CHARTES DE L’ABBAYE DE SAINT-ÉTIENNE DE DIJON De 1200 à 1230 {1}N° 1. 1200 (?). Lettre de Barthélemy, chapelain de Serrigny, qui donne à ses trois fils tout ce qu’il possède à Serrigny, sauf ce qu’il se réserve pour le salut de son âme. Ses trois fils approuvent la lettre, et Alexandre la ratifie. Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Sarrenniaco dedit et concessit Petro, Stephano, Roberto filiis suis quidquid habebat apud Sarrenniacum in uineis, pratis, terris et domibus, propter hoc quod pro remedio anime sue dare disponet. Et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei, scilicet Galterus, Stephanus, Henricus, si quid iuris in hiis habebant. Hoc idem ego Alexander laudaui et concessi. Et ut ratum haberet presentem cartam sigillo meo confirmaui. Huius rei testes sunt Harduinus, Milo, {2}Huguo milites et fratres Regnaudus de Monbar, miles, Huguo de Sarrenniaco et multi alii. Orig., G. 394. — Serrigny, cant. de Beaune, arr. de Beaune (Côte-d’Or). N° 2. 1200 (?). Reproduction de la lettre précédente confirmée par Itier de Touci. Manifestum sit omnibus presentem cartam inspicientibus quod Bartholomeus capellanus de Serrenniaco dedit et concessit Petro, Stephano, Roberto filiis suis quidquid habebat apud Serrenniacum in uineis, pratis, terris et domibus, propter hoc quod pro remedio anime sue dare, disponet. Et hoc laudauerunt fratres predicti Bartholomei, scilicet Galterus, Stephanus, Henricus, si quid iuris in hiis habebant. Hoc idem ego Ycterius Tocei dominus laudo et confirmo secundum tenorem litterarum predecessoris nostri Alexandri et sigilli munimine corroboro. Huius rei testes sunt Harduinus, Milo, Hugo milites et fratres, Renaudus de Monbar miles, Hugo de Serrenniaco et multi alii. Huius ultime concessiones (sic) testes sunt Mauritius Ballues, dominus, prepositus Hugo, s... de Serrenni, Galterus marescalcus Caniaci, Renaudus de sancto Christoforo capellanus de Ciures magister Michaelus. Orig., G. 394. — Touci, arr. d’Auxerre (Yonne). — Serrigny, cant. de Beaune, arr. de Beaune (Côte-d’Or). — Montbard, arr. de Semur. — Il s’agit d’Itier de Touci: Voir Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste, n° 1075. {3}N° 3. 1200. Donation, par Hugues de Vergy, seigneur de Mirebeau, à Saint-Etienne du droit de pêche, dans les fossés, l’étang et la rivière de Mirebeau. Notum sit presentibus et futuris quod ego H... dominus Miribelli dedi et concessi prioratui de Miribello et ecclesie sancti Stephani pro redemptione anime mee et antecessorum meorum quicquid poterunt adquirere de casamentis militum ad dominum Miribelli pertinentibus. Concessi etiam predicto prioratui piscaturam in fossatis que sunt uel que poterunt fieri infra stagnum et riueriam absque detrimento municionis uille mihi soli et heredi meo succedenti ad dominum supradicte uille. An donationem, Egidia uxor mea laudauit, huius rei testes sunt: abbas J... theoloci et R... monacus eius et N... de Uergeio canonicus, et A... domina Belli Montis. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo. Orig., G. 371. — Mirebeau, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Theuley, cant. de Dampierre-sur-Salon, arr. de Gray (Haute-Saône). — Beaumont, cant. de Mirebeau, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 4. 1200. Echange entre Saint-Etienne et le couvent de Mormant. Ego N... Dei gratia magister Mormenti et conuentus eiusdem domus uniuersis præsentem paginam inspecturis notum facimus quod cum nos deberemus ecclesie sancti Stephani diuionensis pro puteolo {4}sexaginta minas bladi censuales annuatim reddendas apud Diuionem, talis inter nos et eamdem ecclesiam de assensu partium facta est commutatio: quod abbas et conuentus eiusdem ecclesiæ dictum censum puteoli qui erat sexaginta minarum ipsumque puteolum nobis dederunt in perpetuum, et adquitauerunt et legitimam guarantiam tam de ipso puteolo, quam de eodem censu nobis portare promiserunt. Nos autem iam dictis abbati et ecclesie sancti Stephani dedimus in perpetuum et concessimus omne tenementum quod habebamus apud Diuionem et in locis circoniacentibus in uineis, in domibus, in pratis, et in redditibus et in aliis quibusconque rebus mobilibus et immobilibus et legitimam guarantiam de his omnibus predicto abbati et ecclesie in perpetuum portare promisimus, et tenemur. Et insuper pro melioratione eiusdem commutationis centum et octoginta libras pruuinensium dicto abbati et ecclesie persoluimus Uenditionem quoque quam sepedictus abbas et ecclesia sancti Stephani, Johani Roset de supradicto tenemento fecerunt cui etiam uenditioni ego Nicholaus magister Mormenti presens interfui omnino aprobauimus et laudauimus ita quod nec per nos nec per aliquam suppositam personam illud unquam poterimus reclamare. Actum est hoc anno gratie millesimo ducentesimo. Orig., G. 227, et copie dans G. 132, f° 11, scellé sur double queue de parchemin (Arviset). — Mormant, arr. de Melun (Seine-et-Marne). {5}N° 5. 1200. Echange entre Saint-Etienne et le couvent de Mormant. Ego N... Dei gratia, magister Mormenti, et conuentus eiusdem domus, omnibus presentem paginam inspecturis, notum facimus quod cum nos deberemus ecclesie sancti Stephani diuionensis lx minas bladi pro loco puteoli, singulis annis reddendas apud Diuionem, talis inter nos et eamdem ecclesiam facta est de assensu partium commutatio: quod nos omne tenementum quod habebamus apud Diuionem et in locis circumiacentibus, in uineis, in agris, in pratis, in domibus et in alijs quibusconque rebus eidem ecclesie dedimus in perpetuum et concessimus. Abbas autem et canonici eiusdem ecclesie nos et domum nostram de iamdictis lx minis censualibus in perpetuum acquitauerunt sub tali conditione: quod nos centum et octoginta libras pruuinensium pro melioratione iandicte commutationis prefato abbati et ecclesie sancti Stephani Diuionis persoluemus, terminis subnotatis, xl scilicet libras pruuinensium quas usque ad obtauas instantis pasce absque dilatione eidem ecclesie uel mandato eius persoluere tenemur, quod ego N... scilicet magister Mormenti et conuentus nostri Girardus textor, dato sacramento, promisimus et firmauimus. Porro reliquas centum et quadraginta libras eidem ecclesie uel mandato eius usque ad obtauas instantis Pentecostem tenemur persoluere. Que si tunc non fuerint persolute usque ad obtauas sancti Remigy poterit differri solutio: ita tunc quod nos dictas centum et quadraginta libras cum custis et grauaminibus, {6}scilicet XII denarios de unaquaque libra de nundinis in nundinas his quibus iandicta ecclesia tenetur de mandato ipsius ecclesie persoluemur. Preterea si, quod absit, nos iandictas centum et quadraginta libras cum grauaminibus prenotatis usque ad obtauas sancti Remigy in integrum et plenarie non persoluimus, supradicte lx mine censuales ad iandictam ecclesiam sancti Stephani libere, sicut prius, et, sine aliqua contradictione et reclamatione, reuerteretur et nos de centum libris iandictam ecclesiam in perpetuum acquitauimus, ita quod eas ulterius non poterimus reclamare et predictus abbas et ecclesia centum et quadraginta libras nobis tenentur restituere. Pro certitudine autem et recognitione huius pactionis omnia instrumenta quod idem abbas et ecclesia nobis de hac commutatione fecerunt in sequestra manu apud claraualem de utriusque partis assensu reposita sunt quousque dicta pecunia centum et quadraginta librarum cum grauaminibus prenotatis si interuenerint his quibus iandicta ecclesia teneatur de mandato ipsius ecclesie, sicut supradictum est, plenarie et in integrum fuerit persoluta. Que profecto persolutio quandoconque usque ad obtauas sancti Remigy plenarie sicut dictum est facta fuerit, prefata instrumenta nobis sine contradictione statim reddentur, si uero plenaria solutio iandictarum centum quadraginta librarum et grauaminum que interuenerint sicut supranotatum est his quibus ecclesia iandicta tenetur de mandato abbatis et ecclesie usque ad obtauas sancti Remigy facta non fuerit eadem instrumenta non obstante contraditione uel reclamatione alicuius prefato abbati et ecclesie sancti Stephani eodem termino restituentur et iandictas lx minas bladi censuales sicut antea eidem {7}abbate et ecclesie annuatim reddere tenebimur ita tamen quod priusquam ipsa instrumenta uel bladum recipiant nobis uel mandato nostro supradictas centum quadraginta libras pruuinensium restituentur. Porro nos uenditionem quam eadem ecclesia Iohani Roset de tenemento nostro Diuionis fecit cui uenditioni ego magister Mormenti presens interfui quantum ad nos adtinet omnino laudauimus ita quod nec per nos nec per aliquam suppositam personam ipsum tenementum nec iandictas centum libras pruuinensium reclamare. In huius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine roborauimus. His pactionibus interfuerunt et testes sunt Robertus tesaurarius lingonensis tunc eiusdem episcopatus procurator et Petrus abbas sancti Benigni Diuionis qui in testimonium sigilla sua huic pagine apposuerunt. Interfuerunt etiam et testes sunt Hebrardus archidiaconus Diuionis, Bernardus et Jacobus canonici lingonenses. Auctum est hoc apud Diuionem in capitulo sancti Stehhani mense martio. Anno domini millesimo ducentesimo. Orig., G. 227. — Mormant, arr. de Melun (Seine-et-Marne). N° 6. 1200. Donation de trente sous de cens, par J. Vacher, sur une vigne. Ego Jacobus decanus Diuionis presentibus et futuris notum facio quod Johannes Vacherus dedit et concessit in elemosinam ecclesiæ sancti Stephani {8}diuionensis XXXta solidos diuionenses reddendos annuatim in uigilia Pentecostes, quam elemosinam idem Johannes posuit super uineam suam de Moupoil ut videlicet quicumque tenuerit eamdem uineam XXXta solidos prefate ecclesie termino statuto annuatim persoluet: que persolutio si prefato die facta non fuerit infra octo dies poterit fieri: si uero nec tunc facta fuerit abbas et canonici dicte ecclesie pro ut poterunt eosdem XXXta solidos mutuo accipient quod si possessor eiusdem uinee usque ad sequens festum sancti Johannis cum grauaminibus non reddidit abbas et canonici dicte ecclesie predictam uineam uindemiabunt fructumque eius libere absque contradictione eodem anno percipient hoc factum laudauit Ualo filius eiusdem Johannis ad cuius dominium eadem uinea hereditario iure proueniebat et Dunes uxor eiusdem Valonis: In huius rei testimonium ego ad petitionem eorumdem Johannis scilicet et Valonis filii eius sigillum meum presenti pagine apposui. Actum anno gratie m° cc°. Orig., G. 173 et G. 132, f° 33, scellé d’un sceau en cire blanche pendant à une double queue de parchemin (Arviset). N° 7. 1200. Donation de quarante sous de rente pour un anniversaire. Ego Stephanus Dei gratia abbas sancti Stephani diuionensis et conuentus eiusdem ecclesie presentibus et futuris notum facimus quod nos bona fide promisimus et garantauimus magistro Hugoni de Chavoigneio canonico nostro, qui prioratum Fauvernei {9}nobis edificauit quod quicumque post eius obitum uineas quasidem magister apud Aqueductum tenebat possederit singulis annis in die anniuersarii eiusdem Hugonis unum refectionem usque ad xl solidos nobis exibebit: si uero prior Tilecastri easdem uineas de xl libris stephaniensibus redimere uoluerit ipse xl libre in redditibus acquirendis ad iandictam refectionem singulis annis faciendam muterentur, hec autem ut prescripta sunt fideliter manutenere et adinplere bona fide in osculo pacis eidem magistro Hugoni promisimus et guarantiuimus: in testimonium autem huius rei presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus sub anathematis sententia, inhibentes nequis hoc factum infringere aliquando presumat uel uiolare. Auctum anno gratie m° ducentesimo. Orig., G. 309 et G. 132, f° 33 v°, scellé de deux sceaux en cire blanche sur double queue de parchemin (Arviset). Il reste un sceau intact. — Ahuy, cant. de Dijon, arr. de Dijon. — Fauverney, cant. de Genlis, arr. de Dijon. — Til-Châtel, cant. d’Is-sur-Tille, arr. de Dijon. N° 8. 1203. Lettres de Hugues, doyen d’Autun et de Vergy, qui accepte de se porter garant des conventions intervenues entre Saint-Etienne et différentes personnes touchant la dîme de Mirebeau. Ego H... Dei gratia Eduensis et Virgei decanus et cancellarius ducis Burgundie notum facio quod Gilua, domina Mirebelli et Autrei et filii eius Villermus, Huo et Guido nepotes uidelicet mei me in manu conuentus ecclesie sancti Stephani diuionensis responsorem, {10}fideiussorem constituerunt de obseruandis paccionibus que inter eundem conuentum et dictam dominam et filios eius factæ sunt super decima[m] Mirebelli, sicut in carta eiusdem domine nouiter conscripte et eius sigillo signate idem intus continentur. Ego quoque predicto conuentui promisi quod si dicta domina uel filii eius de ipsis pactionibus aliquatenus resilirent [uerint]. Ego responsor, fideiussor ab eisdem institutus, easdem pactiones et fideliter obseruari [facimus bona] fide firmiter manutenebo. In huius rei testimonium presentem paginam sigilli mei munimine [roboraui]. Auctum anno gratie millesimo ducentesimo tercio. Orig., G. 373. — Mirebeau, chef-lieu de canton, arr. de Dijon (Côte-d’Or). — Autrey, chef-lieu de canton, arr. de Gray (Haute-Saône). N° 9. 1205. Donation au prieuré de Mirebeau, par Gila, veuve de Hugues de Vergy, d’un homme de Mirebeau et de sa tenure. Ego Gila domina Mirebelli et Autreii presentibus et futuris notum facio quod ego dedi et concessi in elemosinam pro remedio animarum H... mariti mei et antecessorum nostrorum, laudantibus filiis meis Guillermo et Huone, Deo et prioratui canonicorum et ecclesie sancte Marie et sancti Petri de Mirebello unum hominem quem iam dicti canonici amasiauerumt in corueia sua liberum et ab omni exactione {11}domini Mirebelli et seruiencium eius, emancipatum in perpetuum possidendum. Actum anno incarnati Uerbi m° cc° quinto. Orig., G. 371 et G. 126, f° 106. — Autrey, chef-lieu de canton, arr. de Gray (Haute-Saône). — Mirebeau, chef-lieu de canton, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 10. 