Ecclesiis a sex leugis vel infra a Besua, tempore Rogationum, omnes tam viri, quam mulieres cum oblationibus ad Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina conveniant. Illud quoque non ociose mecum reputans, quia cum tempore eodem Lingonas venire deberent, alii longitudine viæ, alii inbecillitate corporis, seu aliquibus aliis occasionibus retardati, pabulo divini verbi, et peccatorum remissione, quam ibi deberent accipere, frustrabantur. Veniant igitur illo tempore statuto, et de peccatis suis veniam postulantes ab eis, quorum linguæ claves cœli factæ sunt, a Monachis illic Deo servientibus de salute animarum suarum ammoniti, facta absolutione, et data benedictione, læti revertantur in pace. Quicumque vero huic nostræ institutioni contraire præsumpserit, Dei Omnipotentis auctoritate, et eorum qui quæ ligaverint in terra, erunt ligata et in cœlo, atque omnium sanctorum anatematizentur, et excommunicentur. Amen. § Et ut hoc per sæcula inconvulsum permaneat, manu nostra subter firmavimus, et ut a pluribus firmaretur, rogavimus. Signum Brunonis Episcopi. Sig. Willelmi Abbatis. Sig. Lamberti Præpositi. Sig. Beraldi Archid. Sig. Teudrici. Archid. Sig. Brunonis Archid. Sig. Teudonis Archiclavi. Sig. Widonis Archid. Sig. Amelii. Sig. Widonis Presb. Sig. Beraldi Ypodiaconi. Sig. Nivardi. Sig. Gocelmi, et aliorum multorum. Ego Airardus Cancellarius scripsi, et cum cæteris laudator, et roborator extiti. Acta sunt hæc anno ab Incar. Dom. MVIII, Indict. VI, Epacta XI, concurrente IIII. Regnante Roberto Rege, et Domno Brunone sedem Lingonicam tenente. § Benivolentiam Domni Brunonis Episcopi atque devotionem erga hunc locum, noticiæ futurorum commendare volumus, nobis, hodieque, et posteris nostris, quamdiu sæculum durabit, profuturam. § Est Ecclesia non multum distans ab hoc Besuensi loco in honore sancti Leodegarii dedicata, largissimis prædiis et latifundiis a Regibus, et Ducibus, et Comitibus dotata. Cujus loci Monachi non minimas injurias, et importunitates huic loco inferebant, terras nostras occupantes, injustas consuetudines in ipsis terris imponentes. Et quoniam possessiones nostræ intra possessiones eorum contiguæ erant, justo latius manus extendentes, ut pote terrenorum principum quamvis injusto auxilio confisi, quacumque poterant de nostris rebus locum suum ampliabant. § Est villa, quæ dicitur Cusiriacus in parrechia nostra ejus villæ qui dicitur Belenava, ubi cum Monachi S. Leodegarii Ecclesiam et novam parrechiam construere voluissent: audiens hoc Domnus Bruno Episcopus, excommunicavit, et anathematizavit eos, qui ibi Ecclesiam construerent, et qui divinum officium ibi celebrarent. Considerans tamen quoniam parrechialis Ecclesia, Belenava scilicet, nimis longe aberat; ut bonus pastor animarum curæ prospiciens, neve longinquitate viæ, aut negligentia Sacerdotis, aut ignorantia plebis, animæ divini verbi pabulo fraudarentur, statuit ut ad villam, Besuunculam nomine, quia prope erat, ad Missas, et Christianitatis officium convenirent: eo vero tenore, ut quia dignus est operarius mercede sua, medietatem eorum, quæ ad Presbiteratum pertinerent, illi Ecclesiæ condonarent. § Item in villa quæ dicitur Anblins, quoniam ipsi in aqua partem nobiscum habebant, cœperunt calumpniari, et si quid vellemus ædificare, ipsi quantum poterant impediebant. Accessit Pater Bruno Episcopus, et ipse in medio aquæ sudem acutam infixit, quæ hodieque ibi manet, ut monachi sancti Leodegarii medietatem aquæ usque ad palum haberent, et alia medietas usque ad palum nobis in pace remaneret. § In villa nostra, quæ Trecasas dicitur, voluerunt aliquando corvatam consuetudinaliter facere. Cum vero non fuisset alius, qui resisteret, quidam rusticus zelo justiciæ et fidei accensus, accessit ubi boves juncti fuerant, et juncturas super capita eorum, quas rustici convinculas appellant, omnes truncavit. Tamen timens ne pro hoc facto, quamvis injuste ei malum inferretur, aufugit. Iterum Bruno Episcopus noster, et nomine et re, cum hoc audisset, non piguit ad locum accedere, et prius quam de hac re incœpisset disserere, rusticum illum qui timore delituerat, nec audebat redire, demandans: Ubi est, inquit, filius meus, qui hoc fecit, et ita viriliter loco mei egit? Qui cum venisset ante eum: Tu es, inquit, filius sancti Petri, et meus: ne paveas pro certo habens, quia qui te odit, me odit. Securus esto; nam qui te lædet, mecum quoque dividet illud. His dictis, cum per indigenas loci, et antiquos, quibus noticia, et memoria præteritorum fuerat, comprobatum fuisset, nullo modo Monachos illos consuetudinem illam quam reclamabant, in nostram villam habere, Domnus Episcopus remeavit ad sua. Carta de Decimis Novæ Villæ. Per idem tempus, quo Domnus Guillelmus Abbas Besuense regebat Monasterium, Miles quidam, nomine Gyrardus, cognovit se non recta consuetudine accipere decimas cujusdam Ecclesiæ ad ipsum Monasterium pertinentis, quæ in Comitatu Adtoriense, loco nuncupato Nova villa, in honore S. Prudentii est consecrata: eo quod decimæ illius Ecclesiæ ad alteram quasi matrem transportabantur Ecclesiam, constitutam in villa, quæ dicitur Frasnetum. Cum igitur apud Castellum suum, cui nomen est Fons-venti, VII Kal. April. resideret, reddidit pro remedio animæ suæ, et uxoris, filiique sui, nomine Humberti, ipsas decimas ad jam dictum Monasterium, cui ipsa jure hereditario subjacebat capella. Hoc autem factum est sub præsentia, et consensu uxoris suæ, nomine Gertrudis, et prædicti filii sui Humberti, atque ut nemo de heredibus, vel successoribus eorum jam amplius ipsas decimas repetendi haberet licentiam, hanc fieri noticiam jusserunt: quam si quis calumpniatus fuerit, perpetuæ excommunicationis feriatur anathemathe. Nomina testium qui hanc noticiam firmaverunt, hæc sunt. Theodericus, Humbertus, Aymo, Joffredus, item Humbertus, Arembertus, Gybuinus, Mainfredus, item Haymo, Wido Presb. Deodatus, et alii quam plures illustres viri, qui omnes testimonium firma ratione præbuerunt, melius et rectius jam dictam Ecclesiam per se debere stare cum decimis suis in parte, et possessione Besuensis Monasterii, quam alteri cuilibet subjacere Ecclesiæ. Item alia. Cum apud Lingonicam sedem nostram, Ego in Dei nomine Bruno Episcopus, nostrique Archidiaconi, collecta Diœcesis nostræ filiorum multitudine, generalem ageremus synodum, adiit præsentiam nostram quidam Monachus Besuensis Monasterii, nomine Benedictus, præmonstrans cartulam quam ante fecerat Miles quidam nomine Gyrardus, ex consensu uxoris suæ, nomine Gertrudis, et filii sui Humberti, reddens ad jam dictum locum decimas cujusdam Ecclesiæ in comitatu Adtoariensi, Nova scilicet villa, sub honore sancti Prudentii consecrate. Quam videlicet cartulam omnes pariter audientes firmavimus, atque laudavimus. Et quia eadem Ecclesia in prædio præscripti Monasterii erat constructa, decrevimus, atque statuimus, ut decimæ ipsius omni tempore jure hereditario ad idem devenirent Monasterium, nullo de nostris successoribus, neque de heredibus prædicti Gyrardi contradicente, neque calumpniam faciente. Si quis hoc testamentum calumpniatus fuerit, repetantur ab eo cuncta delicta, usque ad novissimum quadrantem. Actum puplice Lingonis. Nomina testium, qui hoc firmaverunt testamentum. Lambertus præpositus. Teudo Abbas et Archidiac. Beraldus Archid. Item Beraldus Archid. Bruno Archid. nepos Domni Brunonis Episcopi. Carta de Bustello. Notum esse volumus præsentibus, et futuris, quod Fulbertus et Berengerius fratres recedentes de Bustello, pro inimicitiis, quas vicini eorum contra eos exercebant, dederunt alodum ipsius vici Bustelli, S. Petro et seipsos, et omnem posteritatem suam commendaverunt perpetualiter eidem sancto Petro, una denerata ceræ omni anno, tam virum, quam mulierem. Ea conventione, ut si ipsi, aut aliqui ex eorum progenie reverterentur in regionem, hereditatem suam, quam sancto dederant, ab Abbate loci et Monachis tenerent. Discedentes itaque de Episcopatu Lingonico, tempore Brunonis Episcopi, et Ducis Henrici, venerunt in Diœcesim Archipiscopatus Vesuncionensis tempore Hectoris Archiepiscopi, et Comitis Willelmi, pervenerunt in locum, qui dicitur Rollens, et remanserunt ibi super terram Teduini, et Beroardi fratris ejus: qui scilicet Teduinus pater fuit Bernardi. Ea vero conventione in terra illorum remanserunt, ut ipsis reditus, et consuetudines terræ persolverent, sancto vero Petro Besuæ censum, quem debebant annuatim, deportarent. Timentes autem Monachi, ne per succedentia tempora heredes Teduini, et Beroardi fratris ejus, ipsis hominibus aliquam violentiam irrogarent, vel in servitutem eos redigere vellent, cum Abbate suo Willelmo adeuntes Concilium, in quo Archiepiscopus Hector, et Episcopus Bruno cum aliis Episcopis residebant, deprecati sunt, ut hanc Kartam pariter, et libertatem istorum hominum Ecclesiastica auctoritate roborarent. Quod ipsi libenter concedentes cum consensu aliorum Episcoporum, et totius sancti Concilii eosdem homines liberos sancti Petri esse statuerunt, et perpetuo anathemate excommunicaverunt, qui illis servitutis jugum imponere ullo modo ausi fuissent. Signum Hectoris Archiepiscopi. Signum Brunonis Episcopi. Signum Walterii Episcopi. Signum Burchardi Episcopi. Signum Gosleni Episcopi. Carta de Buxiaco et de Lama. Quidam homo Gybuinus nomine, dedit Deo, et Besuensi Ecclesiæ, unum servum nomine Walcaudum, cum sua conjuge, atque omnibus, qui ex his fuerint propagati: et unum mansum, qui divisus est in duas partes. Una pars est in villa, cujus vocabulum est Buxiacus, quæ de duobus lateribus dividitur a terra Gyrardi Militis, et de tercio a terra S. Petri Besuensis, et de quarto ab aqua quæ vocatur Tyla, in qua XXX et II jornales appendunt; et alia pars est in villa, quæ dicitur de Lama; quæ partitur undique a terra sancti Petri, in qua appendunt XX et VIII jornales. Postmodum vero in die depositionis suæ cum fuisset delatum corpus ejus ad sepulturam omnis affinitas ejus dederunt unam ancillam nomine Abdiardam, et confirmaverunt hanc iterum Kartam. Quicumque vero dempserit quippiam ex his supradictis rebus, sit anima ejus abstracta a consortio Dei. Item alia. Hisdem etiam diebus, Oggerius calumpniam inferens ancillis, cum propriis filiis, uni Susannæ, et nomen alteri Hildegardæ a Monachis S. Petri per multorum curricula temporum jure possessis, conabatur in suam pertinaciter transducere servitutem. Quapropter jubente Brunone Episcoporum præcellentissimo, fidelium suorum factus est conventus, insuper etiam campiendi est dies statutus. Sed ne homicidii, vel perjurii noxam incurreret ipse Oggerius, oblati sunt ei a Monachis ibidem manentibus quinquaginta solidi: quibus acceptis, sic tandem ab hac querela sponte reticuit. Et quamvis injuste temptasset eas ad suum inflectere servicium, accepto in redemptionem ut ita ducam, precio, sancto Petro, cui verius pertinebant, reddidit coram testibus; ita ut nec ipse, nec sui coheredes, vel aliqua suspecta persona, audeat de his, aut eorum progenie aliquando aliquam calumpniam inferre. Hi sunt testes. Gyrardus Comes, Walterius, Nerduinus, Aldo, Odo, Hugo Comes, Odilo. Carta de Gibriaco. Per idem tempus, quidam homo, Jozaldus nomine, pro remedio animæ suæ per consilium filiorum et amicorum suorum, dono tradidit ad locum sancti Petri Besuensis, quandam vineam in villa Gibriaco, in loco nuncupato Casallo, cum jacentem, quæ habet in longo XXVI perticas, in lato perticas X et VII, et terminatur de uno latere terra sanctæ Mariæ, ex alio latere de ipsa hereditate; de una fronte strata publica, de alia, terra fiscali. Hanc autem hereditatem duo antecessores sui, Wicherannus scilicet et Archirannus, donaverant ei, et uxori suæ Tetsanæ, et duobus infantibus suis Ostrado, et Vucheranno. Sicut ergo ab ipsis duobus antecessoribus suis donata sunt, ita ipse Deo, et sancto Petro, et Besuensi Monasterio tradidit perpetualiter habendam, atque possidendam. Karta de Setis. Noverint fideles per succedentia tempora, quod quidam homo, Lambertus nomine, cum esset ingenuus, et maneret apud Setas cum uxore sua, nomine Eremburgi, ac liberis Framiero, et Dominico, ejusdem conditionis, gratis se tradidit sancto Petro ad serviendum in loco, qui dicitur Fons-Besua, ac Monachis ibi degentibus, famulantibus Deo; quatinus libertas eterna proveniret animabus eorum. Sed hoc fecit eo tenore, ea conditione, eo fenore, ut ipse, et successores ejus, fideliter custodirent elemosinam quam Comes regionis Rainaldus una cum sua conjuge tribuit supradicto sancto Petro. Nam quicquid in lucro aut negotio aliquid exinde potuerint lucrari, reddant ad vestitum fratrum in camera supradicti loci. Et ut hæc scriptio firma maneret, in præsenti dederunt in recordatione huic Conventui, vir duos asinos, et ejusdem viri uxor X solidos ad restaurandam caldariam. Similiter et unam navim dederunt. Nam noverint Monachi ipsius loci, non eum habere alium Advocatum, nisi ipsos, et ideo omni tempore eum in vestitu, in calceatu, ac cibo semper gubernari. Et ut insuspecti manerent, anathematizaverunt seniores loci quicumque; in aliquo aut quippiam ei moleste fecerit, aut ejus liberis, perpetua anathematizatione, ex auctoritate Dei, sanctique Petri, ob cujus amorem se tradidit ipse Lambertus ad serviendum, nisi satisfactio facta promeruerit veniam. Testes huic subscriptioni omnes habitatores sancti loci ipsi sunt. Aldo Præpositus, Humbertus, Wido Decanus, Otbertus, Necteus Rainerius. Hæc enim acta sunt tempore Willelmi Abbatis, ac præpositi loci, Benedicti nomine. Carta de Talamaro. Perversorum calliditas dolos corde machinantium, exigit ut res decretæ literrari tradantur scedulæ, ob cautelæ studium, et munimen sequentium. Quos ita sæpe levis circumvolvit inconstantia, ut etiam testimoniali manu roborata, sinistrorsum subdola certent refragari sollertia. Talium præcaventes versutias fratres loci Besuensis, sub Domni Abbatis Guillelmi excubantes regimine, descripsimus conventionem quam fecimus cum Parrechianis villæ Talannaci, de atrio Ecclesiæ sancti Valerii. Timentes enim hostiles impetus, ad nos venere unanimes, poscentes ipsum atrium sibi dari in auxilium, ad construenda domicilia, et condendi propria. Horum itaque evicti inportunitate, atrium in commune census sub raciocinio indulsimus; eo videlicet conditionis ordine, ut qui senum pedum vel septem mensuram usurparet in dominio, duorum; qui vero aut duodecim, aut tredecim, quattuor denariorum censum die festivitatis sancti Benigni solveret. Qui vero statutum transiret terminum, jam sciret cum usura secundum legem reddendum. Karta de Luco Ibuxiaco. Quædam fœmina, Heldegardis nomine, pro remedio animæ suæ, et viri sui, filiorumque, scilicet Norgaudi, et Heldeberti, tradidit hanc terram cum appenditiis suis, quam jure hereditario possidere videbatur, Monasterio sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quod est situm in loco, qui dicitur Fons Besuæ. Et ut hoc profuturum posteris foret, et firmius crederetur, litteris adsignare rogavit. § Igitur in Bussiaco villa quattuor sunt curtillia, duo ex una parte fluvii, qui dicitur Tila: et alia duo, ex alia parte ejusdem fluvii. Ex uno latere est terra sancti Salvatoris, ex alio terra Gibuini; ex uno capite currit prædictus fluvius, id est Tila, ex alio est via publica. Juxta autem alia duo curtilia, quæ sunt ex alia parte ejusdem fluvii, ex una parte est terra Girardi, ex alia terra Gibuini; ex una fronte terra prædicti Girardi, ex alia sæpe dictus currit fluvius. In Luco autem Villa secus pontem curtile unum: ex omni parte est terra ejusdem prædicti Monasterii. In eadem vero villa est et aliud curtile, ex una parte terra sancti Petri, ex alia terra Willerii; ex una fronte via publica, ex alia sæpe dictus fluvius. § Item in alia villa, Luco dicta ad sanctum Martinum, duo curtillia; ex una parte est quidam exitus ad aquam pergendi, ex alia est terra sancti Leodegarii; ex una fronte currit Tila, ex alia prædicta via. Item in jam dicta villa Luco ad pontem sunt tria curtilia modica, ex omni parte ejusdem Monasterii terra consistit. Item in eadem villa unum curtile; ex una parte est terra Giraldi, ex alia terra sancti Salvatoris; ex una fronte tenet ipsum Monasterium, ex alia fluvius jamjamque vocatus. Item in eadem villa unum curtile; ex duabus partibus terra sancti Leodegarii; ex una fronte terra Gibuini, ex alia sæpe dictus fluvius. § Hæc ergo supradicta Heldegarda cum prædictis filiis, jam dicto contulit Monasterio, et fideli subscriptione legitimis testibus corroboravit, Regnante Roberto Francorum Rege. Contulit nichilominus cum omnibus his prædictis curtilibus, omnia quæ ad ipsa pertinent: id est prata quattuor terras arabiles, et pascua, et cuncta quæ hereditario jure possidebat in his prædictis tribus villis. Karta de Lu et Fracto monte. Item alia quædam fœmina, Heremburgis dicta, pro anima sua, animabusque seniorum suum seu filiorum, dedit Deo, necnon sacrosanctæ Ecclesiæ, in loco qui Besua dicitur, in beati Petri Apostoli honore dicatæ, quasdam res juris sui, scilicet colonicas quattuor sitas in pago Lingonico. Quarum in villa, quæ dicitur Lu ad sanctum Martinum, tres sunt. § Has igitur tres cum servis supermanentibus jam dictæ dedit Ecclesiæ, eo pacto, ut in vita sua jure usuario eas possideret; post obitum vero suum ad illius Ecclesiæ Rectores perveniant. Alia autem colonica sita est in eodem pago, in villa quæ dicitur Fractus-mons. Hanc jam dictæ Ecclesiæ in vestitura tradidit, ut Rectores ejusdem loci teneant et possideant. Nomina vero servorum, et ancillarum his in terris degentium, hæc sunt, Stephanus et uxor ejus Deodata, et filii eorum Mainardus, Leotasius, Danucia, Ermengarius, Rainardus, Ernuicia, Mainardus, Bernardus, Fulgerius, Rotrudis, Olosma. § Has igitur cum servis et omnibus appenditiis sanctæ Ecclesiæ prædictæ, cui Domnus Guillelmus Abbas præerat, jam dicto Conventui concessit, pro his quorum superius memoriam feci, necnon pro anima Leudonis, qui ei has contulit. Signum Heremburgis, quæ fieri, et firmare præcepit. Signum Lebaldi Præsulis. Signum Adalardi Presbyteri. Signum Joannis Levitæ Signum Haymonis Levitæ. Signum Constantini. Data per manum Rannulfi Levitæ VI feria primo die mensis Januarii. Regnante Roberto Rege. Item alia. Quidam Miles vocabulo Hirmuinus, Besuense adiens Monasterium ex consensu uxoris suæ, nomine Bertilæ, dedit ad ipsum locum pro amore sancti Petri, ac sancti Prudentii, necnon et pro remedio animæ cujusdam filii sui, nomine Hirmuini nuper defuncti, quendam servum vocabulo Ewardum, cum uxore sua, nomine Stephana, et infantibus illorum; ea ratione, ut tam ipsi, quam omnis posteritas illorum, ab ipsa die in servitio et dominatione Monachorum jam dicti Monasterii jure hereditario permaneant, nullo contradicente, neque calumpniam faciente. Carta de Flaciaco. Alius Miles, Hugo nomine tradidit sancto Petro pro sepultura uxoris suæ Wandelmodis, et pro remedio animæ ejus mansum unum, in vico qui Flaciacus dicitur, cum omnibus appenditiis suis, terris scilicet arabilibus, sylvis, atque pratis. Et ut hæc donatio nulli unquam calumpniæ pateat, sed jugiter inconvulsa permaneat, hanc Kartulam altari ejus superposuit, et eam manu sua firmavit, roborandamque testibus fidelibus tradidit. Karta de Beria. Notum esse volumus omnibus fidelibus, tam futuris, quam præsentibus, quod quidam Miles, Milo nomine, de villa quæ dicitur Beria, Domni Willelmi Abbatis, qui huic Monasterio Besuensi præesse dinoscebatur, ac Domni Benedicti, qui post ipsum Prioratus officio fungebatur, clementiam adierit, poscens sibi de rebus ejusdem Monasterii in beneficio donari, promittens se in omnibus jam dicti Monasterii serviciis subditurum, ejusque utilitatibus pro posse omnimodis profuturum. Qui cum in precibus suis, tam per se quam per suos internuntios assiduus perstaret, ejus coactus postulationibus jam dictus Prior Domnus Benedictus, ex consensu supradicti Domni Abbatis Willelmi, dedit ei terciam partem Ecclesiæ præscriptæ villæ, Beriæ scilicet parte altera retenta. Nam terciam Presbyter pro servitio tenebat. Dedit etiam ei mansum unum in vico, quod dicitur Alta-villa, et unum quartarium in villa quæ dicitur Juvenalis, et unum jugerum de vinea in villa, quæ dicitur Curtis Adonis. Ea tamen convenientia ut hoc ipsum beneficium diebus vitæ suæ teneret: post obitum vero suum nec filius ejus, nec filia, aut aliquis ex ejus parentela, se de eo intermittere, aut præsumere auderet, nisi eis bona voluntate, aut gratanti donatione Abbatis, aut Monachorum ejus concederetur. Quam convenientiam in persona sua, ac filii sui Aduini sub jure jurando firmavit, præsente ipso filio suo, ac gratanter consentiente. Cui rei etiam fideles testes adhibuit, quorum hæc sunt nomina: Oddo, Rotbertus, Wido Decanus, Luitprannus, Aldo Præpositus, Albertus Monachus, Rotbertus Monachus. De obitu Brunonis Episcopi. Quia longum est enarrare cuncta, quæ huic loco conlata sunt tempore Brunonis Episcopi, ad ipsius vitæ finem veniamus. Sed ante paucis describere curabimus quis fuerit modus vitæ ejus. § Fuit itaque in elemosynis largus, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Anno ab Incarnatione Domini MXVI Domnus Episcopus Bruno obiit II Kalend. Februarii, peractis in Episcopatu annis XXXV. Cui successit Lambertus Episcopus, et ipse aucmentator bonorum hujus loci devotus. Karta de Nova-villa. In cujus diebus, quidam Hemricus, et filius ejus Vilgerius, et uxor sua nomine Adrudis, sepulturam sunt adepti in Monasterio sancti Petri Besuensis. Ex hac videlicet causa, quo villam Novæ-villæ, quam tenuit pater ejus in beneficium, reddederint sancto Petro pro remedio animarum suarum. Ne autem hæc redditio frustraretur, dedit ei Domnus Benedictus Prior, mansum unum in villa, quæ Corcellis vocatur, tempore vitæ suæ, et post obitum ejus rediret ad sanctum Petrum. Hoc autem ne oblitteraretur, Monachis sibi tunc cognitis decidentibus, his litteris sub testificatione priorum manifestandum rogavit posteris adnectendum. Et hoc ut sicuti fratrum defunctorum anniversaria dies celebratur, ita et ipsius celebretur. Humbertus Clericus Tilecastri testis. Wido Decanus testis, et alii multi. Item alia. In nomine summæ et Individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum esse omnibus volo, quod ego Heinricus, quicquid sanctus Petrus in Nova-villa videtur habere, quondam in beneficio tenueram, sed a Brunone Episcopo sublatum, Monachis est restitutum. Sed ego post mortem Brunonis resanccivi; unde Abbas Willelmus indignatus cum Monachis versis ad Lambertum Episcopum clamoribus, compulsus sum Novamvillam intermittere. Postea vero præsumptione in humilitate mutata, ipsum Lambertum Episcopum promerui adjutorem; quo intercedente ipsam terram quæ tribus mansis, et dimidio dividitur, hac conditione Monachi mihi reddiderunt, ut retenta corvata suis usibus, et David, et filio, et Rainaldo, cum terra, quam tenent, alios jornales haberem, et carroperam, et censum cum Eulogiis. Monachi vero de hominibus receptum et placitum reciperent, cum quo etiam quicquid super tria mansa et dimidium in ipsa villa inventum est. Quicquid etiam assum est, et in curtilis et terra arabili, pratum quoque indominicatum, et sylvam et molendina. Hoc etiam mea promissione firmatum est, ut ab hominibus præter legalem censum terræ nec occasione hospitii, nec nova necessitate aliquid exigerem. Quod si præsumerem, iterum terram perderem, nisi Monachos satisfactione placarem. § Hujus igitur terræ indulto servitio militari, nichil aliud a me exigitur, nisi continua defensio contra prædatores, et fraudatores ejusdem Ecclesiæ. Sed ne in hoc viderer gravari, non contra potentiores, sed contra æquales michi genere, et potestate, et contra inferiores mihi in utroque; in qua defensione si negligens comprobabor, iterum perdendi terram conditione constringor. § Hanc ergo terram Novæ-villæ hac conditione receptam cum omni alia, quam ex parte sancti Petri habebam, id est, Monasteriolum cum Ecclesia, in ipso alodo sita, et in Fracto monte mansum unum, et in Wainart dimidium mansum. In Manneio quoque quartarium unum pro remedio animæ meæ in jus ac proprietatem præbendæ Monachorum retrado; et omnes posteros meos alieno, et in omnibus bonis, quæ ex parte sancti Petri pro beneficio tenui, ne jus hereditarium requirant, exheredo, et ad excludendam requirendæ hereditatis occasionem, omne quod habui per hanc cartæ Noticiam coram positis testibus reddo. § Ego quoque Lambertus Lingonicæ sedis Episcopus, hujus redditionis testis adsisto. Et quia mea dispositione id actum est, ut ad præbendam Monachorum redeat Nova-villa, et omnis alia terra, quam Heinricus tenuit in beneficio, gratanter confirmo. Et ne ulterius beneficiali more post obitum Henrici ab usibus Monachorum subtrahatur, interdico; et authoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti cum invocatione sancti Petri Apostolorum Principis consentientes et subtrahentes excommunico. Signum Lamberti Episcopi. Signum Beraldi. Signum Rotgerii. Signum Widonis. Ego Heinricus propria manu firmo, testesque adhibeo. Signum Girardi Comitis. Signum Milonis. Signum Oldebranni. Acta sunt hæc Tilecastro publice, præsente Domno Lamberto Episcopo, Anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu-Christi MXVII. Indictione XV. Regnante Rotberto Rege Francorum, mense Febroario. Karta Fontis-Vennæ. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Omnibus Ortodoxæ fidei cultoribus. Luce clarius patet humanum genus tam diabolica seductione, quam propriæ naturæ fragilitate Creatorem suum cotidie offendere, ejusque iram incessanter irritare, juxta illud Apostolicum: In multis offendimus omnes. Et si omnes, quod verum est, offendere dicit, neque cautos, ac perfectos a generalitate offendentium excludit, quanto magis nos omnino sæculares, qui Dominicorum vix præceptorum meminimus, in quorumque actibus, nichil pene nisi peccatum cognosci potest, offendere credere debemus? Multa et enim mala scienter perpetramus, et in multa ignoranter incurrimus, de quibus necessitas magna instat, ut antequam ad districti judicii tribunal duci cogamur, quomodocumque absolvi laboremus. Et quia Dominicis, et Euvangelicis verbis receptorem Prophetæ et justi, mercedem Prophetæ et justi accipere instruimur, si quem Dei servitorem, quod nomine justi sonare videtur, receperimus, aliquantulam offensarum nostrarum sarcinam leviare existimamus. Sed ne diutius in loquendo moremur, jam cœptorum intentionem ad medium deducamus. § Ego Lambertus Dei gratia Lingonensis Ecclesiæ Præsul, notum iri volo cunctis sanctæ Christianitatis filiis præsentibus, et futuris, quod Girardus Fontis-vennæ Castri Dominus, ante prædictum castrum Monasterium in honore et memoria sancti sepulchri, ac sanctæ Mariæ semper Virginis, ædificare volens, ibi Monachos, qui semper Deo serviant, locare disponit. Ad claustrum quoque et officinas, ad hortum, et horrea, et ad cuncta necessaria ipsius loci componenda, dat eis terram ab ulteriori rippa Vennæ aquæ, quæ est Lingonis venientibus ad castrum sinistra, usque ad sylvam quæ est eisdem dextera: de altera vero parte a cruce, quæ fixa est in media calmæ usque ad ipsum castrum per viam quæ ducit ad sylvam. Et quia ipsum castrum cum adjacenti terra de casamento nostræ Dioceseos noscitur esse, per laudamentum nostrum concedit sancto Mammeti commutationem prædictæ terræ apud Artionis curtem villam, quam de hereditate Geretrudis uxoris suæ contigit habere. Quam etiam terræ commutacionem pro remedio animæ meæ prædictæ laudo Ecclesiæ, ut et ipse particeps fiam elemosynæ. § Vult autem prædictus Girardus hunc locum tali conventione construere, ut in subjectione et in disciplina sancti Petri Besuensis, atque Abbatis ipsius Ecclesiæ permaneat omni tempore. Similiter quicquid ipsi loco ad præsens dat, et quicquid in futurum dederit vita comite, et cæteri quique fideles pro remedio animarum suarum voluerint inpertire, in prædicta Abbatiæ Besuensis semper subsistat ditione. § Rogat etiam me obnixe Episcopali auctoritate confirmare, ut omnium Militum defunctorum corpora, quæ ab hoc Fontis-vennæ castro ab Besuam, ut consuetudo eis est, non potuerint portari, in cymiterio istius loci a me consecrato, consuetudinaliter tumulentur. Cuncti etiam, qui intra castellatum, vel in ipso ambitu et receptu castellati mortui fuerunt, in prædicto sanctæ Mariæ cymiterio perpetua observatione sepeliantur. Cujus peticionis intencionem fidelem et devotam intelligens, libenter cum consensu omnium Archidiaconorum, et aliorum fidelium, quod poscit annuo, et confirmo, et sancto Petro Besuensi illum locum laudo; et insuper hanc litterarum Noticiam fieri jubeo; quam etiam propria manu firmo. Quam peticionis firmationem, sive conventionem, ac scriptionem, si quis perversa mente deceptus aliter mutare, aut penitus evertere exorsus fuerit, anathematis æterni, et perpetuæ maledictionis vinculo vulneratus, ac legis rectitudine convictus, centum auri libras persolvat, et quæ in ista Carta continentur, inviolata permaneant. Ego Lambertus Lingonicæ sedis Episcopus, ut sit memorabile sæculis, hanc cartam fieri jussi, et signavi. Beraldus Suessionis civitatis Episcopus signavit. Beraldus veteranus Archidiaconus et Abbas sig. Girardus Comes Fontis-vennæ sig. Bruno Archidiaconus sig. Girardus Diaconus sig. Gyrardus sig. Hugo Comes sig. Oddo Archidiaconus et Abbas sig. Wido sig. Rotgerius sig. Hugo Cappellanus sig. Item Hugo sig. Rainoldus sig. Acta publice Lingonas, anno ab Incarnatione Domini MXVIIII. Indict. II. Epacta XII. Concur. III mense Maio. Regnante Rotberto Francorum Rege. Ego Odolricus dictavi ad vicem Beraldi Cancellarii, die Jovis scripsi, et subscripsi. Item alia. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Girardus, Notum volo esse omnibus fidelibus adhuc in carne degentibus, et in futurum venientibus, me cum Gertrude uxore mea quandam partem hereditatis meæ, Lamberto Episcopo in excambio per unum conventum dedisse. § Erat quædam campestris terra subtus meum castrum quod Fons-venti vocatur, in qua Monasterium construere volebam. Videns ergo hoc me non posse adimplere, sine Episcopi licentia, tantundem terræ dedi ipsi Domno meo pro eodem loco in villa, quæ dicitur Arcuncurtis. Terminatur autem ipsa terra in fronte terra sancti Petri Genovensis Ecclesiæ, et circumquaque hereditas mea noscitur cumjacere. Tali vero tenore tradidi, ut locus ille, in quo sedes constructa est Monasterii, in honore sancti sepulchri, et sanctæ Mariæ semper Virginis, Abbatiæ Besuensi, sancti Petri semper subjaceat, et sub Abbatis potestate permaneat. § Si quis ergo contra hoc factum (quod non spero per Dei gratiam futurum) ex heredibus nostris aliquam calumniam inferre temptaverit, coactus legibus in fiscum Regis persolvat unam libram auri. Hæc autem traditio omni tempore permaneat firma, et stabilis, quam propria manu firmavi, et firmandam tradidi testibus subscriptis. Signum Girardi. Sig. Gertrudis. Sig. Girardi Clerici. Sig. Humberti filiorum eorum. Sig. Haimonis. Sig. Otberti. Sig. Nocheri. Sig. Aymonis. Sig. Arluini. Sig. Nerduini. Sig. Willelmi. Sig. Lentilli. Sig. Arulfi. Sig. Otberti Normanni. Sig. Teubaldi. Acta sunt hæc Lingonis XVI Kalendas Maii, Indictione II. Regnante Rege Rotberto tricesimo secundo anno, et Hugone filio ejus III. Ego Odolricus dictavi ad vicem Beraldi Cancellarii, die Jovis scripsi, et subscripsi. Karta de Arcionis Curte. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Manifestum iri cupimus tam præsentibus quam futuris, quod ego Lambertus gratia Dei Linguonensis Ecclesiæ Episcopus, dedi Deo et Monasterio sancti sepulchri, et sanctæ Mariæ quod est constructum ante castellum Fontis-vennæ a Girardo et Gertrude uxore ejus in terra casamenti nostri, me laudante, terram Arcionis curtis, quam mihi ipse Girardus, et uxor ejus pro commutatione terræ casamenti nostri, in qua Monasterium ædificaverant, reddiderunt. Ergo illis rogantibus tradidi eam liberam Deo, et sancto sepulchro, et sanctæ Mariæ, et sancto Petro, ad Monasterium Fontis-vennæ, eo tenore ut ipse particeps fiam eorum elemosynæ. Et quia ipsa terra de potestate Lovuncurtis erat, separaverunt eam ab ipsa potestate, et ex toto liberam fecerunt, ut nullus ministerialium ipsius potestatis in ipsa terra amplius præsumat accipere, aut tollere; et homines, qui in illa terra habitaverint, sylvam ipsius potestatis ad ædificandas domos et faciendum sibi focum, sicut ante, utantur, et pastionem ad suos porcos, et alias bestias, quas habuerint, consuetudinaliter similiter utantur. Et quicumque pro ipsa sylva, aut pro ipsa pastione aliquid demandare præsumpserit, perpetua maledictione, et excommunicatione feriatur. Signum Lamberti Episcopi. Sig. Girardi. Sig. Gertrudis. Sig. Humberti patris Theoderici. Sig. Haymonis patris Widonis Burgundionis villæ. Sig. Haymonis patris Manasse. Carta Helprici curtis. In nomine summæ et individuæ Trinitatis, videlicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ego Lambertus gratia Dei Lingonensis Præsul, notum cupio fieri omnibus Christum Deum vere credentibus, quia cum quadam die essem apud Lingonas, et pro modulo cum meis tractarem Clericis, simul et Catholicis Laicis, de statu sanctæ Matris Ecclesiæ confirmando, et de religionis depravatæ vigore recuperando: ecce quidam Besuensis Cœnobii fratres meis se se præsentavere optutibus, supplicibus efflagitantes precibus, quo corum necessitudini, caritate fraternitatis compatiens, altare Ecclesiæ Helprici Curtis concederem ad supplementum præsentium ac futurorum fratrum. Cujus peticionis implorationem auditam incunctanter studui rebus adimplere, quoniam subsidio fulciebatur mercedis futuræ. § Consentientibus itaque Lingonensium Ecclesiæ Clericis pariter ac fidelibus Laicis: B. videlicet Præpositus, nec non et L. Archidiaconus, in cujus supradictum est altare ministerio, Besuensi Ecclesiæ prælibatum altare æternæ retributionis gratia ad fratrum relevandam necessitudinem tradidi, ea conditione, ut obsequia nostræ sedi debita, temporibus congruis persolvantur. Inter cæteros præsens aderat Miles quidam Humbertus nomine, in cujus beneficio altare prædictum videbatur situm. Hic Dei gratiam consequi desiderans, beneficium illud fratribus ejusdem loci concessit, dicens: Ego Humbertus ob omnipotentis Dei amorem, et animæ meæ salvationem dono sancto Petro, et fratribus Besuensis cœnobii beneficium Ecclesiæ Helprici-curtis, consentiente mea conjuge, Histiburge scilicet nomine, et Siguino filio meo, perpetuo jure possidendum, ita ut ab hac die suis usibus illud adtribuant, et inde subministrent, et licentiam faciendi quicquid inde sibi placuerit habeant. Si quis vero heredum meorum, quod absit, huic donationi calumpniam infferre temptaverit, legibus coactus auri libras decem persolvat; et hæc donatio firmitatis, et stabilitatis vigorem perpetuo obtineat. Actum Lingonis publice VI Idus Januarii, Indictione V. Anno Incarnati Verbi MXXII. Regnante Rotberto. Signum Lamberti Episcopi. Sig. Brunonis Archiclavi. Sig. Girardi Archidiaconi. Sig. Humberti Archidiac. Sig. Oddonis Decani. Sig. Ansculfi Presbyteri. Sig. Hugonis Presbyteri. Sig. Constantii Presbyteri. Sig. Mauricii Presbyteri. Sig. Widonis Laici. Sig. Gotzelmi Laici. Sig. Odolrici Laici. Sig. Widonis Laici. Sig. Rotgerii Laici. Sig. alterius Rotgerii. Sig. Humberti. Sig. Siguini filii ejus. Karta de Vetus-vineis. Notum sit fidelibus Christianis, præsentibus, et futuris, post constructionem Besuensis Cœnobii ab Amalgario Duce in honore Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, non parvæ amplitudinis prædia inibi ab eo collata: cum quibus et alodum quod dicitur ad Vetus-vineas, concessit. In quo loco servorum Dei aggregans multitudinem sub regulari disciplina vivere paratos, filium suum eis præfecit nomine Wandalenum. Post multorum vero temporum curricula, partim invasione hostium, partim irruptione Hunorum, a quibus idem locus quinquies traditur concrematus, nec minus incuria Pontificum ut prius augmentum, perpeti cœpit detrimentum, donec Betto Lingonensem adipisci promeruit sedem; qui quandiu rebus humanis interfuit, ut idoneus Pastor præfuit. Quo decedente, Albericus successor eligitur. Quique per visitationem Apostolicam, divina sibi opitulante misericordia, ipsum locum in pristinum reparavit statum, nec non suis ampliavit donis; diuque in honoris perseveravit stabilitate, et Religionis. Postea autem utrum gratia beneficii, an præsumptionis, Vetus-vineas quidam Hugo tenuit: quo defuncto iterum locus resumpsit, et quietam ac solidam tempore Brunonis Lingonensis Episcopi possedit. Post cujus decessum, sicut cætera loca sanctorum, locus Besuensis in direptionem cecidit. Tunc qui videbantur pacifici, prædones sunt effecti. Inter quos quidam Gerardus, et frater ejus Lambertus, de progenie supra-scripti Hugonis progeniti, quasi jure hereditario Vetus-vineas invaserunt. Sed cum tali invasione nihil proficerent, tandem convicti justitia, loco sponte restituerunt. In qua restitutione, si qua sibi ab antecessoribus rectitudo videretur, sponte indulserunt, tam pro remedio animarum suarum, quam parentum suorum, et pro promerenda indulgentia, prædæ porcorum, et arsuræ Fielinx villæ quam injuste fecerunt, adhibitis testibus, qui restitucionem viderunt, et satisfactionem. Et ut hæc restitucio, et satisfactio memorialiter permaneat, hanc noticiam fieri petierunt, manu sua, et horum testium corroboratam. Signum Girardi. Sig. Lamberti, qui hanc Kartam fieri petierunt. Sig. Helvidis matris eorum. Sig. Widonis, et uxoris ejus. Sig. Walterii Clerici. Sig. Widonis Decani. Sig. Oddonis. Sig. Rotberti. Sig. Erlebaldi. Sig. Aldonis. Actud publice apud Divionem castrum XIII Kalendas Marcii, anno ab Incarnatione Domini MXXIII. Regnante Rotberto Rege. Item alia, et de Tusleio. Quædam mulier nomine Ezelina, uxor Nerduini Militis, tradidit unum mansum pro redemptione animæ præscripti mariti sancto Petro Besuensi, in villa, cui vocabulum est Vetus-vineis, cum uno servo, et cum omnibus, quæ ad ipsum mansum pertinent. Dedit etiam ad Tusleium unum mansum in quo sunt quattuor jugera, et de terra arabili XXVIIII. Et pratum ad unam carratam. Et ut hæc donatio in perpetuum firma sit, et stabilis, his subscriptis testibus firmavit, et firmare rogavit. Hii sunt Gibuinus frater supradicti Militis, Bernardus, Aldo. Reddidit etiam salvamentum de villa, quæ vocatur ad Septemfontes, quæ jam sancto Petro fuerat. Acta publice Besua anno ab Incarnatione Domini MXXVII. Indict. X. Epacta XI. Conc. VI mens. Octob. Regnante Rotberto Francorum Rege. Karta de Flaciaco. Quidam etiam homo nomine Haymo, unum mansum cum omnibus appendiciis suis, terris scilicet arabilibus, sylvis atque pratis, in vico, qui Flaciacus dicitur, Monasterio SS. Apostolorum Petri et Pauli, sanctique Prudentii Martyris dedit, quod est situm