N° 1. Vers 1155. Vie de Garnier de Mailly, prévôt de l’abbaye. In memoria eterna erit iustus. Nostrorum mos priorum extitit describere sua etate uiriliter agentes, ut uirtutes eorum et opera non sepulcris conderentur, sed recreationi et animis uiuentium ad sequendum litteris panderentur. Excepta quippe moralitate et sacratis figurationum alegoriis, quis in Ueteri Testamento non stupeat et stupendo amirari debeat, Dauid adholescentem, inscium bellandi, arma etiam ferre nescientem, timidum, multis militibus gigantem, tam audaci animo, solum inuadere atque invadendo deicere? Quis cum dulci speculatione, in Nouo Testamento, non miretur Agnem beatissimam tredecim annorum puellam, castitatis et martirii amore Prefecti Urbis filium spernere quem et ducere, si uellet, ac fortasse amoris nimietate ad quod vellet inflectere, posset? Quod certe hec et alia singularia exempla non solum suos actores magnificant, sed ipsos quoque relatores et depulsores obliuionis honorandos predicant; denique dudum tempore persecutionis primi saeculi, par pena erat martirem sepelire et martyrium ferre. Eodem nempe modo, gloria dignus est, non tantum magna faciens, sed etiam ipsa magnifica ne deleantur, referans. Non autem huius memorie respectu sancti et animosi bona fecisse putantur, sed potius ut eterna, non transitoria mercede ditarentur: ditantur pro certo quia et viriliter egerunt honesteque et curiositer uiuendi semitam posteris monstrauerunt. Licet ergo dum uiuerent, duro certamine carnis inerciam uicerint, pro se tamen et pro his quos exemplo animarent, mercedis duplos manipulos colligunt. A pio itaque Remuneratore qui suos in misericordia et miserationibus coronat, nulliusque benefacti uel laboris est inmemor, omnimoda impartitur benedictio ut quosdam magnificentia et uirtute operum ditet, alios eorum imitatores mercedis etiam tribuat participes tardiores et inertes ad operandum, si ad salutem sequentium bene acta retinuerint et narrauerint, nec ipsos gloria defraudet. Ea propter, quoniam generatio praeterit et generatio aduenit, terra uero in eternum stat, si nostri anteriores prudentes et loquaces domini Guarnerii praepositi, forcia facta narrassent sequentibus utique placere et prodesse potuissent, quoniam qui uiderant uel recenter uisa et adhuc quasi fumantia audierant, indubitanter posteris referent; quod quia neglexerunt et propriis intendentes generalia spreuerunt, nos, licet infacundi, tamti uiri non passi penitus obliterari ac uelut cinerescere memoriam, pauca de magnis ab antiquis et ueracibus audita, quasi scintillas quasdam ex magnis copiis legentes, informi descriptione adumbramus. Malumus enim illiterati uideri quam pii provisoris et excellentis patroni, beneficia atque uirtutes ex toto obliuisci. Igitur quoniam hac tempestate capud ducatus Burgundie Castrum Diuionense reputatur et capud Diuionis, ecclesia beatissimi prothomartiris Stephani fore perhibetur, cui ab antiquis regibus et praesulibus intus et extra, multa collata sunt, locuturi de uenerabili Garnerio eiusdem ecclesie praeposito et restauratore, cuius tempore a rege Roberto et regina Constantia, filius eorum Robertus Dux primus ibi positus est, dignum uidetur breuiter annotare qualiter hec mutatio potuit peruenire. Ludouicus filius Karoli Calui biennio uix regno functus, dimisit filium adhuc in cunis et qui Karolus Simplex, siue Karlomannus dictus, cui proceres regni Francorum Odonem dederunt tutorem. Karolo iam adulto, Odo regnum reddidit a quo pro bonitate, parte regni muneratus est. Ipse Odo et Robertus fuerunt filii Roberti Andegauorum comitis, fratres Hugonis cognomento Abbatis qui quondam a Normanis et Barbaris Gallias potenter eripuit. Mortuo Odone, Robertus frater eius parte regni quam frater habuerat a Karolo priuatus, indignatus est et se regno sublimari faciens et coronari, post annum a ducibus Karoli occisus est, licet eos prius deuicerit. Huius Roberti filius Hugo Magnus totius Gallie dux strenuus fuit, Karolus rex ex Headgiua, regis Anglorum filia, genuit filium Ludouicum. Quo iam adulto captus ipse rex ab Herberto Uermandensi comite et usque ad mortem in carcere detentus; interim regnauit Rodulfus filius Ricardi, incliti Ducis Burgundie. Nam Ludouicus filius Karoli proditores timens, ad parentes matris sue transfugit in Anglica regione. Anno autem circiter ab Incarnatione Domini nongentesimo tricesimo septimo, indictione decima, mortuo Rodulpho rege, Hugo Magnus Ludouicum reduxit atque regno restituit, quem etiam quoad uixit strenue iuuit. Post decem et novem annos, obeuente Ludouico, successit in regnum filius eius Lotharius qui uicesimo quinto regni sui anno, comperiens defunctum Vuidricum ligonensem episcopum, Brunoni cognato suo adhuc adholescenti Lingonensis urbis dedit pontificatum. Nam uicesimo quarto etatis sue anno, a Burchardo lugdunensi archiepiscopo in ecclesia Sancti Stephani sacratus, triginta quinque annos in episcopatu peregit. Cuius consecratio et in lingonensi cathedra receptio, fuit ab incarnatione Domini anno DCCCC.LXXX.I°, indictione IXa nona (sic). Anno denique DCCCC.LXXX.VII Lothario rege defuncto, Ludouicus filius eius regnare incipiens, cita morte preuentus, absque herede, Francorum reliquit regnum. Posteritas enim Pipini quem papa Stephanus secundus cum filiis Karolo et Karlomanno in reges ungendo sacrauerat, quin etiam Bertradam uxorem eius in reginam benedixerat usque ad hec que narramus tempora non solum Francorum regnum, set et alia regna strenue gubernauerat. Non otiosum autem uel graue videatur lectori diuerticulum aliquod de regum relatione hic inferi, quoniam quibus chronice maiores non habentur in promptu ad cognoscendam eorum successionem, tantilla hac narratione se recreare poterunt Ante iniunctionem huius Pipini, imo ipse et priores sui Maiores Domus dicebantur, quoniam proceres regni et duces uoluntate eorum et consilio iura prouinciis dabant. Pipinus et Karlomannus frater eius pene quinque annis Francorum regnum strenue rexerunt et auxerunt. Obierat namque iam Childericus in quo defecerat generatio Clodouei regis qui usque tempore regnauerat. De hinc Karlomannus, relicta cura regni Pipino fratri, Romam perrexit atque prius in Monte Sorapti monachus factus, postea in Montem Cassinum ad habitandum cummigrauit. Horum pater Karolus propterea Tudites appellatus, quidem malleus fabri et quia sicut malleo uniuersa tunduntur, ita Karolus omnia regna sibi uicina adtirauit. Cuius pater Pipinus prior fuit uir omnis sapientia et uirtute adornatus in cuius ditione et exercitu beatissimus legitur fulsisse Gengulfus. Ipsius pronepos Pipini de quo prediximus cum uxore et filiis a Stephano papa in regnum sublimatus anno incarnati Uerbi D.CC.L.IIII° indictione VIIIa. Postque filius eius Karolus qui Magnus dictus est ita regnum Francorum nobiliter ampliauit ut pene duplum illi adiecerit. Qui postea industria et fortitudine sua Imperator Romanus factus, decessit anno Domini DCCC.XV, etatis sue LXX.II° et ex quo regnare ceperat XL.VII, quinto kalendas febroarii. Hic antequam decederet, cum consilio primorum imperii et regni, filium suum Ludouicum Pium Imperatorem et Augustum appellari iussit. Ludovicus itaque Pius post patrem, sedem Imperii per annos uinginti quinque magno moderamine disposuit. Quilicet plures filios habens imperium et regnum inter eos diuiserit, inter quos per longum tempus multa simultas uiguerit; minori tamen filio Karolo qui Caluus dictus, monarchia principatus ad ultimum deuenit, anno siquidem Domini DCCC.LXX.I. Karolus Caluus regens Francorum regnum erga cultum ecclesie Dei fuit studiosissimus. Qui multa gloria diu fretus, tandem in finibus Lugdunensium uita functus, per reuelationem angelicam Parisiis translatus, in ecclesia Sancti Dionisii regali sepultura est tumulatus. Successit patris in solio Ludouicus bienno uix regio nomine functus et de quo et suis successoribus in inicio huius operis quantum opus fuit, prelibauimus usque ad tempora Brunonis lingonensis episcopi. Cuius tempore, Ludouico filio Lotharii qui Brunonem Lingonis prefecerat cum progenie deficiente, biennio fere transacto, Hugo Magnus dux Francie prefati Hugonis Magni filius qui Loudouicum patrem Lotharii regno restituit, omnium procerum et ducum assensu, in regnum sullimatus est, anno ab incarnatione Domini DCCCC.XC, indictione tertia; qui senectuti sue et labori prospiciens, filium suum Robertum in regem ungi et secum regnare fecit. Nec multo post, Hugone deficiente, tocius regni monarchiam Robertus solus obtinuit. Hic unum filiorum suorum, Henricum nomine, in regnum Francie, alium nomine Robertum in ducatum Burgundie, sublimauit. Ex eo tempore Castrum Diuionense ab episcopis lingonensibus ante possessum, in potestatem et principatum Ducatus deuenit. Imminente denique hoc uolubili et tempestuoso tempore, dominus Humbertus de Malleio et uenerabilis uxor eius Anna, huius prouincie nobiliores custodiam Diuionensis Castri et regimen terre a comite Belli Montis Hugone tenebant, principante secum suo consanguineo Guidone agnominato Diuite, diuionensi Uicecomite. Ipse enim Hugo comes dominium terre ab episcopo lingonensi tenebat, quod prefatis uiris nobilibus tradiderat, quod in tanta uiuacitate tenuerunt, ut cum rex Robertus et eius coniux Constantia prouinciam hanc sepius attereret, eius impetum omnino nichili penderent. Brunone namque episcopo superstite, in Diuionensi potestate rex nichil habebat, quam successor ipsius Lanbertus ut fertur, pro adeptione Episcopatus, regi concessit, sicque ad detrimentum cleri et ecclesiarum, sicut de Iherusalem dicitur, quae erat libera facta est ancilla. Idem itaque Robertus monarchiam regni solus obtinens, cum audisset in partibus istis quosdam existere qui circumquaque res alienas uiolenter rapientes, ut liberius impuneque retinerent, firmitates et castella noua sibi construxerant, con copioso ut regem decebat, exercitu, Miribellum ad expugnandum et diruendum, aduenit: erat enim illud una ex mansionibus raptorum; quod, Deo fauente, in breui effecit. Supra scriptus nempe Humbertus et Anna uenerabilem hunc de quo loqui nitimur uirum genuerunt, decus generis et patrie tam corporis pulcritudine, quam morum elegantia futurum. Quem parentes clericali officio tradentes ecclesie que beati Stephani canonicum attitulantes, patrimonii sui magnam partem diuidentes, liberam ei dederunt, qua non solum se suamque familiam ut dignum erat, sublimiter regeret, uerum etiam accidenti tempore pro requie animarum suarum, Deo etiam et sanctis eius contraderet. Prouidentia quoque superna que omni habenti dat ut habundet posse ei adauxit, quoniam cum fuissent septem illustres fratres uno patre et una progeniti matre et longe ante eum sex obeuntes, monarchiam et gubernationem tocius patrimonii et heredum illi dimiserunt. Que ipse ut fidelis seruus et prudens, ut intraret in gaudium Domini sui, sapienter dispensauit. Ergo quoniam ut inertes scriptores, scrupulosa narratione peracta, ad ipsum tandem uix euasimus, quatuor uirtutum specimen quibus in uita hominis nichil utilius fore Salomon attestatur, in eo fuisse ostendamus, quatenus per hec cetera quoque bona eum replesse monstremus. Ac primum de temperantia uidendum, que in nobilibus et iuuenibus uix aut nunquam repperitur: denique in primeua iuuentute, cum et decor corporis et affluentia copiarum ad leuitatem eum inflectere possent, coeui sui nobiles, sicuti talibus mos est, ut concubinam sumeret et per eam seculi lasciuiam temperaret, persuadebant. Quid multa? dies statuitur et ad iniciandam talem conuencionem, non minimo sumptu, conuiuium preparatur. His cognitis, uenerabilis pater eius, sumptis sociis, die constituto, insperatus aduenit, iamque fere mensa parata, ostium pulsauit, at interiores, comperto eo, per ostium exterius cum muliere citissime diffugerunt, et cum paucis, uelud in theatro iudicii, iuuenem pauidum reliquerunt. Ingressus itaque pater cum ira ignem huc illucque dispergit et cacabum cum carnibus effudit, mensam cum apparatibus subuertit uixque a dilecti filii uerberibus se continuit. Sed ille, cui naturalis inerat modestia, supplici affatu dulcique precatu, patrem temperat ac pro certo nonquam patrem talibus se offensurum ueracibus uerbis assecurat. Exinde Deo volente et donante, ita mutatus est ad maturitatem ut sensu mentis, corpoream omnimode deuinceret leuitatem. Comparanda est, si placet, huius honorabilis iuuenis temperantia cum quorumdam inmoderata peruicacia; multi namque nec amicorum precibus, nec uicinorum consiliis, nec etiam sacramenti constrictione ab inceptis desistunt; hunc una correptio patris ad honestatis reduxit statum; illos plerumque a stultitia non revocat egestas, hunc non detinuit in lasciuia opum habundans facultas: magna nempe debetur merces cuilibet iuueni proprie et occulte resistenti titillationi, nedum isti cui et opes et coevi nobilles suggerebant fauere iuuentuti. Apparet ex hoc non a corde eius processisse leuitatem, sed aliunde per quemlibet immissam que exstirpari potuit tam facili increpatione. De hinc eius conuersio et immutatio cunctis esse cepit stupori et ammirationi dicentium: Hec est mutatio dextere Excelsi. Nec longe post hec, electus a Diuionensi clero, communi omnium uoto, honore sacerdotii et dignitate prepositure sublimatur. Iure et enim aliis ex tunc dominus et pastor est institutus qui sue voluntati dominari et eam ad onestatem deducere prius procurauit. Justicie itaque opibus deinceps se plene conferens subiectus, non dominum, sed patrem se prestabat et nutritorem. Ostium eius uiatori patuit, ocellus fuit ceco et pes claudo, uiduarum et opressorum potens extitit liberator. In iudicio curie eius nunquam uel suspicio fuit dande mercedis, sed rectitudo et exequtio iusticie ab omnibus ibi cernebatur. In ecclesiasticis intentus et peruigil, Dei laudes nocte dieque canonicis honeste et curiose solvendas monebat. Quod autem aliis iussit, aut ipse prior solus, aut cum ceteris conpetenter exercuit. Prepterea, affectu quo erga beatissimum prothomartirem Stephanum feruebat ignitus, singlis annis in festo eius missam celebraturus et ipsi suo dilecto patroni seruum et ancillam liberos offerebat, prius tamen in pulpito post processionem conscendens, omnesque de cognatione sua qui donis suis calumpniam uel damnum inferrent, eterno dans anathemati, nisi resipiscerent. Nec his contemptus sepius in Italiam et alibi, causa orationis pergebat, multorum sanctorum reliquias et serica ornamenta quibus casule, cappe alieque vestes ad decorem Domus Dei fierent, deferre studens, in his non quelibet uiliora et cito peritura, sed potius cariora ac durabiliora coernebat, inter que casulam purpuream nigram et eiusdem coloris cappam atque aliam crocei coloris cappam, simulque fimbriis albis ornatam, nec non et pallium optimum pauonibus ordinatis intextum, que adhuc ad indicia eius probitatis manent, cruces, candelabra et alia multa que malorum nequitia, post mortem ipsius, ab ecclesia furto sunt subducta. De possessionibus uero et mansis ita domum commissam ampliauit ut prebende que usque ad suum tempus tenues erant et perpauce, tam suis quam aliorum donis duplicarentur. Tempore namque ipsius, Hugo Lingonensis episcopus et Aymo Tilecastri dominus, ecclesiam ipsius castri in honore sancti Florentii martiris dicatam cum appendiciis omnibus et magnis reditibus, ipsi suisque successoribus perpetue possidendam tradiderunt. Quidam etiam miles Hugo Foardus nomine, in uilla Cortarnulfi iusticiam, latronem, falsam mensuram et in nemoribus ceparium, uenationem et in aqua piscationem, sicut in carta scriptum habetur, dedit Guido Diues, miles, de quo supra diximus, in Uilla Bresconi mansum unum dedit cum seruis et ancillis, mansum et que appendebant culturantibus in uineis, in siluis, in planis et aquis, absque exactione et exenio, omnino liberum. Item quod alius nomine Rocelinus qui et Romestannus dedit alodium suum de Fisseio et mansum de Bargis cum uineis et omnibus manso pertinentibus et quicquid in Parriniaco, in uineis et campis tenebat, uel alius per eum, et ad Corcellas, mansum cum omnibus manso pertinentibus et boscum uersantem et seruum Aldonem cum infantibus, et de siluis que uocantur Carmeel, silue Colsari Petri communis Calcenolea et de Nois partem suam, Adeice mansum cum omnibus appendiciis et Quintiniaco mansum cum omnibus pertinentibus. Decimo fere ante hoc anno, adhuc Brunone episcopo uiuente, proclamantibus huius ecclesie canonicis, reddi fecerat et ne ultra refelleretur, sub anathemate interdixerat ipse episcopus ecclesiam Mirebelli cum appendiciis suis et terram de Acellis que Sancto Slephano mali homines diu abstulerant. Fuerunt et alia multa que plures ecclesie Sancti Stephani, eodem honorabili Garnerio preposito ammonente et perquirente, tribuerunt, de quibus socordia priorum nullam tradidit memoriam sequentibus, quin potius per inerciam rectorum de notis et ignotis aliquanta sunt perdita, quam cum non est qui teneat, habundat qui diripiat. Mater etiam eius Anna pro se suoque uiro et filiis dedit Giurelo quinque iornales uinee in campo Arneii et in Carue et Uineto et Sumbardesqueca et Prelis uineas quas habebat; tres denique mansos apud Marcilleium cum hominibus eos tenentibus uineisque ac siluis, terris quoque cultis et incultis atque consuetudines que eisdem mansis debentur, prefata mater, hortatu kari filii, sue oblationi adiecit. Viuens quoque pater cum uxore dederunt in insulis Genleti, prata in fine qui uocatur Lamponna: ultra Dollam supra Dubium fluuium dedit Raynardus pater Odonis, miles de Diuione Sancto Stephano ad Cricejum mansum cum hominibus illum culturantibus, nulli jus, uel exactionem siue consuetudinem debentem. Hec de aliorum donis que instinctu et tempore eius hec ecclesia adquisiuit; sed ipsius memorabilis Garnerii dona istis omnibus semper eminent; dedit namque uilletam que ultra predictum Ciceium est cum seruis utriusque sexus; quosdam denique eorum liberos cum facultatibus inde adduxit quos in clientela sancti cum aliis ordinauit. Dedit alodinm in uilla que uocabatur Arceis cum terris cultis et incultis ad illud pertinentibus; Quintiniaco cum ecclesia et decimis, omnem suam hereditatem; apud Cauenniacum, unum pratum; Siliciaco, decimas et unum mansum cum omnibus pertinentibus; in quo ipsius tempore Engelio gallicus ecclesiam incoauit, et post eius obitum, consummauit; Meruello, dedit omnem terram quam habebat; Cremelex, unum pratum; Sampaniaco que, inter Marcennacum et Giureium, unam uineam. Ecce uere Israelita in quo dolus non extitit qui Deo dicere fidenter potuit: Tu es qui restitues hereditatem meam mihi, de quo etiam cumuenientissime potest dici quod felici cummercio pro terrenis, celestia, pro preteritis, eterna commutauit. Qui etiam ne uirtute careret quam sancti pre occulis mortem habentes timore et amore futura previdenter dispensantes, constituit unde panis, unde uinum, unde species herbarum ad potum conficiendum, unde fercula carnium, unde noue scutelle in die anniuersarii sui quotannis, ad refectionem Fratrum prouenirent; quod sequaces studiose explentes, usque ad hec tempora diligenter obseruarunt cum fratrum refectione, aliis sacerdotibus et clericis, nec non et pauperibus habunde eo die ministrantes, insuper sic in festo Sancti Stephani militibus et amicis partes ad honorem pii et boni prouisoris, dirigentes. Digne itaque iusticia huius manet in seculum seculi qui propria dispergens, dedit pauperibus, illum secutus qui cum diues esset, pro nobis pauper factus est, ut illa inopia nos ditaremur. Transeamus autem de genere ad speciem ut continentiam ei monstremus uicisse radicem omnium malorum, cupiditatem. Quedam matrona Tecilina nomine, uxor Balduini diuitis quem Dux Robertus secum de Gallia adduxerat, pro auxilio constructionis templi, unde suo loco in posterum narrabimus, predicto uenerabili preposito scifum aureum, uiro suo nesciente, obtulit. Erat uero miri et magni operis, plus triginta librarum ualens precii; quem ille, licet inuitus, suscipiens, quum Dei domum de justis potius et dignis mercedibus uolebat construere, contra morem multorum non sibi retinuit nec expendit, sed archimandrite seruandum commisit. Transacto denique fere quinquennio, quidam ex clientela Sancti huius rei conscius, ad Balduinum veniens, si sibi merces daretur questum magnum se indicaturum promisit. Cui ille gallice respondens, tunicellam et caligulas pro mercede spopondit. Cumque cliens rem ut erat indicasset, Balduinus uxorem suam affligere fialamque suam repetere anxie cepit. Quo comperto, uir Dei mulierem non ausam sibi indicare aut a se reposcere per nuntium euocat et scifum intactum reddens, representat. Quod illa insperanti marito resignans, Balduinus facti penitens: «Me miserum, inquit, quia nec huic ero dicior et ille beatus pro hac repeticione a modo meum exosum habebit adiutorium.» Quod et factum est, nam ex tunc prepositus memorabilis eius oblationem spreuit, licet post eius mortem terrem australem cum signis maioribus nominibus suis dicatis, Balduinus cum uxore expleuerunt. Verum clienti pro delatione mercedem repetenti, tunicellam et caligulas puero unius anni uix sufficientes dedit, sicque miser pro proditione et domini sui familiaritatem et cupite mercedis amisit expectacionem. Nunc ad incepta reddeamus et huius magnanimis prelati fortitudinem, pro nostro posse utcumque monstremus. Relatum fuit huic reuerendo uiro quadam die sabbati, iussu Ducis Roberti, cuiusdam de familia Sancti Stephani in cimiterio Sancti Michaelis iuuencam carnifices rapuisse et occidisse. Quo cognito, prepositus ipsum Ducem conuenire studuit et malefactum emendare monuit. At ille ut homo ferocis gestus et tumentis animi monitum spreuit superbe, dicens de pecuniis terre ubicumque et undecumque captis principem et officiales debere uiuere. Venerabilis prepositus tali repulsa affectus in crastinum, die dominica, processione peracta ad quam more solito ipse Dux cum poplo conuenerat, pulpitum ascendit, publicaque proclamatione, coram omnibus, candela ante pedes Ducis proiecta, eum excummunicavit. Tunc ille frendens et minans cum ira recessit nimia, in proximo uindictam de eo et rebus ecclesie se capturum promittens. Preposito autem illius minas non appreciante, dicens namque scriptura: iustus ut leo confidit, die sequenti, feria scilicet secunda, Duce ad ecclesiam veniente, cum iam pedem in ostio ponere uellet, portas ei contra faciem clusit, publice clamans indignum eum intrare domum Dei quem adhuc peteret carnes rapacitatis. Dux uero ultra modum turbatus et iam pene insanus recedens, se miserum coram omni sua familia testabatur si hanc iniuriam ad plenum non ulcisceretur. Missis itaque quatuor tamen parasitis, nam ceteri obedire uerentes diffugerant, mulum quo spaciari solitus erat, de eius domo rapuerunt; his compertis, iam dictus Humbertus dominus de Fauerneio, sumptis secum decem militibus uenit ad Ducem. Quo uiso Dux prius cepit ad patrem de filio interpellare, se immerito iniuriatum clamare et querelas inmensas uelut iuxtas pretendere. Pater autem ut uir nobilis et potentissimus respondit se suosque omnes facto Ducis nimium dehonestatos, a seculo inauditum fore quemlibet de sua parentela tali iniuria affectum. Cuius animositatem Dux veritus, iustam uel iniustam haberet causam, ad libitum patris omnia se emendare et promisit et fecit. Mulus autem a duobus guarcionibus reductus, ab eodem uirili cordis preposito de domo expulsus est, dicente non sibi cumpetere quod diabolus sua sibi rapacitate uenditauerat. Ita per totum oppidum pene tres septimanas mulus oberrans stramine et sterquiliniis pastus, tandem ab uno eius asine captus est et retentus. Ecce uirum uirtute fortitudinis percelsum iuxta Domini mandatum oppresso subuenire paratum et propria non repetere, sed magis spernere et suam iniuriam negligere studiosum. Apponatur quidam simile et quia perratus imitator modo quolibet est nimium laudabile. In crastino Natiuitatis, cum celebratur uenerabile festum Sancti Stephani, mos est censuales ad altare uenire, ministrisque astantibus, debitum soluere. Quidam itaque prepositus uicecomitis Diuionis, cuius nomen preterimus, ne heredibus eius qui militari honore prefulgent graue uideatur, quasi pro sui reuerentia, antequam officiales conuenirent, teste nullo, super altare, capitis censum deposuit: hora ergo processionis, memorabilis prepositus ministris occurentibus interrogat si iam ex integro census redditi essent. Illis respondentibus, excepto predicto uiro, censum omnes persoluisse, dominus Garnerius coram omnibus, eo conuento vellet nollet, prius processionem, poplo presente, iterum super altare censum coegit offerre. Hec de tribus uirtutibus insipide depictis prudentie colorem, Deo iuuante, annectamur. Quam ipse Saluator in Euangelio commandans: Filii, inquit, huius secli prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Hic itaque uenerabilis prepositus et cum maxima reuerentia nominandus, Garnerius non nobilitate seculi, qua excellenter pollebat elatus, non diuitiis quibus Dei dono habundabat resolutus ut plerisque moris extat, sui est oblitus, sed potentiam nobilitatis et diuitiarum luxum ad eternam domum in celis sibi construendam, seruire coegit. Denique post edificationem ecclesie Sancti Michaelis quam coadiuuante uenerabili Ualdierio, fecerat, quamque Lambertus episcopus lingonensis, ipso petente, sacrauerat et secunde quam in proprio alodio Fauerniaci in honore Sancti Georgii incoauit, quamque post eius obitum Stephanus nepos eius, Fauernii dominus, consummauit, summe et indiuidue Trinitati uolens in omnibus se subditum et deuotum monstrare, magnis impensis et laboribus nimiis fabricam huius incepit ecclesie, in qua Agni Immaculati carnes et laus Dei continua pro se proque cunctis Dei fidelibus decenter offerrentur. Ea propter non sicut filius huius seculi terre adhesit, sed sicut filius lucis, quod uere erat, presentibus et futuris prudentie sue exemplum reliquit. Omnes denique sanctos ut eorum consors et ciuis superne Iherusalem ubique recolens et uenerans ac se suaque affectuose illis commandans, precipue beato prothomartiri Stephano sincero et fideli hesit amore et feruenti semper eum coluit ueneratione. Ecclesia quippe oppidana in ipsius martiris honore antiquitus constructa, licet longissimo tempore canonicali officio competens extiterit, longitudine atque decentibus picturis quibus superius decorabatur et pauimentis inferius suo tempore uigens, iam tamen uetustate diruebatur atque sui terminum ruinis