1206. Donation à l’hôpital de Til-Châtel de l’usage aux bois, plaines et eaux du finage de Marey-sur-Tille. Ego Robertus Dei gratia lingonensis episcopus notum facio omnibus tam præsentibus quam futuris, quod Renaudus de Uiuex, miles, dedit in perpetuam elemosinam Deo et Domui Dei de Tilicastro pro remedio animæ Margaretæ uxoris suæ, usuarium suum tam in hosco, quam in plano, et in aquis apud Maireum, et per totum eiusdem uillæ finagium in quantum ad eum dignoscitur pertinere: hanc elemosinam laudauerunt Guillermus et Petrus filii dicti Renaudi: præterea Aimo Talaues de Tilicastro, gener præfati Renaudi prædictam elemosinam in quantum ad eum pertinebat laudauit et fecit similiter prædictæ Domui pro salute animæ Margaritæ nominatæ: et hoc laudauerunt Damnos uxor prædicti Aimonis et Giloze Jaques Huguenet filii eorum et Marieta filia sua. In cuius testimonium præsentem cartam sigilli mei munimine roboraui. Actum anno incarnationis Domini m° cc° VI°. Copie d’Arviset, G. 132, f° 15 v°. — Marey-sur-Tille, cant. de Selongey, arr. de Dijon. {12}N° 11. 13 décembre 1207. Charte de pariage de Verfontaine, près d’Autrey, faite entre Hugues de Vergy et Etienne, abbé de Saint-Etienne. Ego dominus Huo de Uirgeio omnibus notum facio quod ego et Stephanus abbas sancti Stephani diuionensis assensu et consensu tocius eiusdem ecclesie conuentus quamdam societatem quam cum domino Milone abbate predecessore suo de communi ecclesie sue consilio feceramus: scilicet de territorio de Autreio et de territorio Uiridifontis pari uoluntate fecimus in hunc modum quod apud uiridem fontem quamdam uillam edificabo tali conditione quod abbas et canonici medietatem tocius uille tam in collectis, in tallijs quam in omni iusticia et in omnibus alijs que de predicta uilla prouenerint habebunt, excepto quod molendinum et furnum et tercias et ecclesiam eiusdem uille absque parte meorum successorum uel mei idem canonici proprie habebunt et libere possidebunt nec in uilla illa michi uel successoribus meis alium furnum uel aliud molendinum licebit construere uel edificare nisi tantum modo canonicis. Nullus maior uel prepositus uel aliquis officialis in dicta uilla aliquando instituetur nisi assensu et consensu utrisque partis set cum institutus fuerit abbati et ecclesie et fratribus ibi commorantibus michique et successoribus meis fidelitatem iurare tenebitur, et tam de omnj iusticia quam de predicte uille prouentibus propter illa que in usus suos proprios sicut supranotatum est retinuerunt utrique parti fideliter reddens equaliter respondebit. Sciendum est etiam quod grangiamque uocatur {13}Bergeria cum omni manso eidem grangie infra clausuram aiacenti et uiginti iornales terre arabilis in circuitu grangie et medietatem prati quod dicitur Pratum Molendini Dates absque parte mei uel successorum meorum similiter proprie habebunt. Iterum sciendum est quod medietatem habebunt in omnibus tam infra municionem quam extra et in uenationibus nemorum et piscaturis aquarum et in inuentione apium et in pasturijs et in stagno. Habebunt etiam ipsi canonici et tota uilla iamdicta usagium in nemoribus et in pasturijs et in aquis de Autreio tanquam proprii homines mei. Cum dictum est etiam inter me et iandictos canonicos quod nec ego, nec heredes mei poterimus uillam illam alicui uendere uel pignori obligare uel in elemosinam dare nec casamentum alicui facere in ecclesie sancti Stephani diuionensis. Similiter nec ipsi nec michi uel heredibus meis habebunt etiam absque parte mei uel meorum prioratum de Autreio et tertiam partem decimarum eiusdem uille et capellam de Poiens et capellam de Broes cum parte sua de decima de Broes et quidquid habent apud Champeignes et quidquid habent in territorio sancti Secani, quidquid etiam habent apud Lentille. Ut autem hoc in posterum ratum habeatur, hec omniaque in presenti carta prenotata sunt. Egidie uxori mee et filijs meis laudare et aprobare feci, et sigillo Odonis nobilis ducis Burgundie et meo coroboraui. Actum est hoc anno incarnati Uerbi, millesimo ducentesimo septimo, idibus decembris. Orig., G. 327. — Autrey, chef-lieu de canton, arr. de Gray (Haute-Saône). — Champagny, cant. de Saint-Seine, arr. de Dijon. — Saint-Seine, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. {14}N° 12. 1207. Confirmation par l’évêque de Langres de plusieurs donations faites à l’hôpital de Til-Châtel. Ego Robertus Dei gratia lingonensis episcopus notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod domina Getrudis de Mayre perpetuo dedit in elemosinam Deo et Domui Dei de Tilicastro usuarium in omnibus iisque habet apud Mayre et in finagio uidelicet in bosco, in plano, in aquis et pasturis; hoc autem factum est laude et assensu Guidonis domini de Sauz de cuius feodo est elemosina nominata: præterea Bartolomeus de Sauz et Finiaus frater eiusdem dederunt in perpetuam elemosinam Deo et dictæ Domui de Tilicastro laude et assensu Guidonis domini Salionis de cuius feodo res mouet usuarium in omnibus hiis quæ habent apud Mayreum et in finagio in omnibus prouentibus tam in bosco quam in plano, et aquis et pasturis præter usum omnium: hanc autem elemosinam laudauerunt Arambors uxor dicti Bartholomei et Jacobus et Juliet filii sui et Satrons uxor diti Finel et Uienet et Bonus Valet filii sui in cuius rei testimonium præsentem cartam sigilli mei munimine roboraui. Actum anno gratia millesimo ducentesimo septimo. Copie d’Arviset, G. 132, f° 14, scellé du grand sceau dudit évêque sur fil de soie (Arviset). {15}N° 13. 1208. Donation faite par Guillaume de Vergy, seigneur de Mirebeau, de deux hommes affranchis de tout service envers lui. Ego Villermus dominus Virgei et Mirebelli presentibus et futuris notum facio quod ego dedi et concessi in elemosinam pro remedio anime mee et patris mei et antecessorum meorum Deo et prioratui canonicorum ecclesie sancte Marie et sancti Petri de Mirebello duos homines quos iamdicti canonici amasiauerunt in corueia sua liberos et ab omni exactione domini Mirebelli et seruiencium eius emancipatos in perpetuum possidendos et ut hoc ratum habeatur sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. Actum est anno ab incarnacione Domini millesimo cc° octauo. Orig., G. 371 et G. 126, f° 106. N° 14. 1208. L’hôpital de Til-Châtel a le droit d’usage au bois de Velours. Ego Gebuinus dictus abbas Theoloci laude et assensu fratrum nostrorum commendamus omnium memoriæ quod concessimus Domui Dei de Tilicastro usuarium in nemore iacente de Velort ad unam quadrigam cum duobus eguis concessimus et flagellum et quadrigæ ligaturam et si quadriga fracta fuerit poterit ibi reparari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo octauo. Copie d’Arviset, G. 132, f° 11, v°, scellé sur simple queue (Arviset). — Theuley, cant. de Dampierre-sur-Salon, arr. de Gray (Haute-Saône). {16}N° 15. 1208. Charte du duc Eudes III qui remet à l’abbaye de Saint-Etienne le Charmoy qu’elle lui avait engagé pour sa vie. Ego O... dux Burgundie notum facio tam presentibus quam futuris quod Charmeium quem tenebam in uita mea de ecclesia beati Stephani protomartiris diuionensis quancito me de hac luce decedere contigerit sicuti canonici predictum Charmeium usque ad diuisionem foreste uestitum inuenerint ita concedo in elemosinam Deo et ecclesie sancti Stephani diuionensis et domui capelle: in huius rei testimonium presentem cartam sigilli mei munimine feci roborari. Actum anno gratia m° cc° VIII°. Orig., G. 122 et G. 132, f° 4, scellé du sceau du duc en cire jaune sur double queue de parchemin (Arviset). N° 16. Avril 1208. Le seigneur de Til-Châtel reconnaît n’avoir pas droit à la prise des hommes d’Ahuy. Nos Jehan sire de Tilchâtel facons scauoir à tous celz qui uerront ces presentes lettres que comme nous par la requeste et par la prière de l’abbé de sainct Estienne de Dijon avons pris et faict panre les hommes et les femmes d’Ahust, laquele vile est de l’eglise de sainct Estienne deuant dict: que nous an quittons l’abbé deuant dict, et la deuant dicte église et tous les menbres de l’eglise de tous costes, de toutes missions et de tous dommages et de toutes {17}accusons, fors seulement tant que li rois de France ny ses commendements, ne messires les ducs de Borgongne se commendements, nos ammeneriens au plato ne demadient rien que li deuant dicts abbés nos est tenu de poute garantie et de garder de dommage uers aux: en tesmoignage de laquelle chose nos avons baillé au deuant dict abbé de sainct Estienne de Dijon ces lettres saellées de nostre sael et ce fut faict en l’an de l’incarnation nostre seigneur qui courait par mil deux cent et hon au mois d’auril. Copie d’Arviset, G. 132, f° 7 v°, scellé en cire jaune du sceau dudit sieur de Til-Châtel pendant à double queue de parchemin (Arviset). — Ahuy, cant. de Dijon, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 17. Mai 1208. Donation à l’hôpital de Til-Châtel de six quartauts de blé par an sur la grange de Palus. Ego Robertus Dei gratia lingonensis episcopus notum facio omnibus tam præsentibus quam futuris quod Maria uxor Bartholomei de Granceio Lou Courteret pro remedio animæ eiusdem Bartolomei mariti sui qui iacet in cimeterio Domui Dei de Tilicastro dedit in perpetuam elemosinam Deo et eidem Domui Dei de Tilicastro laude et assensu domini sui Odonis domini Grancei sex quartallos bladi medietatem frumenti et medietatem auenæ annuatim eidem domui reddendos in grangia de Paluz quos idem Bartolomeus emerat a Guillermo Lespouse et qui dicto Bartolomeo singulis annis a fratribus de {18}Oigneio in prædicta gangia reddebantur. Actum anno gratiæ m° cc° VIII°, mense maio. Copie d’Arviset, G. 132, f° 16, scellé en cire blanche sur double queue de parchemin. — Oigny, cant. de Baigneux, arr. de Châtillon. N° 18. 1209. Donation par Martin de Rouvre, sa femme et son fils, à l’hôpital de Brochon, de trois journaux de terre, sis à Marliens. Nouerint omnes presentem paginam inspecturi quod Martinus de Roura laude et assensu care uxoris sue et Lamberti filii sui dedit in elemosinam Domui Dei de Braschon tres iornellos terre sitos prope grangiam de Marliens quam est eiusdem Domus Dei in perpetuum possidendos. Ipse autem recepit cum uxore sua de bonis predicte Domus Dei ix libras diuionenses. Ad preces uero eiusdem Martini et uxoris sue Andreas oscariensis decanus presentem paginam sigillo suo roborauit. Actum est istud Uerbi incarnati anno m° cc° IX° mense nouembri. In uigilia Beati Martini presentibus Aymone magistro et capitulo eiusdem domus, testibus Ingerranno pagano, Sulpicio et Hugone de Pereria fratribus et Roberto de Manso. Hugone de Franlero qui hoc laudauit et concessit quia dicebat hoc esse de chasamento suo. Orig., G. 368. — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon. — Rouvres, cant. de Genlis, arr. de Dijon. — Marliens, cant. de Genlis, arr. de Dijon (Côte-d’Or). {19}N° 19. 1210. Consécration de l’église de Saint-Etienne, de l’autel de Saint-Augustin, de Sainte-Marie-Madeleine et de Sainte-Catherine, faite par Valon, évêque de Micolée. Anno ab incarnatione Domini m° cc° X° consecratum est altare in ecclesia Beati Stephani propthomartiriis a domino Ualone Micolensi episcopo, in honore Beati Augustini episcopi et Beate Marie Magdalene et sancte Catelerine uirginis posite que fuerunt in eo relique de sepulchro Domini, de pane Domini in cena, de sepulchro Beate Marie et de uestimentis eius de sancto Andrea appostolo, de capite Beati protomartiris Stephani de reliquis beate Marie Magdalene, de ossibus beate Catherine et cordule uirginum de sanguine Beati Tome cantuariensis, reliquie Lungini martyris de uestimento martiris (ou martirum) in munte Synay. Registre G. 125, f° 59, et copie dans Pérard, Recueil de plusieurs pièces, p. 123. N° 20. Juin 1210. Confirmation d’une donation à l’hôpital de Brochon. Sciant omnes tam præsentes quam futuri quod Lambertus Li Froix, miles, et Guido frater suus laudauerunt quidquid continetur in carta sigillata sigillo Vouis domini Mallei super prato dol Brulet et de la Chenevere quam asserebant non fuisse sigillatam assensu eorum, fratribus Domus Dei de Brochon: {20}laudauerunt uero eam prædictis fratribus in præsentia A... oscariensis decani qui ad preces eorum præsentem paginam suo sigillo roborauit. Actum est hoc anno Uerbi incarnati millesimo ducentesimo decimo, Aimone magistro mense iunio. Copie, G. 132, f° 17 v°. — Mâlain, cant. de Sombernon, arr. de Semur (Côte-d’Or). N° 21. 27 juillet 1211. Bulle du pape Innocent, mettant sous la protection du Saint-Siège l’hôpital de Til-Châtel, et confirmant la donation faite par le seigneur dudit lieu des moulins, des bois et autres biens. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis pauperibus Domus Dei de Tilicastro salutem et apostolicam benedictionem: iustis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et nota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere: ea propter dilecti in Domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, domum et personas uestras cum omnibus bonis quæ in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis Deo propitio poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus: specialiter autem elemosinam quam dominus Tilicastri nepos uenerabilis fratris nostri episcopi lingonensis de concilio eius in molendinis et bosco, et rebus aliis domui uestræ prouida pietatæ concessis sicuti iam iuste et pacifice possidetis et in autentico scripto eiusdem episcopi proponitur {21}contineri nobis et per nos eidem domui auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus: nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc altemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud sanctum Germanum decimo sexto calendas augusti, pontificatus nostri anno tridecimo. Copie d’Arviset, G. 132, f° 2, scellé en plomb sur fils de soie (Arviset). — Cette pièce a été, par erreur, datée de 1208. N° 22. 1212. L’évêque de Langres, Guillaume, confirme la donation qui a été faite à l’hôpital de Til-Châtel par Guy, seigneur dudit lieu, du droit d’usage dans la forêt de Velours. Ego Guillermus miseratione diuina lingonensis episcopus præsentes litteras inspecturis notum facio quod Guido dominus Tilicastri laude et assensu Guillermæ uxoris suæ et ministralium bosci qui sui sunt uidelicet Petri et Humberti de Verones et Petri de Borberayn dedit et concessit in perpetuam elemosinam beatæ Mariæ et fratribus Domus Dei de Tilicastro plenarium usuarium in nemore iacente de Velort ita quod uendere uel dare eis non licebit et in nemore stante retortam et flaellum et omnia quæ ad charucham et ad bigam reparandam necessaria fuerint si eundo uel redeundo de bosco frangi contigerit {22}et ut hoc firmius obseruetur. In huius rei testimonium præsenti paginæ sigillum meum apposui. Actum anno domini m° cc° XII°. Copie d’Arviset, G. 132, f° 14 v°, scellé du sceau dudit évêque sur fils de soie (Arviset). N° 23. 