in loco qui dicitur Fons-Besuæ. Et ut hoc profuturum posteris foret, et firmius crederetur, litteris adsignare rogavit sub legitimis testibus, anno ab Incarnatione Domini supradicto. Hii sunt testes. Sign. Bernardi. Sig. Oddonis. Sign. Rotberti. Sig. Aldonis. Sig. Hugonis. De obitu Abbatis Willelmi. Sunt adhuc plurima, quæ describi possent, sed his omissis obitum patris Willelmi intimare curamus, etc. ut in Chronico S. Benigni. § Ipso eodem tempore quo Rex Rotbertus Monarchiam Regni tenebat, cum audisset in partibus istis quosdam existere, qui circumquaque res alienas violenter diripientes, ut liberius inpuneque retinerent, firmitates, et castella nova sibi construxerant; cum copioso, ut Regem decebat exercitu, Miribellum ad expugnandum et diruendum advenit: erat enim illud una ex mansionibus raptorum: quod et Deo favente in brevi effecit. Sed dum ibi obsideret, nuncius advenit, dicens patrem nostrum Willelmum Abbatem ab hac vita decessisse. § Nolens itaque Rotbertus Rex locum istum diu sine pastore manere, ne lupi rapaces gregem invaderent, Domnum Ulgerium, qui tunc vicem Prioris sub Abbate Willelmo tenebat, hunc loco Abbatem substituit. Obiit vero prædictus pater noster Willelmus anno ab Incarnatione Dom. MXXXI, etc. ut in Chronico S. Benigni. De Abbate Wlgerio. Hujus itaque Hugonis ordinatione instante, cum esset deductus ab Heinrico Rege juvene ad civitatem Linguonas cum magna ambitione, nunciata est Regi mors patris sui Rotberti Regis, qui regnavit annis XLI, et ipse Heinricus Regni VI jam annum agebat. Supradictus vero Hugo Episcopus cum suscepisset Episcopatum, non fuit, ut decuisset, circa Dei Ecclesias sollicitus augmentator, sed e contrario negligens, et distractor. Quapropter cum huic loco multas inportunitates inferret, et exactiones insolitas, et Domnus Ulgerius Abbas nullomodo ei vellet adsentire, ipse Halinardum Divionensem Abbatem, huic loco constituit Abbatem. Qui veniens cum suis Monachis, per violentiam Hugonis Episcopi Domnum Ulgerium Abbatem nostrum, cum quibusdam ex nostris Monachis captos Divionem duxit; suos autem Monachos hic dimittens, non ad conservandum, et ædificandum, sed ad destruendum, et diripiendum quæ intus erant, locum istum eis contradidit. Quod postea claruit; nam quadam vice simulantes se ituros ut vinum deferrent, vas vinarium, quod tunnam vocant, plaustro superponentes, ornamenta cum libris et thesauri maxima parte in vase illo reposuerunt. Sed hujus villæ homines hoc intelligentes, maxime ex eo, quia tunna erat nimis ponderosa, eam aperuerunt; et res nostras intus invenientes, retinuerunt. Ferunt quidam ex nostris tunc temporis, excepta aliorum ornamentorum non minima quantitate XVII cappas, cum textu Evangeliorum, et cruce preciosissima, Divionem a Monachis illis deportatas. § Factum est autem dum Domnus Ulgerius Abbas ita Divioni haberetur, Monachi illius, qui ex hoc loco dispersi fuerant, notificaverunt ei, quatinus ad exeundum de Monasterio se præpararet. Illi vero mittentes ei equos cum quibus aufugeret, competenti loco collocaverunt. Quo comperto ipse de Monasterio exiens, equos ascendit, cursuque perpete castrum illud, quod juxta nos est, Bellimontem dictum, expetiit. Unde ipse cum suis Monachis, Divionenses, qui male locum istum invaserant, expugnans, vellent, nollent, ad propria redire coegit. Ipse autem Ecclesiæ suæ redditus, et locum istum postea diu, bene ac regulariter gubernavit. Carta de Mornaldo. Culpa primi parentis faciente: accidit ejus generi post ipsum, ut qualis ipse exstitit, tales post se natos relinqueret. Qua de re sicut ipse miseria non caruit, ita omnes miseros genuit: et sicut ipse oblitus est beatitudinis a Deo sibi conlatæ, sic omnes homines obliviosos reddidit. Quia homo obliviosum est animal, et sæpe labefactari possunt ergo causæ rerum gestarum a mente humana, nisi atramento scribantur, et cartarum apicibus inserantur, quibus futuri ea quæ vel visu, vel auditu non didicerunt, harum exemplis erudiantur: idcirco nos quæ temporibus nostris acta sunt, et priscorum senectus meminit, notificanda intimamus. § Omnibus itaque notum esse volumus, præsentibus et futuris, qualiter quandam terram in villa Mornado sitam, quæ jure sancto Petro debebatur, tres fratres his nominibus, Wido, Odilo, Ansericus, sancciverunt. Nam tempore Brunonis Episcopi exstitit quidam Miles Lezelinus nomine, qui ipsam terram contra jus ipsius Episcopi et seniorum loci supra scripti tenere voluit, quod videlicet nequivit. Post hunc exstitit alius Humbertus cognomine, qui ipsam terram similiter invasit: qui ad obitum veniens, reddidit ad limina sanctorum Petri et Pauli loco jam dicto, quæcumque in ipsa terra tenere videbatur, sive juris sui, sive injuste ablata, omnia reddidit per caligulam suam, quæ vulgo osa dicitur, quam implevit de ipsa terra, et virgulam de viridario sumpsit ad testimonium; quæ videlicet transmisit per nuntios suos, sed per incuriam non admissa fuerunt sancto loco. § Hinc ergo fratres suprascripti hereditari cupientes, terram invadunt, quasi a proavis sibi dimissam, et ut eis libitum fuit, agentes, multaque vi insistentes, contra voluntatem seniorum loco sancti Petri degentium, conati sunt agere, quod et fecerunt. Attamen illi non destiterunt a proposito voluntatis suæ, tam per semetipsos, quam et per Principes regni semper clamantes, et injustam eorum calumpniam patefacientes. Tandem Deo volente, et ipsis resipiscentibus, cum consilio suorum seniorum, adierunt simul limina SS. Apostolorum Petri et Pauli, pœnitentiam agentes, ibique quicquid in supradicta terra tenere videbantur, sive juste, sive injuste, omnia contulerunt ad ipsum locum eo scilicet tenore, ut post obitum eorum ipsa terra in testimonium sit sepulturæ, et societatis eorum, quam et pro hoc reddiderunt. Insuper etiam aliam terram sitam in villa Osiliaco dicta, quæ in convadio contra ipsos erat, illis reddiderunt seniores loci suprascripti. Actum est publice Besua Monasterio, die festo sancti Benedicti Abbatis videlicet XII Kal. Apr. anno I ordinationis D. Otgerii Abbatis. Sig. Hugonis Comitis Belmontis, qui hanc redditionem fieri jussit. Sig. Oddonis nepotis ejus. Widonis Decani. Willerii, Odonis Militis. Leutpranni, Aldonis Præpositi. Et hæc nomina fratrum. Sign. Widonis, Odilonis, Anserici. Karta de Fracto-Monte. Præsentium ac futurorum pro certo karitas agnoscat, quod Milo quidam de Tilecastro dedit sancto Petro, sanctoque Prudentio, pro remedio animæ suæ apud Fractum-Montem, unum mansum, ad quem appendunt novem jugera de terra aratoria, et una sectura prati. Et ut hoc profuturum posteris foret, et firmius crederetur, litteris adsignare rogavit sub legitimis testibus. Anno ab Incarnatione MXXVI. Indict. VIIII. Epacta nulla concur. IIII mense Julio. Regnante Rotberto Francorum Rege. Hii sunt testes. Sig. Widonis. Sign. Oddonis, et fratris ejus Rotberti. Sign. Aldonis, et filii ejus Milonis. Sig. Otberti. Karta de Beria. Hoc etiam anno Milo de Beria, dedit sancto Petro in Monasterio qui dicitur Fons-Besuæ, pro remedio animæ suæ in ipsa villa unum mansum; ad quem adjacent VIIII jugera de terra aratoria, et una sectura prati, cum servo nomine Lamberto, uxore, et infantibus. Testes Wido, Bernardus, Aldo, Lambertus, Grimeius, Romarus, Hugo filius Aldonis. Karta de Icio. Elinandus etiam dedit unum mansum sancto Petro Besuensis cœnobii apud Icium, pro animæ suæ remedio, cum servo nomine Teduino, uxore, et infantibus, ad quem appendunt VIIII jugera de terra aratoria et una sectura prati. Testes Wido, Hugo, Aldo, Stephanus. Item alia. Odilo dedit similiter in eadem villa sancto Petro Besuensis Cœnobii unum mansum, cum servo nomine Ansaldo, cum uxore, et infantibus. Testes Wido, Aldo, Bernardus Armannus, Robertus. Karta de Besueta. In Dei omnipotentis nomine. Notum fore volumus quibusque scire cupientibus, qualiter pro remedio animæ Odonis optimi militis, atque elegantissimæ juventutis filii, videlicet Nerduini, ictu repentino interfecti, dederunt ad memoriam SS. Apostolorum Petri et Pauli, sanctique Prudentii Martyris in loco Besuensis Monasterii, avunculus ejus, Hugo videlicet Comes Belmontensis, et ipsius Odonis uxor Gertrudis, fraterque ejusdem Hugo servum nomine Teodericum: itemque alium nomine Stephanum, atque ancillam unam nomine Leutgardam, cum omni successione generis filiorum, et filiarum eorundem. § Item dederunt mansum unum liberrimi alodi permaximum, seu coloniam pergrandem in villa Besueta, cum omnibus appenditiis, quæ ad ipsum mansum pertinent, id est, terris cultis, et incultis, et pratis, et decursus, et usus aquarum, et usus sylvarum in gyro circumjacentium, tam circa Besuam, quam circa Vinzennam fluvios quemadmodum prædictus Oddo, vel pater ejus, seu avus, in vita tenuerunt, absque ullo contradicente illorum generis, seu extranei. Debet enim prædicta terra per annos singulos, frumenti modios quattuor et de tremisse modios III et dimidium: et mense Maio denarios VI. Deinde multonem, et porcum, et per vindemias carroperum, et vini sextarium: et in Nativitate Domini, vini sextarios duos. Et ut ab hodierna die, et deinceps sit in Dominium prædictorum sanctorum Besuensis cœnobii, ut faciant Monachi inibi Deo deservientes quicquid illis utilitatis melius videbitur, et placuerit. § Et ut hæc firma in omni tempore, et stabilis elemosyne, donatio maneat, cum voluntate parentum, et consensu omnium fidelium nostrorum publice tangentes manibus propriis roboramus, et nomina nostra, et præcipuorum nostrorum conscribi facimus. Si quis vero, quod absit, huic nostræ factioni, quam pro Dei amore, et animæ cari parentis nostri redemptione fecimus, in aliquo contrarius calumpniator extiterit, iram æterni judicis, ejusque Clavigeri Petri sentiet, si non cum satisfactione emendaverit. § Nomina firmatorum, qui hanc Cartam firmaverunt. Sig. Hugonis Comitis. Sig. Letgardis Comitissæ. Sig. Gertrudis uxoris Odonis Militis. Sig. Gybuini. Sig. Richardi. Sig. Nerduini filii ejus. Sig. Widonis Archid. Sig. Hugonis. Sig. Widonis et Odilonis, et Joffredi. Sig. Bernardi. Sig. Bernardi alterius. Sig. Willerii. Sig. Richardi. Sig. Ulrici. Sig. Olgerii. Sig. Wilenci. Sig. Humberti. Actum Besua, publice, anno ab Incarnatione Domini MXXXIIII. Indict. II. Epa. XXVIII. Regnante Heinrico Rege, VIII anno Regni ejus, mense Novembri. Ego Heldemannus Monachus, scripsi et subscripsi. Karta de Fontanellis. Quidam Miles, Richardus nomine, mente non inconvenienter pertractans, et admodum timens sacri eloquii consilio fretus, confidenter aggrediens illud: Facite eleemosynam, et ipsa orabit pro vobis, et omnia munda sunt vobis. Et: Date, et dabitur vobis, atque similia. Unde pro remedio animæ suæ cœlesti Janitori, atque Apostolorum Principi sancto Petro Besuæ-Fontis donavit mansum unum, in loco qui vocatur Fontanellas. Quod quidem conjux sua, Radmodis nomine, et filius ejus Hugo, fautores libenter concesserunt, immo amplius etiam se daturos sancto loco promiserunt. Actum vero hoc publice in præfati sancti cœnobio, et super ejusdem altare. Regnante Domino nostro Jhesu-Christo cum Spiritu sancto in paternæ Majestatis dextera, anno Incarnationis ipsius MXXXVI. Indict. IIII. Epacta XX, pridie Kal. Julii, IIII feria, III Lunæ, in qua B. Pauli passio celebre recolitur, pridie Coapostoli ejus Petri festo, debito honore peracto, Rege Heinrico in sceptris Francorum agente, Hugone vero in Pontificatus honore Ecclesiam regente sanctæ sedis Lingonicæ. Karta de Caviniaco, et Priniaco, atque Blaniaco. Quidam Gybuinus Clericus, tactus timore divino, ob peccaminum suorum remissionem, seu fratris sui Nerduini, filiorumque ejus nepotum suorum: Oddonis videlicet, et Hugonis, donavit dimidium mansum unum in villa, quæ Priniacus dicitur, et unum curtile cum servo, qui in eadem terra stabat, nomine Humbertus, cum filiis duobus Dodone, et Humberto. Reddidit etiam terram quandam sitam in Caviniaco villa, quam frater suus supra nominatus Nerduinus tenere visus est aliquando injuste. Reddidit salvamentum de villis Auxiliaci, atque Blaniaci. Reddidit etiam Oldierium cum fratre ejus nomine Hugone, et sorore, nomine Fratburga, quos tenebant in salvamentum supradictus frater suus, et nepotes sui. Donavit etiam servum Guntarium et Ingerrannum cum filio Stephano. Nam Ingerrannus pro Oddone ante fuerat datus: filius vero ejus pro Hugone. Ipse Gybuinus, qui donationem fecit, firmavit Carta. Karta de Vetus-vineis. Quidam homo Otbertus nomine, reddidit sancto Petro Besuæ-Fontis, quicquid reclamabat in villa, quæ Vetus-vineas dicitur, die scilicet qui Dominicus habetur, cum in media Quadragesima Lætare Hierusalem in voce exultationis sacris concentibus ad missas extollitur: ubi a Domno Olgerio ejusdem loci Abbate et Monachis peram peregrinationis simul, et absolutionem, Romam profecturus suscepit. Actum vero hoc publice super altare memorati sancti Apostolorum Principis V Kalend. Aprilium, XXVI Lunæ, Rege Francorum Heinrico strenue in sceptris agente, Hugone vero Pontificali in Cathedra feliciter præsidente, Ecclesiamque Lingonicæ sedis pie regente, anno ab Incarnatione Domini MXXXVI. Indict. IIII. Epact. XX. Karta de Blaniaco. Luce clarius constat quemque cupientem vafri hostis proterere molimina, indefesso nisu sectatorum Christi sequi debere vestigia. Rectorum quippe operum casta gestans præcordia, cœlorum gliscit gaudia capescere felicia. Quæ procul dubio consequitur ad cœlestes thesauros terrena transferens patrimonia, et inopum solans miserias liberalitatis munificentia. Admonet hoc nos divina scriptura, redemptionem animæ viri contestans proprias divitias. Redimuntur namque misericordiis pauperum peccata, et ut ignis aqua, sic elemosynis æterni rogi restinguitur flamma. Ob quam rem ego Gybuinus Clericus, frater Hugonis castri Bellimontis, divina respectus misericordia, et ad dierum meorum perductus extrema, concedo, et do Deo Omnipotenti, et S. Petro omnem hereditatem meam in villa, Blaniaco nuncupata. Omnem scilicet terram arabilem cum campis, pratis, sylvis, pascuis, sive piscatoria, ex quibus ejusdem villæ constat pars maxima. Præterea addo servos Rotgerium, et Alcherium, Utbaldum, Warnerium, Sendradum, Archimbaldum, cum uxoribus eorum, et filiis, omnique familia, et omnes servos, et ancillas ad eandem hereditatem meam pertinentes, quibuslibet locis habitent, ut ab hinc sancto, et Monachis ei servientibus, sicut actenus mihi, serviant, et consuetudines persolvant mente devota. Ne vero post decessum meum, hujus elemosynæ aliquis violator, vel falsator accedat, præsumptione injusta, Ulrico nepoti meo commendo coram omni populo ad altare sancti Petri sua ratione eam demonstrare, et vice mea sancto, et Monachis tradere, et testem veritatis cartam fieri, subnixa stipulatione, adhibitisque testibus, et signantibus roborare. Signatorum nomina subsequenter exprimit sceda. Sign. Ulrici nepotis ejus. Sign. Anserici Militis. Sign. Willenci Militis. Sign. Walterii Militis. Sign. omnium Monachorum qui adfuerunt. Sign. Widonis Archipresb. Sign. Constantii Presb. Sign. Rotberti Presb. Sign. Haymonis Clerici, Sign. Hugonis Præpositi et totius familiæ. Actum publice Monasterio Besuensi, anno ab Incarnat. Domini MXLIV. — Indict. XII. Epacta existente XVIII. III Idus Junii, die festivitatis sancti Barnabæ Apostoli: Heinrico Regnum Franciæ tenente, Rotberto fratre ejus Burgundie imperante, et Hugone, qui postea repulsam meruit, in præsulatu sanctæ Lingonensis matris Ecclesiæ, nunc vero Pastoris nomine præsidente. Item alia. Sane post defunctionem antefati Gybuini in illa terra, et servis qui eam incolebant, quos ipse sancto Petro, et Monachis reliquerat, Fulco qui neptem ejus in matrimonio habebat consuetudines cœpit requirere, et quidam duo Milites, Hugo frater Oddonis Montis Saligonis, et Wilencus de villa sancti Sequani, quibus in beneficium ipsas tradiderat. Sed sæpe ammonitus, et justiciæ ratione cumpulsus, ad Monasterium veniens, coram altare Deo et sanctis, Monachisque ipsis, servis et ancillis, easdem consuetudines perdonavit, et eisdem, qui a se in beneficio tenebant hoc ipsum facere coegit, et a se et ab omnibus hominibus liberos eosdem servos et ancillas constituit. Sig. Fulconis. Sig. Ulrici. Sig. Walterii. Sig. Widonis. Karta de Luco, Genciniaco, et Cinciaco. In nomine Dei Omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quia mens humana labilis est, et cito excidunt memorie res gestæ, nisi Cartarum apicibus inserantur, dignum ducimus nos minimi ea quæ nostris modo temporibus geruntur mandare posteris, ne sicut præmisimus, oblivione depereant. § Notum esse volumus omnibus tam præsentibus, quam futuris, qualiter Ærembertus quondam Miles, beneficium, quod temporibus pristinis, videlicet Domni Willelmi Abbatis, seu Rodulfi Præpositi tempore visus est tenuisse, reddiderit. Hic enim Ærembertus nobili ortus erat prosapia, secundum sæculi dignitatem, sed propter intestina bella, quæ inter falsos Christianos geruntur, pene ad neichilum redactus erat, ita ut beneficium, unde agimus vendere vellet, et manibus alienis tradere. Quod nos agnoscentes, fratres videlicet sancti Petri Besuensis, dampnum esse arbitrantes, si alienis manibus terram sancti venundaret, ipsum advocantes in nostro consilio, ammonuimus eum non recte agentem erga fidelitatem sancti Petri, verum ipsud precium, quod ab aliis cupiebat sibi tribui, nosmet persolveremus. Quod et factum est. Nam ipse Miles adiens cœnobium sancti Petri Besuensis, Domno Olgerio Abbate præsente, et cæteris fratribus ejusdem congregationis adsumptis, sed et aliis quam plurimis Deum timentibus Clericis, sive Laïcis adunatis, in conventu ipsorum, ante altare principis Apostolorum Petri Apostoli, reddidit ipse, et filius ejus Wido nomine, accepto precio centum solidorum, pro commutatione terræ. Non habens omnino, neque ipse, neque ullus heredum ejus aliquam occasionem repetendi, quod si repetere præsumpserit, anathematis vinculo, agnoscat se arceri, auctoritate Petri Apostoli, Beneficium vero, unde res agitur, diversis in locis continetur. Nam in villa, Luco nomine, ibi terminatur, dimidium mansum; nichilomninus aliud dimidium Vendovera villa; Tasnato unum mansum; Genciniaco unum mansum; Cinciaco unum mansum. Testes sunt hii, quos adnotamus. Signum Widonis Decani. Sign. Hugonis Præpositi. Sign. Odolrici Belmontis, filii Hugonis Comitis. Sign. Walterii. Sign. Odilonis. Sign. Haymonis. Sign. Alerici. Sign. Brunonis Camboni. Sign. Rainaldi. Sign. Rotmari. Sign. Hervæi. Sign. Rainerii. Sign. Otberti. Sign. Humberti. Actum publice Besua Monasterio, anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu-Christi MXLIII. Regnante Heinrico Rege in Francia, Rotberto fratre ejus Burgundie imperante. Karta de Gibriaco. Ego in Dei nomine vocatus Higmarus, notum esse volo cunctis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus, et cunctis meis parentibus, ac propinquis, præsentibus atque futuris, quoniam sanctæ Religionis cultor eximius, et Monasterii, quod Besuense vocatur, Almiclavigeri Petri sub nomine, et honore dicatum, Abbas nomine Olgerius, cum pluribus suæ dicionis Monachis adiit fundum nomine Gibriacum, situm in comitatu Oscarensi mecum placitandi gratia, pro quibusdam querimoniis, quas inibi contra eum eram habiturus. § Considerans igitur prædicti Abbatis, et ejus cœnobitarum in Dei servitio innocentiæ puritatem, et per eos placare Deum mihi posse considerans, consultu bonorum hominum, qui aderant, et præmaxime Rotberti Monachi, atque Otberti Militis, necnon Heynrici sororii mei, pro Deo et animæ meæ, et patris, et matris, atque omnium parentum meorum requie beata, perdono omnem querelam, quam contra præfatum Abbatem, ejusque Monachos habebam. Servos meos Fulcherium et Albertum, pro quibus calumpnia creverat, absque ullo contradictore mea ex parte dono Deo et sancto Petro, ad Monasterium Besuense monachis ibi degentibus, quoad vixerint servituros, et filios eorum, quos habent, et habituri sunt, omnesque, qui ex ei processuri sunt usque in æternum. § Hanc autem donationis Cartam fratri meo Bernardo, et sorori meæ Evæ confirmare faciam, et filio ejus Odiloni. Si quis vero hanc donationem calumpniare conatus fuerit, non evindicet, sed insuper iram superni judicis incurrens, prædicto loco decem libras auri coactus solvat. Actum Gibriaco publice. Signum Higmari, qui fieri et firmare rogavit. Sign. Bernardi fratris ejus. Sign. Heinrici sororii eorum. Sign. Evæ uxoris ejus. Sign. Oydilonis filii eorum. Sign. Otberti. Sign. Gisleberti. Sign. item Gisleberti. Sign. Waldrici. Sign. Humberti. Sign. Arnulfi. Sign. Widonis. Sign. Walterii. Sign. Otranni. Carta de Renavis. Ego Helgerius cum fratre meo Guntardo beneficiis Domni Benedicti, Prioris Besuensis Monasterii et Monachorum ejusdem loci provocati, pro beneficio, quod dederunt nobis in villa, quæ Colonica dicitur; dedimus sancto Petro, in villa, quæ Renavis dicitur, de alodo nostro mansum unum, habentem appendentia decem et octo jugera, et pratum ad tria carra fœni, et usuarium sylvæ, quæ ad eandem villam pertinet. Ipsa autem terra ex una parte villam ingreditur, ex altera strata publica, quæ ad Campanias vadit, terminatur: tercia quoque nostro alodo concluditur. Dedimus etiam et alium mansum, in jam dicta villa Colonica, habentem appendentia VI jugera, et pratum ad unam carradam fœni, et usuarium sylvæ, quæ ad eandem villam pertinet. Ipsa autem terra ex una parte villam ingreditur, ex altera, terra S. Petri dividitur: tercia terra Aremberti determinatur, quarta autem proximo rivo concluditur. § Hanc autem donationem eo tenore fecimus, ut tempore vitæ nostræ, cum prædicto beneficio ipsam terram teneremus, solventes pro ea censum duorum solidorum annuatim in festivitate sancti Petri. Si autem unus ex nobis prior mortuus fuerit, ejus pars statim ad eos revertetur, nisi forte eorum spontanea voluntate, iterum alteri concedatur. Et ut hæc donatio firmior permaneret, hanc Cartam manu nostra firmavimus, atque altari sancti Petri superposuimus. Testesque fideles adhibuimus. Sign. Guntardi. Sign. Helgerii. Sign. Oddonis. Sign. Rainardi. Sign. Saleconis. Sign. Bernardi. Data II Non. Junii. Carta de Fontinellis. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Hildeberga præsentibus, et futuris manifesto, quia filius meus Odilo immatura ætate præventus, diem clausit ultimum, qui et sepultus est in cimiterio sancti Petri Besuensis cœnobii. Pro cujus anima, simul et mea, dedi ad ipsum locum unum mansum apud Fontenellas, quem tenebam lege dotalicii, in quo manebat quidam servus, Hamedeus nomine: ea ratione, ut quamdiu vivam, usu fructuario teneam, et uno quoque anno, festivitate S. Petri in vestitura duodecim denarios persolvam, atque post meum decessum ad dominatum sancti Petri ejusdem loci sine omni contradictione pertineat. Et ut hæc donatio firma permaneat, hanc Kartam ob noticiam posterorum fieri jussi, et manu mea, cum filio meo Joffredo, coram testibus firmavi, quorum ista sunt nomina. Signum Landrici filii mei. Sign. Hagani Longi. Sign. Girardi Deujustrui. Sign. Humberti de Campanis. Sign. Rotberti de Baleneva. Sign. Oddonis. Sign. Aldonis Præpositi. Karta de Gentiniaco. Quidam Miles Arembertus nomine, de Longo campo, tenens beneficium sancti Petri Besuensis in diversis locis, adiens locum supra nominatum, reddidit illi quandam partem, hoc est beneficium, quod situm est in villa, quæ Ginciniacus vocatur, ad integrum, ita ut neque ipse, neque alius heredum suorum repetere valeant. Istam redditionem fecit præsente Domno Abbate Olgerio et aliis ex Monachis ejus adstantibus ante altare sancti Petri. Karta de Caviniaco. Quædam mulier, Alburga nomine, in conjugio juncta cuidam Militi, nomine Poncio, dedit, sive, ut quidam putant, reddidit terram, quæ est sita in villa vocitata Caviniaco, quam et antecessor quidam non mediocre nobilitatis progenitus, nomine Gibuinus sancto Petro concesserat, sed ab ea jure hereditario, sicuti videbatur, taxata, atque retenta fuerat. Signum Olgerii Abbatis. Sign. Moroni Præpositi. Sign. Johannis Prioris, et aliorum multorum. Carta de Calmontis-villa. In nomine summæ, et individuæ Trinitatis. Notum esse volumus tam præsentibus quam futuris, quod ego Moronus cognomine, timore Dei, et timore peccaminum meorum tactus, adii Besuense Cœnobium, ubi multorum sanctorum patrocinia continentur, præcipue sancti Petri Apostolorum Principis, cum collega suo Paulo Apostolo, ubi præesse dinoscebatur Domnus Abbas Olgerius. Ibi ergo adstantibus quibusdam ejusdem Cœnobii Monachis, et fidelibus Christianis Deum timentibus, quorum nomina subtus adnectentur, feci me tonsorari, et Monachum devovi sub norma Regulæ sancti Benedicti Confessoris permansurum. § Dedi ergo ad prædictum Cœnobium medietatem, quicquid jure hereditatis possidere videbar Calmontisvilla, vel cæteris circum jacentiis possessionibus, in pratis, in aquarum decursibus, in sylvis, molendinis, sicut præfatus sum, omnem medietatem per servum nomine Arnaldum, quem dedi sancto Petro, et per ipsum omnes servos et ancillas tradidi sancto loco, astipulatione subnixa. Actum publice Besua Monasterio, Benedicto Præposito adstante, Heldemanno Monacho, Adelmo Monacho, Oddone Monacho, Girberga Comitissa Fontis-Vennæ, et aliis multis. Karta de Altrisiaco, Maxiaco, Bodenaco, Lentiliaco. In nomine summæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum sit omnibus fidelibus, tam vivis, quam et futuris, quod ego Gibuinus, et neptis mea Eraungardis, tradimus sancto Petro quattuor colonias in vico qui Altrisiacus dicitur, pro remedio animæ fratris mei Hugonis, qui jam dictas colonias adhuc vivens B. Petro destinaverat, cum servis, et ancillis, quorum hæc sunt nomina. Rodulfum cum uxore, et infantibus suis. Abraham et Danninum fratres, cum uxoribus et natis eorum. Orrannum et Laibonem cum uxoribus et cum infantibus eorum. Lambertum cum uxore et infantibus suis. Erbertum qui adhuc erat puer. Concedimus hæc beato Petro libere cum omnibus appendiciis suis, ut sicut a diebus Gibuini proavi mei, et filii ejus Hugonis, nec non et Hugonis patris mei stetit in nostra potestate, sic permaneat in potestate sancti Petri, ab ista die, et deinceps, pro remedio animæ fratris mei Hugonis, ut ipsi habeant consuetudinem, quam ante habebant, tam in sylvis, quam in pratis, aquis, campis, et cunctis confiniis. Et ut nullus deinceps Major, sive Foristarius, vel Decanus, de potestate Altriaci, hominibus jam dictis vel natis eorum, qui de progenie eorum per succedentia tempora exierint, aliquam molestiam inferre præsumat. Et si per neglegentiam acciderit, ut bestiæ istorum hominum sine custode in prato indominicato, vel corvata incurrerit, non cogantur per legem emendationem solvere, sed tantummodo æstimationem damni reddant. Hanc eandem cumsuetudinem cuncedimus sancto Petro de duobus curtilibus, quos ante habebat in eadem villa. Item damus sancto Petro mansum unum in villa, quæ Maxiacus dicitur, cum appendiciis suis. § Præterea dimittimus, et abnegamus omnes consuetudines, quas pater meus, et fratres mei, Hugo, et Wido accipiebant in villa, quæ Bodens dicitur, et in Lentiliaco pro remedio animarum illorum, et nostrarum, excepto corvatam, quam pro sylva faciunt. Et si quis heredum meorum (quod minime futurum esse credo) hæc calumpniari temptaverit, repetere non valeat, et in dextera Dei Omnipotentis, et authoritate Petri Apostolorum Principis, anathema maranatha fiat. Et ut hæc Karta firma, et stabilis permaneat, manu propria firmavi, nepti, et sponso ejus Fulconi, cæterisque fidelibus firmare præcepi. Signum Gibuini. Sign. Fulconis. Sign. Ermingardis. Sign. Bernardi. Sign. Widonis Archid. Sign. Richardi. Sign. Goffredi. Sign. Widonis. Sign. Odilonis. Sign. Odolrici. Sign. Wilenci. Sign. Leubranni. Sign. Milonis, et Gosberti, et Humberti, et Lamberti, et Ulgerii. Karta de Luco. Eodem tempore quædam mulier Adilina nomine, cum filiis suis Nocherio, et Poncio, dedit unum mansum in villa, cui cognomen est Luco, cum omnibus appenditiis suis, et censualibus pensionibus, domumque in eo consistentem, et servum nomine Albericum. Carta de Buxiaco. Similiter Ezilina dedit alodum in vico, cui nomen est Buxiaco, cum omni integritate sua, appenditiis, colonicis, campis, sylvis, aquis, laudante Kalone filio suo. Item alia. Alius quidam homo, Bernardus nomine, dedit quicquid juris sui videbatur esse in finibus Vetus-vineis. Karta de Longa Boella. Item Bernardus, qui vocatur Francus, dedit sancto Petro duos jornales de terra, in fine quæ vocatur Longa Boella. Alia. Ewardus etiam de Ponto dedit duas petiunculas de prato, in loco, qui vocatur Molonga prata, et duos campos, ad Montannos unum, et alium ad Pontem-villam. Item alia. Anna quædam femina, pro sepultura sua dedit sancto Petro unum curtile ad Pontem. Karta de Mariaco. Benigna mente futuris consulentes sepia membranis imprimere cupimus, quod Milo, qui dicebatur Bicellus, frater Maioli, cujus cognomen Mazilinus, dederit sancto Petro in Mariaco-villa, unum mansum cum appendiciis suis, et servum nomine Girardum, cum uxore et infantibus suis. Karta de Vachiriaco. Adnotandum credimus futuris, quod Teto Montis Salionis Miles, tradiderit sancto Petro unum mansum in Vachiriaco quondam vico, sed nunc deserto, simulque servum nomine pro Ewrvino fratre suo. Karta de Luco. Justum arbitramur memoriæ tradere, quod Hugo Clericus de Launna delegaverit S. Petro unum mansum die festivitatis ejusdem generalem Missam celebrantibus senioribus. Publice itaque accedens ad altare, tradidit donationem circumspiciente populo, affirmans patrem suum Gibuinum, ipsum mansum sibi dedisse die, quo benedicta est ei capitis corona. Est autem ipse mansus in Luco villa: terra autem ad illum pertinens conjacet in valle, quæ pro fluviolo Vernela, qui per eam fluit, Vernevallis dicitur. Signum Olgerii Abbatis. Sign. Maroni. S. Hugonis. Sign. Johannis. Sign. Widonis Decani. Sign. Rotberti Presbyteri. Sign. Giraldi Clerici. § Eodem tempore Henricus III Imperator, Burgundiæ Regnum gubernabat, etc., ut in Chronico S. Benigni. § Veniens ergo idem Papa ad civitatem Lingonas ordinavit ibi Domnum Arduinum Episcopum pro illo, qui fuerat ejectus. Dumque ibi demoraretur, proferrenturque in medium diversæ diversarum Ecclesiarum disceptationes, ac inter se calumpniæ, ut pote ante patrem universalem et Apostolicum recte, et Canonice terminandæ; contigit etiam de nobis, et de Canonicis Lingonensibus rationem haberi. Ipsi namque volebant de vinea nostra, quæ est sub Gibriaco decimam habere. Unde cum rationem intellexisset Domnus Papa Leo, erupit in voce, et quid in Archivis sanctæ Romanæ Ecclesiæ inde viderat, ostendit dicens: Sanctorum Patrum, qui ante me sanctæ Romanæ sedi præfuerunt, auctoritate sancitum est, ut nulla Ecclesia quæ in honore B. Petri Apostolorum Principis sit fundata, alteri Ecclesiæ censum vel decimas persolvat. Cujus rationis et auctoritatis pondere repressi ipsi Canonici conticuerunt. § Isdem vero venerabilis Arduinus Episcopus inter cætera beneficia, quæ huic loco contulit, petente Abbate Olgerio, a summo Pontifice Romanæ Ecclesiæ peciit fieri decretum, in quo continetur, ut nullus præsumat huic Monasterio vim inferre, vel eum in subjectionem cujuscumque Monasterii redigere; et ut nullus audeat infra unam leuvuam a Monasterio vim aliquam inferre: cujus exemplar decreti placuit huic libro inserere, ut audientes discant quantum inmineat illis periculum, qui non timent obligari anathematis vinculo per Petri Apostoli Vicarium. Anno Incarnationis Dom. MLII. Præsidebat sanctæ Romanæ Ecclesiæ Domnus Leo Papa. Cujus hæc sunt verba. Privilegium Domini Leonis Papæ. Leo Episcopus, servus servorum Dei, Olgerio Abbati Besuensis Monasterii, tuisque sucessoribus, perpetuam in Domino salutem. § Convenit Apostolico moderamini pia Religione pollentibus, benivola compassione succurrere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Quapropter inclinati precibus tuis, fili Carissime, decrevimus more Antecessorum nostrorum hoc nostro privilegio Apostolicæ tuicionis, vestro Besuensi Monasterio propter inminentes persecutiones, et propter innumeros casus, qui superveniunt, dignam concedere libertatem. Videlicet ut nulla persona, aut ulla potestas, sive Ecclesiastica, seu sæcularis, super eam audeat dominationem aut potestatem usurpare præter Lingonensem Episcopum, qui ei patrocinetur juste et canonice. § Sic tamen ut ei non liceat, neque ministris ejus terras aut beneficia Monasterii commutare, vel dare, nec vasa, nec ornamenta, seu volumina subtrahere, aut qualicumque occasione diripere. Omnia vero quæcumque habet vel tenet, vel adquisierit, supradictus locus habeat, et teneat nostra Apostolica confirmatione jure perpetuo, in cujuscumque Diœcesi sit. § Interdicimus etiam nostra auctoritate, ut nullus audeat supradicto Monasterio vim inferre, vel eum in subjectionem cujuscumque Monasterii redigere. Raptores, cujuscumque ordinis, vel dignitatis sint, qui res quæ ad supra nominatum cœnobium pertinent, sive de hominibus, seu de terris, vel de qualibuscumque rebus, unde sustentari, et vivere debent inibi Deo servientes, rapuerint vel substraxerint, ligamus eos ligamine sancti Petri usquequo congrue satisfaciant. § Prohibemus etiam ne infra unam leuvuam a Monasterio liceat alicui aliquem invadere, vel ejus res auferre. Statuentes Apostolica censura, ne ulla hominum persona magna, vel parva, contra hoc nostrum privilegium venire pertemptet. Quod qui fecerit, Apostolico anathemati subjacebit, usque ad dignam satisfactionem. Qui vero se servaverit, benedictionis nostræ gratia cumuletur, et æternæ vitæ particeps efficiatur. Datum IV Nonas Octobris, per manus Petri Diaconi, Bibliothecarii et Cancellarii sanctæ Apostolicæ sedis. Indictione V. Incarnationis Dominice anno MLII. Pontificatus autem Domni Leonis noni Papæ III. De obitu Olgeri Abbatis. Defuncto igitur Abbate Olgerio, successit in regimine pastoralis officii Abbas Oddo. Quæ autem in diebus ejus data, vel empta sunt in possessione agrorum, non est silendum. Carta de Vetus-vineis. Quidam igitur Miles hujus nostræ Regionis, nobili prosapia ortus, Olgerius nomine, cum multis aliis loca Hierosolymitana expeciit, sed in revertendo post multa pericula pro Christo tolerata, felici, ut credimus obitu, lucem præsentis vitæ reliquid. § Præsentibus autem conviatoribus, et audientibus, sancto Petro Besuæ, et ejus Monachis, apud Vetusvineas unum mansum vestitum cum servo in eo habitante, nomine Arnaldo delegavit, ita sicut pater ipsius Arnaldi vocabulo Ademarus usque in diem mortis suæ tenuit, et eidem filio suo Arnaldo dimisit. Uxorem etiam ejus nomine Tedindem cum filiis, et filiabus simul cum eo dari jussit; pariterque palmas, quas testes peregrinationis suæ, a Jerico tulerat; altari superponi rogavit. Quam donationem conjunx ejus Tetburgis appellata, et filii ejus libenti animo laudaverunt, et suos homines laudare compulerunt. Debet vero iste mansus porcum, et arietem, sex panes, et tres sextarios vini, carroperam, et omnes consuetudines, quas dominis persolvere debent servi. Quos suos protulerunt testes, signamus calamo omnes. Signum Tetburgis conjugis ejus. Sig. Heinrici, et Ulrici filiorum ejus. Signum Tetbaldi. Signum Aldonis. S. Formaldi. S. Nerduini. S. Humberti. S. Nerduini juvenis. S. Widonis Decani. Sig. Hugonis Præpositi. Sig. Rotberti Presbyteri. Sig. Johannis. Sig. Arengerii, et omnium servorum ipsius apud mansiones conmorantium. Karta de Altrisiaco, et Villare, et Cinciaco. Alius quidam Miles nomine Humbertus, omni prolis fiducia destitutus, tradidit Deo, et sancto Petro ad locum Besuensem sanus et incolumis existens, omnem hereditatem alodi sui, quæ ei jure paterno cesserat, absque contradictione hominis ullius. Divisus enim erat jam a fratribus suis, Hugone, et Ulrico, et unusquisque partem suam singillatim separaverat a fratre suo. Quam donationem ad mortem perductus iterato confirmavit, et calumpniatores æternæ maledictioni, in ipsa mortis hora obligavit. Omnem partem alodi in Altrisiacensi villa, cum omnibus consuetudinibus in omni potestate Altrejaca, in sylvis, in campis, in pratis. Apud Villare etiam omnem partem suæ hereditatis, sicut ipse in vita sua tenuit. Nova casa, cunctum suum alodum, sicut ipse possederat. In Cinciaco vero similiter alodum suum, cum omni consuetudine, in aquis, in campis, in pratis, in sylvis. Calmetis, nec non totum suum alodum, sicut ipse in vita sua possedit. Romaniaca etiam, et Ponto, cunctum alodum cum omni consuetudine in aquis, in pratis, in campis, in sylvis. Est etiam ibi molendinum unum, cujus terciam partem sancto Petro tradidit. Beriæ etiam omnem partem alodi sui, in aquis, in campis, in pratis, in sylvis. In Comitatu Alsensi, in villa quæ dicitur Velinniaco, et in Villari Corcellis. Bretoneria omnem alodum suum, cum omnibus appendiciis in campis, in pratis, in aquis, in sylvis. Signum Domni Oddonis Abbatis. Sig. Moroni Monachi. Sig. Hugonis Monachi. Sign. Theoderici Monachi. Sig. Willelmi Comitis. Sig. Fulconis senioris Bellimontis. Sig. Gisleberti senioris Reseiæ. Sig. Wallonis senioris Beriæ. Sig. Odilonis. Sig. Wilenci. Sig. Landrici. Sig. Widrici. Sig. Rodulfi, et Olgerii fratris ejus. Sig. Widonis. Sig. Tetzilini. Sig. Rotberti. Sig. Bernonis. Sig. Herialdi. Sig. Girardi. Sig. Isemberti. Sig. Hugonis. Hanc donationem frater ipsius Humberti Hugo coram omni populo laudavit, et omnem partem suam ex ipso alodo, quia tantumdem habet post mortem suam, sancto Petro concessit. Karta de Mornado. Noverint omnes præsentes, et futuri, quia quidam Miles, Rotbertus nomine, pro timore et amore Dei delegavit ad locum sancti Petri Besuensis Monasterii, quoddam mansum, quod quædam matrona, nomine Ermengardis, et filius ejus Odricus Clericus, destinaverant. Cunjacet autem mansum illud in Mornado villa, et habet ad se terras pertinentes, cultas, et incultas, servos, et liberos in eis manentes, prata, pomiferas arbores, et aquarum cursus et recursus, quæ omnia ad jam dictum locum sancti Petri destinavit, atque restituit. Et ut ex meliori voluntate hoc factum esset, accepit a Monachis ipsius loci caballum unum, et societatem in omnibus benefactis eorum, et ex inde hanc Cartam fieri curavit, quam propria manu firmavit, et amicis atque parentibus suis tradidit firmandam atque laudandam. Actum Besuensi Monasterio publice VI Idus Februarii. Signum Rotberti, qui hanc Kartam fieri mandavit. Sig. Oddonis. Signum Gozfredi. Sig. Achardi, et aliorum multorum. Karta de Genevrerias. Quædam mulier Sufisia nomine, pro remedio animæ filii sui Widonis, quem ex Gisleberto suscepit, dedit unum mansum sancto Petro, in villa Bellifontis cum omnibus appendiciis suis, et habet omnem consuetudinem in campo, in aqua, in sylva. Servum etiam in eo habitantem, nomine Martinum. Alterum mansum apud Genevrerias, cum omnibus appenditiis suis, habentem consuetudinem in campo, in aqua, in sylva; ea conventione ut XV jornales arabiles de alodo suo in fine ejusdem villæ eidem manso ad perficiendum quod minus habebat, adderet. Servum quoque in eodem commorantem, nomine Albericum, cum uxore Fratburge appellata, cum infantibus suis. Et ut perpetuali fulcimento perduraret elemosyna, horum testium subtus inscribi rogavit nomina. Signum Sufisiæ. Signum Æduini patrasti ejus. Signum Warnerii mariti sororis ejus. Sig. Domni Oddonis Abbatis. Sig. Moronis Monachi, et aliorum multorum. Karta de Mariaco. Manifestum etiam esse volumus modernis, et successuris, quod quidam Miles, nomine Sewaldus ex monte Saligone, dederit sancto Petro pro redemptione animæ fratris sui Eliranni, unum mansum apud Mariacum villam prope Tilecastrum, cum omnibus appendiciis suis, simulque unum servum, nomine Odilardum. Sig. Sewaldi. Sig. Domni Oddonis Abbatis. Sig. Moroni. Sig. Petri. Sig. Pontii Militis. Karta de Flaciaco. Notum esse volumus omnibus post nos futuris, quod Miles quidam, nomine Sigefridus dederit sancto Petro ad extrema perductus, II mansos apud Flaciacum villam. In uno quidem Ærbertus manebat ejus servus, et debet festivitate Omnium Sanctorum dimidium sextarium vini: Nativitate autem Domini unum sextarium vini, duos panes, et duas gallinas: alius vero in eadem villa conjacet desertus. Tradidit etiam X diurnales terræ in finibus ejusdem villæ, ad eosdem mansos pertinentes, cum pratis, sylvis, et omnibus suis appendiciis. Signum Ruzuidis uxoris Rotberti, fratris ejusdem Sigifredi, quæ hanc donationem loco ipsius Sigifredi super altare posuit. Signum Oddonis fratris Mazilini. Sig. Willerii. Sig. Amalrici. Sig. Petri Clerici. Karta de Bodens, et de Lentileio. Divina auctoritate inspirata nobilis matrona, Ermengardis nomine, sanctum Petrum sibi fecit heredem, omnesque fratres Besuensis Monasterii Deo, ac ipsi summo Apostolorum Principi servientibus, suis usibus admisit, reddens illis salvamentum de Bodens, et de Lentileio, atque de cunctis quæ ad ipsum salvamentum pertinent, pro remedio animæ suæ, ac senioris sui Hugonis, filiique sui Widonis, qui tunc fuerat defunctus, quique ipsum salvamentum post mortem patris jure hereditario possidebat. Cujus rei cooperatores fuerunt filii ipsius, Hugo videlicet, et Nerduinus, simul Gibuinus qui adhuc vita perfruebantur. Et ut hæc traditio nota fiat futuris, sicut est præsentibus, scripto mandare fecit, ut quod post mortem testare non poterat, testetur Karta servata, in ipsius Monasterii arhario. Hanc ergo, ut inconvulsa permaneat, testibus adhibitis subscripsit manu propria. Ermengardis subscripsit, Hugo, Nerduinus, Gibuinus. Hii sunt testes. Karta de Buxiaco. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod Gertrudis uxor Girardi Militis de castro Fontis-Vennæ, cum filiis suis Girardo et Humberto, tradidit unum mansum pro redemptione animæ præscripti mariti sui, et filiorum suorum ab ipso jam donatione facta sancto Petro Besuensi in villa, cui vocabulum est Buxiacus, ad integrum sicut videbatur tenere Rotbertus Major, cum ipso videlicet Rotberto, et uxore, et filiis, cum omnibus quæ ad ipsum mansum pertinent, tam in terris, quam in sylvis, et in pratis, vel in pascuis, sive in aquis. Et ut hæc donatio in perpetuum firma sit, et stabilis, his subscriptis testibus firmavit, et firmare rogavit. Hii sunt, Aymo, Olgerius, Joffredus, Librandus, Oddo, Arlebaldus, Wido, Aldo. Reddidit etiam unum mansum, quod dudum sancti Petri alodus fuerat, in villa Patriniaco, acceptis pro precio duobus militantium instrumentis, quæ vulgo dicuntur Helmum, et Osbergum. Karta de Moringas, et Mornado. Notum sit præsentibus, et futuris, Richardum de Belmonte quandam terram sitam inter Moringas, et Mornadam villas, ad Abbatiam sancti Petri Besuensis Monasterii pertinentem, diu calumpniasse mulieris suæ ex parte, et multa præjudicio abstulisse. Quam calumpniam Monachi sancti Petri satisfactionis causa sæpe voluerunt juramento, vel qualibet lege determinare, cum præfatus Richardus Dei nutu aspiratus, eandem calumpniam, sive justa, sive injusta esset, sancto Petro donavit, præsentibus senioribus loci sub stipulatione super altare posita. Ego Richardus cum uxore mea Wandelmode firmavimus, et testibus roborandam tradidimus. Signum Widonis Decani. Sig. Aldonis. Sig. Benedicti Monachi. Sig. Heldemni. Sig. Alberti. Karta de S. Mauricio. Notum facimus karitati fidelium, quia Miles quidam, nomine Herembertus, diu languoris molestiis pressus, tandem cum sibi finem vitæ imminere sentiret, ad memoriam beatorum Apostolorum Petri et Pauli, in Besuensi loco se sepeliri rogavit, quod et factum est. Pro cujus animæ absolutione pater ejus, nomine Oddo eidem loco dimidium mansum cum dimidia mansione, quia partem alteram frater ejus cum manso tenebat in villa, quæ dicitur ad sanctum Mauricium cum terris adjacentibus, pratis, et sylva. In ipsa, et in altera villa Romania nominata, cum legali traditione dedit, et manu testium corroborari fecit; quorum ista sunt nomina. Hugo, Theodericus, Alelmus, Johannes, alter Hugo, Teudinus, Hemma. Quem ipse in brevi tempore subsecutus, non solum apud eundem locum est sepultus, sed etiam sicut petierat, Monachili habitu indutus, hujus vitæ in bono fine diem clausit. Post cujus obitum nos unum fœdiolum, quem tenebamus, filio ejus dedimus, et tria jugera in commutatione accepimus, et nostris terris junximus, et duobus hominibus sub servitio ad manendum dedimus, ex quibus unus servus ejus et loco dedit. Karta de Tasnato, et Germaniaco. Manifestum esse volumus tam præsentibus, quam futuris, quod quidam Miles nomine Walo pro redemptione animæ conjugis suæ, vocabulo Addilæ, dedit sancto Petro unum mansum alodi apud Tasnatum, et alium apud Germaniacum, qui persolvit in debito census dimidiam eminam frumenti, dimidiam eminam avenæ, unum sextarium vini, unum porcum precii VI denariorum, quinque denarios pro censu prati, unam rotam et unum bovem tempore vindemiæ. Dedit etiam servos Hunaldum cum uxore, et infantibus suis, et Mainardum, et medietatem infantum ejus, absque ulla calumpnia. Et ut hæc donatio perpetuum obtineret vigorem, litteris peciit notum fieri, et testibus corroborari. Signum Walonis. Signum Fulconis. Signum Odilonis. Signum Milonis. Signum Warnerii. Signum Widonis. Signum Heinrici. Signum Widrici. Signum Warnerii. Karta de Colonica villa. Notum esse volumus omnibus fidelibus tam futuris, quam præsentibus, quod quidam Miles, Gontardus nomine, cum fratre suo Helgerio, nos adierit deprecans, ut eis aliquid daremus de terra sancti Petri in beneficio, promittentes se omnimodis in servitio S. Petri, et nostro fideliter permansuros. Quod cum diu peterent, victi eorum precibus, dedimus eis quicquid sanctus Petrus in villa, quæ Colonica dicitur, habebat, quam dudum tenuerat frater eorum Heinricus cum Ecclesia in ipsa villa posita, indicentes eis annuatim in festivitate sancti Petri censum duorum solidorum: eo scilicet tenore ut tempore vitæ suæ idipsum, quod dedimus tenerent, post decessum vero eorum ad jus sancti Petri, et Monachorum ejus rediret; ita ut nullus posterum eorum ullo modo ex eo se intermitteret, ni spontanea voluntate, vel amicabili Abbatis, aut Monachorum ejusdem loci concessione. Si autem unus ex eis prior mortuus fuerit, ejus pars statim ad nos revertatur: nisi forte nostra spontanea voluntate iterum ei concessum fuerit. Ut autem hæ convenientiæ firmiores permanerent, hanc Kartam manu sua firmaverunt, testesque fideles adhibuerunt. Signum Gontardi. Signum Helgerii. Signum Oddonis. Signum Rainardi. Signum Saleconis. Signum Bernardi. Data II Non. Junii. Karta de Lu. Noticia, quam Bernardus Belmontis, et nepos ejus defunctus, nomine Richardus, fecerunt sancto Petro Besuensi de terra quadam cumjacente in fine villulæ, quæ vocatur Lu sancti Martini: in ipsius finibus dedit mansum unum, IX jornales habens de terra arabili, cum duobus servis. Karta de Villa curte. Quidam Miles, nomine Stephanus, in gravi infirmitate decidens, adivit Monasterium, quod in honore Principis Apostolorum est consecratum, quod dicitur Besua, ibique ob remedium animæ suæ tradidit ad ipsum locum unum mansum, qui est in villa quæ Curtis dicitur, et IV jornales de terra in campum, qui appellatur Festilliacus, cum servo nomine Gaudio, et est de ambabus partibus terra Gislerii. Cujus cooperatores sunt filii sui, Wido, Walterius, Hugo, et uxor sua, nomine Fera, in cujus dotalitio erat ipsa terra, quam reddidit ei. Et ut hæc donatio ejus nota fiat posteris, hanc Kartulam fieri jussit, et super altare sancti Petri posuit, testibusque roborandam tradidit. Ego Stephanus subscripsi. Sig. Widonis filii mei. Signum Walterii filii mei. Sig. Hugonis filii mei. Sig. Aymonis. Sig. Widonis. Sig. Milonis. Item alia. Alii vero duo Milites, Adunus, et Milo frater ejus, et Teburgis soror eorum, tradiderunt Deo, et sancto Petro Girbergam cum infantibus suis. Et ut hæc donatio eorum nulli calumpniæ pateat, in conventu publico statuerunt decretum, ut nullus heredum eorum in ullam partem jure hereditario violentiam inferat. Quod si fecerit, excommunicationis vindictam solvat. Aduinus et frater ejus firmaverunt hanc Cartulam. Signum Sophiæ. Signum Teburgis. Sig. Widoni Archipresbyteri. Sig. Lezelini. Sig. Hugonis Præpositi, et tocius familiæ. Actum publice Monasterio Besuensi, præsente Domno Oddone Abbate. Item alia. Similiter et Humbertus, et conjunx ejus, et filii, qui injuste conabantur detinere servum sancti Petri, Fuldradum scilicet, et conjugem ejus, nomine Richeldem, et filios eorum, dimiserunt eos liberos, quatinus ad proprium dominum cœlestem Clavigerum redeant. Carta de quadam vinea. Item Samson de Vadona, et uxor ejus dederunt, Deo et S. Petro unum jugerum de vinea in loco, qui dicitur Adalechassanna. Item in alio loco, ad Austivacca dicto, duo. Testes donationis hii sunt: Sylvester Mon. suscepit, Grimaldus villicus. Harbertus. Carta de Mariaco. Doda etiam de Mariaco, consentiente viro suo, Jocero, dedit unum pratum habentem ad summum exclusam molendini ejusdem villæ, sancto Petro, nec non Monachis ibidem Deo servientibus. Hujus autem donationis, quam viva voce fecit, vivos testes adhibuit; quorum nomina hæc sunt: Folradus, Nero, Grimaldus, Lambertus. Carta de Icio. Notificamus modernis, et successuris, quod Hildeberga soror Ærleii sapientis Clerici, delegavit sancto Petro mansum unum in villa, cui nomen Ycio, et unius diei arationem in fines ejusdem villæ ad eundem pertinentem; eo tenore, ut in eo consistens homo, et excolens eum, cui nomen Jordanius, liber tamen, ut censum, quod sibi reddere consueverat, Monachis persolvat. Insuper etiam unam ancillam, quæ vocatur Raimburgis, solitum capitis sui duorum denariorum omni anno reddituram debitum. Testes hujus donationis sunt hii: Robertus, Widricus, Johannes, Hugo. Item alia. Hildesendis sanctimonialis dedit sancto Petro puellam quandam, nomine Osannam, filiam Humberti, et Retrudis. Item alia. Altrudis etiam nobilissima fœmina mater Aduini, et Milonis, dedit sancto Petro uxorem Ulrici Presbyteri Granantis-villæ, Girbergam nomine, cum infantibus suis. Karta de Buxiaco. Notum sit omnibus tam præsentibus, quam futuris, quod Betta uxor Hermuini Militis, cum filiis suis tradidit unum mansum pro redemptione animæ præscripti mariti sancto Petro Besuensi in villa, cui vocabulum est Buxiacus ad integrum, sicut tenuit Lambertus Major, cum omnibus quæ ad ipsum mansum pertinent, tam in terris, quam in sylvis, et in pratis, vel in pascuis, sive in aquis. Et ut hæc donatio in perpetuum firma sit et stabilis, his subscriptis testibus firmavit. Hii sunt: Wido, Aldo, Gonterius, Otbertus. Karta de Pruncethel. Similiter Sejuvoldus et Ida conjunx ejus, dederunt sancto Petro Besuensis Cœnobii, mansum unum, cui terræ arabilis IX jugera adjacent, et pratum unum, ex quo duo carratæ fœni possunt per singulos annos colligi, in loco, qui Pruncethel vocatur. Ea videlicet ratione, ut quicquid exinde facere Monachi ejusdem loci voluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi. Testes vero hujus donationis hic sunt subnotati, Albertus Monachus, Oddo, Rotbertus Sacerdos, Dares, Johannes cocus. Karta de Vetus-vineis. Aymo etiam de Vetus-vineis natus, frater Widonis, et Waroni Monachi alodum suum in ipsa villa existentem sancto Petro dedit, et cum filio suo Widone super altare sancti Petri posuit, et filiam suam Gertrudam laudare fecit. Signum Domni Oddonis Abbatis. Signum Girardi. Signum Ulrici. Karta de Flaciaco. Quidam Archidiaconus, Ærleius nomine, Canonicus sancti Mammetis, dedit sancto Petro unum mansum, in villa, quæ Flaciacus dicitur cum suis appenditiis pro remedio animæ fratris sui Milonis. Addidit etiam unum servum, binaque tapecia mirifici operis et enormis magnitudinis. Ne vero per succedentia tempora ab aliqua obposita persona quivisset frustrari, rogavit propinquos et circumstantes hujus donationis Cartam manu propria, testimonioque firmari. Signum Ærleii. Signum Oddonis. Signum Johannis Prioris. Signum Widonis Decani. Carta de Dalaima. Notum facimus præsentibus, et futuris, quod Hugo summæ probitatis Canonicus, ædificator Monasterii sanctæ Mariæ Lagonniacensis, dedit sancto Petro suam partem de omni alodo patris sui apud Dalaimam villam situm, laudantibus fratribus suis, et nepotibus. Signum Hugonis. Sig. Ottonis. Sig. Radaldi. Sig. Petri. Carta de Luco. Notificamus quibusque modernis et successuris, quod quædam mulier nomine Helisabet filia Willerii, ex Campanis villa, nuperrima viri sui Ozilini morte destituta, adierit Besuense Monasterium, tradideritque sancto Petro unum mansum in villa, quæ vocabulum est Luco, congruum valde, et oportunum cum suis appenditiis. Signum Helisabet. Signum Ezilinæ matris ejus. Signum Hugonis, et Radalonis fratrum ejus Monachorum. Karta de Blaniaco. Manifestum iri cupimus, quod quidam nomine Rainardus ex villa Varona natus, concessit sancto Petro alodum, quod ipse dudum in Blaniaco villa comparaverat, pro abolicione suorum criminum. Cujus donationem elemosynæ fratres ipsius, Sewinus Clericus, et Albericus, benigne annuentes, feretro impositum corpus ejus deducentes ad Monasterium, firmiter stabilierunt, et ad altare vice ipsius, sancto, et fratribus delegaverunt, et subnixis testimoniis coram omnibus roboraverunt. Signum Sewini. Signum Alberici. Sig. Vilrici Militis. Karta de Busciaco, Lujato, Luco. Scripto etiam volumus digerere, quod Helisabet, quæ etiam Liezilina cognominata est, mater Hugonis Monachi, dederit sancto Petro in villa Busciaco dicta, unum mansum cum colonica sua, et cæteros mansos ad ipsum pertinentes, cum colonicis suis, et omnibus appendiciis suis, in campis, in sylvis, in pratis, in aquis, in aquarum decursibus, in piscatoriis, sive in eadem villa, sive in aniis eidem adjacentibus, id est, Lujato, Luco, Dalaima, vel ubicumque ipsa terra conjacet, ex integro, cum consensu filiorum suorum, atque fratrum suorum, tradidit Deo, et sancto Petro, in præsentia universorum Monachorum. Signum Hugonis Monachi filii ejus, Richardi filii ejus, Bernardi fratris ejus, Ottonis fratris ejus. Karta de duabus Præbendis sancti Gengulfi. Heinricus igitur Rex Francorum cum jam morbo et senectute premeretur, Philippum filium suum congregatis Francorum primoribus, cunctorum consilio, consortem sibi tocius Regni constituit, inpositoque capiti ejus diademate, Regem jussit appellari. § Anno autem primo Regni ejus Domnus Arduinus Lingonensis Episcopus pro solo orationum præmio, dedit sancto Petro, ac Besuensi Congregationi, laudantibus cunctis Canonicis, duas præbendas, quantum accipitur a duobus Canonicis, sicut hic demonstrabimus. § Priscorum felix sollertia hoc salutiferum remedium providere studuit succedentibus sibi, ut quod non poterant tempora meantia mandare posteris, allegarent apicibus, auctoritate fultus illius Principis, sub cujus præsentia firmatio foret cum scriptione cartis, aut impressione siggilli. Quod et nos providentes, Ecclesiæ nostræ filius, et sancti Mammetis sacræ concioni fore commodi, qualiter unanimes sint effecti, litteris adnotamus juxta tenorem utriusque partis. § Largitione itaque famosi Hugonis Præsulis Lingonensis, Ecclesiæ Besuensi adtributa est Ecclesia sancti Gengulfi martiris, pariterque stipendium, quem cum consequebatur is qui famulabatur in loco deserviens liminaribus sacris. § Non hæc solummodo venerabilis Episcopus contradidit, quæ prædiximus, verum etiam villam quæ vocatur Bannus, jure perpetuo concessit. Quod postea quidam indigne ferentes exemptum rebus humanis, antequam venerabilis Arduinus decoraretur sede Pontificali, auxilio fulti Girardi Præpositi sua procurantes, non quæ Jhesu-Christi, redegerunt in potestatem, ut possessum fuerat prius ab eis. Quod venerabilis Arduinus infula Pontificali jam insignitus ut cognovit, compati cœpit, pietateque qua affluebat, universam congregationem rogare cœpit, ut qui villam abstulerant, quam de præcessor contulerat, saltem misererentur Deo servientibus inibi, et aliquam rem providerent, ex quo sustentari possent Ecclesiæ alumpni. Exegit denique ab eis in præsentia Alberonis Abbatis Divionensis, laudantibus cunctis Canonicis, ut bis edentibus supradictis Canonicis quantum percipiebatur a duobus ex illis, tantum susciperent et ipsi Monachi, videlicet mane et sero, et si semel cibum sumpserint, eodem modo, quo et supra quantitas tribuatur panis, et vini, ut accipitur a duobus Canonicis. § Quia vero peccunia tunc defuit, qua debebatur consuetudinaria lege cibus præberi universis Ecclesiæ filiis, conditione usi sunt tali, ratumque visum est cunctis, ut susciperent societatem, quæ offerebatur illis pro commutatione cibi: eo tenore, ut si aliquis nuntiaretur exuisse hominem, taliter celebraretur dies depositionis a Monachis, sicut consueverant pro cunctis congregationibus sibi conjunctis. Insuper et nomina eorum inscriberentur cum nominibus fratrum, quo agnosci posset dies eorum anniversarii, et celebrari a cunctis. Et ut hæc quæ diximus firmius teneantur, a nostris eadem et ipsi laudavere agere pro nostris. § Ne quando ergo aboleatur in succedentibus sedis quæ conscripsimus, præsente viro venerabili Arduino Episcopo hujus sanctæ sedis, subtus adnotamus ejusdem jussione Præsulis nomina vivorum, qui interfuerunt, conditione tali. Sign. ejusdem Arduini Episcopi. Sign. Wilenci Archidiaconi. Sig. Rainardi, qui cognominatus est Hugo S. Rogeri Thesaurarii. Sig. Ewardi Decanis. Sig. Ærlei Archidiaconi. Sig. Girardi Archidiac. Sig. Warneri. S. Gybuini. Sig. Hildigari. Sig. Milonis de sancti Lupi. Sign. Emmarrici. Signum insuper omnium Canonicorum, qui unanimiter laudaverunt in capitulo. Actum Lingonis, anno Incarnationis Dominice MLVIIII. Ind. XII. Epacta IIII. Quicumque autem hoc violare præsumpserint, vel aliquid abstulerint sancto Petro, rectoribusque Besuensis cœnobii contraire conati fuerint, auctoritate omnipotentis Dei, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, beati quoque Petri, omniumque sanctorum, et nostra sint excommunicati, anathematizati, et a sorte justorum expulsi, et æternaliter, nisi digne satisfaciendo emendaverint, dampnati. Signum Oddonis Abbatis, et omnium Monachorum ipsius cœnobii. Karta de villa Coriaut. Notum sit omnibus præsentibus et futuris, quod Berno villicus Janlint villæ, quoddam alodum juris sui, quod jacet in villa Coriaut dicta, ea condicione dedit S. Petro, et propria manu super altare misit, ut ipsius alodi usuarium fructum retineret tempore vitæ suæ: post discessum vero vitæ suæ ad locum sancti Petri rediret cum omni integritate. Hujus donationis, quam viva voce fecit, vivos testes adhibuit; quorum nomina hæc sunt: Odilo Præpositus, Rodulfus, Dado, Aldo, Ewardus. Karta de vinea, quæ est in Briscona. Albordis matrona pro remedio animæ quondam senioris sui, nomine Æremberti, consentiente fratre ejus Ozelino nomine, tradidit sancto Petro Besuensis cœnobii unam vineam, quæ appellatur Claufmors, in villa, quæ Briscona vocatur. Carta de Vetus-vineis. Item Alburgis filia Wilenci fratris Hugonis senioris castri Belmontis, quicquid in villa Vetus-vineas habebat in pratis, campis, sylvis, pariterque servos Widonem, Theodericum, Bilinamque sororem eorum, tresque alias ancillas, Heldegardam, Evizaidam, et Teodradam sancto Petro dedit perpetualiter possidendas. Sig. Pontii senioris ejus, Widonis Militis, Walterii Militis. Carta de Moringis. Adnotandum credimus futuris, quod Wilencus dedit Deo, et sancto Petro duos mansos in Moringis vico cum omnibus appendiciis suis, et servum nomine Ulricum cum uxore, et infantibus suis. Et ut hæc donatio perpetuam firmitatem obtineat, signatorum nomina subtus demonstrat sceda. Sign. Pontii filii ejus, Fulconis, Odilonis, Bernonis Clerici. Carta de Condilico. Notificamus modernis quibusque, et futuris, quod Helvindis quædam matrona, dederit sancto Petro pro Walterio marito suo, qui vocabatur Albus, unum mansum apud Condiliacum, et servum nomine Ermenbertum. Signum Gisleberti, Hugonis, Willerii, Mauricii filii ejusdem dominæ. Carta de Vaunna. Eadem videlicet Helvidis tradidit post primam donationem sancto Petro unum mansum apud Vaunnam pro ipso Mauricio filio suo, quem ex præfato Walterio habuerat. Qui scilicet mansus ita liber est ab omni consuetudine alicujus hominis, ut, non dux, vel ministeriales sui in eo aliquid requirere possint, ab aliorum etiam principum vel hominum exactione id est demandatione omnino extraneus sit. Dedit quoque servum nomine Richardum. S. Haymonis filii ejus Gisleberti. Karta de Creponensi villa. Volumus quosque præsentes et futuros scire, quod Rainardus de Autriaco delegaverit sancto Petro unum mansum apud Creponensem vicum cum omnibus appendiciis suis, qui debet ministeriali Fontanæ potestatis, singulis annis unum denarium, si tamen homo in ipso manens, sylvam ipsius potestatis frequentaverit. Sig. Rainardi, Odilonis, Oddonis. Karta de Fontanellis. Ejusdem Rainardi consilio, et exemplo provocatus quidam sobrinus ejus Oddo, qui appellabatur Gibbosus id est Bozardus, dedit et ipse sancto Petro quicquid alodi in vico Fontanellas vocitato, habebat. Signum Oddonis, Odilonis, Rainardi. Carta de Buciaco vico. Clarum esse cupimus omnibus, quod Arlebaldus et Odo fratres, concesserunt sancto Petro unum campum quindecim jugerum in Buciaco vico. Signum Domni Oddonis Abbatis, Moroni, Benedicti. Karta de Flaciaco. Manifestum iri optamus tam præsentibus, quam futuris, quod Odilina, mater Pontii de Besoeta, attribuit sancto Petro unum mansum in Flaciaco. Signum Pontii, Hugonis Præpositi, Johannis. Carta de Lisciaco. Patere volumus cunctis præsentibus et futuris, quod Wido de Lisciaco, dedit sancto Petro apud eundem vicum Lisciacum, unum mansum, cum omnibus appenditiis suis. Dedit etiam sedem molini, ubi ipse molinus construeretur, cum uno servo, nomine Drogone; reddidit quoque servum quem ante pro fratre suo Anserico dederat, cui nomen Oddo. Signum Odilonis, Anserici, Hugonis Præpositi. Carta de Moringis. Cognitio, quod Aduinus tradidit sancto Petro pro Milone fratre suo, qui vocabatur Albus, quandam partem alodi, quem habebat in vico, Moringas nominato; eo tenore, ut post excessum suum alia pars in dominicatum Monachorum deveniret. Dedit quoque servum, nomine Ærbertum. Necnon ante donaverat pro matre sua, Altrudi nominata, uxorem Ulrici Presbyteri Granantis villæ, cum omnibus infantibus suis. Signum Aduini, Heinrici filii ejus, Æremberti. Carta de Donno Apro. Notum iri volumus omnibus, quod Hugo Lanfredi curtis concessit sancto Petro unum mansum in villa, quæ vocatur ad Domnum Aprum propter Ecclesiam, quæ in eadem villa constructa est in honore sancti Apri. Dedit quoque servum in eo manentem cum uxore, et infantibus suis. Sign. Landrici filii ejus, Hugonis filii ejus, Oddonis. Carta de Arciaco villa. Tradimus litteris ad posterorum memoriam, quod Oddo Clericus de Gimellis, concessit sancto Petro unam vineam in Arciaco villa, pro Dodone fratre suo. Signum Oddonis, Bernardi, Beraldi. Carta de Beria. Apertum esse desideramus omnibus secuturis, quod Aduinus de Beria, tradidit sancto Petro unum mansum apud eandem Beriæ villam, cum omnibus appendiciis suis, et unum servum nomine Algrimum. Sign. Walonis, Warnerii, Milonis. Item alia. Scire volumus quosque tam modernos quam futuros, quod Walo concessit sancto Petro unum mansum in Beria, cum appendiciis suis, et unum servum nomine Hugonem de Vado, cum uxore, et infantibus suis. Signum Aldonis, cujus nomen Rusticellus, Milonis, Maioli, cognomento Mazilinus. Carta de Nogdanti Villa. Omnibus cognitum iri cupimus, quod Hildelerius delegavit sancto Petro pro filio suo Widone apud sanctum Julianum a balistario occiso, unum mansum in Gnodanti villa cum appendiciis suis, et consuetudinibus; pariterque duas ancillas, quæ erant sorores. Signum Oddonis, Walterii, Bernardi, Beraldi. Carta de Albiniaco villa. Idem quoque Hildelerius concessit sancto Petro in villa Albiniacensi, quæ est in comitatu Divionensi, pro uxore sua duos mansos, cum appendiciis suis, in terris, campis, pratis, sylvis, pascuis. Signum Oddonis, Walterii. Carta de Pinriaco. Clarescere volumus cunctis, quod Milo de Bellomonte concessit sancto Petro pro uxore sua, unum mansum in Pinriaco vico cum appendiciis suis, et unum servum nomine Ewardum, cum sorore sua. Signum Milonis, Hugonis, Fulconis. Carta de Campanis villa. Hoc etiam ad monimentum futurorum pandere volumus, quod Gislebertus de Rescia concessit sancto Petro pro uxore sua unum mansum in Campanis villa cum omnibus appendiciis suis simulque servum nomine Lotzelmum. Signum Frodonis, Widrici. Item alia. Cunctorum noticiæ patere volumus, quod Oddo Montis-Salionis senior, dedit sancto Petro pro Hugone fratre suo, unum mansum in eadem Campanis villa cum appendiciis suis, pariterque servum nomine Lozuinum. Signum Pontii, Hugonis, Arlebaldi. Carta de Genciniaco. Manifestare justum duximus, quod Walo de Scuviliaco, dederit sancto Petro pro prædecessoribus suis, unum mansum cum appendiciis suis, in Gencinniaco villa, et servum nomine Isembardum, cum sorore sua. Signum D. Oddonis Abbatis, Moroni, Benedicti. Carta de Nogdanti. Operæ precium duximus litteris tradere, quod Hildelerius, quem superius præfati sumus, dederit sancto Petro pro filia sua, uxore scilicet Oddonis qui dicebatur Vetulus, unum mansum in villa prænominata Nogdanti, cum una ancilla. Signum Oddonis, Bernardi, Beraldi, Walterii. Carta de Vaura. Pandi volumus modernis et futuris, quod Hugo Rufus, tradidit sancto Petro pro Humberto patre suo, filio Hildebranni, duos mansos cum appendiciis suis, in villa quæ dicitur Vaura, cum servo nomine. Signum Formaldi, Theoderici, Bernardi, Beraldi. Item alia. Hoc quoque incausto diplomati inseri volumus, quod pro Gislerio Milite, delegaverit uxor sua sancto Petro in præscripto vico Vaura, unum mansum cum appendiciis suis. Signum Milonis, Rotberti Presbyteri, Hugonis Præpositi. Carta de Curte Salonis. Censemus apicibus notificandum præsentibus et futuris, quod Rotbertus Montis Salionis Miles, frater Widonis Magni concesserit sancto Petro ad exitum veniens, et Monachicum indumentum capiens, unum mansum in vico Curtis Salonis, in parrechia Ruciacensis villæ amplissimum, cum uno servo, nomine Alberico. Signum Widonis fratris ejus. Oddonis senioris montis Salionis. Hugonis fratris ejus. Item Hugonis Lanfredi curtis. Carta de Verona villa. Cunctorum noticiæ patere cupimus, quod Milo Balbus, Tile castri Miles, delegaverit sancto Petro unum mansum in Verona villa pro uxore sua, cum appendiciis suis. Signum Formaldi, Aldonis privigni ipsius Milonis. Carta de Luco. Isdem quoque Milo cum Oddone Divionensi Præposito, qui neptam ejus in conjugio habebat, monomachi certaturus pugna, adtribuit sancto Petro terram, quam habebat in Luco prope atrium Ecclesiæ, quo sibi adjutor in disposito bello existeret. Signum Lamberti, Oddonis, Formaldi. Item alia. Omnium cognitioni clarum esse volumus, quod Pontius de Besoëta pro violentia, quam irrogavit asylis sancti Petri, adyta violando, quando quendam Harduinum inde abstraxit, dederit ipsi sancto unum mansum amplissimum cum appendiciis suis, in Luco. Signum Domini Oddonis Abbatis, Moroni, Benedicti. Item alia. Hoc etiam de eo grammis allegare congruum duximus, quia pro multis tortitudinibus, sceleribus, sive deprædationibus, in loco sancto, vel in pauperibus ejusdem loci, ab eo commissis quodammodo pœnitens, delegaverit sancto Petro alium mansum in eadem villa cum appendiciis suis, et unum servum nomine Josbertum, qui etiam Babilinus appellabatur. Signum Domni Oddonis Abbatis, Moroni, Benedicti. Karta de Villari vico. Congruum ducimus litteris notificare omnibus, quod Hugo Præpositus pro uxore sua concesserit sancto Petro unum mansum in vico, Villari nominato, prope Gradicum castellum; et unum servum vocabulo Lambertum. Signum Domni Oddonis Abbatis. Sig. Benedicti, Tetbaldi. Karta de Auxiliaco. Necessarium remur pro utilitate sequentium scripturæ tradere, quod Willerius de Criciaco dederit sancto Petro unum mansum in villa Auxiliacensi cum appendiciis suis, id est tabernariorum et servum nomine Humbertum. Signum Domni Oddonis Abbatis, Benedicti, Girardi Leviri id est fratris uxoris ejus, Humberti, exactoris cauponum. Carta de Bettonis-Curtis. Notum esse volumus præsentibus, et futuris, quod Hagano de Vissiaco veniens ad mortem, dedit sancto Petro pro redemptione animæ suæ, unum mansum apud villam Betthonis-Curtis, et unum servum nomine Dominicum, cum uxore sua, et filiabus. Et ut hæc Carta perpetuam firmitatem obtineat, nomina testium subter adscribi rogavit. Sign. Gisleberti, Hugonis, Willerii, Rotberti. Carta de Rainaldi Curte. Quidam Miles Humbertus, in extremo vitæ constitutus, pro remissione peccatorum suorum dedit sancto Petro apud Marceacum-villam, dimidium mansum, jam pridem a fratre suo Girardo alterius medietatis donatione facta ipsi sancto Petro. Tradidit etiam servum nomine Constantium, cum uxore et infantibus suis: pariter etiam unum apud Rainaldi-Curtem, in quo habitabat David, cum omnibus appendiciis suis, in campis, in partis, in sylvis, in aquis, in aquarum decursibus. Piscatoriam etiam prædicti Constantii, sicut vivente eo tenuerat, attribuit monachis loci. Et ut hæc donatio obtineat firmitatem vigoris perpetui, litteris sollempniter adnotavit. Sign. Girardi fratris ejus, Oddonis, Hugonis, Adelaïdis uxoris ipsius Humberti. Karta de S. Sequano. Scire volumus quosque futuros, quod Raimodis quædam matrona spectabilis, ad exitum veniens, et multæ quantitatis pecuniam diversarum specierum sancto Petro relinquens, dimidiam coloniam apud sanctum Sequanum Helpricurtis dedit, cum una ancilla. Ne vero per succedentia tempora hanc elemosynam ulla oblivio valeat delere, menbranis deprecata est ad confirmationem tradere. Sign. Hugonis filii ejus. Gertrudis filiæ ejus. Reginæ filiæ ejus. Landrici generi ejus. Carta de Picangiis. Notum iri volumus omnibus præsentibus, et futuris, quod hac spe animatus Hugo, qui pro salvamento Crilliacensis villæ salvator dicebatur, pro anima sua, et filii sui Widonis dudum interfecti, dedit sancto Petro VII mansos apud Pitiangias villam, et servum nomine Halinardum conductorem suum, ancillamque, nomine Addetam, cum filio vocabulo Giraldo, et sorore ipsius. Signum Hugonis, Formaldi, Halinardi, Oddonis filii ipsius Hugonis. Carta de Ewaldi Curte. Notum esse volumus præsentibus et futuris, quod Rismodis uxor Otberti, ad exitum veniens, et divina inspiratione tacta, dedit sancto Petro apud Ewaldi-Curtem unum mansum cum servo, nomine Haymone, in eo habitante, et uxorem ejus, et infantes: et in villa quæ Fontanas dicitur, proxima Tilecastro, unum mansum cum uno cliente, qui Christianus dicitur. Signum Otberti, Humberti filii ejus, Aldonis filii ejus. Carta de Vetus-vineis. Notum iri volumus tam præsentibus, quam futuris, quod Heinricus, pro fratre suo Ulrico, dedit sancto Petro dimidium mansum apud Vetus-vineas, et servum, nomine Giraldum cum uxore sua; eo tenore, ut quos ex hoc tempore genuerint infantes, in servitium Monachorum cedant. Signum Heinrici, Humberti Rufi. Carta de Icio. Patere volumus modernis et successuris, quod Oddo, qui dicebatur Vetulus, ad extrema perductus tradidit sancto Petro in villa Ycio unum mansum, et III jugera terræ in finibus ejusdem villæ cum uno servo, nomine Erberto, et filium ejus cum eo. Signum Formaldi, Walterii, Bernardi. Carta de Icio et Verona. Cognitum esse optamus omnibus, quod Wido de Fossato delegavit sancto Petro pro fratre suo Aldone pincerna, duos mansos, unum in villa Ycio, alterum in villa Verona, cum uno servo, nomine Aldone. Signum Widonis, Amalrici, Aldonis. Carta de S. Sequano. Noticia quomodo quidam Miles, nomine Wido pro remissione peccatorum suorum apud sanctum Sequanum Helpricurtis attribuit sancto Petro mansum suum, et unum curtile in ipsa villa, et quartam partem Vachiriacensis sylvæ, et unam ancillam nomine Annam, cum duabus filiabus suis. Sign. Pontii, Widrici, Belini. Karta de Pauliaco. Omnibus præsenti vita vigentibus, et futura fruituris manifestum esse volumus, quod Formaldus de Icio dederit sancto Petro pro anima uxoris suæ, quæ fuit soror Wilenci, mansum unum apud Pauliacum, sub testimonio utrorumque parentum. Signum Formaldi, Bernardi, Beraldi. Item alia. Quia labilis est hujus vitæ status, notum iri volumus mortalibus, quod quædam matrona uxor Hildemodi, Emma nomine, tradidit sancto Petro unum mansum apud Pauliacum, cum una cortina, sub testimonio præsentium fratrum. Sign. Widonis, Æremberti, Alelmi. Karta de Lalandi curte. Quidam etiam miles, Lambertus nomine, vitricus id est patraster Willenci, pro remedio animæ suæ, concessit sancto Petro unum mansum apud Jalandicurte. Signum Willenci privigni id est filiastri, Formaldi, Pontii. Karta de Saviniaco. Scire quosque volumus, quod Wido de Porta ad exitum veniens, concesserit sancto Petro duos mansos, unum in Saviniaco, alterum in Granciaco in regione Divionensi, et unum servum nomine Tedonem, habitantem in villa Verona. Sig. Tetbaldi, Widonis, Humberti. Carta de Arciaco. Manifestum iri volumus omnibus, quod Tetbaldus filius ipsius Widonis, tradiderit sancto Petro unum mansum in Arciaco villa, et unum servum nomine Mauricium, sororemque ejus, quam Ewrardus recalvester de Acetis villa in conjugium habebat. Signum Widonis fratris ejus, Humberti, Gunzonis. Carta de Auxiliaco. Pandi volumus quibuscumque, quod pro Moranno uxor ejus, et filius dederunt sancto Petro unum mansum apud Auxiliacum, simulque servum, nomine Waldricum. Sig. uxoris ejus, Joffredi filii ejus, Heinrici. Carta de Ponto. Cognitio, quod Wido frater Moranni, delegaverit sancto Petro unum mansum in Auxiliaco, et alium in villa, quæ dicitur Pontus, beneficium quod a Monachis tenebat reddiderit, et manu miserit. Sig. Widonis, Domni Adonis Abbatis, Moroni, Benedicti. Karta de Calmis. Manifestum esse volumus omnibus præsentibus, et futuris, quod Mainfredus, pro Mauricio filio suo, dederit sancto Petro duos mansos apud Auxiliacum, et quicquid alodi in villa Calmis, quæ propinqua est Miribello castello, habebat, concessit. Signum Mainfredi, Leutbranni filii ejus, Arlebaldi. Carta de Ponto. Isdem quoque Mainfredus, pro uxore sua priori, quæ fuit soror Tetbaldi Abbati, dedit ipsi sancto Petro unum mansum in villa Ponto. Signum Mainfredi, Mauricii, Leutbranni. Item alia. Apud Cuciacum etiam dedit pro secunda uxore, quicquid alodi ex ejus parte in eadem villa tenebat; laudantibus fratribus ejusdem dominæ. Signum Mainfredi, Theoderici, Widonis. Karta de vico Chimiscensi. Scire volumus quosque, quod Oddo, et Hugo, tradiderint sancto Petro, pro fratre suo Widone interfecto, unum mansum cum appendiciis suis, in vico Chimiscensi, cum una ancilla nomine Helgardi. Sig. Oddonis, Hugonis, Milonis. Carta de Vandaleni-curtis. Universorum noticiæ cupimus patere, quod Hildemodus delegaverit sancto Petro omnem alodum quem habebat in vico Vandaleni curtis, qui est in potestate Hortesis, cum uno servo nomine Theoderico, sub censu precii duorum denariorum ceræ. Sig. Oddonis, Pontii, Hugonis. Karta de Nogdanti villa. Limitis vitæ velocitas cogit, ut memoranda quæque grammis Kartarum imprimantur, ne longitudine temporum intercurrente a memoria hominum deleantur. Quapropter notificare omnibus optamus, quod Arlebaldus Montis Salionis Miles, tradidit sancto Petro unum mansum in villa Nogdanti, cum uno servo. Signum Oddonis, Hugonis, Pontii. Carta de Villari vico. Omnium noverit industria, quod Aymo, qui erat glabrio, concesserit sancto Petro mansum unum in vico, Villari vocabulo, cum servo nomine Raimbaldo. Signum Heinricis, Oddonis, Widonis. Karta de Auxiliaco. Hoc etiam simili modo intimare curavimus. quod Joffredus dederit sancto Petro in villa Auxiliacensi X jugera terræ. Sig. Oddonis, Heinrici, Willerii. De obitu Arduini Episcopi. Defuncto autem venerabili Arduino Episcopo, Raynardus adeptus est Kathedram. Obeunte itidem Oddone Abbate, successit in locum ejus Wido, ex Monasterio Areomarensi Monachus. Hic paucis annis in regimine peractis repedavit ad suum Monasterium, dimissa hujus loci gubernatione; cui successit ad regimen animarum Gausbertus, in monasterio sancti Benigni Divionensis Prioris gerens officium. Karta de Ecclesia S. Remigii. In nomine sanctæ Trinitatis et unicæ Deitatis. Noverit omnis sæculorum tam præsentium, quam futurorum successio, quod Domnus Rainardus Lingonensis Episcopus petent Abbate Gausberto, et ejusdem loci Monachis, fecerit liberam sancti Remigii Ecclesiam ab omnibus consuetudinibus, quæ in polyptyco continentur paratas, sive debitum, quod in Synodo debebat Presbyter remittens; ita tamen, ut Presbyter quidem ad Synodium consuetudinaliter con cæteris pergat, censum vero alium nullum persolvat. Quod ut immobile perseveraret, jam dictus Pontifex exemplar hujus subscriptionis, firmitatisque fieri jussit, ne quisquam suorum successorum hanc donationem evacuare præsumeret: interminationem dampnationis perpetuæ ab omnipotente Deo sustituens, qui huic notioni infracturam temptaverit inferre. Actum Lingonis in plenaria synodo, anno ab Incarnatione Dominica MLXXX. Indictione III. Signum Rainardi Episcopi qui hanc noticiam fieri jussit. Tocius sui synodalis conventus Archidiaconorum suorum, seu Decanorum. Signum Girardi Archidiaconi. Ærleii Archidiaconi. Walterii Decani. Hugonis de Butgiaco Canonici. Item alia. Isdem etiam Episcopus reclamabat quendam hominem vocabulo Rotbertum de Gurziaco, cum uxore sua, et unica filia, pariterque ipsius filiæ infantes, quos ex Lamberto servo sancti Petri habebat; sed acceptis centum solidis, quicquid in eis rectitudinis sibi habere videbatur, fratribus concessit, et ex suo jure in eorum dominicatum transfudit. Sig. Walterii, Rainerii, Richardi, Gisleberti, Aymonis. Karta de Ecclesia S. Valeriani, et