CARTULAIRE DE L’ABBAYE DE SAINT-ÉTIENNE DE DIJON CHARTES DES ANNÉES 1280 à 1286 {5}N° 1. Avril 1280. Promesse faite par certaines personnes de revenir à Thar et d’y tenir le meix paternel sous menace de confiscation. In nomine Domini amen, anno incarnationis eiusdem M. CC. octogesimo mensi aprilis. Nos Amelineta et Iuhanneta, sorores, filie quondam Galteri de Soorans et ego Guillermus, dictus le Riche, clericus de Genleio, maritus dicte Amelinete et ego Thomas, dictus li Cheurex de Foufrans-Marmis, dicte Iuhannete, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod com nobilis uir dominus Iohannes, dominus de Thart, miles concessit nobis quamdiu uoluerit, quod nos a nostris locis seu mansionibus teneamus et habeamus apud Thart, totum mansum qui fuit Falemperi de Thart castello clerici defuncti, com {6}omnibus pertinenciis dicti mansi pro redditu et censu dicti mansi et pertinenciarum, quilibet anno domino de Thart, sicuti alii homines de Thart persoluendis, nos promittimus per sacramenta nostra pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus super sancta Dei evangelia corporaliter prestita quod quotienscumque a domino de Thart seu a mandato ipsius nos seu nostri heredes requisiti fuerimus, ibimus apud Thart commorari; sin autem uolumus et concedimus quod dominus de Thart exnunc de dicto manso et omnibus pertinenciis uoluntatem suam faciat et ad opus suum retineat uel cuicumque uoluerit tribuat absque reclamatione seu aliqua calumpnia nostri et heredum nostrorum. Renunciantes in hoc facto quilibet in solidum et pro toto per sacramenta nostra exceptioni minoris etatis et auoerie exceptioni mali, doli, lesionis in factum et circonuentionis in aliquo fori priuilegio, omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio tocius iuris cononici et ciuilis. Uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie, cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros et omnia bona nostra. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presencia Lamberti, eiusdem curie apud Sanctum Iohannem notarii, et domini Richardi, curati de Arconceio et Guillermini, dicti Gandillum domicelli de Plouvot, testium ad hoc specialiter uocatorum. Anno et mense predictis. Orig. G. 397. Parchemin scellé sur double queue. {7}N° 2. Juin 1280. Acquisition d’une maison rue des Bordes, faubourg Saint-Michel. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo mense iunii. Ego Gylleta, filia defuncti Dominici dicti le Mairet de Diuione... uendo... quandam domum cum fundo et mansum situm a latere et cum pertinenciis eiusdem domus site apud Diuionem in uico Bordarum iuxta domum et mansum magistri Stephani de Gencigneio ex una parte et iuxta uiam que tendit inter domum sancti Antonii et domum theoloci ex altera, precio septem librarum Uiennensium... Et nos Galterus de Belna, maritus dicte Gillete et Arambois, dicta Colombe, filia eorumdem, uenditionem istam scimus, uolumus, laudamus et ratificamus... Actum in presentia Boneti, notarii Diuionis, domini Ioannis, dicti Norrot presbiteri et Perelli de Maireyo, clerici... Orig. G. 280. Parch. scellé sur double queue. — Copie. Reg. G. 128, fol. 16, n° 11. — Reg. 132, fol. 217, février 1663. Arviset. {8}N° 3. Août 1280. Acquisition de quatre pièces de terre sises à Quetigny-en-Rosières, sous le bief de Fonteneilles, sous le pré des Haies, et d’une soiture et demie de pré en deux pièces en la prairie de Rosières. In nomine Domini, amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo, mense augusti. Ego Perrenetus de Cutigneio, filius defuncti Dominici Enauger, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego, pro utilitate et necessitate mea, uendo, concedo, trado et quitto in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis quatuor pecias terre arabilis sitas in finagio de Cutigneio, quarum una sita est ubi dicitur ès Rosières, iuxta terram Hugonis Frillot et iuxta terram Uieneti Uiot; alia sita est subter le Biez de Fonteneilles, iuxta terram Andree de Cutigneio, domicelli, hinc inde, alia sita est subter praeriam des Haies, iuxta terram Hugonis Frillot et iuxta terram Bernardi Pautin, est alia sita est in dicto loco des Haies, iuxta terram dicti Bernardi et iuxta uiam per quam itur apud Diuionem. Item et duas pecias prati continentes unam secturam et dimidiam sitas in preria de Rosières, quarum una sita est iuxta pratum dicti Andree domicelli, et iuxta pratum Perini Naalin, et alia sita est en Gorguenay, iuxta pratum Bernardi Pautin et iuxta pratum Hospitalis Dyuitum. Quam uenditionem feci pretio quatuor librarum et decem solidorum Uienuensium, de quibus a dictis emptoribus recepi et habui solutionem integram in pecunia {9}numerata. Propter quod de predictis omnibus peciis terre et prati ego me penitus deuestiens, dictos emptores pro se et eorum successoribus, corporaliter inuestiui. Quare teneor et promitto, sub obligatione bonorum meorum omnium, mobilium et immobilium, presentium et futurorum, et per sacramentum meum, pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo, prestitum super sancta Dei euangelia corporale, predictas pecias terre et prati garantire dictis emptoribus et eorum successoribus, in omni curia, meis propriis sumptibus, perpetuo, contra omnes et eos inde modis omnibus indempnes obseruare, si qui calumpniatores apparerent — quod absit — et facere et prestare quidquid in causa euictionis fieri debet et prestari, et in nullo contra ire per me uel per alium decetero tacite uel expresse. Hanc autem uenditionem ego Iuhanneta, uxor dicti Perreneti, uolo, laudo et concedo et ratam ac firmam habeo, et promitto imperpetuum habere, iuramento meo super hoc prestito corporale, et in nullo contraire per me uel per alium decetero, ratione dotis uel dotalicii seu donationis propter nuptias aut conquestus, uel assignationis, seu proprietatis, aut iure, uel consuetudine, seu modo alio qualicumque, et super premissis omnibus et singulis garantiam portare dictis emptoribus et eorum successoribus in omni curia, meis propriis sumptibus, perpetuo, contra omnes. Renontiamus si quidem in hoc facto, sub uirtute prestiti iuramenti nos Perrenetus et Iuhanneta predicti exceptioni dicte uenditionis {10}legitime non facte, dicti pretii integre non habiti, et deceptionis ultra dimidiam, iusti pretii, doli in factum, fori priuilegio, beneficio restitutionis in integrum, omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis, et omnibus exceptionibus et allegatoribus totius iuris canonici et ciuilis, et consuetudinis, et facti. Uolentes nos compelli ad premissorum obseruantiam, tanquam ex re adiudicata, per curiam domini ducis Burgundie, cuius iuridictioni quo ad hoc, supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Boneti, notarii Dyuionis, Laurentii, clerici Sancti Stephani, Acelini corrigiarii et Uillermi Auteroise testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 132, f. 163 Arviset, 1664, scellé en cire verte. N° 4. Août 1280. Vente d’une pièce de terre au lieu dit Au Poirier. In nomine Domini amen, anno incarnationis eiusdem M. CC. ducentesimo octogesimo mense augusti. Nos Aliottus, filius defuncti Richardi Soillot de Cutigneio et Osanna, eius uxor... uendimus... Andree, filio defuncti domini Huonis de Cutigneio militis... sitam in finagio Cutegneii, ubi dicitur au Poyrier iuxta terram dicti emptoris ex una parte, et iuxta terram es Taleneaus ex altera, pretio quinquaginta solidorum Uiennensium... In presentia {11}Boneti notarii Dyuionis, Perelli Sairon et Henrici le Chapuzot... Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. — Copie, G. 132, f. 162. — Arviset, août 1664. N° 5. Août 1280. Vente de 40 sols de cens. In nomine Domini, amen, anno incarnationis eiusdem M. CC. ducentesimo octogesimo mense augusti. Nos Guillermus, dictus Martres de Dyuione et Laura eius uxor... quod nos non seducti, non coacti nec in aliquo circunuenti, sed pro utilitate nostra euidenti uendimus... uiris religiosis, domino abbati et conuentui Beati Stephani Dyuionensis quadraginta solidos Uiennensium censuales persoluendos annis singulis ecclesie Beati Stephani Dyuionensis in crastino Pasche floride, alioquin septem solidos nomine emende dictis domino abbati et conventui soluerimus. Quos quadragenta solidos Uiennensuim censuales assidemus et assignamus dictis domino abbati et conuentui uidelicet ego Guillermus super duas domos cum fundis earumdem sitas apud Dyuionem in uico des Crays iuxta domum Andriotti le Chat ex una parte et iuxta domum mei Laure prefate exaltera et ego Laura prefata super domum meam cum fundo eiusdem que sita est ibidem iuxta domum mei Guillermi predicti ex una parte et iuxta domum Willermi Rossignuel, filii defuncti Willermi de Corcellis ex altera. Item et super uineam mei Laure predicte {12}ante Sanctum Martinum iuxta uineam Durandi le Rappenat ex una parte et iuxta uineam Iohannis dicti Destroce de Belna ex altera precio uigenti et unius librarum Uiennensium de quibus... uolentes quod quantum et quociens in premissis uel aliquo premissorum deficerimus predicti abbas et conuentus [n]unc auctoritate eorum propria et sine clamore curie ad dictas domos et mansos et pertinencias recurrant et eas teneant et ex ipsis faciant fructus suos modis omnibus usque ad satisfactionem omnium premissorum et dampnorum propter hoc habitorum... Actum in presentia Boneti..., Thierrici de Tilicastro, Haymonis, dicti Abbe et Griffonis Pelerin... Copie Reg., G. 128, fol. 19 et 20, n° 2. N° 6. Novembre 1280. Reconnaissance de cens. Uniuersis presentes litteras inspecturis, ego Richardus dictus Chaune de Dyuione bolencherius... quod ego... accepi et retinui a religiosis uiris priore et conuentui ecclesie Beati Stephani Dyuionensis pro me et heredibus meis ad censam perpetuam unum stallum ubi uenditur panis quod defuncta Dona Lenete quondam uxor mea in puram et perpetuam elemosinam predictis religiosis dedit et legauit de mea propria uoluntate, quod stallum situm in foro ueteri Dyuione iuxta stallum {13}Piseti Chaune ex una parte et iuxta stallum Odeti de Rueleta ex altera pro quinque solidis Turonnensium censualibus quos ego et heredes mei uel dictum stallum tenentes, reddent et soluent et reddere et soluere tenentur predictis religiosis et eorum successoribus annuatim imperpetuum decetero in octabis Bordarum ac dictum stallum in bono statu tenere teneretur. Ego et heredes mei et dictum stallum tenentes et pro predictis conuencionibus melius adimplendis obligo in manu dictorum religiosorum me et heredes meos et omnia bona mea mobilia et immobilia presencia et futura quocumque quoque sint et ubicumque poterint inueniri, et ipsi religiosi me de dicto stallo pro me et heredibus meis corporaliter inuestierunt et garantire mihi et heredibus meis perpetuo contra omnes bona fide promiserunt, predictis quinque solidis Turonnensium dictis religiosis et successoribus suis modo predicto semper saluis. In eorum omnium testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi decani capelle domini ducis Burgundie, domini Hugonis decani christianitatis Dyuionensis supplicaui et obtinui apponi. Et nos decani predicti ad requisitionem dicti Richardi, sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo, mense nouembris. Orig., G. 274. Parch. sellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 127, folio 136, n° 12. {14}N° 7. Novembre 1280. Vente d’un meix situé en la Corvée du Saint-Esprit. In nomine... mense nouembris. Nos Renaudus, Martinus et Andreas dicti Rooher tres filii defuncti Johannis Rooher de Dyuione... uendimus unum mansum seu ortum situm in Corueya supra oscharam, iuxta mansum relicte Thiecelin ex una parte et iuxta mansum Belot filie Alien ex altera, precio quatuor librarum Uiennensium... predictum mansum seu ortum liberum pro duabus partibus unius pintacii olei reddenti anuatim censualiter magistro et fratribus... Copie Reg., G. 126, fol. 57, n° 45. N° 8. Décembre 1280. Vente de deux terres, l’une près du Poirier, l’autre aux Arbues. In nomine... mense decembris. Nos Dyonisetus, filius defuncti Iohannis de Cuiserer et Maria eius uxor... uendimus... in hereditatem perpetuam Perreneto, filio Dominici dicti Enauge de Cutigneio... duas pecias terre arabilis sitas in finagio de Cutigneyo; quarum una sita in finagio du Poirier, iuxta terram Hugoneti dicti Sarron ex una parte et iuxta terram Andree de Cutigneio domicelli ex altera; et alia pecia... in loco ubi dicitur Arbues, super pratum Borgent iuxta terram Renaudi dicti Boueret ex una parte, et iuxta terram Hospitalis Beate Marie Diuionensis ex altera {15}pretio uero nouem librarum Uiennensium... In presentia Boneti notarii Dyuionensis, Garnerii de Megneio et Iohannis dicti Echarre... Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. Nota. — La partie inférieure droite est incomplète, le manuscrit étant déchiré sur un doigt de hauteur et un demi de largeur. N° 9. Janvier 1280-1. Acquisition de deux pièces de terre à Quetigny, l’une en Longeroie et l’autre en Chesnay et d’une soiture de pré. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo mense iannuarii, nos Robertus, Hugonettus, Simeon et Iohannes, filii defuncti Iohannis, dicti Arnaut de Diuione, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos, sponte, provide, sine ui et metu et sine circonuentione aliqua, pro utilitate et necessitate nostra, uindimus, concedimus, tradimus et quittamus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis, abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis, pro eis et eorum successoribus, duas petias terre arabilis qui tenebantur dictis abbati et conuentui in decima et tertiis sitas in finagio Cautignei, una scilicet en Longeroie prope nemus Uessange, iuxta terram Peronetti dicti de Stabulis ex una parte et iuxta terram liberorum Dionisetti Menue ex altera et alia en Chesnay iuxta terram Uiuani filii Hugonis de Pesmis ex una parte et iuxta corueiam dictorum abbatis et conuentus ex altera. Item unam petiam prati continentem circiter unam sexturam {16}liberam et quittam pro duobus denarii consualibus qui debentur dictis abbati et conuentui sitam in pratiam de Cautigneio ou Tarperat, iuxta pratum Alberici le Bolier ex una parte, et iuxta pratum Peronetti Estables et pratum filii au Mugnier ex altera pretio centum et decem solidorum Uiennensium et unius quartalli frumenti, de quibus a dictis emptoribus in numerata pecunia et frumento solutionem recepimus integram et perfectam. Propter quod de dictis duabus petiis terre et dicta petia prati nos omnes deuestiuimus et dictos abbatem et conuentuum per manum domini Renaudi celerarii dicte ecclesie corporaliter inuestiuimus et in uerum dominium et possessionem corporalem induximus et promittimus et tenemur, quilibet nostrum in solidum et pro toto, sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum, pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus, prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictas duas petias terre et dictam petiam prati garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus, perpetuo, contra omnes, et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia, contra personas omnes, opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus nostris et in nos pro eis litis onus suscipere, quam cito et quotiens super hoc fuerimus requisiti et eos inde conseruare modis omnibus indempnes, si qui calumpniatores apparerent — quod absit — et facere et prestare quidquid in {17}causa euictionis debet fieri et prestari, et in nullo contraire de cetero, per nos uel per alios, tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto, ex certa scientia, per iuramenta nostra, exceptioni dicte uenditionis legitime non facte et dicti pretii non habiti, ac exceptioni deceptionis ultra dimidium iusti pretii, fori privilegio, omni consuetudini et statuto loci et patrie, et omnibus exceptionibus, allegationibus et defenssionibus totius iuris consuetudinis et facti ac iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere. In quorum testimonium litleris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi, decani capelle ducis Burgundie, et magistri Hugonis decani Christianitis Diuionis rogauimus et obtinuimus aponi et nos dicti decani, ad preces et requisitionem dictorum Roberti, Hugonetti, Simeonis et Iohannis, litteris istis sigilla nostra apposuimus in testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Original, G. 380. Parch. scellé de deux sceaux sur double queue. — Copie Reg., G. 132, f. 162. — Arviset. ét scellé en cire verte. N° 10. Janvier 1280/1. Echange d’une vigne à Fixey avec l’hôpital de Brochon. In nomine Domini, amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo octogesimo mense iannuarii. Ego Ioannes, filius defuncti Stephani de Fixeio, filio defuncti Andreae de Fixeio, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego, pro utilitate mea, feci cum uiris religiosis, {18}fratre Humberto de Marcennaio, rectore, et fratribus et sororibus domus Dei de Brochons Lingonensis diocesis, permutationem et escambium, ut inferius annotatur uidelicet quod pro quadam petia uineae libera pro recta decima, sita in finagio Fixei ubi dicitur au Quart Serier iuxta uineam heredum domini Guillelmi de Baubrun, ex una parte, et iuxta uineam Guillelmi Michelin de Fixeio, ex altera, quam petiam uineae dicti rector fratres et sorores, mihi tradunt et quittant in perpetuum mihi et meis heredibus, trado atque concedo et quitto perpetuo dictis rectori, fratribus et sororibus petiam unam uineae sitam in finagio de Fixeio en Champ Desiue, iuxta uineam Belot la Forosse, ex una parte, et iuxta uineam dictorum rectoris, fratrum et sororum, ex altera; item decem solidos Uiennenses desottis (sic). Qua re de dicta petia uineae de Champ Desiue ego, me penitus deuestiens, dictos rectorem, fratres et sorores, corporaliter inuestiui et promitto et teneor sub obligatione omnium bonorum mobilium et immobilium, presentium et futurorum, et per sacramentum meum, pro me et meis heredibus, quos ad hoc obligo, prestitum super sancta Dei euangelia corporale, dictam petiam uineae liberam pro recta decima, garantire dictis rectori, fratribus et sororibus, ac eorum successoribus, perpetuo contra omnes, in omni curia, propriis meis sumptibus, et eos inde conseruare, modis omnibus, indemnes, si qui calumniatores aparerent — quod absit — et facere et prestare quidquid in causa {19}euictionis debet fieri et praestari, et in nullo contraire de caetero, per me uel per alium, tacite uel expresse. Renuntiantes in hoc facto, et ex certa scientia, exceptioni doli in factum uel deceptionis in aliquo, et omnibus exceptionibus iuris et facti. In quorum testimonium litteris istis sigillum uiri uenerabilis domini Artaudi, decani capellae ducis Burgundiae, et sigillum domini Acelini, curati de Fixeio, supplicaui et obtinui aponi et nos decanus et curatus praedicti, ad preces Ioannis, sigilla nostra litteris istis aposuimus. Actum anno M CC IIIIxx, mense iannuarii — sigillatum duobus sigillis — in cera uiridi. Copie Reg., G. 132, f. 168. — Arviset, 1661. N° 11. Mars 1280/1. Vente d’un meix situé au meix du Saint-Esprit. In nomine... mense martio. Nos Lambertus li Bergez, burgensis Dyuionis et Aruiseta, uxor eius... uendimus... unum mansum situm Dyuioni ubi dicitur in Manso de Saint-Esprit, uersus clusas sancti Stephani iuxta mansum dictorum abbatis et conuentus ex una parte et iuxta salicetum Iacobi dicti Iay ex altera, precio quadraginta solidorum Uiennensium... dictum mansum liberum pro uno quarterio olei censuali soluendo fratribus Sancti Spiritus de Dyuione... Copie Reg., G. 126, folio 57, n° 46. {20}N° 12. Mars 1280/1. Vente d’un meix à la Corvée du Saint-Esprit. In nomine Domini amen... anno incarnationis eiustem... M CC ducentesimo octogesimo mense martio. Nos Odotus le Bergex de Cornueya Dyuionis et Mariona eius uxor... uendimus... unum mansum situm in Corueia super Olcharam, prope exclusas sancti Stephani et iuxta mansum abbatis et conuentus ex una parte et iuxta mansum Belot, filie Alien ex altera, precio sexaginta solidorum Uiennensium... dictum mansum liberum pro uno pintacio olei censuali. Copie Reg., G. 126, folio 57, n° 47. N° 13. 3 avril 1280/1. Fondation de messes. Universis presentes litteras inspecturis Officialis Lingonensis salutem in Domino. Noueritis quod in nostra presentia propter hoc personaliter constitutus uir uenerabilis magister Theobaldus de Diuione, canonicus Lingonensis confitetur et recognoscit presente uiro religioso fratre Girardo abbate Sancti Stephani Diuionensis quod ipse pro remedio anime sue et antecessorum suorum et pro eo quod dictus abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis promiserunt eidem celebraturos {21}pro ipso et suis antecessoribus suis quolibet anno quamdiu uixerit, in ipsorum monasterio quatuor missas de sancto spiritu et post ipsius obitum singulis annis quatuor pro deffunctis, uidelicet qualibet die sequente proximo ieiunia quatuor temporum suam missam et qualibet die qua celebrabitur dicta missa dictus abbas et ipsius successores uiginti quinque solidos Turonnensium pro pitantia dabunt conuentui supradicto, dedit et concessit, dat et concedit, donatione facta inter uiuos perfecte et irreuocabiliter et coram nobis insinnuata solo usu fructu sibi retento quamdui uixerit dictis abbati et conuentui et eorum successoribus quartam partem tocius magne decime uillarum et territoriorum atque finagiorum et pertinentiarum de Clenayo, de Bretigneyo et de Oigneyo quam acquisiuit ut dicitur a Stephano dicto Bouion milite et a Iohanne, domicello, eius filio, cum omnibus quecumque predicti Stephanus et Iohannes habebant, habere poterant et debebant in dicta decima quoquomodo et ratione uenditionis a Guillelmo de Saudun milite sibi facte, cedens idem magister Theobaldus predictis religiosis omnia iura et omnes actiones que sibi competebent et competere poterant quacumque ratione in decima supradicta. Promittens bona fide quod contra dictam donationem non ueniet in futurum per se uel per alium tacite uel expresse. Uolens quod nos uel Officialis Lingonensis quem pro tempore fuerit ipsorum et ipsius heredes deplano et sine strepitu iudicii compellamus ad obseruantiam predictorum ad quencumque locum se transferant uel diuertant quantum {22}ad hoc se et heredes suos supponens iuridictioni curie Lingonensis, quod nos Officialis predictus pro nobis et successoribus nostris promittimus nos facturos. In cuius rei testimonium ad requisitionem dicti magistri Theobaldi presentibus litteris sigillum curie Lingonensis duximus apponendum. Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo die Iouis ante Ramos Palmarum mense aprili. Orig., G. 334. Parch. scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 127, fol. 304, n° 12. N° 14. Du 1er au 12 avril 1280/1. Vente à l’abbaye d’une pièce de vigne. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC ducentesimo octogesimo mense aprilis ante festum Resurrectionis Domini, nos Iohannes, dictus Tardiz de Marcennayo in Monte, Iuhanneta et Osanneta, sorores eiusdem Iohannis... uendimus... peciam unam uinee sitam in finagio de Marcennayo en Leuaul iuxta uineam dictorum emptorum que dicitur Arbua et iuxta uineam Laurencii, filii Ioteaul au Grumat, quittam pro decima precio uidelicet triginta solidorum Uienmensium... In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie (Burgundie) rogauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 369. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 59, n° 52. {23}N° 15. Du 1er au 12 avril 1280/1. Acquisition par l’Abbaye de trois journaux et demi de terre à Quetigny, et de quatre pièces de terre sises es Arbues, en Rosières, en Chainoy, es Angles. In nomine Domini, amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. ducentesimo octogesimo mense aprilis ante Pasqua. Ego Margaretta, filia defuncti Hugonis de Pesmis de Dyuione... uendo in hereditatem perpetuam,.. quatuor pecias terrarum arabilium sitas in finagio de Cutigneio, continentes circiter tria iornalia et dimidium quarum una sita est es Arbues iuxta grangiam dictorum emptorum hinc inde; alia sita est en Roserer iuxta terram Guidonis dicti Chauchart ex una parte et iuxta terram Naalini ex altera; altera sita est en Chagnoi iuxta terram dictorum emptorum ex una parte et iuxta terram Belette de Cutigneio ex altera, et alia sita est es Angles iuxta terram Hugonis Furnerii ex una parte et iuxta terram Perelli de Stabulis ex altera precio nouem librarum Uiennensium... Hanc autem uenditionem, ego Aymoninus dictus Affrons, clericus, maritus dicte Margarette, laudo, uolo et concedo et non contra uenire promitto per meum iuramentum prestitum super sancta Dei euangelia corporale. Renuntiamus si quidem in hoc facto, nos Margaretta et Aymoninus predicti, sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte uenditionis legittime non facte, dicti pretii integre non habiti et non recepti, doli in factum, fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum, omnibus exceptionibus iuribus in fauorem {24}mulierum introductis et omnibus exceptionibus et allegationibus tocius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti ac iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere; uolentes nos compelli ad premissorum obseruantiam tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quod ad hoc supponimus nos et nostros heredes; in quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presencia Bonetti, notarii Diuionis, Nicholaii dicti Affrons et Bellete, Galteri dicti Larmone et Iohannis Robelier, clerici, testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, f. 164. — Arviset, août 1664, scellé en cire verte. N° 16. 3 avril 1280/1. Quittances de décimes par les chanoines de Langres, collecteurs des décimes. Uniuersis presentes litteras inspecturis magister L. archidiaconus Laticensis et Theodorus de Angulauento, canonicus Lingonensis, collectores decime ciuitatis et dyocesis Lingonensis, pro subsidio terre sancte, salutatem nouerint uniuersi, quod nos recipimus de dicta decima pro primo termino anni primi, a uiro religioso fratre Amedeo quondam abbate Sancti Stephani Diuionensis, nonaginta libras Diuionensium; item pro secundo termino dicti anni septuaginta duas libras Turonensium {25}pro nonaginta libras Diuionensium ab eodem abbate; item ab eodem nonaginta libras Diuionensium pro primo termino anni secundi et si alique littere inueniantur super solutionibus predictis nullius sint ualoris. In cuius rei testimonium litteras istas fieri fecimus et easdem religioso uiro fratri Girardo, nunc abbati dicti loci, sigillis nostris traddidimus sigillatas Datum die Iouis, ante Ramos palmarum, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo. Orig., G. 183. Parchemin scellé sur simple queue. N° 17. Mai 1281. Donation de blé à Saint-Étienne. In nomine... mense maio... Nos Iacoba de Coycheyo, filia defuncti domini Filii de Dyuione et Ioannes eius filius, ad hoc renuncians omni auoerie, tutele cure et etati minori, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, recognoscentes et asserentes firmiter per iuramentum nostrum prestitum super sancta Dei euangelia corporale quod domina Adelina relicta defuncti Aymonis dicti Colon, mater defuncte Margarete, matris defuncti Iacobi de Talmay, armigeri, mariti mei Iacobe patrisque mei Ioannis, predictorum, in bona mentis et corporis dispositione existens pro remedio anime sue et antecessorum suorum, legauit, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani Dyuionensis quinque eminas frumenti quas habebat et {26}habere debebat annis singulis, in parte sua decime de Tasgnay. Quare dictum donnum laudamus uolumus et confirmamus et dictarum quinque eminarum frumenti, nos Iacoba et Ioannes predicti medietatem scilicet duas eminas frumenti et unum bichetum dicti bladi tenemur et promitimus per iuramentum nostrum prestitum reddere et soluere abbati et conuentui dicte ecclesie in perpetuum annis singulis uel eorum mandato infra quindenam festi beati Remigii. Quas duas eminas et unam bichetum frumenti annuatim modo predicto percipiendas, accedimus et assignamus super partem mei Ioannis predicti decime de Tasnay quem dominus Ebrardus de Pleo, papa, seu dominus Ioannes eius filius, nunc detinent titulo pignoris obligatam et super medietatem grangie et mansi eius de Tasnay quam ego Iohannes habeo communem cum domino Otone de Mirabello patruo meo, de quibus duabus eminis et uno bicheto frumenti inuestimus, promittentes quilibet nostrum in solidum et pro toto pro nobis et nostris heredibus, quos ad hoc obligamus per iuramentum nostrum predictum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum mobilium et imobilium presentium et futurorum dictas duas eminas et unum bichetum frumenti modo predicto reddere et super predictis portare garanciam dictis abbati et conuentui dicte ecclesie et eorum successionibus perpetuo contra omnes in omni curia nostris sumptibus propriis et nisi dicte due emine {27}et unum bichetum frumenti modo predicto soluentur. Uolumus ut dicti abbas et conuentus ad predictam assesionem recurrant et teneant et ex ipsa fructus suos modis omnibus faciant donec dicte due emine et unum bichetum frumenti modo predicto soluerentur. Uolumus ut dicti abbas et conuentus de quolibet anno quo solute et soluture nos esset eis integre persoluantur omnia alia bona nostra propter hos obligantes. Renunciantes in hoc facto... In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie... (ducis Burgundie). Orig., G. 396. Parchemin scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 126, f. 107, n° 18. N° 18. Mai 1281. Acquisition par Jean, seigneur de Thart, du moulin de Novot. On nom de nostre Seingnor Jhesucrist, en lan de l’incarnation de celui meismes, mil deux cents quatreuinz et un, ou mois de mai. Je Johanz, fiz jaidis Perrenot, dit le Chatelin de Thart, et nos Margarite, Jahannote et Bietriz serous dou dit Johan et filles jaidis dou dit Perrenot, facons sauoir a toz ces qui uerront et orrons ces presentes lettres, que nos auons uendu, otroie et quitte en heritaige permenable par le lox et par le consentement de Henri de Aisere, mari de moi Jahannote et de Petit Jahan de Troens, mari de moi Bietriz, a mon seingnor Jahan de Thart cheualier le leu et le siege dou molin de Nouot et le champ desus et le uerger desoz et le biez dou molin et {28}totes les apartenances desus et desoz et de encoste et tot quanque nos i auons, poons auoir et deuons de droit et de raison par la quarte partie dun gete laquelle quarte partie nos dauiens chascun un au dit seingnor de Thart par nos et par les hoires au preuoist Force et par les hoires Boicher et par les hoires Bet les auz de Thart, douquel gete le diz sires de Thart ai quitte de tot en tot nos et nos hoires et les hoires au preuoist Force et les hoires Boicher et les hoires Bet les auz et nos nos en tenons par paiez, et par ce de totes les choses uendues desus dites nos nos deuestons et de tot en tot et en reuestons le dit seingnor de Thart par sa uolunte faire en totes manieres et prometons par nos sairemenz corporalement done sus sainz euangeles chascuns pour le tot garantir a toz jorz mais a nos propres despens au dit seingnor de Thart et a ses hoires totes les choses uendues desus dites, se aucun chalongor apparissoient que jai ne soit. Prometons et sumes tenu nos Johanz, Margarite, Jahannote, Bietriz, Henricus et Jahanz Petiz desus dit par noz sairemenz que nos ne irons jaimais enconstre ceste uendue, ne enconsces presentes lettres, en parole, ne en fait, ne en consentement par nos ne par autres et uolunz que nos soions controint a totes les choses desus dites, garder et tenir fermement a toz jors mais, ausi comme de chose adjugie par la cort mon seingnor le duc de Borgoingne a la juridicion de la quelle nos submetons quant a ce nos et nos hoires et toz nos biens en tesmoingnaige de la quelle chose nos auons suppliez et fait metre en ces presentes lettres le seal de la dite cort, ce fut fait en la presence {29}de Lambert, notaire de celi cort a Seint Johanz de les Loone et de mon seingnor Richart, cure de Arconce et de mon seingnor Guion de Thart et de mon seingnor Humbert de Troens cheualiers, tesmoings especialement a ce apelez, en lan et on mois deuant diz. Orig., G. 401. Parchemin scellé sur double queue. N° 19. 29 Mai 1281. Sentence du prévôt d’Autun obligeant le doyen de la Chapelle à faire le serment de fidélité à l’abbé de Saint-Etienne. Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo die Iouis ante Penthecostem; cum discordia uerteretur coram nobis magistro Iacobo de Rocha preposito Eduense habente mandatum super hoc speciale a domino nostro R. duce Burgundie inter religiosum uirum abbatem Sancti Stephani Diuionensis ex una parte et uenerabiles uiros decanum et canonicos capelle eiusdem ducis ex altera, super quandam composicionem inter dictas ecclesias quondam initam sigillis abbatis et conuentus Sancti Stephani et decani et capituli predicte capelle et sigillo bone memorie. O. quondam ducis Burgundie sigillatam manutenendamque per dictum ducem et successores eiusdem ac auctoritate sedis apostalice confirmatam. Super eo uidelicet quod dictus abbas petebat sibi fidelitatem fieri a decano et canonicis supradictis et per eorumdem iuramenta firmari fidelitatem predictam et composicionem factam domini est inter {30}dictas ecclesias se imperpetuum tenendos et seruaturos cum eorum predecessores istud idem alias iurauissent et ipsorum et eorumdem successores hoc idem facere tenerentur sicuti in littera super composicione confecta plenius est expressum. Ex parte decani et canonicorum sint ex aduerso propositum et responsum quod capella predicta ex ui et potestate cuiusdam articuli in littera composicionis contenti pro duce et ducissa cismiterium habere poterant et debebant dicentes prius esse declarandum si ex ui dicti articuli possent et debebant habere cismiterium pro duce et ducissa quem debere facere fidelitatem et iuramenta prestare, sicut petebatur ab abbate predicto, abbas siquidem antedictus fidelitatem et iuramenta prius esse prestanda dicebat, offerens se sancta fidelitate et prestitis iuramentis facturum et procuraturum omnia ad que ex ui et auctoritate predicte littere teneretur. Et super hiis uidelicet ad quod esset prius procedendum utrum ad fidelitatem faciendam et iuramenta prestanda uel ad faciendam declaracionem articuli memorati partes predicte a nobis interloqui potierunt. Die igitur Iouis ante Penthecostem predictam assignata predictis partibus ad interloquendum a nobis et eis coram nobis in iudicio comparentibus uidelicet dicto abbate personali et dicto decano et domino Iohanne de Roura, canonico dicte capelle pro se et capitulo dicte capelle ut dicebant et a nobis interlocutoriam cum instancia ferri postulandibus. Nos auditis rationibus utriusque partis et diligenter inspectis solum Deum habentes pre oculis bonorum uirorum freti consilio in presentia reuerendi {31}in Xristo patris ad domini G. dei gratia Lingonensis capituli domini nostri R. ducis Burgundie predicti, domini Guillelmi, domini de Granceyo, domini Iohannis de Blanosto, militum, magistri Girardi decani Lingonensis, et magistri Lamberti archidiaconi Laticencis in ecclesia Lingonensis interloquendo pronunciamus fidelitatem et iuramenta predicta prius esse facienda et prestanda cum sit maximum remedium dirimendarum hominum iusiurandum. Et deinde esse procedendum ad composicionem tenendam et declarandam in singulis articulis in quibus tenenda sint dicta composicio et etiam declaranda. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Dicto anno et die predictis. Orig., G. 219. Parchemin scellé d’un sceau pendant en cire noire sur double queue. — Cop., G. 219. Parchemin scellé sur double queue. — Vidimus de septembre 1289. N° 20. Mai 1281. Vente au prieuré de Thart. In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem M CC ducentesimo octogesimo primo, mense maio, ego Gilleta de Malliens, filia quondam Ebrardi prepositi de Mirabello... laude et assensu Enaudeti, mariti mei uendo... domino Stephano, priori de Thart et suis successoribus nomine prioratus de Thart quicquid uiris et rationis habeo seu habere possum et debeo in decimis grossis et minutis omnium camporum roturarum {32}de Malliens sitorum super aquam que dicitur li Biertre, sicut in longitudine et latitudine se important et se extendunt ab aqua que dicitur li Biertre usque ad salices domini Guidonis militis, precio triginta solidorum Uiennensium, de quibus... Actum in presentia Lamberti eiusdem curie apud Sanctum Iohannem notarii et Hugonis dicti le Bau de Malliens et Perrini dicti militis de Thart et Hodeti dicti Prechetaux de Granges... Orig., G. 399. Parchemin scellé sur double queue. N° 21. 27 juin 1281. Vente à Saint-Etienne de bois, de terres et de prés sur le territoire de Velle-sous-Gevrey. In nomine... mense iuniii. Ego Stephanus, dictus Bouions, miles... titulo pure et legittime ac irreuocabilis uenditionis, uendidi et uendo, concessi et concedo, tradidi et trado, deliberaui et delibero, quittaui et quitto in allodium liberum et hereditatem perpetuam, uiris religiosis... uiginti et septem iornalia et octo solidatas et sex denariatas nemoris de Baalanges ad perticam siti in finagio Uille subtus Geureyum; item et fundi et pertinenciarum eius que tenent a me in feodum, quod nemus pro indiuiso habebam cum Perrello de Uilla, domicello, Indonico fratre suo et Mathelia, sorore sua, et Aymonino filio Iohannis, filii domini Guidonis de Uilla, militis et Ysabelli, filia quidam dicti domini Guidonis; item et feodum uiginti et septem iornalium et octo solidatarum {33}et sex denariatarum dicti nemoris et fundi iurium pertinenciarum eius que tenent a me in feodum predicti Perellus, Ludouicus, Mathelia, Aymoninus et Ysabellis; item quatuor pecias prati continentes quinque secturas, quarum una sita est in prateria de Broindon et partitur cum domina de Broindon et Perrello de Uilla, alia en Escorche Ueaul et partitur cum Guillemo le Cormiat de Marre et iuxta pratum dictorum abbatis et conuentus super et subter, alia retro dausum qui fuit domini Iohannis de Uilla, militis, iuxta terram dictorum emptorum et iuxta terram seu pratum dictorum Mathelie et Ludouici, et alia in prato de Ulmo iuxta Corueiam dictorum abbatis et conuentus quam eis uendidi et terram predictorum Perrelli et Ludouici; item unam peciam terre continentem sex iornalia ad perticam iuxta dictum pratum de Ulmo et iuxta nemus Templariorum; item tres pecias terre arabilis sitas en Baalonges, iuxta terram dictorum Perrelli et Ludouici ex una parte et terram Stephani de Uilla ex altera; item quatuor pecias terre in dicto finagio iuxta terram dicti Stephani ex una parte et terram Uieneti le Uisserat ex altera; item duas pecias terre sitas in dicto finagio, una scilicet iuxta terram Uieneti le Uisserat ex una parte et terram Templariorum ex altera et alia iuxta terram Perrenon la Porretiere ex una parte et iuxta terram Templariorum ex altera; item quatuor soillons terre sitos in dicto finagio iuxta terram dictorum Perrelli et Ludouici ex una parte, et iuxta terram dicte Mathelie ex altera; item unam peciam terre sitam a la Rayne iuxta terram dicte Mathelie et terram dicte Ysabellis; {34}item duos soillons terre en la Geneurière iuxta terram Belot uxoris Iohannis Naui, qui pecie terre continent ad perticam sexdecim iornalia; item et quicquid iuris actionis proprietatis et reclamationis habeo et habere possum et debeo in omnibus et singulis supradictis, precio scilicet centum et quadraginta et quatuor librarum et sex solidorum Uiennensuim... in presenti uenditione contenta, libera et quitta ab omni feodo retrofeodo et seruitute garantire dictis emptoribus... In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie (Burgundie)... Orig., G. 388. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, f. 84, n° 10. N° 22. 5 juillet 1281. Acquisition d’une terre en Chessne par l’Abbaye de Saint-Etienne sur Hugonin de Dijon. In nomine... mense iulii die sabati post festum apostolorum Petri et Pauli. Ego Hugoninus de Diuione, gener Renaudi, medici Diuionensis... uendo... in hereditatem perpetuam... peciam terre arabilis... in finagio de Cutignio en Chessne iuxta terram domini Girardi dicti Colon, presbiterii, ex una parte et iuxta terram Forqualdi dicti Uenanger, ex altera, precio uidelicet quatuor librarum et decem solidorum Uiennensium... In presentia Bonetti, notarii Diuionensis, domini Angenini, presbiterii et Odontis dicti Larousse de Roura generis Bonetti... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop., G. 132, f. 165 et f. 166, Arviseti, scellé en cire verte. {35}N° 23. 27 juillet 1281. Bulle du pape Martin IV, laissant aux religieux de Saint-Etienne la possession des biens qu’ils avaient avant d’entrer en religion, sauf les fiefs. Martinus, episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani Diuionensis, ordinis Sancti Augustini Lingonensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Deuocionis uestre precibus benignum impercientes assensum ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, que liberas personas fratrum uestrorum ad monasterium uestrum mundi relicta uanitate conuolancium et professionem faciencium in eodem si remansissent in seculo iura successionis uel quocunque alio titulo iusto titulo contigissent et que ipsi potuissent libere aliis clargiri feudalibus dum taxat exceptis petere, recipere ac retinere libere ualeatis sine iuris preiudicio alieni auctoritate nobis presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Urbemueterem quinto calendas augusti pontificatus nostri anno primo. 3 copies G. 117. Parchemin. — 1 copie G. 132, fol. 172, Arviset. {36}N° 24. 27 Juillet 1281. Vente d’un meix à la Corvée. In nomine... mense iulio, die dominica post festum beate Marie Magdalene. Ego Ysebelez, filia Alien de Corueya... uendo... unum mansum cum eius fundo situm in ortis de Corueya iuxta elclusas Sancti Stephani, inter mansos dictorum abbatis et conuentus hinc inde, precio uidelicet quadraginta solidorum Uiennensium... predictum mansum cum eius fundo liberum pro tercia parte unius pintacii olei censuali soluendi... Cop. Reg., G. 126, fol. 57, n° 44. N° 25. Août 1281. Affranchissement d’une famille. In nomine... mensis augusti. Ego Iohannes, dictus Moreaus, maior de Uilla subtus Geureyum... quod cum domini mei karissimi abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro servitiis eis a me impensis et pro centum libris Uiennensium quas eis cedi et solui in numerata pecunia me adfranchiasiauerint imperpetuum a taillia et qualibet alia et in cum domini franchisia in hereditatem perpetuam maioriam de Uilla subtus Geureyum concesserint atque dederint, confiteor et assero quod in hiis actum est inter me et dictos abbatem et conuentum quod primogenitus {37}filius meus superstes in uno manso quo maneo sito apud Uillam subtus Geureyum iuxta domum et mansum Stephani fratris mei ex una parte et iuxta mansum Aymonini filii Iohannis a Lescuyer ex altera tenebit et habebit dictam franchisiam et etiam maioriam. Ceteri aut filii quamdiu in eodem manso insimul ad unum ignem et panem non partiti in aliquo nec diuisi commorabuntur eandem franchisiam habebunt partiti aut et diuisi in dicto manso uel extra erunt. Eis et ecclesie ipsorum tailliabiles et explectabiles sicuti alii homines de Uilla subtus Geureyum. Et sit fiet imperpetuum de herede in heredem si dictus primogenitus superstes sit ydoneus ad faciendum officium maiore supradicte. Si uero non esset ydoneus et abbas Sancti Stephani qui pro tempore fuerit, poterit ipsum amouere a predicta maioria et nichilominus eidem amoto predicta franchisia remanebit. Succedentes aut in premisso amoto uel amotis taliter, quo ydonei fuerint per totam maioriam recuperare et habere poterunt et debebunt. Saluis dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie in dicto manso et personis predictis magna iusticia et parua uxor autem dicti Morelli quamdiu uixerit habebit franchisiam supradictam. In quorum testimonium litteris istis sigillum curie domini ducis Burgundie supplicaui et obtinui apponi. Actum in presentia Boneti, notarii Diuionensis, Rudulphi Lathomi et Billonis famuli... Orig., G. 390. Parch. scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 85, n° 15. {38}N° 26. Octobre 1281. Acquisition d’une pièce de pré sise es pré Saveriot, entre la Tille et le Beaumont. In nomine... mense octobri. Nos Perrininus, Hugoninus et Dominicus, fratres filii defuncti Marthei Guillot de Curia Arnulphi, et Perrinus dictus Pomne... uendimus... nos uidelicet Perrininus, Hugoninus et Dominicus predicti unam peciam prati, excepta dimidia sectura prati, sitam empre Sauiot inter Tiliam et le Beaumont, precio septem librarum Uiennensium, de quibus... et ego Perrinus, dictus Pomne predictus, predictam dimidiam secturam prati de pre Sauiot, precio quadraginta et quinque solidorum Uiennensium de quibus... Actum in presentia Bonetti... lacobi de Aqueductu, maioris de Cuntigneio et Girardi de Curia Arnulphi... Orig., G. 343. Parchemin scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 126, fol. 78, n° 6. — Reg., G. 132, fol. 210 et 211. — Arviset, 1664, scellé en cire verte. N° 27. Novembre 1281. Acquisition d’une maison devant les Cordeliers. In nomine... mense nouembris. Ego Aymoninas, filius defuncti Uillermi, filii defuncti prepositi Uion de Pontoille... uendo... domum quandam cum eius fundo, manso et pertinentiis sitam Dyuione au Pautaz ante monasterium Fratrum Minorum Dyuionis iuxta domum apothecariorum {39}et iuxta mansum qui dicitur Cimiterium Sancti Benigni Dyuionensis, precio sexaginta et quinque librarum Uiennensium, de quibus a dictis emptoribus per manum domini Renaudi, cellerarii dicte ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis, meum recepi integrum pagamentum in pecunia numerata; quare dedicta domo, manso et pertinentiis eius, me penitus deuestiens et dictos emptores per manum dicti Renaudi corporaliter inuestiui et teneor et promitto per iuramentum... liberam et quittam pro una libra cere censuali soluende capelle Beati Benigni de Castro dictis emptoribus... Has autem uenditionem, quittationem, solutiotionem et inuestituram predictas, ego Perrinus, prepositus de Uauges, uolo, laudo, concedo et confirmo et approbo, et quicquid iuris habeo, habere possum et debeo in predicta domo, fundo, manso et pertinentiis eorum, cedo, concedo dictis emptoribus... Actum in presentia Boneti et Griffonis dicti Pelerin et Perrelli dicti Pigaret de Longo Uico... Orig., G. 287. Parchemin scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 127, fol. 235, n° 14. — Reg., G. 128, fol. 15, n° 9. — Reg., G. 132, fol. 171. — Arviset, 1661. N° 28. Janvier 1281/2. Droit donné aux Massiers de Saint-Etienne de vendre aux estaux de Dijon. In nomine Domini, amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. ducentesimo octogesimo primo, mense iannuarii. Nos frater Girardus, permissione {40}diuina, abbas humilis, totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, quod cum in Diuione libertatem habeamus talem quod ex dono nostro et ex concessione nostra tres ex hominibus ecclesie nostrae sine occasione et exactione ducali uel regali libere possint ad stallos in Diuione uendere, nos unanimiter et concorditer damus et concedimus Girardo dicto Buichalle, filio defuncti Guillelmi dicti Buichalle, burgensis Diuionis, homini ecclesiae nostrae, ut, in Diuione, ipse et eius heres primogenitus de herede in heredem successiue, libere, sine occasione uel exactione ducali uel regali et sine tallia et seruitutibus persoluendis possint ad stallum unum uendere quandiu in Diuione erunt homines ecclesiae nostrae pro quindecim solidis Turonensibus quos ipsi soluent nobis uel mandato nostro annuatim in ecclesia nostra in uigilia Omnium Sanctorum, et si a nostro recederent dominio libertas ad nos reuerteretur praedicta. In quorum testimonium litteris istis sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno et mense praedictis, sigillatum duobus sigillis abbatis et conuentus, uno quoque sub duplici cauda pergameni appenso. Copie Reg., G. 132, fol. 168. — Arviset, 1661. N° 29. Février 1281/2. Plusieurs hommes de Quetigny reconnaissent qu’ils sont taillables par Saint-Etienne. In nomine... mense febrarii. Nos Hugonettus, dictus Sarron de Custigneio et Bona uxor eius... {41}quod nos et Iacobus Albencus, Agneleta et Adelina, liberi nostri, quandiu uixerimus et ipsi liberi nostri uixerint, et superuiuentes aut superuiuens ex nobis ex ipsis sumus, et esse debemus homines religiosorum uirorum