CARTULAIRE DE L’ABBAYE DE SAINT-ÉTIENNE DE DIJON CHARTES DES ANNÉES 1230 à 1250 {1}N° 1. 1230. Acquisition d’une maison et de deux bancs au bourg. Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Bartholomeus Achius, et uxor eius Agna vendiderunt et concesserunt Petro abbati et ecclesiæ Sancti Stephani diuionensis domum suam cum duobus bancis et appendiciis suis, quæ sita est inter domum Joannis Teste et domum dominici le Loscaret a strata publica usque ad aliam stratam retro, de quibus se deuestierunt et dictum abbatem inuestierunt; et de garantia portanda se et sua in manu dicti abbatis obligauerunt; de pretio dictæ venditionis videlicet de centum et duodecim libris recognouerunt in integrum se esse pagatos. Hanc vero venditionem Odo frater dicti Bartolomei acceptauit et laudauit. In cuius rei testimonium ego R... decanus capellæ ducis et ego O... decanus christianitatis diuionensis ad preces supradictorum Bartolomei et Agnæ, sigillorum nostrorum munimine presentem {2}paginam roboramus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 39, scellé de deux sceaux. N° 2. Avril 1230. Donation faite par Pierre, dit Cointes, au prieuré de Mirebeau, de la moitié de la dîme qui lui appartient au climat de Roortes, finage de Mirebeau. Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Petrus dictus Cointes dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam dicto et prioratui Mirebelli medietatem decime quam habet in territorio de Roortes apud Mirebellum pro remedio anime suæ et uxoris sue Adeline defuncte. Aliam vero partem inuadiauit dictus Petrus Petro abbati Sancti Stephani diuionensis pro LX solidis diuionensibus, quam medietatem debet facere valere unam minam bladi si non valeat; si vero plus valeat totum erit ecclesie supradicte. In cuuis rei testimonium ego R... decanus capelle ducis et ego O... decanus christianitatis diuionensis ad preces supradicti Petri sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus. Actum anno domini M°.CC°. tricesimo, mense aprili. Orig., G. 373, scellé de deux sceaux sous double queue. {3}N° 3. Juillet 1230. Décision d’un commissaire papal, dans laquelle se trouve une bulle du pape Grégoire IX qui donne le privilège au duc de Bourgogne et au chapitre de sa chapelle, de ne pouvoir être assignés plus loin que deux journées et ce, contrairement à la demande de l’abbaye de Saint-Etienne. H..., diuina permissione tituli Sancte Pudentianæ presbiter cardinalis uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et sinceram in domino charitatem. Nouerit uniuersitas vestra quod procurator decani et capituli capellæ ducis diuionensis, indulgentiam a sede apostolica impetrauit, cuius tenor talis est. Gregorius episcopus, seruus seruorum Dei dilectis filiis decano et capitulo capellæ ducis diuionensis salutem et apostolicam benedictionem. Dignum est ut qui sedi apostolicæ immediate subestis, ipsius fauore foueamini speciali, qui sic commodis vestris accedat quod alii exinde dispendium non incurrant. Cum itaque, sicut asseritis, lingonensis diocesis in qua ecclesia vestra consistit adeo sit diffusa, quod ecclesia ipsa fere per tres dietas extra eumdem diocesanum tracti ad iudicium grauibus fatigemini laboribus et expensis. Nos vestris et dilecti filii nobilis viri ducis Burgundiæ supplicationibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus ut auctoritate litterarum nostrarum vel legatorum sedis apostolicæ ab ecclesia vestra ultra duas dietas vocari ad iudicium nequeatis. Ita tamen quod indulgentiam huiusmodi per partes faciatis publicari vicinas, ne aliqui ad remotiora loca, per ignorantium litteras impetrantes, exinde dispendium patiantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius {4}se nouerit incursurum. Datum Laterani kalendas julii pontificatus nostri, anno quarto. Procurator vero venerabilis patris lingonensis episcopi et abbatis et conuentus Sancti Stephani diuionensis, lingonensis diocesis, eidem indulgentiæ in audiencia publica contradixerit. Super qua, nos dominus papa dedit eisdem procuratoribus auditorem, inter quos cum fuisset in presentia nostra diutius altercatum, tandem procurator predictorum decani et capituli petiit a procuratore dicti episcopi et abbatis et conuentus quod absolueret indulgentiam memoratam, et ipse, per litteras nostras caueret, eidem solemniter promittendo procuratoris nomine, pro decano et capitulo capellæ ducis, quod non obstante indulgentia ipsa episcopus et abbas et conuentus iamdicti vel successores eorum possent predictos decanum et capitulum per litteras apostolicas, vel legatores apostolice sedis in iudicium trahere per duas dietas, non a prefata capella sed a finibus lingonensis diocesis computandas. Ita quod per ipsam indulgentiam sepedictis episcopo et abbati et conuentui Sancti Stephani preiudicium nullum fiat, et quantum ad ipsos episcopum ac abbatem et conuentum perinde habeatur, ac si non fuisset penitus impetrata. Cum igitur omnia supradicta procurator decani et capituli procuratori predictorum episcopi et abbatis et conuentus solemniter promiserit coram nobis, nos ad petitionem utriusque partis, in testimonium factæ promissionis, et inter procuratores ipsos taliter acceptatæ, ne per dictam indulgentiam lingonensi episcopo vel abbati et conuentui iamdicto possit imposterum preiudicium generari, presentes litteras fecimus sigilli nostri auctoritate muniri. Ut autem hoc factum robur maioris obtineat firmitatis venerabiles patres Sancte Mariæ transtiberym presbiter cardinalis, ac R. Sancte Mariæ in cosmidin diaconus cardinalis huic scripto ad petitionem procuratorum utriusque partis sigilla sua apponi fecerunt. Datum {5}Anagniæ XIIII calendas octobris pontificatus domini Gregorii papæ noni anno quarto. Cop., reg. G. 121, f° 39. N° 4. 1231. Guillaume de Vergy, pour dédommager l’église de Mirebeau de l’occupation d’un terrain qui lui appartient, lui donne un homme et sa famille. Ego Villelmus de Vergeio, senescalcus Burgundiæ, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum quamdam terram arabilem, videlicet circa octo iornalia, que ad prioratum et ecclesiam Mirebelli pertinet, detinuissem occupatam, ad satisfaciendum dicte ecclesie, dedi et concessi ut in villa Mirebelli unum hominem et heredes suos predicta ecclesia possit aubergire et tenere eadem libertate qua et alii homines dicte ecclesie ibidem habentur et tenentur. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo primo. Orig., G. 371, scellé sous double queue. N° 5. 1231. Lettre, sous le scel de Gauthier, abbé de Cîteaux, de la renonciation faite par Verric d’Auxonne à tous les héritages qu’il tenait de l’abbaye de Saint-Etienne à Genlis et Varanges. Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Verricus de Ausonia de omnibus debitis et querelis quibus... eidem tenebant tam in capite quam in membris dictam ecclesiam {6}penitus acquitauit. Preterea octo modios ... eidem reddere tenebant annuatim et omnia que apud Genleium, Varranges et salutem de possessionibus et rebus... habebat tam in hominibus quam in redditibus, molendinis, terris et pratis que a Stephano, quondam abbate et a conuentu... pro sexcentis et quadraginta libris stephaniensibus, titulo pignoris, obligata tenebat, supradicte ecclesie resignauit et in omnibus... similiter quittauit. Pro huiusmodi vero quittatione, P... abbas et conuentus jamdicte ecclesie dederunt et concesserunt eidem et heredibus suis quodquod habebant apud Vilote et Crisse in omnibus commodis que supradictis P... abbas acquisiuit et quatuor falcatas prati apud Genle in Bruel et in Maubiez et vineas quas idem P. abbas emit ab abbate et conuentu Tullei videlicet unum iornale in Bergis et quator iornalia in Combis iure hereditario possidenda, et pro remedio anime sue et antecessorum suorum anniuersarium celebrabunt annuatim in crastino inuentionis beati Stephani, et ipsa die, dictus conuentus procurabitur de XX solidis in furno sancti Petri annuatim percipiendis. In cuius rei testimonium, nos G... abbas cisterciensis ad preces supradicti Verrici, presentes litteras sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo primo. Orig., G. 356, scellé sous double queue. N° 6. 1232. Vente d’une maison située au bourg de Dijon. Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod domina Vilana de Chandostre laude et assensu filiarum suarum {7}videlicet Adeline et Alailenot vendidit P... abbati Sancti Stephani diuionensis et ecclesie sue domum suam quæ sita est in burco iuxta domum Johannis Teste cum banco sito ante eandem domum pro sexaginta duabus libris diuionensibus predicte Vilanæ computatis et traditis Margareta etiam eius filia et Willelmus maritus eius, Juhanna et Humbelmus de Sancto Sequano eius maritus, Viloz et Odo de Baisse maritus eius, Nicola et Evaudoz de Thar maritus ipsius, Elisabeth et Willelmus maritus eius hoc voluerunt et laudauerunt et contra omnes calumpniantes qui si forte apparuerint tenentur grantire. In cuius rei testimonium, ego R. decanus capelle ducis et ego O. decanus christianitatis diuionensis ad preces predicte Vilanæ et omnium aliorum pronominatorum sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo secundo. Cop., reg. G. 126, f° 49. N° 7. 1232. Sentence arbitrale de Guillaume, prévôt de Dijon, au sujet des droits de pâturage que les seigneurs et les habitants d’Ahuy et de Daix prétendaient les uns sur les autres. Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod cum discordia verteretur inter abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et dominum Odonem de Marrigneio, militem, dominus de Dez ex altera, super pasturis finagiorum de Dez, in quibus dicti abbas et conuentus dicebant villam et grangiam suam de Aqueductu usuagium plenarium habere dicto Odone, e contrario afferente de consensu pretium inquisitores hincinde fuerunt electi, videlicet per abbatem Sancti Stephani, Willelmus propositus diuionensis per dominum Odonem, {8}dominus Huo Moncarius miles de Diuione, qui videlicet inquisitores recepto iuramento hominum tam de villa de Aqueductu quam de villa de Dez et facta inquisitione pronunciauerunt diffiniendo grangiam et homines Aqueductus debere habere usuagium plenarium in pasturis supradictis: quam inquisitionem et pronunciationem dictus Odo ratam habuit et acceptam concedendo etiam dicte ecclesie Sancti Stephani in fauorem religionis eidem ecclesie, ut dicti homines et grangia de Aqueductu perpetuo habeant et pacifice possideant quod pronunciatum est per inquisitores antedictos, promittens nihilominus eidem ecclesie et hominibus de Aqueductu super predictis pasturis portare garantiam, et hec omnia promisit dictus Odo fide interposita se fideliter seruaturum. Ita tamen quod homines de Dez habebunt similiter usuagium plenarium in pasturis Aqueductus. In cuius rei testimonium ego R... capelle ducis et ego O... christianitatis diuionensis decani ad preces iamdicti Odonis sigillorum nostrorum munimine presentes litteras roboramus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo secundo. Orig., G. 309, scellé de deux sceaux sous double queue (cire verte). N° 8. 1232. Reconnaissance, par plusieurs habitants d’Ahuy, qu’ils sont hommes de l’abbaye. Ego R..., capelle ducis, et ego B..., christianitatis diuionensis decani, notum facimus uniuersis quod Aubricus Galarz et filii eius videlicet Hemericus Petrus et Bartolomeus in nostra presencia recognouerunt se esse homines Sancti Stephani diuionensis et de dominio Aqueductus, qui si a dicto dominio recedent cometa de prahebis quam {9}tenent a Petro abbate dicte ecclesie pro qua, dum ibi manebent, tales debent dicto abbati reddere redditus quales ceteri homines dicte ville reddere consueuerunt, licet ipsa cometa seminibus vel segete sit vulgata vel cooperta, tamen ad dictam ecclesiam libere et absque contradictione sicuti erit cum seminibus vel segete reuertetur, hec omnia dictus Galarz et eius dicti filii sacramento corporali interposito firmiter obseruare promiserunt. In cuius rei testimonium ad preces supradictorum Aubrici Galarz et filiorum eius sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus. Actum anno Domini M°. CC°. tricesimo secundo. Orig., G. 300. — Cop. G. 126, f° 45. N° 9. Janvier 1232. Bulle du pape Grégoire IX, qui met sous la protection de saint Pierre l’église de Saint-Etienne et tous ses biens, et notamment la ville et chapelle d’Asnières. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem: cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum: eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo diuino vacatis obsequio; cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem villam de Asneriis, sitam iuxta villam de Aqueductu, cum {10}iuribus et pertinentiis suis, quam a nobili viro duce Burgundie nobilis mulieris Yolandis uxoris ipsius accedente consensu, iusto emptionis titulo canonice proponitis vos adeptos prout in eorum litteris confectis exinde dicitur plenius contineri; sicut eam iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio comunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie decimo sexto calendas jannuarii, pontificatus nostri anno sexto. Orig., G. 117, scellé d’un sceau pendant sur lacs, soie jaune et rouge. N° 10. Janvier 1232. Lettre, sous le scel du duc Hugues IV, de la déclaration faite par le Moutons, du don viager de la moitié du moulin et d’une vigne fait par Gauthier, son frère, à Béatrix, sa mère. Ego ala... Burgundie, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod le Moutons filius Willelmi domini Fauuernei defuncti, coram me recognouit quod medietas molendini et medietas vinee que Galterus frater ipsius Moutonis concessit Beatrici domine et matri sue possidenda quamdiu ipsa erit in habitu seculari sine ordine et religione post decessum dicte B..., ad dictum Galterum et ad heredes suos absque porcione dou Mouton libere et absolute reuertetur et alias res percientur inter se sicut fratres. In cuius rei testimonium presentes litteras feci {11}sigillo meo sigillari. Actum est anno domini M°. CC°. XXX°. secundo mense januario. Orig., G. 348, scellé sous double queue de parchemin. N° 11. Janvier 1232. Quittance après la vente de la terre d’Asnières, faite par le duc Hugues IV à l’abbaye de Saint-Etienne, pour la somme de mille trois cents livres. Ego Hugo dux Burgundie notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego recepi a Petro abbate Sancti Stephani diuionensis tredecem centum libras stephanienses pro villa de Asneriis quam vendidi eidem. In cuius rei testimonium sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. Actum anno Domini M°. CC°. tricesimo secundo, mense januario. Orig., G. 321, scellé sur double queue de parchemin. N° 12. Mai 1232. Vente, faite aux chanoines de Saint-Etienne, d’un pré à Magny, par Eudes de Marigny, chevalier, seigneur de Daix. Sciant omnes presentes litteras inspecturis quod dominus Odo de Marigneio miles, dominus de Diz vendidit Petro abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis totum pratum suum quod situm est inter locum pascuæ de Maigneio et pratum de Julleio quod est Sancti Stephani diuionensis, quod contra omnes calumniatores qui, si forte apparuerint, debet garantire, et de pretio venditionis se tenuit pro pagato. In cuius rei testimonium ego R..., {12}capelle ducis et ego O..., christianitatis diuionensis decani, ad preces supradicti, sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus. Actum anno domini M°. CC°. XXXII°. mense maio. Cop., reg. G. 126, f° 146. N° 13. Août 1232. Acquisition de la maison de maître Simon, archidiacre de Langres, située à Dijon, devant la porte du cloître. Guillermus archidiaconus lingonensis et magister Henricus de Musceio canonicus et officialis curie lingonensis omnibus ad quos presentes littere peruenerint, salutem in domino. Nouerit uniuersitas vestra quod Simon presbiter de Banna, et Raaudus presbiter de Marcilleio in presentia nostra constituti, et ad hoc adducti recognouerunt spontanea voluntate quod ipsi vendiderant domino abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis domum que fuit magistri Simonis archidiaconi, que sita est ante portam claustri iuxta domum Jaffot, pro sexaginta et vindecim libris lingonensibus, de quibus confessi sunt se esse pagatos, et promiserunt bona fide quod ipsi super hac venditione dicto abbati et conuentui tanquam executores testamenti prefati archidiaconi legitimam portabunt garantiam. In cuius rei testimonium ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigillis nostris fecimus sigillari. Actum anno gratie M°. CC°. XXX°. secundo, mense Augusto. Orig., G. 173, scellé de deux sceaux sous double queue. {13}N° 14. Août 1232. Vente à l’abbaye de Saint-Etienne, par Jaffet, citoyen de Langres, d’une cheminée, d’une cuisine et de lits. Guillermus archidiaconus lingonensis, et magister Henricus de Musceio canonicus et oficialis lingonensis, omnibus ad quos præsentes litteræ peruenerint salutem in Domino. Nouerit uniuersitas vestra quod Jaffetus ciuis lingonensis, et Margareta uxor eius, et Joannes filius eiusdem Margaretæ in præsentia nostra constituti, et ad hoc adducti spontanea voluntate, recognouerunt quod ipsi vendiderant domino abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis caminum qui est continguus domui magistri Simonis cum coquina quæ retro est, et cum talamis priuatis, sicut paries diuidit qui paries erit communis utrique parti et cum omnibus aliis apenditiis suis quæ retro sunt pro quadraginta libris lingonensibus; recognouit etiam dictus Joannes volentibus et laudantibus dicto Jaffeto et Margareta quod ipse erat extra auœriam eorum et quod ipse nec per se nec per alium deinceps reclamaret; promiserunt iterum dicti tres scilicet Jaffetus et Margareta et Joannes fide interposita, se hanc venditionem firmiter obseruare et domino abbati et conuentui contra omnes legitimam ferre garantiam, et se pagatos de dicta pecunia recognouerunt; hanc venditionem laudauerunt filii et filiæ eorum Guillemote Tholocastæ, Anneloz, Guioz et Hugonoz. In cuius rei testimonium ad petitionem utriusque partis præsentes litteras sigillis nostris fecimus sigillari. Actum anno gratiæ M°. CC°. XXX°. secundo, mense Augusto. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 246, scellée de deux cachets brisés pendants sur double queue de parchemin. {14}N° 15. Octobre 1232. Vente de la terre d’Asnières, près Ahuy, faite par Hugues IV, duc de Bourgogne, et Yolande, sa femme, à l’abbaye de Saint-Etienne. Ego Hugo dux Burgundie notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego laude et assensu uxoris mee Yolandis, ducisse Burgundie, villam de Asneriis sitam prope villam de Aqueductu quam mihi antea vendiderant dominus Bartholomeus dictus Scambio miles, et Sebilla uxor eius vendidi, concessi et tradidi ecclesie beati Stephani diuionensis et canonicis ibidem Deo seruientibus per manum P... abbatis ipsius ecclesie una cum appendiciis, pertinenciis et iuribus eiusdem ville videlicet recepto sine manerio de Crotis, finagiis, territoriis, pratis, terris, nemoribus, vineis, aquis, stannis, pasturagiis, iusticia maiorum et minorum, redditibus prouentibus nec non et aliis commodis uniuersis ipsius ecclesie habendam cum predictis in perpetuum et pacifice possidendam in ea maneria in quia dictus Bartholomeus et Sebilla uxor eius eandem tenuerunt et possederunt. Sciendum etiam quod quicquid dictus Bartholomeus et Sebilla uxor eius in predicta villa seu pertinenciis eiusdem habebant vel habere poterant et quam eam mihi vendiderunt ipsi ecclesie totum quittaui et concessi perpetualiter habendum et tenendum. Nihil de hiis que mihi vendiderant idem H... et uxor eius Sebilla in dicta villa seu pertinenciis eiusdem retinendo. Teneor autem predictis abbati et conuentui sancti Stephani villam supra nominatam cum pertinentiis ipsius in perpetuum garantire contra omnes. De pretio autem venditionis ville predicte, videlicet trium milium librarum Stephaniensium me teneo penitus pro pagato; et de dicta villa et pertinenciis ipsius me deuestiens, ipsum abbatem nomine {15}ecclesie beati Stephani inuestiui de eadem. In huius rei testimonium presentes litteras ego dux et Yolandis uxor mea sigillorum nostrorum munimine roborauimus. Actum Castellioni anno domini M°. CC°. tricesimo secundo, mense octobris. Cop., reg. G. 126, f° 37. N° 16. 1233. Cambion et Sybille, sa femme, confirment la donation, faite à Saint-Etienne par le seigneur de Thart, de cinq émines de blé par an. Nos B... dictus Cambio miles et Sibilla uxor mea, notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod cum Johannes quondam dominus de Thard dedisset tunc temporis scilicet anno domini millesimo ducentesimo decimo octavo Deo et ecclesiæ Sancti Stephani diuionensis pro remedio anime Beatricis uxoris sue in perpetuam elemosinam quinque eminas bladi ad mensuram Diuionis annuatim reddendas usque ad festum omnium sanctorum, ita videlicet quod canonici dicte ecclesie teneantur anniuersarium dicte B... singulis annis celebrare; dictam elemosinam collatam dicte ecclesie a pronominato Johanne, ego iamdictus B... et S... uxor mea, filia predicti Johannis laudamus et in perpetuum ratam habemus, et ipsam elemosinam assignatam a dicto Johanne super molendinum de Rofenaul similiter adsignamus: ita tamen quod si dicti molendini redditus ad plenariam solutionem dicte elemosine non sufficerent de redditibus nostris quos habemus in villa sancti Juliani tenemur ad plenum perficere: canonici vero dicte ecclesie pro remedio animarum nostrarum post obitum nostrum debent annuatim anniuersarium nostrum celebrare: in huius rei testimonium {16}ego sepedictus B... sigillo nostro et sigillo O... decani diuionensis quod ipse ad preces meas et ad preces sepedicte Sibille uxoris mee apposuit presentem paginam fecimus roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo trigesimo tertio. Orig., G. 397, scellé de deux sceaux sur double queue de parchemin. N° 17. 1233. Règlement portant que tous les ans, le jour de Carême, on ferait une aumône de pain et de chair à tous les pauvres qui se présenteraient à la porte du monastère. Uniuersis presentes litteras inspecturis P... abbas, H... prior totusque conuentus Sancti Stephani diuionensis salutem. In actore salutis uniuersitati iure dignum duximus declarandum nos de communi consensu statuisse et ordinasse quod singulis annis in Carnipriuio sacerdotum fiet distributio et erogatio panis et carnis omnibus pauperibus qui venerunt ad portam monasterii nostri in die superius annotata. Ad predictam autem distributionem et erogationem faciendam assignauimus redditus ville nostre que Asneres vulgariter appellatur, quam scilicet villam nostram venerabilis P... abbas noster sicut et alia bona quam plurima nostro monasterio acquisiuit; qui quidem abbas noster de statu miserabili in quo perueneramus per negligentiam abbatum qui ipsum precesserant per Dei gratiam nos extraxit. Item statuimus et ordinauimus quod pronominata villa nostra alienari a monasterio nostro non possit in posterum etiam si quod absit alienaretur ad possessorem transiret cum honere memorato. Statuimus etiam et ordinauimus quod abbates qui pro tempore fuerint antequam administrationem {17}suam monasterii recipiant et antequam sibi conuentus obedienciam faciat teneantur virare omnia supradicta se firmiter seruaturos. Nos vero iuravimus predictum statutum et ordinationem memoratam in perpetuum obseruare. In cuius rei testimonium presentem paginam fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari. Actum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo tercio. Orig., G. 321, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 18. 1233. Concession viagère du tiers des dîmes de Thenissey, faite par Pierre, abbé, et le couvent de Saint-Etienne, à Simon, doyen de Grancey. Ego Petrus abbas Sancti Stephani diuionensis totusque conuentus eiusdem ecclesie notum facimus uniuersis, quod nos dedimus et concessimus communi assensu Symoni, decano Grancey, toto tempore vite sue pacifice tenendam sine aliqua retemptione nostram terciam partem decimarum tam magnarum quam minutarum in omnibus prouentibus quam habebamus apud Tenisseium; de quo dono tenemus et legitimam ferre garantiam contra omnes. Ipse vero habito respectu ad deuotionem nostram post hoc factum pietatis intuitu et pro remedio anime sue et antecessorum suorum donauit nobis sexaginta libras stephaniensium et conuentui nostro quadraginta libras diuionenses ad unam refectionem. Ipsa vero iam supradicta summa pecunie et iam dictis dicto abbati et computati fuerunt et traditi. Post mortem vero dicti decani prefata decima ad ecclesiam nostram libere et integre reuertetur, et ut super hoc non possit orin questio presentem cartam iam dicto decano sigillorum nostrorum {18}munimine multis presentibus tradidimus sigillatas. Anno gratie M°. CC°. XXX°. III°. Orig., G. 400. N° 19. 1232. Sentence et accord entre Saint-Etienne et Saint-Bénigne, pour l’inhumation d’un chanoine de la chapelle. In nomine Patris et Filii et Spiritui Sancti, amen. Nos Robertus, diuina miseratione ecclesie lingonensis minister humilis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod auditis et intellectis hinc inde propositis in causa quæ vertitur coram nobis inter abbatem Remundum generalem administratorem Sancti Benigni, et conuentum eiusdem loci Diuionis ex altera, super tumulationem Humberti, canonici capelle ducis, die de consensu partium assignata ad audiendam definitivam sententiam, communicato bonorum utrorum consilio abbatem Sancti Stephani et conuentum ab impetitione alterius partis per sententiam definitiuam absoluimus, reservata questione expensarum. Actum in octabis purificationis Beatæ Mariæ, anno Domini M°. CC°. tricesimo secundo. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 39. N° 20. Mars 1233. Bulle du pape Grégoire IX, qui renvoie l’abbé et les religieux de Saint-Etienne, d’une inscription en faux contre les bulles produites par eux. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis abbati et conuentui Sancti Stephani de Diuione, ordinis {19}sancti Augustini lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Constitutis in presentia nostra Alberico procuratori vestro et Benedicto sanctonense clerico pro causa que inter nos ex parte una, et dictum B... ex altera vertebatur super quibusdam litteris apostolicis que dicebantur de falsitate suspecte et super illa volentibus ad inuicem litigare dilectum filium, magistrum Johannem de Sancto Germano, capellanum nostrum dedimus auditorem qui iuridictis apostolicis litteris ac relatione venerabilis fratris nostri archiepiscopi bisuntini et collegarum ipsius, quibus examinatio et inquisitio super premissis omnibus ad instantiam prefati B. ab apostolica sede commissarii diligenter inspectis et auditis etiam que hinc inde fuere preposita coram ipso et plenius intellectis de dilicti filii nostri G... sanctorum Cosme et Damiani diaconi cardinalis, et aliorum prudentum consilio diffinitivam pro vobis sententiam promulgauit sepedicto B.. super hoc perpetuum silentium imponendo, quam ut apostolico dignaremur munimine roborare, fuit a nobis ex parte vestra humiliter postulatum. Nos igitur, vestris devotis precibus inclinati, dictam sententiam rationabiliter prolegatam cuius tenorem de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus cuius tenor est talis. In nomine Domini amen. Inter querelas meroris expositi Benedicto sanctonensi clericus apostolicum pulsauit auditum, quod Petrus abbas et conuentus Sancti Stephani diuionensis quibusdam apostolicis litteris usi fuerant de falsitate suspectis ad quod examinis apostolici remedium implorabat: venerabilis igitur pater bisuntinus archiepiscopus et dilecti in Christo archidiacons de Salinz et officialis bizuntini a domino papa inquisitores ad ipsius B... instantiam deputati quasdam litteras apostolicas, quas partibus litigantibus coram eis post diligentem indaginem inueneratur cum eorum processibus ac relationem inquisitionis et processus {20}eorum sub sigillis propriis secundum apostolici rescripti tenorem ad examen apostolicum remiserunt; Cumque coram me Johanne de Sancto Germano domini propter capellano super hiis ab ipso domino auditore concesso a dicto B... et Alberico abbatis et conuentus procuratore fuisset diutius litigatum visis et auditis hinc inde propositis predictis litteris apostolicis ac ipsa ratione diligenter inspectis cum nec de falsitate constituerit nec de ipsius probabili correctata, de diuini egidii sanctorum Cosme et Damiani diaconi cardinalis ab ipso domino ad hoc specialiter deputati nec non et aliorum prudentum consilio dictos abbatem et conuentum sententialiter a prefata eis obiecta falsitate absoluta iamdictis B... super hoc perpetuum silentium imponendo. Datum ... anno millesimo ducentesimo trigentesimo pontificatus domini Gregorii papæ nono anno sexto nono calendarum Martii. Ad predictorum abbatis et conventui preces presentem paginam sigilli proprii testimonio roboraui. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagniæ VIII calendarum Martii pontificatus nostri anno sexto. Orig., G. 117. N° 21. Mai 1233. Donation d’une maison, en faveur de Saint-Pierre, abbé, et du couvent de Saint-Etienne, par Guillaume Monruns de Fauverney, du consentement de Béatrix, sa mère. Ego Hugo dux Burgundiæ notum facio uniuersis presentibus et futuris quod Villelmus dictus Muntuns de Fauuerniaco {21}laude et assensu Beatricis matris sue et Galteri fratris sui, dedit in elemosinam Deo et ecclesiæ Sancti Stephani diuionensis domum suam de Diuione et curiam cum uniuersis appendiciis eiusdem domus circumque adiacentibus et diffusis. Que domus et curia site sunt infra muros diuionenses et omnes census quos ipse habebat in villa diuionense; similiter dedit ecclesiæ supradictæ et de omnibus hiis se deuestiens, Petrum abbatem et conuentum Sancti Stephani multis presentibus inuestiuit. Petrus vero abbas et conuentus dicte ecclesie ne accepti beneficii immemores esse viderentur, dederunt de bonis ecclesie suæ Willelmo supradicto ducentas libras diuionense monete quas integraliter recepit. Ipse vero Villelmus et Galterus frater suus, iuramento corporaliter prestito tenentur et heredes eorum post ipsos, supradictam elemosinam ecclesie Sancti Stephani superius annotate contra omnes perpetuis temporibus legitime garantire. In huius rei testimonium, ad petitionem utrarumque partium, presentes litteras sigilli mei feci munimine presentem paginam roborari. Actum mense maii, anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio. Orig., G. 173, scellé sur trois lacs disparus. N° 22. Septembre 1233. Lettres, sous le sceau de Hugues IV, duc de Bourgogne, de l’inféodation à vie de la terre de Couternon, faite par l’abbé de Saint-Etienne à Jean de Thenissey. Hugo dux Burgundie uniuersis presentes litteras inspecturis salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod dominus Johannes de Tenisseio miles, in nostra presentia constitutus, quicquid tenebat et habebat ad vitam suam in feodum de ecclesia beati Stephani diuionensis apud villam {22}que dicitur Cortalnon et in finagiis et pertinentiis eiusdem villæ tam hominibus, mansis, redditibus quam aliis comodis uniuersis totum quittauit dicte ecclesie beati Stephani in manu P... abbatis eiusdem ecclesiæ habendum decetero et pacifice possidendum; et de hoc se deuestiens dictum abbatem nomine ecclesie inuestiuit preterea, quictauit similiter dictus Johannes et concessit in perpetuum dicte ecclesie quicquid dominus Girardus Rusus, miles, frater suus detinet apud Cotarnoul cum illud sit sicut dicit idem Johannes de feodo predicto nec illud tenet de voluntate sua nec pro escambio seu portione hereditatis fraterna vel alia qualibet causa eidem Girardo assignauit. In cuius rei testimonium presentes litteras ad instanciam dicti Johannis sigilli nostri munimine roborauimus. Actum anno Domini M°. CC°. trigesimo tercio, mense septembris. Orig., G. 343, scellé sous double queue. N° 23. Décembre 1233. Sentence arbitrale d’Eudes, doyen de la chrétienté de Dijon, et de Guillaume Chapun, clerc, d’après laquelle l’abbaye de Saint-Etienne percevra, pendant un an, les prébendes des deux chanoines de la chapelle, récemment décédés. Sciant omnes presentes et futuri quod cum discordia verteretur inter P..., abbatem et conuentum eeclesie Sancti Stephani Diuionensis ex una parte, et capitulum capelle ducis diuionensis ex altera supra quibusdam querelis inferius annotatis tandem post multas altercationes de bonorum virorum consilio: in nos videlicet Odonem, decanum christianitatis et Guillermum dictum Chapun clericum diuionensem tanquam in arbitros hinc inde extitit compromissum sub pena viginti marcharum stellingorum quam penam committetur et saluetur pars {23}nostrum arbitrium non obseruans parti alteri nostrum arbitrum obseruanti. Hos ii arbitri arbitrando sic pronunciauimus quod ecclesia Sancti Stephani habeat per unum annum prebendas domini Humberti de Spaniaco et Guidonis Banduini quondam canonicorum capelle ducis defunctorum. Recipiet similiter decimam ab illis qui admodiant ut ad firmam recipiunt seu ad censam vineas canonicorum predicte capelle pro parte illa quam reportant dicti admodiatores, pars vero canonicorum libera erit a decima, duos solidos qui distribuuntur in quatuor capitulis generalibus capelle non habebit de cetero nec petere poterit abbas seu ecclesia Sancti Stephani, scutellam ducis ut habeat, idem abbas sine suo mittere, canonici capelle liberam habebunt sepulturam. Abbas vero et ecclesia Sancti Stephani litteris illis in quibus continetur quod canonici capelle non possunt alibi sepeliri quam in ecclesia Sancti Stephani nisi ad aliam ecclesiam pede vel equo sine alieno adiutorio se transferant, non utentur sed eisdem omnino abrenuntiauerint; domusque fuerunt magistri dominici quondam canonici capelle que site sunt ante ecclesiam beate Marie quite remanent et libere capitulo capelle ducis, nec in eisdem domibus ecclesia Sancti Stephani aliquid de cetero poterit reclamare. Clerici de choro capelle manentes et decedentes in parrochiatu Sancti Stephani, si non eligant sepulturam alibi ad capellam ducis deferentur et ibidem celebratis eorum exequiis ad ecclesiam Sancti Stephani efferentur, ibidem sepeliendi cum lecto suo et culcitra si habeant et hoc fiet hinc inde bona fide. Item abbas Sancti Stephani poterit vendere tantummodo viginti et nouem modios vini ad bannum in uno dolio, et non plus, nisi forte dictum dolium quatuor sextarios aut octo plus teneret. Sub premissis articulis sic pronunciauimus, alia carta sua confecta super pace habita inter ipsos a domino papa confirmata in suo robore duratura. In cuius rei testimonium, utraque pars hanc {24}compositionem approbans, presenti scripto una cum sigillis nostris sigilla sua apposuernt. Actum est hoc anno domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, mense Decembris. Orig., G. 219, scellé de quatre sceaux sous double queue. N° 24. Janvier 1234. Vente de la terre de Hauteville. Nos Hugo dux Burgundie notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod Johannes de Bera domicellus, in nostra presentia constitutus, recognouit se dedisse perpetuo pro remedio animarum Odinis patris sui, quondam dominus de Bere, et uxoris eius matrix dicti Johannis et etiam anime sue in puram elemosinam Deo et ecclesie beati Stephani Diuionis per manum P..., abbatis eiusdem ecclesie, terciam partem omnium pertinentium, redditum et iurium que habebat in villa que dicitur Alta villa, nec non et pertinenciis et appendiciis eiusdem ville videlicet tam imhominibus, redditibus, prouentibus, domibus, pratis, vineis, nemoribus, pascuis, pasturagiis, territoriis, finagiis, quorum in omnibus aliis commodis; iusticia etiam maiori et minori, quam iusticiam idem Johannes dixit coram nobis se habere non solum in hominibus suis dicte ville sed etiam in omnibus hominibus quos habent in eadem villa abbas et conuentus Sancti Seccani. Abbas vero et conuentus iamdicti ecclesie Sancti Stephani sincere deuotioni eiusdem Johannis humiliter occurrentes promiserunt se futuros annuatim anniuersarium dictorum Odonis et uxoris sue nec non Johannis post mortem ipsius. Ad hec sciendum quod supradictus Johannes recognouit similiter coram nobis se vendidisse, concessisse et tradidisse in {25}plenum et perpetuum dominium ecclesie beati Stephani per manum abbatis eiusdem alias duas partes omnium prouentium, reddituum et iurium que habebat in predicta villa, in omnibus commodis et exitibus videlicet hominibus, redditibus, prouentibus, domibus, terris, pratis, vineis, nemoribus, pascuis, pasturagiis, territoriis, finagiis, banno et rebus aliis uniuersis, iusticia etiam maiori et minori quam non solum in hominibus suis sed etiam in hominibus eiusdem ville qui sunt ecclesie Sancti Seccani. Dixit coram nobis se semper habuisse et eandem iusticiam sepedicte ecclesie Sancti Stephani se teneri garantire et sic que omnia habebat in supradicta villa et pertinenciis eiusdem. Idem Johannes concessit ipsi ecclesie Sancti Stephani cum ratione donationis cum ratione venditionis habenda perpetuo et pacifice possidenda nihil sibi penitus in sepedicta villa seu appendiciis eiusdem retinendo et se de hiis omnibus deuestiens predictum abbatem nomine ipsius ecclesie corporaliter inuestiuit. De pretio si quidem dicte venditionis videlicet de septingentis et sexaginta libris stephaniensibus se tenuit plenarie pro pagato. Preterea dictus Johannes dixit, asseruit coram nobis quod ius ville et consuetudo talis erat quod si aliquis homo pronominate ville ab ipsa villa veniet recedere se ad alterius dominum transferendo nihil de his possessionibus quas antea tenebat apud Altam Villam a loco illo ad quem se transtulerit, poterit retinere sed omnia immobilia que tenebat ipsi ecclesie Sancti Stephani integre et libere remanebunt. Item dixit et affirmauit et asseruit coram nobis dictus Johannes quod omnia supradicta sunt de sua hereditate. Istam siquidem donationem et venditionem promisit sepedictus Johannes corporaliter factis sacro sanctis euangeliis se tenere firmiter et seruare et contra omnes calumpniantes legitime garantire. Si vero, quod absit, ipse vel heredes sui scripta religione sacramenti contra predictam donationem et venditionem attemptarent {26}venirent vel non garantirent nos ad requisitionem et instantiam et mandatum ipsius Johannis ipsius ecclesie Sancti Stephani, obligauimus nos de faciendo teneri predictam venditionem et de portando garantiam: ita quod indempnere conseruabimus super hiis ecclesiam sepedictam. Propter quod idem Johannes obligauit nobis bona sua uniuersa. In cuius rei testimonium ad requisitionem et instanciam sepedictorum Johannis et P..., abbatis et conuentus Sancti Stephani presentem paginam sigilli nostri munimine roborauimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense ianuarii. Cop., reg. G. 126, f° 39. N° 25. Février 1234. Lettre de Robert, évêque de Langres, d’après laquelle Hugues de Bourgogne s’est porté garant du don et de la vente de Hauteville. Nos Robertus, Dei gratia lingonensis episcopus, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod Johannes de Bera domicellus, in nostra presentia constitutus, obligauit virum illustrem Hugonem ducem Burgundie erga ecclesiam Sancti Stephani diuionensis de perpetua et legitima garantia portanda ipsi ecclesie super elemosina et venditione quas idem Johannes fecit dicte ecclesie de omnibus que ipse habebat in villa que dicitur Alta Villa et in pertinentiis et appendiciis eiusdem ville videlicet in hominibus, redditibus, prouentibus, domibus, terris, pratis, vineis, nemoribus, pascuis, pasturagiis, territoriis, agris et in omnibus aliis commodis, iusticiis maioribus et minoribus sicut in litteris ipsius ducis super hiis perfectis et sigillatis plenius continetur. Ita quod si idem Johannes aut heredes sui aut aliquis alius pro ipsis vel pro nobis ipsis contra dictas elemosinam et venditionem {27}ullo unquam tempore veniret pronominatus dux predicte ecclesie portaret garantiam supradictam, et propter hoc predictus Johannes obligauit dicto duci omnia bona sua presentia et futura. In huius rei testimonium et munimine ad peticionem dicti Johannis presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo trigentesimo quarto, mense februario. Orig., G. 361, scellé sous double queue. N° 26. Février 1234. Adeline vend à l’hôpital de Brochon une pièce de terre, sise à Fixins. Ego Robertus decanus capellæ ducis diuionensis notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis quod in mea præsentia constituta Adelina relicta Bertrandi de Fixins defuncti, recognouit se pro necessitate sua vendidisse magistro et fratribus Domus Dei de Brochon quamdam petiam terrae quam habebat apud Fixins, iuxta vineam eorumdem fratrum quæ dicitur præ, et hanc venditionem laudauerunt coram me spontanea voluntate Egidius et Maria liberi dictæ Adelinæ, et de toto iure quod in dicta petia terræ habebant vel reclamare poterant se deuestierunt ipsi et dicta Adelina mater eorum et prænominatos magistrum et fratres corporaliter inuestierunt. Et tenentur eis contra omnes in perpetuum garantire, et si in garantia portanda deficerent, voluerunt et concesserunt coram me ut dicti magister et fratres de garantia portanda se teneant ad quamdam petiam vineæ sitam in territorio Dou Vignous ad urmum, de pretio siquidem dictæ venditionis videlicet de sex libris diuionensibus se tenuerunt coram me penitus pro pagatis. Sciendum præterea {28}quod pro dicta petia terræ tenentur dicti magistri et fratres reddere annuatim in Martio sine occasione dictæ Adelinæ et filiis eius et eorum heredibus in perpetuum tres denarios censuales. Hæc autem omnia laudauit coram me Johannes Boymus frater dictæ Adelinæ et filii eius Odo, Hugo et Bachardus et in huius rei testimonium ad preces omnium supradictorum presentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo quarto, mense Februarii. Cop. d’Arv., f° 35, scellée sur double queue de parchemin. N° 27. Février 1234. Quittance donnée, sous le scel de Hugues IV, duc de Bourgogne, à l’abbé Pierre et aux religieux de Saint-Etienne, de la somme de huit cent quarante livres pour la vente de la terre de Hauteville. Nos Ferricus de Pontoilleio, officialis lingonensis, et R... decanus cappelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentibus et futuris quod Johannes de Bera domicellus in nostra presentia constitutus, recognouit se integrale recepisse a Petro abbate Sancti Stephani diuionensis octogintas et quadraginta libras stephaniensis monete pro venditione ville que dicitur Alta villa, quam villam dictus Johannes dicto abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis vendidit. De qua vero summa pecunie, idem Johannes tenet se penitus pro pagato et de ipsa quitauit per omnia et in omnibus coram nobis supradictus Johannes predictem abbatem totamque ecclesiam. In eius rei testimonium ad preces supradictorum videlicet Johannis et Petri abbatis, sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roborauimus. Actum anno domini {29}millesimo ducentesimo tringintesimo quarto, mense Februarii. Orig., G. 361, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 28. Mars 1234. Obligation de trois cent soixante-quinze livres, souscrite par Gauthier de Fauverney envers le duc de Bourgogne. Ego Hugo dux Burgundie uniuersis presentes litteras inspecturis notum facimus quod quando Galterus dominus Fauverney dilectus et fidelis noster persoluet nobis vel mandato nostro trecentas et sexaginta et quindecim libras stephanienses, in quibus nobis tenetur pro quinquaginta et duobus iornalibus terre et pro omnibus pratis suis que omnia pro predicta summa pecunie in manu nostra obligauit, excepto prato de Champeloys nos hec tenemur eidem Galterino reddere et facere reddi, absque ulla contradictione et absque ullo alio debiti onere quicunque ea teneat vel in cuiuscunque manu ea posuerimus vel obligauerimus. Et in huius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. XXX°. quarto, mense Martii. Orig., G. 348, scellé sous double queue. N° 29. Juin 1234. Engagement fait à l’abbaye de Saint-Etienne, par Etienne de Bojuns, chevalier, de sept setiers de blé et de quatre muids de rente qu’il levait annuellement sur les dîmes d’Ahuy. Ego Remundus abbas Sancti Benigni et ego O... decanus christianitatis diuionensis notum facimus uniuersis quod {30}dominus Stephanus dictus Boiuns miles, in nostra presencia constitutus, recognouit se obligasse titulo pignoris abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis septem minas bladi, medietatem unius et medietatem alterius et quatuor modios vini quos habebat in decima Aqueductus pro centum libris stephaniensibus que omnia tenetur dicto abbati et ecclesie Sancti Stephani legitime garantire, nec poterit redimire non de Marcio in Marcium. In cuius rei testimonium ad instantiam dicti Stephani et dicti abbatis sigillorum nostrorum munimine roboramus. Actum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, mense junio. Orig., G. 311, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 30. Juin 1234. Rente sur la dîme d’Ahuy. Ego Willelmus dominus Mirebelli, senescalcus Burgundie notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod dominus Stephanus dictus Boiuns, miles in nostra presentia constitutus, recognouit se obligasse titulo pignoris abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis redditum suum bladi et vini quem habet in decimis de Aqueductu videlicet septem sextaria bladi et quator modios vini pro centum libris stephaniensium que omnia tenetur dicto abbati et ecclesie Sancti Stephani legitime garantire; nec poterit redimere nec de Marcio in Marcium. In cuius rei noticium et testimonium ad instanciam predicti Stephani et predicti abbatis sigilli nostri munimine presentes litteras fecimus roborari. Actum est hoc anno domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense junio. Orig., G. 311, scellé sous double queue. {31}N° 31. Décembre 1234. Jean de Bere donne à Saint-Etienne le tiers de Hauteville, de la justice des hommes et de tous autres droits. Nos Ferricus de Pontoilleio officialis lingonensis, et Robertus decanus capelle ducis diuionensis notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod Johannes de Bera domicellus, in nostra presentia constitutus, recognouit se dedisse et concecisse in perpetuum pro remedio Othonis, patris sui quondam domini de Bera, et etiam anime sue in puram elemosinam Deo et ecclesie beati Stephani Diuionis per manum Petri abbatis eiusdem ecclesie tertiam partem omnium prouentuum, reddituum et iurium que habebat in villa que dicitur Alta Villa, nec non et pertinentiis et appendiciis eiusdem ville videlicet tam in hominibus, redditibus, prouentibus, domibus, pratis, vineis, nemoribus, pascuis, pasturagiis, territoriis, finagiis, quam in omnibus aliis commodis, iustitia etiam maiori et minori, quam iustitiam idem Johannes dixit coram nobis se habere non solum in hominibus suis dicte ville sed etiam in omnibus hominibus quos habent in eadem villa abbas et conuentus Sancti Secani. Abbas vero et conuentus iamdicte ecclesie Sancti Stephani sincere devotioni eiusdem Johannis humiliter occurrentes promiserunt se facturos annuatim anniuersarium dicti Othonis perpetuo contra omnes legitime garantire. In cuius rei testimonium presentem paginam ad instanciam et requisitionem predictorum Petri abbatis et conuentus Sancti Stephani diuionensis et Johannis sigillorum nostrorum munimine roborauimus. Actum in capitulo Sancti Stephani diuionensis, anno domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto, mense Decembris. Orig., G. 361, scellé de deux sceaux sous double queue. {32}N° 32. Mars 1235. Bulles de Grégoire IX qui déclare les lettres apostoliques obtenues par Saint-Etienne véritables, et condamne Benoist qui les avait voulu combatre de fausseté après connaissance de cause. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui Sancti Stephani de Diuione, ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Constitutis in præsentia nostra Alberico procuratore nostro et Benedicto xantonensi clerico pro causa quæ inter nos ex parte una, et dictum B... ex altera, vertebatur super quibusdam litteris apostolicis quæ dicebantur de falsitate suspectæ et super illa volentibus ad inuicem litigare dilectum filium magistrum Joannem de Sancto Germano, capellanum nostrum dedimus auditorem pro prædictis apostolicis litteris ac relatione venerabilis fratris nostri archiepiscopi Bisuntini et collegarum ipsius quibus examinatio et inquisitio super præmissis ad instantiam præfati B... facta et ab apostolica sede comissa diligenter inspecturis, et auditis etiam quæ hinc inde fuere proposita coram ipso et plenius intellectis de dilecti filii nostri E... sanctorum Cosmæ et Damiani, diaconi cardinalis et aliorum prudentium concilio definitium pro nobis sententiam promulgauit, sæpedicto B... super hoc perpetuum silentium imponendo qui ut apostolico dignaremur munimine roboraui, fuit a nobis ex parte vestra humiliter postulatum. Nos igitur, vestris deuotis precibus inclinati, dictam sententiam rationabiliter promulgatam, cuius tenorem de verbo ad verbum fecimus annotare auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, cuius tenor est talis. In nomine domini amen. Inter querelas meroris expositi Benedictus Xantonensis clericus apostolicum pulsauit auditum quod Petrus abbas et {33}conuentus Sancti Stephani diuionensis quibusdam apostolicis litteris usi fuerant de falsitate suspectis ad quod examinis apostolici remedium implorabat: venerabilis igitur pater bisuntinensis archiepiscopus et dilecti in Christio archidiaconus de Salins et officialis bisuntinensis a domino papa inquisitores ad ipsius B... instantiam deputati quasdam litteras apostolicas quas partibus litigantibus coram eis post indaginem diligentem inuenerunt cum eorum processibus ac relationem inquisitionis et processus eorum sub sigillis propriis secundum apostolici rescripti tenorem ad examen apostolicum remiserunt: cumque coram me Joanne de Sancto Germano domini papæ capellano super iis a domino auditore concesso a dicto B... et Alberico dictorum abbatis et conuentus procuratore fuisset diutius litigatum, visis, auditis hinc inde propositis prædictis litteris apostolicis ac ipsa relatione diligenter inspectis, cum nec de falsitate constiterat nec de ipsius probabili coniectura de domini egidii sanctorum Cosmæ et Damiani diaconi cardinalis ab ipso domino ad hoc specialiter deputati nec non et aliorum prudentium concilio dictos abbatem et conuentum sententialiter a præfata eis obiecta falsitate absoluimus iam dicto B... perpetuum silentium super hoc imponendo. Datum Romæ in palatio domini nostri Papæ anno millesimo ducentesimo trigesimo tertio, pontificatus domini Gregorii Papæ noni anno quarto nono calendas Martii ad prædictorum abbatis et conuentus cautelam præsentem paginam sigilli proprii testimonio roboraui: nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagniæ octavo idas martii pontificatus nostri anno sexto. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 19, scellée en plomb sur cordes de soie. {34}N° 33. Mars 1235. Deux champs, situés auprès de Marliens, sont donnés à Brochons. Nos Odo decanus christianitatis diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum discordia verteretur inter magistrum et fratres Domus Dei de Brochon ex una parte, et Stephanum dictum Chaput de Tayr ex altera, super duobus campis terræ arabilis sitis intra Marliens et communem viam de Tayr, quæ ducit ad Diuionem; quos duos campos dictus Stephanus petebat a dictis magistro et fratribus coram nobis: magister vero et fratres dicebant quod Terricus de Tayr pater iamdicti Stephani dederat et concesserat eisdem in puram et perpetuam elemosinam illos prenominatos duos campos: tandem partibus in nostra præsentia constitutis, dictus Stephanus Chapelus concessit et quittauit dictis fratribus elemosinam factam a patre suo, renuncians omni iuri et omni actioni quam habebat vel habere poterat in illis duobus campis: et promisit fide præstita contra omnes portare garantiam et ipse per manum nostram et per manum domini Pontii Chaulardi qui huic compositioni interfuit, habuit viginti solidos diuionenses de bonis Domus Dei de Breschon. Hanc vero compositionem laudauit et ratum habuit domina Alba mater dicti Stephani et elemosinam factam a iamdicto Terrico marito suo laudauit et quittauit: et ut istud magis firmum et stabile permaneat ad preces utriusque presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo quinto, mense martii. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 36. {35}N° 34. Juin 1235. Reconnaissance de l’évêque de Langres, qu’il n’a nul droit à Ahuy et à Asnières. Robertus Dei gratia lingonensis episcopus, uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noueritis quod licet vir venerabilis et dilectus noster Petrus abbas Sancti Stephani diuionensis, nos apud Asnerias et apud Aheux aliquociens hospitaliter in domibus suis receperit nos plenissime confitemur quod in eisdem locis ius aliquod procurationis non habemus sed quidquid de receptione predicta nobis factum est ex sola libertate nobis fecit. Ne autem questio super hoc oriatur in posterum presentes litteras eidem abbati tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini M°. CC°. tricesimo quinto mense iunio, die quarta post octabas Pentecostes. Orig., G. 321, scellé sur double queue. N° 35. Juillet 1235. Acquisition de la huitième partie du moulin de Loiche, sur Ermengarde, son mari et ses frères. Nos O..., decanus christianitatis, et R..., decanus capelle ducis diuionensis, notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod Ermengardis filia Richardi Mauboer, de cuius hereditate mouet medietas venditionis huius quod inferius notatum et Rodulphus maritus eius, Mauritius de Genlliaco, filius Lamberti Mauboer, Petrus Libariz et Bartholomeus, fratres dicti Mauritii, isti omnes in nostra presentia constituti recognouerunt se vendidisse {36}ecclesie Sancti Stephani diuionensis per manum Petri abbatis eiusdem ecclesie octavam partem redditus molendini de la Loiche, cum fundo eiusdem molendini, quod molendinum situm est in territorio de Genly et octo libras et [dimidiam Divionensium] de quibus ipsi tenent se penitus pro pagatis, et de his se deuestierunt supradictum abbatem nomine dicte ecclesie corporaliter inuestierunt, promiserunt per iuramentum suum contra istam venditionem de cetero non venire nec aliqui pro ipsis supra se et super res suas contra omnes calumpniatores perpetuo garantire: et sciendum quod Johannes de Genleio filius eorum et Savoinus frater eius laudauerunt et assenserunt istam venditionem, et eam promiserunt sacramento interposito supra se et supra res suas perpetuo contra omnes garantire, et dictas pactiones obseruare. In cuius rei testimonium ad preces supradictorum Ermengardis, Rodulphi mariti sui, Maurity de Genliaco, Petri et Bartholomei fratrum et venerabilis Petri abbatis presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Datum anno Domini M°. CC°. XXX°. quinto, mense iulio. Orig., G. 356, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 36. Novembre 1235. Fondation d’un anniversaire en l’église Saint-Etienne, par l’abbé Pierre, qui en assigne les fonds sur la seigneurie de Hauteville. Nos J..., prior, totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani diuionensis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos, bona fide, promisimus venerabili patri nostro Petro, abbati ecclesie nostre, missam sancto spirituo singulis annis quamdiu vixerit die Jouis post Pentecostem pro ipso sollempniter celebrare, {37}et post mortem eius eadem die missam scilicet requiem eternam annuatim pro anima ipsius promisimus similiter celebrare. Dictus vero abbas, pro dicto anniuersario assedit de assensu decem libras diuionenses super villam que dicitur Alta Villa quam ipse abbas sicut et alia bona quæ plurima nostro monasterio acquisiuit: quas dictas libras quicumque dictam villam tenebit vel possidebit nobis de redditibus eiusdem ville octo dies ante Pentecostem annuatim persoluere tenetur. De quibus decem libris nos promisimus dicto abbati, predicta die anniuersarii supradicti, centum solidos ad refectionem nostram fratrumque nostrorum pariterque sororum annuatim expendere et alios centum solidos pauperibus erogare. In eius rei testimonium nos supradicti J..., prior, totusque conuentus et P..., abbas, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Actum anno domini millesimo ducentesimo trigentesimo quinto mense Novembris. Orig., G. 173, scellé sous double queue. N° 37. Avril 1236. Confirmation par Robert, évêque de Langres, de la vente du quart du moulin Bernard. Robertus, Dei gratia lingonensis episcopus, uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in domino. Noueritis quod cum abbates Sancti Stephani diuionensis quasdam parrochiales ecclesias extra Diuionem ad suum monasterium pertinentes per canonicos suos consueuerint facere deseruiri, et ex concessione tam pontificum romanorum quam predecessorum nostrorum episcorum lingonensium potestatem haberent canonicos suos ibi {38}instituendi et destituendi tandem de omnium consensu nostro et P..., abbatis et conuentus Sancti Stephani diuionensis; ita extitit ordinatum quod deinceps in perpetuum canonicos quos abbates Sancti Stephani qui pro tempore fuerint ad dictas curarum ecclesias eligendo duxerint episcopo lingonensi, qui pro tempore fuerint, presentabunt incurandos ab ipso vel mandato eius; salua cum eisdem abbatibus destituendi taliter institutos potestate, quocienscumque placuerit eisdem et alios presentandi. In quorum omnium testimonium et munimine perpetuum sigillum nostrum una cum sigillis abbatis et conuentus predictorum, presentibus litteris apponi fecimus et ad maioris roboris firmitatem eorum appensione roborari. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo sexto mense Aprilis. Cop., reg. G. 126, f° 5. N° 38. Juin 1236. Vente, par Jean de Tenissey, aux abbé et couvent de Saint-Etienne, de la quatrième partie du moulin Bernard et du quart d’un pré. Ego Hugo dux Burgundie notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in presentia nostra Johannes de Teneseio miles, filius Johannis Rousset et Gertrudis eius uxor recognouerunt se vendidisse viris religiosis P..., abbati et conuentui ecclesie beati Stephani diuionensis quartam partem molendini quod dicitur molendinum Bernart, quod situm est in finagio diuionense et quicquid in eadem quarta parte molendini habebat vel habere debebat tam in aquis, terris, blado quam in omnibus aliis commodis, prouentibus et exitibus. Recognouerunt etiam se vendidisse eisdem abbati et conuentui {39}quartam partem prati siti super Oscaram, versus domum Cistercij diuionensis et hec omnia pro centum et quadraginta sex libris diuionensibus monete ipsis abbati et conuentui et eorum ecclesie in perpetuum habenda pacifice et libere possidenda. De dicto autem pretio se tenuerunt dicti miles et eius uxor coram nobis plenarie pro pagatis, promittentes nihilominus ipsis abbati et conuentui super predictis omnibus erga omnes calumpniantes se garantiam portaturos; item quod contra predictam venditionem de cetero non venient nec venire per alium facient an consentient. Et si forte quod absit de predicta garantia portanda deficerent, voluerunt et concesserunt ut dicti abbas et conuentus se teneant ad decimam quam habent apud Poilli et apud Fontaines sine sua aut heredum suorum reclamatione aliqua, quousque abbati et conuentui predictis sit tam de sorte quam de dampnis et gravaminibus pro defectu dicte garantie habitis et illatis integre satisfactum. Sciendum etiam quod predicti miles et eius uxor in nostra presentia similiter recognouerunt se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum eisdem viris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis, et ipsorum ecclesie quartam partem eiusdem molendini cum pertenentiis ipsius et quicquid in eidem quarta parte habebat vel habere debebat in aquis, terris, blado necnon et in omnibus commodis prouentibus et exitibus. Item recognouerunt se dedisse et concessisse prefatis abbati et conuentui quartam prati predicti partem, promittentes super predicta donatione contra omnes calumpniantes garantiam portaturos et quod in predictis vel predictorum aliquo decetero nec per se nec per alios aliquid reclamabunt nec facient aut consentient reclamari. Et si forte, quod absit, de predicta garantia portanda deficerent, voluerunt et concesserunt dicti miles et eius uxor spontane ut dicti abbas et {40}conuentus ad dictam decimam se teneant sine sua aut heredum suorum reclamatione aliqua, quousque eisdem abbati et conuentui sit tam de sorte quam de dampnis et grauaminibus pro defectu dicte garantie factis et habitis integre satisfactum et sic predictam medietatem molendini tenebunt tunc ex dono tunc ex empto, salua tamen censa quindecim minarum bladi videlicet cuius est medietas frumenti et altera avene, que debentur annuatim eduensi ecclesie de medietate molendini predicti. Hec autem omnia sic supradicta sunt promiserunt dicti miles et eius uxor sacramento interposito se tenere firmiter et imposterum obseruare. Quod ut ratum sit et firmum ad petitionem predictorum militis et eius uxoris presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo sexto, mense iunio. Orig., G. 289, scellé sur lacs. N° 39. Décembre 1236. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne, par Richier, de Binges, et Belle, sa femme, de tous leurs droits sur le moulin de la Loiche, à Genlis. Nos Johannes capellæ ducis et O..., christianitatis diuionensis decanus, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in præsentia nostra Richerus de Binges et Bella uxor eius, recognouerunt se vindidisse viris religiosis abbati et conuentui ecclesiæ beati Stephani diuionensis quicquid habebant et habere seu reclamare de iure potebant aut debebant in molendino de la Lache sito inter Janli et Nucheium, et in ipsius molendini munenagio et in omnibus aliis modis et commodis eisdem abbati et conuentui in perpetuum pacifice possidenda: {41}promiserunt et dicti Richerus et Bella eisdem abbati et conuentui super omni eo quod habebant in predicto molendino et ipsius munenagio et omnibus modis et commodis et rebus aliis legitimam portare garantiam et quod in promissis vel aliquid promissorum nihil reclamabunt de cetero nec facient aut consentient per alium reclamare. De pretio quidem predictæ venditionis se tenuerunt predicti Richerus et Bella coram nobis integre pro pagatis. Hanc autem venditionem Johannes et Lambertus fratres predicti Richeri, Johannes et Odo, Beletta et Aalidis liberi predictorum Richeri et Bellæ laudauerunt et ratam et firmam habuerunt, promittentes quod contra predictam venditionem de cetero non venient nec facient aut consentient per alium venire: In cuius rei testimonium presentibus litteris ad preces et instantiam predictorum Richeri et Bellæ, Johannis, Lamberti, Johannis, Odonis, Belettæ et Aalidis sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. tricesimo sexto, mense Decembris. Orig., G. 356, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 40. 1237. Donation faite à l’église de Mirebeau, par Laurent de Mirebeau, chevalier croisé, de trois bichets de froment à percevoir sur son moulin de Mirebeau. Ego Laurencus de Mirabello miles crucesignatus notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego assignaui ecclesie de Mirabello tres bichetos frumenti annuatim percipiendos in molendino meo de Mirabello in festo Sancti Remigii ab illo qui molendinum illud tenierit, ita videlicet quod si aliquo casu contingerit dominus molendinum predictum fromentum non posse soluere, in ganagio {42}meo de Mirabello quicquid de predictis tribus bichetis frumenti defuerit recipiatur. Et quia sigillum non habeo sigillum domini Cisterciensis abbatis presentibus litteris feci apponi. Hec autem assignatio facta fuit de consensu uxoris mee Margarete. Datum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo die sabbati ante festum beate Marie Magdalene. Orig., G. 371, scellé sous double queue. N° 41. Février 1237. Ratification par Guillaume de Vergy du don fait au prieuré, par Hugues de Foucherans et Adeline, d’une maison en pierre, située près du prieuré. Ego dominus Villermus de Vergeio, Burgundiæ senescalcus, notum facio tam presentibus quam futuris quod Hugo de Fucherans, homo meus de Mirebello, et Adelina uxor eius dederint et concesserint in elemosinam prioratui Mirebelli domum suam lapideam sitam iuxta prioratum; quam elemosinam ego dominus Miribelli concessi et laudaui dicto prioratui libere et pacifice in perpetuum possidendam. Dedi etiam supradicto prioratui Mirebelli usagium suum in turri mea, qua est iuxta domum supradictam supra portam stagni et estagium ad voluntatem cuilibet prioris dicti prioratus. In cuius rei testimonium ego dominus Miribelli, ut hoc ratum et firmum sit, presentem paginam sigillo meo sigillaui. Datum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo, mense februario. Orig., G. 371, scellé sous double queue. {43}N° 42. Juin 1237. Jean, fils de feu Robin, abbé de Saint-Etienne, et émancipé, reprend le four de Saint-Etienne, situé dans le château. Ego decanus christianitatis diuionensis, omnibus presentes litteras inspecturis in domino solutem. Noueritis quod constitutus in presentia nostra Johannes, filius defuncti Robini, nepotis venerabilis viri et religiosi fratris P..., abbatis Sancti Stephani diuionensis, intra avæviam positus, perpetua et spontanea voluntate sua sicut in nostra recognouit presentia, recepit in feodum ab abbate predicto furnum quod situm in castro diuionense cum domo et appendiciis ipsius. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo septimo, mense iunio. Cop., reg. G. 126, f° 60. N° 43. Novembre 1237. Grégoire IX défend de bénir aucun cimetière dans le district de Saint-Etienne sans la permission de l’abbé et du diocésain. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani diuionensis, ordinis Sancti Augustini, lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem; laude dignum opus efficimus si super hiis que sunt equitati conformia petentium desideriis animamus: ea propter dilecti in domino filii vestris iustis precibus inclinati ne quis infra parrochias ecclesiarum ad nos pleno iure spectantium sine assensu diocesanorum et vestro cimiterium de novo construere vel benedicere audeat, salvis privilegijs romanorum pontificum, auctoritate presentium districte inhibemus: {44}nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani VI idas Novembris pontificatus nostri anno duodecimo. Orig., G. 117, scellé sous double queue. N° 44. Décembre 1237. Jean, fils de feu Robin, neveu de Pierre Ballotte, engage le four de Saint-Etienne à l’abbé pour cent vingt livres dijonnaises. Nos decanus capelle ducis diuionensis et S..., decanus grancensis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod, constitutus in presentia nostra, Johannes filius defuncti Robini nepotis viri venerabilis P..., abbatis Sancti Stephani diuionensis extra avæviam positus, recognovit se recepisse ab abbate predicto centum viginti librarum diuionensium monete in numerata pecunia, pro quibus centum et viginti libris sit ab abbate predicto receptis; idem Johannes obligauit eidem abbati furnum situm in castro diuionense cum domo et appendiciis ipsiusque furnum, domum et appendicias ipsius, prefatus Johannes recognouit in nostra presentia esse de feodo abbatis eiusdem et obligauit idem Johannes propter hoc abbati predicto quatuor iornalia vinee qualiter sunt in territorio de Chenoves. In cuius rei testimonium ad preces abbatis et Johannis predictorum presentis litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo septimo, mense Decembris. Cop., reg. G. 126, f° 60. {45}N° 45. Janvier 1238. Lettre, sous le scel de Guillaume de Rouvres, maire de la commune de Dijon, et d’Evrard le riche, bourgeois de Dijon, d’un jugement qui déboute Jean, dit Marsoille, de Rouvres, et Claire, sa femme, de la succession de Barthélemy, leur neveu, échue à l’abbaye de Saint-Etienne. Nos Guillelmus de Roura, [tunc] maior communie et Eurardus dictus diues, burgensis diuionensis, notum facimus uniuersis presentibus [et futuris] presentes litteras inspecturis quod cum discordia verteretur inter viros religiosos P..., abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et Johannem dictum Marsoille de Roura et Claram uxorem eius ex altera, super hereditate Bartholomei nepotis predicte Clare necnon et super aliis que dicebant dictus Johannes et Clara ad ipsos iure escasure deuenire, debere. Tandem presentibus placuit memoratis quod compromiserunt super predictis et uniuersis querelis quas habebant vel habere poterant in nos Guillelmum tunc maiorem communie et Evrardum dictum diuitem, burgensem, diuionenses predictos, qui partibus convocatis diligenter audiuimus ea que coram nobis proponere voluerunt. Auditis itaque petitionibus predictorum Johannis et uxoris sue et responsionibus predictorum abbatis et conuentus ad easdem placuit jam dictis Johanni et eius uxori et hoc sponte fecerunt sine vi et dolo et aliqua coactione quod dictos abbatem... escasura et de omnibus querelis motis et mouendis que sibi aduersus eosdem abbatem et conuentum... competere seu et competebant, penitus quittauerunt. Sub religione prestiti iuramenti... eisdem abbati et conuentui de actionibus vel querelis seu petitionibus sibi usque in hodiernum diem... aliquam questionem {46}coram aliquo iudice ecclesiastico vel civili nec facient aut consentient super premissis... Hec autem omnia que superius sunt expressa Laurentius, Odo et Rosa, liberi dictorum Johannis et Clare, laudauerunt... et concesserunt et rata et firma in perpetuum habuerunt. Et ut hec omnia rata et stabilia in perpetuum [permanent], nos Marcellus decanus oscariensis ad petitionem presentium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus in testimonium... Et ego Guillelmus de Roura tunc maior et omnes scabini communie diuionensis similiter ad instantiam... communie diuionensis predicte litteris presentibus in testimonium apponi fecimus et appendi. Actum anno ab incarnatione domini M°. CC°. tricesimo octavo mense Januarii. Orig., G. 387, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 46. Janvier 1238. Jean de Marsoille se soumet à l’abbé de Saint-Etienne pour toutes ses difficultés. Omnibus presentes litteras inspecturis M..., decanus oscariensis, in Domino salutem. Noueritis quod constituti in presentia nostra Johannes dictus Marsoille et Clara uxor eius de Roura confessi sunt se supposuisse ordinationi et voluntati venerabilis viri P..., abbatis ecclesie Sancti Stephani diuionensis super omnibus querelis actionibus et petitionibus que sibi et heredibus suis usque in hodiernum diem aduersus eundem abbatem et conuentum eiusdem ecclesie competebant, quocumque mihi confessi sunt insuper dicti Johannes et Clara quod dictum et voluntatem predicti abbatis super omnibus predictis querelis firmiter et fideliter et absque contradictione {47}obseruabunt et quod non facient aut consentient ipsos abbatem et conuentum super premissis ab aliquo molestari. In cuius rei testimonium ad preces dictorum Johannis et Claræ presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. trigesimo octavo mense Januarii. Orig., G. 287, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 47. Juillet 1238. Vente de la moitié du moulin Bernard et de la moitié d’un pré, faite à l’abbé et couvent de Saint-Etienne, par Girard Rosset, qui déclare avoir reçu le prix de ladite vente. Ego magister Guillermus decanus christianitatis et ego Guillelmus de Roura, tunc maior, et nos scabini communie diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia constitutus, dominus Girardus li Rousseus, miles diuionensis, recognouit se vendidisse et in hereditatem perpetuam concessisse viris religiosis, Petro abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani diuionensis medietatem molendini quod dicitur molendinum Bernardi et medietatem appenditiarum eiusdem molendini et medietatem cuiusdam prati siti super Oscaram retro domum cisterciensem. Salua tamen censa, qua pro dicta medietate molendini debetur annuatim capitulo eduense in perpetuum videlicet quindecim eminarum bladi ad mensuram diuionensem, medietatem frumenti et medietatem ordei talis scilicet frumenti et ordei quale prouenit ad dictum molendinum; quod bladum tenetur persoluere quicumque possideat dictam medietatem molendini et saluis duodecim denariis censualibus qui debentur annuatim sanctis monialibus de Laureio pro dicta medietate prati sicut dictus miles {48}coram nobis recognouit. De dicta autem medietate molendini et de dicta medietate prati se coram nobis dictus Girardus deuestiens, pronominatos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuit, promittens hec omnia super se et super sua dictis abbati et conuentui eorumque successoribus contra omnes calumpniantes in perpetuum garantire et quod in eis nihil reclamabit decetero nec faciet aut consentiet per alium reclamare. De pretio siquidem dicte venditionis se tenuit idem Girardus coram nobis a dictis abbate et conuentu in numerata pecunia penitus et in integrum pro pagato. Hanc autem venditionem laudauerunt coram nobis spontanea voluntate et ratam habuerunt Petrus, Garnerus et Guido filii dicti Girardi. In huius autem testimonium ad petitionem eiusdem Girardi et dictorum filiorum suorum ego supradictus decanus presentibus litteris sigillum meum apposui. Et nos maior et scabini communie similiter eiusdem litteris sigillum dicte communie apponi fecimus in testimonium et munimine. Anno domini M°. CC°. tricesimo octavo, mense julio. Orig., G. 289, scellé de deux sceaux sur lacs. N° 48. Décembre 1238. Donation faite à l’abbaye de Saint-Etienne, par Widon Patoz, de Fixin, de trois ouvrées de vigne et deux pièces de terre. Uniuersis presentes litteras inspecturis magister G..., decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod constitutus in presentia nostra Wido Patoz de Fissins dedit et concessit in perpetuum Laurentio filio suo absque reclamatione alicuius in posterum facienda, omnia que habet ubicumque et {49}quecumque sint, scilicet tres operatas vinee quarum una sita est in Torculari iuxta vineam Milonis Truier; altera ante domum amice la Lienarde apud Fisseium; tertia en Lacorgie et duas petias terre arabilis quarum una sita est es Raueriz, altera es Longes pieces et dimidiam secturam prati sitam pratellis de Fisseio et dimidium modium vini censualem situm super vinea de valle, quam vineam Johannes Patoz frater dicti Widonis tenet et duo alia sextaria vini que eidem debentur. Et se de predictis omnibus deuestiens, dictus Wido predictum Laurentium filium suum inuestiuit, volens et concedens ut de iis omnibus idem Laurentius tanquam de suis propris faciat voluntatem. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo trigesimo octavo mense decembris. Orig., G. 351, scellé sous double queue. N° 49. Septembre 1238. Un journal de terre, situé à Marliens, et deux bichets, moitié froment et avoine, sont donnés à Brochons. Omnibus præsentes litteras inspecturis magister O..., decanus christianitatis diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod Guillelmus de Acellis, Domicellus, in extremis laboraris, dedit et concessit voluntate propria in puram et perpetuam elemosinam domui Dei de Breschon unum iornale terræ arabilis situm apud Marliens in territorio de Serviches, quod tenebat a dictis fratribus dictæ Domus Dei de Breschons pro quadam petia terræ arabilis in escambium, quæ sita est ante portam domus eorum de Marliens in loco qui dicitur in Closiaux; dedit etiam eisdem fratribus in puram et perpetuam {50}elemosinam unum denarium censualem quem ei debebant annuatim ad festum Sancti Joannis Baptistæ pro exitu domus eorum de Marlins. Quittauit insuper idem Guillelmus prænominatis fratribus omnes actiones et querelas quas habebat vel habere poterat quoquo modo erga fratres predictos et domum eorum prædictam. Hanc autem donationem et escambium prædictum laudauerunt et voluerunt et in perpetuum concesserunt Isabellis, quondam uxor prædicti Guillelmi, Petrus, clericus frater eiusdem Guillemi, Richardus et Simon filii Isabellis prædictæ. Sciendum præterea quod Isabellis prædicta, pro remedio animæ prædicti Guillelmi mariti sui, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Domui Dei de Breschon prædictæ unum bichetum auenæ percipiendum annuatim infra festum beati Remigii in coustumis de Marliens; et Petrus clericus frater dicti Guillelmi similiter pro remedio animæ sui fratris et antecessorum suorum dedit et concessit prædictis fratribus in perpetuam elemosinam unum bichetum frumenti percipiendum annuatim in tertiis de Marliens: volentes et concedentes tam Isabellis quam Petrus prædicti ut quicumque dictas coustumas et tertias tenebunt de cætero dictos duos bichetos frumenti et auenæ infra festum prædictum beati Remigii annuatim dictis fratribus reddere teneantur. Promiserunt insuper et tenentur dicti Isabellis Petrus, Richardus et Simon dictas elemosinas et escambium pro se et eorum heredibus fide eorum præstita corporali eisdem fratribus erga omnes calumniantes in perpetuum garantire et quod contra prædicta non venient de cætero nec venire per alium facient vel permittent. In cuius testimonium præsentibus litteris ad petitionem omnium prædictorum sigillum nostrum apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. XXXVIII° mense septembris. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 38. {51}N° 50. Novembre 1238. Bulle confirmant aux abbé et couvent de Saint-Etienne leurs biens et privilèges, les mettant sous la protection du Saint-Siège. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati ecclesie Sancti Stephani diuionensis, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuam memoriam. Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati conuenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Sancti Stephani diuionensis, lingonensis diocesis in quo diuino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. Imprimis si quidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et B... Augustini regulam in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiovabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones quæcumque bona eadem ecclesia impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, lagitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, Sancti Medardi, Sancte Mariæ, Sancti Nichaulai, Sancti Michaelis, Sancti Petri de Diuione, Sancti Aniani de Aqueductu, Sancti Martini de Quintiniaco, Sancti Mauricii de Siliciaco, Sancti Florentii de Tylocastro, Sancti Petri de Mirabello, Sancti Martini de Campis, Sanctæ Mariæ de Gemellis, Sanctæ Andreæ de Ormenciaco, Sancti Martini de Arcu, Sancti Germani de Copiaco, Sanctæ Mariæ de {52}Marceniaco et Sancti Genesii de Darilla ecclesiis cum omnibus decimis et pertinentiis earumdem de Stabulis, de Funtanis, de Picangis, Sanctæ Mariæ de Tylocastro, Sanctæ Andreæ de Parriniaco, capellas cum omnibus pertinentiis earumdem, de Puteolo, de Agnino Fonte, de Monte Ciconiaco et de Bono Valle possessiones cum omnibus pertinentiis earumdem nec non alias possessiones vestras cum patris, vineis, terris nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane noualium vestrorum quæ propriis manibus vel sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in ecclesia vestra professionem fas sit sine abbatis sui licencia nisi arctioris religionis obtentu de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce diuina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma vero, oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad ordines fuerint, promouendi a diocesano suscipietis episcopo. Si quidem catholicus fuerit et gratiam et communionem romanæ sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine prauitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper ut infra fines parrochiæ vestræ, nullus sine assensu diocesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de nouo construere audeat, saluis priuilegiis pontificum romanorum. Ad hæc nouas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis {53}seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusue personis a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum deuotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut etiam publice usurarii nullus obsistat, salua tamen iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decima preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes quæ a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad ecclesias ad quas pertinent reuocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astuciæ seu violentiæ preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum maior pars consilii sanioris, secundum Deum et B... Augustini regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestræ, paterna imposterum sollicitudine prouidere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausulas locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris ecclesiæ vestræ concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolica auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia, ac in predictis {54}decimis moderatione concilii generalis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eum temere venire temptauerit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere pro perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extrema examine districtæ subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum iudicem præmia eternæ pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. Fac mecum domine signum in bonum Ego Gregorius catholicæ ecclesiæ episcopus. Ego Thomas titulo Sanctæ Sabinæ presbiter cardinalis. Ego Sigebaldus titulo Sancti Laurentii in lucina presbiter cardinalis. Ego Stephanus Sanctæ Mariæ trans Tiberym titulo Calixti presbiter cardinalis. Ego Jacobus episcopus Tusculanus. Ego Rainaldus ostiensis et velletrensis episcopus. Ego frater Jacobus Prenestrinus episcopus. Ego Robertus Sancti Eustachii diaconus cardinalis. Ego Ricardus Sancti Angeli diaconus cardinalis. Datum Laterani per manum magistri Guillelmi sanctæ romanæ ecclesiæ vicecancellarii et domini papæ notarii, nonis nouembris indictione XII, incarnationis dominicæ, anno M°. CC°. XXVIII°. pontificatus vero domini Gregorii papæ noni anno XII. Cop., reg. G. 121, f° 36. {55}N° 51. Décembre 1238. Vente par Baudoin Clerc, à M. Aubry, de Dijon, de la moitié d’une maison, située au vieux marché. Nos frater Petrus abbas Sancti Stephani et decanus capelle ducis diuionensis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod, constitutus in presentia nostra, Bauduinus clericus, filius quondam Johannis Laqueste defuncti, recognouit se vendidisse pro necessitate sua, et in perpetuam hereditatem concessisse magistro Alberico de Diuione medietatem cuiusdam domus site in veteri foro Diuionis, inter domum in qua manet predictus magister Albericus et domum Humberti dicti Asinarii cum manso et appendiciis domus predicte videlicet pro pretio tredecim librarum diuionensium; de quibus predictus Bauduinus se tenuit coram nobis penitus pro pagato, deuestiens sede predicta medietate domus et de manso et appendiciis eiusdem et dictum magistrum Albericum corporaliter inuestiens. Promisitque idem Balduinus coram nobis super se et sua et iuramento suo corporaliter prestito et