N° 1. 15 février 1340/1. Symon de Challeyo reconnaît tenir en fief de l’abbaye de Saint-Etienne des prés situés sur Genlis. Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis lingonensis salutem in Domino Noueritis quod anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo die martis post octabas feste purificationis beate Marie uirginis in presentia dilecti et fidelis iurati nostri Johannis Cutilery de Dyuione clerici tabellionis nostri iurati et testium subscriptorum apud Dyuionem lingonensis dyocesis uenerabili in Christo patre fratre Ponczardo abbate monasterii sancti Stephani Dyuionis ex una parte, et Symone de Challeyo scutiffero ex altera in dicto monasterio scilicet in loigiis dicti abbatis personaliter constitutis. Prefatus Symon spontanee recognovit se tenere in feodum nomine uxoris sue a predicto abbate prata que ipse Symon nomine uxoris sue tenet, habet et possidet in insula finagii de Genleyo, que sita sunt iuxta prata predicti abbatis et de dictis pratis tanquam de feodo dicti monasterii moventibus idem Symon tanquam vassallus et homo dicti abbatis nomine dicti monasterii fidelitatem et homagium dicti abbatis ad oris osculum ut moris est intravit, eidem abbati fidelitatem propter hoc promittendo. Quibus sic actis dictus abbas super hiis a dicto iurato nostro sibi petiit fieri publicum instrumentum sigillo curie lingonensis sigillandum. In cuius rei testimonium ad relationem dicti tabellionis nostri. Cui quantum ad hoc ex maiora fidem plenarie adhibemus et commisimus uices nostras sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum. Actum presentibus Johanne Pestot de Stabulis et Amieto de Maases scutiffere testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Anno die et loco quibus supra. Signatum: Joh. Cultilerii (ita est). Orig., G. 356. — Copie: Reg. G. 133, fol. 332 v°. N° 2. 28 mars 1340/1. Exécution de la bulle de Benoît XII de la décrétale contre les Cordeliers et les Jacobins en faveur de Saint-Etienne. Iohannes Dei et apostolice sedis gratia episcopus lingonensis conseruator et judex una cum reuerendo patre domino episcopo eduensi. Et decano capelle illustris principis domini ducis Burgundie de Diuione ad infrascripta et sub infrascripta forma ab apostolica sede datus decano capelle diuitum de Diuione sancti Ioannis et sancti Philiberti de dicto Diuione ecclesiarum rectoribus salutem in domino sempiternam. Litteras sanctissimi in Christo patris ac Domini Domini Benedicti diuina prouidentia sacrosancte romane ac uniuersalis ecclesie pape XII cum uera bella ipsius domini pape et filo canapis more curie romane bullatas sanas et integras et omni suscriptione carentes. Nobis per fratrem Othonem de Aicheyo canonicum et procuratorem generalem ac nuncium specialem, abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani diuionensis ordinis sancti augustini lingonensis dyocesis sicut decius procuratore nobis extitit facta fides presentatas. Nobis cum qua decet reuerentia recepisse noueritis formam que sequitur continentes. Benedictus episcopus seruus seruorum Dei uenerabilibus fratribus lingonensis et eduensis episcopis ac dilecto filio. Decano capelle ducis Burgondie de Dyuione lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Frequentes hactenus imo innumerose quodammodo de diuersis mundi partibus uenerabilium fratrum nostrorum episcoporum aliorumque superiorum prelatorum. Necnon dilectorum filiorum rectorum, curatorum et parrochialium sacerdotum querele contra dilectos filios predicatorum et minorum ordinum fratres, apostolice sedis iamdudum excitarunt. Nostrumque clamosis insinuationibus excitare et fatigare non cessant auditum, quod ipsi fratres decretalem dudum editam a felicis recordationis. Bonifacio papa VIII predecessore nostro que incipit super cathedram ac deinde per pie memorie Clementem papam V predecessorem nostrum in Uiennense concilio innouatam tenerie obseruare non curant, sed ipsam transgredi non uerentur in eiusdem sedis contemptam animarum suarum periculum et eorumdem conquerentium et ecclesiarum parrochialium preiudicium et grauamen intelleximus quoque quod plerumque prefatis dictorum predicatorum et minorum. Necnon heremitarum sancti augustini et carmelitarum ordinum fratribus in cuius ordinis dictorum heremitarum personis idem predecessor Bonifacius decretalem predictam in qua tantum de ipsis predicatorum et minorum cauetur ordinibus per omnia uoluit postmodum integraliter et inconcusse seruari quamque subsequenter felicis recordationis Iohannes papa XII predecessor noster ad dictorum carmelitarum fratrum ordinem antedictum, quo ad omnia in ea contenta extendit a predictis episcopis, prelatis, rectoribus, curatis et sacerdotibus contra tenorem decretalis predicte graues iniurie atque molestie in diuersis partibus inferuntur. Nuper etiam pro parte dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani de Dyuione ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis nobis extitit intimatum quod predicti eorumdem predicatorum, minorum, heremitarum et carmelitarum ordinum fratres contra tenorem decretalis eiusdem in ecclesiis parrochialibus quas in usus proprios canonice in dicta diocesi obtinent siue ad mensam ipsius abbatis spectantibus multa eisdem abbati et conuentui grauamina et iniurias inferunt ac iacturas. Quia igitur parum esset jura condere nisi qui ea tueatur existat nos dicti Iohannis predecessoris nostri qui decretalem predictam de fratrum suorum de quorum numero fuimus consilio uoluit et mandauit integraliter obseruari vestigiis inherentes discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus uos uel duo aut unus uestrum per uos uel alium seu alios, etiam si sint extra loca in quibus estis conseruatores seu iudices deputati tam eisdem abbati et conuentui aduersus fratres predictos quam econuerso eisdem fratribus aduersus abbatem et conuentum prefatos efficacis deffensionis presidio assistentes ac facientes decretalem predictam quo ad omnia eius capitula firmiter obseruari non permittatis contra tenorem ipsius per memoratos fratres dictorum ordinum eisdem abbati et conuentui nec etiam per dictos abbatem et conuentum eisdem fratribus grauamina aut iniurias irrogari facturi ipsis hincinde de quibuscumque iniuriis molestationibus grauaminibus et dampnis illatis hactenus et eciam imposterum inferendis eisdem contra tenorem decretalis eiusdem in illis uidelicet que iudicialem requirunt indaginem summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii in aliis uero prout qualitas ipsorum exegerit iusticie complementum molestatoresque iniuriatores huiusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles quandocumque et quocienscumque expedierit per censuram ecclesiasticam appellatione postponita compescendo. Non obstantibus quibuscumque exemptionibus specialibus uel generalibus tam fratribus et ordinibus predictis uel alicui seu aliquibus fratrum et ordinum eorumdem communiter uel diuisim quam prefatis abbati et conuentui sub quacumque forma vel expressione uerborum ab eadem sede concessis ac eiusdem Bonifacii qua cauetur ne aliquis extra suam ciuitatem vel diocesem nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dictam a fine sue diocesis ad iudicium euocetur seu ne iudices et conseruatores a sede deputati predicta extra ciuitatem et diocesem in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere sine alii uel aliis uices suas committere aut aliquos ultra unam dictam a fine diocesis eorumdem trahere presumant dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presentium non trahatur seu quod de aliis quam de manifestis iniuriis et molestiis ac aliis que iudicialem indaginem exigunt penis in eos si secus egerint et in id procurantes adiectis conseruatores se nullatenus intromittant, quam aliis quibuscumque constitutionibus a predecessoribus nostris romanis pontificibus, tam de iudicibus delegatis et conseruatoribus quam personis ultra certum numerum per litteras apostolicas ad iudicium non uocandis aut aliis editis que uestre possent in hac parte iuridicioni aut potestati eiusque libero exercicio quomodolibet obuiare. Seu si tam eisdem fratribus et eorum ordinibus aut alicui seu aliquibus fratrum et ordinum predictorum quam abbati et conuentui predictis, seu quibusuis aliis communiter uel diuisim a prefata sit sede indultum quod excommunicari suspendi vel interdici, seu extra uel ultra certa loca, uel alio quocumque modo ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad uerbum, de indulto huiusmodi et eorum personis, locis, ordinibus et nominibus propriis mentionem et quibuslibet aliis indulgentiis seu privilegiis dicte sedis generalibus vel specialibus quorumcumque tenorum existant, per que presentibus non expressa uel totaliter non inserta uestre iuridictionis explicatio in hac parte ualeat quomodolibet impediri et de quibus quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerbum specialem oporteat in nostris litteris fieri mentionem. Ceterum iudicibus seu conseruatoribus quibuscumque per litteras apostolicas sub quacumque alia quam presenti uerborum forma, uel expressione confectas eisdem dictorum predicatorum, minorum, heremitarum et carmelitarum ordinum fratribus, seu ipsis ordinibus communiter uel diuisim super dampnis et iniuriis ac aliis quibuscumque rebus, seu negociis alias deputatis, et subdelegatis eorum presentibus et futuris, auctoritate presentium districtius inhibemus, ne aliquem seu aliquos auctoritate litterarum ipsarum pretextu, seu occasione quorumcumque dampnorum vel iniuriarum seu grauaminum contra tenorem dicte decretalis super cathedram, ipsis fratribus seu eorum ordinibus antedictis communiter uel diuisim a quibuscumque personis illatorum hactenus et etiam inferendorum imposterum coram se alicubi deinceps ad iudicium vel alias quoquomodo uocare seu in causam aliquatenus trahere presumant inhibitionem huiusmodo non solum ad futura, sed etiam ad quouismodo adhuc pendentia et iam cepta negocia uolentes extendi ac decernantes prefatas litteras et processus eorum auctoritate quomodocumque habitos et habendos ad dampna grauamina et iniurias huiusmodi contra tenorem dicte decretalis illata et inferenda ut dictum est deinceps aliquatenus non extendi et etiam irritum, et inane si secus super premissis, per quoscumque scienter uel ignoranter contigerit attemptari. Uobis nichilominus iniungentes ut inhibitionem nostram huiusmodi ad dictorum iudicum, seu conseruatorum et subdelegatorum noticiam de quibus nobis expedire uidebitur deducere procuretis. Insuper uolumus et apostolica auctoritate decernimus quod quilibet vestrum prosequi ualeat articulum etiam per alium inchoatum quamuis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus quodque a datis presentium sit nobis et unicuique uestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis, presentibus et futuris perpetuata potestas ac iurisdicio attributa ut eo uigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis presentibus et futuris et pro premissis procedere ac si predicta omnia et singula coram vobis cepta fuissent et iurisdicio uestra et cuiuslibet uestrum in premissis omnibus et singulis per citationem vel modum alium perpetuata legitimum extitisset, constitutione predicta super conseruatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstante. Datum Auinione quarto kal. iunii, pontificatus nostri anno tertio. Nos igitur mandatum apostolicum tanquam obediencie filius diligenter exequi uolentes ut tenemur ad requisitionem et instantiam predicti procuratoris et nunc abbatis et conuentus predictorum uobis omnibus et singulis predictis qui super hoc fueritis requisiti auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa in uirtute sancte obediencie et sub pena suspentionis et excommunicationis quos in uos feremus si in mandatis nostris exequendis inobedientes fueritis aut rebelles precipiendo mandamus quatenus ad loca seu ecclesias tam predicatorum quam minorum de Dyuione predicto personaliter accedentes uice nostra districte in uirtute sancte obediencie inhibeatis in generali omnibus et singulis prioribus, supperioribus, lectoribus, sacristis, custodibus, gardianis, vicariis, conuentibus et aliis singulis fratribus locorum et ordinum predictorum et cuiuslibet eorumdem administrationem seu officium habentibus et non habentibus in eisdem aut aliquo eorumdem ne contra tenorem dicte constitutionis super cathedram seu in fraudem ipsius in preiudicium abbatis et conuentus sancti Stephani predictorum aut ecclesiarum parrochialium ad ipsos in usus proprios seu ad mensam dicti abbatis spectantium aliquid facere aut attemptare seu iniurias eis inferre aut ipsos molestare presumant mouentes insuper canonice omnes et singulos antedictos quos etiam et eorum quemlibet prout ad ipsos et eorum quemlibet spectare potest et debet tenore presentium mouemus modo premisso et uno peremptorio termino pro omnibus ut infra quindecim dies post presentem processum sibi notificatum seu in locis predictis hora competenti publice lectum numerandos quorum quinque pro primo, quinque uero pro secundo, et alios quinque pro tertio et peremptorio termino assignamus ipsi dictam decretalem per felicis recordationis dominum Bonifacium papam octauum editam et per pie memorie dominum Clementem papam quartum in Uiennense Concilio innouatam que incipit super cathedram quantum tangit interesse abbatis et conuentus predictorum et ecclesiarum parrochialum in usus proprios spectantium ut permittitur ad eosdem in omnibus suis capitulis teneant et obseruent. Quodque de obuentionibus omnibus tam de funeralibus quam quibuscumque et quomodolibet relictis distincte uel indistincte ad quoscumque certos uel determinatos usus de quibus etiam quarta seu canonica portio dari seu exigi non consueuit uel non debet de iure