et scissionibus quibusdam minabatur. Huc quoque accesserat quod corpus uenerandi pontificis Medardi ab Ademaro comite et uxore eius Lampadia de Galliis sicut in gestis scriptum est, in eadem ecclesia fuerat aduectum et ob insignia uirtutumque ad declaranda sancti merita, Deus ibidem frequenter operabatur, iam non ecclesia Sancti Stephani, sed Sancti Medardi uocabatur. Anno siquidem ab incarnatione Domini nongentesimo primo, indictione quarta, partim iusto Dei iudicio, partim principum inercia, Gallie multis barbaris exposite, incendio ac innumerabilium hominum nece sunt uehementer attrite. Dumque non esset qui resisteret, quicumque aliter se sibique cariora saluare nequibat, fuge presidium inquirebat. Inde contigit multa sanctorum corpora a Galiis in Burgundiam deferri, tunc illo in tempore in mense maio ut tam compendiose diximus, idem gloriosus confessor delatus est. Ea tempestate Benedictus quartus in papatu uigebat, rex Karolus qui Simplex dictus est a suis hominibus infideliter Paronne incarceratus erat, Argrunus bone memorie presul, Lingonice ecclesie presidebat. Ipsius namque pontificis diebus, ut in ueteribus cartis dignoscitur, una ex generalibus sinodis quibusque annis in eadem Ecclesia beati prothomartiris ab eodem regebatur. Quod etiam anteriorum et successorum suorum temporibus creditur factum quamdiu mansit in potestate episcopali Diuionense Castrum. De hac uidelicet ecclesia in uita sancti Gregorii lingonensis episcopi legitur, quod gestatores corporis eius a Lingonis eum deferentes ad intramuraneam ipsam Castri ecclesiam detulerunt. Aduenientibus uero quinta die episcopis, ad Basilicam Sancti Johannis tumulandum reportarunt. Nec multo post, quidam junctus a militibus per portam Castri adductus, cum ante atrium Ecclesie uenissent, Dei miseratione et optemptu sancti confessoris quem inuocauerat solutus, eandem ecclesiam petens, per ipsam euasit. Est alia basilica a parte septentrionali secus ipsam in honore sancti Uincentii gloriosi martiris Christi dicata, de qua in predicta beati Gregorii uita scriptum est, quod domus eius baptisterio adherebat, ab officio baptizandi sic nominata, quod ibidem sepius fiebat. Prudens itaque ista de quo cepimus referre, casum sepe dicte ecclesie iamiamque cernens inminere, magnificentius et forcius eam cogitauit restaurare. Data igitur, Deo iuuante, temporis oportunitate, Duce Roberto ad fratris sui regis Henrici curiam aliquamtum ibidem moraturo, pergente, ipse adunata magistrorum et operariorum turba, potenti uirtute a turre usque ad turrim aliam, murum castri euertit, atque decenti ac fortissimo opere, capud ecclesie foris efferens, tribus cancellis distintum construi fecit. Quod opus animo uirili et copiosa largitate accelerans, ad summum usque apicem, ut decebat, perductum est. Et quoniam, Deo, ut credimus, reuelante, nam qui adheret Domino unus spiritus est, tam inmensum et gloriosum opus se sciuit non consummaturum, timens ne inercia et parcitas sequentium minus capiti conpetens corpus ecclesie construerent, spiritu Dei dictante, ut agendum uolebat prouidit modumque qualitatis et quamtitatis usque ad portas anteriores statura unius hominis a fundamento per circuitum protraxit. Prouidit etiam et perquisiuit curiose ut tam adiutoriis uicinorum quam ope redituum, ceptum opus compleretur. Quod post eum canonici et oppidani iuste constitutionem et uoluntatem pii patris amplectentes, licet non ea acceleratione qua ipse, nobillissime tamen et strenue peregerunt. Eo quippe decedente, usque ad ultima Rainardi episcopi tempora protractum est; tuncque sicut in quodam indiculo repperimus, anno incarnati Domini millesimo septuagesimo septimo, indictione quinta decima, epacta quarta, pridie kalendas iulii, a Guarmundo Viennensi archiepiscopo et aliis episcopis ipsa ecclesia consecrata est. Tertia dehinc die, id est, sexto nonas iulii ipsius ecclesie scripta cum altare proprio est dedicata. Proposuerat autem idem memorabilis Garnerius sacrato numero, duodecim altaria in ipso templo fieri, licet usque nunc decem tantum extiterint e quibus quinque specialibus patronis denominauit. Maius quippe altare cum tocius ueneratione templi proprio protectori beato prothomartiri contulit Stephano, retro ipsum, superius gloriose Dei Genitrici in ecclesie decentiori loco; in turri a parte australi, oratorium Principis Apostolorum, alia de parte fratris eius sancti Andree oratorium quod de priori ecclesia in honore sancte Marie cum turre fuerat, relatu maiorum. Sub altare perpetue Uirginis, inferiorem scriptam quam decenter transuoluere ceperat, attribuit dilecto Dei Johanni Euangeliste, quatenus ipse operi suo fundamentum foret et fulcimen quem Christus in cruce positus, matris sue fecit custodem. Libet huius uenerabilis prelati intueri feruentem affectum, qui si posset ad tuitionem sui templi, uisibilem prestasset custodiam Angelorum. Mox denique ut artifices ad planum terre opus traxerunt, locum cathedre pontificali beati Gregorii iussu eius fecerunt, quam ibidem reponi faciens presidem et inspectorem huius loci tam summum adoptauit pastorem. Que cathedra a tempore ipsius confessoris beati in ueteri ecclesia seruata, multos febricitantes sepius iuuit et egrotantes, ut priores nobis retulerunt, si cum fide eam eluissent et in potum sumpsissent. Adtendenda est sane et diligenter inspicienda huius pii patris uoluntas et prudentia in sacre edis dictamine et expletione, dicens enim predicator egregius: «De cetero nemo michi molestus sit. Ego enim stigmata Jhesu in corpore meo porto.» Et iterum: «Michi autem absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jhesu Christi per quem michi mundus crucifixus est et ego mundo.» Proinde ut populus Christi sanguine per crucem redemptus, iugiter salutis sue recordetur effectum, templum Deo constructum forma crucis interius et exterius decenter est constructum. Quisquis ergo oblationem precum uel holocaustum laudum uis offerre, uigilanti animo in cruce te positum esse perpende. Suspensum autem onus corporis parte impotens et ligatum monstrat tibi quod dum hic es, conuciis et concupiscentiis carnis debes esse mortuus. Si uero, sicut in libro beati Iob legitur, nichil in terra sit sine causa, multo magis credendum quod absque ratione nichil prorsus in sancta sit ecclesia. Cum enim in Ueteri Lege, Moysi tabernaculum federis facturo, Dominus dicat: «Uide ut secundum exemplar quod tibi monstratum est in monte omnia facias» quis dubitare debeat quod tabernaculo umbre et figurarum, templum ueritatis precellat? Spem igitur Dei, hunc uenerabilem uirum prelatum predocuisse et ei inspirasse, creditur ut structuram uisibilem domus Dei in occulta et inuisibili spiritus predestinatione scultam inspiceret et ad eius modum, eam foris effigiaret. Vere enim hic beatus et omni ueneratione dignus ouentem illum mundi cordius conspexerat de quo dicitur: Uisitauit nos oriens ex alto qui parietem orientalem antequam uitam finiret presentem, omnino perfectum et si est qui adtendat spiritali uirtute, dimisit insignitum. Verum exacuenda est mentis ebetudo ut non corporea, tamen set excelsiora et latentia perpendat contemplatio. Auidius autem requiruntur que latent et preciosius est quod cum fide queritur. Sacrato itaque et rationabili fenestrarum numero, dominus Garnerius in domo quam Deo construebat non solum lumen spiritale adtendentibus et intelligentibus, set etiam temporale et materiale preuidit ut proueniret. Qualicumque denique hora templum intraueris, sursum respice memorque sis uerborum Apostoli dicentis: «Si conresurrexistis cum Christo, que sursum sunt querite ubi Christus est in dextera Dei sedens; que sursum sunt sapite, non que super terram.» Quicquid namque corporaliter agitur uel ab exterioribus, internis meditationibus inmergitur uisu, auditu, odoratu, gustu, siue tactu percipitur. Ut itaque intellectum atque operationem tuam que quinque sensibus et administrantur et exercentur non in infimis, set in celis colloces, quinarius te superiorum fenestrarum numerus illustrat et commonet. Si uero tibi adhuc insipidus iste uidetur sensus, ad interiora dirigere et excellentiorem intelligentiam perpende. Conditor enim noster et Redemptor manibus et pedibus in cruce uiolenter terebratis, ad ultimum lancee infixione, sacramenta nostre salutis profudit sicque quinque misericordibus plagis celestia atque terrena redimens, pacificauit. Hec memorare, hec iugiter cogita, ad hec te quatuor foraminum rotunditas et quinte fenestre longitudo perlustrat. In ceteris quoque fenestris septenarii, ternarii, siue unitatis sacratum numerum excedere noluit, quarum si cum superioribus summam apponas, triginta tres repperies, ut in hac domo Trinitati laus et gloria semper resultet. His tanti viri semper extollenda est prudentia, nec non de alio corpore ecclesie longitudinis, latitudinis atque altitudinis mensura, si nostra innops et debilis ad hec pertingere posset scientia. Sed nos ea dimittentes geometricis et nobis sapientioribus, narrationi huius uirtutis finem faciamus. Ihesu pie, Ihesu bone, uiuax unda, mundans uita, cui non pereunt moriendo non solum corpora, set nec iustorum desideria, tu huius tui omni tempore seculi in bonum perfice uotum atque domum tibi dicatam ad laudem tui nominis rege et extolle in eternum. Conputatur itaque prepositure eius spacium ab ultimo tempore Brunonis episcopi qui triginta quinque annis episcopatum rexerat usque ad Harduinum episcopum inter quos Lanbertus quindecim annis, Ricardus quinque mensibus, Hugo uiginti annis episcopatum tenuerunt, quamuis ipse Hugo in concilio Remensi a Leone papa sit depositus, licet Romam postea pergens, indulgentia ipsius pape fuerit absolutus. Qui in reditu apud Biternam defunctus est et sepultus et in loco eius substitus (sic) est Harduinus, cuius tempore hic uir uenerabilis sua etate, religione, karitate et prudentia precellens ceteris, Deo uolente et uocante ab huius seculi labore migrauit in eterne quietis splendorem. Nec enim ambigitur de eo quod illorum perfruatur collegio, qui hic uiuens iugi famulabatur obsequio. Contulit excessu suo patrie et subditis intolerabilem luctum quibus uidebatur se non posse sufficere ad debitum planctum. Sepultus est pridie idus ianuarii a sinistra parte, intra ecclesiam sancti Michaelis Archangeli, quoniam altera de parte ipse tumulari fecerat corpus Galdierii sui consacerdotis. Super eum a canonicis sepultura competens jussa est fabricari, ad quam in anniuersario eius, cereis hinc inde accensis, a uesperis usque post maiorem missam, pallium solet extendi. Ipso die preter singulare sacrificium quod sacerdotes singuli pro eo persoluunt, ad maiorem missam que pro eo celebratur, oblatio panis et uini a cunctis offertur, que traditio ab ipso etiam in anniuersariis et presentia Fratrum defunctorum constituta fuisse in hac ecclesia refertur. Ad quam rem duos decentes ampullas saphirinas ab Italia detulerat quibus uinum offerretur, quas nostra adhuc etate uidimus que cum multis aliis rebus incendio Diuionensi perierunt. Honestatis nempe et religionis amator ut apis prudentissima, moribus bonis ubicumque repertis, domum suam farsire et ornare studebat: verum quoniam sapientissimus Salomon adhortatur, laudet te, inquiens, alienus et non ostium, ac uerior atque credibilior laus uidetur quam profert qui hominem facie tenus nouit. Nos qui post centum amplius mortis eius annos, audita, non uisa referimus, quamuis multa propter tedium omiserimus, ut nostri sit operis confirmatio, aliorum testimonium annectamus. Anno siquidem quo defunctus est, ad impetranda pro anima eius orationum suffragia, canonici per Gallie ecclesias rotulum direxerunt in quo monachi Besuenses tali epilogo responderunt: Dilectis in Christo fratribus prothomartiri Stephano digne famulantibus Besuenses monastici degentes prosperos utriusque uite successus. Communis anxietate meroris una uobiscum nos quoque credatis constringi, quia commune solatium, omnium nostrorum rerum potens a nobis sustulit, id est donnum Warnerium qui nos karitatiua solatione solabatur, in huius quam patimur fluctiuagi perturbatione exilii. Et quidem ille lutea carnis mole relicta, felicia laborum suorum nacturus premia, presentis seculi quia tribulabatur ereptus est pressura, nos tamen discessu suo contristat consilii et solatii sui indigentia continua, quibus consulens omnibus afflictis et oppressis indefesse inpendebat beneficia. Et sicut dicit Apostolus: Gaudendum cum gaudentibus, flendum cum flentibus, pro posse suo et uelle, omnia semetipsum inpendebat omnibus et sibi omnimodis existens parcus, aliis profecto uiuebat largus, emulatorque omnium uirtutum iugiter perseuerans quid imitandum, quid sequendum foret omnibus sibi adherentibus, intimabat uerbo et opere; fideliter administrabat que ex ecclesiastico possidebat iure, paterno affectu subiectos studens regere et semetipsum ad sacerdocii gradum quod digne administrabat aptum et idoneum, efficere. Ergo quia preciosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius, una uobiscum uobis suademus tristicie et meroris deponere fletus, quia non interitus mors illius est credenda, sed transitus. Ecce qualiter sibi applaudunt et consonant eloquia uidentium et eorum qui audita, non uisa referunt, quamuis ipsius magnificentie multum minor sit utrorumque atestatio. Quis enim digne referat qua nobilitate et liberalitate terram et familiam sancti rexerit et regendam posteris dimiserit? Non solum plura donorum ipsius ab omni exactione et consuetudine atque terciarum et decimarum redditione omnino libera erant, sic sunt prata Lamponne et uinee que dicuntur campus Arueii et mansa Villete, set etiam dona que ab aliis excipiebat liberrima esse faciebat: inde est mansus de Briscone quem Guido Diues ut prediximus, tradidit, eiusmodi liberalitatis ut qui cumque in eo, quolibet modo culpatus, refugeret, sicut in ecclesie asilo, tutus maneret de hominibus sancti nullius iudicis minister, quamlibet repetebat offensam nisi prouisori ecclesie, prius proclamationem fecisset. Quicumque uero de clientela sancti libram panis integram uel dimidiam de curia sumebat emere et uendere in foro absque reditu, qui uulgo uente dicuntur libere poterat et in domo sua uel aliena uinum proprium. ?? N° 2. 1156. Confirmation par le pape Adrien IV des possessions de l’abbaye de Saint-Etienne. Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Herberto abbati Sancti Stephani Diuionensis eiusque Fratribus tam presentibus quam futuris, regularibus, quam professis in perpetuam memoriam. Apostolici moderaminis clementie conuenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione, munire. Dignum namque et honestati conueniens esse cognoscitur ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a prauorum hominum nequitia tueamur, et Apostolice Sedis patrocinio foueamus. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam Ecclesiam in qua diuino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis, siquidem statuentes ut Ordo Canonicus qui secundum B. Augustini regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter conseruetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecumque bona eadem Ecclesia in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione Fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis cimiterium ipsius Ecclesie infra murum Castri Diuionis, Ecclesiam sancti Medardi cum decimis, Capella sancti Vincentii, Ecclesiam sancti Michaelis cum cimiterio et decimis, Capellam sanctae Mariae de Foro et sancti Jacobi de Crimoledo, Ecclesiam sancti Martini de Prato cum Capella de Fontanis et cimeterio, Ecclesiam sancti Aniani Aquaeductus cum Capella de Asneriis et cimeterio, Ecclesiam sanctae Mariae de Gimellis cum Capella de Picangis et cimeteriis, Ecclesiam sancti Florentii de Tilicastro cum Capella quae in ipso est, castro et cimeterio, Ecclesiam sancti Martini de Vitre cum Capella de Bex et cimeteriis, Ecclesiam sancti Andreae de Ormanciaco cum Capella et cimeteriis suis, Ecclesiam sancti Benigni de Columerio cum Capella et cimeteriis, Ecclesiam sancti Georgii de Ugneio cum Capella de sancto Iuliano et cimeteriis, Ecclesiam sancti Georgii de Fauuerneio cum Capella de Magne et cimeterio, Ecclesiam sancti Petri de Tart cum Capellis et cimeteriis, Ecclesiam sancti Germani de Copiaco cum Capellis et cimeteriis, Ecclesiam sancti Mauritii de Siliciaco cum cimeterio, Ecclesiam sancti Martini de Quintiniaco cum cimeterio, Ecclesiam sancti Martini de Arco cum Capella et cimeterio de Bruceio, Ecclesiam sancti Petri de Miribello cum cimeterio, ius quod habetis in Ecclesia sancti Genesii de Darilla et Capella de Stabulis, quidquid habetis in Ecclesia de Sauiniaco, quidquid habetis in Ecclesia de Altre et Capellis eius, Ecclesiam de Franceis cum decima et iure ipsius uillae, quarta decimae de Aiurra, decima de Bucerollis, decima de Geiaco, decima de Cuceio, locum Capelle que est inter Leuglerium et sanctum Fidolum, locum de Puteolo, locum de Agnino Fonte, locum de Valle altre, locum de Monte Ciconio, locum de Bona ualle Uirensi, villam Aqueductus, ius quod habetis in Postengeio, locum de Spireio, locum de Curte Bettonis, locum de Macilleio, locum de Nobiliaco, locum de Lonuigneio cum ipsorum locorum appenditiis, locum de Fagia. Sane noualium uestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum, nullus omnino a uobis decimas exigat. Sepulturam quoque parrochianorum uestrorum liberam esse sancimus, nisi forte in aliis Ecclesiis aliqui eorum se deuouerint sepelire, salua tamen iustitia Ecclesie uestre. Prohibemus autem ut nulli Fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem, liceat absque Abbatis totiusque Capituli sui permissione, ex ipso claustro discedere, discedentem vero nullus audeat retinere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profuture, salua Sedis Apostolice autoritate et Diocesani Episcopi canonica iusticia. Si qua ergo in futurum, ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, ream se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine, districte ultioni subiaceat; cunctis autem eodem loco iusta seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. (Sic signatum): Ego Adrianus catholice Ecclesie Episcopus. Ego Odo diaconus cardinalis tt. s. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in porticu. Ego Guido presbiter cardinalis tt. s. Grisogoni. Ego Hubaldus presb. cardinalis tt. S. Praxedis. Ego Ubaldus presbyter cardinalis tt. sanctae Crucis Ierusolomitanae. Ego Bernardus presbiter cardinalis tt. S. Clementis. Ego Octauus presb. card. tt. S. Ceciliae. Ego Henricus presb. card. tt. S. Nerei et Achillei. Datum Beneuenti per manum Rolandi Stae Romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii. Vidus aprilis, Indict. IIII. Incarnationis Dominice A° M. C. LVI. Pontificatus vero Adriani papae IIII anno II. Arch. départ. de la Côte-d’Or, G. 211. N° 3. Le 2 des ides de février, vers 1157. Confirmation par le pape Adrien IV de l’association établie entre les chanoines de Saint-Etienne et ceux des Saint-Jumeaux. Adrianus Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Gileberti abbati et universis Fratribus Ecclesie sancti Stephani Dyuionis, salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis facilem nos conuenit impetiri consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, societatem inter uos et Fratres Ecclesie de Sanctis Geminis rationabiliter constitutam et litteris Fratrum nostrorum C. Lugdunensis Archiepiscopi, Apostolice Sedis legati et G. Lingonensis Episcopi confirmatam uobis, sicut in eisdem litteris continetur, auctoritate Sedis Apostolice confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Statuimus insuper ut domum de Fagia ad vestrum ius pertinentem, aliquas possessiones eius, mobiles, siue immobiles, nullus sibi usurpare presumat, uel contra iustitiam occupare. Liceat etiam uobis in eadem domo Canonicos uestri Ordinis ponere, qui ibidem debeant sine alicujus contradictionis obstaculo, ad Dei seruitium permanere. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre constitutionis et confirmationis infrengere, uel ei aliquotenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Lateranno II idus februarii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 34. N° 4. 1157. Consécration de l’autel de Saint-Laurent, par Godefroy, évêque de Langres. Incipiente anno ab Incarnatione Domini M° C° L° VII°, indictione quinta, feria sexta, pridie nonas ianuarii, donnus Gotefridus Episcopus sacrauit altare sancti Laurentii in Ecclesia sancti Stephani Diuionensis, ibique posuit reliquias de osse ipsius sancti Laurentii, sancti Mammetis martiris, sancti Leodegarii martiris, sancte Genouefe uirginis. Tertio die idem in die Epiphanie, in eadem Ecclesia, sacrauit altare Dei Genitricis, quod est retro maius altare et de ipsa posite sunt ibi reliquie de cingulo eius, de ueste sancti Iohannis Baptiste, de barba sancti Petri, sancti Stephani prothomartiris, de Innocentibus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 67, C. N° 5. 1157. Humbert de Quemigny renonce à tout ce qu’il prétendait du chef de sa femme sur le territoire de Neuilly. Notum sit omnibus quod Humbertus miles de Cuminiaco, defuncta uxore sua, guilpiuit super altare beati Stephani quicquid ex parte coniugis ipsius querelabatur antea, in territorio Nuiliacensi anno Dominice Incarnationis M. C. LVII, acceptis inde VII solidis et capa. Testes Odo Grossus, Paganus uentarius. Concessit hoc et laudauit Aymo frater uxoris Humberti et iurauit in scripta super altare Sancti Iohannis se tenere inde pacem omni tempore. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 68, n° CV. N° 6. Sans date. Hugues Boiunx renonce à ses prétentions sur la dîme d’Ahuy. Notum sit omnibus quod Hugo Boiunx clamauit quietam querimoniam illam quam habebat de preterita mensura modiationis decime Aqueductus ad eum pertinente, et in futurum promisit quod quacumque mensura nuntius eius modiationem acciperet; post acceptionem nunquam de mensura querimoniam faceret quod et ius habebat, clamauit nichilominus quietam querelam illam quam mouebatur de quadam parte oblationum annalium altaris predicte uille. Arch. départ. de la Côte-d’Or, G. 125, f° 68, n° CVI. N° 7. 1158. Maurice de Marcennai donne un cens à Saint-Etienne. Notum sit quod Mauricius de Marcennai dedit Ecclesie Sancti Stephanni Diuionis XIIII nummos censuales in manso quod dominus Tebaudus capellanus de Marcennai dederat Ecclesie predicte cum domo sua ibidem existente, laudante uxore sua Aalasia et genere suo Symone cum filia Maria uxore Symonis, qui etiam promiserunt se garantiam portaturos et heredibus suis portare mandaturos aduersus omnem querelantem. Hoc factum est anno ab Incarnatione Domini M.C.L.VIII. Testes Bonus Amicus sacerdos, Garinus sacerdos de Domo Dei de Briscon, Wido, villicus dictus, Teodericus minister, canonicus Bernardus. Item Bernardus qui se reddidit in domo Dei dedit tres obolos censuales in eodem manso, laudante filio suo Wirico. Dedit etiam unum iornalem in uigneretis in alodium perpetuum Sancto Stephano. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 68, n° CVII. N° 8. 1158. Roger de Corabeuf renonce au débat qu’il avait avec la maison de la Chapelle pour la dîme du Chalmeil, et accense à cette maison une partie de la dîme d’Aisey et de Nod. Gilbert de Grésigny y consent après fait opposition. Notum sit omnibus quod Rogerus de Coraboi wilpiuit domui de Capella querelam quam habebat pro decima dul Chalmei et insuper accensauit duas fere partes decime de Nou et de Ase predicte domui, censu sex sextariorum ad mensuram Castellionis, trium scilicet tritici et trium tremensis; fere autem dictum est quia ipsarum duarum partium aliquantula portio Dominorum de Buiris, at Canonici pro his omnibus neptem Rogeri in eadem domo pro conuersa receperunt. Hec facta fuerunt per manum Willermi Abbatis Fonteneti et Nicholai Abbatis Castellionensis. Sed post hec, orta dissensione inter Rogerum et Gillebertum de Grisigne a quo decima illa mouebat, Gillebertus ipse proposuit inde querelam aduersus Abbatem Sancti Stephani Diuionensis Gillebertum, quam tamen querelam tandem pro remedio anime sue wirpiuit, censum laudauit sibi persoluendum, quandiu casamentum ipsum in manu sua teneret. Dedit etiam fidem suam in manu Josberti uicecomitis Diuionis et responsores posuit ipsum uicecomitem et dominum Josbertum de Granceio, de his pactis que secuntur, uidelicet quod garanthiam inde portabit aduersus omnem hominem et nominatim contra dominos et casatos suos ad quos res pertinere uidetur et contra heredes ac coheredes suos, et quod nullus ab eo inuestietur de casamento ipso, donec accensationem predictam laudauerit; et si domino Abbati, pro hac causa, quippiam ablatum fuerit ab aliquo casato suo, similiter tenebit in manu sua casamentum, donec domino Abbati de damno satisfactum fuerit. Fecit hec omnia apud Diuionem, anno Dominice Incarnationis M. C. LVIII presente domino G. abbate. Viderunt hoc et audierunt predicti duo Josberti. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 68, n° CVIII. N° 9. 1158/1162. Donation par Guillaume de Til-Châtel à saint Florent de tout ce qu’il tenait des tierces de Gemeaux. Confirmation par ses frères. Notum sit omnibus quod dominus Willelmus de Tilecastro apud Nogentum Castrum obiit, et ante diem mortis sue, pro anima sua, beato Florentio donauit quicquid tenebat in terciis Gemellarum, sine ulla retentione, quod postea, Lingonis, in monasterio Sancti Amatoris, ubi Dominus Gotefridus Episcopus tunc altare quoddam sacrabat, cognouit dominus Bartholomeus frater domini Willelmi et Albricus miles de Boncort et Oldierius de Chalfur coram domino Gilleberto abbate, quem domina Clarimontensis ibidem inuestiuit de elemosina mariti sui. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 68, n° CIV. N° 10. Vers 1159. Confirmation par le pape Alexandre III de l’Abbaye de Saint-Etienne dans la possession des églises de Saint-Michel, de Saint-Médard et de Notre-Dame de Dijon. Alexender Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et fratribus Sancti Stephani Diuionensis, salutem et apostolicam benedictionem. In admittendis iustis petitionibus religiosorum uirorum, non debemus duri et dificiles inueniri, sed potius eorum piis desideriis conuenit benignius condescendere, ut magis ac magis in nostra et Ecclesie deuotione feruescant, cum in iis que a nobis rationabiliter postulauerint, fuerint efficaciter exauditi: ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam beati Michaelis, Ecclesiam beati Medardi et Ecclesiam sanctae Mariae, sicut eas canonice possidetis, uobis et Ecclesie uestre, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus: adhuc auctoritate apostolica prohibemus ne in aliqua Ecclesiarum illarum, in quibus parochialia iura percipitis, sine assensu et uoluntate uestra presbiter debeat ordinari: nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et constitutionis infringere, uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum, se nouerit incursurum. Datum Feretri quarto nonas maias. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 28 (Arv.). N° 11. 1161. Pacification conclue à Bèze entre Avin du Fossé et la maison de Faye au sujet des tierces de Fontaine-Française, de Sacquenay et de Faye. Auinus de Fossato querelam mouit contra domum de Fagia anno ab Incarnatione Domini M. C. LXI. de terciis agriculture domus ipsius in finagio Fontanarum, et apud Besuam, in presentia Domini Gisleberti abbatis, cognitum fuit iniustam esse querelam illam, et iccirco iuravit ipse Auinus quod pacem teneret predicte domui de terciis terre quam domus illa tunc possidebat in finagio predicto et similiter in finagio de Secune et de Fagia; Robertus etiam frater Auini iuravit quod si Auinus ab hoc iuramento aberraret, ipse Diuionem ueniret, nec inde absecederet donec domnus Abbas sancti Stephani permitteret. Wilpiuit nichilominus idem Auinus tenementum Hugonis Amasati apud Secune in siluis et planis, uillanis et uillanabus, quod tenementum ex parte uxoris sue ad se pertinere putabat, wilpiuit ita, inquam, si probari posset testibus idoneis Hugonem Amaisatum fecisse inde elemosinam domui de Fagia et iurauit se deinceps nichil super hac re querelaturum, coram Gaufredo abbate Besue et decano Besue, Henrico de Chenavis. Die constituta, testes iurauerunt apud Besuam quod tenementum illud de quo querela erat, liberum alodium erat Hugonis Amasiati et non pertinebat ad Auinum, neque ad uxorem ejus et dictus Hugo donauerat illud per elemosinam beate de Fagia Marie absque ulla retentione. Testes autem fuerunt hi: Galo Amasiatus, Milo et Nocherius de Secune. Affuerunt isti probationi dominus Girardus archidiaconus, Constantinus de Acels, Aymo de Ugne, sacerdotes. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXI. N° 12. Vers 1161. Milon du Fossé renonce à ses prétentions sur les tierces des terres de Fontaines qu’il avait données à l’abbaye. Dominus Milo de Fossato, laude fratrum suorum uxoris et filiorum, donauit per elemosinam sancte Marie de Fagia liberam agriculturam in omni terra sua que est in territorio Fontanarum et liberum usuarium ad omnia necessaria in planis et siluis et aquis; set post hec, malo consilio, uiolenter accepit tercias de agricultura elemosine sue anno M.C.LIX. ab incarnacione Domini; super qua iniuria, sequenti anno, conuentus est a donno G. Abbate sancti Stephani Diuionensis; tandemque negare non ualens, confessus est reatum suum et recognouit atque confirmauit donationem quam fecerat sicut diximus, posuitque eam in manu predicti Abbatis et tercias quas acceperat se redditurum spopondit, dato inde fideiussore in manu eiusdem Abbatis et nichilominus waranthiam se portaturum promisit de elemosina ista contra omnen querelantem. Hec audierunt Garnerius capellanus Tilecastri, Johannes, Oraudus, clerici, Nocherus Taleuay, Willelmus de Chafoit milites, Tebaudus prepositus Tilecastri, Tebaudus Deynons, Wido marescaudus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXII. N° 13. 6 avril vers 1162. Le pape Alexandre III autorise, en cas d’interdit, l’abbé et le couvent de Saint-Etienne à célébrer l’office les portes fermées. Alexender Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et conuentui sancti Stephani Diuionensis, salutem et apostolicam benedictionem. Si quando postulatur a nobis quod iuri conveniat et consonet honestati petentium, desideriis assensum nos conuenit facilem indulgere et vota ipsorum effectui mancipare. Hac itaque ratione inducti, presentibus uobis litteris indulgemus, ut si quando uel pro culpa principis terrae, uel pro alia qualibet causa generali, interdictum fuerit, liceat uobis clausis januis, occlusis excommunicatis et interdictis, supressa voce, divina officia celebrare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, ad eam ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beati Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Tusculo, octauo idus aprilis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 23 (Arv.). N° 14. Septembre 1162. Charte de Henry, comte de Troyes, qui confirme le don fait à l’église Saint-Etienne de Dijon par Regoyn de Bar, de rentes sur des maisons et concède aux religieux le droit d’acquérir sur sa terre et sur ses vassaux. Ego Henricus Trecensium Comes Palatinus, notum facio tam futuris quam presentibus quod Regoynus de Barro, assensu ac mandato meo, [dona]vit Ecclesie sancti Stephani Diuionensis XL soli[dos] de annuo redditu in domibus quas Odoni filio reddideram, solvendos annuatim a possessoribus illarum domorum in nundinis Barri, pro anima ejusdem Odonis, qui apud Divionem obiit et juxta predictam Ecclesiam sepultus est. Item concedo et ratum habeo siquidem eadem ecclesia ab hominibus et calatis meis justo modo adquirere potuerit. Et ut hec in perpetuum firma permaneant, sigilli mei impressione confirmo. Testes sunt Nicholaus et Drogo capellani mei, magister Johannes cantor Divionensis Ecclesie, Tebaudus de Fimis, Girardus Eventatus, Garnerius Cocus, Guardus camerarius, Petrus famulus cantoris. Actum est hoc anno incarnati Verbi M°. C°. LX° II° apud Castellionem, mense septembri. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 122. N° 15. 1162. Marie, duchesse de Bourgogne, confirme à l’abbaye la possession de deux aleux francs, l’un à Argilly, l’autre à Préforgueil. Ego Maria ducissa Burgundie notum facio et testificor quod Dominus meus Odo Dux in ultima egritudine, reliquit Ecclesie Sancti Stephani, spiritali matri sue, omnia que de iure eius iniuste aliquando tenuerat. Proinde cum ego post eius obitum, Ducatus curam gererem, profecta Argilleium studiose inquisiui ueritatem de quodam iure quod Ecclesia Sancti Stephani Diuionis dicebat se habere in potestate uille illius, et magnifeste cognoui quod eadem habet ibi duo franca alodia cum appendiciis eorum, unum apud Argille, alterum apud Prefergoil, et preterea debet habere francum usum in pascuis, aquis, siluis potestatis illius Ecclesia, dumtaxat siue incole prediorum ipsorum isto uidelicet modo, quod ligna cedere et conuehere potest ad inarrinimandum et ad focandum et ad omnia necessaria; causa tamen vendendi uel donandi, ligna cedere non possunt nec extra potestatem conuehere sine permissu forestariorum. Potest etiam ipsa Ecclesia mittere illuc porcos centum et unum qui percursum habebunt per totam potestatem sine pasnagio et ramalagio. Potest etiam attractum alienorum porcorum facere, unde tamen dimidium pasnagium dabit et dimidium retinebit. Porci autem iacebunt in aliquo supradictorum locorum, siue in ambobus, nisi permissu forestariorum commodius alibi iacuerint. Si sues ibi porcellauerint et aliquandiu nutrierint, nichil de porcellis matrem sequentibus exigetur. Forestariis autem dabitur per singlos annos apud Dyuionem sextarium uini post festum Omnium Sanctorum si petierint, et minister Canonicorum qui perget ad pasnandum cum ministris Ducis, dabit eis sextarium uini et si... fuerit, dabit sextarium auene ad mensuram Argillei. Ego itaque sollicita de salute anime domini mei Ducis et Hugo filius meus ius istud sicut cognitum est et hic habetur scriptum, concedimus et confirmamus in perpetuum Ecclesie beati Stephani dyuionensis. Interfuerunt huic cognitioni plures: Magister Iohannes cantor ipsius ecclesie cuius pater nomine Lebaudus hoc beneficium pro anima sua, eidem contulit Ecclesie, magister Humbertus capellanus Ducis, Magister Richardus et dominus Nycolaus, clerici uiri, Willermus de Orgoil miles Dyuionensis, Wido de Solio et Henricus frater eius Argillensis miles, Hugo uillicus, Bonietus minor, clientes nostri de Argille, Petrus forestarius ipsius uille, Anselinus et Lambertus de curia nostra et hoc quidem apud Argilleium, non multo post, etiam apud Dyuionem hec omnia rememorata et recognita fuerunt in presentia nostra. Cui recognitioni interfuit Dommus Gillebertus uenerabilis Abbas Sancti Stephani Dyuionensis et frater eius domnus Josbertus de Granceyo et magister Johannes predictus et dominus Arueius de Fauerneyo, canonicus, Henricus capellanus de Chenavis, Willermus predictus, Henricus de Castellione et Bonus Amicus, burgenses Dyuionenses et plures alii. Acta fuerunt hec anno M°. C°. LXII° ab incarnatione Domini. Quo anno Dominus Odo dux obiit. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 327; copie dans G. 126, f° 41. N° 16. 1162/1192. Le duc Hugues III pacifie un débat entre les chanoines de Saint-Etienne et Kalon de Saint-Julien, au sujet de leurs droits audit Saint-Julien. Ego Hugo dux Burgundie presentibus et futuris pacem quamdam que inter Canonicos Sancti Stephani Dyuionis et dominum Kalonem de Sancto Iuliano facta est, litteris istis notifico et sigilli mei attestatione confirmo. Prefatus enim Kalo partem quendam de decima et de tertiis Thuceii acceperat et Almundus uillicus eius, redecimam et uolgranum atque domum quandam quam Canonici habent in eadem uilla laude et assensu patris prefati Kalonis, nichilominus sibimet usurpauerat, que omnia sui iuris esse Canonici pro toto affirmabant. Tandem ipse Kalo, bono animo ad penitentiam ductus, Canonicos revestiens eis ista omnia sub tali conditione reddidit, quod si quando ipse Kalo uel uillicus eius querelam de his mouere uoluerint, Canonici coram christianitate uel coram me iustitiam eis tenebunt; Canonici uero in pace et quiete possidebunt quandiu per manum meam iusticiam facere non recusabunt. Hec autem concordia facta est in presencia mea, quam ex percepto Kalonis inuiolabiliter tenendam ego ipse perpendi et ut inrefragabilis maneat, sigilli mei munimine roboravi. Testes huius rei sunt plures. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 108. N° 17. 1163/1177. Charte du duc Hugues III qui, sur la demande de l’évêque Gauthier, exempte l’hôpital de Til-Châtel de tout péage et rente à Dijon. Ego Hugo dux Burgundiae notum facio omnibus praesentibus et futuris me intuitu Dei pauperibus Fratribus Domus Dei de Tilecastro donasse et concessisse ut libere vendant et emant Diuione ita ut neque reddant ventam neque pedagium, et ut hoc ratum habeatur et stabile, per manum Domini Galteri, Episcopi Lingonensis, confirmaui et presentes sigilli mei auctoritate munivi. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 10 (Arv.). N° 18. 1163/1179. Hugues III, sur le point de partir en Terre Sainte, accorde à l’abbaye le droit d’avoir à Dijon deux hommes affranchis de tout subside. Ego Hugo Dux Burgundie futuris et presentibus notum facio quod iter iherosolimitanum aggrediens, Ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis et Canonicis ibidem Deo seruientibus, in perpetuum concessi ut apud Dyuionem duos homines de suis uidelicet liberos dico ab omni iure et exactione regali et duciali; predictos homines Canonici quos uoluerint si eligant de quocumque ministerio uel arte, siue officio ipsis placuerit et licet predicti homines nundinis... et foro utantur, seu calos habeant omnino liberos, pro Dei amore et reuerentia sancte crucis quam porto, predicte Ecclesie benigne concedo. Hoc etiam non pretermitto quod ipsis hominibus decedentibus, alios in loco et officio ipsorum, predicti Canonici sustituant. Huius rei testes sunt plures. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 45. N° 19. 1163/1179. Donation des églises de Mirebeau, d’Ahuy, de Quetigny et de Sennecey, par Gauthier, évêque de Langres. Ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus presentibus et futuris notum facio donasse me Ecclesie sancti Stephani dyuionensis quicquid habebam in Ecclesia sancti Petri de Miribello, in Ecclesia sancti Martini de Quintiniaco, in Ecclesia sancti Mauricii de Siriciaco, in Ecclesia sancti Aniani de Aqueductu et capella eius de Asneriis, nichilque me in eis, seu in illarum capellariis retinuisse, excepto dumtauxat quod si quilibet earumdem capellanus de iusticia fracta comprobatus fuerit, pro capitali si tante ut maioris quantitatis sit, decem solidos per manum iam dicte Ecclesie dyuionensis restituet et pro emenda, Episcopo Lingonensi quinque solidos persolvet. Hanc nostram donationem Hugo venerabilis Archidiaconus noster, Johannes item Dyuionensis et Constantinus Besuensis nostri decani, bono animo laudaverunt et quicquid iuris in supra dictis parochialibus ecclesiis habebant, predicte ecclesie sancti Stephani Dyuionensis libere dederunt et concesserunt. Justa nostre donationis cartula perpetua stabilitate fulciatur et sigilli nostri auctoritate eam communire et testium annotatione roborare curavimus. Testes sunt Hugo, Girardus lingonensis archidiaconus, Galterius Trecensium, lingonensis canonicus, Belinus capellarius meus, Parisius de Gemellis. Item de eodem et de cura dictarum ecclesiarum. Ego Galterius Dei gratia Lingonensis Episcopus videns et considerans Ecclesiam sancti Stephani Dyuionis temporalibus subsidiis plurimum indigere, indigencie illius compassus, decreui apud me de redditibus nostris eam aliquatenus ampliare. Quamobrem, accersiens ad me Hugonem de Riueria, venerabilem Archidiaconum nostrum et decanos nostros S. dyuionensem et C. Besuensem, communicato ipsorum consilio, pari assensu et communi voluntate, libere dedimus et concessimus prefate Ecclesie Dyvionis quitquid habebamus uel tenebamus in Ecclesia sancti Petri de Miribello, in Ecclesia sancti Martini de Quintiniaco, in Ecclesia sancti Mauritii de Syriciaco, in Ecclesia sancti Aniani de Aqueductu et capella eius de Asneriis, statuentes videlicet ut quicumque Ecclesie sancti Stephani dyuionensis, perpetuis deinceps temporibus, albas extiterit, predictarum parochialium ecclesiarum beneficia omnia et omnes redditus integre possideat, curam quoque earumdem, remota omni calumpnia, habeat, et quibuscumque voluerit sacerdotibus, curam et administrationem distribuat seu committat. Preterea supradictas parochiales Ecclesias seu earumdem capellanos a sydono et a quelibet exactione liberos deinceps et immunes esse decernentes, sepedicte Ecclesie Beati Stephani iuri et dominio omnimodis mancipauimus, excepto dumtaxat quod si quisque earumdem capellanus de iusticia fracta comprobatus fuerit, pro capitali si tante ut maioris quantitatis sit, decem solidos per manum iamdicti Abbatis restituet et pro emenda Episcopo Lingonensi quinque tummodo solidos persolvet. Et ut nostra constitutio, omni sequenti tempore, rata et inconuulsa permaneat, studuimus presentem cartulam et sigilli nostri auctoritate conmunire et testium annotatione roborare. Testes sunt Hugo, Girardus lingonensis Archidiaconus, Galterius lingonensis Canonicus, Belinus capellarius meus, Parisius de Gemellis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 209; copie dans G. 126, f° 1; vidimus du 13 juin 1384 dans G. 209. N° 20. 1163/1179. Donation faite par Guyard de Faverney à l’abbaye de la terre dite de Saint-Pierre, et d’une rue située près des murs de Dijon, du côté de l’Orient. Quum eorum que in mundo sunt memoria non ni per scripturam facile conseruari potest, ideo quod ad profectum Ecclesie constat pertinere, dignum duximus litteris adnotare, ego Gauterius Dei gratia Lingonensis Episcopus notum volo fieri futuris et presentibus Dominum Guiardum de Fauerne, sollicitum de anime sue salute, hanc elemosinam Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis in manu nostra fecisse, scilicet finagium quoddam quod vocatur terra sancti Petri et ruam cum censu et aliis redditibus, que terra et que rua sunt prope muros Dyuionis, a parte orientali, sponteque sua humiliterque confessum omnia supradicta iuris beati Stephani Ecclesie et se iniuste possedisse. Hanc donationem nepos eiusdem Guiardi, Humbertus scilicet cum uxore et filiis, laude et assensu Stephani fratris sui Lingonensis Canonici, laudauit, et si quis iuris in hiis haberet predicte Ecclesie libere et absolute, omni calumpnie remota reclamatione, concessit. Hoc testificati sunt in presentia nostra Herveius Abbas sancti Stephani, Guillelmus de Oriul, Humbertus de Porta. Preterea si quis presumserit obuiare huic donationi, sub sentencia anathematis senciet se contineri. Testes sunt in littera plures. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 173; cop., G. 126, f° 47. N° 20 bis. Sans date. Guiard de Faverney donne à l’abbaye la terre de Saint-Pierre. Sciant presentes et futuri quod dominus Guiardus de Fauerne terram que uocatur sancti Petri quam tenebat de Abbate sancti Stephani in casamento, pro remedio anime sue et antecessorum suorum, donauit et guirpiuit predicto Abbati et predicte Ecclesie. Hanc elemosinam fecit idem Guiardus dum adhuc esset sanus et incolumen et inuestiuit de ea eumdem Abbatem germanum uidelicet suum, ita statuens ut quandiu idem germanus suus uiueret, siue abbas, siue non abbas, eiusdem terre redditus in dominio possideret, post mortem uero ipsius, in dominium Ecclesie rediret. Testes sunt Guillelmus d’Oriul, Girardus d’Archo, Odo, Emmalricus, Petrus famulus abbatis, Hubertus d’Espire, Guillermus Ortolanus, Diionellus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 58, n° XCIV. N° 21. 1163/1179. Mandement de Gauthier, évêque de Langres, qui déclare qu’en sa présence Othe, fils du comte de Saulx, a approuvé la donation de Guiard de Faverney à l’abbaye, de terres et de droits à Quetigny, Dijon et Sennecey. Ego Gauterus Dei gratia Lingonensis Episcopus manifestum volo esse presentibus et futuris quod dominus Otho filius Comitis de Sad in presencia nostra uenit et elemosinam Guiardi de Fauerneyo quam iuste calumpniauerat Ecclesie sancti Stephani dyuionensis in manibus nostris laudauit, uidelicet abergeriam et marascatiam de Quintine, terram sancti Petri, in finagio Dyuionensi, cum censibus domorum infra uillam et redditibus, et domum Domine Ducisse et bizancios cum amiona, justitiam et aligeriam et omnem sue potentie exactionem in grangia de Selece et quendam hominem nomine Guidonem prefate Ecclesie guerpiuit. Huius rei testes sunt plures. Hec concordia est disposita per manum Guiardi, magistri Moreneti et per domnum Josbertum et Galonem de Grance. Hanc elemosinam confirmamus auctoritate Dei et omnium Sanctorum et sigilli nostri impressione corroboramus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 45. N° 22. 1163/1179. Donation de l’église de Fixin et de Brochon, par Gauthier, évêque de Langres. Ego Dei gratia Lingonensis Episcopus presentibus et futuris presenti pagina cum sigilli mei appositione notum facio dedisse me Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis Ecclesiam de Fixins et de Breschons. Testes sunt Hugo de Riueriis, Lingonensis Archidiaconus, Parisius de Gemellis, Eliardus Moreus et Symon frater eius et Girardus et Petrus Canonici. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 4. N° 23. 1163/1179. Gauthier, évêque de Langres, donne à l’abbaye l’église de Chevigny-Saint-Sauveur. Ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus omnibus tam futuris quam presentibus notum facio donasse me Ecclesie beati Stephani Dyuionensis Ecclesiam de Cheuaigne cum appendiciis, sicut tenuerat dominus Garnerius, Lingonensis Archidiaconus; et ut hec nostra donatio perpetuis deinceps temporibus lata et illibata permaneat, nostri eam sigilli auctoritate communire curauimus. Huic donationi interfuerunt Natalis, abbas Theoloci, Petrus, abbas Besue, Johannes, Dyuionensis decanus, Petrus Barri decanus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 2. N° 24. Sans date, vers 1165. Pierre, fils de Guyard le Gras, chevalier de Vergy, réclame contre la donation faite par ses parents à l’abbaye, donation qu’il n’avait pas approuvée, et fait payer son consentement de la somme de 40 sols. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Vuiardus Crassus miles de Uergeio et Gertrudis uxor eius, dederunt Sancto Stephano quicquid habebant apud Espire in terris et pratis et decimis et censu de terra quam habebant a domino Vuillelmo de Fosseio, laudantibus et concedentibus filiis suis. Postea defuncto ipso Vuiardo, Petrus clericus, filius eius calumniauit canonicis Sancti Stephani quicquid eis pater suus donauerat, dicens se donum non laudasse; proinde Canonici, uolentes eum habere propitium aut benignum, dederunt ei XL solidos, tali conditione ut predictum donum concederet; et sic donum laudauit, concessit et confirmauit, data fide ipse et mater eius Gertrudis et fratres sui Lebadus et Theobadus in perpetuum, in presentia Domini Arueii Abbatis, uidentibus et audientibus et testificantibus Galone Rufo et Galone de Renauis et Humberto cognato suo et Vuirrico Canonicis, Willelmo de Orieol, Girardo de Arco, Humberto de Porta, Aimone de Maregne, Odone fratre Wirrici de Uerge, Guidone, Allinardo, Odone Grosso militibus, Willelmo Tafu, Odone de Nerum filio Carpini famulis et pluribus aliis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 58, n° XCII. N° 25. Sans date. Hugues, fils de Payen de Baissey, pour sa sœur admise au monastère comme converse, donne à l’abbaye un pré sur Rouvres, un cens sur Longecourt, un autre sur Crimolois et une dîme à Baissey. Omnibus notum sit quod Hugo filius Pagani de Baisseio, pro sorore sua quam in conuersa suscepimus, donauit nobis quoddam pratum apud Rouram de quo debent nobis Alexandrini IIos solidos censuales. Dedit etiam nobis apud Longam Curtem IIas minas et duos sextarios annone et duos solidos quos scilicet debent reddere per singulos annos Petrus Crassus uel heredes ipsius; necnon apud Tremoledum, dedit nobis XII denarios quos debent reddere per singulos annos Lambertus de Salinx uel heredes eius... duo et conrereia que querelabat quam ita clamauit, et de decima quam habemus apud Basse, ut nostram deinceps uoluntatem faceremus, libere concessit, nostra antea... eiusdem decime calumpniabatur. Testes sunt Girardus de Aspero Monte, Guido Rufus canonicus, Hugo capellanus de Ugessis, Paganus capellanus de Longa Curte, Girardus capellanus de Baisseio, Hugo miles Dageio, Ainardus de Longa Curte, Petrus et Stephanus de Roura. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 59, n° XCV. N° 26. 1165/1177. Humbert d’Orgeux renonce à ses prétentions sur Epirey. Presentibus et futuris notum sit quod Humbertus miles de Orjul guirpiuit in manu Arueii Abbatis quicquid calumpniabatur apud Espire, et quicquid habebat in pratis que sunt a retro Espire usque ad Albuce, donauit Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, laudante fratre suo Guillelmo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 59. N° 27. 1165/1177. Transaction entre les chanoines de Saint-Etienne et Kalo, fils de Raymond au sujet des tierces de Cuce. Omnibus notum sit querelam illam quam Kalo filius Raymundi habebat aduersus Ecclesiam Sancti Stephani Diuionensis de terciis de Cuce et de quadam parte decime eiusdem uille hoc modo in Capitulo Lingonensi terminatam fuisse. Siquidem statutum est ut Canonici totam decimam perpetuo deinceps tempore in pace possiderent, tercias autem per medium partirentur, ita ut Canonicorum medietas et Kalonis altera medietas esset; ministralem communiter eligerent et mitterent ad portandas easdem tercias, et si de ministrali discordarent, liceret Canonicis ponere quem vellent. Ministralis autem siue amborum sit, siue solorum Canonicorum, fidem faciet cum sacramento et Canonicis et Kaloni; et si pro eodem ministrali ponendo, aliquid beneficii Canonici seu Kalo receperint uel ab eodem aliquo modo, aliquid extraxerint uel extorserint, communiter partirentur. Hoc adiunctum est ut prefatus Kalo suam partem terciarum nullo modo a se, uel ab Ecclesia predicta alienaret, nec ab aliquo, ni ab Abbate eiusdem Ecclesie, in casamento acciperet et non, ni eidem Ecclesie, elemosinam inde faceret. Hec pactio facta est Lingonis in presentia domni Galteri Lingonensis Episcopi. Testes sunt Ma. decanus, Garnerius, Pontius, Hugo, Fulco, Archidiaconi, Raynaudus monacus Clarevallis. Hanc pactionem ipse Kalo proprio ore ibidem laudauit et nichilominus postea, se eam perpetuo tempore et bona fide tenere super altare Sancti Stephani Dyuionensis iurauit, audientibus Arueio abbate, Aynardo, Joanne, Constancio, Huone, Canonicis et militibus Raynaudo de Uerneio, Girardo de Archo, Tirrico de Genleio. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 360; cop., G. 125, f° 58. N° 28. 1165/1177. Armundus, villicus de Cudoc, et Ami, son frère, renoncent aux droits qu’ils prétendaient sur la dîme et une maison dudit lieu. Notum sit omnibus quod Armundus uillicus de Cudoc et Amicus frater eius, guirpiuerunt et quietam clamauerunt querelam quam habebant aduersum nos de redecima decime et uolgrano et conreio et de domo quam habemus ibidem. Omnes et querelas quas aduersum nos habebant guirpiuerunt in manu Arueyi Abbatis, presentibus et audientibus Rodulfo, tunc priore Sancti Stephani et Huberto priore Tilecastri, presentibus et eiusdem uille hominibus Oraudo, Humberto filio Neriot, Huberto Lepore, Petro filio Roberti. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXIII. N° 29. 1165/1177. Transaction entre les chanoines de Saint-Etienne et les Templiers de Fauverney au sujet de l’usage dans les bois de Marmeth. Notum sit omnibus Canonicos Sancti Stephani Diuionis plenarium habere usagium in nemore de Marmeth; set cum Templarii quorum ipsum est nemus, incertum haberent utrum predicti Canonici tam quercus quam alia habere deberent, in unum cum Canonicis conuenientes et de ueritate diligenter inquirentes, cognouerunt ipsos Canonicos in dicto iam nemore uiuum sic et mortuum uniuersaliter habere, excepto quod si Templales ipsum nemus in defensum ponerent, et ipsi et homines alii ab usagio eius abstinerent, Canonicique quercus uiuos non acciperent; cetera uero prout uellent, tollerent. De cetero, cum tempus et locus fuerit, ius suum requirere non tardabunt Canonici. Factum fuit hoc in presentia donni Arueii Abbatis et Guidonis Rufi et Canonici et Henrici de Chenaues et Willelmi de Oriul. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXIV. N° 30. 