CARTULAIRE DE L’ABBAYE DE SAINT-ÉTIENNE DE DIJON CHARTES DES ANNÉES 1270 à 1276 {1}N° 1. 1270 avril Vente faite au chapitre par Mathieu, fils de Eudes le Vertueux, bourgeois de Dijon, d’une rente de trente sols, sur une maison rue du Vieux Marché. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense aprilis ego Matheus filius defuncti Odonis Uirtuosi burgensis Diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circumuentus pro utilitate mea uendidi et concessi uiro uenerabili domino Roberto cantori capelle domini ducis Diuionensis trigenta solidos Uiennenses de annuo et perpetuo redditu pretio quindecim librarum et decem solidorum monete Uiennensis de quibus a dicto cantore recepi et habui pagamentum integrum in pecunia numerata; propter quod assedi dicto cantori dictos trigenta solidos dicte monete percipiendos et habendos et ei uel eius mandato reddendos et deliberandos singulis annis in perpetuum de {2}cetero in octabis omnium Sanctorum sine exceptione et impedimento quibuslibet super domum meam quam edificaui et acquisiui et super cellarium et uoleriam eiusdem domus et super fundos mansos et pertinentias omnes dictarum domus et uolerie que site sunt Diuioni in Foro Ueteri iuxta domum Hugonetti dicti Malliens ex una parte et iuxta mansum liberorum defuncti Haymonis de Fontanis ex altera promittens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictas domum et uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinentiis predictorum in bono statu tenere. Et hec omnia dicto cantori et eius mandato qualicumque contra omnes ubique locorum et in omni curia meis expensis propriis perpetuo garantire et dictos triginta solidos ei uel eius mandato annuatim reddere perpetuo termino supradicto et nisi soluti fuerunt annuatim termino supradicto uolo et concedo me et meos herdes et quoscumque alios predicta tenentes pro tempore tenui dicto cantori et eius mandato in crastino dictarum octobarum ad emendam septem solidorum monete predicte et ut extunc in antea dictus cantor et eius mandatum auctoritate propria et sine clamore ostensione et occasione curie cujuslibet ad dictas domus uoleriam fundos mansos et pertinentias eius recurrat et recurrere possit et debeat et hec omnia teneat et ex hiis faciat fructus modis omnibus suos quousque dicti triginta solidi cum emenda septem solidorum pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et dictam domum cum uoleria et pertinentiis earum domus et uolerie ad statum reduxerunt competentem et ad ipsas domus uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinentiis earum et me ac predicta tenentes pro tempore specialiter obligo. Hec autem omnia ego Bartholometta uxor dicti Mathei sponte prouide sine ui et metu {3}laudo uolo et concedo et rata et firma habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut proprietatis uel conquestus aut auoerie uel modo alio qualicumque. Renunciamus autem nos Matheus et Bartholometta predicti quilibet insolidum et pro toto per sacramentum in hoc facto proindre exceptioni presentis uenditionis pretii integre non habiti iusti et legitimi et exceptioni minoris pretii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum tum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium et munimen litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christanitatis Diuionensis supplicanimus fecimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 274 avec traces de deux sceaux sur double queue de parchemin. — Cop., reg. G. 127 fol. 141. N° 2. 1270 avril Vente d’une pièce de terre à la Bonne Fontaine, finage de Dijon, faite aux chanoines de Saint-Etienne, par Perreau fils de feu Lambert de Rouvres. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense aprilis ego Perrellus filius quondam domini Lamberti de Rouura militis defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione {4}non in aliquo circonuentus pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Diuionensis totam unam meam peciam terre arabilis de meo mouentem capite ex parte patris mei predicti liberam ab omni seruitute et onere pro sola recta decima, sitam in loco seu territorio ubi dicitur ad Bonum Fontem iuxta Pasquerium ex una parte, et iuxta uineam que fuit Odonis Scabiosi de Diuione defuncti ex altera uidelicet quodlibet iornale ad perticam precio quatuor librarum monete Uiennensis de quo toto precio totius predicte pecie terre recepi et habui a dicto decano pagamentum integrum in pecunia numerata. Quare de dicta pecia terre ego me penitus deuestiens dictum decanum corporaliter investiui uenditionem autem solutionem et uestituram predictas, ego Joyoz mater predicti Perrelli uidua laudo uolo et concedo et eas de uoluntate mea confiteor esse factas. Insuper nos Perrelus et Joyoz predicti tenemur et promittimus quilibet insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam peciam terre garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro eo et eius heredibus semper ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et onus litis in nos pro eis suscipere quam cito et quocienscumque super hoc uocati fuerimus sine diebus in iudiciis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel iure seu consuetudine {5}uel modo alio qualicumque: hanc autem uenditionem ego Guillemeta uxor dicti Perrelli sponte prouide sine ui et metu laudo et ratam et firmam habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contraire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie uel modo alio qualicumque. Renunciamus autem nos Perrellus, Joyoz et Guillemeta in hoc facto quilibet insolidum per sacramentum nostrum proinde exceptioni precii predicti integre non recepti et non habiti et non exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et exceptioni doli lesionis et circumuentionis in aliquo et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici iuridicenti generalem bonorum obligationem ac generalem renunciationem non ualere que omnia uolumus haberi pro specialiter enumeratis et expressis. In cuius rei testimionium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle ducis Diuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 294 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. — Cop., reg. G. 126, f° 51. {6}N° 3. 1270 avril Donation de sept livres viennoises de revenu annuel, faite par Guillaume de Franxault, chevalier, à l’abbaye de Saint-Étienne et au curé de Franxault et de dix sols pour le luminaire et une fondation de trois messes. Nos Hugues dux de Borgoingne facons sauoir a touz cels qui uerront cels presentes lettres que en nostre presence establiz por ce specialment messires Guillaumes de Francois chevaliers recognut par devant nos que por lou remede de s’ame et des ames a ses deuanciers il ai donne et ottroie en pure et permaingnable aumosne a Deu et a l’iglise de Saint Estiene de Dyion et a religious prodomes l’abbe et lou couuent de Saint Estiene deuant dit et au curé de Francois sept liures de la monoie de Uiennois de la some de sept liures et dix solz de la dite monnoie lesquels li diz Guillaumes ai recogneu par deuant nos que i auoit et prenoit chascun au frainchement en franc aluef de rente parmaingnable en la cense et es tailles de Saint Aubin desquels sept liures et dix solz li deuant dit diz solz sont au luminaux de l’iglise de Francois de laumosne doudit Guillaumes et des sept liures de ceste presente aumosne li diz Guillaumes ai uoulu et ottroie par deuant nos que l’abbes et li couuent de Saint Estiene de Dyion aient et praingnent chascun au a touz iors mais la moitié et li curez de Francois l’autre moitié et uielt et ottroie par deuant nos que les dites sept liures de Uiennois sauz nul autre commendement dois or en auant attendre de lui ne de ses hoirs soient paies au commendement de l’abbe et dou couuent deuant diz et au cure de Francois si comme il est desus deuise chascun au touz ior mais. Et ai cogneu {7}par deuant nos li diz Guillaumes que li curez de Francois quoiqu’il soit par lou tens doit chanter ou faire chanter por lou remede de l’ame doudit Guillaumes et de ses deuanciers et de ses successors tous iorz mais chascune semaine trois messes en l’iglise de Francois ne uouloit deseruir les trois messes chascune semaine si comme il est desus dit il uielt et ottroie par deuant nos que l’abbes de Saint Estiene que serai abbes par lou tens faee deseruir les trois messes et praingne et ait entérinement por lui et por lou couuent de Saint Estiene les dites sept liures de Uiennois. Et ai promis li diz Guillaumes par sai sairment fait par deuant nos que contre ceste aumosne il ne uenrai iamais par lui ne par autre et à la dite aumosne tenir il ai enloie ses hoirs. Et que ceste chose soit ferme et estable à touz iorz par la prière doudit Guillaumes nos auons fait mettre nostre seal en cels presentes lettres. Ce est fait en l’an de grâce m. cc. sexante et dix ou mois d’auril. Orig., G. 213, avec tracé d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 4. 1270 mai Charte de Hugues IV, duc de Bourgogne, qui autorise les abbé et couvent de Saint-Étienne à acquérir la seigneurie de Bretenières que Huon, seigneur de Posanges, chevalier, tenait de lui en fief. Uniuersis presentes litteras inspecturis Hugo dux Burgundie salutem in Domino. Noueritis quod nos uolumus et consentimus quod uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis... uillam quam {8}dicitur la Bretegneire cum finagio et appendiciis dicte uille que omnia tenet a nobis in feodum Johannes filius quondam domini Huonis domini de Ponseinges militis, acquirere possint et ualeant a memorato Johanne. Promittentes pro nobis et heredibus nostris quod non ueniemus in posterum contra acquisitionem quam facient abbas et conuentus predicti super uilla, finagio et appendiciis memoratis. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense maio. Orig., G. 330, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. — Copie, reg. G. 126, f° 41. N° 5. 1270 mai L’évêque Guy reconnaît qu’on ne doit pas confesser dans cinq paroisses de Saint-Etienne sans le vouloir et licence de l’abbé. Uniuersis presentes litteras inspecturis Guido Dei gratia Lingonensis episcopus salutem in Domino. Nouerit uniuersitas uestra quod quando nos uiris religiosis fratribus predicatoribus et minoribus committimus potestatem audiendi confessiones et penitentias iniungendi pro peccatis in nostra diocesi non est nostre intentionis eisdem committere apud Diuionem in ecclesiis abbati Sancti Stephani Diuionensis subiectis nisi solum in casibus in quibus absolutio nobis specialiter reseruatur: nisi ista de predicti abbatis licentia fecerint ac etiam uolontate. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus {9}apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense maio. Orig., G. 226. avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. — Cop. (Arv.), reg. G. 132. f. 147. N° 6. 1270 mai Consentement donné par Hugues, comte de Vienne, sire de Pagny, à ce que Jean, sire de Tart, chevalier, son homme et son féal, assigne au profit de Mme Itasse, sa femme, fille de Guillaume de Pontailler, vicomte de Dijon, sur la terre de Varanges, le produit de la vente de la terre de Flammerans, provenant de la dot de sa femme et à condition que le tout relèvera de son fief. Nos Hugues cuens de Uihanne sires de Paigny facons sauoir a tous ces qui uerront ces presentes lettres que mes sires Johans sires de Tart cheualiers nostre hons et nostre feals pour nostre loux et pour nostre consentement ay essise bailler et deliurer à madame Ythace sa femme fille dou noble home mon seignor Guillome seignor de Pontoillier et uilcomte de Dijon la moitié de la uile de Uerranges et des appertenances c’est assavoir en terres prés vignes bois corvées homes tailles iustises soignorie et en toutes autres chouses et sur l’autre moitié de cele dite ville huit livres de Uihanne a preure unchascun au depar la dite Ythace et de ses hoirs pour la vendue de la terre de Flammerans qui était dou mariaige à la dite Ythace sa femme. Laquele essise et lequel asseuvement de la dite moitié de la ville de Uerranges et des appertenances et des huit livres de Uihanne sur l’autre moitié nos loons et octroions pour tele condition et tele meniére que après le dit seignor de Tart cil qui tarrant la dite ville et les appertenances en serunt en {10}notre homenaige et en notre féalté et de nos hoirs aussi, uns chacun pour tele precio comme il i avoit et neu priant fere rere fye si n’estoit pour notre volunté ou de nos hoirs comme des choses qui sunt de nostre fye et qui li diz sires de Tart tient de nos. En tesmoignage de laquele chause nos avons mis notre scel en cetes présentes lettres qui furent faites, l’an de l’incarnation mil deux cents et soixante et dix au mois de may. Orig., G. 403, avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 7. 1270 août Reconnaissance par Mathieu, curé de Franxault, de l’abandon qui lui a été fait sa vie durant de la moitié des revenus du patronage de Franxault et de l’engagement qu’il prend pour qu’après sa mort le tout revienne à l’abbaye. Ego magister Matheus presbiter curatus ecclesie uille de Francois notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uiri uenerabiles et religiosi dominus Amideus abbas et conuentus monasterii Sancti Stephani Dyuionensis ex mera liberalitate eorum ad uitam meam solum modo mihi dederint et concesserint illud totum ius quod habent in patronatu dicte ecclesie uille de Francois uidelicet medietatem omnium prouentuum dicte ecclesie in oblationibus numorum panis et bladi et in omnibus que ad altare dicte ecclesie proueniunt et ad manus presbiteri deseruientis in eadem et medietatem absolutionum legatorum trecennalium benedictionum nubentium caritatum et corueiarum carrucarum eiusdem uille confiteor et assero quod post decessum meum statim dictum ius patronattus predicti ad dictos abbatem et conuentum et {11}successores eorum pacifice et sine contradictione uel reclamatione cuiuslibet et sine debitorum et alterius obligationis onere reuerti debet integre ut superius continetur. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui feci et obtinui apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense augusto. Orig., G. 213, avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 8. 1270 août Fondation d’un anniversaire à Saint-Étienne par Hugues Graindorge; les quarante sols sont assignés sur une maison située devant l’abbaye. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense Augusti ego Hugo dictus Graindorge de Diuione presbyter notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione in bona mentis dispositione licet infirmus corpore diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee quieti et saluti prouidere cupiens pro remedio et salute anime mee et pro anniuersario meo in ecclesia Sancti Stephani Diuionensis singulis annis in perpetuum faciendo do concedo et offero Deo et ecclesie predicte Sancti Stephani et uiris religiosis abbati et conuentui eiusdem ecclesie et successoribus eorumdem quadraginta solidos monete Uiennensis de annuo et perpetuo reddittu quos assedi predictis abbati et conuentui percipiendos et habendos et eis uel eorum mandato reddendos in festo beati Bartholomei apostoli {12}annuatim in perpetuum de cetero super domum meam que fuit Andree Bardot quam acquisiui titulo legitime emptionis quam Bartholomeo curato de Curia Arnulphi filio Petri Graindorge nepotis mei in hereditatem perpetuam contuli; que domus predicta sita est Diuione in Castro ante abbatiam Sancti Stephani predicti et super fundum mansum iura et pertinentias dicte domus ita quod quicumque dictam domum cum fundo manso iuribus et perninentiis eius tenebunt pro tempore de cetero dictos quadraginta solidos dicte monete dictis abbati et conuentui uel eorum mandato annuatim in festo beati Bartholomei apostoli de cetero reddant et reddere teneantur et nisi soluti fuerint annuatim in festo predicto uolo et instituo atque precipio ut ex tunc in antea dicti abbas et conuentus per se uel per mandatum eorum autoritate propria et sine clamore et ostensione curie cuiuslibet ad dictam domum et ad fundum mansum iura et pertinentias eius recurrant et recurrere possint et debeant eamque teneant faciantque ex ea fructus modis omnibus suos quousque dicti quadraginta solidi Uiennenses pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et ad hec omnia que premissa sunt tenenda perpetuo obligo dictis abbati et conuentui et successoribus eorum dictam domum cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius et illos qui eam tenebunt pro tempore perpetuo successione. In cuius rei memoriam et robur perpetuum presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionis supplicaui feci et obtinui apponi in testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Cop. G. 127, fol. 169. — Cop. (Arv.) G. 132, fol. 43. Mention: Sigillatum duobus sigillis. {13}N° 9. 1270 2 septembre Engagement viager fait à l’abbaye de Saint-Étienne par Pierre d’Auxonne, chanoine de Tours, de son gagnage de Sennecey, des dîmes de Sennecey, de Morveau, de Neuilly et de Crimolois, moyennant 100 livres par an. Omnibus presentes litteras inspecturis magister Petrus de Auxona canonicus Beati Martini Turonensis in Domino salutem. Noueritis quod ego do et concedo uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis ad firmam ad totam uitam meam ea que ab eis ad uitam meam habeo et teno que hic inferius continentur, uidelicet grangiam uineam et gaangnagium eorum de Seneceio decimas eorum omnes uillarum et territoriorum de Seneceio, de Moruellis, de Nueilleio et de Crimolois pro centum libris Turonensium singulis annis mihi uel certo mandato meo apud Diuionem in domo fratum militie Templi hiis terminis persoluendis uidelicet tricesima die post instantem resurrectionem Domini quinquaginta libras dicte monete et in festo Beati Remigii in capite octobris eodem anno quinquaginta libras ipsius monete. Et sic deinceps singulis annis eisdem terminis et loco pro tota uita mea centum libras monete predicte mihi uel cetero mandato meo sicut predictum est persoluendis. Promitto autem eisdem abbati et conuentui bona fide contractum istum seu concessionem hanc et donationem ad firmam per totam uitam meam inuiolabiliter obseruare et contra eam per me uel per alium non uenire. Actum est hoc inter me et dictos abbatem et conuentuum quod si infra quinquennium a tempore hujus contractus computandum humanitus de me contigerit et illo anno quo decederem terminus solutionis {14}nondum aduenisset nichilominus pensio seu pensiones dicti anni ad me pertinerent et hoc si obitus mei tempore fructus condictionis centum a solo separati. Si autem non essent a solo separati nichil mihi uel meis heredibus pro illo anno deberetur post quinquennium uero quandocumque de me contigerit humanitus predicti abbas et conuentus ad aliquam pensionem hujusmodi contractus michi uel meis heredibus nullatenus tenebuntur nisi solutionis terminus sit elapsus. Renuntio autem in hoc facto constitutioni de duabus dictis edite in concilio generali exceptioni minoris pretii iuri deceptis (sic) ultra dimidiam iusti pretii subuenienti beneficio restitutionis in integrum omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus litteris impetratis et impetrandis et omnibus aliis quibuscumque per que possem contra predicta uel aliquod predictorum uenire uel me tueri et iuridicenti quod non ualet renuntiatio generalis. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum meum apposui et ad maiorem hujus rei certitudinem litteris eisdem sigilla uirorum uenerabilium domini Girardi prioris Sanctorum Geminorum et domini Petri decani capelle ducis Diuionensis cum meo sigillo rogaui et feci apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense septembri die martis ante Natiuitatem Beate Marie Uirginis. Orig., G. 375, avec trace de trois sceaux sur double queue de parchemin. {15}N° 10. 1270 septembre Acte par lequel Pierre d’Auxonne, chanoine de Saint Martin de Tours donne un délai à l’abbaye de Saint Etienne pour le paiement de deux cents livres qu’elle lui doit. Ego magister Petrus de Auxona canonicus Sancti Martini Turonensis notum facio omnibus prœsentes litteras inspecturis quod de ducentis libris Turonensium in quibus uiri uenerabiles et religiosi mihi tenentur ex causa mutui reddendis ad uoluntatem meam et requisitionem sicut in litteris super hoc confectis sigillatis sigillis eorum continetur quas habeo do et concedo eis respectum uidelicet de primis centum libris usque ad festum nativitatis Beati Joannis Baptistæ proxime uenturum quod erit anno millesimo ducentesimo septuagesimo primo et de aliis centum libris usque ad alium festum nativitatis Beati Joannis Baptistæ proximo sequenti. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum meum apposui. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense septembri. Cop. (Arv.) G. 132. fol. 140. (Mention: Sigillatum sigillo dicti Petri de Auxona, in cera uiridi, sub simplici cauda pergameni). N° 11. 1270 septembre Donation faite par Robert, maire de Cussey, laïque, de douze deniers de cens assignés sur sa maison devant l’église. In nomine Domini amen. Ego Robertus dictus Maior de Cuceio laïcus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego in recompensationem bonorum que habui ab ecclesia de Cuceio assedeo {16}super domum meam sitam retro predictam ecclesiam duodecim denarios censuales percipiendos et habendos singulis annis in perpetuum a priore nostro de Granceio in festo Beati Nicholai Hyemalis et si quod absit in solutione predicta singulis annis modo premisso facienda ego uel heredes mei uel aliquis alius qui pro tempore tenuerit dictam domum in aliquo defecerimus in crastino predicti festi pro defectu solutionis non facte predicto priori uel eius mandato iu duobus solidis monete pro tempore currentis apud Granceium tenebimur ad emendam. Et ad hoc eidem priori predicto supra dictam domum cum omnibus ipsius domus appendiciis specialiter obligo. Renuntians in hoc facto omnibus execeptionibus que possent obici siue dici contra presens instrumentum uel factum et qui modi uel heredibus meis possent in hoc facto prodesse et dicto priori nocere. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillo uirorum uenerabilium domini Petri de Barro decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Divionensis feci et rogaui apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense septembris. Org., G. 360 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 12. 1270/1 mars Vente faite à l’abbaye par Gauthier, de Corcelles-sous-Serrigny, et Marguerite, sa femme, à l’abbaye de Saint-Etienne, d’une vigne en Corton, finage de Serrigny. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesino mense marcio {17}ego Galterinus de Corcellis uersus Sarrigneium filius quondam Bartholomei de Corcellis defuncti et ego Margareta uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione pro utilitate et necessitate nostra uendimus concedimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris religiosis et uenerabilibus abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis peciam unam uinee de capite mei Margarete mouentem sitam in finagio de Sarrigneio in loco ubi dicitur en Cortum ad perreriam dictorum abbatis et conuentus super uineam eorumdem iuxta uineam Perroneti dicti Bouxardat de Corcellis ex una parte et iuxta uineam Martini generi Naui de Perrenant ex altera precio uidelicet septem librarum Uiennensium de quibus a dictis abbate et conuentu plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata. Et propter hoc de dicta pecia uinee nos omnino deuestimus pro nobis et nostris heredibus presentibus et futuris et dictos abbatem et conuentum per manum uiri uenerabilis et religiosi fratris Amidei abbatis ecclesie Sancti Stephani predicte corporaliter inuestimus et in plenum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam inducimus pro omni uoluntate sua et successorum suorum modis omnibus et omni tempore facienda. Et tenemur ac promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam peciam uinee garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes quictam et liberam ab omni onere et seruitate pro decima consueta et pro tribus obolis {18}censualibus de quadam parte dicte pecie uinee Sergent de la Doiz annuatim in marcio persoluendis et facere quicquid in causa euictionis fieri debet et prestari et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis nostris sumptibus et in nos litis onus pro eis suscipere quamcito et quocienscumque super hoc requisiti fuerimus et uocati absque diebus et indutiis exigendis ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per alios uerbo uel facto consensu uel in alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerate et non recepte pecunie deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum omnibus gratiis in fauorem mulierum introductis omni auxilio iuris et facti et omnibus aliis que contra predicta possent obici siue dici. In quorum omnium testimonium et munimen perpetuum litteris istis sigillum uiri uenerabilis domini Theobaldi archidiaconi Belnensis in ecclesia Eduensi rogamus apponi et obtinuimus. Actum anno et mense supradictis. Orig., G. 394 avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 13. 1270/1 mars Anniversaire fondé par Sybille Sescalissa, veuve de Pierre Sescalle, chevalier, assigné sur une vigne au territoire de Dijon. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense martio ego Sibilla Sescalissa quondam uxor domini Petri {19}dicti Sescalli militis defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego quieti et saluti anime mee totis iuribus cupiens prouidere scienter et prouide do concedo et offero Deo et monasterio Beati Stephani Diuionensis et uiris religiosis abbati et conuentui ibidem Deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam decem solidos monete Uiennensis de annuo redditu uidelicet quinque solidos pro duobus cereis annuatim faciendis et ponendis in uigilia Natiuitatis Domini in missa gallicantus ad altare Beate Marie in ecclesia Beati Stephani supradicti perpetuo et alios quinque solidos pro anniuersario meo in eadem eccelesia annuatim in perpetuum faciendo, quos decem solidos monete predicte assedi dictis abbati et conuentui percipiendos et habendos et eis uel eorum mandato reddendos tradendos et soluendos singulis annis in perpetuum de cetero in uigilia Natiuitatis Domini super uineam meam circiter quinque quarteria continentem sitam in territorio ubi dicitur en Becis iuxtra uineam Constantini lou Saffrant ex una parte et iuxta uineam Perroneti Pelerin ex altera; ita quod quicumque uineam predictam de cetero pro tempore tenebit dictos decem solidos monete Uiennensis annuatim de cetero in uigilia Natiuitatis Domini dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddat et reddere teneatur et nisi in dicta uigilia Natiuitatis Domini dicti decem solidi soluti fuerint annuatim, uolo quod ex tunc in antea dicti abbas et conuentus perse uel mandatum eorum auctoritate ipsorum propria et sine clamore uel ostensione curie ecclesiastice et secularis ad dictam uineam recurrant et recurrere possint et debeant eamque teneant faciantque ex ipsa fructus modis omnibus suos quousque dicti decem solidi de quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur cum missionibus omnibus si quas posuerint {20}in colenda predicta uinea uel in eisdem factura et ad hec facienda et tenenda perpetuo dictam uineam et eos qui eam de cetero tenebunt pro tempore in perpetuum obligaui dictis abbati et conuentui et successoribus eorumdem. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicani feci et obtinui apponi Actum anno et mense predictis. Orig., G. 173. — Cop. (Arv.) reg. G. 132 fol. 115 (Mention: sigillatum duobus sigillis in cera flaua). N° 14. 1270/1 mars Donation par Jean Pautaz de Couternon à André Tonnelier, bourgeois de Dijon, de deux vignes en la Côte et en Bische. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense martii ego Johannes filius defuncti Perrinini filii defuncti Haymonis dicti Pautaz de Curia Arnulphi notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuentus pro utilitate et necessitate mea titulo pure perpetue legitime ac irreuocabilis uenditionis uendidi concessi et quittaui ac etiam uendo concedo atque quitto in hereditatem perpetuam Andree Tonnelario burgensi Diuionensi et Oudaenot uxori sue pro eis et eorum heredibus duas petias uinearum sitas in finagio de Aqueductu quarum una sita est in Costa Aqueductus iuxta uineam domini Bartholomei curati de Bera ex una parte et iuxta uineam Petri Pelliparii ex altera et alia sita est en Byische ultra Aqueductum iuxta uineam {21}domini Andree de Aqueductu presbiteri et iuxta uineam Humbelotti dicti Loischot sororii Giliberti de Aqueductu et iuxta uineam Guarneri dicti decani et se ingerit supra clausum domini... abbatis Sancti Stephani Dyuionensis de Byische pretio scilicet quinquaginta et trium librarum Uiennensium de quibus a dictis emptoribus plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata propter quod de dictis duabus petiis uinearum ego me penitus deuestiens predictos emptores pro eis et eorum heredibus corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem induxi. Et promitto et teneor sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictas duas petias uinearum liberas et quittas ab omni exactione et onere pro recta decima et pro duodecim denariis censualibus garantire dictis Andree et Oudaenot et eorum heredibus perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in me litis onus suscipere quamcito et quotienscumque super hoc fuero requisitus absque diebus aliis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu aut iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Que omnia et singula supradicta ego Bonasoror uxor dicti Johannis sponte prouide sine ui et metu et sine circunuentione qualibet laudo et ratam ac firmam habeo et {22}promitto imperpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contraire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie uel modo alio qualicumque; renuntiamus autem in hoc facto nos Johannes et Bonasoror predicti quilibet nostrum insolidum et pro toto ex certa scientia exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii exceptioni doli metus et in factum omni auxilio iuris canonici et ciuilis omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis fori priuilegio ac omnibus exceptionibus defectionibus occasionibus, rationibus iuribus et aliis que contra permissa possent obici seu dici ac etiam iuriducenti generalem renuntiationem non ualere uolentes quod omnia supradicta habeantur pro enumeratis specialiter et expressis. In quorum omnium testimonium et munimen litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Chritianitatis Dyuionensis rogauimus fecimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 314. avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 15. 1271 avril Testament d’Alix, fille du feu Renier de Marigny, qui, après plusieurs legs aux hôpitaux aux Riches, de Saint-Bénigne, de Notre-Dame, de Jérusalem, etc., fonde un anniversaire en l’église Saint-Etienne, dont elle assigne les fonds sur les revenus d’une maison au château de Dijon. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Aalidis filia quondam Reneris de Marrigneio sana mente licet infirma corpore considerans et attendens {23}quod sicut aqua ignem ardentem extinguit sic elemosina peccato resistit ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens testamentum meum in hunc modum scienter et prouida deliberatione dispono et ordino in hunc modum: primo uolo quod debita mea reddantur usque ad summam decem librarum et decem solidorum Uiennensium per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei abbatis sancti Stephani Diuionensis. Post hec do et lego fratribus Minoribus Diuionensibus centum solidos Uiennenses fratribus Predicatoribus Diuionensibus triginta solidos Uiennenses hospitali Sancti Spiritus de Diuione pro pictantia pauperum duos solidos Uiennenses hospitali Diuitum Diuionensi duos solidos Uiennenses hospitali Sancti Benigni duos solidos Uiennenses hospitali Beate Marie duos solidos Uiennenses hospitali Ierusolimitano duos solidos Uiennenses leprosis Diuionensibus duos solidos Uiennenses domino Bernardo canonico Sancti Stephani capellano Sancti Medardi tres solidos Uiennenses clerico Sancti Medardi duodecim denarios Uiennenses duabus pauperibus puellis neptibus fratribus Petri de Castro Caroli decem solidos Uiennenses. Item operi Sancti Medardi Diuionensis quinque solidos Uiennenses et in cimiterio fratrum Minorum Diuionensium meam eligo sepulturam. Preterea do et lego in puram et perpetuam elemosinam et quitto Deo et ecclesie sancti Stephani Diuionensis pro meo anniuersario singulis annis in perpetuum in ea faciendo donatione facta inter uiuos domum meam quam acquisiui titulo legitime emptionis de meis propriis denariis cum cellario fundo manso iuribus et pertinentiis eius sitam Diuioni in castro iuxta domum Joanis filii defuncti Bartolemœi de Saumaise ex una parte et iuxta domum relicte et heredum {24}defuncti Renaudi Gaillart en altera et de dicta domo cellario fundo manso iuribus et pertinentiis eius ecclesiam Sancti Stephani predicti et conuentum ipsius ecclesie per manum dicti domini abbatis inuestio et de eisdem domo cellario fundo manso iuribus et pertinentiis abbatem et conuentum predictos nomine suo et successorum suorum ueros heredes instituto do et lego ecclesie et abbati et conuentui supradictis in elemosinam puram et perpetuam omnia aisiamenta et utenssilia qualiacumque et in quibuscumque locis consistant que domina Sybilla Sescallisa auia mea dedit mihi et que ex ea ad me deuenire possunt et debent et ex ipsis dictis abbatem et conuentum et eorum ecclesiam inuestio et eos ex dictis aisiamentis et utenssilibus meos ueros heredes instituo. Uolens et concedens ut tenentes dictam domum cum cellario fundo manso iuribus et pertinentiis eius et dicta aisiamenta et utenssilia nomine abbatis et conuentus predictorum et successorum suorum pro eisdem de cetero teneant. Hec est autem ultima uoluntas mea quam teneri et obseruari uolo et ad ipsam tenendam et obseruandam heredes et successores meos obligo et uolo quod ratione testamenti bene et legitime et deliberatione facti ualeat ut iure codicillorum aut quocumque modo ualere possit et debea supplicans uenerabili et religioso uiro domino Amideo abbati Sancti Stephani predicto ut amore Dei et pietatis intuitu dicta debita legata, luminare et scrinium reddat et soluat pro me usque ad summam superius contentam. In cuius rei testimonium et munimen litteris istis presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicaui feci et obtinui apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense aprilis. {25}Orig., G. 173. — Cop. reg. G. 127, fol. 170. — Cop. (Arv.) G. 132, fol. 44 (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi). N° 16. 1271 Juin Transaction entre Ponce de Tart, chevalier, Hugonin fils d’Adeline des Ormes, Parise, fille d’Emeline de Vernoy d’Argilly, et l’abbaye de Saint-Etienne, laquelle quitte les premiers de toute dîme des nonales et des essarts et reçoit en échange une rente de trois bichets de grains et toutes les dîmes qu’ils perçoivent sur le finage de Tart. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense junii nos Pontius de Thar miles Hugoninus filius domine Adeline de Ulmis et Parisia filia Emeline dou Vernoy de Argilleio notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum discordia uerteretur inter nos ex una parte et uiros uenerabiles et religiosos abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis ex altera super noualibus et rupturis uille et finagio de Thar hactenus factis tandem bonis uiris mediantibus super hiis inter nos et dictos abbatem et conuentum pax in hunc modum amicabilis interuenit uidelicet quod pro eo quod ipsi abbas et conuentus nos quittauerunt ab exactione noualium et decime rupturarum hactenus factarum in uilla et finagio de Thar tenemur et promittimus reddere et soluere dictis abbati et conuentui et successoribus eorum uel ipsorum mandato singulis annis in perpetuum de cetero infra festum Sancti Dionisii tres bichotos bladi frumenti et auene per medium ad mensuram Diuionensem, ratione medietatis nonalium et decime de Thar et ad hoc nos et nostros heredes {26}et successores et totam partem nostram decime et noualium uille et finagio de Thar specialiter obligamus in perpetuum dictis abbati et conuentui et successoribus eorumdem; quittamus etiam dictis abbati et conuentui et eorum sucessoribus perpetuo pro nobis et nostris heredibus decimas omnes et noualia rupturarum pratorum et essartorum omnium qualiumcumque de cetero fient in uilla et finagio de Thar promittentes per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc hec omnia et singula tenere et inuiolabiliter obseruare perpetuo et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu tacite uel expresse; renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni doli lesionis et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere. In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogavimus fecimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 399. — Cop. (Arv.) G., fol. 159 (Mention: sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni). {27}N° 17. 1271 août Donation faite à l’abbaye de Saint Etienne par Alix, veuve de Gui du Fossé, chevalier, de deux émines de grain à percevoir sur sa dime de la Chaume à Is-sur-Tille. Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Aalidis quondam uxor domini Guidonis de Fossato militis defuncti notum facio quod ego prouida deliberatione diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee quieti prouidere cupiens pro remedio anime mee et anime Guiotti fratris mei et animarum omnium antecessorum meorum do concedo et offero in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani Diuionensis et uiris religiosis abbati et conuentui eiusdem ecclesie presentibus et futuris duas eminas bladi yuernagii et auene per medium ad mensuram de Ycio quas assedi predictis abbati et conuentui percipiendas et habendas et eis uel eorum mandato reddendas et deliberandas singulis annis perpetuo infra festum Natiuitatis Domini super totam partem meam decime de la Chaume territorii de Ycio et uolo et precipio auctoritate presentium ut quicumque dictam partem meam dicte decime tenebit pro tempore de cetero dictas duas eminas dicti bladi de meliori yuernagio et meliori auena eiusdem decime per medium ad mensuram de Ycio annuatim infra festum Natiuitatis Domini dictis abbati et conuentui uel eorum mandato absque mandato a me uel a meis heredibus uel aliquo alio alterius expectando reddat et reddere teneatur. Et ad hoc ipsam partem meam totam predicte decime et meos heredes aut quoscumque alios ipsam partem decime tenentes pro tempore in perpetuum obligo. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum {28}litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui feci et obtinui apponi et ipsas litteras sigillatas tradidi abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani supradicte. Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense augusto. Orig., G. 363, avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 18. 1271 1er septembre Lettres de Jean, duc de Lorraine et de Brabant, qui, en considération de services rendus et de la réception de son frère Henri, religieux de l’abbaye, donne au monastère une rente de deux cents livres sur son moulin à bras à Bruxelles, rachetable au prix de mille livres. Hoc est transcriptum quarumdam litterarum sigillatarum sigillo illustrissimi uiri domini Joannis Lotharingie ducis atque Brabantie prout uerbo ad uerbum inferius continetur. Uniuersis presentes litteras inspecturis Joannes Dei gratia Lotharingie dux et Brabantie salutem in Domino sempiternam. Nouerit uniuersitas uestra quod cum nos pro gratiis et acceptis fauorum ostensionibus et benefitiorum largitionibus nobis factis a dilectis nostris in Christo abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis in receptione reuerendissimi fratris nostri Henrici quem ad suam receperunt societatem Deo seruientium sub habitu religionis dederimus et concesserimus eisdem abbati et conuentui ducentas libras Turonensium annuatim habendas et percipiendas et ab ipsis in nathali Domini et ipsas eisdem abbati et conuentui deputauerimus et assignauerimus {29}recipiendas de prouentibus sine emolumentis molendini nostri brasii in Bruxella ac etiam de minoribus ibidem theloneis et reuerendissima mater nostra pro ipsis et nomine ipsorum et de uoluntate nostra predictam assignationem in se receperit et promiserit se dictas ducentas libras Turonensium annuatim in predicto termino quandiu uixerit soluturas nos eisdem abbati et conuentui promittimus dictas ducentas libras Turonensium soluere annuatim in termino supradicto post mortem predicte carissime matris nostre et ad hoc nos et heredes nostros et omnia bona nostra eisdem abbati et conuentui specialiter obligamus omnibus dolis et fraudibus exclusis promittentes per iuramentum a nobis corporaliter prestitum nos omnia predicta fideliter seruaturum et quod contra predicta uel alterum predictorum nullatenus ueniemus per nos uel per alium nec alium contrauenire permittemus; hoc saluo quod post obitum ipsius Henrici predictas ducentas libras Turonensium redimere poterimus erga predictos abbatem et conuentum pro mille libris Turonensium simul et semel pagandis et soluendis de quibus tamen mille libris Turonensium predicti abbas et conuentus annuos redditus hereditarios comparare debebunt et tenentur anniuersarium ipsius Henrici et commemorationem animarum patris eius et nostri atque matris nec non antecessorum nostrorum sollemniter perpetuo facere. Uolumus autem quod nichilominus littere assignationis predicte sint in suo robore durature. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum et actum Remis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo prima die mensis septembris. Hinc autem dictarum litterarum transcripto sigillum curie illustrissimi principis ducis Burgundie et sigillum uiri uenerabilis domini Anxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia {30}Lingonensi sunt apposita in testimonium ueritatis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense nouembri. Orig., G. 173. — Cop. reg. (Arv.) G. 132, fol. 156. (Mention: sigillatum duobus sigillis in cera uiridi.) N° 19. 1271 3 septembre Vente viagère faite par le chapitre de la chapelle du duc à Dijon, à Gelon, curé de Gevrey, d’une prébende canoniale à prendre du 1er dimanche de l’avent jusqu’aux octaves de Pâques, et à différentes fêtes de l’année, de livres viennoises de cire et de poivre et quarante sols dijonnais, le tout moyennant deux cents livres viennoises. Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus decanus et capitulum capelle ducis Diuionensis Lingonensis dyocesis salutem in Domino sempiternam. Nouerit uniuersitas uestra quod nos unanimiter et concorditer pro utilitate ecclesie nostre uendidimus et concessimus ac uendimus et concessimus Gyloni curato de Genreyo ad uitam suam solum modo panem et uinum quem et quod unus ex nobis a prima die dominica aduentus Domini usque ad octabas resurrectionis Domini percipere consueuit in ecclesia nostra siue de bonis ecclesie nostre item et sexdecim libras Uiennensium et duodecim libras cere et quatuor libras piperis percipiendas et habendas annuatim quamdiu idem Gylo uixerit hiis terminis scilicet in quindena Omnium Sanctorum quatuor libras Uiennensium tres libras cere et unam libram piperis; et in quindena Ascensionis Domini quatuor libras Uiennensium tres libras cere et unam libram piperis; et in quindena {31}Assumptionis Beate Marie Uirginis quatuor libras Uiennensium tres libras cere et unam libram piperis. Item et quadraginta solidos Diuionenses currentium dix et huitains ad Uiennenses percipiendos et habendos annuatim quamdiu idem Gylo uixerit in quindena Ascensionis Domini ratione uinee quam quilibet nostrum hoc de prebenda capelle predicte et ex hiis omnibus dictum Gylonem ad uitam suam inuestiuimus promittentes bona fide unanimiter et concorditer predicta omnia et singula dicto Gyloni annis singulis quamdiu uixerit absque aliquo seruicio in dicta ecclesia faciendo modo promisso et dictis terminis aut eius mandato reddere pacifice et quiete. Et super predictis omnibus et singulis predicto Gyloni quamdiu uixerit et ubicumque fuerit garantiam portare contra omnes; et ad hoc obligamus successores nostros et bona omnia ecclesie nostre mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque poterunt inueniri. Et est sciendum quod ratione predictorum idem Gylo non tenetur deseruire sine aliquod seruitium facere in ecclesia memorata. Quam uenditionem dicto Gyloni fecimus pretio ducentarum librarum Uiennensium de quibus ab ipso plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et quas in usus et utilitatum ecclesie nostre confitemur totaliter esse uersas; exceptioni non numerate et non recepte pecunie et non conuerse totaliter in usus et utilitatem ecclesie nostre expresse renunciantes. In quorum omnium testimonium litteris istis sigilla nostra apposuimus. Actum datum et sigillatum in capitulo nostro anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo die Jouis ante Natiuitatem Beate Uirginis Marie. Orig., G. 358 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. {32}N° 20. 1271 novembre Confirmation par Perrel Venière de Gevrey et Jeanne sa femme de la vente d’un muid de vin de cens faite par Evrard Sénetier de Gevrey à André de Tilchâtel le Tonnelier, bourgeois de Dijon, et à Oudaenot sa femme. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense nouembris ego Perrellus Uieniere de Genreyo et ego Johanna uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum Eurardus Senetier de Genreio diu est uendiderit et concesserit Andree de Tilicastro le Tonnelier burgensi Dyuionensi et Oudaenot uxori eius ad uitas eorum et superuiuentis eorumdem modium unum uini puri mustalis et unam eminam frumenti ad mensuram Dyuionensem de annuo redditu percipienda et habenda et eis ac superuiuenti eorum in quocumque loco et in quocumque statu et habitu sint reddenda et deliberanda uel eorum seu superuiuentis eorum mandato annuatim uindemiarum tempore uidelicet dictum modium uini in puris racemis mustalibus et dictam eminam frumenti de frumento gaaingnagii sui uel in ualore frumenti decime de Genreio. Nos pro dicto Eurardo de dictis frumento et uino reddendis modo premisso in manibus dictorum Andree et Oudaenot et superuiuentis eorum facimus nos redditores principales per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale quotienscumque dictus Eurardus defecerit in premissis et ad hoc obligamus dictis Andree et Oudaenot petiam unam uinee circiter sex operatas continentem sitam in territorio ubi dicitur en Estelœs iuxta uineam Henrici dicti lou Conte ex una parte et iuxta uineam {33}Johannis Pito ex altera et se ingerit supra prata de Broignon; quam uineam in bono statu tenemur tenere uolentes quod quotienscumque nos et dictus Eurardus in premissis defecerimus ipsi Andreas et Oudaenot et superuiuens ex ipsis ad dictam petiam uinee et ad omnes assignationes eis propter hoc factas a dicto Eurardo recurrant et ea omnia et singula teneant et ex ipsis suos faciant fructus donec predicta frumentum et uinum de quolibet anno quo soluta non fuerint eis integre persoluantur cum missionibus quas posuerint in uinea supradicta et cum dampnis que per simplex uerbum ipsorum se dixerunt propter hoc incurisse. Renunciantes in hoc facto exceptioni doli in factum epistole diui Adriani juridicenti quod principaliter debitorum antequam fideiussorum debeat conuenire omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris et facti uolentes nos compelli ad premissa omnia tenenda quemlibet nostrum pro toto tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 369 avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 21. 1271 décembre Amodiation par l’abbaye de St Etienne à celle de Bèze de son domaine de Lantilly, moyennant cinq bichets de grains par an. Omnibus presentes litteras inspecturis frater Girardus abbas humilis totusque conuentus monasterii Sancti {34}Petri Besuensis salutem in Domino. Noueritis quod nos unanimiter et concorditer retinemus et accipimus ad amodiationem perpetuam a uiris uenerabilibus et religiosis abbate et conuentu monasterii Sancti Stephani Diuionensis quicquid habent in terciis et decimis terrarum et uinearum sitarum in territoris de Lentilleio circa aquam uersus Autreyum pro quinque bichotis bladi frumenti et auene per medium boni et legalis et receptibilis quos nos et successores nostri debemus et tenemur reddere et deliberare singulis annis in perpetuum de cetero infra festum Natiuitatis Domini priori eorum de Autreyo qui pro tempore fuerit uel eius mandato in grangia nostra de Boans de bono et legali frumento et bona et legali auena reddituum nostrorum de Boans ad mensuram generaliter in loco predicto currentem et nisi dicti quinque bichoti dicti bladi infra dictam Natiuitatem Domini uel saltem infra quindenam sequentem dicto priori de Autreyo qui pro tempore fuerit uel eius mandato fuerint persoluti uolumus nos et nostros successore teneri dicto priori in crastino dicte quindene ad emendam decem solidorum bone et legalis monete usualis et omnia dampna et expensas missiones costamenta que et quas incurrerit sustinuerit et fecerit pro dicto blado recuperando dicto priori restituere teneremur; preterea dictus prior per se uel per mandatum suum auctoritate sua propria et sine qualibet offensa nos in bonis nostris poterit gagiare quousque dictum bladum et emenda decem solidorum predicta cum dampnis et expensis missionibus et costamentis predictis dicto priori de Autreyo qui pro tempore fuerit plenarie et integre persoluantur. Et sub prenotatis conuentionibus dicti abbas et conuentus tenentur bona fide et sub uoto religionis qua tenentur astricte pro se et eorum successoribus quos ad hoc obligant dictas tercias et decimas eorum terrarum et uinearum sitarum in loco {35}predicto nobis et nostris successoribus contra omnes perpetuo garantire. Nos autem abbas et conuentus Sancti Petri Besuensis predicti hec omnia et singula prout expressa sunt superius et diuisa tenemur et promittimus bona fide et sub uoto religionis qua tenemur astricte tenere obseruare et facere at adimplere et ad ea tenenda et facienda nostros successores imperpetuum obligamus. Renuntiantes in hoc facto ex certa sciencia sub dicto uoto religionis exceptioni doli in factum exceptioni minoris ualoris omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie omni auxilio juris canonici et ciuilis et omnibus exceptionibus priuilegiis et juribus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum litteris presentibus sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo, mense decembri. Orig., G. 327. avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 22. 1271 décembre Acquisition de deux pièces de vignes à Marsannay dont l’une est au lieu dit ès Crais sur Argillières pour St Etienne. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense decembri ego Dominicus Gerboz de Marcennaio ego Maria uxor eius ego Maria mater ipsius Dominici et ego Adelina predicti Dominici sororia et nos Renaudus Sybilla et Tieconoz liberi Monini Gerreal notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in {36}aliquo circonuenti pro nostris utilitatibus uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis uidelicet nos Dominicus Maria uxor Maria mater et Adelina sororia ipsius Dominici petiam unam uinee sitam in territorio de Marcennay ubi dicitur es Crais supra Argillieres inter uineas ipsorum abbatis et conuentus hinc inde pretio uiginti quinque solidorum monete Uiennensis de quibus a dictis abbate et conuentu recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata. Et nos Renaudus Sybilla et Tiecenoz petiam unam uinee sitam in dicto territorio inter uineas ipsorum abbatis et conuentus hinc inde pretio uiginti quinque solidorum monete predicte de quibus ab eisdem abbate et conuentu recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata. Et propter hoc nos omnes predicti de dictis duabus petiis uinearum nos deuestientes omnino dictos abbatem et conuentum per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei tunc abbatis Sancti Stephani predicti corporaliter inuestiuimus et in plenum dominium et possessionem corporalem induximus et tenemur et promittimus sub expressa bonorum obligatione mobilium et immobilium presentium et futurorum omnium ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes uidelicet nos Dominicus uxor; mater et sororia quilibet insolidum petiam uinee superius a nobis uenditam et nos Renaudus Sybilla et Tiecenoz quilibet insolidum petiam uinee superius a nobis uenditam promittimus autem nos omnes predicti sub obligatione bonorum et uirtute iuramenti predictorum {37}nos pro dictis abbate et conuentu semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus litis in nos pro eis suscipere quam cito et quotienscumque super hoc uocati fuerimus sine diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare mobis omnibus indempnes si qui contra uenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite exceptioni minoris pretii exceptioni doli in factum lesionis et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici que omnia uolumus habere pro enumeratis specialiter et expressis et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 369, Cop. (Arv.) reg. G. 132, fol. 121 (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi). {38}N° 23. 1271/2 janvier Vente faite au profit de Me Pierre de Belleneuve, médecin de Dijon, d’un meix, sis dans la rue es Noiroz. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense januarii ego Humbertus li Recouuerres de Dyuione et ego Osanna eius uxor ac ego Richous ipsorum filia renuntians ad hoc omni auoerie et etati minori notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam magistro Petro de Bellanouo fisico Dyuionensi pro se et eius heredibus mansum unum situm Dyuione in uico es Noiroz iuxta domum Johannis Chauloiche ex una parte et iuxta domum et mansum Plus Bele ex altera pretio sexaginta et quinque solidorum Uiennensium de quibus a dicto magistro Petro plenam et integram solutionem recepimus in pecunia numerata et ex ipso manso nos omnino deuestimus et dictum magistrum Petrum pro se et eius heredibus corporaliter inuestiuimus et promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictum mansum liberum pro recto censu Sancti Stephani Dyuionensis garantire dicto magistro Petro et eius heredibus perpetuo contra omnes et in nos pro eis littis honus suscipere ac eos inde {39}conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut in alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non habite pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis ac omni auxilio totius iuris et facti; uolentes nos compelli ad predicta tenenda perpetuo tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 279, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 24. 1271/2 février Acquêt d’une pièce de terre par Nicolas Affrous, bourgeois de Dijon, sur Pierre Savigny. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense februarii ego Petrus dictus Sauignex de Coicheio et ego Erembergis uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuentus pro utilitate et necessitate nostris uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Nicholao Affrous burgensi Diuionensi peciam unam terre arabilis sitam in finagio de Coycheio ubi dicitur en Longes Pieces iuxta terram Clementii de la Vorchiere ex una parte {40}et iuxta terram domine Jacobe de Coycheio ex altera pretio centum et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto Nicholao plenam perfectam et integram solutionem recepimus in pecunia numerata et ex ipsa pecia terre nos omnino deuestiuimus et dictum Nicholaum corporaliter inuestiuimus. Quam uenditionem nos Hugo Johanes Uilelmus Robelinus et Agnetta liberi dictorum Petri et Erembergis sponte prouide laudamus et concedimus. Insuper nos Petrus Erembergis et ipsorum predicti liberi promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam peciam terre liberam pro decima garantire dicto Nicholao et eius heredibus perpetuo contra omnes et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non habite pecunie uel minoris ualoris omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et patrie potestatis auxilio et omni auxilio iuris et facti; uolentes nos compelli ad predicta tenenda tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 339 avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. {41}N° 25. 1271/2 24 mars Acte par lequel Hugonin, fils de feu Jean d’Aussanges, fils de feu Verric d’Auxonne, chevalier, renonce à la revendication qu’il faisait des héritages à Crissey, Villotte et Genlis, cédés à son grand-père en 1231. Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Hugoninus filius defuncti Johannis de Aussanges quondam filii domini Uerrici de Auxona militis defuncti notum facio quod ratione compositionis facte inter me et uiros uenerabiles et religiosos abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis eis reddidi quasdam litteras sigillatas sigillis bone memorie Petri quondam abbatis et conuentus Sancti Stephani predicti hanc formam continentes. Nos Petrus abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod Uerricus de Auxona de omnibus debitis et querelis quibus ecclesia nostra eidem tenebatur tam in capite quam in membro nos et ecclesiam nostram penitus acquittauit preterea octo modios uini quos ecclesia nostra eidem reddere tenebatur annuatim et omnia que apud Janleium Uerranges et Saulon de possessionibus et rebus ecclesie nostre possidebat et habebat tam in hominibus quam in redditibus molendinis terris et patris que a Stephano quondam abbate et conuentu nostro pro sexcentis et quinquaginta libris Stephanensium titulo pignoris obligata tenebat nobis et ecclesie nostre resignauit et in omnibus et per omnia similiter acquittauit; nos uero pro huiusmodi acquittatione dedimus et concessimus eidem Uerrico et heredibus suis quicquid habebamus apud Uilote et Crissey in omnibus commodis et quatuor falcatas prati apud Janleium in Bruel et in Maubiez et uineas quas Petrus {42}abbas noster emit ab abbate et conuentu Tulley uidelicet unum iornale in Bergis et quatuor iornalia in Combis iure hereditario possidenda et pro remedio anime sue et antecessorum suorum anniuersarium celebrabimus annuatim in crastino inuentionis Sancti Stephani et ipsa die conuentus noster procurabitur de uiginti solidis in furno Sancti Petri annuatim percipiendis. In cuius rei testimonium sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum curie Bisuntine et sigillum uiri uenerabilis et religiosi domini Johannis abbatis Sancti Pauli Bisuntinensis supplicaui et feci et obtinui et apponi. Et nos officialis curie Bisuntine sigillum ipsius et nos frater Johannes permissione diuina abbas Sancti Pauli Bisuntinensis ad preces ipsius Hugonini sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus. Actum IX° Kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo. Orig., G. 356. — Cop. (Arv.) G. 132, fol. 105. (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni). N° 26. 1271/2 24 mars Acte par lequel Hugonin, fils de feu Jean d’Aussanges, fils de feu Verric d’Auxonne, chevalier, rend à l’abbaye de St Etienne, l’acte de renonciation dudit Verry, passé en 1231. Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Hugoninus filius defuncti Johannis d’Aussanges quondam filii domini Uerrici de Auxona militis defuncti notum {43}facio ac etiam manifestum quod questione suborta ac etiam discordia inter me ex una parte et religiosos uiros abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis ex altera super eo quod petebam ab eis diuersa inferius contenta in uinis uineis terris redditibus prouentibus et rebus aliis uidelicet quicquid habebant apud Uilote apud Crisseium quatuor falcatas prati sitas apud Janleium in Brolio et in Maubiez et uineas que empte fuerunt ab abbate et conuentu Tulleii uidelicet unum jornale in Uergis et quatuor jornalia in Combis cum rebus aliis. Que omnia dicebam uendita et donata fuisse Uerrico de Auxona auo meo militi quondam cuius heres existo ratione dicti patris mei qui in bonis ipsius Uerrici successit tandem bonis uiris mediantibus super dicta discordia amicabilis composito interuenit ita uidelicet quod de omnibus rebus mobilibus et immobilibus et pertinentiis earumdem ego memoratos abbatem et conuentum quitto penitus et absoluo quittoque eisdem specialiter omnia que superius continentur et quecumque alia petebam ab ipsis quittoque eosdem de omnibus aliis querelis calumpniis iuribus rationibus actionibus et controuersiis que et quas usque in presentem diem ratione quacumque habebam et habere poteram erga ipsos promittens sub religione prestiti juramenti quod questionem aliquam causam uel placitum non mouebo in aliqua curia ecclesiastica uel seculari contra predictos abbatem et conuentum super superius nominatis seu aliquibus aliis si que mihi competebant antea usque ad tempus confectionis presentium litterarum. Renuntians ex certa sciencia omnibus instrumentis et litteris si que uel qua sint confecta uel confecte super aliquibus debitis conuentionibus pactionibus quibuscumque uolens nichilominus et concedens quod si dicta instrumenta uel littere de cetero apparerent in judicio uel extra non habeant {44}de cetero roboris firmitatem nec fidem faciant sed reputentur quasse irrite et inanes. Hanc autem compositionem promitto seruare et inuiolabiliter pro me et coheredibus meis et super hiis omnibus dictis abbati et conuentui erga omnes heredes que descendunt a predicto Uerrico et heredibus eius et erga quoscumque omnes alios garantiam portare sub religione prestiti iuramenti. Hanc eamdem compositionem ego Pontia mater dicti Hugonini et ego Margareta uxor eiusdem Hugonini et ego Odo de Castellione miles frater dicte Margarete laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus imperpetuum habere sub uirtute prestiti iuramenti et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios ratione donationis propter nuptias uel proprietatis aut modo alio quolicumque. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum nos Hugoninus Pontia Margareta et Odo predicti litteris presentibus sigillum curie Bisuntinensis et sigillum uiri uenerabilis et religiosi domini Johannis abbatis Sancti Pauli Bisuntinensis supplicauimus fecimus et obtinuimus apponi et nos officialis curie Bisuntinensis sigillum ipsius curie; et nos frater Johannes permissione diuina abbas Sancti Pauli Bisuntinensis sigillum nostrum ad preces ipsorum Hugonini Pontie Margarete et Odonis factas coram nobis a predictis Hugonino et Pontia et a dictis Margareta et Odone coram Hugone de Loines clerico Bisuntino ad ipsos ex parte nostra propter hoc destinato et cui fidem super hoc adhibemus litteris presentibus apposuimus in testimonium ueritatis. Actum IX° Kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense martio. Orig., G. 356 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. {45}N° 27. 1272 mai Vente à Huon de Quetigny, chevalier, par Constant Bonnechose d’une pièce de terre sise au Poirier. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense maii ego Constantius dictus Bonechose de Cuntigneio ego Bonetta uxor eius ego Adelina eiusdem filia et ego Richardus dictus Piquarz maritus dicte Adeline notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Huoni de Cuntigneio militi pro se et eius heredibus petiam unam terre arabilis sitam in finagio de Cuntigneio ubi dicitur au Poirier inter terram dicti domini Huonis hinc inde pretio sexaginta et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto domino Huone plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de dicta petia terre nos omnino deuestiuimus et dictum dominum Huonem corporaliter inuestiuimus et promittimus et tenemur quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam terre garantire dicto domino Huoni et eius heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid {46}in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris et facti. Uolentes nos compelli ad predicta omnia tenenda perpetuo tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 380 avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 28. 1272 août Vente faite par Vienet de Quétigny à Perrin dit Guillot de Quétigny d’une terre sise en Ysselatre, finage de Quétigny. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense augusti ego dicta More ego Uienetus de Cuteygneio Hugo Helioz et Johannes ipsorum filii renuntiantes quantum ad hoc omni auoerie tutele et minori etati notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus tradidimus quittauimus et concessimus in hereditatem perpetuam Perrino dicto Guillot de Cuteygneio unam petiam terre arabilis sitam in finagio de Cuteygneio in loco ubi dicitur Ysselatre iuxta terram domini Huonis de Cuteygneio militis ex una {47}parte et iuxta terram Aubrici dicti Chape ex altera precio uidelicet sexaginta et quinque solidorum Uiennensium de quibus a dicto Perrino plenum integrum et perfectum recepimus et habuimus pagamentum in pecunia numerata; propter quod de predicta petia terre nos deuestiuimus et dictum emptorem pro se et suis heredibus corporaliter inuestiuimus nichil in ea iuris uel reclamationis retinentes. Promittimus siquidem per iuramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dicto emptori et suis heredibus dictam petiam terre quitam et liberam ab omni honere et seruitute pro recta decima et tertiis garantire et defendere semper et ubique contra omnes ac in nullo de cetero contraire per nos uel per alios uerbo uel facto tacite uel expresse seu modo alio qualicumque ac eos modis omnibus inde conseruare indempnes si aliqui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari. Renuntiamus autem in hoc facto exceptioni pecunie non habite et non numerate fori priuilegio exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis omnique auxilio totius iuris canonici et ciuilis. Uolentes nos ad predicta tenenda compelli tamquam ex se adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes et omnia bona nostra mobilia et immobilia presentia et futura. In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 380 avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. {48}N° 29. 1272 août Acquisition de deux pièces de vignes l’une à Marsannay ès Crais et l’autre à Couchey. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense augusto ego Ysabellis relicta Renaudi Barate de Marcennaio uidua et in mea libera potestate notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuenta pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis duas meas petias uinearum liberas ab omni debitorum et seruitutis honere pro recta decima et recto censu quarum una sita est in territorio de Marcennay ubi dicitur es Crais inter uineam ipsorum abbatis et conuentus et uineam Milleti de Marcennay et alia in territorio de Coycheio inter uineam Sancti Benigni Diuionensis que uocatur Campus Salomonis et uineam Johannis Chastelain pretio septem librarum Uiennensium de quibus a dictis abbate et conuentu recepi et habui solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de dictis duabus petiis uinearum ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui. Et teneor et promitto sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictas duas petias uinearum garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique {49}locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus litis in me pro eis suscipere quam cito et quotienscumpe super hoc uocata fuero sine diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare mobis omnibus indempnes si qui contra uenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu uel iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque et pro dicta garantia portanda et pro dictis conuentionibus melius et firmius tenendis obligo et ypotheco in manibus dictorum abbatis et conuentus totam uineam meam de meo mouentem capite sitam in territorio ubi dicitur en Longeroie iuxta uineam fratrum militie Templi ex una parte et iuxta uineam hospitalis Diuitum Diuionensis ex altera. Uenditionem autem et obligationem predictas nos Adelina et Gerooz filie dicte Ysabellis sponte prouide sine ui et metu laudamus et ratas et firmas habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione auoerie seu dotis aut donationis propter nuptias aut proprietatis uel conquestus aut modo alio qualicumque, renuntiamus autem nos Isabellis, Adelina et Gerooz in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite exceptioni minoris pretii, exceptioni doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici {50}decani Christianitatis Diuionensis rogauimus fecimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 369. — Cop. (Arv.) G. 132, fol. 122 (Mention: sigillatum duobus sigillis in cera uiridi). N° 30. 1272 octobre Vente d’une vigne aux Estoloies, finage de Gevrey, faite par Pérelle, dit Venière, à André Tonnelier, de Tilchâtel, bourgeois de Dijon. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo secundo mense octobris ego Perrellus dictus Uieniere de Genreio et ego Johanna uxor eiusdem notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Andree Doliario de Tilicastro burgensi Diuionensi et Oudoion uxori sue pro se et omnibus in hoc ab ipsis causam habentibus petiam unam uinee sitam in finagio de Genreio ubi dicitur en Estoloies iuxta uineam Theobaldi filii Henrici au Cuen ex una parte et iuxta uineam filii Gelyotti Pito ex altera pretio octo librarum Uiennensium de quibus a dictis emptoribus plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de dicta petia uinee nos omnino deuestiuimus et dictos emptores corporaliter inuestiuimus; promittimus ac tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione nostrorum bonorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus {51}prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam uinee liberam omni honore pro recta decima garantire dictis emptoribus et habentibus causam in hoc ab eis et eorum successoribus seu heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. Quibus factis nos pro nobis et nostris heredibus retinuimus ad censam perpetuam a dictis emptoribus petiam uinee supradictam pro uno modio uini boni et puri mustalis de annuo et perpetuo redditu quod promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto per sacramentum nostrum reddere et delibare dictis emptoribus uel uni eorum sine sint in ordine uel extra aut habentibus causam ab eis uel uno eorum in hoc annis singulis imperpetuum de cetero uindemiarum tempore in Cuppa apud Genreyum uel in dicta uinea si eis placuerit in puris racemis mustalibus; quam uineam non uindemiabimus per sacramentum nostrum contra presentes fuerint dicti emptores uel unus eorum aut ipsorum uel unius eorum mandatum et ipsam uineam non possumus alii alienare que ipsam in bono statu tenemur tenere nomine dictorum emptorum et pro ipsis. Ita quod quam cito in aliqua solutione dicti uini defecerimus facienda aut dictam uineam in bono statu non teneremus uolumus et concedimus ut dicti emptores seu causam habentes in hoc ab ipsis ad dictam uineam tamque ad ipsorum propriam recurrant qui eis extunt in hereditatem perpetuam remanebit et in quod nos uel nostri heredes extunt nichil iuris poterimus reclamare sed extunt ipsi emptores de ipsa suam facere poterunt uoluntatem. Que omnia supradicta ego Prouettus {52}Morins qui dictam uineam tenere debebam usque ad sex annos proximo uenturos laudo et concedo et tenere promitto iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo de cetero per me uel per alium contraire et nos Perrellus et Johanna predicti qui dictam uineam dicto Prouetto tradideramus usque ad dictos sex annos pro ipso modio uini annuatim reddendo dictis emptoribus usque ad dictos sex annos obligamus eisdem emptoribus bona nostra omnia mobilia et immobilia presentia et futura; renuntiamus aut in hoc facto nos omnes predicti exceptioni non numerate et non habite pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris et facti. Uolentes nos compelli ad predicta tenenda tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 358, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 31. 1272 décembre Vente à Huon de Quétigny, chevalier, par Constant Bonechose, d’une pièce de terre sise en Lenes. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense decembri ego Constantius dictus cognomine Bone Chose de Cutigne et ego Bonetta eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis {53}quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Huoni de Cutigne militi petiam unam terre arabilis sitam in finagio de Cutigne ubi dicitur en Lenes iuxta terram dicti militis ex una parte et iuxta terram dicti Pycardi ex altera pretio quadraginta solidorum Dyuionensium doublorum de quibus a dicto milite plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de dicta petia terre nos omnino deuestiuimus et dictum militem corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam terre pro redditu quem debet garantire dicto militi et eius heredibus perpetuo contra omnes et in nos pro eis semper in omni curia propriis sumptibus littis honus suscipere quotienscumque super hoc fuerimus requisiti ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto consensu aut modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non habite et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus aliis que contra presens instrumentum possent obici seu dici. Uolentes nos compelli per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes ad predicta omnia tenenda tanquam ex se adiudicata. In quorum testimonium litteris istis {54}sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 380, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 32. 1272/3 février Assignation sur une maison derrière Notre-Dame par Girard Lescueiller de cens légués à Saint Etienne par son grand’père Regnaut qui ne boit de vin, pour la fondation d’un anniversaire. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense februario ego Girardus filius defuncti Renaudi Lescuelier notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum defunctus Renaudus dictus qui non bibit de uino auus meus dedisset in puram et perpetuam elemosinam Deo et monasterio Sancti Stephani Diuionensis et uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui eiusdem monasterii Sancti Stephani uiginti solidos Diuionenses pro remedio anime sue et eos assedisset dictis abbati et conuentui percipiendos et habendos singulis annis perpetuo super uineam suam quam teneo sitam in territorio ubi dicitur ante Sanctum Martinum iuxta uineam Campionis de Fontanis ex una parte et iuxta uineam Willardi dicti lou uair ex altera tandem ad preces meas instantissimas tresdecim solidos et quatuor denarios Uiennenses pro dictis uiginti solidis Diuionensibus... abbas et conuentus dicti monasterii Sancti Stephani gratanter receperunt. Quos tresdecim solidos et quatuor denarios Uiennenses assedi predictis abbati et conuentui percipiendos et habendos et eis et eorum successoribus {55}aut ipsorum mandato reddendos singulis annis perpetuo terminis subnotatis subnotatis uidelicet festo sancti Remigii sex solidos et octo denarios Uiennenses et in festo Natiuitatis Beati Johanis Baptiste continue sequenti sex solidos et octo denarios Uiennenses predictorum super domum meam tam ligneam quam lapideam et super cellarium dicte domus et super fundum et pertinentias omnes domus eiusdem. Ita quod ego et heredes mei et quicumque alii dictam domum que sita est Diuione retro monasterium Beate Marie et cellarium fundum et pertinentias eius omnes, proinde uico in uicum se ingerunt tenebunt pro tempore dictos tresdecim solidos Uiennenses et quatuor denarios dictis abbati et conuentui et eorum successoribus aut eorum mandato reddemus et reddere tenemur singulis annis perpetuo terminis antedictis et ipsam domum cum fundo cellario et pertinentiis eius in bono statu tenebimus uolimus que quod si dicti tresdecim solidi et quatuor denarii Uiennenses annuatim soluti non fuerint dicti abbas et conuentus quotienscumque in aliqua dictarum solutionum. Ego uel heredes mei aut alii predicta tenentes pro tempore deffecissent per se uel per mandatum eorum auctoritate propria et siue clamore uel ostenssione curie cuiuslibet ecclesiastice uel secularis ad dictam domum cellarium fundum et pertinentias eius omnes recurrant et recurrere possint et debeant et hec omnia teneant faciant que ex hiis fructus modis omnibus suos quousque defectus qualiscumque plenarie et integre suppleatur cum missionibus omnibus si quos in predictis manutenendis posuerit et ad hec omnia dictam domum cum cellario fundo iuribus et pertinentiis eius omnibus et me et meos heredes et quoscumque alios hec omnia de cetero tenentes pro tempore in perpetuum obligo dictis abbati et conuentui et successoribus eorumdem et hec {56}omnia teneor et promitto per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale tenere et facere et obseruare prout superius continentur. Hec eadem omnia ego Maria uxor dicti Girardi sponte prouide sine ui et metu laudo et tenere promitto et inuiolabiliter obseruare et in nullo contraire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie seu proprietatis aut in quolibet alio iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali renunciamus autem nos Girardus et Maria predicti in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere; uolumusque quod ad hec tenenda compellantur sicuti pro re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hec nos supponimus. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 258. — Cop., G. 127, fol. 132. — Cop. (Arv.) G. 132 fol. 155 (Mention: sigillatum in cera uiridi.) N° 33. 1273 juin Fondation d’anniversaire en l’église Saint Etienne par Laurent, clerc, de Couchey, qui affecte, dans ce but, quarante sols de cens sur deux maisons en la Roulotte des Nonnains de Tart et deux vignes à Couchey au clos Lavesque. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio junio {57}ego Laurentius clericus filius quondam Laurentii de Coycheio defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego scienter et prouide considerans et attendens quod nichil est morte certius et nichil incertius hora mortis ab hoc diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro salute et quiette anime mee et animarum antecessorum meorum et pro anniuersario meo singulis annis in perpetuum in ecclesia Beatissimi Protomartiris Stephani Diuionensis post meum obitum faciendo do et concedo uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui dicte ecclesie in puram et perpetuam helemosinam quadraginta solidos monete bone et legalis que pro tempore generaliter curret per ducatum Burgundie de annuo et perpetuo redditu quos assedi dictis abbati et conuentui et eorum successoribus percipiendos et habendos et eis uel eorum mandato reddendos in ecclesia predicta singulis annis perpetuo die qua meum celebrabitur et fiet anniuersarium post meum obitum super duas petias uinearum sitas in territorio de Coycheio quarum una continens circiter unum iornale et dimidium sita est in loco ubi dicitur en clos Lauesque iuxta uineam Perrini Sauigne ex una parte et iuxta uineam Latriceii ex altera; et alio in loco ubi dicitur en Sampigne iuxta uineam Martini maioris ex una parte et iuxta uineam Uienetti Cortain ex altera; et super duas domos meas sitas Diuiony in Roelletta Monialium de Thar et super fundos mansos et pertinentias earum omnes quarum una sita est iuxta domum domine abbaesse ex una parte et iuxta domum Perrelli de Marreio ex altera et alia iuxta domum Alardi Cambitoris sororis ex una parte et iuxta domum Iornette la Beguine ex altera; et in memoriam et recognitionem huius helemosine uolo quod dicti abbas et conuentus {58}habeant annuatim die beati Laurentii quamdiu uixero decem solidos monete predicte pro tempore currentis quos assedi super domos et uineas supradictas quo die beati Laurentii fiet commemoratio mei in missa. Uolo autem precipuo et instituo quod quicumque uineas predictas cum domibus fundis mansis et pertinentiis earum tenebunt pro tempore dictos decem solidos annuatim die beati Laurentii quandiu uixero et dictos quadraginta solidos die anniuersarii mei annuatim perpetuo post meum obitum dictis abbati et conuentui et eorum successoribus uel eorum mandato reddant et reddere teneantur et quod quotienscumque ego uel heredes mei uel alii predicta tenentes pro tempore defecerimus in aliquo predictorum dicti abbas et conuentus per se uel per mandatum eorum ex tunc in antea propria auctoritate sine clamore et ostentione curie cuiuslibet ad uineas et domos predictas et ad fundos mansos et pertinentias recurrant et recurrere possint et debeant et hec omnia teneant faciantque ex eis fructus modis omnibus suos quousque et defectus satisfactio plenarie supleatur et fiat; et ad hec omnia me et heredes meos et dictas uineas cum dictis domibus fundis mansis et pertinentiis earum in perpetuum obligo dictis abbati et conuentui et successoribus eorum; renuncians in hoc facto exceptioni mali et circumuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis consuetudinis et facti priuilegio clericatus et fori et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renunciationem non ualere; et uolumus quod ad predicta tenenda compellamur ego et heredes mei sicuti pro re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per uirum uenerabilem archidiaconum Diuionensem quorum iuridictionibus me et meos heredes quo ad hec suppono. In cuius rei testimonium et munimen {59}perpetuum litteris presentibus sigillum dicte curie ducis Burgundie et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense suplicaui feci et obtinui apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 277. — Cop. (Arv.), G. 132, fol. 148 (Mention: Sigillatum in cera uiridi). N° 34. 1273 juin Fondation d’un anniversaire en l’église de Mirebeau par Marienoz, veuve de Robert, dit Sergent d’Auxonne qui y affecte des cens qu’elle avait sur des maisons, des terres et des prés à Mirebeau. Je Marienoz qui fus fame Rober dit seriant d’Ausone cai en arriers fas sauoir a toz ces qui uerront et orront ces présentes lettres que je neant controinte neant deceué mas de ma propre uolunté et estant de bone memoire par le remede de mame et des ames a mes ancessors c’est asauoir de mon pere et de ma mere et de Hougerot mon frare ai doné quitté et outroié an pure aumogne et perdurable a Deu et a Nostre Dame et au prioré de Mirebel espécialement por lame Rober dit Seriant qui fu mes mariz ce que je hauoie ne pouoie hauoir ne deuoie es petites censes de Mirebel ce est asauoir la quarte partie de ce que je partoie au prior et la moitié de ce que je partoie es anfanz de ma seror; et ma partie des petites tierces et des granz ce est asauoir la sexte partie qui me auenoit por raison de mon heritaige les quex censes sunt cibses à Mirebel et ou finaige cest asauoir sus mes {60}sus maisons sus prez sus terres; primerement sus le mes au Paiot quatre deniers; sus la garange et sus le mes Galopin nuef deniers; sus le mes desoz la leuee de l’estan huit deniers; sus le mes Robin huit deniers; sus le mes Colas et le mes Pitait huit deniers; sus le mes Gorert six deniers; sus le mes Restait trois deniers; sus le mes Bonore dous deniers tournois; sus le mes Rainmont trois deniers; sus le mes Pot au Tenoille trois deniers; sus le mes au Bergier un denier; sus le mes Odot de Uaroos dous deniers tournois; sus le mes Aurayuerdi dous deniers; sus le mes Esteuenot de Lestau quarte deniers; sus le mes au Uoillart dous deniers; sus le mes Roulesos dous deniers; sus le mes Quasse Miche six deniers; sus le mes à la fille au Gerbet huit deniers; sus le prez Braimant trois deniers; sus le prez Furton et Perrot dous deniers; sus le prez à la brun dou Régnant dous deniers; sus la roture de Saint Cymont que li Tunduz tient six deniers; sus le celerima la fame Perron au Vert dous deniers; sus le mes au Tritaudet trois deniers; sus le mes Vauterot au Chepuis trois deniers; sus le mes Richun et le Perisot trois deniers tournois; sus le mes Roge Barbe quarte deniers; laquele aumogne je Marienoz desus dite ai promis et sus tenue tenir et garder et accomplir à la bone foi en tele menière que quicumques soit priors de Mirebel doit faire ou faire a faire le servise por mes ancessors et chanter por moi ausimant le lendemain de la Toz Saintz et por mon frare Hougerot le mercredi après Penthecoste ansuigant. En tesmoigne de laquel chose par ce quele soit ferme créable et tenable je Marienoz desus nommée par ma prière et par ma requeste a fait saeler ces lettres de scaul de prodomes cest asauoir dou scaul maistre Hugue de Mirebel curié de Tané et dou scaul Huguenin de Mirebel curié de Saint Moris {61}de Pontaillié et fu fait en l’an de grace mil dous cenz et sexante et troz ou mois de joni. Orig., G. 371 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 35. 1273 juillet Confirmation par Huguette, veuve de Jean le Riche, de Dijon, chevalier, Evrard, leur fils, de la donation faite à St Etienne, par Evrard le Riche, de Dijon, chevalier, Claire, sa femme, Jean et Guillaume, leurs fils, et Jean, fils de Guillaume, et concession au même des dimes autour de Morveau. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense julio ego Hugua quondam uxor domini Johannis dicti Diuitis de Dyuione militis defuncti et ego Ebrardus dictorum domini Johannis et domine Hugue filius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uiri uenerabiles et religiosi abbas et conuentus sancti Stephani Diuionensis ex gratia et liberalitate eorum nobis et nostris heredibus perpetuo quittauerint omnes elemosinas et omnia legata quas et que dominus Ebrardus dictus Diues de Dyuione miles domina Clara uxor eius et dictus dominus Johannes et Giullermus filii dictorum domini Ebrardi et domine Clare et Johannes filius dicti Guillermi dictis abbati et conuentui fecerunt usque ad presens tempus et defectum decimarum et archagiorum suorum ipsis abbati et conuentui male hactenus solutarum et solutorum saluis eisdem abbati et conuentui elemosinis et redditibus perpetuis et hereditatibus quos et quas sibi retinuerunt perpetuo et monasterio eorumdem. Nos eorum deuotioni humiliter occurrentes ipsis domus {62}concedimus et uolumus quod omnes terre quas habemus circa grangiam nostram seu manerium nostrum de Moruellis et quas habemus quasque nos et heredes nostri habere et acquirere poterimus de cetero quoquo modo in uilla territoriis et pertinentiis de Moruellis eis et eorum monasterio eorumque successoribus ad decimam perpetuo teneamur uidelicet ad decimam unius gerbe de singulis duodecim gerbis omnium terrarum predictarum et omnium leguminum qualiumcumque et canabi crescentium in dictis terris ad numerum supradictum quam decimam predictorum omnium mendatum dictorum abbatis et conuentus capiet et capere poterit in terris predictis et ad dictam decimam sic habendam et accipiendam perpetuo nos et nostros heredes et terras predictas et omnes illos qui eas tenebunt pro tempore dictis abbati et conuentui et eorum successoribus imperpetuum obligamus et uolumus quod nos et heredes nostri et illi qui terras easdem tenebunt pro tempore ad predicta tenenda et obseruanda compellamus sicuti pro re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem qui pro tempore fuerit quorum iuridictionibus quo ad ea nos supponimus et nostros heredes et omnes terras predictas tenentes. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum litteris presentibus sigillum dicte curie ducis Burgundie et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Org., G. 375, avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. — Copie, G. 126, fol. 69. {63}N° 36. 1273 juillet Vente par Perronette, femme de Vienet Crétin, d’une terre devant l’église de Quétigny. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense julio ego Perronetta quondam uxor Uienetti Cretin ego Durandus Tantoz consanguineus dicti Uieneti et ego Michael filius dicti Durandi notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro debitis et legatis ac elemosinis Perronetti Cretin defuncti reddendis uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis petiam unam terre arabilis sitam in territorio de Cuntigneio ante grangiam prioratus de Cuntigneio iuxta terram Guiotti Chape ex una parte et iuxta terram Constantini dicti Mairot de Cuntigneio ex altera pretio sexaginta et decem solidorum Diuionensium nonorum fortium de quibus a dictis abbate et conuentui recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata et eos in solutionem debitorum legatorum et elemosinarum dicti Perronetti Cretin conuersos et positos esse totaliter asserimus per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale; quare de dicta petia terre dictos abbatem conuentum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet insolidum et pro toto sub expressa obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris {64}heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam terre garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus litis in nos pro eis suscipere quamcito et quotienscumque super hoc uocati fuerimus sine diebus et indutiis exigendis et eos inde consersuare modis omnibus indempnes si qui contrauenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto quilibet in solidum et pro toto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite et non conuerse totaliter in solutionem debitorum legatorum et helemosinarum Perronetti predicti exceptioni minoris pretii exceptioni doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere. Hec autem omnia ego Joannes dictus de Marcennai maritus dicte Perronette laudo uolo concedo approbo et confirmo et hiis omnibus auctoritatem meam et assensum meum prebeo et consensum. Uolumus autem nos omnes et singuli predicti quod ad hec omnia tenenda compellamur sicut ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem quorum iuridictionibus quo ad hec nos et nostros heredes supponimus. In cuius rei testimonium et munimen perpetuum litteris istis sigillum supradicte curie ducis Burgundie et sigillum {65}uiri unerabilis domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 380. — Cop. (Arv.) Reg. G. 132, fol. 130 (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi). N° 37. 1273 4 septembre Vente d’hommes, de meix, de terres et de prés à Magny, faite à l’abbaye par Guillemette, dame de Vaillant. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense septembri die lunae proxima ante festum Natiuitatis Beatæ Mariæ Uirginis ego Guillelma domina de Uaillans uidua et in mea libera potestate notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuenta pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis Johannem Errot Robertum filium Perrini et Joanem filium Eschare homines meos et mansum prœdicti Joannis Errot situm apud Maigneium super Tiliam super mansum Simonis dicti Ludet; et unam petiam prati sitam in loco ubi dicitur en Recordame iuxta pratum Perrini Billebaut et sex petias terræ arabilis quarum una continens dimidium jornale sita est in loco ubi dicitur Alabanne iuxta terram dicti Simonis dicti Judei; alia continens circiter dimidium jornale sita est in loco ubi dicitur en Mannans iuxta terram eiusdem Simonis; alia continens circiter dimidium jornale sita est in loco ubi dicitur à la Chapelle iuxta terram {66}ipsius Simonis; alia continens circiter dimidium jornale sita est in loco ubi dicitur à la Crae iuxta terram eiusdem Simonis; alia continens circiter dimidium jornale sita est ad Fontem iuxta terram eiusdem Simonis et alia continens circiter dimidium jornale sita est ex Aliex iuxta terram eiusdem Simonis. Item mansum dictorum Roberti et Joannis filii Eschare situm iuxta mansum Joannis de Lampone maioris et unum essartum circiter duas secturas continens situm super pratum fratrum de Quarterio et sex petias terræ arabilis sitas in territorio de Maigneio quarum una sita est ad Rubeum Salutem iuxta terram Guarnerii quæ petia unum jornale continet; alia continens unum jornale sita est es Recheus iuxta terram liberorum Chabbarolle; alia continens unum jornale sita est au Montaut iuxta terram Barole; alia en la Mair iuxta terram Emeniardis la Uiennotte; alia en Champelois iuxta terram liberorum maioris de Lampone; et alia iuxta aquam iuxta terram Meignotti pretio uidelicet uiginti librarum Turonensium de quibus a dictis abbati et conuentui recepi et habui solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de prœdictis hominibus et tenementis eorum prœdictis et de omni eo quod habeo et habere possum et debeo in uilla et territoriis ac pertinentiis de Maigneio in omnibus reditibus exitibus bonis et comodis quibuscumque quæ similiter eisdem abbati et conuentui uendidi et quittaui in hereditatem perpetuam ego me penitus deuestiens et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induxi nihil in prœdictis seu in uilla ac territoriis ac finagiis uillæ de Maigneio penitus retinendo asserens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euangelia {67}corporale esse mihi super prœdictis uniuersis et singulis plenarie satisfactum et eadem omnia et singula me tenere de proprio et libero allodio et me in prœdictis hominibus heredibus et hereditatibus eorum et in omnibus in presenti uenditioni uenientibus habere iustitiam magnam et paruam dominium plenum et liberum et iuridictionem omnimodam; promittens sub expressa obligatione bonorum omnium meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et heredibus meis quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale supra dicta omnia et singula garantire in alodium liberum dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et me pro eis semper ubique locorum et in omni curia contra personas omnes oponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et onus litis in me pro eis suscipere quamcito et quotiescumque super hoc uocata fuero sine diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indemnes si qui contrauenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contrauenire de cœtero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Renuntians in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti pretii integre non habiti exceptioni minoris pretii exceptioni doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus quæ contra prœsens instrumentum uel factum obici seu dici et iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere; et nos Erros Robertus et Joanes filius Eschare prœdicti asserimus sub uirtute prestiti iuramenti nos esse homines explectabiles modis omnibus dictæ Guillelmæ et nos prœdicta omnia et singula teneri de suo {68}proprio ad magasio et de uoluntate ipsius hominagium abbatis Sancti Stephani prœdicti pro eo et successoribus suis intramus. Uolumus autem nos domina et homines prœdicti et ad prœdicta tenenda compelli sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundiæ et per archidiaconum Diuionis quorum inridictionibus quod ad hoc nos suponimus. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dictæ curiæ et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense suplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense prœdictis. Cop. (Arv.) G. 132, fol. 89. (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera ueridi sub duplici cauda pergameni). N° 38. 1273 octobre Osana, veuve de Jean Artenatore, vend aux chanoines de Saint Etienne, une volerie avec un meix rue de la Porte des Chanoines, joignant le four du chapitre. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense octobris ego Osanna relicta Johannis Artenatoris uidua et in mea libera potestate notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circumuenta pro utilitate mea uendidi concessi et quittavi in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis uoleriam meam cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius sito Dyuioni in uico Porte Canonicorum iuxta furnum ipsorum abbatis et conuentus ex una parte et iuxta domum Martini Paste ex altera pretio sex librarum Dyuionensium nouorum fortium de quibus a dictis abbate et conuentu {69}recepi et habui solutionem integram cum unobichoto frumenti et propter hoc de dicta uoleria et de fundo manso iuribus et pertinentiis eius ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum corparaliter inuestiui; et teneor et promitto sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam uoleriam cum fundo et pertinentiis eius garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et in nullo de cetero contra ire per me uel per alium uerbo uel facto sine consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Hancautem uenditionem ego Roeta filia dicte Ossane (sic) laudo uolo et ratam et firmam habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium ratione auoerie uel minoris etatis aut proprietatis uel modo alio qualicumque. Renunciamus autem nos Osanna et Roeta quelibet insolidum in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti pretii integre non habiti exceptioni minoris ualoris exceptioni doli in factum omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et in omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et uolumus ad predicta tenenda compelli sicut ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni nos propter hoc supponimus. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Cop., reg. G. 126, fol. 53. {70}N° 39. 1273 octobre Confirmation par Jean, sire de Tilchâtel, des donations faites par ses ancêtres à l’hôpital du lieu. Je Jeans sires de Trichastial fas scauor a tous ces qui uerront et ourront ces présentes lettres que ge por moy et por mes hoirs lor otroy et conformoi a toz iors mais totes les aumosnes tos les dons et toz les accorz que Guy sires de Trischastial ea en arrers mes pères a faictes ouctroies et données pour le remède de l’ame et de ses antecessores a Deu et a Nostre Dame et au maistre et es rendus de la maison Deu de Trischatial et les lettres que lor au fit saale de son seal des aumosnes des dons et des accorz ge taiz a bones et a leans et les loi octroy et conformoi a estre bones a toz iorz mais ge face qu’il an aient unes lettres dou seal mon seignour mon père dont li seaul est un po dommagies totes uoes les conforme bien Guilliaumes auesques de Loingres au tans dadoncques pour son seal et por ses lettres que l’unt reles conceles qui lont de mon père des aumosnes des dons et des accordz que mes pères fit alors: et ge por le remède de m’âme et de mes antecessours les loy octroie et conformoy por moy et por mes hoirs et touz qu’elles soient de ualor ou contre moy et mes hoirs atouiorz mais et que nuns n’en puisse auler an contre et auec ce ge lor doinne et octroy por moy et por mes hoirs a toz iors mais en accroissance por aumosne Deu et Nostre-Dame et au maistre et es rendus et es rendues et es manies et atorziors les habitant de ladicte maison Deu de Trichastial plenier usage au uelort a tous boissauz le {71}chasne et le fol estaut por totes les aisances dou pourpris et de la cloison de la maison Deu por maisonner pour effoier por chars pour charotes faire et por totes autres choses necessaires en lad. maison Deu et ou l’oustaul des pauures et es apandices de la dicte maison Deu cest ascauoir es molins et es batorz et es foolors qui sont au pont de lauaul et au doul que l’on dit la tannerie et au bialnoier et en la grange du pres delez le pont d’Eschigey et au molin de la Toiche et au molin dessoz mon chastial qui siet de la tannerie Quenot le Boichiez por faire totes les aisances an ces deuandictes leus et por les ecloses refaire qui sunt necessaires et profitables es deuantdicts molins tant que li deuantdict leu saront lors et a lor mains et sil uolient refaire ou affaitier le molins de la Toiche et le molin dessoz mon chastial qui siet de laz la tannerie Quenot ils me doiuent querire demander moy ou mon commendement certain le chasne et le fol estant que lor i fauroit et a donc ge ou mes commendemens lors deuons donner et octroier franchement et quittemant sans ce quil nan peuuent ne uendre ne donner ne traire fors des deuantdicts leu ne mettre ne deschargier autre part que es deuantdict leus que ueuille m’amande de sexante et cinq solz de celuy qui le uandroit donroit ou tireroit ou deschargeroit autre part se n’estoit que libaul es sorueleaul et aparant de chars ou de charrotes brissies ou de bestes perilies ou abolees au uenant dou bois ou a l’aulant ou au bois meismes qui les conuenit descharger an la uoie et ou chemin ou au bois meismes toutes ces choses dessusd. ie promets par mon serment peur moy et pour mes hoirs tenir et garder an bone fois a touiorzmais; et por ce que soit ferme chose et estauble jay ce faict pour le lotz et por l’octroy de Guyot mon aisné fils et de Simon et de Guillaumes ses frères mes filz. En tesmoignage de {72}laquelle chose j’ay mis mon seaul en ces présentes lettres faictes en lan de grace mil deux cent soixante et treize ou mois doctouure. Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 213. (Mention: Scellé en cire, à double queue de parchemin.) N° 40. 1273 novembre Vente faite aux abbé et couvent de Saint-Etienne par Thierry Bonnenuit de Tilchâtel d’une maison rue de la Porte au Comte. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense nouembri ego Terricus dictus Bone nuit de Tilicastro notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine fraude et dolo pro utilitate et necessitate mea titulo pure perpetue et legitime ac irreuocabilis uenditionis uendidi et uendo concessi et concedo quittaui et quitto in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis domum quamdam cum cellario mansis iuribus et pertinentiis eius sitam Dyuione in uico Porte Comitis iuxta domum heredum Richardi le caletier ex una parte et iuxta domum Melinette relicte Renaudi Scriptoris et liberorum suorum ex altera pretio sexaginta et decem librarum Turonensium de quibus a dictis abbate et conuentu plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata; propter quod de dicta domo et de cellario mansis iuribus et pertinentiis eius que omnia ab Odone Borioise de Dyuione acquisiui titulo legitime emptionis ego me penitus deuestiens {73}dictos abbatem et conuentum per manum uiri religiosi domini Amidei abbatis dicte ecclesie corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem induxi pro omni uoluntate eorum modis omnibus et omni tempore facienda; et promitto ac teneor sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum eius cellario mansis iuribus et pertinentiis liberam ab omni exactione et honere pro suo recto censu garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in omni curia et me pro eis semper et ubique locorum in iudicio et extra contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in me pro eis littis honus suscipere quamcito et quotienscumque super hoc fuero requisitus absque diebus aliis uel induciis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores contradictores uel rebelles apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu aut iure seu consuetudine uel in alio qualicumque. Renuntians in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerati et non habiti integre dicti pretii per meum sacramentum et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum condictioni sine causa et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis ac iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere. In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anxerici archidiaconi Dyuionensis in {74}ecclesia Lingonense et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui et obtinui apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 281, avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. — Cop. reg. G. 126, fol. 50. N° 41. 1273 novembre Donation de tous leurs biens situés à Tilchâtel faite à l’abbaye par Terric dit Bonnenuit et Poncet son fils. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense nouembri ego Terricus dictus Bonenuit de Tilicastro et ego Poncetus eius filius ad hoc renuntians omni auoeriæ tutelæ curæ et ætati minori notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos considerantes et attendentes quod nihil est morte certius nihil incertius hora mortis ob hoc nos diem extremiæ messionis operibus misericordiæ preuenire et animabus nostris prouidere cupientes pro remedio animarum nostrarum et animarum antecessorum nostrorum dedimus et damus concessimus et concedimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesiæ Sancti Stephani Diuionensis ac uiris religiosis abbati et conuentui eiusdem ecclesiæ nos et omnia bona nostra mobilia presentia et futura grossa et minuta quæcumque et ubicumque sint et inuenta fuerint et quocumque nomine uocentur et ex iis omnibus et singulis nos ex nunc omnino deuestientes dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus et promittimus quemlibet nostrum insolidum per sacramentum {75}nostrum corporaliter supra sancta Dei euangelia prestitum contra dictam donationem de cœtero per nos uel per alios non uenire tacite uel expresse et ad garantiam super hoc portandam obligamus heredes nostros. In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis suplicauimus et obtinuimus apponi dantes et concedentes dictis abbati et conuentui omnes actiones et iura nobis et cuilibet nostrum competentes et competentia in bonis omnibus quibuscumque per curias omnes ecclesiasticas et seculares. Et in huius rei testimonium litteris istis dicta sigilla suplicauimus apponi. Actum anno et mense prœdictis. Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 177. (Mention: Sigillatum duobus sigillis sub duplici cauda.) N° 42. 1273 décembre Vente d’une vigne en la combe de Marsannay par Joyos, fille de Guy, maire du lieu. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense decembri ego Joyos filia Guidonis maioris de Marcennaio in Monte notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod super quandam petiam uinee quem de meo teneo maritagio quæ fuit domini Ueniti de Marcennaio presbiteri defuncti sitam in loco ubi dicitur in Cumba iuxta uineam Petri dicti le Tondu de Mirabello debentur abbati et conuentui Sancti Stephani {76}Diuionensis duo solidi Uiennenses annui et perpetui redditus ex elemosinis quas dictus dominus Terricus presbiter fecit dictæ ecclesiæ Sancti Stephani Diuionensis pro ejus anniuersario supradicto; quæ omnia ego Uuillermus maritus dictæ Joyos laudo uolo et concedo et uera esse confiteor. Promittimus siquidem nos Joyos et Uuillermus prædicti bona fide dictos duos solidos Uiennenses annis singulis in perpetuum de cætero in festo natiuitatis beati Joannis Baptistæ reddere et soluere ratione dictæ uineæ abbati et supradicto conuentui et suis successoribus uel mandato et ad hoc nos et successores nostros et heredes et dictam uineam et omnes illos eam tenentes pro tempore dictis abbati et conuentui specialiter obligamus. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense et domini Artaudi decani capellæ ducis Burgundiæ suplicauimus et rogauimus apponi. Actum anno et mense prædictis. Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 106. (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.) N° 43. 1273/4 janvier Cession faite par les enfants Borrelier à l’abbaye de Saint-Etienne de tous leurs droits sur un meix de la rue des Chanets. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense januario nos Naalettus Borrelarius et Johanna liberi quondam Theobaldi Clerici ego Osanna filia Guillelmi {77}fratris dicti Naaletti et ego Mariotta filia Emeline dicte Bele sororis dicti Naaletti notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum discordia uerteretur inter nos ex una parte et uiros uenerabiles et religiosos abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis ex altera super quodam manso sito Diuioni in uico Chaneriorum intra domum que fuit Angenini Clerici ex una parte et domum Girardi dicti lou Noir ex altera quod mansum predictum petebamus dictis abbate et conuentu se opponentibus et contradicentibus omnino tandem bonis uiris mediantibus dicta discordia pacificata amicabiliter extitit in hunc modum uidelicet quod nos pro nobis et nostris heredibus dictum mansum et quicquid in eo iuris et rationis unquam habere uel reclamare potuimus uel debuimus dictis abbati et conuentui quittauimus in perpetuum pro omni uoluntate eorum de cetero facienda promittentes quilibet in solidum et pro toto sub expressa obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictum mansum garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper ubique locorum omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus litis in nos pro eis suscipere quamcito et quotienscumque super hoc uocati fuerimus sine diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui contra uenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse. Dicti autem abbas et conuentus propter hoc et pro bono pacis nobis dederunt numerauerunt et soluerunt centum solidos Diuionnensium {78}nouorum fortium de quibus nos tenemus pro pagatis. Renuntiantes in hoc facto exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite exceptioni doli in factum et circumuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere; et uolumus quod ad predicta tenenda compellamur sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem quorum iurisdictionibus quod ad ea nos et nostros heredes supponimus. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie et sigillum uiri uenerabilis domini Anxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 278. — Cop. reg. G. 126, fol. 54. — Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 222. (Mention: Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda.) N° 44. 1273/4 février Vente faite à l’hôpital de Tilchâtel, devant Jean sire de Tilchâtel, par Agnelot Vaudin, veuve Perrot, d’un cens de trois livres de cire sur deux pièces de vigne à Is-sur-Tille. Je Jean sire de Trichasteaul marechaus de Bourgongne faict asçauoir à tous ces qui uerront et oiront ces présentes lettres que en ma présence par ceste chose espécialement estaubli par deuant moy en propre personne Agnelot d’Is fille Perrot Uaudin ça en arrières {79}femme Habelot Perrot d’Is et Henry fils de ladicte Agnelot ont recogneu de leurs espoine gré sans contraindre et sans efforcier que ils ont uendu pour lor prou et pour lor profit Deu et Nostre Dame de la maison Deu de l’hospital de Trichasteal et frères de la deuant dicte maison Deu trois liures de cire censaux a touior mais lesquels trois liures de cire ils ont assis sur deux pièces de terre qui sient au finagage d’Is en Ys entre Ys et Diénay au finage c’on dit au Til ce est asçauoir li pièce qui siet entre Perrenin Nis d’Asne d’une part et Aimonin lou Gruiet d’autre et part au deuant dit Perrenin Nys d’Asne li autre pièce de terre est assize au finage dict entre Is et Diénay au finage i on dit dessous le moulin de Uilecharle ce est ascauoir li pièce qui siet entre Perrenin Nis d’Asne d’une part et lou pasquier d’autre et contorne ladicte pièce de terre sus la pièce Simonot Filtai en arrières sire Guillaume d’Is lesquels deuant dictes trois liures de cire sont achetées et establies pour faire lou tourcis pour alumer chacun iour à la messe le corp de Notre Seignour et sont uandues les deuant dictes trois liures de cire au prix de quatre liures et dex solz de Uianois de la monoie courant à Trichatel a ycel taus et un quartaul de consaul; desquex deuant dicts deniers et douquel bled li deuant dict Agnelot d’Is Hobelot ses maris et Henry fils de la dicte Agnelot se sont tenu por paies anteriment en deniers nombrés et en bled mesuré lesquels deuant trois liures de cire sont establies a paier à Trichatel en ladicte maison Deu deuant le moustier Nostre Dame sus l’auter lou iour de feste de Toussaincts en tel menière que s’il aduonoit chose que li deuant dicte Agnelot d’Is Habelos ses maris et Henry ou quiconque tanra des or en auant les deuant dictes doux pièces de terre ou soit por achat ou por droict heritage en quelque menière quil les tienent ne aportoient a {80}Trichatel chaque an en la deuant dicte maison Deu sur l’auter Notre Dame au deuant dit terme les dessus dictes trois liures de cire anterinement contamment et franchement sans nul aduantage demander en la deuant dicte maison Deu ce est ascauoir ne mangier ne a boiure li maistre et li freres de la deuant dicte maison Deu peuent et doiuent torner en lour doimoine sans contredit d’autruy les deuant dictes deux pièces de terre sans nule autre rançon por faire et pour maintenir lou deuant dict torcis aussi com il est dessus diuisé en tel manière que sil aduenoit chose que li maistres de la deuant dicte maison Deu quiconque en en sera mestre des or en auant uoulait reçoire ou paure la deuant dicte cire pour despandre ou por mettre un autre usage que en faire le deuant dict torcis. Je deuant dict sire de Trischatel et quiconque en sera sire à icel tans pouons et deuons contraindre le maistre de la deuant dicte maison Deu à faire le deuant dit torcy et a restablir pour la requeste des preuoires et des frères de la deuant dicte maison Deu. En tesmoignage de laquelle chose ie deuant dict Jean sire de Trichatel marechoux de Bourgongne a la prière et a la requeste des deuant dicts Agnelos Hablot et Henry ai mis mon scaul a ces présentes lettres que furent faictes en l’an de l’Incarnation Nostre Seigneur mil deux cent soixante et treize au mois de féurier. Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 111. (Mention: Scellé en cire à double queue de parchemin.) {81}N° 45. 1273/4 mars Fondation par Durand le Changeur dit le Chandelier, bourgeois de Dijon, d’un cierge qui sera allumé tous les jours à l’élévation du Saint-Sacrement dans l’église Notre-Dame et dont il assigne le revenu sur une maison rue du Change. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis amen. Ego Durandus Cambitor dictus Candelarius burgensis Diuionensis et ego Maria uxor eius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et animarum nostrarum quieti et saluti prouidere uolentes ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis ob hoc prouida deliberatione et diligenti tractatu prehabito instituimus et dedimus in ecclesia gloriosissime Uirginis Marie de Dyuione perpetuo cereum unum de quatuor libris cere quod in perpetuum diebus singulis in missa magni altaris ecclesie predicte accendetur et illuminabitur in eleuatione sacratissimi corporis Jhesu Christi quem cereum assedimus habendum omni tempore et in ecclesia predicta tradendum quotienscumque defuerit omnibus impedimentis et occasionibus remotis super domum nostram et super fundum mansum et pertinencias eius omnes ligneas et lapideas sitam Dyuione in uico de Cambiis iuxta domum Odonis appothecarii ex una parte et iuxta domum Uallotti de Maille et Guillelmi de Maille ex altera. Ita quod quicumque dictam domum cum fundo manso iuribus et pertinenciis eius tenebit pro tempore dictum cereum de predicto pondere ad eleuationem corporis Christi in missa magni altaris {82}predicte ecclesie singulis diebus perpetuo deputatum tradat et quotienscumque defuerit reficiat incessanter perpetuo sub predicto pondere et ad hoc nos et nostros heredes et dictam domum cum fundo manso iuribus et pertinenciis eius et omnes illos qui hec omnia tenebunt nos in perpetuum obligamus. Et si in hoc predicta tenentes pro tempore quod absit defecerint uolumus quod ille qui ab abbate Sancti Stephani Diuionensis in ecclesia predicta Beate Marie pro tempore fuerit institutus ad dictam domum et ad fundum mansum et pertinencias eius auctoritate propria recurrat et hec omnia teneat et in predictis gagiare possit et debeat quotienscumque hoc fieri contigerit quousque defectus integre suppleatur et uolumus nos et nostros heredes et quoscumque predicta tenentes ad predicta tenenda compelli per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quod ad hec nos et eos supponimus. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tercio mense marcio. Orig., G. 197, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 46. 1273/4 mars Vente de trois setiers de cens sur des vignes à Couchey par Jean Pelerin, fils de Jacques Pelerin de Dijon, fils de Bertrand Pelerin, chevalier dijonnais. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense martij ego Johannes Pelerins filius quondam Jacobi Pelerin {83}defuncti de Diuione notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea et sororum mearum Agnelot et Monete sponte et prouide uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam nomine meo et sororum mearum predictarum uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis nomine suo et ecclesie sue tria sextaria uini annui redditus que debent Uionetus Raous Haymoninus li Martinoz et li Pontreaul super mansos et uineas suas de Coycheio; item et quicquid Bertrandus Pelerins auus meus unquam habuit et habere potuit et debuit quoquo modo in uilla et finagio de Coycheio uidelicet in hominibus mansis censibus et rebus aliis quibuscumque excepto Johanne le Boerat et rebus suis ac censibus quos debet et una placenta de una quarteranchia et uno calatho pleno cerasis pretio quatuor librarum Diuionensium de quibus a dictis abbate et conuentu plenam perfectam et integram solutionem habui et recepi in pecunia numerata. Qua propter de preditis omnibus uenditis me penitus deuestiui nomine meo et sororum mearum predictarum et dictos abbatem et conuentum pro se et ecclesia sua predicta corporaliter innestiui; promittens per sacramentum meum pro me et dictis sororibus meis ac nostris heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predicta omnia in hac uenditione contenta memoratis abbati et conuentui et eorum ecclesie supradicte perpetuo garantire pacifice contra omnes et in me pro eis semper et ubique locorum in omni curia contra personas omnes littis honus suscipere et propriis sumptibus respondere quam cito et quotiens super hoc fuero requisitus et eos dictamque eorum ecclesiam indempnes quo ad hoc modis omnibus obseruare et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari si qui forte calumpniatores mihi apparerent {84}quod absit et in nullo de cetero per me uel per alios contraire uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque pro quibus omnibus garantizandis obligaui in manu dictorum abbatis et conuentus domum quamdam sitam Dyuione que fuit Hugonini de Claustro iuxta domum mei Johannis predicti ex una parte et iuxta domum domine Ode ex altera insuper in omnia bona mobilia et immobilia presentia et futura. Renunciaui etiam in hoc facto specialiter et expressa exceptioni dicte uenditionis legitime non facte et dicti pretii non habiti non soluti ac deceptionis ultra dimidium iusti pretii fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum et omnibus priuilegiis et beneficiis quibuscumque universisque actionibus exceptionibus et allegationibus iuris et facti que contra tenorem presentium litterarum possent obici seu dici; uolens me compelli ad predictam garantiam ferendam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc me suppono et meos heredes et omnia bona mea. In quorum testimonium litteris istis sigillum predicte curie supplicaui et obtinui apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 338, Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 139. (Mention: Sigillatum sigillo domini ducis Burgundiæ in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.) N° 47. 1273/4 mars Vente d’une vigne aux Crais sous le champ Salomon par les héritiers de Jocel Descors. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentecimo septuagesimo tertio {85}mense martio nos Johannes et Renaudus fratres filii quondam Jocelli dicti Descore defuncti de Marcennayo in Monte existentes maiores annis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis petiam unam uinee sitam in finagio des Crays ubi dicitur subtus Champ Salemon iuxta uineam ecclesie predicte Sancti Stephani ex altera pretio quinquaginta solidorum Diuionensium forcium de quibus a dictis emptoribus plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de predicta petia uinee nos omnino deuestimus et dictos emptores corporaliter inuestimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub expressa obligatione bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam uinee liberam pro decima et quatuor sextariis uini censualibus que eisdem emptoribus solui debent garantire ipsis emptoribus ac successoribus ipsorum perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et in nos pro eis littis honus suscipere quamcito et quotienscumque super hoc fuerimus requisitti ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non habite et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii {86}exceptioni doli in factum fori priuilegio omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus aliis que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici; uolentes nos compelli ad predicta omnia tenenda tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 300. — Cop. reg. G. 126, fol. 58. — Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 144. (Mention: Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.) N° 48. 1274 avril Acquêt par l’abbaye de Saint-Etienne d’une vigne, près celle du prieuré, sur Jean et Constant, fils de feu Bernard Cathelouse. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense aprilis nos Johannes et Costancius fratres filii quondam defuncti Bernardi Cathelouse de Mercennayo renuntiantes ad hoc omni auoerie et etati minori notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis petiam unam uinee sitam retro domum prioratus de Marcenayo ex una parte et iuxta uineam dicti prioratus hinc inde ex altera precio triginta solidorum Dyuionensium forcium de quibus et dictis emptoribus plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in {87}pecunia numerata propter quod de dicta petia uinee nos omnino deuestiuimus et dictos emptores corporaliter inuestiuimus. Et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam uinee liberam pro decima et uno denario censuali garantire dictis emptoribus et successoribus ipsorum perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et in nos pro eis littis honus suscipere quamcito et quocienscumque super hoc fuerimus requisitti ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii exceptioni doli in factum fori priuilegio omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus aliis iuribus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici; uolentes nos compelli ad predicta omnia tenenda tamquam ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie ciius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium littis istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig. G. 369. — Cop. (Arv.) reg. G. 132, fol. 123. (Mention: Sigillatum in cera uiridi.) {88}N° 49. 1274 avril Vente d’une redevance de quatre muids de vin assignés sur des vignes, faites par Nicolas Bacace et ses fils, à Robert, chantre de la chapelle du duc. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense aprilis ego Nicholaus Bacace burgensis Dyuionensis et nos Stephanus Willelmetus Johannes et Dominicus filii eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circumuenti pro utilitate nostra uendidimus uiro uenerabili domino Roberto cantori capelle ducis Dyuionensis et heredibus seu successoribus suis quatuor modios uini puri mustabilis de annuo redditu pretio quadraginta librarum Dyuionensium fortium de quibus a dicto cantore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata. Quare dictos quatuor modios uini assedimus dicto cantori percipiendos et habendos et ei uel eius mandato uel heredibus aut successoribus suis reddendos et deliberandos annuatim uindemiarum tempore apud Dyuionem in domo et torculari fratrum Uallis Beate Marie uel de quarterio in quocumque locorum ipsorum dicto cantori et heredibus uel successoribus eius placuerit in una die et in cuppa nostra de uino puro mustali et de pede cuiusdam petie uinee nostre circiter octo iornalia site in territorio de Ualemin iuxta uineam Richardi Uortoillot ex una parte et iuxta uineam Petri le Corpuat de Asneriis ex altera et iuxta uiam seu chiminum de Bello Fonte et de Norges uersus Dyuionem uenientis; asserentes per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei {89}euangelia corporale quod in duas partes non potest diuidi dicta petia uinee nec est alii tradita seu debitorum aut cuiuslibet obligationis seu seruitutis onere onerata saluis solummodo recta decima et recto censu eiusdem; promittentes quilibet insolidum et pro toto sub uirtute iam predicti prestiti iuramenti dictam uineam in bono statu tenere et dicto cantori et heredibus seu successoribus suis contra omnes garantire ubique locorum et in omni curia nostris expensis propiis et annuatim per unam diem significare in domo eorum apud Dyuionem quando eam uindemiare uoluerimus antequam incipiamus uindemiare eandem nec sine mandato eorum eam uindemiare possumus. Quod si fecerimus ad emendam uiginti solidorum eis tenebimur. Promittimus insuper quilibet insolidum et pro toto sub uirtute prestiti iuramenti uindemiam predictam adducere in quocumque dictorum locorum eis placuerit nostris expensis propriis in cuppa nostra et in una die et preterea tenentur nobis scire facere quod ueniamus uidere uindemiam leuare. Et si a prandio diei mane usque ad uesperas uel a mane usque ad horam tertiam moniti non uenerimus extunc uindemiam leuare poterunt et dictos quatuor modios uini recipere et si de uino puro mustali dicte uinee dicti quatuor modii uini leuari non possent de prima trancheia torcularis suppleretur deffectus nec de uindemia quicquam capere possumus donec dicti quatuor modii uini ex ea primitus habeantur. Et si de premissis dicti quatuor modii leuari non possent de uno equiualente uel meliori promittimus supplere deffectum. Et si ante mensem maii non tailliaretur et foderetur dicta uinea dictus cantor et heredes seu successores sui ad eam recurrerent auctoritate propria fructusque suos modis omnibus facerent ex eadem. Et siad deffectum nostrum in dicta uinea colenda missiones aliquas fecerit eas infra Assumptionem Beate Marie Uirginis {90}sequentem eis reddere et super eis simplici uerbo credere teneremur. Et nisi infra dictam Assumptionem eis dictas missiones soluerimus ipsi ex tunc auctoritate propria ad dictam uineam recurrent et de ea sicuti de sua propria suam omnino facient uoluntatem et eam extunc eis promittimus garantire et si ipsam uellent alicui uendere eam similiter emptoribus sub uirtute prestiti iuramenti promittimus garantire. Hec autem omnia ego Jacoba uxor dicti Nicholaii et ego Guillemeta uxor predicti Stephani laudamus et tenere et obseruare promittimus sub uirtute prestiti iuramenti ut superius continentur. In hiis autem omnibus renunciamus nos omnes et singuli sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni minoris pretii doli in factum et circumuentionis in aliquo omni auxilio totius iuris et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici; et uolumus ad predicta tenenda compelli sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Dyuionensem quorum iuridictionibus propter hoc nos supponimus. In quorum testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie et sigillum domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Cop. reg. G. 126, fol. 55. {91}N° 50. 1274 mai Acquêt par l’abbaye de champs sur Sennecey. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense maii ego Odo dictus li Mairot filius Haymonis dicti Mairot et ego Castellana eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos tenemus habemus et pacifice possidemus campum unum situm in territorio de Senece intra terram ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis ex una parte et terram Munerii de Senece ex altera liberum uidelicet et quittum penitus ab omni debitorum et cuiuslibet alterius obligationis ac seruitutis honere salua recta decima; hunc autem totum predictum campum uendidimus et nomine pure legittime perpetue et irreuocabilis uenditionis et concessimus domino abbati et conuentui ecclesie iam dicte precio quinquaginta solidorum Dyuionensium forcium de quibus a dictis religiosis plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata. Propter quod de dicto campo nos omnino deuestiuimus et dictos emptores corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub expressa obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futororum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictum campum ut dictum est garantire dictis emptoribus ac successoribus eorum perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et in nos pro eis littis honus suscipere quamcito {92}et quocienscumque super hoc fuerimus requisitti ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod abrit et facere et prestare quiquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti precii exceptioni doli in factum fori priuilegio omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere; uolentes nos compelli ad predicta omnia et singula tenenda tamquam ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig. G. 332. — Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 206. (Mention: Sigilattum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.) N° 51. 1274 juillet Acquêt par l’abbaye d’une partie du bois de Balonges, à Saint-Philibert, sur Isabelle, fille de feu Gui, de Velle-sous-Gevrey, chevalier. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense iulii ego Ysabellis filia defuncti domini Guidonis de {93}Uilla subtus Genreium militis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circumuenta pro utilitate et necessitate mea uendo concedo et quicto in hereditatem perpetuam domino Stephano dicto Boujon militi pro se et eius heredibus medietatem tercie partis septimarum partium nemoris de Baaloinges et fundi et pertinentiarum eius siti prope Uillam subtus Genreium; item et quicquid unquam predictus dominus Guido pater meus defunctus habuit et habere potuit et debuit quoquomodo in predicto nemore uidelicet in iusticia dominio tonsuris redditibus exitibus et omnibus aliis quibuscumque que omnia supradicta sunt et mouent de feodo predicti domini Stephani. Quam uenditionem feci sponte et prouide predicto domino Stephano et eius heredibus precio scilicet uiginti et unius librarum Dyuionensium nouorum forcium de quibus a dicto domino Stephano plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata; et propter hoc de predictis omnibus et singulis ego me penitus deuestio et dictum dominum Stephanum pro se et eius heredibus corporaliter inuestio et in uerum dominium et corporalem possessionem induco pro omni uoluntate sua modis omnibus et omni tempore plenarie facienda; et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predicta omnia et singula in presenti uenditione contenta garantire predicto domino Stephano et eius heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis meis sumptibus et onus littis in me pro eis suscipere quamcito et quociens super hoc fuero requisita et sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus {94}indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite uel expresse. Renuntians in hoc facto per sacramentum meum exceptioni dicte uenditionis legitime non facte et exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum iuri dicenti mulieribus in iure et facto errantibus fore succurendum et omnibus in fauorem mulierum introductis et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti; uolens me compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et menu predictis. Orig., G. 388, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 52. 1274 septembre Acquisition par l’abbaye de Saint-Etienne d’une vigne aux Crais sur Hugonet et Viennet, fils de Constant Areçon. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense septembri nos Hugonettus et Wienettus filii Constantii Areçon de Marcennaio notum facimus omnibus {95}presentes litteras inspeturis quod nos promida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis petiam unam uinee liberam ab omni debitorum et cuiuslibet obligationis et seruitutis honere salua recta decima sitam inter Coycheium et Marcennaium in loco ubi dicitur es Crais supra Argilleres inter uineas ipsorum abbatis et conuentus hinc inde pretio centum solidorum Diuionensium fortium de quibus recepimus et habuimus ab ipsis solutionem integram in pecunia numerata; et propter hoc de dicta petia uinee nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam uinee garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et nos pro eis et eorum successoribus semper ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus litis in nos pro eis suscipere quamcito et quotienscumque super hoc uocati fuerimus sine diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus intemdnes si qui contrauenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Hec autem omnia ego Jacquetta uxor dicti Hugonetti et ego Perronettus eorum filius et ego Emelina filia dicti Wienetti laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum {96}habere iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel donationis propter nuptias uel auoerie seu minoris etatis uel proprietatis aut conquestus aut modo alio qualicumque. In hiis aut omnibus et singulis renuntiamus nos omnes et singuli sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite exceptioni minoris pretii doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et patrie potestatis auxilio et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere; uolentes ad predicta tenenda compelli sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem quorum iurisdictionibus quo ad hoc nos et nostros heredes suponnimus. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie et sigillum uiri uenerabilis domini Anxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 369. — Cop. (Arv.) reg. G. 132, fol. 123. (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi.) N° 53. 1274 septembre Donation de Me Aubry, chanoine de la Sainte Chapelle, et autrefois doyen de la Chrétienté de Dijon. Quia merentibus premia tribui oportet et dignum ac decens est et beneficiorum acceptorum nullus esse debet ingratus ideo magister Albericus canonicus capelle {97}ducis Diuionensis et decanus quondam Christianitatis loci eiusdem compos mentis mee considerans et attendens diligenti deliberatione prehabita multa bona plurimasque largitates a monasterio Sancti Stephani Diuionensis habuisse et recepisse nolens esse ingratus super tantis beneficiis et largitatibus habitis et receptis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego ob recompensationem predictorum uolens in super saluti anime mee in posterum prouidere consideratis periculis que de die in diem possunt mortalibus euenire dedi concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legitima et irreuocabili ac insinuata uiris religiosis domino Amideo abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis ac eiusdem loci monasterio domos meas et mansos que fuerunt defuncte Rose de Asperomonte tam ligneas quam lapideas cum cellariis edificiis agmentationibus earum et fundis mansis iuribus et pertinentiis omnibus earumdem et pratellum situm retro domum que fuit domini Griffonis et domos que fuerunt ipsius Griffonis et Stephani dicti Chaucepié cordubinarii et mansos earum cum fundis edificiis agmentationibus iuribus et pertinentiis earumdem prout hec omnia protenduntur et se ingerunt a cimitterio Sancti Michaelis usque ad domum Preudefamme et unam petiam uinee circiter quatuor iornalia continentem que fuit magistri Girardi de Asperomonte sitam subtus portam de Talant que ducit ad Fontanas iuxta uineam Stephani Ualliotti saluis capelle ducis Diuionensis centum et sex solidis et octo denariis Uiennensibus sitis super domum predictam que fuit dicte Rose de Asperomonte et super uineam predictam dictam a possidentibus ipsas domum et uineam annuatim persoluendis; similiter dedi et concessi do et concedo eisdem abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani Diuionensis donatione facta inter uiuos legittima et irreuocabili {98}et insinuata in perpetuum domum meam cum eius manso que fuit Perrelli de Curia Arnulphi sitam iuxta domum quam dominus Girardus dictus Escharinz presbiter tenet ex una parte et iuxta domum relicte Eurardi de Curia Arnulphi ex altera et domum meam ac mansum que fuerunt Lambeloti Uerranio et domum et mansum que fuerunt dicte Rose de Asperomonte et caminum meum lapideum retro situm insuper domum meam ac mansum que fuerunt Odonis filii Guillelmi dicti Scabiosi; et domum meam ac mansum que fuerunt Guarneri Fabri que predicta sita sunt retro monasterium Sancti Michaelis cum fundis mansis edificiis agmentationibus et omnibus iuribus et pertinentiis domorum omnium predictarum et cum omnibus muralibus prout de uico in uicum se ingerunt a latere uie que ducit uersus ortum dictarum conuersarum; saluis capelle ducis predicte quindecim solidis Uiennensium pro anniuersariis in ea statutis super domos dicte Rose de Asperomonte et Lambelotti Uerranio predictas; similiter dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uinos legittima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani Diuionensis imperpetuum domum meam et mansum que fuerunt Gualteri de Crimolois sitam in uico nouo et domum meam ac mansum que fuerunt Perrini Sulart et domum meam ac mansum que fuerunt domini Petri Potot presbiteri et domum meam et mansum que fuerunt Walteri Chiffo et domum meam ac mansum que fuerunt Walteri dicti Sarragin sitam in dicto uico nouo iuxta domum Stephani dicti lou Montot et domum meam ac mansum in quibus torcularia sunt cum eisdem torcularibus et cum omnibus fundis mansis edificiis agmentationibus et omnibus iuribus et pertinentiis omnium predictorum; similiter dedi et concessi et do et concedo {99}donatione facta inter uiuos legittima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti domum meam ligneam que fuit Perrelli de Cuntigneio sitam in uico as Reboutez iuxta domum que fuit Girardi de Mangne ex una parte et iuxta mansum qui fuit Perrelli de Perriceio ex altera et domum meam lapideam que fuit Odonis de Cuntigneio cum cellario subtus sito sitam supra uicum qui dicitur Roelleta Momalium de Thar iuxta mansum Constantini dicti lou Mairot de Cuntigneio et se ingerit usque ad domum Tierriotti dicti de Trichastel cum fundis mansis edificiis agmentationibus et omnibus juribus et pertinentiis ipsarum domorum; item dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legittima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti domos meas ligneas cum cellario sitas in uico Momatium de Thar sitasque iuxta domum Guillermi Chapon ex una parte et iuxta domum Renaudi de Perriceio ex altera et domum lapideam retro sitam in qua torcular est et ipsum torcular cum omnibus mansis fundis augmentationibus edificiis et omnibus juribus et pertinentiis omnium predictorum; item dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legittima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti totam terram meam arabilem circiter tresdecim iornalia continentem sitam supra Plantas de Bray iuxta uineam liberorum Ysabellis defuncte quondam filie Odonis Scabiosi ex una parte et iuxta chiminum de Bray ex altera supra pasquerium Boni Fontis; que omnia supradicta acquisiui ex peculio proprio et legittimarum contractibus emptionum non ex successione paterna uel materna uel alia qualicumque. De eisdem omnibus et singulis me penitus deuestiens dictum dominum abbatem {100}nomine suo et conuentus ac monasterii Sancti Stephani predicti per clauium traditionem inuestiui nichil in predictis uel in aliquo predictorum penitus retinendo. Promittens firmiter et fideliter hec omnia et singula supradicta garantire dictis abbati ac conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti contra omnes ubique locorum et in judicio et extra et in nullo contraire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse seu contra uenire uolenti in aliquo consentire et ad hoc heredes et successores meos imperpetum obligo. Hec autem omnia et singula ego Renaudus frater dicti magistri Alberici asserens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale esse uera et dictam donationem esse legittime factam; eadem omnia laudo uolo concedo et approbo et eisdem assensum meum prebeo et consensum et eadem omnia tenere et in nullo contraire de cetero per me uel per alium promitto sub uirtute prestiti iuramenti et ad hec omnia tenenda et obseruanda perpetuo me et meos heredes et successores obligo; et in hiis omnibus et singulis renuntiamus nos magister Albericus et Renaudus predicti exceptioni doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et facti et omnibus consuetudinibus usibus et statutis loci uel patrie et omnibus deffensionibus exceptionibus juribus rationibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere. Uolentes quod si aliqui uel aliquis heredum nostrorum contra premissa uel aliquid premissorum uenirent quod absit aut aliquid attemptarent portionibus seu portione que ipsos uel ipsum in bonis nostris contingerent priuarentur omnino et quod ad predicta omnia et singula tenenda {101}compellamus sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem quorum iurisdictionibus quo ad hec nos et dictos heredes et successores nostros supponimus. In quorum omnium testimonium et munimen perpetuum litteris presentibus sigillum dicte curie et sigillum domini Auxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo septuogesimo quarto mense septembris. 2 Originaux: G. 173 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin; G. 294, avec trace de six sceaux sur double queue de parchemin. — Cop., reg. G. 126, fol. 47. {102}N° 54. 1274 octobre Confirmation par Hugues de Blaisy, chevalier, du don de deux émines de grain sur les dîmes de Noiron, fait aux chanoines de Saint-Etienne, par Guy, son frère, chanoine de Vergy. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense octobri ego Hugo de Blaseyo miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Guido frater meus defunctus quondam canonicus Uergensis in ultima uoluntate sua bene compos mentis sue dedit et concessit in puram perpetuam elemosinam Deo et monasterio Sancti Stephani Dyuionensis in cuius monasterio traditus est ecclesiastice sepulture et uiris religiosis abbati et conuentui ibidem Deo seruientibus duas eminas bladi frumenti et auene per medium de annuo et perpetuo redditu quas assedit eisdem abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti percipiendas et habendas et eisdem abbati et conuentui reddendas aut eorum mandato singulis annis in perpetuum infra festum Natiuitatis Domini in parte sua decimarum uille et territoriorum de Noiront et ad hoc ipsam partem suam dictarum decimarum et eam tenentes pro tempore in perpetuum obligauit. Hanc autem elemosinam ego supradictus Hugo laudo uolo et concedo et tenere promitto firmiter in perpetuum et si quod absit ipsi abbas et conuentus uel successores eorum impedirent ratione feodi et occasione qualibet alia quominus dicti bladi perciperent et haberent termino et modo premissis ad solutionem eorum faciendam annuatim perpetuo infra festum predictum {103}Natiuitatis Domini eisdem uel eorum mandato de frumento et auena ualentibus frumentum et auenam dictarum decimarum me et meos heredes et bona mea omnia presentia et futura obligo abbati et conuentui supradictis. Et uolo me et meos heredes ac successores ad predicta tenenda compelli sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc me et meos heredes et successores suppono. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicaui apponi. Actum anno et mense predictis. Cop. reg. G. 126, fol. 82. N° 55. 1274 novembre Vente faite à Erard Lavaire par Michel Tantot, d’une maison sise à Dijon dans la rue es Noiros, tenant d’une part à la maison d’Odon Chevigny et d’autre à la maison de Gautier Rousseau de Blaisey, moyennant la somme de sept livres et cinq sols dijonnais. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense nouembris ego Michael filius Durandi Tantot notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam Erardo la Uaire domum quamdam cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius sitam Diuioni in uico quod dicitur uicus as Noirots iuxta domum Odonis Cheuegni ex una parte et iuxta domum Gualterii Rufi de Blaiseio {104}clerici ex altera pretio septem librarum et quinque solidorum Diuionensium fortium de quibus recepi et habui solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de dictis domo fundo manso iuribus et pertinentiis eius ego me penitus deuestiens dictum Eirardum corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius garantire dicto Eirardo et eius heredibus contra omnes perpetuo ubique locorum et in omni curia et in iuditio et extra meis expensis propriis et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse saluis ecclesie Sancti Stephani Diuionensis sex denariis censualibus annuatim. In hoc autem facto renuntio sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite exceptionibus minoris pretii doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici; uolens ad predicta tenenda compelli ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hec me et meos heredes suppono. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 279. avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. Cop. reg. G. 127, fol. 75. {105}N° 56. 1274 novembre Acquêt par l’abbaye de terres en Griselois, en Champson, finage de Chevigny. In nomine Domini amen. Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense nouembris nos Martinus dictus Bridame de Cutigneio et Perroneta eius uxor et Melineta et Dominicus eorum liberi notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circumuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Johanni dicto Nyot pro se et eius heredibus peciam unam terre arabilis sitam in finagio de Cheuigneio ubi dicitur en Griselois iuxta terram liberorum dicte Juhannete ex una parte et iuxta terram Hugonis Furnerii ex altera precio centum solidorum Dyuionensium forcium de quibus a dicto emptore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata; et propter hoc de predicta pecia terre nos penitus deuestiuimus et dictum Johannem pro se et eius heredibus corporaliter inuestiuimus; et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictam peciam terre liberam pro decima et terciis garantire dicto Johanni et eius heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis {106}sumptibus et onus littis in nos pro .... et quocienscumque super hoc fuerimus requisiti sine delatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent et facere quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari [et in nullo] per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto per sacramentum [nostrum exceptioni] dicti precii integre non habiti ac deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio [beneficio] restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem maulierum introductis etatis minoris omni tutele et auoerie et potestatis auxilio et omnibus exceptionibus et allega[tionibus] totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti; uolentes nos compelli ad dictam garantiam portandam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicanimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 332, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 57. 1274 5 décembre Accord entre Amédée, abbé de Saint-Etienne, et le chapitre, portant qu’à l’avenir, tous les revenus provenant des anniversaires fondés dans l’église appartiendraient au couvent et que l’abbé serait déchargé de la fourniture des pitances du soir. Uniuersis christi fidelibus ad quos presentium deuenerit {107}noticia litterarum frater Amideus abbas totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis Lingonensis diocesis ordinis Sancti Augustini salutem omnium Saluatore. Quoniam in scripturis et per scripturas inueniuntur et dantur exempla nos uolentes iura conuentus ecclesie nostre dari obliuioni sed per memoriam confirmari cum diligenti tractatu pensata utilitate ecclesie nostre pro nobis et successoribus nostris unanimiter et concorditer in pleno capitulo nostro ordinamus statuimus et confirmamus quod omnia anniuersaria in ecclesia nostra prouenta et prouentura pro pictantia conuentus ecclesie nostre ad prioris et conuentus ecclesie nostre arbitrium in ipsas pictantias conuertantur cum omnibus exitibus eorumdem anniuersariorum; et per hoc statutum abbas ecclesie nostre pictantiis serotinis; et ad huiusmodi statutum tenendum perpetuo nos et succesores nostros specialiter obligamus. In quorum omnium memoriam testimonium et munimen litteris istis sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto quinto mensis decembris. Orig., G. 142 avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. Cop., reg. G. 126, fol. 94. Cop. reg. G. 127, fol. 8. N° 58. 1274/5 janvier Bail d’une maison rue de la Porte-des-Chanoines, passé par les religieux, avec Renaud, frère du doyen Aubry. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis euisdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense januarij ego Renaudus frater magistri Alberici {108}canonici capelle ducis Dyuionensis et quondam decani Christianitatis loci eiusdem et ego Clara uxor eiusdem Renaudi notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos retinuimus et accepimus ad uitas nostras superuiuentis ex nobis a uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis conductionis nomine pro quinque solidis Uiennensium quamdui uixerimus uel superuiuens ex nobis uixerit usum fructum omnium que hic inferius continentur que dictus magister Albericus eis et eorum monasterio dedit imperpetuam donatione facta inter uiuos legitima et irreuocabili ae insinuata; uidelicet domus eorum lignee que fuit Perrelli de Cuntigneio site Dyuioni in uico es Reboutez iuxta domum que fuit Girardi de Meigneio ex una parte et iuxta mansum qui fuit Perrelli Perreceio ex altera et domus eorum lapide que fuit Odonis de Cuntigneio et cellarii subtus siti que domus sita est supra uicum qui dicitur Roelleta Monialium de Thar iuxta mansum Constantini dicti lou Mairot de Cuntigneio et se ingerit usque ad domum Terriotti de Tilicastro et domorum ipsorum lignearum et cellarii sitarum in uico Monialium de Thar iuxta domum Willelmi Chapon ex una parte et iuxta domum Renaudi de Perreceio ex altera et domus eorum lapidee retro site in qua torcular est et ipsius torcularis et fundorum mansorum et pertinentiarum omnium predictorum. Item usum fructum terre eorum arabilis circiter tresdecim iornalia continentis site supra Plantas de Bray iuxta terram liberorum Ysabellis defuncte quondam filie Odonis Scabiosi ex una parte et iuxta cheminum de Bray ex altera supra pasquorum Boni Fontis. Ita quod hec omnia tenebimus in bono statu quamdiu uixerimus et superuiuens ex nobis uixerit et super hoc aut in predictis nos uel nostri {109}heredes sarsinam uestituram uel proprietatem petere non possumus uel reclamare aut ius aliquod in iudicio uel extra ymo confitemur et asserimus predicta omnia et singula supradicta in bono statu et cum omnibus meliorationibus eorumdem ad dictos abbatem et conuentum et eorum monasterium sine debitorum et cuiuslibet obligationis honere et sine contradictione uel reclamatione cuiuslibet et sine saisina uel uestitura a nostris heredibus uel cuiuslibet alterius reclamanda pacifice reuertentur per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei euangelia corporale; uolentes nos et nostros heredes compelli ad obseruantiam premissorum tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie et per curiam archidiaconi Dyuionensis quorum iurisdictionibus que ad hec supponimus nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie ducis et sigillum uiri uenerabilis domini Anxerici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 271, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 59. 1274/5 janvier Transaction entre Nicolas, abbé d’Auberive et Ies chanoines de Saint Etienne au sujet des dîmes sur des terres et vignes sises à Mirande et à Dijon. Nos frater Nicholaus dictus abbas Alberippe totiusque eiusdem loci conuentus cisterciencis ordinis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis {110}quod cum nos habeamus et possideamus scilicet uiginti et unum iornalia uinee in finagio Dyuionis et de Mirandis ubi dicitur in Magno Campo iuxta uineam Perrelli Geolin ex una parte et iuxta uineam Regnaudi filii Perreli de Perreceyo ex altera; item et quinque iornalia uinee in finagio dou Preal ubi dicitur en la Girarde iuxta uineam liberorum Lhugueneal de Custigneyo ex una parte et iuxta uineam liberorum Mathei Uertuosi ex altera; item et septem quarteria uinee sita in eodem finagio que fuerunt Johannis Felise; item et tresdecim iornalia et dimidium uinee sita in finagio de Mirandis ubi dicitur Duodecim Iornalibus iuxta uineam Johannis de Uietello clerici ex una parte et iuxta uineam Uieneti le Langart ex altera; item et sex iornalia et dimidium uinee sita in finagio ubi dicitur es Longes Plantes à la Uaite es Conuers iuxta uineam Blainchardi de Auxona Judei ex una parte et iuxta uineam relicte Roberti Lasnerat ex altera et unum quarterium uinee situm in eodem finagio quod dicitur quarterium male herbe: item et quinque quarteria uinee sita in finagio de Fontanis que fuerunt Guillelmi Joram; item et decem iornalia terre arabilis sita in loco ubi dicitur es Cortes Plantes in finagio de Mirandis; que omnia acquisiuimus ante concilum Latheranense et de quibus decimas hactenus non soluimus preterquam de nouem iornalibus uinee de dictis tresdecim iornalibus et dimidio uinee a parte uinee Uieneti le Langart et preterquam de dictis quinque quarteriis uinee sitis in finagio de Fontanis post dictum concilium acquisitis; cum nos per priuilegia nobis a sede apostolica indulta ad prestationem decime earumdem uinearum et terre acquisitarum ante dictum concilium minime teneamur et nos dictas uineas ad tempus locare uel admodiare aut ad censum uel ad firmam tradere personis secularibus et personis aliis {111}intendamus et dicte uinee site sint in finagiis in quibus uiri religiosi abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis decimas percipiunt a personis secularibus et aliis non priuilegiatis ibidem uineas excolentibus et perceperunt ab antiquis temporibus retroactis nos utilitatem ecclesie nostre attendentes cum dictis abbate et conuentui Sancti Stephani conuenimus in hunc modum quod nos per uiginti et quinque annos dictas uineas et dictam terram arabilem quibuscumque nobis placuerit locare poterimus seu admodiare uel ad censum tradere sine firmam et nos pro decima dictarum uinearum que dictis abbati et conuentui Sancti Stephani debetur singulis annis infra Natiuitatem Domini pro quolibet iornali dictarum uinearum locatorum admediatarum seu ad censum uel firmam traditarum duos solidos Dyuionenses monete apud Dyuionem preterquam pro dictis nouem iornalibus et quinque quarteriis uinee pro quibus rectam decimam dictis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis soluere promittimus et tenemur quamdiu durabunt locatio admodiatio et tradictio supradicte; et dicti abbas et conuentus Sancti Stephani nobis propter hoc quittant et remittunt nec non excolentibus dictas uineas et fructus percipientibus earumdem omne ius et omnem actionem que eis possent competere aut deberent in decimis uinearum predictarum preterquam in decimis nouem iornalium et quinque quarteriorum uinee predictorum ut superius est expressum saluis dictis abbati et conuentui Sancti Stephani septem solidis censualibus super dictam uineam que dicitur li Girarde et saluo eis quod si aliis quam nos infradictos uiginti et quinque annos teneant dictam terram tenebuntur soluere dictis abbati et conuentui Sancti Stephani rectam decimam dicte terre; et quoniam nos dictas uineas et terram arabilem excolemus {112}nostris propriis sumptibus et expensis absolutione decime earumdem uinearum et terre preterquam absolutione dictorum nouem iornalium et quinque quarteriorum decime immunes erimus nec etiam tunc dictam pecuniam que nomine decime ratione dicte conuentionis solui debet eis soluere tenebimur. Si uero nos dictas uineas et terram seu aliquas earum uendere ad perpetuiatatem uel alienare contigerit illis qui ea tenerent non obstante dicta conuentione dictis abbati et conuentui Sancti Stephani ad solutionem decime earumdem uinearum et terre sic uenditarum uel alienatarum tenerentur; saluo iure quorumcumque et saluo iure dictorum abbatis et conuentus Sancti Stephani in omnibus supradictis ac in omnibus aliis quibuscumque et contra quoscumque si tunc dicta pecunia que per dictam conuentionem nomine decime solui debet eis minime solueretur pro rata illarum uinearum uel terre que fuerint alienate. Has autem conuentiones seu compositiones nos abbas et conuentus Alberippe predicti promittimus bona fide tenere et inuiolabiliter obseruare et in nullo de cetero per nos uel per alios contra tacite uel expresse. In quorum omnium testimonium et munimen nos frater Nicholaus dictus abbas Alberippe predictus ad preces et instanciam conuentus nostri sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum et quia nos conuentus Alberippe sigillum proprium non habemus sigillo dicti abbatis nostri usi sumus in hac parte. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense iannuarii. Cop., reg. G. 126, fol. 21. {113}N° 60. 1274/5 janvier Vente d’une terre au Chasne, finage de Quétigny, faite par Guy dit Gargunce de Chevigny à Jean le Barbier d’Ahuy. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense jannuario ego Guido filius Hugonis dicti Gargunce de Cheueneyo notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam Johanni Barbiconsori filio Berteri de Aqueductu et eius heredibus unam petiam terre arabilis mouentem ex parte Odoenete matris mee defuncte sitam in finagio de Cuntigneyo ubi dicitur au Chasne iuxta terram Uiot Menue ex una parte et est contorium terre Sancti Stephani ex altera pro quadraginta et quinque solidis fortium Dyuionensium nouorum de quibus a dicto Johanne plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata; propter quod de dicta petia terre omnino me denestiui et dictum emptorem corporaliter inuestiui. Hanc autem uenditionem ego Hugo dictus Gargonce laudo concedo quito penitus et perpetuo. Insuper nos supradicti promittimus et tenemur quilibet insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam terre liberam pro decima et uno oblo censuali garantire dicto Johanni et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere {114}propter hoc et respondere propriis sumptibus nostris et in nos pro eis littis honus suscipere quamcito et quotienscumque fuerimus requisiti sine dilatione et eos indempnes super hoc modis omnibus conseruare si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto exceptioni dicti pretii non habiti et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio et omnibus exceptionibus et allegationibus iuris canonici et ciuilis que contra predicta possent obici seu dici; uolentes nos compelli ad garantiam super hoc portemdam tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hec supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum anno Domini et mense predictis. Orig., G. 380, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 61. 1274/5 février Vente d’une terre en Cheenai, finage de Quétigny, faite par Constantin dit Bonnechose de Quétigny à André prêtre de Chaignay. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense februario ego Constantinus dictus Bone Chose de Cutigneyo et ego Boneta eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione {115}non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Andree presbytero de Chaigne petiam unam terre arabilis liberam ab omni exactione et onere pro terciis et decima sitam in finagio de Cutigneyo ubi dicitur en Cheenai iuxtra terram abbatis et conuentus Sancti Stephani Diuionensis ex una parte et iuxta terram domini Girardi presbiteri ex altera pretio quinquaginta duorum solidorum Diuionensium fortium de quibus a dicto emptore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata; et propter hoc de dicta petia terre nos omnino deuestiuimus et dictum dominum Andream presbyterum pro se et heredibus eius corporaliter inuestiuimus; et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futororum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam petiam terre liberam modo premisso dicto domino Andree presbitero et eius heredibus perpetuo garantire in omni curia propriis nostris sumptibus contra omnes et onus littis in nos pro eo et eius heredibus suscipere quamcito et quotienscumque super hoc uocati fuerimus sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui contradictores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute iuramenti nostri iam prestiti exceptioni dicte pecunie integre non habite non recepte minoris pretii uel deceptionis ultra dimidiam doli in factum et circunuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis {116}et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus aliis rebus que in hoc instrumento uel facto possent obici siue dici et iuri dicenti generalem renunciationem non ualere; uolentes nos compelli ad dictam garantiam portandam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hec supponimus nos et heredes nostros. In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti clerici notarii Diuionensis et Jacobi dicti Tarpeaul et Henrici de Missigneyo testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis. Orig., G. 380, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 62. 1274/5 fevrier Fondation d’un anniversaire en l’Eglise Saint-Etienne par Damerons, fille de Dominique Bigot, chevalier dijonnais, qui donne à cet effet une maison dans le Château de Dijon. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quarto mense februarii ego Damerons filia defuncti domini Biguotti militis Dyuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego considerans et attendens quod nichil est morte certius nichil incertius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum ac pro anniuersario meo annis singulis {117}in ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis perpetuo celebrando ac pro quadam missa Sancti Spiritus in dicta ecclesia quamdiu uixero pro mee anime remedio celebranda do et dedi concedo et concessi quitto et quittaui in hereditatem et elemosinam perpetuam Deo et ecclesie Sancti Stephani predicte ac uiris religiosis abbati et conuentui dicte ecclesie pro eis et eorum successoribus domum meam cum eius manso et pertinentiis sitam Dyuione in Castro a latere domus magne Boni Uallotti de Nuciato iuxta domum dicti Boni Uallotti ex una parte et iuxta domum domine Marie La Chaucharde ex altera et ex ipsa domo et eius cellario manso et pertimentiis ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum nomine ecclesie eorum pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem induxi; et promitto ac teneor sub expressa obligationne bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictam domum cum eius cellario manso et pertinentiis quam a defuncta Elena de Castro acquisiui liberam pro recto censu dicte ecclesie garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus meis et in me pro eis littis honus suscipere quamcito et quotienscumque super hoc fuero requisita et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui contrauenire uolentes apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse. Renuntians in hoc facto per meum sacramentum exceptioni doli in factum uel deceptionis in aliquo fori priuilegio et omnibus exceptionibus et allegationibus iuris et facti; uolens me et meos heredes compelli et obseruantiam {118}premissorum tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quod ad hoc suppono me et meos heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie ducis et sigillum uiri uenerabilis domini Artaudi decani capelle ducis Dyuionensis supplicaui et obtinui apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 173. — Cop., reg. G. 127, fol. 171. — Cop. (Arv.) reg. G. 132 fol. 136 (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi). N° 63. 1174/5 février Acquêt par le prieur de Marsannay d’une terre en Longefaun, finage de Couchey. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense februario ego Odo filius defuncti Bernardoti filii Henrici Uooget notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea et pro debitis predicti Bernardoti patris mei persoluendis uendo concedo et quitto in hereditatem perpetuam religioso uiro fratri Geruasio nunc priori de Marcennayo ad usus et utilitatem predicti quamdam petiam terre arabilis sitam in finagio de Coicheyo en Longefaun iuxta terram Martini Genart ex una parte et iuxta terram Uarneri Lauri ex altera et cheminum Belin et omne ius omnem actionem et rationem quod et quas habeo et habere possum et debeo erga Durandum de Cymisterio et Renaudum fratrem eius quoquo modo quo iure seu quacumque ratione. Quam uenditionem et quictationem ego feci predicto priori pretio trigenta solidorum Dyuionensium nouorum fortium de quibus plenam perfectam et integram solutionem habui et {119}recepi a dicto priore et eius successores corporaliter inuestio hanc autem uenditionem quictationem nos Pariseta mater dicti Odonis et Laurentius Rebilous maritus eius uolumus laudamus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale nos omnes insimul dictam petiam terre dicto priori et eius successoribus quictam et liberam ab omni onere debiti pro recta decima contra omnes perpetuo garantire et dictam quictationem firmiter tenere et garantire in omni curia iuris propriis sumptibus et facere quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse. Renunciantes in hoc facto per sacramentum nostrum exceptioni dictarum uenditionis quictationis non legitime factarum pecunie non habite non numerate non recepte exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum dotis dotalicii seu donationis propter nuptias omni auxilio et beneficio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis; uolumus quod ad predicta omnia tenenda compellamur quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et fecimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Johannis maioris de Fontanis et Belini Clerambaut testium ad hoc specialiter uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 338, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. {120}N° 64. 1274/5 mars Vente d’une vigne en Bordeneal faite à André Tonnelier de Tilchâtel, bourgeois de Dijon, par Jean dit Fauconoz et Guillaume son fils. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense martii ego Johannes dictus Fauconoz de Geureio et ego Willelmus filius eius ad hoc renuntians omni auoerie et etati minori notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Andree de Tiliscastro doliario burgensi Diuionensi et Oudaenot uxori sue petiam unam uinee sitam in finagio de Geureio ubi dicitur en Bordeneal iuxta uineam Robelini Moingette ex una parte et iuxta uineam Hugonini fratris mei Johannis predicti ex altera pretio octo librarum Diuionensium fortium de quibus a dictis emptoribus plenam perfectam et integram solutionem recepi in pecunia numerata. Quare dicta uenditione facta nos de dicta petia uinee omnino deuestientes et dictos emptores corporaliter inuestiuimus et promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam uinee liberam pro recta decima garantire dictis emptoribus et eorum heredibus perpetuo contra omnes in omni curia {121}propriis sumptibus nostris et in nos pro eis littis honus suscipere quamcito et quotiens super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse; et cum dicta petia uinee teneretur in uno sextario uini censuali nos illud assedimus super quinque quarteria uinee sita en Grairot iuxta uineam Richardi de Bales qui ratione dicti sextarii uini dictis emptoribus et eorum heredibus garantire et eos inde conseruare indempnes promittimus et tenemur dictum sextarium uini annis singulis reddere per nostrum sacramentum. Renuntiantes in hoc facto exceptioni dicti pretii non habiti et exceptionis deceptionis pretii fori priuilegio et omnibus exceptionibus iuris et facti; uolentes nos compelli ad obseruantiam premissorum tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium non litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Bonetti notarii et Perini le Muguerat et Renaudi Coingenot et Dominici Buitor testium ad hoc specialiter uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 358, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. {122}N° 65. 1275 mai Lettre de Jeannette et de Dameron, sœurs, filles de Guy de Lusigny et d’Alix de Commarin, sa femme, par laquelle, en considération de ce que les abbesse et religieuses de Prâlon les ont reçues dans leur couvent, elles ratifient la donation d’un domaine à Echanay, faite à l’abbaye par leur mère. Uniuersis presentes litteras inspecturis Johanneta et Damerun filie Guilli de Lusigneio et Alaydis de Cormarrien eius uxoris salutem in Domino. Noueritis quod cum religiose mulieres abbatissa et conuentus de Pralon nos in sorores et moniales receperint dicti loci nos que uelare promiserint quamcito ad id obtulerit se facultas et Alaydis mater nostra predicta pietatis intuitu et dictarum religiosarum exigentibus meritis eisdam mulieribus religiosis dederit et concesserit in puram et perpetuam helemosinam domos prata homines et eorum tenamenta terras arabiles et alias res immobiles sitas in territorio finagio et uilla de Eschanay que quidem res de proprio capite ipsius Alaydis descendentes ad ipsam in solidum pertinebant ne quibusdam quamuis perperam quod nos donationem predictam inpedire possemus si nos contigeret non uelari et reuerti ad habitum secularem eisdem mulieribus religiosis sollempniter stipulantibus donationem predictam ratam et gratam habentes per legitimam et sollempnem stipulationem promittimus per juramenta nostra super sancta Dei euangelia prestita corporaliter contra donationem predictam de cetero non uenire per nos uel per alios jure hereditario uel modo alio qualicumque. Renuntiantes per juramenta predicto beneficio minoris etatis uolentes et concedentes quod si ad seculum contigeret nos reuerti quod in dictis {123}bonis ratione successionis uel ratione alia qualicumque nichil iuris possemus penitus reclamare et quod ad obseruationem predictorum omnium et singulorum quasi ex re adiudicata per curiam ecclesiasticam iuris ordine preter misso compellamur et constringamur censura ecclesiastica mediante in uocato nichilominus brachio [super] hoc seculari si dicte religiose sibi uiderint expedire. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium et discretorum domini Anserici archidiaconi Dyuionensis decani Sancti Sequani rogauimus apponi et nos archidiaconus Dyuionensis eiusdem loci Christianitatis decanus et Sancti Sequani prefati decanus ad preces et instanciam dictarum Johannete et Dameron sigilla nostra presentibus litteris apposuimus in testimonium ueritatis. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense maii. Orig., G. 437, avec trace de trois sceaux sur double queue de parchemin. N° 66. 1275 mai Inféodation faite par l’abbaye de Saint-Etienne à Hugues de Quétigny, chevalier, des maisons, fossés, enclos, meix et héritages qu’il possède à Quétigny et dont il fait hommage à l’abbé Amédée. Hugues donne à l’abbaye sa part de dîmes de Fontaines, celle-ci lui donne en fief six pièces de vignes sur Dijon et le droit de posséder à Quétigny jusqu’à 150 journaux de terre. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto {124}mense maii ego Huo de Cuttigneyo miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod pro eo quod uiri uenerabiles et religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis michi et heredibus meis dederunt in feodum et casamentum perpetuum sex petias uinee quarum una sita est in finagio ubi dicitur en Longeines iuxta uineam Escriex de Sancto Appollinari hinc inde; alia en Abasoix iuxta uineam Humberti Olearii ex una parte et iuxta uineam Perronete relicte Odonis Foumié ex altera; alia in finagio de Mirandis iuxta desertum relicte Ualteroti dicti Grosdener ex una parte et iuxta uineam Meline de Mirandis ex altera; alia in finagio de Mirandis iuxta uineam Haymoneti dicti Bone ex una parte et est contorium ex altera; alia en Maridoz iuxta uineam Johannis et Jacobi fratrum apothecariorum Dyuionensium ex una parte et iuxta uineam Johannis et Uieneti fabrorum fratrum ex altera. Alia in finagio de Mirandis iuxta uineam generi Johanis dicti Judei ex una parte et iuxta uineam relicte Perroneti dicti Alamict ex altera. De quibus uineis ego et Alaydis uxor mea quamdiu uixerimus dictis abbati et conuentui decimam non soluemus aut censum et post decessum superuiuentis ex nobis heredes nostri decimam et censum dictarum uinearum soluere tenebuntur; quas uineas in toto uel in parte michi et meis heredibuas dsufficiens escambium escambiare seu permutare licebit. Ita quod illud escambium sit et remaneat perpetuo de feodo ecclesie memorate et pro eo quod michi dederunt ducentas et decem libras Uiennensium {125}quas ab ipsis recepi et habui in bona pecunia numerata et pro eo quod michi et meis heredibus concesserunt quod tenere et habere possimus perpetuo in uilla et finagio de Cutigneyo centum et quadraginta iornalia terre arabilis computatis in ipsis terris quas ad presens habeo in uilla predicta et eius finagio libera et quicta a censu et terciis et costumis in quibus eisdem abbati et conuentui uidelicet de tresdecim gerbis unam. Ego pro me et meis heredibus accepi in feodum et cassamentum perpetuum a dictis abbate et conuentui Sancti Stephani Divionensis nomine ecclesie eorumdem domum meam de Cutigneyo cum fossatis clausuris mansis iuribus et pertinenciis eius et quicquid habeo et habere possum et debeo nunc et in posterum in uilla finagiis et territoriis de Cutigneyo supradictis. In domibus mansis terris pratis hominibus decimis terciis costumis censibus usagiis corueiis uineis nemoribus planis montibus aquis furnis redditibus exitibus iuribus bonis et commodis omnibus quibuscumque que omnia de meo proprio alodio sunt et mouent hoc saluo quod si ego uel heredes mei acquireremus aliqua in uilla et finagio predictis que tenerentur in feodum ab aliis quam ab ecclesia memorata sic acquisita non cederent in feodum ecclesie memorate. Preterea actum est inter nos quod dicti abbas et conuentus predictum feodum ab eorum manibus sine consensu meo uel meorum heredum amouere non poterunt neque debent. De omnibus autem et singulis supra dictis fidelitatem et homagium feci uiro religioso fractri Amideo abbati Sancti Stephani Dyuionensis nomine ecclesie memorata; et tenemur ego et heredes mei de herede in heredem successiue homagium et fidelitatem facere abbatibus qui pro tempore fuerunt in ecclesia {126}memorata. Preterea dedi et concessi abbati et conuentui memoratis pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam quicquid habebam et habere poteram et debebam ac etiam habeo et habere possum et debeo nunc et in posterum in decima de Fontanis grossa et minuta. Promittens sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictum feodum in alodium liberum et omnia et singula supradicta garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus meis et in me pro eis litis honus suscipere quamcito et quocienscumque super hoc fuero requisitus absque indutiis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores contradictores aut rebelles apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel alium tacite uel expresse. Hec autem omnia et singula supradicta ego Aalaidis uxor dicti domini Huonis et ego Andreas eorum filius sponte prouide laudamus et tenere ac obseruare promittimus iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie uel proprietatis aut modo alio qualicumque. Renunciamus siquidem in hoc facto nos Huo Aalaydis et Andreas predicti quilibet nostrum insolidum et pro toto ex certa scientia per sacramentum nostrum exceptioni doli in factum uel deceptionis in aliquo et exceptioni contractus legitime non facti exceptioni {127}deceptionis ultra dimidiam justi pretii uel ualoris senatusconsulti Uelleyani auxilio et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis minoris etatis et prime potestatis auxilio et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis ac iuri decenti generalem renuntiationem non ualere; uolentesque predicta omnia habeantur pro enumeratis specialiter et expressis prout sapiens quicumque ea omnia melius poterit exprimere et numerare et quod compellamur ad obseruantiam premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie et per curiam archidiaconi Diuyonensis quorum iurisdictionibus quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum omnium robur et testimonium litteris istis sigillum dicte curie ducis et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis fratris Girardi prioris Sanctorum Geminorum magistri Theolbaldi canonici Lingonensis et domini Johannis magistri domus Grosse Silue testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis. Deux Orig., G. 380, tous deux avec trace de deux sceaux sur double queue de parchemin. Cop. reg. G. 126, fol. 76. {128}N° 67. 1275 mai Acquêt d’une pièce de terre par Gervais, prieur de Marsannay, sur Haymonet Laverchère. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eius dem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense maii ego Clemens dictus de la Uerchere de Coicheio et ego Beloz uxor eius et ego Haymonetus filius dicti Clementis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quictauimus in hereditatem perpetuam uiro religioso et honesto fratri Geruaiso priori de Marcegnaio in Monte peciam unam terre arabilis sitam in finagio de Coicheio ubi dicitur es Longes Peces iuxta terram Monici dicti Martenot ex una parte et iuxta terram Jocaul dicti Audenot ex altera precio quatuor librarum et decem solidorum Dyuionensium forcium de quibus a dicto priore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata; et propter hoc de dicta pecia terre nos penitus deuestuimus et dictum fratrem Geruasium priorem de Marcegnaio emptorem pro se et eius successoribus ad usus et utilitatem dicti prioratus corporaliter inuestiuimus et in uerum dominium et corporalem possessionem induximus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam peciam terre liberam uidelicet medietatem pecie terre pro terciis et decima et alteram medietatem {129}pecie terre liberam pro decima tantum garantire dicto priori et eius successoribus ad usus et utilitatem dicti prioratus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et onus littis in nos pro eis suscipere quamcito et quocienscumque super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores in hoc apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis de iure debet fieri et prestari et in nullo per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse. Renunciantes autem in hoc facto quilibet nostrum insolidum et pro toto sub uirtute iuramenti nostri iam prestiti exceptioni dicti pretii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii doli mali uel lesionis in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et auoerie et priore potestatis auxilio omnibus quoque exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti; uolentes nos compelli ad obseruanciam premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presencia Boneti notarii Diuionensis et Johannis le Boerat de Coicheio et Garnieri filii dicti Oisons de Coicheio testium ad hoc specialiter uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 339, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. — Cop. reg. G. 127, fol. 259. {130}N° 68. 1275 juin Acquêt d’un meix et maison à Gevrey, par André Tonnelier de Tilchâtel. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense junii nos Leodegatius Barbe de Genreyo Beloz uxor eius et Petrus eorum filius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide pro utilitate et necessitate nostra tradimus concessimus Andree Doleario de Tylicastro et Odeonete uxori eius ad uitas ipsorum tantummodo et superuiuentis ipsorum quamdam domum cum cellario a latere dicte domus sito tantumque domus et cellarium sita sunt apud Genreyum iuxta domum Theobaldi dicti Sautembien ex una parte et iuxta domum nostram et altera pretio centum solidorum Dyuionensium nouorum de quibus plenam perfectam et integram solutionem habuimus et recepimus a dictis Andrea et Odeneta in pecunia numerata. Quare de dicta domo et cellario nos penitus deuestimus et dictos Andream et Odenetam corporaliter inuestimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum cellario quicta et libera dictis Andree et Odenete quamdiu uixerint et superuiuenti ipsorum contra omnes garantire et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios in judicio uel extra uerbo uel facto sine iure aut modo alio qualicumque; {131}ita tamen quod superuiuente ex ipsis sublato de medio dicta domus cum cellario ad nos et nostros heredes absque debitorum et alterius obligationis honere penitus reuertentur. Renunciantes in hoc facto ex certa scientia et per sacramentum nostrum exceptioni dictarum quictationi et concessionis non legitime factarum exceptioni pecunie non habite non numerate non recepte conditioni sine causa exceptioni deceptionis in aliquo fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum minoris etatis tutele auoerie omni iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere; uolumus quod ad predicta omnia tenenda compellamur quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium sigillum dicte curie presentibus litteris rogauimus et petimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Andree de Noiron clerici et Uieneti nepotis Laurencii de Genreyo testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis. Orig., G. 358, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 69. 1275 juin Fondation d’un anniversaire en l’église Saint-Etienne, pour Claire veuve d’Evrard, dit le Riche, chevalier de Dijon, par Jean de Bèze, bourgeois de Dijon. Ego Johannes dictus de Besua burgensis Dyuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ratione cuiusdam operatorii quod teneo et quod fuit defuncte Clare relicte domini Eurardi dicti Diuitis {132}militis Dyuionensis siti a latere ecclesie Beate Marie Dyuionensis iuxta operatorium meum aliud ex una parte et iuxta domum meam aliam que fuit defuncti Lamberti le Comte ex altera ego et mei heredes tenemur et promittimus bona fide reddere et soluere annis singulis in perpetuum de cetero triginta et tres solidos et quatuor denarios Uiennenses in festo Natiuitatis Beati Johannes Baptiste pro anniuersario dicte Clare perpetuo faciendo; scilicet ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis tresdecim solidos et quatuor denarios Uiennenses; ecclesie Beate Marie Dyuionensis tresdecim solidos et quatuor denarios Uiennenses; et ecclesie Capelle Diuitum sex solidos et octo denarios Uiennenses quos dicta Clara super dictum legauit operatorium pro dictos suo anniuersario faciendo. Propter quod obligo abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis et capitulo dicte Capelle dictum operatorium cum fundo ipsius et operatorium meum aliud ei contiguum ad que quamcito et quocienscumque ego uel mei heredes in solutione dicte pecunie defecerimus facienda dicti abbas et conuentus et capitulum recurre poterunt et ea tenere et ex ipsis facere fructus suos donec dicti triginta et tres solidi et quatuor denarii de quolibet anno quo soluti non fuerint eis integre persoluantur. In quorum omnium testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonensi et domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie supplicaui et obtinui apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense junii. Orig., G. 257, Cop., reg. G. 127, fol. 137; Cop. reg. G. 128, fol. 4; Cop. (Arv.) reg. G. 132, fol. 157. (Mention: Sigillatum duobus sigillis.) {133}N° 70. 1275 août Pierre, dit Paine d’Ahuy, et Isabeau, sa femme, déclarent que si les chanoines de Saint Pierre leur permettent de résider à Dijon tout en conservant les terres qu’ils ont à Ahuy, ils s’engagent à retourner dans ce village à leur première réquisition. Nous Pierres diz Paine d’Ahuit et Isabeaus sa femmes sauoir à touz que comme messire l’abbes et li couanz de Saint Estienne de Dyion nostre ame seignour de loi pure grace nous aient soffert à tenir dois Dyion les choses que nous tenons à Ahuit et les heritaiges que nous tenons en la uile et es finaige d’Ahuit lesquelles choses nous cognoissons estre de la seignorie et de la iuridiction es diz abbé et couuent nous cognussons et affermons par nos sarremanz corporelmant donez sur sainz eluangiles que quant quonque plaira es diz abbe et au couant ou alor comendemant nos repairerons nos et nostre hoir et somes tenu de repairier au leu cest a sauoir a Ahuit pour deseruir des choses que nous tenons et auons au leu auxi comme li autre homme d’Ahuit sont tenu de desseruir de lor biens que il ont audit leu se ce non l’abbes et li couanz porront recourre à toz les biens mobles et héritaiges que nous ariens Ahuit et ou finaige iusque tant que nous retornessiens au dit leu pour desseruir auxi comme li autre home doudit leu et à ce tenir et garder nous enloions nos hoirs. En tesmoignage de la quelle chose nous auons sophié et requis a mettre en ces leitres les seaus a honorables homes Anseri archidiacre de Digenois en leglise de Langres et de maistre Guy deien de la Crestienté de Dyion et nos larcediacres et li deeins dessus {134}dit es prieres et a la requeste des diz Pierre et Ysebaul auons mis nos seauls en ces leitres en tesmoignage de uérité. Ce est fait en lan de grace mil cc et sexante quinze ou mois de deloir. Cop. reg. G. 126, fol. 90. N° 71. 1275 novembre Vente d’un journal de terre faite à Saint-Etienne, sis à Velle-sous-Gevrey, derrière le clos des Chevaliers. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense nouembri ego Johannes de Uilla subtus Genreium filius defuncti domini Willermi de Uilla subtus Genreium militis in mea libera potestate et omnino mei iuris existens notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine ui et metu et sine circumuentione aliqua pro utilitate et necessitate mea uendo concedo et quicto in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis pro se et eorum successoribus peciam unam terre arabilis continentem circiter unum iornale sitam in finagio de Uilla subtus Genreium retro clausum es Cheualiers ubi dicitur ultra la Perele iuxta contorium mouens de feodo domini Perrigneii ex una parte et iuxta terram Uieneti dicti Merille ex {135}altera pretio scilicet centum solidorum Dyuionensium nouorum forcium de quibus a dictis abbati et conuentui recepi et habui solutionem integram in pecunia numerata; et propter hoc de predicta pecia terre ego me penitus deuestio et dictos abbatem et conuentum pro se et eorum successoribus corporaliter inuestio et in uerum dominium et corporalem possessionem induco. Quare teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictam peciam terre ab omni onere pro decima garantire dictis abbatis et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus et onus littis in me pro eis suscipere quamcito et quocienscumque super hoc fuero requisitus absque diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite uel expresse. Renuntians in hoc facto per sacramentum meum exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis; uolens me compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicaui et rogaui apponi. Actum in presentia Boneti notarii Diuionensis et domini Renaudi canonici ecclesie Sancti Stephani predicti et Johannis dicti {136}Geri clerici testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis. Orig., G. 388, Cop. (Arv.) reg. G. 132, fol. 119: (Mention: Sigillatum in cera flaua.) N° 72. 1275 novembre Obligation souscrite par Jean et Simonin, fils de feu Huon d’Arceau, chevalier, envers Robert dit le Montenaz de Fauverney, chevalier, lequel s’était porté caution d’une somme de vingt deux livres viennoises qu’ils devaient à Régnier de Rouvres, prévôt de Dijon. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense nouembris nos Johannes et Symoninus filii defuncti domini Huonis de Acellis militis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum ad preces nostras instantissimas dominus Robertus dictus le Montenaz de Fauuerneio miles constituit et obligauit se pro nobis fideiussorem et redditorem in manu Renerii de Rouures prepositi Dyuionensis de uiginti duabus libris Uiennensium in ualore de quatorzanis ad Turonenses in quibus tenemur predicto Renerio ex causa mutui reddendis ad festum Sancti Andree quod erit anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto per sacramentum nostrum corporaliter super sancta Dei euangelia prestitum predictum dominum Robertum et eius heredes inde acquitare et eis pacifice restaurare omnia dampna et expensas missiones et costamenta que propter hoc incurrerint et {137}fecerint gagia ipsorum uel alterius tradendo amittendo redimendo eundo redeundo pecuniam soluendo et eam ad costamenta accipiendo seu modo alio qualicumque super quibus credetur eis solo ipsorum simplici uerbo sine alia probatione; pro quibus melius adimplendis obligamus dicto domino Roberto et eius heredibus nos et nostros heredes et bona nostra omnia mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque poterunt inueniri. Renuntiantes exceptioni doli mali uel lesionis in factum cruce signatorum et cruce signandorum priuilegiis et omnibus exceptionibus juris et facti; uolentes non compelli ad obseruantiam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostra. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et rogauimus apponi. [Act]um in presentia Boneti notarii Dyuionenensis et Johannis dicti Grix et Thomassoti de Fauuerneio testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis. Orig., G. 348, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 73. 1275 novembre Lettres de Jean, sire de Tart, chevalier, qui reconnait n’avoir aucun droit d’établir un moulin au-dessous de celui de Tortenos, déclare qu’il fait démolir ce moulin avec promesse de n’en point édifier depuis ce moulin jusqu’au pont de Gors-sur-Thart. Nos Johans sire de Thart chevalier facons scauoir à tos ces qui uerront et orront ces presentes lectres que comme nos ahussiens fait à faire cas en arrières un {138}molin desoz le molin Lambelot de Genley et a ses hoirs que l’on dit le molin de Tortenos nos reconoissons et disons certainement que nos pour droit ne pour raison ne poiens ne deuiens faire le dit moulin pour ce qu’il estoit nuisaubles au dit molin de Tortenos et pour ce nostre conscience nos ay repris en ce faict et auons faict à cheoir et à abattre ledit molin que nos auiens fait à faire desoz ledit molin de Tortenos et auons promis et sume tenu par nostre sairement corporalment doné sus sainctes euangiles que nos dois or en auant ne ferons molin ne es chose dois le molin de Tortenos deuant dit jusque au pont dou Gors de Thart ne ferons faire ne laisserons faire que soient nuisants as anfans ne as hoirs au dit Labelot de Genley pour la raison de lor moulin de Tortenos deuant dit est auons promis ausiment pour nostre sairement que nos dois or en auant ne irons encontre ces conuenances ne encontre ces présentes lettres et à ces choses deuant dictes à tenir fermement nos obligeons nos et nos hoirs et tos nos biens en quelque leu quil soient. Et pour ce que ceste chose soit ferme et estauble à tos jors mais nos auons mis nostre seal en ces présentes lettres que fuirent faites en lan de grâce que corroit pour mil deux cens soixante et quinze au mois de nouembre. Orig., G. 356. — Cop. (Arv.), reg., 140. (Mention: Scellé d’un sceau en cire jaune pendant en laye de parchemin.) {139}N° 74. 1275 décembre Reconnaissance d’un cens de deux sols envers l’église Saint-Etienne, faite par Joyoz, fille de Guy, maire de Marsannay, pour une vigne à Chenôve. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense decembri ego Joyoz filia Guidonis maioris de Marcennayo in Monte notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod super quamdam petiam uinee quam de meo teneo maritagio que fuit domini Ueniti de Marcennayo presbiteri deffuncti sitam in loco ubi dicitur in Cumba iuxta uineam Petri dicti le Tondu de Mirabello debentur abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis duos solidos Uiennensium annui et perpetui redditus ex elemosina quam dictus dominus Uerricus presbiter fecit dicte ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro eius anniuersario supradicto. Que omnia ego Willermus maritus dicte Joyoz laudo uolo et concedo et uera esse confiteor. Promittimus siquidem nos Joyoz et Willermus predicti bona fide dictos duos solidos Uiennensium annis singulis in perpetuum de cetero in festo Natiuitatis Beati Johannis Baptiste reddere et soluere ratione dicte uinee abbati et conuentui supradictis et eorum successoribus uel mandato et ad hoc nos et successores nostros et heredes et dictam uineam ac omnes illos eam tenentes pro tempore dictis abbati et conuentui specialiter obligamus. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonensi et domini Artaudi decani {140}capelle ducis Burgundie supplicauimus et rogauimus apponi. Actum anno et mense predictis. Cop., reg. G. 127, fol. 257. — Cop. (Arv.). reg. G. 132, fol. 106, (Mention: Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.) N° 75. 1275/1276 février Cession faite à l’abbaye de Saint-Etienne, par les héritiers de Martin Le Breton, d’une vigne en Crésilles et d’une autre aux Argillières. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense februarii nos Hugonettus dictus Maclex filius de functe Perronette filie defuncti Martini Le Breton et Arnulphus et Lambertus filii defuncte Hersaudis sororis dicti Martini Le Breton heredes dicti Martini Le Breton notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis et firmiter asserimus quilibet nostrum in solidum et pro toto quod cum predictus Martinus Li Bretons teneretur uiris religiosis..... abbati et conuentui ecclesie Beati Stephani Diuionensis in uiginti et quinque libris Uiennensium ex causa reddituum ipsorum quos receperat et habuerat idem Martinus nos uero sponte et prouide sine circumuentione aliqua pro predictis uiginti et quinque libris et ad exhonerationem anime ipsius Martini tradimus concedimus et quictamus in hereditatem perpetuam predictis abbati et conuentui et eorum successoribus duas pecias uinearum quas Marietta filia dicti Trichateal tenet in dotalicium quarum una continens tria quarteria sita est a {141}l’Argillere juxta uineam confratrie cappentanorum ex una parte et juxta uineam dicti heredum dicti Cheualier Goial ex altera; et alia continens dimidium jornale sita est en Crusilles juxta uineam Brichi filii Petri Darbois ex una parte et juxta uineam neptis magistri Petri Ruffi de Chamberiis ex altera; et propter hec de predictis duabus pecies uinearum nos omnino deuestimus et dictos abbatem et conuentum pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestimus nomine uiginti et quinque librarum Uiennensium predictarum quare tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et prototo sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euuangelia corporale predictas duas pecias uinearum liberas ab omni onere pro recta decima et recto censu garantire predictis... abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et onus littis in nos pro eis suscipere quancito et quocienscunque super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per nos uel per alios contraire de cetero tacite uel expresse; hoc saluo quod predicta Mariotta tenebit in dotalicium quandui uixerit duas pecias uinearum predicta et post ejus decessum statim due pecie uinearum ad dictos abbatem et conuentum et eorum successores absque contradictione aliqua libere modo premisso pacifice reuertentur; et propter hec nos et heredes nostri presentes pariter et futuri ab omnibus debitis in quibus predictus Martinus predictis abbati et conuentui hactenus teneri potuit quicti sumus penitus et immunes. Renuntiantes in hoc {142}facto sub uirtute prestiti juramenti quilibet nostrum in solidum et pro toto exceptioni dicte uenditionis legitime non facte doli mali uel lesionis in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omni consuedini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus tocius juris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti; uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis. Burgundie cujus jurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis et Laurintie clerici de Sancto Stephano Dyuionense et Jacobi de...... testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis. Orig., G. 300, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. N° 76. 1275/6 mars Vente d’une maison, sise rue de la Porte-au-Comte par André de Dijon, tonnelier, dit de Tilchâtel. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense martii nos Andreas de Diuione dolearius dictus de Tilicastro et Odoenas eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu pro utilitate et necessitate nostra uendimus concedimus et quittamus {143}in hereditatem perpetuam magistro et fratribus domus Dei de Tilicastro pro se et eorum successoribus quamdam domum nostram sitam Diuioni in uico Portæ Comitis iuxta domum quæ fuit Aimonis dou Pautas ex una parte et iuxta domum dominici Barberii ex altera pretio octoginta et decem librarum Uiennensium de quibus plenam perfectam integram solutionem recepimus et habuimus a dicto magistro et fratribus in pecunia numerata. Qua propter de dicta domo fundo iuribus et pertinentiis eius nos penitus deuestiuimus et dictos magistrum et fratres pro se et eorum successoribus corporaliter inuestimus de eisdem pro omni uoluntate sua modis omnibus et omni tempore plenarie fecienda et in uerum dominium et possessionem corporalem induximus de prædictis; tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale prædictam domum cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius dictis magistro et fratribus et eorum successoribus liberam ab omni onere debiti et actione et reemptione pro quatuor denariis censualibus contra omnes perpetuo garantire et in omni curia nostris propriis sumptibus et expensis et inde conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores quod absit aparerent et onus litis in nos pro eis suscipere quamcito et quotienscumque super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et facere quidquid in causa euictionis debet fieri et præstari et in nullo contra ire de cætero per nos uel per alios tacite uel expresse in iuditio uel extra uerbo uel facto sine iure aut consensu uel modo alio qualicumque. Renuntiamus in hoc facto ex certa scientia per sacramenta nostra exceptioni dictæ uenditionis {144}non legitime factæ iusti pretii non habiti pecuniæ non numeratæ et non habitæ doli in facto ac exceptionis ultra dimidiam iusti pretii spei futuræ habitionis et numerationis fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum apellationis remedio dotis dotalitii et omnibus allegationibus et exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudini et iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere; uolentes nos compelli ad obseruantiam prædictorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundiæ cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dictæ curiæ suplicauimus et rogauimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Stephani de Prueneto clerici et domini Simonis Legereti presbiteri testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense prædictis. Cop. (Arv.), reg. 132, fol. 112. (Mention: Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.) N° 77. 1275/1276 mars Transaction entre Alexandre de Montagny, sire de Sombernon et de Mâlain, l’abbesse Perrenon et le couvent de Prâlon, au sujet de la garde de l’abbaye et de la justice, à Corcelotte et dans toute la châtellenie de Sombernon. Datum per copiam sub signo manuali et cereo mei Hueti Olearii de Salone Capella clerici tabellionis curie Lingonensis de quo communiter utor in officio dicti tabellionis die martis post festum Sanctissimi {145}Corporis Christi anno Domini M°CCC° quinquagesimo octavo: En nom de Nostre Seigneur amen. Ge Alixandres de Montagny sires de Sombernon et de Maalin damoiseaulx fais savoir a tous ceus qui uerront et ouront ces presentes lettres que comme descorde fut entre moy d’une part et religieuses dames Perrenon abbaausse suer Marie de Uerrey priouse suer Jehanne de Dijon secretainne suer Poince de Chaudenay celerere et tout le couuent de Praalon dou diocese de Lengres d’autre part sur ceu que je lour demandoie la garde pour lour abbaye de Praalon et de lour uille de Courcelles et lour maison roige et pour toute lour terre que elles hont en la chastellenie de Sombernon et de Maalain et sur plusours autres demandes que je lour façoie a la parfin pour lou consoil de prodomes pour moy et pour elles ceste descorde est accordé que je et mi hoir haurons la garde et la grant justice en lour uille de Courcelles et ou terrier de lad. abbaye et de la uille qui est dessus qui est appellée les Bordes. Et est ancoir ainsin acordey entre moy et les dictes dames et tout lou couuent de Praalon que dedans lour abbaye dois leu ruy qui court au trauers de l’abbaye pour deuers le mostier et pour deuers les dames ge Alixandres dessus diz n’auray nulle justice en nulle gens ne my hoir auxi se ensint n’estoit que aucuns dou siegle y feist forfait pour quoy il conuenist grant justice. D’autre part dou ruy par deuers Maimmont dedans la cloison de l’abbaye ge et my hoir n’aurons point de justice en rendu ne en rendue ne en maicenier ne en maicenere ne es hommes de l’abbaye de forfait que il façoint fors la coignoissance que ge hauray et l’abbausse aura l’amande et de toutes autres genz dou siegle soit de mes hommes ou d’autres ge [et] my hoir haurons la justice grant et petite et l’amande deffors les murs de la dicte {146}abbaye et dedans jusques au ruy et en la uille des Bordes et pour lou terreour de la dicte abbaye je Alixandres et my hoir hauront la justice grant et petite suz les renduz de la dicte abbaye ou je et my hoir n’auront point de justice dedans ne deffors. Des amesses dedanz l’abbaye y est ensint ordené que quant il et lour hoirs deffaudront elles n’y puent autres amaser se n’est pour moy ou pour mes hoirs. Des conques elles et lour deuanteres hont heuz faiz es fiez et es rerefiez en la terre de moy Alixandres dessus diz et de mes hoirs y est ensint acourdez que tuit ciz conques qui sont faiz dois le temps trespasses jusques a la confection de ces lectres et de quoy elles sont en saisine lour demourent et demorront a tous jours franchement et quittement; et je par moy et par mes hoirs lour hay outroyé conformé et quictey et lour hay acquittey a tous jours toutes les raisons que je y hay et puys auoir et doy. Et promet pour mon sairement doné corporelment surs sains euuangiles par moy et par mes hoirs les dictes dames et lour biens et lour chouses garder bien et leaumant comme bons gardiens et que contre ces conuenances tenir et garder fermement a tous jours je ne uiendra ne ne fera uenir pour moy ne pour autre et a ceu tenir et garder ge enloy moy et mes hoirs et uuil que ie soye contrains a garder ces conuenances auxi comme de chouse adiugié par la court de l’officiaul de Laingres et pour la court lou duc de Bourgne es juridicions des quelx quant ad ce je Alixandres dessuis diz met moy et mes hers. Ou tesmoignage de la quel chouse je hay supplié et requis a mettre en ces lettres lou seaul de la court de Laingres et lou seaul de la court lou duc de Bourgne. Ce est fait en la presence Bonot notaire de Dijon et de mons. {147}Hugues de Turcey et de mons. Jehan de Chaigney cheualiers et de Jehan de Chaudenay damoiseaul tesmoins à ceu appellez en l’an de grace mil CC. LXXV ou mois de mars. Huetus Oillearum. Ita est. Copie sur papier G. 411. N° 78. 