1212. Maison, vignes de Beaune données à Saint-Etienne. Ego Rainaldus de Siscæ, maior comuniæ Belnæ et Scabini omnibus notum facimus quod Hugo Posserius de Belna dedit et concessit ecclesiæ sancti Stephani diuionensis, pro remedio animæ suæ et parentum suorum, tria iornalia uineæ et dimidium in territorio de Boteres in elemosinam perpetuis temporibus tenenda et possidenda, dedit etiam dolia et cupas quæ duodecim iornalium uineæ capient uinum, insuper dedit eidem ecclesiæ quatuor culcitras cum quatuor puluinaribus Petrus uero tunc temporis eiusdem ecclesiæ abbas et conuentus uidentes eius bonam uoluntatem et intentionem quam erga ecclesiam habebat concesserunt ei illa tria iornalia et dimidium cum superlectilibus supradictis et quibusdam aliis uineis quæ fuerant domini Nicolai decani capellæ ducis Diuionis cum quadam domo et uineis domini Henrici decanabis quandiu uixerit tenenda et possidenda ita tamen quod prædictæ uineæ et domus cum superlectilibus iam annotatis, post mortem eiusdem Hugonis Posserii ad ecclesiam sancti Stephani Diuionis libere redibunt sine omni reclamatione et onere debitorum hoc {23}totum laudauit Lambertus Posserius pater illius Hugonis Posserii et Sibilla mater eius et Elizabet soror sua: in huius rei testimonium ego Rainaldus maior comuniæ Belnæ præsenti scripto sigillum comuniæ Belnæ apponi feci. Actum est hoc anno gratiæ millesimo ducentesimo duodecimo. Copie, G. 132, f° 37, v°, scellé d’un grand sceau intact (Arviset). N° 24. Avril 1212. Donation à l’hôpital de Til-Châtel de trente émines de rente sur le moulin de Til-Châtel. Ego Guido dominus Tilecastri notum facio tam præsentibus quam futuris quod ego dedi in elemosinam et concessi uxore mea Guillemete laudante beatæ Mariæ et fratribus Domus Dei de Tilecastro pro remedio animæ meæ et antecessorum meorum triginta minas bladi in redditibus molendinorum de Tilecastro quæ subiacent ponti de ualle annuatim libere et quiete persipiendas donec ab instanti festo beati Remigii quinque annorum terminus plenarie compleatur: et ut hoc firmius obseruetur in huius elemosinæ testimonium præsenti paginæ sigillum meum apposui. Actum anno gratiæ millesimo ducentesimo duodecimo mense aprili. Copie, G. 132, f° 16, scellé en cire sur double queue de parchemin (Arviset). {24}N° 25. 1213. Confirmation par Ithier, seigneur de Toucy, des donations faites à Saint-Etienne par Barthélemy, prêtre de Serrigny, et J. Munier. Ego Iterus dominus de Toceio notum facio presentibus et futuris quod ego elemosinam illam quam Bartholomeus presbiter de Sarrineio et J. Munerius in villa Sarrineii ecclesie sancti Stephani diuionensis dederunt eidem ecclesie, concedo in perpetuum obtinendam scilicet vineas, prata, domos, mansos et alia tenementa, hoc tamen saluo quod ego iam dictus Iterus dominus de Toceio in eadem elemosina talem iusticiam habebo de cetero qualem debeo habere in prioratu sancti Sequani qui est apud Sarrigneium. Et ut hoc ratum habeat presentem paginam sigillo meo feci roborari. Actum hoc est anno ab incarnatione domini m° cc° tercio decimo. Orig., G. 394. — Saint-Seine, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Touci, arr. d’Auxerre (Yonne). N° 26. 1213. Le duc de Bourgogne, Eudes III, ratifie la confirmation d’Ithier, seigneur de Toucy (1213). Ego Odo dux Burgundie omnibus notum facio quod cum pater P... abbatem sancti Stephani diuionensis et dominum Itherum de Toceio super quibusdam elemosinis scilicet vineis, pratis, domibus mamssis (sic) et aliis tenementis que Bartholomeus presbiter de Sarrineio et Johanes Munerius in villa {25}Sarrineii ecclesie sancti Stephani in perpetuam elemosinam cumtulerant discordia verteretur eo quod dictus J... firmiter assereret quod prenomcinatus presbiter neque idem Johanes elemosinam illam eidem ecclesie poterant iuste conferre. Tandem requisitus ab eodem J... dilecto clerico meo magistro Colunbo archidiacono masticonensis, et thesaurario capelle mee diuionensis eamdem discordiam audiendam commisi utrum prefatus presbiter et iam dictus Johanes Munerius eamdem elemosinam eidem ecclesie possent in elemosinam conferre necne. Prefatus autem magister Colunbo inquisita super his diligenter ueritate didicit a certis incolis illius terre quod sine alicuius offensione eamdem elemosinam eidem ecclesie uel alibi poterant secundum consuetudines terre iuste conferre. Et dominus J... easdem elemosinas laudauit et comprobauit. Ne vero inter utrosque de cetero super eisdem elemosinis questio oriretur secundum quod a magistro Colunbo audiui ego ipse eamdem elemosinam laudaui et approbaui de iure volens quod ecclesia sancti Stephani perpetuis temporibus, eam possideret hoc tamen saluo quod dominus J... in eadem elemosina talem iusticiam habebit qualem in prioratu sancti Sequani qui est adpud Sarrigneium dignoscitur habere. Actum hoc est anno ab incarnatione Domini m° cc° tercio decimo. Orig., G. 394. — Saint-Seine, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Touci, arr. d’Auxerre (Yonne). {26}N° 27. 1213. Vente d’une maison, située devant l’abbaye de Saint-Etienne, faite en présence de Guillaume, par Artaud, chevalier de Taniot, aux chanoines de Saint-Etienne. Ego Willermus dominus Mirabello notum facio presentibus et futuris quod dominus Artaudus miles de Talnaot vendidit Petro abbati sancti Stephani dyuionensis laude et assensu uxoris sue et Aymonis fratris sui et heredum suorum domum suam qua sita est ante monasterium sancti Stephani dyuionensis iuxta domum Lamberti canonici capelle ducis, cum toto manso qui pertinet ad domum prefatam. Et si aliquiis prefato P... abbati uel mandato suo de predicta domo et manso calumpniando iniuriosi extiterint dictus A... miles et heredes tenentur et promiserunt aduersus omnes calumpniantes garanciam portare. Quod ut tam habeatur inposterum presentibus litteris ad preces utriusque partis sigillum meum apposui in testimonium. Actum anno gratie millesimo ducentesimo, tertio decimo. Orig., G. 126, f° 59 v°. N° 28. 1213. Le seigneur de Touci confirme les maisons, meix, vignes et prés donnés à Saint-Etienne par un prêtre de Serrigny sur lesquels il se réserve la justice. Ego Iterus dominus de Cocio notum facio præsentibus et futuris quod ego elemosinam illam quem Bartolomeus presbiter de Sarigneio et J. Munerius in uilla Sarignei ecclesiæ sancti Stephani diuionensis {27}dederunt eidem ecclesiæ concedo in perpetuo obtinendam, scilicet uineas, prata, domos, mansos et alia tenementa: hoc tamen saluo quod ego iam dictus Iterus dominus de Cocio in eadem elemosina talem iustitiam habeo de cætero qualem debeo habere in prioratu sancti Sequani qui est apud Sarigneium, et ut hoc ratum habeatur præsentem paginam sigillo meo feci roborari. Actum hoc est anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertio decimo. Orig., G. 132, f° 33 v°, scellé en cire sur double queue de parchemin (Arviset). — Touci, arr. d’Auxerre (Yonne). — Saint-Seine, chef-lieu de canton, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 29. Août 1213. Martin et Belin, de Fixey, donnent une pièce de terre à l’hôpital de Brochon. Noscant omnes qui præsentem paginam uiderint quod Martinus et Belinus Li Tixerant de Fixeio fratres, laude et assensu uxorum suarum et filiorum suorum dederunt perpetuo in elemosinam libere et sine seuitio Domui Dei de Breschon unam petiam terræ, sitam ad Cheuiere iuxta uiam quæ tendit ad Clemence: et propter hoc fratres prædictæ domus fecerunt eos participes orationum suarum et de bonis prædictæ domus receperunt septem libras et quinque solidos diuionenses. Actum est hoc in præsentia Aimonis tunc magistri, laude et assensu fratrum et sororum prædictæ domus, ad maiorem uero roboris firmitatem ad preces utriusque partis. J... {28}decanus diuionensis præsentem paginam suo sigillo roborauit anno Verbi incarnati m° cc° XIII° mense augusti quo hac facta sunt et etiam in recognitione doni suprascripti prædicta Domus debet tam eis quam heredibus eorum sex denarios censuales in argento sine emenda et occasione ut magis teneantur garantire. Copie, G. 132, f° 24, scellé en cire sur double queue de parchemin (Arviset). — Clémencey, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). — Fixey, cant. de Gevrey, arr. de Dijon. N° 30. 8 novembre 1213. Bulles des papes Innocent III et Alexandre III confirmant une fondation précédente. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo capellæ ducis diuionensis salutem et apostolicam benedictionem cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor æquitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum: eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones, reditus, exemptiones libertates et immunitates quas bonæ memoriæ Hugo dux Burgundiæ prædictæ capellæ pia liberalitate gessit sicut ea iuste ac pacifice obtinetis, et in autentico inde confecto cuius tenorem præsentibus iussimus litteris annotari plenius continetur uobis et per uos eidem capellæ auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem {29}autentici memorati est talis: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Ego Hugo, dux Burgundiæ notum uolo esse praesentibus et futuris (et reliqua ut in originali ducis supra memorato usque ad hæc uerba pax honor et uirtus seruantes ista sequentur exclusiue.) Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani secundo nonas decembris pontificatus nostri quinto decimo. Alexender episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio nobili uiro Hugoni duci Burgundiæ salutem et apostolicam benedictionem petitionibus nobilium et potentum uirorum quæ rationi et honestati noscuntur inuiti animo nos conuenit placido condescendere et eas libenter et efficaciter exaudire ut ad ecclesiarum commodum et profectum feruentius accendantur cum in eorum iustis petitionibus ab apostolica sede facile se nouerint exaudiri inde est quod deuotionis feruore et instantia tuæ petitionis iuducti fundum quem apud Diuionem pro ecclesia et officiis eius ædificandis beato Petro ac nobis liberaliter obtulisti in ius et proprietatem nostram et ecclesiæ romanæ recepimus et ibidem ecclesiam construendi quæ soli romano pontifici debeat respondere tibi facultatem et licentiam indulgemus, auctoritate apostolica prohibentes necui episcopo uel alii ecclesiasticæ personæ. Liceat quicquam iuris sibi in eadem ecclesia uel clericis eidem ecclesiæ seruientibus vendicare. Datum Tusculi sexto idus nouembris. Orig., G. 132, f° 30. {30}N° 31. 27 mai 1215. Copie d’une bulle du pape Innocent III qui confirme à l’abbé de Saint-Etienne le pouvoir d’instituer et de destituer les serviteurs des églises relevant de son monastère. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati sancti Stephani diuionensis, lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium precibus dignum est nos facilem prebere assensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere, eapropter dilecte in Domino fili tuis iustis precibus grato concurrentes assensu potestatem instituendi ac destituendi seruitores ecclesiarum prioratuum ad tuum monasterium pertinentium quam in eisdem tu ac predecessores tui hactenus habuisse noscimini, sicut eam iuste obtines et quiete auctoritate tibi apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbii XIIII calendas julii ponticatus nostri anno septimo decimo. G. 117: Copie du quinzième siècle. — Cette pièce a été, par erreur, datée de 1214. {31}N° 32. 1215. Ratification par Guillaume de Vergy du don d’un bichet de froment fait par Haimon, chevalier de Saint-Seine, du consentement de sa femme et de ses fils. Ego Willermus de Uirgeio et dominus Mirebelli omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod dominus Hæmo miles de Sancto Sequano dedit et concessit in elemosina pro redencione anime sue Deo et ecclesie Beate Marie Mirebelli unum bichetum frumenti in molendino de Bessuote ad festum Sancti Remigij annuatim capiendum hanc elemosinam domina Simona uxor sua et dominus Petrus et Hugo euisdem H... filii coram me tenendam laudauerunt. Et ut hoc ratum habeatur ad preces ipsorum presenti scripto sigillum meum adposui. Actum est hoc ab incarnacione Domini anno m° cc° V° X°. Orig., G. 371. — Bézouotte, cant. de Mirebeau, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 33. 1215. Charte de Guillaume de Vergy de l’échange, avec Saint-Etienne, de terres sises à Mirebeau, Beaumont et Pontailler. Ego Willermus de Uirgeio et dominus Mirebelli tam presentibus quam futuris notum facio quod ego dedi canonicis sancti Stephani diuionensis in eschangio propter terram ipsorum: quam ab eis habui X {32}et IX iugera terræ arabilis. Octo inancingiis que sunt super uiam que tendit apud Bellimontem, octo in canpo qui nominatur Turemial, tres super uiam que tendit apud Pontem eilum. Si quis de predicta terra aliquam moueret querelam ego Willermus et heredes mei tenemur iam dictis canonicis plenariam portare guarantiam et ut hoc ratum habeatur presenti scripto sigillum meum adposui. Actum est hoc ab incarnacione Domini anno m° cc° V° X°. Orig., G. 371. — Pontailler, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Beaumont, cant. de Mirebeau, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 34. 