1165/1177. Ulric de Longchamp donne à l’abbaye plein usage dans ses bois. Tam presentibus quam futuris notum esse uolumus quod Ulricus de Longo Campo ad canonicalem conuersionem ueniens, in nemoribus suis plenarium usagium Ecclesie Sancti Stephani, Aymone filio suo laudante, concessit. Post aliquantum uero temporis spacium, eo uidelicet Ulrico usque ad mortem egrotante, in presencia Aymonis filii sui, donum quod fecerat, recognouit; filius autem suus et donum et modum recognitionis laudauit. Facta est itaque recognitio ista in presentia domni Arueyii Abbatis. Testes sunt Galo Rufus, Guido Rufus, Petrus, Guido Diuionis, Johannes de Villeio et multi alii et Altaudus et Viardus Alleenarz milites et Robertus de Bruce famulus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXV. N° 31. 1165/1177. Aldon de Fontenelles cède à la maison de Vertfontaine un aleu a Autrey. Certum sit tam presentibus quam futuris omnibus quod Aldo de Fontenellis, filius Henrici, filii Aldonis dedit pro amore Dei Ecclesie Sancti Stephani Diuionis et Domui de Uiridifonte pratum de Molino; quod est apud Altre libere et in alodium concessit. Donum autem hoc fecit in monasterio predicti Martiris Stephani per librum collectarium, quem super altare posuit. Huius autem doni testes sunt Girardus de Aspremont, Galo de Renaues, Johannes Ursus, Jofredus conuersus, Guido Alenarii miles, Robertus famulus abbatis, Rodulfus et Petrus pueri et fratres et quidam alii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXVI. N° 32. 1165/1177. Girard, fils d’Huon d’Arc, confirme une donation de terres faite par son père à l’abbaye, et renonce à une miche de pain à laquelle il prétendait avoir droit chaque fois qu’il venait à Dijon, l’abbé en dédommagement lui remet 10 sols. Girardus filius Huonis de Archo habebat querelam aduersus Canonicos Sancti Stephani Diuionis, dicens se debere habere michiam de cellario predictorum Canonicorum quotiens pro negotio suo Diuion iret. Quod quia iam dicti Canonici non recognoscebant, donum quod pater suus fecerat in terris et pratis calumpniare cepit. Tandem salubri ammonitione conuictus, et donum sicut pater fecerat recognouit et concessit, et michiam condonauit et super altare Sancti Stephani per librum collectarium guirpiendo deposuit. Qua propter, Abbas, karitatis gratia, ei X solidos dedit. Huius rei testes sunt ipse Abbas ex parte nostra, et Guido Rufus et Johannes de Archo et Iohannes Ursus, Canonici; ex parte sua, Garnerius capellanus de Arco et Waterius uillicus de eadem uilla et Ugo frater eius et etiam Tebaldus conuersus de Curbetun. Hoc autem omnibus certum fiat. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 69, n° CXVII. N° 33. 1165/1177. L’abbé Hervé mande que sur la prière de Soynus, prévôt de Saz, il a admis son fils Jacob au nombre des chanoines, moyennant cession de tout ce qu’il possédait à Ahuy. Ego Arueius Dei gratia Sancti Stephani Diuionensis Abbas et modernis et posteris notum facio quod Soynus prepositus de Saz humiliter a nobis petiit quatinus filium suum nomine Jacob pro Canonico reciperemus, insuper et aut alteri filiorum suorum, aut sibimet, aut etiam uxori sue, locum in Ecclesia nostra concederemus. Cuius peticioni ex consensu fratrum nostrorum benigne annuentes, predictum Jacob Canonicum fecimus et locum postulatum uni supradictorum concessimus. Ipse autem prepositus, uxore sua et filiis suis et Nichola genere suo laudantibus, donauit nobis quicquid habebat in uilla Aqueductu et in territorio eius, exceptis tantummodo quibusdam gageriis, quas redimere nobis licebit cum uoluerimus. Testes sunt Aynardus, Galo, Martinus, Huo, Aymo, Richardus, Robertus, Humbertus et alii quamplures, Canonici et Nicholas gener prepositi et Robertus famulus noster. Arch. départ. de la Côte-d’Or, G. 125, f° 70, n° CXVIII. N° 34. 1165/1177. Aimon le Roux, malade, donne à l’église Saint-Etienne, par la tradition d’une pierre dans la main de l’abbé, tout ce qu’il possédait sur les dîmes d’Ahuy. Manifestum sit omnibus presentibus et futuris quod dominus Arueius Abbas Sancti Stephani Diuionis uisitauit dominum Aimonem Rufum infirmitate laborantem, qui de presentia Abbatis exilaratus, gratia deuotionis compunctus et affectu pietatis, uiuens ut moriens, pro remedio anime sue, dedit Ecclesie Sancti Stephani per unum lapidem in manu predicti Abbatis, quicquid habebat in decimis Aqueductus in uino et annona. Quod factum est presentibus filiis suis et laudantibus, silicet Huberto Lingonensi Canonico et Odone milite. Huius rei sunt testes Galo Canonicus, Petrus capellanus, Johannes de Villa Canonici reglares, Willelmus de Oriul, Hubertus de Porta, milites, et famuli predicti Aimonis, Petrus Asnerius, Augustinus, Walterius famuli et Petrus famulus abbatis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 70, n° CXIX. N° 35. 1165/1177. Lettre sous le scel de Gauthier, évêque de Langres, de la donation faite à l’hôpital de Til-Châtel par Guillaume, seigneur de Martmet, entre les mains de l’abbé Hervé, de tout ce qu’il possède à Spoy. Ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio omnibus quod Vuillermus dominus Martmet pro sua et parentum suorum animarum remedio, in elemosinam dedit fratribus Domus Dei de Tilicastro plenarium usum in nemoribus, in pratis, in planis, in aquis, in pascuis in finagio quod uocatur Cepetum; quam siquidem donationem ut securius possideret Domus Dei predicta, usum qui dictus est, accensiauit sex denariis annuatim circa festum beati Joannis Baptiste, omni occasione grauandi et exactione exclusa, exsoluendis. Donum autem istud et elemosinam recepit loco mei in manu sua, Herueius Abbas Sancti Stephani Diuionensis et ea Constantium predicte Domus magistrum per lapidem unum inuestiuit: statutum etiam fuit quod si dissentio de redditione census fuerit, sine iudicio et teste credetur ueritati conuersi. Actum est hoc laude et assensu filiorum prefati Vuillermi, Odonis et Aymonis, omni etiam alia querela quam aduersus sepedictam domum Dei habebant sepulta et occlusa: quod ut staret firmius sigilli mei presentia et attestatione muniui: testes sunt Jocerannus, Rodulphus, Joannes Canonici, Garnerus capellanus Tilecastri, Vuido de Monte Regali, Humbertus de Porta, Vuido de Marineo milites, Petrus de Hescelo, Hugo de Dist, Freroth, Petrus Berioth. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, (Arv.). N° 36. 1165/1177. Lettre sous le scel de Guichard, archevêque de Lyon, de la cession d’une maison que l’abbaye possédait à Langres. Notum sit presentibus et futuris quod Ecclesia sancti Stephani Diuionis possidebat per elemosinam apud Lingonas domum quamdam que fuit fratris Stephani famuli domini Fulconis Archidiaconi. Dominus uero Herueius Abbas predicte Ecclesie multis coactus precibus et mutua dilectione, commisit et accomodauit predictam domum Domino Manasse linguonensi decano et Miloni socio suo et concanonico, tali conuentione quod post obitum suum, uel si quacumque eam dimitteret occasione, et quo posset edificio uel melioratione, omni remota calumpnia, eam Ecclesie sancti Stephani redderet absolute. Huic conuentioni interfuerunt de Canonicis regularibus Diuionis, Jocerannus cantor, Petrus Terre capellanus, Johannes capellanus, Johannes de Uilla camerarius; de Canonicis Lingonarum, Milo de Sauz, Wido de Monesteio, Rodulfus de Confluente, Lanbertus de Couin, Bartholomeus Lucrator. Hoc autem confirmatum est et laudatum in presencia domini Burchardi Ludonensis Archiepiscopi et Apostolice Sedis legati et sigillo suo signatum et corroboratum, ne alicui liceat a predicta conuentione deuiare. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 363; cop., G, 132, f° 11 (Arv.). N° 37. Sans date. Ulric de Longchamp et Aymon, son fils, donnent une partie de la terre de Broyes. Manifestum sit omnibus presentibus et futuris, quod Ulricus de Longo Campo et Aymo filius eius dederunt sancto Stephano diuionensi et fratribus Montisciconii quartam partem terre Breiarum Sennonarum et huius donacionis fuerunt testes: Canonici, Girardus, prior Montisciconii, Guido Rufus, Girardus cellerarius, Stephanus; milites: Wido de Fauerneio, Wido Aillenardus, Theodericus de Genleio; clientes: Guillermus prepositus, Petrus prepositus, Paganus filius Guidonis Garnerii, Stephanus de Fauerneio. Hoc donum laudauerunt uxores Ulrici et Aymonis et Emilina coram predicto Girardo priore, Oldeberto sacerdote de Parrine, Girardo clerico de Longocampo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 68. N° 38. 1165/1179. Confirmation par Guichard, archevêque de Lyon, de la donation des églises de Mirebeau, Ahuy, Quetigny et Sennecey, faite par Gauthier, évêque de Langres, à l’abbaye de Saint-Etienne. Ego G. Dei gracia Lugdunensis Archiepiscopus, Apostolice Sedis legatus, donationem illam quam fecit dilectus filius noster Galterius Lingonensis Episcopus, Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis, ratam habeo et ut intemerata permaneat, sigilli nostri auctoritate confirmo, Ecclesiam videlicet sancti Petri de Miribello, Ecclesiam sancti Aniani de Aqueductu cum capella sua de Asneriis, Ecclesiam sancti Martini de Quintiniaco, Ecclesiam sancti Mauricii de Siriciaco, ita nimirum ut predicta Ecclesia sancti Stephani in prenominatis parochialibus Ecclesiis curam animarum habeat, beneficia quoque earumdem et omnes redditus integre possideat. Testes sunt Guillelmus Abbas de Maceriis, Nycolaus magister Mormentis, Isaac notarius noster, Berardus clericus noster, Henricus de Canauis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 1. N° 39. 10 des calendes de janvier 1167. Bulle du pape Alexandre III qui autorise les templiers de Dijon à établir une chapelle et un cimetière dans leur maison, mais sous la réserve des droits paroissiaux appartenant à l’abbaye de Saint-Etienne. Alexander episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et Canonicis sancti Stephani Dyuionis, salutem et apostolicam benedictionem. Vobis nobis conquerentibus quod Fratres Milicie Templi contra tenorem priuilegiorum Romane Ecclesie, infra parochiam Ecclesie uestre, oratorium fecissent, Fratres Templi qui fuerant ad nos pro causa ipsa transmissi, taliter responderunt sibi beneficio priuilegiorum Romane Ecclesie fere indultum, ut in proprio fundo construendi oratorium et cimiterium facultatem liberam habeant. Cumque tam hii qui pro fratribus uenerant quam dilectus filius noster H. dictus magister Domus de Morment qui responsaturus erat de hac re, in consistorio nostro prudenter contendissent, et hinc inde rationes et allegationes et priuilegia quorum in medium coram nobis fuissent producta; Nos, inspectis priuilegiis, rationibus plenius intellectis, communicato fratrum consilio, eiusdem fratribus oratorium et cimiterium in prescripto loco adiudicauimus, saluo nimirum iure parochiali Ecclesie uestre, ita uidelicet quod decimas parochianorum uestrorum non liceat ipsis exigere aut recipere, nec parochianos ipsos ad cotidiana officia uel ad sepulturam admittere et precipue in magnis sollempnitatibus et dominicis diebus, in quibus, postquam in Ecclesia uestra missam audierint, et infra septimanam, si Ecclesiam predictorum fratrum et deuotione uisitare uoluerint et missas uotiuas audire, uel de rebus suis sponte offerre, hoc illis nullus uestrum audeat prohibere. Transeuntes uero et peregrini ad Ecclesiam suam si uoluerint, libere et sine contradictione, accedant. Ut autem hec nostra diffinitionis sentencia perpetuis temporibus inuiolabiliter obseruetur, eam auctoritatis Apostolice Sedis munimine duximus roborandam, statuentes ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre institutionis et confirmationis infringere, uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Beneuento X kal. januarii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig, G. 227, scellée sur lacs de soie jaune. Bulle disparue; cop., G. 126, f° 34. N° 40. 1170. Consécration d’un autel et bénédiction du cimetière de Saint-Etienne, par Guichard, archevêque de Lyon. Anno ab incarnatione Domini M° C° LXX° epacta I solaris cicli III consecratum est altare in scriptis sancti Stephani a donno Guichardo Ludunensi Archiepiscopo in honore Dei et sancte eius Genitricis Marie et sancti Iohannis Baptiste et sancti Blasii et sancti Egidii et Omnium Sanctorum. Posite sunt ibi reliquie de ligno Domini, de sepulchro Domini, de sepulchro beate Marie et sancti Petri apostoli, de uestimento sancti Iohannis Baptiste, de osse sancti Laurentii, sancti Leodegarii, sancti Medardi, sancti Ambrosiniani, sancti Honorati. Eodem die, id est idus septembris, consecratum est cimiterium ab eo Archiepiscopo ante Ecclesiam sancti Stephani ab elemosina a donno Guidonis Ellimardi, a donno Petri Bergoth, a donno Uallerini, circa Ecclesiam sancti Uincentii et sancti Medardi usque infra Ecclesiam, per portas sancti Stephani. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 67, n° CI. N° 41. 1170. Pierre et Guy, fils de Robert, villicus de Cuce, renoncent aux réclamations qu’ils élevaient contre la donation faite par leurs auteurs d’une partie de la dîme dudit lieu et d’un manse. Tam futurorum quam presentium noticie tradimus quod Robertus terre uillicus de Cuce et Martinus frater eius pro remedio animarum suarum, Ecclesie sancti Stephani Diuionis quartam partem decime de Cuceio et quoddam mansum secusuiam, respiciens hostium ecclesie. Hoc donum postea querelauerunt filii Roberti, Petrus scilicet et Guido, qui tandem respicientes in presentiam domni Arueii abbatis, apud Tilecastrum uenerunt et predictam elemosinam supradicte ecclesie beati Stephani libere concesserunt et laudauerunt et in manu albatis fidem dederunt quod de eadem querela, omni deinceps tempore, pacem tenerent. Albas autem promisit quod uni eorum singlis annis usque ad X annos daret cappam I de sarcillis suis et si semel, uel bis in anno, Diuionem uenirent, daretur eis refectio, siue duo denarii, ita ut, prius mortem eorum, nullus successorum eorum in predicta ecclesia aliquid debiti uel costume haberet, uel clamaret. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini M. CLXX. Testes sunt Girardus de Aspero Monte, Aymo, Mauricius, Guido de Aspero Monte, Johannes canonici, Natalis clericus, Claretus de Cuceio. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 59, n° XCVII. N° 42. 1170. Rainaud, fils de Payen le Monnayeur, renonce au droit qu’il prétendait à la dîme de la Terre Verte entre Pouilly et Ruffey. Mordernis et posteris notificamus quod Rainaudus, filius Pagani Monetarii, guirpiuit et obtulit super altare sancti Stephani Diuionis quicquid habebat uel et calumpniabatur in decima terre illius que uocatur Terra Uiridis, que uidelicet terra continetur inter Puilleium et Rufeium. De terra ista tam nos quam monachi totam decimam habemus, monachi medietatem et nos medietatem. Testes sunt Guillermus de Oriul, Gibuinus Monetarius, Iohannes de Besa, Petrus Burgorellus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 59, n° XCVI. N° 43. Vers 1170. Charte de Hugues III, duc de Bourgogne, qui engage pour 1000 livres à l’abbé Hervé et au monastère de Saint-Etienne tous ses droits sur ses hommes de Dijon, les revenus de la Porte des Chanoines et le droit d’établir une poterne entre la maison des Templiers et le pont de l’Ouche. Ego Hugo Dux Burgundie omnibus fidelibus notifico Erueyo Abbati et ceteris Canonicis Ecclesie Beatissimi Protomarthiris Stephani, me in vadimonio concessisse pro mile solidis Divionis monete, quidquid iuris habebam in hominibus eorum Divionis sive de regali iustitia, sive alio modo; hoc enim excipitur quod si aliquis eorum in foro factum aut bellum fecerit et forofactum cognitum fuerit, ipsa iustitia mea erit; si autem forefactum negatum fuerit, famuli mei per manum prefati Abbatis de accusato iustitiam accipient. Concessi etiam predictis Canonicis portam quae dicitur Porta Canonicorum cum redditu ipsius, quamdiu ista gageria steterit. Et si quis famulorum meorum ex his que predicta sunt aliquid infregerit vel predictos homines angariaverit, sive damnum intulerit, ex quo mihi iudicatum fuerit, infra quatuordecim dies reemendare et damnum resarcire fecero. Hoc denique non est praetermittendum quam praedictis Canonicis, inter Domum Templariorum et pontum Oschare, posticum concessi facere et in perpetuum possidere. Hec autem ut inviolata permaneant, super sanctum altare Sanctissimi Protomartiris Stephani iureiurando tenere firmavi et sigilli mei his litteris impressione roboravi. Guiardus de Faverne, Aymo de Divione, Guilermus de Orgul, Pontius Chanlarz, Bartholomeus Chambarius huius rei testes sunt et obsides et iureiurando firmaverunt, quia si ex his que praedixi exorbitare voluero et damnum si illatum fuerit, Canonicis restituere noluero, ipsi de propriis damnum restituent aut donec restituant, Divioni obsides stabunt. Sunt vero huius rei testes alii plures Herveius Abbas, Rodulphus prior, Galo Rufus, Girardus de Aspero Monte, Joannes de Archo, Robertus de Pesmis, Guilelmus, Robertus, Henricus de Chanavis, Wibertus capellanus, Galo Eschalsons, Clemens ventarius, Huo li sergans. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 122; cop., G. 126, f° 45; copie de Gautret, not. apost., G. 193. N° 44. Vers 1170. Lettre sous le scel de Gauthier, évêque de Langres, de la donation faite à l’abbé Hervé par Renier de Rivel, chanoine de Langres, de tout ce qu’il avait de gage sur les biens de Guy, archidiacre et trésorier de l’église Saint-Pierre de Langres. Quum mortalium mentes multociens intercipit oblivio, ea propter que ab ipsis geruntur litterarum apicibus ad sequencium memoriam, sepius commitenda, ego, Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus, presentibus et futuris litterarum attestatione notifico, quod Rauierius de Riuel Lingonensis Canonicus, pro remedio anime sue et anime Poncii auuncli sui, Lingonensis Archidiaconi, dedit Domino Herueio Abbati et Ecclesie sancti Stephani Divionis per manum nostram quod habebat de guageria pro triginta libris Trecensis monete a domino Guidone Archidiacono et Thesaurario in Ecclesia sancti Petri Lingonensis, et in pratis, et in terris cultis et incultis, et censibus, et terciis, et decimis, cum redditibus Ecclesiarum et ministrorum iusticiis sicum predictus Archidiaconus Guido possidere solebat, que omnia sunt de iure Ecclesie sancti Petri. Hanc donationem concessi et laudaui et mei impressione sigilli confirmaui, ideo ut memoriter recolatur et impugnator veritatis securius propellatur. Testes sunt dominus Girardus Lingonensis Archidiaconus et abbas sancti Petri Barrensis, decanus, Johannes de Villa, Diuionensis Canonicus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 173. N° 45. 1171. Donation des églises de Cussey et de Grancey par Gauthier, évêque de Langres. Notum sit praesentibus universis et futuris quod ego Galterus Dei gratia sancte Dei Lingonensis Ecclesie humilis minister dedi Ecclesie sancti Stephani Diuionensis, parochialem Ecclesiam de Cusseio et de Granceio libere et perpetuo possidendam. Inuestiui autem cura illius Parochiae Arueium tunc temporis dictum Abbatem praefate Ecclesie sancti Stephani, ita ut licenter possit ipse et sui successores, in parochia saepe memorata, ordinare et substituere presbyterum suum canonicum, siue alium, liberum et immunem ab omni exactione et substitutum inuestire cura illius Parochie. Acta sunt hec laudante Hugone de Riueria Archidiacono et Arnaudo de Chasue, decano. Testes sunt huius rei Walo, Girardus de Aspero Monte, Canonici, Constantius de Acellis decanus, Parisius de Gemellis. Facta est carta illa et sigilli nostri auctoritate munita anno ab Incarnatione Domini centesimo septuagesimo primo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 2; G. 138, f° 3; G. 214 (Arv.). N° 46. 1171. Charte de Gauthier, évêque de Langres, qui donne à l’abbaye les églises de Cussey-les-Forges et Grancey-le-Château. Notum sit presentibus et futuris quod ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus, dedi Ecclesie sancti Stephani parrochiam de Grance et de Chuce perpetuo possidendam, laudante et implorante Ogero, qui tunc temporis capellanus erat illius parochie, sub hoc tamen tenore, quod reddituum eiusdem parrochie, idem Ogerus, tota uita sua, medietatem liberam et absolutam habebit et ultra confessiones; si tamen, sanus uel infirmitate laborans, predictus Ogerus habitum religionis et serenitatem (?) Ecclesie sancti Stephani postulauerit, eum liberum et sine omni exactione recipient Canonici. Testes sunt Hugo Archidiaconus, Hunaudus Episcopi capellanus, Arnaudus decanus de Chasnedo, Waulo et Girardus de Aspero Monte et Guido de Fosserio, Canonici eiusdem Ecclesie. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M° C° LXXI°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 214. N° 47. Vers 1171. Pierre, cardinal de Saint-Chrisogone, légat du pape, mande que Guiard de Fauverney, chevalier, a donné à l’abbaye tout ce qu’il possédait à Quetigny. Petrus Dei gratia Sancte Romane Ecclesie presbyter cardinalis, tituli sancti Chrisogoni, Apostolice Sedis Legatus, omnibus ad quos presentes littere peruenerint, salutem in Domino. Notum sit universitati uestre quod Guiardus, miles de Fauerna, in presentia nostra constitutus, libere et sine omni conditione, concessit in perpetuam elemosinam Abbatie beati Stephani Diuionis, quicquid iuris habebat et reclamabat in uilla que dicitur Quintiniacus et Abbatem eiusdem Ecclesie coram nobis et multis aliis de eadem elemosina inuestiuit. Dux etiam Burgundie idem donum, nobis presentibus, laudauit et quicquid ipse habebat uel habiturus erat in eadem uilla, quolibet titulo, eidem Abbatie in perpetuum concessit et se deffensurum promisit. Ut igitur hoc donum perpetuis temporibus inconcussum et firmum permaneat, presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 380; cop., G. 126, f° 38. Vidimus du mois de juin 1250. N° 48. 2 des ides de mars 1172. Bulle du pape Alexandre III qui confirme les biens et privilèges de Saint-Etienne. Alexender episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Herveio Abbati Sancti Stephani Diuionensis ejusque fratribus tum praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam. Apostolici moderaminis clementiæ convenit religiosos viros diligere et eorum loca pia protectione munire; dignum namque et honestati conveniens esse dinoscitur ut qui ad Ecclesiae regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a prauorum hominum nequitiis tueamur et Apostolicae sedis patrocinio muniamus. Ea propter, dilecti in Domino filii, praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes ut Ordo Canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestanti Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, locum ipsum in quo praenominata ecclesia in honore beati protomartiris dedicata est cum cimiterio infra murum Castri, ecclesiam Sancti Medardi cum capella Sancti Vincentii et cimeterio et decimis, capellam Sancti Jacobi de Crimoleto, cum capella Sanctae Mariae de Foro, ecclesiam Sancti Martini de Fixins, Sancti Symphoriani de Breschon et cimeteriis. Adjicientes insuper ut praefatae ecclesiae regulares canonici libere et absque contradictione in parochialibus ecclesiis ubi tres vel quatuor manserint, instituantur, quorum unus curam sucipiat animarum. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre; vel ablatas, retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, et Diocesani Episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertioue commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate, cognoscat, et a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesus Christi aliena fiat atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax D. J. C. quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia aeternae pacis inveniant. Amen. Sic signatum: ego Alexander Catolicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Ubaldus Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Galterius Albanensis episcopus subscripsi. Ego Joannes presbiter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli Limachii subscripsi. Ego Guillelmus presbiter cardinalis tituli Sancti Petri ad Vincula, subscripsi. Ego, Bolo presbiter cardinalis Sanctae Pudentianae tituli. Ego Petrus presbiter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Damaso subscripsi. Ego Joannes presbiter cardinalis tituli Sancti Marci subscr. Ego Arditio diaconus cardinalis Sancti Teodori subscripsi. Ego Vuithmudius diaconus cardinalis Sancti Adriani s. Ego Hugo diaconus cardinalis Sancti Justi juxta templum Agrippe, subscr. Ego Vetellus diac. card. Sanctorum Sergii et Bacchi, sub. Ego Petrus diac. card. Sanctae Mariae in Aquiro. Ego Hugo diac. card. Sancti Angeli subscripsi. Data signie per manum Gratiani Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et Notarii secundo idus martii, indictione sexto, Incarnationis dominicae anno millesimo centesimo septuagesimo secundo, pontificatus vero domini Alexandri papae tertii anno quarto decimo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 25 (Arv.). N° 49. 1172. Fondation de la Sainte-Chapelle par Hugues III, duc de Bourgogne. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Hugo dux Burgundiae notum uolo esse praesentibus et futuris, quoniam Ierosolimam proficiscens, pro nimia maris perturbatione et imminentis periculi acerbitate, tam ego quam omnes qui mecum in nauigio erant, grauiter perterriti fuimus; ea propter, uotum faciens Deo, promisi me constructurum, in mea curte, apud Diuionem, ecclesiam in honorem Sanctae Dei Genitricis Mariae et beati Joannis Euangelistae, unde factum est ut in reditu meo, Romam ueniens, quod uoueram per manum bonae memoriae Alexendri Summi Pontificis, Deo obtuli et Apostolica auctoritate quemadmodum in auctentico scripto quod ab eo impetraui, continetur, confirmari feci. Cum autem rediissem gratia Dei, conuocatis amicis et multis honestis uiris, decem clericos, pro remedio animae meae et praedecessorum successorumque meorum salute, Deo in perpetuum seruituros, apud Diuionem institui, quibus laudante Aalide uxore mea et Odone primogenito meo, in eadem uilla in proprios usus, redditus assignaui, uidelicet quidquid habebam de ventis, et astalagium quod mihi debebant panifici et calceamentorum constructores et placitum generale concessi etiam iisdem clericis ut eamdem habeant apud Diuionem libertatem quam habent ecclesiae principales, scilicet duae quae in ea sunt et milites. Quoniam autem ecclesia ista specialiter mea est et praecipuum tribulationis meae refugium et oblatio Deo uotiua Liberatori meo, concessi ei plus quam caeteris, ut uidelicet clerici et deseruientes liberum habeant attractum, in uilla diuionensi eodem modo quo ego habeo, id est libertatem retinendi homines eamdem quam ego habeo in uilla diuionensi; dedi etiam eisdem clericis tres de hominibus meis ad sufficiendum ecclesiae suae thus, oleum et ceram, quia nullos adhuc habebant homines, qui uidelicet tres homines et seruientes clericorum qui de domo et mensa eorum erunt, alii quoque eorum homines quos, Deo largiente, praedicto, uel alio iusto modo poterunt acquirere, ab omni exactione et tallia, seu quacumque consuetudine, omnino liberi erunt. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 29 (Arv.). N° 50. Vers 1173. Accord entre l’évêque de Langres et l’église de Saint-Etienne d’une part, et le duc Hugues III d’autre part, au sujet de la chapelle que celui-ci voulait faire construire. Petrus Dei gratia sancte Romane Ecclesie presbyter Cardinalis, tituli sancti Grisogoni, Apostolice Sedis legatus, omnibus ad quos presentes peruenerint littere, salutem in Domino. Uniuersitati uestre notum fieri uolumus quod cum querela que inter uenerabilem fratrem nostrum Galterum Lingonensem Episcopum ac Canonicos beati Stephani et illustrem Ducem Burgundie super capella eiusdem Ducis apud Dyuionem construenda, uertebatur, nobis a Domino Papa delegata fuisset, partibus coram nobis institutis, eas ad concordiam studuimus reuocare. In hanc itaque compositionis formam unanimiter conuenerunt: ut in predicta capella a Canonicis eligatur Decanus qui Episcopo hommagium exibebit. Episcopus in predicta capella eiusque successores unam habebunt prebendam, ita tamen quod ab Episcopo Lingonensi, ea prebenda cetere assignetur persone in his que memoratus Dux capelle contulit siue postmodum est collaturus, si exinde molestiam Dux aliquam Canonicis capelle intulerit. Episcopus exercere iusticiam non habebit ne Canonicos procurationis alteriusue exactionis onere grauabit; ecclesia Sancti Stephani ibidem unam prebendam cum integritate fructuum habebit. Cimiterium nunquam facient Canonici capelle in uilla commorantes, nec etiam alibi quam apud Sanctum Stephanum sibi eligent sepulturas, aut habitum religionis suscipient, nisi quandiu sani et incolumes extiterint, ad aliam ecclesiam migrauerint. Statutum est preterea et communi assensu Canonicorum capelle ipsius quoque Ducis approbatum ut Dominus Papa eiusque successores annuum canonem unius marce in ipsa capella, annuatim percipiant. Ut autem hoc futuris temporibus ratum et inconcussum permaneat, presentis scripti auctoritate id duximus confirmare et sigilli nostri impressione munire. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 22. N° 51. Vers 1173. Accord entre le duc de Bourgogne et les chanoines de Saint-Etienne sur le même sujet. Galterus Dei gracia Lingonensis Episcopus, omnibus ad quos iste littere peruenerint, salutem. Uniuersitati uestre notum fieri uolumus quod querela illa que inter Hugonem, illustrem Ducem Burgundie et Canonicos Ecclesie beati Stephani Dyuionis super capella eiusdem Ducis apud Dyuionem construenda, uertebatur, utribusque partibus coram nobis constitutis, et sibi inuicem ad pacis bonum consencientibus, hoc modo terminata est, uidelicet ut Ecclesia Sancti Stephani in predicta capella, annuatim unam prebendam cum integritate fructuum habeat. Canonici capelle in uilla commorantes, cimiterium nunquam facient, nec etiam alibi quam apud Sanctum Stephanum sibi eligent sepulturas aut habitum religionis suscipient, nisi quandiu sani et incolumes extiterint, ad aliam ecclesiam migrare uoluerint. Testes sunt Manasses archidiaconus, Petrus decanus de Barro, Guillelmus miles de Oriul, Nycholaus capellanus, Wido Rufus, Aymo Rufus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 22. N° 52. 1173/1177. Richard d’Arc, chevalier, confirme à Saint-Etienne le droit d’usage dans tous ses bois, donné par son père Mainfroid. Ego Galterus Dei gracia Lingonensis Episcopus, manifestum uolo fieri posteris nostris quod Richardus de Arcu, miles, ueniens in presencia nostra, in Ecclesia sancti Stephani, ante altare sancti Petri, presente Domino Herueyo abbate, recognouit patrem suum Maynfredum dedisse plenarium usum et percussum (percursum) in omnibus siluis, aquis et terris suis, ecclesie sancti Stephani Dyuionis et horreis de quibus predicte ecclesie annona et uinum in cellario suo deffertur, eo pacto quod si aliquid dampnum inferetur, capitale tamen redderetur. Hec omnia predictus concessit Ricardus. Nos uero sigilli nostri impressione confirmamus. Presentes fuerunt et testes: de Canonicis, Guido Ruffus, Johannes frater predicti Richardi, Johannes de Uilla, Rodulphus et Jocerannus, Johannes decanus Dyuionis, Nocherius clericus, Hunaudus capellanus noster, Pronus capellanus de Norgiis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 107. N° 53. 1174. Girard de Montsaugeon, archidiacre, donne à Saint-Etienne une maison à Langres, près l’église Saint-Pierre. Ego Galterus, Dei gracia Linguonensis Episcopus, presentibus et futuris notum facio quod Giraldus de Montesalionis, dilectus Ecclesie nostre archidiaconus, pro remedio anime sue, per manum meam et assensu meo, donauit Deo et Ecclesie sancti Stephani et Canonicis ibidem Deo seruientibus domum suam linguonensem, que contigua est Ecclesie sancti Petri, sicut die illa ipse possidebat. Quod ut ratum sit et firmum, presentis paginule scripto commendaui et saluo iure Linguonensis Ecclesie, sigilli mei attestatione confirmaui. Actum est hoc anno incarnati Uerbi Dei M° C° LXXm° IIII°. Testes sunt huius rei Hunaudus capellanus meus, per cuius manum tradita est hec cartula, Petrus decanus Barri, Erembertus magister Lingonensis, canonicus, Johannes de Uilla, Johannes de Sarrigne prefate Ecclesie sancti Stephani Diuionis Canonici. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 363. N° 54. Calendes d’avril, vers 1175. Le pape Alexandre III confirme Saint-Etienne dans la possession de ses moulins. Alexander Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et Canonicis sancti Stephani Diuionensis, salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequende complenda. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, molendina que iuxta Diuionem habetis et clausas molendinorum ipsorum, sicut eadem molendina et clausas rationabiliter possidetis, uobis et Ecclesie uestre, autoritate apostolica confirmanus et presentis scripti patrocinio, communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum... Ferentino kal. aprilis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 289. N° 55. 4 des calendes de mai, vers 1177. Confirmation par le pape Alexandre III de l’accord passé entre l’évêque de Langres, l’église Saint-Etienne d’une part, et le duc de Bourgogne d’autre part, au sujet de la chapelle que celui-ci voulait construire. Alexander Episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri Lingonensi Episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Relatum est auribus nostris quod inter te et Ecclesiam sancti Stephani Dyuionensis et nobilem uirum Ducem Burgundie, nepotem tuum, super capella construenda Dyuione, per manum dilecti filii nostri Petri tunc sancti Grisogoni presbiteri cardinalis, Apostolice Sedis Legati, de communi assensu et uoluntate utriusque partis, compositio facta est et hinc inde suscepta, ita quidem quod predicta capella de iure tuo et Ecclesie tibi commisse esse debeat, sicut cetere ecclesie tui Episcopatus. Quam utique compositionem sicut de beneplacito utriusque partis tacta est hinc inde suscepta, ratam habentes et firmam, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio, communimus, ita quidem quod de eadem capella nobis et successoribus nostris unam marcam argenti soluas, sicut Dux statuit, annuatim. Decerninus ergo ut nulli omnino liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Ferrario III kal. maii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 32. N° 56. 3 des nones de février, vers 1177. Confirmation par le pape Alexandre III de la transaction ménagée entre les mêmes par Pierre, cardinal de Saint-Chrisogon. Alexander Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et fratribus sancti Stephani Dyuionis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum teneamur ex debito suscepti regiminis, paci singulorum intendere, studendum nobis est et summopere sat agendum, ut temeritate quorumlibet, reuocari non possit in posterum, quod est amicabili compositione staturum. Sane cum iampridem, inter uos et dilectum filium nostrum nobilem uirum Ducem Burgundie, pro capella quadem, quam infra parochiam uestram dicitur construxisse, controuersia mota fuisset, tandem in presencia dilecti filii nostri Petri tunc sancti Grisogoni presbiteri cardinalis, Apostolice Sedis legati, sicut ex scripto quodam manifeste nobis innotuit, amicabilis exinde facta est compositio et ad perpetuam memoriam futurorum, scripto auctentico roborata. Nos itaque paci et quieti uestre in posterum prouidere uolentes, prescriptam compositionem sicut de assensu partium facta est et hinc inde suscepta et in scripto auctentico continetur, ratam habemus et firmam, eamque auctoritate apostolica confirmantes, presentis scripti patrocinio, communimus, statuentes ut nulli omnino homini liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum apud Montem Garganum, III nonas februarii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 33. N° 57. 1178. Gauthier, évêque de Langres, donne aux chanoines de Saint-Etienne la liberté d’élire leur abbé et concède au monastère les églises de Notre-Dame, de Saint-Michel, de Saint-Médard et de Saint-Nicolas de Dijon. Galterus, Dei gratia, Lingonensis Episcopus, omnibus in posterum. Ex iniuncto nobis officio et diuine pietatis intuitu, ecclesiis nobis commissis quietem tranquillam preparare et earum bona et dignitates pro posse nostro, canonice tamen et iuste, ampliare et ampliata fauere, debemus. Inde est quod dilecte filie nostre Ecclesie beati prothomartiris Stephani Dyuionensis et Canonicorum ibi sub regula uiuentium, utilitati perpetue et quieti prouidentes, liberam et electionem Abbatis per temporum successionem, concedimus. Addimus etiam quod Abbas loci illius, quicumque erit, curam animarum quatuor parochiarum dyuionensium recipiat habeatque ab Episcopo, sancte Marie uidelicet, sancti Michaelis, sancti Medardi et sancti Nicolay. Ut autem hoc inconcussum et stabile permaneat, presenti scripto perpetua et tenaci uiuendum memoria commendauimus et sigilli nostri auctoritate confirmauimus. Actum est hoc anno ab Incarnatione Dei M° centesimo LXXVIII°. Huius rei testes sunt: Wiardus magister Morment, Hunaudus capellanus meus, Herembertus de Rubeo Monte, Herduinus lingonenses Canonici; de Canonicis Ecclesie illius, Raduphus prior, Petrus sancti Medardi, Johannes de Sauigneo, sancte Marie capellani; de seruientibus eiusdem ecclesie, Willermus neittarius, Petrus Cocus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 1. N° 58. Vers 1178. Gauthier, évêque de Langres, donne à l’abbaye les églises de Notre-Dame, de Saint-Nicolas, de Saint-Pierre, de Saint-Michel et de Saint-Médard de Dijon, avec pouvoir à l’abbé de les administrer. Ego Galterus Dei gratia Lingonensis Episcopus, praesentibus et futuris notum facio me donasse Ecclesiae sancti Stephani Diuionensis quidquid habebam in Ecclesiis beatae Mariae, beati Petri, beati Michaelis, beati Nicolai, beati Medardi Diuionis, nihilque in eis retinuisse, statuens uidelicet ut quicumque Ecclesiae sancti Stephani diuionensis, perpetuis deinceps temporibus, abbas extiterit, praedictarum Ecclesiarum parochialium curam, remota omni calumpnia, habeat et quibuscumque sacerdotibus administrationem distribuat seu committat; quas quidem Ecclesias seu earum capellanos a sinodo et a qualibet exactione, deinceps et immunes esse decernimus; saepedictae Ecclesiae beati Stephani iuri et dominio omnimodo mancipauimus. Hanc autem donationem laudauit Hugo uenerabilis archidiaconus noster. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 194 (Arv.). N° 59. Vers 1178. Même objet que la charte précédente. Ego Galterus Lingonensis Episcopus considerans Ecclesiam sancti Stephani Diuionis tenuitate rerum temporalium pregrauari, paterna pietate eidem compassus, accersum ad me Hugonem de Riueria, uenerabilem archidiaconum nostrum et decanum nostrum Diuionensem, communitatoque eorum consilio, pari assensu et communi uoluntate, libere dedimus et concessimus prefate Ecclesie quicquid habebamus uel tenebamus in Ecclesiis beate Marie, beati Nicolay, beati Petri, beati Michaelis et beati Medardi Diuionensis, nichil nobis in dictis Ecclesiis penitus retinendo, statuentes videlicet ut quicumque Ecclesie sancti Stephani Diuionis perpetuis deinceps temporibus, abbas extiterit, pleno iure, predictarum parochialium Ecclesiarum curam et administrationem, remota omni calumpnia, habeat et possideat. Ut autem nostra concessio omni sequenti tempore rata et inconuulsa permaneat, studuimus presentem cartulam et sigilli nostri auctoritate communire et testium annotatione roborare. Testes sunt Wiardus magister Morment, Hunaudus capellanus meus, Herembertus de Rubeo Monte, Herduinus lingonenses Canonici. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 194 (Arv.). N° 60. 1178/1189. Donation des dîmes de Thenissey par Etienne, évêque d’Autun, à Milon, abbé de Saint-Etienne. Ego Stephanus Dei gratia Eduorum Episcopus, notum fieri uolumus presentibus et futuris quod dedimus et concessimus in presencia Capituli Eduensis Ecclesie sancti Stephani Dyuionis decimas de Tenisse perpetuo possidendas, et hoc factum est tempore Milonis prefate Ecclesie Abbatis. Testes sunt Hugo decanus Eduensis Ecclesie, Hugo cantor, Renaudus prepositus, Bertrardus, Theobaudus, Hugo de Moncesni eiusdem Ecclesie Canonici. Ut autem hec perpetuum habeant rigorem, sigilli nostri munimine hec cartula roborata est. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 400, cop., G. 126, f° 11. N° 61. 1178/1198. Mathieu, chanoine de Langres, donne à l’abbé Milon le chasement des dîmes de Cheveigne; il le reprend de l’abbé avec clause de retour à l’abbaye après sa mort. Matheus Lingonensis Canonicus, nepos Garnerii Lingonensis Archidiaconi qui Ecclesiam de Cheueigne, cum aliis beneficiis dedit Canonicis sancti Stephani, ad laudem et consensum predicti Garnerii guerpiuit in manum Domini Milonis Abbatis, casamentum de decimis de Cheueigne quod suum erat proprium et quod possidebat sine alicuius dominio libere. Idem etiam Matheus recepit hoc predictum casamentum a predicto Abbate et ab Ecclesia ita quod post obitum suum pro se de hoc casamento, fieret sancto Stephano helemosina. Hoc factum est in presentia domini Johannis prioris Cisterciensis et magistri Galterii monachi et medici, Nicholai capellani Ducis, Petri, Rodulfi, Hugonis Canonicorum. Ex parte Mathei fuerunt Dominicus capellanus et familiaris Lambertus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 70, n° CXX. N° 62. 1178/1198. Wido, petit-fils de Garnier de Blaisy, confirme la donation du territoire de Chevrey, faite par son aïeul à l’abbaye. Quoniam multociens beneficia Ecclesiis a fidelibus collata aut cupiditate successorum inficiando retrahuntur, aut posteritate temporum obliuioni traduntur, ut uigili memoria teneantur, non inconuenienter, sed utili prouidentia, cartulis inscribuntur, ut facilius ad memoriam reuocentur; ea propter, uolumus hac presenti descriptione omnibus notum fieri quod Wido filius filie Domini Garnerii de Blaseio territorium de Cheure cum nemore et pratis et suis appendiciis, sic predictus Garnerius auus suus Ecclesie sancti Stephani Diuionis ante dederat, et ipse concessit et dedit et super altare sancti iamdicti Stephani, in presentia domini Milonis Abbatis, per quendam librum posuit. Huius donationis testes sunt de canonicis Johannes prior, Guido de Beaumunt, Magister Hugo, Eraudus de Tilecastro, Johannes de Barra, Jocerannus Lingonensis, Arueius puer; de militibus Galterus frater predicti Garnerii, Johannes Grosuilen, Guiardus de Granceio, Willinus de Orgeus. De aliis Petrus, Ugo de Blaseio, Odemarus et Petrus de Aqueducta et multi alii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 70, n° CXXI. N° 63. 1178/1198. Mention des redevances dues par les hommes de Domois. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod homines de Demois debent Ecclesie sancti Stephani Diuionensi X minas bladii, medietatem aduene et medietatem frumenti, ad festum sancti Remigii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 70, n° CXXII. N° 64. 1178/1198. Addon de Fontenelles, chevalier, après de nombreux dommages causés à l’abbaye, restitue tout ce qu’il avait usurpé. Notum sit presentibus et futuris, uidentibus et audientibus quod Addo de Funtenellis miles, plurima dampna intulerat iniuste Ecclesie sancti Stephani et eius membris, maxime domibus de Fagia et de Viridi Fonte. Tandem penitencia ductus, uenit in presencia donni Milonis Abbatis eiusdem Ecclesie et Guidonis de Folato, prioris, et Ricardi tunc subprioris, et domini Aymonis militis, cognomine Chanlart, et humilians se et satisfaciens Abbati, guerpiuit quicquid calumniabat in terris, in pratis, in nemoribus, in domibus que pertinent ad Ecclesiam sancti Stephani, presentibus et testibus de Canonicis, Constancio, Nicholao, Clemente et Mauricio et Duranno, conuerso; Abbas uero pro memoria... X solidos predicti militis redemit et ei quartam uini transmisit. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 70, n° CXXIII. N° 65. 1178/1198. Guibert, chanoine de la chapelle du duc, abandonne à Saint-Etienne les droits qu’il pouvait prétendre sur le four du Castrum Divionis. Il donne aussi ses vignes de Talant et une maison devant l’église Saint-Michel. Huius scripti testimonio notum sit presentibus et futuris quod est Guibertus, Canonicus capelle Ducis, quum detentus infirmitate, in extremis laboraret, euocatis ad se quibusdam de Canonicis Ecclesie sancti Stephani Diuionensis, Cunstancio scilicet priore, Aimone dubitato, Girardo de sancta Maria et aliis quampluribus, de furno Castri Diuionis, qui est iusta domum Gileberti furnerii, quem Ecclesie sancti Stephani Diuionis, sine alicuius parte, multi esse asserebant, memoriter et sub periclo anime sue, rei ueritatem exposuit, scilicet ipse predictum furnum una ex Villeberto furnerio, sicut ex confessione sua patuit, per multos annos iniuste tenuerint, tandem penitencia ductus, super tanta inenmoditate, prefatis Canonicis ueniam petens, in presencia donni Milonis Abbatis, astanticus duobus nepotibus suis Stephano et Henrico, recognouit quod neque ipse, neque Villebertus in eodem furno aliquid hereditario iure reclamare deberent, si quidquid in eodem furno siue iuste, siue iniuste tenuisset, an uiueret aut moreretur, libere Deo et Ecclesie beati prothomartiris Stephani, guerpiuit. Preterea, uineas de Tilecastro, in territorio Aqueductus sitas, quas pro XI libris pignori obligatas tenebat, Ecclesie similiter donauit. Donauit etiam Ecclesie nostre pro remedio anime sue, unum iornalem uinee et dimidium in monte qui dicitur Talanz perpetuo possidendum. Sciendum est etiam quod idem Guibertus domum suam lapideam, muro Castri Diuionis cuntiguam, que est iuxta cellarium Saieste (?), ante Ecclesiam beati Michaelis, Stephano clerico, nepoti suo, quandiu uiueret possidendam donauit, tali tamen condicione quod idem Stephanus, neque Henricus frater suus, neque alius aliquis ad quem hereditas domus de iure redierit, nulli homini Ducis uel cuilibet alii, nisi de potestate et dominacione Ecclesie beati Stephani... nullatenus uendere uel pignori obligare poterunt. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 70, n° CXXIV. N° 66. 1180. Charte du duc Hugues III confirmant la donation faite à Saint-Etienne par Josbert de Grancey de tout ce qui lui appartient sur la dîme de Vannaire. Ego Hugo dux Burgundie notum fieri uolo tam presentibus quam futuris quod Josbertus de Grancey, Ecclesie sancti Stephani Diuionensis quicquid habebat in decima de Uennayres, pro salute anime sue, in perpetuum concessit, assensu meo et laude mea. Huius donationis testes sunt Wiardus Merceirs (?), Lucas de Trecis, Boynus prepositus Castellionis, Calo de Grancey, magister Hugo, Oraudus Canonicus. Auctum M° C° octogesimo in hospicio comitis Barri apud Castellionem super Secanam. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 122. N° 67. 1180. Donation, en présence de Manassès, évêque de Langres, des dîmes de Thenissey par Josbert de Grancey. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus, notum facio presentibus et futuris quod Joesbertus de Granceyo et Emangardis, uxor eius, dederunt et in elemosinam concesserunt Ecclesie beati Stephani Dyuionensi, deciman de Tenixiaco, liberis eorum Poncio et Odone laudantibus. Theobaldus etiam frater meus ad cuius casamentum prefata pertinebat decima et uxor eius Margareta, de cuius patrimonio erat, donationem hanc laudauerunt. Laudamenti huius ex parte fratris mei testes sunt Stephanus, Lingonensis Archidiaconus, Wiardus capellanus meus, Philippus, Lingonensis Canonicus; ex parte autem uxoris fratris mei, Hugo capellanus de Brachegenole, Gillebertus, miles, Audo seruiens de Salmasia; ex parte Abbatis, Oraudus Canonicus Dyuionensis, Willermus et Balduinus milites de Castellione. Actum anno incarnati Uerbi Dei M° Centesimo LXXX°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 400; cop., G. 125, f° 10. N° 68. Vers 1180. Bail à vie de la tenure de Tiard, à Morveau, consenti par l’abbé Milon et le chapitre au chanoine Humbert Griffon. Per presentiam istius scripti, notum sit presentibus et futuris quod ego Milo Abbas sancti Stephani Diuionis et capitulum meum, tenementum Tiardi, quod est apud Moruias, Humberto Grifoni Canonico nostro in uita sua, libere tenendum, sub annua pensione soluenda II librarum cere concessimus, ita quod quidquam de his que ad tenementum pertinet nec uendet, nec alienabit, sed ipsa manu tenebit, et post mortem suam cum adquiramento ad Ecclesiam sancti Stephani redibit. Pensio autem predicta in natale Domini reddet. Et ut hoc ratum habeatur et inconcussum maneat, sigillorum nostrorum, munimine roborauimus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 375. N° 69. Vers 1180. Garnier, archidiacre de Langres, cède à Saint-Etienne tous ses droits sur les églises de Chevigny-Saint-Sauveur, Gemeaux et Quetigny, et fonde un anniversaire. Ego Garnerius Lingonensis Archidiaconus presentibus et futuris notum fieri uolo dedisse me pro remedio anime mee et antecessorum meorum, Ecclesie Sancti Stephani Diuionis quicquid habebam in Ecclesiis de Chauegne, de Gemellis, de Pichanges et in quibusdam (?) earumdem Ecclesiarum et apud Quintiniacum, sextarium olei, et sciendum quod redditus elemosine Sancti Stephani qui in uadio erant, ego labori et prouidentia mea, propriisque expensis ad predictam Ecclesiam in usus pauperum redire feci et ad augmentum elemosine supradictarum ecclesiarum decimas assignavi. Dominus uero Abbas Milo et conuentus Sancti Stephani, communi assensu, bona fide promiserunt michi quod redditus eiusdem elemosine non distraherentur amplius, sed in usum pauperum perpetue seruabuntur, nisi forte, quod absit, graui omnino et euidenti necessitate cogente. Promiserunt etiam michi quod post obitum meum, per annos singulos, die anniuersaria sollempne officium defunctorum pro anima mea et antecessorum meorum persoluent; et die ipsa, conuentus faciet plenariam refectionem de sextario olei et de quinquaginta duobus solidis qui michi de supradictis ecclesiis, annis singulis, soluebantur. Et ut horum memoria assertione fideli transmittatur ad posteros, scripta sunt hec et sigillis tam Abbatis Milonis eiusque Capituli quam meo communita. Hec omnia laudauit Matheus Lingonensis Canonicus, nepos predicti Garnerii, in presentia predicti Abbatis et Garini prioris, Jocerani cantoris, Henrici de Canabis, presentibus canoniclis Guidone Nepote, archidiacono, Arueio, Galone, clerico; de familia Ecclesie, Huone, Guillelmo, Petro, Johanne; de familia archidiaconi Theobaudo, Brunot. Hec omnia predicta sunt ordinata et recognita et concessa in presentia totius fere Conuentus predicte Ecclesie Sancti Stephani Diuionis. Qui uero huius pagine cartulas uiolauerit uel his que scripta sunt obuiauerit, anathema sit. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 209 (en très mauvais état); cop., G. 214 et G. 126, f° 3. N° 70. Vers 1180. Donation faite à l’abbaye, par Guiard de Gerland, d’une grange audit lieu, de quatre bœufs, de chars, charrues, vingt journaux de terre, cinq soitures de pré, etc. Ego Milo Dei gratia Abbas et Conuentus Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, presentibus et futuris huius scripti attestatione, notificamus quod Guiardus de Gislens dedit Ecclesie nostre grangiam suam quam apud supradictam uillam habebat, et quatuor boues cum carris et aratris et aliis agriculture necessariis; dedit quoque uigenti iornales terre arabiles cum quatuor sexturis prati; dedit preterea uineam quamdam in Virelem cum iis que ad ipsam pertinent, quam ipse tenebat in gageria pro quinque solidis, in usus eorum qui ibidem, scilicet, apud Gislens, habitaturi sunt. Nos autem, uidentes bonam eius deuotionem erga nos, participationem ei concessimus et societatem omnium beneficiorum nostrorum, tam in spiritualibus quam in temporalibus, ita uidelicet ut quotiescumque idem Guiardus apud nos uenire uoluerit, quandiu ibi demorabitur, ipsi et famulo suo et duobus equis, necessaria prebuntur. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 173; cop., G. 132, f° 3 (Arv.). N° 71. Vers 1180. Lettre d’Henri, évêque d’Albano, légat du pape Alexandre III, qui confirme la donation de l’église et des dîmes de Thenissey, faite à l’abbaye par Etienne, évêque d’Autun. Henricus Dei gratia Albanensis Episcopus, Apostolice Sedis legatus, dilecto filio Miloni Abbati Sancti Stephani Diuionis et uniuersis eiusdem Ecclesie filiis, in perpetuum. Pastoralis officii sollicitudine commonemur ut utilitatibus filiorum Ecclesie, debeamus prouidentiam exhibere; illis uero prerogatiuam gratem specialem nos debere meminimus, quos per uiam arduam incedentes, constat esse morum laudabiles, b... estate et fraterna concordes atque conspicuos caritate. Ideoque tuis, fili Abbas, et deuotis tuorum precibus annuentes, Ecclesiam de Theneisse cum decimis suis, liberaliter et legitime prestante uenerabili fratre nostro Stephano, Eduensi Episcopo, presente etiam et assentiente Capitulo suo, tibi et Ecclesie tue donatam, possidendam in perpetuum concedimus et auctoritate Dei et domini Alexandri Pape, nec non et ea qua fungimur per iniuncte nobis legationis officium, tam tibi quam successoribus tuis confirmamus et nostri sigilli munimine roboramus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 400; cop., G. 132 (Arv.). N° 72. Vers 1180. Milon, abbé de Saint-Etienne, sur la prière de l’évêque Manassès, permet à Milon, chanoine de Langres, de bailler viagèrement à un clerc, la maison appartenant à l’abbaye. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis electus, uolo notificare futuris et presentibus Domnum Milonem Abbatem Sancti Stephani Diuionensis in presentia nostra uenisse, et domum quamdam quae est Lingonis, Miloni Canonico Lingonensi, cognomine Malamanus, precibus nostris concessisse in hunc modum, ut liceat eidem Miloni eam uni clerico, toto tempore illius cui dederit, per se possidendam, assignare: post illum autem, domus ad Ecclesiam beati Stephani reuertetur: abbas autem pro emundatione domus, predicto Miloni anniuersarium pro anima sua in Ecclesia predicta, laudante conuentu eiusdem ecclesie, concessit in perpetuum. Huius rei testes sunt Manasses Lingonensis Archidiaconus, magistri Michael et Philippus Canonici Lingonenses, Girardus de Monte Salione Archidiaconus, Sertus, Joannes, Robertus Canonici Diuionenses. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 363; cop., G. 132, fol. 20 (Arv.). N° 73. 1180/1193. Ebalus de Saulx reconnaît que les chanoines de Saint-Etienne ont un droit d’usage dans les bois de Saulx, en payant chaque année une redevance de 24 sols. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus, notum fieri uolo uidentibus quod Ebalus de Sauz recognouit in presencia nostra, in officinis Sancti Benigni, uidelicet in capella Sancti Benedicti. Ecclesiam Sancti Stephani Dyuionensis habere plenum usuarium in nemore de Sauz per dimidium annum, cum quadriga duorum equorum, uel cum uno equo, per totum annum. Canonici uero predicte Ecclesie soluent predicto Ebalo uel suis, uiginti et quatuor solidos, singulis annis, medietatem in festo Sancti Iohannis Baptiste et reliquium in festo Omnium Sanctorum. Hec recognitio facta est in presencia Dommi Milonis Abbatis eiusdem Ecclesie, presentibus et testibus Milone Lingonensi cantore, Hugone de Cauo Monte, Lingonensi Canonico; de Canonicis regularibus, Guidone Ruffo, Girardo capellano Episcopi qui fuit magister Mormenti, Petro capellano, Joceranno cantore, Stephano, Aymone, Villelmo, Vallerino. Villato autem de Sauz debetur in crastino Natiuitatis Domini, V miches panis et sextarios uini. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 89. N° 74. 1180/1193. Confirmation par Guy, seigneur de Til-Châtel, des donations faites par ses prédécesseurs à l’abbaye Saint-Etienne de Dijon et à l’église Saint-Florent de Til-Châtel, de la faculté accordée à ses hommes de disposer de leurs biens en faveur de ces églises, du droit d’usage et de pâturage dans les terres, bois, prés et eaux sur Selongey, Orville, Véronnes-les-Grandes et les Petites, Lux, Spoy, Gemeaux et Marcilly. Il reconnaît n’avoir aucune justice sur les hommes des églises, ni droit sur leur four et leur moulin. In nomine sanctae et individuae Trinitatis amen. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus, notum facio quod Guido dominus Tilicastri concessit Ecclesiae sancti Stephani Divionensi et Ecclesiae sancti Florentii de Tilicastro, in presentia Domini Milonis Abbatis elemosinas quas predecessores sui fecerunt et laudauerunt. Concessit etiam in elemosinam Ecclesiae sancti Florentii quidquid praedicti Guidonis casati vel casatae per totam terram suam, necnon et homines Tilicastri, tam clerici quam laici dederunt, libere et quiete possidendum ita tamen quod casatum suum non perdat; concessit praeterea Canonicis Tilecastri commorantibus, usuaria in pasturis, in nemoribus et in aquis et in perreriis apud Selonge et Orclam Villam, apud Veronas Magnas et Parvas, apud Lux et Cepeum et Gemellos et Marciliacum et in apenditiis earumdem villarum et per territorium Tilecastri, excepto nemore Solugei. Ita tamen quod si Dominus bannum in aquis, vel in nemoribus posuerit, tenebunt illud quamdiu sui tenuerunt. Si vero animalia Canonicorum damnum aliquod alicui fecerint, restituent illud: pro pargia dabit ovis nummum unum, porcus, duos, equus, unum, bos quatuor, totus grex, quinque solidos, ita tamen quod bergerias non facient nisi in territorio Tilicastri, nec extra territorium, nisi coacte jacebunt oves eorum. Recognovit autem saepedictus Guido in hominibus Canonicorum se nullam habere justitiam, nisi capti fuerint in aliquo magno forifacto, videlicet in furto, in adulterio aut in lite si aliquis pugnans inventus fuerit, nisi per priorem; nec cogentur ire in expeditionem nisi Domini Tilicastri propriam, nec ad munitionem faciendum, nisi homines ejusdem villae tam domini, quam militum comuniter irent. Super furnum autem et molendinum eorum, nullum interdictum villanum ponet, qui homines Tilecastri illis utantur sicut consueverunt. De mercato vero, ventam et eminagium et quidquid de mercato debetur, perpetualiter possidebunt. Addidit praeterea de quodam prato quod dominus et Canonici cummuniter possident, quod nec ipse, nec heredes ipsius de eodem prato casamentum facient, nec in elemosinam dabunt, nec vendent, nec in vadium ponent, nec aliquam commutationem facient nisi cum praedictis Canonicis. Si Canonici vinum vendiderint et dominus interim bannum posuerit, non cessabunt vendere donec dolium evacuetur. Huius rei testes sunt Guiardus capellanus noster, Philipus clericus noster, Canonici Lingonenses, Girardus de Aspero Monte. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 9 (Arv.). N° 75. 1181. Donation des églises de Premières et de Foufrens par Engilbert, évêque de Chalon. Quoniam omnium memoriam tenere Dei est, et non hominis, ideo, presentis scripti testimonio notificamus quod ego Engilbertus Dei gratia Cabilonensis Episcopus, Ecclesias de Primeriis et de Forfrens, cum omni iure et dote earum, cum omnibus etiam decimis et pertinenciis suis, dedi et concessi Ecclesie sancti Stephani Dyuionensi, in manu Milonis eiusdem ecclesie tunc Abbatis, ita quod sublato presbitero predictarum Ecclesiarum, Abbas Ecclesie beati Stephani Dyuionensis alium presbiterum sustituendo, Episcopo Cabilonensi de eodem Episcopatu, presentabit, et Episcopus presentato curam committet. Ex inde uero presbiter cui cura commissa fuerit, tertiam partem omnium beneficiorum illarum Ecclesiarum habebit, insuper et tricenarium pro mortuis et oblationes perarum et baptisteriorum et die dominica, nummum cum pane benedicendo oblatum, et oblationes feminarum ad Purificationem uenientium. Ut autem hoc donum a nobis concessum, saluo iure episcopali, ratum et inconcussum habeatur, sigilli nostri illud impressione munimus. Testes sunt Iohannes prior de Leuine, Galterus de Serceus, Cabilonensis Archidiaconus, Stephanus de Fauerneyo, Canonicus Cabilonensis, Petrus Decanus Oscariensis, Hugo Canonicus Dyuionensis, Herbertus clericus episcopi Cabilonensis. Actum anno ab Incarnatione Domini M° C° LXXX° primo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 216; cop., G. 126, f° 10. N° 76 6 des calendes de janvier 1181. Approbation de la donation précédente par Gauthier de Serce, archidiacre de Chalon. Ego Galterus de Serce, Cabilonensis... Dei gratia, summus Archidiaconus, notum fieri uolo tam presentibus quam futuris Engebertum Cabilonensem Episcopum dedisse et concessisse Ecclesiam de Prumeriis et de Fofrens, cum appendiciis suis, [Ecclesie] sancti Stephani Diuionensi, in manu Milonis eiusdem Ecclesie Abbatis. Huic honeste donationi et canonice me assensisse et eam laudasse sigilli mei inpressione certifico, assistentibus et pariter collaudantibus Stephano de Fauerneio Canonico nostro et Petro Oscariensi decano. Actum anno ab Incarnatione Domini M° C° LXXX° I°, VI° kalendas januarii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 216. N° 77. 1181. Manassès, évêque de Langres, donne à l’abbaye les églises d’Autrey et de Saint-Jean, de Pontailler. Sciant omnes quod ego Manasses Dei gratia Lingonensis [Episcopus] dedi et concessi Ecclesie sancti Stephani Diuionensi, Ecclesiam de Autreio cum appenditiis eius, et Ecclesiam sancti Iohannis de Pontailler cum appendiciis eius, perpetuo possidendam, ita ut Abbati sancti Stephani, ad arbitrium suum, praedictarum redditus Ecclesiarum libere et quiete liceat ordinare et post obitum capellanorum, alios sicut decet, Lingonensi Episcopo praesentatione, substituere, saluis tamen per omnia Lingonensis Ecclesie justitiis et sinodis et saluis capellanorum missionibus, portionibus. Donationis huius testes sunt Guiardus capellanus meus, Lambertus de Barro, Milo de Rubeo Monte, Philippus de Belismo, socii mei et Canonici Lingonenses, Rodulphus de Ourgis, Durandus de Tilicastro, Canonici Diuionenses. Actum est ab Incarnatione Domini M. C. LXXXI°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 209, scellé sur lacs de soie verte, sceau disparu; copie inexacte, G. 138, f° 16. N° 78. Vers 1181. Le duc Hugues III voulant réparer les dommages par lui causés à l’abbaye, lui donne tout ce qu’il possède à Quetigny. Guiard de Grancey abandonne tous ses droits au même lieu. Ad noticiam futurorum et ad memoriam preteritorum litteris aduocare, signis et testibus confirmare iura possessionum, decreuit sollercia prudentium hominum. Hac excitatus auctoritate, ego Hugo Dux Burgundie, diuina gracia potius inspirante, disposui Ecclesie sancti Stephani Dyuionensi satisfacere propter afflictiones et dampna que ei intuleram famulorum meorum incuria et magna magnorum negotiorum meorum anxietate. Donaui igitur et in perpetuum libere concessi Ecclesie sancti Stephani quicquid iuris habueram in uilla et in potestate Quintiniaci, scilicet regalem et ducalem iusticiam, exercitus nostri et familie nostre hospitalitatem, mareschatiam et omnem exactionem. Hanc etiam donationem fecit ex parte sua Guiardus de Fauerneyo predicte Ecclesie, de omnibus his, in presencia nostra; quam donationem laudaui, et me deffendere fideliter et manutenere promisi. Testes sunt Manasses Archidiaconus, Petrus Decanus de Barro, Wido Rufus, Nicholaus capellanus, Guiardus predictus de Fauerneyo, Aymo Rufus, Guillermus miles de Oriul. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 37. N° 79. 12 des calendes de janvier, vers 1182. Confirmation par le pape Lucius III de la donation des églises de Cuce et de Grancey, autrefois faite à l’abbaye par Gauthier, évêque de Langres. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et Conuentui sancti Stephani Diuionensi, salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, parrochialem Ecclesiam de Cuceio et de Granceio a bone memorie Gualterio quondam Lingonensi Episcopo canonice uobis concessam, sicut in autentico scripto eiusdem Episcopi continetur, uobis et Ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagni XII kal. Ianuarii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 214. N° 80. 2 des calendes de mai 1182. Le pape Lucius III confirme les possessions de l’abbaye. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Miloni Abbati sancti Stephani Diuionensis eiusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem uitam professis, in perpetuam memoriam: quotiens a nobis petitur quod honestati et rationi conuenire dignoscitur, animo nos licet libenti concedere et petentium desideriis congruum sufragium impertiri: ea propter, dilecti in Domino filii, iustis uestris postulationibus clementer annuimus et praefatam Ecclesiam in qua diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et praesentis scripti priuilegio communimus. In primis, siquidem statuentes ut Ordo Canonicus qui secundum Dei timorem et beati Augustini regulam, in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus, iuiolabiliter obseruetur; praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in praesenti iuste et canonice possidet aut in futurum, concessione Pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione Fidelium, seu aliis modis iustis, praestante Domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis: locum uestrum qui sanctus Stephanus dicitur, in Capella diuionensi praebendam unam et parochiam uestram de Cuceio et elemosinam quam Puntius et uxor eius apud Brisconem uobis dederunt, scilicet uineam unam et tertiam partem domus suae lapideae, cum liberis ingressibus in praedicta uilla, ea tamen conditione quod si in propria manu dictam domum non tenueritis, haeredibus praedicti Puntii eam dimittetis, ita ut ipsi annuum censum ex ea uobis persoluent; omnes etiam parochias uestras et altaria et praebendas et decimas et terragia et census et coustumas uestras, et terras et siluas, prata et uineas et homines uestros et omnes grangias uestras, cum pertinentiis earum, aquas etiam uestras et molendina cum pertinentis eorum et piscationes cum omnibus quae in Episcopatu Lingonensi et in aliis habetis; sane noualium uestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere praesumat; liceat quoque uobis clericos uel laicos e seculo fugientes, liberos et absolutos ad religionem uestram recipere et eos absque contradictione aliqua, retinere: paci quoque et tranquillitati uestrae paterna sollicitudine prouidentes, auctoritate apostolica prohibemus ne infra clausulas locorum, seu grangiarum uestrarum, nullus uiolentiam, seu rapinam, seu furtum facere, uel hominem capere audeat: sepulturam praeterea, ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extremae uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati uel interdicti sint, nullus obsistat, salua iustitia ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur: obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione, astutia seu uiolentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars maior consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini regulam, uiderint eligendum; decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet fatigare uexationibus, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salua Sedis Apostolicae auctoritate, diocesani episcopi canonica iustitia; si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque suae dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine, Dei auicte ultioni subiaceat: cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Amen. Ego Lucius Catolicae Ecclesiae Episcopus (cum eius signo et variis litteris). Ego Chunradus Salzpurgiensis commissarius, Episcopus Sabinensis, ego Theodinus Portuensis et sanctae Rufinae Episcopus, ego Petrus, Tusculanensis Episcopus, ego Petrus, Presbiter Cardinalis tituli sanctae Susanae, ego Uiuamarus, tituli sancti Stephani in Coelio Monte, Presbiter Cardinalis, ego Cenrius Presbiter Cardinalis tituli Sanctae Cecilae, ego Arduinus Presbiter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Ierusalem, ego Jacobus sanctae Mariae Diaconus Cardinalis, ego Arditio sancti Theodori Diaconus Cardinalis, ego Rainerus Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad Velum Aureum, ego Gratianus sanctorum Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis, ego Matheus Presbiter tituli sancti Marcelli, ego Laborans Presbiter Cardinalis sanctae Mariae trans Tiberim tituli Calixti. Datum Velletrina per manum Alberti, sanctae Romanae Ecclesiae Presbiteri Cardinalis et cancellarii, secundo calendas maii, indictione decima quinta, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octuagesimo secundo, pontificatus nostri domini Lucii papae tertii anno primo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 49 (Arv.). N° 81. 1182. Manassès, évêque de Langres, donne à l’abbaye la cure de Marsannay. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus, uniuersis notum facio me dedisse et concessisse Abbati Sancti Stephani Diuyonensis curam et amministrationem Ecclesie de Marcennaio, saluis iusticiis Ecclesie Lingonensis et saluo iure episcopali. Portionem autem redituum que in eadem Ecclesia capellanum contingebat, Wiardo meo capellano concedo, ut inde, tota uitta sua, iuxta propriam uoluntatem, ordinet et disponat. Post dicessum uero eius, in iuridictionem Abbatis redditus et prouentus prefate Ecclesie reuertentur. Testibus Archidiaconis Lingonensibus Oduiono et Stephano, Canonicis lingonensibus Milone et Philipo. Actum anni Incarnati Uerbi Dei M° C° LXXX° II°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 215. N° 82. 1183. Pierre Carpin, chevalier de Puilley, ajoute aux donations par lui faites à Saint-Etienne dix sols de cens. Ego Hocherus, Decanus Diuionensis notum facio presentibus et futuris quod, cum Petrus Carpinus, miles de Puilleo elemosinas quas ipse Ecclesie Sancti Stephani Diuionensi, tempore preterito, donauerat, X scilicet solidos censuales in Nouo Foro et VII solidos in Domo Leprosorum Diuionensi et III solidos iuxta Hospitalarios, IIII minas aduene apud Quintiniacum in marascautia, per aliquid tempus reclamaret, laudante Aymone filio suo, in nostra presentia, eidem Ecclesie, perpetuo possidendum donauit preterea X solidos censuales quos Thomas pro filia sua, supradicte ecclesie donauit, qui erant de casamento suo, et quidquid ipsa ecclesia possidebat quod de suo casamento erat, uel in futurum quoque modo, ubicumque sit, adquirere [poterit] similiter benigne concessit. Testes Constantius prior, Emmauricus cantor, Aymo Dotel, Stephanus Chaiset, Guido Luschardus... Farnerius, Henricus de Cheneuis, Guillelmus Farnerius. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M° C° LXXX° III°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 380. N° 83. 9 des calendes de mai, vers 1184. Le pape Lucius III confirme à Saint-Etienne la possession des églises de Cussey, de Grancey, de Thenissey, de Premières et de Foufrens. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et Canonicis Sancti Stephani Diuionensis, salutem et apostolicam benedictionem: iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum et uota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere: ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus, grato concurrentes assensu, parochiales Ecclesias de Cutiaco, de Grantiaco quas bonae memoriae Galterus quondam Lingonensis Episcopus canonice uobis dedit, Ecclesiam quoque de Tenisse cum appenditiis suis, a uenerabili fratre nostro Stephano Eduensi Episcopo et Capitulo eius, canonice uobis collatam, nec non Ecclesias de Primeriis et de Foufrens quas cum omni iure et pertinenciis suis Gilbertus quondam Cabilonensis Episcopus uobis rationabiliter est largitus, sicut eas iuste et pacifice possidetis, uobis ac Ecclesiae uestrae, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Verulis nono calendas maii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 5 (Arv.). N° 84. 1184. Bulle par laquelle Lucius III autorise le duc Hugues à pourvoir sa chapelle de chanoines réguliers, sous la condition d’acquitter la cense due au Saint-Siège. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, Dilectis filiis Miloni Abbati et Canonicis Sancti Stephani Dyuionensis, salutem et apostolicam benedictionem. Officii nostri debitum recte prosequimur, cum incremento religionis intendimus et in hoc, aliis auxilium et fauorem apostolicum exhibemus. Unde quum dilectus filius noster nobilis uir Hugo dux Burgundie in capella quam habet in uilla prescripta, que utique capella specialiter beati Petri iuris existit, decedentibus secularibus Canonicis institutis in ea, succedere desiderat Canonicos regulares, Nos super hac mutatione dextere Excelsi sicut ratio exigit, gratulantes, capellam ipsam, vobis, saluis redditibus Canonicorum qui nunc sunt in ea, sub eo censu quod iampridem Apostolice Sedi noscitur assignatus, apostolica auctoritate concedimus et presentis scripti pagina roboramus, statuentes ut seclaribus Canonicis decedentibus, uel alio quocumque modo cedentibus, non nisi Canonicus regularis alicui eorum succedat. Libertatem quoque a felicis recordationis Alexandro papa, predecessore nostro, capelle ipsi collatam, sicut in scripto eius auctentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre constitutionis, concessionis et confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Uelletri III id. novembri. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 219; cop., G. 126, f° 33. N° 85. 1185. Lettres sous le scel de l’évêque Manassès du don fait par Jean de Larrey à l’hôpital de Til-Châtel d’un droit d’usage et de pâturage sur tout le territoire des Petites-Véronnes. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus omnibus notum esse volo quod Joannes de Lastriaceio, laudantibus uxore ejus Rivera et filiis ejusdem Simone et Joanne et filiabus Aallde et Adelina et Stephanus praedicti Joannis frater, laudantibus similiter filiis suis, Renero, Jacobo, Guidone et filia sua Aalide, dederunt in elemosinam in manu mea usagium pasturarum per totum finagium Paruae Veronnae domui Dei de Tilicastro sola restitutione damni sine emenda. Testes sunt Radulphus presbiter de Castellione, Odo de Mormento et Rollandus de Firmitate milites. Item Jacobus de Fossato, laudante Gertrudi uxore sua, eidem domui dedit similiter in praefata Varona usagium pasturarum per totum finagium praedictum, sicut superius determinatum et pro damni restitutione absque emenda. Testes sunt Varnerius decanus Besuensis, Vuido dominus Tilecastri, Pontius de Bigorna. Actum anno Inc. Verbi Dei M° C° LXXX° V°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 10 (Arv.). N° 86. 1185. Transaction passée entre les religieux de Saint-Etienne et les chanoines de la chapelle du duc. Nouerint omnes presentes et posteri qui lecturi sunt presens scriptum querelam que uertebatur inter Canonicos Sancti Stephani Dyuionensis et Canonicos Capelle Domini Ducis pro eadem Capella, sospitam in hunc modum pacifico fine fuisse: Ecclesia Sancti Stephani prebendam integram in Capella semper habebit que nunquam in usus alios expendetur aliquatenus. Quam tamen prebendam Ecclesia Sancti Stephani per ydoneum sacerdotem Canonicum regularem uel secularem deseruiet. Si quis autem Canonicorum Capelle de hac luce migrauerit, eodem anno prebendam eius Ecclesia beati Stephani suscipiet et habebit et post annum libera erit. Ideoque pia consideratione, statutum fuit ut Ecclesia Sancti Stephani pro singulis defunctis Canonicis Capelle plenarium faciat obsequium omni tempore, tanquam pro uno ex suis et Canonici Capelle pro Canonicis Sancti Stephani facient similiter et hoc ipsum hinc inde scribetur communiter. Capella non habebit cimiterium, nec parochiatum et Canonici Capelle... in infirmitate non se poterunt alibi uel ad religionem, uel ad cimiterium transferre, nisi apud Sanctum Stephanum: si pede, uel equo, sine alieno adiutorio ire non poterint, et Canonici Capelle aliam non poterunt in Capella religionem uel ordinem statuere, nisi de ecclesia Sancti Stephani et si quis eorum, pauper seu diues, noluerit apud Sanctum Stephanum habitum religionis insumere, non negabitur ei, sed uoluntarie suscipietur ibi. Domus proprie Canonicorum Capelle in quibus morantur et officine Capelle ipsius non erunt censuales, nec cellaria, nec quoquine, nec grangie, reliquie uero censuales erunt, vinee quoque de generali Capelle tam a censu, quam a decimis, erunt libere, sed proprie Canonicorum uinee censum absque decimis dabunt. Et ut hoc totum stabile sit semper et firmum, Decanus Capelle magister Nycolaus nomine et Concanonici eius qui tunc erant superstites, iurisiurandi interpositione, manibus propriis firmauerunt hoc totum bona fide seruare et Ecclesie beati Stephani iurauerunt omnes fidelitatem, idque statutum fuit ut quicumque Decanus in eadem Capella constituetur, camdem fidelitatem faciat Ecclesie Sancti Stephani. Quod si facere forte noluerit, Canonici Capelle non habebunt eum pro decano donec fidelitatem fecerit. Idipsum modo simili faciat Canonicus quilibet in Capella de nouo constitutus, antequam prebende fructum suscipiat. Hanc eamdem fidelitatem fecerunt Canonici beati Stephani Canonicis Capelle, Milo scilicet et Abbas Sancti Stephani uerbo simplici, bona fide et eius concanonici, dato fidei sacramento, et quod suprascriptum est de Decanis Capelle et eorum concanonicis, hoc ipsum statutum est de abbatibus Sancti Stephani et Canonicis eorumdem, excepto quod abbates manu propria non iurabunt, sed tamen uerbo simplici fidelitatem hanc bona fide fideliter facient. Hec omnia facta sunt per manum Garnerii abbatis Albe Ripe et domini Belini Lingonensis sacriste et decani de Milleyo et domini Alnardi decani de Chasneyo. Testes sunt Aymo abbas Sancti Benigni Dyuionensis, magister Hugo prior Tilecastri et Robertus de Pesmis qui pacis huius coadiutores fuerunt, Petrus prior Cisterciensis et Zacharias item Cisterciensis monachus. Anno M° C° LXXXV°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 219; cop., G. 126, f° 22. N° 87. 15 des calendes de janvier, vers 1185. Bulle du pape Lucius III qui exempte les frères de l’hôpital de Til-Châtel de toute redevance sur les novales. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis magistro et fratribus Hospitalis de Tilicastro, salutem et apostolicam benedictionem: iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum et uota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente, complere: ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus, grato concurrentes assensu, auctoritate apostolica constituimus, ut de noualibus quae de propriis manibus aut sumptibus colitis siue de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a uobis decimas exigere uel extorquere praesumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumat, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum. Actum Verone XV calendas Iannuarii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 1 bis (Arv.). N° 88. 17 des calendes de juin, vers 1185. Confirmation par le pape Lucius III de la composition passée entre les religieux de Saint-Etienne et les chanoines de la chapelle du duc. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et fratribus Sancti Stephani Diuionensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ea que inter ecclesiasticos uestros pro bono pacis, super causarum litigiis statuuntur, in sua debent firmitate consistere, et ne temeritate aliqua infringantur, scriptis apostolicis, communiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus benignius inclinati, compositionem que inter uos et Clericos Capelle Ducis, mediante dilecto filio nostro de Alba ripa et aliis prudentibus et honestis uiris, super eadem Capella amicabiliter intercessit, sicut de assensu partium, sine prauitate aliqua facta est et recepta, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel cum ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Verona XVII Kal. junii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 219, lacs de soie rouge et jaune, bulle disparue; cop., G. 132, f° 23 (Arv.). N° 89. Ides d’août, vers 1185. Le pape Lucius III commet les évêques d’Autun et de Chalon pour connaître des différends entre Saint-Etienne et le chapitre de la chapelle ducale. Lucius Episcopus, seruus seruorum Dei, venerabilibus fratribus Eduensi et Cabilonensi Episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Constitutis in presentia nostra dilectis filiis nostris Abbate et Canonicis Sancti Stephani Diuionensis et magistro Constantio, procuratore secularium clericorum Ecclesie Sancti Ioannis Euangeliste, que Capella nobilis uiri Ducis Burgundie nuncupatur, diu inter eos est agitata contentio que inter utramque partem, super eadem Ecclesia, uertebatur. Nam cum predicti Abbas et Canonici regulares eamdem sibi Ecclesiam ex dono et confirmatione nostra, quam ad interuentum Ducis pro instituenda ibidem religione factam esse dicebant, instantissime uendicarent, eam scilicet legem appositam asserentes ut decedentibus uel discedentibus Canonicis secularibus qui tunc in ea erant, nullus ibi deberet ulterius nisi de Ecclesia Sancti Stephani regularis Canonicus subrogari, predictus procurator secularium clericorum transactionem quamdam inter utramque partem, fide data et osculo pacis subsequente firmatam, factam fuisse dicebat, qua uidelicet statutum fuerat et hinc inde receptum, ut regularibus Canonicis nulla ratione liceret prefatam ecclesiam cuiuslibet donatione seu concessione recipere aut aliquid in ea sibi contra seculares clericos uendicare, ita quod etiamsi Romanus Pontifex, uel ipsi etiam clerici seculares predictam ecclesiam uellent regularibus subiugare, eam tamen illis recipere non liceret. Nos igitur, auditis diligenter que sunt hinc inde proposita, de communi consilio fratrum nostrorum id obseruari censuimus: ut si transactio illa sicut procurator secularium clericorum asseruit, sub eo tenore quem diximus, fide data et osculo pacis subsequente firmata, ex parte secularium clericorum probari potuerit, rata et inuiolata permaneat et predicti regulares Canonici super hoc de cetero inquietare seculares clericos non praesumant. Si uero ipsi seculares clerici legitime citati, hoc coram uobis, quibus executionem rei huius duximus committendam, infra duos menses, hanc susceptionem legitime non probauerint, uolumus, firmumque mandamus quatenus predictos regulares Canonicos Ecclesie Sancti Stephani, omni appellatione remota, in plenariam possessionem iamdicte Capelle et omnium que ad eam pertinent inducatis, ut dono quod ad interuentum Principis ex benignitate Sedis Apostolice perceperunt, iuxta tenorem concessionis et confirmationis indulte pro religionis custodia, perpetuo potiantur. Si qua uero partium duxerit resistendum, quominus ea que diximus, executioni mandetis ecclesiastice, seueritate sententie temeritatem reluctantium percellatis, non obstantibus aliquibus litteris que contra huius scripti seriem appareatur impetrare. Quod si ambo his exequendis nequiueritis interesse, alter nichilominus uestrum sine appellationis obstaculo, ea que diximus exequatur. Datum Verona id. Augusti. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 219. N° 90. Vers 1185. Confirmation par le pape Urbain III des possessions de l’abbaye. Urbanus Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Miloni Abbati Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis eiusque fratribus, tam presentibus quam futuris regulare uita professis, in perpetuum. Cum simus ad curam et regimen uniuersalis Ecclesie, licet immeriti, Prouidentia superne dispositionis assumpti, si quando postulantur a nobis que ad Ecclesiarum tuitionem pertineant, petencium desideriis clementer nos conuenit condescendere et eorum vota effectu prosequente complere, ea propter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam Ecclesiam sancti Stephani Dyuionensis, in qua diuino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis memorie Calixti pape, predecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut Ordo Canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus, inuiolabiliter obseruetur. Preterea, quascumque possessiones, quecumque bona Ecclesia in presenti iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione Fidelium, seu aliis iustis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis, locum ipsum in quo predicta Ecclesia sita est cum omnibus pertinenciis suis, villis, seruis et ancillis et terris, Ecclesiam sancti Medardi, Ecclesiam sancti Michaelis cum cimiterio et decimis, Ecclesiam sancte Marie, Ecclesiam sancti Nicolay, Ecclesiam sancti Aniani Aqueductus, cum cimiterio et decimis et terris suis, Ecclesiam sancti Martini de Quintiniaco, cum cimiterio, decimis et terris suis, Ecclesiam sancti Mauricii de Silicenyo cum cimiterio, decimis et terris suis, Ecclesiam sancti Germani de Compiaco cum cimiterio, decimis et terris suis, Ecclesiam sancte Marie de Marceniaco cum pertinenciis suis, Ecclesiam sancti Andree de Parriniaco cum pertinenciis suis, Ecclesiam sancti Florencii de Tilecastro cum capella sancte Marie et cimiterio et omnibus pertinenciis suis, Ecclesiam sancti Petri de Mirebello cum cimiterio et omnibus pertinenciis suis; decimam de Geiaco, Ecclesiam de Cuceyaco cum pertinenciis suis, Ecclesiam sancti Martini de Prato cum cimiterio et capella de Fontanis et pertinenciis suis, Ecclesiam sancte Marie de Gemellis, cum capella de Pichangiis et omnibus pertinenciis suis, Ecclesiam sancti Andree de Ormenciaco cum capellis, cimiteriis et omnibus pertinenciis suis, Ecclesiam de Colomerio cum capellis et omnibus earum pertinenciis, capellam que est inter Leulerium et sanctum Fidelum cum pertinenciis suis et locum de Puteolo, locum de Gualdo Altrei cum pertinenciis suis, Ecclesiam sancti Martini de Arco cum pertinenciis suis, locum de Monte Tigoniato cum pertinenciis suis, locum de Franceis cum pertinenciis suis, locum de Bona Valleuirensi cum pertinenciis suis. Sane noualium uestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum, decimas a uobis nullus extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos seculo fugientes, liberos et absolutos ad conuersionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum uestrorum post factam in loco uestro professionem, nisi artioris religionis obtentu, sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis, clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce, diuina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extreme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati sint uel interdicti, nullus obsistat, salua iusticia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte uero te, nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astucia, seu uiolencia proponatur, nisi quod fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam, prouiderint eligendum. Decreuimus ergo ut nulli omnino homini liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus, fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis, pro futura salua Sedis Apostolice auctoritate et Dyocesanorum Episcoporum canonica Justitia. Si quis igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire presumpserit, secundo tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfacione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a Sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri, Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine, districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eodem loco sua iura seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 30. N° 91. Vers 1185. Transaction entre les chanoines de Saint-Etienne et les frères de la milice du Temple au sujet de l’usage du moulin de Villeferoi. Ego Radulfus, Abbas Longuiadi et ego Garnerius, Abbas Albe Ripe, notum fieri et ratum haberi uolumus quam cum inter Ecclesiam beati Stephani Dyuionensis et Fratres Militie Templi qui Buris morantur, controuersia uersaretur de Uileferroi et pratis quibusdam et quodam molendino, dicentibus Canonicis beati Stephani predictam uillam cum pratis antiquitus eis donatam fuisse, et molendinum Fratrum Templi ita esse constructum, quod molendinum Canonicorum sancti Stephani in eodem fluuio subtus ab antiquo statutum, cursum aque usitatum perdidisset, ad compositionem super querelis omnibus faciendam accessimus et taliter inter eos, de communi partium assensu, est diffinitum. Itaque Canonici beati Stephani querelas omnes prenominatas fratribus Militie Templi pacifice acquitauerunt, saluis tamen illis de quibus inuestiti erant et censu pratorum suorum, tali conditione quod in molendino Fratrum Templi, Canonici qui in capella morantur, quotiens opus fuerit usum molendi habebunt, ita scilicet quod cum uenerint ad molendinum, prius primum bladum quod erit in tramoia, bladum suum statim molent et pannos proprios ibidem et canabem consuetudinarie preparabunt, consueto itinere uenientes. Quod si predicta capella in manu alterius uenerit, prefatum molendinum quietum et liberum ab omni usuario predicto Fratribus Militie Templi permanebit. Huius compositionis testes sunt Symon prior de Uendeopero, Wiardus Moroiers, Petrus li Bornes, Willelmus de Uiuers, milites. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 227; scellé sur double queue de parchemin, sceau disparu N° 92. Vers 1185. Lettre de Jean, évêque de Lyon, à Guillaume, abbé de Cîteaux, et à l’archidiacre de Dijon, leur enjoignant de faire une enquête sur les plaintes des chanoines de Saint-Etienne, qui se prétendaient dépossédés de la chapelle de la vicomté de Dijon et de celle des lépreux. Johannes Dei gratia Prime Lugdunensis Ecclesie humilis sacerdos, venerabili fratri et amico karissimo Willelmo Cisterciensi Abbati et A. Archidiacono Diuionensi, in uero salutem. Dilecti filii nostri Prior et Canonici sancti Stephani Diuionensis nobis proposuerunt se nuper a possessione Capelle Vicecomitis et Ecclesie Leprosorum Diuionensium fuisse derectos. Unde discretioni uestre mandamus quatenus rei ueritatem diligenter inquiratis et si uobis constiterit prefatos Canonicos predictarum Ecclesiarum administrationem et possessionem habuisse, in tali eos possessione in qua antea fuerant, restitui faciatis. Causa uero proprietatis usque ad aduentum Abbatis ipsorum differatur, et si ipsi contumaces extiterint, eos per censuram ecclesiasticam coercere non differatis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 227; scellé sur double queue de parchemin, sceau disparu. N° 93. 1186. Lettre sous le scel de Manassès, évêque de Langres, de la donation faite par Guy, seigneur de Til-Châtel, aux frères de la maison dudit lieu, d’un terrain destiné à la construction d’un cellier. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus, notum facio uniuersis quod Guido dominus Tilicastri, intuitu Dei, et ob remedium animae suae et praedecessorum, libere et absque ulla retentione, dedit et concessit fratribus Domus de Tilicastro, intra ambitum murorum ipsius castri, sub capella sua, terram ad construendum cellarium unum. Hoc laudauerunt Margareta uxor eius et Hugo filius eius. Testes sunt magister Hunaudus et magister Uerduinus et Paris presbiter, Jacobus, miles, Vuillermus de Coil, Guido monachus, miles Pes de Ferro, tandem praepositus Theobaldus. Actum anno Incarnationis Verbi millesimo centesimo octogesimo sexto. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132 (Arv.). N° 94. Vers 1186. Guy, seigneur de Til-Châtel, donne à l’église de l’hôpital de Til-Châtel les tierces de ses terres et confirme la donation d’un pré. Ego dominus Tilicastri, Guido nomine, presentibus et futuris notum facio quod Dei intuitu, et ob remedium animae et antecessorum, Ecclesiae de Domo Dei de Tilicastro et fratribus ibidem Deo seruientibus, donaui et concessi in perpetuum tertias de omnibus terris quas excollet eadem domus in territorio Tilecastri propriis animalibus aut propriis sumptibus, ultra aquas ex parte Ceuille: concessi etiam eisdem fratribus libere possidendum in perpetuum pratum quod eis Nicolaus donauit, factus in eadem domo conuersus. Acta sunt haec laude Margaritae uxoris meae et filii mei Hugonis et autoritate sigilli mei confirmata. Testes sunt magister Hunaudus, thesaurarius lingonensis, Pes ferri praepositus meus. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 9 (Arv.). N° 95. 6 des ides de juillet, vers 1186. Bulle du pape Urbain III, qui excepte l’hôpital de Til-Châtel de payer aucune dîme sur ses novales et ses bestiaux. Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis magistro et fratribus Hospitalis de Tilicastro, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant affectu prosequente complere: ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ad instar foelicis recordationis Lucii papae, praedecessoris nostri, auctoritate apostolica constituimus ut de noualibus quae propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a uobis decimas exigere uel extorquere praesumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Verone sexto Idus Julii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 6 (Arv.). N° 96. 1186/1191. Josbert, abbé de Fontenay, fait connaître qu’Eudes, son frère, a donné à Saint-Florent de Til-Châtel tout ce qu’il possédait audit lieu, et à Saint-Etienne de Dijon tout ce qu’il possédait à Vérones-les-Grandes. Ego Iosbertus Dei gratia Abbas Fontaneti, notum fieri uolo presentibus et futuris quod Odo frater meus dedit in elemosinam Ecclesie sancti Florencii Tilecastri quicquid habebat apud Tilecastrum. Preterea dedit in elemosinam sancto Stephano Dyuionensi quicquid habebat apud Uaronas Magnas, tam pro remedio anime sue quam pro quadraginta libris quas debebat Capitulo sancti Stephani sub iureiurando. Quod totum factum fuit in presencia mea et in presencia fratris mei Milonis Abbatis sancti Stephani Dyuionensis et Hugonis eiusdem Ecclesie Canonici. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 125, f° 108. N° 97. 1188. Manassès, évêque de Langres, donne à l’abbaye l’église Saint-Georges de Faverney et la chapelle de Maigney. Ego Manasses Dei gratia Lingonensis Episcopus, uidens et considerans Ecclesiam beati Stephani Dyuionensis temporalibus subsidiis plurimum indigere, indigencie illius compassus, decreui apud me de redditibus nostris eam aliquatenus ampliare. Sciant ergo presentes et futuri me dedisse et concessisse Abbati sancti Stephani Dyuionensis quidquid habebam uel tenebam in Ecclesia sancti Georgii de Fauerneyo cum appendiciis suis, capellam quoque de Maigneyo cum appendiciis suis, statuens uidelicet ut quicumque Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis, perpetuis deinceps temporibus, abbas extiterit, predicte parochiali Ecclesie de Fauerneyo cum capella de Maigneyo beneficia omnia et omnes redditus integre possideat. Curam quoque eiusdem ecclesie cum capella de Maigneyo, remota omni calumpnia, habeat. Abbas uero et Canonici in supradicta ecclesia quatuor Canonicos constituent qui ibi, omni die, Deo seruient. Et ut nostra constitutio rata et incunuulsa permaneat, studuimus presentem cartulam sigilli nostri auctoritate communire et testium annotatione roborare. Testes sunt Stephanus de Lesignes, Lambertus de Barro, Lingonensis Archidiaconus, magister Herduinus, Iacobus de Riueria Lingonenses Canonici, Petrus abbas sancti Benigni, Garterius de Oriul, Robertus de Peluaut, magister Raynaudus Parisiensis, dyuionenses monachi, Hubertus de Noiant, magister Ioffredus, Emmalricus de Tilecastro, Herueyus de Orgeole dyuionenses Canonici. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M° C° LXXX° VIII°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 212; cop., G. 126, f° 2. N° 98. 1189. Lettre sous le scel de Josbert, abbé de Fontenay, de la donation faite par Girard de la Buxière de tout ce qu’il possédait à Thenissey, à l’exception du fief de Josbert de Gissey. Ego Iosbertus dictus Abbas Fonteneti notum facio presentibus et futuris quod Girardus de Buxeria dedit Deo et Ecclesie sancti Stephani Diuionensi quicquid habebat in uilla Tenisseti, preter casamentum Iosberti de Gisseio. Quod tamen casamentum si ecclesia sancti Stephani acquirere potuerit, predictus Girardus ei concessit et laudauit. Huius rei testes sunt Petrus magister de Nailleio, Guido capellanus de Gisseio et Robertus capellanus eius, Radulphus capellanus de Salmasia, Iosbertus miles de Gisseio, Milo miles de Lentiliaco, Willelmus et Johannes prior frater eius, Berendus et Johannes filius eius, Aubertus et Martinus filius eius, Bernardus qui ex medio ad hanc pertinet helemosinam; Bernardus Bassetus et pater eius sunt de medio in hoc dono et testes huius rei, Hugo de Siureio, Bernardus Vaiecho, Girardus de Ungiaco, canonici sancti Stephani Diuionensis, Robertus de Uerona et Dominicus Textor conuersi eiusdem ecclesie, Herbertus prepositus de Salmasia, Radulphus et Willelmus, famuli Abbatis sancti Stephani Diuionensis. Hanc helemosinam laudauerunt dominus Regnerius et domina Auda mater eius, ita tamen quod si Canonici sancti Stephani Diuionensis hanc helemosinam de manu sua in aliam transferre uoluerunt, Regnerium et matrem ipsius de hoc prius inuitare debent et ammonere. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M° C° LXXX° IX°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 400. N° 99. 1189. Etienne et Jean Ramaigi, partant pour la Terre Sainte, donnent, sous condition de retour, à l’hôpital de Brochon leur maison audit lieu. Ego Petrus Dei gratia Diuionensis Abbas notum facio tam presentibus quam futuris quod Stephanus et Jullianus Ramaigi dederunt Deo et Fratribus Dei de Brochon utramque domum suam lapideam et ligneam, Martino fratre suo concedente, in presentia nostra, quoquo modo contingat eos remanere in itinere Ierusolomitano: si alter eorum remanserit in dicto itinere, praedicti Fratres habebunt mediam partem utriusque domus; si uero alter eorum uel uterque redierit, non licebit eis infra septennium redimere, nec etiam licebit eisdem dare aut vendere uel inuadiare alicui, nec Fratribus Domus Dei de Brochon: si ipsi fratres tantum uoluerint dare quantum alius, inde est quod Fratres de Brochon accomodauerunt Stephano et Iuliano quinque marcas argenti et dimidiam supra utramque domum et quidquid iamdicti Fratres expendent in aedificatione utriusque domus, testimonio trium hominum computabitur super utramque domum; si praedictae domus redimantur, in dispositione fratrum erit recipere quinque marcas et dimidiam uel pro marca quinquaginta solidos Prouiniensis monetae. Testes Martinus magister de Brochon, Dominicus filius Bernardi Divitis, Henricus Galare, Galo de Mayne, Mauritius Captarius et filius eiusdem, Robertus Porcherius, Thomas filius Burg (?), etc. Et ut hoc in posterum magis ratum habeatur, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Actum est anno M° C° LXXX° IX°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 21 (Arv.). N° 100. 1191. Acte ménagé par Jocerand, évêque de Lyon, et Guillaume, abbé de Cîteaux, entre l’abbé et les chanoines de Saint-Etienne. Ego Iocerannus Dei gratia Lugdunensis Archiepiscopus et ego Guillelmus eadem gratia Cisterciensis Abbas, notum facimus uniuersis quod, cum inter Abbatem et Canonicos sancti Stephani Diuionensis, discordia multiplex fuisset oborta et ad eam sopiendam concordia uel iudicio mediante, nos Dominus Papa iudices delegasset, ut partes in nos compromitterent, modis quibus potuimus laborauimus et cum eas ad hoc inducere non possemus, Canonicis postulantibus ut in ecclesia restituerentur, Abbate uero ex altera parte instante, ut priuilegia que ab ecclesia fuerant ablata ecclesie redderentur, processimus ad sentenciam et utrumque simul esse faciendum pronunciauimus, et cum hoc partibus difficile uideretur, nos, reformande paci opera dantes, de assensu partium, eam per Dei gratiam reformare curauimus, accepto pro tenenda pace tam ab Abbate quam a Canonicis, iuramento. Sed quum multi partes suas interposuerant aliquotiens pro reformatione pacis et non fuerat obseruata, nos uolentes ut pax ista auctoritate apostolica per nos facta, inuiolabiliter seruaretur, taliter ab utraque parte securitatem accepimus ut si forte aliqua earum resiliret a forma pacis, penam C librarum incurreret, pro quibus fideiussores non debent Ecclesiam sancti Stephani conuenire. Diximus autem partem Canonicorum ita demum in hanc penam incidere si omnes uel maior pars eorum ab huius pacis forma recederet et si duo uel tres ex illis, uel plures a pacis constitutione resilirent, pro excommunicatis haberentur et auctoritate Domini Pape, ab Ecclesia sine spereuersionis, expellerentur; penam uero pecuniariam non prestarent, sed Decanus eos publice excommunicatos denunciari faceret per parrochias, nisi commoniti, infra XL dies ad pacis obseruationem redirent. Statutum est ut Canonici qui ab Ecclesia se dicebant ejectos, ecclesie restituerentur, eos tamen, quia in multis excesserant et propter excessus multiplices et enormes, sententiam excommunicationis meruerant, prius absoluimus, congrua satisfactione iniuncta, et ipsi prioratus quos tenebant in manu nostra resignauerunt. Preterea quum Ecclesiam suis spoliauerant priuilegiis, precepimus eis ut, infra VIII dies prius pacem factam, dominica ante festum sancti Luce, deponerent in manu Cisterciensis Abbatis omnia priuilegia, ita ut presens sit Abbas sancti Stephani, uel alius pro eo qui priuilegia recognoscat. Sed quum priuilegia ipsa, ut dicebant Canonici erant pignori obligata, precepimus ut Abbas LX libras per manum Cisterciensis Abbatis creditoribus exsoluendas ad redemptionem priuilegiorum ante festum sancti Andree, persolueret. Quod si Abbas sancti Stephani hanc pecuniam usque ad prefixum terminum non persoluerit, eo depositionis causam per instructionem Canonicorum inuenimus in plenariam potestatem, ordinationis Ecclesie sue restituimus, ita ut in maioribus negociis et in Canonicis amouendis, si quos uiderit pacis turbatores, consilio eorum quos uiderit aduocandos, et precipue Abbatis sancti Benigni utatur, et quum per aliam compositionem quatuor in ecclesia constituti fuerant prouisores qui usque ad annos quatuor amministrationem gererent, ipsos ab amministratione remouentes, absoluimus eos a iuramento et Abbatem et omnes alios qui in predicta compositione prestiterant iuramentum. Actum est hoc publice apud Diuionem, in domo Cisterciensium Fratrum, anno ab incarnatione Domini M° C° LXXXX I, dominica ante festum beati Luce, Euangeliste. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 142. N° 101. 1191. Eudes, fils d’Hugues III, duc de Bourgogne, donne à Saint-Etienne une terre «sous les Fossés» près de Faverney. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Odo, filius Ducis Burgundie, dedi et concessi in perpetuum, sine omni retentatione, Deo et Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, et Canonicis ibidem Deo seruientibus, pro remedio anime mee omniumque predecessorum meorum, terram que continetur infra Fossatos iuxta Feruene ad [faciendam] domum, ad opus prioratus Fauerneii, et ut hoc donum ratum habeatur, presens instrumentum appressione mei sigilli muniui et scriptum hoc fieri precepi. Huius rei testes sunt Ansellus de Barlues, Stephanus de Monte Sancti Johannis, Poncius de Grance, Aymo de Moreolis (?) et Cristianus meus Capellanus, Vuillelmus de Varae, Radulphus de Pomart et alii multi. Actum est hoc tempore magistri Hugonis. Anno Uerbi incarnati M. C. LXXXX primo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig, G. 348. N° 102. Vers 1192. Lettre du duc Hugues III à son fils Eudes, lui ordonnant d’assigner sur une de ses terres, si cela n’a déjà été fait, les dix livres de rente annuelle qu’il a données à Saint-Etienne. Hugo Dux Burgundie et Albonis comes, Odoni filio suo karissimo. Sanum uiuere et pro ipso benefacere. Cum graui infirmitate apud Accom (?) detemptus fuissem, diuina miseratio memorie mee reduxit quod ego uoueram et promiseram donare Canonicis Sancti Stephani tantum de terra nostra que eis per singulos annos decem libras reddent. Animus namque meus in dubio positus si iamdictam terram eis assignaueram aut non, litteris presentibus dilectionem exflagito, quod si illa terra non fuerit eis assignata pro Dei amore et remedio anime, assignari facias. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 59. N° 103. Vers 1192. Lettre d’Hugues III, duc de Bourgogne, à Philippe-Auguste, le priant de contraindre, si besoin est, son fils Eudes à faire l’assignation précédente. Philippo Dei gratia illustrissimo ac uenerabili regi Francorum, Domino suo dilectissimo, Hugo Burgundie dux et Albonensis comes. Sanum uiuere et prauitatem regere et inimicos Crucis Christi superare, quum diuina testatur pagina non esse amicum nisi post mortem. Uos dominum meum et amicum fidelissimum suppliciter rogo quod si Odo, filius meus Canonicis Sancti Stephani Diuionis non assignat... X libras, quas eis pro salute anime mee donaui et iudicaui per singulos annos in terra nostra percipiendas, amore Dei et pietate sanctissimi Sepulcri, has [X libras] assedere dictis Canonicis Odonem filium meum, cogere digneretis. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 122. N° 104. 1193. Donation par Calo de Grancey, à l’hôpital de Til-Châtel d’un droit d’usage sur les bois de Cussey. Ego Garnerius Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio praesentibus et futuris quod dominus Calo de Granceio dedit Deo et Fratribus de Domo Dei de Tilicastro in elemosinam, laude et assensu uxoris suae et filiorum suorum Hugonis, Godefredi et Guillermi ioagium in communibus nemoribus de Cuce in perpetuum possidendum; dedit etiam casamentum supradictis fratribus ad vehicula reparanda quae deferent ipsum idem ioagium. Testes sunt Joannes Abbas Albae Ripae, Rollandus presbiter de Sancto Juliano, Almundus de Cuce. Acta sunt haec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo tertio. Arch départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 10 (Arv.). N° 105. 