1275/6 mars Vente faite par Jacques, dit Pautins, fils de feu Guillaume Pautins, bourgeois de Dijon, à son oncle Bernard Pautins, du tiers d’une volerie et dépendances joignant la maison de son oncle, rue es Pautins, et des prés sur Saint Apollinaire. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense martii ego Jacobus dictus Pautins filius defuncti Willelmi Pautins quondam burgensis Dyuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis prouida deliberatione non in aliquo circumuentus pro utilitate et necessitate mea uendo concedo et quitto in hereditatem perpetuam dilecto auunculo meo Bernardo dicto Pautins burgensi Dyuionensi pro se et eius heredibus terciam partem cuiusdam uolerie fundi mansi et pertinenciarum eius site Dyuioni in uico es Pautins iuxta domum predicti Bernardi emptoris ex una parte et iuxta domum lapideam que fuit Willelmi patris mei ex altera; item totam aasantiam quam habeo et habui hactenus in toto muro uolerie predicte; item tertiam partem omnium pratorum que ego et fratres mei habemus et habere debemus in finagio de Sancto Appolinari et in loco ubi dicunt en Guorgnenai in quibus omnibus pratis predictis predictus Bernardus habet duas partes; {148}item et quicquid iuris rationis actionis possessionis sassine proprietatis habeo et habere possum et debeo tam in predicta uoleria fundo manso et pertinenciis eius et aasancia predicta quam in omnibus pratis supradictis. Quam uenditionem predictam feci predicto Bernardo precio nouem librarum Uiennensium de quibus ab ipso plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata; et propter hoc de predictis omnibus et singulis in presenti uenditione contentis ego me penitus deuestiens et dictum Bernardum auunculum meum pro se et eius heredibus corporaliter inuestiens et in uerum dominium et corporalem possessionem induco et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilum presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum iuramentum predicta omnia et singula in presenti uenditione contenta libera ab omni seruitute et onere garantire predicto Bernardo et eius heredibus perpetuo contra omnes curia propriis meis sumptibus et onus littis in me pro eis suscipere quamcito et quocienscumque super hoc fuero requisitus sine dilatatione et eos inde seruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per me uel per alium contraire de cetero tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto per sacramentum meum exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii doli in factum fori priuilegio beneficio constitutionis integrum omni consuetudini et statuto loci et proprie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis; uolens me compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie {149}cuius iurisdictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes. In quorumomnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicaui et obtinui apponi. Actum anno et mense predictis. Cop. reg., G. 126, fol. 55. N° 79. 1276 mai Vente faite à M. le Prieur du Couvent de Saint-Etienne de Dijon par Jean Caorssinas, clerc de ladite ville, de trente sols viennois de rente payables chaque année le lendemain de la Trinité, moyennant la somme de seize livres viennoises et à condition de célébrer annuellement un anniversaire le même jour en leur église pour le repos de feu Philippe le Vertueux. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense maii ego Johannes dictus li Caorssinas de Dyuione clericus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine circonuentione aliqua pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quictaui in hereditatem perpetuam uiris religiosis priori et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis pro eis et eorum successoribus triginta solidos monete Uiennensis de annuo et perpetuo redditu pro anniuersario Philippi Uirtuosi quondam burgensis Dyuionensis in eorum ecclesia in crastino Trinitatis Domini faciendo precio scilicet sexdecim librarum Uiennensium de quibus a dictis priore et conuentu plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata. Quare predictos triginta solidos monete Uiennensis percipiendos et habendos et dictis priori et conuentui et eorum successoribus {150}uel eorum dicto mandato annis singulis in perpetuum de cetero in crastino Trinitatis Domini predicte pro dicto anniuersario faciendo reddendos et deliberandos assedi et assignaui eisdem super quandam peciam uinee liberam pro duodecim denariis censualibus et decima sitam in finagio ubi dicitur en Burgis iuxta uineam magistri archidiaconi Bassigneii ex una parte et iuxta uineam Johanis generi au Marrot de Cuntigneio ex altera; item super medietatem cuiusdam domus fundi mansi et pertinentiarum eius liberam pro suo recto censu site Dyuioni in uico de Bordis iuxta domum Odonis Richier ex una parte et iuxta domum heredum Fuserii ex altera; item et tertiam partem cuiusdam domus que fuit domini Petri Potat et cuiusdam alterius domus retro site fundorum mansorum et pertinentiarum earumdem liberas pro recto censu que omnia sita sunt Dyuione iuxta domum Stephani de Fontanis ex una parte et iuxta domum relicte Terrici Borjoise ex altera et prout hec omnia de uico in uicum se ingerunt. Promittens per sacramentum meum corporaliter super sancta Dei euuangelia prestitum et sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum predicta omnia et singula in bono statu tenere et specialiter predictam peciam uinee propriis meis sumptibus facere tailliari et eam fodi infra ultima ebdomadam marcii ac punctis omnibus et per saisoms excoli et predictos triginta solidos annuatim modo premisso reddere et super premissis omnibus et singulis garanciam portare predictis priori et conuentui et eorum sucessoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis meis sumptibus et in nullo per me uel per alium contraire de cetero tacite uel expresse; et {151}nisi ego uel heredes mei aut predicta omnia tenentes predictos triginta solidos annuatim modo premisso reddiderimus et predicta omnia in bono statu non tenuerimus uolo me ex tunc teneri pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo predictis priori et conuentui et eorum successoribus ad penam et emendam septem solidorum monete Uiennensis et ut ipsi ex tunc auctoritate eorum propria et sine clamore curie ad predicta omnia recurrant et hec omnia teneant et ex hiis omnibus fructus suos faciant modis omnibus donec triginta solidi de quibus annis quo soluti non fuerint et cum pena predicta plenarie et integre persoluantur. Renuntians in hoc facto sub uirtute prestiti juramenti exceptioni dicti pretii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omni consuetudini et statuto et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis; uolens me compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie et per curiam archidiaconi Dyuionensis quorum iurisdictionibus quo ad hoc suppono me et meos heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie ducis et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonense supplicaui et obtinui apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis et Griffonis Pelerin et Jocemotti Ferperii et Willermi de Des testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis. Orig. G. 280, — Cop., reg. (Arv.), G. 132, fol. 155. (Mention: Signatum duobus sigillis integris in cera duplici cauda pergameni.) {152}N° 80. 1276 mai Vente au chapitre de trente sols de rente sur une maison et un jardin hors de la ville, près de la ruelle de la Fondoire, par Jocerant Forpy, pour l’anniversaire de Philippe le Vertueux de Dijon. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense maii nos Jocemottus Ferperius de Diuione et Regina eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circumuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quictauimus in hereditatem perpetuam uiris religiosis priori et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro eis et eorum successoribus triginta solidos monete Uiennensis de annuo et perpetuo redditu pro anniuersario ultime uoluntatis Philippi Uirtuosi quondam burgensis Diuionensis uidelicet in crastino Trinitatis Domini in eorum ecclesia faciendo precio scilicet sexdecim librarum Uiennensium de quibus a dictis priore et conuentu recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata. Quare predictos triginta solidos monete Uiennensis percipiendos et habendos et dictis priori et conuentui uel eorum successoribus aut ipsorum mandato singulis annis imperpetuum de cetero in crastino Trinitatis Domini predicte reddendos assedimus et assignamus eisdem super quandam domum nostram liberam pro duobus denariis censualibus et super fundum mansum et pertinencias eius super ortum et uineam retro sita que omnia sita sunt Diuioni extra muros uille et prout hec omnia se ingerunt {153}usque ad roelletam de la Fondoire iuxta domum sine mansum nostrum ex una parte et iuxta domum sine mansum Theleti ex altera; item et super unum stallum fundum et pertinencias eius librarum pro duodecim denariis censualibus reddendis uille Diuionensi situm Diuioni in Foro Ueteri in Ferperia iuxta stallum relicte Haymonis Chauchardi ex una parte et iuxta stallum Willelmi Casati ex altera. Promittentes quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancat Dei euangelia corporale predicta omnia et singula in presenti assignatione contenta in bono statu tenere et predictos triginta solidos annuatim termino supradicto modo premisso reddere et super premissis omnibus et singulis garantiam portare predictis priori et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et in nullo per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse; et nisi nos uel heredes nostri aut predicta omnia tenentes predictos triginta solidos annuatim modo premisso reddiderimus et predicta omnia in bono statu non tenuerimus; uolumus nos ex tunc in antea teneri dictis priori et conuentui et eorum successoribus ad penam et emendam septem solidorum et ut ipsi ex tunc auctoritate eorum propria et sine clamore curie ad predicta omnia recurrant et hec omnia teneant et ex hiis omnibus donec predicti triginta solidi de quolibet anno quo soluti non fuerunt cum pena predicta eis plenarie et integre persoluantur. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti precii integre non habiti ac deceptioni ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum {154}omnibus iuribus et (pour in) fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis; uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti noctarii Diuionensis Griffonis Pelerin Johannis le Caorsinat clerici et Willermi de Dez testium ad hoc specialiter uocatorum. Anno et mense predictis. Cop. reg. G. 127, fol. 191. — Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 152. (Mention: Sigillatum in cera sub duplici cauda pergamini.) N° 81. 1276 6 juillet Fondation d’un anniversaire en l’église de Saint-Etienne par Jean d’Escrinia, bourgeois de Langres, qui assigne à cet effet vingt sols viennois de cens sur une maison rue du Bourg. Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Lingonensis salutem in Domino. Noueritis quod in nostra presentia propter hoc personaliter constitutus Johannes de Escrinia ciuis Lingonensis recognouit et confessus fuit coram nobis se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam religiosis uiris abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis uiginti solidos Uiennensium censuales pro remedio anime Guidonis quondam filii ipsius Johannis et antecessorum suorum et pro anniuersario ipsius Guidonis singulis annis apud Diuionem {155}in ecclesia Sancti Stephani a dictis religiosis faciendo quos uiginti solidos dictus Johannes emit et dicit a Guillermo dicto lou Glout de Diuione carnifice et quos uiginti solidos Uiennensium censuales dictus Guillermus assedit et assignauit dicto Johanni ut dicitur super quamdam domum ipsius Guillermi sitam Diuioni in Burgo juxta domum Gylete filie Pariseti dicti de Barra ex una parte et domum Guillermete relicte Roberti dicti de Castellione quondam ex altera; quos uiginti solidos ille qui possidet uel qui possidebit imposterum dictam domum tenetur soluere ut dicitur dictis religiosis singulis annis mense octobri; et de predictis uiginti solidis et de omni jure proprietatis et possessionis quod dictus Johannes habebat et habere poterat in dictis uiginti solidis et assignatione dicte domus se dictus Johannes coram nobis deuestiuit et dictos religiosos per presentes litteras inuestiuit et omne jus et omnem actionem quod et quam habebat idem Johannes in dictis uiginti solidis in assignatione dicte domus et contra possessores dicte domus dictis religiosis cessit coram nobis promittens dictus Johannis per fidem suam in manu nostra corporaliter prestita se dictam donationem et concessionem ratam et firmam imperpetuum habere et inuiolabiliter obseruare nec in aliquo de cetero contrauenire per se siue per alium tacite uel expresse. In cuius rei testimonium ad requisitionem predicti Johannis presentibus litteris sigillum curie Lingonensis duximus apponendum. Datum et actum die lune post festum apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto. Orig., G. 257, avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. {156}N° 82. 1276 septembre Vente faite à Saint-Etienne au finage de Velle-sous-Gevrey d’un demi journal de terre en Invesera, d’un demi journal en Chaucart et de plusieurs autres terres. In nomine Domini amen. Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense septembri ego Johannes de Uilla subtus Genreium filius defuncti domini Guillermi de Uilla subtus Genreium militis in mea libera potestate et omnino mei iuris existens notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine ui et metu et sine circumuentione aliqua titulo pure perpetue legitime ac irreuocabilis uenditionis uendo concedo et quicto in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis pro eis et eorum successoribus ea omnia que inferius annotantur uidelicet quandam peciam terre arabilis que fuit Perreneii Alagoillie continentem circiter dimidium iornale sitam in finagio de Uilla ubi dicitur en Inueseram iuxta terram Perreni Pillier ex una parte et iuxta terram que fuit Chaucart ex altera; item medietatem illius pecie terre que fuit Chaucart continentis circiter dimidium iornale site prope grangiam meam iuxta terram meam; item quandam peciam prati continentem circiter secturam et dimidiam subtus sitam inter pratum Perreli de Uilla domicelli et pratum domini Petri Chelot presbiteri; item quandam peciam terre continentem iornale et dimidium sitam {157}supra pratum predictum en Inuesera inter terram Henrici filii Richardi Bocidam et terram meam; item quandam peciam terre que fuit Chaucart continentem circiter dimidium iornale sitam inter terram meam et terram predicti Henrici prout se ingerit usque ad cheminium; item quandam peciam terre continentem dimidium iornale sitam subtus clausum militum inter terram Perreli filii domini Gillonis militis et terram meam; item et duas pecias terre continentes unum iornale sitas ultra la Perrele inter terram meam et terram Perreli filii domini Gillonis; que omnia supradicta erant et mouebant de feodo predictorum abbatis et conuentus. Quam uenditionem feci predictis abbati et conuentui precio scilicet duodecim librarum Uiennensium de quibus ab ipsis plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata; propter quod de predictis omnibus et singulis ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestuum. Quare teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predicta omnia et singula in presenti uenditione contenta garantire predictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis meis sumptibus et onus littis in me pro eis suscipere quamcito et quociens super hoc fuero requisitus sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite {158}uel expresse. Hoc saluo quod domina Beatrix matricera mea tenebit in dotalicium quandiu uixerit solummodo medietatem prati supradicti et medietatem terre predicte que fuit Chaucart et peciam terre que fuit Alagoillie et peciam terre que Templariorum. Hanc autem uenditionem et omnes circumuentiones predictas ego Jacquetta filia Alaydis de Uilla subtus Genreium defuncte sororis quondam dicti Johannis laudo uolo et concedo et ratas et firmas habeo et promitto in perpetuum habere iuramento meo super sancta Dei euangelia prestito corporali et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite uel expresse ratione minoris etatis uel reuocationis ad partem seu iuris alterius uel in alio qualicumque. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti nos Johannes et Jacquetta predicti exceptioni dicte uenditionis legitime non facte exceptioni dicti precii integre non habiti ac deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum etati minori omni tutele et auoerie omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis; uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie et per curiam archidiaconi quorum iurisdictionibus quo ad hec supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie ducis et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonensi supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis et Johannis Morelli de Uilla subtus Genreium et Lambelotti de Longa Curia et magistri Hugonis Fautrelli de Diuione clerici et Robini de Clinchamp {159}testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis. Orig. G. 388. — Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 119. (Mention: Sigillatum in duobus sigillis in cera uiridi.) N° 83. 1276 novembre Vente d’une terre par Aceline, fille de Gauthier de Crimolois. In nomine Domini amen. Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense nouembri ego Acelina filia Galteri de Crimolois et ego Johannes filius eius de Guifrido de Sancto Stephano primo marito suo et ego Guillelmus filius eius Johanne Guillier secundo marito suo notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concedimus et quittamus in hereditatem perpetuam Moneto de Crimolois filio defuncti Johannis de Chemino duas pecias terre arabilis contiguas sitas in finagio de Crimolois ubi dicitur en Assart Motot una scilicet libera pro decima sita iuxta terram Johannis de Abergamento et alia libera pro decima et tertiis iuxta terram hospitalis Iherosolimitani precio centum et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto emptore solutionem integram recepimus et habuimus in numerata pecunia; propter quod de dictis duabus peciis terre nos omnino deuestientes dictum emptorem pro se et suis heredibus corporaliter inuestimus. Uenditionem autem quittationem solutionem et inuestituram predictasego {160}Bartholomeus de Maigneio clericus maritus dicte Aceline uolo laudo et approbo et eas de uoluntate mea confiteor esse factas. Insuper nos Acelina Johannes Guillelmus et Bartholomeus predicti tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictas duas pecias terre quittas et liberas modo premisso garantire dicto emptori et eius heredibus perpetuo contra omnes et in omni curia propriis nostris sumptibus et onus littis in nos pro eis suscipere quamcito et quociens super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde modis omnibus conseruare indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire per nos uel per alios de cetero tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti prestiti integre non habiti ac deceptioni ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etati minori tutele et auoerie omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti; uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum omnium {161}testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Galteri de Crimolois Uiardi de Demois et Michaelis le Boirelier testium ad hoc uocatarum anno et mense predictis. Orig., G. 344 avec trace d’un sceau sur double queue de parchemin. — Cop. reg. G. 126, fol. 69. N° 84. 1276 novembre Acquêt par l’abbaye de deux pièces de terre en Amoiche, finage de Quetigny, sur Jacques Raveneau d’Ahuy. In nomine Domini amen. Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense nouembri nos Jacobus dictus Rauentaus de Aquedictu et Perronata eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendimus concedimus et quittamus in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis duas pecias terre arabilis sitas in finagio de Cutigneio ubi dicitur en Amoiche una scilicet terram Johannis dicti Niot ex una parte et iuxta terram Renaudi dicti Bouerat ex altera et alia uero iuxta terram Dominici Seigneal ex una parte et iuxta terram Perroneti clerici filii Thierrici Arsaude ex altera precio quatuor librarum Uiennensium de quibus a dictis emptoribus recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata. Propter quod de dictis duabus peciis terre nos omnino deuestientes dictos emptores pro se et suis successoribus corporaliter inuestimus. Quare tenemur et promittimus {162}et quilibet insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictas duas pecias terre quittas et liberas pro decima et tertiis garantire dictis emptoribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et onus littis in nos pro eis suscipere quamcito et quociens super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde modis omnibus conseruare indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos et per alios tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte uenditionis legitime non facte exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni ultra dimidiam iusti pretii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti. In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonensi et domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie supplicauimus et obtinuimus apponi; et nos archidiaconus et decanus predicti ad preces et requisitionem dictorum Jacobi et Perronete sigilla nostra presentibus litteris apposuimus in robur et testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Orig. G. 380. — Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 127. (Mention: Sigillatum in cera uiridi duobus sigillis.) {163}N° 85. 1276 novembre Consentement donné par l’évêque de Langres, au projet d’échange de l’église de Brochon possédée par Saint-Etienne contre celle de Neuilly qui appartient au chapitre de Langres. Uniuersis presentes litteras inspecturis G. Dei gratia Lingonensis episcopus salutem in Domino. Quod uiri uenerabiles decanus et capitulum Lingonense patroni ecclesie de Nulleyo prope Fauuerneium et uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis patroni ecclesie de Broichone nostre dyocesis iura patronatus dictarum ecclesiarum ad inuicem licite permutare ualeant auctoritatem concedimus et consensum dictam ecclesiam de Nulleyo cum pertinenciis prenominatis abbati et conuentui et eorum successoribus dum tamen dicti decanus et capitulum consentiant in usus proprios concedentes quam siquidem ecclesiam secundum quod deseruierit suas ecclesias Dyuionenses faciant in perpetuum deseruire. Uolentes quod auctoritate propria decedente uel resignante curato possessionem intrare ualeant ecclesie memorate. Saluis nobis et successoribus nostris quantum ad omnia alia iuribus episcopalibus in ecclesia supradicta. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense nouembri. Reg. cop. G. 126, fol. 5. {164}N° 86. 1276 9 décembre Acte d’échange de l’église de Neuilly qui apoartient au chapitre de Langres contre celle de Brochon appartenant à l’abbaye de Saint-Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis Otho decanus et capitulum Lingonense frater Girardus abbas Sancti Stephani Dyuionensis totusque eiusdem loci conuentus salutem in Domino. Notum facimus quod nos pensata et considerata euidenti utilitate ecclesiarum nostrarum habito diligenti et solempni tractatu in ecclesiis nostris die mercurii post festum beati Nicholai hiemalis ad hoc faciendum a nobis dictis et decano et capitulo specialiter assignata ius patronatus quod nos dicti decanus et capitulum habemus in ecclesia de Neulleio prope Fauorneium et quicquid in dicta ecclesia percipimus ac percipere possumus et debemus et nos abbas et conuentus predicti ius patronatus quod habemus in ecclesia de Brochone et quicquid in dicta ecclesia percipimus et percipere possumus et debemus ad inuicem permutamus, promittentes bona fide pro nobis et pro successoribus nostris nos contra dictam permutationem in posterum non uenturos sed eam ratam et firmam imperpetuum habituros. Attendentes itaque nos decanus et capitulum memorati deuotionem quam dicti abbas et conuentus erga nos et predecessores nostros habent et hactenus habuerunt donationem quam fecit eisdem de dicta ecclesia de Neuilleio et pertinenciis reuerendus pater ac dominus G. Dei gratia Lingonensis episcopus consentimus et eamdem ratam ac gratam habemus. In quorum omnium testimonium et munimen nos decanus et capitulum abbas et conuentus nos predicti {165}sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Datum die mercurii predicta post festum beati Nicholai anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto. Orig. G. 216. — Cop. (Arv.) reg. G. 126, fol. 5. — Cop. (Arv.) reg. G. 132, fol. 158. (Mention: Sigillatum tribus sigillis in cera uiridi sub du plicicauda pergameni.) N° 87. 1276 décembre Donation par André Tonnelier, de trois pièces de terre sur Gevrey. In nomine Domini amen. Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense decembri nos Andreas dictus de Tilicastro dolearius burgensis Diuionensis et Oudoenos eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine circumuentione aliqua considerata utilitate nostra damus concedimus et quittamus in puram et perpetuam elemosinam donatione irreuocabili facta inter uiuos religiosis uiris magistro et fratribus domus Dei de Tilicastro pro eis et eorum successoribus tres petias uinearum prout eas tenebamus tempore confectionis presentium litterarum; quarum duæ sitæ sunt in finagio Genrei una scilicet in loco ubi dicitur en Esteloies iuxta uineam Naui Gelefroy ex una parte et iuxta uineam Moingeon dicti la Geothe ex altera et alia in loco ubi dicitur en Bordeneal iuxta uineam Bobelini dicti Moingette et iuxta uineam dicti Moingeon la Geothe ex altera; et alia que fuit Moingati matricularii de Tilicastro sita est in finagio Diuionense {166}ubi dicitur en Polmeres iuxta uineam heredum Terrici Borioise ex altera; item et omnes actiones quas habebimus et habere possumus et debemus erga personas a quibus emimus uineas supradictas. Quare de supradictis tribus petiis uinearum dictos magistros et fratres pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestiuimus per inuestituram dictarum prœsentium quas habebamus ex emptionibus uinearum prœdictarum ita quod non teneamur de exactione dictarum uinearum, promittentes quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium prœsentium et futurorum et per sacramentum nostrum corporaliter super sancta Dei euangelia prestitum prœdicta omnia et singula prout in prœsenti concessione donata firmiter tenere et inuiolabiliter et perpetuo obseruare et in nullo per nos uel per alios contra ire de cœtero tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptionibus doli mali uel lœsionis in factum fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto loci et patriæ omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti; uolentes nos compelli ad prœmissorum obseruantiam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundiæ cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dictæ curiæ supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti notarii Diuionensis Guillelmi dicti Beiart et Dominici Candelarii testium ad hoc uocatorum anno et mense prædictis. Cop. (Arv.), reg. G. 132, fol. 113. (Mention: Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni.)