necnon de datis uel quomodolibet donatis in morte seu in mortis articulo aut infirmitate donantis uel dantis de qua decesserit quomodocumque directe uel indirecte fratribus ipsis uel aliis pro eisdem que commonitione hanc publicatam ad ipsos fratres ad eorum aliquem prouenient ratione parrochianorum ecclesiarum beate Marie, beati Michaelis, beati Petri, beati Nicolai et beati Medardi de Dyuione, que ecclesie ad abbatem et conuentum predictos modo premisso notorie spectare noscuntur seu dictarum ecclesiarum rectoribus pro eisdem quartam partem integram limitatam et taxatam a dicta constitutione dent, tradant ac etiam largiantur infra post dictos quindecim dies. Et postquam ex parte dictorum abbatis et conuentus seu rectorum ecclesiarum predictarum fiuntur auctoritate huius uestre monitionis eis publicate sufficienter requisitis uenturos, quorum quinque pro primo, quinque pro secundo, et alios quinque pro tertio et peremptorio termino assignamus et ex causa et quia sicut ex conquestione dicti procuratoris necnon fama publica ac etiam fide dignorum testimonio referente didicimus dictorum ordinum fratres quartam huiusmodi obuentionum dare seu largiri prefatis abbati et conuentui ac suarum ecclesiarum predictarum, rectoribus denegarunt hactenus et adhuc denegant contra dicte constitutionis tenorem temere ueniendo ex quo odia lictes et scandala plurima sunt exorta et maiora oriri uestris similiter formidantur nisi dicti fratres dictam quartam prefatis abbati et conuentui seu ecclesiarum suarum rectoribus pro ipsis soluant ut tenentur. Nos odiis littibus et scandalis huiusmodi pene adiectione obuiare uolentes attenta precipue mora et denegatione fratrum eorumdem contra dictam constitutionem et quilicet factum more et denegationis huiusmodi sit certum persone tamen singulares per quas emolumenta quarte detineantur indebite sunt incerte. Id circo nos ex predictis causis in omnes et singulos predictos qui mandatis inhibitionibus et monitionibus nostris predictis aut eorum alicui inobedientes fuerint aut rebelles canonicis monitionibus premissis ut est dictum ex nunc ut ex tunc in ipsos si sit conuentus suspensus et in eorum ecclesias interdictum, si singulares persone excommunicationis sententiam auctoritate sedis apostolice predicte proferimus in hiis scriptis. Ceterum ne dicti fratres aut eorum aliqui retentionem dicte quarte colorare ualeant eo pretextu quo asserant seu dicatur quod abbas et conuentus predicti aut ecclesiarum suarum predictorum rectores seu eorum aliqui constitutionem predictam in quantum facit predictis fratribus non obseruant et quod contra ipsius constitutionis tenorem ipsis fratribus dictorum ordinum quam plures iniurias irrogauerunt et irrogare non desistunt. Intimetis eisdem et nos ipsis tenore presentium intimamus quod si dicti fratres aut eorum aliqui super hoc conquiri aud quid petere coram nobis uoluerint aut causas rationabiles contra nostras dictas monitiones et sententias allegare, nos parati sumus eis facere iusticie complementum et abbatem et conuentum predictos aut eorum ecclesiarum rectores ad obseruantiam dicte decretalis compellere iuxta traditam ab apostolica sede nobis formam et super dictis monitionibus et sentenciis facere quod iusticia suadebit, forte ne quis pretextu ignorancie se ualeat excusare super premissis uobis decano capelle diuitum ac sancti Iohannis et sancti Philiberti de Dyuione rectoribus et uicariis antedictis et uestrum singulis in solidum qui super hoc fueritis requisiti auctoritate predicta precipiendo mandamus et sub penis antedictis quatenus hunc processum nostrum in ecclesiis et locis dictorum fratrum de Dyuione presente etiam conuentu si copiam habere potueritis ac etiam in locis sermonibus publicis publicetis seu legi pubiice faciatis. Per hanc autem dominis collegiis nostris non intendimus derogare quominus iuxta tenorem rescripti apostolici procedere ualeant si ab alterutra partium fuerint requisiti aut audire, examinare et plenarie diffinire uel ad nos plene instructa remittere si quid dicti fratres contra hunc nostrum processum et sententias duxerint proponendum. In quorum omnium testimonium presentes litteras seu presens publicum instrumentum publicari per notarium publicum infrascriptum mandauimus et nostri sigilli appentione muniri. Datum et actum Diyuione in curte hospitii habitationis illustris principis domini ducis Burgondie nostre lingonensis diocesis anno currente more gallicano millesimo trecentesimo quadragesimo indicione nona pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Benedicti diuina providentia papa XII anno septimo die mercurii uicesima octaua die mensis martii circa horam primam ipsius diei. Presentibus discretis uiris Bertrando curato de Cancellis presbitero, Guillelmo de Cuttigneyo et Iohanne de Aqueductu domicellis nostre lingonensis et eduensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Orig., G. 118. — Copie: Reg. G. 133, f° 202 (incomplète). N° 3. 31 mars 1340/1. Amodiation d’une terre sur le chemin de Marliens par Jacob Millet à Guiot de Grosbois. Jehanz Aubuoz de Dyion clerz lou duc de Bourgoingne à toutes iustices dou duché es quex ces lettres venront salut. Jacoz Millez de Malliens hay cognehu par deuant Guiot Cossenot de Flurey clerc coadiutour Huguenin Poissenot tabellion de Dyion qu’il hay vendu et promot par son sairement garantir à Guiot de Gros bois dit Bourdelot et à ses hoirs dois ore iusquez à sept anz continuement ensoganz une piece de terre contenant ung journaul seant ou finaige de Veranges en la vie de Malliens delez la terre dou dit Guiot d’une part et delez la terre Jehannot Moingeart d’autre pour quarante et cinc soulz tournois dou il set tenuz pour payez de la quel piece de terre ly diz Jacoz set deuestuz et le dit achetour en hay reuestu durant le dit terme si vous mandons que vous le dit Jacot controignez à ceu faire par la prise et esploit de ses biens les quex il oblige à ceu se mestiers est doney souz lou seaul es causes de la court monseignour le duc lan mil trois cens et quarante de dornier jour du mois de marz. Orig., G. 405. N° 4. 1er avril 1340/1. Sentence du bailly de Dijon en faveur de Saint-Etienne contre le maire de Dijon pour les bans des vendanges d’Ahuy. A touz ceux qui verront et ouront ces presentes lettres. Nous Girars de Roichefort chevaliers baillifs dou dygenois facons sauoir que iay pieca li maiours li escheuiz et li commune de Dyion ferrent appeler pour deuant nous les religioux abbey et conuent de saint Estiene dou dit leu. Et baillerent contre les diz religioux une demande par escript en la quelle il afferment aux estre saisiz par plusours annees et par les darreres de mectre et faire tenir et garder le banc de non venoingier es vignes Dahuit et dou finaige chascun an et que en la dicte saisine li diz religioux les empoichent a tort et senz cause et de noueaul, pour quoy requerent es diz religioux que dou dit empoichement cessessient et a ce fussent condempnez et controinz pour nous, à la quelle demande furent baillies de par le procurour des diz religioux a une certayne iournee a ce assignee de nous es dictes parties et dou consantemant des [des] procurours dycelles parties responces par escript en iugemant pour deuant nous presenz les procurours des diz mayour escheuiz et commune es quelles est contenuz entre plusours autres choses que li diz religioux sont et hont esthey saisiz par plusours annees et pour les darreres dou droit de mectre et faire tenir et garder le dit banc de venoingier es vignes Dahuit et dou finaige et que en la dicte saisine les troblent et empoichent indehuement et de noueaul les diz mayours escheuiz et commune pour quoy requerent es diz mayour escheuiz et commune que des diz troble et empoichement cessient et a nous que a ce les condempnons et condempnez controignons et met en ny la saisine alleguee de par les diz mayour escheuiz et commune, ce ensint fait uindrent et comparurent en iugemant pour deuant maistre Jehan de Houdri adonc tenent nostre siege, cest assauoir le samadi apres la quinzene des bordes lan mil trois cenz trante et nuef li procurour des diz mayour escheuiz et commune contre le procurour des diz religioux disanz que a la dicte iournee estoit iournee assis au dit procurour des diz religioux de respondre a lour demande a la quelle il hauoit iay responduy sy comme dit est, et pour ce que li procurour des diz religioux ne uint ne comparut donnay li diz maistre Jehans deffaut es procurour de la dicte ville contre le procurour des diz religioux pour le quel deffaut et diserent et proposerent a une autre certayne iournee a la quelle il furent en iugemant pour deuant nous quil hauient gaignie la possession dou dit banc et y celle lour deuiens adiugier pour cause dou dit deffaut et sur ce nous requerent droit le procureur des diz religieux disant au contraire pour plusours raisons contenues en hum proces fait sur ceu pour deuant nous entre les dictes parties le dit iour les quelles raisons mies ensemble tout ce que chascune partie uolt dire et proposer nous lour assignames iour a oir droit sauoir mont se la dicte ville hauoit gaignie on non la saisine dou dit banc pour cause dou dit deffaut non obstant les raisons proposees de la partie aduerse et plusours iournees sur ce assignees a oir droit. Et darreremant à nostre assise de Dyion qui commenca le uenredi apres le dymainche que lon chante letare Iherusalem passey noualement, au quel iour les procureurs des dictes parties se conparurent en iugemant pour deuant nous, et nous requerient que nous lour deissienz le dit droit, et nous la dicte iournee doir droit lour meymes au sambadi suignent, au quel sambadi les diz procureurs des dictes parties estanz en iugemant pour deuant nous, et nous requeranz a grant instance que nous lour deissiens le dit droit, en non dou pere et dou fil et dou saint esperit, dou consoil de prodommes et saiges usez en ce Dieu eanz deuant les eaux prononcons, et a droit par nostre sentence intellocutoire que li procureur de la dicte uille nont pas gaignie la possession dou banc deuant dit selonc les raisons proposees de la partie aduerse, et deuent proceder aultre en la cause dou dit banc et les condempnons es despens dou dit procureur des diz religieux faiz leaulmant par ceste cause des quelx nous reseruons a nous la taxation. En tesmoignaige de la quel chose nous hauons mis nostre grant seaul en ces presentes lettres faites et donnees le samadi dessus dit, lan de grace mil trois cenz et quarante. Selle du seau pendant en laye de parchemin. Orig., G. 310. — Copie: Reg. G. 133, f° 199 r°. N° 5. 20 avril 1341. Bail à cens passé entre l’abbaye de Saint-Etienne à plusieurs particuliers de Dijon. In nomine Domini amen. Anno incarnacionis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo primo scilicet uicesimo die mensis aprilis. Nos Richardus de Dyuione costurarius, Perellus de Geureyo, Perellus dictus li quaronnez Moinnus de Chaignaio, Bertherus filius Iohannis au uilam de Suilleyo, Perellus dictus michoz, Monetus dictus rebillars Bonusamicus... quondam Girardi Arnulphi de Fauigneyo et Morisetus dictus deroissous Dyuioni commorantes notificamus omnibus quod nos retinemus et accipimus... nostris heredibus a religiosis uiris abbate et couentu monasterii sancti Stephani quandam peciam terre de uinea plantatam eisdem pertinentem que quidem pecia uocatur... in finagio dyuionense scilicet ego dictus Richardus unum iornale cum sex perthicis in duabus peciis quarum una pecia sita est iuxta plantam quam tenet a dictis religiosis Bertherus predictus et plantam quam tenet ab ipsis religiosis dictus Perellus Truchoz et alia pecia sita est iuxta plantam quam tenet ab ipsis religiosis dictus Morisetus scilicet pro decem solidis et duobus denariis monete communiter currentis in uilla Dyuionis ad uenditionem panis et uini tempore solutionis eorum. Et ego Perellus de Geureyo predictus dimidium iornale cum tribus perthicis in una pecia sita iuxta plantam quam tenet a dictis religiosis dictus Richardus et plantam quam tenet dictus Perellus le quaronnez scilicet pro quinque solidis cum uiro denario dicte monete ego uno Perellus li quaronnez predictus dimidium iornale unacum medietate dimidii quarterii dicte pecie iuxta plantam quam tenet dictus Perellus de Geureyo et plantam quam tenet Moinnus de Chaignayo ab eisdem religiosis scilicet per quinque solidis et septem deuariis cum uno obolo eiusdem monete. Et ego dictus Moinnus de Chaignayo dimidium iornale cum tribus perthicis iuxta plantam quam tenet dictus Perellus li quaronnez et plantam quam tenet dictus Bertherus uidelicet pro quinque solidis cum uno denario dicte monete. Ego autem Bertherus predictum dimidium iornale una cum medietate dimidii quarterii iuxta plantam quam tenet dictus Moinnus de Chaignayo et plantam quam tenet dictus Richardus scilicet pro quinque solidis et septem denariis cum uno obolo dicte monete et ego dictus Perellus Truchoz dimidium iornale unacum septem perthicis dicte pecie iuxta plantam quam tenet a dictis religiosis Richardus costurarius predictus et plantam quam tenet dictus Monetus rebillarz scilicet pro quinque solidis et duobus denariis monete predicte. Et ego dictus Monetus rebillarz dimidium iornale cum septem perthicis eiusdem pecie iuxta plantam quam tenet dictus Perellus Truchoz et plantam quam tenet Bonusamicus predictus a religiosis predictis scilicet pro quinque solidis et duobus denariis dicte monete. Ego autem dictus Bonusamicus unum iornale unacum triginta perthicis pecie predicte iuxta plantam Luciete uxoris Bertholometi Haymeri et plantam quam tenet dictus Monetus rebillarz uidelicet pro decem solidis et decem denariis monete supradicte. Ego uero Morisetus dictus deroissous supradictus dimidium iornale cum tribus perthicis pecie