villa. Constat omnes perfectionis summam volentes arripere, Dominici præcepti regulam mentis oculis anteponere, quo suum quemque pro ipso sua distrahere, et pauperibus mandat devote distribuere. Quia talium justicia per cuncta manebit sæculorum volumina, et cornu ipsorum, id est, remuneratio certaminis eorum cœlesti exaltabitur in gloria, cum ad cœlestes thesauros translata terrena patrimonia, dantibus proderunt in perhenni vita. Hac ergo spei fiducia confortatus ego Pontius castelli Bellijoci dominus, Redemptori omnium volo tradere de meis rebus, quæ mihi jure hereditario relictæ sunt a parentibus. Do itaque Deo, et sancto Petro Besuensi capellam constructam in honore sancti Valeriani cum honore, et libere sicut hactenus visus sum habere; fratre meo Ermuino laudante, cum vinea; et campum usque ad petrosam, et usque ad fontem, et quicquid de sylva, quæ est juxta vineam Monachi, vel homines illorum ad culturam agri poterunt trahere. Nec non etiam de illa sylva quæ inter Ecclesiam et Sagonnam flumen est, quicquid ad usum prati ipsi et homines eorum voluerint adquirere. § Concedo etam mercatum cum omni libertate, et omnes consuetudines, quas ego et frater meus videbamur habere aliamque consuetudinem pastionis, quam nos, et hominesnostri in cunctis sylvis, quæ in circuitu castelli Bellijoci sunt, habent Monachi, et homines illorum similiter habeant, ita ut homines illorum nostræ partis pastionaticum ipsis Monachis solvant, et materiam ædificandi domos ipsis, et hominibus eorum, qui illic voluerint remanere, concedimus ex sylvis nostris sine precio; et inventionem venationis, sive apum, quæ nostræ partis est, et quam homines illorum invenerint, Monachis concedimus, et totius culturæ terræ, quam eis damus, decimas, et tercias Monachi habeant, et ubicumque carruca illorum cujuscumque hominis terrasinfra parrechiam exercuerit, damus eis decimas. § De latrocinio vero, vel qualicumque proclamatione ex delicto in ipsa terra conmisso, Monachis concedimus legem, et errantem, et vetitum legaliter habeant, et nullius districtione judicabitur deprehensus, nisi judicio Monachi. § Si autem homo Monachorum delictum conmiserit, nullius violentia constringetur, antequam proclamatio ad Monachos facta fuerit; et si Monachi rectitudinem executi non fuerint, ad Abbatem prius ipsa proclamatio referatur. Actum publice Bellojoco, vigilia Ascensionis Domini. Anno ab Incarnatione Domini MLXXXIII. Hugone ex Notario Archiepiscopatum Bisonticensis Ecclesiæ gubernante, Philippo Francorum Rege existente, Oddone Ducatum Burgundiæ regente, Rotberto fratre ejus Lingonensis Ecclesiæ præsulatum moderante, Willelmo Comite in rebus prospere agente, Gausberto Besuensis Abbatiæ moderamina providente. Sig. Pontii, Hermuini, Herluini, Walterii Vice Comitis, Heurelmi, et Pontii alterius. Karta de Salvamento Neronti villæ. Notum esse volumus præsentibus et futuris, quod Fulco, et Joffredus filius ejus, salvamentum, sive commendationem, quam in Nerontis villa accipiebant, proclamatione facta a fratribus; apud Ducem Hugonem, et Comitem Willelmum in generali placito ipsis præsidentibus Besuæ, et cæteris quibusque nobilibus viris instantibus, sancto Petro, et Monachis eo tenore dimiserint, ut quicquid sibi juste præteriti temporibus Monachi poterant in causa violentiæ, et tortitudinis, præter fundum terræ, et caput hominis ullo modo imputare, id totum remitteretur, et prædictæ villæ habitatores a suprascripta calumpnia, et omnibus injuriis vel tortitudinibus perpetuo liberi manerent. Quæ remissio ut perpetuæ firmitatis obtineret vigorem, et nullus de eorum heredibus, ullo modo supradictam violentiam posset repetere, rogaverunt eam annotari litteris, et ad futurorum memoriam artius retinendam, signatorum, vel testium nominibus confirmari. Sig. Hugonis Ducis. Willelmi Comitis, Widonis Comitis Matisconensis. Girardi Fontis-vennæ. Widonis Wangionis Rivi. Pontii Glanæ. Aldonis Tilecastri, Sewini, Wldenaii. Gisleberti. Actum publice Besuæ in publico conventu, anno ab Incarnatione Domini MLXXVI. Indict. quarta decima. Imperante Philippo Francorum Rege, Hugone Duce præsente, et Willelmo Comite Burgundiæ. II Kal. Junii die Martis. § Igitur postquam Raimardus Episcopus hujus diei lucem clausit, ute præsentis finem faciens, secundum quod scriptum est: Plures facti sunt sacerdotes, eoquod morte prohiberentur permanere; necessarium fuit loco ipsius alium substituere. Et quoniam ipse Rainardus satis clare et gloriose Lingonensem rexerat sedem, omnium quotquot cum Pastorem habuerant animos in desiderium et æmulationem hanc accenderat, ut Deo favente, immo Deo donante, talis sibi constitueretur Pastor, qui Domini Rainardi, sicut successor, ita foret etiam imitator. Quid plura? § Domnus Rotbertus eligitur, satis et ipse clarus in omnibus, ex Francorum Regum prosapia editus, frater autem Ducis cognomendo Borel. Fuit statura non nimium longus, nec tamen brevi, sed medie temparata. Et quamvis geminæ scientiæ eloquentia floreret, verba ejus rarissima, nisi forent necessaria. Ut ergo dignum erat, communi voto, tam Cleri, quam populi, Rotbertus eligitur, et Pontificali decoratus infula, Ecclesiæ Lingonensi Pontifex præficitur. § Ingrati videremur, si eorum quæ huic Ecclesiæ contulit beneficiorum inmemores, silencio contegi pateremur. Primo itaque dicamus qualiter ipse Capellam castri, qui Fons-Vennæ dicitur, Deo et sancto Petro Ecclesiæ Besuensis contradidit. Karta Cappellæ de Fontvenz. Quoniam genus humanum carnis mole corruptibili præoccupatum, labilis ac defective memoriæ contraxit vitium bene visum est prædecessoribus nostris ut quicquid ratum et insolubile teneri vellent, fideli litterarum custodiæ commendarent. Nos igitur eadem usi ratione, ea quæ subtitulantur, ne quandoque delerentur oblivione, retinere studimus litterarum traditione. Ego itaque Rotbertus Lingonensis Episcopus, Humberto de Fontvenz Lingonensis Ecclesiæ Casato, pro servitio ejusdem Ecclesiæ interfecto, capellam prænominati castri Ecclesiæ Besuensi, in cujus cimiterio eum sepelivimus, laude et consilio coujugis suæ, fratrumque suorum ejusdem castri omnium casatorum, perpetualiter tenendam concedimus; quatinus per interventionem beati Petri Principis Apostolorum, et orationes Monachorum ibi Deo servientium suorum obtinere valeat veniam delictorum. Ita etiam hoc donum Lingonis im plenaria Synodo tenendum dijudicamus, ut si quis Clericus, vel Laïcus de beneficiis ad capellam præmissam pertinentibus præter voluntatem Monachorum Besuensium aliquid facere præsumat, ordinis sui periculo si Clericus sit, si Laïcus, excommunicationi, donec resipuerit, subjaceat. Hujus dationis testes sunt: Willelmus Comes Burgundiorum, Rainaldus filius ejus, Humbertus Rufus; et frater ejus Wido; Wido Rufus, et cæteri casati. Facta sunt hæc regnante Philippo, Episcopante Rotberto, Stephano dictante Cancellario. § In illo tempore huic cœnobio præerat Domnus Josbertus Abbas, vir totius simplicitatis et Religionis; sed quia in Ecclesia Dei alii sunt murus ædificati cum propugnaculis, alii ostium compinctum tabulis cedrinis, hic vir, quia non poterat sicut murus expugnare domus Dei inimicos, exterius existentibus innumeribus raptoribus, interius periculis in falsis fratribus, erat tamen ad aperiendum, et claudendum ostium conpinctum tabulis cedrinis, quia habebat os ad loquendum, et tacendum, defloratum diversorum excelsorum, et inputribilium Patrum sententiis. Prospiciens igitur animæ suæ bonum esse in superni inspectoris oculis habitare secum, optimam partem elegit, quæ non auferetur ab eo. Cluniacum namque expeciit, et ibi reliquum vitæ suæ exegit, pacem quærens, et pacem inveniens, ei qui pax est Angelorum et hominum Christo consociatus. Amen. § Interea Dom. Rotbertus præfatus Lingonensium Episcopus, bene sollicitus animo volvebat quem huic Ecclesiæ loco Dom. Joseberti Abbatem substitueret. Vertebat circumquaque cordis oculum, quærens cui committeret hujus Ecclesiæ baculum. Nec passus est eum Deus pro voto defraudari, sed nec in quærendo longi fatigari. Est namque cella S. Eugendi, non multum distans ab urbe Lingonensi, in eodem Episcopio. in comitatu vero Trecassino, Ecclesia in honore B. Stephani Protomartyris dedicata, in eminenti quodam monte, qui Barrus dicitur, decentissime fundata. Factum est autem ut hic inveniretur, quod quærendum diu longeque fuerat, ut haberetur. Præerat mamque illi loco Domnus Stephanus, quamvis ætate non multum maturus, pietate tamen et Religione circumfultus, in Dei timore, et amore, et secundum Apostolum, in caritate radicatus et fundatus. De Domno Abbate Stephano. Videtur haud incongruum lineam generis ipsius paululum adtingere, quoniam solet plerumque nobilitas et sibi ad conservandam humilitatem, et Ecclesiis Dei ad resistendum raptoribus plurimum prodesse. Exstitit itaque patre nobilissimo progenitus, Joffredo nomine, qui et ipse non solum Consul, sed etiam a patre et avo Consulibus originem duxit. De matre vero præfati Domni Stephani quid dixerim, nisi quod ex utraque parte, patris videlicet, et matris, ex progenie Consulum, immo ab ipsis Consulibus est generata. Fuit namque Arnulfi nobilissimi, et audacissimi Consulis de Risnel filia, matrem habens clarissimi Consulis Gerardi de Fonvenz filiam. Quod autem iste leonum catulus, in agnum primo mutatus, postea ut aries ad defendendum eam cornibus, et ad generandum in ea spirituales agnos in Ecclesia sit constitutus, fuit hoc gratia Dei, fuit hæc mutatio dexteræ excelsi. Volo, si possim, quamvis non faceto, vero tamen sermone percurrere, qualiter iste leonem rugientem reliquerit, et leonem de tribu Juda secutus sit; et qualiter ab agno inmaculato agnus effectus sit, ut sequatur cum quocumque ierit. § In diebus illis vocavit sponsus ad se sponsam suam, Christus videlicet Ecclesiam, venire a cubilibus leonum et montibus Leopardorum, per montem myrræ, et colles Libani. Principes enim qui prius fuerant similes leonibus propter crudelitatem et terrorem, et leopardis, propter diversarum iniquitatum varietatem, ysopina, humili scilicet confessione mundati, per myrræam mortificationem libanino candore sunt super nivem dealbati. § Horum vero exstitit caput et Dux quidam Comes Francorum nobilissimus, Simon nomine Rodulfi Comitis. Hic divina respectus misericordia, mundum fugientem fugit, et Christum vocantem se secutus est. Expetiit autem cœnobium sancti Eugendi Jurensis, ibi Christo se sacrificaturus. Præmiserat ante se duos illustrissimos viros, Domnum Rodulfum, et Dom. Franconem, secum vero duxit Domnum Rotbertum, Dom. Arnulfum, et Dom. Warnerium. Hi omnes et secundum genus sæculi clarissimi, et secundum Deum nobilissimi, postea se holocaustum Deo obtulerunt. § Erat adhuc Domnus Stephanus (de quo nobis sermo) tenellus, militaribus tamen armis decoratus: sed saniori usus consilio, immo Deo inspirante, Patres prædictos secutus, sæculari balteo abrenuncians, Christique jugum suscipiens, in præfato cœnobio monachilem vitam arripuit, ibique sub Domno Hunaudo Abbate per decem annos se in Dei servitio mactavit. Deinde Cluniacum expeciit, ubi cum avunculo suo Domno Widone Priore Magno, per annum demoratus est. Quo Widone postea pro Religione, et sanctitate vitæ facto Abbate, ipse eum Pictavis sequutus, semper seipso melior efficiebatur. Novissime ad Monasterium suum regressus, apud Barrum cellam sancti Eugendi missus est. Fiebant hæc omnia Dei dispositione, sine cujus nutu nec passer cadit super terram. Hic igitur inventus est Domnus Stephanus, ac venerabili præfato Rotberto Lingonensi Episcopo, et ab Abbate suo huic loco concessus, quamvis renitens Abbas effectus est, anno Incarnationis Dominice MLXXXVIII. Ind. XI. Epacta XXV. § Jam vero quanta cura, quanto studio hunc locum emendare et augmentare studuerit, et si cessent verba, ipsa testantur opera. Nam quamvis Monasterium istud a quingentis, aut eo amplius annis primitus fuerit constructum, a tempore Domni Stephani Abbatis videtur sumpsisse principium, ita omnia innovata, omnia sunt in melius inmutata. Nam quocumque gradiebatur, hoc illi erat desiderium, hæc illi mentis cupiditas, ut si alicubi aliquid vidisset honestum, aut Ecclesiæ suæ necessarium, aut illud ipse asportaret, aut simile in Ecclesia sua ipse construere. In Religione vero ita refloruit locus iste in diebus illius, ut usque ad mundi dominam Romam, famosum nomen haberet Besua, et per totam Galliam usque ad maris littora. Unde factum est, ut cum primum huc veniret, vix viginti essent Monachi; in diebus vero ipsius quinquaginta seu sexaginta Deo servientes, et victus ac vestitus necessaria accipientes. § Si vero cumputemus eos, qui in Cellis nostris extra Besuam habitant, numerus usque ad centenarium consurget. Sed et illud est ei a Deo præstitum, quod in diebus ejus aliqui conversi ad Dominum, et ab eo in hoc loco accipientes Religionis habitum, postea facti sunt et ipsi lumen Ecclesiarum. Præficitur namque Ecclesiæ sancti Michaëlis Ternoderensi Domnus Widdo Abbas. Præficitur Ecclesiæ sancti Sequani Dom. Heinricus Abbas. Præficitur Domnus Eustasius Ecclesiæ Noviomensi sancti Eligii. Præficitur Ecclesiæ S. Johannis Dom. Godefredus. Et quamvis ipse non fuisset noster Monachus, de nostro tamen Monasterio est assumptus. Sed et alii quamplures sub eo æmulatione paterna ducti, in ædificando, et adquirendo eum imitabantur Patrem, et hanc Ecclesiam dilataverunt, exornaverunt, et munierunt ut matrem. § De ædificiis et adquisitionibus tam intra Besuam, quam extra, de instauratione corporis ipsius Monasterii, seu officinarum, de Bibliotheca tam veteris, quam novi testamenti, de ornamento Ecclesiastico in tabulis, in capsis, in calicibus, in crucibus, in turibulis, in vestimentis ad officium Ecclesiasticum pertinentibus, de cappis, et cortinis, de palliis, et signis ab eo et aliis fratribus, et filiis hujus Ecclesiæ ipsius tempore comparatis, et huic loco collatis, aliquantulum latius in sequentibus disseremus. Nunc interim dicamus de Ecclesiis, quæ huic loco in diebus ipsius collatæ sunt, tam in hoc Episcopatu, quam in aliis. Ecclesia sancti Symphoriani de Albiniaco. Ecclesia sancti Benigni. Ecclesia sancti Christofori Canlintensis. In Episcopatu Tullensi, Ecclesia sancti Willegaudi, apud Romonem castrum. Et hæc qualiter et a quibus sint collata, cartæ huic ipsi libello insertæ ostendunt. Karta de Albiniaco, et de Ecclesia S. Benigni. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancti. Quoniam antecessores nostri quicquid ratum et indissolubile teneri voluerunt, litterarum custodiæ commendaverunt: ut videlicet, quod segnis deleret oblivio, litterarum aperiret repræsentatio, dignum duximus litteris cummendare ea quæ perpetualiter volumus permanere. Ego igitur Rotbertus Lingonensis Episcopus Ecclesiam de Albiniaco, et atrium ejus, paratas etiam et Eulogias quæ ad Episcopum pertinent, et Ecclesiam sancti Benigni, et atrium ejus, consensu et consilio fratrum Lingonensium, Ecclesiæ Besuensi tenendam concedo, et in plenaria synodo Lingonis habita Stephano præmissæ Ecclesiæ Abbati, de manu in manum trado, et successoribus ejus perpetualiter habendam instituo. Hoc etiam donum ita tenendum, et permanendum dijudicamus, ut si quis Clericus, vel Laïcus auferre eis præsumpserit, vel inde eos injuste inquietaverit, si sit Clericus, ordinis sui periculo; si Laïcus, anathemati, donec resipuerit, subjaceat. Sig. Gozelmi Archid. Hugonis Arch. Guarnerii Archid. Norgaudi Arch. Girardi Archipresbyteri. Guidrici Archipresbyteri. Facta sunt hæc Philippo Regnante, Episcopante Rotberto, Stephano dictante Cancellario. Carta de Sivoïo. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus Christi, qualiter media pars Ecclesiæ de Sivoïo, subnixa est Ecclesiæ Besuensi. Abbas Stephanus, vir Religiosus dum remigando per Segunnam ad Ecclesiam Besuensem remearet, ab Hermuino orto nobili progenie in ea villa hospicio susceptus est. Benignissimo amore eum suscepit, atque omnem humanitatem hospitalitatis ei exhibuit, et in crastino die pro æternis peritura commutans, in portu Prantenensi mediam partem Ecclesiæ de Sivoïo, et Ecclesiam S. Dionysii in eadem villa, sicut erat sibi in patrimonio, anima sua, antecessorumque suorum sub testimonio legali, per manus supradicti Abbatis tradidit, Apostolis scilicet Petro et Paulo, Ecclesiæ Besuensis. Acta sunt hæc anno ab Incar. Dom. MXCIII. Indict. I. Epact. XX. Luna VIII. Regnante Imperatore Heinrico anno XXXIV. Principante Stephano Comite, Hugone Archiepiscopo Archiepiscopalem Cathedram tenente. Si quis hanc Kartam violaverit, separetur ab Angelorum choris, societurque Datan et Abiron, hic et in æternum in inferno inferiori. Signum testium nostrorum. Signum Hermuini. Aimonis. Lavenchæ. Giraldi. Albrici. Teberti. Stigandi. Ego Godefredus Cancellarius Abbatis dictavi, et bene subscripsi. Karta de Camlintensi Ecclesia, et de Majasco. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancti. Quoniam consuetudinarium est, et ab antecessorum nostrorum industria ductum, ut ea, quæ memoriæ commendanda videntur, litterali tradantur custodiæ, dignum duximus, ea quæ subinferuntur ne oblivione dispereant, ne vel quod inde actum est, quandoque aliqua inmutetur fraudulentia, in hujus Cartæ sinu fideliter recondere. Ego igitur Rotbertus sanctæ Lingonensis Ecclesiæ Episcopus, precibus Stephani Abbatis Besuensis Ecclesiæ sæpius ammonitus, voluntati illius tandem adquiescens, cum in Ecclesia Lingonensi Synodum celebraremus, et de Ecclesiasticis negotiis pro posse diligenter tractaremus, consilio et assensu Archidiaconorum consedentium, duos Presbyteratus Camlintensis videlicet Ecclesiæ, et Ecclesiæ de Majasco, B. Petro Besuensis cœnobii, et fratribus ibi Deo servientibus, deinceps habendos concedimus; ita ut Presbyteri parœchiales, qui in eis decantaverint, medietatem omnium ad eosdem Presbyteratus pertinentium per manus Besuensis Abbatis obtineant, Archidiachonibus, aliisque ministris debita servitia exhibeant, paratas, et Eulogias suo tempore communiter persolvant. Facta sunt hæc Lingonis in plenaria Synodo, Urbano Papa existente, Philippo in Galliis regnante. Signum Wilenci Archidiaconi. Gocelmi Archidiaconi. Garnerii Archidiaconi. Norgaudi Archidiaconi. Gosberti Archipresbyteri. Stephanus Cancellarius dictavit: Durannus Notarius scripsit. Karta de Albiniaco. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Præsentis Ævi scire volentibus, futurisque deinceps clarificetur hominibus, quod Oddo Montis-Salionis Dominus, pœnam æterni supplicii cupiens evadere, et Paradisi præmia percipere, in die sepulturæ fratris sui Hugonis sua spontanea voluntate partem non minimam Militum de Monte Salvionis, et clientum, nec non amicorum et vicinorum suorum in Besuensi Capitulo antequam corpus defuncti ad tumulum deferretur, convocavit, ibique dona, quæ antea fecerat de Ecclesiis, scilicet de Albiniaco, de sancto Benigno, de Capella Montis-Salvionis, de Icioma, hoc modo confirmavit. In præsentia namque Dom. Stephani Abbatis, et Monachorum, et eorum quos ipse convocaverat, prædictus Oddo, et Domnus Petrus avunculus ejus, iterum donationem supradictarum Ecclesiarum ex toto fecerunt et confirmaverunt Deo, et sancto Petro Besuensis Ecclesiæ, possidendam in perpetuum. § Textum etiam Euvangelii coopertum de argento ad donationem confirmandam super altare posuerunt, pro anima supradicti Hugonis, et pro animabus omnium antecessorum suorum, et pro semetipsis. Addiderunt etiam huic elemosynæ unum mansum in Albiniaco, et unum servum et unam ancillam. § Rogatu itaque eorum pro confirmatione hujus rei Domnus Abbas Stephanus, ab Episcopo Roberto in synodo supradictum Hugonem, et patrem ejus, et antecessores suos defunctos absolvi fecit. Ut vero donatio ista inconvulsa permaneat, adsignamus testes. Sig. Stephani Abbatis. Sig. Widonis Prioris. Wilenci. Sig. Oddonis et Petri, qui hoc donum fecerunt. § Acta sunt hæc tempore, quo Pascalis summum Pontificatum tenebat in Roma, Philippus regimen in Francia, Rotbertus cathedram Episcopalem in Lingonis, Stephanus Abbas pastoralem curam in Besua. Anno ab Incarnat. Domini MCI. Indict. VIIII. Epacta XVIII. Sig. Teboldi. Teoderici. Landrici Lanfricurtis. Lamberti de Domarim. Widrici Præpositi. Ricardi de Vircillis. Rodulfi. Oddonis de Bellomonte. Haimonis de Fontanis. Oddonis. Walonis de Calmis. Clericorum vero, Humberti Archipresbyteri. Wilenci Sacerdotis. Johannis Sacerdotis. Karta de Ecclesiis, quas dederunt nobis Humbertus, et Wido. Agnoscat hoc vita credentium, quod res nulla melius in factis hominum, quam elemosyna quæ bono fit animo, reddit placabilem Deum, dicente Scriptura: Sicut aqua mortificat ignem, sic elemosyna occidit peccatum. Ergo de hac sententia non surdi, sed fideles auditores fuere duo fratres, Humbertus Rufus et Wido, filii Humberti Fontis-vennæ. Hii in flore juventutis suæ pro remedio suarum animarum, suorumque majorum fidelium, Ecclesias quas de proprio jure retinebant, citra aquam quæ Asmantia dicitur, Deo et sancto Petro, et Besuensi cœnobio concesserunt, ut caritas altius firmaretur, apud Bisonticam civitatem, secus Basilicam sancti Vincentii, in præsentia Hugonis Archiepiscopi, supradictas Ecclesias Stephano Abbati, et Besuensi Ecclesiæ perpetualiter tradiderunt. Licet scire quartam partem Basilicæ sancti Martini de Monasterio, et quicquid habebat Ecclesia sancti Christophori Canlintensis, et quartam partem Ecclesiæ sancti Mauricii de Sivoïo, medietatem Ecclesiæ Fontis vennæ villæ, similiter capellam de Castro, simili modo Ecclesiam de Luvocurte sub tali testimonio. Sig. Hugonis Archiepiscopi, Mainerii Archidiaconi, Bernardi Magistri, Ermuini, Sewini. § In ipsa die prædictus Episcopus annuit Stephano Abbati omnes Ecclesias licenter habere, quas posset aquirere in Diœcesi sua. § Acta sunt hæc anno ab Incarnatione. Domini MXCVIII. Indict. VI. Epact. XV. Urbano Papa præsidente Romæ, Henrico Imperante in Romano imperio. Karta de Albiniaco. Firmissime sciat omnis ordo fidelium, quod Oddo, filius Hugonis, Senior Montis Salionis, postquam suscepit honorem suum a Roberto Lingonensi Episcopo in Calma de Perciaco, reddidit supradicto Rotberto Ecclesiam de Albiniaco; tali modo, ut eam suo rogatu, et suo concessu traderet sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ perpetualiter possidendam. Hoc audiens Pontifex, alacri animo suscepit donum, que Abbati Stephano, et Ecclesiæ Besuensi, ut supradictus Oddo subgesserat, firmiter concessit, sub testibus istis. Signum Rotberti Episcopi. Stephani Abbatis. Albrici Monachi. Warnerii Archidiaconi. Humberti Archipresbyteri. Willelmi Fontis-vennæ, Widonis de Radiaco. Sewini filii ejus. Oddonis, qui donum fecit. Widrici Præpositi. Tetboldi. Landrici. Walonis, Alelmi, et fratris ejus. Pagani de Icioma. Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini MXCVIIII. Ind. VII. Epact. XXVI. Regnante Philippo Rege Francorum, Oddone Ducatum tenente, Rotberto fratre ejus, Episcopalem cathedram regente. Si quis hanc Cartam violaverit, separetur ab Angelorum choris, societurque Datan et Abiron hic et in æternum in inferno. Karta de Lisseiaco. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notum sit omnibus præsentibus et futuris, Odilonem Lisseiacensem Militem, Deo sanctoque Petro liberrime dedisse, quicquid apud eandem villam Lisseiacum habebat, cum servis, et ancillis. Qui etiam cum morti esset proximus, Anxiricum nepotem suum substituens heredem sibi, præcepit ei, ut nisi prædictam servaret dationem, sua nullomodo retentaret. Sign. Joffredi Belmontis. Sign. Hugonis Magni. Sign. Gibuini. Sign. Hugonis Columbæ. Item alia. Quædam etiam mulier generosissima, Facies vulgo dicta, cunsobrina Albrici Arcionensis Monachi, quæcumque in ante fata villa possidebat, Besuensibus contradidit Monachis, una cum duobus servis Girardo, et Willelmo, cum uxoribus eorum, et filiis, eo tenore, ut ab eisdem alimonia donaretur Monasterii, quoad viveret. Quæ tamen possessiuncula Sachristæ ad luminaria Ecclesiæ postmodum data est, precatibus, et pia inportunitate præmemorati Ansirici. Signum Ansirici. Sign. Odilonis fratris ejus. Sign. Albrici Monachi. Sign. Ulrici Monachi. Carta de Cypeto. Operæ precium visum est ac necessarium posteris commendare memoriæ, quod Oddo Chaterius de Cypeto elemosynam socrus suæ Elisabez, quæ et Karitas appellata fuerat, videlicet partem suam de sylva, quæ adjacet villæ, quam dicunt Veteres-vineas, licet injuste calumpnians, postmodum resipuit, et priorem donationem, sicut facta fuerat, sancto Petro, et Ecclesiæ Besuensi liberrime concessit. Addidit etiam ut Monachus, qui Cypeto manebit, habeat usuarium liberrimum in sylvis, campis, pratis, et in omnibus aquis piscatione, excepto vivario Domni dato, sed et in ipso, si Abbas in ipsa villa Cypeto venerit. Testes hujus rei. Signum Oddonis, qui hoc donum fecit. Signum Oddonis Viridis. Sign. Stephani Abbatis. Sign. Wilenci. Et de familia sancti Petri. Sign. Otberti Cocci. Sign. Hugonis, et aliorum multorum. Carta de Fontanis. Clarificetur cunctis viventibus, postque futuris, quod Hugo juvenis de Fontanis Miles, veniens ad obitum suum quæsivit habitum Monachi, et devote suscepit, factusque Monachus pro remedio animæ suæ suorumque antecessorum fidelium, dedit Deo, et sancto Petro Besuensi Ecclesiæ in supradictis Fontanis, unum mansum liberum cum omni libertate, et VII jugera terræ, et tres facces de prato. Ut hæc donatio inconvulsa permaneat, adsignamus ei testes veraces. Signum Bertranni Militis de Fontanis. Sign. Teoderici filii ejus. Sign. Hugonis Carrucæ. Sign. Widrici filii ejus. Sign. Wilenci Militis. Sign. Walonis Columbæ de Bello monte. Sign. Rodulfi Militis de Aquis. Sign. Rodulfi rustici de Fontanis. De Monachis: Sign. Wilenci. Sign. Warnerii. Sign. Oddilonis, et aliorum multorum. Carta de Lixiaco. Inter cæteras elemosynas, quæ factæ sunt Ecclesiæ Besuensi, notum sit omnibus fidelibus, quod Wido Miles de Insula Bollini, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, quidquid habebat, vel habere existimabat ab antecessoribus suis in Lixiaco, pro remedio animæ suæ, suorumque antecessorum fidelium. Et hoc factum est antequam pergeret Jherusalem. Postquam hoc iter cœpit, et obbitum suum cognovit, remisit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, per socios suos, Hugonem Militem de Excuviliaco, et per Constancium de Diniaco sex uncias auri, et elemosynam suam, quam fecerat de Lixiaco; et elemosynam matris suæ de Flexo, concessit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, habere in perpetuum. Signum Widonis Militis, qui hoc donum fecit. Sign. Hugonis Militis. Sign. Constantii. Sign. Stephani Abbatis. Sign. Wilenci Prioris. Sign. Albrici Captivi, et aliorum multorum. Carta de Capella Montis Salionis. In nomine summæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quoniam consuetudinarium est, et ab prædecessorum nostrorum ductum industria, ut ea quæ perpetuæ memoriæ comendanda videntur, litterarum tradantur custodiæ, dignum duximus ea quæ subinferuntur, ne oblivione dispereant, ne vel quod inde legitime actum est, quandoque aliqua immutetur fraudulentia, in hujus Cartæ sinu fideliter recondere. Ego igitur Robertus almæ sedis Lingonicæ Dei nutu Episcopus, dum in matris Basilicæ gremio, nobis a Christo collatæ degeremus, et secundum nostrum dogma una cum fidelibus præfatæ Ecclesiæ de statu et profectu illius, cum consilio et voluntate eorum unanimiter tractaremus, affuit etiam inter eos amicus noster Besuensis Ecclesiæ Abbas Domnus Stephanus, nostram benignitatem humiliter expetens, quatenus Capellam, quæ est in castello Montis-Salvionis sita, ad Ecclesiam de Albiniaco pertinentem in honore sanctæ Dei Genitricis dedicatam, sancto Petro Besuensis Ecclesiæ per instrumenta apicum concedere, et misericorditer largiri non dedignaremur. Cujus nos justam, et rationabilem peticionem libenter suscipientes, hoc quod pie et racionabiliter postulavit, per consilium fidelium nostrorum, recto ordine ad effectum perducere curavimus. Dantes et concedentes suprascriptam capellam salvis omnibus Lingonensis Ecclesiæ consuetudinibus. Ea tamen conditione, ut capellanus eidem capellæ inserviat, et beneficiarios usus ab ipso Abbate Besuensi habeat et possideat. Ut autem hujus nostræ concessionis testamentum futuris temporibus conservetur, et absque diminutione, aut immutatione aliqua custodiatur, manu propria eam firmamus, et Archidiaconorum nostrorum firmandam tradimus. Signum Gocelmi Archidiaconi. Wilenci Archid. Hugonis Archid. Almarici Archid. Warnerii Archidiac. Acta sunt hæc Lingonis plenaria Synodo, Romanæ sedis Paschali Apostolatum gubernante, Philippo Regnante, Rotberto Episcopo Lingonensem Ecclesiam regente, Stephano Cancellario. Duranno Notario, suas vices utroque exhibente. Item de eadem Capella. Notificetur cunctis, qui has legerint vel audierint litteras, quod Domnus Stephanus Besuensis Abbas Widrico Clerico de Orgis, scilicet nepoti Widrici Præpositi dedit medietatem Capellæ de Monte Salionis, tempore suæ vitæ tali pacto, et tali ratione, ut per hanc partem ex toto servitium faciat, et fidelis sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, et supradicto Abbati exsistat. Si autem ipse, vel Presbyter Capellanus, qui ibi pro eo Vicarius fuerit, de nostra divisione aliquid male subripuerit, vel defraudaverit, ammonitus inde se et Presbyterum apud Besuam representet coram Abbate propter justiciam faciendam, sicut suus homo. Si quoque Domnus Abbas in longinquo itinere ire voluerit, supradictus Clericus paratus cum suo equo ad sibi serviendum existat. Hoc, ut supra diximus, tempore suæ vitæ agat, post mortem vero ejus in manu Abbatis, et in potestate redigatur. Huic subscriptioni adsignamus testes: Signum Stephani Abbatis. Widonis Prioris. Wilenci, Johannis, Warnerii, Landrici, Albrici, Joffredi. De Laïcis, Widrici, Præpositi de Monte-Salionis, Girberti de Miribello, Oberti cocci, Hugonis famuli. Carta de Tenimentum Germani Presbyteri. Fidelis contio tam præsentium quam futurorum, pleniter agnoscat, quod Domnus Oddo juvenis, de Monte-Salione dominus, in solempnitate sanctorum Apostolorum Petri et Pauli apud Besuam venit, ibique oblationem Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ pro sua anima, suorumque antecessorum fidelium, per textum Euvangelii supra sanctum Altare supradictorum Apostolorum, tenimentum Germani Presbyteri dedit, pertinentem et adjacentem altari sancti Symphoriani de Albiniaco, scilicet decimationem de propria vinea domini Montis-Salionis, et terciam partem de decimis, quæ pertinent ad dominicationem Episcopi de vineis, de corvatis, de tertiis, et omnem decimationem de terra sancti Petri. Nec non et querimoniam quam injuste querelabat super cimiterium de Albiniaco, de cellariis, et de omnibus rebus, postposuit, et concessit jure perpetuo tenendum Besuensi Ecclesiæ, et Monachis cum omni libertate. Hoc totum factum est rogatu Germani Presbyteri, filiorumque ejus, qui post inde noster effectus est Monachus. Huic rationi adsignamus testes. Signum Oddonis, qui hoc concessit, Teboldi Militis, Richardi de Vircillis, Widrici Præpositi, Lamberti Militis de Domarim, Calonis de Silviniaco, Girardi Crispi Militis, Humberti Militis de Bigorna, Hugonis Militis de Torciniaco, Theoderici de Divione Militis, aliorumque multorum. Carta de Petro Domino Miribelli. Omnis fidelis sexus, tam de Laïcis, quam de Clericis, plane sciat, et agnoscat, quod Domnus Petrus de Monte Salionis senior de Miribello, propter quoddam infortunium quod sibi contigit, quadam die veniens ad Besuense Monasterium, in præsentia Domni Stephani Abbatis, et Monachorum, nec non et Laïcorum multorum, supradictus Petrus, et Domnus Oddo nepos ejus de Monte Salionis dominus, ambo omnem calumpniam de piscatione, quam habebant super aquam nostram, quæ est a Molendino, quod est ultra Neronem villulam nostram usque ad Besuam, ex toto postposuerunt, et si quid juris inibi ex parte sua, vel suorum antecessorum umquam fuit, Deo, et Besuensi Ecclesiæ in illa die æternaliter condonaverunt. De hac re supradictus Petrus, et de suis malefactis, quæ antea male egerat adversus Ecclesiam satisfaciens in præsentia Domni Stephani Abbatis, de omnibus querimoniis finem fecit. Et ut pax firmius teneretur, et bonus finis omnibus diebus vitæ suæ, manu sua coram omnibus, finem et pacem supra sanctas Reliquias juravit, nec non et Rainaldus Præpositus ejus de Miribello, et Hugo Clericus, et Lambertus de Jergeiaco, hoc juraverunt perpetualiter tenendum. Nec non et Milites, quorum auctoritate hoc fecit: Dedit fidei jussores Domnum Joffredum cum suis filiis, Hugonem et Fulchonem, Hugonem Columbam cum suo filio Walone, Milonem cum suo filio Ewino. Dum Oddonem nepotem suum; Theodericum de Divione, filium Stephani, Aymonem de Divioni, cognomento Chag, Odilonem de Lisiaco. Sig. de Stephani Abbatis, Widonis Prioris, Wilenci, Albrici, Landrici, et aliorum multorum. Carta de Burbureno. Notum sit omnibus hominibus, qualiter homines nativi de villa, quæ dicitur Burburena commanentes in Besua post conbustionem domorum, quas in nostra terra primitus habuerant, alias reædificare cupientes, ad Abbatem loci istius, nomine Stephanum, convenerunt, reædificandi licentiam quærentes. Quibus ipse ait. Absit ut umquam deinceps in nostro fundo ita mansiones habeatis, sicuti actenus habuistis, nisi consuetudinaria servitia reddideritis, sicut nostri, et alii faciunt, qui in nostra potestate consistunt. Si autem nolueritis, construendi ulterius licentiam a me non consequemini. Hæc autem verba Abbatis videlicet illi audientes, inter se consilium inierunt, et cum eo pactum firmiter statuerunt, ut deinceps unusquisque de generali placito tantummodo duodecim nummos persolveret, alias vero consuetudines facerent, excepto carritum vini de Gibriaco, nisi per suam bonitatem aliquis ex eis vellet facere. § Constituit etiam ipsis idem Abbas Stephanus, ut nec ipse, nec aliquis in posterum super eos talliam faceret; alias vero consuetudines ab eis exigeret: Et hoc etiam statuerunt, ut si quis illorum injuriam a Monachis, vel a servis sancti Petri pateretur, nullam proclamationem, neque alienam justiciam quæreret, donec justicia Abbatis, et Præpositi Monasterii ei deficeret. Signum Stephani Abb. Landrici præpositi. Ex familia vero sancti Petri fuerunt illic tunc multi. Sig. Aydulfi, Giraldi, Albrici, Villici de Burburena villa et aliorum multorum. Carta de Majasco. Agnoscat firmiter omnis ordo fidelium, quod Wido Miles de villa, quæ Fretas, nuncupatur, decidens in infirmitate, noster effectus est Monachus, ipse et frater ejus Teodericus, et uxor, cum filiis et filiabus ipsius Teoderici, totum alodium ex parte generis sui et ex parte Gybuini de Bello monte, et ejus uxoris, quod habebant in villa, quæ Majascus dicitur, in mansis, in agris, in pratis, in sylvis, in elemosyna devote obtulerunt Deo, et sanctis Apostolis Petro et Paulo, et Besuensi Ecclesiæ pro remedio sui, suorumque antecessorum pro vivis sive defunctis. § Ut donum istud firmius teneretur, uxor Theoderici inde pro signo habuit unum anulum de auro, et Richardus filius ejus unum cyphum de refectorio. Supradictus quoque Wido post hoc dedit omnem partem ad se pertinentem de proprio fundo quem possidebat, ultra Sagunnam fluvium, scilicet in villa, quæ Vallarius vocatur, et in alia villa deserta quæ Arcensis appellatur; et in alia villa, quæ Luvinensis nuncupatur, in mansis, in agris, in pratis, in sylvis, in servis, et ancillis. Sig. Hugonis de Cunvulensi castro, Heinrici, Rainaldi, Widonis, Bernonis. Domni Stephani Abbatis, Girardi Monachi, Warnerii, Wilenci, Albrici, Aimonis. Acta sunt hæc tempore illo, quo Philippus Rex regnabat in Francia, Robertus Episcopus in Linguonis, Stephanus Abbas in Besua, Oddo Dux in Ducatu. Karta de Balenavo. Notum sit omnibus fidelibus tam Laïcis, quam Clericis, nec non Monachis, quod ministri Ducis Oddonis, Præpositus et alii super terram nostram, quam Sanctus Petrus, et Ecclesia Besuensis habet in Baleneva, quærelabant consuetudines malas, scilicet talliam pro cibo Ducis, pro qua re acceperunt V solidos de hominibus. Pro hac injuria Domnus Abbas Stephanus proclamationem faciens ad Ducem supradictum, et ad Ducissam uxorem ejus, inde ex utraque parte terminaverunt placitum apud Divionem; ad quod pergens D. Abbas Stephanus armatus suis cartis, suisque testimoniis, liberaliter disseruit, quod supradicta terra penitus Duci, neque suis ministris, nullam debebat consuetudinem, nec alicui viventi, nisi sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ. Hoc audiens Dux et uxor ejus statim fecerunt restituere supradicto Abbati illos V solidos suprascriptos per Ervejum Præpositum. Ille quoque non habens in promptu nummos, abstulit pellas suas de collo suo, reddit eas fidejussori, scilicet Joscelmo. Ille nempe illas reddidit Abbati Stephano; Abbas quoque secum eas detulit, et tandiu ipsas pelles habuit, donec vellet nollet Ervejus Præpositus illos quinque solidos reddidit. Karta de Picangiis. Quædam Matrona, Alburgis cognomine, Pagana, Walterii de Minoïo conjux honestissima, ab hoc sæculo discessura, B. Petro, et Abbati Stephano, cæterisque fratribus apud Besuense Monasterium in Dei servitio persistentibus distribuit terram apud villam, quæ Picantias vocatur, vel prata, nemusque cum aqua, veluti ea in vita sua possederat; Waltero et Raimundo filiis suis, præsente Sevaldo fratre suo, et coram plurimis testibus gratanter concedentibus. Signum Landrici Monachi, Theoderici, atque Albrici Mon. Petri Grancejacensis Canonici. Oddonis Iciacensis Militis. MC Anno ab Incarnatione Domini, Regnante Philippo Rege in Galliam, et Roberto Episcopo existente apud Lingonas, et cum eo regentibus Wilenco, atque Goscelmo Lingonensem Ecclesiam Archidiaconibus. Karta de Villarium. Notum sit omnibus, qui has legerint, vel audierint litteras, quod terram Hugonis cognomento Barbe quam dedit sancto Petro in villa deserta quæ vocatur Villarium, hanc Richardus filius, Milonis sucessor, et gener Hugonis Magni, qui noster effectus est Monachus, injuste invasit, et per duos annos eam super calumpniam Abbatis Stephani, ac Monachorum ejus tenuit, dehinc resipuit, et terram et fructum ex toto, sancto Petro, et Dom. Abbati Stephano, cum satisfactione reddidit. Ipse quoque Abbas eum videlicet Richardum tali cunditione de præterito delicto ita absolvit, ut si ille, aut aliquis successor ejus, illud repetere vellet, sub anathema maledictionis permaneret. Signum hujus rei, Stephani Abbatis, Wilenci, Joffredi, Aimonis, Ricardi. Sig. quoque Milonis patris ejus, Hugonis villici, Oberti, Girardi de Virduno, Hugonis famuli, Gisleberti famuli, Giraldi filii, Gunterii, et aliorum multorum. Karta de Bellojoco. Notificamus modernis quibusque et futuris, quod Alwidis nobilis matrona de Bellojoco, soror Ermuini, et