1215. Le duc Eudes donne les bans-vins à la chapelle. Ego Odo, dux Burgundiæ notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis quod ego dedi, concessi capitulo capellæ meæ Diuionis bannum meum quod ego habelam apud Diuionem et totum emolumentum quod ex eo proueniet uiginti libris exceptis quas ego dederam Nicolao Cantori et Joanni Chauchart, et aliis quoque uiginti libris quas iam similiter concesseram magistro Calonibo thesaurario prædictæ capellæ illud coram omnibus notum fieri uolo quod ego eiusdem banni iustitiam mihi retinui, ne ergo istud imposterum ab aliquo uiolari uel imutari posset prædictam {33}donationem sigilli mei munimine roboraui. Actum hoc anno ab incarnatione Domini m° cc° XV°. Copie, G. 132, f° 37, scellé, signé: MEDOCHER. N° 35. Mai 1216. Donation de deux journaux de terre de Marliens à l’hôpital de Brochon. Sciant omnes quicumque uiderint præsentem paginam quod ego Petrus Biauspois, et fratres mei scilicet Henricus et Mauritius clericus duo iornalia terræ arabilia quæ sunt sita in territorio de Marliens concedimus in perpetuum et donamus in elemosinam fratribus Domus Dei de Broischon: ipsi uero fratres prædictæ Domus Dei considerantes et uidentes bonum esse et ut etiam res ipsa maneret firmior atque stabilior de bonis suis sex libras diuionenses et unam minam frumenti nobis donauerunt ad preces autem utriusque partis magister R... decanus capellæ ducis et decanus oscariensis ad confirmationem istius elemosinæ sigillorum suorum apposuerunt firmamentum. Actum est hoc Uerbi incarnati anno millesimo ducentesimo decimo sexto, mense maio. Copie, G. 132, f° 24, scellé de deux sceaux intacts. — Marliens, cant. de Genlis, arr. de Dijon. {34}N° 36. Juin 1216. Echange de terres et de prés à Chenôve, ménagé par Guillaume, évêque de Langres, entre l’abbaye de Saint-Etienne et l’hôpital de Brochon. Ego Wuillermus Dei gratia lingonensis episcopus, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod P... abbas sancti Stephani diuionensis laude et assensu capituli sui aschengiauit Domui Dei de Broyschon pratum quod dicitur pratum Arecon et pratum quod dicitur pratum Arduin et quidquid iuris in eis habet pro quibus sex miche et sex prebende uini et nouem denarij et unus caseus et dimidius famulis domini de Tart annuatim debentur et predicta Domus Dei de Broyschon pro predicto eschangio dedit abbati et abbacie sancti Stephani diuionensis unum iornellum uinee et dimidium situm in territorio de Chenoues pro quibus abbas et abbacia debent reddere decem et octo denarios censuales in marcio, sex ecclesie uel capellano de Chenoues, duodecim ministro qui recipiet census canonicorum Eduensium ad quos pertinet uilla de Chenoues; preterea pro predicto eschangio domus predicta de Brochon tenetur reddere annuatim eidem abbati et abbacie siue successoribus eius quatuor modios uini in racemis siue aqua de Clauso quod situm est intra clausuram predicte Domus Dei de Broyschon. Et quando Domus predicta uolet uindemiare clausum predictum una die antequam uindemiet clausum, mittet predicta Domus unum de conuersis uel clericis suis ad abbatem siue ad abbaciam qui significabit eis siue procuratori eiusdem abbacie quod mittant eis nuncium suum qui recipiat {35}quatuor modios uini de clauso predicto et de pede quos in dolio abbatis receptos domus prelibata tenetur ducere ad prioratum de Marcennay pertinentem ad abbaciam sancti Stephani. Et, si uehiculum quo ducetur uinum subruatur per negligentiam siue per culpam predicte Domus sicut per fracturam uel per aurigam siue per equos uel per aliquo alio modo qui uideatur esse culpa Domus; Domus Dei tenetur resarcire, si uero per culpam abbatis uel abbacie uinum depereat sicut per dolium uel circulos seu capiatur pro debito abbatis uel abbacie, Domus Dei immunis erit nec in aliquo tenetur resarcire; si uero Domus Dei siue per negligentiam seu per ignoranciam uel per obliuionem non misit ad abbatem uel procuratorem abbacie nuncium suum pro uindemiatura clausi predicti, domus predicta pro emenda tenebitur abbati uel abbacie in uiginti solidos et tamen reddet uinum; si uero per negligenciam siue per culpam abbatis uel abbacie siue procuratoris eiusdem non uenerit nuncius ad Domum Dei clausum predictum uindemiabitur nec exspectabitur nuncius abbatis et domus erit immunis ab emenda et tamen uinum purum reddetur de eodem clauso; et in bona fide et predicto modo ducetur ad prioratum, similiter pro predicto eschangio Domus Dei debet reddere annuatim et ducere ad predictum prioratum de Marcennay quatuor minas annone, medietatem frumenti receptibilis, medietatem auene infra octabas omnium sanctorum, post octabas si recepta non fuerit annona domus tenebitur in emenda de uiginti solidis et tamen reddet annonam. Si forte contigerit quod domus prelibata abbacie sancti Stephani non reddat sicut se obligat reddere, predicta abbacia tenebit se ad {36}domum predictam uel ad appendicias eiusdem, quod ut ratum habeatur et firmum ad peticionem utriusque partis feci persentem cartulam sigillari in testimonium facti predicti. Actum anno incarnationis dominice m° cc° sexto decimo, mense Iunio. Datum apud Diuionem. Orig., G. 331 et Copie, G. 132, f° 174. — Chenôve et Marsannay-la-Côte, cant. de Dijon-Ouest. — Tart, cant. de Genlis, arr. de Dijon. — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 37. Avril 1217. Redevance de cent sols que Guillaume de Vergy, seigneur de Mirebeau doit pendant douze ans à l’abbaye de Saint-Etienne. Ego Wuillermus de Uergeio, dominus Mirebelli notum facio omnibus litteras istas inspecturis quod ego fide interposita teneor reddere singulis annis usque ad duodecem annos centum solidos diuionenses uel heredes mei pro me abbati et ecclesie sancti Stephani diuionensis uel mandato ipsorum ad festum sancti Remigii, ita quod in duodecimo anno non reddentur nisi quinquaginta et quicumque erit prepositus Mirebelli iurabit se dictos nummos ad predictum terminum redditurum, si uero contigeret quod absit quod ad terminum sepenominatum dictos nummos non redderent nec aliquis pro me concedo abbati quod de me et de terra mea iustiam faceret exiberi, hoc autem laudauit Clementia uxor mea, quod ut ratum et firmum permaneat, {37}sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. Actum anno Domini m° cc° XVII°, mense aprili. Orig., G. 371, très abîmé, et copie, G. 132, f° 17, scellé en cire rouge (Arviset). — Vergy, cant. de Gevrey, arr. de Dijon. — Mirebeau, chef-lieu de canton, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 38. Mai 1217. Transaction ménagée par Eudes III, duc de Bourgogne, entre Saint-Etienne et les chanoines de sa chapelle au sujet de la prébende entière exigée par Saint-Etienne. Notum sit omnibus ad quos presentium uenerit noticia litterarum quod dissensio que uertebatur inter abbatem et conuentum sancti Stephani dyuionensis ex una parte et canonicos capelle ducis dyuionensis ex altera super integritate prebende predicte capelle quam petebat ecclesia sancti Stephani. In hunc modum pacificata est et sopita et ad concordiam reuocata: ecclesia sancti Stephani unam prebendam integram habebit in capella ducis quod ipsa ecclesia percipiet eodem modo quo et canonici residentes et deseruientes in eadem capella et deseruiet eam per canonicum regularem ydoneum et sacerdotem. Preterea si aliquis canonicorum predicte capelle de hac luce migrauerit, ecclesia sancti Stephani fructum prebende illius canonici defuncti post mortem ipsius canonici per unum annum integraliter habebit; si ille canonicus prebendam uel partem prebende aliquando reeeperit nomine prebende uel si ratione infirmitatis ad aliquem religionem transierit et de illa infirmitate moriatur. Elapso anno prebenda redibit ad capellam, si uero aliquis {38}canonicorum prebende sue alio modo renuntiauerit, ecclesia sancti Stephani fructum illius prebende propter hoc non habebit. Tamen si ratione infirmitatis renunciauerit et non conualuerit eam habebit, si conualuerit non habebit. Ideoque pia consideratione statutum fuit ut ecclesia sancti Stephani pro singulis defunctis canonicis capelle ducis plenarium faciat obsequium omni tempore tanquam pro uno ex suis, et canonici capelle pro canonicis sancti Stephani faciant similiter; capella non habebit cismiterium nec parochiatum preterquam ducis et ducisse quorum curam habet auctoritate domini Papæ decanus predicte capelle set et canonici capelle non poterunt aliam religionem uel ordinem in capella statuere nisi de ecclesia sancti Stephani et si quis eorum pauper uel diues apud sanctum Stephanum habitum religionis uoluerit assumere non negabitur ei set uoluntarie ibi suscipietur domus proprie canonicorum capelle in quibus morantur et officine capelle non erunt censuales nec cellaria nec coquine, nec grangie; relique uero erunt censuales uinee quoque capelle de Generali tam a censu quam a decimis erunt libere set proprie canonicorum uinee censum absque decimis dabunt. Abbas uero et canonici sancti Stephani, decanus et canonici capelle fidelitatem sibi inuicem fecerunt et hanc fidelitatem et hanc compositionem bona fide tenendam et obseruandam iuramento interposito firmauerunt. Abbas uero et canonici sancti Stephani decanus et canonici capelle qui sustituentur ad compositionem et fidelitatem supradictam tenendam et obseruandam iuramento obligabunt Et si decanus uel aliquis canonicorum capelle iurare noluerit infra octo dies postquam requisitus fuerit ab abbate {39}sancti Stephani, prebendam suam non recipiet in capella antequam iuraverit. Similiter si abbas uel aliquis canonicorum sancti Stephani hoc idem facere noluerit infra octo dies postquam requisitus fuerit a decano capelle prebendam non recipiet in ecclesia sancti Stephani nec communionem fratrum habebit antequam iurauerit. Similiter si abbas uel aliquis canonicorum sancti Stephani qui de cetero sustituentur iuramentum istud facere noluerit infra octo dies postquam requisitus fuerit a decano, canonici sancti Stephani non habebunt eum pro abbate nec abbas canonicum habebit pro canonico donec iurauerit similiter si decanus uel aliquis canonicorum capelle qui de nouo sustituentur illud iuramentum facere noluerit infra octo dies postquam requisitus fuerit ab abbate: decanus non habebitur pro decano a canonicis suis, nec canonicus pro canonico a decano suo donec iurauerit. Abbas uero et canonici sancti Stephani istam fidelitatem iurabunt in capella ducis. Decanus uero et canonici capelle iurabunt eam in ecclesia sancti Stephani secundum predicta requisti. Odo autem dux Burgundie hanc compositionem laudauit et ad petitionem utriusque partis manutenere promisit et quod eam faciet fideliter obseruarj. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum suum apposuit. Abbas et conuentus sancti Stephani, decanus et capitulum capelle ut hoc ratum in posterum habetur sua sigilla similiter presenti scripto apposuerunt. Actum anno gratie m° cc° septimo decimo mense maio. Orig., G. 219 et G. 126, f° 23. — Il y avait cinq sceaux sur double queue; ils ont disparu. {40}N° 39. Juin 1217. Un pré au Champ-Effroi adjugé à l’hôpital de Brochon. Nouerint omnes præsentes et futuri quod cum querela esset inter Domum Dei de Broschon ex una parte et Petrum Coibot de Fanai, et Borlotam sorouam eius Heruerium Loicherium de Brochon et Aymonem Olectarium ex altera super quodam prato sito in finagio qui dicitur Champ Effroi in hunc modum pacificatum est inter ipsos scilicet quod Domus prædicta dedit eis quinquaginta solidos diuionenses pro pace et ipsi quittauerunt prædictæ Domui quidquid iuris habebant in illo prato et ut hoc ratum habeatur ad preces utriusque partis nos capellæ ducis et oscariensis decani litteras istas sigillis nostris sigillauimus. Actum anno Verbi incarnati milesimo ducentesimo septimo decimo mense Iunio, magistro Haymone et magistro eiusdem Domus. Copie, G. 132, f° 38 v°, scellé de deux sceaux sur simple queue de parchemin (Arviset). — Fénay et Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 40. 10 août 1217. Confirmation par le pape Honorius III de la transaction entre Saint-Etienne et la chapelle du duc, de mai 1217. Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui sancti Stephani et decano et capitulo capelle ducis diuionensis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere assensum et nota {41}que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in Domino filij nostris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem super quadam prebenda quam nos filii abbas et conuentus petebatis in predicta capella inter nos amicabiliter initam sicut sine prauitate proinde facta est et sponte ab utraque parte recepta et in autentico inde confecto plenius continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ad rei autem notitiam pleniorem tenorem ipsius autentici presentibus de uerbo ad uerbum fecimus annotarj qui talis est. Odo autem Dux Burgundie hanc compositionem laudauit et ad petitionem utriusque partis manutenere promisit et quod eam faciet fideliter obseruarj. In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum suum apposuit. Abbas et conuentus sancti Stephani, decanus et capitulum capelle, ut hoc ratum in posterum haberetur sigilla sua similiter presenti scripto apposuerunt. Actum anno gratie m° cc° XVII° mense maio. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Ferentini III° idus Augusti Pontificatus nostri anno secundo. Orig., G. 219, G. 138 et G. 126, f° 33. {42}N° 41. 1218. Donation d’une maison en la Corvée de Dijon, par Jacques Ange. Notum sit omnibus litteras istas inspecturis quod Jacobus Angelus dedit et concessit Dannot filie sue et Bonamico marito suo et heredibus eorum domum suam sitam in Corueia post mortem suam libere et absolute in perpetuum possidendam Preterea dedit prenominatus Dannot et Bonamico et heredibus eorum duo dolia uacua, unum quod tenet decem modia, alterum quod tenet XIII modia et duas cuuas de magnis cuuis et dua lecta munita et residium supellectilium erit Petronille uxoris dicti Iacobi et heredum suorum quod ut ratum et firmum permaneat. Ego P... abbas sancti Stephani diuionensis et ego R... decanus capelle ducis diuionensis ad preces ipsius Jacobi presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno gratie m° cc° octauo decimo. Orig., G. 173. — La Corvée, lieu dit de Dijon entre Chenôve et Larrey. N° 42. 