abbatis et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis; et quod quandiu nos et dicti liberi nostri uel superuiuentes aut superuiuens ex nobis, et ex ipsis uixemus, tenemur quilibet nostrum insolidum dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddere uel soluere annuatim de caetero nomine tailliae in festo beati Remigii quindecim solidos monetae currentis pro tempore, nec plus nomine tailliae annuatim a nobis exigere possunt saluis dictis abbati et conuentui et eorum ecclesiae iusticia et dominio et personis et rebus nostris et dictorum liberorum nostrorum quibuscumque post autem uero decessum nostrorum liberorum heredes et successores nostri erunt dictis abbati et conuentui et eorum ecclesiae taillabiles et explectabiles alte uel basse ad uoluntatem dictorum abbatis et conuentus; quas conuentiones promittimus quilibet nostrum insolidum per iuramenta nostra corporaliter super sancta Dei euangelia prestita tenere et inuiolabiliter obseruare, et in nullo contraire de caetero per nos uel per alios tacite uel expresse, dictos liberos et heredes nostros et bona omnia mobilia et immobilia presentia et futura ad hoc specialiter obligantes, uolontes nos compelli ad praemissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundiae, cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et liberos nostros et heredes. In quorum testimonium litteris istis {42}sigillum dictae curiae supplicauimus apponi. Actum in presentia Boneti... Andreae de Cutigneio, domicelli, et Iacobi, maioris de Custineio, testium ad hoc uocatorum... In cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Copie Reg., G. 132, fol. 178. — Arviset, 1664. N° 30. Février 1281/2. Autre reconnaissance. In nomine... mense februarii. Nos Perellus, Hugoninus et Odettus liberi Hugonis, dicti Sarron de Cutigneio... quod nos et filii nostri ex nostris propriis corporibus procreati sumus et esse debemus homines uirorum religiosorum abbatis et conuentus ecclesiae Sancti Stephani Diuionensis et quod quandiu nos et dicti filii nostri ex nostro proprio corpore procreati uixerimus aut superuiuentes uel superuiuens ex nobis tenentur dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddere et soluere annuatim in perpetuum de caetero nomine tailliae uiginti solidos monetae currentis pro tempore in festo beati Remigii nec plus nomine tailliae ex nobis annuatim exigere possunt saluis dictis... Actum in presentia Boneti... Iaquetti de Aqueductu, maioris de Cutigneio et Andrea de Cutigneio, domicelli. In cera uiridi sub duplici cauda pergamini. Cop. Reg., G. 132, fol. 178. — Arviset 1664. {43}N° 31. Février 1281/2. Donation de la moitie d’un bichot de froment. In nomine... mense februarii. Ego Iohannes dictus Taupins, domicellus filius defuncti domini Hugonis dicti Taupin de Baisseio, militis... quod ego confidans et attendens quod nichil est morte certius nichil incertius hora mortis, ob hoc ego diem extreme messionis opibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum, do, concedo et affero in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani Dyuionensis et uiris religiosis, abbati et conuentui dicte ecclesie medietatem unum bichottum (sic) bladi, frumenti et auene per medium ad mensuram Dyuionensem de annuo et perpetuo redditu et libero alodio quod bichottum bladi percipiebam et habere et percipere debebam annis singulis super molindinum dictorum abbatis et conuentus situm apud Baisseium et istam donationem feci et facio donatione irreuocabili facta inter uiuos pro me et meis heredibus. Quo facto ego pro utilitate et necessitate mea uendo, concedo... in alodium liberum... precio sexaginta et decem solidorum Uiennensium...; sed promitto et teneor sub obligatione bonorum... Actum in presentia Boneti..., Hugonis Fautrelli, clerici, et Perronetti, nepotis dicti Boneti... Orig., G. 329. Parch. scellé sur double queue. {44}N° 32. Février 1281/2. Ventes. In nomine... mense februarii. Ego Broquardus de Besua, cambellarius et ego Guionetus filius eius... uendimus... magistro Stephano de Gancygneyo, phisico Diuionensi presenti et recipienti ac eius heredibus, medietatem nostram cuiustam domus cum torculari in eadem sito cum pertinenciis, appendiciis, manso et iuribus eiustem medietatis, sita apud Canabas Cabilonensis dyocesis iuxta domum Sybille, filie quondam Henrici Extruemi ex una parte et iuxta uineam capituli Eduensis chiminum per quem itur ad nemus de Canabis; item tres pecias uinearum sitas retro domum supradictam, quarum prima sita est iuxta uineam quam possidet Humbertus Falconeti ex una parte et dictum chiminum ex altera, secunda uero sita est iuxta uineam quam possidet dictus Humbertus ex una parte et iuxta uineam capituli Eduensis ex altere, et tercia uinea sita est iuxta uineas quas hinc inde possidet et tenet Humbertus supradictus; item duas pecias uinee sitas in finagio de Marcennayo quarum una sita est in loco qui dicitur es Eteles, iuxta uineam quam possidet dictus Humbertus ex una parte et iuxta uineam Milonis Dargilleres ex altera, et alia sita est ad pedem montis iuxta uineam quam dictus Humbertus possidet ex una parte, et iuxta uineam dicti Canot ex altera. A dicto magistro Stephano {45}et suis heredibus predicta omnia et singula in dicta uenditione contenta, tenenda, possidenda pariter et habendo perpetuo pacifice et quitte pro centum et uigenti libris Uiennensium purorum et legalium nobis ab eodem Stephano iam solutis in numerata pecunia... Et tenemur et promittimus pro nobis et nostris heredibus quilibet nostrum insolidum et pro toto per stipulationem sollempnem et... Et si forte infuturum contra predicta uel aliqua predictorum aliquid in contrarium obiceremus uolumus quod nobis et nostris in omni curia et coram quocumque iudice fides et audiencia super hoc totaliter denegetur, saluis tum recto censu et recta decima rerum predictarum pro ut consuetum est persoluendum. Abrenunciantes insuper in hoc facto ex certa sciencia pro nobis et nostris successoribus prestitis iuramentis, exceptionibus doli in factum non numerate et non habite pecunie spei future numerationis et habitionis uenditionis legittime non facte, deceptionis in aliquo beneficio inintegrum restitutionis minoris pretii, iuri dicenti generalem renunciationem non ualere... In quorum omnium predictorum robur et testimonium litteris sigillum dicte curie (Burgundie) una cum sigillo uiri uenerabilis et discreti Artaudi, decani capelle ducis Dyuionensis, rogauimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Cop. Reg., G. 126, fol. 58, n° 50. {46}N° 33. Février 1281/2. Vente faite à André de Quetigny, écuyer, par Rose Phelemot, d’une pièce de terre dessus le Pré des Femmes. In nomine... mense februarii... Ego Rosa filia quondam Girardi dicti Phelemot de Cutigneyo... uendo in hereditatem perpetuam Andree de Cutigneyo domicello... in finagio de Cutigneyo desuper pratum Mulierum iuxta terram heredum Perenotti dicti Uarangeir et terram Ysabellis dicte Saussarde, precio sexaginta solidorum Uiennensium... Hanc autem uenditionem ego Iohannes maritus dicte Rose laudo et concedo... per curiam domini ducis Burgundie... In presentia Hugonini de Cabilone, notarii Dyuionensis et Cherdetti de Labarre et Hugonetti filii dicti... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. N° 34. Mars 1281/2. Acquisition par l’Abbaye de Saint-Etienne d’un journal de terre à la Corvée sur Odet Richiers. In nomine... mense marcio. Ego Odetus dictus Richiers, burgensis Dyuionensis... uendo... in hereditatem perpetuam uiris religiosis, abbati et conuenti Sancti Stephani Dyuionensis, unum iornale... in finagio de Cutigneyo in Corueya, retro crete, iuxta terram predictorum emptorum hinc inde, precio quatuor librarum Uiennensium... In presencia Hugonini de Cabilone, notarii Dyuionensis dicti Amarri et Iohannis Bigoti, clerici phisici... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Copie, G. 132, fol. 165. — Arviset. Scellé en cire verte. {47}N° 35. Mars 1281/2. Vente d’une maison en la ruelle de Saint-Michel. In nomine... mense marcio. Ego Bartholomeus, dictus li Chanlitaz, de parrochia Sancti Michaelis Dyuionensis et ego Perroneta eius uxor ... uendimus, concedimus... Iohanneto dicto Niot de Cutigneyo, coquo Sancti Stephani Dyuionensis, quandam domum cum manso et pertinenciis eius sitam in ruelleta dicte parrochie Sancti Michaelis inter domum conuentus Sancti Stephani Dyuionensis et domum Morelli dicti Pichange precio duodecim librarum Uiennensium de quibus... liberam pro duobus denariis censualibus Arnulpho le Chandeleir annuatim persoluendis... In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presencia Hugonis de Cabilone..., Belini et Huocti, fratrum, de Diuione... Cop. Reg., G. 127, fol. 55, n° 13. N° 36. Mars 1282. Acquisition par Saint-Etienne d’un meix et d’une pièce de terre à Quetigny. In nomine Domini amen, anno incarnationis eiusdem M. CC. octogesimo secundo menso marcio. Ego Bernardus dictus Pautins de Diuione, burgensis de Roura... uendo... mansum unum cum quadam pecia terre arabilis dicto manso contigua et pertinenciis eius sint apud Cutigneium inter {48}mansum Ualteri dicti le Corbe et cheminum per quem itur de Cutigneio apud Diuinionem, pretio septem librarum et decem solidorum Uiennensium ... In presentia Hugonini de Cabilone..., Andree de Cutigneio, domicelli et Guillelmi dicti Pantin... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 78, n° 4. N° 37. Avril 1282. Acquisition d’un bichot de blé sur le Moulin de Bessey et d’une soiture de blé audit lieu. In nomine... mense aprilis. Ego Guiottus, dictus Taupins de Baisseyo, domicellus... uendo... in alodium liberum et hereditatem perpetuam uiris... unum bichetum bladi quod habebam et percipiendam de annuo redditu in molindino dictorum religiosorum de Baissero; item et quicquid iuris habeo, habere possum et debeo in molindino predicto; item et circa unam secturam prati quam habeo sitam retro dictum molindinum ibi ubi dicitur in prato de Plaincha inter pratum Iohannis dicti Phime et pratum Odonis dicti Gomon, precio septem librarum Uiennensium de quibus... in presenti uenditione contenta libera ab omni feodo retrofeodo et alterius seruitutis onere garantire dictis... Actum in presentia Hugonini de Cabilone ... Perrelli, balistarii, et Iohannis dicti Broquart de Potangeio. Orig., G. 329. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 176. — Arviset, mai 1664. {49}N° 38. Avril 1282. Amodiation faite pour douze années par l’abbaye de St Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis, nos Hugo dictus Maignieus de Uarrenges et Tyceneta eius uxor notum facimus quod nos sponte prouide, considerata utilitate nostra accensauimus seu ad censam accepimus et retinuimus a religiosis uiris abbate et conuentu Sancti Stephani Dyuionensis a festo bonorum apostolorum Philippi et Iacobi proximo uenturo usque ad duodecim annos proximos continue subsequentes et uenturos, totam terram arabilem quam ipsi religiosi habent et habere possunt et debent in finagiis et territoriis de Uarrenges, pro nouem eminis bladi per medium frumenti receptibilis et auene ad mensuram Dyuionensem; quas tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto per iuramenta nostra... reddere, soluere et deliberare dictis religiosis uel eorum mandato in grenariis dictorum religiosorum apud Dyuionem annis singulis ad predictam mensuram nostris propriis sumptibus et expensis terminis sit statutis uidelicet in festo beati Remigii quod erit anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio, nouem eminas bladi supradicti et sit quolibet anno de predictis duodecim annis in festo beati Remigii nouem eminas dicti bladi ad mensuram praedictam. Et si in solutionibus praedictis uel earum aliqua — quod absit — deficeremus omnia dampna expensa missiones costamenta et interresse que et {50}quas predicti religiosi incurrerint, fecerint et sustinerint pro dicto blado recuperando uel pro parte ipsius tenemur et promittimus eisdem integraliter restaurare. Et super hoc eisdem uel alteri ipsorum credere suo solo simplici uerbo sine alia probatione. Pro quibus solutionibus melius faciendis et adimplendis, ponimus, tradimus, obligamus et deliberamus in manibus dictorum religiorum quamdam petiam terre arabilis mouentem de capite mei Tyetenete predicte cum quadam petia prati similiter mouente de capite mei que omnia sita sunt in finagio de Uarrenges dicta terra in loco ubi dicitur en la Palle iuxta terram Iohannis Boudier ex una parte et iuxta terram Sybille relicte dicti Estiuaul ex altera, quod pratum situm est in pratia de Uarrenges in loco ubi dicitur en Espaillart iuxta pratum dictorum religiorum hinc inde. Ita tamen quod quocienscumque in solutionibus dicti bladi modo predicto faciendo — quod absit — defecerimus, quod ipsi religiosi per se uel per mandatum suum auctoritate sua propria et sine clamore alicuius curia ad predictos terram et pratum recurrerat et recurrere possint et debeant et uenditionem siquam de predictis facere contigerit laudare et emptori seu emptoribus garantire tenemur et promittimus et de denariis inde peruenientibus sibi satisfaciant competentur. Quasquidem terras superius nominatas in bono statu tenere tenemur et promittimus per totum terminum supradictum et ipsas fumigare et excolere bene et fideliter bona fide. Quas mentiones tenemur {51}et promittimus per iam nostrum prestitum iuramentum per totum terminum ad implere et in nullo contraire decetero per nos uel per alios tacite uel expresse. Renunciantes in hoc facto exceptioni doli mali et lesionis in factum, deceptioni in aliquo conditioni sine causa fori priuilegio, beneficio restitutionis in integrum, omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis, omni consuetudini et statuto et omnibus aliis exceptionibus tocius iuris canonici et ciuilis. In quorum omnium robur et testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi, decani capelle ducis Burgundie et Diuionis, Petri decani Christianitis Dyuionensis... ad preces et requisitionem dictorum Hugonis et eius uxor sigilla nostra presentibus litteris duximus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo, mense aprilis. Orig., G. 405. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. N° 39. Mai 1282. Testament. Donation à l’abbaye de 40 sols de pension qu’elle faisait au donateur. In nomine... mense maio. Ego Stephanus de Rogeto clericus... quod cum uiris religiosis, abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis michi ratione pensionis ad uitam meam dederint et concesserint quadraginta solidos quos percipiebant et habebant annui redditus in exitibus et redditibus {52}cuiusdam furni siti Dyuione in bolancheria ante domum heredum Alardetti Scampsoris defuncti. Ego uolo et concedo pro me et meis quod dicti quadraginta solidi post decessum meum ad dictos abbatem et conuentum et eorum successores sine contradictione aliqua et absque possessione seu saisina ab heredibus meis reclamandis pacifice reuertantur. Promittens... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., domini Girardi, curati de Missigneyo et Iohannis lotharingi... Copie Reg., G. 127, fol. 134, n° 8. — Cop. Reg., G. 128, fol. 3, n° 10. N° 40. Mai 1282. Acquisition de sept journaux de terre en trois pièces sises à Cutigny, proche la Lèprerie. In nomine... mense maio. Ego Iohannes dictus le Uernis de Dyuione... prouida deliberacione non in aliquo circonuentus... uendo et titulo pure, perpetue et perfecte uenditionis trado et penitus quitto pro me et meis in perpetuum uiris... tres pecias terre continentes circiter septem iornalia sitas in finagio de Custigneio prope Lepsariam, prima inter terram Girardi de Pascua et terram Girardi de Dyuione, mercerii, secunda sita est inter terram Iohanneti de Pascua et terram Girardi mariti Picarde et tertia sita est inter terram Hugonetti Sarron et terram domus Hospitalis Ierosolimitani de Cromay quam... precio quatuordecim {53}librarum Uiennensium... Actum in presencia Hugonis de Cabilone... Iacobi de Sancto Iohanne, canonico capelle ducis et boni amici pelliparii... Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 132, f. 165 Arviset, 1664, scellé en cire verte. N° 41. Mai 1282. Vente faite à André de Quetigny, damoiseau, par Perreau Joignet et par Mariette, sa femme, d’une pièce de terre, à Quetigny, au lieudit Malboichat. In nomine... mense maio. Ego Perellus filius quondam Girardi dicti Ioignet de Custigneio et ego Marietta eius uxor... uendimus... Andree de Custigneio, domicello... ubi dicitur en Malboichat inter terram domus hospitalis Cherosolimitani de Cromay et terram Forquandi, mercier, pretio quinquaginta quinque solidorum Uiennensium... obligamus... predictam peciam terre liberam pro decima garantire dicto emptori et suis heredibus perpetuo... In presentia Hugonini de Cabilone, Perelli dicti Sarron et Odetti dicti Sarron, fratris sui... Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. {54}N° 42. Juin 1282. Vente à l’abbaye de Saint-Etienne d’une maison à Dijon. In nomine... mense iuni Ego Iohannes dictus Uerius de Dyuione, clericus, in mea libera potestate penitus existens... uendo.., quandam domum cum manso et pertinenciis eius prout de uico in uicum se extendit mouentem de meo capite sitam Dyuione in uico sancti Michaelis dolialiorum inter domum Alardetti dicti la Biche et domum Oydelette uxoris Gonterii, carpentarii defuncti, precio quadraginta librarum Uiennensium de quibus.., predictam domum cum manso... liberam ab omni onere pro suo censu... Actum in presentia Hugonini de Cabilone... Guidonis de Auxona, carpentarii, et Laurenti de Sancto Stephano, clerici... anno et mense predictis. Orig., G. 272. Parch. sellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 127, folio 44. N° 43. 2 juillet 1282. Quittance de 40 florins d’or provenant d’un legs. In nomine... mense iulii. Ego Iaquetus, filius defuncti domini Baldini de Roura, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego a uiro religioso et honesto domino Girardo, abbate Sancti Stephani Dyuionensis, recepi et habui {55}quadraginta florinos aureos, quos michi tradidit; item dominus abbas uice et nomine domini Petri dicti Uarron de Ianleyo, militis, executoris testamenti Hugoneti fratris mei defuncti. Quos eciam michi legauerat, idem frater meus in suo testamento seu eciam in sua ultima uoluntate et de eisdem teneo me pro pagato. In cuius rei testimonium sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi, decani capelle ducis Dyuionis et magistri Petri, decani Christianitatis eiusdem loci rogaui et obtinui apponi presentibus litteris. Actum et datum die Iouis post octabas natiuitatis beati Iohannis Baptiste. Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo. Orig., G. 173. Parch. scellé de deux sceaux sur double queue. N° 44. Juillet 1282. Déclaration de messire Jean, curé de Fontaines, reconnaissant qu’une maison lui avait été donnée sa vie durant par l’abbaye de Saint-Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis, ego Iohannes, curatus de Fontanis, presbiter, notum facio, quod cum uiri religiosi frater Girardus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis michi dederint et concesserint ad uitam meam tantum modo, domum quandam que fuit Iohannis dicti Uerinx, clerici, cum manso ipsius prout de uico in uicum se importat, item domum et mansum que fuerunt dicti Motot et qua omnia sita sunt Dyuione in uico beati Michaelis, ubi diciter en la Tonnelerie iuxta domum Alardetti {56}dicti Bichet ex una parte et iuxta domum relicte Thome dicti Gontier et altera. Confiteor et affero quod post decessum meum statum predicta omnia ad dictos abbatem et conuentum pacifice reuertentur. In quorum omnium robur et testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie, et magistri Petri decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui et rogaui apponi. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secunde mense iulio. Orig., G. 272. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. N° 45. Juillet 1282. Reconnaissance d’un cens de 16 sols. In nomine... mense iulii. Ego Domoingettus, dictus Charnote de Marcennayo, tonelarius, burgensis Dyuionis... quod ego debeo uiris religiosis, priori et conuentui Sancti Stephani Diuionensis et eorum successoribus sexdecim solidos Uiennensium annis singulis censuales super duas domos sitas Dyuione in parrochia Sancti Michaeli inter domum que fuit quondam Iohannis dicti le Uernis de Dyuione et domum dominus (sic) Agneal dicte Miotte. Quos quidem sexdecim solidos censuales teneor et promitto... et sub obligatione omnium bonorum meorum nec non domorum mearum predictarum ex nunc in antea annis singulis circa festum beati Dyonisii reddere et soluere dictis religiosis aut mandato suo integraliter... Actum in {57}presentia Hugonis de Cabilone... Peg[..]ni pelliparii, et Parisetti de Belna... Copie Reg., G. 128, fol. 16, n° 10. N° 46. Août 1282. Vente de 16 journaux à Quetigny, en vingt pièces de terre. In nomine... mense augusti. Ego Forquandus de Dyuione, mercerius, filius defuncti Peronetti dicti Uenauge de Cutigneyo, homo uidelicet religiosorum uirorum abbatis et conuentus Sancti Stepani Dyuionensis notum facio omnibus presentibus et futuris presentes litteras inspecturis et audituris, quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuentus, spontanea voluntate, non coactus... uendo... quitto sine retentione et reclamatione aliqua imposterum decetero facienda prefatis abbati et conuentui dominis meis temporalibus sexdecim iornalia contenta tam in uigenti peciis terre arabilis quam in duabus peciis prati que inferius continentur et etiam exprimuntur et que site sunt tam in finagio de Cutigneio quam in finagio de Cheuigneio Sancti Saluatoris, quarum uidelicet dictarum uigenti peciarum terre arabilis, prima sita est en Maulbochet iuxta terram Hugonetti dicti Frillot; secunda in eodem loco iuxta terram Perrini Marescalli; tertia en Longefain iuxta terram Constantini le Mairot; quarta es Arbues iuxta terram Galteri le Corbe; quinta es Quares iuxta terram Gelietti dicti Rascle Saul; sexta similiter ibidem iuxta terram predicti {58}Constantini; septima en Herbuotte iuxta terram Andree filii defuncti domini Huonis de Custigneio militis; octaua desubtus nuces iuxta terram dicti Andree; nona en Herbue iuxta terram boni Ualletti de Barra; decima a Lestree iuxta terram predicti Galteri le Corbe; undecima ad Crucem iuxta terram Huotii dicti Uenauge; duodecima es Craz iuxta terram dicti Huotti; tercia decima es Cortoz iuxta terram eiusdem Huotti; quarta decima en Herbue iuxta terram boni amici pelliparii; quinta decima en Mise Ueler iuxta terram Ualteri le Corbe; sexta decima en Tasneres iuxta terram dicti Huotti; septima decima ad Pixum iuxta terram dicte la Portetere; octaua decima es Craz dou Uisine iuxta terram dicti Andree; nona decima ad Fontem dou Uisine iuxta terram dicti Huotti; uicesima uersus grangiam Ualteri iuxta grangiam predictam et due pecie prati site sunt in finagio de Cheuigneio predicto, una ou Uiuer et partitur cum Ualtero le Corbe et continet terciam partem prati dou Uiuer et alia sita est in prato dou Uiuer qua continet circa dimidiam secturam et partitur cum Huotto fratre meo. Item quandam domum cum manso et pertinenciis eius sitam in uilla de Cutigneio iuxta domum et mansum Forquandi filii defuncti Creuace et domum trelicte Pyquardi. Item et quartam partem omnium arborum sitorum in manso dicti Forquandi Creuace. Hanc autem uenditionem feci dictis abbati et conuentui precio uidelicet quinquaginta trium librarum Uiennensium de quibus ab eisdem emptoribus recepi... Hanc autem uenditionem ego Perronetta uxor dicti Forquandi uolo... et in {59}nullo per me uel per alium contra ire decetero ratione dotis dotalicii seu donationis propter nuptias aut conquestus uel auoerie seu assignationis uel proprietatis aut modo alio qualicunque... sub uirtute prestiti iuramenti, exceptioni dicte uenditionis legitime non facte, exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti precii, doli in factum fori priuilegio, beneficio restitutionis in integrum dotis et ypothece priuilegiis et omnibus aliis iuribus in fauorem mulierum introductis... Actum in presentio Hugonini de Cabilone, notarii Dyuionis, Ualteri le Corbe, Hugonis dicti Sarron de Custigneio, Iohannis lotharingi, clerici et Perrini Concini dicti la Iace... Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 132, f. 166-167. — Arviset, août 1664, scellé en cire verte. N° 47. Aout 1282. Vente de neuf journaux de bois de la forêt de Ballonges. In nomine... mense augusti. Ego Moninus, filius Iohannis de Uilla subtus Geureium, Arnugi defuncti, ... uendo... nouem iornalia nemoris de Baaloinges, siti in finagio de Uilla subtus Geureium, que pro indiuiso habebam in dicto nemore cum abbate et conuentui predictis et que tenebam in feodum ab emptoribus supradictis; hanc autem uenditionem feci dictis abbati et conuentui precio uiginti septem librarum Uiennensium, de quibus ab eisdem emptoribus recepi et {60}habui solutionem... Hanc autem uenditionem ego Ysabellis, mater predicti Monini, laudo et concedo... fore priuilegio dotis et ypothece priuilegiis et omnibus aliis iuribus in fauorem mulierum introductis... Actum in presentia Hugonini de Cabilone..., Iohannis lotharingi, clerici et Iohannetti, notarii de Uerrangis... Orig., G. 388. Parch. scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 81, n° 3. N° 48. Août 1282. Vente semblable. In nomine... mensi augusti. Ego Mathelia de Uilla subtus Geureium, uxor Iohannis, dicti Chestelain de Thart,... et assensu dicti Iohannis, mariti mei, uendo... nouem iornalia nemoris de Baalanges siti in finagio de Uilla subtus Geureium, que pro indiuiso habebam in dicto nemore cum abbate et conuentui predictis et que tenebam in feodum ab emptoribus supradictis; hanc autem uenditionem feci dictis abbati et conuentui precio uidelicet uiginti septem librarum Uiennensium, de quibus ab eisdem emptoribus recepi... Hanc autem uenditionem, ego predictus Iohannes, maritus predicte Mathelie, laudo, uolo et concedo... Actum in presentia Hugonini de Cabilone..., domini Johannis de Eschigeyo, presbiteri et Uillermi de Ageyo, burgensis Diuionensis... Orig., G. 388. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 81, n° 4. {61}N° 49. Août 1282. Testament. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Odeta relicta Thome de Burgo, quondam burgensis Diuionensis sana mente licet infirma corpore, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego, in extremis, considerans testamentum meum seu ultimam uoluntatem condidi et condo, ordinaui et ordino in hunc modum. In primis uolo quod clamores mei et debita mea per manus exequutorum meorum inferius nominandorum reddentur et pacificentur. Postea in cimiterio ecclesie Sancti Benigni Diuionensis meam eligo sepulturam. Item do et lego abbati ecclesie Sancti Benigni predicti lectum unum integre munitum, meliorem uestem meam, unum mantellum quoddam supertunicale, unam tunicam cum capittio de bruneta nigra forrato de uariis, fabrice ecclesie Sancti Benigni predicti centum solidos, conuentui dicte ecclesie Sancti Benigni sexagiata solidos pro pietancia. Item do et lego curato Santi Philiberti sexaginta solidos, uicario eiusdem ecclesie triginta solidos, cuilibet sacerdoti in eadem ecclesia Deo seruienti quinque solidos, principali clerico eiusdem ecclesie quinque solidos. Item sex clericis pro remedio anime mee psalterium legentibus sex solidos. Item do et lego domino Petro de Geureyo, presbitero, uiginti solidos, domino Stephano, in eodem loco commoranti, decem solidos, magistro Iohanni de Geureyo, clerico, decem solidos, monialibus de Laireio sexaginta solidos pro pietancia. Item do et {62}lego Deo et beate Marie et ecclesie Santi Stephani Dyuionensis triginta solidos annui et perpetui redditus pro anniuersario patris mei defuncti et meo singulis annis in eorum ecclesia celebrando quos predictos triginta solidos exnunc assideo et assigno super domum Pasterii et super mansum et eius pertinencias sitam Dyuione in claustro iuxta domum Margarate de Saudone ex una parte et iuxta domini Poncii de Uentous ex altera. Item do et logo Deo et beate Marie et ecclesie Sancti Philiberti Dyuionensis pro anniuersario dicti patris mei in eadem ecclesia celebrando quinque solidos et octo denarios quos exnunc assideo et assigno super quandam domum, mansum et eius pertinencias sitam Dyuione in uico Ranaram inter domum relicte Roberti de Castellione et domum Guillermi dicti Marie. Item do et lego conuentui, ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis pro pietancia sexaginta solidos, hospitali capelle Diuitum sex solidos pro anniuersario dicti patris mei in dicta capella celebrando, quos ex nunc assideo et assigno super quandam domum, mansum et eius pertinencias sitam Dyuione in claustro inter mansum de elemosina Sancti Benigni Dyuionensis et domum dicti Acenot. Item do et lego Fratribus Predicatoribus Dyuionensibus quadraginta solidos, Fratribus Minoribus dicti loci quadraginta solidos pro pietancia, fabrice ecclesie dictorum Fratrum Minorum sexaginta solidos, fratri Petro Alardeti de ordine Fratrum Minorum predictorum sexaginta solidos, monialibus de Praelons quadraginta {63}solidos pro pietancia, monialibus de Thart quadraginta solidos pro pietancia. Item do et lego hospitali de Broichons unum modium uini annui et perpetui redditus percipiendum et habendum singulis annis apud Fixeyum prout alias ibidem magistri et fratres dicti hospitalis haberunt et etiam perceperunt. Item do et lego Iohanni, nepoti meo corrigiam unam de fulua sirica deaurata, pauperibus hospitalis de Sancto Spiritu uiginti solidos pro pietancia, pauperibus hospitalis beate Marie Dyuionensis uiginti solidos pro pietancia, pauperibus hospitalis capelle Diuitum uiginti solidos pro pietancia, similiter pauperibus hospitalis Iherosolimitanensis decem solidos pro pietancia, leprosis leprosarie Dyuionensis decem solidos pro pietancia, pauperibus clericis primitiuis de Dyuione uiginti solidos pro pane emendo ac etiam distribuendo inter ipsos. Huius autem mee ultime uoluntatis executores meos instituo et esse uolo uiros uenerabiles et discretos dominum Artaudum decanum capelle ducis Burgundie magistrum Petrum decanum Xristianitatis Dyuionensis quorum executorum meorum cuilibet do et concedo et lego pro laboribus suis et expensis quadraginta solidos. Item et adhuc instituo cum predictis decanis alios executores meos uidelicet Hugonem dou Pautaz, clericum Dyuionensem, cui do, concedo et lego similiter pro laboribus suis et expensis uiginti solidos et Bertrandum filium meum, clericum in quorum executorum meorum predictorum manibus pono et dilibero omnia bona mea mobilia et immobilia presentia et futura. Et de dictis bonis meis dictos executores meos et eorum quem libet {64}exnunc inuestio. Itatamen quod si hiis exequendis quatuor uel tres interesse uoluerint uel non potuerint nichilominus uolo quod duo aut unus ex ipsis exequuntur predicta. Hec est autem mea uoluntas ultima quam ualere uolo iure testamenti nuncupati aut iure codicillorum et si non ualet iure codicillorum uolo quod ualeat secundum canonicas sanctiones uel eomodo seu iure quibus melius ualere potuerit et debebit. Uolens heredes meos compelli ad omnium premissorum obseruantiam tanquam ex re adiucata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc dictos heredes meos supposui. In cuius rei testimonium litteris istis... Actum in presentia Hugonini de Cabilone..., domini Parisii, canonici Sancti Stephani Dyuionensis, domini Benedicti de Choro, capelle ducis Burgundie, presbiteri, et Iohannis lotharingi, clerici, testium ad hoc uocatorum, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo, mense augusto. Cop. Reg., G. 127, fol. 187 et 188, n° 4. — Cop. Reg., G. 128, fol. 30. Cette copie est incomplète, elle ne commence qu’à... item sex clericis pro remedio... N° 50. Octobre 1282. Vente d’une terre. In nomine... mense octobri. Ego Mariona de Curia Arnulphi, filia Girardi Mathoy de Curia Arnulphi... uendidi... quandam peciam terre arabilis continentem circiter unum iornale sitam in finagio de Curia Arnulphi, ubi dicitur en Poille {65}iuxta terram Ripparie Tilie et iuxta terram Iohannis dicti Capiteaul et Hugonetti dicti Blocet et est contorium super stagnum dictorum emptorum de Lampre, precio centum et decem solidorum Uiennensium de quibus adictis emptoribus... Hanc autem uenditionem ego Martinus, maritus dicte Marione, laudo... Insuper nos Mariona et Martinus predicti promittimus et tenemur quilibet insolidum sub obligatione... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Girardi, patris mei, Marione predicte et Iohanneti dicti le Prestot... Cop. Reg., G. 126, fol. 78, n° 5. N° 51. Octobre 1282. Acquisition d’une terre à Quetigny en Louvière. In nomine... mensi octobri. Ego Odetus de Granceyo, clericus, filius defuncti Simonini dou Chastelot de Granceyo... uendidi... Sancti Stephani quandam peciam terre arabilis pro ut se extendit in longitudinem et latitudinem sitam in fynagio de Cuteigneyo uidelicet in Luperia inter terram Peroneti de Stabulis et terram Hugonis Fornerii... precio centum et decem solidorum Uiennensium... Actum in presencia Hugonis de Cabilone notarii Dyuionensis, Hugoneti, carpentarii domini ducis et Pariseti de Belna... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 1 et 7. — Arviset 1664, scellé en cire verte. {66}N° 52. Octobre 1282. Acquisition d’une terre à Cutigny à Fontevilles. In nomine... mense octobri. Ego Mariona filia defuncti Constancii dicti Naalin de Cutigneio... uendo in hereditatem perpetuam... ubidicitur en Fonte Uilles inter terram dictorum emptorum et terram Andree filii Odini Munerii, precio quinquaginta duorum solidorum Uiennensium... Hugonini de Cabilone... Iaquotti maioris de Cutigneio et Hugonetti dicti Sarron... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 180 et 181. — Arviset 1664, scellé en cire blonde. N° 53. Octobre 1282. Echange d’un journal de terre à Cutigny au lieudit en Vin armé pour un demi-journal de vigne à Dijon, au Poirier de la Tarte. In nomine... mense octobri. Ego Hugoninus magister molendinorum Sancti Sthephani Diuionensis... cum uiris religiosis... feci permutationem et escambium pro ut inferius annotatur, uidelicet quod pro quadam pecia uinee continente circiter dimidium iornale sitam in finagio Diuionis ubi dicitur ad Pirum de la Tarte inter uineas meas quas acquisiui a relicta et liberis Iohannis dicti le Morellat hinc et inde que uinea libera est pro suo censu et decima et quam uineam predicti abbas et conuentus mihi tradiderunt, quittauerunt ac etiam contra omnes perpetuo garantire promiserunt..., trado... quandem peciam terre {67}arabilis continentem circiter unum iornale sitam in finagio de Cutigneio ubi dicitur en Uin Arme iuxta terram dictorum... in quorum omnium testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani Xristianitis Diuionensis supplicaui et obtinui... Orig., G. 380. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 182. — Arviset 1664, scellé en cire verte. N° 54. Octobre 1282. Acquisition par Saint-Etienne de la moitié d’une maison, d’un meix et demi, du quart d’une soiture de pré et de dix-sept pièces de terre, le tout sis à Quetigny. In nomine... mense octobri. Nos Huottus et Iacobus filii defuncti Odonis de Cutigneio renunciantes ad hoc quilibet nostrum insolidum per iuramenta nostra corporaliter super sancta Dei euangelia prestita omni tutele, cure, auocrie et etati minori notum facimus... quod nos... uendidimus, concessimus... uidelicet medietatem cuisdam domus et mansi retro et pertinenciarum eius, item totum mansum qui se ingerit et importat a predicta medietate domus predicte usque ad domum Ualteri dicti le Corbe, que omnia sita sunt apud Cutigneum inter domum Hugonetti dicti Sarron et domum Ualteri le Corbe predicti; item quartam partem unius secture prati site in finagio de Cutigneio ubi dicitur es Closeaus et partitur cum Hugonetto Sarron et Renaudo Bac doie; {68}item decem et septem pecias terre arabilis sitas in finagio Cutignei, una scilicet retro Crescey inter terram Symone filie dicti Pingrat et terram Perrini Marescalli, due site sunt in loco ubi dicitur en la Saiue, una scilicet inter terram Peronnetti dicti Bonaul et terram dictorum emptorum et alia inter terram Andree, domicelli et terram Terriotti filii Iohannis Menue, alia en Maul Boichat inter terram Constantini le Mairot et terram Rose sororis Pyquardi, alia au Prelet des Uignes inter terram dicti Constantini et terram Hugonetti Sarron, alia en Pre Arnele inter terram Geliotti Rascle Saul et terram Durandi le Rapenat, alia en Liumes inter terram domine Iuhanne uxoris domini Guillermi de Remilleio, militis, et terram Durandi Rapenne, alia in Arbuis subtus Mirandas inter terram Andree domicelli et terram Girardi de Pasquerio, alia ibidem inter terram Constantini le Mairot et terram dicti Billart de Mirandis, alia ad uiam et iuxta uiam de molendino iuxta terram Renaudi Larchalier, alia ibidem inter terram dicti Renaudi et terram dicti Andree domicelli, alia en Mise Uilet iuxta terram Ualteri le Corbe ex una parte et est contonium ex altera, alia in Arbuis retro domum dicti Andree domicelli et terram Hugonetti Sarron et terram dicti Andree domicelli, alia in Quarris inter terram dictorum religiosorum et terram Geliotti Rascle Saul, alia ibidem inter terram dicti Geliotti et terram boni amici pelliparii, alia ibidem inter terram dicti boni amici et terram dicti Hugonetti Sarron et alia ou Uisene inter terram Ualteri le Corbe et terram ecclesie Sancti Stephani Diuionis. {69}Hanc autem uenditionem... precio uidelicet sexaginta et decem librarum Uiennensium... Hanc autem uenditionem ego Perronetta mater Huotti et Iacobi predictorum laudo et uolo... Et in nullo per me uel per alium contraire decetero ratione dotis uel dotalicii seu donationis propter nuptias aut conquestus uel auoerie seu assignationis uel modo... ypothece priuilegio... presentia Hugonini de Cabilone... Ualteri dicti le Corbe de Cutigneio, Iacobi maioris eiusdem uille, quantum ad nos Huottum et Iacobum predictos et quantum ad me Perronettam predictam, Perrelli dicti Pyquart de Longo Uico et Stephanini dicti Marcheant de Geureio, clericorum testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 380. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 181-182. — Arviset 1664, scellé en cire verte. N° 55. Octobre 1282. Acquisition par le prieur de Saint-Etienne de certaines redevances à Couchey. In nomine... mense octobri. Nos Ioannes dictus li Piquardez, Clara, Regina, sorores ipsius, Ioannis liberi defuncte domine Iacobe de Coucheyo et Guillelmeta filia defuncti Perrelli filii quondam domine Iacobe supradicte... non ui, non metu, non dolo ad hoc... et pro debitis nostris persoluendis et exhonerandis quibus honorati sumus grauiter uendimus... uiro religioso et honesto fratri Geruasio priori de Marcegnayo in Monte et eius successoribus nomine dicti prioratus quatuor {70}modios et duodecim pintas uini costumalis annui redditus ad mensuram Dyuionemem quos habemus annui redditus in uilla de Coicheyo et in quibus nobis tenentur persone infra scripte super rebus inferius annotatis et prout inferius continetur, de quibus siquidem quatuor modiis et duodecim pinctis dicti uini debent Dyonisetus, Iohannetus, clericus, et Uincencius frater Duodeti sextarum (sic) annui redditus super quandam peciam uinee sitam en Sauipaigne, inter uineam Garneri de Flauignerot et uineam liberorum dicti Beliet, Girardus frater Predicatorum Fratrum nouem sextarum uidelicet quinque super uineam suam de la Poiture sitam iuxta uineam Aalidis la Roffete de Dyuione, beguine et iuxta uineam Guillelmi de Roigne et alios quatuor sextarum super partem suam uinee de Sauipaigne supradicte; item dicta li Bretenosse quatuor sextarum super uineam suam de la Poyture sitam iuxta uineam dicte Aalidis et iuxta uineam Odeti le Pouletet; item liberi defuncti Bichet duos sextarum super uineam suam en la Reculee iuxta uineam heredum le Choignot et iuxta uineam Iasuti de Monte Barro iudei; item Maria maiorissa tres sextarum super quandam peciam uinee sitam es Herbuettes iuxta uineam Symeonis Tulemeal et iuxta uineam eiusdem Marie; item Perrinus dictus Sauignex et Perrellus gener eius sex sextarum super uineam suam de Cloxlauesque sitam iuxta uineam Laurentii, clerici, et iuxta uineam heredum le Choignot. In quibus uero predictis sextarum debitis prout superius est expressum et diuisum nemo precipit aliquid nec percipere debet nisi solummodo emptor {71}supradictus et sui successores. De hiis uero sextariis quos debent persone inferius annotate percipiet et percipient dicte emptor et suos successores annuatim tempore uindennarium medietatem solummodo uidelicet de quinque sextarum quos debet annui redditus Uionetus Radulphi super uineam suam de Charreres sitam iuxta uineam Iohannis le Boeret; item de quatuor sextarum quos debet dominus Uincentius presbiter super uineam suam des Quartes sitam iuxta Ruam; item de quatuor sextarum quos debet Mariona filia defuncti Petuart super uineam suam de Sauipaigne, sitam en Mule, iuxta uineam Perrini, filii defuncti uenerabilis Laurü et iuxta uineam Odeti Chignart; item de uno sextarum quem debet Auelona, relicta Polini et Blancha uxor Morelli de Fixins super charmam suam sitam en Menoyches, iuxta uineam Dioniseti et iuxta uineam Digeneti; item de tribus sextarum quos debet Michelitus li Sordeaux super uineam suam de Loyche, sitam iuxta uineam Moinni Marteneti et iuxta uineam Symonis le Uoillart; item de tribus sextarum quos debet Perrinus li Uauterez super uineam dou Permoignier et super alia bona sua; item de uno sextarum quem debet Symonetus Coignoz super uineam suam sitam en Menoyche, iuxta uineam Blanche et iuxta uineam Ualterti; item de quincque sextarum quos debet Moninus Marteroz super uineam suam de Loyche et super alia bona sua que possidet ex parte uxoris sue; item de quatuor sextarum quos debet Damerona super {72}uineam suam de Loiche et super contorium suum de Monte; item de uno sextarum et dimidio quem debet Girardus li Charreterez super uineam de Menoyches sitam iuxta uineam abbatis Sancti Sequani; item de duobus sextarum et dimidio quos debet Perellin li Laudre super uineam suam es Auberiis iuxta uineam Iasueti predicti et iuxta uineam Damerone; item de uno sextarum quem debent Hugonetus Uolanz et Dmetus fratres super uineam suam de Porttires sitam iuxta uineam le Culeret et iuxta uineam dicte Seronse; item de tribus sextarum quos debet Iohannes Baoanz super uineam suam de Loiche sitam iuxta uineam Michleti le Sordeal et iuxta Ruam; item de sex sextarum quos debent Perrellus et Laurentius fratres super uineam suam de Menoyches sitam iuxta uineam abbatis Sancti Sequani et iuxta uineam Digeneti; item de decem sextarum quos debent similiter ipsi fratres super plantam suam en Charreret iuxta uineam Iohannis le Bœret. Item uendimus, concedimus et penitus quittamus priori supradicto et successoribus suis nomine prioratus predicti nouem solidos et dimidium annui redditus monete que pro tempore currit in ducatu Burgundie quos debet nobis annuatim in festo Omnium Sanctorum Perrinus Sauignex super totam terram suam de Monte et super nemus suum de Corbe Roye; item et unum quartellum frumenti et auene permedium quod similiter debet dictus Perrinus super dictam terram suam et dictum nemus suum; item unum quartellum bladi {73}peruenentis in terra quem habet Martinus Loichoz es Perches iuxta terram Laurencii generis Costancii de Torcular et iuxta terram liberorum Damnone quod debet annui redditus Martinus supradictus; item aliud quartellum bladi, frumenti et auene permedium et unam quarteranchiam auene et unam quarteranchiam ceresiarum quod et que nobis debentur annuatim redditu... in uilla de Coiche; item omne ius omnes actiones et rationes quod et quas habemus, habere possumus et debemus erga seu contra predictos debitores ratione uidelicet rerum superius uenditarum. Quam uenditionem autem omnium rerum predictarum fecimus precio quadraginta et quinque librarum Uiennensium, de quo precio plenam, perfectam solutionem et integram recepimus et habuimus a dicto priore in pecunia numerata et de dictis quadraginta et quinque librarum tenemus nos insolidum propragatis. Et si forte res superius uendite ualent seu ualere possunt plus de dictis quadraginta et quinque libris nos pro beneficiis et seruicis que nobis fecit dictus prior et que fuerunt nobis quum plurimum fructuosa maxime cum nullum bonum premuneratum debeat pertransire in renumerationem et recumpensationem dictorum seruiciorum et beneficiorum eidem priori et suis successoribus dictum plus damus donationem irreuocabili facta inter uiuos tradimus et quittamus penitus et precise. Et propter hoc de predictis omnibus et singulis uenditis et datis deuestimus... Ego uero Odetus de Demoys, domicellus, mariti predicte {74}Clare predictas uenditionem et donationem rerum predictarum laudo, uolo, concedo, confirmo et approbo et ea omnia et singula supradicta de consensu meo expresso et uoluntate mea confiteor essefacta et in hiis omnibus et singulis supradictis meum assensum prebui et consensum. Insuper uero nos predicti omnes uenditiones et dicti uenditor et laudator promittimus et tenemus ex pacto pro nobis et heredibus nostris quilibet nostrum insolidum et pro toto per stipulationem primam legitimam et sollempnem et per...; super hoc fuerimus requisiti absque diebus et iudiciis exigendis... Et quia forsitam infra tres annos uel quatuor aut quinque de predicta planta predicti decem sextarium non poterunt percipi et lenari ita quod solutiones dicti uini non ualeant adimpleri a predictis debitoribus tenerunt et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto supplere deficientem emptori supradicto et suis successoribus de bonis nostris quolibet anno tempore uindennarium quo solutiones dictorum quatuor modiorum et duodecim pinctarum non fuerint adimplere... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Iohannis le Boeret, Ginoneti, maioris de Marcegnayo et Iohanneti de Coicheyo, clerici... Orig., G. 338. Parch. scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 127, fol. 266, n° 21. {75}N° 56. Octobre 1282. Acquisition d’une pièce de terre à Quetigny, es Croz. In nomine... mense octobri. Ego Herbelettus dictus Caoiz de Cutigneio et ego Petrus nepos dicti Herbeletti... uendimus... in hereditatem perpetuam Andree de Cutigneio domicello... ubi dicitur es Croz desuper pratum Mulierum inter terram mei Petri predicti et terram Ysabelette la Saussarde, pretio quinquaginta solidorum Uiennensium... Actum in presentia Hugonini..., Odini Munerii et Iohannetti le Uelenet... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. N° 57. Novembre 1282. Vente de vin. In nomine... mense octobri. Ego Hugoninus, filius Iohannis de Aubigneyo, domicellus... uendo... et in francum alodium, absque aliquo onere cuiuslibet seruitutis uiro religioso et honesto fratri Geruasio humili priori de Marcegnayo in Monte et successoribus suis quinque sextarios et tres pinctas uini puri mustalis annui redditus tempore uindennarium in quibus mihi tenentur, Micheletus, dictus li Sordeaulx de Coicheyo, Iohannes, frater eius, liberique heredes, Haymonis fratris quondam dictorum Michaelis et Iohannis super quandam domum et mansum eiusdem sitam apud Coicheyum ante forteranciam iuxta uineam Iohannetti Genart ex una parte et iuxta {76}manson dicti Clemencerot ex altera. Quam uendicionem feci precio quadraginta solidorum Uiennensium... Obligando propter hoc specialiter et expresse quandam opatam uinee sitam in finagio Coicheyo, scilicet en Sampaigne iuxta uineam Iohanneti, clerici, ex una parte et uineam eiusdem fratris et iuxta uineam abbatis et conuentus Sancti Benigni Diuionensis ex altera et uolo me compelli... sigillum curie Burgundie... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Ponceti de Blaiseyo, domicelli et Benigni de Braachons. Orig., G. 338. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 264, n° 17. N° 58. Novembre 1282. Vente d’une maison. In nomine... Nos Haymoninus de Marcenayo, gener quondam Humberti, dicti la Biche de Diuione et Rosa eius uxor... uendidimus... domino Philippo, curato de Fontanis, presbitero, pro se et suis heredibus sexdecim solidos monete Turonnensis annui et perpetui redditus precio decem librarum Uiennensium de quibus adicto curato... Quare predictos sexdecim solidos Turonnensium percipiendos et habendos et dicto curato et eius heredibus uel eorum mandato singulis annis imperpetuum de cetero in festo Omnium Sanctorum reddendos et soluendos assedimus et assignamus super duas partes cuiusdam domus nostre «si cellarum nostrum» (sic) et pertinenciarum eius pro ut hec omnia de uico in uicim se ingerunt et {77}qua sita fuit Diuione in uico doliariorum Sancti Michaelis inter domum nostri Guidonis corporetarii, et domum ecclesie Sancti Stephani Diuionensis quam tenet ad uitam dictus dominus Iohannes et partitur com Alardeto dicto Biche. Promittentes... duas partes dicte domus et eius pertinentiarum in bono statu tenere et dictos sexdecim soludos annuatim et imperpetuum modo promisso reddere... Et si in promissis... defecerimus... teneri dicto curato et eius heredibus die qualibet ad pena et emenda duorum soludorum Turonnensium... In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie et sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi, decani capelle ducis Burgundie et nostri (domini) Petri, decani Christianitatis Dyuionensis supplicauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Girardi le Curtelier de Sancto Stephano et Laurencii Despeigney... Cop. Reg., G. 127, fol. 60, n° 48. N° 59. Décembre 1282. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de terre à Crimolois. In nomine... mense decembri. Ego Milletus filius Gattici de Crimolois... uendo... medietatem unius peciae terrae continentem quinque iornalia sitam in finagio de Crimolois in brolio Sancti Stephani et partitur cum emptoribus praedictis iuxta terram quae fuit Richardi Uigar et terram Constantii de la Garinère pro duodecim libris {78}Uiennensium mihi solutis adictis emptoribus de quibus me teneo plenarie propagato: quare de dicta medietate peciae terrae me penitus deuestio et dictos emptores... predictam medietatem dictae peciae terrae quittam et liberam pro sua recta decima dictis emptoribus et eorum successoribus contra omnes pacifice deffendere et perpetuo garantire me propriis sumptibus et expensis et facere et praestare quidquid in causa euictionis... Actum in presentia Hugonis de Cabat, notarii Cabilonensis, Laurentii, clerici Sancti Stephani et Iacobi Marot de Cutigneo. Sigillum iu cera pendenti. Copie Reg., G. 132, fol. 169. — Arviset, 1661. N° 60. Décembre 1282. Vente faite à Saint-Etienne d’une maison à Quetigny et de deux pièces de terre à Chevigny. In nomine... mense decembri. Ego Monnardis, relicta Perronetti Uenaugey de Cutigneio et nos Huottus et Iacobus eius filii... uendimus... quandam domum cum manso et eius pertinenciis que fuit dicti Perronetti sitam apud Cutigneium inter Orschiam Andree de Cutigneio, domicelli, et mansum Hugonetti Perelli et Odonis filiorum Hugonetti Sarron; item et duas pecias prati sitas in finagio de Cheuigneio Sancti Saluatoris in prato dou Uiuer, una scilicet inter pratum quod uocatur pratum Poncetti et pratum Ualteri le Corbe, et alia qua partitur cum Andrea, domicello, predicto, sita est inter pratum Ualteri le Corbe et {79}pratum dictorum religiosorum, precio uiginti nouem librarum Uiennensium... In presentia Hugonini de Cabilone..., Geliotti dicti Auxionis, Mileti de Castellione et Iohannis lotaringi, clerici... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 180. — Arviset, 1664. Scellé en cire verte. N° 61. Février 1282/3. Acquisition d’une vigne en Molange, entre Ahuy et Fontaine. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. ducentesimo octogesimo secundo mense februarii. Ego Dominicus, dictus de Pasques, burgensis de Talento commorans apud Besuam... uendo... quandam peciam uinee prout extendit se in longitudinem sitam inter Fontanas et Aquaductum in loco ubi dicitur en Molange iuxta uineam Guillermi dicti Chappe ex una parte et iuxta uineam Damerone uxor Gilleti de Auxona ex altera et est iuxta plantam Galteri dicti Laurii; quam uenditionem feci precio sexaginta et quatuor librarum Uiennensium, de quo pretio plenam... Ego uero Regina, uxor dicti uenditoris, dictam uenditionem laudo et concedo et si quid iuris, actionis, rationis, proprietatis, possessionis tam ratione dotis dotalitii seu donationis propter nuptias aut conquestus, quam alia qualibet ratione habeo, habere possum, uel debeo in eadem petia superius uendita illudius quitto penitus et remitto emptoribus supradictis et promitto... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Bartolometi {80}de Besua, filii Iohannis le Pangeon et Perelli de Pascua, clerici... Orig., G. 352. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 127, fol. 303, n° 11, scellé en cire verte, et Reg., G. 132, fol. 151, Arviset, décembre 1664. N° 62. Février 1282/3. Renonciation par Jean Taupins à toutes ses prétentions sur les terres de Bessey. In nomine... mense februarii. Ego Iohannes, dictus Taupins de Baisseio, filius defuncti domini Hugonis Taupin, militis... cum discordia uerteretur quondam inter uiros religiosos, abbatem et conuentum... ex una parte, et dictum patrem meum ex altera uidelicet super positione illa quam dicti abbas et conuentus dicebant se debere percipere annuatim super terciis de Baisseyo, dicto patre meo dicente dictam positionem non esse tantam quantam dicti abbas... asserebant. Tandem inter nos concordatio extitit in hunc modum quod dicti abbas... dicto patri meo dictam portionem et quicquid uiris habebant et habere poterant uel debebant in dictis terciis perpetuo quictauerunt pro quatuor eminis auene ad mansuram Dyuionensem reddendis ab eodem patre meo et suis dictis abbati... singulis annis imperpetuum apud Dyuionem in eorum ecclesia Sancti Stephani quas quidem quatuor eminas auene predictas dictus pater meus dictis abbati conuentui {81}et eorum successoribus assedit et assignauit super totum gaaingnagium suum de Baisseyo. Item et super omnia bona mobilia et immobilia que habebat, habere poterat et debebat quoquomodo in uilla finagiis et territoriis de Baisseyo, uidelicet in hominibus, domibus, mansis, terris, pratis, aquis, aquarum deuorsibus, tailliis, corueris, furnis molindinis prestaturis iustitia dominio redditibus exercitibus terciis decimis costumis et commodis omnibus aliis quibuscumque sub quocumque nomine censeantur. Quam uero concordiam et omnes conuentiones predictas inter easdem litteras, laudo, concedo, confirmo et approbo penitus per iuramentum meum... sub obligatione bonorum meorum omnium, predicta omnia et singula inter eos concordata et habita firmiter tenere adimplere et inuiolabiliter et perpetuo obseruare et in nullo per me uel per alium contraire decetero tacite uel expresse... Actum in presentia Hugonini de Cabilone..., Griffonis dicti Pellrini et... Guiotti de Asneriis... Orig., G. 329. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 329, Parchemin scellé sur double queue, juillet 1285. — Cop. Reg., G. 126, f. 68, n° 18 (n’indique pas les noms de témoins). N° 63. Février 1282/3. Acquisition par l’abbaye de Saint-Etienne de 4 émines de froment de rente. In nomine... mense februarii. Ego Iohannes, dictus Castellanus de Thar... uendo... fratri Stephano ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, {82}canonico, nunc priori de Thart et Othenino, fratri suo de Uercellis, quatuor eminas frumenti ad mensuram Diuionensem. Quolibet anno ad uitam dictorum fratrum seu superuiuentis eorum percipiendas, precio triginta librarum Uiennensium, de quibus confiteor... Et propter hoc ego teneor et promitto per stipulationem legittimam et sollempnem et per sacramentum meum pro me et meis heredibus, quos ad hoc specialiter obligo... reddere et soluere quolibet anno infra festum Omnium Sanctorum dictis fratribus uel uni eorum uel eorum certo nuncio secun presentes litteras... Et ad maiorem securitatem ego assideo predictis fratribus... quatuor eminas frumenti super totam partem meam decimarum de Uerranges, item et super quartam partem molendini dicti de Ioncheres et fructuum eius, in quibus decimis et fructibus molendini predicti a messibus quo pro tempore aderunt... Ego uero Robertus dictus li Montenez de Feuerneio, miles de cuius feudo mouent decime de Uerranges supradicte ad preces dicti Iohannis dictam assessionem decimarum laudo, concedo et accepto. Nos uero Iohannes, dominus de Thar de quo tanquam domino capitali dictus dominus Robertus tenet feudum dictarum decimarum ad preces dicti domini Roberti dictam assessionem laudamus, uoluimus et acceptamus. In cuius rei testimonium nos dominus de Thar et Robertus li Montenez predicti litteris istis sigilla nostra una cum sigillo dicte curie (Burgundie) duximus apponenda. Actum in presencia Lamberti de Thar dicte curie apud Sanctum Iohannem notarium, Bertrandi, carpentarii, Uieniti, filii {83}condam Renaudini et Stephani lou Froiduret de Thar, testium ad hoc specialiter uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 401. Parchemin scellé de trois sceaux sur double queue. N° 64. Février 1282/3. Obligation passée au profit de Saint-Etienne par Jean Taupins, de trente-deux émines d’avoine. In nomine... mense februarii. Ego Iohannes, dictus Taupins de Baisseio, filius defuncti domini Hugonis Taupin, militis, ...affero me debere uiris religiosis... triginta duas eminas auene ad mensuram Diuionensem ratione arraragiorum quatuor eminarum auene in quibus dictus pater meus et ego dictis religiosis tenebamur et adhuc teneor pro concordia terciarum de Baisseio hactenus habita inter dictos religiosos et patrem meum et in solutione quarum quatuor eminarum tam ego quam dictus pater meus defecimus per sexdecim annos iam transactos. Quas quidem triginta duas eminas auene integraliter teneor et promitto bona fide reddere et soluere dictis religiosis aut ipsorum dicto mandato secum habito presentes litteras quamcito et quociens ab eisdem aut eorum dicto mandato super hoc fuero requisitus. Et nisi modo permissio redderetur — quod absit — omnia dampnia et expensas que et quas extunc dicti religiosi mouerint et fecerint pro dicta auena {84}recuperanda teneor et promitto eis pacifice restaurare et eis super his solo simplici uerbo credere sine alia probatione pro quibus adimplendis obligo dictis religiosis me et meos heredes et bona... Renuncians in hoc facto exceptioni doli et in factum fori priuilegio, crucefignatorum priuilegio. Actum in presentia Hugonini de Cabilone..., Griffonis Pelerin et Guiotti de Asneriis... Deux originaux G. 329. Parchemin scellé sur double queue. — Copie Vidimus., G. 329. Parchemin scellé sur double queue, de juillet 1285. N° 65. Février 1282/3. Acquisition de cinq sols de cens sur une maison sise en la Rue es Ribotes, à Dijon. In nomine... mense februarii. Ego Iohannes Chauchart de Diuione, borrelarius et dicta Heions uxor eius... quod nos uendimus... quinque solidos Uiennenses annui et perpetui redditus quos assedimus et assignamus eisdem abbati et conuentui super quamdam domum sitam Diuione in uico es Ribotes iuxta domum Teobaudi Griffon et iuxta domum Girardus Lolochart et quos quinque Uiennenses promittimus insolidum per iuramenta nostra... reddere et soluere singulis annis dictis abbati et conuentui die festi Omnium Sanctorum cum omnibus damnis et interesse quae ipsi emptori occasione dictae pecuniae singulis annis ut dictum est non solutae in uoto religionis se dixerunt incurrisse: deuestientes nos dedictis {85}quinque solidis uenditis et dictos emptores inuestiendo penitus de eisdem, promittentes sub præstito iuramento dictos quinque solidos garantire dictis emptoribus perpetuo contra omnes nostris propriis sumptibus et expensis: quam uenditionem facimus pretio sexaginta solidorum Uiennensium de quibus tenemus nos plenarie propagatis. Uolentes nos compelli ad praedicta attendenda quasi de re adiudicata per curiam domini ducis Burgundiae cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et heredes nostros; in cuius rei testimonium istis sigillis dictae curiae rogauimus apponi. Actum in praesentia Hugonis de Melinis, notarii Diuionis, Huonis, Debeti de Gimellis, Ioannis de Hugono, clericorum... Copie Reg., G. 132, fol. 117-118. — Arviset, 1668. N° 66. Du Ier au 18 Avril 1282/3. Reconnaissance d’un dette à Saint-Etienne de six carteranches moitié froment et avoine. In nomine... mense aprili ante Pasca. Nos Guillelmus, dictus Gerber et Ioannes, frater eius, liberi defuncti Ioannis Gerber de Rouura..., quod nos debemus magistro et fratribus domus Dei de Brochons et eius successoribus sex quarteranchias bladi frumenti et auœnae per medium ad mensuram Diuionis annui redditus in festo beati Remigii, quas praefatus Ioannes cuius sumus heredes dedit et legauit in ultima uoluntate sua pro remedio animae suae fratribus et magistro supradictis, quas quidem sex quarteranchias dicti bladi promittimus {86}et tenemur per iuramenta... et eas assedimus et assignamus eisdem magistro et fratribus et eorum successoribus super partem nostram decimae de Champaufroit et quia per longum tempus indicta solutione cessauerimus in preiuditium dictorum magistri et fratrum non modicum, nos ratione arreragiarum dictae solutionis in quibus eisdem tenebamur quittamus penitus et absoluimus ipsos magistrum et fratres ac eorum successores de omnibus actionibus et rationibus in quibus ipsi nobis possunt uel debent tenere de caetero aut umquam potuerunt teneri tam ratione unius parsotular (sic), in quo assedebamus ipsos magistrum et fratres nobis teneri annui redditus quam qualibet alia ratione; promittentes per prestitum iuramentum contra praedicta de caetero non uenire uolentesque nos compelli... Actum in presentia Hugonis de Cabro..., Moriseti de Mirabello, clerici, et domini Odonis, militis... ... Sigillatum sigillo ducis integro. Cop. Reg., G. 132, fol. 173. — Arviset. N° 67. 1283. Testament d’Eustachie de Thart. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filie et Spiritus Sancti, anno incarnationis eiusdem, millesimo ducentesimo octogesimo tercio... Ego Eustachia, domina de Thart... quod ego per Dei gratiam existens in bona dispositione {87}mentis... nolens decedere intestata, testamentum meum facio... executores meos instituo illos qui mihi successuri sunt abintestato de consuetudine uel de iure. Preterea do et lego reuerendo in Christo patri domino episcopo Lingonensi centum solidos Turonnensium; item do et lego religioso abbati Sancti Stephani...; item do et lego domine Ode de Plouue quatuor libras Turonnensium, priori de Thart decem libras Turonnensium, duobus canonicis de Thart cum ipso priore morantibus cuilibet... domino Humberto... rectori scolarum de Thart quinque solidos Turonnensium, Perrino et dicto Chantecler cuilibet duos solidos Turonnensium, Fratribus Minoribus Dyuionensibus..., Fratribus Predicatoribus eiusdem loci sexaginta solidos Turonnensium..., hospitali Braichon..., fratribus de Ponte Sciso..., de Marchia..., Margarete..., Guillelmo..., Hugonino, coquo..., Uieneto de coquina, Domaingeto, le Somelier..., Domaingetto Uillelmini..., duabus mulieribus domi castri de Thart scilicet Richarde et Adeline cuilibet decem solidos Turonnensium... Amaniardi..., Nichole..., magistro Lamberto de Thart..., Champion..., domino Guillelmo de Albacia..., domino Andree, presbitero..., Raimondo..., Porcherio..., Belino Guillier..., Grapin..., Porcelet..., la Romande..., Hugonino au Dammichelot..., luminario capelli castri de Thart... sigillum curie domini ducis Burgundie... Actum in presencia Hugonis de Cabilone, notarii Dyuionensis. Orig., G. 387. Parchemin scellé à double queue. {88}N° 68. Janvier 1283/4. Testament de Jean, seigneur de Thart. In nomine. Domini amen, anno incarnationis eiusdem, M. CC. octogesimo tercio mense iannuario. Ego Iohannes, dominus de Thar, miles... quod ego in infirmitate corporis mei detentus, tamen per Dei gratiam, in bona et sana memoria adhuc existens, nolens decedere intestatus, testamentum meum facio de rebus et bonis meis dispono et meam ultimam uoluntatem solam et unicam, omnia altera reuocata, si aliquam feci, ordino in hunc modum. In primis heredes meos instituo illos qui mei successuri sunt ab incestato (sic). Ita tamen quod ipsi uel aliqui seu aliquis eorum ad diuisionem bonorum meorum non accedant et de eisdem bonis tam mobilibus quam immobilibus gaudere nequeant quousque debita et legata mea inferius scripta per manuse xequutorum meorum quos in presenti testamento nominabo persoluantur et clamores mei si qui sint pacificentur. Preterea eligo sepulturam meam in cysmeterio beati Petri de Thar ante altare dicti loci et do et lego eidem ecclesie palefredum meum et somerum meum; item do et lego priori dicti loci decem libras Uiennensium pro anniuersario meo et antecessorum meorum annuatim in dicta ecclesia faciendo, duobus canonicis cum ipso morantibus cuilibet decem solidos; item do et lego domino abbati Sancti Stephani Dyuionensis uiginti libras Uiennensium, conuentui eiusdem loci decem libras, Henrico an Fauconer uiginti libras, {89}Guillelmo Gaudillon uiginti libras, dicto Champion decem libras, Poinzcardo, filio Regine de Thar, decem libras pro equo suo, Hugonino, quoquo meo uiginti libras, Fratribus Minoribus Dyuionensibus decem libras pro pietancia, Fratribus Predicatoribus Dyuionensibus centum solidos pro pietancia, pauperibus hospitalis beate Marie Dyuionensis sexaginta solidos, pauperibus hospitalis Sancti Spiritus Dyuionensis sexaginta solidos, hospitali diuitum Dyuionensis quadraginta solidos, hospitali beate Marie Magdelene Dyuionensis quadraginta solidos, domui leprosarie Dyuionensis qùadraginta solidos, hospitali Sancti Benigni Dyuionensis uiginti solidos, Uienneto de quoquina mea centum solidos, Demoingeto, somelario meo decem libras, Uienneto, clerico uiginti solidos, abbatisse et conuentui quindecim libras pro pietancia, pauperibus domus Dei de Braachons centum solidos pro pietancia, quos uolo distribui per manum magistrisse dicte domus; item do et lego domui Sancti Anthonii de Maichia quadraginta solidos, Nichole de domo in qua moror apud Dyuionem centum solidos, Margarete, domicelle, uxoris mee quindecim libras, Andree, poterio meo de Thar et eius uxori centum solidos, operi ecclesie capelle ducis Dyuionensis uiginti solidis (sic), conuentui Sancti Benigni Dyuionensis pro pietancia quadraginta solidos; item do et lego monachis sancti loci de Maigneio quadraginta libras, domino Guidoni de Thar fratri meo, militi, quadraginta libras, Ysabelle, filie sue decem libras, domino Iohanni, presbitero meo sexaginta solidos, magistro Lamberto de Thar quindecim {90}libras, Demoingeto, carpentario, centum solidos, Raymmondo decem libras. Item uolo et precipio quod redditus ementur de quinquaginta et septem libris Uiennensium pro presbitero qui pro tempore celebrabit diuina ad altare ante quod ero sepultus seu positus pro remedio anime mee et antecessorum meorum; item confiteor et assero quod nemus quod dicitur, li Chaignoy et nemus quod dicitur li Charron sunt et esse debent de communi usagio hominum meorum de Thar et quod alii non habent nec habere debent in dictis nemoribus usagium uel solummodo homines supradicti. Huius autem mei testamenti ultime uoluntatis mee et dispositionis rerum et bonorum meorum prout superius est expressum et diuisum, exequutores meos instituo et facio dominum abbatem Sancti Stephani Dyuionensis supradictum, dominum Iohannem de Mermellis, dominum de Reneriis et dominum Guillelmum de Nulleyo, milites, quibus exequutoribus et cuilibet ipsorum si duo uel tres non possent aut nollent interesse, do et concedo generalem, plenam et liberam potestatem ac mandatum speciale omnia bona mea mobilia et immobilia quecumque sint et ubicumque occupandi distrahendi, uendendi et alienandi et de eisdem tam in parte quam in toto suam omnimodam uoluntatem faciendi per se uel per mandatum dicti abbatis; si dictus abbas non posset aut nollet interesse quocienscumque ipsi abbati placuerit pro predictis omnibus et singulis exequendis et prout idem abbas saluti anime mee melius uiderit expedire, de quibus autem bonis nostris omnibus deuestio me et heredes meos et {91}dictos exequutores meos et quemlibet ipsorum insolidum ac mandatum dicti abbatis per traditionem presenti instrumenti corporaliter inuestio de eisdem et in possessionem induco; item in ipsos exequutores meos et quemlibet ipsorum ac mandatum dicti abbatis transffero omnes actiones quas habeo, habere possum et debeo contra quascumque personas et omnia iura michi competencia. Et uolo quod ipsi possint facere omnia quecumque ego facerem uel facere possem si uiuerem; item uolo quod ipsi exequutores mei uel unus eorumdem predicta exequntur ad expensa bonorum meorum et quod ipsi uel aliquis eorumdem de dictis expensis uel de aliquo premissorum nec teneantur alicui reddere rationem seu computum sed credatur super predictis omnibus et singulis simplici uerbo ipsorum aut unius eorumdem. Et si aliquid dubium uel aliqua dubia in hac presenti scriptura fuerit uel fuerint. Uolo et precipio quod interpretationi et uoluntati predicti abbatis uel eius mandati sine contradictione stetur. Et si forte aliquis uel aliqui de heredibus meis contra predicta uel aliqua predictorum uenire presumpserit uel presumpserint uolo et precipio quod ab omni successione mea penitus sit priuatus uel sint priuati et quod hereditas mea que ad ipsum seu ipsos iure successionis debet deuenire ad dominum seu dominos a quibus ipsam teneo infeodum deuoluatur dum tamen dictis exequutoribus meis uel alteri eorumdem sattisfaciant quibus pro portione ipsum contingente in bonis feodalibus de summa que in presenti testamento siue ultima uoluntate continetur. Hanc autem meam ultimam {92}uoluntatem et hoc meum testamentum uolo ualere iure ultime uoluntatis uel iure testamenti nuncupatui seu iure codicillorum, si non ualent et secundum leges, uolo ut ualeant secundum canonicas sanctiones et si non ualent ut testamentum uel ultima uoluntas, uolo ut ualeant iure donationis facte inter uiuos aut alio iure quo melius ualere poterunt et fulciri. In quorum omnium predictorum robur et testimonium huic presenti testamento sigillum curie domini ducis Burgundie rogaui, supplicaui et obtinui apponi. Et ad maiorem firmitatem sigillum meum presenti testamento apposui una cum sigillo curie supradicte in testimonium ueritatis. Actum in presencia Hugonis de Cabilone, notarii Dyuionensis, magistri Lamberti de Thar, domini Richardi, curati de Arconceyo et prioris de Thar, testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Cop. Reg., G. 126, fol. 65 et 66, n° 8. N° 69. 7 février 1283/4. Testament de Guy, de Thart. In nomine Domini amen, anno incarnationis eiusdem, millesimo ducentesimo octogesimo tercio, die Lune post festum Purificationis beate Marie Uirginis. Ego Guido de Thart, miles,... quod ego sponte et prouide in bona dispositione mentis et corporis existens, pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum, do, concedo, offero, trado et quicto in elemosinam et hereditatem perpetuam donatione irreuocabili {93}facta inter uiuos, Deo et beate Marie nec non priori prioratus de Thart, Lingonensis dyocesis ad usus et commodum capelle de Malliens pro anniuersario meo singulis annis in perpetuum in dicta capella celebrando, quicquid habeo et habere possum et debeo nunc et imposterum quoquomodo seu quacumque de causa in decimis omnibus quibuscumque territorium de Seroiches et de Uerueto, ita tamen quod pro dicto anniuersario meo quamdiuuixero missa de Sancto Spiritu in dicta capella de Malliens celebrabitur et post decessum meum missa pro defunctis. Quare de predictis decimis et de omni iure quod habere possum in eisdem ego me penitus deuestiens dictum priore et eius successores ad usus et commodum capelle de Malliens predicte corporaliter inuestiui per traditionem presentis instrumenti. Promittens per iuramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale et sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existencium predictas decimas garantire et deffendere libere dicto priori et successoribus ad usus et commodum dicte capelle de Malliens perpetuo contra omnes in omni curia propiis meis sumptibus, et in nullo per me uel per alium contraire decetero tacite uel expresse. Supponens me et meos heredes propter hoc iurisdictioni et districtui curie Lingonensis per censuram ecclesiasticam tanquam ex re confessa et adiudicata compellendos. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum curie Lingonensis supplicaui et rogaui apponi. Et {94}nos Officalis Lingonensis ad preces et rogatum dicti domini Guidonis litteris istis sigillum dicte curie Lingonensis duximus apponen dum. Actum anno et die predictis. Orig., G. 399. Parch. scellé sur double queue. N° 70. Avril 1283. Acquisition par Saint-Etienne de soixante sols de rente sur une maison hors la Porte au Comte. In nomine... Ego Pasquerus de Dyuione, bolancherius... uendo.... sexaginta solidos monete Uiennensis annui redditus in perpetuum ad festum Omnium Sanctorum precio uidelicet triginta et sex librarum Uiennensium mihi a dictis emptoribus in pecunia numerata solutarum et de quibus teneo me pro pagato quos quidem sexaginta solidos annui redditus assedeo et assigno dictis emptoribus super quandam domum, fundum, mansum, pertinencias et appendicias eiusdem sitas Dyuione extra Portam Comitis iuxta domum Guiotti Furnerii ex una parte et domum liberorum Thierrici Bonoyse ex altera; item super omnia utensilia grossa et minuta in predicta domo existencia nunc et imposterum existenda; item et super omnia bona nostra mobilia et immobilia quecumque sint. Nos uero Beyatry, uxor dicti Falquerii et Renaudus, clericus, filius eiusdem Falquerii dictas uenditionem, assessionem, et assignationem rerum predictarum laudamus, uolumus et concedimus et eisdem uenditioni, assessioni et assignationi consentimus nos. Insuper uero nos predicti Falquerus, Beyatry et Renaudus tenemur et promittimus... {95}dictos sexaginta solidos annuatim decetero ad festum predictum dictis emptoribus uel eorum mandato reddere et soluere in pace... Et si in solutione dictorum sexaginta solidorum facienda aliquo anno seu aliquibus annis — quod absit — defecerimus, uolumus teneri dictis emptoribus in crastino festi Omnium Sanctorum quo defecerimus in septem solidis Uiennensium pro emenda et nomine emende; quam emendam similiter promittimus per... Actum in presencia Hugonis de Cabilone..., Guiotti Furnerii et Iohanneti Niot... Orig., G. 283. Parch. scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 128, fol. 15. — Cop. Reg. G. 132, fol. 193-194. Déc. 1664, Arviset, scellé en cire verte. N° 71. Mai 1283. Vente à Saint-Etienne de la moitié d’une grange et d’un meix à Quetigny. In nomine... Nos Girardus, filius defuncti Perrelli de Cutigneyo et Stephaneta eius soror... uendimus... dimidiam grangiam nostram cum manso, iuribus et pertinencys (sic) dicte grangie, site apud Cutigneium iuxta domum liberorum defuncti Hugoneti Sarron ex una parte et partitur cum emptoribus predictis, precio quatuor librarum Uiennensium, de quo precio plenam solutionem recepimus... Actum in presencia Hugonis de Cabilone... Hugoneti de Blaixeyo, canonici capelle ducis Dyuionis et Pariseti de Belna testium... Orig., G. 380. Parch. scellé sur double queue. — Copie Reg., G. 132, fol. 183. — Arviset, 1664. {96}N° 72. Mai 1283. Testament. Fondation d’anniversaire en l’Eglise de Thart et instructions sur son exécution. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. octogesimo mense maii. Ego Iohannes, miles, dictus de Thar notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego Deum habens pre oculis pro remedio anime mee et uxoris mee uidelicet domine Euthachye nec non antecessorum meorum, ad hec non coactus, do, concedo et offero in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Beati Petri de Thar meum essartum integrale situm apud Thar caustrum (sic). quod unquam essartum dicitur Insula Bonorum Hominum sicut se gerit ab essarto Pisciculi usque ad ripariam, pro anniuersario meo, uxoris mee et antecessorum meorum, annis singulis in predicta ecclesia de Thar perpetuo celebrando uidelicet die Iouis post Purificationem beate Marie quod predictum anniuersarium pro re superius data, prior de Thar et successor eius qui fuerit pro tempore celebrabit et faciet. Et ad hexequendum conuocabit tresdecim presbiteros cum totidem clericis qui habebunt plenariam refectionem de tribus ferculis uidelicet carnes salsas cum coquina carnes recentes et carnes assas, panem et uinum sufficiens, in fine uero mense habebit quilibet presbiterorum tresdecim denarios monete currentis pro tempore et quilibet clericorum tres ad hoc autem prandium ego uel meus successor qui fuerit dominus loci pro tempore debemus {97}uocari me tercio et si ego uel successor meus ad prefatum anniuersarium die prefixa uenire non possemus uel nollemus, nichillominus tamen die illa sollempnizaretur anniuersarium superius memoratum. Uolo etiam et precipio quod omnes leprosi parrochie de Thar accedant ad dictum prandium et quod habeant plenariam refectionem, cum tribus denariis quos quilibet eorum habebit. Uolo etiam quod pauperibus dicti loci detur elemosina secundum quod dicto priori uidebitur expedire. Et per has conuentiones a dicto priore uel successore eius faciendas de dicto essarto dictum priorem pro se et suis successoribus per tradicionem presencium corporaliter inuestio et in ueram possessionem ac uacuam mitto. Promittens per stipulationem firmam et sollempnem et per iuramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictum essartum garantire dicto priori et eius successoribus perpetuo contra omnes in omni curia et extra cum propriis sumptibus meis et expensis et in nullo per me uel per alium contraire decetero tacite uel expresse. Uolo etiam et precipio quod dictus prior uel qui fuerit pro tempore in dicto essarto suam habeat uel possit habere custodiam et quod de ipso possit facere terram arabilem uel uoluntatem suam quamcuncque sibi uiderit expedire et hec facta sunt salua perchia et iusticia nobis retenta. Confiteor eciam et recognosco quod ego teneo in purum et perpetuum allodium de Maigneio, essartum superius nominatum. In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum {98}meum apponere dignum duxi. Actum et datum apud Thar caustrum, anno et mense predictis. Deux originaux. G. 397. Parchemin scellé sur double queue. N° 73. Juin 1283. Vente à l’Abbaye de Saint-Etienne, à Crimolois. In nomine... Nos Monetus de Crimolois, filius defuncti Iohannis de Cheuinio et Benedicta eius uxor... uendimus... duas pecias terre arabilis contiguas sitas in finagio de Crimolois ubi dicitur en Assart Motot, una scilicet libera pro decima sita est iuxta terram Iohannis de Abergamento et alia libera pro decima et terciis sita est iuxta terram hospitalis Iherosolimitani, precio centum solidorum Uiennensium de quibus... sigillum curie Burgundie... Actum in presencia Hugonis de Cabilone..., P. Bouder de Asneriis et dicti Ioli de Sancto Stephano Dyuionensi... Copie Reg., G. 126, fol. 69, n° 12. N° 74. Juin 1283. Vente à Saint-Etienne de deux pièces de vignes sises à Ahuy. In nomine... Ego Sarra, relicta Dominici de Bello Monte, cordubernarii, defuncti, burgensis Diuionis... uendo... duas petias uinearum sitas in finagio Aquaeductus, una scilicet in loco ubi dicitur desuper Agias inter uineam dictorum religiosorum et uineam prioratus de Antreio, et alia {99}in loco ubi dicitur in Plantis inter uineam Guillermetae, uxoris Richardi filii Laurentii, clerici de Sancto Stephano, praedicto et uineam Belettae uxoris Ioannis Purriot, pretio sexaginta quator librarum Uiennensium, de quibus... praedictas duas petias uinearum liberas pro decima et censu garantire dictis... Hanc autem uenditionem nos Euembergis et Mariona, dicta Bona, sorores filiae dictae Sarrae laudamus et concedimus et ratam ac firmam habemus... Renuntiamus si quidem in hoc facto nos Sarra, Euembergis et Mariona praedictae prout cuilibet nostrum competit sub uirtute praestiti iuramenti exceptioni dicti pretii integre non habiti... Actum in praesentia Hugonini de Cabilone..., domini Ioannis, curati de Fontanis et Andreae Charruotte... Sigillatum in cera flaua sub duplici cauda pergameni. Cop. Reg., G. 132, fol. 189-190. — Déc. 1664. Arviset. N° 75. Juin 1283. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de vigne au priage de Fontaine. In nomine... Nos Ioannes Lamberti et Stephanus, fratres, de Diuione... uendimus... quamdam petiam uineae sitam in finagio de Fontanis, in Plantis de Aquaeductu, inter uineam magistri et fratrum domus beati Antonii de Ponte Norgiarum et uineam Guiotte relictae Guillelmi Antioiche de Diuione, pretio quindecim librarum Uiennensium de quibus... praedictam petiam uineae liberam {100}pro decima garantire dictis religiosis... Actum in praesentia Hugonini de Cabilone..., Odetti de Granceio, clerici et Guillermi de Talento, tabernarii... Sigillatum in cera uiridi, sub duplici cauda pergamini. Cop. Reg., G. 132, fol. 188. — Déc. 1664. Arviset. N° 76. Juin 1283. Vente à Saint-Etienne de plusieurs uignes sur le territoire d’Ahuy et de Fontaine. In nomine... Ego Guido dictus Limorz de Diuione, cordubernarius... uendo... quamdam petiam uineae liberam ab omni onere et seruitude pro decima tantum sitam in finagio de Fontanis, scilicet en Champelus, inter uineam heredum Thierrici Bonoise et cheminum de Charme et extendit se in longitudinem a uinea Colini Graindorge, usque ad uineam Pariseti Uontour et continet dicta petia circa quinque quarteria; item quamdam petiam uineae sitam in finagio de Aquaeductu desuper Aigias et continet circa quinque quarteria et est iuxta uineam magistri et fratrum sancti Antonii Pontis Norgiarum et uineam dominae Sarrae; item quamdam petiam uineae sitam in eodem finagio, scilicet in Plantis, iuxta uineam Hugonis Bernardini et uineam Margaretae, relictae Saauot et circiter iornale et dimidium continet; item quamdam petiam uineae sitam in dicto finagio, quae continet circa unum quarterium et est iuxta uineas Geleberti de Aquaeductu hinc {101}et inde. Quam quidem uenditionem omnium rerum praedictarum feci, precio centum et tresdecim librarum Uiennensium de quibus plenam, perfectam solutionem et integram habui et recepi a dictis... Hanc autem uenditionem ego Margareta, uxor dicti uenditoris laudo, uolo et concedo et eidem uenditioni meum consensum praebui et assensum; insuper uero nos praedictus Guido et dicta Margareta tenemur et promittimus quilibet insolidum per stipulationem sollemnem et per iuramenta... Actum in praesentia Hugonis de Cabilone..., Guillelmi Ancurrense et Ioannis Iudei... Sigillatum in cera flaua, sub duplici cauda pergameni. Cop. Reg., G. 132, fol. 191-192. Déc. 1664, Arviset. N° 77. Juillet 1283. Donation de 30 sols pour un anniversaire. Extrait de Testament. In nomine... Nos Artaudus, decanus capelle ducis Burgundie et magister Petrus, decanus Xristianitatis Diuionensis, executores ultime uoluntatis seu testamenti bone memorie Odette, relicte Thome de Burgo quondam burgensis Dyuionis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos quandam clausulam testamenti seu ultime uoluntatis dicte Odete quae sic incipit: Item do et lego Deo et beate Marie et ecclesie Sancti Stephani Diuionensis triginta solidos annui et perpetui redditus pro anniuersario patris mei defuncti et meo singulis annis in eorum {102}ecclesia celebrando, quos predictos triginta solidos ex nunc assideo et assigno super domum pasterii et super mansum et eius perticencias, sitas Diuione in claustro iuxta domum Margarete de Saudone ex una parte et iuxta domum domini Pontii de Uantous ex altera uidimus et diligenter inspeximus, et de uerbo ad uerbum legimus prout superius continetur clausula supradicta, testamentum cuius Odetae predicte seu uoluntas ultima, sigillo curie domini ducis Burgundie sigillatur. In cuius rei testimonium et munimen litteris istis sigilla nostra apposuimus. Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio mense iulio. Orig., G. 173. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 147. Juillet 1663, Arviset. N° 78. Septembre 1283. Acquisition d’une vigne à Ahuy. In nomine... Nos Haimoninus, dictus li Motoz, Sibilla filia Hugonini dicti Au Motot et Hugoninus frater dictae Sibillae de Aquaeductu... uendimus... unam petiam uineae sitam in finagio de Aquaeductu ubi dicitur sus les Aiges iuxta uineam dictorum abbatis et conuentus hinc et inde... Pretio triginta et quatuor librarum Uiennensium dequibus a dictis religiosis nostrum plenum pagamentum recepimus et habuimus in pecunia legitime numerata... Hanc autem uenditionem ego Perroneta mater dictorum liberorum uolo, laudo... In quorum omnium testimonium litteris istis sigilla {103}uirorum uenerabilium, domini Artaudi, decani capellae ducis Burgundiae, et magistri Petri, decani Christianitis Diuionis, supplicauimus et rogauimus apponi et nos decani predicti ad preces et requisitionem dictorum uenditorum litteris istis sigilla nostra duximus aponenda. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi. Cop. Reg., G. 132, fol. 188-189. Décembre 1664, Arviset. N° 79. Octobre 1283. Donation au seigneur de Thart sa vie durant d’un fief, par Robert, duc de Bourgogne. Nos Robers dux de Bourgoigne facons sauoir a touz cels qui cestes lettres uerront, que Nos le fie que mes sires Guillaumes de Lambre, cheualiers, tenoit de nos a Uerrenges donons a Noble homme nostre bon ami et feial Iahan seignour de Thar, cheualiers, a sa uie tant solement et apres sum deces le diz fiez retornera a nos et es noz en autel point cum il i estoit quant nos le donasmes au dit seignour de Thar. Et est a sauoir que le diz Guillaumes de Lambre, cheualiers en est ja entrez par nostre commandement en la foy et en lommaige dou diz seigneur de Thar por le tesmoignaige de ceste lettre scelee de nostre seial. Donnee à Roure le Jour de Noel en lan de Grace M. CC. quatreuinz et troys. Rég., G. 403, Parchemin scellé sur double queue. {104}N° 80. Octobre 1283. Acquisition d’une pièce de terre. In nomine... Ego Martinus de Mediomonte dictus Bouchoz... uendidi, quittaui et concessi perpetuo Aluydi de Maleyo, Iuhannete de Dyuione, Ysabelli, Huguete monialibus et Suplicie conuerse de Prato Longuo unam peciam terre arabilis liberam pro decima sitam desuper saretam contornantem super les Ioniches inter terram Quonstancii Plector ex una parte et terram Perrini Barron ex altera nomine ecclesie sue de Prato Longo pro quatuor libris et decem solidis Uiennensibus dequibus... deuestiens, religiosas mulieres moniales et conuersas predictas corporaliter inuestiui et in possessionem induxi... Hanc autem uenditionem, solutionem, uestituram predictas nos Garinus, Iohannes et Petrus liberi predicti Martini laudamus, uolumus... Insuper ego Martinus predictus teneor et promitto me pro supradictis emptricibus cum personas omnes ubique locorum et in omni curia meis sumptibus propriis opponere ac etiam respundere et eas inde seruare modis omnibus indempnes, siqui calumpniatores apparerent — quod absit — ... Nos uero moniales omnes et conuersa predicte notum facimus in presentibus uniuersis quod nos peciam terre predictam sacristarie ecclesie de Prato Longo post decessum nostrum quumque perpetuo damus, concedimus et quittamus promittentes sub uoto religionis nostre nos contra donationem istam non uenire {105}decetero nec aliquid uenditare seu etiam reclamare. In tocius rei testimonium litteris istis ego Martinus predictus et nos moniales et conuersa predicte sigillum uenerabilis uiri et discreti magistri Guidonis decani Xristianitatis Sancti Sequani una cum sigillo ecclesie Floriaci rogauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia domini Martini presbiteri, Henrici, clerici de Floriaco... Orig., G. 437. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. N° 81. Novembre 1283. Vente de 20 sols de cens. In nomine... Nos Ysabellis, relicta Andree dicti Pahuot, Heluydys, Sibilla, Perroneta, sorores, filie dicti Ysabellis et quondam dicti Andree... uendimus et concessimus magistro Stephano de Iancigneyo fysico Dyuionensi pro se et eius heredibus ac omnibus in hoc ab ipso causam habentibus in hereditatem perpetuam uiginti solidos monete Uiennensis censuales et de annuo et perpetuo redditu. Quam uendicionem fecimus precio decem librarum Uiennensium de quibus... Quos uiginti solidos Uiennensium... assedimus super totam domum nostram et super mansum retro situm et super mansum et omnes pertinencias ipsius domus.... Quae omnia et singula supradicta, nos Ysabellis, Heluydis(ys), Sibilla, Perroneta liberi dictorum Andree et Ysabellis laudamus et tenemus ac obseruare perpetuo promittimus iuramento... In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum curie ducis Burgundie rogauimus {106}apponi... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Hugoneti de Iancigueio, Nicholay de Couieto, clerici... Orig., G. 271. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 128, fol. 13, n° 6. N° 82. Novembre 1283. Acquisition du quart d’une pièce de vigne à Ahuy. In nomine... Ego Damona filia defuncti Lamberti de Saulx... uendo... quartam petiam unius petiae uineae continentem circiter duo iornalia sitam in finagio de Aquaductu desuper Aigias inter cheminum per quod itur de Aquaeductu ad Fontanas et uineam Guillemeti, filii Domaingeti de Uillacomitis, et contornat super clausum dictorum emptorum et uineam quae fuit Lamberti de Besua precio undecim librarum Turonensium quas recepi in pecunia... Hanc autem uenditionem ego Guillermetus Uillos de Aquaeductu uolo, laudo et concedo et de uoluntate mea confiteor esse factam iuste; nos uenditrix et laudator tenemur et promittimus... Actum in praesentia Hugonis de Cabilone..., domini Ioannis, curati de Fontanis et Pariseti de Ysurta, clerici... Sigillatum in cera uiridi sub duplica cauda pergameni. Copie Reg., G. 132, fol. 192 et 193. Décembre 1664, Arviset. {107}N° 83. Novembre 1283. Vente à l’abbaye d’une maison, d’un pressoir, de vignes à Chenôve et à Marsannay. In nomine... Ego magister Stephanus de Gaucygneio, physicus Dyuionensis... quod ego prouida deliberatione... uendo... medietatem meam cuiusdem domus cum torculari in eadem sito et cum pertinenciis, appendiciis, manso et iuribus eiusdem medietatis sita apud Canabas, Cabilonensis dyocesis, iuxta domum Sebille, filie quondam Henrici Extruemus(i) ex una parte et iuxta chiminum per quam (sic) itur ad nemus de Canabis; item tres pecias uinearum sitas retro domum supradictam, quarum prima sita est iuxta uineam quam possidet Humbertus Fauconeti ex una parte et dictum chiminum ex altera, secunda uero sita est iuxta uineam quam possidet dictus Humbertus ex una parte et iuxta uineam capituli Eduensi ex altera, et tercia uero sita est iuxta uineas quas hinc inde possidet et tenet Humbertus supradictus; item duas pecias uinee sitas in finagio de Marcennayo, quarum una sita est in loco qui dicitur es Eteles, iuxta uineam quam possidet dictus Humbertus, ex una parte et iuxta uineam Milonis de Argilleres ex altera, et alia sita est ad pedem montis iuxta uineam quam dictus Humbertus possidet ex una parte et iuxta uineam dicti Canot ex altera; item quandam cuppam meam quam habeo in predicto domo, cum omnibus rebus et ustensibus meis in eandem existentibus a dictis religiosis predicta omnia et singula in {108}dicta uenditione contenta, tenenda, possidenda pariter et habenda perpetuo pacifice et quitte pro centum et uigenti libris Uiennensium purorum et legalium mihi ab eisdem religiosis iam solutis in numerata pecunia de quibus teneo me insoludum pro pagato. Quare de... deuestio... et inuestio... Abrenuncians... curie ducis Burgundie... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., domini Milonis de Reneuues, domini Benedicti de Espaigneyo, presbitorum... Cop. Reg., G. 126, fol. 59, n° 51. N° 84. Novembre 1283. Fondation d’anniversaire. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. octogesimo tercio mense nouembri. Ego magister Stephanus de Gencigneio, physicus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego in sana et bona memoria per Dei gratiam existens, cum nichil sit morte cercius et nichil incercius hora mortis considerans que beneficiis et seruicis michi a uiris religiosis abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis impensis et que michi fuerunt quam plurimum fructuosa, in recompensacionem dictorum beneficiorum nec non et pro remedio anime mee et aniuersario meo in ecclesia Sancti Stephani predicta annuatim faciendo, dono, concedo atque quitto in puram et perpetuam elemosinam dictis religiosis et eorum successoribus uiginti solidos dicte monete Uiennensis censuali et de annuo et {109}perpetuo redditu quos habeo super quandam domum et mansum situm Dyuione in uico Portae cænonicorum et se ingerunt ab eodem uico usque ad domum que fuit Odonis Loychot et a uico qui ducit se uersus nouum uicum usque ad domum Henrii Munerii quos quidem uiginti solidos aquisiui ab Ysabella, relicta Andree dicti Pauot, Heluyda, Sibilla et Perroneta sororibus et filiabus dicte relicte et qui uero uiginti solidi annuatim in festo Assumptionis beate Marie Uirginis debentur solui; et de eisdem uiginti solidis et omni iure, actione, ratione quod et quas habeo uel habere possum contra dictas relictam et eius filias; et in domo et manso predictis ratione dictorum uiginti solidorum inuestio dictos religiosos per traditionem presentis instrumenti et littere super dicta acquisitione confecte... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Hugoneti de Gencigneio et clerici et domini Benedicti, presbiteri... Orig., G. 271. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 127, fol. 54, n° 12. — Cop. Reg., G. 128, fol. 13, n° 7. — Cap. Reg., G. 132, fol. 194. — Décembre 1664. Arviset, scellé en cire verte. N° 85. Janvier 1283/4. Ratification par l’Abbaye de Saint-Etienne d’une fondation faite par Jean de Thart. Nos frater Girardus, permissione diuina abbas ecclesie Sancti Stephani Diuionensis, totusque eiusdem loci conuentus Lingonensis dyocesis... {110}quod cum dominus Iohannes, dictus de Thart, miles, pro remedio anime sue et uxoris sue uidelicet domine Eustacie nec non et antecessorum dederit et concessit in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Beati Petri de Thart, ac eidem perpetuo garantire promisit contra omnes essartum suum integrale situm apud Thart castrum quod essartum dicitur insula bonorum hominum sicut se magister ab essarto Pisciculi usque ad rippariam pro anniuersario suo, uxoris sue et antecessorum suorum annis singulis in predicta ecclesia de Thart perpetuo celebrando uidelicet die Iouis post Purificationem beate Marie, quod predictum anniuersarium pro re superius data prior de Thart et eius successor qui fuit fuerit pro tempore celebrabit et faciet et ad hoc exequendum conuocabit tresdecim presbiteros cum totidem clericis qui habebunt plenariam refectionem de tribus ferculis, uidelicet carnes salsas cum coquina carnes recentes et carnes assas, panem et uinum sufficiens. In fine uero mense habebit quilibet presbiterorum tresdecim denarios monete currentis pro tempore et quilibet clericorum tres ad hoc autem prandium dictum dominus de Thart uel successor suus qui fuerit domus loci pro tempore debent uocari se tercio. Et si ipse uel successor suus ad prefatum anniuersarium die prefixa uenire non possent aut nollent tamen die illa sollempnizaretur anniuersarium superius memoratum, uult etiam et precipit dictus dominus de Thart quod omnes leprosari parrochie de Thart accedant ad dictum prandium et quod habeant plenariam refectionem cum tribus denariis quos quilibet {111}eorum habebit. Item uult dictus dominus de Thart quod pauperibus dicti loci detur elemosina secundum quod dicto priori uidebitur expedire: uult etiam et precipit dictus dominus de Thart quod dictus prior uel qui fuerit pro tempore in dicto Essarto suam habeat uel possit habere custodiam et quod de ipso possit facere terram arabilem seu uoluntatem suam quandocuncque seu uiderit expedire. Et hec facta sunt salua iusticia dicto domino et suis successoribus retenta et parchia. Confitetur etiam et recognoscit dictus dominus de Thart quod tenet in purum et proprium alodium de Maigneio essartum superius nominatum. Et omnia et singula superius diuisa tenemur et promittimus bona fide teneri, facere adimpleri et inuiolabiliter et perpetuo obseruari a dicto priore et successoribus suis obligantes ad hoc specialiter et expresse dictum priorem et eius successores et omnia bona dicti prioratus mobilia et immobilia ecclesiastica et mondana. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla nostra duximus apponenda. Datum et actum in capitulo nostro, anno Domini, M. D. octogesimo tercio, mense ianuario. Orig., G. 397. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. (Cf. n° 72). N° 86. Janvier 1283/4. Vente à Saint-Etienne d’un journal de terre à Ahuy. In nomine... Nos Anxions de Aquaeductu et Mariona eius uxor... uendimus... unam petiam {112}terrae continuentem circiter unum iornale sitam in finagio de Aquaeductu, subtus Crucem de Layseraule, iuxta terram Moingenetae, relictae Christianae Curonot et iuxta terram Humbeleti Berbis uel heredum suorum... pretio centum solidorum Uiennensium de quibus... Actum in presencia Hugonis de Cabilone..., Andreae Charruotte, et Andreae Uoule... Sigillatum in cera uiridi. Cop. Reg., G. 132, fol. 193. — Arviset, décembre 1664. N° 87. Février 1283/4. Bail à cens. In nomine... Ego Iohannetus, dictus Nyoz de Cutigneyo... quod ego, considerata utilitate mea retinui et accepi ad fermam et ad censam ad uitam meam tantum modo a uiris religiosis, priore et conuentu ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis quandam domum suam cum manso et eius pertinenciis sitam in castro Dyuionis inter domum boni Ualloti de Nuyz et domum Guillermi dicti Marie, clerici, pro uigenti solidos monete currentis pro tempore, quos dictis religiosis uel eorum mandato reddere teneor et promitto... singulis annis quamdiuuixero in festo natiuitatis beati Iohannis Baptiste alioquin uolo me teneri extunc eisdem ad emendam quinque solidorum dicte monete quam domum manutenere teneor quamdiu uixero. Et si in premissis aut aliquo premissorum defecero uolo quod extunc dicti religiosi auctoritate eorum perpetua ad dictam domum recureant {113}et ex ipsa fructus suos faciant modis omnibus usque ad satisfactionem et emendationem predictorum. Et propter has conuentiones dicti prior et conuentus de predicta domo, manso et pertinenciis me quamdiu uixero corporaliter inuestierunt et eandem mihi contra omnis bona fide garantire promiserunt... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Pariseti de Belna et Iohannis lotharingi, clerici... Cop. Reg., G. 128, folio 17, n° 11. N° 88. Février 1283/4. Vente faite à André de Quetigny, par Adeline, fille de feu Constans Bonechose et par Gérard Russins, d’une pièce de terre située sur le territoire de Quetigny. In nomine... Nos Adelina, filia defuncti Costancii Bone Chose de Cutigneio et Gerardus dictus Russins, maritus eius... uendimus Andree de Cutigneio, domicello, unam peciam terre sitam in fynagio de Cutigneio uersus uineas iuxta terram emptoris et terram abbatis et conuentus Sancti Stephani Diuionensis. Quam uenditionem fecimus precio trigenta solidorum Uiennensium et de quibus tenemus nos plenarie propagatis; propter quod de predicta pecia terre deuestimus... liberam pro terciis et pro decima perpetuo... Ego uero Andreas filius dicte uenditoris dictam uenditionem laudo et non contraire... presentia Hugonis de Cabilone..., Iohannis lotharingi et Guillelmi Anxion... Orig., G. 380. Parch. sellé sur double queue. {114}N° 89. Mars 1283/4. Vente faite à Saint-Etienne de trois pièces de terre à Quetigny, deux aux Arbues et une à Laubespin. In nomine... Ego Aalix, filia defuncti Perronetti le Chastelenet de Dyuione... uendo, concedo et imperpetuum quitto... tres pecias terre sitas in fynagio de Cunctigne, prima es Arbues inter terram dictorum emptorum et terram Andree de Cunctigne, domicelli; alia es Arbues desuper la Plainchote iuxta terram Uienneti le Niot et terram Hugueneti Bureteal; alia uero sita est a Laubespin an Baul iuxta terram Guidonis Chauchart et terram Gerardi dou Pasquer. Hanc autem uenditionem ego Constancius li Recorterres maritus dicte Aalix dictam uenditionem laudo et non contraire promitto iuramento... Quam uenditionem feci precio septem librarum Uiennensium, de quo precio plenam solutionem recepi a dictis emptoribus in pecunia numerata et de quibus tenemus nos plenarie propagatis... presencia Hugonis de Cabilone..., Iacquetti de Cunctigne et Andree, domicelli... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, f. 183. — Arviset, 1664, scellé en cire verte. N° 90. Mars 1283/4. Acquisition par Saint-Etienne de trente-deux sols de cens sur une maison en la paroisse Saint-Nicolas. In nomine... Ego Guillelmus Bequace, filius defuncti Nicolay Bequace, burgensis Dyuionis... {115}uendo... triginta et duos solidos Turonensium legalium censuales annuatim eisdem uel mandato suo et in perpetuum in festo beati Remigii persoluendos alioquin uolo teneri dictis religiosis annuatim in crastino diei festi quo festo dicti triginta et duo solidi non fuerunt persoluti in septem solidis Turonensium pro emenda et nomine emende. Quam uenditionem feci precio uiginti et quatuor librarum Uiennensium de quibus..., quare teneor et promitto per iuramentum meum dictos uiginta et duos solidos cum dicta emenda annuatim sicut superius est expressum et diuisum dictis religiosis reddere et soluere ad cuius rei maiorem securitatem dictam censam et dictam emendam assideo et assigno eisdem religiosis super quandam domum cum fundo, manso, cellario eiusdum et medietatem plastri retro siti, que domus sita est in parochia sancti Nicolai Dyuionis iuxta uiam publicam per quam itur ad domum es Quartaux et domum prioris et fratrum Uallis beate Marie prope Talentum; quam domum cum omnibus rebus in dicta assignatione contentis promitto per iuramentum... garantire... et ea omnia in dicta assignatione contenta in tali statu quo nunc sunt aut in meliori tenere... Et quamcito in premissis uel aliquo premissorum deficero: uolo et concedo ut dicti religiosi uel eorum mandatum ad predicta omnia superius obligata uel in dicta assignatione contenta reccurrant et recurrere possint et debeant et ea teneant pro uoluntate sua facienda quousque de predicto fuerit dictis religiosis plenario {116}satisfactum. Renuncio siquidem... Actum in presentia Hugonis de Cabilone... Griffonis Pelerini et Guillelmi dicti Croichot, clerici... Orig., G. 203. Parch. scellé sur double queue. — Copies Reg., G. 132, fol. 217, février 1663, Arviset, scellé en cire verte; Reg. G. 127, fol. 88, n° 10; Reg. G. 128, fol. 24, n° 8. N° 91. Février 1283/4. Vente à Saint-Etienne de deux journaux de vignes à Ahuy. In nomine... Nos Odettus, filius domini Lamberti de Salione et Damnona soror ipsius Odetti... uendimus... quamdam petiam uineae continentem circa duo iornalia sitam in finagio de Aquaeductu desuper Aigeas, iuxta uineam dictorum religiosorum ex una parte et iuxta uiam quae tendit ab Aquaeductu apud Fontanas ex altera et se ingerit ab una parte de longo super uineam dictorum religiosorum, quam aquisierunt a Stephano dicto Cheurot de Salmasia et de altera parte de longo similiter super clausum defuncti Lamberti de Blesua, limito quodam intermedio... pretio uidelicet triginta sex librarum Turonensium... Uenditionem autem solutionem et inuestituram praedictas, ego Agnes, uxor dicti Odetti, et ego Guillermetus dictus Uilloz de Aquaeductu, maritus dictae Damnonae, laudamus, uolumus et concedimus. Insuper nos Odettus, Damnona, Agnes et Guillermetus, praedicti, promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum... praedictam petiam uineae liberam pro decima et censu qui debentur emptoribus... Actum in praesentia Hugonis de Cabilone..., {117}Hugonini dicti Chamlant de Aquaeductu et Garini dicti Decani de Aquaeductu. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Copie Reg., G. 132, fol. 192. Décembre 1664, Arviset. N° 92. Février 1283/4. Vente à Saint-Etienne de deux journaux de vignes à Ahuy. In nomine... Nos Odettus et Damnona, liberi defunti domini Lamberti de Salione... quod cum nos perpetuo uendiderimus uiris... quamdam petiam uineae continentem circa duo iornalia sitam in finagio de Aquaductu desuper Aigias, iuxta uineam dictorum religiosorum et uiam quae tendit ab Aquaeductu apud Fontanas, confitemur et asserimus quod si dominus Odo de Salione, curatus de Domna Petra, presbiter, seu aliqui alii quicumque sint quoquomodo aliquid petentes in petia uineae praedicta nos dictos religiosos super hoc indemnes abseruabimus perpetuo, et propter hoc ponimus et obligamus et manu dictorum religiosorum medietatem cuiusdam petia uineae continentis duo iornalia sitae in finagio du Ualmin qui partitur cum dicto domino Odone iuxta uineam curati de Uera et iuxta uineam relictae Ioannis dicti Uilliet et iuxta uineam leprosoriae Diuionis, et iuxta uiam quae tendit at Roffeium et de praedicta medietate dictae petiae uineae dictos religiosos inuestimus: hanc autem obligationem, ego Agnes uxor dicti Odetti et ego {118}Gaillermetus dictus Uillos de Aquaeductu, maritus dictae Damnonae laudamus... et dictis religiosis concedentes ut ad dictam medietatem dictae petiae uineae recurrant quam cito — quod absitdictus Odo seu aliqui alii inquietauerint super uinea praedicta. Quam medietatem dictae petiae uineae uolumus quod ex tunc propter hoc et ratione damnorum qui occasione huismodi incurrerint teneant et pacifice possideant quousque permaneant in possessione pacifica uineae praedictae uenditae et quousque de damnis inde habitis sit eis integraliter satisfactum... Actum in praesentia Hugonis de Cabilone..., domini Ioannis, curati de Fontanis, Ioannis lotharingi, clerici, et Hugonis dicti Chamlont de Aquaeductu... Sigillatum in cera uiridi. Copie Reg., G. 132, fol. 190-191. Déc. 1664, Arviset (Cf., n° 91). N° 93. Février 1283/4. Vente à Saint-Etienne de trois quartiers de vignes à Ahuy. In nomine... Ego Martinus dictus Uooges de Diuione, bolancheius... uendo... quamdam petiam uineae continentem circiter tria quarteria sitam in finagio de Aquaeductu en Proueires iuxta uineam Humberti, filii Pereneti Doridant, defuncti, de Aquaeductu et uineam Nicoleti Textoris de Diuione; quam uenditionem feci pretio nouem librarum Uiennensium et de quibus... liberam pro decima et censu perpetuo contra omnes in omni {119}curia... Actum in praesentia Hugonis de Cabilone..., Girardi de Curtili Sancti Stephani et Stephani de Pesmis... Sigillatum in cera uiridi. Cop. Reg., G. 132, fol. 190. Déc. 1664, Arviset. N° 94. Mai 1284. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de terre à Quetigny. In nomine... Ego Beleta, filia defuncti Nardiuni de Bordis Dyuionis... quandam peciam terre... de Cutigneio inter terram Mileti de Cutigneio et terram Iohanneti, generis Nardiuni de Bordis, precio sexaginta et decem solidorum Uiennensium... Hanc autem Clemens, maritus dicte Belete laudo et concedo; insuper nos Beleta et Clemens predictus promittimus et tenemus quilibet nostrorum insolidum sub obligatione bonorum... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Guillelmi Pelin, maioris Dyuionis et Stephani de Brayseio, prepositi de Talento... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 184. — Arviset 1664, scellé en cire verte. N° 95. Juin 1384. Bail à cens. In nomine... Nos Willermus, Iohannes, Macellus, Billonus, Hugoninus et Theobaldus, fratres filii defunti Petri Broquart de Potengeyo... quod {120}nos sponte prouide retinuimus, accessauimus et ad censum annuum accepimus a uiro religioso, fratre Girardo, humili abbate Sancti Stephani Dyuionensis et conuentu eiusdem loci et ab eorum successoribus quoddam mansum suum situm in finagio de Potangeyo in quo moramur et est iuxta pasquerium ex una parte et terram dictorum es Reneueaux ex altera; item duas pecias terre arabilis sitas in finagio de Potangeyo ubi dicitur en Ueleis; item unam peciam terre sitam es Peraux in finagio de Longa Curia; item decem iornalia terre sita es Rotures des Essars, in finagio de Potengeyo, inter terram dictorum es Reneueaux et terram liberorum Wilelmeti Carsie pro quibus superius antesatis rebus tenemur et promittimus per iuramenta nostra... reddere et soluere annis singulis de cetero apud Dyuionem in abbatia Sancti Stephani Dyuionensis infra festum Natiuitatis Domini, quatuor eminas auene ad mensuram Dyuionensem et nisi quatuor anime predicte fuerunt ut dictum est persolute, tenebimur in crastino dicti festi eistem religiosis ad emendam unius bicheti auene. Et si unus uel plures nostrum a dicto manso recederent aut recederet, ille uel illi qui dictum mansum cum aliis terris teneret uel tenerent, soluere tenerentur censam supradictam cum emenda supradicta. Et est sciendum quod ad predicta tenenda et soluenda tenemur quamdiu in dicto manso morabimur. Item sciendum est quod quamdiu in dicto {121}manso morabimur et predicta tenebimur, erimus iusticiabiles religiosorum predictorum et de terris arabilibus et terciabilibus contentis in predictis rebus soluere tenebimur, et promittimus dictis religiosis tercias et alia onera que debentur. Item sciendum est quod si forte nos omnes fratres predicti a domo dictorum religiosorum recederimus statim predicta omnia in adcensatione contenta ad dictos religiosos et eorum successores, cum omnibus meliorationibus crementis et edificiis reuertentur perpetuo pacifice et quiete. Hec autem omnia et singula predicta... Sigillum curie Burgundie... Copie Reg., G. 126, fol. 64, n° 2. N° 96. Décembre 1284. Vente d’une terre à Sennecey. In nomine... Nos Nycholaus Poi Dargent de Dyuione, Osanna eius uxor, Bella et Melineta eorum filie... uendimus... Girardo dicto Arnaut, de uico Bordarum Dyuionensium unam peciam terre continentem duo iornalia, unum quarterium et triginta quatuor perthicas sitam in finagio de Seneceyo desuper Gouadrant iuxta terram abbatis et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis et iuxta terram Nycholay et Wieneti Arnaut, quam uenditionem fecimus precio nouem librarum, septem solidos et sex denarios Dyuionenses, nobis a dicto emptore traditorum et deliberatorum in pecunia numerata et de quibus... Sigillum curie Burgundie... Copie Reg., G. 126, fol. 67, n° 15. {122}N° 97. Janvier 1284/5. Donation faite à Saint-Etienne de trois pièces de terre, l’une à Chevigny, les deux autres à Quetigny; de deux pièces de vigne à Dijon et à Fontaine, et du quart d’une soiture de pré au dessus de Quetigny. In nomine... Ego Renaudus, dictus Ameroux et ego Clara, eius uxor..., quod nos consideratis beneficiis, seruiciis et corialitibus nobis a uiris religiosis... diu est impensis et que supra dicta confitemur et asserimus ex certa sciencia et per iuramentum... nobis quumplurimum fructuosa fuisse ob eandem causam et maxime cumnullum bonum inremuneratum debeat pertransire, damus donatione irreuocabili ac insinuata facta inter uiuos, concedimus, deliberamus, quittamus atque tradimus pro nobis et successoribus nostris inperpetuum prefatis religiosis pro se et eorum successoribus, tres pecias terre arabilis, quarum due site sunt in finagio de Cuncteigneyo, una scilicet ibi uero dicitur in Campis Albe Rippe, iuxta terram Aubuci dicti Mairot ex una parte et iuxta terram Pariseti Taleueal ex altera, alia uero es Nayseours, iuxta terram Andree de Cuncteigneyo domicelli, ex una parte et iuxta terram filii Boaudi ex altera, et alia pecia sita est in finagio de Cheuigneyo ibi uero dicitur en Griselois, iuxta terram boni Ualleti dicti Fuelemet ex una parte et iuxta terram Ualteri nepotis domini Bertheri; item duas pecias uinee sitas in finagio Dyuionensi, una uidelicet en Beligne iuxta uineam religiosorum magistri et fratrum domus hospitalis Ierosolimitani {123}Dyuionis ex una parte et iuxta uineam liberorum Humbeleti de Curia Ahnulphi (Arnulphi) ex altera et alia pecia sita est en Sauerne desubtus Fontanas iuxta uineam liberorum magistri Hugonis Lathonii defuncti, ex una parte et iuxta limitem communem ex altera: item et quartam partem cuiusdam secture prati siti desubtus Cunctigneyum, ibi uero dicitur in prato dominarum iuxta pratum predicti Aubuotti le Mairot et pratum relicte Hugonini Sarron; quare de predictis omnibus et singulis superius datis et concessis deuestimus nos et nostros heredes et dictos abbatem et conuentuum... inuestimus... Renunciamus insuper in hiis omnibus et singulis supradictis ex certa sciencia pro nobis et nostris heredibus prout cuilibet nostrorum competit sub prestitis iuramintis exceptionibus doli et in factum deceptionis in aliquo, beneficio, in integrum restitutionis, dotis, dotalitii et ypothece beneficiis, omni iuri in fauorem mulierum introducto, iuri dicenti mulieribus in iure uel in facto errantibus fore succurendum; item iuri dicenti donationem excedentem quingentos aureos sine insinuatione non ualere et omnibus aliis exceptionibus, allegationibus, iuribus et deffensionibus ad hoc pertinentibus que nobis et nostris heredibus possent, competere uel prodesse, adueniendum contra tenorem presentium litterarum... Hugonis de Cabilone... Hugonis Fautrelli, Laurentii, clerici, et Perroneti Garciferi, dicti Hugonis Fautrelli... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, f. 185, 186. — Arviset, 1664, scellé en cire verte. {124}N° 98. Mars 1284/5. Traité entre Jean de Vergy, sénéchal de Bourgogne, et l’abbaye de Saint-Etienne, au sujet des dîmes et des tierces. Uniuensis presentes... litteras inspecturis. Ego Iohannes de Uergeyo, senescallus Burgundie et dominus Mirabelli, miles... quod per inquisitionem diligentem quam de iure quod uiri religiosi... in terciis Mirabelli feci fieri mihi constat quod terre tocius finagii Mirabelli sunt ab antiquo et esse debent terciabiles ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis exceptis terciis inferius designatis uidelicet terciis territoriorum de Forest, de Praceaus, de Montrocois, de Deuelle, de Cheuigny. Item in aliis territoriis dicti finagii sunt a terciis libere terre domini Mirabellis, prioris dicti loci et hominum suorum domini Iohannis de Auanna, domini Petri de Dambrone, domini Marcelli de Dambrone, domini Petri de Chanconnayo, domine Danceens, domini Petri de Sancto Sequano, domini Hugonis de Chugis templariorum militum de Branc, domini Odonis de Mirabello, militum de Renauis, domini Guillelmi Chaperon, Iohannis de Boans, domine Rosete, Ualonis de Porta castellani, Ebrardi condam prepositi, Michaelis condam prepositi, Huonis de Martey, Girardi, Petri Surdi, Hugonis Goyot, Petri Comte, domicellorum in bosco Arnoul, domine Brune. Cum autem uiri religiosi frater Girardus, abbas et conuentus ecclesie mihi dederint et concesserint fructus dictarum terciarum percipiendos et habendos ad uitam meam solum modo ego promitto dictis {125}abbati et conuentui exigere seu exigi facere anno quolibet et leuare nomine dictorum abbatis et conuentus integraliter dictas tercias et earundem fructus toto tempore uite mee pro dictis aut terciis et decimis exigendis et leuandis ego uel mandatum meum et dicti abbas et conuentus uel mandatum ipsorum ponemus singulis annis ante messes et instituemus seruientes communes ydoneos et fideles qui iurabunt mihi et dictis abbati et conuentui uel mandatis nostris quod decimas et tercias in dicta uilla Mirabelli et alibi extra uillam ab illis qui ibidem non afferunt blada sua cum integritate exigent, percipient et leuabunt et mihi tercias deliberabunt quamdiu uixero et decimas deliberabunt abbati et conuentui memoratis. De mercede autem seruientium si decime plus ualeant quam tercie soluent dicti abbas et conuentus secundum quod decime plus ualebunt. Si uero tercie plus ualeant ego soluam secundum quod plus ualebunt. Obligo quod de heredibus et successoribus meis illum uel illos qui pro tempore fuerit et fuerint dominus uel domini Mirabelli ad hoc quod ipsi curent et faciant quod omnes illi qui in finagio supradicto aliquas terras excolent in futurum soluant et reddant decimas abbati et conuentui supradictis et eorum successoribus imperpetuum et tercias postquam de terris superius designatis in uilla de Mirabello et alibi extra pro ut superius est expressum. Et uolo quod ad hoc faciendum dicti heredes et successores mei per iudicem secularem uel per censuram ecclesiasticam si necesse fuerit compellantur, uolo insuper et precipio quod quicumque pro {126}tempore fuerit imperpetuum prepositus Mirabelli iuret quod dictas tercias et decimas cum integritate soluere et reddere faciet abbati et conuentui memoratis illos qui non soluent ad requisitionem dicti abbatis et conuentus uel ipsorum mandati super hoc compellando. Post decessum autem meum dicte tercie ad dictam ecclesiam Sancti Stephani predicte reuertentur, absque proprietate uel sasina aliqua a meis heredibus uel aliquo alio in predictis terciis reclamanda. Hec autem omnia et singula supradicta promitto per iuramentum meum ad sancta Dei euangelia prestitum corporale me seruaturus et ad impleturus pro ut superius sunt expressa. In cuius rei testimonium litteris istis sigillum meum duxi apponi. Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, mense marcio. Copie Reg., G. 126, fol. 105 et 106, n° 11. N° 99. 29 Mars 1285. Donation au chapitre de Saint-Etienne d’une rente dont la donatrice avait l’usufruit. Uniuersis presentes... ego dicta Iaye, relicta domini Humberti, quondam uigerii de Diuione, militis, notum facio, quod cum ego haberem ad uitam meam tantum modo sexdecim solidos et octo denarios Uiennensium super furnum castri Diuionensis percipiendos et habendos singulis annis et post decessum meum predicti sexdecim solidi et octo denarii ex legato predicti mariti mei {127}ad religios uiros abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis et ad dictam ecclesiam imperpetuum debeant peruenire. Ego uero sponte prouide confidentis forniciis et bonitatibus que et quas predicti religiosi michi et meis fecerunt et que refero michi et meis quumplurimum fructuosa fuisse in recompensatione predictorum et pro remedio anime mee et antecessorum meorum predictos sexdecim solidos et octo denarios do et concedo et quicto imperpetuum religiosis supradictis, de quibus... deuestio... Has autem donationem, concessionem et quietationem, ego Perellus, filius predictorum Iaye et Humberti, uolo, laudo, confirmo et approbo... In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie (curie officialis Lingonensis) supplicauimus et obtinuimus apponi. Et nos officialis predictus ad requisitionem predictorum Iaye et Perrelli sigillum curie nostre prout litteris duximus apponi. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto die Iouis post Pascha. Cop. Reg., G. 127, fol. 172, n° 7. N° 100. Mars 1285. Acquisitions de terres sur Couchey par le chapitre. In nomine... Ego Beleta filia quondam Iohannis Pontrelli de Coicheyo... uendo... uiro religioso fratri Geruasio humili priori de Marcennayo quatuor petias terre continentes circiter quatuor iornalia sitas in finagio de Coicheyo, due ex ipsis {128}ubi dicitur es Arbues, una iuxta uineam heredum au Boneret et iuxta terram Uieneti, filii Mileti de Argilleyo, alia iuxta terram Heluyde, filia quondam Perroti au Menuet terra ubi dicitur en Corcellotes iuxta terram Simonis Coignot hinc et inde, quarta ubi dicitur es Crais de Fontanis melius iuxta terram Arneri le Cueleret et iuxta terram liberorum de Cuelle, quictam pro uno denario censuali et decima ab omni onere seruitutis. Hanc autem presentem uenditionem facio precio septem librarum et decem solidorum Uiennensium, de quibus me teneo integre pro pagato... Hec autem omnia supradicta, ego Perellus Masthere, maritus dicte Belete uolo, laudo... curie domini ducis Burgundie... Actum in presentia Hugonis de Molinis, notarii Diuionensis. Haymonis, cantarii et Pegnini, pelliparii... Cop. Reg., G. 127, fol. 257, n° 3. N° 101. Avril 1285. Vente à l’abbaye de Saint-Etienne de terres à Sennecey. In nomine... Nos Petrus et Iohannes, dicti Ualioz, fratres, burgenses Dyuionenses... uendimus... duas pecias terre continentes iornale et dimidium sitas in finagio de Seneceyo, quarum una sita est en Uisam iuxta terram Stephani le Rouget et iuxta terram dictorum emptorum et terram maiorisse de Seneceyo, precio duodecim librarum Uiennensium dequibus a dictis abbate et conuentu nobis extitit plenarie satisfactum in {129}pecunia numerata et de quibus nos tenemus plenarie pro pagatis... Hanc autem uenditionem ego Agnes uxor predicti Iohannis, laudo, uolo, concedo de uoluntate mea confiteor esse factam et promitto per iuramentum meum non contrauenire... Sigillum curie Burgundie... Actum in presencia Hugonis de Cabilone..., Symonis, dicti Munerus de Seneceyo et Laurencii, clerici... Cop. Reg., G. 126, fol. 69, n° 20. N° 102. Avril 1285. Reconnaissance de dette. In nomine... Ego Theobaldus, dictus Quacenex de Aquaductu... quod ego debeo religiosis uiris et honestis domino abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis, karissimis dominis meis sexaginta et undecim solidos Uiennensium purorum et legalium ex uenditione frumenti et auene michi a dictis abbate et conuentu legitime facta et de quibus frumento et auena me teneo plenarius pro pagato. Quam pecuniam teneor et promitto per... reddere et soluere dictis abbati et conuentui uel eorum mandato secum presentes litteras habenti ad festum Omnium Sanctorum proximo uenturo cum omnibus dampnis et missionibus qua et quas dicti abbas et conuentus uel eorum mandatum fecerint, incurrerint aut sustinuerint pro recuperatione dicte pecunie super quibus teneor et promitto eis credere solo suo simplici uerbo absque alia probatione super hoc facienda, pro quibus omnibus supra dictis melius adimplendis, obligo, {130}pono, trado, delibero et concedo in manu dictorum abbatis et conuentus uel eorum mandati unam domum cum manso eiusdem sitam apud Aquaductum iuxta domum Humberti Grenote et iuxta mansum Costeneti le Buichous; item unam peciam terre continentem duo iornalia, sitam in finagio Aquaductus es Alues iuxta terram dicti Humberti et iuxta terram Bartholomei Prin et Noiz. Uolens et concedens quod quamcito defecero in aliquo predictorum ut dictus abbas et conuentus uel eorum mandatum ad omnia predicta sibi obligata recurrent ea uendant et de denariis inde prouenientibus sibi ad plenum satisfaciant super debito supradicto quam uenditionem si fieri contingerit ex nunc laudo et emptore garantire promitto. Confiteor etiam et fissero per meum iam prestitum iuramentum me et omnia predicta superius obligata esse talliabilia et explectabilia dictorum abbatis et conuentus et ad eorumdem uoluntatem... curie Burgundie... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Uillermi Barbe et Iohannis Racat... Copie Reg., G. 126, fol. 90, n° 9. N° 103. Avril 1285. Donation entre vifs. In nomine... Ego Girardus Monetarii de Dyuione... Quod ego consideratis meritis bonis curialibatibus et seruiciis ac etiam commodiis qua et quos uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani {131}Dyuionensis, quorum sum homo mihi fecerunt multociens et impenderunt et cotidie facere et impendere non cessant et cum nullum bonum irremuneratum debeat pertransire. Ego in remunerationem predictorum, do, trado, concedo et inperpetuum quitto dictis religiosis donatione irreuocabili facta inter uiuos domum quandam cum eius manso et pertinenciis sitam Dyuioni (sic) in uico es Anffroiz iuxta Portam Nouam, iuxta domus Odonis Dyienot et iuxta mansum Esbrardi le Rascher; item omnia bona mea mobilia et immobilia que nunc habeo et sum in futurum habiturus ubicunque poterunt inueniri, de quibus omnibus et singulis me penitus... Sigillum curie Burgundie... Actum in preseneia Hugonis de Molins, notarii Dyuionensis, magistri Hugonis Fanteelli et Laurencii, clerici... Cop. Reg., G. 126, fol. 54, n° 37. N° 104. Juin 1285. Lettre par laquelle l’abbaye de Saint-Etienne s’engage à payer annuellemement à messire Thibaut, chanoine de Langres, 16 livres tournois durant sa vie, au lieu de l’usufruit qu’elle lui accordait auparavant sur le quart du grand dime de Clénay, de Bretigny et d’Oigny. Uniuersis presentes litteras inspecturis frater Girardus, abbas, totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis, Lingonensis dyocesis, salutem in Domino, notum facimus quod nos pro quictatione, traditione et deliberatione quas {132}nobis fecit uir uenerabilis magister Theobaldus de Dyuione, canonicus Lingonensis de usu fructu quem habebat ad uitam inquarta parte quam habemus in tota magna decima uillarum et territorium et finagiorum atque pertinenciarum de Chenayo, de Bretigneyo et de Oingneyo, damus eidem et concedimus ad uitam suam sexdecim libras Turonnensium quas tenemur et promittimus eidem reddere annis singulis apud Dyuionem quandiu uixerit idem Theobaldus infra Bordas. Promittentes bona fide quod contra donationem predictam non ueniemus tacite uel expresse. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla nostra apposuimus. Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto, menso iunio. Orig., G. 334. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. N° 105. Juin 1285. Bail à cens. In nomine... Nos Uillelmus, Iohannes, Marcellus, Billomis, Hugoninus et Theobandus, fratres, filii defuncti Petri Broquart de Potangeyo... retinuimus, adcensauimus et adcensum annuum accepimus a uiris religiosis fratre Girardo humiliter abbate Sancti Stephani Dyuionensis et conuentu eiusdem loci et ab eorum successoribus quandam mansum suum situm in finagio de Potangeyo in quo moramur et est iuxta pasquerium ex una parte et terram dictorum es Raueneaux {133}ex altera; item duas pecias terre arabilis sitas in finagio de Potangeyo ubi dicitur en Uelers; item unam peciam terre sitam es Perreaux in finagio de Longa Curià; item decem iornalia terre sita es Rotures des Essars in finagio de Potangeyo inter terram dictorum es Raueneaux et terram liberorum Uillelmeti Carsie, pro quibus superius adcensatis rebus tenemur et promittimus... reddere et soluere annis singulis decetero apud Diuionem in abbacia Sancti Stephani Dyuionensis, infra festum Natiuitatis Domini quatuor eminas auene ad mensuram Dyuionensem et nisi quatuor eminas predicte fuerint ut dictum est persoluere tenebimur in crastino dicti festi eisdem religiosis ad emendam unius bicheti auene. Et si unus uel plures nostrum a dicto manso recederent aut recederet ille uel illi qui dictum mansum cum aliis terris teneret uel tenerent soluere teneretur uel tenerentur censam supradictam cum emenda supradicta. Et est sciendum quod ad predicta tenenda et soluenda tenemur quamdiu in dicto manso mora. Item sciendum est quod quamdiu in dicto manso morabimur et predicta tenebimus erimus iusticiabiles religiosorum predictorum et de terris arabilibus et terciabilibus contentis in predictis rebus soluere tenemur et promittimus dictis religiosis tercias et alia onera quae debentur. Item sciendum est quod si forte nos omnes fratres predicti a domino dictorum religiosorum recederemus statim predicta omnia in adcensatione contenta ad dictorum religiosorum et eorum successores cum omnibus meliorationibus cremintis et edificiis reuertentur perpetuo {134}pacifice et quiete. Hac autem omnia et singula predicta promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra predicta et sub obligatione omniuum bonorum nostrorum tenere, adimplere et non contra uenire... Actum in presentia Hugonis de Cabilone..., Iohannetti de Potangeyo et Guillermi de Cunctigneio... Orig., G. 379. Parchemin scellé sur double queue (Cf., n° 95). N° 106. Juillet 1285. Moyennant deux livres de cire, le meunier de Saint-Etienne est exempt de tailles et autres charges. In nomine... mense iullii, ego Hugoninus, magister molendinorum Sancti Stephani Diuionensis... quod cum uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis domini mei pro seruitiis a me impensis eisdem me et primum heredem meum masculum de meo corpore procreatum proprio penes ipsos in uilla Diuionis commorantes, ab omni tallia et omni exactione et onere quittauerint pro duabus libris cerae eisdem annis singulis uel eorum mandato in crastino Natiuitatis Domini persoluendis, scilicet a taillia, exactione et onere quae aliis eorum hominibus imponerent: promitto... dictas duas libras cerae annis singulis modo praemisso reddere et contra praemissa in toto uel in parte non uenire tacite uel expresse, saluis dominio, iustitia et iure alio dictorum abbatis et conuentus et ecclesiae eorumdem... per curiam Lingonensem... Et nos officiales {135}curiae Lingonensis ad preces dicti Hugonini litteris istis sigillum dictae curiae apposuimus. Actum anno et mense praedictis. Copie Reg., G. 132. — Arviset, mai 1664. N° 107. Juillet 1285. Donation entre vifs au Prieuré de Thart du quart de la dîme d’Eschigey. In nomine... Ego Perrinus de Thar, clericus, dictus Cheualeirs anime mee saluti cupiens prouidere... quod ego Deum habens pre oculis in extremis sane cunsiderans, cunsiderata salute anime mee nec non antecessorum et benefactorum meorum, ad hoc non coactus, non circunuentus, nec dolo inductus, sed prouideus et et spontaneus do, concedo et quitto in puram elemosinam et hereditatem perpetuam priori ecclesie Sancti Petri de Thar, patroni mei, donatione inquam irreuocabili facta inter uiuos quartam partem decime de Eschigeyo, que inqua decima partitur cum dicto priore de Thar. Et de quarta parte predicte decime pro se et successoribus suis per traditionem presentium litterarum corporaliter inuestio et in ueram possessionem et uacuam mitto, nichil in quarta parte prefate decime pro me uel meis heredibus penitus retinendo. Promittens per stipulationem firmam et sollempnem et per iuramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam quartam partem predicte decime liberam ab omni exactione et {136}honere guarantire dicto priori et eius successoribus, perpetuo contra omnes, in omni curia et extra cum propriis meis sumptibus et expensis... hoc saluo quod unum bichetum bladi per medium frumenti et auene annuatim debetur sanctimonialibus de Thar et salua nona parte dicte decime que similiter debebatur Iohannete, uxoris Iohannis dicti Adelenote de Thar. Renuncio siquidem in hoc facto ex certa scientia et sub uinculo prestiti iuramenti exceptioni dicti doni non recte facti nec legitime celebrati... et omni auxilio et beneficio iuris canonici et ciuilis scripti et non scripti, promulgati et promulgandi et omnibus exceptionibus, allegationibus et defentionibus que contra presens instrumentum de iure uel de facto possent obici uel proponi. Et precipue iuri quo canetur generalem renunciationem non ualere... curie ducis Burgundie... Actum in presentia Guidonis, notarii predicte curie apud Rouram et domini Iohannis Belote de Thar, castello et domini Petri de Tarrano, presenterorum (sic) in testimonium specialiter ad hoc uocatorum anno et mense predictis, Guido, notarius de Roura, signauit. Orig., G. 399. Parch. scellé sur double queue. N° 108. Juillet 1285. Fondation de messes. Uniuersis presentes... officialis Lingonensis salutem in Domino, noueritis quod in nostra presentia propter hoc personaliter constitutus uir uenerabilis {137}magister Theobaldus de Dyuione, canonicus Lingonensis confitetur et recognoscit quod cum ipse pro remedio anime sue et antecessorum suorum et pro eo quod uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis permiserunt eidem ut asserit se celebraturos pro ipse et suis antecessoribus quolibet anno quamdiu uixerit in ipsorum monasterio quatuor missas de Sancto Spiritu... ...Tandem idem Theobaldus confessus est coram nobis quod pro sexdecim libris Turonnensium quas dicti religiosi tenentur ut asserit eidem reddere annis singulis quamdiu uixerit tantum et ipse tradit, quittat, concessit et resignat dictis religiosis predictum usum fructum et quicquid iuris et actionis habet et habere potest et debet in dicta quarta parte decime et pertinentiis eius. Debent autem sibi solui ut asserit ad uitam suam tantum dicte sexdecim libre infra Bordas Promittens idem Theobaldus contra premissa non uenire tacite uel expresse. Uolens.. ...Actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto, mense iulii. Orig., G. 334. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 126, fol. 61, n° 64. {138}N° 109. Septembre 1285. Donation à Saint-Etienne de sept émines de froment, à titre d’arrérages de deux émines et demie de froment. In nomine... Ego Odo de Mirabello praepositus... quod ego debeo abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis septem eminas frumenti et mensuram Mirabelli ratione arreragiorum duarum eminarum cum dimidio frumenti de quibus dictis religiosis teneor singulis annis pro elemosina antecessorum meorum obligatus, quare dictas septem eminas frumenti teneor et promitto... reddere et soluere dictis creditoribus uel eorum certo mandato praesentes litteras deferintibus ad messes quae erunt anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto cum omnibus damnis quae ipsis religiosis incurrentur propter hoc super quibus teneor et promitto credere iuramento seu simplici uerbo dictorum creditorum sine alia probatione et pro praedictis omnibus attendendis obligo dictis creditoribus specialiter et expresse omnia illa quae habeo, habere possum et debeo quocumque modo in uilla, finagio et pertinenticiis de Tasne quocumque nomine censentur et generaliter omnia bona mea mobilia et immobilia praesentia et futura quae si propter hoc capta fuerint uel uendita de ipsis recredentiam exigere non possum exceptionique dicti bladi causa praedicta non debiti, doli mali, laesionis mali in factum omnibus indutiis quae dari possunt et omni iuri canonico et ciuili in hoc facto penitus renunciando... Actum in praesentia Hugonis {139}de Molinis..., magistri Hugonis Fautrelli et Guillermi Dacees, domicelli... Orig., G. 371. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 211. — Septembre 1664. Arviset, scellé en cire verte. N° 110. Octobre 1285. Reconnaissance de dette avec garanties. In nomine... Ego Andreas, dictus Charruote de Aquaductu... quod ego debeo uiris religiosis et honestis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis uiginti et tres libras et quatuor solidos Uiennensium purorum, admodiatione furni de Aquaductu unius anni et admodiatione decime uniuersi finagii Aquaductus et compoto legittimo facto et habito inter me et dictos religiosos. Quam pecunie summam teneor et promitto... soluere dictis religiosis uel eorum mandato secum presentes litteras habenti ad carnipriuium proximo uenturum. Cum omnibus dampnis, missionibus, costamentis et corunnis interesse qua et quas dictus abbas uel eorum mandatum fecerit, incurrerit aut sustinuerit pro recuperatione dicte pecunie uel occasione ipsius super quibus teneor et promitto per prestitum iuramentum eis seu eorum mandato credere solo suo simplici uerbo absque omni alia probatione super hoc facienda, pro quibus omnibus et singulis supradictis melius adimplendis, obligo, trado, delibero, concedo et pono in manu dictorum abbatis et {140}conuentus seu eorum mandato quandam domum et mansum sitam apud Aquaductum iuxta domum et mansum Uillermi Charruotte et domum dicte Fison; item dimidium iornale terre sita in finagio Molendini Aquaductus iuxta terram dicti Burgent; item dimidium iornale terre subter Biche iuxta terram Secile; item unum iornale terre en la Roichote iuxta terra Humbelini tot Lemonde; item tria iornalia terre subter Piepantaz iuxta terram Henrici Bridait; item unum iornale in dicto finagio iuxta terram Iohannis Ruffi. Uolens et concedens quod dicti religiosi seu eorum mandatum elapso termino supradicto ad predicta omnia et singula recurrant, recurrere possint et debeant et uendent in grosso uel in gracili in mercato uel extra et de denariis inde peruenientibus sibi ad plenum sattisfaciant, uenditionem uero si quidem ex ipsis fieri contigerit ex nunc laudo, uolo, concedo et emptori seu emptoribus garantire promitto et eis super hoc tradere publicum instrumentum sigillo autentico sigillato, confiteor etiam et affero per dictum iuramentum meum me et omnia supradicta obligata esse tailliabilia et explectabilia dictorum abbatis et conuentus et ad ipsorum uoluntatem... curie Burgundie. Actum anno et mense predictis. Cop. Reg., G. 126, fol. 91, n° 10. {141}N° 111. Novembre 1285. Vente à Saint-Etienne d’un journal de terre pour 40 sols. In nomine... Ego Iohannes, dictus Raue, filius defuncti dicti Godereal de Uilla subtus Geureyum in libera mea potestate et omnino mei iuris existens, notum... quod ego... uendidi... quandam petiam terrae arabilis continentem circiter unum iornale liberam pro decima et pro duodecim denariis et una pinta olei censualibus, sitam in finagio de Uilla subtus Geureyum, ubi dicitur in clauso iuxta terram Richardi, filii defuncti Ioannis dicti Raoulex, una parte, et iuxta mansum templariorum et mansum Perroti dicti Thar de Marcilley, ex altera, pretio quadraginta solidorum Uiennensium, de quibus... In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi, decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri, decani Christianitatis Dyuionis... Orig., G. 388. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 208 et 209. Septembre 1664, Arviset. Scellé en cire verte. N° 112. Novembre 1285. Fondation d’anniversaire en l’église Saint-Etienne. In nomine... Ego Colinus Graindorge burgensis Dyuionis... quod ego do et concedo imperpetuum priori et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis pro anniuersario meo singulis annis in dicta ecclesia {142}celebrando et pro una putancia quolibet anno predictis priori et conuentui facienda uiginti solidos monete currentis per ducatum Burgundie quos michi debent singulis annis Mariona, relicta Thome Borrelerii et Laurentius eius filius super domum suam et eius mansum et pertinentias, sitam Dyuione in Mercato Ueteri iuxta torcular dicti Bincherle et iuxta quamdam aliam domum dictorum Marione et eius filii; de quibus uiginti solidos annui et perpetui redditus et de omni iure et actione quam et quod habeo et habere possum et debeo quoquomodo in dicta domo ratione dictorum uiginti solidorum me penitus deuestio et dictos priorem et conuentum et suos successores inuestio et in possessionem corporalem et uacuam uel quasi induco de eisdem; et nos predicti Mariona et eius filius ad requisitionem dicti Colini promittimus quilibet nostrum insolidum dictos uiginti solidos reddere et soluere decetero dictis priori et conuentui et eorum successoribus uel ipsorum mandato singulis annis imperpetuum uidelicet decem solidos in festo Natiuitatis beati Iohannis Baptiste et alios decem solidos in festo Omnium Sanctorum et si ad quamlibet dictorum terminorum non soluemus dictam pecuniam pro qualibet septimana qua debemus ipsam pecuniam ultra quamlibet predictorum terminorum uolumus cogi ad penam duodecim denariorum dicte monete, et pro predictis omnibus attendimus, obligamus et ypothecamus dictis priori et conuentui dictam domum et ipsos inuestimus et eadem contra omnes garantire promittimus, ita uidelicet quod nisi dicti uiginti solidi modo premisso soluti {143}firmiter uolumus et concedimus quod in uno quoque defectu auctoritate sua propria per se aut mandatum suum ad predictam domum recurrant et teneant fructus suos quasi ex se sua propria modis omnibus faciendo, quousque de unoquoque deffectu et pena predicta et damnis propter hoc habitis et receptis fuerit integre satisfactum... Actum in presentia Hugonis de Molinis, notarii dyuionensis, Brechandi Saniti et Iohannis de Talento, clerici... Orig., G. 173. Parchemin scellé sur double queue. — Copies Reg., G. 127, fol. 133, n° 6; Reg., 128, fol. 9; Reg., G. 132, fol. 218 et 219. — Février 1665, Arviset. N° 113. Décembre 1285. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de terre à Quetigny. In nomine... Nos Nicholaus li Rayfatiez de Dyuione et Boneta eius filia... peciam unam terre sitam in finagio de Cutingneyo ubi dicitur Alarbespin au Baul iuxta terram dictorum emptorum hinc et inde que continet circiter unum iornale, quittam et liberam pro sua rectera decima precio uidelicet quatuor librarum Uiennensium de quibus nos tenemus integre propagatis, quare de dicta pecia terre uendita nos penitus deuestimus et dictos emptores... Hanc autem uenditionem ego Girardus li Rachez uolo et concedo ... Hugonis de Molinis..., Iacobi, maioris de Cutingneyo, Uauteri de Crimolois... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 187. — Arviset, 1664, Scellé cire verte. {144}N° 114. Janvier 1285/6. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de terre à Quetigny-en-Fontenille. In nomine... Nos Richerus dictus Guerbille, filius defuncti Naaleti de Cutigneyo et Marguerona, eius uxor..., uendimus quandam peciam terre... de Cutigneyo ubi dicitur en Fontenilles, inter terram dictorum religiosorum, et terram Iuhannete filie Narduyni de Bordis, uxoris Iohannis Archerii, precio quinquaginta octo solidorum Uiennensium... predictam peciam terre liberam pro decima et terciis garantire... In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani Xristianitis Dyuionis... Et nos decani predicti ad supplicationem dictorum Richeri et Marguerone litteris istis sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno et mense predictis. Orig., G. 380. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 186. — Arviset, 1664. Scellé sur cire verte. N° 115. Février 1285/6. Fondation d’anniversaire en l’église Saint-Etienne. In nomine... Ego Guillermus, dictus Quartaux de Dyuione, presbiter in bona dispositione mentis existens, notum facio omnibus... quod ego sponte et prouide pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum et pro anniuersario meo in ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis singulis {145}annis in perpetuum celebrando, do, concedo, trado, offero atque quitto in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie nec non uiris religiosis priori et conuentui dicte ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis uiginti solidos Uiennensis monete annui et perpetui redditus. Quare dictos uiginti solidos dicte monete percipiendos et habendos et dictis priori et conuentui uel eorum mandato singulis annis in perpetuum decetero in festo Omnium Sanctorum reddendos et soluendos assedi et assignaui eisdem super domum, mansum, iura et pertinencias eius que fuit liberorum Richardi dicti le Gualeter, sitam Dyuione in uico Comitatis iuxta domum que fuit domini boni amici le Blanc ex una parte et iuxta domum que fuit Tierici dicti Bone Nut que nunc est liberorum Brune de Mirabello ex altera; et de predicta domo, manso, iuribus et pertinenciis eius dictos priorem et conuentum ratione dictorum uiginti solidorum corporaliter inuestiui et in uerum dominium et corporalem possessionem induxi, promittens sub obligatione... predictam domum cum manso, iuribus et pertinenciis eius in bono statu tenere, dictos uiginti solidos dicte monete annuatim modo premisso reddere et super premissis omnibus et singulis garantiam portare dictis priori et conuentui in omni curia propriis meis sumptibus perpetuo contra omnes... In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilum domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani Xristianitatis Dyuionis supplicaui et obtinui apponi. Et nos decani predicti ad preces et rogatum dicti domini Guillermi {146}litteris istis sigilla nostra apposuimus. Actum anno et mense supradictis. Orig., G. 173. Parchemin scellé de deux sceaux sur double queue. — Cop. Reg., G. 127, fol. 91; Reg., G. 128, fol. 8; Reg., G. 132, fol. 169 et 170. — Déc. 1661, Arviset. N° 116. Février 1285/6. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de terre à Quetigny. In nomine... Nos Domoingettus dictus Hanjox de Talento et Robertus Lathonius de Dyuione, filius defuncii Laurentii Perrerii de Dyuione... uendimus quandam peciam terre arabilis sitam in finagio de Cutigneyo ubi dicitur en Champ so iuxta terram dictorum religiosorum hinc inde, precio sexdecim solidorum Uiennensium... In quorum testimonium litteris istis sigillum uiri uenerabilis et discreti domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie... Et nos decanus predictus ad supplicationem dictorum Domoingeti et Roberti litteris istis sigillum nostrum apposuimus... Actum in presentia Iohannis Chonigneti et Iohannis lotharingi, clericorum... Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 184. — Arviset, 1664, Scellé en cire verte. {147}N° 117. Du 1er au 14 avril 1285/6. Vente à Saint-Etienne d’une pièce de terre vers la Noix Raoul. In nomine... aprili ante Pascha, ego Aimardus, dictus li Rachaz, burgensis Dyuionis... uendo... peciam unam terre arabilis cumnoeriis in dicta pecia terre sittis, que pecia terre sitta est in finagio de Cutingneio ubi dicitur uersus Nucem Radulfi iuxta terram Andree de Cutingneio, domicelli, quittam et liberam ab omni onere et seruitude pro recta decima; hanc autem uenditionem facio precio sexaginta solidorum Uiennensium... In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum dicte curie obtinui apponi. Actum in presencia Hugonis de Malinis..., Moriseti, dicti Loichot et Iohannis de Bayseio. Orig., G. 380. Parchemin scellé sur double queue. — Cop. Reg., G. 132, fol. 186-187. — Arviset, 1664. Scellé en cire verte.