uxor Ermuini, et uxor Ulrici de Trevia castro, in suo obitu pro remedio animæ suæ, suorumque antecessorum, dedit fideliter Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ unum mansum in Bellojoco cum servo nomine Rotberto, in illo manso habitante, cum uxore ejus, et uno filio nomine Tebaldo, et una filia, quæ vocatur Grimoeldis, et simul dedit unam vincam novellam scilicet nuper plantatam. Hoc totum, et mansum, et vineam, et servos, et ancillas, sicuti ipsa de proprio jure possidebat, honorifice, et cum omni libertate dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, ut supra dictum est, ipsa et filii ejus omnes. Ne aliquis infidelis falsum hoc existimet, adsignamus testes. Sig. Teoderici pueri, Oddonis de Bello monte, et uxoris ejus, Hugonis Columbæ, Oddonis de Scia, Milonis de Bellojoco, Fulconis, Hugonis, Herberti vuillici, Giraldi coriarii. De Clericis, Acilini Sacerdotis, Rainaldi Diaconi, Tebaldi de Agiliaco. De nostris Monachis, Widonis Prioris, Wilenci, Warnerii, Landrici, et aliorum multorum. Carta de Vetus-vineis. Notum sit omnibus modo viventibus, post nosque futuris, quod Oltrudis filia Widonis de Vetus-vineis, neptis Waronis Monachi dedit omnem hereditatem suam Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ quam possidebat in supradictis Vetus-vineis, in mansis, in terris, in pratis, in sylvis, et Dom. Oddilo Monachus noster, qui tunc regebat, obedientiam dedit ei pro signo, medietatem eminæ frumenti, et aliam mensuram de Milio. Ut hæc donatio firma teneatur, assignamus testes. Signum Widonis Prioris, Wilenci, Johanni, Joffredi, Poncii, Oddilonis. De Laïcis, Rotberti IV villici de Vetus-vineis, Bernardi, Rotgerii, Petri, Hugonis famuli, Rainaldi. Carta de Luco. Audiant omnes tam præsentes quam futuri, quod Raimundus de Granciaco Miles, qui apud Salivam vulneratus fuit, antequam obisset coram multis testibus, pro sua anima, suorumque antecessorum dedit sancto Petro et Besuensi Ecclesiæ duos mansos, unum apud Lucum cum suis appendiciis, et alium apud Rariacum; et duos servos, Waldricum, et Humbertum, et duas ancillas, Aluvidem, et Ermessendem. Huic rei assignamus testes. Signum uxoris ejus, et filii, et fratris ejus, Walterii, Artaldi Militis, Pontii Militis, Heinrici de Icio, et aliorum multorum. Carta de Secuniaco. Clarum fiat omnibus, qui has litteras viderint, vel audierint, quod Oddo Miles de villa, quæ Icius vocatur, veniens ad obitum suum, dederit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, pro sua anima, suorumque antecessorum, unum mansum in villa, quæ dicitur Secuniacus cum appendiciis suis tam liberum, et tam bonum quod partem in se retineat de pastionibus, et de tertiis, et libertatem per omnes fines illius villæ. Huic Dationi subscribimus testes: Signum Oddonis, et uxoris ejus, et et filii ipsius Pontii Militis, qui elemosynam fecerunt. Signum Sevaldi Balbi, Raimondi, Aymonis Militis, Pagani Præpositi, Martini Barbati, et aliorum multorum. Karta de Caviniaco, et Auxiliaco. Sciant omnes tam præsentes, quam futuri, quod Wido, Miles, de Auxiliaco, veniens ad obitum suum, dedit Deo, et S. Petro, et Besuensi Ecclesiæ, unum mansum cum omnibus appendiciis suis, et omni libertate apud Caviniacum. Dedit etiam Viridarium de Ponto cum appendiciis suis, cum omni libertate, nec non et terciam partem molendini de Auxiliaco, cum piscibus, si ibi capti fuerint. Ut hæc elemosyna inconvulsa permaneat, subscribamus ei testes: Signum Widonis filii supradicti defuncti, qui elemosynam loco patris sui super altare posuit, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. Signum fratris ejus Rainaldi, Hugonis Militis de Bello monte, Joffredi Militis, Walonis Militis, cognomento Columbi, Gisleberti, Warnerii, Hugonis fratris ejus et aliorum multorum. De Monachis Warnerii, Wilenci, Landrici. Karta de Romanisca. Dignum duximus memoriæ tradere, quod Hugo cognomento Rubeus, et uxor ejus, cognomento Regina, per mansum Stephani Abbatis, dederunt Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ terram, quæ dicitur de Romanisca ad integrum cum omnibus appendiciis suis, in quocumque loco jaceret cum servis, et ancillis, nec non et Ecclesiam de Verona. Tali pacto, si supradicta matrona vivens vellet ire ad Besuam post obitum viri sui, susciperent eam Monachi cum terra procurandam. Sin autem nollet usque ad mortem post obitum suum, reciperet Ecclesia terram suam cum omni libertate, et cum servis, et ancillis, sicuti supra taxatum est. Pro hac quoque elemosyna dedit Domnus Abbas Stephanus et viro et mulieri societatem et omne bonum quod factum fuerit in Besuensi Ecclesia usque ad finem mundi, pro remedio animarum suarum, suorumque antecessorum fidelium. Ut hæc traditio firma permaneat, asignamus ei testes. Signum Ulrici Militis, qui fuit frater Hugonis. Widonis Militis filii ejus. Richardi Militis de Vercillis. Widonis fratris ipsius. Widonis Capellani. Petri Presbyteri. Rogerii qui fuit filius Hugonis. Duranni de Maiasco. Fanuelis, et aliorum multorum. De Monachis autem Stephani Abbatis, Warnerii Prioris, Wilenci, Widonis, Capellani, Albrici. Item alia. Notum esse volumus præsentibus, et futuris, quod Girberga, uxor Marcelli Sutoris, dederit semetipsam sancto Petro Apostolo cum filiis suis, id est, Martino, Ermengarde, Maria, Richilde, Ada. Præsente Godefrido Priore, Girardo, Walterio, Rotberto, Drogone Præposito, Tebaldo, Ingelranno, Stephano, Lamberto Præposito, Johanne filio Johannis Majoris, Willelmo sutore. Marcello sutore. Carta de Cusiaco, et de Chimissin. Sacra scriptura testatur, quod elemosyna liberat animam de morte æterna, et cunducit eam ad vitam perpetuam. De qua re non inmemor Hugo Miles, cognomento de Chimissins, ipse veniens ad obitum suum pro sua anima suorumque antecessorum fidelium, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, quattuor mansos, duos apud Rivuriacam, quæ est villa deserta cum omnibus appendiciis suis. Alium apud Cusiacum cum appendiciis suis. Alterum apud Chimissins, cum quattuor jugeribus terræ, et unam falcem de prato. Et hos mansos liberos dedit cum omni libertate subscriptus Hugo. Ut hæc elemosyna inconvulsa permaneat, asignamus ei testes. Signum Hugonis, Widonis filii ejus, Walonis, Aymonis, Hugonis nepotis ipsius, Awini de Beria, Mainfridi Militis de Arco, Walterii de Beria, Nerduini Militis, Andreæ Presbyteri, Richardi, Constantini, et aliorum multorum. Carta de Nogdantium Ferrosum. Notum sit omnibus viventibus, post nosque futuris, quod Hugo puer, filius Wilenci de villa, quæ Roseius dicitur, et avunculi ejus, Walo Monachus et Walo Miles, fratres supradicti Wilenci, pro anima ipsius Wilenci, et pro animabus fratrum suorum, et omnium antecessorum suorum, tam pro vivis, quam pro defunctis, tradiderunt Deo, et Besuensi Ecclesiæ duos mansos. Unum apud Nogdamtium ferrosum, scilicet mansum Arnulfi, cum suis appendiciis, et alium in villa, quæ dicitur Neronis, juxta Gradiacum castrum, cum duobus servis, Letbaldo et Widone fratre ejus, et cum appendiciis suis. Ut hæc Carta inconvulsa permaneat, adsignamus testes. Signum Widonis, Walonis, Widonis, Willelmi filii ejus, Hugonis, Raimodis de Longo-campo, Hugonis de Nerone. Karta de Burgundion. Fiat clarum cunctis viventibus modo, postque venturis, quod Henricus Miles de Firmitate decubans in lecto, veniensque ad suum obitum, consensu, et consilio uxoris suæ, et filiorum, et omnium domesticorum suorum, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, pro sua anima, suorumque antecessorum fidelium, unum mansum apud villam, quæ dicitur Burgundion, cum omnibus appendiciis suis, liberum cum omni libertate, et tres servos manentes in ipso manso, scilicet Arnulfum, Henricum, Gislebertum, et medietatem de filiis, vel filiabus supradicti Arnulfi, et de alia parte unam ancillam. Huic Cartæ adsignamus testes. Signum Leogardis, quæ donum fecit, Hugonis de Comulensi castro, Richardi de Vircillis, Widonis fratris ipsius. De clientibus, Henrici, Ulrici, Julonis filii ejus. Rotberti villici, Bernardi, Arnaldi Clerici, Widonis Presbyteri, et aliorum multorum. Carta de S. Sequano. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Fiat notum cunctis fidelibus, quot Alwidis, uxor Wilenci de villa quæ Altason vocatur, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, duos mansos liberos cum omni libertate pro anima viri sui Wilenci, nec non et pro anima filii sui Rainaldi, qui juvenis mortuus est, ei pro sua anima, suorumque fidelium antecessorum. Unum in villa, quæ sanctus Sequanus nuncupatur, cum appendiciis suis, et alterum apud Viriniacum cum suis appendiciis. Ut hæc Carta firma, et inconvulsa permaneat, adsignamus ei testes. Signum Alwidis, qui donum dedit, Humberti de Bellomonte, Widonis, Eldeberti, Hugonis. De Monachis Stephani Abbatis, Warnerii Prioris, Wilenci, et aliorum Monachorum. Si quis huic donationi instigante diabolo contraire voluerit, aut diminuere, cum Datan et Abiron anathema sit. Carta de Viriaco. Habet etiam alium mansum sanctus Petrus, et Besuensis Ecclesia apud Viriniacum quem dedit pro anima sua Falco Miles de Riveria, et Wicardus frater ipsius, cum omnibus appendiciis suis, et habet usum et communitatem per omnem potestatem de Montiniaco, in sylvis, et in pratis, et in pascuis, et ubique, et Petrum, qui mansum tenet, quantum eis suppetit, tradiderunt suprascripti Milites. Et et alius mansus in supradicta villa, scilicet, Viriniaco, quem dedit pro remedio animæ suæ sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, Petrus villicus, et Tebertus frater ejus, villicus de Montiniaco, cum suis appendiciis. Et sunt ibi in supradicta villa alii quattuor mansi cum appendiciis, quos tradiderunt alii benefactores pro animabus suis, Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ cum omni libertate, sicuti Hismahel de Granciaco, et alii fideles suo testimonio Christi. Carta de Cusiaco. Liqueat cunctis modo viventibus, et futuris post nos, quod quidam Miles Rainerius de Villa, quæ Cusiacus dicitur, veniens ad mortem, pro remedio animæ suæ parentumque suorum cum magna devotione tribuit sancto Petro et Besuensi Ecclesiæ tres mansos, sicuti ipse eos possidebat in ipsa supradicta villa Cusiaco. Duo ex his debent duo sextaria vini, et panem et carnem; et tercius quia minor est medietatem sextarii, et panem et carnem. Deditque unam ancillam inibi manentem cum tribus filiis, quæ Rolendis nuncupatur; sub tali testimonio. Signum Oddonis Senioris Montis-Salionis, Teodeboldi, Odilonis fratris ipsius mortui, cum filiis suis. Carta de Fontanis. Notum permaneat omnibus diligentibus hæc, quod Miles quidam de Monte-Salione, nomine Pontius de Bigorna in die suæ dormitionis, pro sua anima, suorumque antecessorum fidelium, Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, perpetualiter habendos duos mansos tribuit: unum in villa, quæ Fontinellas nuncupatur, cum suis appenditiis, et alterum in villa, quæ Curcellas vocatur, juxta Fontem vennam, et unum servum cum filiis, et filiabus suis, in villa Campaniæ. Signum Humberti filii ejus, cum sua matre, Walonis de Calmis, Alelmi de Icioma. Item alia. Fideliter retineant omnes, qui has audierint vel legerint litteras, quod Miles quidam de Bellomonte, Milo nomine pro remedio animæ filii sui defuncti Hugonis, adita sua suorumque antecessorum, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et Besuensi Cœnobio, duos mansos tradidit in villa, quæ Fontmellas nuncupatur, cum appendiciis suis, ex toto liberaliter, et unum servum comparem terræ, nomine Widonem, et filium ejus Albertum et filiam ejus Alixem. Signum Milonis, qui donum fecit, Richardi filii ejus, Ævini, Walonis, Aimonis de Fontanas. Widonis filii ejus, Stephani Abbatis. Wilenci, Joffredi, Albrici. Acta sunt hæc tempore Philippi Regis. Carta de Vachiriaco. Sciant omnes tam præsentes quam futuri, quod Hugo, cognomento Troaudus, et frater ejus junior Waldinus, donaverunt Deo, et sancto Petro et Ecclesiæ medietatem villæ, quæ Vachiriacus vocatur, pro anima patris sui Rainaldi, et matris suæ, et omnium fidelium antecessorum suorum, sicuti illi tenebant, et antecessores illorum tenuerunt, in terris cultis et incultis, in pratis, et in sylvis, et in usus aquarum omnino totum cum omni libertate: et pro signo dedit illis duobus fratribus Wido Monachus qui Pauliacum tenebat undecim solidos nummorum. Ut hæc Carta inconvulsa permaneat, adsignamus ei testes: Signum Oddonis Militis de Bellomonte. Sig. uxoris ejus, Ailadis vocatæ, Widonis Militis, cognomento Margot, Rodulfi Militis fratris ejus, Hugonis villici de Pauliaco, Widonis Monachi, et aliorum multorum. Item alia. Simili modo per aliud tempus duo milites fratres, scilicet Achardus, et Paganus de sancto Juliano delegaverunt Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, pro remedio animarum suarum, quicquid de proprio fundo habebant in illa villa deserta, quæ Vachiriacus nuncupatur, in terris, in pratis, et in sylvis, et in decursus aquarum. Signum Warnerii, Ulgerii, Widonis, Walterii, Humberti, et aliorum multorum. Carta de Wascum Curtis. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod Sewinus Miles de Raico, pro anima patris sui Widonis, et pro anima sua, suorumque fidelium antecessorum, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ in præsentia Domni Stephani Abbatis, et Monachorum, unum mansum de suo proprio fundo cum omnibus appendiciis suis, in villa, quæ Wascum curtis dicitur, de sylvis, de pratis, cum omni libertate, sub tali testimonio. Signum Sewini, et uxoris ejus, Widonis, qui est Dominus Fontis-vennæ, Oddonis de Bellomonte, Hugonis de villa, quæ Geniperias dicitur, Beraldi fratris ejus. Kalonis de Silviniaco, et aliorum multorum. Carta de Firdriaco. Ratum et cognitum permaneat modo viventibus, post nosque futuris, quod Sewinus Miles, et ejus uxor de loco, que Villesons dicitur, sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, pro remedio animæ suæ, et suorum parentum in elemosyna duos mansos concessit: unum in villa, quæ nuncupatur Firdriacus cum servo, Bisontico nomine, manente; et alium in villa, quæ Wascum curtis appellatur, cum servo ad eundem mansum pertinente. Signum Widonis de Raiaco, Sewini, Hermuini, Teoderici, de Trevia, Fulconis, Oddonis, Moranni Archipresbyteri. Carta de Morengis. Summopere curandum est omnibus, quibus Deus dedit feliciter frui de præsenti vita, ut sint semper solliciti de perpetua. Sed de hoc bene fuit memor in vita sua quidam Miles, Pontius de villa, quæ numcupatur sanctus Sequanus juxta Polliacum, qui pro remedio animæ sui filii, scilicet Widonis, sua adita, et parentum suorum, tradidit Principibus Apostolorum Petro et Paulo, et Besuensi Ecclesiæ servum unum, Tewinum, et terram de Morengis, et nemus quod vocatur Noaino ex totum sicut possidebat. Signum Poncii, qui hoc dedit, Nerduini fratris ejus, Widrici de Arco, Oddonis Bellimontis, Aimonis, Hugonis Columbæ, Hugonis villici de Palliaco, Lamberti filii ejus, Johannis filii ejus. Carta de Vetus-vineis. Per has cognitum fiat litteras, quod Gertrudis, uxor Henrici de Nova-villa et Warnerius gener ejus et filia ejus uxor Warnerii, cognomine Kara, pro remedio animæ supradicti Henrici, et suarum, suorumque antecessorum, obtulerunt Deo, et sancto Petro Besuensis Ecclesiæ, super Altare in Vetus-vineis villa, medietatem mansi, cum sex jugeribus terræ, de proprio fundo; et simul unum servum, nomine Tetbertum, et unam ancillam, istius sororem, nomine Oltrudem: Uterque et servus et ancilla, nati sunt de Petro Rustico de Vetus-vineis. Signum illorum qui fecerunt donum, Oddonis, Richardi fratris ejus, Hugonis de Conulensi castro, Rainaldi Rainaldi servi ejus de Vetus-vineis. Sign. Dom. Stephani Abbatis, Wilenci Monachi, Johannis Cantoris, et aliorum Monachorum. Carta de Picangiis. Pro certo sciant omnes tam futuri, quam præsentes, quod Alburgis cognomine Pagana, uxor Walterii de Mignoio, veniens ad obitum suum, pro sua anima dedit Deo et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, partem suam, scilicet quicquid habebat vel possidebat in vita sua, in villa, quæ Picangias vocatur, in terris, in pratis, in sylvis, omnino totum. Hanc elemosynam confirmaverunt filii supradictæ matronæ, Raimundus videlicet, et Walterius, nec non et Sewaldus avunculus illorum, cognomento Balbus. Ut hæc Carta inconvulsa permaneat, assignamus ei testes. Sign. Oddonis Militis de Itio, Pontii filii ejus. Haimonis Militis. Heinrici, qui erat minister ipsius dominæ. Widonis Sacerdotis. Petri Canonici de Granciaco. De Monachis, Sign. Dom. Stephani Abbatis, Wilenci, Johannis, Albrici: et de familia sancti Petri quam plures adfuerunt, Otbertus, Hugo, Gislebertus, Johannes, Aidulfus. Karta de quodam plastro domus in Besua sito. Sciant omnes tam præsentes quam futuri quod D. Petrus, Montis-Salionis Dominus, et uxor ejus Eva, quandam sedem domus vacuam, quam Plastrum vocant, quod tenebat ipse et antecessores ejus de Abbatibus Besuensibus, et de Monachis, compunctus corde pro remedio animæ suæ, suorumque antecessorum, reddidit illud sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, et Monachis penitus liberum: tali modo ut si aliquis de hæredibus suis deinceps aliquam calumpniam super hoc facere voluerit, anathema sit, maranata in perpetuum. Ut hæc redditio inconvulsa permaneat, subscribamus ei testes. Sig. Petri, Hugonis de Varva, Rodulfi Militis de Aquis, Hugonis Clerici de Miribello, de familia sancti Petri, Rotberti Præpositi, Otberti cocci, Hugonis, Willelmi, Lamberti, Tebaldi, Johannis cocci, et aliorum multorum. De Monachis, sign. Dom. Stephani Abbatis, Warnerii Prioris, Wilenci, Johannis, Philippi, Widrici, Roffredi et aliorum. Carta de nemore, Valle Victoris dicto. Hoc ad memoriam reducatur, quod duo fratres fuerunt, Henricus scilicet, et Bernardus de Fractomonte. Hi dicebant se habere quoddam alodium infra terram nostram in valle Victoris. Supradictus quoque Henricus veniens ad paupertatem, dedit Domno Hugoni de Beria, omnem suam hereditatem, et ipse tutavit eum usque ad mortem; et partem supradicti alodii Henrici dedit supradictus Hugo Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ pro anima filii sui defuncti Warnerii pueri. Partem quoque Bernardi de ipso alodio dedit Euvinus filius Bernardi, et mater ejus Poncia, et sororius ejus Milo, et Richardus frater Euvini, dederunt et confirmaverunt utramque donationem, pro anima patris sui Bernardi, et pro animabus suis, suorumque antecessorum Domnus Oddilo Monacus noster dedit illis pro signo quinque solidos nummorum. Ut hæc Carta inconvulsa permaneat, adnotamus testes: Signum Stephani Abbatis, Widonis Prioris, Albrici, Oddilonis. De Laïcis, Euvini, Milonis, Hugonis famuli, Gisleberti, Rotberti de Vetus-vineis, Bernardi, Rainaldi. Et in ipso die supradictus Euvinus junctis manibus effectus est homo Domni Stephani Abbatis, pro quibusdam, quas super eum habebat, calumpniis. Carta de hominibus S. Petro a Pontio datis. Clarificetur cunctis modo viventibus, post nosque futuris, quod Pontius Miles, filius Heinrici de Firmitate, quæ dicitur Anrosiacus, pro anima patris sui, suorumque antecessorum, et pro sua anima, per consilium suorum fidelium, dedit Deo, et S. Petro et Besuensi Ecclesiæ liberaliter, et perpetualiter quinque homines, tres mares et duas fœminas, scilicet Gandradam cum tribus filiis suis, quorum hæc sunt nomina. Primus Petrus, secundus Albricus, tertius Teodoricus: altera de fœminis vocatur Helisabeth, uxor Petri desuper nominati. Hoc donum fecit supradictus Pontius in festivitate sancti Petri, et propria manu donum roboravit super altare per librum qui vocatur Regula S. Benedicti, coram multis testibus; tali pacto, ut si umquam aliquis de parentibus suis, sive aliquis instigante diabolo, huic Cartæ contraire, aut calumpniare voluerit, anathema sit. Huic Cartæ assignamus testes. Sig. ipsius Pontii, qui hoc donum fecit. Sign. Richardi et Widonis fratris ejus de Vircillis. Julonis de Granando. Widonis filii Rainaldi Conulensis. Willelmi de Fossato. Oddilonis de Lissiaco. Hugonis de Torcennaco, et aliorum nobilium, qui præsentes fuerunt. De Monachis vero, sig. Stephani Abbatis, Wilenci, Albrici captivi, Antonii fratris ipsius. Poncii, et multorum aliorum. Carta de Feodo Giraldi de Luco. Notum sit omnibus modo viventibus, post nosque futuris, quod Giraldus noster villicus de Luco, multociens discordatus est a nostro servitio, propter quasdam injurias, quas faciebat de terris nostris, quæ non pertinebant ad suum fœdum. De qua re Dom. Abbas Stephanus per consilium fratrum volens terminare ex utraque parte pacem et concordiam, suo jussu et jussu Giraldi per Monachos, et per Laïcos fecit inquirere ad purum feodum Giraldi de villicatione. Inquisitione facta inventi sunt quinquaginta duo jugera terræ, et quatuor falces de prato. Hæc jugera terræ, et has falces de prato, concessit Dom. Abbas Stephanus, et Monachi nostri, supradicto Giraldo: decimum de viciis ad suum fœdum; medietatem quoque illius annonæ, quæ vocatur Ungranus, de qua erat contentio inter illum et Monachos, quam ibi ex toto dimisit, scilicet in supradicto placito Dom. Abbas, et Monachi concesserunt ei illam supradictam medietatem Ungrani tempore vitæ suæ, et non amplius, propter misericordiam, et bonum finem: et in uno quoque anno examen de horreo Monachorum, vel unum becharium, hoc est medietatem eminæ de frumento vel de sigilo. Hoc concessit D. Abbas Steph. per consilium fratrum, Giraldo, ut fidelis permaneret sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, melius quam antea fuerat ipse et frater ejus Olardus. Hujus rei adsignamus testes. Signum Stephani Abbatis, Widonis Prioris, Wilenci, Albrici, Landrici, Teoderici. De Laïcis, Giraldi, Olardi de Luco, Hugonis villici, Euvrardi, Giraldi filii Gunterii, Giraldi, Hugonis famuli, et aliorum multorum. Karta de Molendino apud Fontanas. Operæ precium duximus adnotare litteris, quod Alisendis uxor Aymonis de Fontanis, veniens ad mortem dedit pro sua anima Deo et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, cum omni honore et omni libertate medietatem molendini de prato Hairardi, laude, et concessione Aymonis viri sui, et Widonis filii sui. Ut hæc donatio firma, et inconvulsa persistat, adsignamus testes: Signum Aymonis de Fontanis, qui hoc donum fecit, Widonis filii ejus, Hugonis Carrucæ, Wilenci Militis, Hugonis de Porta, Bertranni Militis de Fontanis, Herberti villici, et Oddonis fratris ejus, Hyldemari Presbyteri, et aliorum multorum. Et de Monachis nostris. Sign. Dom. Stephani Abbatis, Wilenci, Girardi, Johannis, Albrici. Carta de Luco. Memoria et recognicio sit omnibus modo viventibus, postque futuris, quod Giraldus de Luco villicus noster, et Humbertus, cognomento Ingelricus de Cipeto, quandam partem decimæ de terra, quæ dicitur S. Vincentii de Luco quam per aliquot annos male subripuerant, et sub anathemate, et furto retinuerant, agnoscentes reatum suum, et culpam clamantes, restituerunt sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, in præsentia Dom. Stephani Abbatis, et Monachorum, promittentes nunquam per se, neque per aliquem successorum suorum, tam execrabilem rapinam repetere. Carta de pertinentibus ad Arcionem. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cum præcedentium Patrum statuta a posteris cotidie videamus dissolvi, et ea quæ in mundo firmius stare videbantur, aut jam ceciderint, aut casum minitentur, ne dum verba, quæ cum formari cœperint, jam non sunt, litterarum tenaci memoriæ commendare studuimus, qualiter inter Monachos sancti Leodegarii, ex diutina contentione pax et concordia firmata sit. Hæc vero contentio fuerat de decimis duarum Ecclesiarum sancti Petri, videlicet Danblin, et Danbrun, et de una sylva, quam Fererarias vocant, et de uno campo. § Placuit itaque Rotberto venerabili Lingonicæ sedis Episcopo Stephanum Besuensem Abbatem et Hugonem Antisiodorensem illius loci, videlicet sancti Leodegarii Abbatem, Jerentonem quoque Divionensem convocare, ac demum prædicta contentio hoc modo terminata est. Laudatum est atque sanccitum ab Abbatibus Stephano Besuensi, et prædicto Hugone Antisiodorensi, et Roberto tunc temporis Priore sancti Leodegarii, et ab utriusque partis hominibus, quod parrochiani S. Leodegarii ex eo quod in ipsis parrechiis, videlicet Danblin, et Danbrun, laboraverint, medietatem decimarum secum deferent, et medietatem Ecclesiis relinquent, in prædicta sylva, quam Ferrarias vocari diximus, communitatem nostri homines, et illorum habebunt, de tribus sylvis sancti Leodegarii, quarum hæc sunt nomina; Granzuvaure, Chalmes, Droul, faciet Monachus, qui Arcioni erit domum suam, et ut vulgariter dicitur Aasimentum domus suæ. In prædictam sylvam quam Ferrarias vocari diximus, si laboratum fuerit, cujus erit fundus terræ, ipsius erit et tertia. Pasturam in nostris, et illorum terris communem habebunt utrumque sine dampno tantum. Et si damnum factum fuerit, si sine clamore redditum fuerit, pax erit. Quod si clamor ad Dominum pervenerit, dampnum restaurabit, et legem Domino persolvet ipse qui damnum fecerit. Campum illum qui est intra terram villæ, quæ dicitur Trescasas, sicut fuerat monstratus et aratus, dimisit Dom. Abbas Stephanus Besuensis S. Leodegario et Dom. Hugoni Autisiodorensi Abbati. § Facta est hæc concordia in uno campo super Cyriacum ab Abbatibus Stephano Besuensi, et Hugone Autisiodorensi. Ex Monachis Besuensibus affuerunt Warnerius Prior, Lebaldus, Alberius, qui Arcioni morabatur, Landricus frater Hugonis cognomento Columbæ. De Monachis Autisiodorensibus affuerunt Rotbertus Prior de sancto Leodegario, Itherius secretarius, Enielbertus, Artaldus Prior de S. Marcello. Ex Militibus, Humbertus de Lissei, et Oddilo frater ejus, et Hugo Columba, Wido de Agullim, Wido de Danbrun, et Humbertus frater ejus, et Hugo Præpositus de S. Leodegario. Emelbertus Præpositus Autisiodorensis. De familia sancti Petri, Arlebaldus de Balenava Præpositus, Otbertus Coccus, Gislebertus famulus. De familia S. Leodegarii, Hugo de Balenava villicus, et Oddilo, Paganus Præpositus de Magnei, et Humbertus, et Hugo fratres ejus. Petrus de Mosteriolo. Acta sunt hæc anno ab Incarnatione MCVIIII. Indictione II. Epacta XVII. Concurrente IV. Hlucdowico Rege filio Philippi regnante, Anno II Imperii ejus. Episcopali Cathedræ Lingonensium præsidente Domno Rotberto, qui hoc placitum tenuit, et hanc concordiam laudavit. Die XXVIII mensis Octobris. § Considerans etiam Dom. Stephanus Abbas Karitatem refrigescere, veritatem a filiis hominum diminui, nec solum largitiones, quæ olim fiebant Ecclesiis Dei maxima ex parte remanere, verum etiam largita auferri; Romam peciit, et ad eum qui tunc Apostolicæ Cathedræ sedebat Papam, Domnum videlicet Paschalem accessit, et B. Petri auctoritate, nec non et illius qui tunc loco ipsius universalis, atque Catholicæ Ecclesiæ curam habebat, prædicti Papæ privilegio inviolabili confirmari fecit, quæcumque istud Besuense Cœnobium possidebat, sive in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice posset adipisci. Potitus autem eo quod quæsierat, ea quæ retro sunt obliviscens, et in anterioribus se extendens, pericula, et labores vitæ (hyemps enim erat) parvi pendens, non reminiscebatur pressuræ propter gaudium subsecutum. Nos vero exemplum Privilegii illius curavimus subscribere infra. Privilegium Domni Paschalis Papæ. Paschalis Episcopus servus servorum Dei, Dilecto filio Stephano Besuensi Abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum. § Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos Religioni vestræ desideria confoventes, vestro Besuensi Monasterio in honore Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ædificato, eorundem Apostolorum ex Apostolicæ sedis benignitate munimen inpendimus. Constituentes, et præsentis decreti pagina sancientes, ut Ecclesia de Albiniaco, et Ecclesia sancti Benigni, et Capella sancte MARIÆ quæ castello Montis Salvionis sita est, ad supradictam Albiniaci Ecclesiam pertinens, Ecclesia etiam Camlintensis, et Ecclesia de Majasch cum appenditiis suis, Capella de Fonvenz vestro semper Cœnobio ita firme, ita libere, quieteque permaneant, sicut a fratre nostro Rotberto Lingonensi Episcopo, cum tocius Lingonensis Cleri coniventia traditæ sunt. § Idipsum etiam de duabus Præbendis statuimus, quas bone memorie Harduinus, et Hugo Lingonenses Episcopi fratribus in Ecclesia sancti Gengulfi apud Lingonas Domino servientibus tradiderunt. § Idipsum etiam statuimus super Ecclesia de Sivoio cum pertinentiis suis, super Capella Sancti Mauricii seu sancti Dionysii, Capella sancti Valeriani, et Ecclesia de Raiol, et parte quarta Ecclesie sancti Martini de Monasterio, seu ceteris rebus quas bone memoriæ Hugo Bisontinus Episcopus vestro Monasterio contradidit. Porro Ecclesia sancti Remigii, quæ est in Burgo Besuæ, et Ecclesia de Belenavo cum appendiciis suis, ita in possessione vestra liberas, ita ab omnibus consuetudinalibus inmunes semper manere censemus, sicut a bonæ memoriæ Alberico quondam Lingonensi Episcopo seu successore ejus Rainardo, ejusdem Ecclesiæ venerabili Episcopo libertate, ac inmunitate donatæ sunt. § Præterea confirmamus vobis Ecclesiam Salvatoris de Veteribus Vineis, Ecclesiam sancti Martini de Luco, Ecclesiam sancti Laurentii de Beria, Ecclesiam sancti Benigni de Boensis villa, Ecclesiam sancti Sequani, quæ est parrochialis, Ecclesiam sancti Valerii de Talemaro, Ecclesiam sancti Leodegarii de Genziniaco, Ecclesiam sancti Martini Belmontis. Capellam quoque sancti Marcellini, quam bonæ memoriæ Geilo Lingonensis Episcopus ad luminaria Altaris Ecclesiæ vestræ contulisse dinoscitur, cum B. Prudentii Martyris sub eodem Altari Reliquias collocavit, cum appendiciis, et mancipiis utriusque sexus, sicut ea supradictus Episcopus Virdunensi Episcopo conmutavit. Ecclesiam quoque sancti Ypoliti de Pontiliaco cum appendiciis suis, Ecclesiam de Casoto S. Symphoriani, Ecclesiam sanctæ MARIÆ de Fonvenz, a Lamberto Lingonensi Episcopo datam cum pertinentiis suis. Ecclesiam quoque sancti Gengulfi superius nominatam. Infra muros Lingonice civitatis. Porro villam Besuæ sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Monasterio adjacentem cum omnibus pertinentiis suis, ab omnium hominum vexationibus liberam, sicut hodie est, vobis in perpetuum manere sancimus. Piscariam quoque a Fontis loco usque ad Princiacum in jure ac possessione vestra semper servari libere, quieteque sancimus. § Præterea quæcumque in præsentarum nunc idem Monasterium possidet sive in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. § Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Lingonensis Episcopi canonica retinentia. Et Episcopo tamen aut Episcopi ministris omnino non liceat Monasterium ipsum, aut ejus loca gravare, nec ornamenta Ecclesiæ qualibet occasione diripere, nec exactiones aliquas, aut consuetudines, quæ fratrum quieti noceant, irrogare. Interdicimus etiam ne quis idem Besuense Cœnobium in cellam redigere audeat, quandiu Monastici ordinis observantia illic Domino præstante viguerit. § Si quis sane in crastinum Archiepiscopus, vel Episcopus, Imperator, aut Rex, Princeps, aut Dux, Comes, Vicecomes. aut judex, vel qualibet Ecclesiastica, secularisque persona, hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove conmonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri JHESU CHRISTI, aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. § Cunctis autem eidem loco justa servantibus, fit pax Domini nostri JHESU CHRISTI, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. § Scriptum per manum Rainerii scriniarii et Notarii sacri Palacii. Datum Laterani per manum Johannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardin. Kal. Jan. Indict. XIII. Incarn. Dominicæ anno MCV. Pontificatus autem Domni Paschalis II. Papæ VI. § Ego, PASCHALIS Episcopus Catholicæ Ecclesiæ subscripsi. § Evolutis igitur annis duobus contigit eundem Papam Paschalem, Galliarum partes invisere. Deveniens autem usque ad nos, Domno Stephano Abbate, et a nobis aliis cum copioso Cardinalium tam Episcoporum quam Presbyterorum, ac Clericorum suorum comitatu, nec non et aliorum Episcoporum, Abbatum diversorumque graduum Ecclesiastici ordinis in hoc Monasterio Besuense devote susceptus est. Ubi usque in tercium diem demoratus, cum situs hujus loci multum, fratrumque conventus et ordo plurimum ei placuisset, omnia laudans, omnia benedicens, ad ultimum in Capitulum veniens consedit, ubi sermonem faciens, ab eo loco incepit, ubi dicitur: Fratres, quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem scripturarum, spem habeamus. Et quia Monachis loquebatur, quibus maxime patientia necessaria est, eam posuit quasi fondamentum. Deinde ostendens quod pacientia spem operetur, de spe disserens, pervenit ad fidem. Fidem autem nos docens tenere non fictam: de ea etiam multa nos edocens tandem ad karitatem, quæ Deus est, conscendit. Dixit et de ea, immo de eo, ut tempus et ratio expetebat. Cumque sermonem terminasset, rogatus a D. Abbate, et ab aliis fratribus, ut pote qui locum tenebat ejus, cui data est potestas ligandi, et solvendi in cœlo, et in terra, ut nobis, et fratribus nostris, tam vivis, quam defunctis, absolutionem daret, et benedictionem annuit; et incipiens L Psalmum, cum Oratione Dominica, et collecta uti rogatus fuerat, nos absolvit, et benedixit. § Nec illud prætermittendum, quod altare sanctorum Petri et Pauli, ipse in honore eorumdem consecravit, ibique Missam sollempniter celebravit; et eum diem sicut diem natalis Domini quot annis celebrari præcipit. § Nomina vero Cardinalium, Episcoporum, Abbatum, Presbyterorum, seu Clericorum, qui cum eo adfuere, quantum memoriæ occurrere potuit, subter scripsimus. Richardus Card. Episcopus Albanensis, Divizo Card. sancti Martini, Risus Card. sancti Laurentii. Gregorius Card. sanctorum Apostolorum, Johannes Diaconus Card. sanctæ Rom. Ecclesiæ; Episcopus Lingonensis, Rotbertus ad cujus peticionem hæc aucta sunt, Episcopus Placentinus, Episcopus Vivariensis, Episcopus Cameracensis, Henricus Abbas Angeriacensis, Lambertus Pultariensis Abbas, Henricus Abbas sancti Sequani, Wido Abbas sancti Michaelis, et alii multi. Inferioris vero Ordinis Clericorum, seu Laicorum, fere innumera multitudo. § Quoniam vero Dei dispositionem ab æterno cuncta sequuntur, suisque quando, et quomodo vult, miseretur, gratuita pietate nos voluit Apostolica benedictione relevari. Acta sunt hæc anno ab Incarn. Dom. MCVII. Indict. XV. Epa. XXV die XII Kal. Marcii. Carta de vinea sacristæ in Besua. Euvangelicæ auctoritatis exemplo didicimus, quod servus fidelis, et prudens in modico, à Domino Jhesu supra multa constituetur. Studui igitur ego Johannes, terram quæ circa basilicam sanctæ Mariæ, jacet, Ecclesiæ sanctorum apostolorum Petri et Pauli revocare, quæ jam diu aliquo modo distracta steterat, sicut infra docebimus. § Domnus namque Abbas Oddo dederat eam Warnerio, Patri Ulgerii, excolendam, et ad plantandam vineam, ut in vita sua illam teneret; post decessum vero Ecclesiæ redderetur. Sed eo mortuo, haud ita evenit. Cum enim filio ejus Ulgerio prædicto pecunias deberet Ecclesia, concessit ei D. Abbas Stephanus terram illam, eo modo quo pater ejus habuerat. Ego vero cupiens talentum mihi creditum ampliare, donavi Ulgerio CXX solidos, id est, sex libras, et ipsi ac filii ejus quicquid in terra illa clamabant Deo et sancto Petro in manu Domni Abbatis Stephani reddiderunt. Domnus autem Abbas Stephanus donavit et concessit eam secretario Monasterii, per manum meam, in perpetuum habendam libere absque censu, et omni consuetudine, quæ de aliis vineis persolvitur. Concessit etiam eam consuetudinem quam Warnerus et Wigerius habuerant, scilicet, ut de sylva illa, quam Castanetum vocamus, liceret in vinea illa fieri perticas, furcas, paxellos, et quicquid in ea opus fuerit. Et ut hæc Carta inconvulsa permaneat, adsignamus etiam testes. Signum Domni Stephani Abbatis, Warnerii Prioris, Johannis Secretarii. Theoderici Præpositi, Landrici, Giraldi. De Laïcis vero Otberti cocci, Martini Clerici, Ulgerii, Amalberti, Giraldi, Stephani de Beria. Formati, Petri, Humberti et Warnerii filiorum Ulgerii. Carta de Mercennaco. Sanctorum Patrum exemplis piæ considerationis oculum ad imitationem infigentes, nos qui regimen sanctæ Ecclesiæ suscepimus, necessarium, immo æquum et salubre esse cognoscimus, eam fideliter ordinare et in ea quicquid boni ordinate disponimus, ne citius destruatur, aut pereat, sapienter providere. § Notum igitur facimus omnibus tam præsentibus quam futuris nostris successoribus, ego Stephanus Abbas Besuensis Ecclesiæ, cæterique qui mecum sunt ejusdem cœnobii Provisores, quandam vineam, quam apud Gibriacum Frater Johannes emerat, nos cum vineis, de quibus vinum ad commune deportatur cellarium, terminasse; sibi etiam cunctisque post eum venturis, quicquid terræ sive vinearum, atque consuetudinum apud Mercenniacum habebamus id concessisse, quatenus ex reditibus earum, ea quæ sunt in nostre Ecclesiæ ministerio apta comparentur: et insuper altare sancti Martini in sinistra parte situm Monasterii, exinde jugiter illuminetur. Quod statutum litteris inprimentes, auctoritate qua debemus, inviolatum permanere præcipimus. Signum Domni Stephani Abbatis, Warnerii Prioris. Wilenci, Johannis, et cæterorum Monachorum. Item alia. Sciant omnes præsentes, et futuri, quod Thebaldus, qui nuncupatur de sancto Prudentio, quicquid ædificii habuit super campum, qui cappellæ sanctæ Mariæ adjacet scilicet de vinea, reddidit beato Petro, et Stephano Abbati et Secretario Johanni in perpetum possidendum, et pro tali commercio, dedit illi Johannes Secretarius XXV solidos, et unam combam quam plantaverat: communicavit ei taliter, ut per medium excolat, et per medium fructum capiat. Eo tenore, si fidelis cultor extiterit, habeat eam cum honore tempore vitæ suæ absque censu. Post ejus obitum si quis legalis hæres ejus supradictam vineam habere voluerit, cum Secretario qui Dominus et socius inde est inprimis eam offerat. Si ipse eam sibi retinuerit, bene, sin autem noluerit, per consilium Abbatis et Monachorum vendat eam alicui de servis sancti Petri qui eam fideliter excolat, et censum et consuetudines Secretario reddat. Huic Cartæ assignamus testes. Signum Stephani Abbatis, Wilenci, Johannis Secretarii, qui hoc fecit, Girardi, Albrici, Thebaldi, Hugonis villici, Haidulfi, Hugonis famuli, Berengarii, Baldi, et aliorum multorum de familia Ecclesiæ. De obitu Rotberti Episcopi. Cum per multorum annorum curricula Domnus Rotbertus Ecclesiam rexixet Lingonensem, gravissimo correptus morbo ad extrema propinquans, apud castellum, quod Castellion dicitur, Abbates suos, Stephanum Besuensem, Widonem Molimensem; item Widonem Ternoderensem, ad se mandans, humiliter se in conspectum Dei accusans, et veniam peccatorum exposcens, a Domno Widone Molimense Abbate Monachilem habitum suscepit; deinde non post multum, Viaticum ipsum corpus Christi accipiens, vitam finivit: sepultusque est apud Molimense Monasterium in Capitulo decenter ut decuit. Cujus loco substituitur Domnus Jocerannus Lingonensem sedem gubernaturus. Karta Hugonis Ducis de Karris apud Divionem. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Quantam animi devotionem erga sanctam Dei Ecclesiam habere debeamus, divina sanctarum scripturarum demonstrant testimonia, quæ siquidem eam et muneribus precipiunt fieri locupletem, et omnimoda veneratione testantur, et commendant effici gloriosam. Hac igitur animadversione compunctus, et a sancto Spiritu spiritualiter instinctus, ego Hugo Dux Burgundiæ notum facio omnibus tam modernis, quam futuris fidelibus, quod redemptionem carrorum, quam in porta Divionensi capere consueveram, Deo, et sancto Petro, et Abbati Stephano, omnibusque Besuensis Ecclesiæ Monachis donaverim, ut amodo quibuscumque annis vel temporibus Divionem venerint ipsi denominatæ Ecclesiæ Monachi, tam claustrales, quam in cellis manentes, hanc sibi libertatem a me, meisque successoribus obtineant, ut sine omni inpedimento, et absque alicujus redemptionis exactione, cum suis carris indubitanter pertranseant. Cujus si quidem doni largitionem zelo Dei succensus, hujus gratia rei pro animæ patris mei remedio, Besuensi Ecclesiæ contuli: ut videlicet singulis annis apud eandem Ecclesiam ipse in memoriam sit omnium, et sicut mos est Catholicus, anniversarium ei a filiis Ecclesiæ celebretur omnibus, quatenus orationibus fidelium Dei famulorum, sibi meisque omnibus antecessoribus remissio omnium concedatur peccatorum. Proinde quoniam multa et maxima parentum nostrorum instituta, eos qui modo sunt in silentio et oblivione, conspicio præterire, autentico placuit hoc donum commendare privilegio, et subscripto approbatorum virorum roborare testimonio. Sig. Hugonis Ducis, Heinrici fratris Ducis, Walonis Abbatis, Hugonis Dapiferi, Waleranni Militis, Hugonis Præpositi, Ewrardi Præpositi, Dominici juvenis. Signum Stephani Abbatis Besuensis, Warnerii Prioris, Albrici. De Laïcis, Othberti, Ewrardi, Giraldi, Arnaldi villici Lingonensis: Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini MCXIII. Indictione VI. Epact. I regnante Hlugdowico Rege Francorum, Episcopante Joceranno in urbe Lingonensium. Carta de Decima Casoti. Operæ precium duximus litteris adnotare, quod Richardus, qui nepos Esemberti de Casoto fuit, omnem calumpniam quam habebat super decimam de supra taxata villa postposuit, et omnino dimisit in præsentia Stephani Abbatis et Monach. nec non et Laïcorum. Quapropter ut de hac re firma pax teneretur ex utraque parte, dedit ei supradictus Stephanus Abbas quattuor eminas de annona in supradicto Casoto annuatim: duas de tritico, et duas de ordeo qualiscumque ibi erit per fedum tali pacto et tali ratione, si supradicta villa ad illam destructionem pervenerit, ut ibi capere non valeat supradictam mensuram, scilicet de quatuor eminis, tandiu pacienter exspectet, donec villa melioretur, et quod sibi competit, iterum recipere possit. Hoc laudaverunt frater ejus Sewinus et soror. Huic rei adsignamus testes: Signum Richardi, qui hoc fecit. Thetbaldi Militis de Casoto, Pagani præpositi de Tilecastro. De familia sancti Petri, Otberti, Amalberti, Gisleberti, Hugonis, Girardi. Item alia. Sciant omnes tam præsentes, quam futuri, quod filia Pontii, quæ cognominata est Besueta, et Oddo Miles filius ejus, quicquid juris, vel proclamationis habebant super pueros Girardi, qui cognominatus est Aligrinus, dederunt Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, æternaliter pro remedio suorumque antecessorum, ante aram sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et in præsentia Stephani Abbatis, et Monachorum. Ut hæc carta inconvulsa permaneat, adsignamus ei testes: Signum Oddonis Militis, et matris ejus, qui hoc fecerunt, Benzonis Sacerdotis de Tilecastro, Humberti, qui cognominatur Angelricus, Viviani, Hugonis villici, Johannis, et aliorum multorum. Carta de Ecclesiis, datis a Dominis Montis-Salionis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Notificamus omnibus fidelibus, quorum usque ad aures Cartula ista pervenerit, quod Domnus Petrus cum nepoti suo Domno Oddoni in honore et dominio Montis-Salionis successisset, dona, quæ ipse Oddo et avunculus ejus Rainaldus contulerant Deo, et Ecclesiæ sancti Petri Besuensis, de Ecclesiis videlicet calumpniari cœpit. Accidit interim Archiepiscopum Jocerannum Lugdunensem, et Episcopum Cabilonensem, et Episcopum Augustidunensem Divionem advenire. Ibique ratione consilii, immo rationabili consilio suo commonitus Domnus ipse Petrus, quicquid in rebus præfatis calumpniatus fuerat in manu Domni Joceranni Archiepiscopi Lugdunensis reddidit. Archiepiscopus autem ipse donum illud in manu Domni Stephani Abbatis posuit, et Ecclesiam Besuensem inde revestivit: adsignamus testes. Sign. Joceranni Archiepiscopi, Stephani Eduensis Episcopi. Walterii Cabilonensis Episcopi. Wilenci Archidiaconi, Domni Joceranni Archidiaconi. Stephani Abbatis. Gerentonis Abbatis. Stephani Novi Monasterii Abbatis. Warnerii Prioris, Johannis, Albrici. De Militibus, Willelmi Fontis-vennæ, Hugonis Dapiferi, Petri qui hoc donum fecit, Widrici, Othberti cocci, Hugonis famuli. Carta de Arcione. In nomine sanctæ ac individuæ Trinitatis. Dignum duximus litteris adnotare, quod Arlebaldus Præpositus sancti Petri de Belenava reddidit Deo, et sancto Petro et Besuensi Ecclesiæ, omne fœdum, quod habebat de Abbate, et de Monachis super Mansos de Arcione, sicut supradiximus, omnem consuetudinem et quicquid calumpnii vel juris habebat super supradictos, super altare in dono posuit, pro sua anima, suorumque antecessorum, ipse et uxor ejus, et filii ejus æternaliter. Et propter hoc, ut hæc donatio inconvulsa permaneat, dedit illi Albricus Monachus qui tunc temporis Arcionem gerebat, duas eminas frumenti, et unam vaccam, et redemit illi de Ranaldo de Miribel quinque eminas annonæ, quas perdiderat apud Cuseriacum, cum quadraginta solidis. Huic rei adsignamus testes: Sig. Stephani Abbat. Wilenci, Johannis, Joffredi. Et de familia sancti Petri, Othberti, Hugonis, Gisleberti, Nerduini, Johannis, et aliorum multorum. Carta de Caviniaco. Clarescat hoc cunctis modo viventibus, post nosque futuris, quod Suffisia uxor Pontii de villa, quæ sanctus Sequanus nuncupatur, et Humbertus gener ejus de Lisiaco, pro anima supradicti Pontii, qui Hierosolymitano itinere mortuus est, pro sua requie, suorumque antecessorum fidelium, dederunt Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ unum mansum, cum suis terris, et suis appendiciis in nostra villa, quæ Caviniacus dicitur, et unum servum cum medietate suorum infantum, in supradicta villa sancti Sequani Ulricum nomine. Ne talis memoria deleatur, adsignamus testes: Humberti Militis de Lisiaco, qui donum fecit, cum socru sua, Widrici de sancto Sequano, Theoderici de Campo curto. De Clericis Wilenci Archidiaconi, Humberti Canonici, Johannis Presbyteri. De Monachis, Widonis Prioris, Wilenci, Heinrici, Johannis, Joffredi, et aliorum. De familia nostra, Hugonis famuli, Aidulfi, Arnulfi villici de Caviniaco, Rotberti filii. Carta de hominibus Novæ villæ. Notum sit omnibus qui modo sunt postque futuri, quod Deodatus de Nova-villa, et uxor ejus censum de capitibus ejus reddiderunt sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, et Stephano Abbati, ut alii servi sancti Petri, et ancillæ, vir quattuor nummos, et mulier duos. Hoc adnotamus litteris, ne filii, et filiæ eorum, vel posteritas, si negare voluerint, hoc umquam negare possint. Nempem litteræ de hoc scriptæ, testimonium veritatis semper habebunt. Carta de Fontinellis. Clarificetur cunctis modo viventibus post nosque futuris, quod Wido Miles de Fontanis, filius Haymonis, decumbens in infirmitate veniens ad obitum suum, ipse et manipulares ejus, et Rotbertus frater ejus puer dederunt Deo, et sancto Petro et Cœnobio Besuensi, mansum unum in villa quæ Fontanellas dicitur, cum appendiciis suis, qui nuncupatur mansus Hugonis Præpositi, et quattuor servos, Constantium, qui vocatur Miles cum filiis suis, sub tali testimonio. Signum Richardi de Vircillis, Hugonis Carrucæ, Wilenci Militis de Fontanis, Herberti villici. Hugonis de Convulensi castro Domini, Rotberti pueri, qui donum fecit et laudavit et aliorum multorum. Carta de Beria. Agnoscat pleniter, et retineat memoriter fidelis natio, tam de præsentibus, quam de futuris, quod Humbertus cognomento solitarius, filius Arlebaldi, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ unum mansum pro sua anima, suorumque antecessorum fidelium in Beria villa, cum omnibus appendiciis suis, de pratis, et de terris cultis, et incultis, ornatum omni libertate. Dedit etiam supradictus Humbertus unum servum et unam ancillam, fratrem, et sororem, Humbertum et Rotrudem, pertinentibus ad supradictum mansum jure perpetuo. Huic rei adsignamus testes. Signum Hugonis Militis de Chimissiaco, Leterii, et filiorum ejus, Stephani, Richardi, Johannis Presbyteri, Andreæ Presbyteri, et aliorum multorum de Beria. Si quis perversus huic elemosynæ contraire voluerit, aut aliquid demere voluerit, anathema sit. Item alia. Est in eadem villa Beria mansus, quem honorifice et cum omni libertate dedit Deo, et sancto Petro Milo Miles de Bellomonte, et uxor ejus Adilina, in die quando primum Joffredus filius eorum celebravit missam, sub tali testimonio. Signum Milonis. Sig. Joffredi Monachi, qui per cultellum suum donum recepit, Odonis, Stephani, Rotberti, et aliorum multorum. Carta de Majasco. Omnis fidelis homo pleniter agnoscat, quod elemosyna fideles vivos ad vitam dirigit, et animas defunctorum a morte liberat. De qua re non immemor Oddo Miles de Cipeto, qui Caterius cognominatur, fideliter pro anima matris suæ, quæ Besueta nuncupata est, patrisque sui, suorumque fidelium antecessorum, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ in elemosyna corvatam apud Majascum cum omnibus consuetudinibus, quæ illi succedebat liberaliter de proprio jure, et quinque jugera terræ, nec non et partem suam de campo, qui supra castellum jacet, qui Vinea nuncupatur. Nos quoque Besuenses Monachi pro signo recompensavimus illi, suisque fidelibus, orationes, et benefacta Ecclesiæ tam vivis, quam defunctis in sempiternum. Huic Cartæ adsignamus testes. Sign. Odonis qui elemosynam fecit, Willelmi Fontis vennæ, Humberti de Cipeto, Benzonis Sacerdotis de Tilecastro, Pagani Præpositi, Willelmi de Fossato, et de nostra familia quamplurimorum. Item alia. Notum sit omnibus tam præsentibus, quam futuris, quod Oddo Miles de Bellomonte concessit, et ex toto donavit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, quicquid umquam habuit, vel ipse, vel antecessores sui, calumpnii super infantes Lamberti, qui Grossus denarius nuncupatus est, sive juste, sive injuste. Huic noticiæ adsignamus testes. Signum Oddonis qui hoc fecit ex sua parte, et omnium antecessorum suorum. Sig. Sewini de Rejaco, Oddilonis Militis de Lissiaco, Hugonis Columbæ de Bellomonte; Lamberti, Otberti filii ejus, Widrici. De Monachis, Warnerii Prioris, Landrici, Theoderici, et aliorum multorum. Carta de hominibus Burbereni. Sciant omnes per noticiam istarum litterarum, quod homines nativi de Burbureno, qui terram acceperunt sancti Petri ad plantandas vineas, de manu Stephani Abbatis, scilicet Albricus, Warnerius, et Nerduinus, cum fratribus suis, tali pacto concessa est eis prædicta terra, ut si quis ex filiis eorum acceperit ancillam sancti Petri in uxorem, et in servitio Ecclesiæ remanere voluerit, ipse habeat ædificium et terram supra nominatam. Et qui hoc non fecerit, post mortem ejus recipiet Ecclesia et ædificium, et terram in suo proprio jure. Carta de Ecclesiis pro Humberto Bruno datis. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Omnibus qui has legerint vel audierint notulas, certum fiat, quod in die illa quando corpus Humberti Bruni, Fontis-vennæ Senioris, apud Besuæ Monasterium traditum fuit sepulturæ, consilio et laude Rotberti Lingonensis Episcopi, et fratrum, et Militum, et clientum supra taxati Humberti, uxor ejus pro ejus anima in illa die dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ Capellam de castro Fontis vennæ, et illam partem quam habebat in Ecclesia S. Valentini de Luvocurte, habendum et possidendum jure perpetuo. Nec non et duos cyphos argenteos: tali pacto, ut annuatim in suo anniversario, ejus memoria et antecessorum suorum fideliter celebraretur in conventu Monachorum. Ut hæc Carta inconvulsa permaneat, subscribamus ei testes idoneos. Sig. Rotberti Episc. Willelmi Comitis Burgundiæ, Rainaldi filii ejus, Widonis de Raiaco, Widonis de Burgundione villa, Hugonis de Bellomonte, Lebaldi de Domno Petro, Heinrici de Nova-villa, Heinrici de Firmitate, Rotberti Capellani, et aliorum multorum. De Mon. Sig. Gausberti Abbat. Warnerii Præpositi, Benedicti Prioris Fontis-vennæ, Constantii. Facta sunt hæc regnante Philippo, episcopante Rotberto. Item alia. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod Oddo filius Hugonis, qui frater fuit Abbatis Oddonis, propter quandam vineam quam sibi cuncessit habere Domnus Abbas Stephanus post obitum patris sui, scilicet supradicti Hugonis, seipsum spopondit permanere in servicio, et in fidelitate sancti Petri, et Monachorum sicuti liber. Et tali modo, si ipse absque proprio herede moriatur, qui non sit de ancilla sancti Petri, ipsa supradicta vinea, et quicquid ibi ædificatum fuerit, veniat in jure et in proprietate sancti Petri, et Monachorum, pro anima ejus: sin autem ancillam sancti Petri acceperit, infantes ejus vineam possideant, quamdiu servierint: et per istam pactionem, si circa nos morte præoccupatus fuerit, quasi nostrum Commissum obtinebimus. Carta de Veona. Ad memoriam reducatur modo viventibus, post nosque victuris, quod Thebaldus Capellanus de Verziaco pactum fecit, et confirmavit cum Stephano Besuensi Abbate super duo jugera de terra sancti Petri, quæ est in Veona, quæ ad plantandum quæsivit tali ratione, ut annuatim tempore vitæ suæ duodecim nummos Besuensi Ecclesiæ pro signo persolvat. Post obitum vero ejus supradicta Ecclesia terram suam cum omni ædifficio liberam et ædificatam recipiat. Huic rationi subscripsimus testes. Signum Stephani Abbatis, Guilenci, Albrici, Joffredi Divionensis Prioris, Rotberti Presbyteri de Gibriaco, Humberti Clerici de Divione, nec non et aliorum multorum. Carta de terra Lamberti apud Novam-villam. Descriptio terræ Lamberti de Poliaco, quæ est apud Novam villam, super fontem, diurnalem et dimidium in villenas: duos in Campanolas: IIII in cumba de villa Marcelli ab ea parte, ubi fuit Capella sancti Langisi: IIII ad campum juxta pratum, qui apellatur Campus natoriæ. Et in miliario duos in campo d’Elchallo, et in campo Delfimauz, III. De prato ad IIII falces, et dimidiam. Carta de Uxore Ewardi. Clarificetur cunctis modo viventibus, post hosque futuris, quod Humbertus puer, filius Humberti de Cipeto, pro anima patris sui suorumque antecessorum, dedit Deo et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ Helisabeth filiam Warnerii de Burburano, sponsam Ewrardi, filii Gisleberti de Fonte. Ne aliquis infidelis hoc mendatium existimet, adsignamus testes: Sig. Humberti qui donum fecit, Pagani Præpositi de Tilecastro, Walterii, Hugonis fratris ejus de Tilecastro, Otberti de Picangis, Tebaldi de Casato, Humberti, Engelrici, Albrici de Burburano. De familia sancti Petri, Ewrardi, Gunterii, Giraldi, Albuini, Giraldi, Otberti, Hugonis famuli. Carta de Majasco. Religiosorum fides ac devotio vivorum eo maxime semper fuit laudabilis, quo non solum Ecclesiis Dei acquisita retinere, verum etiam alia undecumque studuerunt adquirere. Quorum formam prout potui imitatus, ego Stephan. Eccles. Besuensis licet indignus Abbas, et Ecclesiam juxta castrum quod dicitur Confluentum construere cupiens, quæsivi ab Iterio, qui tunc Dominus ipsius castri fuerat, quatinus Deo, et Ecclesiæ sancti Petri Besuensis concederet quodcumque usuarium habebat in pratis, in sylvis, in aquis, seu in campis; qui peticionem nostram intelligens de fonte pietatis descendere, annuit quod petebam, ipse cum matre sua et fratribus, ac sororibus suis. Annuit hoc ipsum Warnerius de Fulcherolis, quantum ad se pertinebat. Item Poncius de Castello, quod Firmitas dicitur, ubicumque ad se pertinebat, eodem modo Deo et Ecclesiæ Besuensi concessit. Karta de Lentiliaco. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Religiosa fidelium rebus sanctæ Ecclesiæ invigilans industria, sic suæ possessioni oportet ut provideat, ut quicquid tenet, inconcusse teneatur, et quæcumque ex propriis laboribus, vel ex piorum oblationibus adipiscitur, cuncta se perhenniter obtinere in futurum gratuletur. Quam plures etenim hujus temporis homines crudeles, et sævissimi sponsam Christi, videlicet Ecclesiam, non solum non curant augmentare, verum etiam eam omnimodis moliuntur de propriis annullare. Proinde notum sit omnibus et præsentis, et futuri sæculi fidelibus, domnum Joffredum Dominum Bellimontis, cum Gertrudi sua conjuge, suoque filio Hugone, pro anime filii sui Fulchonis, antecessorumque suorum remedio, in loco elemosynæ, Deo, et S. Petro, fratribusque Besuensis Cœnobii, unanimiter cuncessisse quicquid apud Lentiliacum in terris, in aquis, in sylvis possidebat, id est, quicquid prorsus in reditibus vel appendiciis aliquibus proprio jure ibidem obtinebat. Quod donum a se suisque heredibus collaudatum, ne procursu temporis vel aliquo oblivionis dissolvatur dispondio, oportunum esse cognoscitur solidari privilegio, virorumque qui adfuerunt, roborari testimonio. Sig. Joffredi qui donum fecit, Hugonis filii ejus, Widonis qui Fontis-vennæ est Dominus, Willelmi avunculi ejus, Hugonis de Poliaco, Seuvini de Raiaco, Odilonis de Lixiaco, Humberti de Faberniaco, Mayfredi de Arco, Audonis de Fontinellis. De familia Domni Joffredi afuerunt Wido Præpositus, Warnerius cognomento Pirdix, et Hugo frater ejus, Gislebertus de Alteriaco Præpositus, et Rodulfus de Alteriaco, Gislebertus de Poliaco, Warnerius de Solario, et alii quam plures. Aucta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini MCXIIII. Indict. VII. Epacta XII. Hlucdowico Rege regnante in Francia: Joceranno Episcopo præsidente in Lingonis, et Stephano Abbate in Besua. Item Carta de eodem postea facta propter contentionem de illa prima donatione habitam. Omnipotentis edoctus consilio, simulque illud considerans, quod pro omnibus, quæ in hac vita geruntur, aut puniatur quisque, aut remuneretur a Christo, deliberavi ego Joffredus cum uxore mea Gertrudi, et Hugone filio meo, vitæ meæ tempus et dies quoniam mali sunt, redimere. § Concedo igitur cum uxore mea et filio Ecclesiæ sancti Petri Besuensis, quidquid apud Lentiliacum habeo in ipsa villa, et in campis, et in pratis, et in aliis appenditiis, ita ex toto liberrimum, sicut umquam liberius ab antecessoribus meis, seu a me possessum est. De sylva illa quæ vocatur Broulz medietatem a parte villæ Lentiliaci, omnino ab omni consuetudine liberrimam possideat. In alia medietate mea, Monachi et homines, ac mulieres qui apud Lentiliacum manebant libere, et consuetudinaliter sibi, et bestiis suis procursum habeant. Ingressus usque in eam partem sylvæ, quæ mea est, erit ab ea parte, quæ angulus lirratus dicitur: et eo tenore, ut si in eundo dampnum nesciens factum fuerit, simpliciter reddatur; si vero scienter, aut exspectando, dampnum cum lege restituetur. Quod si guerra mihi, aut heredibus meis supervenerit, a castello Fontis-vennæ, aut ab Aquato, aut a Chargeiaco, ingressus usque in meam partem sylvæ, erit mihi et meis per antiquas, et originales vias. Et iterum eo tenore, ut si dampnum in eundo factum fuerit nescienter, simpliciter reddatur, si vero scienter, dampnum cum lege restituetur. Huic donationi adsignamus testes, Jocerannum Episcopum Lingonensem, Stephanum Abbatem Besuensem, Warnerium Priorem, Lebaldum, Theodericum Præpositum, Albricum. De Clericis, Josbertum Decanum, Lambertum. De Militibus, Joffredum cum uxore sua Gertrude, et Hugone filio suo. Humbertum de Lisseio cum Odilone fratre suo, Widonem villicum de Gradeio, Rocilinum. Rotbertum de Furt, Richardum de Poiens. Virricum de Altreio, Gyslebertum. Rodulfum Humbertum villicum sancti Petri, Widonem fratrem ejus, Hugonem de Pauliaco. Carta de Ecclesia S. Martini. Præsentis ævi futurique deinceps hominibus clarificetur, quod Domnus Girardus Ecclesiæ Lingonensis Archidiaconus, dedit Ecclesiæ Besuensi pro quiete suæ animæ, suorumque antecessorum, quicquid habebat in Ecclesia sancti Martini castri, quod dicitur Bellimons; scilicet medietatem Ecclesiæ et Presbyteratum, laudante idipsum Donno Episcopo Rotberto, et omni Capitulo Lingonensi. Nos vero contuentes pene cuncta a memoriis hominum dilabi, Cartis hoc placuit inseri, ut si quis deinceps huic donationi contraire voluerit, harum auctoritate litterarum retineatur. Hujus autem testes rei quam plurimi extitere, ex quibus nobis quosdam placuit hic nominatim subtexere. Domnus Rotbertus Episcopus. Abbas Stephanus. Warnerius Constantius, et de Militibus, Rainaldus de Monte-Salionis, et frater ejus Petrus. Domnus vero Stephanus Abbas, cum Gibuino sacerdote, et fratre ejus, filiis Berengarii, ex eadem re hujusmodi pactum firmaverunt. Terciam partem decimæ de omnibus annonis sibi retinuit, excepto Canabo. De oblationibus vero quatuor festivitatum, Nativitatis, Purificationis sanctæ MARIÆ, Paschæ, et omnium Sanctorum quartam partem, et candelarum, et oblationum pro defunctis. § Ut vero pax utrimque teneretur, Gibuinus Presbyter dedit fidejussores Warnerium Perdicem, et Warnerium de Solario, taliter ut si isti defecerint, alii ab eo restituantur. Hoc etiam statutum est, ut si Domnus Abbas, seu quislibet ex Monachis Besuensibus, venerit in domo Presbyteri, libenter suscipiat, et serviat ei. Illud etiam additum est, quod si Presbyter quid ex nostra portione interceperit, si Domno Abbati vel Monacho, seu Ministro rem requirenti reddiderit, in pace erit: sin alias, semel et iterum per fidejussores ammonitus, nisi reddiderit, postea summam, et legem persolvet. Karta de Vactis. Cunctorum noticiæ patere volumus, quod Alefridus Miles de Vactis veniens ad obitum, dedit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ omnem hereditatem, quam possidebat de proprio fundo, scilicet mansum proprium cum domo, et sedem molendini cum prato, omnemque possessionem alodii sui, ut supra diximus, in agris, in sylvis, in pratis ubicumque. Et ut hæc Carta inconvulsa permaneat, adsignamus testes. Signum Andreæ Presbyteri de Beria. Sign. Walterii Presbyteri de Ecellis. Sign. Stephani Præpositi de Beria. Sign. Hugonis de Chimissiaco. Sign. Humberti, qui fuit nepos ejus. Sign. Walterii de Vagtis, qui fuit filius Laïfini. De Monachis nostris, Signum Warnerii. Sign. Haymonis. Sign. Ogdilonis, et aliorum multorum. Karta de Beria. Pateat cunctis modo viventibus, postmodumque futuris, quod Domnus Hugo Miles et Dominus de Beria, in die qua peram assumpsit ad Hierosolymitanum iter faciendum, scilicet in die Ramis palmarum, veniens in Besuensi Capitulo, misit se ad pedes Monachorum orans et petens ut sui misererentur, et in suis orationibus memoriam illius habere dignarentur. In ipsa die, et in ipso præsenti Capitulo coram testibus dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, duos mansos optimos pro se, et pro anima sua, et pro animabus antecessorum suorum fidelium, unum in villa, quæ Beria dicitur, cum omnibus appendiciis suis, scilicet mansum Ogerii, quem tenet Walterius filius ejus vetulus, frater Stephani Præpositi, qui vocatur Albus. Alium in villa, quæ dicitur Luecurtis, cum omnibus appendiciis suis, quem nominavit mansum Otberti de Arbore. Ne aliquis perversus hoc frivolum existimet, adsignamus testes. Signum Hugonis, qui donum fecit. Sign. Nerduini, qui habet filiam ejus. Sign. Hugonis Columbæ de Bellomonte. Sign. Milonis de eodem castro. Sign. omnium Monachorum, qui ibi præsentes affuerunt. Item alia. Per has ergo litteras agnoscant omnes tam præsentes quam futuri, quod Nerduinus Miles de villa, quæ Pinus dicitur, et uxor ejus Hermengardis, quæ filia Hugonis de Beria fuit, donaverunt Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, unum mansum in Beria villa, scilicet mansum Gunterii, cum omnibus appendiciis suis in pratis, et in terris, et unum servum nomine Stephanum, quem supradictus Hugo antea concesserat, et unam ancillam, quæ Osanna vocatur, necnon et sororem ejus. Hoc totum tradiderunt Deo, et sancto Petro, ut supra diximus, Nerduimus, et uxor ejus, pro anima Walonis pueri, et pro anima patris sui supra taxati Hugonis, necnon et pro remedio animarum omnium antecessorum suorum fidelium, tam pro vivis, quam pro defunctis. Huic rei adsignamus testes. Signum Nerduini, qui elemosynam fecit. Sign. Milonis de Bellomonte. Sign. Richardi filii ejus. Sign. Hilberti Militis de Salice. Sign. Walonis fratris ejus. Sign. Hugonis Militis de Chimissiaco. Sign Andreæ Presbyteri. De nostra familia quam plurimi. Hoc donum, et hæc elemosyna tradita est per manus Nerduini, et uxoris ejus, per frustum lapidis, super altare Apostolorum Petri et Pauli, cum omni honore, et omni libertate æternaliter possidendum. Karta Domni Petri. Ecclesiæ Dei fidelium donatione collata, ob id sine dubio litteralibus traduntur monimentis, ne temporum longo succedentium volvente curriculo a memoria mortalium aboleantur. Quapropter non inutile fore venturis arbitramur, si nuper Ecclesiæ nostræ concessa tenacibus apicum scriptis commendemus. Quæ ita sese habent. Petrus Dominus castri Montis-Salionensis, agnomine Malus respectus, Deo, et sanctis Apostolis Petro et Paulo, Besuensique Ecclesiæ concessit, laudantibus conjuge, et filiis, alodium, quod quondam apud Lentiliacum dederat, liberrime in posterum possidendum. Addidit quoque in Capitulo, Abbate assidente cum Monachis, servum nomine Walterium, et ancillam dictam Alvide, in villa, quæ Trescase appellatur, habitantes. De quibus ne qua in supervenientibus temporibus nascatur controversia, idoneos assignamus testes. Signum ejusdem Petri, et uxoris ejus. Sign. Odtonis, et Rainaldi filiorum ejus. Sign. Rodulfi Militis. Sign. Gaudini Militis. Sign. Walterii Præpositi. Signum Humberti filii Olgerii. Signum Girardi Abbatis. Sign. Wilenci Prioris, et tocius Conventus. Karta Hugonis Herli. In nomine Domini. Sciant omnes tam præsentes, quam futuri, quod Hugo Miles de Renavis, cognomento Herlus, gratis, et cum magno affectu dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ alodium suum totum cum omni libertate, quod habebat, et possidebat in villa, quæ dicitur Ausiliacus, pro anima sua, et pro animabus antecessorum suorum, in campis, in pratis, in mansis, in sylvis, in aquis. Et ut elemosyna ista et donum firmum persistat, adsignamus ei testes idoneos. Sig. Hugonis de Bellomonte. Sig. Walonis, et Haimonis Columbe. Sig. Ricardi. Sig. Milonis de Poiens. Sig. Urrici de Rænavis. Sig. Rodulphi fratris ejus. Sig. Rodulfi filii Urrici. Sig. Widonis, cognomento Chiminal. De Monachis. Sig. Girardi Abb. Sig. Teoderi. Signum Widonis de Renavis. Sig. Lebaldi. Sig. Remigii Presbyteri, et aliorum multorum. § In tempore illo Rodulfus filius Urrici, de supradicto alodio concessit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, unum mansum, quod ei contulit avia sua post obitum suum, ubicumque obisset. Karta de Secuniaco. Sciant omnes tam præsentes, quam futuri, quod Galterius Miles de Chortoson, veniens ad obitum suum, Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ pro anima sua, suorumque antecessorum, dedit unum mansum liberum cum omni libertate, apud villam, quæ vocatur Secuniacus, cum nemore et terris, et omnibus appendiciis, quæ ad ipsum mansum pertinent. Omnia quæ ibi videbatur habere, ipse et Galterius nepos ejus, in terris, et in sylvis, tradiderunt S. Petro, et Besuensi Ecclesiæ, jure perpetuo; et unam ancillam, quæ vocatur Doda. Et ut nullus falsator possit contraire huic helemosynæ, adsignamus ei testes. Sig. Milonis Militis. Sig. Walonis, et Hilberti filiorum ejus, qui donum fecerunt cum matre illorum. Signum Galterii nepotis ejus, qui similiter donum fecit. Et de Militibus de Beria, Sig. Walonis. Sign. Hilberti. Sig. Pagani fratris illorum. Sig. Mainfredi de Archo. Sig. Andreæ Presbyteri de Beria. Karta de Lisseiaco. Notum fiat fidelibus, quod Odilo de Lisseiaco Ecclesiæ Dei, et sancti Petri et Besuensis contulit in elemosyna quicquid habebat apud Lisseiacum ubique, tam in terra, quam in aquis, in pratis, in pascuis, in sylvis, ita honorifice, sicut ipse tenebat ea. Sed et ipsi Monachi Besuenses concesserunt ei Odiloni ea quæ ipsi habebant apud Bruceiacum eo tenore, ut ipso ex hac vita exeunte, cum omnibus quæ ibi ædificavisset, Ecclesia Besuensi remaneret. Obtulit autem super altare sancti Petri, per textum Evangelii deauratum, et hoc ipsum, sicut diximus, de Bruceiaco coram testibus tam Monachis, quam Laïcis. Quorum quædam nomina hæc sunt: Sig. Odilonis qui hoc donum fecit. Sig. Mauricii Militis de Probato. Sig. Otberti. Sig. Hugonis. Sig. Giberti. Sig. Euvardi. Sig. Domni Stephani Abbatis. Sign. Wilenci, Lebaldi, Albrici. § Similem donationem fecit Hugo senior, frater Odilonis de insula Bollina, de sua parte de Lissiaco, ipse et filius ejus Wido puer, et uxor ejus, et filia ejus Aia, ad integrum cum omni libertate tenendum et possidendum B. Petro, et Besuensi Ecclesiæ in perpetuum pro sua anima, suorumque antecessorum fidelium. Sig. Hugonis, Widonis filii ejus. Sig. Humberti de Lissiaco. Sig. Odilonis fratris ejus. Sig. Gisleberti Sacerdotis de Malliaco. Sig. Humberti Provisoris vel ministralis, et aliorum multorum. Karta de Majasco. Sapientum virorum consuetudinem esse cognoscimus, præsentia litteris adsignata futuris æternaliter reservare temporibus. Scribere igitur dignum duximus, quod Rotbertus de Rinei, calumpniam quam faciebat de terra, quæ apud Majascum sita est, in finem et pacem posuit pro duobus equis, quos ab Abbate Stephano, et fratribus Besuensis Ecclesiæ accepit. Quapropter quicquid in prædicta terra juste vel injuste habere se dicebat, Deo, et sancto Petro, et fratribus prædictis libere concessit in æternum possidere. Quod ut firmius permaneat, testes qui adfuerunt subsequens scriptura demonstrat. Sig. Rotberti Militis de Fontanis, et uxoris ejus Avilinæ. Sig. Richardi Militis de Vircillis. Sig. Oddonis Viridi. Sig. Haymonis de Monte-Salione. Sig. Bertranni Militis de Fontanis. Sig. Wilenci Militis de Fontanis. De familia sancti Petri. Sig. Otberti. Sig. Hugonis. S. alterius Hugonis. Sig. Aygulfi, et aliorum multorum. Karta de Luat. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Dominus dicit in Evangelio: Date elemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. De qua re non surdus auditor fuit Miles quidam, Otbertus scilicet de Tilecastro, Senior de Cypeto, ut de suis propriis liberius elemosynam faceret, seipsum in primis elemosynam fecit. Qui veniens ad conversionem ad Besuense Monasterium, dedit Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, unum mansum in villula, quæ vocatur Luat, cum adjacentiis suis, cum terris, et pratis, sic libere et sic honorifice, ut iste mansus, qui vocatur mansus Letaldi, habeat procursum, et consuetudines per omnia nemora quæ sunt de Cypeto citra Tylam et ultra, et servum unum Bricionem, cum omni suppellectili sua, qui erat ministralis de terris suis: et unum mulum optimum quem habebat, et quicquid calumpnii habebat super terram sancti Petri, et super homines postposuit. Ut hæc Karta inconvulsa permaneat, supponamus ei testes idoneos. Sig. Humberti de Cipeto filii ejus. Sig. Aymonis filii ejus. Sig. Widonis Clerici filii ejus. Sig. Johannis prepositi. Sig. Walterii prepositi ejus. Sig. Injulrici. Sig. Humberti filii ejus de Tilocastro. Sig. Aldonis Senioris. Sig. Oldilerii Militis. Sig. Widonis de Fossato Militis, et aliorum multorum. De Monachis, Sig. Josberti Abbatis. Sig. Benedicti. Sig. Constantii. Sig. Rotberti Præpositi. De familia sancti Petri, Sig. Johannis Villici. Sig. Humberti Cocci. Sig. Giraldi Clerici. § Habet sanctus Petrus et nostra Besuensis Ecclesia plurimam terram in ipsa villula, quæ vocatur Luat, infra et per confinia ipsius. Terram scilicet Isemberti de Casoto cum adjacentiis suis. Terram Walterii de Bellomonte Pincernæ cum adjacentiis suis. Terram Landrici cum adjacentiis suis. EPITAPHIUM Omnibus ostendit Monachi pia cura Johannis: Qualis in Ecclesia fuit a puerilibus annis, Abbatis Stephani studium quærens imitari. Plus studuit reliquis ea quæ bona sunt operari: Abbas Ecclesiam venerabiliter renovavit, Desertasque domos veluti patet ædificavit. Hic partem cupiens ipsius habere laboris, Libris scribendis operam dedit omnibus horis. Stephanus Ecclesiæ possessa suæ duplicavit, Dum reditus, fundos, et prædia multiplicavit. Hic rerum Custos sibi credita dum bene servat, Multiplici studio libros studiosus acervat, Stephanus Ecclesiæ thesauros amplificavit, Omnia septa fere melius mutando locavit. Hic rerum Custos dum curis invigilavit, Plus in ea reliquis Custodibus ædificavit. Stephanus Ecclesiam ditem de paupere fecit, Quam melius statuendo, superflua quæque rejecit. Cujus et iste sequens factum non degeneravit. Dum res Ecclesiæ pro posse suo decoravit. Stephanus Ecclesiæ caput extendit super amnem. Novimus auxilium simul impendisse Johannem. Quisque modo famulando suo dat plurima, perque Fine sui cursus bravio sit dignus uterque. Ecclesiæ Domini dilexit uterque decorem, Dum pro posse sui famulatus præstat honorem. Fidus uterque cliens Domini sepelire talentum Noluit, ex uno dum quærit reddere centum. Vita Patris Stephani pastoribus est imitanda: Vita Johannis erit non inmerito memoranda. Hic erit exemplo Prælatis, iste sequendus, Quisquis in officio suus est successor habendus. Nos igitur qui tot tanti bona Patris habemus, Quique Johannis opus tot florida scripta videmus. Expansis Regi manibus qui regnat ubique, Conferat, oremus, meritum pietatis utrique, Ut qui justificat majores atque pusillos, Cunnumeret patriæ cœlestis civibus illos. § Hic sunt libri prætitulati, quos Johannes fecit describi: videlicet magnam partem Josephi: Augustinum etiam super quinquaginta Psalmos ultimos, a Domine exaudi, usque Omnis spiritus laudet Dominum. Exameron Ambrosii; Ambrosium de Officiis, et de Sacramentis, et de morte Satyri fratris sui; Ambrosium de Virginitate, et Historiam Wandalorum: Ystoriam Orosii; Ystoriam Justini: Historiam de Iherusalem. Homeliam Origenis. Confessiones Augustini. Collectaneum novum. Musicam Widonis. Duos Antiphonarios optimos de Musica. Gradalem, et Nocturnalem. Vitam sanctæ Fidis: et Pastoralem sancti Gregorii. Gregorium de Miraculis. Vitam S. Galli, et alias multas vitas, et passiones Sanctorum. Vitam S. Leonis, et Iheronymum super Sophoniam, Aggæum, Iohëlem, et Malachiam. Decem collationes Patrum, et alias septem. Vitas Patrum B. Iheronymi. Librum Scintillarum. Quæstiones Bedæ in libros Regum. Istum etiam librum de diversis rebus, et Kartis composuit. Carta de Preopapa. Sciant omnes tam præsentes, quam futuri, quod Milo quidam Miles de Monte-Salionis, quognomento Paganus, veniens ad obitum suum, cum magno affectu suscipiens habitum Monachi, pro remedio animæ suæ, ipse et Ascherius Miles, nepos ipsius, tradiderunt Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, in villa, quæ nuncupatur Preopapa, tres falces de prato, et quartam apud villam quæ dicitur Perciacus, et unum mansum cum sex jugeribus terræ, et de sylva quæ pertinet ad villam superius nominatam Preopapa, dederunt Monachis de Albiniaco præcursum, et consuetudinem de pastione, et si ibi miserint porcos suos, et omnia quæ necessaria illis erunt de illa sylva a domos faciendas et ad omnia habitacula sua, et ad omnia ustensilia sua, quæ de ligno fieri possunt; tradiderunt illis jure perpetuo cum omni honore. Ille quoque Rusticus, qui in supradicto manso habitaverit, habeat similiter cum honore omnes consuetudines de villa supradicta, de sylvis, de aquis, de pratis, de pascuis, et nulli unquam serviat, nisi sancto Petro et Monachis. Et dederunt adhuc in hac elemosyna unum plastrum juxta capellam de Monte-Salione. Si quis falsator huic elemosynæ contraire voluerit, anathema sit. Ut hæc Karta inconvulsa permaneat, subponamus ei testes: Sign. Ascherii qui hoc donum fecit. Sign. Lamberti de Domarim. Sign. Hugonis Militis de Torciniaco. Sign. Oddonis Viridis. Sig. Aymonis Militis. Sig. Rotberti Presbyteri. Sig. Dominici. De Monachis. Sign. Constantii. Sig. Johannis. Sig. Ulgerii. Karta de sylva Vetus-vinearum, et Mansilis, quod appellatur Domos. Quoniam invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, eo ipso adnitente, ut nemo ad vitam possit redire, vix est qui faciat bonum, vix est usque ad unum. Necessarium remur, ut si quis aliquid Ecclesiæ contulerit, litterali memoria futurorum fidelium noticiæ transmittere. Quædam mulier et ortu et actu satis in sæculo clara, filia Heinrici de Nova villa, nomine Elisabeth, cognomento autem Karitas dicta, dum ad obitum propinquaret, Ecclesiæ sanctorum Apostolorum Petri et Pauli contulit in elemosyna pro remissione peccatorum suorum, et antecessorum suorum, quidquid habebat in sylva Veterum vinearum, et ejus mansilis, quod apellant Domos. Dedit etiam servum nomine Johannem, et ancillam nomine Emmam, ita omnino libere et honorifice habendum, ut melius scivit, et potuit. Laudantibus filiis suis, Widone et Philippo. Testibus vero Alinardo Clerico, Oddone de Bellomonte, Seuvino de Raiaco, Gerardo Crispo, Hugone de Voslun, Theoderico Ministro, Pagano Capellano. De Monachis, Gerardo Priore, Ulgerio Calvo, Albrico captivo, Gerardo, filio ejusdem muelieris. Kartha de Lixiaco. Perspicientes hujus sæculi casus, et mutationes, operæ precium duximus ea quæ nostris temporibus Ecclesiæ Besuensi collata sunt, memoriæ commendare perhenni. Notum itaque fiat, quod Humbertus de Lissei, quidquid in eadem villa habebat, seu habuerat ipse et antecessores ejus, Deo, et S. Petro Besuensi, ita omnino liberrime contulit, ut deinceps neque in cymiterio, neque in ipsa villa cuiquam homini, neque suo, neque alterius, liceat ei, seu heredibus ejus, aut alicui loco ejus personæ, injuriam, vexationem, seu exactionem inferre; et ut prætulimus, in tota villa illa non solum hominem, sed nec quidquam omnino violenter capere. Data ab Humberto præfato, cum uxore et filiis suis, coram testibus annotatis infra: Albrico fratre ejus, Theoderico Monacho, Balduino, Lecilino, Pontio Militibus, eo die quo Ecclesia