1193. Lettre sous le scel de Carnier, évêque de Langres, de la donation à l’hôpital de Til-Châtel par Martel, seigneur de Mailly, d’un droit de pâturage sur le finage de Spoy. Ego Garnerius Dei gratia Lingonensis Episcopus notum fieri volo presentibus et futuris quod Martillus Maillei dominus concessit in elemosinam Deo et Fratribus de Domo Dei de Tilecastro, prata quae ipse habebat in finagio de Cepoi, libere et perpetuo possidenda. Ipsi vero Fratres octo denarios censuales infra octabas Sancti Joannis Baptistae menistrallo Domini Martelli de Cepoi, sine accensatione, annuatim persoluent. Usagium uero habebunt animalia eorum in pasturis de Cepoi, ea scilicet quae ad fenum congregandum adducentur eundo et redeundo. Hanc elemosinam laudauit uxor eius Cheureria et Huo et Gaufridus et Renaudus filii eius: ipse uero Martellus in manum nostram misit. Testes Milo Sancti Stephani Abbas Diuionis, magister Hugo, Guido miles de Flamerens, Ocherus Decanus Diuionis, Andreas Decanus de Ogiis, Vivianus sacerdos de Barion. Actum est hoc anno incarnati Verbi M° C° XC° III°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 15 (Arv.). N° 106. 1195. Garnier, évêque de Langres, donne à l’abbaye les églises de Thar et d’Autrey avec les chapelles de Marliens et d’Echigey. Ego Garnerius Dei gratia Lingonensis Episcopus, omnibus presentibus et futuris notum fieri et ratum haberi uolo quod, considerata deuotione Fratrum Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, quam exhibitione obsequiorum uerbo et opere sum expertus, laude et assensu Ebrardi Archidiaconi Diuionensis et Hocheri Decani Diuionensis et Widonis Decani Besuensis, dedi eidem Ecclesie in perpetuum ecclesiam de Thar cum appendiciis suis, scilicet cum capella de Marliens, cum capella de Aschageio, cum masnillo de Werrangiis, cum terris agricolendis, pratis, domibus, mansis et censibus. Dedi etiam eis ecclesiam de Autreio cum appendiciis suis, statuens uidelicet ut quicumque Ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis, perpetuis deinceps temporibus, abbas extiterit, predictarum parrochialium ecclesiarum beneficia omnia et omnes redditus integre possideat, curam quoque earumdem, remota omni calumpnia, habeat et quibuscumque uoluerit sacerdotibus, curam et amministrationem distribuat seu committat. Preterea supradictas parrochiales ecclesias seu earumdem capellanos a synodo et a qualibet exactione liberos deinceps et immunes esse decernens, memorate Ecclesie Sancti Stephani iuri et dominio mancipaui, ita tamen quod si preceptorum synodalium idem capellani transgressores quandoque extiterint per manum uel districtionem prefati Abbatis Episcopo Lingonensi satisfaciant. Ut igitur hec nostra constitutio omni sequenti tempore intemerata permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate et testium annotatione muniui. Huius rei testes sunt isti: Emmauricus prior, Robertus de Palmis, Girardus cantor, Laurencius subprior, Stephanus Chasot, Herueus, Jacobus de Saux, Canonici Regulares eiusdem Ecclesie, Jacobus monachus Longi Uadi, magister Bernardus de Gruere, Andreas Decanus d’Uges, magister Robertus de Daucene. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M° C° nonagesimo quinto. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 218. N° 107. 1195. Eudes, duc de Bourgogne, assigne sur le péage de Dijon, 10 livres que son père Hugues avait données à l’abbaye. Ego Odo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris quod cum Hugo dux Burgundie pater meus, pro remedio anime sue, Ecclesie Sancti Stephani Diuionis dedisset X libras Diuionensis monete annuatim reddendas, et michi super hoc satis benigne a transmarinis partibus scripsisset, utilitati anime sue in perpetuum prouidere cupiens, prefatas X libras et C solidos pro damnis que predicte Ecclesie intuli, in pedagio Diuionis reddendos in nundinis Lengnez (?) dedi et concessi annuatim. Huius rei testes sunt Nicholaus clericus meus, Petrus abbas Sancti Benigni, magister Hugo capellanus meus et decanus capelle mee, dominus Poncius de Granceio, dominus Oichedex miles. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M° C° XC° V°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 122. N° 108. 1195. Confirmation par Renaud, archevêque de Lyon, de la donation de l’église de Til-Châtel faite à Milon et au chapitre de Saint-Etienne par Garnier, évêque de Langres. Ego Regnaudus Dei gratia Lugdunensis Episcopus notum facio presentibus et futuris quod laudaui et presentis scripti patrocinio confirmaui donationem quam dominus Garnerius Lingonensis Episcopus fecit Miloni Abbati et Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis de Ecclesia de Tilecastro ita libere et integre ut ipsius episcopi autentico continetur. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XC° quinto. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 3. N° 109. 1195. Confirmation par Ebrard, archidiacre de Dijon, de la donation faite à Saint-Etienne des églises de Thar et d’Autrey par Garnier, évêque de Langres. Ego Ebrardus Dei gratia Archidiaconus Dyuionensis notum facio presentibus et futuris quod laudaui et approbaui donationem ecclesiarum de Thar et de Autreyo cum omnibus appendiciis suis, quas dominus Garnerius dedit Ecclesie sancti Stephani Dyuionensis. Testes sunt Jacobus monachus ipsius Episcopi, magister Robertus de Dancenoy, Hocherus decanus Dyuionensis, Vocelinus de Giuencure. Actum anno ab incarnatione Domini M° C° XC° quinto. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 126, f° 4. N° 110. 1195. Garnier, évêque de Langres, renouvelle la défense aux chanoines de la Chapelle aux Riches d’y recevoir des paroissiens de Saint-Etienne. Ego Garnerius Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio quod, cum consecraui ecclesiam quam edificavit Dominicus Diues, Canonici eiusdem capelle iurauerunt coram me super Sancta Euangelia quod nullum omnino de parochianis sancti Stephani Diuionensis, nec hominem, nec mulierem, nec pauperem, nec diuitem recipient, et nullus successurus eis Canonicus fructum prebende sue, donec iuramentum fecerit, percipiet. Si uero, quod absit, aliquem de predictis parochianis receperint, rei tenerentur et haberentur pro excommunicatis, nisi infra dies post transgressionem illam, Abbati et Ecclesie sancti Stephani satisfacerent. Quod ut ratum et firmum permaneat, sigilli mei impressione confirmo. Actum anno ab incarnatione Domini M° C° XC° quinto. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 224; cop., G. 132, f° 20 (Arv.). N° 111. 18 des calendes de février 1196. Bulle du pape Célestin III qui confirme à Saint-Etienne la donation des églises de Thar et d’Autrey. Coelestinus Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis Abbati et Canonicis sancti Stephani diuionensis, salutem et apostolicam benedictionem: Dignis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum et tota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, uestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, de Tardde et Autreio ecclesias cum aliis possessionibus et apenditiis earum a venerabili fratre nostro Garnerio Lingonensi Episcopo de mira liberalitate concessas, sicut eas juste ac pacifice possidetis et in autenticis inde confectis plenius continetur, uobis et per uos Ecclesiae uestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani, XVIII° Calendas februarii, Pontificatus nostri, anno sexto. Arch. départ. de la Côte d’Or, cop., G. 132, f° 12 (Arv.). N° 112. 8 des calendes de juillet 1196. Bulle du pape Célestin III qui confirme les privilèges et possessions du chapitre de la Sainte-Chapelle. Celestinus Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis decano et canonicis Capellae Ducis sanctae Mariae Divionensis, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in P. P. M. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Sane sicut ex autentico scripto felicis recordationis Alexandri pape tertii, predecessoris nostri, quod fecimus in nostra praesentia recitari, perpendimus evidenter fundum quem apud Divionem, in quo ecclesia uestra et ejus sunt officinae constructae eidem predecessori nostro inclite memorie, Hugo quondam dux Burgundiae consideratione obtulit pietatis. Ipse predecessor noster in ius et proprietatem Ecclesie Romane recepit prefato Duci meo ecclesiam construendi quam soli deberet esse pontifici romano subiecta, licentiam et liberam facultatem indulgens. Nos autem eius vestigiis inherentes, ecclesiam que ex provida institutione ipsius predecessoris nostri Romane Ecclesie iuris esse noscitur specialiter sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in posterum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, illud quod habetis ex concessione memorati Ducis in ventis, astalagium quod eidem Duci panefici debebant uobis ab ipso concessum et quod debebant calciamentorum constructores, placitum etiam generale, libertatem etiam quam due principales ecclesie apud Divionem habent similiter uobis ab ipso Duce concessam, liberum attractum videlicet retinendi homines in villa Divionis, sicut ipse Dux, tres homines quos ipse Dux ecclesie vestre dedit pro thure, oleo et cera, qui tres homines et seruientes vestri qui de domo et mensa vestra erant et alii vestri homines quos Duce largiente praedicto, uel alio justo modo, acquirere poteritis ab omni exactione et taillia seu quacumque consuetudine liberi erunt ex concessione ipsius ducis plenarium usum fori habentes sicut homines ducis; quorum videlicet hominum uel seruientium uestrorum, si quisquam in causa trahatur, non respondebit nisi per dominos suos, qui si culpabilis inueniatur, lex ejus in manu dominorum suorum erit. Illud etiam quod in casamento ipsius ducis acquirere poteritis sicut in ejus autentico continetur, illud quod habetis in mensa et domo ipsius ducis in festis anualibus uidelicet in Natiuitate domini, in Pascha, in Pentecostes, in festiuitate Omnium Sanctorum, si dux uel ducissa Diuione fuerit duos solidos pro pane, quatuor sextarios vini, quatuor solidos pro coquina uel aequivalens, oblationes omnes et beneficia capellae ducis et ducissae ubicumque sit apud Diuionem, capellaniam ipsorum, ubicumque fuerint. Alia insuper bona, donationes, consuetudines, siue successiones ab ipso duce vobis factas, vobis nihilominus confirmamus prout in ipsius ducis autentico plenius continetur. Sane noualium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a vobis decimas exigere uel extorquere praesumat. Praesenti insuper decreto districtius inhibemus ne aliquis archiepiscopus, episcopus uel quaelibet alia persona in homines servientes seu bailiuos uestros pro aliqua causa de qua in vestra debeant praesentia conveniri, sententiam promulgare presumat, dummodo vos ex ipsis velitis justitiam exhibere, nisi forte super hoc mandatum apostolicum reciperint speciale; protulimus insuper ad exemplar memorati predecessoris nostri ne alicui archiepiscopo, episcopo uel aliae ecclesiasticae personae quidquam juris sibi in eadem ecclesia uel canonicis in ea Deo servientibus uindicare aut in eos excommunicationis, suspentionis, seu interdicti sententiam liceat promulgare. Liceat quoque vobis juxta Lateranensis concilii sanctiones, magisterium scolarum ecclesiae uestrae alicui idoneae personae conferre quae ad informationem et doctrinam salubriter animos eruditorum incendat. Crisma uero, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum seu canonicorum uestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi et alia eclesiastica sacramenta a diocesano episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, uobis gratis et sine prauitate aliqua volumus exhiberi. Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem sedis apostolicae habentem qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur impendat. Libertates praeterea et immunitates ecclesiae uestrae concessas nec non antiquas et rationabiles consuetudines hactenus observatas, ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere sanccimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre aut ablatas retinere, minuere seu quibuslibet fatigationibus uexare, sed omnia integra et illibata seruentur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, ad juditium autem hujus a sede apostolica libertatis obtentae marcham unam argenti nobis nostris successoribus singulis annis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit secundo tertioue commonita nisi reatum suum, congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate eamque se divino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesus Christi aliena fiat atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat, cunctis autem eodem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem praemiae aeternae pacis inveniant. Amen. Signatum: ego Celestinus Catolicae Sedis Ecclesiae episcopus, Adrianus diaconus cardinalis, ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu cardinalis, ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquiro. Ego Gregor. s. Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis. Ego Lotarius sanctor. Sergii et Bachi diac. card. Ego Nicolaus sancte Marie in Cosmydine card. Ego Bobo Sti Theodori diac. card. Ego Soffredus tt. Se Praxede pr. card. Ego Fidus tt. Sti Marcelli p. card. Ego Albinus Albanensis episc. Ego Octauianus Hostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Petrus Portuensis et Ste Rufine epis. Ego Melior Stor Johannis et Pauli pr. card. tt. Pamachii. Ego Johannes tt. Sti Clementis card. Vitterbiensis et Tuscanensis epis. Ego Guido pr. card. Ste Marie trans Tiberim tt. Calixti. Ego Hugo presb. card. scti Martini tt. Ego Johannes tt. S. Stephani in Celio monte pr. card. Ego Centius tt. Sti Laurentii in Lucina p. c. Ego Johannes tt. Ste Prisce pr. card. Datum Laterani per manum Centii, Sanctae Luciae in Orchea diaconi cardinalis, domni nostre papae camerarii, octavo Calendas Julii, indictione XIIII, Incarnationis dominicae anno millesimo centesimo nonagesimo sexto, pontificatus vero domini Coelestini papae tertii anno sexto. Ego G. abbas Cisterciensis notum facio omnibus qui presens scriptum uiderent quod qualis est tenor transcripti superius annotati talis est tenor privilegii domini Coelestini papae bonae memoriae decano et Canonicis capellae ducis Divionis indulti, quem tenorem propriis oculis vidi et diligenter inspexi, in cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. ?? N° 113. 1196. Transaction ménagée par Garnier, évêque de Langres, entre Hervé, prieur de Saint-Florent, de Til-Châtel, et l’hôpital du même lieu. Garnerius Dei gratia Lingonensis Episcopus omnibus ad quos litterae istae peruenerint, salutem in Domino. Uniuersitati uestrae notum facimus quod cum, inter Herueium priorem sancti Florentii de Tilicastro et Domum Dei eiusdem Castri super quibusdam quaerelis, grauis dicordia haberetur, discordia illa in hunc modum pacificata est quod prior praenominatus de concilio et consensu Abbatis et Capituli quaerelas quas adversus praefatam Domum habebat, scilicet de cimeterio eiusdem Domus et de decimis noualium suorum, de decimis etiam porcorum et de quodam manso quod fuit Richardi medici et de terra Lamberti Fiardi, in presentia nostra eidem Domui in perpetuum libere tenendas concessit; magister uero eiusdem Domus iamdicto priori et prioratui Sancti Florentii pro bono pacis L libras Stephanienses dederunt. Insuper cum conuersi Domus de quadam grangia et alia quadam quae in autentico Abbatis sancti Stephani et Conuentus continentur ab eisdem Canonicis pro LX et X libris Stephaniensibus obligatae tenentur, et dictum fuit et statutum quod ipsi Canonici eamdem grangiam nullo modo usque ad decem annos uel per se, uel per alios redimere poterunt, sed cum Canonici redemptionem grangiae a Canonicis recipere tenentur et pro fructu gageriae, de redemptione Canonicis sancti Florentii X libras dimitterent. Huius rei testes sunt R. thesaurarius Lingonensis, Hocherus decanus Diuionis, Vilo cantor Lingonensis, Dominicus capellanus sancti Apolinaris, Hugo dominus Tilicastri, Pesferri praepositus, Odo de Marcilleio. Actum est hoc anno incarnati Uerbi M° C° XC° sexto. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 15 (Arv.). N° 114. 1197. Abandon fait par Guillaume Lambert à la maison-Dieu de Brochon d’une redevance en grains assignée sur le moulin de Rase. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod discordia quae vertebatur inter Vuillermum Lambertum et fratres Domus Dei de Breschon, propter elemosinam molendini de Rase, de quo Odo de Vergeio partem suam Domui Dei de Breschon in elemosinam dederat, pacificata est in hunc modum: statutum est de assensu partium et firma pace sancitum quod fratres de Breschon, singulis annis, in eodem molendino unum bichot frumenti et unum bichot de tremilio, sine aliqua missione, perpetuo iure recipient in festiuitate Omnium Sanctorum. Huius rei testes sunt Hugo praepositus de la Corueia, Dominicus capellanus sancti Apolinaris, Augustinus de Castello, Hemelina mater Odonis supradicti. Ut autem hoc totum ratum haberetur nec aliqua rerum uel personarum mutabilitate posset in perpetuum aboleri uel uiolari, placuit utrique parti ut modus supradictus concordiae huius ad praesentium et posterorum memoriam praesenti carta commendaretur et sigilli beati Dionisii munimine confirmaretur, anno Dominicae Incarnationis M° C° XC° septimo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 23 (Arv.). N° 115. 1198. L’abbé Milon ratifie le bail à cens consenti par le chanoine Hugues à Barthélemy, prêtre de Serrigny, d’une maison et de vignes sises à Beaune. Ego Milo Abbas sancti Stephani Diuionensis notum facio omnibus quod magister Hugo Canonicus noster, me uolente et consentiente, uineas et domum quas habet Belnae tradidit Bartolomeo presbitero de Sarriniaco in uita sua tenendas, hoc pacto quod idem Bartholomeus reddet eidem magistro Hugoni annuatim modium uini quod erit in eis, nec uindemiabit eas sine nuntio dicti magistri. Idem uero magistro quinque solidos soluet pro censu earum. Quod autem Bartholomeus uel in domo illa uel in uineis aedificabit post decessum eius ad magistrum Hugonem uel ad Ecclesiam sancti Stephani libere redibit. Testes sunt Herueus de Orleolo, Stephanus Chaissoz, Henricus cubicularius noster. Actum est anno incarnati Uerbi M° C° XC° octauo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 20 (Arv.). N° 116. 1198. Charte d’Eudes III, duc de Bourgogne, qui donne à l’abbaye un enclos devant le prieuré de Fauverney. Ego Odo Dux Burgundie notum facio presentibus et futuris me dedisse et in perpetuum concessisse Deo et Ecclesie sancti Stephani Diuionis in elemosinam, pro remedio anime mee et patris mei et aliorum predecessorum meorum, totam terram que continetur infra fossatum super quod sedet porta prioratus Fauerneii. Hoc autem feci ad preces magistri Hugonis, tunc prioris eiusdem loci. Huius rei testes sunt Iocelinus de Aualone, Aymo de Orgeolo, Regnaudus uigerius Eduensis. Auctum est hoc anno incarnati Uerbi M° C° XC° octauo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 348. N° 117. 3 des calendes de juillet 1199. Bulle du pape Innocent III qui met sous la protection de Saint-Pierre les frères et la maison de l’hôpital de Brochon. Innocentius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis magistro et fratribus Domus de Breschons, salutem et apostolicam benedictionem: cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum: ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras, et domum ipsam cum omnibus bonis quae in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesenti scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis infringere uel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attemptare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lateranii III calendas Julii, pontificatus nostri anno tertio. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 7 (Arv.). N° 118. 1200. Donation par Jean Vacher de trente sols de cens. Ego Iacobus decanus Diuionis presentibus et futuris notum facio quod Joanes Vacherus dedit et concessit in elemosinam Ecclesie sancti Stephani Diuionensis XXX solidos Diuionenses reddendos annuatim in vigillia Pentecostes, quam elemosinam idem Joanes posuit super vineam suam de Moupoil, ut uidelicet quicumque tenuerit eamdem uineam XXX solidos praefate Ecclesie termino statuto, annuatim persoluet: que persolutio si prefato die facta non fuerit, infra VIII dies poterit fieri; si uero nec tunc facta fuerit, Abbas et Canonici dicte Ecclesie prout poterunt eosdem XXX solidos mutuo accipient. Quod si possessor eiusdem uinee usque ad sequens festum sancti Joannis cum grauaminibus non reddiderit, Abbas et Canonici dicte Ecclesie predictam uineam uindemiabunt fructumque eius libere absque contradictione eodem anno percipient. Hoc factum laudauit Vualo filius eiusdem Joannis ad cuius dominium eadem uinea hereditario iure proueniebat et Dunes uxor eiusdem Valonis. In huius rei testimonium ego ad petitionem eorumdem, Joanis scilicet et Valonis filii eius, sigillum meum praesenti pagine apposui. Actum anno graciae Mmo CCmo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 173; cop., G. 132, f° 33 (Arv.). N° 119. 1200. Lettre de Nicolas, maître du Temple de Morment, qui, en échange d’une redevance de douze émines de blé, abandonne à l’abbaye tous les droits qu’il possède à Dijon. Ego Dei gratia N. magister Mormenti et Conuentus eiusdem Domus, uniuersis presentem paginam inspecturis notum facimus quod, cum nos deberemus Ecclesiae sancti Stephani Diuionensis pro Puteolo L minas bladi censuales annuatim reddendas apud Diuionem, talis inter nos et eamdem Ecclesiam, de assensu partium, facta est commutatio: quod Abbas et Conuentus eiusdem Ecclesiae dictum censum Puteoli qui erat LX minarum ipsumque Puteolum nobis dederunt in perpetuum et adquittauerunt et legitimam garantiam tam de ipso Puteolo quam de eodem censu nobis portare promiserunt: nos autem iamdictis Abbati et Ecclesiae sancti Stephani dedimus in perpetuum et concessimus omne tenementum quod habebamus apud Diuionem et in locis circumstantibus in uineis, in domibus, in pratis, in redditibus et in aliis quibuscumque rebus mobilibus et immobilibus et legitimam garantiam de iis omnibus praedicto Abbati et Ecclesiae in perpetuum portare promisimus et tenemur, et insuper pro melioratione eiusdem commutationis CXXC libras prouenienses dicto Abbati et Ecclesiae persoluimus: uenditionem quoque quam saepedictus Abbas et Ecclesia sancti Stephani Joanni Roser de supradicto tenemento fecerunt, cui etiam uenditioni ego Nicolaus magister Mormenti presens interfui, omnino approbauimus, laudauimus, itaque nec per nos nec per aliquam superpositam personam illud unquam poterimus reclamare. Actum est hoc anno gratiae M° CC°. Arch. départ. de la Côte-d’Or, cop., G. 132, f° 11 (Arv.). N° 120. 1200. Lettre d’Etienne, abbé de Saint-Etienne, par laquelle ayant égard à ce que Hugues de Chevigny, chanoine, a fait bâtir le prieuré de Fauverney, il lui promet qu’après son décès, celui qui possédera ses vignes d’Ahuy sera tenu de donner aux chanoines, le jour de son anniversaire, un repas du prix de deux livres. Ego Stephanus Dei gratia Abbas sancti Stephani Diuionensis et Conuentus eiusdem Ecclesiae presentibus et futuris notum facimus quod nos bona fide promisimus et garantiuimus magistro Hugoni de Chauoigneio canonico nostro, qui prioratum Fauerneii nobis aedificauit, quod quicumque post obitum uineas quas idem magister apud Aquaductum tenebat, possiderit, singulis annis in die anniuersarii eiusdem Hugonis unum refectionem usque ad XL solidos nobis exhibebit. Si uero prior Tilicastri easdem uineas de XL libris Stephaniensibus redimere uoluerit, ipse XL libras in acquirendis redditibus ad iamdictam refectionem singulis annis faciendam mitteret. Haec autem ut scripta sunt fideliter manutenere et adimplere bona fide in osculo pacis eidem magistro Hugoni promisimus et garantiuimus. In testimonium huius rei presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus sub anatematis sententia, inhibentes ne quis hoc factum infringere aliquando praesumat uel uiolare. Actum anno gratiae Mmo CCmo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 309, scellé de cire blanche sur double queue de parchemin. N° 121. 1200. Donation par Hugues de Vergy, seigneur de Mirebeau, au prieuré de Mirebeau et à Saint-Etienne de tout ce qu’ils pourront acquérir sur les chevaliers relevant de sa terre et de la pêche dans les fossés entre l’étang et la rivière. Notum sit presentibus et futuris quod ego Hugo Dominus Miribelli dedi et concessi prioratui de Miribello et Ecclesie sancti Stephani pro redemptione anime mee et antecessorum meorum, quicquid poterunt adquirere de casamentis militum ad dominium Miribelli pertinentibus. Concessi etiam predicto prioratui piscaturam in fossatis que sunt uel que poterunt fieri infra stagnum et riueriam, absque detrimento municionis uille michi et heredi meo succedenti ad dominium supradicte uille. Hanc donationem Egidia uxor mea laudauit. Huius rei testes sunt Abbas beati Theoloci et R. monachus eius et N. de Uergeio canonicus et A. domina Bellimontis. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini Mmo CCmo. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 371. N° 122. Vers 1200. Alexandre ratifie une donation faite par Barthélemy, chapelain de Serrigny, à ses fils. Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Serreniaco dedit et concessit Petro, Stephano, Roberto filiis suis quicquid habebat apud Serreniacum in uineis, pratis, terris et domibus, preter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet, et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet, Galterus, Stephanus, Henricus si quid iuris in his habebant. Hoc idem ego Alexander laudaui et concessi et ut ratum haberetur, presentem cartam sigillo meo confirmaui. Huius rei testes sunt Harduinus, Milo, Huguo milites et fratres Regnaudus de Monbar miles, Hugo de Sarreniaco et multi alii. Arch. départ. de la Côte-d’Or, orig., G. 394.