1218. L’abbé donne deux fours de la paroisse de Saint-Pierre à un nommé Jacques Ange contre le paiement de trente-deux livres de cens. Ego R... capelle ducis et ego J... christianitatis decanus diuionensis notum facimus quod quedam pacta intercesserunt inter abbatem et conuentum sancti Stephani ex una parte et J... Angelum ex altera {43}quorum pactorum forma talis est. Ego Petrus Dei gratia dictus abbas ecclesie sancti Stephani diuionensis totumque eiusdem ecclesie capitulum notum facimus omnibus litteras istas inspecturis quod nos dedimus et concessimus J. dicto Angelo famulo et homini nostro duos furnos quos habebamus in parrochia sancti Petri diuionensis extra muros quorum unus situs est ante domum Humberti Lusci et alter circa crucem albam ipsi Jacobo et heredibus suis perpetuo possidendos quandiu de dominio nostro erunt et si dominium nostrum reliquerint dicti furni cum edificijs ad opus eorumdem furnorum factis libere ad ecclesiam nostram redirent: ita tamen quod prenominati Jacobus uel heredes suj quamdiu dictos furnos possidebunt, persoluent ecclesie prenominate uel ipsius mandato singulis annjs triginta octo libras censuales diuionensis monete medietatem scilicet reddendam in octabis sancti Joanis baptiste, et alteram medietatem reddendam in octabis omnium sanctorum: et si prefata moneta lege uel pondere augeretur uel minueretur sepefatj Jacobus uel heredes suj persoluent nobis de jam dicta censa pro quatuor libris vnam marcham argenti curentis inter mercatores: sciendum est quod supradictj Jacobus scilicet et heredes suj possunt maritare de jam dictis furnis filias suas in hominjbus nostris qui dictos furnos possidebunt dumde dominio nostro erunt, salua tamen censa nostra prenominata, et si dominium nostrum reliquerint antedictj furnj ut supra dictum est ad ecclesiam nostram libere redirent: preterea sciendum est quod antedictj Jacobus uidelicet uel heredes suj vel quicumque dictos furnos ex parte ipsorum possideat non possunt ipsos furnos uendere nec pignorare nisi de consensu nostro {44}fuerjnt et ut hoc ratum permaneat nos dictj decanj ad preces utriusque partis presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus. Actum anno gratie m° cc° VIII° X°. Orig., G. 290, et copie, G. 132, f° 34, sigillatum duobus sigillis dictorum decanorum in cera sub duplici cauda pergameni appensis (Arviset). N° 43. Mars 1218. Lettres sous le sceau de Dominique Bigot, maire de Dijon, du traité passe entre Pierre, abbé de Saint-Etienne, et les hommes de Domois. Ego Dominjcus Bigoz tunc maior communie diuionensis, omnibus presentes litteras inspecturis notum fatio quod P... abbas sancti Stephani diuionensis totusque conuentus eiusdem ecclesie accensiuit hominibus de Demois boschum de Campo-Bertuyn et duas partes curuate que est iuxta dictum boscum et Lagote pro decem minis bladi receptibilis medietate frumenti et mediate auene, laude et assensu Haymonis et Odonis militum dominorum de Demois et filiorum eorumdem Johannis, Petrj et Odonis prestito ab omnibus hominibus iuramento quod usque ad octavis beati Remigij intra portas sancti Stephani diuionensis annuatim persoluent. Si uero dicti homines quod absit, dictis loco et tempore dictum bladum in integrum non soluerent, nos dictos boscum sub Campo Bertuyn, curuatam et Laguotem possumus capere et in manu nostra tenere sine aliqua reclamatione, prefatos homines tam de capitalj quam de XX solidis pro emenda nichilominus uadiando. Nos uero {45}eisdem hominibus accensiuam illam debemus coram judice ecclesiastico guarantire. Quod ut firmum et ratum permaneat presentem paginam sigilli dicte communie munimine roborauj. Anno Domini m° cc° XVIII° mense martio. Orig., G. 378. — Chambertin, lieu dit, cant. de Gevrey, arr. de Dijon. — Domois, hameau de Fénay, cant. de Gevrey (Côte-d’Or). N° 44. 1218 (après le mois de mars). Lettre de Jean, doyen de la chrétienté de Dijon, mandant à Guillaume, évêque de Langres, que les hommes de Domois ont reconnu devoir à Saint-Etienne dix émines de blé et avoine, etc. Reuerendo patri suo in Christo ac Domino, W... Dei gratia lingonensis episcopo, J... decanus christianitatis diuionensis debitam reuerenciam cum salute paternitati uestre notum facio quod omnes homines de Dumoy laude et assensu Haymonis et Odonis militum dominorum eiusdem uille et filiorum eorumdem Johannis, Petri et Odonis iurauerunt et tam ipsos quam heredes suos perpetuo debitores constituerunt quod redderunt et reddi facerent ecclesie sancti Stephani diuionensis infra portas abbatie decem minas bladi receptibilis nomine pensionis ita quod medietas sit frumenti et medietas auene usque ad festum omnium sanctorum in integrum persoluendas. Abbas uero et conuentus sancti Stephani diuionensis concesserunt eis in perpetuum boscum quod dicitur Chanbretum et La Guoite et duas partes cuiusdam {46}curuate que sita sunt iusta uillam de Dumoy tali tenore adiuncto quod si dicti homines dicte ecclesie loco et tempore dictas decem minas non reddiderint, dominus abbas capiet boscum et curuatam et La Goite, hominibus memoratis excommunicationi nichilominus supponendis. Orig., G. 378. — Domois, hameau de Fénay, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 45. Mars 1218. Guillaume, seigneur de Mont-Saint-Jean, confirme le don de la dîme de Thenissey par son père, en présence de la duchesse de Bourgogne. Ego Alaydis ducissa Burgundie, notum facio presentibus et futuris quod Wuillerminus, dominus Montis sancti Johannis, laudauit, approbauit et ratam habuit in presencia nostra donationem illam quam dominus Wuillermus, pater suus fecerat ecclesie sancti Stephani diuionensis de decima quam habebat apud Tenisse tam in blado quam in uino et bona fide coram nobis promisit dicte ecclesie legitimam garantiam de dicta decima portare contra omnes calumpniatores. Actum est anno gratie m° cc° octauo decimo, mense marcio. Orig., G. 400, et copie, G. 132, f° 143, scellé d’un sceau brisé pendant sur double queue de parchemin (Arviset). — Publié par E. Petit, Histoire des Ducs de Bourgogne, t. IV, p. 169, n° 1550. — Thenissey, cant. de Flavigny, arr. de Semur. — Mont-Saint-Jean, cant. de Pouilly-en-Auxois, arr. de Semur (Côte-d’Or). {47}N° 46. Décembre 1218. Bail à cens à Thibault de Marsannay d’un muid de vin sur une vigne appelée Ortus. Ego Jacobus decanus christianitatis diuionis omnibus litteras istas inspecturis notum facio quod Theobaldus de Marcenaj dictus Mortées laude et assensu filiorum suorum scilicet Siluestri et Durannj et Willermi filij Petri sui primogeniti filij et uxoris sue Veroigne in presentia mea dedit et concessit in perpetuam elemosinam quod ipse uel quicumque tenebit vineam que dicitur Ortus reddet singulis annis ecclesie sancti Stephanj Diuionis unum modium uinj censuale in racemis, quod si non faceret abbas et ecclesia sancti Stephani de uinea illa se inuestiret. Actum anno ab incarnatione Domini m° cc° VIII° X° mense decembris. Orig., G. 369, et copie G. 132, f° 37 v°, scellé. — Marsannay-la-Côte, cant. de Dijon-Ouest (Côte-d’Or). N° 47. 1219. Résignation de l’église de Thenissey, devant Guillaume de Joinville, évêque de Langres, par Hugues de Curgy. Ego Willermus Dei gratia lingonensis episcopus notum facimus uniuersis quod Hugo de Curgi clericus in presencia mea constitutus resignauit in manu abbatis sancti Stephani diuionensis ecclesia[m] de Tenissio de qua coram indicibus delegatis ut dicebant inter ipsos querela uertebatur; dicto H... clerico {48}asserenti quod credebat eandem ecclesiam ad abbatem et conuentum sancti Stephani pertinere. Idem uero abbas, nobis presentibus, pietatis intuitu dedit et concessit prefato clerico quindecim libras dyuionenses annuales quamdiu uixerit libere et pacifice possidendas. In cuius rei memoriam ad instanciam eorum presentem cartulam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Actum anno gratie m° cc° XIX°. Orig., G. 126, f° 10 v°. — Thenissey, cant. de Flavigny, arr. de Semur (Côte-d’Or). N° 48. Février 1219. Une vigne à Serrigny adjugée à Saint-Etienne. Ego Odo dominus Montis Acuti notum facio uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter uenerabilem uirum P... abbatem sancti Stephani diuionensis ex una parte et inter B... militem de Marne ex altera, questio uerteretur super quadam pecia uinee quæ est in cumba Johannis Molendinarij in manso Johannis Carpentarij compromissum fuit: hinc inde in dominum Odonem clericum de sancto Michaele et dominum Johannem Bertelas militem per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum dictus siquidam miles aquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie sancti Stephani diuionensis supra memoratam peciam uineæ saluis quatuordecim denarijs censualibus de marcio in marcium persoluendis et mansum supradictum: abbas uero de bonis ecclesie dedit prefato militi {49}nouem [libras] albos diuionensis monete, dicta quedam compositio facta fuit laudantibus et consentientibus Natali usore et Alnulfo filio usoris militis supradicti. Quod ut ratum et firmum maneret ad peticionem utriusque partis sigillo meo presentem paginam roboraui. Actum Diuione anno gratie m° cc° XIX° mense februarii, dominica bordarum. Orig., G. 394, et copie, G. 132, f° 38, scellé d’un sceau intact (Arviset). — Montaigu, cant. de Conliège, arr. de Lons-le-Saulnier (Jura). N° 49. Février 1219. Vidimus passé en 1245 d’une sentence d’Eudes de Montaigu, qui adjuge à l’église Saint-Etienne la propriété d’une vigne en la combe Jean le Munier, que lui contestait B..., chevalier de Marne. Nos Garnerius decanus christianitatis diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos litteras inferius annotatas uidimus et diligenter inspeximus non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte uiciatas et eas uerbo ad uerbum legimus quarum forma et tenor talis est. Ego Odo dominus Montis Acuti notum facio vniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem virum P... abbatem sancti Stephani diuionensis ex una parte et inter B... militem de Marne ex altera questio uerteretur super quadam petia uinee que est in comba Johannis Molendinarij in manso Johannis Carpentarij, compromissum fuit huic inde in dominum Hodonem clericum de {50}sancto Michaele et dominum Johannem Bertelais militem per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum: dictus siquidem miles aquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie sancti Stephani diuionensis supra memoratam petiam uinee saluis quatuor decim denariis censualibus de martio in martium persoluendis et mansum supradictum, abbas vero de bonis ecclesie dedit prefato militi nouem libras diuionensis monete, dicta uero composito facta fuit laudantibus et consentientibus Marcella uxore et Arnulpho filio uxoris militis supradicti, quod ut ratum et firmum maneret ad peticionem utriusque partis sigillo meo presentem paginam roboraui. Actum Diuione anno gratie m° cc° XIX°, mense februarij dominica bordarum. Nos uero supradictis litteris omnibus uisis et diligenter inspectis de uerbo ad uerbum lectis huic earum presenti transcripto, sigillum nostrum apposuimus requisiti. Datum anno Domini m° cc° quadragesimo quinto mense nouembris. Orig., G. 300, et copie, G. 132, f° 65, scellé. — Montaigu, cant. de Conliège, arr. de Lons-le-Saulnier (Jura). N° 50. Août 1219. Donation d’un muid de vin de cens à l’hôpital de Brochon. Nouerint omnes qui præsentem paginam uiderint quod Hugo de Laye dedit pro remedio animæ suæ et antecessorum suorum Domui de Breschon unum modium uini in perpetuam elemosinam quem assignauit præsentibus fratribus eiusdem Domus in {51}uinea sua des Chauanes singulis annis reddendum in uindemiis et in racemis: eamdem uero uineam accensiuit Reuerio filio suo qui præsentem elemosinam laudauit et reddere promisit magister uero prædictæ Domus tam ipsum quam uxorem suam in fratrem recepit spiritualem et si ibidem sibi sepulturam eligere uellent, more fratrum sepelirentur. Sin autem audito die obitus sui officium eis reddetur tanquam uni de fratribus, ad preces autem utriusque partis R... capellæ ducis diuionensis et A... oscariensis decani præsentem paginam sigillorum suorum munimine roborauerunt. Actum est hoc Verbi incarnati millesimo ducentesimo decimo nono mense augusti. Copie, G. 132, f° 24, v°, scellé de deux sceaux intacts pendant sur double queue de parchemin (Arviset). — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon. — Chevannes, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 51. 12 avril 1220. Bulle du pape Honorius III qui confirme à l’abbé de Saint-Etienne le droit de déléguer ses chanoines dans les églises relevant de son monastère. Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbatj sancti Stephani diuionensis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium precibus dignum est nos facilem prebere assensum et nota que arationis tramite non discordant effectu prosequente complere eapropter dilecte in Domino fili tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu iurisdictionem instituendi ac destituendi {52}canonicos tuos in ecclesijs tuis in quibus dinosceris curam animarum habere, a te ac predecessoribus tuis habitam hactenus pacifice in eisdem sicut eam iuste obtines et quiete auctotarite tibi apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petrj et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbij II idus aprilis, pontificatus nostri anno quarto. Orig., G. 117, et copie, G. 132, f° 8. N° 52. 1220 (?). Ratification, par Guillaume de Vergy, du don d’une émine de blé à prendre chaque année sur le moulin de Quincampoix, par Hugues Chemin au prieuré de Mirebeau. Ego Willermus de Uirgeio et Mirebelli dominus omnibus presentes litteras inspecturis notofico quod dominus Hugo Chemes dedit et concessit in elemosina Deo et prioratui de Mirebello unam minam bladii in molendino de Quiquenpoi in festo sancti Remigii annuatim capiendam, hanc elemosinam ego Willermus de cuius feocto predictus molendinus est predicto prioratui in pace tenendam concessi. Ut istud ratum habeatur presentem paginam sigilli mei munimine roboraui. Orig., G. 371. — Mirebeau, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Vergy, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). {53}N° 53. 1221. Charte de Hugues de Montréal, évêque de Langres, qui confirme à l’abbé de Saint-Etienne le soin des églises et le droit d’instituer et destituer les chanoines. Hugo Dei gratia lingonensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino noueritis quod nos inspectis predecessorum nostrorum autenticis in quibus abbati sancti Stephani dyuionensis cura ecclesiarum suarum et potestas instituendi et destituendi canonicos in eisdem plene conceditur nec non confirmationibus romanorum pontificum ab ipso abbate super huiusmodi iuridictione obtentis considerato etiam quod si canonici in eisdem ecclesiis constituti non possent amoueri ab ipsis contra abbatem suum possent interdum habere materiam malignandi sic que rebellionis et discordie causa ipsi abbati et successoribus eius in posterum oriretur sicut venerabilis pater Willermus nunc Dei gratia Remensis archiepiscopus qui nos immediate precessit, toto tempore suo substinuerat, nos similiter toto tempore nostro substinebimus ut super institutione aut destitutione canonicorum in ecclesiis suis consueta et concessa sibi a predecessoribus nostris iurisdictione utatur, saluo iure ecclesie lingonensis et successorum meorum post decessum nostrum. In cuius rei testimonium et munimine presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo primo. Orig., G. 123. {54}N° 54. 