supradicte iuxta plantam quam tenet ac religiosis predictis dictus Richardus et iuxta plantam Odeti dicti bonerie scilicet pro quinque solidis et uno denario monete superius declarate ex annua pensione seu ex annuo et perpetuo redditu. Quam quidem peciam... scilicet quilibet nostram partem et porcionem suam prout superius expremitur et declaratur in uineam bonam et sufficientem ponere et redigere et ipsam peciam... redactam manutenere et excolere nostriis propriis sumptibus et expensis ad respectum bonorum et proborum uirorum, dictamque annuam pensionem seu dictum annuum redditum seu eorum certo mandato in monasterio sancti Stephani predicto reddere et soluere anno quolibet perpetuo ad festum Assumptionis beate Marie uirginis. Ita scilicet quod ille uel illi... qui in solutionem dicti annui redditus defficeret seu defficerent pro quolibet iornali quod ipse teneret seu tenerent de predicta pecia secundum magis et secundum minus per quibus... pro emenda solutione tenebitur dictis religiosis tres solidos monete predicte. Et est actum quod ille uel illi nostrum qui in soluere dicte annue pensione seu dictum annuum redditus... cessauit seu cessauerunt illud idem quod ex eadem pecia tenebit seu tenebunt cadet et erit dictis religiosis in commissum ac erit confiscatum, et quantitatem seu... in cuius uel quorum pensione seu annuo redditu soluto cessatum fuerit per duos annos continuos ipsi religiosi seu eorum mandatum poterunt auctoritate sua propria capere... eandem licite recurrere et tanquam de re sibi commissa facere uoluntatem suam omnimodam et incipiet prima solucio seu primus terminus ad soluendum ad festum Assumptionis beate Marie uirginis proximo uenturum. Preterea actum est inter nos et dictos religiosos in tractatum premissum ac est conuentum et concordatum quod nos retentu predictum seu nostrum... successores nostri aut a nobis causam super hoc habentes uel in futurum habituri dictas peciam plante nec aliquam partem ex eadem uendere alienare aut in manum alienam seu... transferre nec poterimus nec debebimus nisi de ipsorum religiosorum licencia procceserit et assensu, hoc tamen nobis et nostrum cuibus semper saluo quod si nos uel alter nostrum uel heredes... dicta pecia tenebimus uendere alienare aut extra manus nostras ponere uellemus hoc licite facere poterimus dum tamen dicta pecia ut supra retentam in uinea fuerit redacta et... quod antequam uendamus dictis religiosis signifficare tenebimur et pretium nobis abemptare qui illud emere uoluerit offertum absque aliqua fraudis specie et si ipsi religiosi infra unum mensem... dictas signifficare sibi factas tantum precium nobis seu illi qui uendere uoluerit dare et soluere uoluerunt quantum ab alio nobis erit offertum super quo et precio ne fraus fiat in uend... uenditor iurare tenebitur habere poterunt et debebunt dicti religiosi infra tempus predictum. Alioquin alii emptores uel aliis emptoribus uendere poterit seu poterimus... aliqua nobis et dictis religiosis super hoc apponendum. Et illi emptores seu illis emptoribus dicti religiosi illud quod si fuerit uenditum tradere tenebuntur tenendum et possidendum... ab eisdem emptoribus absque difficultate aliqua pro pensione et annuo redditu et sub pactionibus et condicionis antedictis tenemur et promittimus decimam pecie predicte eisdem religiosis... perpetuo unacum pensione predicta seu annuo redditu predicto persoluere, pro quibus pensione seu annuo redditu et decima predictis tenentur dicti religiosi nobis et nostris... omni perpetuo garantire et in pace tenere. Promictentes pro nobis et nostris heredibus per nostra iuramenta propter hoc super sancta Dei euangelia corporaliter prestata et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum quorumcumque predicta omnia et singula prout superius sunt expressa narrata et diuisa facere tenere attendere complere firmiter et inuiolabiliter obseruare... presenter deinceps non uenire tacite uel apperte facto uerbo consensu uel iure seu consuetudine aut modo aliquo qualicunque omnibus exceptionibus iuris et facti in hoc facto... et remotis. Et ad premissorum omnium et singulorum obseruantiam uolumus nos compelli, etc. In quorum testimonium etc. Actum in presencia Guidonis Coosseneti de Flureyo clerici coadiutoris, Hugonis Poisseneti notarii apud Dyuionem pro dicto domino duce, domini Bertrandi de Edua curati de Chancellis... filii quondam Iohaneti Loillier de Dyuione testium ad hoc uocatorum et rogatorum. Anno et die predictis. Orig., G. 302. N° 6. Avril 1341. Plusieurs héritages situés à Tanay sont grevés d’une rente annuelle de deux émines et un bichot de froment au profit de Saint-Etienne. Au nom de nostre soignour amen. En lan de lincarnation dyceluy mil trois cenz quarante et ung ou mois dauril apres pasques. Ie Pierres de Fauerney cheualiers non decehuz et non contrainz mas de mon espoyne grey et bien pouruehuz fais sauoir a touz. Que comme Iehanz li Piquardez de Tasnay escuyers fuet tenuz et obligiez de ancienetey a religiouses persones labbey et le couuent de saint Esthiene de Dyion en doues amines et ung bichot de froment de annuel et perpetuel rante. Laquelle rante ly deuantier et predecessour dou dit Iehan donerent et outroyerent a la dicte eglise de saint Esthiene et en hayent obligie tant ly diz Iehanz comme suy deuantier a la dicte eglise et es religioux dycelle en lettres seellees dou seaul de la court monsoignour lou duc de Bourgoigne tout ceu que ly diz Iehanz et suy deuantier auyent en la ville et ou finaige de Tasnay. Et especialment les chouses cy apres escriptes cest asauoir lou mex es enfanz au Racleul, lou mex Ioffroy Racleul, le mex Botebortin, le mex es enfanz a la Bouere, le mex au Mercier, le mex au fil Aruisenet, le mex Lambelot au Racleul, le mex a la Uaichere. Item dix iournaux de terre seanz ou chemin croisie. Item quatre iournauls de terre seanz dessus le prez. Item quatre iournauls de terre seanz au poisot et dix iournauls de terre seanz es foillies. Item et cum ly diz Iehanz Piquardez fuet tenuz et obligiez es diz religioux pour les erraiges de la dicte rante de plusours annees en une grant quantitey de blef. Et pour cause dou dit blef dehu es diz religioux pour les erraiges de plusours annees. Item et pour plusours summes dargent es quex ly diz Iehanz estoit tenuz et obligiez a plusours iuys et ly quel debte des iuhiz sunt aduenu et escheoit a monsoignour le duc et y estoit obligiez en lettres seellees du seaul de la court dou dit monsoignour le duc. Et par la vertuz des executions traites sus ycelles lettres, ly preuoz de Dyion moit uendu touz les biens que ly diz Iehanz Piquardez auoit et tenoit au temps quil uiuoit en la dicte uille de Tasnay ou finaige et es appartenantes dycelle tant en hommes tailles censiues redeuances terres prez comme en autres chouses quexquelles soyent pour le pris de quatre uinz liures de tournois, des quex iay paye uint liures es diz religioux qui lour estoyent dehues pour cause des erraiges de la dicte rante dou temps passey de plusours annees si cum dessus est. Et les autres soixante liures iay paye au dit monsoignour lou duc pour les debtes que ly diz Iehanz deuait es iuyz qui sunt eschoit au dit monsoignour le duc si cum dessus est dit. Je adecertes cognois et confesse pour moy et pour mes hoirs moy estre tenu et obligie es diz religioux et a lour successours es dictes doues amines et ung bichot de froment de annuel et perpetuel rante pour cause et pour raison des diz heretaiges que ly diz Iehans Piquardez tenoit en la uille et ou finaige de Tasnay les quex ie tiens et hay aquis si cum dessus est dit. Et uuil et me consent que ycil heretaige soyent et demorent chargie de la dicte rante en la forme et en la meniere quil estoyent au temps que ly diz Iehanz les tenoit et possidoit. Et uuil encour et me consent que ly dit religioux puissent recourre et assigner es chouses et heretaiges dessus diz au deffaut de paye de la dicte rante et ycelles puissent tenir et utiffruer iusques a ceu quil soyent satisfie a ploin de la dicte rante. Laquelle rante ie promet par mon sairement randre et payer es diz religioux perpetuelment la dicte rante chascun an a la feste de touz sainz et a ceu ie oblige mes hoirs et mes successours. Et toutes les chouses dessus dictes et une chascune pour soy ie promet par mon sairement tenir fermement es diz religioux senz gemais uenir alancontre par moy ne par autre ne consentir que lon y uaigne et a ceu ie oblige moy mes hoirs et touz mes biens. Et renunce par mon dit sairement en cest fait a toutes exceptions et raisons de fait et de droit a condition senz cause a toutes graces et a touz preuileges empetrez et a empetrez a tout droit escript et non escript et au droit qui dit que generauls ne uault. Et quant a toutes ces chouses tenir faire et accomplir ie uuil estre controinz par la court monsoignour lou duc de Bourgoigne auxi comme de chouse adiugie a la iuridicion de la quel ie submet quant a ceu moy mes hoirs et touz mes biens. En tesmoin de la quel chouse iay requis lou seaul de la dicte court estre mis en ces lettres. Cest fait en la presence de Guiot Cossenot de Flurey clerc coadiutour Huguenin Poissenot, tabellion de Dyion, de maistre Iehan de Bretenere clerc et de Guillermin de Cutigney, escuyer tesmoins a ceu especialment appellez et requis lan et lou mois dessus diz. Scellé en cire verte à double queue de parchemin. Orig., G. 396. — Copie: Reg. G. 133, f° 220 r°. N° 7. 16 juin 1341. Déclaration par Perrinus, fils de Perrenetus d’Hauteville, qui se reconnaît homme des religieux de Saint-Etienne. In nomine Domini amen. Anno incarnationis dominice millesimo trecentesimo quadragesimo primo sextadecima die mensis iunii, ego Perrinus filius dicti Perreneti de Alta uilla a dicto patre meo quo ad hoc emancipatus et extra omnem auoeriam positus non deceptus non coactus non ui non dolo uel metu ad hoc indultus ymo spontaneus et prouisus notum facio uniuersis quod cum reuerandus in Christo pater frater Poincerdus abbas monasterii sancti Stephani Dyuionis michi in hereditatem perpetuam dederit cessauerit et quittauerit in amasagium pro chauancia mea melius habenda quemdem mansum ad dictum monasterium spectantem qui fuit au Champenet situm apud Altam uillam ante templum iuxta cismiterium hinc et iuxta uiam publicam inde. Ego uero confiteor et recognosco me esse hominem taillabilem et explectabilem predicti monasterii et religiosorum eiusdem et esse illius eiusdem conditionis cuius sunt alii homines dicti monasterri de Alta uilla. Promittens per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum factum huiusmodi firmiter tenere et inuiolabiliter obseruare et non contra de cetera facere uel uenire et ad hoc obligo me heredesque meos et omnia bona mea, omnibus exceptionibus et rationibus iuris et facti omni deceptioni et lesioni in factum condicioni sine causa omnis auoerie et tutele omni iuri canonico et ciuili et iuri dicenti generalem renunciationem non ualere per meum iuramentum renuncians in hoc facto. Ad quorum obseruantiam uolo me compelli, etc. In cuius rei testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis domini Bertrandi de Edua curati de Cancellis et Odeti le stestiet de Alta uilla testium ad hoc uocatorum et rogatorum, anno et die predictis. Orig., G. 361. N° 8. 6 août 1341. Lettres de Johannes Aubrieti, archidiacre de Dijon, qui abandonne à l’abbaye de Saint-Etienne, à l’église et à l’hôpital de Notre-Dame, la valeur de 40 soudées de terre. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo primo, sexta die mensis augusti. Nos Iohannes Aubrieti archidiaconus Dyuionis in ecclesia ligonense. Notum facimus uniuersis firmiter afferendo quod religiosi uiri abbas et conuentus monasterii sancti Stephani Dyuionis nomine dicti sui monasterii ac nomine ecclesie beate Marie uirginis de dicto Dyuione et domus hospitalis dicte ecclesie ad dictum monasterium pertinent habent et habere ac percipere consueuerunt ab antiquo quolibet anno super domum meam de Dyuione que gallice nominatur li Uoute des Cheanges quadraginta solidos ad monetam Dyuionis censuales et quod dicta domus dictis religiosis in dictis quadraginta solidis dicte monete censualibus extitit obligata. Et quia dicti religiosi pro se et suis successoribus nos et nostros heredes ac dictam domum tenentes ac etiam dictam domum quictauerunt et perpetuo liberauerunt a dictis quadraginta solidis monete predicte censualibus et a solutione eorumdem. Hos ob eandem causam ac titulo permutationis faciende eisdem religiosis nomine dicti sui monasterii ac dicte ecclesie beate Marie uirginis et dicte domus hospitalis tradimus deliberamus et imperpetuum quictamus pro nobis et nostris heredibus quinquaginta solidatas terre ad monetam Dyuionis bonorum ac legalium de ualore illorum dyuionensium quarumquasque ualent quatuor turonenses annui et perpetui redditus quas nos et Guillemus Aubrieti quondam frater noster acquisiuimus ab Odeto Boilleaut de Dyuione carnifice et a Nichola eius uxore et sunt soluende quolibet anno ad festum natiuitatis Domini sub pena duodecim denariorum monete predicte et assignate sunt super duas domos contentas in litteris super dicto acquestu confectis sigillo curie domini ducis Burgundie sigillatis quas penes nos habemus et quarum litterarum tenor sequitur in hec verba. In nomine domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo sexto decimo mense septembris, nos Odetus Boyleaul de Dyuione carnifex et Nicola eius uxor. Notum facimus uniuersis quod nos pro utilitate nostra et commodo emendenti uendimus imperpetuum pro nobis et heredibus nostris ac quictamus magistro Iohanni Aubrieti de Dyuione clerico et Guillemo eius fratri pro se et suis quinquaginta solidatas terre ad monetam Dyuionis bonorum ac legalium de ualore illorum Dyuionis quorumquelibet ualent quatuor turonenses annui et perpetui redditus; precio uiginti quarumque librarum dictarum Dyuionis de quibus a dictis fratribus solutionem integram habuimus et recepimus in pecunia innumerata et de quibus tenemus nos plenarie pro contentis; quasquidem quinquaginta solidatas terre annui ac perpetui redditus ad dictam monetas tenemur et promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra super sanctas Dei euangelias corporaliter prestita et sub obligatione bonorum nostrorum omnium reddere et soluere imperpetuum annis singulis dictis fratribus et eorum heredibus ad festum natiuitatis Domini sub pena duodecim denariorum monete predicte in quibus uolumus nos et heredes nostros dictis fratribus et eorum heredibus teneri pro qualibet ebdomada qua nos uel heredes nostros deficere contingit in solutione dicti redditus ultra terminum facienda, dictas quaslibet quinquaginta solidatas terre dictis fratribus et suis assedemus et assignamus super unam domum sitam in burgo Dyuionis iuxta domum heredum Ualteri Candelari et domum Guioneti Pougot, item et super quandam aliam domum sitam in loco ubi dicitur ou cors super Susionem iuxta domum Agnetis uxoris Guillemi de Praneto et domum decani et capellani capelle ducis de Dyuione. Uolentes et concedentes quod si deficeremus quod absit in solutione dictarum dictarum quinquaginta solidatarum terre annuatim dictis fratribus et suis prout promictitur facienda dicti fratres uel uxor heredes sua propria auctoritate sine clamore uel ostensione alicuius curie seu iudicis ad predicta omnia in dictis assessione et assignatione contenta possint recurrere ea quibus tenere et possidere fructus et exitus suos facere leuare et percipere ex eisdem quousquelibet a nobis uel nostris heredibus eisdem super unoquoque deffectum integraliter satisfactum. Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie. Cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi. Actum in presentia Johannis Rateti notarii dyuionensis, Thieureti Bourioise et Guillemeti de Geneigneyo testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis. — Quare de dictis quinquaginta solidatis terre monete predicte nos et nostros heredes deuestimus et dictos religiosos pro se et successoribus suis corporaliter inuestimus de eisdem. — Transferentes in eosdem religiosos omnes actiones utiles et directas nobis competentes in eisdem et in dicta pena ac in dictis duabus omnibus et erga dictos Odetum et Nicolam et eorum heredes racione eorumdem. Promictentes pro nobis et nostris heredibus per iuramentum nostrum super sanctas Dei euangelias corporaliter datum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum dictas quinquaginta solidatas terre ad dictam monetam dictis religiosis nobis ut dictam est traditas eisdem religiosis et suis successoribus contra omnes perpetuo garantire et in nos lictis onus suscipere causamque deffendere nostris propriis sumptibus et expensis si qui calumpnia, quod absit, appareret quanto quociens et quacumque parte litteris super hoc fuimus requisiti nec non facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari. Et si necesse fuit tenemur ex pacto et promictimus sub iuramentum et obligationem predictis admortizare facere dictis quinquaginta solidatas terre a domino duce Burgundie erga dictum dominum ducem admortizationem procurare nostris sumptibus et expensis. — Et ad premissorum obseruantiam uolumus nos compelli etc. Cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti de Dyuione clerici notarii dicti loci pro dicto domino duce Burgundie, domini Bertrandi curati de Cancellis presbyteri et Hugonis le rebillet de Mirabello clerici testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno die et mense predictis. Orig., G. 257. — Copie: Reg. G. 127, f° 136 v°. N° 9. 25 août 1341. Transaction entre l’abbé et le couvent de Saint-Etienne et Eudes de Saulx, seigneur de Vantoux, chevalier, contenant nouveau règlement pour l’exercice du droit de pâturage réciproque entre les seigneurs et les habitants d’Ahuy et de Vantoux. En nom de nostre Seigneur amen. En lan de lincarnacion dicelui courrant mil trois cenz quarante et hum ou mois dahost, nous freres Poinz humbles abbes dou monastere de saint Estienne de Dyion et tous li conuenz de cest meisme lue au son de la cloiche ensint comil est de costume pour ce personelmant estaubliz et Auduez li Gandelez et Preinz de Marcennay ou bois demoranz a Hahuit pour aux et comme procureours et en nom de procureours des habitanz de la ville dahuit hommes des diz religieux et dou dit monastere si comme il appert pour une procuracon saalee dou seaul dou dit abbey de la quelle la tenours est cy desouz escripte dune part et je Eudes de Saulx sires de Ventoux cheualiers dautre facons sauoir a touz que comme descors fust ou pehut estre entre nous les dites parties sur ce que je li diz sires de Ventoux les diz religieux et habitanz empoichoye pasturer lour bestes es reuenues et coupeis de mes bois de Ventoux es quelx bois li diz religieux et habitanz disoient aux hauoir droit de pasturer lour bestes en quelque ils fussient pour titre de lettres des quelles la tenours sansuet: In nomine Domini amen; anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo tertio mense ianuario. Ego Poncetus de Sauz dominus de Ventous notum facio omnibus presentes litteris inspecturis quod cum discordia ueneretur inter me pro me et hominibus meis de Ventoux ex una parte et uiros uenerabiles et religiosos abbatem et conuentum sancti Stephani dyuionensis pro se et eorum hominibus de Aqueductu et de Asneriis ex altera super usuagiis hinc inde pasturagiis nemoris de Aqueductu de Asneriis et de Ventoux et pasturagiis finagiorum ipsarum uillarum et homines Aqueductus dicerent inter cetera se libere plenarie et sine banno et absque contradictione cuiuslibet uti debere ab antiquo et a tempore quo non extat memoria in pasturagiis nemoris et aliis pasturagiis de Ventoux pro redditu consueto reddendo inferius contento. Tandem bonis uiris mediantibus super hiis in hunc modum pax amicabilis interuenit uidelicet quod animalia abbatis et conuentus predictorum et hominum suorum de Aqueductu cuiuscumque sint genus qumcunque et quociensque eis placuerit semper et imperpetuum usuabunt et pasturabunt et usuare et pasturare possunt et debent libere plenarie et sine bannis et absque contradictione qualibet pro redditu consueto inferius contento in pasturagiis nemoris de Ventoux siue scindantur de nouo sine non et in aliis pasturagiis nemoris et aliis pasturagiis finagiorum dicte uille. Itaquod si animalia predicta in bladis finagiorum de Ventoux dampnum fecerint ipsum ad estimationem bonorum uirorum sine emenda restituere tenebuntur animalia uero domini et hominum de Asneyo cuiuscumque sint generis usuabunt et pasturabunt in pasturis nemoris et aliis pasturis de Ventoux et finagiorum eiusdem uille et usuare et pasturare possunt et debent libere; itaquod si animalia de Asneriis predicta in bladis finagiorum de Ventoux dampnum fecerint ipsum ad estimationem bonorum uirorum restituere tenebuntur sine emenda et si ego uel successores mei domini de Ventoux nemora de Ventoux in toto uel in parte scindere fecimus a tempore quo scindi incipient pro tres annos continuos cessabunt animalia domini et hominum de Asneriis ab usuagio dictorum nemorum que scindentur, et si ego uel dominus de Ventoux partem aliquam ipsorum nemorum scindere fecerimus in parte que non scindetur animalia domini et hominum de Asneriis usuabunt et poterunt usuare et siue scindantur supra dicta nemora de Ventoux siue non nichilominus animalia dictorum abbatis et conuentus et hominum de Aqueductu usuabunt et pasturabunt et usuare et pasturare poterunt in nemoribus supradictis; et si infra illos tres annos animalia hominum de Ventoux in ipsis nemoribus de Ventoux usuauerunt et pasturuauerunt animalia domini et hominum de Asneriis per ipsos tres annos libere et sine contradictione qualibet in pasturagiis ipsorum nemorum prout animalia hominum de Ventoux usuabunt in eis et pasturabunt sine emenda usuare poterunt et plenarie pasturare. Uerumptamen animalia dictorum abbatis et conuentus et hominum suorum de Aqueductu per ipsos tres annos semper et continue utrum animalia de Ventoux et de Asnero in ipsis nemoribus usuent uel non in eisdem sine emenda libere pastuabunt, similiter animalia domini et hominum de Ventoux in pastuagiis nemorum et aliis pastuagiis finagiorum de Aqueductu et de Asneriis usuabunt et pastuabunt prout de animalibus asneriarum superius est expressum. Ita quod si abbas sancti Stephani qui pro tempore fuerit nemora de Asneriis et de Aqueductu scindere fecerit extunc animalia hominum de Ventoux per tres annos continuos cessabunt ab usuagio et pasturagio nemorum predictorum saluo quod si infra illos tres annos animalia hominum de Aqueductu et de Asneriis in nemoribus eorumdem locorum pasturauerunt animalia hominum de Ventoux per ipsos tres annos libere sine contradictione qualibet in pasturagiis eorumdem nemorum prout animalia hominum de Asneriis et de Aqueductu usuabunt et pasturabunt usuare poterunt et eciam pasturare et siue scindantur ipsa nemora siue non animalia dictorum abbatis et conuentus semper meis usuare poterunt et plenarie pasturare. Sciendum autem quod homines de Aqueductu in nemoribus de Ventoux nemus iacens et scissum nemus mortuum et remanencia nemoris uiridis scissi Echeretoris sorchiez et Roortas pro fessiculo eorum capere poterunt et nemus siccum eradicare et portare semper libere sine emenda et sine dampno reddendo pro sue libito uoluntatis. Redditus uero quem pro predictis debent dicti homines de Aqueductu talis est. Quodlibet animal trahens quod ibit in pasturagiis de Ventoux debet annuatim proxima dominica post Annunciationem beate Marie uirginis michi uel domino de Ventoux duos boissellos auene quorum sex faciunt quartallum exceptis animalibus dictorum abbatis et conuentus et quilibet focus de Aqueductu excepto foco abbatis et foco canonici et focis presbiterorum et clericorum qui non sunt uxorati octo denarios in crastino nativitatis Domini, et si tenens focum apud Aqueductum exceptis predictis dictos octo denarios non soluerit et infra annum inuentus fuit in usuagiis quibus uti debent alii homines de Aqueductu in finagio de Ventoux michi uel domino de Ventoux ad emendam septem solidorum tenebitur. Item quodlibet animal trahens emptum de nouo exceptis animalibus dictorum abbatis et conuentus debet seruienti meo uel domino de Ventoux dimidium sextarium uini nec de peiori nec de meliori; ita quod ipsum animal ire non debet in pasturagiis de Ventoux donec de dicto dimidio sextario uini sit seruienti predicto satisfactum et si, infra annum dicto uino non soluto in pasturagiis de Ventoux inuentum fuit; ille cuius erit ipsum animal ad emendam septem solidorum domino de Ventoux tenebitur dicta uero dominica post dictam Annunciationem qua seruiens mens uel successorum meorum dominorum de Ventoux ueniet dictum redditum recipere dicti abbas et conuentus debent eis sex aliis qui cum eo uenient annuatim panem et uinum et coquinam et pissiculos et brugnoz. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis diuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. — Et pour ce que descors ne contens ne soit de ce en auant et ne puisse estre entre nous les dictes parties sur le pasturaige des diz bois; accourdez est entre nous les dictes parties sur le pasturaige des diz bois par bien de paiz moenanz prodommes en la manere qui sansuet. Premerement que li dit religioux et li diz habitans Dahuit se tenront de pasturer et faire pasturer lour bestes aumailles es coupeiz de mes bois de Ventoux iusques a ce que trois fuelles soient cheoites des diz bois tant soulement; cest asauoir a la feste de la natiuitey mesme apres ce que la tierce fuelle hi haura estey. Item garderont li dits religieux et habitanz lour bestes menues laine pourtanz de pasturer es diz coupeis iusques a ce que douhes fuelles hi soient hahues et iusques a la feste de la natiuitey nostre seignour comme dessus et non plus soul es diz religioux et habitanz Dahuit que se les bestes de moy le diz soigneur de Ventoux ou de mes successours soignours de Ventoux ou des diz bois ou les bestes de mes hommes de Ventoux ne gardoient les diz coupeiz en la manere dessus dicte et dehue; li dicts religioux et habitanz Dahuit ne lour bestes ne seront tenuz dou garder, et sur ce cest a sauoir se ie ou my successours et my dits hommes de Ventoux garderons de noz dictes bestes les diz coupeiz ou non. Je uel que li forestiers des bois Dahuit des diz religioux ou trois prodomes Dahuit de bone fame en soient crehuz, et que se li diz forestiers Dahuit ou li miens hi trouuoit aucun de mes maignies ou de mes hommes, ie leuera lamande de celuy que li diz forestiers Dahuit hi trouuera et me rapourtera et en sera crehuz ycelz forestiers et delamande que ie en leuera. Ie deura dix huit deniers aleglise Dahuit et lampooichement quiest mis ou chemin ancien pour le quel lon soloit mener les bestes dois le bois abreuer a la riuere se empooichemanz hi est mis puis uint anz cay ie le fera oster et est asavoir que ie ne pourra pas mettre touz mes diz bois en coupeiz ne en deffens en hum meisme temps maz laissera touz iours les douhes pars dictes en uaine pasture pour les bestes aumailles et menues laine pourtanz et pour les cheuaulx des diz religioux et habitanz Dahuit et seront li diz bois deuisiez en trois parties par tele maniere que bestes pourront entrer senz dommaige en chascune des parties au temps que le sera en uaine pasture a fin que ie ne puisse mettre ne faire mettre en coupeiz ne en deffens que lune partie apres lautre et que touz iours demorient les douhes pars des diz bois et hi pastureront senz