specialiter super voleriam domus cuiusdam site in cercleria Sancti Michaelis quam habet iure hereditario ex parte patris sui, dictam medietatem domus cum manso et appendiciis ipsius contra omnes calumpniantes predicto magistro Alberico et ipsius heredibus in perpetuum garantire, volens insuper et concedens ut si ipsum magistrum Albericum aut heredes ipsius contingeret dampna aliqua incurrere pro predicta medietate domus et manso et appendiciis ipsius. Dictus magister Albericus ad dictam voleriam se teneat et eiusdem volerie possessionem intret ipsius magistri aut heredum suorum auctoritate propria et sine cause cognitione et curie alicuius reclamatione quousque ipsi magistro aut eius heredibus esset de dampnis predictis plenarie satisfactum, super quibus simplici {56}verbo dicti magistri aut heredum suorum aut alicuius ipsorum sine alterius probationis honere crederetur. Hanc autem obligationem et etiam venditionem Johanna mater predicti Balduini et Guido dictus Sarracensis incuratus de Chaucins, auunculus ipsius, laudauerunt coram nobis et ratam et firmam in perpetuum habuerunt. In cuius rei testimonium ad preces et instantiam partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. tricesimo octauo mense decembris. Orig., G. 274, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 52. Février 1239. Charte de Guillaume de Vergy, seigneur de Mirebeau, sénéchal de Bourgogne, donnée avec le consentement de Clémence, sa femme, de Gui et Henri, ses fils, touchant la dîme de Mirebeau. Ego Willermus de Vergeio, senescalcus Burgundie, notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod ego, pro remedio anime mee, laude et assensu uxoris mee Clementie et filiorum meorum videlicet Guidonis et Henrici in perpetuam dedi et concessi elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis omnes tertias quas habebam in toto territorio seu in adiacenti finagio Mirebelli eidem ecclesie post decessum meum possidendas pacifice et habendas. Ita videlicet quod de omnibus prefatis tertiis ipsam ecclesiam inuestiui. Sed P... abbas et conuentus dicte ecclesie fructus earumdem tertiarum mihi concesserunt ad vitam meam tantum possidendos et habendos et, post decessum meum, tam decime quam tertie prenotate ad dictam ecclesiam Sancti Stephani diuionensis libere et absque contradictione aliqua reuertentur. Ita tamen quod occasione alicuius debiti contracti iam vel contrahendi {57}cum successoribus abbatis supradicti vel conuentus seu forefacti vel occasione aliqua que posset iamdictis abbati et conuentui ascribi, tam prefate decime quam tertie non poterunt a me vel heredibus meis seu hominibus meis detineri: saluo tamen iure minute decime quod ab antiquo ad prioratum Mirebelli noscitur pertinere. Preterea ego Willermus predictus faciam computari decimam in hospitiis Mirebelli et persolui et etiam de omnibus essaltis et terris omnibus de nouo ad culturam redactis vel etiam imposterum redigendis. Has vero pactiones et donationes, ego supradictus Willermus et Clementia uxor mea et filii mei videlicet Guido et Henricus, iurauimus seruare in perpetuum et tenere. Si etiam, quod absit, ab hiis conuentionibus resilirem, et infra quadraginta dies post ammonitionem abbati supradicto competenter non satisfacerem tam decime quam tertie supradicte ad ecclesiam Sancti Stephani diuionensis libere reuerterentur. Et insuper, dominus lingonensis ad petitionem abbatis tam in me quam in heredes meos, si hoc impedirent vel contradicerent excommunicationis sententiam promulgaret terram nostram interdicto districto nihilominus supponendo. Et ut hoc ratum et inconcussum imposterum habeatur sigilli nostri munimine presentem paginam roboraui. Actum est anno domini M°. CC°. tricesimo nono, mense februarii. Orig., G. 373, scellé de deux sceaux sous double queue. {58}N° 53. Août 1239. Charte de Robert, évêque de Langres, portant confirmation de la transaction conclue entre l’abbaye de Saint-Etienne et les frères prêcheurs, au sujet de la sépulture des paroissiens dans l’église du couvent. Robertus, Dei gratia lingonensis episcopus, uniuersis presentes litteras inspecturis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod inter fratres predicatores de Diuione et abbatem Sancti Stephani diuionensis, in cuius parrochiatu dicti fratres consistunt, interuenit amicabilis compositio sub hac forma, videlicet quod ad domum dictorum fratrum non potest aliquis parrochianus predicti abbatis ad sepulturam deferri quousque canonicus seu sacerdos parrochiatus eiusdem abbatis defunctum ad eius parrochiale monasterium presentauit, et ibi missam pro illo defuncto celebrauit. Quo ibidem presentato, celebrataque missa, canonicus seu sacerdos abbatis ducet defunctum ad domum dictorum pratrum et, in introitu domus eorum, accipiet medietatem candelarum et cereorum que erunt tum defuncto et fratres predicti aliam medietatem habebunt. Pro aliis autem oblationibus et pro terra in qua domus dictorum fratrum sita est apud Diuionem, tenentur ipsi fratres annuatim reddere abbati Sancti Stephani diuionensis quadraginta solidos diuionenses videlicet ad festum Sancti Remigii viginti solidos, et ad pascha viginti solidos diuionenses predictorum; has autem conuentiones debent prior et fratres predictorum diuionenses et etiam prior prouincialis suis sigillis sub forma similiter sigillare. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Datum Belne anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo nono, mense augusto. Orig., G. 226, scellé sous double queue. {59}N° 54. Octobre 1239. Confirmation, par Hugues, de la transaction passée pour la liberté du cimetière. Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Hugo fratrum predicatorum instancia dictus prior salutem in domino sempiternam; uniuersitati vestre, notum facimus quod nos compositionem illam que per ordinationem et voluntatem reuerendi patris domini R... lingonensis episcopi facta est inter venerabilem patrem abbatem beati Stephani diuionensis et conuentum eius ex una parte, et dilectos filios priorem et fratres ordinis nostri in Diuione commorantes ex alia, super libertate cimeterii et ecclesie dictorum fratrum nostrorum gratam et ratam habemus et voluimus inuiolabiliter obseruari. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum appendimus. Datum anno domini M°. CC°. tricesimo nono mense octobris. Orig., G. 126, f° 24. N° 55. Avril 1240. Amodiation de la maison et du domaine de Sennecey, faite par les abbé et couvent de Saint-Etienne à Aymon de Beaumeix. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes capelle ducis et magister Guillelmus christianitatis decani diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod constitutus in presentia nostra, Haymo de Bello manso recognouit se recepisse et retinuisse ad admodiationem a viris religiosis P... abbate et conuentu Sancti Stephani diuionensis domum eorum de Seneceio et omnes terras, prata, vineas et census ad eandem domum pertinentes {60}de quibus sunt investiti, excepta terra que fuit Alaufroi tenendas et habendas a pascha dominus existente annos M°. CC°. quadragesimo, usque ad quindecim annos integre et continue adimplendos pro quadraginta et octo eminis bladi, medietate frumenti et medietate auene, de blado scilicet quod crescet in terris domus predicte et pro duobus eminis fabarum ad mensuram diuionensem tradendis et deliberandis annuatim dictis abbati et conuentui ab eodem Haymone infra festum omnium sanctorum in abbatia Sancti Stephani diuionensis usque ad terminum supradictum. Ita videlicet quod idem Haymo tenetur et promisit coram nobis ponere infra quinquennium in agrementatione dicte domus et pertinentiarum ipsius triginta libras diuionenses ad visum et respectum dictorum abbatis et conuentus: promittens nihilominus iuramento suo corporaliter prestito quod dictam domum et eius pertinentias aut aliquid eorumdem non vendet nec obligauit alicui seu alienabit, vel in alienam manum transferet nec de voluntate dictorum abbatis et conuentus easdem domum et pertinentias seruabit et manu tenebit fideliter in eo statu quo eas recepit vel et meliori et quod fimum et stramina dicte domus non ponet in terris suis propriis vel alienis, nec solummodo in terris domus predicte. Elapsis vero predictis quindecim annis, dicta domus et eius pertinentie cum omne augmentatione dictarum trigenta librarum ad dictos abbatem et conuentum quite et libere et absque contradictione et debitorum onere reuertentur. Ita tamen quod in ultimo anno dicti abbas et conuentus se de dictis terris inuestient, et dictus Haymo fructus de terris quas seminauerit recipiet et colliget, et dictas quadraginta et octo eminas dicti bladi et duas eminas fabarum reddet eisdem sicuti de quintodecimo anno et de domo predicta suas pecudes extrahet, et ex tunc in ipsa domo et eius pertinentiis predictis nihil poterit reclamare. Et si, quod absit, infra predictum {61}terminum ipsum Haymonem mori contigit, heredes ipsius predictam domum et eius pertinentias predictas illo anno quo obierit tenebunt, eodem modo et eodem statu quo eas dictus Haymo tenuerit vel in meliori et dictam admodiationem persoluent et anno obitus predicti Haymonis elapso, predicta omnia ad iamdictos abbatem et conuentum omnino deuenient sicut superius est expressum. Pro his autem omnibus melius adimplendis dictus Haymo obligauit eisdem totam terram quam habebat apud Seneceium et in finagiis eiusdem, volens et concedens ut si de promissis vel de aliquo promissorum defecerit quod ipsi ad predictam terram eius pro toto defectu se teneant quousque integre compleatur. In cuius rei testimonium ad preces dicti Haymonis presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo, mense aprilis. Orig., G. 332, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 56. Juillet 1240. Donation faite à la sacristie de Saint-Etienne de Dijon par Robert, de Mirandes, d’un quart d’huile de noix, payable chaque année à la Saint-Martin d’hiver. Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Guillelmus, decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Notum facimus uniuersis quod, constitutus in presentia nostra, Robertus de Mirandis recognouit se dedisse et in puram atque perpetuam elemosinam concessione sacristarie beati Stephani diuionensis, unam quartam olei de nucibus percipiendam annuatim die beati Martini hiemalis sine contradictione aliqua imposterum ab aliquo facienda: hanc autem elemosinam fecit idem Robertus, {62}pro remedio anime sue et antecessorum suorum sacristarie supradicte, et ipsam quartam olei assignauerit annuatim percipiendam, predicto termino, super quandam vineam sitam in territorio de Mirandes, in loco quod dicitur Grumiers, iuxta vineam au Roidez et ad hoc, ipsam vineam specialiter obligauit, volens nihilominus et concedens ut quicumque dictam vineam possidebit de cetero dictam quartam olei eidem sacristarie predicto termino annuatim reddere teneatur. Promisit insuper idem Robertus super se et sua coram nobis, quod contra predictam elemosinam non veniet de cetero nec venire per alium faciet aut permittet: hanc autem elemosinam Perroneta neptis predicti Roberti coram nobis laudauit et ratam habuit in perpetuum atque firmam. In cuius rei testimonium ad petitionem dictorum Roberti et Perronete, presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini M°. C°. C°. quadragesimo mense julij. Orig., G. 173, scellé sous double queue. N° 57. Mars 1241. Promesse d’Eudes le Riche, maire de la commune de Dijon, de payer, à la Saint-Remy, à l’abbé de Saint-Etienne, la somme de trois cents livres. Ego Odo Diues tunc maior communie diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego a viro religioso Stephano abbate Sancti Stephani diuionensis emi trecentas libras vini et bladi, de quo vino et de quo blado me teneo penitus pro pagato. Et illas trecentas libras monete scilicet diuionensis promisimus et tenemus ego et Clarembaudus filius meus per sacramentum nostrum, corporaliter prestitum et Eusticia uxor mea, per garantum suum reddere eidem Stephano abbati vel {63}mandato eius ad octabas sancti Remigii proximo venturi. In huius autem rei testimonium, nos frater Stephanus abbas Sancti Benigni diuionensis ad preces dicti Odonis et Clarembaudi filii sui, quia hoc coram nobis jurauerunt, et dicte Eustacie que sicut supradictum garantauit dicto Stephano abbati Sancti Stephani presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense martii. Orig., G. 229, scellé sous double queue. N° 58. Mai 1241. Pierre, dit Tasneal, sa femme et son frère vendent à Saint-Etienne la troisième partie des tierces de Saulote. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes capelle ducis et magister Guillelmus christianitatis decani diuionensis in Domino salutem: nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra, Petrus dictus de Thasneal et Guillermus frater eius et Aalidis uxor eiusdem Petri, recognouerunt se vendidisse et in perpetuam hereditatem concessisse viris venerabilibus et discretis abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis quidquid habent et habere possunt et debent quocumque modo in tertiis finagii de Saalote, videlicet tertiam partem illarum tertiarum, de qua tertia parte dictarum tertiarum, dicti Petrus, Guillelmus et Aalidis se coram nobis deuestientes, omnino predictos abbatem et conuentum corporaliter inuestierunt et in perpetuam possessionem miserunt, et {64}super se et sua promiserunt dictam venditionem predictis abbati et conuentui contra omnes perpetuo garantire, et quod contra ipsam non venient de cetero, nec per alium venire facient aut permittent, et de pretio dicte venditionis se tenuerunt coram nobis penitus pro pagatis. In cuius rei testimonium, ad petitionem dictorum Petri, Guillermi et Aalidis, presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, mense maio. Orig., G. 393, scellé de deux sceaux pendants sur double queue de parchemin. — Cop., reg. G. 132, f° 56. N° 59. Novembre 1241. Fondation d’un anniversaire en l’église Saint-Etienne, par Gui Loit et Ermengarde, sa femme. Nos Petrus decanus capelle ducis, et magister Albericus decanus christianitatis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos quasdam litteras inferius contentas, sigillatas sigillis clare memorie Johannis quondam decani capelle ducis, et magistri Guillelmi quondam decani christianitatis diuionensis, vidimus et diligenter inspeximus, et verbo ad verbum legimus non concellatas, non abolitas nec in aliqua parte sui viciatas quarum tenor talis est. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decani christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituti in presentia nostra Guido filius defuncti Stephani lou Flamme et Emeniardis uxor eius, dederunt et concesserunt in puram et perpetuam elemosinam pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum et anniuersario in ecclesiis subscriptis faciendo post obitum ipsorum videlicet ecclesie {65}Sancti Benigni diuionensis pro pitantia conuentus, quatuor libras diuionenses annuatim percipiendas super vineam suam sitam en Beois, continentem tria iornalia et plus ecclesie Sancti Stephani diuionensis; pro pitantia conuentus quadraginta solidos predicte monete percipiendos annuatim die anniuersario eorum super vineam suam de Monteuigne; capellæ ducis Diuionis viginti solidos diuionenses percipiendos annuatim super vineam suam de Trimolois; capelle diuitum diuionensium decem solidos diuionenses percipiendos annuatim super vineam suam de Champmol; fratribus beate Marie iuxta Talant decem solidos diuionenses annuatim percipiendos super dimidium iornale vinee situm en Becis iuxta vineam quam tenent ibidem ex elemosina Petri Griffon, volentes et concedentes dicti Guido et Emeniardis ut quicumque dictas vineas tenebunt, dictas summas denariorum annuatim post obitum dictorum Guidonis et Emenardis die anniuersariorum suorum dictis ecclesiis reddere teneantur, alioquin ipse ecclesie ad predictas vineas se teneant et eos possideant quousque integre dicte summe persoluantur eisdem sicut superius sunt expresse. Et ad hec ipsi Guido et Emenardis dictas vineas et illos qui eas tenebunt predictis ecclesiis specialiter obligarunt. In cuius rei testimonium ad petitionem Guidonis et Emenardis presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo primo mense nouembris. Orig., G. 173, scellé sous double queue. {66}N° 60. Novembre 1241. Vente d’une maison au vieux marché, faite par le chapitre de la Sainte-Chapelle, à maître Aubry, de Dijon. Nos Johannes decanus totumque capitulum capelle ducis diuionensis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum nos magistro Alberico de Diuione ad vitam suam vendidissemus domum nostram diuionensem sitam in foro veteri, contiguam domus Narduini de Parreceio ex una parte, et iuxta domum Humberti Asmari ex altera, cum cellario et omnibus appendiciis eiusdem domus pro sexaginta solidis monete diuionensis nobis annuatim persoluendis; qui sexaginta solidi distribuuntur in ecclesia nostra in anniuersariis. Nos post modum considerata utilitate ecclesie nostre predicto magistro Alberico et suis heredibus vendidimus in hereditatem perpetuam, concessimus dictam domum cum celario et omnibus eius appendiciis sicut se importent ab omni parte pro centum libris diuionensibus quas ab eodem magistro Alberico recepisse confitemus integre, de quibus etiam nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis, et inde dictum magistrum Albericum et heredes suos in perpetuum quittauimus, recognoscentes easdem centum libras in utilitate ecclesie nostre perpetuas concessisse. Quittauimus insuper dictam domum et celarium ac appenditiis eius et predictum magistrum Albericum et eius heredes de dictis sexaginta solidis diuionensibus censualibus in quibus nobis et ecclesie nostre antequam presens venditio fieret, tenebantur et ipsos sexaginta solidos predictis anniuersariis faciendis alibi super alia bona nostra assedimus et assignauimus competenter, et nos de dicta domo et de cellario ac omnibus eius appendiciis predictum magistrum Albericum inuestiuimus, et inde nos deuestiuimus et propemittimus {67}firmiter ac fideliter predicto magistro Alberico et eius heredibus dictam domum cum cellario et eius appendiciis contra omnes in perpetuum garantire, et quod contra dictam venditionem seu quittationem siue contra presentes litteras non veniemus de cetero nec venire per alium faciemus. In quorum omnium testimonium et munimine presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. XL°. primo, mense novembris. Orig., G. 274. — Cop., reg. G. 126, f° 50 v°. N° 61. Mars 1242. Bulle du pape Innocent IV, confirmant la prébende que Saint-Etienne a en la Chapelle. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui Sancti Stephani et decano et capitulo capellæ ducis diuionensis lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et nota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere: eapropter dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem super quadam præbenda qua nos abbas et conuentus petebatis in capella ducis diuionensis lingonensis diocesis inter nos amicabiliter initam, sicut sine prauitate proinde facta est, et sponte ab utraque parte recepta, et in autentico inde confecto plenius dicitur contineri: ad exemplar felicis recordationis Honorii papæ tertii, predecessoris nostri, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario {68}contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum: Datum Lugduni nonas martii pontificatus nostri anno secundo. Cop., reg. G. 132, f° 8. N° 62. Mars 1242. Attestation donnée par Jean, doyen de Langres, du droit de l’abbaye de Saint-Etienne sur l’église de Tilchâtel. Uniuersis presentes litteras inspecturis, Johannes decanus lingonensis salutem in domino. Nouerit uniuersitas vestra quod cum ecclesia Tilecastri tanto tempore vacauisset sicut Anxericus vir venerabilis archidiaconus diuionensis asserebat, quod ad ipsum erat illa iure illius ecclesie donatio deuoluta cuius ecclesie idem pronominatus ad ecclesiam Sancti Stephani diuionensis dignoscitur pertinere: idem archidiaconus magistrem Guidonem de Tilecastro presbiterum instituit in eadem: qui quidem Guido pro multas altercationes resignauit quicquid viris fuerat acquisitum pro institutionem archidiaconi memorati. In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno domini M°. CC°. XL°. II°. die martis proxime post festum apostolorum Philippi et Jacobi. Orig., reg. G. 126, f° 4. N° 63. Mars 1242. Donation faite au prieuré de Fauverney et aux chanoines, par Gauthier, de deux pièces de terre labourable. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis, et magister Guillelmus christianitatis diuionensis {69}in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod constitutus in presentia nostra dominus Galterus dominus Fauverneii miles, anime sue saluti cupiens prouidere pro ipsius anime sue et anime defuncte Margarite uxoris sue et animarum antecessorum suorum remedio, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et prioratui de Fauuerneio et canonicis ibidem Deo seruientibus duas petias terre arabilis continentes sex iornalia, quarum una continens tria iornalia sita est in finagio de Fauuerneio ubi dicitur in Campo Alodii iuxta terram Manignotti dicti Fiart; alia vero petia continens alia tria iornalia sita est in finagio de Fauuerneio quod dicitur La Louiere iuxta pratum de Champelois. De quibus sex iornalibus terre, dictus dominus Gualterus se penitus deuestiens, priorem et fratres dicti prioratus de Fauuerneio corporaliter inuestiuit, et in verum dominum perpetuamque possessionem misit. Et super se et sua promisit dicta sex iornalia terre predicto prioratui et canonicis in eo commorantibus et successoribus eorum contra omnes defendere et in perpetuum garantire, et quod contra dictam elemosinam seu contra presentes litteras non veniet decetero nec venire per alium faciet aut permittet, volens et statuens ipsam elemosinam ab omnibus suis heredibus dicto prioratui contra omnes defendi et teneri firmiter ac inuiolabiliter obseruari. In premissorum autem testimonium et munimine ad petitionem dicti domini Galteri presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo secundo, mense Marcio. Orig., G. 348, scellé de deux sceaux sous double queue de parchemin. {70}N° 64. Mai 1242. Sentence de Hugues IV, duc de Bourgogne, portant que les hommes de l’abbaye de Saint-Etienne, à Ahuy et à Quetigny, qui quitteront leur résidence dans ces villages, ne pourront y conserver des terres. Nos Hugo dux Burgundiæ, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum quidem homines ecclesie Sancti Stephani diuionensis tam de Aqueductu et de Cuntigneio quam de aliis villis ad eandem ecclesiam pertinentibus, a dictis villis et a dominio dicte ecclesie recessissent, se in castro de Talant ad nostrum dominium transferentes, domos suas et mansos de Aqueductu et de aliis villis nec non et alia bona omnia mobilia et immobilia que possidebant dum erant in dominio dicte ecclesie, in dominio nostro morantes retinere contendebant: super quo vir religiosus Stephanus abbas et conuentus dicte ecclesie nobis grauem querimoniam deportarunt, afferentes hoc esse contra ius et consuetudinem terre nostre et in graue preiudicium et enormem injuriam ecclesie beati Stephani diuionensis predicte ab eisdem hominibus attemptari. Nos vero iura predicte ecclesie conseruare volentes tanto specialius quanto habundancius brachiis sincere dilectionis amplexamus eamdem quodcumque ius suum distribuere cupimus, et etiam affectamus a bonis viris magnis, prouidis ac fide dignis, tam nobilibus quam innobilibus diligenter inquisiuimus veritatem quod iuris homines predicte ecclesie ab ipsius dominio recedentes, et se ad nostrum aut ad aliud dominium transferentes in domibus, mansis, terris, pratis, vineis et bonis aliis mobilibus et immobilibus que sicut promissum est predicti homines dum in ipsius ecclesie dominio morebantur, possidebant, habere debeant vel quid iuris eidem ecclesie debeat remanere. Inuenimus autem ex testimonio predictorum {71}bonorum virorum hoc esse ius et consuetudinem ab antiquis temporibus approbatam in terra Sancti Stephani diuionensis quod si homo Sancti Stephani de consciencia abbatis qui preest, transtulerit se ad alium dominium, predictus abbas debet eum conducere per terram suam bona fide pro posse suo cum omnibus mobilibus suis. Si autem absque consciencia domini sui transferat se ad aliud dominium, omnia bona sua mobilia que inueniuntur in terra Sancti Stephani post recessum eius remanent ecclesie Sancti Stephani prenotate; corpus etiam talis hominis sic fugitiui cum omnibus bonis mobilibus que portabit vel ducet in recessu suo poterunt capi sine injuria a mandato Sancti Stephani et inde poterit facere ecclesia Sancti Stephani suam penitus voluntatem. Si autem de consciencia vel propter conscienciam domini sui recedat homo Sancti Stephani transferens ad nostrum vel aliud dominium omnia immobilia que mouebant de Sancto Stephano que tenebat homo ille dum morabatur in dominio Sancti Stephani remaneat quiete et libere ecclesie supradicte, nec post recessum homo predictus in premissis quodcumque poterit reclamare. Et si contra hoc ius siue consuetudinem aliquis homo Sancti Stephani se transferens ad nostrum vel ad aliud dominium immobilia que mouebant de Sancto Stephano retinuit post recessum suum contra voluntatem abbatis et couuentus Sancti Stephani injuriam fecit ecclesie prenotate. Nos autem, de consilio bonorum virorum nobilium et innobilium in utroque iure peritorum solum dum habentes pro oculis ius predictum et consuetudinem approbamus predictam, et pro iure et consuetudine volumus et percipimus de cetero ab omnibus obseruari et ecclesie Sancti Stephani predicte presenti pagina confirmamus, promittentes bona fide et statuentes predicta in perpetuum per totum dominium et posse nostrum tam a nobis quam heredibus nostris irrefragabiliter obseruari. Inuingentes balluis {72}prepositis et aliis seruentibus nostris ut ipsi dictam ecclesiam super predictis non permittant ab aliquo molestari sed predicta faciant inuiolabiliter obserauri. Si quis autem contra hoc venerit vel attemptare quicumque presumpserit, offensam nostram se nouerit incursurum. Datum anno Domini M°. CC°. quadragesimo secundo, mense iunio, dominica proxima post Ascensionem. Orig., G. 309, scellé sur lacs de soie jaune, imprimé dans Garnier, Chartes de Communes..., t. II, p. 189-192. N° 65. Septembre 1242. ?? Vidimus sous les sceaux de Guillaume, doyen de la chrétienté de Dijon, et Bertrand, prévôt de la chapelle du duc, de la sentence de Hugues IV, du mois de juin de la même année, portant que les hommes de l’abbaye de Saint-Etienne qui quitteront leur résidence à Ahuy et à Quetigny ne pourront pas y conserver de terre. Orig., G. 309, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 66. Novembre 1242. Bulle du pape Innocent IV, adressée au prieur de Saint-Gemeaux pour rentrer dans les aliénations faites à vie ou à temps ou à perpétuité. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio priori Sanctorum Geminorum lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ex parte dilectorum {73}filiorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani diuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis fuit propositum coram nobis quod tam ipsi quam predecessores eorum pensiones, maneria, redditus, possessiones et quedam alia bona eiusdem monasterij datis super hec litteris et interiectis iuramentis nec non et penis adiectis in enormem lesionem ipsius nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt. Quorum aliqui super hijs litteris confirmationis in forma communi a sede apostolica impetrarunt: nos itaque dictorum abbatis et conuentus supplicationibus inclinati discretioni tue per apostolica scripta, mandamus quatenus ea que de bonis dicti monasterij per concessiones huiusmodi alienata inueneris illicite vel distracta non obstantibus predictis iuramentis penis et litteris seu confirmationibus ad ius et proprietatem ipsius studeas legaliter reuocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerunt nominati, si se odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium prohibere. Datum Avenione calendas novembris pontificatus nostri anno secundo. Orig., G. 117, scellé sur lacs. N° 67. Décembre 1242. Partage, sous le sceau de Guillaume de Champlitte et Robert de Tanlay, entre Jean, seigneur de Montréal, et Guion, son frère. Ego Willelmus de Chanlite, dominus Pontis scissi, vicecomes diuionensis et ego Robertus de Tanlaio, notum {74}facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constitutus in presentia nostra, Huo... defuncti Johannis de Monte regali, recognouit se omnino pertitum et diuisum esse a Johanne, domino de Montreal... et partem suam quam eum contingebat et contingere poterat de omnibus bonis paternis et maternis mo... acquisitis in nostra presentia de consilio amicorum utriusque plenarie recepisse; habet... parte sua quicquid habebant in herede poterant apud Manigneium super Tiliam et apud Beram et in valle Sequane et apud Cerseium; habet etiam insuper tres homines apud Malliens et viginti eminas bladi, medietatem frumenti et medietatem avene, percipiendas singulis annis in tertiis de Tart ad mensuram de Thart, et omnia feoda que pertinent et pertinere possunt ad omnia supradicta. Et pro hiis supradictis diuisis et statutis quod pro parte sua gratanter accepit idem Huo, quitauit pro se et omnibus suis heredibus dictum Johannem fratrem suum et eius heredes perpetuo de omnibus que ab eodem Johanne et suis heredibus posset petere et exigere rationi pertitionis siue ferragii, et in bonis ipsius et heredum suorum quibuscumque de cetero reclamare. Salua utrique eorum escasura que superuiuenti poterit euenire vel eisdem viuentibus ab alio tanquam fratribus; promisit insuper idem Huo iuramento corporaliter prestito quod contra quitationem istam non veniet de cetero nec venire per alium faciet aut permittet. Et sciendum quod quicquid pater dictorum fratrum et antecessores eorum tenebant de omnibus supradictis in feodum de dominis idem Huo et eius heredes tenent et tenere debent in feodum ligie de dicto Johanne fratre suo et heredibus ipsius. In cuius rei testimonium et munimine ad petitionem dictorum fratrum presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo secundo, mense decembri. Orig., G. 366, scellé de deux sceaux sous double queue. {75}N° 68. 1243. Donation d’une maison, rue du Chanet, et d’un pré, en Lampone, finage de Magny, faite par Gelions, veuve de Gauthier Billard, et Hugonin, son fils. Nos Joanes, decanus capelle ducis et magister Guillelmus, decanus christianitatis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constituti in presentia nostra, Gelions relicta defuncti Galteri Billart, et Hugoninus filius eius recognouerunt se diu et dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam, pro remedio anime dicti Galteri et animarum ipsorum et antecessorum suorum, Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis et abbati et conuentui eiusdem ecclesie, domum quandam cum manso ipsius sitam in vico au Channex, iuxta Corcular defuncti Andree de Fixeio et unam secturam prati sitam en Lampone iuxta pratum Benedicti de Manigneio ex una parte, et iuxta pratum Petri maioris de Lampone ex altera. Recognouerunt insuper quod dictam ecclesiam de dictis domo et sectura prati inuestierunt tempore quo dictam fecerunt elemosinam, et quod ipsos domum cum manso ipsius ac secturam prati promiserunt, et adhuc tenentur super se et omnia bona eorum iuramentoque corporaliter prestito predicte ecclesie et abbati et conuentui ipsius ecclesie ac eorum successoribus contra omnes defendere, et in perpetuum garantire, et nunquam de cetero per se vel per alios contraire, et quod predictam ecclesiam de eisdem inuestientes eandem elemosinam nomine eiusdem ecclesie hactenus tenuerunt; et quia labilis est et cito transit hominum memoria ipsi Gelions et Hugoninus nolentes super elemosinam predictam eamdem ecclesiam aliquo tempore molestari rogauerunt omnia supradicta in scriptis redigi et nostrorum sigillorum munimine confirmari. Et nos ad ipsorum {76}preces et instantiam presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo tertio. Orig., G. 173. — Cop., reg. G. 132, f° 70, scellé de deux sceaux sur double queue. N° 69. Janvier 1243. Obligation en faveur de M. l’abbé de Saint-Etienne, par Henry de Vergy, seigneur de Mirebeau et sénéchal de Bourgogne. Nos Petrus decanus capelle ducis et magister Albericus decanus christianitatis diuionensis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis, quod nos quasdam litteras sigillatas sigillo bone memorie Hugonis quondam ducis Burgundie verbo ad verbum legimus et diligenter inspeximus, non abolitas, non cancellatas, nec aliqua parte sui viciatas quorum tenor talis est: Ego Henricus de Vergeio, dominus Miribelli, senescalcus Burgundie, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego debeo viro venerabili G... abbati Sancti Stephani diuionensis sexaginta libras prouinienses forcium, quas ab eo recepi in numerata pecunia pro negociis meis utiliter expediendis: et ipsas sexaginta libras teneor et promitto reddere predicto abbati vel eius cuncto mandato has litteras afferenti cum super hoc fuero requisitus. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo tercio, mense Januario. Orig., G. 371, scellé de deux sceaux sous double queue. {77}N° 70. Janvier 1243. Obligation de soixante livres, souscrite par le sénéchal de la Bourgogne en faveur de l’abbé Gilbert. Nos mercator decanus capelle ducis et magister Albericus decanus christianitatis diuionensis, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos quasdam litteras sigillo nobili viri domini Henrici de Vergeio senescalli Burgundie et domini Mirebelli sigillatas verbo ad verbum legimus et diligenter inspeximus, non abolitas non cancellatas, nec in aliqua parte sui viciatas, quorum tenor talis est: Ego Henricus de Vergeio dominus Mirebelli, senescallus Burgundie, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego debeo viro venerabili Gilberto abbati Sancti Stephani diuionensis sexaginta libras prouiniensium forcium, quas ab eo recepi in numerata pecunia pro negociis meis utilitate expediendis. Et ipsas sexaginta libras teneor et promitto reddere predicto abbati vel eius cuncto mandato has litteras afferenti, cum super hoc fuero requisitus. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense ianuario. Orig., G. 371, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 71. Mars 1243. Donation de trois journaux de terre et de la dîme d’une vigne, à Fauverney, faite au prieur du lieu par Robert, dit le Martenay, damoiseau. In nomine Domini amen: Ego Robertus dictus Li Montenaz, domicellus, filius defuncti domini Guillelmi le Mouton, militis, notum facio uniuersis præsentes litteras {78}inspecturis quod ego animæ meæ et antecessorum meorum saluti prouidere cupiens, dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et prioratui de Fauuerneio tria iornalia terræ arabilis sita in finagio de Fauuerneyo ubi dicitur en Cucheuesin secus viam quæ tendit a Fauuerneio en Chassaigne, iuxta campum domini de Courtiuron ex una parte, et iuxta terram Pratelli de Fauuerneyo filii defuncti Joannis Barberii ex altera. Dedi etiam et concessi in perpetuum Deo et prioratui prædicto decimam plantæ meæ vineæ sitæ apud Fauuerneyum subtus vineam domini de Fauuerneyo et domum meam de Fauuerneyo, videlicet sextum decimum sextarium vini totius dictæ plantæ persoluendum et reddendum singulis annis in perpetuum dicto priori dicti loci in Vindemiis; et si forte, quod absit, contingeret dictam vineam ad agriculturam casu aliquo deuenire, teneor et promitto rectam decimam persoluere vel facere persolui priori qui pro tempore fuerit in prioratu prædicto vel mandato suo secundum usus et consuetudines terrarum arabilium in finagio Fauuernei supradicti, et hæc omnia, pro ut superius sunt diuisa, teneor et promitto dicto prioratui garantire et fideliter obseruare, et in perpetuum deffendere contra omnes iuramento super hoc præstito corporali. Ego autem Guillermus dominus Fauuerney, de cuius feodo prædicta omnia mouent, prædictam elemosinam a dicto Roberto factam laudo et approbo ac confirmo et in perpetuum ratam habere promitto, promittens me de cætero contra dictam elemosinam non venturum. In cuius rei testimonium nos Robertus et Guillermus prædicti præsentibus litteris sigilla uirorum domini Petri dicti de Barro decani capellæ ducis, et magistri Alberici decani christianitatis diuionensis fecimus et rogauimus apponi. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mense martio. Cop. d’Arv., reg G. 132, f° 87, scellée de deux sceaux en cire pendants sur double queue de parchemin. {79}N° 72. Mars 1243. Vente de maisons en la rue d’Isier, à Dijon, par Gauthier, dit de Joes, et Emeline, sa femme. Nos Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constituti in presentia nostra, Galterus dictus de Joes et Emelina uxor eius, cum viris venerabilibus abbate et conuentu Sancti Stephani diuionensis, in hunc modum amicabiliter conuenerunt quod, ipsi Galterus et Emelina concesserunt et in perpetuum quitauerunt dictis abbati et conuentui et eorum successoribus quinquaginta solidos diuionenses censuales assignatos et sitos super domos et mansos earum sitas in vico Disier, videlicet a domo Petry de Roura usque ad domum Osanne de Mornellis, quos quinquaginta solidos dicti abbas et conuentus vel eorum mandatum percipiens et habebunt annuatim in perpetuum de cetero apud Diuionem super dictas domos et mansos earum in terminis inferius annotatis videlicet ad Penthecoste viginti septem solidos, et ad festum Sancti Remigij viginti tres solidos diuionenses predictorum. De hiis autem quinquaginta solidis, dicti Galterus et Emelina uxor eius, se coram nobis deuestientes, omnino dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestierunt, et iuramento prestito, promiserunt dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie perpetuo quinquaginta solidos censuales super dictas domos et mansos earum garantire et defendere contra omnes, et nunquam decetero per se vel per alios contraire. Ita quod nisi dicti census terminis statutis annuatim modo promisso fuerint persoluti, et voluerunt et concesserunt ut dicti abbas et conuentus qui pro tempore fuerint ad dictas domos et mansos earum recurrant, auctoritate propria et sine reclamatione, ad {80}dictas domos et mansos earum et eas teneant et possideant, et ex eis fructus suos faciant quousque dicti census integre persoluantur, recognoxentes talem esse consuetudinem et talem esse eius super censibus supradictis; propter quod de hiis omnibus supradictis tenendis et obseruandis perpetuo et de garantia portanda dictis abbati et conuentui super eisdem censibus, sicut supradictum est, obligauerunt ipsi Galterus et Emelina predictis abbati et conuentui tria quarteria vinee que eis dicti abbas et conuentus in escambium dictorum censuum in perpetuum quitauerunt, et in super omnia alia bona eorum tam mobilia quam immobilia, tam presentia quam futura; hos autem quinquaginta solidos censuales dicti Galteri et Emelina uxor eius dictis abbati et conuentui quitauerunt perpetuo, et hec omnia supra dicta similiter voluerunt et concesserunt et ratam habuerunt perpetuo in escambium dictorum trium quarteriorum vinee sitorum super Argilliam Jacobi Balduini iuxta vineam Petri Calobrini et iuxta vineam que fuit defuncti Mathei Baiuery, que tria quarteria dicti abbas et conuentus eidem Galtero et Emeline ac eorum heredibus in perpetuum quitauerunt et garantire firmiter promiserunt. In cuius rei testimonium ad preces dictorum Galteri et Emeline presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo tercio, mense marcio. Orig., G. 280. — Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 60, scellé de deux sceaux. {81}N° 73. Avril 1243. Vente par Pierre, dit Forrex, prévôt de Tart, et Osanne, sa femme, de tous leurs droits sur le moulin de la Loiche. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituti in presentia nostra, Petrus dictus Forrex prepositus de Thar et Osanna uxor eius, pro utilitate et necessitate eorum sicut confessi sunt, vendiderunt et concesserunt in hereditatem perpetuam viris venerabilibus et religiosis Stephano abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis quicquid habebant et habere potebant vel possent ipsi aut eorum heredes in posterum reclamare in molendino de la Loiche et eius appendiciis et pertinentiis omnibus quibuscumque et etiam muneragium quod habebant in molendino predicto. De qua parte sua et iure suo molendini et pertinentiarum illius et de quo muneragio ipsius prepositus et Osanna, se coram nobis deuestientes omnino, predictos abbatem et conuentum corporaliter inuestierunt, et in verum dominium perpetuamque possessionem miserunt. Et super se et omnia bona eorum iuramentoque corporaliter prestito, promiserunt dictam venditionem predictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes defendere, et in perpetuum garantire et quod contra eandem venditionem seu contra presentes litteras non venient de cetero nec venire per alios facient aut permittent. De pretio si quidem predicte venditionis se tenuerunt coram nobis in numerata pecunia plenarie et integre pro pagatis, et dictos abbatem et conuentum et successores ac ecclesiam eorumdem inde perpetuo quittauerunt. Hec autem omnia Johannes dominus de Thar coram nobis laudauit, voluit et concessit: similiter Stephanus clericus, Petrus Vienettus et {82}Hugonettus, liberi dictorum prepositi et Osanne coram nobis omnia supradicta laudauerunt et rata habuerunt perpetuo et iuramento prestito se non contra venturos decetero promiserunt. In cuius rei testimonium ad petitionem partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo tertio mense aprilis. Orig., G. 356, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 74. Mai 1243. Donation de dix sols de rente, sur des vignes au finage de Dijon, par Huon, clerc, et Fourcaut, son frère, fils de feu Hugues Gibuin de Quetigny, chevalier. Omnibus presentes litteras inspecturis Joanes, decanus capelle ducis, et magister Guillermus decanus christianitatis diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra Huo, clericus et Furcaudus, fratres, filii defuncti Hugonis dicti Gibuini de Cuntigneio militis extra omnem auœriam positi, animarum suarum saluti consulere cupientes, in bona mentis et corporis dispositione existentes, pro ipsarum animarum suarum et Guillelmi fratris eorum defuncti et omnium antecessorum suorum remedio, dederunt et concesserunt in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis et canonicis ibidem Deo seruientibus decem solidos diuionenses censuales qui eis debebantur singulis annis super vineas inferius annotatas, videlicet super vineam Dominici de Burco sitam ante Sanctum Martinum, quinque denarios, super vineam Vieneti Louuair sitam in vico Sancti Martini quatuor denarios et obolum; super vineam Rogarii Lou Torneor sitam in vico {83}Sancti Martini quatuor denarios; super vineam Gilete de Cimiterio tres denarios et obolum; super vineam Goolini quatuor denarios et obolum; super vineam Petri de Tarsu octo denarios; super vineam Viuiani sitam en Coefroide sex denarios; super vineam Petri Buchalle sitam in vico Sancti Martini octo denarios; super vineam Colini Loubot sitam en Coefroide sex denarios; super vineam Templariorum sitam in via Mugneroce octo denarios; super vineam fratrum hospitalis ierusolimitani sitam ibidem nouem denarios; super vineam Auberici Billote octo denarios; super vineam leprosorum Diuionis sitam en Coefrode duo solidos; super vineam filii Gras de Pani duo denarios; super vineam Constantini Arnaut decem et octo denarios. De quibus decem solidos censuales dicti Huo et Fourcaudus, se coram nobis deuestientes, omnino predictam ecclesiam et canonicos eiusdem corporaliter inuestierunt, et in verum dominium pepetuamque possessionem miserunt, volentes et concedentes ut illi qui vineas debentes dictam elemosinam possident et possidebunt decetero et etiam ipse vinee ad reddendum ipsos decem solidos annis singulis in pepetuum decetero predicte ecclesie, et in ipsa ecclesia teneantur et obligentur predicte ecclesie sicut erant eisdem fratribus antea obligate. In cuius rei testimonium ad petitionem dictorum fratrum presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo tertio, mense maio. Orig., G. 173, scellé de deux sceaux sous double queue. {84}N° 75. Octobre 1243. Donation par Oudoins, fille de Bonins, dit sire Bairs, d’une pièce de terre située sous le chemin de Beaune, faite à l’hôpital de Brochon. Omnibus presentes litteras inspecturis magister Guillelmus, decanus christianitatis diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituta in presentia nostra Oudoions, filia Bonini, cognomine sire Bairs, recognouit quod ipsa olim volens in transmarinis partibus peregre proficisci, tunc dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam pro salute animæ suæ et antecessorum suorum, laude et assensu Petri mariti sui, qui coram nobis ipsam elemosinam laudauit et concessit, Deo et Domui Dei de Brochons ac fratribus et sororibus ibidem Deo seruientibus, quamdam petiam terræ arabilis sitam versus domum prædictam, subtus cheminum de Belna, iuxta terram eiusdem domus; de qua petia terræ ipsa magistrum ac fratres et sorores dictæ domus corporaliter inuestiuit et a tempore dictæ donationis sunt in possessione pacifica dictæ terræ et eadem Oudoions in elemosina prædicta perseuerans in nostra præsentia eamdem iterato laudauit et aprobauit, et ratam in perpetuum habet et habere promittit, rogans nos humiliter ut ipsam elemosinam sigillo nostro confirmemus. Propter quod nos, precibus eius inclinati, in eiusdem elemosinæ testimonium et munimen prædictis magistro et fratribus ac sororibus dictæ domus de Broichons presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mense octobris. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 67. {85}N° 76. Octobre 1243. Déclaration, par Guillaume, prévôt de Rouvres, et Dannot, sa femme, portant que la maison Ortholan appartient à l’abbaye de Saint-Etienne. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituti in presentia nostra, Guillelmus de Roura prepositus, et Dannos uxor eius recognouerunt quod in domo que fuit Michaelo Ortholani sita iuxta domum eorum non babent nec possunt ipsi vel eorum heredes aliquo tempore iuris aliquando reclamare; sed est ecclesie Sancti Stephani diuionensis pleno iure. In cuius rei testimonium ad ipsorum instantiam presentibus litteris sigilla nostra posuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo tercio mense octobri. Orig., G. 266, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 77. Novembre 1243. Confirmation de la donation faite au prieuré de Fauverney, de deux pièces de terre labourable. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constitutus in presentia nostra, Jocerandus domicellus de Fauuerneio laudauit, voluit et concessit et ratam habuit in perpetuum atque firmam elemosinam quam dominus Galterus dominus Fauuerney, miles, frater suus fecit domino et ecclesie ac prioratui de Fauuerneio et canonicis ibidem Deo seruientibus de duabus peciis {86}terre arabilis sex iornalia continentibus, quarum una continens tria iornalia sita est in finagio de Fauuerneio ubi dicitur in Campo Alodii, iuxta terram Manignotti dicti Fiart; alia continens tria iornalia sita est in finagio de Fauuerneio ubi dicitur en Labouière, iuxta pratum de Champelois. Et de omni iure sibi et suis heredibus in dictis duabus peciis terre competente, priorem et fratres ac canonicos dicti prioratus corporaliter investiuit, promittens iuramento suo corporaliter prestito quod in dictis duabus peciis terre nihil reclamabit de cetero nec reclamari per alium faciet, nec contra dictam elemosinam decetero veniet, nec venire per alios faciet aut permittet. In cuius rei testimonium ad preces dicti Jocerandi presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo tercio mense novembri. Orig., G. 348, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 78. Décembre 1243. Cession viagère faite par Gilbert, abbé de Saint-Etienne, à Pierre de Quetigny, clerc, d’un meix et d’un pré. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum vir venerabilis Gilebertus, abbas Sancti Stephani diuionensis dederit et concesserit Petro de Cuntigneio clerico, ad vitam ipsius Petri, mansum quemdam qui fuit domini Richardi de Cuntigneio situm apud Cuntigneium iuxta domum Herbelotti dou Pasquier, et unam secturam prati que fuit eiusdem Richardi sitam en Prebergent in capite prati, cuius medietas est ecclesie Sancti Stephani et alia hospitaliorum, et dictus abbas {87}teneatur ipsi Petro quamdiu vixerit dictum mansum et dictam secturam prati contra omnes garantire. Idem Petrus promisit in nostra presentia mansum predictum pro posse suo edificare, et eumdem cum edificio et dictam secturam prati in bono statu tenere et seruare et quod predicta vel aliquid predictorum non alienabit a suis manibus vel debitis onerabit siue post eius obitum dictus mansus cum toto ipsius edificio et cum dicta sectura prati ad ecclesiam Sancti Stephani diuionensis quiete et libere et sine contradictione qualibet et debitorum onere reuertentur. Et quia boni presentis et aliorum bonorum que ab eadem ecclesia et eius menbris recepit hactenus idem Petrus memor est, in recompensatione bonorum predictorum et maxime pro remedio anime sue et antecessorum suorum dedit et concessit eidem ecclesie in puram et perpetuam elemosinam omnia bona sua tam mobilia quam immobilia, tam presentia quam futura, tam acquisita quam acquerenda quecumque sint et ubicumque poterunt tempore sui obitus inueniri: et de bonis eiusdem predictam ecclesiam inuestiuit. Dictus vero abbas, deuotione ipsius considerans usumfructum bonorum predictorum predicto Petro ad vitam suam contulit et concessit. In cuius rei testimonium ad petitionem dicti Petri presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mense decembris. Orig., G. 380, scellé de deux sceaux sous double queue. {88}N° 79. Avril 1244. Concession viagère des dîmes de Thenissey, faite par l’abbé Gilbert et le couvent à Jean de Thenissey et à Gertrude, sa femme. Nos Gilebertus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos dedimus et concessimus domino Johanni de Tenisseio, milite, et domine Gertrudi uxori sue ad vitam eorum partem nostram decimarum de Tenisseio et eamdem partem nostram tenemur eis quamdiu vixerunt garantire, et quando unus eorum decesserit, ille ex eis qui superuixerit, dictam partem nostram decimarum predictarum quo aduixerit possidebit. Ita quod ipsi dictam partem nostram in bono statu tenebunt nec eam diminuent vel diminui facient, vel consentient aut permittent et post eorumdem obitum dicta pars nostra decimarum cum omni melioratione decime qua in dicta parte nostra tunc erit ad nos et ecclesiam nostram quiete, libere et sine contradictione quilibus et absque debitorum aut obligationis alicuius onere reuertetur. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo quarto, mense aprili. Orig., G. 400, scellé sous double queue. N° 80. Avril 1244. Jean de Tenissey et Gertrude, sa femme, vendent à Saint-Etienne tout ce qu’ils ont sur les dîmes de Saint-Martin, Fontaines et Pouilly. Hugo Dei gratia lingonensis episcopus, uniuersis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Nouerit {89}uniuersitas vestra quod constituti in presentia nostra dominus Johannes de Thenisseio, miles, et domina Getrudis uxor eius, pro utilitate eorum sicut confessi sunt, vendiderunt, quittauerunt et concesserunt in hereditatem perpetuam viris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis quodquod habebant et habere poterant et debebant in decimis de Sancto Martino iuxta Diuionem, et de Poliaco et de Fontanis de omni iure sibi in predictis decimis competente se penitus deuestientes, recognouerunt se inuestiuisse corporaliter abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis superius nominatos: promittentes super se et omnia bona eorum successoribus garantire et deffendere perpetuo contra omnes qui in eisdem decimis aliquod ratione feodi siue alio iure vel modo qualecumque seu occasione alia reclamarent: de pretio si quidem predictæ venditionis se tenuerunt dicti domini Joanes et uxor eius coram nobis in numerata pecunia penitus pro pagatis, et iuramento eorum corporaliter prestito, promiserunt se nunquam per se vel per alios contraire: sciendum autem quod super dictas decimas siti sunt et assignati viginti solidi diuionenses annuatim pro refectione conuentus predicti percipiendi die Iouis post Pentecostem, quia pro salute dictorum domini Joannis et uxoris suæ celebrabitur in ecclesie Sancti Stephani diuionensis missa de sancto spiritu quamdiu vixerunt et post eorum decessum solutio dictorum viginti solidorum cessabit penitus, et dicti triginta quinque solidi ex tunc in antea persoluentur sicut superius est expressum. In cuius rei testimonium ad preces dictorum domini Johannis et uxoris eius presentibus litteris sigillum nostrum aposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo mense aprilis. Orig., G. 332, scellé sous double queue. {90}N° 81. Mai 1244. Renonciation faite par Laurent, fils de Pierre le Tisserand, au don fait à l’abbaye de Saint-Etienne par Eudes, prêtre, curé de Saint-Julien, d’un meix et d’une maison près la porte Nanxion. Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Stephanus permissione diuina Sancti Benigni humilis abbas et Johannes decanus capelle ducis diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum discordia verteretur inter viros venerabiles et religiosos Gilebertum abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et Laurentium filium Petri Textoris ex altera, super quadam domo et manso ac appendiciis eius quæ fuit Odonis presbiteri incurati Sancti Juliani, sita ad portam Nanxionis, iuxta domum Richardi Nigri, quam domum cum manso et eius appendiciis dictus Laurentius petebat, dicens eam iure hereditario ad se pertinere, dictis abbate et conuentu in contrarium asserentibus eandem domum cum manso et eius appendiciis datam esse eis in elemosinam perpetuam ab Odone presbitero supradicto. Tandem idem Laurentius ad cor rediens proborum et prudentum virorum consilio, nolens predictam elemosinam impedire, et insuper pro bonis quæ a dictis abbate et conuentu recepit, de quibus se pro pagato tenuit et contento dictam elemosinam laudauit in nostra presentia, et ratam habuit in perpetuum atque firmam, et dictam domum cum manso et aliis eius appendiciis dictis abbati et conuentui et eorum ecclesiæ quitauit in perpetuum. Et super se et omnia bona sua, iuramentoque corporaliter prestito, promisit dictam elemosinam dictis abbati et conuentui et eorum successoribus ac ipsorum ecclesiæ garantire et defendere perpetuo contra omnes et unquam de cetero per se vel per alios contraire; recognoscens et affirmans iuramento prestito se contra omnem omnino {91}sui iuris. In cuius rei testimonium et muninem ad preces dicti Laurentii presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. XXXX°. quarto mense maio. Orig., G. 292, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 82. Juillet 1244. Vidimus d’une charte ducale de 1219 contenant donation et confirmation d’une vigne en la combe de Serrigny. Nos Johannes decanus capelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos litteras inferius annotatas vidimus et diligenter inspeximus non concellatas non abolitas nec in aliqua sui parte viciatas et eas verbo ad verbum legimus quorum tenores et forme tales sunt. Ego Odo dux Burgundie omnibus notum facio quod cum inter P... abbatem Sancti Stephani diuionensis et dominum Iterum de Toceio super quibusdam elemosinis silicet vineis, pratis, domibus, mansis et aliis tenementis que Bartholomeus presbiter de Sarrigneo et Johannes Munerius in villa Sarrigney ecclesie Sancti Stephani in perpetuam elemosinam contulerant, discordia verteretur eo quod dominus I... firmiter assereret quod prenominatus presbiter neque idem Johannes elemosinam illam eidem ecclesie poterant iuste conferre. Tandem requisitus ab eodem J... clerico meo, magistro Columbo achidiacono matisconense et thesaurario capelle mee Diuionis eandem discordiam audiendam commisi, utrum prefatus presbiter et iamdictus Johannes Munerius eandem elemosinam eidem ecclesie posset in elemosinam conferre. Prefatus autem magister Columbus inquisita super hiis diligenter veritate didicit a ceteris incolis illius terre quod {92}sine alicuius offensione eandem elemosinam eidem ecclesie vel alibi poterant secundum consuetudines conferre iuste. Et dominus J... easdem elemosinas laudauit et comprobauit. Ne vero inter utrosque decetero super eisdem elemosinis questio oriretur secundum quod a magistro Columbo audiui ego ipse eandem elemosinam laudauy et approbaui de iure, volens quod ecclesia Sancti Stephani perpetuis temporibus eas possideret; hoc tamen saluo quod dominus J... in eadem elemosina talem iusticiam habebit qualem in prioratu Sancti Sequani qualem apud Sarrigneium dignoscitur habere. Actum hoc est anno ab incarnatione domini M°. CC°. tercio decimo. Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Serrenniaco dedit et concessit Petro, Stephano, Roberto filiis suis quicquid habebat apud Sarrenniacum in vineis, pratis, terris et domibus propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus, Stephanus, Henricus si quid iuris in hoc habebant, hoc idem ego Ictierus Tocei dominus laudo et confirmo secundum tenorem litterarum predecessoris nostri Alexandri et sigilli munimine corroboro. Huius rei testes sunt Hardimus, Milo, Hugo, milites et fratres Renaudus de Monbar miles, Hugo de Ferrenniaco et multi alii; huius ultime concessionis testes sunt, Mauricius, Bellinus, domini, prepositus Hugo scilicet de Serreniaco, Balterus marescallus Caniaci, Renaudus de sancto Chrispoforo, capellanus de Ciures magister Michael. Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Sarenniaco dedit et concessit Petro, Stephano, Roberto filiis suis quicquid habebat apud Sarrenniacum vineis, pratis, terris et domibus propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet. Et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei scilicet Galterus, Stephanus, Henricus si quid iuris in hiis habebant hoc idem ego Alexander laudaui {93}et concessi et ut ratum haberetur presentem cartam sigillo meo confirmaui. Huius rei testes sunt Harduinus, Milo, Hugo milites et fratres Renaudus de Monbar miles, Hugo de Farrenniaco et multi alii. Ego Iterus dominus de Toceio notum facio presentibus et futuris quod ego, elemosinam illam quam Bartholomeus presbiter de Sarrineio et I... munerius in villa Sarrigney ecclesie Sancti Stephani diuionensis dederunt eidem ecclesie, concedo in perpetuum obtinendam scilicet vineas, prata, domos, mansos et alia tenementa. Hoc tamen saluo quod ego iamdictus Iterus dominus de Toceio in eadem elemosina talem iusticiam habebo decetero qualem habere debeo in prioratu Sancti Sequani qui est apud Sarrigneium. Et ut hoc ratum habeatur presentem paginam sigillo meo feci roborari. Actum est hoc anno ab incarnatione domini M°. CC°. tercio decimo. Et Ego Odo dominus Montis Acuti notum facio uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem virum P... abbatem Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et inter B... militem de Marno ex altera, questio verteretur super quadam pecia vinee qua est in Comba Johannis Molendarii et manso Johannis Carpentarii, compromissum fuit hinc inde in dominum Odonem clericum de Sancto Michaele et dominum Johannem Bertelas militem, per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum. Dictus siquidem miles acquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis, supra memoratam peciam vinee salvis XIIII denariis censualibus de martio in martium persoluendis et mansum supradictum. Abbas vero de bonis ecclesie dedit prefato militi IX libras diuionenses monete. Dicta quidem compositio facta fuit laudantibus et consentientibus Martella uxore et Arnulpho filio uxoris militis supradicti. Quod ut ratum et firmum maneret ad petitionem utriusque partis sigillo meo presentem paginam roboraui. Actum Diuione anno gratie M°. CC°. XIII°. mense februarii. {94}Nos vero, supradictis litteris omnibus visis et diligenter inspectis ac verbo ad verbum lectis huic earum presenti transcripto sigillum nostrum apposuimus requisiti. Datum anno domini M°. CC°. quadragesimo quarto mense iulio. Orig., G. 394, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 83. Juillet 1244. Donation faite à l’église Saint-Etienne, devant Jean, doyen de la chapelle du duc, et Henri de Vergy, seigneur de Mirebeau, par Adeline, veuve de feu Aymonin dit Coulon, de quatre hommes de Chaumes, et de tout son fief à Belleneuve et à Ahuy. Nos Johannes decanus capelle ducis diuionensis et Henricus de Virgeio dominus Mirebelli senescallus Burgundie, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constituta in presentia nostra, domina Adelina, relicta defuncti Aymonis dicti Coulon, in bona mentis et corporis dispositione existens, anime sue saluti cupiens prouidere, pro ipsius anime sue et antecessorum suorum remedio, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis quatuor homines quos habebat apud Chaumes scilicet Briotum, Johannem dictum Comitem, Martinum filium Briotti, et Girardum filium Oliueri, cum omnibus heredibus et tenementis eorum, et quinque eminas frumenti quos habebat et habere debebat annis singulis in parte sua decime de Talnay, et totum feodum quod dominus Guillelmus dictus Chaubruilloz de Bella Noua miles de ipsa tenet, et tenere debet apud Bellam Nouam et apud Aqueductum versus Bellam Nouam. Et de hiis omnibus virum venerabilem et religiosum fratrem Gelebertum abbatem ecclesie Sancti Stephani nomine eiusdem ecclesie et conuentus sui corporaliter inuestiuit, {95}volens, mandans et precipiens suis heredibus Adelina predicta quod ad garantiam portandam perpetuo super eadem elemosina predicte ecclesie teneantur. In cuius rei testimonium ad preces dicte domine Adeline presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. XL. quarto, mense iulio. Cop., reg. G. 126, f° 106. N° 84. Juillet 1244. Vidimus d’un accord du mois de juillet 1244, par lequelle Sibille, veuve de feu Pierre Séchaut, cède trois journaux de vigne à M. Jean Séchaut, son fils. Nos Gilebertus abbas sancti Stephani et Johannes decanus capelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum ex quadam compositione habita inter dominum Girardum Rufium, militem diuionensem defunctum ex una parte, et dominam Sybillam relictam defuncti Petri Sescalli sororem eiusdem Girardi ex altera, ipsi Sybilla et dominus Johannes Sescallus filius eius, miles, haberent sicut coram nobis confessi sunt de dote ipsius Sybille quatuor iornalia vinearum, quarum tria sunt in una pecia, et quatuor in una. Tandem inter dictam Sybillam et dictum dominum Johannem filium eius pacificatum est siue compositum in hunc modum, quod dictus dominus Johannes habet et habebit dicta tria jornalia que sunt in una pecia et in escambium alterius iornalis siti in una petia. Dictus dominus Johannes tradidit, concessit et quittauit in perpetuum dicte matre sue unum iornale vinee situm in finagio de Mont Chape iuxta vineam leprosorum diuionensium ex una parte, et iuxta vineam domini Fardelli de capella ex altera, iure hereditario possidendum pro {96}voluntate sua omnimode faciendi. In cuius rei testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo quarto mense julio. Orig., G. 305, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 85. Août 1244. Bulle du pape Innocent IV pour l’hôpital de Brochon. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis rectori et fratribus Domus Dei de Brochone ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem: ut in locis religiosis determinatus sit numerus ministrorum non modicum dignoscitur expedire, ne sustentatione careat superflua multitudo ac ex paucitate dignum Deo seruitium subtrahatur; ea propter dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus inclinati, vicesimum conuersarum numerum quem in domo vestra pensatis eius facultatibus auctoritate venerabilis fratris nostri lingonensis episcopi diocesani loci deliberatione prouida statuistis, sicut est prouide ac salubriter institutus, et ex eiusdem litteris episcopi dicitur contineri auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, nisi adeo ipsius domus excreuerint facultates quod præfatum numerum exigant augmentari, mandato sedis apostolicæ in omnibus semper saluo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni {97}decimo quarto calendas augusti pontificatus nostri anno quarto. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 51. N° 86. Novembre 1244. Inféodation par Gilbert, abbé de Saint-Etienne, à Guillaume de Belleneuve, chevalier, de la terre d’Ahuy, donnée à l’abbaye par Adeline, veuve de Raymond Colon, chevalier. Nos Johannes, decanus capelle ducis et magister Guillelmus decanus christianitatis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constitutus in presentia nostra, dominus Guillelmus de Bella Noua miles, recognouit se recepisse a viro religioso Gilberto, abbate Sancti Stephani diuionensis, feodum de Aqueductu quod domina Adelina relicta defuncti Aymonis dicti Coulon militis, dedit ecclesie Sancti Stephani diuionensis, et ipsum feodum tenentur heredes dicti domini Guillelmi successiue ab abbate Sancti Stephani diuionensis accipere, et de eodem feodo dictus dominus Guillelmus et heredes suit sunt et esse debent homines abbatis qui pro tempore fuerit in ecclesia supradicta. In cuius rei testimonium ad preces eiusdem domini Guillelmi presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. XL. quarto mense novembris. Orig., G. 329, scellé de deux sceaux sous double queue. {98}N° 87. Décembre 1244. Vente de six deniers de cens sur une vigne en la rue d’Isier, faite par Girard Bergier à Etienne Giget, bourgeois de Dijon. Nos Radulphus prior Sancti Stephani et Johannes decanus capelle ducis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constituti in presentia nostra, Girardus filius defuncti Henrici dicti Bergerij et Lucia eius uxor, pro utilitate et necessitate eorum sicut confessi sunt, vendiderunt et concesserunt in hereditatem perpetuam Stephano Gyjet burgensi diuionensi et eius heredibus ondecim solidos et sex denarios diuionenses censuales, qui ei debebantur annuatim super quamdam peciam vinee sitam in vico Disier, iuxta vineam Galteri de Joes ex una parte, et iuxta domum et mansum Richardi dicti Chaumont ex altera; qua dicta pecia vinee est predicti Galtheri de Joes. De quibus ondecim solidis et sex denariis censualibus dicti Girardus et Lucia se coram nobis deuestientes omnino predictum Sanctum Stephanum corporaliter inuestierunt, et super se et omnia bona eorum iuramentoque corporaliter prestito tenerentur et promiserunt dictos ondecim solidos et sex denarios dicto Stephano et eius heredibus contra omnes super dictam petiam vinee defendere, et in perpetuum garantire et nunquam de cetero per se vel per alios contraire. Et de pretio dicte venditionis se tenuerunt coram nobis in numerata pecunia penitus pro pagato. Hanc autem venditionem Margarita mater dicte Lucie coram nobis laudauit, voluit et concessit et ratam habuit in perpetuum atque firmam. In cuius rei testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo quarto, mense decembris. Cop., reg. G. 127, f° 74. {99}N° 88. Janvier 1245. Echange entre l’abbaye et Lambert de Rouvres, chevalier, auquel, pour lui tenir lieu de pension viagère, l’abbaye cède pour sa vie tous ses droits à Couternon, Crimolois, Rouvres. Omnibus presentes litteras inspecturis, Johannes decanus capelle ducis et magister Garnerus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod coram nobis veniens dominus Lambertus de Roura, miles et mandatum domini ducis Burgundie, recognouit quod in escambium quorumdam pensionum quas ad vitam suam habebat in ecclesia Sancti Stephani diuionensis et maxime propter deuotionem quam habebat erga abbatem et conuentum ipsius ecclesie, ipsi abbas et conuentus dederunt et concesserunt ei ad vitam suam similiter quicquid habent in villa et pertinentiis de Curia Arnulphi in terris, pratis, aquis, nemoribus, hominibus, iusticiis, redditibus et exitibus et rebus aliis et omnes homines eorum de Crimolois et plateam siue mansum sitam vel situm ante domum dicti domini Lamberti quantum important domus defuncti Theobaldi Florie, et domus quæ fuit defuncte Marie Petit Consoil; in quibus omnibus iura dicte ecclesie manutenere et seruare promisit, et post eius obitum, omnia supradicta cum omni augmentatione et melioratione quas interim in premissis fecerit et acquiret, ad dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quiete et sine contradictione qualibet et absque obligatione qualibet et debitorum onere revertentur. Recognouit insuper idem dominus Lambertus quod ipsi abbas et conuentus habent et habere debent post eius obitum annuatim perpetuo sexaginta solidos diuionenses super furnum suum et mansum ipsius furni situm in castro diuionense; qui sexaginta solidi super ipsum furnum et mansum ipsius eidem ecclesie antea debebant. In cuius {100}rei testimonium ad preces dicti domini Lamberti presentibus litteris sigilla nostra una cum sigillo ipsius apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. XL°. quinto, mense ianuario. Orig., G. 266, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 89. Janvier 1245. Renonciation faite par Jean, dit Marsalle, et Claire, sa femme, au droit qu’ils prétendaient avoir sur deux chambres et un meix à Dijon. Omnibus presentes litteras inspecturis, Johannes decanus capelle ducis et magister Garnerus decanus christianitatis Diuionis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum discordia verteretur inter Johannem dictum Marsoille de Roura et Claram uxorem eius ex una parte, et viros venerabiles et religiosos abbatem et conuentum ecclesie Sancti Stephani diuionensis ex altera, super hoc quod dicti Johannes et Clara dicebant dictos abbatem et conuentum minus bene seruasse et tenuisse pacem factam inter ipsos, tempore bone memorie Petri tunc abbatis ecclesie memorate, utpote quia eisdem Johani et Clare non deliberauerant duas cameras sitas ante domum domini Lamberti de Roura militis apud Diuionem cum mansis earum sicut se ingerunt usque ad mansum qui fuit Aladonne, et quia vineam quandam sitam en Champ Eurart non garantizabant pro ut tenebantur eisdem. Tandem bonis iuris mediantibus inter eos, pax amicabilis interuenit sub hac forma, videlicet quod pro dictis duabus cameris et vinea quas dicti abbas et conuentus deliberauerunt et quittauerunt dictis Johanni et Clare in perpetuum; de quibus dicti Johannes et Clara se tenuerunt pro pagatis coram nobis et maxime pro bonis aliis que a dictis {101}abbate et conuentu receperunt, quittauerunt eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus in perpetuum pro se et omnibus heredibus eorumdem totam escasuram defuncti Henrici cambellam et quidquid eis in eadem escasura competere poterat et debebat; quittauerunt insuper dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam tam in capite quam in menbris de omnibus debitis actionibus, fideiussionibus, querelis, calumpniis discordiis, occasionibus et rebus aliis eis ac eorum heredibus aduersus dictos abbatem et conuentum et eorum predecessores ac ecclesiam eorumdem, tam in capite quam in menbris quoquomodo competentibus usque ad diem confectionis presentium litterarum, volentes et concedentes ut pax facta inter ipsos tempore bone memorie Petri abbatis ipsius ecclesie, in suo robore permaneat, et littere super ipsa pace confecte sigillis comunie diuionensis et decani oscariensis robur habeant perpetue firmitatis; hec autem omnia supradicta Odo clericus et Laurencius filii dictorum Johannis et Clare coram nobis laudauerunt, voluerunt et concesserunt et rata habuerunt et habere perpetuo promiserunt. Et tam dicti Johannes et Clara quam eorum filii predicti, per sacramentum corporaliter super hoc prestitum, promiserunt contra pacem et quittationes predictas per se vel per alios de cetero non venire. In cuius rei testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo quinto, mense jannuario. Orig., G. 266. — Cop., reg. G. 132, f° 71. {102}N° 90. Janvier 1245. Confirmation par Eliot de Barges et Hugonet, maire de Gevrey, des donations faites à l’hôpital de Brochon par la mère d’Eliot. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituti in presentia nostra, Eliottus de Barges et Hugonettus maior de Geureio nepos eius laudauerunt, voluerunt, concesserunt et rata habuerunt et habere perpetuo promiserunt, omnia legata et omnes elemosinas que et quas mater predicti Eliotti et omnes predecessores eorum fecerunt Deo et domui hospitali de Broichons et magistro et fratribus ibidem domino seruientibus, iisque ad diem confectionis presentium litterarum. Quittauerunt et dicti Eliottus et nepos ipsius in perpetuum pro se et omnibus eorum heredibus dictis magistro et fratribus et eorum successoribus omnes querelas calumpnias et iura, rationes et actiones, et occasiones quæ ipsis et eorum antecessores habuerunt et habere potuerunt hactenus, tam super legatis et elemosinis quam modo alio qualecumque aduersus dictos magistrum et fratres et eorum successores ac hospitale predictum: promittentes, fide corporaliter prestita, se contra dictas elemosinas et legata et contra quitationem predictam de cetero per se vel per alios non venturos. In cius rei testimonium ad preces dictorum Eliotti et nepotis ipsius presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo quinto mense ianuario. Orig., G. 358, scellé de trois sceaux sous double queue. {103}N° 91. Mars 1245. Bulle du pape Innocent IV, qui confirme l’accord entre l’abbaye de Saint-Etienne et les doyen et chapitre de la chapelle du duc, au sujet d’une prébende demandée par l’abbaye. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui Sancti Stephani et decano et capitulo capellæ ducis diuionensis lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem super quadam prebenda quam vos filii abbas et conuentus petebatis in capella ducis diuionensis lingonensis diocesis inter vos amacabiliter initam, sicut sine prauitate prouide facta est, et sponte, ab utraque parte recepta et in autentico inde confecto plenius dicitur contineri, ad exemplar felicis recordationis Honorii papæ tertii predecessoris nostri, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni nonis martii, pontificatus nostri anno secundo. Cop., reg. G. 121, f° 39. {104}N° 92. Mars 1245. Confirmation, par Richard d’Arboz et Cécile, sa femme, nièce de Thierry, chapelain de Notre-Dame, de la donation d’une vigne en Parais et d’une maison proche l’église Saint-Nicolas. Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes decanus capelle ducis, et magister Garnerus decanus christianitatis diuionensis in domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constituti in presentia nostra, Richardus dictus de Arbosio, et Cecilia uxor eius, filia Humbelotti defuncti quondam fratris domini Terrici, quondam capellani beate Marie diuionensis, recognouerunt se tantum recepisse et habuisse de bonis ecclesie Sancti Stephani diuionensis unde se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis pariter et contentis, quod viris venerabilibus et religiosis Gileberto tunc abbati et conuentui predicte ecclesie Sancti Stephani et eorum successoribus quittauerunt in perpetuum pro se et omnibus suis heredibus et laudauerunt et voluerunt atque concesserunt elemosinam, quam predictus Terrycus fecit domino et ecclesie predicte, de quadam vinea quam idem Terrycus habebat sitam in finagio de Proais, et de quadam domo ac manso et pertinentiis ipsius quam habebat sitam Diuioni prope Sanctum Nicholaum: et ipsam elemosinam ratam habuerunt et habere perpetuo promiserunt, iuramentoque corporaliter prestito promittentes se contra dictam elemosinam decetero per se vel per alios non venturos. In eius rei testimonium ad preces dictorum Richardi et ecclesie presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense marcio. Orig., G. 173, scellé de deux sceaux sous double queue. {105}N° 93. Mai 1245. Martin Viellons et Luguette, sa femme, vendent à l’hôpital de Brochon deux pièces de terre arable. In nomine domini, amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense maii, ego Martinus Viellons et ego Lugta uxor eius de Fixeio, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra vendidimus, concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam viris religiosis magistro et fratritus domus Dei de Brochon duas petias terræ arabilis, quarum una sita est es Arbues de Charmare iuxta campum ecclesie Sancti Antonii de Fixeio ex una parte, et iuxta terram de Martiot de Fixeio ex altera; alia vero petia terræ sita est iuxta fontem de Chamere inter terram dictorum magistri et fratrum hinc et inde. De cuius venditionis pretio iusto et legitimo plenam, perfectam et integram solutionem recipimus et habuimus in pecunia numerata; et propter hoc de dictis duobus petiis terræ predictæ, nos omnino deuestiuimus, et dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiuimus, et tenemur et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium, presentium et futurorum, et per sanctum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei evangelia corporale, dictas duas petias garantire dictis magistro et fratribus perpetuo contra omnes quittas et liberas ab onere pro recta decima, et nos pro ipsis magistro et fratribus semper ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos conseruare modis omnibus indemnes, si qui calumniatores aparerent, quod absit, et in nullo per nos vel per alios verbo, facto vel consensu vel modo alio contraire. Hanc autem venditionem {106}ego Amaizons soror dictæ Margaretæ et nos Joanes et Guillermus quondam filii Humbeloti dicti Truer de Fixeio, fratres dictarum sororum laudamus, et ratas ac firmas habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali, et in nullo de cætero per nos vel per alios ratione auæriæ vel minoris ætatis aut modo alio contraire. Renunciamus autem in hoc facto nos Martinus, Lungta uxor eius, Amaizons soror dictæ Lungtæ, Joanes et fratres dictarum sororum quilibet nostrum insolidum et pro toto et per sanctum nostrum super sancta Dei evangelia, prestitum corporale exceptioni non numerati et non habiti integre pretii et omnibus exceptionibus, defensionibus et iuribus legum decretorum, decretalium et consuetudinum et omni auxilio iuris canonici et ciuilis: in cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum viri venerabilis magistri Alberici decani christianitatis. Actum anno et mense predictis. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 66, scellée sous double queue. N° 94. Mai 1245. Henri de Vergy, seigneur de Mirebeau, reconnaît devoir à Gilbert, abbé de Saint-Etienne de Dijon, la somme de 100 livres. Ego Henricus de Vergeio dominus Mirebelli, senescallus Burgundiæ, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego debeo viro venerabili domino Gileberto, abbati Sancti Stephani diuionensis centum libras pruuiniensium forcium, quas ei vel cuncto mandato, qui presentes litteras secum attulerit, reddere promitto fide præstita ad festum sancti Remigii proximo venturum. Et nisi tunc redderentur quod absit omnia dampna et deperdita que exitus dictus abbas increuerit pro eisdem {107}centum libris prouiniensibus rehiscendis, teneor et promitto ei integre restaurare per simplex verbum ipsius sine alia probatione, et ad hec omnia adimplenda obligo pronominato abbati me et omnia bona mea mobilia et immobilia, presentia et futura quocumque sint et ubicumque poterunt inueniri. Quot ut ratum sit et firmum permaneat, presentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo quinto mense maii. Orig., G. 371, scellé sous double queue. N° 95. Mai 1245. Donation à l’hôpital de Brochon, d’une pièce de terre à Fixin, par Marie Tierrée, femme de Martin Beliotin. Nos Joannes decanus capellæ ducis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constituta in presentia nostra, Maria filia Tierree de Fixins, uxor Martini Beliotin in bona mentis et corporis dispositione, animæ suæ saluti cupiens prouidere pro ipsius animæ suæ et antecessorum suorum remedio, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et hospitali de Brochon et fratribus ac sororibus ibidem Deo seruientibus, quamdam petiam terræ arabilis sitam in territorio de Penses, inter terras eiusdem hospitalis hinc et inde, et de dicta petia terræ dictos magistrum et fratres ac sorores dicti hospitalis corporaliter inuestiuit pro voluntate eorumdem omnimodo de cætero facienda, et se ex ea coram nobis penitus deuestiuit, et hanc elemosinam Martinus prædictus, maritus eius, coram nobis laudauit, voluit et concessit et ratam habuit in perpetuum atque firmam. Magister autem et fratres ac sorores hospitalis {108}prædicti deuotioni postmodum dictæ Mariæ humiliter occurrentes, concesserunt eidem Mariæ ad vitam ipsius vineam eorum sitam in clauso medio iuxta vineam Cistertii ex una parte, et iuxta vineam Giroldi Bouart de Fixins ex altera, ita quod post obitum eiusdem Mariæ dicta vinea ad dictum hospitalem in bono statu et in illo quo die obitus eiusdem Mariæ inuenietur quitte, libere et sine contradictione qualibet reuertetur, nunc ex tunc in eadem vinea hæredes ipsius Mariæ seu aliquis alius quidquid potuerit reclamare; præterea dicti magister et fratres et sorores dictam Mariam cum ipsa decedere contigerit tenentur tanquam unam ex sororibus ipsorum in eorum hospitali sepelire; in cuius rei testimonium ad preces dictæ Mariæ et Martini prædicti præsentibus litteris sigillum nostrum aposuimus. Actum anno Domini milesimo ducentesimo quadragesimo quinto, mense maii. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 67, scellée sur double queue de parchemin. N° 96. Juillet 1245. Echange entre l’abbaye et Henri de Mont, chevalier, et Reine, sa sœur; ceux-ci cèdent à l’abbaye la dîme d’Asnières qu’ils tenaient en fief, en échange d’une partie des dîmes d’Etaules et de Darois. Nos Johannes decanus capelle ducis, et magister Garnerus decanus christianitatis, notum facimus presentes litteras inspecturis quod cum dominus Henricus de Montibus, miles, et domina Regina soror sua, decimam quam habebant in villa et finagio de Asneriis, quam dictus Henricus tenebat et eius heredes similiter in feodum et casamentum de abbate et conuentu Sancti Stephani diuionensis, et ipse dictis abbati et conuentui et successoribus eorumdem perpetuo quittauit decimam supradictam; ipsi {109}abbas et conuentus in recompensationem et escambium illius decimæ dederunt et quittauerunt perpetuo dicto domino Henrico et eius heredibus partem suam decimæ villæ et finagiorum de Stabulis et de Darrois, quam partem decimæ dominus Henricus supradictus iam recepit in feodum et casamentum ab ipsis et heredes ipsius successiue similiter a dictis abbate et conuentu, qui pro tempore fuerunt in feodum et casamentum accipere tenentur in ecclesia Sancti Stephani apud Diuionem. Preterea dicti abbas et conuentus dederunt domino Henrico et dominæ Reginæ, ad vitas eorumdem, duos mansos quos habent in villa de Stabulis cum eorum appenditiis libere ita quod manentes in mansis predictis effretiare non poterunt ultra triginta solidos diuionenses annuatim quos manentes in mansis illis soluent ad festum sancti Remigii annuatim. Post obitum autem dictorum domini Henrici et dominæ Reginæ ille ex iis qui superuixerit dictos duos mansos cum eorum appendiciis quamdiu vixerit modo predicto habebit, et post obitum eorumdem illi duo mansi cum eorum appendiciis ad dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quiete et sine contradictione qualibet et debitorum onere reuertentur: in cuius rei testimonium ad preces utriusque partis, presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo quinto mense iullio. Orig., G. 321. — Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 96, scellée de deux sceaux sous double queue. {110}N° 97. Septembre 1245. Donation faite à Dieu, à l’Eglise et à MM. les chanoines de Saint-Etienne de Dijon, par M. Dominique le Riche, chanoine de la chapelle du duc, d’une pièce de vigne située à «la Vaite». In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, amen: nos Johannes, decanus capelle ducis et magister Garnerus, decanus christianitatis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod constitutus in presentia nostra, dominus Dominicus dictus diues, clericus, canonicus capelle ducis predicte, in bona mentis dispositione permanens, anime sue saluti cupiens prouidere pro ipsius anime sue et antecessorum suorum remedio, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beati Stephani diuionensis et canonicis ibidem Deo seruientibus, petiam unam vinee sitam a la Vaite iuxta vineam aliam quam idem Dominicus habet ibidem ex una parte, et iuxta vineam domini Hugonis dicti Graindorge presbyteri ex altera. De qua petia vinee, idem dictus dominus Dominicus se coram nobis omnino deuestiens, dominum Gilebertum abbatem predicte ecclesie nomine ipsius ecclesie et eiusdem abbatis ac conuentus sui corporaliter inuestiuit, et in verbo veritatis se contra dictam elemosinam promisit de cetero non venturum. In cuius rei testimonium ad preces dicti domini Dominici, presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto, mense septembri. Orig., G. 173. — Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 70, scellée de deux sceaux sur double queue. {111}N° 98. Septembre 1245. Confirmation, par le pape Innocent IV, des privilèges et des possessions de l’abbaye de Saint-Etienne. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis, abbati monasterij Sancti Stephani diuionensis, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis. In Petri et Pauli Amen. Religiosam vitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Stephani diuionensis, lingonensis diocesis, in quo diuino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis si quidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus, inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma iurisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exponenda vocabulis locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, Sancti Michaelis, Sancte Marie, Sancti Petri, Sancti Nicholai, et Sancti Medardi in Diuione ecclesias cum omnibus pertinentiis earumdem, ecclesiam Sancte Marie de Marceniaco, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Andree de Parigniaco, Sancti Aniani in Aquaductu, Sancti Martini de Quintiniaco, Sancti Mauritij de Siliciaco, Sancti Germani de {112}Copiaco, Sancti Florentini de Tilecastro cum capella Sancte Marie et Sancti Petri de Mirebello, ecclesias cum decimis, tertijs et omnibus pertinentiis earumdem de Curceyaco, Sancti Martini de Campis cum capella de Fontanis, Sancte Marie de Gemellis cum capella de Pichangis, Sancti Andree de Ormentiaco cum capellis suis et de Colomerio cum capellis suis, et Sancti Martini de Arco, ecclesias cum decimis, tertijs et omnibus pertinentiis earumdem; capellam que est inter Leulerium et Sanctum Fidolum cum omnibus pertinentiis suis; locum de Puteolo, locum de Agnino Fonte, locum de Galdo Altrei, locum de Franceis, locum de Bonaualle virense cum omnibus pertinentiis eorumdem; grangiam de Geyaco, grangiam de Lespai, grangiam de Espireio, villam que dicitur Asniere cum omnibus pertinentiis suis, villam que dicitur Alta Villa, cum pratis, terris, nemoribus, usuagijs, pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in vijs et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane noualium vestrorumque propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus noualibus hactenus aliquis non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in monasterio vestro possessionem, fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco nisi artioris religionis obtentu discedere, discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere, cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce diuina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma vero oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes clericorum {113}qui ad ordines fuerint promouendi a diocesano suscipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit et gratiam et communionem romanam sedis habuerit et ea vobis voluerit sine prauitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper ut infra fines parrochie vestre, nullus sine assensu diocesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de nouo construere audeat, saluis priuilegiis pontificum romanorum ad hec nouas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis archidiaconis facta decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis secularisue personis, a vobis omnino fieri prohibemus; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum deuotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberauerint nisi forte excommunicati vel interdicti sint, aut etiam publice usurarij, nullus absisbat, salua tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes que a laicis detinentur, redimendi, et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent reuocandi, libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel maior pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini regulam prouiderit eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine prouidere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rupinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere, vel interficere seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones seculorum exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis {114}indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura; salua sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcopum canonica iustitia in supradictis decimis moderatione concilii generalis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularive persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iehsu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iehsu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Rota. — Sanctus Petrus, Sanctus Paulus, Innocentius papa IIII. Fac domine vias vite notas mihi. Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus. Ego Petrus canonicus Sancti Marcelli presbiter cardinalis. Ego Willelmus basilice duodecim apostolorum presbiter cardinalis. Ego frater Johannes canonicus Sancti Laurentii in lucina, presbiter cardinalis. Ego frater Hugo canonicus Sancte Sabine presbiter cardinalis Ego Oto Sancti Rufini episcopus. Ego Petrus albanensis episcopus. Ego Willelmus sabiniensis episcopus. Ego Egidius sanctorum Cosme diaconus cardinalis. Ego Octavianus Sancte {115}Marie in uia lata diaconus cardinalis. Ego Johannes Sancti Nicolai in carcere tullinense diaconus cardinalis. Ego Willelmus Sancti Eustachii diaconus cardinalis. Datum Lugduno per manum magistri Martini sancte romane ecclesie vicancellarij, decimo kalendas septembri, indictionis iij, incarnationis dominice anno M°. CC°. XLV°, pontificatus vero Domini Innocentii papæ IIII, anno tertio. Orig., G. 117, scellé sur lacs (sceau disparu). N° 99. Novembre 1245. Sentence arbitrale rendue sur un différend entre M. Pierre, abbé de Saint-Etienne, et B. de Marne, relativement à une pièce de vigne située en la Combe de Jean Molinier. Nos Garnerus decanus christianitatis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos litteras inferius annotatas vidimus, et diligentes inspeximus, non concellatas non abolitas nec in aliqua sui parte viciatas et eas verbo ad verbum legimus, quarum forma et tenor talis est. Ego Odo dominus Montis Acuti, notum facimus uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem virum P... abbatem Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et inter B... militem de Marne ex altera, questio verteretur super quadam petia vinee que est in comba Johannis Molendinarii et manso Johannis Carpentarii, compromissum fuit hinc inde in dominum Hodonem clericum de Sancto Michaele et dominum Johannem Bertelais militem, per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum: dictus siquidem miles acquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis super memoratam petiam vinee saluis quatuordecim denariis censualibus de martio {116}in martium persoluendis et mansum supradictum. Abbas vero de bonis ecclesie dedit prefato militi nouem libras diuionenses monete; dicta vero compositio facta fuit laudantibus et consentientibus Marcella uxore et Arnulpho filio uxoris militis supradicti. Quod ut ratum et firmum maneret ad petitionem utriusque partis, sigillo meo presentem paginam roboraui. Actum Diuioni anno gratie M°. CC°. XIX°. mense februarii. Nos vero supradictis litteris omnibus visis et diligenter inspectis de verbo ad verbum lectis hinc earum presenti transcripto sigillum nostrum apposuimus requisiti. Datum anno domini M°. CC°. quadragesimo quinto mense novembris. Orig., G. 300. — Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 65, scellée sous double queue. N° 100. Mai 1246. Fondation d’un anniversaire en l’église Saint-Etienne, par André, fils de feu Chrétien Goyal. Omnibus presentes litteras inspecturis magister Garnerius decanus christianitatis diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod, constitutus in presentia nostra, Andreas filius defuncti Christiani Goyal animæ suæ saluti cupiens prouidere, in certa scientia permanens pro ipsius animæ suæ remedio, et pro anniuersario suo singulis annis in perpetuum in ecclesia Sancti Stephani diuionensis post eius obitum faciendo, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani predicte decem solidos diuionenses censuales, singulis annis percipiendos et habendos die anniuersarii predicti, pro pictantia conuentus ecclesie supradicte. Insuper ipse Andreas dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam pro remedio animæ {117}suæ et antecessorum suorum oleum et prouidentiam olei pro quodam lampade qui erit de cetero perpetuo in ecclesia Sancti Petri diuionensis ante maius altare ecclesie prenotate: supradictos autem decem solidos et administrationem et prouidentiam olei supradicti, idem Andreas pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum assignauit et assedit, percipiendos et habendos singulis annis in perpetuum in locis supradictis super domum suam lapideam, et eius mansum ac pertinentias omnes qualescumque, quæ domus sita est in vica Sancti Petri ante furnum qui dicitur furnus Poilli: volens et concedens et præcipiens dictus Andreas ut, quicumque dictam domum cum toto manerio et manso et pertinentiis omnibus eiusdem domus tenebit, de cætero dictos decem solidos annuatim reddere die predicti anniuersarii et lampadi predicte prouidere continue de oleo perpetuo teneatur: et ad hoc ipsam domum cum manerio et manso et pertinentiis dictæ domus specialiter obligauit: In cuius rei testimonium ad preces et instantiam dicti Andreæ presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo sexto, mense maij. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 72, scellée en cire verte sous double queue de parchemin. N° 101. 1247. Sybille, veuve de Chapponay, et Humbert Dentus cèdent à l’abbaye leurs droits de propriété sur le four situé dans la paroisse Saint-Nicolas, rue Devant-l’Eglise. Nos Sybilla relicta domini Poncii de Chaponay militis et Humbertus Dentus, ciuis lugdunensis, omnibus præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino et notitiam {118}rei gestæ. Uniuersitati vestræ notum facimus quod cum discordia mota esset inter nos ex una parte, et viros venerabiles religiososque abbatem et conuentum ecclesiæ Sancti Stephani diuionensis ex altera, super iure positionis furnerii in quodam furno sito apud Diuionem in parochia Sancti Nicolai in vico ante ecclesiam dicti Sancti Nicolai, in quo furno, tam ego Sibilla quam ego præfatus Humbertus et Joanna uxor mea, medietatem per omnia tam in proprietate quam in prouentibus eiusdem furni, et iure positionis furnerii plenarie habebamus, item petebamus a præfatis abbate et conuentu medietatem pro indiuiso aliorum duorum furnorum in eadem parochia sitorum cum pertinentiis et proprietatibus ipsius medietatis; quæ omnia ego Humbertus prædictus, dicebam mihi collata ipsius Sibillæ uxoris meæ, tandem cum diu durasset discordia me mouata mediantibus bonis viris in quos dictæ partes compromiserunt alte et basse de tenendo dicto seu arbiterio dictorum uirorum, sub pœna centum marcharum argenti apposita, et ad inuicem stipulata firma pax et amicabilis compositio inter partes prædictas facta fuit super prædictis omnibus in hac forma. Nos vero Sibilla, Humbertus et Joanna uxor ipsius Umberti, filia eiusdem Sibillæ, non vi, neque metu, non dolo, neque fraude inducti ab aliquo, nec etiam circonuenti scilicet spontane voluntate et ex certa scientia pro nobis et pro nostris hæredibus præsentibus et futuris quittauimus, et querpiuimus, cessimus et concessimus pro taxatis abbati et conuentui et suis successoribus in perpetuum dictam medietatem furni et ius apponendi furnerium quod nos Humbertus et Sibilla habebamus in dicto furno, et quidquid iuris actionis seu dominii, nos Sibilla et Humbertus et Joanna habebamus et habere poteramus in dicto furno, et aliis duobus furnis supradictis, et prouentibus et pertinentiis suis qualibet ratione; deuestientes nos vel quasi de omnibus supradictis et dictos abbatem et conuentum {119}inuestimus vel quasi plenarie de eisdem; iurauimus etiam super sancta Dei Euangelia dictam quittationem, guirpitionem, cessionem, concessionem et inuestituram pro nobis et nostris hæredibus nos in perpetuum inuiolabiliter seruaturos et contra per nos vel per alium facto vel verbo in iuditio vel extra de volenti contraire, et quod nihil reclamabimus vel reclamari faciemus supra prædictis in toto vel in parte de cetero aliqua ratione; conuentum siquidem expresse in ipsa concordia inter partes quod nos Sibilla, Humbertus et Joanna vel hæredes nostri non possumus de cetero alios furnos ædificare in dicta parochia ullo modo, dictam etiam medietatem furni siti in rua ante ecclesiam dicti sancti Nicolai promisimus nos in perpetuum garantire legitime; bona nostra mobilia et immobilia quæcumque apud Diuionem habemus, pro prædicta garantia portanda specialiter et generaliter ipsis abbati et conuentui obligantes; volumus et concessimus quod hæredes nostri ad garantiam prædictam portandam teneantur; dicti vero abbas et conuentus pro quittatione, guerpitione, cessione, concessione, et inuestitura de prædictis sibi facta a nobis, in recompensationem et per mutationem prædictorum et pro bono pacis pro se et suis successoribus, promiserunt nobis Sibilla et Humberto, bona fide, per expresse factam stipulationem sollemnem, se daturos et soluturos apud Diuionem annuatim a prima dominica quadragesimæ mihi Sibillæ quandiu vixero, et mihi Humberto prædicto, et meis hæredibus in perpetuum post mortem dictæ Sibillæ viginti quinque libras diuionensis monetæ nunc currentis vel si eadem moneta diuionensis melioraretur vel peioraretur sexdecim libras et tresdecim solidos et quatuor denarios viennensis monetæ nunc currentis, vel valorem in pecunia numerata; dictam vero summam pecuniæ annuatim soluendam ut supradictum est. Dicti abbas et conuentus specialiter assederunt et assignauerunt nobis {120}Sibillæ et Humberto et hæredibus mei Humberti in perpetuum super omne ius quod ipsi abbas et conuentus habent et habere debent et possunt in ventis diuionensibus, promittentes nobis Sibillæ et Humberto et hæredibus mei Humberti bona fide per expressam stipulationem solemnem, quod ipsi infra octo dies postquam instituerint ventarium suum ad recipiendum partem suam dictarum ventarum diuionensium facient et efficient eumdem ventarium promittere mihi Sibillæ quandiu vixero, et mihi Humberto ac meis hæredibus in perpetuum post obitum dictæ Sibillæ, per iuramentum ab ipso ventario corporaliter præstitum, quandiu eas ventas recipiet dictam summam pecuniæ reddet, mihi Sibillæ quandiu vixero, et mihi Umberto et meis hæredibus post mortem ipsius Sibillæ apud Diuionem annuatim termino supradicto, dilatione et contradictione aliqua non obstante. Si vero ventarius quicumque institutus ad recipiendum partem dictorum abbatis et conuentus dictarum ventarum diuionensium prædicto termino dictam summam pecuniæ ut supradictum est, non solueret mihi Sibillæ quandiu vixero et mihi Humberto vel meis hæredibus post obitum ipsius Sibillæ, dicti abbas et conuentus elapsis octo diebus postquam dictus abbas siue prior eiusdem loci fuerit requisitus super qua requisitione facta, dicti abbas et conuentus ipsius requisitoris, soli iuramento credere tenebuntur et dederunt et concesserunt nobis Sibillæ et Humberto et hæredibus mei Humberti in perpetuum generalem plenam et liberam potestatem, nullo iudice ecclesiastico vel seculari super hoc requisito, in omnibus bonis suis ubicumque et quæcumque sint, præsentibus et futuris ubicumque voluerimus auctoritate propria per nos vel per alium vadiendi, seu pignora capiendi pro dicta pecunia ut supradictum est non soluta. Promiserunt etiam dicti abbas et conuentus quod propter huiusmodi vadiationem seu pignoris captionem non conquerentur aliquatenus coram {121}aliquo iudice ecclesiastico vel seculari nec dicent se propter hoc sustinuisse aliquam iniuriam vel grauamen; hæc omnia supradicta et singula, dicti abbas et conuentus pro se et suis successoribus promiserunt nobis Sibillæ et Humberto et hæredibus mei Humberti bona fide, et per expressam stipulationem solemnem attendere, adimplere et contra per se vel per alium facto vel uerbo in iuditio vel extra ullo tempore non venire; asserentes et confitentes quod propter huiusmodi pacem et concordiam melior effecta est ut credunt et non deterior conditio suæ ecclesiæ supradictæ; hanc autem pacem et concordiam prout supra est expressum, dictæ partes acceptauerunt et gratam et firmam habuerunt, promittentes sub religione præstiti iuramenti per se vel per alium, in toto vel in parte de cætero aliquatenus non venire; renunciauerunt etiam dicti abbas et conuentus, et nos similiter Sibilla, Humbertus et Joanna renunciamus in hoc facto ex certa scientia sub vinculo præstiti iuramenti omnibus actis super dicta controuersia in iuditio factis penitus, et expresse et exceptioni et actioni, doli in factum sine causa vel iniusta causa et quod metus causa dotis, et ypothecæ priuilegio, restitutionis in integrum beneficio et omnibus constitutionibus factis et faciendis et omnibus priuilegiis et indulgentiis apostolicis impetratis, et etiam impetrandis et omni alii auxilio beneficio et iuri canonico et ciuili, scripto et consuetudinario permulgato et permulgando, quod ipsis abbati et conuentui et eorum successoribus et nobis, ac nostris hæredibus ad veniendum contra prædictam in toto vel in parte posset deinceps competere in aliquo vel prodesse. In cuius rei testimonium, nos Petrus miseratione diuinæ tituli sancti Marcelli presbiter cardinalis, et nos Philippus, Dei gratia primæ lugdunensis ecclesiæ electus et nos... archidiaconus lugdunensis ad petitionem dictorum abbatis et conuentus Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et dictorum dominæ Sibillæ, {122}Humberti et Joanna ex altera, præsentibus litteris Sigilla nostra fecimus apponi. Datum anno millesimo ducentesimo quadragesimo septimo. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 85, scellée de trois sceaux en cire, pendants sur cordes en fils de soie. N° 102. Février 1247. Fondation d’un anniversaire par Guillaume de Baleus, chevalier, sur la moitié du four de Velard. Ego Nicola domina de Poile notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod, bonæ memoriæ, Guillelmus de Baleus miles, dominus et maritus meus, in ultima voluntate sua, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesiæ Beati Stephani diuionensis, pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum, et pro anniuersario suo in eadem ecclesia singulis annis in perpetuum faciendo, medietatem quam habebat in furno de Vilers subtus Poile, libere et pacifice possidendam, et ea libertate et eo usuagio ignis et nemoris in quibus illam medietatem tenebat; quam elemosinam prædictam pro me et meis heredibus presentibus et futuris laudo et approbo et ratam ac firmam habere promitto perpetuo, et eam ecclesiæ prædictæ Beati Stephani contra omnes perpetuo garantire; huic autem collationi elemosinæ prædictæ præsentes fuerunt Simona domina de Boneni, Theobaldus dominus de Beauueoir, Robelotus de Flame, et ego similiter præsens fui; præterea ego, dictam medietatem furni ad amodiationem retinui ab abbate et conuentu ecclesiæ Beati Stephani diuionensis a die præterita anniuersarii dicti mariti mei videlicet a vicesima die intrante octobri super præterito usque ad annum pro sexaginta solidis diuionensibus quos eis iam persolui, sic deinceps annuatim {123}pro sexaginta solidis retinebo ab ipsis ad amodiationem dictam medietatem furni quantum eis et mihi placuerit. In cuius rei testimonium præsentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno Domini millesimo, ducentesimo, quadragesimo, septimo, mense februario. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 74, scellée en cire jaune sur double queue de parchemin. N° 103. Mars 1247. Fondation d’un anniversaire pour le repos de l’âme de Aymond Pestot, chanoine, trésorier de la chapelle du duc, par Jean Bonamy Giraut. Nos mercator decanus capelle ducis et magister Garnerus decanus christianitatis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constitutus in presentia nostra, Joanes filius defuncti Boni Amici Giraut recognouit se vendidisse, quittauisse et concessisse in heredidatem perpetuam viris venerabilibus et religiosis et abbati conuentui Sancti Stephani diuionensis pro anniuersario bone memorie domini Haymonis Pestot quondam canonici et thesaurarii capelle ducis predicte in ipsa ecclesia Beati Stephani singulis annis in perpetuum faciendo. quadraginta solidos diuionenses censuales, quos idem Joanes assignauit et assedit dictis abbati et conuentui percipiendos et habendos singulis annis in perpetuum de cetero infra mensem resurrectionis Domini apud Diuionem, super quandam vineam quam habet sitam rua de Fontanis, ante sanctum Martinum, iuxta vineam Guillelmi Pautini ex una parte, et iuxta vineam Joanis dicti de Espegnieio ex altera; volens et concedens, precipiens atque mandans ut quicumque predictam vineam tenebit de cetero, dictos quadraginta solidos diuionenses annuatim infra mensem resurrectionis {124}Domini dictis abbati et conuentui vel eorum mandato apud Diuionem reddere sine contradictione qualibet teneatur; promisitque coram nobis, super se et omnia bona sua, iuramentoque corporaliter prestito, dictos quadraginta solidos super dictam vineam et eamdem vineam pro predictis quadraginta solidis garantire et defendere perpetuo contra omnes dictis abbati et conentui et eorum successoribus, et nunquam de cetero per se vel per alios contraire et ad hoc ipsam vineam et heredes suos, seu alios qui eam tenebunt specialiter dictis abbati et conentui obligauit ita quod nisi annuatim dictis loco et termino dictis abbati et conuentui vel eorum mandato sicut premissum est, fuerint dicti quadraginta solidi persoluti ex tunc in crastino mensis dicte resurrectionis Domini: voluit et statuit se et heredes suos seu alios qui dictam tenebunt vineam teneri dictis abbati et conuentui ad emendam septem solidorum diuionensium et quod ipsi abbas et conuentus ex tunc auctoritate propria, et sine alicuius curie reclamatione recurrant ad dictam vineam, et eam teneant, et possideant et ea fructus suos modis omnibus faciant, quousque dicti quadraginta solidi cum emenda septem solidorum de quolibet anno quo in solutione defecerint premissorum eis plenarie et integre persoluantur. In premissorum igitur omnium testimonium ad preces partium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo septimo, mense martio. Orig., G. 173. — Cop., reg. G. 132, f° 46, scellée de deux sceaux. {125}N° 104. Août 1247. Confirmation par Alexandre, évêque de Chalon, du don d’une vigne à Perrigny, fait à l’abbaye par Jean Munier. Nos Alexander permissione diuina cabilonensis episcopus, notum facimus uniuersis præsentes litteras inspecturis quod nos elemosinam et donationem quam Joannes Munerius quondam fecit ecclesiæ Beati Stephani diuionensis, de manso suo sito in villa nostra de Sarrigne, et de vinea sua sita super Champs Remers, quæ nobis tenetur in decem solidis censualibus nobis vel mandato nostro in martio annis singulis persoluendis, ratam et firmam habemus et eamdem elemosinam et donationem prædictæ ecclesiæ confirmamus, ipsam ab abbate et conuentu eiusdem possidendam pacifice in perpetuum et habendam in quo, idem ius habebimus, quod habemus in aliis hominibus militum dictæ villæ, et ipse gaudebit eisdem libertatibus et usuagiis quibus gaudent homines manentes in villa superius nominata, et in ipso nihil aliud habebimus quam in aliis hominibus militum nec quidquam aliud poterimus reclamare; quittamus etiam et absoluimus memoratum abbatem et conuentum de omnibus querelis et controuersiis si quæ nobis super præmissis pro censu aut emendis seu qualibet ratione alia competebant; dedimus præterea et concessimus eisdem abbati et conuentui pro remedio animæ nostræ, parentum et antecessorum nostrorum quod eis liceat libere et absolute sine emenda et contradictione, et non obstante banno aliquo in perpetuum annis singulis vendemiare facere vineas suas sitas infra bannum domini de Sarrigny in crastina die in qua nostras vineas, vel aliquam de nostris vineis primo vindemiare incipiemus, vel vindemiam per aliquos faciemus. Permittimus insuper bona fide quod contra præmissa aut aliquid de præmissis, non veniemus de cetero nec faciemus {126}aut consentiemus quod aliquis contraueniat eisdem que in perpetuum contra omnes legitimam garantiam portabimus de præmissis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, mense augusti. In prænominato autem manso prædictæ ecclesiæ abbas et conuentus habebunt unum hominem si habere voluerint in quod idem ius datum ut supra. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 92, scellée en cire sur double queue de parchemin. N° 105. 1248. Consentement donné par Hugues, évêque de Langres, à l’échange de l’église de Neuilly, proposé entre le chapitre de Langres et l’abbaye de Saint-Etienne. Frater Hugo miseratione diuina lingonensis ecclesie minister humilis, religiosis viris abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis salutem in domino Iesu Christo. Cum in diuersis ecclesis nobis subiectis ius patronatus vos proponatis habere ex parte vestra fuit humiliter supplicatum quod aliquid de ipsis vobis daremus licentiam permutandi cum iure patronatus quod venerabiles viri decanus et capitulum lingonenses in ecclesia de Nulleio prope Fauuerneiacum se proponunt habere: attendentes itaque deuocionem quam erga nos et predecessores nostros habuistis hactenus et dante domino habebitis in futurum vobis licentiam, concedimus postulatam permutationem cum facta fuerit ratam habentes et gratam. In cuius rei testimonium vobis presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum Cabilone anno domini M°. CC°. XL°. octavo. Orig., G. 216, scellé sur lacs de soie (disparu). {127}N° 106. 