1221. Accord entre l’hôpital de Brochon et le prieur de Saint-Marcel-de-Chalon, touchant le blé que ledit hôpital doit au prieuré de Flore. Ego Robertus decanus capellæ ducis diuionensis, et ego Jacobus decanus christianitatis diuionensis omnibus notum facimus quod cum discordia uerteretur inter Robertum magistrum Domus Dei de Breschons et fratres eiusdem domus ex una parte et Attardum priorem sancti Marcelli, cabilonensis ex altera super mensura bladi quam fratres dictæ Domus de Breschon reddunt priori de Flori annuatim etiam prior prædictus dicebat quod bladum illum debebat accipere ad mensuram de Flori: prædicti uero Robertus magister et fratres Domus de Breschon quod non ad mensuram de Flori sed ad mensuram Diuionis debebatur reddi: tandem apud Diuionem, nobis et Haymone Pestet et magistro Columbo et multis aliis in capella ducis præsentibus dicta discordia pacificata est in hunc modum quod Domus Dei de Breschon de cætero reddet prædictum bladum scilicet sex eminas priori de Flori ad mensuram Diuionis et ultra illas sex eminas reddet annuatim unum quartallum bladi medietatem frumenti et medietatem tremesii. In cuius rei testimonium ego Robertus decanus capellæ ducis et ego Jacobus decanus christianitatis diuionensis præsenti paginæ sigilla nostra apposuimus. Actum anno dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo uicesimo primo. Copie, G. 132, f° 35, scellé de deux sceaux (Arviset). — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). {55}N° 55. Juillet 1221. Donation des dîmes des Véronnes, à l’hôpital de Til-Châtel, par Guy et Guillemette, sa femme. Ego Guido dominus Tilecastri notum facio omnibus tam præsentibus quam futuris quod ego dedi et concessi Guillerma uxore mea laudante Deo et Domui Dei de Tilicastro quidquid habebam in magnis decimis Magnarum Ueronarum pro recompensatione cuiusdam peregrinationis quam dilecta mea mater Margareta domina subitem debuit ad sanctum Jacobum talimodo quod dicta Domus Dei tenetur ad preces effundere pro matre mea et pro me et uxore mea et heredibus meis quandiu in hoc seculo uixerimus et post decessum nostrum tenetur, si quidem anniuersaria nostra et patris mei et fratris mei et omnium prædecessorum nostrorum nunc et in perpetuum celebrare, tenetur etiam dicta Domus Dei asseruare quamdam lampadem unaquaque nocte et ad missas celebrandas et horas ardentem ante altare beati Hilarii de Magnis Veronis; scilicet de ista elemosina iam prerogata, et ut hoc firmum et ratum habeatur ex sigilli nostri munimine præsens scriptum sigillaui. Actum anno gratiæ millesimo ducentesimo uigesimo primo mense julii. Copie, G. 132, f° 179, signé: P. TABOROT, I. LE FEURE. Signé: Pro copiabuaire. — Til-Châtel, cant. d’Is-sur-Tille, arr. de Dijon. — Véronnes, cant. de Selongey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). {56}N° 56. Avril 1222. Donation d’une émine de grains sur la dîme de Fauverney, par Lambert Somoille, à l’hôpital de Brochon. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Lambertus Somoille dedi Deo et pauperibus Domus Dei de Broichons quandam minam bladi dimidiam frumentj et dimidiam auene quam habebam in decimis de Fauernejo pro anima patris mej, scilicet Odonis Somoille, quam dedi eis in perpetuum possidendam et istam elemosinam quam concessi et adhuc concedo fecit prefatus pater meus in uita sua et ut hoc ratum habeatur quia sigillum non habeo presentem paginam sigillo Andree decanj Hoschariensis feci sigillari. Actum anno Domini m° cc° XX° secundo mense aprilis. Orig., G. 349. — Fauverney, cant. de Genlis, arr. de Dijon. — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 57. 1222. Donation d’un quartaut de blé de cens sur une terre, sise à Brochon. Sciant omnes præsentes et futuri quod Lambertus Dou Cop dedit Deo et pauperibus Domus Dei de Broichon pro anima filii Joannis quoddam cartaullum frumenti annuatim reddendum quod reddere debet quisquis tenebit quemdam campum situm an Greues, et istam elemosinam concessit Petrus filius eius et Charrex mater eius. Hoc autem factum {57}est coram domino Mainardo et coram Charner, fratre eius, et coram Lamberto Chamaille, et ut magis ratum habeatur, ego A... decanus oschariensis præsentem paginam sigillo meo sigillaui. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo secundo mense aprili. Copie, G. 132, f° 40 v°, scellé d’un sceau intact (Arviset). — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 58. Novembre 1222. Lettres sous le scel de H. de Montréal, évêque de Langres, de la donation, faite par Jean de Montréal à l’église de Saint-Julien, d’un meix et une maison. Ego H... diujna miseratione lingonensis ecclesie minister humilis notum facio presentibus et futuris quod Iohannes de Monte Regali dominus de Tar dedit et concessit Deo et ecclesie sancti Iulianj domum com manso et com omnj edificio quod dominus Volandus quondam presbiter sancti Iulianj ibidem edificauit. Ita tamen quod medietatem fructus arborum qui creuerit in virgerio dicti mansi quandiu vixerit percipiet, post decessum ipsius Iohannis dominj de Tar in curatus dicte ecclesie totum fructum dicti virgerij pacifice et integre possidebit. Ita quod heredes domini de Tar in supradictis nichil iuris habebunt. In cuius rei testimonjum ad petitionem utriusque partis scilicet {58}dominj Johannis et in curati ecclesie sigillum nostrum duximus apponendum. Actum est hoc apud Diuionem anno Domini m° cc° XX° secundo, mense nouembrj, proxima die sabatj post octabas sancti Martjnj. Orig., G. 333. — Tart, cant. de Genlis, arr. de Dijon. — Saint-Julien, cant. de Dijon-Est (Côte-d’Or). N° 59. Décembre 1222. Accord entre l’abbé de Saint-Etienne et le seigneur de Franxault, au sujet de la propriété d’un homme nommé Et. Coifete, que le seigneur abandonne avec sa famille. Sciant omnes tam futuri quam presentes quod cum discordia uerteretur inter P... abbatem sancti Stephani diuionensis ex una parte et G... dominum de Franceis ex altera super quodam homine scilicet Stephano Coifete et rebus aliis pacificatum est in hunc modum. Uidelicet quod dictus abbas quitauit predicto domino supradictum hominem sub hac forma scilicet quod Petrus primogenitus tam dicti Stephani erit homo iam dicte ecclesie et possidebunt ipse et heredes sui mansum beati Stephani cum domo et omnibus appenditiis suis ad uolontatem supradicte ecclesie, si uero supradictus Petrus ab hac uita migrauerit absque heredibus iam dicta ecclesia in predicto manso ad uoluntatem suam hominem habebit, tenebit quiete et perpetuo possidendo exceptis hominibus domini supradicti. Si uero dominus aliquid iuris habebat in sepe dicto Petro, tam ipsum quam heredes eius siue illos qui iam dictum {59}mansum possidebant dicte ecclesie acquitauit eumdemque mansum [ecclesie] proprium sancti Stephani recognouit. Preterea idem dominus in puram et perpetuam dedit et concessit elemosinam ecclesie sancti Stephani et ecclesie de Franceis decimas culture sue, ita quod cum communi decimatione dicte uille jactabuntur. Abbas uero et dominus communem domum si uoluerint habebunt in manso ad quem consuetum erat decimas adunare, ad quam commune decime congregabuntur. Quicumque enim domum illam possidebit tam abbatis quam domini erit homo et ipse utriusque fidelitatem obseruans, domum et decimas fideliter conseruabit. Hec omnia S... uxor domini memorati et eorum filii uidelicet Symon et Villermus uoluerunt et laudauerunt. Et ne qua super hoc in posterum possit oriri questio ad precentes supradicti domini cum sigilli sui appositione. Ego R... decanus capelle ducis diuionensis sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. Auctum anno gratie m° cc° vicesimo secundo, mense decembri. Orig., G. 356. — Copie de la fin du dix-septième siècle, G. 354. — Franxault, cant. de Saint-Jean-de-Losne, arr. de Beaune (Côte-d’Or). N° 60. 1223. Donation à l’hôpital de Brochon d’une maison, sise en la ville de Beaune. Ego Radulphus presbiter belnensis omnibus notum {60}facio quod Robelinus clericus belnensis in præsentia mea quittauit et concessit in perpetuum Deo et beatæ Mariæ et fratribus Domus de Breschon domum illam cum appenditiis sitam iuxta domum cistertij Belnæ foris muros villæ quam Landricus clericus dicti Robelini auunculus pro remedio animæ suæ et omnium antecessorum et benefactorum suorum dedit in perpetuam elemosinam cum appenditiis Domus Dei de Broichon et fratribus supradictis dicti uero fratres de bonis suis dederunt prædicto Robelino uiginti libras diuionenses de quibus ipse se tenuit penitus in mea præsentia pro pagato quare dictam domum cum iuribus quæ in ea habebat uel habiturus erat dictis fratribus quittauit in perpetuum et concessit. In cuius rei testimonium ad petitionem dicti Robelini præsentem cartam præfatis fratribus sigillo meo tradidi sigillatum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tertio. Copie d’Arviset, G. 132, f° 1 v°, scellé en cire. — Beaune, chef-lieu d’arrondissement de la Côte-d’Or. — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 61. 29 août 1223. Permission donnée par P. Barbotte aux religieux de Clairvaux de célébrer des messes dans leur maison de Dijon, sur un autel portatif seulement. C... miseratione diujna portuensis et sancte Ruffine episcopus apostolice sedis legatus vniuersis ad quos presentes littere peruenerint salutem in Christo Jhesu nouerit uniuersitas uestra quod Petrus abbas et conuentus sancti Stephani diujonensis ad preces nostras {61}fratribus clarevallensibus concessionem fecerunt que sequitur in hunc modum. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos Petrus abbas et conuentus sancti Stephani diuionensis liberaliter et sponte intuitu pietatis et ad instanciam venerabilis patris domini Conradi portuensis et sancte Ruffine episcopi apostolice sedis legati tunc concessimus ut in perpetuum possint celebrari diuina in domo Clarevallensi diuionensis super altare non consecratum in altari portatili, dum tamen monachus sit ordinis [cisterciensis qui fuerit] celebraturus ibidem et ita quod propter diujnorum celebrationem ibi certam moram non faciat [tanquam ad hoc adscitus]. Nulli ernim ibidem celebrare licebit nisi fuerit monachus ordinis cisterciensis, veruntamen si forte abbas clarevallensis uolet litteris suis patentibus nobis collatis uel conferendis hanc nostram concessionem acceptare nolumus eandem concessionem alicui esse momenti sed prorsus irritam et inanem. Addimus etiam quod ad prefatum altare nulla recipietur oblatio, nec ibidem alicui de familia eiusdem domus, nec etiam externo exhibebitur ecclesiasticum sacramentum et si forte quod absit ibi aliqua recipietur oblatio, abbatis sancti Stephani erit. Nos igitur concessionem et conuentiones predictas ratas habentes et gratas legationis auctoritate qua fungimur precipimus ut plenius et fideliter obseruentur et ne a quoquum aliquid in contrarium attemptetur. Actum apud Diuionem anno Domini m° cc° vicesimo tercio, quarto kalendas septembris. Orig., G. 225, presque effacé. Publié par Fyot, preuves, n° 406. {62}N° 62. 1223. Le chapitre de la chapelle du duc est tenu de payer cinquante sols pour la réfection des chanoines, le jour de l’anniversaire de maître Columbus. Ego Robertus decanus capelle ducis et eiusdem ecclesie capitulum, notum facimus presentibus et futuris quod nos tenemur reddere annuatim in die anniuersarij magistri Columbi, priori sancti Stephani quinquaginta solidos diuionensium pro refectione canonicorum sancti Stephani. Et ut hoc ratum permaneat presenti carte sigillum apposuimus. Actum est hoc anno gratie m° cc° vicesimo tercio. Orig., G. 219. N° 63. 1224. Confirmation de la vente de l’abbé de Theuley, à Saint-Etienne, par Renaud, archevêque de Lyon. Renaudus Dei gracia prime lugdunensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino, noueritis quod nos uenditionem quam frater Sulco abbas Theoloci fecit de domo sua lapidea apud Dyuionem terris arabilibus, pratis et vineis que habebat abbacia Theoloci apud Dyuionem Petro abbati sancti Stephani dyuionensis et conuentui eiusdem ecclesie sicut in litteris super hoc confectis plenius continetur. Ratam habemus et approbamus et sigilli appensione confirmamus et huius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri {63}munimine fecimus roborari. Actum anno Domini m° cc° vicesimo quarto. Orig., G. 126, f° 46 v°. — Theuley, cant. de Dampierre-sur-Salon, arr. de Gray (Haute-Saône). — Lyon (Rhône). N° 64. 1224. Promesse faite par Hugues de Corvée, chevalier, de rendre à Saint-Etienne les lettres remises au templier Aymar pour la duchesse de Bourgogne, pour la somme de 400 livres. Ego H... archidiaconus diuionensis omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod Hugo de Corueia, miles, in presencia nostra constitutus iuramento interposito promisit bona fide P... abbati sancti Stephani diuionensis qui iuramentum recepit, se redditurum litteras suas dicto abbati usque ad Pascha super uenturum que ligate fuerunt in manu fratris Aymardi, templarii, pro ducissa Burgundie de mandato domini Hugonis pro quatuor centum libris diuionensibus quas si usque ad dictum terminum non reddiderit. Guido Chauchardus, Renaudus de Castellione, Humbertus de Bessua, burgenses diuionenses fide sua in manu abbatis data promiserunt se tenere ostagium infra abbaciam sancti Stephani diuionensis ad requisicionem ipsius abbatis ita quod muros clausute ecclesie sancti Stephani non possunt exire nisi de mandato ipsius abbatis quousque ducentas libras abbati sepedicto reddiderint. Insuper dictus Hugo obligauit se et omnia bona sua in manu dicti abbatis quod omni tempore dictam ecclesiam tam de sorte quam de grauaminibus quantum ad prefatas litteras indempnes conseruaret. {64}Preterea dictus Hugo ab omni debito quo unquam dicta ecclesia in manu sua pro se uel proalio fuit obligata tam abbatem quam ecclesiam totaliter adquitauit. In huius rei testimonium ad peticionem utriusque partis sigillum meum apposui. Actum anno Domini m° cc° XX° quarto. Ego uero Odo decanus Diuionensis tenorem huius modi litterarum propriis oculis inspexi sigillo dicti H... tunc archidiaconi diuionensis sigillatam. Orig., G. 183. N° 65. Février 1224. Acte de la vente par Foulque, abbé de Theuley, et son couvent, à Saint-Etienne, de leur maison à Dijon. Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Sulco abbas Theoloci totusque eiusdem ecclesie conuentus salutem in Domino, uniuersitati uestre notum facimus quod nos uendidimus viris religiosis, P... abbati et conuentui sancti Stephani dyuionensis domum nostram quam habemus apud Dyuionem iuxta domum sancti Antonii extra muros cum orto dicte domus et omnibus aliis que sunt infra clausuram dicte domus et omnes vineas quas circa Dyuionem habebamus usque ad trigenta uigeria et amplius si fuerint. Si uero minus fuerint nos fratres theolocenses perficere non tenemur. Excipimus et nobis retinuimus vineam Humberti cognomento Nobilis, vendidimus et omnem terram arabilem quam circa Dyuionem infra tres leugas habebamus et omnia prata que habebamus apud Maigne cum usuarias circa decem et octo falcatas pro sexcentis libris stephanienses {65}et de omnibus supradictis dictum abbatem et conuentum sancti Stephani dyuionensis inuestiuimus et nos deuestiuimus. Preterea dictus abbas et conuentus sancti Stephani dyuionensis quittauerunt nobis in perpetuum trigenta asmatas bladi quas eis annuatim reddere consueueramus pro grangia nostra de Fagia. Nos uero tenemur dictis abbati et conuentui sancti Stephani omnia predicta contra omnes homines legittime garantire. In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roborauimus. Actum anno gracie m° cc° XIIII° mense februario. Reg., G. 126, f° 46, publié par Fyot, preuves, n° 201, p. 124. — Theuley, cant. de Dampierre-sur-Salon, arr. de Gray (Haute-Saône). N° 66. Avril 1224. Donation faite au prieuré de Grancey par Gauthier Maalan, bourgeois du lieu. Ego Odo dominus Granceri notum facio tam presentibus quam futuris quod Galterus Maalan, burgensis de Granceyo concessit Deo prioratui capelle sancti Germani de Granceyo in elemosinam perpetuam duos solidos monete aurentis in villa, in partem quam possidet in molendino sito iuxta vigerium monachorum predicto prioratui in festo beate Marie candelarum annuatin censuales reddituros et hoc uxor sua Iauctrux et heredes sui laudauerunt et ut hoc ratum permaneat presentes litteras {66}sigilli mei munimine roboraui. Actum anno domini m° cc° X° quarto mense aprilis. Reg., G. 126, f° 108 v°. — Grancey-le-Château, chef-lieu de canton, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 67. 19 juin 1224. Bulle du pape Honorius III, qui permet à l’abbaye de Saint-Etienne de reprendre des biens qui avaient été aliénés. Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbatj monasterij sancti Stephani diuionensis diocesis lingonensis salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum multa de bonis monasterij tue cure commissi alienata sint illicite ac distracta reuocare tibi ad ius et proprietatem ipsius de nostra permissione liceret. Nos igitur tuis deuotis precibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus ut ea que de bonis prefati monasterij alienata inueneris illicite uel distracta ad ius et proprietatem ipsius legitime tibi liceat reuocare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XIIJ calendas iulij, pontificatus nostri anno octauo. Orig., G. 117, et copie, G. 132, f° 47 v°, scellé en plomb sur fils de soie (Arviset). Daté, par erreur, en 1223. {67}N° 68. Août 1225. Guillaume de Chays, chevalier, se départ de tous ses droits sur les moulins, hommes, prés et terre de Genlis et sur les dîmes de Champdôtre, au profit de l’abbaye. Ego Villermus miles de Chays notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego quitaui Deo et ecclesie beati Stephani diuionensis quicquid calumpniabam apud Genle tam in molendinis, hominibus, pratis, terris maxime in prato quod dicitur despallart et in decimis de Chandostre quam in omnibus aliis que dicebam mouere de casamento meo, et omnia que tenebat Verricus de Ausona titulo pignoris nomine ecclesie supradicte beati Stephani diuionensis; et sciendum est quod omnia supradicta apud Genleium sita teneor ecclesie sepedicte contra omnes guarantire et pro quitacione ista et guarantia potanda. Petrus abbas ipsius ecclesie dedit mihi Villermo militi de Chays quadraginta libras diuionenses de bonis eiusdem ecclesie. In huius rei testimonium presentem paginam ego Villermus miles de Chays sigilli mei munimine roboraui et ad preces meas Huo dominus de Maille presentibus litteris sigillum suum apposuit et hoc factum consensit laudauit et approbauit. Actum anno Domini m° cc° vicesimo quinto, mense augusti. Orig., G. 356. — Auxonne, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Champdôtre, cant. d’Auxonne. — Genlis, arr. de Dijon (Côte-d’Or). {68}N° 68 bis. Août 1225. ? Ego Villermus miles de Chays notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego quitaui Deo et ecclesie beati Stephani diuionensis quicquid calumpniabam apud Genle tam in molendinis, hominibus, pratis, terris maxime in prato quod dicitur despallart et in decimis de Chandostre quam in omnibus aliis que dicebam mouere de casamento meo, et omnia que tenebat Verricus de Ausona titulo pignoris nomine ecclesie supradicte beati Stephani diuionensis; et sciendum est quod omnia supradicta apud Genleyum sita tenetur ecclesie sepedicte contra omnes guarantire et pro quitacione ista et guarantia potanda. Petrus abbas ipsius ecclesie dedit mihi Villermo militi de Chays quadraginta libras diuionenses de bonis eiusdem ecclesie. In huius rei testimonium presentem paginam ego Villermus miles de Chays sigilli mei munimine roboraui et ad preces meas Huo dominus de Maille presentibus litteris sigillum suum apposuit et hoc factum consensit laudauit et approbauit. Actum anno Domini m° cc° vicesimo quinto, mense augusti. G. 356. Cette pièce a un double émanant de l’évêque de Langres. Les mots Genleium sita teneor sont remplacés dans ce double par Genleyum sita tenetur. N° 69. 1226. Vente d’un «étal» et d’une maison, sis au bourg de Dijon, pour cinq sols de cens. Ego R... decanus, ego H... cantor capellæ ducis diuionensis notum facimus uniuersis præsentes litteras inspecturis quod Villana mulier et Henricus filius eius in præsentia nostra constituti recognouerunt se uendidise et tradidisse P... abbati et ecclesiæ sancti Stephani diuionensis, stallum situm in burgo Diuionis iuxta stallum domus Teste dasne ex una parte et iuxta stallum domus Symonis Crassi ex altera pro pretio triginta unius librarum Diuionis quod pretium confessi prædicti Villana et Henricus in integrum recepisse ab ipso abbate: quia uero abbas et conuentus Vngiaci super dictum stallum habebant quinque solidos censuales domino abbati sancti Stephani et ecclesiæ suæ assignauerunt dicti venditores illos quinque solidos super domum suam antequam situm est dictum stallum laude et assensu Vuillermi de Trecluyns et Margaritæ uxoris eius filiæ dictæ Uillanæ, ita quod quicumque dictam domum tenebit prædictos quinque solidos ecclesiæ beati Stephani annuatim persoluet, prædictus siquidem Vuillermus et Margarita uxor eius de garantia portanda ecclesiæ sancti Stephani supra præmissis contra omnes et sua obligauerunt: ita quod si in {69}garantia portanda deficerent abbas teneret dictam domum super quam assignati sunt dicti quinque solidi censuales et bannum nihilominus situm iuxta stallum supra dictum eisdem Vuillermo et Margaritæ titulo pignoris obligatum. In huius ergo rei testimonio sigillorum nostrorum munimine præsentem paginam roboramus ad preces utriusque partis. Actum est anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto. Copie, G. 132, f° 39, scellé d’un sceau intact en cire sur double queue de parchemin (Arviset). N° 70. Janvier 1226. Richard de Dijon s’engage à ne pas célébrer d’office dans la chapelle de la Vicomté. Ego Nicolaus archidiaconus diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Richardus de Diuione, presbiter, in presencia nostra constitutus recognouit se fidem prestitisse in manu abbatis sancti Stephani diuionensis quod de cetero in capella sancti Benigni que dicitur capella Uicecomitis diuina non celebrabit nisi de licencia uel mandato dicti abbatis. In cuius rei testimonium de utriusque partis assensu presentem paginam sigilli nostri munimine feci roborari. Actum anno domini m° cc° vicesimo sexto, mense januario. Orig., G. 227, et copie, G. 132, f° 17 v°, scellé (Arviset). {70}N° 71. 15 février 1226. Pierre de Pontayemeri reconnaît devoir à l’hôpital de Brochon une émine de blé. Ego Nicolaus diuionensis archidiaconus omnibus præsentes litteras inspecturis notum facimus quod cum discordia uerteretur coram nobis inter magistrum et fratres Domus Dei de Breschons ex una parte et Petrum de Pontaymeri ex altera super quadam mina bladi mediatate frumenti, et medietate tremisii quam iidem magister et fratres petebant ab eo ratione elemosinæ sibi factæ ab Odone de Vergeio defuncto in parte illa quam idem Petrus tenebat in molendino de Rafetis in eodem molendino singulis annis percipienda iure perpetuo et sine aliqua missione in festiuitate Omnium Sanctorum tandem partibus in nostra præsentia constitutis in iure prænominatus Petrus confessus est quod dicta mina bladi debetur prænominatis magistro et fratribus supra dictam partem molendini iure perpetuo singulis annis percipienda in festiuitate Omnium Sanctorum sine aliqua missione et promisit se eam redditurum dictis magistro et fratribus singulis annis termino supradicto in dicta parte molendini supradicti. In huius rei testimonium et munimen ad petitionem partium præsenti paginæ sigillum nostrum apposuimus. Datum Diuione anno Domini m° cc° XXVI°, februario mense, dominica proxima post octabas purificationis Beatæ Virginis. Copie, G. 132, f° 35. — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon. — Vergy, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). {71}N° 72. 11 mai 1226. Traité entre l’hôpital de Brochon et divers. Ego magister Aubertus decanus Diuionis uniuersis præsentes litteras inspecturis notum facio quod frater Joannes Cementarius conuersus Domus Dei de Brochon et Maria uxor eius, Aymones et Gelioux uxor eius prædictorum Joannis et Mariæ filia, Petrus Li Hermitez et Margareta uxor eius quittauerunt in perpetuum et penitus absoluerunt in mea presentia magistrum et fratres Domus Dei de Breschon de omnibus querelis rerum mobilium et imobilium quas habuerant uel habere potuerant usque ad impetrationem præsentium litterarum aduersus prænominatum magistrum et fratres prænominatæ Domus: ijdem uero magister et fratres dederunt et concessernnt in perpetuum prænominatis Aymoni et G... uxori eius et eorum heredibus si quos heredes dicta Gelions a dicto Aymone suscepit uteri nos duas petias uineæ continentes circiter quatuor operatas quarum una sita est in territorio de Brochon quod dicitur Esquarres et alia in Champalan. Si uero prænominata Gelions sine herede decesserit ipsa et omnes prænominatæ personæ dederunt et in perpetuam elemosinam concesserunt omne tenementum quod mouet ex parte prænominatorum Joanis Cementarij et Mariæ supradictæ domui de Breschon: et hoc fide prestita promiserunt se in perpetuum conseruaturos: si uero in aliquo resilirent a dictis conuentionibus aduersus prædictam Domum suposuerunt {72}se mihi et successoribus meis decanis Diuionis ut statim ipsos excomunicatos denuntiemus et denuntiari faciemus usque ad satisfactionem condignam: sciendum est quod prænominati magister et fratres concesserunt prænominatis personis participationem omnium bonorum quæ fient in dicta domo sua et sepulturam: si eam penes dictos fratres elegerint in extremis sciendum etiam quod prænominati magister et fratres dederunt prænominatis Aimoni et uxore eius pro pace ista cum uineis antedictis unam uacam in pretio quinque solidorum diuionensium: in huius rei testimonium ad petitionem partium præfatæ paginæ sigillum meum aposui. Actum anno Domini m° cc° XXVI° die lunæ post festum Joanis anteportam Latinam. Copie, G. 132, f° 40. — Brochon, cant. de Gevrey, arr. de Dijon (Côte-d’Or). — Esquarres, lieu dit de Brochon. N° 73. 1227. Copie de la charte d’Alix de Vergy, duchesse de Bourgogne, portant confirmation des lettres de son frère touchant les dîmes de Mirebeau. Ego Alydis ducissa Burgundie notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod nobilis vir Willermus frater meus dominus Mirabelli pro remedio anime sue laude et assensu uxoris sue Clemencie et filiorum suorum videlicet Huonis et {73}Henrici, in perpetuam dedit et concessit elemosinam Deo et ecclesie sancti Stephani diuionensis omnes tertias quas habebat in toto territorio seu in adiacenti finagio Mirabelli eidem ecclesie post decessum suum pacifice possidendas et habendas ita videlicet quod de omnibus prefatis tertiis ipsam ecclesiam inuestiuit. Et pater abbas et conuentus dicte ecclesie fructus earumdem tertiarum eidem domino concesserunt ad vitam suam tantum percipiendos et tenendos predicti vero abbas et conuentus dederunt et concesserunt eidem domino medietatem fructuum decimarum suarum de Mirabello ad vitam suam tantum possidendam et habendam retento sibi iure et dominio admodiandi decimas supradictas. Post decessum vero ipsius domini tam medietas dictarum decimarum quam tertie prenotate ad ipsam ecclesiam sancti Stephani diuionensis libere et absque contradictione aliqua reuertentur. Ita tamen quod occasione alicuius debiti contracti iam uel contrahendi cum successoribus abbatis supradicti vel conuentus seu forefacti vel occasione aliqua que posset. Iam dictis abbati uel conuenti Ascribi tam decime prefate quam tertie prenotate non poterunt a supradicto domino vel heredibus suis, seu hominibus suis detineri tempore vero quo admodiare voluerit. Iam dictus abbas decimas prenotatas denuntiare faciet. In ecclesia Mirabelli et quicumque plus dare voluerit de decimis supradictis infra octo dies denunciationis facta sufficienti securitate accipiat alioquin ipse abbas cui voluerit admodiabit saluo tamen iure minute decime que ab antique ad prioratum Mirabelli noscitur pertinere. Preterea idem dominus Mirabelli faciet computari decimam in hospitiis Mirabelli et persolui et etiam de omnibus {74}essaltis et terris ne nouo ad culturam redactis uel etiam in posterum redigendis. Predicta vero decima in horrea dicti prioratus reportabitur cuius stramen ibidem manebit in usus ipsius priorato. Has vero pactiones et donationes sepedictus dominus Mirabelli et uxor ipsius Clementia et filii sui videlicet Huo et Henricus iurauerunt se seruare imperpetuum et tenere si etiam ipse dominus (quod absit) ab his pactionibus resiliret et infra xl dies post ammonitionem abbati supra dicto competenter non satisfaceret tam dicte decime quam tertie ad ecclesiam sancti Stephani diuionensis libere reuerterentur. Et ut hoc ratum et inconcussum imposterum habeatur ad petitionem utriusque partis sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. Actum est anno Domini, m° cc° vicesimo septimo. Copie de l’année 1555, G. 373. — Mirebeau, chef-lieu de canton, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 74. 