contredit. Item li cheuaulx des diz religioux et habitanz Dahuit yront et pastureront es diz bois la premere fuelle cheoite des diz bois cest asauoir ala feste de la natiuitey mes apres ce que la premere fuelle hi haura estey en quelquez estat que li diz bois soient dois enqui en auant ce est asauoir li dits habitans pour paant la redeuance contenue es lettres dessus dictes et pour ce que li dicts pasturages ne descroisce. Ie my hoir ou successours ce quest orandroit en bois ne pourrons mettre en tout ne en partie en curtiuage de bles ne de uignes. Et est asauoir que se li dits habitanz Dahuit ou aucuns daux estoient trouez pasturant a garde faite, senz fraude et senz barat, es diz coupeiz contre ce qui est dessus dit chascum pastours des bestes qui seront trouees pasturant paera au dit soignour de Ventoux trois soulx six deniers damande, monoye adonques courrent ou duchie de Bourgoigne, saul es diz habitanz que se en hum tropel de bestes nauoit plus de six uins bestes combien quil hahut plus pastours ou dit tropel tuit li pastours ne paeroyent que une amande et se plus en hi hauoit chascuns pastours paeroit une amande au dit soignour de Ventoux. Item est encour acourdey que ie li diz sires de Ventoux my hoir ou successours soignours dou dit bois ne pourrons houoir es diz bois que doux forestiers li quelx forestiers ou li huns daux et nuls autres pourront prenre et gaigier ou dit bois dehuement et ne prenront mie les bestes des diz religieux et habitanz Dahuit se eles estient trouees pasturant pour mon ou par mes diz forestiers es dictes reuenues a garde faite; mas il pourront gaigier les pastours se il hont gaiges qui uaillient la dicte amande et se li pastours ne hont gaiges qui uaillient lamande ou se il sen suet il prenront des bestes iusques a la ualour des dictes amandes et yces. Ie ou my hoirs ou successours soignours des diz bois pourrons suigre des diz trois soulx six deniers damande et tuit li autres droiz que li dit religieux et habitanz Dahuit hont es diz bois et es finauges de Ventoux si commil sont contenuz es lettres dessus transcriptes les queles lettres et toutes les choses contenues en yceles et ou transcriptes dessus escriptes. Ie confesse estre uerites demorent saulx es diz religieux et habitanz Dahuit lesquels acors dessus diz et toutes les choses dessus dictes et une chascune pour soy ensint comme eles sont dessus deuisies. Nous les dictes parties et chascune de nous es noms que dessus promectons li une partie a lautre cest asauoir nous li diz abbes et couuenz de Sainct Estiene dessus dit en bone foy par nous et nos successours et souz lobligation des biens temporels dou dit monastere et nous li dessus nommes procureurs des diz habitanz Dahuit tant en nom de nous comme en nom de procureurs des diz habitanz pour nous et nos hoirs et les hoirs ou successours des diz habitanz par nos sarremanz donez corporelment sur sains euangiles de Dieu tant en noz ames comme es ames des diz habitanz et souz lobligation de nos biens et des biens des diz habitanz. E ie li diz sires de Ventoux pour moy et pour mes hoirs ou successours soignours de Ventoux par mon sarrement doney corporelment sur sains euangiles de Dieu et souz lobligation de touz mes biens tenir garder et acomplir de point en point senz riens corrumpre ne uenir encontre par nous ou par autre taisiblement ou en appert. Et quant a tenir, garder et accomplir les choses dessus dictes a une chascune pour soy, nous les dictes parties et chascune de nous es noms que dessus uolons estre controintes auxi comme de chose adiugie par la court de moseignour le duc de Bourgoigne a la iuridiction de la quele court quant a ce nous es noms que dessus submectons cest asauoir nous li diz abbes et couuenz nous et noz successours nous li dit procureurs des diz habitanz submectons nous et les diz habitanz et nos hoirs ou successours et ie li diz sires de Ventoux submet moy et mes hoirs. En tesmoignage des quelx choses nous les dictes parties et chascune de nous es noms que dessus hauons requis et obtenu le seaul de la dicte court estre mis en ces lettres et es semblaubles triplees de mot a mot. Ce est la tenours de la procuracion dessus dicte: Nous freres Poncarz humbles abbes dou monastere de saint Estiene de Dyion facons sauoir a touz que en la presence de nostre ame chapelain Bertrant Dostum curie de Chanceaulx auquel quant ace et a plus grant chose nous adioutons foy plenere pour ce en lor propres persones estaubliz Estienes diz berniers Jehan li granpez, Andriez Denisoz, Villemoz Rebillarz, Mathey dauteuille, Michiez dauteuille, Jehans filz sire Arnoul, Jehans filz au baulet, Raoulanz de Uentoux, Jehanz filz Jacot au maistre, Perrenoz li beachoux, Robers li cornuz, Perrenoz Ouderamer, Perreaux filz au Uenticet, Perrenoz filz Jehan Cognon, Jacoz Bounex, Amioz ses freres, Marienoz fille Garnier, Lalement, Aubrioz de Chaignoot, Auberz Rebillars, Monins Rucheranz, Lamberz de Potangey, Auberz filz Monet Delor, Jehanz Cadoz, Jehan Uarnex, Auberz Barchex, Hugues Chenilloz, Bertheaux Rabiganz, Monoz li bouous, Ondoz de Marcennay, Jehanz li groetez, Morisoz li coifferez, Jacoz Micheloz, Jehan filz au Toillie, Jehannoz li bonoux, Perronoz Machorz, Perreaux filz Jehan Humbert, Hugues Dagoneaux, Huguenioz Andrie, Jehanz Moichoz, Perreaux li roux, Jehanz Liesuiriez, Hugues Moichoz, Aubertine Teneuot, Humberz filz Gigot, Richarz li beuffos, Estienes filz Jehan Alaison, Bartholomus li tixeranz, Villemoz li pichez, Vienins genres Monin au Rauer, Jehanz filz Perrenot Chauuot, Jehanete femme Aubert de la borde, Beneoiz de Marcennay, Bartholomete qui fut femme Perrenot Larconcey, Jehanete qui fut femme Humbert Larconcey, Jehanz Oudemers, Jehans Cognome, Hugues Grouote, Jehanz Dauraoul, Hugues Chaudeaux, Perrenoz filz Costiot, Estienes filz Raoul de la borde, Beloz fille Jehannot Dauraoul, Jehanete femme Humblot de la borde, Marie fille Aubert de la borde, Mariote qui fut femme a la Lambaut, Hugote fille Jacot tout le monde, Jehanoz filz Cheurot, Jacoz li vellerandoz, Jacoz Moingerons, Perrenoz filz au Miallet, Jacoz Moichoz, Perreaux li pichez, Reenete femme au quoy, Guioz tartilloz, Jehanz Garnex, Michiez li plouuerez, Lamberz filz Estienne au monoier, Perrenoz diz li miallez, Renaux Destaules, Jehanoz dou pois, Andrioz filz su emboisse, Huguenoz Fluroz, Demoingeoz Grilleoz, Jacoz de Dole, Monins li quoy et Bertheaux fils Jehanot Besancon, notre hommes et habitanz de la uile Dahuit de nostre licence autorite et consentement tant conioint comme diuiesement hont fait estaubli et ordeney lour procurours generaux et messaiges especiaux Andrie dit le gaudelet, Odot Chandeaul, Odot fils, Thibaut Cognome, Andrie Gigot, Perrin de Marcennay, Villemot Moingion, Aubert dit Rebillart et Jehanz Moreaul Dahuit porteours de ces lettres ensamble et les doux de lour senz moinz en tel manere que la condition des occupanz ne soit moillour et que ce qui sera encommancie par les uns puisse estre parsugny par les autres es causes quil hont ou entandent a auoir contre noble homme, monsignour Eude soignour de Ventoux cheualier tant par raison des droiz et usaiges quil hont puent et doiuent hauoir de faire pasturer lour bestes grosses et menues es bois et es finaiges de Ventoux comme autremant et auxi en toutes autres causes quil pourrient hauoir contre toutes autres personnes par cause de uaine pasture et tant par lor comme contre lour par deuant touz iuges tant deglise comme seculers quelx quil soient et par quelquez non quel soient appalez. Et hont doney li diz habitanz tant coioint comme diuiseement a lor deuant diz procurours ensamble et es doux daux au moins plain pouoir et comandement especiaul de demander par lour de lor et chascun de lour deffendre quant es causes quil hont ou pourrient hauoir sur les deuant dictes choses de proposer, de repliquer, de baillie libelle, de plait entammer sur yceles causes, de proposer toutes exceptions dilatoires declinatoires et perhemptoires de iurer en lour ames de chalonge et de ueritey tant sur le principaul comme sur les accessoires et les despans et de faire touz autres sairemanz que sont requis es causes de produre tesmoinz et mettre lettres et instrumanz en manere de prouue, de ueoir iurer les tesmoinz qui serient amenez contre aux, de dire contre lour et lour diz et contre les lettres et instrumanz qui serient mis et mostrez contre lour en manere de pariure, de conclure et renoncie, de oir sentences interlocutoires et diffinitiues dicelles appeler et de touz autres griefs de lour appeaulx persuigre, de demander despans dou ueoir taxer et adiuger et dou reciuoir de faire compromis sur les dictes causes et chascune diceles dou dit compromis ualler en la manere qui bon lour samblera dacorder transiger composer et convenir sur icelles causes et chascune diceles de demander et requerir la recreance des bestes, biens et chatelx qui serient prises et detenues ou pris et detenus par quelque persone ou par quelque iustice que ce fust des diz habitanz ou daucuns de lour et de ploigier la recreance des dictes bestes biens et chatelx se mesters est, et de faire toutes autres et singuleres choses qui touchent ou porrient touchier les choses deuant dictes quil serient ou pourrient faire sil estient presenz. Et hons promis en bone foy et sur lobligation de touz lour biens au dit notre chapelain en lieu de nous stipulant et reciuant au profit de touz a cuy il appartient et pourra appartenir ou temps et auenir hauoir fest et estaible et tenir fermement tout ce qui par lour diz procurours ou les doux de lor au moins sera fait et procurie sur les deuant dictes choses et chascune diceles et de paier laduige se mesters est. Ou tesmoin de laquele chose a la relation de notre dit chapelain auquel quant a ce et en plus grant chose nous adioutons foy plenere, a la requeste des diz habitanz noz hommes nous hauons fait mettre notre scel en ces presentes lettres. Ce fut fait Ahuit en la presence de Perrenot Mouseron maire de la dicte uile, Perrenot le potier Dasneres demorant à Dyion, Guiot fils Thiebaut Posteaul dou dit lieu, Garnier dit Galiot de Darrois et Oudot dit largnelot de Messigney tesmoinz a ce appalez et especiaulement requis le diemoinge apres la feste de lascencion nostre Seignour, lan de grace mil trois cenz quarante et hum. Ce est fait en la presence de Huguenin Poissenot de Dyion clerc notaire dou dit lieu pour monseignour le duc de Bourgogne de discrete persone maistre Jehan Pynot de Thorey clerc sauge de droit demorant a Dyion et de Amiot de Lille escuier, tesmoinz a ce appalez et requis, le uenredi iour de la feste de saint Bartholomet apostre; dou contrant de moy Eude de Saulx soignor de Ventoux dessus dit; dou contrant de nous abbey et couuent de saint Estiene et de nous procurours dessus diz en nom de procurours des habitanz Dahuit dessus diz. Ce est fait en la presence dou dit notaire de monseignour Bertrant curie de Chanceaulx et de Martin de Molin en Auuerne demorant ou monastere de saint Estiene dessus dit, tesmoinz a ce appalez et requis le sambadi ensuigant la dicte feste de saint Bartholomet, en lan et ou mois dessus diz. Orig., G. 309. N° 10. 14 avril 1342. Transaction entre Petrus, abbé de Saint-Bénigne, et Renaudus, abbé de Saint-Etienne, au nom de leurs monastères au sujet de la pêche dans la rivière d’Ouche. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo secundo quarta decima die mensis aprilis. Nos fratres Petrus sancti Benigni et Renaudus sancti Stephani dyuionensis lingonensis diocesis monasteriorum abbates eorumdemque locorum conuentus, notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod cum monasteria nostra predicta quamuis per predecessores nostros multiplicis fraternitatis uinclo sint coniuncta, tamen propter lites et controuersias quas hactenus inimicus homo seminauit inter nos grauia sustinuerint incommoda multaque pericula et scandala nobis tam in personis quam in rebus exinde prouenerint, et grauiora uerisimiliter imposterum timentur; et specialiter super discordia que uertebatur inter nos patres predictos super exclusis que sunt subtus pontem Hoscare de Dyuione, inter molendina dicti pontis que molendina sunt nostrorum dictorum religiosorum sancti Benigni, et molendina que sunt subtus dictas exclusas que sunt nostrorum religiosorum sancti Stephani, ac etiam super piscatura bissi existentis a dictis exclusis usque ad molendinam Bernardi quod est nostrorum dictorum religiosorum sancti Stephani. Tandem bonis uiris mediantibus inter nos extitit amicabiliter concordatum ordinatum et transactum uidelicet quod nos abbas et conuentus monasterii sancti Stephani predicti confitemur et recognoscimus nos nullum ius piscandi in bisso existenti inter supradictas exclusas et molendina nostra que dicuntur, molendina Bernardi, nec alibi quocumque loco fuerit, in ripparia Hoscare supradicta, saluo nobis et retento quod si homines communie Dyuionis contra dictos religiosos sancti Benigni per sententiam seu concordiam ius aliquod piscandi in dicta riparia, suo nomine obtigerit, nos eodem iure piscandi uti poterimus sicut ceteri homines communie supradicte, in bisso uero predicto existenti a meta posita in capite superiori dictarum exclusarum usque ad metam positam supra batatorium. Nos abbas et conuentus sancti Benigni piscari non poterimus ala naaisse neque ala ionchie, neque etiam baumoier piscari uero poterimus cum quibuscumque aliis uoluerimus instrumentis adicta uero posita meta super batatorium usque ad metam positam super molendina sancti Stephani; nos predicti abbates et conuentus piscari non poterimus per nos uel per alium ullo modo nisi de nostro unanimi consensu et continentur quatuor uigenti tesie rapinales inter dictas metas scilicet sexaginta a parte superiori molendinorum