consecrata est a Domno Joceranno Lingonensi Episcopo: anno ab Incarnat. Verbi Dei MCXVIIII. Indict. XII. Epact. VII. concurrente II Kal. Junii, die Dominico. § Eodem tempore et eadem ebdomada feria IIII quidam Miles, Humbertus de Cynciaco, dedit sancto Petro pro anima filii sui Widonis, et antecessorum suorum XII denarios, de Ecclesia cujusdam villæ, quæ dicitur Mentusca, et unum mansum apud Cynciacum villam, ad portum cum pontinatico, et piscaria, quæ omnia obtulit ad altare, imponens librum super illud coram testibus, Letbaldo, Wilenco, cæterisque quam plurimis Monachis, et Widone fratre ejus, Walterio de Beria, cum aliis multis. Karta de Ecclesiis Cypeto, et Tasneto. Non minimum successoribus nostris credimus profuturum, si juxta nostrorum majorum consuetudinem nos quoque de rebus huic Ecclesiæ collatis memoriam, etsi non luculenta, vera tamen narratione, posteris relinquamus. Notum sit igitur quod Domnus Jocerannus Lingonensis Episcopus Ecclesiam de Cipeto donaverit Ecclesiæ sancti Petri Besuensis, per manum Domini Stephani Abbatis, in Capitulo sanctæ MARIÆ Fontis - vennæ castelli coram Archidiaconis suis, et laudantibus, Wilenco Archidiac. et Ayrardo Archid. Humberto Canon. Sig. Stephani Abbatis, Ulgerii, Rodulfi Monachis. § Dedit etiam Ecclesiam de Tasneto prædictæ Besuensi Ecclesiæ, in sylva quæ vocatur Volort, coram Warnerio Archid. laudante eo, et donante quidquid in ea habebat. Coram pluribus, Rotberto Præposito, et aliis. Karta Joceranni Episcopi de Mentusca. Ego Jocerannus nutu Dei Lingonensis Episcopus, cum pro possibilitate mea, una cum fidelibus, et filiis nostris, de negociis et commodis Lingonensis Ecclesiæ fideliter agendo disponeremus, venit ad nos Besuensis monasterii venerabilis Abbas Dom. Stephanus, humiliter et devote postulans quatenus deserta cujusdam solitudinis in territorio Attoarensium juxta flumen Ararim posita, nostræ tantum Episcopali dominationi proprie pertinentia, Deo, et fratribus Besuensis Monasterii donaremus, et supradictæ possessionis heredes illos constitueremus. Cujus justæ et rationabili peticioni citissime consentientes, et laude et consilio fidelium nostrorum Lingonensis Ecclesiæ Archidiaconorum, quicquid in villa, quæ vocatur Mentusca, Episcopali jure possidere debemus; Ecclesiam quoque ipsam cum omnibus appendiciis suis, supradicto Abbati, et successoribus ejus in posterum, salvis Ecclesiæ Lingonensis consuetudinibus, libere donamus, et Episcopali auctoritate donata confirmamus. Signum Guilenci Archid. Sign. Garnerii Archid. Sign. Ayrardi Archid. Sign. Widonis Archid. Hujus rei testes sunt Domnus Gualo Canonicus Regularium, Joczaudus Decanus Cabilon. Guilencus Mon. Albericus Mon. Rodulfus. Acta sunt hæc anno ab Incarn. Dom. MCXVIIII. Indict. XII. Epacta VII, concurrente II Apostolicæ sedis Kalixto anno primo Pontificatum regente. Lucdowico Francorum Rege, Joceranno Lingonensis Ecclesiæ Episcopatum gubernante, Duranno Notario dictante. Item de Mentusca. Audiat omnis homo, quod Gualo de Ruphiaco castro, filius Ulgerii de Coloniis, et Gualo sororius ejus, cum Haimone fratre suo, donaverunt Deo, et sancto Petro Besuensis Ecclesiæ quicquid habebant, seu tenebant in Ecclesia de Mentusche villa, videlicet cymiterium et Presbyteratum ipsius Ecclesiæ cum omnibus ad ipsum Presbyteratum pertinentibus in mansis, et pratis, et terris, sed etiam terciam partem de decima ejusdem villæ, et usuarias consuetudines in omnibus terris, et pratis, et sylvis, et aquis ipsius potestatis. Signum Stephani Abbatis. Sig. Wilenci. Sig. Johannis Monachorum. Sig. Walonis, qui hoc donum fecit. Signum Walonis. Sig. Haymonis fratris ejus. Item Sig. Walonis de Vilar. Sig. Henrici. Sig. Roberti Præpositi. Et de familia nostra. Sig. Thebaldi hospitiarii. Sig. Humberti pistoris, et aliorum plurimorum. De foro Bellimontis falso. Ex divini paginis didicimus Testamenti, condempnationis æternæ maledicto debere eum subici, qui Ecclesiam Dei persequi, et contra ministros ejus nititur altercari. Pacem enim quam Angelus in Redemptoris cecinit Nativitate hominibus bonæ voluntatis, impium est exturbare. § Ego igitur Hugo Bellimontis Dominus, pœnitentia ductus quod mea Besuensis Cœnobii Fratres tociens vexaverit inperitia, animum apposui, jam ab eorum injuriis cessare, et eis amodo perhenni dulcedine concordare. Ad sopiendam ergo fori, quod eis abstuleram, calumpniam, ante Lingonensem Episcopum, cui clamor ab Abbate prædicti loci factus super hoc fuerat, veni, et quia pro eo, qui siquidem Abbatias sui Episcopatus tueri ac defendere deberet, justiciari, rationemque facere nolueram, rectum feci, et de cætero me emendaturum promisi. Quadam itaque sollempni die cum aput Besuam dedicaretur Ecclesia beati Remigii, ac pro tantæ celebritatis devotione innumerabiles undecumque confluxissent populi, in Monasterio beatorum Apostolorum Petri et Pauli fratribus adstantibus cum prædicto Pontifice quamplurimis nobilibus, Clericis, ac Militibus adstiti, et quod eis forum amplius non auferrem, nec in castro meo, nec in tota terra mea, neque in toto posse meo forum venale constituerem, nec homines meæ terræ a mercato Besuensi prohiberem, promisi, filiumque meum Hugonem promittere, et jurare feci. Ego ipse Hugo dexteræ manus meæ juramento firmavi, et insuper ne successorum aliqua redeat in futurum calumpnia, Deo, et sancto Petro, et Fratribus Besuensis Ecclesiæ quicquid est, vel erat, quod meum jus juste aut injuste possederat de hoc mercato, totum super altare posui, et ipsum mercatum dono donavi. § Ne autem alicujus longævitatis hoc dispereat oblivione, virorum subscriptorum testimonio placuit hanc cartam roborare. Signum Guilenci Episcopi. Sig. Gocelmi Archidiaconi. Sig. Fulconis Archidiaconi. Sig. Garneri Rufi Archidiaconi. Sig. Poncii de Rivel. Sig. Gerardi Abbatis. Sig. Wilenci Prioris. Sig. Rodulfi Sacristæ. Sig. Josberti Præpositi. Sig. Albrici de Arcione. Sig. Lebaldi de Ganibreris. Sig. Rainaldi de Granceio. Sig. Milonis de Poens. Sig. Odelrici de Renavis. Sig. Guidonis Ranivel. Sig. Oberti. Sig. Hugonis Dapiferi. Sig. Constancii, Giroardi, et filii ejus. Carta de redditibus annuis Cantoris. Fideles quique aut oracionibus aut donariis, se invicem debens sustentare, ut et hi qui quietam agunt vitam, eos qui circa multa occupantur precibus juvent, et illi cum karitate ad utilitatem ipsorum necessaria administrent. Necesse est enim, ut sic transitoria peragant, quatinus pro his præmia æterna consequi valeant. § Igitur Domnus Abbas Gerardus audiens, quod ex quo venerabilis Johannes Cantor ex hac vita migravit, monimenta librorum nemo condidisset, instituit ut omni anno Cantori de unaquaque obediencia emina frumenti daretur, nolens, quamvis majora vellet, aliquem gravare, quo libencius diciores et pauperiores præberent assensum, et futuris non esset honerosum. Omnes vero obedienciarum Præpositi huic decreto, quod eis in remissionem peccatorum injungebatur, assenserunt, et libenter se hoc acturos promiserunt. Sanccitum est hoc a prædicto Abbate omnibus laudantibus, die festivitatis Apostolorum Petri et Pauli, atque statutum, ut a Kalendis Octobribus usque in Kalendas Novembris idem donum unusquisque Cantori solutum habeat. Signum Wilenhi Prioris. Sig. Warnerii Præcentoris. Sig. Rodulfi Sacristæ. Sig. Albrici de Arcione. Signum Josberti Præpositi. Sig. Bartholomæi Subcentoris, et omnium Monachorum. De Haymone et filiis ejus. Præsentibus, futurisque fratribus nostris clarificetur, quod Domnus Abbas Gerardus, omnisque Conventus, Haymonem, et ejus filios post obitum illius Thelonearios fori esse constituit, quamdiu illud ministerium fideliter et sine fraude servaverint. Si vero inde aliquis eorum fraudator deprehendatur, perpetuo careat prædicto ministerio. Signum Wilenhi Prioris. Sig. Rodulfi Sacristæ. Sig. Warnerii Præcentoris. Sig. Tigerii Cellerarii. Sig. Josberti Præpositi. Sig. Otberti famuli. Sig. Willelmi. Sig. Hugonis de Ulmis. Carta de Beria. Omnium cognicioni clarum esse volumus, quod Ewinus dominus de Beria, in die deposicionis matris suæ dedit ipse, et uxor ejus Annilina, Deo, et sancto Petro, ac Besuensi Ecclesiæ unum mansum in villa Beriæ, et quinque jugera alodii, nec non eciam unam ancillam quæ vocatur Gocia, cum tribus filiis suis; quorum hæc sunt nomina: Ogdierius, Girardus, Hugo. Alteram quoque ancillam, vocabulo Hodiernam, et medietatem cujusdam prati: siquidem alia pars a priscis temporibus nostra esse dinoscitur. Ut vero insolubilem firmitatem præsens Carta contineat, adsignamus ei testes: Signum Haymonis borgni. Sig. Heberti auxissi. Sign. Widonis de Perciaco. Sig. Roberti. Sig. Humberti gastulli filii Regnardi. Sig. Lamberti falsardi. Sig. Gunterii fratris Hodierne supradicte mulieris. Sig. Warnerii Clerici, et Bartholomæi fratris ejus. De Monachis, Sig. Gerardi Abbatis. Sig. Wilenci Prioris. Sig. Rodulfi sacriste, Warnerii precentoris, Josbert ipræpositi. Hanc elemosynam in foro Besuæ laudavit et concessit Wido frater Ewini, coram Mainfredo de Archo. Item de quodam plastro sito in hac Besuensi villa. Fiat notum filiis Ecclesiæ, quod Ayvinus Miles, de Beria dominus, quoddam plastrum quod possidebat in villa Besua sive per jus, sive injuste, dedit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ perpetualiter, et uxor ejus, et Wilermus puer. Ut hæc elemosyna firma permaneat, assygnamus ei testes. Signum Girardi Abbatis. Wilenchi, Rodulfi. De Laïcis, Sig. Ayvini, Widonis de Chimisim, Roberti Castul. S. Ilberti Militis de Salice. S. Lamberti falsarii, et filii ejus. S. Rainardi prepositi de Beria. S. Humberti filii ejus. S. Gunterii, Ricardi caprarii. S. Heinrici filii ejus, S. Heinrici de fracto monte et aliorum multorum. Carta Domni Galonis Columbæ. Omne quod est natum tendit ad interitum, secundum Salomonem, nedum verba, quæ cum prolata sint, jam non sunt. Idcirco hic assignamus Galonem Bellimontis cognomine, dictum Columbam, habitum sanctæ religionis suscipientem, sancto Petro Besuensi Ecclesiæ dedisse in villa Lentiliaco medietatem decimarum ad se pertinentium, de propriis scilicet bubus Monachorum, et mansum cum terra, et pratis pertinentibus ad ipsum, in villa sancti Benigni Divionensis Casneto, atque medietatem Molendini apud villam Percejum, simulque medietatem plastri siti in hac villa Besuensi. § Addidit etiam mansum apud Lisseium cum terra, quæ Montis-Salionis dicitur, pertinenti ad ipsum, ibidemque in pratis, paniciariis dictis, quicquid eximi potest a nemore in pratum. Laudante hoc et concedente Domino Montis-Salionis Oddone, Domno Girardo Abbate, testibus assistentibus Alberto Tullensi, et Guidone de Vircilliis. Hanc donationem a prædicto Galone factam Hugo filius, Haimo frater, et uxor ejus propriis manibus librum super altare ponentes, laudaverunt, quam roboramus testimonio proborum virorum: Domni Girardi Abbatis, Guilenci Prioris, Alberti Tullensis, Bartholomæi, et reliquorum Monachorum. Laïcorum, Milonis de Poiens, Hugonis de Roife, Humberti Salomonis, Humberti Divitis, Roberti Præpositi, et aliorum multorum. Carta Hugonis de Torcennaco. Memoriæ posterorum litteris imprimimus, quod Hugo Miles de Torcennaco, habitum Religionis suscipiens, dedit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ quoddam mansum apud Rosecium, partemque suam nemoris Montaniaci, laudantibus filiis suis, testibus Roberto Capellano Montis-Salionis, et Widone Milite de Ortis, fratreque ejus Hugone Rufo, cum aliis multis. § Noscant omnes, qui hos legerint apices, quod Oddo Miles de Pichangiis cognomine, dictus Saxo, Monachus ad finem factus, quicquid in molendino apud villam Lucum calumpniabatur, sancto Petro concessit, ipsumque molendinum fratribus suis laudantibus, Besuensi Ecclesiæ perpetuo habendum devote tradidit. Et ne hoc in posterum quisquam in posterum irritare præsumat, subponimus signa testium qui præsentes adfuerunt. Signum Gerardi Abbatis, Rodulfi Sacristæ, Hugonis de Bellojoco, Lebaldi de Genevreris. De Laïcis, Sig. Hugonis, Walterii, Milonis, Humberti fratrum prædicti Oddonis. Sig. Roberti Præpositi, Humberti Divitis, Otberti cocci, Giraldi villici. Carta Domni Ascherii Montis-Salionis. Idcirco elemosynæ fidelium litteris adnotantur, ut hi qui post futuri sunt, legendo quod non viderunt, agnoscant, et si hinc aliqua forte calumpnia pravorum hominum orta fuerit, auctoritate priorum resistere valeant. Notificandum ergo posteris censemus, quod Ascherius quidam Miles Montis-Salionis, ad obitum veniens dedit Deo, et sancto Petro Besuensi, in terra, quæ Craias dicitur, mansum quoddam ita libere ut ipse habebat, cum hominibus scilicet et pratis, cæterisque appendiciis suis, duos eciam fratres, villæ Albiniaci incolas, Albricum, Stephanum, neptemque eorum Avilinam. Testes hujus elemosynæ sunt Gerardus Abbas, Guilencius Prior, Rodulfus Sacrista, Heinricus, Garnerius Præcentor, et Gunterius. De Militibus, Hugo et Oddo fratres prædicti Ascherii, Paganus de Buiris, aliique quam plurimi. Carta Domni Willelmi Fontis-vennæ. Quia præsens vita ad malum procliva est, oportet ut elemosynis vel bonis operibus quisque mala admissa a conspectu Domini abscondat, quoniam Apostolus tempus redimi præcipit, eo quod dies mali sint. Quod Guillelmus Fontis-vennæ gratia Dei adimplens, piscatoriam quandam cum manso appendenti ad ipsam, piscatoremque Albricum nomine, cum uxore et filiis, Besuensi Ecclesiæ in villa Camlintensi tribuit, cum adhuc in sæculari milicia positus esset. Postquam vero divino respectu Monachus effectus est, delegavit in villa quæ Cortesours vocatur, Deo, ac sancto Petro Besuensi, duos mansos cum appendiciis suis, duosque homines Stephanum, et Teodericum, habitatores eorum, cum uxoribus, et filiis, omnibusque ad se pertinentibus, atque omnes usuarios fructus, quos tertias nominant, duarum villarum de Cortesour, et de Lare; excepto quod duo fratres Nerduinus, et Amalricus, villici Domni Girardi, filii ejusdem Guillelmi, pro manso Majorali LX jugera retinuerunt. Hæc, ut prædictum est, Besuensi Ecclesiæ concesserunt Guillelmus, et Girardus filius ejus, laudantibus Guidone Domino Fontis-vennæ, cum filio suo Teoderico, et Guidone Domino Jovis villæ. § Præterea in die sepulturæ prædicti Guillelmi, Girardus et Guido Domini Montaniaci reliquerunt injustam consuetudinem, quam erga homines nostros de Pauliaco habebant, decreveruntque ut si aliquis eorum de aliquo homine sancti Petri justiciam pro aliquo forfacto appeteret, alter nullomodo tale ab eodem exigeret. Nam antea uterque ab uno ex uno forfacto duplex rectum exigebat. De his omnibus testes adhibemus, Domnum Girardum Abbatem, Guilencum Priorem, Rodulfum Sacristam, Garnerium Præcentorem, Widricum Priorem Fontis-vennæ, Albertum Tullensem. Item Hugonem, Dominum Bellimontis, filiumque ejus Hugonem, Haymonem de Tilecastro, Hugonem de Bellojoco, Milonem de Poiens, Oddonem juvenem de Domna Petra, Widricum de Monz, Ulgerium de Burgo Walterii, Oddilonem Præpositum Camlentensis, Otbertum Coccum, Hugonem Dapiferum, fratresque præmemoratos Nerduinum et Amalrinum. Carta Milonis cognomento Pautenerii. Secundum Prophetam monentem: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, Milo Tilecastri Miles dictus, agnomine Gyrovagus, Humberti Vetulæ filiam, uxorem scilicet Oddonis Maleth, filii Evrardi Divionensis, Oddilinam vocatam a servitute, et famulatu suo, et progenitorum suorum absolvit, et super altare sancti Petri Besuensis liberam proclamans posuit, audientibus, videntibus, et laudantibus suis fratribus Humberto, et Willelmo Delfosse, et filiis suis. Hanc donationem confirmamus subscriptis testibus: Girardo Abbate Besuensi, Guilenco Priore, Roberto Præposito, Otberto Cocco, Girardo filio Aidulfi, Drogone filio Girberti, Hugone de Ulmis, Lamberto Falsart, Aldone, et Oddone fratribus de Fontanis, aliisque multis. De Dominico Malner. Memoriali digno his litteris adnotamus, Rodulfum Militem S. Michaelis, quicquid super Dominicum Malenigrum, quem sicutti servum ab antecessoribus juste vel injuste habuerat ac possederat, sancto Petro Besuensi donasse, et super altare posuisse, testibus assistentibus multis, Girardo Abb. Heinrico, Lebaldo, Ricardo, Hugone Monachis. Laïcorum vero affuerunt Milites, Wido Ravines, maritus sororis datoris, Ewinus de Excelso, Walterius Malsualez Granciaci, Oddo de Furno: familiæ nostræ, Humbertus Salomon, Guilelmus, Petrus Pauliaci, Petrus etiam et Robertus Monte-Salionis. De Orcevalis. Sciant omnes tam præsentes, quam futuri quod Nerduinus dominus Aspermontis, et Hugo filius ejus Miles, et Galo de Willer, et Haymo filius ejus pro animabus suis, et antecessorum suorum, tradiderunt Deo, et sancto Petro, ac Besuensi Ecclesiæ, in loco qui Orcevallis dicitur, XL jugera terræ. Huic dono assignamus testes: Sig. Hugonis Francigenæ. Sig. Rodulfi de Renavis, Hugonis Conitensis, Ewini Spinelli. De uxore Theoderici Carpentarii. Firmiter retineat quisquis has legerit litteras, quod Mainfredus de Arco uxorem Teoderici cum liberis suis, Deo, sanctoque Petro Besuensi pro anima sua concessit, ipsique Mainfredo Domnus Abbas Stephanus ob hanc causam, immo magis gratia amiciciæ, XX tunc solidos dedit. Sed quoniam mens humana sæpe a bono deviat, idem Mainfredus post obitum Teoderici cum coram Domno G. Abbate de hac re quasi non gratis vel libere filios ejus dedisset, queritando placitaret, convictus racione, eos se libere concessisse recognovit, atque eandem elemosynam confirmans, denuo liberrime huic Ecclesiæ perpetuo contulit, et uxori suæ ac filiis laudari fecit. Abbas vero G. ob pacem vel memoriam hujus pacti, dedit ei decem solidos, et Humberto de Baleneva duos. Huic Cartæ testes idoneos, qui afuerunt, subponimus: Signum Girardi Abbatis, Guilenhi Prioris, Heinrici, Albrici, Lebaldi. Signum Hugonis Bellimontis, Evini, et Hugonis filii ejus, Guidonis Præpositi S. Juliani, Humberti villici de Baleneva, Valeth, Oberti cocci, Giraudi villici. De villa quæ dicitur Trescase. Præsencium ac futurorum memoriæ clarescat, quod Hugo villicus de Baleneva, et filii ejus Humbertus, Joannes, Petrus, terram sancti Petri apud Trescasas, quam per multos annos calumpniati fuerant, reddiderunt in pace sancto Petro et Besuensi Ecclesiæ, atque se peccasse quod eam invaserant, cognoscentes, absolucionem delicti sui a Domno Girardo Abbate, et omnibus fratribus, in Capitulo pecierunt, et acceperunt. De hoc facto assignamus testes, Girardum Abbatem, Guilenchum Priorem, Albricum Alcionis, et reliquos Capituli. Mainfredum etiam de Arco, Guidonem Præpositum S. Juliani, Valeth de Baleneva, et Otbertum. De villa S. Sequani. Quoniam facta præcedentia per litterarum adnotationem cognovimus, placuit et nobis scribendo posteris relinquere, ut inviolabile in æternum permaneat, quod Joffredus Bellimontis Dominus cum Gertrude uxore sua, pro salute animarum suarum, sancto Petro, et Abbati Gyrardo et Monachis Besuensibus villam quandam, quæ vocatur sanctus Sequanus in Baascha, sicut ipsi eam libere tenebant, concesserunt; laudante Hugone filio, et nepote Joffredo, agnomine Martello, omnibusque qui hoc donum in postremo perturbare videbantur. § Contigit autem instigante diabolo, ut successor Martellus post mortem prædictorum antecessorum suorum, violare non erubesceret, quod prius laudaverat, videlicet ut justiciam et latrocinium in prædicta villa clamaret. Postea vero animante Domino qui Ecclesiam suam elemosynis fidelium privari non patitur, et Donno Girardo Abbate hoc ei ammonente, ad seipsum reversus, devotus Capitulum fratrum adiit, fraternitatem accepit, et pro requie animæ suæ, et antecessorum suorum, gratis quicquid in villa clamabat, vel quæcumque habebat, libere concessit, excepto manso Odilonis, et fratris ejus Galonis, servorum suorum. Sig. Girardi Abb. Sig. Lebaldi. Sig. Ricardi Monachi: de Militibus, Martelli, Welfonis, Elluini, Haimonis filii Vindrici, Savarini, Odilonis, Wiberti. De familia sancti Petri, Sig. Otberti cocci. Signum Widonis. S. Humberti Divitis, Humberti Salomonis. § Arbitramur rectum fore fidelium memoriæ tradere census Ecclesiæ, ne quando per incuriam nostram a pravis hominibus minuantur. Ideoque assignamus hic quendam Militem, Haymonem nomine, filium videlicet Galonis de Viler, clamantem in atrio S. Martini de Montusca justiciam, et latrocinium. Nam ob hujuscemodi causam prædam abduxit, et alia multa mala Ecclesiæ Besuensi irrogavit. Cui, cum in hac pertinacia diu permaneret, placitum terminavit Abbas Girardus in eadem villa. Convenerunt igitur utrique die terminato, consultus a matre quæ secum placitatura venerat, et a reliquis amicis suis, querimoniam quam super familiam Monachorum nostrorum ibi degencium faciebat, in pace Abbati proclamavit: insuper de duobus hominibus, quos Monachus foris atrium habitare faceret. Ita tamen ut si aliquod scelus a suis vel ab aliis hominibus illuc committeretur, isdem ad Abbatem Besuensem clamationem faceret, et pro ullo patatro scelere, si etiam homicidium aut adulterium esset, quorum lex major esse dinoscitur aliis sceleribus, ultra quinos solidos lege rectitudinis inde quippiam haberet. In nomine sanctæ, et individuæ Trinitatis. Universi fidei Christianæ domestici sanctam Dei Ecclesiam animi devotione gloriosam, et muneribus in quantum possunt largissimis, facere debent locupletem. Qua si quidem animadversione compunctus, et a sancto Spiritu spiritaliter instinctus, ego Hugo de Bellomonte cum filiis meis Hugone, et Joffredo, pro remedio animæ meæ, antecessorumque meorum, Deo, et sancto Petro Besuensi, Abbatique Gerardo, Monachisque Besuensibus in Parrochia sancti Martini Deo servire volentibus, dono concessi quicquid Domnus Remigius ejusdem loci Presbyter, in Ecclesiis, in agris, in pratis, in sylvis, in domibus, et universis humanæ vitæ usibus, tenebat; et insuper quicquid vadimoniorum quæ prædictis Monachis, aut jam dederit, aut in futurum dare voluerit, possidebat. § Placuit etiam huic dono adnectere, quod homines, qui apud sanctum Martinum hospitati erunt, et circa Monachos habitabunt, in terris castri Belmontensis, omne usuarium libere habeant in sylvis, in pratis, in pascuis, et in omnibus, quibus vivunt homines usibus; ita scilicet quod si homines dampnum nescienter fecerint, dampnum sine lege reddant: Monachi vero quoquomodo aut ipsi, aut sui famuli scienter, vel nescienter dampnum fecerint, dampnum sine lege prorsus restituant. Piscariam etiam ipsis donavi a Belmonte desuper, ubi, vel quando, vel quomodo eis placuerit piscari: subtus vero Belmontem pede tenus piscari tantum concessi. Quod donum ne qua tegatur oblivionis nebula, placuit litteris commendare, approbatorumque qui adfuerunt virorum testimonio roborare. Sig. Girardi Abbatis. Sig. Ricardi de Vircillis. Sig. Lebaldi de Genevreris, Josberti Præpositi, Heinrici Capellani, Humberti negotiatoris. Petrus Rufus, Johannes famulus, Christianus, Hugo Bellimontis Dominus, Hugo filius ejus, Remigius Presbyter, Milo de Poiens, Hugo de Aces, Ewrardus de Rolens, Fredericus de Campaneio, Wido de Renavis. Rodulfus filius Odolrici, Erbertus Capicium. Acta sunt hæc anno ab Incarnacione Domini MCXXXIV. Indictione XII. Epact. XXIII Concur. VII. De atrio S. Martini. Omnium hominum est, qui nominis censentur vocabulo Christiani, in lege Domini die ac nocte jugiter meditari. Lex enim Domini inreprehensibilis, cum convertat animas, et testimonium sit fidele, sapientiam præstat parvulis. Ego igitur Haymo de Tiricastro parvulus scientia, multorumque malorum que egeram honeratus insipientia, cum ante meum obitum longa depressus fuissem ægritudine, ad meipsum rediens, et insuper cogitans quod ante Deum nullum ferrem manipulum justitiæ, pro remedio animæ meæ, parentumque meorum, Deo, et sancto Petro, et Monachis Besuensis cœnobii, atrium sancti Martini de Luco concessi, et quidquid ibidem juste vel injuste possederam totum eis dimisi. Testes adfuerunt Ricardus Capellanus, Petrus Capellanus ejusdem Ricardi, Hugo de Conulent, Johannes Clericus, Thebaldus de Chasoto, Wido Talavat. § Ego Agnes uxor Domni Haymonis de Tiricastel, cum ipse Haymo maritus meus in paradiso sancti Florentii fuisset tumulatus, assistentibus Clericis, parentibus, et amicis, cum insimul in claustrum regressi fuissemus, et cum de elemosyna ejus tractaremus, visum nobis est esse bonum, ut donum quod Donnus Haymo fecerat Ecclesiæ Besuensi de atrio sancti Martini de Luco, cum liberis meis facerem, et quoram eis bonis, ac pluribus viris qui adfuerunt, illud confirmarem. Dedi igitur et confirmavi donum quod fecerat, atrium videlicet sancti Martini de Luco Monachis Besuensibus, quietum, et cum omni libertate et pace pro anima mariti mei in æternum possidendum. Quod ne deleatur, aut oblivioni tradatur temporum intervallo, virorum subscriptorum roboramus testimonio. Petrus Abbas sancti Stephani Divionensis, Thebaldus Decanus, Ricardus Presbyter, Dominicus Prior sancti Florentii, Bonet de Mare, Johannes Clericus, Petrus Capellanus, Haymo de Nimire, Wido de Saut, Nocherus, Wido Talavat, Thebaldus de Casoto, Waslerus, Rollannus, Wido, Marescalcus, Malveslot, Tebaldus Excotex, Robertus filius ejus. Hoc factum est et recognitum, quod donum quod fecerant de atrio, non ideo fecerant, quod atrium suum esset, sed ideo quia in atrio, quod sancti Petri erat rapiebant, et ablactiones faciebant, et ea quæ jure vel rectitudine in ipso atrio non habebant, injuria, et violentia rapiebant. De Montigniaco. Cum transeant cuncta, et ea quæ in hoc mundo sunt, nunquam in eodem statu sint diu permanentia, litteris adnotamus, quod Rodulfus, et Milo frater ejus, qui suo agnomine dicti sunt Bigornenses, pro animabus fratrum suorum Guidonis, et Rogeri, et pro animabus patris, et matris suæ, antecessorumque suorum remedio, Deo, et sancto Petro, et Monachis Besuensis Ecclesiæ dederunt duos mansos apud Montiniacum, unum mansum qui dicitur mansus Oddonis Eurvini, et alterum, qui dicitur mansus Widonis Malæ filiæ. Hoc donum apud Besuam fecerunt in Parasceven, id est, in die Passionis Domini, tenentes ambo librum, per quem hanc donationem in præsentia Donni Abbatis Girardi super altare posuerunt. Sign. ipsius Abbatis Girardi. Sig. Widrici Prioris Fontis-vennæ. Sig. Albrici de Arcione. Sig. Alberti de Tullo. Sig. Girberti de Alteriaco. Sig. Johannis Presbyteri de Besua. De Domna-Petra. Pater quod genus humanum ad finem semper defluat, cum profecto honor et potentia hominis labatur, decorque juventutis cito marcens evanescat. Quapropter necesse est, ut homo elemosynarum remedia quærat, quoniam elemosyna faciem Domini placat, et misericordiam impetrat. Ne vero dona fidelium oblivioni tradantur, litteris ea intimare debemus. Igitur tempore quo a Domno Wilenco Lingonensi Episcopo Ecclesia sancti Martini sancto Petro Besuensi data est, Presbyteratum etiam Ecclesiæ de Donna Petra idem Episcopus nobis concesserat; sed hunc Humbertus de Lissey, et filii ejus, qui tunc in eorum dominio erat, calumpniabantur, vique illum retinebant. Theoderico autem filio prædicti Humberti vita decedente, fratres ipsius Teoderici, Wido scilicet cum tribus aliis, patre eorum laudante, ipsum Presbyteratum, et atrium Ecclesiæ sancto Petro Besuensi libere tradiderunt, justicias tantum atrii retinentes. Ita sane ut si homo sancti Petri in eodem atrio aliquod forfactum fecerit, clamatio ad Abbatem Besuensem fiat, rectumque faciens non amplius, quam quod vivens lex ejus fuerit, solvat. § Dederunt etiam quattuor falces prati in suo broulo sancti Sequani, et hominem Albricum nomine cum uxore et filiis, suisque tenimentis, sororemque ejus uxorem cujusdam Elluini. Addiderunt et terciam partem terciarum de Blaniaco, et alodum, et omnia, quæ illic habebant excepto manso cujusdam Walterii, cum appendiciis suis. Hanc ergo elemosynam fratres supradicti defuncti Wido, et Humbertus pro remedio animæ ejus S. Petro et Besuensi Ecclesiæ per impositionem libri super altare confirmaverunt, testibus coram adstantibus, quos hic assignabimus. Sig. Gerardi Abb. Sig. Rodulfi Prioris, Heinrici, Alberti, Ricardi, Ansirici, Bartholomæi, Ricardi. De Militibus, Sig. Hugonis Bellimontis, et filiorum ejus Hugonis, et Joffredi, Ottonis de Miribel, Hugonis Asperimontis, Euvini de Aces, Milonis de Poiens, Haimonis Columbæ, Urrici de Renavis, et filii ejus Milonis. De Mentusca. Constat multimoda varietate mundi negotia prætergredi, ideoque necesse est quæ memoriæ digna sunt scriptis adnotari. Notificamus ergo posteris, quod Galo de Rofei pro anima uxoris suæ, Annilina nomine, et animabus antecessorum suorum, dedit sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ minutas decimas villæ, quæ Mentusca dicitur, omnesque decimas de villa Cincei, libere uti possederat. Accidit autem ut postea subripiente avaritia donum quod fecerat, calumpniaretur. De qua re Monachus, qui præerat Mentusche cum eo locutionem habuit, in qua idem Galo se errasse cognoscens, devote prædictam elemosynam Ecclesiæ Besuensi in pace habendam concessit. Sig. Ricardi Monachi de Mentuscha, Alelmi socii ejus. Sign. Ulgerii Monachi, filii Galonis, qui donum fecit. Sign. Ricardi Præpositi. Item Sign. Hugonis, et Willermi filii prædicti Galonis. Sig. Notberti Capellani. S. Ricardi Conversi Molimensis. Sign. Widonis, et Ermenfredi, et aliorum multorum. De Cusiaco. Fidelium elemosynas recensere dignum est, qui juxta quod Dominus præcipit, in cœlo sibi thesaurizare student. Omnibus ergo scire volentibus clarum fiat, quod Milo de Fontanis, Haymone fratre suo defuncto, pro ejus anima dedit ipse et mater sua, Petronilla nomine, sancto Petro Besuensis Ecclesiæ mansum unum apud Cusiacum cum appendiciis suis, hominemque nomine Benignum cum uxore ac familia. Habebamus autem ex eisdem apud Fontanellas tria jugera terræ, cum quibus alia tria libere sicut possederant, nobis dederunt; et eciam minister illius terræ ministracionem suam Ecclesiæ Besuensi reliquit. Dederunt quoque apud Fontanas V solidos singulis annis in vigilia Omnium Sanctorum ad refectionem fratrum. Hæc supradictus Milo cum matre sua Petronilla devote sancto Petro Besuensi contulit, Euvino cum cæteris fratribus, et Gibuino sororio ejus, cum uxore laudantibus. Sig. Girardi Abbatis. S. Rodulfi Prioris. S. Widrici Prioris Fontis-vennæ, Ricardi Præpositi, Bartholomæi, Ricardi, Poncii, Widrici Presbyteri. De Laïcis, Sig. Teoderici. S. Widrici, et Humberti fratrum. S. Lebaldi, et Hugonis. De Colongiis. In nomine summæ et individuæ Trinitatis. Ego Gothefredus Dei gratia Lingonensium humilis Episcopus, omnibus sanctæ matris Ecclesiæ filiis in perpetuum. Notum facimus, tam præsentium ætati quam futuræ posteritati, Domnum Gerardum Besuensem, ejusdemque loci Monachos, decimam partem alodii, quam habebant in Colungiis, et omnem parrochiam et ad ipsam pertinentia, per manum nostram sanctimonialibus de Colungiis dedisse, et concessisse. Ita tamen quod singulis annis ab ipsis sanctimonialibus Abbas Besuensis Ecclesiæ sex libras de cera usque ad octavas Natalis Domini pro alodio, et parrochia haberet. Concessit etiam idem consenciente suo Capitulo sanctimonialibus de Colungiis decimam ejusdem loci, quam quidam homines sibi usurpaverant. Pro qua decima mulieres ibidem Deo devotæ reddant eis octo minas bladi per medium annuatim. De Lisseiaco. Litterarum memoriæ tradere censemus, quod Robertus Billeiaci, Ierusalem ire disponens, omnem terram alodii, quam habebat Lisseiaco, dedit sancto Petro, ac Besuensi Ecclesiæ, hominemque Bernardum nomine, cum uxore et filiis: eo pacto, ut si gratia Dei rediret Iherosolymis, et de se ipso vel de fratre suo, seu de aliquo filiorum ac nepotum suorum, Monachum facere vellet, libenter susciperetur. Hoc etiam Petro fratri suo fecit laudare coram Comite Guillelmo, multisque Militibus, Malleiaco. Quapropter Domnus Abbas Gerardus dedit ei LXX solidos. Huic Cartæ idoneos testes adsignamus, Guillelmum Comitem, Martellum de Malleiaco, Widonem Trosellum, Haymonem Columbam. Sig. Gerardi Abbatis. Sig. Richardi Præpositi, Alberti, Pontii, Girberti. De Perciaco magno. Gratia sacri Flaminis tactus Guido de Perciaco, seminare studuit in benedictione, ut meteret benedictionem. Dedit namque in vita sua, Deo, et sancto Petro Besuensi, cuncta alodia sua, quæ apud Perciacum majorem, ac minorem, et apud Noidant, et eciam ubicumque habebat tam in mansis, quam in pratis, et campis, et terris ac sylvis, cum quodam molendino ea interposito. Rogavit eciam ut si quando Monachus effici vellet, in eodem Monasterio reciperetur; quod actore Deo ad finem consequi meruit. Huic cartæ subscribimus idoneos testes, qui prædictam elemosynam coram Altare sancti Petri laudando confirmaverunt: Eguinum de Beria, Guidonem Talevar, cum uxoribus eorum, sororibus supradicti Guidonis de Perciaco, Paganum Busun, Erluinum, Johannem Clericum, Hugonem Falsarium. Sig. Gerardi Abb. Rodulfi Sacristæ, Ricardi Præpositi. Carta Brutini Presbyteri. Omnibus filiis Ecclesiæ perpatescat, quod Domnus Abbas Gerardus tali pacto Presbyteratum Ecclesiæ sancti Remigii Teoderico Presbytero, cognomento Brutino, dedit, ut quamdiu res Ecclesiæ fideliter ad profectum Monachorum tractaret, eandem Ecclesiam voluntate fratrum haberet. Sin vero bona fratrum adimere, aut eos inhonorare probaretur, nisi ad eorum voluntatem emendaret, ipsam Ecclesiam amitteret. Testes hujus rei designamus, Humbertum Divitem, et Garnerium fratrem ejus, Gerandum et Bernonem, Symonem et Galterium sororios ejusdem Presbiteri. Johannem quoque fratrem ejus, qui eciam ipso die matriculariam Ecclesiæ reliquit. Hii omnes in Capitulo cum fidei sacramento in manu Dom. Gerardi Abbatis in re prædicta se fideles erga Monachos, dampna eorum restituendo, fore promiserunt. De sancto Benigno. Notificamus his litteris, quod Haymo Presbyter villæ sancti Benigni, cum magis quam jus erat, aut prædecessores ejus acceperant in decimis ejusdem villæ vellet accipere, cum Garnerio, qui tunc eidem loco præerat, coram Domno Gerardo Abbate venit, statutumque est, ut quartam partem solummodo de decimis frumenti, et avenæ acciperet. Porro media pars Baptisterii, mediaque pars sperarum eidem pro Presbytero concessa est, quatinus Monacho fidelis existeret. Hæc idem Presbyter laudavit, et spopondit nil ultra quam sui juris esset, accipere: Domno Gerardo Abbate, Garnerio Priore sancti Benigni, Ricardo Præposito, et Poncio, cæterisque nonnullis præsentibus. De Furt. Quæ a fidelibus Ecclesiæ Christi donantur, litteris tradi necesse constat, ne quod devotio Deo parat, avariciæ cupido subtrahat. Pateat itaque quod Robertus de villa, quæ Furt vocatur, ad Monachatum veniens, dedit sancto Petro Besuensi pratum, quod in eadem villa possederat, eo pacto, ut X solidis, quibus in vadimonio erat, redimeretur. Dedit quoque quartam partem Molendini, mediamque pasturam ejusdem villæ, et duos mansos cum appendiciis suis juxta fontem villæ Lentilliaci. Hoc donum uxor ejus laudavit cum filio suo Hugone, et filia Boillot vocata, testibus Matthæo Monacho Lentilliaci, Ricardo, Roberto. De Laïcis, Bernone, Humberto Divite, Rodulfo, Guillelmo famulo. Accidit autem ut Hugo de Furt, prædicti Roberti filius, hanc elemosynam, quam laudaverat calumpniaretur; pro qua re cum a Monacho qui Lentilliaci præerat, argueretur, tandem ratione constrictus super altare sancti Petri hoc idem donum per impositionem libri optulit, nec umquam deinceps calumpniari vel adimi spopondit. Signum Mathæi Lentilliaci. Signum Ricardi, Poncii, Bartholomæi, Girardi. De Laïcis, Sig. Humberti Divitis, Bernonis, Petri Pauliaci, Johannis Cocci. De servis manumissis. Omnibus in Christo fidelibus manifestum iri voluimus, quod Severinus de Faverneiaco, et Guiardus frater ejus, Domno Girardo Besuensis Ecclesiæ Abbati, Petrum de sancto Apollinari, ac fratrem ejus, omnesque eorum heredes, simulque Sacerdotis Belenaviæ filios, et nepotes illius, quos omnes diu calumpniati fuerant, liberos et solutos manumiserunt, uno excepto ex præfati sacerdotis filiis, qui eis serviebat, quem ad serviendum sibi retinuerunt. Hanc vero prædictam manumissionem tam pro salute sua, quam pro animarum parentum suorum remedio, et etiam pro eo quod eorum frater nomine Petrus in Ecclesia supradicta jam erat factus Monachus, facere decreverunt. Hujus rei testes sunt de parte illorum, Humbertus de Vuchi, Stephanus Faverneiaci Præpositus, Meifridus de Arcu. De parte vero Abbatis, Narduinus de Aspero-monte, et Poncius de Sylvennejaco Monachi, Humbertus de Gillens, qui eo tempore Arcioni manebat, Humbertus quoque Belenaviæ villicus, et Vaslo de eadem villa. Hoc autem factum est in campis illius villæ, quæ Arcus dicitur, ante Canonicorum horreum, in loco qui vulgo Corbiton nuncupatur, die quadam Dominica in qua festum sanctæ Crucis celebratur. De Callentensi villa. In nomine Domini, Amen. Quoniam majorum nostrorum, ac sanctorum aliorum autoritas Cirografa beneficiorum nostrorum Ecclesiasticorum, redituumque institutorum privilegia scripta in usibus nostris ad præteritorum memoriam revocandam habere nos instituit, suorumque institutorum quamplurima nobis exempla reliquerit, omnia beneficia a nobilibus fidelibus nostris, vel innobilibus Clericis, vel Laïcis, pro Christi nomine nobis collata memoriæ sanctæ scriptis comendare consuevimus, ut ostensis beneficiorum nostrorum frequentissime cedulis, benefactorum nostrorum animarum in orationibus frequens memoria habeatur: illaque beneficia memoriter teneantur, ne pro deleta eorum memoria inportunus error sequatur. Nos ergo inter alia pleraque beneficia nostra, unum speciale, et magnum beneficium a Burgundiorum Consule Renaldo nobis illatum, operæ precium sub silentio oculere non existimavimus, tum quia tanta res intitulatione est digna, tum quia a tanta, et tam digna persona est acta. § Omnibus itaque Catholicis notificare hæc præsenti scriptura satagimus, quod Renaldus Comes potissimus, Deo, et sancto Petro ejus Apostolo, Besuensis Basilicæ Patrono, sanctoque Dei Martyri Christophoro, Camllentensis Cellæ nostræ advocato instinctu divino nulla coactus offensa, sed voluntate pia, et bona, libere, et absolute donavit quicquid de feodo suo unusquisque de eadem villa tam nobilis, quam ignobilis, Clericus, vel Laïcus, pro se, vel prædecessorum suorum animarum requie, prædictæ cellæ nostræ Fratribus dederat, vel daturus fuerat, dum tatummodo ex hoc totum feodum suum ipse non omittat, assumpta hujus rei occasione, ex hoc quod Oddo Præpositus suus tyrannide sua, septem marchas argenti hominibus de Nova-villa abstulerat, quas ipse Domno Girardo Abbati, statim ut injuriam præsensit, rediturum se firmiter edixit. Hujus etiam redditionis fidejussores Domnum Hugonem de Bellijoco; et Dom. Girardum de Strabona, nec non Othone de Durnecto, et Humbertum de Trimolario prædicto Abbati dedit. Quo toto beneficio diffinito, Ecclesiam sancti Dei et Martyris Christophori, se comitantibus multis, festinus intravit, ac ibi ante altare flexo