1227. Vente de sa maison à Dijon, faite par Girard Damiotte, à l’abbaye de Saint-Etienne. Ego Robertus decanus capelle ducis diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Girardus Damiote in presencia nostra constitutus recognouit se uendidisse et acquitasse P... abbati et ecclesie sancti Stephani diujonensis quidquid iuris habebat in domo que erat fratris sui {75}Johanis Damiote, et super hoc contra omnes calumpnjatores si qui fuerint promisit se garantiam portaturum. In huius igitur rei testimonium ad petitionem dicti Girardi sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. Actum anno Domini m° cc° vicesimo septimo. Orig., G. 173, et copie, G. 132, f° 37 v°. N° 75. Octobre 1227. Bail à cens d’une pièce de terre, par l’abbaye de Saint-Etienne, à Milon le Borgne, moyennant un cens sur son moulin de Geysel, sis à Bessey. Ego R... decanus capelle ducis diuionensis notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod Milo li Bornes, miles, in nostra presencia constitutus cum filio suo Guidone recognouit quod ipse laude et assensu dicti filii in perpetuum ascensiuit P... abbati et ecclesie sancti Stephani diuionensis unam peciam terre sitam inter terram Berton de Doal et terram Alasoyt Bœl pro uno quartallo bladi annuatim percipiendi in molendino suo de Geysel apud Basey usque ad festum beati Johannis Baptiste ita quod medietas erit frumenti et altera medietas erit auene et sciendum quod ipse Milo quadraginta solidos proinde recepit ab abbate supra dicto, quam terram contra omnes querelantes si qui forte apparuerint sacramento interposito debet garantire. In cuius rei testimonium ad preces supradictorum uidelicet Milonis et filii sui, sigilli mei munimine presentem paginam roboraui. {76}Actum est anno Domini m° cc° uicesimo septimo, mense octobri. Orig., G. 329, et copie, G. 132, f° 37, scellé (Arviset). — Bessey-les-Citeaux, cant. de Genlis, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 76. 1228. Donation faite à Saint-Etienne du meix appelé la maison Mérillot. Ego P... abbas sancti Benigni, et ego R... decanus capelle ducis Diuionensis notum facimus uniuersis presentem paginam inspecturis, quod Johannes de Castellione, et Goolins burgenses Diuionis in nostra presentia constituti omne debitum quod pro Petro Estace defuncto reclamabant in ecclesia sancti Stephani Diuionis uel in menbris eiusdem ecclesie quitauerunt, et si forte alique littere apparerent super hoc nullius essent ualoris nulliusque momenti preterea supradictus Joannes, in perpetuam dedit et concessit elemosinam iam dicte ecclesie beati Stephani quicquid iuris habebat uel habere debuerat in manso Merilot sito iuxta domum lapideam Galteri Bellute. In cuius rei testimonium ad preces supra nominatorum Johannis uidelicet et Goolin sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus actum est anno domini m° cc° vicesimo octauo. Orig., G. 173, et copie, G. 132, f° 6 v°, scellé de deux sceaux en cire sur double queue de parchemin, un sceau intact et l’autre brisé (Arviset). {77}N° 77. Mars 1228. Confirmation, par le chapitre cathédral de Langres, de toutes les donations d’églises faites par les évêques, sous la condition qu’ils n’en acquerront plus de nouvelles. Ego Nicholaus decanus totumque capitulum lingonensis notum fieri uolumus vniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris quod nos donationes ecclesiarum a reuerendis patribus nostris episcopis lingonensibus hactenus factas ecclesie sancti Stephani diujonensis abbatibus que et fratribus ibidem Deo serujentibus quas in presenciarum tenent et earum possessione iam gaudent ratas habemus et gratas uolentes et concedentes ut ipsi abbas et fratres iam dicte ecclesie sancti Stephani et eorum successores prefatas ecclesias ad Dei serujcium et honorem deinceps habeant et possideant pacifice et quiete, vir uero uenerabilis P... abbas totusque conuentus ecclesie sancti Stephani supradicte nobis firmiter promiserunt quod deinceps nullam ecclesiam nisi de consensu nostro specialiter requisito et optento adquirent in tota diocesi lingonensi concedentes expresse quod si aliter fecerint, donatio eis facta aut adquisitio qualitercumque optenta post istarum litterarum confectionem nullam habeat in nostrum preiudicium firmitatem vt autem bonum pacis et uinculum caritatis inter nos mutuo in posterum conseruetur illesum, remjssis inuicem uniuersis questionibus quicumque inter nos et ipsos super capitalibus tunc extabant, presente et consenciente venerabile pratre nostro Hugone episcopo lingonense ita extitit ordinatum quod abbas ecclesie sancti Stephani {78}sepedicte quicumque deinceps canonice fuerit institutus quum faciet professionem suam in ecclesia lingonense promjttet decano et capitulo nostro in Uerbo Domini sicut sacerdos et abbas quod iusticias positas ab episcopo aut ab eius mandato aut a quocumque qui habeat potestatem ponendi pro ecclesia lingonensi per omnes ecclesias suas inujolabiliter obseruabit ac bona fide faciet obseruari. Diligenter etiam atque fideliter colliget pro omnes ecclesias suas et colligi faciet confrerias et collectas restituet ecclesie lingonense. Ad hec quocumque fideliter facienda iuramento astringet coram mandato nostro capellanos regulares aut seculares quicumque et quouscumque ponentur ad deseruiendum in ecclesiis supradictis, prefatus siquidem P... abbas coram domino nostro Hugone episcopo lingonense et multis de fratribus nostris hec eadem promisit fideliter suo tempore se facturum. Actum anno gratie m° cc° vicesimo octauo, mense marcio. Orig., G. 123, et copie dans Fyot, preuves, n° 205, p. 127. N° 78. 1229. Transaction, entre l’abbaye et Hugues, de l’hôpital de Dole, au sujet de leurs possessions à Crécey. Sciant omnes presentem paginam inspecturi quod cum querela uerteretur inter abbatem sancti Stephani dyuionensis et Hugo, de hospitali de Dola super terris et mansis de Crisse [qui] dicuntur sancti Stephani dyuionensis ita dictam querelam pacificauerunt {79}cauerunt quod mansos et terras per medium diuiserunt ita tunc quod dominus abbas duo iugera terre et peciam prati extra partem cepit; dictus tunc Hugo partem illam quam ad ipsum spectat a dicto abbate et ecclesia sancti Stephani dyuionensis in cassamento accepit et sepe dicto abbati et ecclesie super hoc hominem fecit. Siquidem heres suus ad quem dicta terra de Crisse spectabat post ipsius decessum sepe dicte ecclesie hominem facie et ab eadem in cassamento et si sepe dictus Hugo aliquid iuris et parte spectante ad ecclesiam sancti Stephani dyuionensis habebat eidem ecclesie elemosinam dedit et concessit in pace et perhempniter possidendum. Hanc autem pacem laudauerunt et concesserunt uxor dicti Hugoni et heredes ipsius. Insuper ut res ista sit stabilis et semper integra presentes littere sunt sigillo abbatis mansi sancte Marie et sigillo prepositi de Dola de consensu utriusque partis roborate. Actum anno gracie m° cc° XX° lx. Reg., G. 126, f° 68 r° et v°. — Crécey, cant. d’Is-sur-Tille, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 79. 1229. Amodiation des moulins de Genlis par Pierre Barbote, abbé, et le couvent de Saint-Etienne à H... de Genlis. Sciant omnes tam futuri quam presentes quod P... abbas et conuentus sancti Stephani diuionensis amodiauerit Hugoni de Genleio molendina sua que dicuntur sancti Stephani in hunc modum videlicet quod dictus Hugo reddet dicto abbati uel [suo man]dato singulis ebdomadis usque ad nouem annos {80}quatuor decem cartallia frumenti et dimidium illius frumenti quod in ipsis molendinis recipiet uel ad valorem nec dictum frumentum peiorabit excepta septimana natiuitatis. In primo anno debet in edificiis molendini ponere X libras, in aliis uero acto annis ponet annuatim C solidos et secundum arbitrium abbatis supradicti, molendina et esclusas debet manutenere. Ad utranque rotam reparandam et ad molendinum Estachier accipiet in Bosuassange quicquid necesse fuerit. Apud Postange usque ad prefixum terminum habebit unam falcatam prati. Has uero pactiones dictus Huguenot per sacramentum suum promisit, fideliter et firmiter obseruare et si in aliquo deficeret quod absit, Willermus de Roura tunc prepositus Diuioni et danz Mathex Foune ad mandatum dicti Hugonis dictas pactiones obseuarent et tenerent et super hoc unusquisque eorum de medietate et se et sua tanquam plegius et debitor in manu iam dicti abbatis obligauit. In cuius rei testimonium ad preces supranominatorum videlicet Huguenot, Willermi et Mathei, ego R..., decanus capelle ducis et ego O..., decanus christianitatis diujonensis presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum est anno Domini m° cc° vicesimo nono. Orig., G. 356. — Genlis, chef-lieu de canton, arr. de Dijon. — Rouvres, cant. de Genlis, arr. de Dijon (Côte-d’Or). N° 80. Mars 1229. Donation d’une rente de vingt sols sur une maison, rue du Change, par Ameline, veuve de Lambert le Riche, et Jeanne, sa fille. Sciant omnes presentes litteras inspecturi. Quod Amelina relicta Lamberti Diuitis et Juhanna filia eius {81}in puram et perpetuam dederunt et concesserunt elemosinam Deo et ecclesie beate Marie dyuionensis viginti solidos singulis annis percipiendos ad opus dicte ecclesie super domum lapideam que sita est in vico Cambii cum appenditiis eiusdem domus que sita est iuxta domum Petri Gaibet. In cuius rei testimonium, ego R... decanus capelle ducis et ego O..., decanus christianitatis dyuionensis ad preces supradictarum scilicet Ameline et Juhanne sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roborauimus. Actum et datum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo, vicesimo nono, mense martio. Reg., G. 126, f° 49 r°. N° 81. 27 mars 1229. Engagement pris par Olivier, percepteur des maisons du Temple en France, de payer tous les ans à Saint-Etienne quatre muids de vin et une émine de blé pour la dîme. Ego frater Oliuerus domorum milicie templi in Francia perceptor. Notum facio presentibus et futuris quod de assensu et uoluntate fratrum nostrorum de omnibus uineis et terris arabilibus quas possidemus in territorio diuionensi, tenemur reddere singulis annis pro decima ecclesie sancti Stephani diuionensis tantummodo tria modia uini receptibilis tempore uindemiarum in cupa percipienda et unam minam bladi receptibilis medietatem frumenti et medietatem auene. De omnibus uero uineis et terris quas in decimatione dicte ecclesie deinceps acquisierimus tenebimur predicte ecclesie secundum consuetudinem diuionensem decimas persoluere annuatim. Quod ut ratum et stabile perpetuis temporibus perseueret {82}presentem cartam tradidimus iam dicte ecclesie sigilli nostri munimine roboratam. Actum anno Domini m° cc° X° nono die martis prima dominica qua cantatur letare Ierusalem. Orig., G. 252. N° 82. Septembre 1229. Acquisition de plusieurs maisons au château devant le four de Dijon, et d’une autre maison derrière la chapelle du duc. Ego Odo maior comunie Diuionis omnes que scabini eiusdem ville notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod Gervasius dictus Chaucharz burgensis Diuionis uendidit et tradidit laude et assensu vxoris sue Agne, Bertrandi generis sui et uxoris eiusdem B... Clare scilicet venerabili viro Petro abbati et ecclesie sue sancti Stephani diuionensis domos suas lapideas et ligneas sitas in castro Diuionis ante furnum eiusdem castri una cum apendiciis predictarum domorum circumquaque diffusis quas domos et appendicias Johannes Chaucharz defunctus frater dicti Geruasii tenuit et possedit. Preterea uendidit et concessit idem Gervasius laude et assensu predictorum iam dicto abbati et ecclesie sue domum et mansum suum situm retro capellam ducis qui fuit Bone Sororis dicte Belle: et hec omnia predicta pro precio trecentarum librarum stephaniensium concessit predicto abbati et ecclesie sue sancti Stephani habenda in perpetuum et pacifice possidenda, quod precium iam dictus Geruasius confessus est coram nobis se in solidum recepisse et de hiis omnibus supradictis se deuestiens coram nobis {83}predictum abbatem inuestiuit, hanc autem uenditionem iam dicti Geruasius et Bertrandus ratam habentes et acceptam sacramento interposito promiserunt supradicto abbati suisque successoribus et ecclesie sue sepedicte de omnibus supradictis legitimam in qualibet curia portare garantiam. Et ut hoc ratum et inconcussum inposterum permaneat ad preces supradicti Geruasii et aliorum prenominatorum presentes litteras predicto abbati tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum est anno Domini m° cc° vicesimo nono, mense septembri. Orig., G. 266, et copie, G. 132, f° 41, scellé de deux sceaux sur double queue de parchemin (Arviset). N° 83. Septembre 1229. Même acte passé devant l’autorité ecclésiastique. Ego R... capelle ducis et ego Odo christianitatis decanus divionensis notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod Geruasius dictus Chaucharz burgensis Diuionis vendidit et tradidit laude et assensu vxoris sue Agne et Bertrandi generis sui venerabili uiro Petro abbati et ecclesie sue sancti Stephani diuionensis domos suas lapideas et ligneas sitas in castro Diuionis ante furnum eiusdem castri una cum apendiciis predictarum domorum circumquaque diffusis quas domos et appendicias Johannes Chaucharz defunctus frater dicti Geruasii tenuit et possedit. Preterea uendidit et concessit idem Gervasius laude et assensu predictorum dicto abbati et ecclesie sue domum et mansum suum situm retro capellam ducis qui fuit Bone Sororis dicte Belle: et hec {84}omnia predicta pro precio trecentarum librarum stephaniensium concessit predicto abbati et ecclesie sue sancti Stephani habenda in perpetuum et pacifice possidenda, quod precium dictus Geruasius confessus est coram nobis se in solidum recepisse et de omnibus hiis supradictis se deuestiens coram nobis predictum abbatem inuestiuit, hanc autem uenditionem iam dicti Geruasius et Bertrandus ratam habentes et acceptam sacramento interposito promiserunt supradicto abbati suisque successoribus et ecclesie sue sepedicte de omnibus supradictis legitimam in qualibet curia portare garantiam. Et ut hoc ratum et inconcussum in posterum permaneat ad preces supradicti Geruasii et aliorum prenominatorum presentes litteras predicto abbati tradidimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Actum est anno Domini m° cc° vicesimo nono, mense septembri. Orig., G. 266.