1248. Donation de l’église de Neuilly, faite à Saint-Etienne, par Hugues, évêque de Langres. Frater Hugo miseratione diuina lingonensis ecclesie minister humilis religiosis viris abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis salutem in domino Iehsu Christo. Dignum est et consentaneum quod rationi ut illis pietate prouideamus paterna, qui abnegantes semet ipsos se domino totaliter deputarunt et sibi faciamus gratiam specialem pro suis hominibus supportandis. Cum ecclesia nostra sicut pro certo didicimus innumerosa transeumtium multitudine sit grauata, nec ad sustentationem eorum proprie suppetant facultates ad supportationem honeris supradicti ecclesiam de Nulleyo prope Fauuerneiacura cum suis pertinentiis, in quamvis patronatus habetis quamcito ipsam vocare contigerit in proprios usus conuertere, et in perpetuum habere pleno iure liceat vobis auctoritate presentium plenam concedimus facultatem facientes in ipsa per aliquem de vestris canonicis deseruiri. Et ne nos, vel successores nostros propter hoc requiri oporteat, concedimus vobis quod predicta ecclesia vactante ipsius possessionem auctoritate propria intrare possis, saluo iure per omnia ecclesie lingonensis. In cuius rei testimonium vobis presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum Cabiloni anno domini M°. CC°. XL°. octavo. Cop., reg. G. 126, f° 5. {128}N° 107. Mars 1248. Donation à Saint-Etienne d’une maison et d’une vigne, à Marsannay, près la maison du prieur J. de Marsannay. In nomine Domini, Amen. Ego Johannes de Marcenaio presbiter existens in bona dispositione mentis et corporis et anime mee saluti cupiens prouidere deuotioni nihilominus quem habeo erga ecclesiam Beati Stephani diuionensis humiliter occurendo pro remedio anime mee et antecessorum meorum, do, concedo et quito viris venerabilibus et religiosis abbati et conuentui predicte ecclesie Sancti Stephani in puram et perpetuam elemosinam pro voluntate eorum modis omnibus et omni tempore facienda, mansum unum cum vinea ei contigua et ad ipsum pertinente, situm apud Marcenaicum, iuxta domum prioris illius loci ex una parte, et iuxia mansum Boulier ex altera; de quo manso predicto et de qua vinea ei contigua ad ipsum pertinente, ego me penitus deuestiens predictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui, et in verum dominium perpetuamque possessionem misi et teneor et promitto, sub obligatione bonorum meorum omnium, et in verbo veritatis et sacerdotij predictum mansum cum vinea ei contigua ad ipsum pertinente dictis abbati et conuentui et eorum successoribus garantire perpetuo contra omnes, et nunquam de cetero per me vel per alium contraire. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla virorum venerabilium domini Mercatoris decani capelle ducis et magistri Garnerii decani christianitatis Diuionis feci apponi. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo octavo, mense marcio. Orig., G. 369, scellé de deux sceaux sous double queue. {129}N° 108. Mars 1248. Innocent IV défend à toute personne de molester ou rien entreprendre sur Saint-Etienne et ses dépendances. Innocentius episcopus, seruus seruorum Dei, dilictis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani diuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem; ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod nonnulli clerici et laici asserentes contra vos aliquid questionis habere, aliquando canonicos interdum conuersos, et nonnunquam animalia et alia bona monasterii vestri pretextu cuiusdam prauæ consuetudinis temeritate propria, vadiare inuadere ac tandiu detinere præsumunt, donec sit eis de huiusmodi questionibus iuxta ipsorum bene placitum satisfactum, quamquam in vos iuridictionem non habeant qua hæc possint ordinariam vel etiam delegatam: cum itaque iudicialis ordo ideo sit in medio constitutus ut nemo sibi audeat presumere ultionem, et ob hoc id tanquam nullo iure subnixum non sit aliquatenus tollerandum. Nos volentes quieti vestæ consulere et predictorum malitiis obviare auctoritate presentium districtius inhibemus, ne quis auctoritate predictæ consuetudinis vobis memoratas inferre molestias ac bona prædicti monasterii absque iuris ordine occupare, vadiare, inuadere seu quolibet modo detinere præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum: datum Lugduni nonas martii pontificatus nostri anno octavo. Sigillatum in plumbo sub filio serico. Cop. d’Arv., G. 132, f° 48. {130}N° 109. Avril 1248. Bulle du pape Innocent IV, qui défend à toute personne, même par autorité apostolique, de pourvoir aux bénéfices de Saint-Etienne. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani diuionensis, ordinis Sancti Augustini diocesis lingonensis salutem et apostolicam benedictionem, ut vestræ prouideamus quieti et grauaminibus occurramus vestra supplex deuotio nos hortatur. Hinc est quod nos vestris precibus inclinati auctoritate nobis præsentium indulgemus, ut nulli possit de aliquo prioratu vestro seu de beneficio ecclesiastico siue pensione aut in iure necessariis in vestro monasterio vel in prioratoribus ad vestrum monasterium pertinentibus prouideri per litteras sedis apostolicæ vel legatorum ipsius impetratas nisi per eas ius sit alicui acquisitum, vel etiam impetrandas compelli nisi prædictæ litteræ plenam et expressam de toto tenore præsentis indulgentiæ ac nominatim de vestro monasterio fecerint mentionem etiam si contineatur in eis quod aliqua sedis eiusdem indulgentia non obstitat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni sexto Idas aprilis, pontificatus nostri anno octauo. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 49, scellée en plomb sur fil de soie. {131}N° 110. Mai 1248. Confirmation des tierces et dîmes données à Saint-Etienne par Guillaume de Vergy. Nos Henricus de Vergeio senescallus Burgundiæ ac dominus Mirebelli, Elisabethque uxor eiusdem Henrici, notum facimus uniuersis presentibus et futuris, quod nos donationem tertiarum de toto territorio seu in adiacenti finagio Mirebelli et concessionem quam claræ memoriæ Guillelmus, quondam pater mei Henrici fecit Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis, necnon et permissionem quam idem Guillelmus fecit ecclesiæ memoratæ de decimis computandis et persoluendis in hospitiis Mirebelli de omnibus terris, essartis et omnibus aliis de nouo ad culturam redactis vel etiam imposterum redigendis: has omnes concessiones et permissiones gratas habemus et firmas, ipasque promittimus et promisimus in perpetuum iuramentis nostris corporaliter prestitis tenendas ac etiam obseruandas. Ne autem in posterum hominibus Mirebelli super computatione decimarum in hospitiis facienda et solutione ipsarum detur materia malignandi, promittimus abbati et conuentui ecclesiæ supradictæ, nos homines Mirebelli, si qui de computatione decimarum facienda et solutione ipsarum rebelles extiterint, compellere ad earumdem decimarum computationem faciendam et solutionem in ipsarum hospitiis exceptione aliqua nonobstante: promittentes sub religione præstiti iuramenti pro nobis, heredibus et successoribus nostris dominis Mirebelli omnia supradicta seruare in perpetuum et tenere et si, quod absit, resiliremus ab aliquo de præmissis, vel contraueniremus aut non ad impleremus permissionem prædictam de computatione facienda et solutione decimarum modo prædicto. Reuerendus pater episcopus lingonensis qui pro tempore fuerit ad petitionem {132}ecclesie antedictæ monitione præmissa, tam in nos quam in heredes et successores nostros dominos Mirebelli impedientes vel non ad implentes præmissa excommunicationis sententiam valeat promulgare terram nostram usque ad satisfactionem condignam interdicto districto ad maiorem. Si quidem roboris firmitatem sigillum reuerendi patris Hugonis, Dei gratia, lingonensis episcopi una cum sigillis nostris litteris presentibus apponi rogauimus in testimonium veritatis. Actum anno millesimo ducentesimo quadragesimo octauo mense maij. Sigillatum tribus sigillis in cera alba. Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 82. N° 111. Mai 1248. Transaction entre Henri de Vergy, sénéchal de Bourgogne, Clémence, sa mère, Elisabeth..., touchant l’exécution d’une maison-Dieu à Mirebeau. Nos Henricus de Vergeyo senescallus Burgundie, et dominus Mirabelli, et Clementia mater eius domina Fontis Verum et Elisabeth uxor eiusdem, notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod cum discordia verteretur inter nos ex una parte, et abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex altera, super domo Dei quam clare memorie dominus Guillelmus, quondam pater mei Henrici, in extrema voluntate precepit construi apud Mirebellum tandem bonis uiris mediantibus concordatum est sub hac forma. In domo enim predicta non erit collegium religiosum nec conuersi nec conuerse alicuius religionis, in personis ibidem seruientibus et commorantibus, idem ius perrochiatus habebit incuratus Mirebelli quod habet in aliis hominibus Mirebelli, de omnibus terris quas excolunt vel excoli faciant que tenentur ad decimas {133}et ad tertias soluere tenebuntur ecclesie Sancti Stephani vel eius mandato decimas et tertias sicuti alii homines Mirebelli, capellam, oratorium sine altare vel cimiterium habere non possunt nec de voluntate dicti abbatis et conuentus: omnia specialia sani vel infirmi qui in eadem domo erunt recipient de curato de Mirebel vel ab eius mandato sicut homines Mirebelli. Domus Dei predicta conferri vel vendi non poterit alicui religioni nec etiam seculari nec poterit poni in manu religiosi vel secularis scilicet ipsam domum domini Mirebelli in manu sua tenebunt, in ipsa domo deseruituris et seruitoribus disponentes. Hec autem omnia supradicta pro nobis et heredibus nostris et successoribus nostris iurauimus et iuramus tenere et fideliter obseruare, promittentes sub religione prestiti iuramenti quod nos contra non veniemus per nos vel nostros verbo vel facto, aut etiam consilium vel auxilium imponendo; nos firmiter et fideliter renunciantes omni iuri et facto consuetudini et statuto quod nobis posset prodesse et predictis abbati et conuentui nocere. Ad maiorem autem cautelam predictorum, et ut melius et firmius predicta seruentur, rogamus et requirimus sponte et proinde sine dolo et circumuentione aliqua reuerendum patrem et dominum lingonensem episcopum et ipsius successorem, qui pro tempore fuerint, quod ipsi in personas nostras excommunicationis et in terram nostram inter dicti sententias valeant pro vulgare si contra premissa vel aliquid de premissis ullo nunquam tempore veniremus easdem sententias secundum iuris ordinem aggravantes ipsas obseruent usque ad sattisfactionem lingonensis episcopi una cum sigillis nostris presentibus litteris apponi rogauimus in testimonium veritatis. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo octavo mense mayo. Cop., reg. G. 126, f° 105. {134}N° 112. Juin 1248. Hugues IV, duc de Bourgogne, confirme et garantit à l’abbaye de Saint-Etienne la vente qu’il lui a faite de la seigneurie d’Asnières, et oblige la duchesse Yolande et ses héritiers à assurer cette garantie. Nos Hugo dux Burgundie notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum nos vendiderimus viris religiosis, abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis villam de Asneriis cum eiusdem ville pertinenciis et finagiis uniuersis nec non receptum et manerium de Crotis, longe post venditionem eisdem factam a nobis, nobilis vir Odo dominus Donnepetre memoratis abbati et conuentui mouit super medietate predictorum in nostra curia questionem. Die vero assignata in nostra curia partibus predictis eisdem abbati et conuentui in iudicio portauimus garantiam, et super premissis nos fecimus et facimus garantorem. Volumus itaque, mandamus et precipimus quod dilecta uxor nostra Yolendis et heredes nostri duces Burgundie sepedictis abbati et conuentui super venditione predicta in perpetuum portent garantiam et ipsos super hoc conseruent indempnes, ita quod eandem villam cum finagiis eiusdem pertinentiis uniuersis pacifice teneant, habeant, possideant et quiete. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo octauo mense junio. Orig., G. 321, scellé sur double queue. {135}N° 113. Juillet 1248. Déclaration d’Etienne de Marigny, seigneur de Perrigny, d’après laquelle l’église de Saint-Etienne de Dijon a un droit d’usage dans le bois de Chambertin. Nos mercator decanus capelle ducis et magister Garnerus decanus christianitatis diuionensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod, constitutus in presentia nostra, dominus Stephanus de Marrigneio, dominus Parrigneii, miles, recognouit quod ecclesia Sancti Stephani diuionensis habet ex antiquo et habere debet perpetuo usuagium plenum et liberum ad unam quadrigam in nemore suo de Champ Bertini, sito subter cheminum levatum a parte ville de Demois et in nemore de la Goute. In cuius rei testimonium, ad preces dicti domini, presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini M°. CC°. XL°. octavo, mense julio. Orig., G. 378, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 114. Octobre 1247. Accord en forme d’échange entre Bertrand Pelerin, camérier du duc de Bourgogne, et l’abbaye de Saint-Etienne, qui lui donne un pré en Lampone. Omnibus presentes litteras inspecturis frater Stephanus permissione diuina humilis abbas ecclesie Sancti Benigni, et frater Poncius eadem permissione humilis abbas Besuensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas vestra quod cum inter viros venerabiles et religiosos, abbatem et conuentum Sancti Stephani diuionensis ex una parte, et Bertrandum Pelerini domini ducis Burgundie camerarium ex altera, super rebus annotatis inferius {136}discordia uerteretur. Tandem per bonos uiros dicta discordia pacificata inter eos amicabiliter extitit in hunc modum, videlicet quod dictus Bertrandus pro se et suis heredibus presentibus et futuris, quitauit dicti abbati et conuentui et ecclesie ac successoribus eorum in perpetuum quidquid iuris, rationis et actionis ipse et Geruasius Chaucharz, socer suus, unquam habuerunt et habere potuerunt et debuerunt in magno clauso sito retro grangiam eorum de Aqueductu, et in vinea sita in finagio quod vocatur Champ Eurart, et duos domos ligneas cum earum mansis et pertinentiis que fuerunt Nicholai Rusi sitas Diuione retro capellam ducis Diuionis, et domos lapideas cum virgulto et cellario et cum toto manerio et pertinentiis earum ligneis et lapideis que fuerunt domini Johannis Chauchart defuncti, sitas diuionensi in castro ante furnum. Quitauit insuper et absoluit in perpetuum predictus Bertrandus pro se et suis heredibus presentibus et futuris dictos abbatem et conuentum ac ecclesiam et successores eorum de omnibus debitis in quibus ipsi et ecclesia ac successores eorum ei et dicto Geruasio teneri potuerunt usque ad diem confectionis presentium litterarum, et si alique littere super premissis confecte de cetero apparerent, voluit et concessit pro se et suis heredibus supradictis ut contra eos et eorum ecclesiam nullius sint valoris vel moranti nec habeant alicuius roboris firmitatem; hanc autem quitationem predictam et pacem Jaquetus filius predicti Bertrandi coram nobis laudauit, voluit et concessit, et ratam habuit et habere promisit in perpetuum atque firmam; promiserunt insuper et tenentur dicti Bertrandus et Jaquetus quitationem presentem omnium predictorum erga quam heredes eorum sub obligatione bonorum suorum omnium dictis abbati et conuentui et eorum successoribus garantire et defendere et facere teneri, et inuiolabiliter in perpetuum obseruari. Quitauerunt et dicti Bertrandus et Jaquetus pro se et eorum {137}heredibus presentibus et futuris dictis abbati et conuentui et ecclesie ac successoribus eorum in perpetuum quidquid iuris rationis et actionis dictus Geruasius et ipse unquam habuerunt, et habere potuerunt et debuerunt in quodam prato sito in Lampone quod vocatur magna insula, deductis primo septem falcatis quas in eodem prato ipsi abbas et conuentus et eorum antecessores recipere consueuerunt. Ipsi autem abbas et conuentus pro bono pacis et pro concordia supradicta et quitatione omnium predictorum habito nihilominus respectu ad liberalitatem quod dictus Girardus fecit eis et eorum ecclesie et ad deuotionem quam erga eos et eorum ecclesiam habere noscitur ei et suis heredibus, unanimiter et concorditer dederunt et concesserunt in feodum et casamentum perpetuum pratum eorum situm en Lampone quod vocatur parua insula iuxta dictam magnam insulam. Ita quod sui heredes seu quicumque alii tenebunt illud pratum pro tempore ab ipsis et ecclesia et successoribus eorum illud in feodum et casamentum perpetuo tenebunt, et inde abbati ecclesie predicte hommagium facere tenebuntur, et de hoc in domo Sancti Stephani dicti Bertrandus recognouit se fecisse hommagium abbati ecclesie prenotate; hec autem omnia supradicta dicti Bertrandus et Jaquetus coram nobis iuramento prestito promiserunt tenere et obseruare perpetuo, pro se, et omnibus eorum heredibus presentibus et futuris et in nullo de cetero pro se vel per alios contraire. Et ad hec inuiolabiliter obseruanda pariter et tenenda, se et heredes suos et omnia bona eorum dictis abbati et conuentui et ecclesie ac successoribus eorum specialiter obligarunt, quitantes nihilominus dictos abbatem et conuentum et ecclesiam ac successores eorum de omnibus querelis, discordiis, calumpniis et actionibus que tam pro ipsis quam pro dicto Geruasio Chauchart aduersus ipsos abbatem et conuentum et predecessores et ecclesiam eorum quoquo modo usque {138}nunc competere potuerunt. In horum igitur omnium testimonium et munimine ad preces dictorum Bertrandi et Jaqueti, et de uoluntate dictorum abbatis et conuentus presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo octauo, mense octobri. Orig., G. 309. — Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 84, scellée de deux sceaux en cire, pendants sur double queue de parchemin. N° 115. 1249. Sentence rendue contre le seigneur de Premeaux, le condamnant, outre une amende, à rendre deux pièces de vigne et à payer une quarte de blé. In nomine patris et filii et spiritui sancti, amen. Ego Droco prepositus Argilley, notum facio presentes litteras omnibus inspecturis quod cum inter virum religiosum priorem Paluelli ex una parte, et Perrotum de Premeal et dominum Andreum presbiterum fratrem suum et matrem eorum ex altera, diu fuisset mota discordia super tribus peciis vinee et uno campo ostensis, et super hoc quod dictus prior dicebat vim et violentiam factam esse suis hominibus de equis eorum a predictis fratribus et matre eorum, et super hoc quod dicti fratres et mater eorum dicebant quod dictus prior eos iniuste vexauerat. Tandem predicte partes de omnibus supradictis compromiserunt in arbitros, videlicet dictus prior in Widonem de Pontelleio prepositum vicecomitis et magistrum Bonum Amicum et in dominum Guidonem de Vulle et in dominum Huonem fratrem eius, et dicti Perrottus et dominus Andreas et mater eorum in Johannem prepositum de Woona, et in Johannem filium Henrici de Woona et in magistrum Garinum cantorem Virgey et in magistrum Johannem de Villa Bichot. Ita quod de hiis superius nominatis quilibus {139}debet habere ad diem assignatam unum de suis arbitris et si ad aliam diem sequentem illi duo arbitri, qui ad diem precedentem intererunt, non potuerint interesse, alii duo qui ad illam diem sequentem intererunt ratum habere debent et firmum quicquid per duos precedentes factum fuerit et in negocio procedere supradicto. Preterea statutum fuit et positum in arbitro quod qualibet pars ad probandum intentionem suam super predictis decem testes solummodo potest producere, illa quod illa pars super quam reperietur injuria parti alteri ad respectum arbitrorum, sub pena centum librorum diuionensium tenebitur emendare et hoc terminasse debuissent pace vel iudicio dicti arbitri infra octabas Pasche proximo preteriti. Et si non posset infra predictas octabas dictum negocium pace vel iudicio terminare et ipsi predictum negocium prout per ipsos et coram ipsis esset agitatum ad me nominatum et electum a partibus desuper reportarent predictum negocium quod deberent infra octabas Pasche sequentis pace vel iudicio terminare, et quicquid super hoc pace vel iudicio terminarent partes sub pena centum librarum diuionensium tenerent et firmiter obseruarent. Cum igitur predicti arbitri non potuerint infra predictas octabas, propter temporis brevitatem, dictum negocium pace vel iudicio terminasse, licet testes hinc inde productos receperint et diligenter examinauerint in ipso negocio ulterius procedendo, nolentes excedere fines arbitri dictum negocium ad me prout per ipsos et coram ipsis actum fuerat reportarunt. Ego vero visis rationibus et allegationibus parcium, iudens quod per acta lis coram arbitris legitime fuerit contestata, iuratumque super principali hinc inde visisque dictis et attestationibus testium hinc inde producto et diligenter inspectis iuris ordine in omnibus observato, communicato prudentum consilio per diffinitivam sententiam pronunciaui et adiudicauy priori de Paluello sex libris diuionensibus pro vi et molentia {140}facta suis hominibus et vulnerationem addictis fratribus et eorum hominibus reddendas predicto priori, adiudicaui et per diffinitiuam sententiam prioratui de Paluello, peciam unam vinee sitam in finagio de Premeal super Ulmum, iuxta vineam Symonis de Balon et medietatem vinee dou Paliz iuxta vineam Burelli, et peciam unam vinee sitam iuxta vineam domini Guidonis Rapini presbyteri; adiudicaui insuper prioratui de Paluello per diffinitivam sententiam quartallum unum bladi percipiendum annuatim super campum situm subter Ulmum de Premeal iuxta terram Constancy hominis prioris predicti, percipiens dictis fratribus et eorum matre sub pena centum librarum diuionensium ut dictum arbitrium et dictum meum predictum teneant et obseruant, eis super dictis omnibus perpetuum silentium imponendo. Istud autem arbitrium et dictum meum feci et rogaui pronunciari et proferri per dominum Bertrandum prepositum capelle ducis diuionensis, me presente, et in presentia domini mercatoris decani capelle ducis predicte. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla dicti decani capelle et magistri Garneri decani christianitatis diuionensis quia sigillum non habeo feci et rogaui apponi. Actum anno domini M°. CC°. XL°. ad proferendam dictam sententiam coram me Diuione partibus assignata. Orig., G. 377, scellé de deux sceaux sous double queue. N° 116. Mars 1249. Bulle du pape Innocent IV, portant défense à toute sorte de gens de saisir ou mettre en gage les chanoines et biens de l’abbaye de Saint-Etienne de Dijon, sous prétexte des différends qui pourraient naître entre eux. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati sancti Pauli Bizuntini sanctam et apostolicam {141}benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conuentui monasterij Sancti Stephani diuionensis, ordinis Sancti Augustini, lingonensis diocesis fuit propositum coram nobis quando nonulli clerici et laici afferentes contra eos aliquid questionis habere, aliquando canonicos interdum conuersos et nonnunquam animalia et alia bona ipsorum monasterii, pretextu praue eiusdam consuetudinis temeritate propria vadiare, inuadere ac tamdiu detinere presumunt, donec sit eis de huiusmodi questionibus iuxta ipsorum beneplacitum satisfactum quanquam in eos iuridictionem non habeant qua hec possint ordinariam vel etiam delegatam. Cum itaque iudicialis ordo ideo sit in medio constituit ut nemo sibi audeat presumere ultionem et ob hoc id tanquam nullo iure subnixum non sit aliquatenus tolerandum, nos volentes eorum quieti consulere ac predictorum malitiis obuiare nostrarum litterarum auctoritate districtius duximus, inhibendum ne quis occasione predicte consuetudinis ipsis memoratas inferre molestas, ac bona predicti monasterii absque iuris ordine occupare, vadiare, inuadere seu quolibet modo detinere presumat. Quanta discretioni tua per apostolica scripta mandamus quatinus dictos abbatem et conuentum super his non permittas contra nostre inhibitionis tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam posposita appellatione compescendo. Datum Lugduni nono martii, pontificatus nostri anno octavo. Orig., G. 117, scellé sur lacs. {142}N° 117. Mars 1249. Donation faite à Saint-Etienne, par Henri des Monts, chevalier, de la dîme des agneaux, des laines et de tous les animaux de tout genre et des abeilles dans les territoires d’Etaules et de Darois. In nomine Domini, amen. Ego Henricus de Montibus miles, anime mee saluti cupiens prouidere pro ipsius anime mee et animarum omnium antecessorum meorum remedio et salute, dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beati Stephani diuionensis totam partem meam integram minute decime agnorum et lanarum, ouium ville, et finagiorum de Stabulis et ville de Darois; quam partem meam integram dicte minute decime agnarum et lanarum auium dictarum villarum et finagiorum de Stabulis et de Darois teneor et promitto fide corporaliter prestita garantire abbati et conuentui predicte ecclesie Sancti Stephani, et eorum successoribus perpetuo contra omnes. Dedi et concessi atque quitaui in elemosinam perpetuam Deo et ecclesie Sancti Stephani predicte, quicquid iuris habebam et habere poteram et debebam in minuta decima omnium animalium cuiuscumque generis sint, et muscarum dictarum villarum et finagiorum ipsarum; promittens fide prestita contra predictas elemosinas de cetero per me vel per alium non venire, recognoscendo eas mouere de feodo ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla virorum venerabilium domini mercatoris decani capelle ducis et magistri Garneri decani christianitatis diuionensis fecimus apponi. Actum anno domini M°. CC°. quadragesimo nono, mense marcio. Orig., G. 347, scellé de deux sceaux sous double queue. {143}N° 118. Octobre 1249. Don d’une vigne, en la Cuperie, fait à l’église Saint-Etienne par Gauthier, dit Sarrasin, bourgeois de Dijon, et Bella, sa femme. In nomine Domini amen. Ego Galterus dictus Sarracenus burgensis diuionensis, et ego Bella femina uxor eius, animarum nostrarum saluti cupientes prouidere, in bona mentis dispositione, pro animarum nostrarum et antecessorum nostrorum remedio, dedimus et concessimus et damus ac concedimus, in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis, petiam unam vinee quam acquisimus titulo legitime emptionis, sitam in finagio quod vocatur la Cuperie, iuxta vineam quam Renaudus frater magistri Alberici tenet de maritagio uxoris sue, filie defuncti Hugonis de Cuntigne ex una parte, et iuxta vineam Renaudi Gallart ex altera. De qua petia vinee, nos omnino deustiuimus et virum religiosum dominum Amideum abbatem ecclesie predicte Sancti Stephani nomine ipsius abbatis et conuentus eiusdem ecclesie corporaliter inuestiuimus, pro voluntate ipsorum abbatis et conuentus, modis omnibus et omni tempore facienda; tenemurque et promittimus ipsam petiam vinee predictis abbati et conuentui et eorum successoribus garantire perpetuo contra omnes et nunquam de cetero per nos vel per alios contrauenire; ad quam garantiam portandam nos et heredes nostros et omnia bona nostra et heredum nostrum eidem ecclesie specialiter obligamus. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla virorum venerabilium domini mercatoris decani capelle ducis et magistri Garnerii decani christianitatis Diuionis fecimus apponi. Actum anno Domini M°. CC°. quadragesimo nono mense octobri. Orig., G. 173. — Cop. d’Arv., reg. G. 132, f° 65, scellée de deux sceaux sous double queue.