et uigenti a parte inferiori sede dictorum molendinorum minime computata in qua neutra pars poterit piscari seu aliquod tendere instrumentum; a dicta uero meta que est subtus molendinum sancti Stephani usque ad aliam metam positam supra molendina Bernardi: Nos abbas et conuentus sancti Benigni piscari poterimus et facere piscari cum omnihus instrumentis. Et nos abbas et conuentus sancti Stephani piscari non poterimus nec debebimus ad eadem uero meta positas supra molendina Bernardi usque ad metam positam subtus molendinum Bernardi, nos abbates et conuentus predicti per nos uel per alium piscari non poterimus nisi de unanimi consensu nostro processerit ac etiam uoluntate et continentur tringinta tesie rapinales inter dictas metas tresdecim a parte superiori et decem et septem a parte inferiori sede dictorum molendinorum minime computata in qua neutra pars similiter poterit piscari seu aliquod tendere instrumentum si autem homines dicte communie aliquam piscariam obtinerent per sententiam uel per concordiam in dictis locis a nobis partibus exceptis, nos abbates et conuentus predicti per nos uel per alium piscari poterimus in dictis locis eodem modo quo dicti homines communie piscarentur super exclusis ante predictis inter nos abbates et conuentus predictos concordatum ordinatum et transactum est in hunc modum uidelicet quod nos abbas et conuentus sancti Benigni mansum nostrum quem habemus contiguum mansi sancti Stephani ex una parte et exclusis predictis ex altera et qui protenditur usque ad metam positam inter dictum mansum sancti Stephani et de quo erat inter nos partes predictas dissensionis materia super facto dictarum exclusarum, tradimus, concedimus et quictamus dictis religiosis sancti Stephani perpetuo tenendum et possidendum ab eisdem pro onere dicti mansi ad quod tenetur fratribusque hospitalis sancti Spiritus; in dicto uero manso, nihil plantare edificare poterimus nos abbates et conuentus sancti Stephani nisi bladum legumina paruos aut tallos nec ipsum mansum forciare poterimus nec fulcire. Itemque excluse seu calciate eorumdem que sunt inter metas seu lapides altitudinem exclusarum de nouo refectarum designantes erunt perpetuo et remanebunt in statu et altitudine in quo nunc sunt inualate seu limitate secundum metas positas a capite dictarum exclusarum usque ad finem earumdem et secundum metas positas in pasquerio iuxta cursum aque ex parte mansi cistertii. Si uero exclusas seu calciatas predictas infra dictas metas seu mansum predictum qui fuit dictorum religiosorum sancti Benigni in toto uel in parte casu quocumque dirui rumppi demolliri seu deteriorari contingerit per nos religiosos sancti Stephani ad statum debitum reducentur et inuellabuntur ad punctum et altitudinem metarum predictarum et dictus mansus pro parte qua rumpetur per nos religiosos sancti Stephani reducetur in exclusis ad niuellum pendentem aliarum exclusarum. Quantum autem ad aliam partem que est extra metas predictas nihil intendimus mutare, sed si rumpatur ad statum antiquum in quo nunc sunt reducentur. Actum est etiam quod si bissum a capite superiori exclusarum, usque ad quarrenam que est de subtus dictas exclusas impleri contingat in totum uel in parte qua excluse non sunt altiores bisso per mensuram dimidii pedis ad manum nos abbas et conuentus sancti Stephani quolibet anno intra festum Pentecostes et festum beati Remigii tenemur ipsum bissum de rippa in rippam a dicto capite dictarum exclusarum usque ad quarrenam predictam mundare seu crosare et ad talem statum reducere ut sit bassior in qualibet sui parte ad niuellum exclusarum saltem permensuram dimidii pedis ad manum ad niuellum pendentem nec ultra cauare tenebimur, nisi de nostra processerit uoluntate. Item actum et concordatum est inter nos partes predictas quod neutra pars nostrarum partium predictarum saisinam aut possessionem possit acquirere seu etiam allegare contra predicta uel aliqua premissorum. Hec autem omnia et singula supradicta nos partes predicte et quelibet nostrarum prout se tangit, promictimus pro nobis et successoribus nostris bona fide et sub uoto religionum nostrarum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum et dictorum monasteriorum nostrorum temporalium, tenere et inuiolabiliter obseruare et non contra facere dicere uel uenire tacite uel expresse nec contrauenienti seu contrauenire uolenti in aliquo consentire in futurum. Renunciantes in hoc facto ex certa scientia sub fide, voto, et obligatione predictis pro nobis et successoribus nostris exceptionibus doli mali lesionis et circonuenentionis concordie ordinationis et transactionis predictarum ut dictum est, legitime non factarum conditioni sine causa uel ex iniusta causa omnis appellationis remedio utrique iuri canonico et ciuili consuetudinarum et statuto fori et cleri privilegio, beneficio restitutionis in integrum, canonice et attentice hoc ius porrectum iuridicenti plus ualere quod agitur quam limitare concipitur, omnibusque priuilegiis gratiis et litteris a sede apostolica, imperiali, regali et quauis alia sede uel curia in fauorem cuiuslibet nostrorum monasteriorum indultis et quomodolibet indulgendis; nec non omnibus et singulis actionibus, exceptionibus et rationibus quas pro enumeratis haberi uolumus et expressis, cum per nos steterit quominus omnes alie et singule specialiter sint expresse que nobis partibus aut alteri nostrarum partium aut successoribus nostris adueniendum contra premissa uel aliquod de premissis possent aliquatenus competere uel prodesse et precipue iuridicenti generalem renunciationem non ualere. Et ad premissorum obseruantiam nos partes predicte et quelibet nostrarum partium uolumus nos compelli, etc., cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et successores nostros. In quorum testimonium litteris istis et consimilibus de uerbo ad uerbum duplicatis sigillum dicte curie una cum sigillis nostris rogauimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Hugonis Poisseneti de Dyuione clerici notarii dicti loci Ioannis Rateti de Besua clerici Dyuione commorantis et Ioannis Cultilerii de dicto Dyuione testium ad hoc uocatorum et rogatorum, anno et die predictis. Copie: Reg. G. 126, f° 17. — Copie: Reg. G. 130, f° 36. N° 11. 14 avril 1342. Echange entre l’abbaye de Saint-Etienne qui cède ses censives sur Ruffey et l’abbaye de Saint-Bénigne qui abandonne ses dîmes de vin et de blé sur Couchey. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, quarta decima die mensis aprilis. Nos fratres Petrus sancti Benigni et Renaudus sancti Stephani dyuionensis lingonensis diocesis monasteriorum abbates eorumdemque locorum conuentus notum facimus uniuersis presentibus et futuris, quod cum monasteria nostra predicta quamuis per predecessores nostros multiplicis fraternitatis uinclo sint coniuncta, tamen propter lictes et controuersias quas hactenus inimicus homo seminauit inter nos et predecessores nostros grauia sustinuerint incommoda multaque pericula et scandala nobis et predecessoribus nostris tam in personis quam rebus exinde peruenerunt et grauiora imposterum timentur. Nos dilectionem et fraternitatem a maioribus nostris statutam inter nos augmentari et nunquam minui cupientes conuocatis et conuentibus ad sonum campane in capitulo ut moris est omnibus qui ad hoc uocari debuerunt habito etiam super hoc diligenti tractatu uidentes hoc cedere ad nostras ecclesias commodum et quietem permictatores declaratores et transactores infrascriptas facimus super rebus et iuribus ex quibus erat dissensionis fomentum inter nos. In primis ut dissensiones quas bonorum iurium communio suscitare consueuit eorum discreta separatione tollatur. Nos abbas et conuentus sancti Stephani predicti pro nobis et successoribus nostris cum perochiales ecclesie sancti Iuliani de Oigneyo, Clenayo et de Coicheyo in montana ad nos spectent pro decimas uinorum et bladorum quas abbas et conuentus sancti Benigni predicti habebant, habere et percipere consueuerunt in uilla et finagio de Coicheyo nec non in uillis et finagio de Oigneyo de Clenaio et de Bretigneyo; damus cedimus et concedimus eisdem omnes censiuas quas habemus in finagio de Ruffeyo sito in parochia ecclesie de Eschireyo ad ipsum monasterii sancti Benigni pertinenti. Item quicquid habemus tenemus et possidemus in uillis suis de Curia Arnulphi et de Chaigneto et eorum finagio tam in hominibus mansis tailliis costumis galinis iusticia magna parua redditu bladi quem habemus et dicebamus nos habere tam super tertias quam molendina dicte uille de Curia Arnulphi ex quacumque causa nobis debito, recipiendo in grangia de Chaigneto seu alibi, excepto stagno de Lamprey cum pratis et terris quos habemus iuxta ipsum stagnum. Item eis tradimus quicquid habemus in nemore quod uocatur nemus domini Uillemi sito prope stagnum Varoies cum omnibus iuribus et pertinentibus predictorum. Nos uero abbas et conuentus sancti Benigni predicti pro nobis monasterio nostro et successoribus nostris pro rebus predictis quas nobis dant abbas et conuentus sancti Stephani predicti nos damus cedimus et concedimus eisdem decimas uinorum et bladorum et totum ius decimandi quas et quos habemus in uillis et finagio de Oigneyo de Clenayo et de Bretigneyo ac in tota parochia sancti Iuliani ac etiam decimas uinorum et bladorum quas percipere consueruimus in uilla et finagio de Coicheyo decimis de Marcennayo nobis saluis et retentis. Item damus cedimus et quictamus eisdem omnes censinas bladi uini et pecunie quas nos abbas sancti Benigni habemus tenemus in uillis et finagio predictis necnon in uillis et finagio de Broichone de Fixeyo et de Fixins spectantibus ad mensam nostram ita quod si conuentus aut aliquis obedienciariorum monasterii nostri per se aliquas censinas seu decimas in dictis locis percipere consueuit sibi remaneant nec per hoc in dictum monasterium sancti Stephani transferentur. Item damus quictamus eisdem quicquid iuris tam dominii quam iuridictionis alte et basse habemus et habere possumus quoquomodo in nemore quod uocatum nemus de Petro quod partitur pro indiuiso cum dictis religiosis sancti Stephani. Item damus et quictamus eisdem tres eminas bladi quas sacrista monasterii nostri predicti percipere consueuit in molendino de Lemprey ad monasterium sancti Stephani pertinente necnon quadraginta solidos turonensium annui redditus quos habemus super quandam peciam terre site in finagio dyuionense ubi dicitur en Bray iuxta terram nostram ex una parte et est contornum plurimarum terrarum ex parte altera quam peciam terre tenebat Iacobus Martini tempore quo uiuebat; quictamus eciam eisdem octo libras annui redditus in quo dicebamus ipsos nobis teneri uirtute cuiusdam compositionis inter nos et ipsos olim facere super iure piscandi in bisso quod est ab exclusis molendinorum suorum usque ad molenninum Bernardi et litteras super hoc confectas uolumus nullius esse ualoris, super limitatione uero finagiorum uillarum nostrarum de Curia Arnulphi et de Cutigneyo est concordatum et eciam declaratum in hunc modum uidelicet quod a quodam grosso lapide existenti in aqua descendenti a molendino de Lamprey in fundo dicte aque tendente ad quandam aliam metam que est sita in uia seu itinere per quod itur a dicto molendino apud Curiam Arnulphi et ab illa meta ad aliam que est sita uersus unam grossam salicem et ab illa usque ad illam que respicit et tendit desuper stagnum ad aliam metam positam ultra stagnum et ab illa meta usque adalias metas que sunt et tendent uersus le Baumont usque ad pontem qui dicitur pons Cheranx et ab illis uero metis sic positis quicquid est uersus seu ex parte Cutigneii est de finagio et iusticia de Curia Arnulphi. Actum est eciam et declaratum inter nos abbates conuentus predictos quod nos abbas et conuentus sancti Stephani predicti poterimus pingare arneyum seu bissum aque proueniente a Curia Arnnlphi ad stagnum et molendinum de Lamprey et proide terram iuxta alneum et super rippam alnei seu bissi et resumere seu reducere aquam ad alneium suum si quocumque casu rumpetur ad Curiam Arnulphi. Hec autem omnia et singula superadicta promictimus nos dicte presentes et quelibet nostras prout cuibus parti competit competere potest et debet pro nobis et successoribus nostris bona fide et sub uoto religionis nostre et sub obligatione omnium bonorum nostrorum et dictorum monachorum nostrorum temporalem firmiter tenere et inuiolabiliter obseruare et a se tradicta parti alteri garantire et facere in pace tenere et contra tenorem presentium decetero non facere dicere uel uenire infuturi. Renunciantes in hoc facto ex certa sciencia pro nobis et successoribus nostris sub fide voto et obligatione predictis exceptionibus doli mali lesionis et circonuentionis permutacionem declarationem et transactionem predictarum non legitime et ut dictum est factam conditioni sine causa uel ex iniusta causa omnis appellat remedio utrique iuri canonico et ciuili consuetudinaria et statuto fori et clerici priuilegio beneficio restitutionis in integrum canonici et attentice hoc ius porrectum iuri dicenti plus ualere quod agitur quam quod simulate concipitur omnibusque priuilegiis graciis et habitis a sede apostolica imperiali regali ac quamuis alia sede uel curia in fauorem cuiuslibet nostrorum monachorum indultis et quomodolibet indulgendis necnon omnibus et singulis actionibus exceptionibus et rationibus quas pro ennumeratis haberi uolumus expressis cum per nos steterit quominus omnes alii et singule specialiter sint expresse que nobis partibus aut alteri nostrum partium aut successoribus nostris adueniendum quam premissa uel aliquod de premissis possent aliquatenus competere uel prodesse et precipue iuridicenti gratialem renunciat non ualere. Et ad premissorum, etc. Orig., G. 333. — Copie: Reg. G. 126, f° 18 r° et Copie: Reg. G. 130, f° 38 v°. N° 12. 