poplite coram omnibus adstantibus, de injuria supradicta, manu etiam sua super ipsum altare imposita, Deo, ac S. Christophoro, et Abbati Girardo fecit rectum. Et hoc faciendo, quod nullum jus, nullamque calumpniam ejusdem injuriæ in supradicta hominibus faciendæ, habuisset, recognovit. § Hoc autem factum est die quadam Dominica diliculo, cum etiam divina Missa in supradicta Ecclesia celebraretur. Qua die etiam ad colloquium contra Episcopum Lingonensem proficiscebatur. Hujus rei testes sunt quatuor supradicti argenti fidei jussores: Hugo videlicet de Bellijoco, Girardus de Strabona, Otho de Durnecto, et Humbertus de Trimolario, et Odo suus Præpositus, et Guillermus Sylvestris, Odo Albus, et Hugo frater ejus. Isti de parte Consulis. De parte Abbatis, Guirricus Prior de Fonte-vennæ, Gothifridus Prior Camllentensis, Poncius de Silvenneiaco. In Christo Jhesu Domino nostro. EPITHAPHIUM HUGONIS DE BELLOMONTE Qui decreta decreverunt, Ex decretis hoc sanxerunt, Quod scriptura notaretur, Quicquid jam definiretur, Aut sigillis insignirent Quicquid omnes stabilirent, Ne periret vetustate, Vel dierum quantitate, Hoc majores statuerunt, Et statutum reliquerunt. Tales usus antiquorum Cura servat modernorum; Sua namque per scripturas Instituta vel figuras; Semper solent designare, Vel signando demonstrare. Sed cum talis vigens usus Aput omnes sit diffusus, Nos sequentes usuale, Donum quoddam speciale, Donum dico donum tale, Magnum vel memoriale Dignum satis annotari Scriptis, et astipulari Diligenter studeamus, Ut perfecte describamus. Ergo cunctis innotescat, Nec ab ullis evanescat. Noscat omnis literatus Simul et illiteratus, Quod Hugo de Bellomonte Donavit de sua sponte, Corde bonæ voluntatis, Et affectu pietatis, Deo simul, et fratribus In Christo confidelibus Besuensis Ecclesiæ, Pro defunctorum requie, Pro se, et Jofredo filio, Pro parentum remedio Tam pro cunctis fidelibus, Quam pro suis hæredibus, Inter prima coloniam, Vel si mavis coæveiam, Simul et quandam terrulam, Dictam vulgo Rupeculam, Bis binis prati falcibus Accumulata grandibus. Hæc supradictis fratribus Donavit Besuensibus Qui deservirent sedule Sancti Martini Cellulæ. Hæc sunt in territorio Bellimontis sub prædio. Hæc præter per injuriam Suamque violenciam Quendam facta calumpnia Male fugarat patria, Et sine rectitudine, Carbonem dictum nomine, Qui juxta dictam cellulam Construxerat domunculam, Servire volens Fratribus Inibi famulantibus, Quem mox liberum credidit. Et absolutum reddidit. Ad hæc totam justiciam Suam dedit per gratiam, De Boiens, rebus omnibus Simul dictis et actibus. Post hæc sibi collibuit, Quod salvimentum tribuit De Cavennei prædio, Quod tenebat in proprio. Postremo querimoniam De Blegne vel calumpniam Justam, vel non exposuit, Ita quod nil retinuit. Rursus unam filiolam, Quam domi nutrit parvolam, De concubina genuit, Quod sancta lex prohibuit. Hanc quidam sibi garcio Legali matrimonio Quærebat semper jungere, Tali decreto fœdere Quod Hugonis præsidio, De Besuano prædio Sibi foret redditio, Præfecturæ vel racio, De qua fecit calumpniam Nec justam querimoniam. Sed quicquid sic disposuit, Garcio non obtinuit. Hugo namque supplicibus Monachorum clamoribus, Et dare natura renuit, Et opem ferre noluit. Hæc prædicta donaria Facta sunt in Ecclesia Besuensis Cœnobii Super gradus altarii, Per textum Evangelicum. Nota res est in publicum. Quod Pater fecit, filius Hugo gessit libencius. De Bellanava. Catholica mater Ecclesia gaudens de suorum profectibus filiorum et mœrens pro defectibus, quos patitur a privignis insurgentibus, loco filiorum Davidica voce proclamat, dicens: Retribuebant michi mala pro bonis. Et per Isaiam: Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem contempnentes spreverunt me. De quibus profecto exstitit quidam Robertus, natus ex servis et ancillis hujus Besuensis Ecclesiæ, et exaltatus ab ea ministerio præposituræ, sæpe numero ipsam exaltatricem plagis, placitis, rapinis, incendiis devastavit. Postmodum itaque respectu clementiæ Dei de tantis malis pœnitens, et nullo alio modo se posse salvari credens, ministerium ipsum, id est præposituram, cum omnibus pertinentibus ad ipsam, reliquid Ecclesiæ Besuensi, et concessit in præsentia Domni Stephani Abbatis, et aliorum multorum, quorum hæc sunt nomina: Rodulfus, et Tigerius Monachi, Obertus Cocus. Hugo Dapifer, Berno. Die vero depositionis uxoris suæ, idem donum iterando confirmavit in Capitulo nostro. Hanc donationem multis diebus in pace, et quiete et sine calumpnia tenuit Ecclesia, donec quadam die Humbertus de Baleneva adiens Abbatem Girardum, proclamavit eundem Robertum ejusdem præposituræ se, suosque fratres heredes statuisse. § Unde Robertus nimium exacerbatus, et istud viriliter abnegans protestatus est se quondam in captione positum fuisse, et si in illa captione moreretur, jus suæ præposituræ eis dedisse. Quid plura? Duellum inde firmaverunt, sed statuto die pugnæ Roberto convenienter adstante, Humbertus et sui non advenerunt, neque contra mandaverunt. Sic ista sopita calumpnia, post dies aliquot supradictus Robertus Monachatum expeciit, accepit, eandemque concessionem et donum quod fecerat, et iteraverat reiterans, totius capituli nostri testimonio roborari fecit. Eo autem viam universæ carnis ingresso, insurrexerunt contra nos obloquentes pro ipsa præfectura, videlicet fratres de Baleneva, Humbertus, Petrus, et Johannes: Præpositus etiam de sancto Juliano, cum nepotibus, quorum causa in curia Ducis Hugonis per manum ipsius, et uxoris ejus, et optimatum curiæ ita terminata est. Nam victi ratione et donorum largitione, quicquid juste, vel injuste, vel parentela, vel dono alicujus in præfectura proclamabant, totum abnegaverunt et devoverunt, fide data, contra omne genus suum et contra omnes homines guarantiam portaturos. Hoc adsignamus vidisse, et audisse Hugonem Ducem Burgundiæ, et uxorem ejus, Widricum Besuensem Abbatem, Petrum Abbatem Divionensem, Guidonem Priorem, Nerduinum de Asperomonte, Pontium de Silviniaco, Humbertum de Virzeiaco, Monachos Besuenses. § Urricus vero de Renavis, et filii sui, nancta occasione quod Haimo frater Roberti defuncti filiam ipsius Urrici uxorem duxerat, contra nos insurrexerunt calumpniantes eandem præposituram, sed resipiscentes ipsam cum omnibus pertinentibus suis agnegantes abjuraverunt. Ipse quoque Urricus et filii sui, Rodulfus, Milo, Wido, et Hugo, et filia, pro qua clamabant, annuerunt, et laudaverunt Ecclesiæ Besuensi quiete et liberrime in perpetuum possidendam. Quod roboramus testimonio proborum virorum; Domni Guidrici Abbatis, Rodulfi Prioris, Alberti Tullensis, Nerduini de Asperomonte, Poncii de Silviniaco et reliquorum: Militum vero, Euvini Daleels, Haymonis Columbæ, Milonis de Poiens, Mainfredi. Carta Joffredi Bellimontis juvenis. Cuncti fideles in corpore sanctæ Ecclesiæ compaginati, qui veri capitis Christi, membra se esse cognoscunt, perpendant qualiter invalida menbra sua refovere debeant, juxta quod ait Apostolus: Si compatitur unum menbrum, compatiuntur omnia membra. Sancta enim Ecclesia more sagenæ missæ in mare, sinu suæ pietatis cunctos advenientes colligit, alios solido cibo reficiens, aliis lac potum dulcedinis infundens, nonnullos vero de naufragio mortis liberans. Hoc igitur naufragium instigante Diabolo Joffredus Miles, Hugonis Domini Bellimontis filius, incurrens, in exercicio militari morte deprehensus, litus orationum fidelium evasurus expeciit, et elemosynis sua male facta redimere studuit. Quæ elemosyna quanta memoria sit digna, in subsequentibus demonstrabimus. Pro tanti igitur criminis execratione, mortuum corpus illius anno et amplius sepultura caruit, donec Deo disponente, qui neminem vult perire, venerabilis Gothefredus, qui tunc Lingonensis Ecclesiæ præerat Episcopus, Romam iret. § Expletis vero prospere cunctis, pro quibus ierat, cum et Apostolica auctoritate et licentia rediens, eundem Joffredum a suæ excommunicationis nodo absolvit, et pro eo hostiam salutarem offerens, inhumata ejus membra honorifice tumulavit. Aderat tunc Besuæ cum Episcopo Consul Burgundiæ Renaldus, cum multa Militum caterva, qui eo die coram cunctis juravit tenere pacem Ecclesiæ, et omnes eam deprædantes manu bellicosa expugnare. Ante quorum præsentiam devotus Hugo, pater Joffredi defuncti cum Hugone filio suo adveniens, D. Widrico Abbati et Besuensi Ecclesiæ promisit pacem tenere, et contra omnes qui de rebus Monasterii aliquid usurparent, quasi propriam terram depopularentur, auxilium ferre. Post hæc autem uterque Hugo pater cum Hugone filio, elemosynam, quam prius pro Joffredo fecerat, per manum Godefredi Episcopi coram multis testibus confirmavit. § Dedit igitur Deo, et sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ, pro anima filii sui, et pro animabus antecessorum suorum, adstante, et laudante Hugone filio suo corveiam propriam, quam Remigius Presbyter in vadimonio ab ipsis habebat, et quamdam terram, quam dicunt Rupeculam, a via quæ ducit Luillæ, usque ad villam quæ vadit Fleix, et quatuor falces prati juxtam Cellulam nostram sancti Martini, et hominem nomine Carbonem, quem ob multas injurias de patria fugaverat. § Præterea dedit justiciam et Corveias quas proclamabat, liberrime, et absque consuetudine in villa nostra quæ Boens dicitur. Dedit et salvimentum Cavaneiaci villæ nostræ, et calumpniam quam faciebat in terra nostra apud villam, quæ Blaineis nuncupatur, sive justam sive injustam libere concessit. § Hanc autem donationem roborari volumus proborum virorum testimonio; quorum ista sunt nomina: Sig. Hugonis qui hanc elemosynam fecit, et Hugonis filii ejus. Sig. Euvini de Acels, et Hugonis filii ejus. Die vero sepulturæ ipsius Joffredi, quando hæc elemosyna iterum confirmata est per manum Episcopi, fuerunt et alii quam plures, quorum ista sunt nomina. Sig. Godefredi Episcopi. Rainaldi Comitis. Sig. Widonis Abbatis. Sig. Haymonis Columbæ. Sig. Mainfredi Darc. Sig. Richardi de Fretis. Sig. Milonis de Poiens. Sig. Hugonis Chaine. Sig. Urrici de Renavis, et filiorum ejus. De Monachis, Sig. Widrici Abbatis. Sig. Pontii. Sig. Nerduini de Asperomonte. Sig. Warnerii. Sig. Alberti. Signum Mathæi. Sig. Rodulfi Cartæ istius dilatoris, et aliorum multorum. De medietate decimarum in Majasco. Cum quædam patrum nostrorum instituta erroribus succedentium oblivioni perpetuæ tradita videantur, adjudicamus de præsentibus institutis magnopere fore curandum, ut ea serie litterarum semper memorata teneantur. Nos igitur quantum est possibilitatis nostræ, styli officio commendamus, quod Bartholomæus filius Rodulfi Villici de Majasco, patre ac matre ejus nescientibus, Ecclesiæ Besuensis a Domno Girardo Abbate, laudante Conventu, Monachus effectus est. Illis vero temporibus prædicti Bartholomæi pater in villa, quæ dicitur Majascus de minimis decimis medietatem a Guidone Capellano pro XV solidis in vademonio habebat, tali scilicet conditione, nisi vivente eo redimeret, Guidone defuncto, ipse Rodulfus, et filii ejus super eam hereditarent. Illam siquidem decimarum medietatem, de qua superius sermonem fecimus, donavit Rodulfus pro filio Bartholomæo beatis Apostolis Petro et Paulo, et sanctæ Besuensi Ecclesiæ, in præsentia Domni Girardi Abbatis, uxore sua cum filiis laudantibus. Quo facto petiit uxor ejus a Domno Girardo Abbate, ut quod de decimis illis sua pars in Canabo sibi conferebat, ea vivente retinere concederet, cujus peticioni Domn. Abbas Girardus coram cunctis qui aderant, favit. Karta de duobus fratribus de Beria, scilicet Roberto, et Walterio. Præsentibus litteris notificamus, quod Domn. Hugo de Beria Stephanum cum suis heredibus sancto Petro, et Besuensi Ecclesiæ dederit. Post cujus mortem Hugo de Magne cum Aldone fratre suo, qui de filia ipsius Hugonis de Beria orti fuerant, cœperunt prædicti Stephani filios proclamare, nolentes adquiescere, nec laudare, quod avus eorum Hugo eos dedisset. Quapropter cognitum examen quod sibi judicatum fuerat, manu tulerunt, Quod Domn. Hugo avus eorum totum quod in patre suo, et in heredibus suis habebat, Deo, et sancto Petro dedisset. Prædictus vero Hugo, qui calumpniabatur eos, videns querimoniam suam adnullatam, injuste eos proclamasse, concessit Deo, et sancto Petro, ponens per librum super Altare in Besuensi Ecclesia. Præsentes qui adfuerunt hujus rei testes idonei sunt, Haymo, Odo Malenutritus, Haymo Strabus. Et de nostris, Vidricus Abbas, Nerduinus de Asperomonte, Poncius de Silvinne, Ulricus de Renavis. De Laïcis Berno, Petrus de Paulus, Humbertus dives. Cum hoc laudassent apud Besuam prædictus Hugo cum Aldone fratre suo, statuerunt diem, quo hæc matri suæ et uxore facerent laudare; quo die affuit Pontius de Silvinne Monachus apud Magne, et laudavit coram eo mater Hugonis, et uxor, et unicus ejus juxta Capellam ligneam, præsentibus Hugone, et Aldone, et Haymone Columba, Odone Malenutrito, Hugone Columba, et Ulrico de Angele. De Nemore quod Rotardus dicitur. Notum sit omnibus, quod Pontius de sancto Sequano, et Humbertus frater suus pro pace, et fine quam fecerunt cum Gisleberto d’Avenne de morte fratris sui Willelmi, qui apud villam sancti Sequani fuit occisus, et avunculis ipsius Widone, et Renaldo, dederunt Deo, et sancto Petro, quicquid habebant in nemore, qui dicitur Rotardus. § Item pro hac eadem pace et fine Hugo Belmontis dominus quinque solidos censuales apud Montaniacum in manso de Siligne, sanctæ MARIÆ de Fonvenz, ubi corpus defuncti jacebat, dari constituit, tertia die post natale sancti Bartholomæi, quo anniversaria dies ejus agitur. Quod etiam testimonio proborum virorum roborari volumus. Sig. Abbatis de Tusleio. Sig. Abbatis de Karitate, Rotgero de Abens Monachi Bellæ vallis, Odonis de Furno. De Monachis nostris, Sig. Richardi Præpositi, Poncii, Nerduini. De Militibus, Haymonis Columbe, Hugonis Channe. De sancto Martino, et Lissiaco. Clemens pater familias conditor noster non solum eos, qui a puericia fideliter in vinea sua, sancta scilicet Ecclesia, laborant, mercede non privat, verum etiam eos, qui sero venientes, hoc est, jam senio gravati in eadem devote vivere student, denario beatitudinis æternæ remunerat. Divino itaque respectu Humbertus de Bigorna, in senectute mundo renuncians, Besuense Monasterium devota mente petiit, ac eidem Cœnobio quatuor falces prati, tres aput sanctum Martinum Bellimontis, et unam aput Lisseiacum contulit. Dedit etiam mansum apud villam Casotum, et campum trium jugerum inter Albiniacum, et castrum Montis-Sialionis. Hanc elemosynam ipse Humbertus, et fratres ejus Rodulfus, et Milo, et Poncius nepos eorum, sancto Petro Besuensi super altare librum ponentes, dederunt. Signum Widrici Abbatis, Gunterii Capellani. Ricardi Præpositi Willelmi famuli, Petri Pauliaci, Widonis, et Petri Cocci. De Genciniaco. Fidelium memoriæ tradimus, quod Urricus de Ranavis pro anima filii sui Hugonis, dedit sancto Petro Besuensi mansum apud Osiliacum, singulis annis nummos duodecim duoque menbra, sive duas gallinas in Natale Domini jure persolventem. Addidit, et medietatem quam possederat corveiæ nostræ Genciniaci; quatinus ipsa corveia Besuensi Ecclesiæ maneat. Sig. Rodulfi, Milonis, et Widonis filiorum prædicti Urrici. Sig. Widonis Rufi nepotis ipsius Urrici. De Podiens. Præsens vita, ut Beatus ait Papa Gregorius, via est, qua ad patriam pergimus. Qui ergo ad patriam vitæ pervenire desiderat, dum in via est, ante mortem legationem bonorum operum aut elemosynarum ad Dominum præmittere studeat. Assignamus itaque Oddonem inmatura morte hac de vita sublatum, pro cujus anima pater ejus Milo de Podiens, Ecclesiæ Besuensi dedit campum decem jugerum, uxore cum filiis, et propinquis ejus laudantibus. Signum Widrici Abbatis, Signum Matthæi Alberti, Signum Bartholomæi et Richardi fratrum. De Militibus, Signum Hugonis Domini Bellimontis. De Poilliaco. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Amen. Ecclesia Dei, quæ ex piorum largitatibus ampliari gratulatur, eosque gaudet adipisci, propter oblivionis incommodum devitandum debet semper reminisci. Nam quia morte prohibente unusquisque Pastor non potest in æternum permanere, quicquid agit, vel cognoscit ad commodum suæ esse Ecclesiæ, litteris, et scripto suis debet successoribus demonstrare. Ego igitur Stephanus Abbas notifico omnibus tam præsentis, quam futuri sæculi fidelibus, Domnum Simonem de Beljoco, et Domnum Hugonem fratrem ejus, antequam fuissent uxorati, filiam Geraldi divitis, quam parentes, et amici Petro filio Lamberti de Pauliaco in matrimonium dare disponebant, sancto Petro et michi, qui præesse videbar, et Monachis Besuensis Ecclesiæ liberam, et sicut sancti Petri feminam absque omni retractatione autentica concessione coram multis concessisse. Quod ne alicujus malivoli invidia vel inprobitate possit in calumpniam suscitari, justum mihi visum est hanc Cartam subscriptorum qui adfuerunt virorum testimonio debere roborari. Sign. Simonis. Sig. Hugonis fratris ejus. Sig. Poncii de Silviniaco. Sig. Fulchonis de Vore. Sig. Rainaldi Presbyteri. Sig. Bernardi fratris ejus. Sig. Geraldi Divitis. Sig. Gaulteri filii ejus. Sig. Stephani Abbatis. Sig. Gerardi Prioris de Fonsvenz. Sig. Guilenci. Sig. Alberti Tullensis Prioris sancti Valeriani. Sig. Lamberti de Pauliaco. Sig. Johannis fratris ejus. Sig. Gisleberti famuli. De eodem. Sciendum vero est, quod post mortem Lamberti Pauliaci, quæsivit Audo fratri suo Petro partem de domo quæ erat in mercato. Cui respondens Petrus dixit, se ei de hac re nullo modo respondere, quia Lambertus pater suus sine parte cæterorum filiorum suorum et filiarum, dedit ipsi, quando uxorem duxit. Hoc Audo se ignorare respondit. Venerunt itaque ambo ad judicium, et judicatum est in Curia Ewrardi Abbatis, ut si isdem Petrus de hac re legales testes haberet, in pace esse deberet. Die autem placiti vento, affuit etiam Petrus cum testibus suis, Roberto scilicet Præposito, et Hugone Dapifero, cum matre ejus, hoc affirmantibus, et ita domo libera, atque in pace Petro reddita, Audo fidejussores pacis tenendæ dedit supradictos. Isti sunt, qui ad judicium fuerunt. Josbertus Præpositus, Lebaldus, Albricus, Albertus. Hæc domus Petro dampnum intulit, scilicet XXX libras. De sancto Martino. Quoniam rerum mutatione plura, quæ melius stare videbantur destructa, et quasi non fuissent, videantur esse abolita, litteris commendare ratum fore ducimus ea quibus Ecclesia Christi in exterioribus augetur, quo earum auctoritate defendatur, vel futuris clarificetur. Et ideo annotamus, quod quidam miles Belmontensis, nomine Richardus, cognomento Truta, habuit filium, nomine Haymonem, quem in Ecclesia Besuensi Monachum fieri deliberavit. Qui accessit ad Domnum Girardum, qui tunc Ecclesiam Besuensem regebat, et ad Fratres ipsius Monasterii, filium ipsum coram multis testibus Abbati et fratribus tradidit, et pro eo Ecclesiam ipsam ex propriis amplificari decrevit. Dedit ergo huic Ecclesiæ apud sanctum Martinum in confinio Belmontensi medietatem corveiæ, quam hereditario jure possidebat: et pratum de Roseros, quod similiter habebat. Consuetudinem etiam, quam in nostris hominibus habebat apud Artasiam, manentibus, scilicet corveiam, et cætera quæ habebat, concessit. Nec multo post medietatem corveiæ de sancto Martino, quam retinuit, vendere sibi placuit. Qui cum ex hoc supradictum Abbatem Girardum prius convenisset, emit ab eo isdem Abbas ipsam medietatem, laudante hoc uxore sua, et filiis in Capitulo Besuensi. § Postea vero quidam frater ejus, nomine Teodericus, Jerusalem iturus omnia quæ a fratre suo nobis data fuerant vel vendita, cœpit calumpniari, consentiente fratre suo Richardo, ut postea res innotuit. Abbas vero Girardus triginta solidos eis dedit, et super sanctum Altare in Capella sancti Bartholomæi coram multis testibus, adstante, et laudante uxore sua, et filiis, uterque superposuit. Evolutis vero aliquantis annorum curriculis, et de medio exempto bonæ memoriæ Girardo, et succedente in loco ejus venerabili Widrico Richardus, de quo agimus, Abbati Widrico, quasi rudi, et nescienti, et Monachis apud sanctum Martinum manentibus, totum abdicavit, et contradixit. Cui Abbas Widricus quasi Pastor bonus lupo rapienti, obstitit, placitumque cum eo terminavit. Qui cum uterque ad diem venisset, Abbas supradictus sapienti consilio fultus, testes idoneos, qui hoc viderunt, et audierunt, secum adduxit. Quibus cum non posset contraire, cognovit injuste, et necessitate urgente se hoc calumpniasse. Promisit etiam nunquam amplius molestiam inferre, sed fidelem se in hoc et in aliis quibus posset, existere. Quæ res ne amplius inquietetur, proborum virorum testimonio roboramus. Sig. Hugonis Belmontis Domini, Widonis de Sauz. Sign. Nocherii. Sign. Eivini Daces, et Hugonis filii ejus, Milonis de Poiens, et Hugonis fratris ejus. Sign. Pontii Crassi. Widonis Ravinel, Widonis Rufi, et Wiardi: et de clientibus, Humberti de Soleri, et Warnerii fratris, Alberti Christiani, Warnerii Crassi, Dominici ministri. Carta Hugonis Bellimontis Domini. Ad omnipotentis Dei laudem providentes futurorum utilitatem, monimentis tradimus litterarum, ne aliqua oblivionis obfuscetur nebula, vel malorum aliquando perturbetur audatia. Præsentibus igitur cunctis fidelibus notificamus, quod Domnus Hugo Bellimontis Dominus divino igne succensus, et de salute animæ suæ sollicitus, dederit Deo, et sancto Petro, et huic Besuensi Ecclesiæ Molendinum, quod Petrus Rufus tenebat, ante Ecclesiam sancti Martini situm, cum Molendinario, et ejus domo, et prato, et omnibus appendiciis suis, laudante filio suo Hugone, qui tunc prædicto castro dominabatur, et uxore sua Mathilde, per manum Domini Gotefredi Lingonensis Ecclesiæ Pontificis, die qua prædictam Ecclesiam consecravit. Hujus donationis testes idoneos adsignamus. Sig. Gotefredi Episcopi. Sig. Euvini Dacels, et filiorum ejus Hugonis, et Hugonis cognomento Werra, et Milonis. Sig. Milonis de Poiens, et Hugonis fratris. Sign. Hugonis Chaine et filii ejus. Et de clientibus, Humberti de Soleri, et Warnerii fratris ejus, Christiani, et Alberti, et aliorum multorum. § Post non multum temporis cum superna Providentia incitasset fideles ad confutandam Paganorum perfidiam, conpunctus Hugo, filius supradicti Hugonis, cum in expedicione Hierosolyminana proficisci deberet, incertus quid de se rei eventus daret, devotus Capitulo fratrum, vale dicturus eis, adiit, de malis a se Ecclesiæ Besuensi irrogatis veniam postulavit, fratrumque orationibus se commendans, eleemosynam fecit. Habebat namque in villa sancti Petri quæ Pauliacus dicitur, medietatem justiciarum, et terram, et homines ipsam tenentes. Quæ cuncta eis concessit, præsente et laudante patre suo Hugone. Testes hujus rei sunt qui adfuerunt in Capitulo, cum eo pene omnis Besuensium hominum et Monachorum multitudo, et de Militibus Hugo pater ejus, Josbertus, Gloseius, Wido Dessartinis, Viardus de Renavis, Wido Rufus, Hugo Chaine, Wido Ravinellus, et alii multi. § Adjungimus etiam quod alius quidam Miles Fredericus nomine de Campaniis, Hierusalem iturus, in eodem Capitulo concessit sancto Petro, et fratribus Besuensis Cœnobii molendinum cum appendiciis suis apud Blainiset, et terram, et cuncta, quæ habebat in eadem villa, adstantibus, et laudantibus Hugone Domino Belmontensi, et Hugone Caine fratre suo, et cæteris supradictis. Carta qua Dom. Episcopus Lingonensis dedit nobis quasdam Ecclesias, et Capellas apud sanctum Martinum supra Vigunnam et Bellomontem. Rerum mundanarum varietas, quam multimoda sequitur defectio, sapientem ducit ad consilium, ut ad cautelam providentiæ, ne si quid boni fecerit, pereat, mentis oculum extendat in futurum. Quicquid enim in humanis agitur, aut transcursu temporis, aut oblivionis nebula cicius aboletur, nisi sit, quod in exemplis Patrum, et in usu sanctæ cognoscimus Ecclesiæ elemosynas, et bona, quæ sancti viri operantur opera litteris propter memoriam studeamus annotare. Qua propter ego Gothefredus, Dei gratia Lingonensium Episcopus, notum facio omnibus tam præsentis, quam futuri sæculi fidelibus, venerabilem fratrem nostrum Widricum, Besuensem Abbatem, præsentiam nostram adiisse, et devotæ supplicationis precibus postulasse, ut Ecclesias, quas tenuit Domnus Remigius Belmontensis Castri Presbyter; quas siquidem bonæ memoriæ antecessor noster Domnus Wilencus Lingonensis Ecclesiæ Præsul, Domno Girardo Abbati Besuensium antea dederat; ut firmior esset donatio, iterato donarem, et auctoritate nostra roborarem, ac propter devitandas malorum hominum calumpnias, quas Ecclesiastica semper nititur devitare prudentia, sigillo nostro sigillarem. § Dono igitur, salvo jure Lingon. Ecclesiæ, Deo et sancto Petro, et venerabili fratri nostro Widrico Abbati, Monachisque Besuensis Cœnobii, Ecclesias, quas, sicut dictum est Remigius Presbyter tenuit. Ecclesiam videlicet sancti Martini, cum Capella S. Bartholomæi, et Ecclesiam de Auxiliaco, et Ecclesias de Campaniis, S. videlicet Juliani, et S. Hilarii, et Ecclesiam de Domna Petra, auctoritate confirmans Pontificali, ne quis amplius Abbatem, vel fratres Besuensis Cœnobii de tenore harum Ecclesiarum exturbet, aut audeat inquietare, aut alicujus controversiæ fraudibus usurpare. Quod si quis præsumserit, proprio reatu exigente, sententia anathematis se cognoscat subjacere. De Nerone. Ecclesiæ Dei filiis etsi simplicitas auctoritate divina teneri præcipitur, serpentina tamen calliditas eodem præcepto adhibenda cognoscitur; quatinus et innocentes ad malum non festinemus, et ea quæ videntur utilia exercere studeamus. Cum etenim mundus secundum Prophetam ollam succensam, id est, humanam conscientiam, ad faciem extendat Aquilonis, et moderni quam pluribus pro cupiditate mali viciorum inmergantur procellis, justum est, ut Ecclesiastica providentia, et sua innocenter teneat, et sapienter quod tenuerit, in futurum non amittat. Proinde ad excitandam futurorum memoriam, et obstruendam oblivionis nebulam, scripto commendamus Domnum Widonem de Lyseio, cum veniret ad obitum, pro animæ suæ, antecessorumque remedio, Deo et Monachis Besuensibus, in elemosynam dedisse quicquid apud Neronem habebat, et quicquid jure hereditario, vel quolibet alio modo debere esse suum inibi reclamabat. Quæ siquidem elemosyna super altare S. Petri per manum uxoris suæ Chartei, et filii sui Wilenhi posita est, assistentibus fratribus ipsius Widonis Poncio, et Willelmo, qui et ipsi hoc donum fecerunt, audientibus, et videntibus quampluribus approbatis viris, Monachis, Clericis, et Laïcis subscriptis, qui adfuerunt. Dedit etiam tunc querimoniam et reclamationem prati quod tenebat Albricus. Signum Widonis prioris, Alberti subprioris, Alberti Tullensis, Ricardi Monachi. Titulus de Guidone Molendinario. Beatitudinem, quam universalis Ecclesia titulus de Guidone de oratione intellegit Dominica, Adveniat regnum tuum, omni nisu mentis et corporis assequi debemus; ut cum sanctis postmodum, qui cum eo regnabunt, gaudere valeamus. Qua animadversione ducta ego Cæcilia, uxor Evrardi de Rollens, cum filio meo Willelmo, quendam servientem meum Widonem, Deo, et sancto Petro, et Monachis Besuensis Ecclesiæ, pro remedio animæ mee et anime mariti mei, antecessorumque salute dedi: et hoc donum tenens librum Evangelii cum prædicto filio meo super altare posui: et filiam meam Helisabeth, hanc ipsam donationem laudare feci. Quod ne irritum fiat, vel oblivionis nebula depereat, testes qui adfuerunt assignari benigne concessi. Sign. Guidonis Prioris. Sig. Alberti Tullensis. Signum Widonis. Signum Lamberti de Raeio. Signum Bartholomæi de Arcu. Signum Petri Cellerarii de coquina. Signum Humberti Divitis. Sig. Giraldi. Sig. Chalueth fabri. Sig. Humberti Secundinarii. Sig. Stephani nepotis Abbatis Widrici. Sig. Petri Ministri de Bassei. De Aldrico servo. Ecclesia Dei variis et crebris tribulationum procellis, sicut maris insula sæpius percutitur, vento turbinis flante, id est, inimici suasione pestifera, fidelium qui nocte ac die servitio Dei videntur mancipati, quietem perturbante. Quapropter ipsis sollerter invigilandum est, ut quæ habent, et possident, pacifice queant retinere, ne malorum aliquorum versucia perdant quod debent conservare. § Memoriale igitur et æternale esse volumus, scripto commendantes qualiter calumnia, quam Domnus Guillelmus de Tricastel, de Aldrico homine sancti Petri faciebat, fuerit terminata. Ipse Guillelmus dicebat prædictum Aldricum apud Veronam mansisse, et pecuniam fratris sui qui mortuus fuerat, ipsum Aldricum habuisse. Aldricus dicebat e contrario, se nunquam in terra Domni Guillelmi mansum accepisse, nec pecuniam defuncti fratris habuisse. Mediantibus igitur bonis qui adfuerunt viris, Aldricus Domno Guillelmo quatuor libras, et decem solidos dedit; et ipse Guillelmus quicquid clamabat super eum, dimisit: et ita calunniam suam et hominem in pace dereliquit. Quod ut inconvulsum permaneat, et oblivionis nebula non deleatur, virorum qui adfuerunt testimonio roborare, et eorum nomina opus est singillatim nominare. Sig. Widrici Abbatis, Alberti Tullensis. Sig. Widonis Capellani. Sig. Humberti Divitis. Sig. Warnerii. Sig. Petri de Pauliaco. Sig. Audonis. Sig. Johannis. Sig. Haymonis. Signum Bardulfi, Walterii de Pichangi, Wasleri Malvasloth, Lamberti de Marcelliaco. Serianth, Milonis Falsart, Warnerii de Veronna, Warnerii de Solunge. Hæc facta sunt apud Besuam. Postea vero apud Tricastel ipsius uxor domni Guillelmi laudavit, et benigne concessit pacem, quam de Aldrico fecerat Guillelmus maritus ejus. Testes adfuerunt ipse Guillelmus, Ulricus Capellanus de Claro monte, Richardus Presbyter, Warnerus nepos ejus, Johannes Clericus. Nocherus Miles, Willelmus de Casoto, Bardulfus, Walterus, Wido Checevath, Paganus, Willelmus filius Miribelli, Warvadus, Hugo, Wido, Villici de Luco. Carta de Nemore Rothart. Ecclesiasticæ dispensationis prudentia, etsi pro præcepto Domini serpentina calliditate debeat augmentari, columbina tamen simplicitate jubetur temperari, ut sic a nobis teneatur, ne plus justo temperata inprudenter dissolvatur. Cui considerationi invigilans Ego Widricus Abbas, Notum facio meis omnibus in perpetuum successoribus, quomodo Besuensis Ecclesia, cui præesse videor, de vexationibus, et doloribus, quos diu sustinuerat pro calumpnia, quæ erat de Nemore Rotart, tandem fuerit liberata. Quidam enim Belmontenses, qui Præpositales dicuntur, in prædicto Nemore partem hereditario jure proclamabant, et infestatione non modica, malis quam pluribus illatis, nobis insurgebant. Cujus doloris vehementia cum multo tempore percrebesceret, Deo, ut credimus, volente, accidit, quod quidam ex ipsis, nomine Brutinus, quadam die cum in fabrica fabri cultellum emoleret, et eum ad terram incaute deponeret, ipso cultello vulneratus cecidit, et absque viatico, et Confessione quantocius exspiravit. Cum igitur tali morte defuncto parentes et amici condolerent, et excommunicatum fuisse cognoscerent, cœperunt inquirere, quomodo in terra cimiterii adhibito Christianitatis officio potuisset tumulari, quod non posse fieri visum est, nisi a malis absolutus esset, quæ propter nemoris calumpniam Ecclesiæ fecerat, pro quibus excommunicatus apparebat. Clarino igitur fratre ejus agente, qui sapientior erat, cum Widrico alio fratre actum est, quod uxor ipsius Brutini, quam Baldulfum vocant, et pueri ejus Petrus, et Willelmus, et omnis familia calumpniam prædicti nemoris dimiserunt, et eminam milii, quæ tunc cara erat pro tempore, a nobis suscipientes, Deo, et sancto Petro et Monachis Besuensis Ecclesiæ pro absolutione illius concesserunt: testibus appositis, Haymone Monacho, Clarino, Widrico, Christiano, Humberto Loir, qui videntes, et audientes affuerunt. Proinde periculosam mortem illius adducentes sibi in exemplum fratres et consanguinei, Clarino agente, qui melioris, sicut dictum est, fuerat scientiæ, omnes in hoc convenerunt, ut prædictæ Ecclesiæ pacem facerent, et ne ante Deum rei pro calumpnia nemoris apparerent, omnes concorditer ipsum nemus Deo, et sancto Petro dimiserunt; insuper benedictionem temporalem a Monachis susceperunt; Widricus XL solidos, et eminam milii, Clarinus, et Willelmus frater ejus XL solidos. Hugo Præpositus, pro eo quod nemus ipsum Deo, et sancto Petro guilpivit, filium suum in Ecclesia nostra fieri Monachum obtinuit. Dimissa sic nemoris calumpnia omnes pacem bonam, et concordiam fecerunt, et super altare sancti Petri quicquid in prædicto nemore, et appendiciis ejus, seu juste vel injuste proclamabant, totum Deo, et sancto Petro dederunt, guilpiverunt, et insuper juraverunt quod amplius non repeterent. Et si calumpnia exinde veniret aliqua, fideli enarratione, guarantiam portantes legitimam, nobis contra omnes calumpniatores enarrarent. Quæ pax ne temporum intervallo, vel oblivionis depereat incommodo, legitimorum, qui affuerunt, roboranda est testimonio. Haymo Columba, Willelmus de S. Sequano, Petrus, Aldo frater ejus de Pauliaco, Malet, Humbertus, Warnerius, Christianus, Humbertus de Solio, Clarinus, Widricus, Guillelmus, Sibilla uxor Hugonis laudavit pacem et donum nemoris, quod fecit maritus suus Hugo, et pueri ejus, Milo et alii. Malvaslet cum moreretur prædictum nemus guilpivit præsente Abbate, Poncio Capellano Fineta, Gisleberto filio ejus et Christiano. Hugo de Aquato iterum cum moreretur hoc nemus guilpivit, præsente uxore sua. Testes affuerunt, Christianus, Malvaslet, Amalricus, Garnerius Silvestris. Carta de S. Sequano in Beesca. Quantæ pietatis desiderio debeamus æterna meditari, labentis mundi casus indicat, qui cotidianis defectibus videtur annullari. Præsens etenim vita, quæ in suis stipendiis ærumpnosa conspicitur, quicquid confert, infirmum est et fragile, et quod sui amatorem tandem reddat miserrimum evidenter conprobatur. In cujus siquidem dispendiis, quia multiplex pro inbecillitate carnis patimur detrimentum, ipsa mors, per quam omnis caro destituitur, doloris et timoris nobis est argumentum. Pro respectu hujusmodi, nolens amplius adquiescere carni et sanguini, sed Majestatem cœli propiciam promereri ego Martellus de Malleio, volensque de peccatis agere pœnitentiam, quæ per meæ juventutis commisi laciviam, animo proposui sepulchrum Domini Jherusalem invisere, ac Besuensem Ecclesiam, quæ mea est parrochia, prout patris, antecessorumque meorum testatur sepultura, largiori bonorum meorum erogatione, consilio caritatis placuit augmentare. Deo itaque, et sancto Petro, fratribusq. Besuensis cœnobii, in præsencia Domni Abbatis Gerardi, concedente, et laudante Comite Guillelmo, cui in custodia, et protectione terram meam dimisi, donavi duas in Sagonna piscarias, unam quam ante dederam, aliam quam dedi cum hoc iter arripui. Dedi autem hoc tenore, ut si opus fuerit, piscator servientem habeat, qui ad gubernandam navem eum adjuvet, et ea quæ in arte vel officio piscandi sunt necessaria, ei famulando subministret. Hominem enim, qui solus nititur operari, cum parum aut nichil proficiat, opportet adjuvari. § Dedi eciam pratum unum, quod dicitur, Brachium Lamberti. Dedique nemus, quod juxta Sagonnam Wevra appellatur, et omnia memora, quæ habeo circa villam, quæ Beesca vocatur, dedi Monachis ibidem manentibus ..... ex illis omne quodcumque fuerit necessarium Monachis et hominibus ipsorum in asimentum. § Dedi etiam decimas de Flagei, et parochiaticum, et omnem usum, et consuetudinem in nemoribus, et in sylvis ipsius villæ cum omni libertate. Ad hanc donacionem addidi decimam quartæ partis de portu. Dedi etiam paagium S. Sequani, quod meum erat, concessique, et donavi Monachis Besuensibus, ut porcos suos indominicales in nemora mea ubicumq. habuero mittant, et sine pastionatico per omnia libere currant. Monachi vero, qui apud Beescam manebunt similiter faciant, per omnia nemora mea porcos suos indominicabiles sine pastionatico mittant, et centum desuper si adtrahere porcos voluerint. Qui siquidem Beescenses Monachi, quia pro remedio antecessorum meorum ibi sunt mancipati, nolo quod aliqua vexacione mala per meos homines videantur fatigari. Quapropter concessi, et in loco elemosynæ mihi constitui, ut villam illam, Beescam videlicet, in qua habitant, cum omni libertate habitent ipsi Monachi, et præcepi ut homines mei, qui terras habent in villa, illas claudant, et sepes oportunas apponant, ne animalia villæ quod intus fuerit devastare prævaleant. Quod si claudere noluerint, et aliquod dampnum evenerit, homo villæ in causam non trahatur, et nemini inde respondeat, nec dampnum, nec legem inde persolvat. Et si homo prædictæ villæ dampnum per clausuram male factam susceperit, Comiti Guillelmo ostendat clamorem, et ipse Comes plenariam super hoc faciat justiciam. Et ut hæc donatio autentico roboretur privilegio, subscriptorum virorum firmamus testimonio. Sig. Martelli, qui hoc donum fecit. Sign. Wilelmi Comitis. Sign. Girardi Abbatis. Sign. Constantii de Derneyi Abbatis. Sign. Poncii de Silium. Sign. Gileberti Prioris Beescæ. Sign. Parisii Canonici de Masenot. Sign. Roberti Militis de Bille, Wido Trosellus, Walo de terre Divion..... pro sua suorumque eterna salute..... filii sui Guillelmi nuper defuncti et honorifice Besuæ sepulti, dedit liberrime Deo, et Ecclesiæ Besuensi hæc subtus annotata perpetuo jure possidenda, volentibus atque laudantibus uxore cum filiis, nec non et fratribus, Richardo scilicet et Girardo. Mansum unum videlicet apud Balenavam, eo tenore, ut habitator ipsius usus consuetudinales habeat, sicut prius, in aquis, in terris, in pascuis, et in sylvis ejusdem Humberti et successorum ipsius. Dimisit quoque nummos quatuor quos Monachus Arcionensis ei debebat annuatim pro ripa molendini sui in festivitate sancti Martini. Dedit etiam quatuor jugera terræ, quæ habentur prope arborem ulmum, quæ de Mulmis dicitur. Addidit his et falcem prati prope pontem Arcionensem siti. Cujus donationis testes idoneos etiam subscribere curavimus. Quorum nomina sunt hæc. De Monachis Abbas Joffredus, Poncius Prior, Guido Sacrista. Bartolomæus frater ejusdem Humberti, Robertus Verna. Milites, Hugo de Asperomonte, Aymo Columba, Aymo de Minure, Aymo Bornus. Burgenses, Petrus de Pauliaco, Maletus, Johannes coquus, et alii quam plures. Carta de Fontinellis. Mansuris est inprimendum litteris, quod Hugo Miles de Fontanis pro anima fratris sui Haymonis nuper interfecti, et apud Besuam honorifice sepulti, laudante sorore cum nepotibus, et cæteris, ad quos res pertinere videbatur, dedit Deo, et Ecclesiæ Besuensi apud Fontenellas mansum unum cum falce prati, et tertiam partem medietatis minutæ decimæ. Hoc autem fieri fecerunt, Milo Miles Dominus de Fossato, cum fratre Roberto (ad quos maxime attinebat) in die sepulturæ ipsius Besuæ, multis præsentibus, quorum nomina partim subnotantur. Abbas Joffredus, Hautio Prior, Vido Sacrista, Bartolomæus, Gybuinus Monachi. Milo de Fossato, et Robertus frater ejus, Milites.