3 juillet 1342. Sentence de l’official de Langres qui déboute Hugo de Louvoise de ses prétentions sur les dîmes de Sennecey, maintenues à l’abbaye de Saint-Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis, officialis lingonensis salutem in Domino. Noueritis quod Huo de Maisuillero clericus curatus lingonensis quondam procurator et procuratoris nomine religiosorum uirorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyvionensis traxit Hugonem coram nobis officiale predicto Hugonem de Louuoise domicellum apud Seneceyum commorantem et contra ipsum Hugonem libellum suum edidit coram nobis in hunc modum: dicit et proponit in iure coram nobis officiale lingonense Huo de Maisuillero clericus curatus lingonensis procurator et procurator nomine religiosorum iurorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani Dyuionis contra Hugonem de Louuoise domicellum apud Seneceyum commorantem reum pro parochialis ecclesia de Cutigneyo cum capella sua de Seneceyo predicto spectari et spectare consueuerunt etiam ab antiquo ad monasterium sancti Stephani predictum pleno iure et in usus proprios dicti monasterii sunt quibus et sunt dicti religiosi nomine sui monasterii in possessione dictarum ecclesie et capelle iurium et pertinentiarum earumdem et specialiter iuris percipiendi decimas fructuum peruenentium in terris et ex terris infra fines parochie ecclesie et capelle predictarum ac etiam infra fines territoriorum seu finagiorum uillarum de Cutigneyo et de Seneceyo predictarum sitis et quod dictus reus anno isto percepit collegit habuit pro se seu alium eius nomine de fructibus qui peruenerunt et exierunt in terris et ex terris sitis infra fines parochie predicte et infra finagium seu territorium de Seneceyo predicto et specialiter in quadam pecia terre sita in dicto finagio iuxta terram religiosorum uirorum predictorum ex una parte et cheminum publicum ex altera sexaginta gerbas frumenti ex quibus extrahi poterant et debebant duodecim emine frumenti ad mensuram dyuionensem. Item in et ex quadam alia pecia terre sita in dicto finagio iuxta terram hospitalis dyuionensis ex una parte et cheminum publicum ex altera mille gerbas auene ex quibus poterant et debebant seu possunt et debent extrahi uiginti emine auene ad dictam mensuram de quibus decimam non persoluunt dictis religiosis ut tenetur immo sibi retinuit et retinet in anime sue periculum et dictorum religiosorum dampnum non modicum et grauamine quare petit dictus procurator nomine quo supra decimam predictorum fructuum solui et reddi dictis religiosis a reo predicto ipsum quolibet sibi reum ad hoc per nos similiter condempnari et hec dicit et petit dictus procurator quo supra contra dictum reum iuris beneficio in omnibus sibi saluo addictum dominum mutandi corrigendi declarato specifice et cetera protestans de expensis suis factis et faciendis non astringi se et cetera, lite igitur ex parte dicti Hugonis superdicto libello legitime contestata in hunc modum premissa protestatione ex parte Hugonis de Louuoise domicelli rei de remptundine et in sufficienti libelli edicti ex parte religiosorum uiorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis actor et de suis peremptor et aliis suis rationibus loco et tempore proponendis quodlibet litis contest sibi non nocet nisi de iure sit prefato libello respondendum et quod probata contra ipsum non ualeant nisi quater de iure ualere poterint et debebunt omnia et singula in dicto libello contenta per predictos religiosos proposita et narrata prout proponuntur et narrantur et ad finem ad quam tendunt litem contestando negat dictus reus uera esse, dicens petita si non debere peremptor proponendo quod in uilla et finagio de Seneceyo pro decima et loco decime non debentur infra octo gerbe de centum gerbis et non tenentur soluere possessores terrarum ad decimam infra octo gerbas ad centum, dicit etiam dictus reus quod est consuetudo notoria et legitime prescripta in dicta uilla et finagio de Seneceyo quod possessores terrarum in finagio de dicto Seneceyo soluunt decimam fructuum suorum in quo campo seu in qua terre pecia ipsi uolunt scilicet de centum tribus octo et de hoc sunt dicti reus et possessores terrarum in bona possessione et saisina a tanto tempore de quo in quorum memoria existit. Item dicit dictus reus quod dictam decimam de centum octo de fructibus presentis hiis terris de Seneceyo anno isto de quo est questio ipse seu ius certum mandatum soluit bene et legaliter ipsis religiosis seu querentibus et portantibus dictam decimam et eorum mandatis excepto quod de una quadrigaria non soluit pro defectu querentis dictam decimam in quaquidem quadrigaria uel quinquaginta ad plus gerbe et quod antequod dictus reus esset citatus et post presentauit dictis religiosis et eorum mandatis more solito et quo supra de dicta quadrigaria scilicet de quadraginta uel quinquaginta gerbis de centum octo et quod erat et adhuc est persoluendi dictus reus totus presto et quod de hiis est uox et fama in dicta uilla et finagio de Seneceyo et locis circumuicinis et ea conffessi sunt dicti religiosi uera esse quare petit dictus reus modo et forma quibus melius potest et debet de iure et consuetudinis ab impetitione dictorum religiosorum per uos sinaliter absolui dictos religiosos in expensis suis legitimis ob hoc factis condempnari et condempnatum compelli causis et rationibus antedictis ius et uestrum officium implorando et cetera, offerens se probaturum que in facto consistunt non astringere se et saluo sibi iuris beneficio in omnibus et cetera protestans de expensis suis et cetera litem etiam ex parte dicti Huonis procuratoris ipsorum religiosorum super propositis ex parte dicti rei ad sui deffentionem in hunc modum proposita peremptor ex parte procurator dicti rei nomine quo supra ad sui deffentionem inquantum sunt de iure admittenda negant et negat esse uera dicens ea proponi non debere proponens etiam quo supra nomine quod extolentes terras in dicto finagio et parochia et fructus percipientes ex eis consueuerunt communiter soluere dictis religiosis seu eorum mandato duodecimam gerbam pro decima et nomine quod offert se nomine quo supra probaturum si negatur a parte aduersa petens hoc a nobis admitti et a parte aduersa respondi petens in super super negatis hinc et inde de calumpnia iurari non solum per procuratorem dicti sed rei etiam per dictum reum principale et per ipsum reum responderi positionibus super hoc ex parte dictorum religiosorum ponendis cum ipse reputetur legalior et honestior et melius sciat facti ueritatem quam Regnaudus procurator suus predictus ipsis quoque ultimo ex parte dicti Huonis procuratoris propositis ex parte dicti rei litem contestando negatis prestite hinc inde de calumpnia in dicta causa iuramento positionibus hinc et inde in ipsa causa positis et responsionibus ad eas hinc et inde subsecutis pluribus testibus hinc et inde in ipsa causa productis eorum attestationibus inscriptis redactis et publicatis quibusdam rationibus seu exceptionibus ex parte dicti rei contra testes et eorum dicta pro parte dictorum religiosorum productos quibus extitit pro parte ipsorum religiosorum replicam responsum certa qualibet die assignata ad interloquendum a nobis utrum proposita ex parte dicti rei forent admictenda necne nostram interlocutoria super premissis protulimus in hunc modum. In nomine Dei amen, de bonorum uirorum et iurisperitorum consilio uisis actis et processibus huius cause iuris rationibus et que exactis cause perpendi possunt usque ad finem nostro iudicio reseruatis ea que facta fuit quibus sufficient ex parte dictorum religiosorum confitendo uel negando non est responsum proposita per dictum reum contra testes dictorum religiosorum modo et forma quibus proponuntur et ad finem ad quem tendunt propter earum obscuritatem generalitatem et ineptundinem non esse admictenda et ea non admittimus interloquendo pronunciamus expensum in fine litis reseruantes. Concluso quod postmodum et renunciato in dicta causa pluribusque diebus ad diffiniendum a nobis indicta causa assignatis et tandem die mercurii post festum apostolorum Petri et Pauli assignata peremptorie Hugone coram nobis hora prima dictis partibus ad diffiniendum seu ius dicendum a nobis ut prius in ipsa causa ipsa die hora prima dictis partibus uidelicet dictis religiosis per Nicolaum Huonis de Maisuillero clericum curatum lingonensem procuratorem suum dicto quoque reo per Regnaudum de Pontallia Dyuioni comorantem procuratorem suum nominibus procuratorum dictarum partium et pro ipsis in iudicio coram nobis comperentibus et cum iustam diffinitiuam sententiam a nobis in dicta causa feri postulantibus nos uisis actis et processibus dicte cause et omnibus aliis que nos de iure mouere poterant et debebant habito super hiis consilio cum peritis solum Deum habentes pre oculis sedentes pro tribunali nostram diffinitiuam sententiam super premissis protulimus in hunc modum. In nomine Dei amen, de bonorum uirorum et iurisperitorum consilio uisis actis et processibus huius cause dictum reum ad dandum et soluendum decimam sexties centum gerbarum frumenti ex quibus potuerunt excuti sex amine frumenti necnon decimam sexties centum gerbarum auene ex quibus potuerunt excuti sex amine auene ad mensuram dyuionensem que peruenerunt et exteruerunt in dictis peciis terre dictis religiosis per nostram deffinitiuam sententiam condempnamus in hiis scriptis in residuo uero petitionis dictorum religiosorum ipsum reum per eandem sententiam absoluentes partem alteram alteri in quantum subcubuit in expensis legitimis ob hoc factis condempnamus quare taxationem nobis imposterum reseruamus. In cuius rei testimonium sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendum datum et actum dicta die mercurie cum comperentibus ut dictum est anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo dictus Nicolaus quo supra nomine imp. Andreas servi de Lingonis. Pro salario et scriptura 20 sous. Orig., G. 332. N° 13. 6 juillet 1342. Bail emphytéotique passé entre l’abbé et le couvent de Saint-Etienne et Hugo, fils de Renaudus Barberii de Dreis. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo quadragesimo secundo sexta die mensis iulii Ego Hugo filius Renaudi Barberii de Dreis notum facio uniuersis quod ego accipio et retineo in emphiteosim a religiosis uiris abbate et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis quandam peciam uinee continentem tria quarteria cum dimidio et cum una perthica sita in finagio dyuionense in magno campo Renaudi iuxta uineam Perelli pelliparii de Chaignayo huic et iuxta unieam uxoris Uillemeti de Curia Arnulphi inde pro decem solidis et sex denariis dyuionensium aut moneta currente pro tempore de quo erit in occasione dictorum religiosorum quam uineam perpetuo emi a Gelieto de Darois Diuioni commorante pro certo precio in litteris super hoc confectis sub sigillo curie domini ducis Burgondie qui Gelietus eam ab ipsis religiosis in emphiteosim retinuerat pro dictis decem solidis et sex denariis redditualibus soluendis quolibet anno die dominica post festum Assumptionis beate Marie uirginis sub pena trium solidorum dicte monete de emenda pro quolibet deffectu solutionis dicti redditus et sub certis condicionibus in dictis litteris contentis. Quos decem solidos et sex denarios dicte monete promitto et pactum per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia corporaliter datum pro me et meis heredibus quod ad hoc obligo et sub expressa obligatione dicte uinee reddere et soluere quolibet anno decetero perpetuo dictis religiosis et successoribus suis aut mandato suo ad terminum predictum sub pena predicta et sub condictionibus in dictis litteris supradicta retentione a dicto Gelieto facta confectis contentis. Et contra tenorem presentium decetero non uenire tacite uel apperte omni exceptione contraria in hoc facto cessante penitus et remota. Uolens me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis pro dicto domino duce Auxerici de Gisseyo Diuioni morantis et Iohannis le buchet de Diuione testium ad hoc uocatorum anno et die predictis. Orig., G. 296. N° 14. 29 juillet 1342. Acquêt fait par Guillemin le barbier sur Jean de Dijon dit escharny, huissier des requêtes du palais du Roi d’une maison sise rue du Temple à Dijon. A tous ceux qui ces lettres uerront Guillaume Gormont garde de la preuoste de Paris salut sachent tuit que par deuant nous uindrent en iugement en leurs propres personne Jehan de Digon dit escharny huissier des requestes du palays royal et Jehanne Lestrocharde fame de feu Bonnot Lestrochant suer dicelui Jehan et recongnurent de leur bon gre eux auoir uendu octroie quictie et delessie desormez a tous iours et promis a garantir a leurs cous de touz troubles et empeschemens uers touz et contre touz a Guillemin le barbier de Fauergny pour lui pour ses hoirs et pour touz ceux qui de lui ont et auront cause ou temps auenir une maison si comme elle se comporte auec touz ses droits appartenences et appendences quelconques que les diz Jehan et Jeanne sa suer auoient pour nondinis de leur heritage si comme ilz disoient assise en la uille de Digon en la rue du temple tenent a la meson de la Cormiere dune part et dautre a la meson qui fu a le scoursier en la terre ou seigneurie du temple chargee de tel cens ou rente comme elle peut deuoir, et est faite ceste uente pour le pris et la somme de uint et deux liures parisis que les diz uendeurs en confessent auoir eu et receu dudit achateur en bonne pecune nombree si comme ils disoient a sen tindrent pour bien paiez par deuant nous et parmi ce eux transporterent et delesserent ou dit achateur et en ses hoirs tout le droit et toute laction saisine et possession quelconque quil auoi eut et pouoient avoir en la meson par eux uendue comme dit est et dicelle se dessaisirent en notre main comme souueraine pour le Roy notre seigneur en uoulent et acordant que par lostencion de ces presentes ledit achateur en leur absence soit de la dicte meson mis en saisine et possession par les seigneurs trefonciers a qui il appartient. Et promistrent yceux uendeurs par leurs foys et sermens baillez en notre main corporelement que contre ceste uente et quictance eux ne uenront ne uenir feront iamez a nul iour ou temps auenir et a rendre et paier touz cous et domages qui faiz soient par deffaut de leur dicte garantie ou autrement. Sur lobligation de touz leurs biens et de leurs hoirs meubles et imeubles presens et auenir a iustice par toutes iustices ou ils soient trouuez pour ces lettres du tout enteriner esquelles nous en tesmoing de ce auons mis le scel de la preuoste de Paris lan de grace M CCC quarante et deux le lundi XXIX iour du moys de iullet. Orig., G. 289. N° 15. Juillet 1342. Bail à cens passé entre l’abbaye de Saint-Etienne de Dijon et Perrinus dit petiz, potier de cuivre. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo CCC quadragesimo secundo mense iully, nos Perrinus dictus petiz de Dyuione poterius cupreorum et Hugueta eius uxor notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos ad uitam nostram et ex nobis superuiuens retinemus ad censam dum taxat a religiosis uiris priore et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis quandam domum cum manso retro sito sitam apud Dyuionem in uico monialium de Tardo iuxta domum dicte la bigeoise hinc et iuxta domum Peronete de Maalain inde et hanc retencionem facimus pro duodecim solidis turonensium paruorum a nobis et superuiuente nostrum eisdem religiosis annoquolibet persoluendis ad terminis qui sequuntur uidelicet medietatem ad festum natiuitatis Domini et aliam medietatem ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste unacum dampnis omnibus que propter deffectum solutionis predictorum duodecim solidorum statutis terminis non solutorum dicti religiosi se dixerunt recurrisse fecisse aut eciam sustinuisse, tenemur eciam ex pacto et promittimus per iuramenta nostra super sancta Dei euangelia data bene et sufficienter manutenere domum predictam de omnibus necessariis ad eandem et per premissis omnibus et singulis melius adumplendis obligamus dictis religiosis generaliter omnia bona nostra et specialiter domum predictam ad quam domum uolumus et concedimus quod si nos aut superuiuens nostrum defficere quod absit in premissis seu in aliquo eorumdem quod dicti religiosi auctoritate sua propria recurrant eamque teneant et possideant fructus et exitus ex eadem suos totaliter faciendo quousque de toto deffectu premissorum sibi extiterit plenarie satisfactum. Renunciantes in hoc facto omnibus exceptionibus racionibus et allegacionibus totius iuris et facti que contra tenorem presencium litterarum possent obici siue dici iurique generalem renunciationem reprobanti. Ad quorum obseruantiam uolumus nos compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii Dyuionis Humbeloti uirtuosi de Dyuione Johannis de Acceyo Dyuioni comorantis clericorum testium ad hoc uocatorum et rogatorum. Orig., G. 277. N° 16. 10 août 1342. Echange de prés en Lampogne entre Hugo le Deschaut chanoine de Saint-Etienne et Johannes Aubrieti de Dijon archidiacre. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo secundo mense augusto, uidelicet die sabbati in festo beati Laurencii, nos Iohannes Aubrieti de Dyuione archidiaconus dyuionensis in ecclesiam lingonensem notum facimus uniuersis quod nos considerato commodo nostro euidenti facimus excambium perpetuum seu permutationem perpetuam cum religioso uiro fratre Hugone le deschaut canonico monasterii sancti Stephani dyuionensis et priore prioratus de Fauerneyo ad dictum monasterium millo medio pertinentis in hunc modum uidelicet quod pro eo quod dictus prior causa permutationis faciende nobis tradidit deliberauit et quictauit in hereditatem perpetuam unam secturam prati sitam in praeria de Lampogne ubi dicitur in prato sancto que sectura partitur a prato nostro hinc et inde et eandem nobis garantire promisit quictam et liberam pro garda sua nos ob eandem causam exnunc tradimus deliberamus et quictamus in hereditatem perpetuam prefato priori pro se et suis successoribus unam aliam secturam prati sitam in dicta praeria prope dictum pratum situm iuxta pratum religiosorum Morismontis et Guillelmi de Menans scutifferi hinc et iuxta pratum Iohannis filii quondam Perelli Bourroise de Dyuione inde de qua quid sectura prati pro nobis nostris heredibus nos deuestimus et dictum priorem pro se et suis successoribus corporaliter inuestimus tenore presentium perpetuo de eadem. Promictentes pro nobis et nostris heredibus per iuramentum nostrum datum propter hoc ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium et singulorum bonorum nostrorum quorumcumque predictam secturam prati a nobis ut dictum est et causa predicta dicto priori sic traditam eidem priori et suis successoribus liberam pro custodia sua contra omnes perpetuo garantire facere in pace tenere et in nos lictis onus suscipere causamque deffendere nostris propriis sumptibus et expensis si qui calumpniatores quod absit apparerent quumcito quociens et quacumque parte lictis super hoc fuerimus requisiti nec non facere et prestare quicquid in causa euictionis fieri debet et prestari. Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli, etc. In quorum testimonium etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis pro dicto domino duce Uillermeti Bouhardi de Talento et Perini Uanuereul de Fauerneyo testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno mense et die predictis. Orig., G. 366. N° 17. 26 septembre 1342. Quittance. Nouerint uniuersi quod ego Henricus Damelli sigillifer Hugonis collector impositionis facte pro reuerendis in Christo patribus dominis Ambaldo tusculano sancte romane ecclesie cardinali et Bertramno bononiensi episcopis sedis apostolice nunciis ac uenerabilibus uiris dominis Francisco de filiis Ursi thesaurario eboracenci et Goffrido de Uayroliis cancellario cartucensi ecclesiarum nunciis ab ipso domino tusculano et a reuerendo patre domino P. Penestrini episcopo sancte romane ecclesie cardinali et sedis apostolice nuncio deputatis qui eundo ad partes Francie Anglie ac Flandrie et uicinas suum transsitum fecerunt per diocesem lingonensem anno Domini M CCC XL II recepi et habui ab abbate sancti Stephani Diuionis pro impositione sibi facta quadraginta solidos turonensium datum sub meis signo manuali et sigillo quibus in talibus utor, die iouis post festum beati Mathei apostoli anno predicto. H. Damel. Orig., G. 183. N° 18. 26 septembre 1342. Quittance. Nouerint, etc., suum transitum fecerunt per dictum Hugonem, anno Domini M CCC X L secundo recepi et habui a discreto uiro magistro domus Dei de Brochone decano diuionense pro impositione sibi facta decem solidos turonensium sub meis signo manuali et sigillo, etc.. Orig., G. 1342. N° 19. 27 septembre 1342. Mandement d’exécution par l’official de Langres au sujet de sa sentence du 3 juillet 1342. Officialis lingonensis presbiteris de Seneceyo et omnibus aliis nobis subditis hec uisuris salutem in Domino. Cum in causa decimali que nuper coram nobis utebatur inter religiosos uiros abbatem et conuentum monasterii sancti Stephani dyuionensis actores ex una parte et Hugonem dictum de Louaise de Seneceyo predicto reum ex altera parte per nostram deffinitiuam sententiam pronunciauimus et ipsum Hugonem reum condempnauimus ad dandum et soluendum ipsis religiosis decimam sexties centum gerbarum frumenti ex quibus potuerunt excuti sex amine frumenti ad mensuram dyuionensem necnon et decimam sexties centum gerbarum auene ex quibus potuerunt excuti sex amine auene ad dictam mensuram que prouenerunt et exteruerunt in terris dicti Hugonis sitis in perochiatu de Cutigneyo uidelicet in territorio de dicto Seneceyo uidelicet in quadam sua petia terre in dicto territorio de Seneceyo sita inter terram dictorum religiosorum ex una parte et cheminum publicum ex altera prout hec in litteris diffinitiue supra nostre supradicte signo nostro cereo et magno sigillo curie lingonensis signatis et sigillatis plenius uidimus contineri hinc et quod uobis et uestrumque cuilibet qui super hec a latore presentium fueritis requisiti auctoritate nostra ordinari precipimus per presentes et mandamus quatenus dictum Hugonem ex parte nostra peremptorie et canonice moneatis ut ipse infra unum mensem a die monitionis huiusmodi eidem pro uos faciende communie sequentem cuius mensis octo primos dies pro primo octo secundos pro secundo et reliquos pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica eidem assignamus et vos ipsi loco nostri assignetis det tradat et soluat deciam dictorum sexties centum gerbarum frumenti ex quibus possunt excuti sex amine frumenti et dictorum sexties centum gerbarum auene ex quibus possunt excuti sex anime auene ad eandem mensuram religiosis supradictis. Alioquin nisi nobis de solutione predicta constiterit nos ipsum Hugonem elapsos dictos mense et terna monitione ut ex nunc et ex nunc ut extunc in hiis septis excommunicamus excomunicatum publice nunciatis quiquid de premissis feceritis nobis litteratorie rescribatis necnon diem qua monitionem ternam facietis tamen die non feriali. Datum die ueneris post festum beati Mathei apostoli anno Domini M CCC XL secundo. Orig., G. 332. N° 20. 8 octobre 1342. Donation faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Odeta, fille de Petrus dictus de Besua. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, octaua die mensis octobris, ego Odeta minor filia quondam dompni Petri dicti de Besua de Dyuione, notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod consideratis quam plurimis beneficiis et curialiter michi ab religiosis uiris abbate et conuentu monasterii sancti Stephani diuionensis factis et impensis, necnon pro eo quod ipsi religiosi michi dare reddere et soluere promiserunt singulis ebdomadis quandiu uitam duxero in humanis dumtaxat uiginti octo michas panis albi conuentualis, cum secundum Deum nullum bonum absque remuneratione condigna irremuneratum debeat pertranssire, ego sponte scienter et prouide in remunerationem predictorum seruitiorum ac pro remedio anime mee do quicto cedo et remicto perpetuo prefatis religiosis pro se et suis successoribus unam eminam bladi per medium frumenti et auene quam michi debebant annui et perpetui redditus ipsi religiosi super suam domum Dei de Broichone. Do etiam cedo concedo et quitto predictis religiosis causa predicta quadraginta solidos monete communiter currentis in uilla dyuionensis ad uenditionem panis et uini tempore solutionis eorumdem annui et perpetui redditus ab heredibus meis post mei decessum eisdem annis singulis in festo natiuitatis Domini persoluendos sub pena seu emenda duodecim denariorum dicte monete pro qualibet ebdomada ultra dictum terminum, quos quidem quadraginta solidos reddituales ex nunc assedeo et assigno perpetuo super domum meam sitam apud Dyuionem in uico corrigiarie iuxta domum decani et capituli capelle domini ducis Burgondie de Dyuione hinc et domum Hugoneti Quaroymeentrant burgensis dyuionensis inde pro recurrendo a dictis religiosis post mei decessum tenendo et possidendo exitus ex eadem suos faciendo et hostia admonendo quousque de deffectu dicte solutionis eisdem religiosis fuerit integre satisfactum hoc tamen saluo et retento heredibus meis quod si dicti heredes mei post dictum decessum meum aut a me causam habentes dictos quadraginta solidos reddituales alibi in uilla dyuionensis predictis religiosis sufficienter assignauerint seu assederent dicta domus et dicti heredes mei seu a me causam habentes a solutione et prestatione dictorum quadraginta solidorum liberantur et ab ipsis quadraginta solidis erga dictos religiosos immunes reputantur. Promittens per iuramentum meum datum propter hoc ad sancta Dei euuangelia et sub obligatione omnium et singulorum meorum bonorum heredum meorum et bonorum eorum quictationes et donationes huiusmodi tenere et inuiolabiliter perpetuo obseruare et non contra facere dicere uel uenire quomodolibet in futurum tacite uel apperte. In hoc facto omnibus iuris et facti exceptionibus, deceptionibus barris et allegationibus que contra tenorem presentium dici possent de cetero uel opponi iurique generalem renunciationem reprobanti penitus renunciando. Et ad premissa tenenda uolo me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, Iohannis filii quondam Obeleti dicti de Besua et Iohannis de Aceyo Dyuioni commorantium clericorum testium ad hoc uocatorum et rogatorum, anno die et mense predictis. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 282. — Copie: Reg. G. 133, f° 158 r°. N° 21. Octobre 1342. Fondation d’un anniversaire en l’église de Saint-Etienne par Odeta fille de Petrus dictus de Besua. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo secundo mense octobris, ego Odeta minor filia quondam dompni Petri dicti de Besua quondam burgensis diuionensis, notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ob affectionem quam habeo erga ecclesiam beati Stephani diuionensis do cedo et concedo Deo et conuentui religiosorum dicte ecclesie pro remedio anime mee et pro anniuersario meo in eadem ecclesia quolibet anno de cetero perpetuo celebrando sexdecim solidos turonensium censuales quos habeo super quandam cameram sitam Dyuioni in uico carbonerie iuxta domum Bertholometi Chauchardi hinc et iuxta mansum domini ducis inde et debentur quolibet anno ad festum natiuitatis Domini michi a Bertholometo dicto de Besua de Dyuione michi saluo et retento quandiu uixero in humanis usufructu eorumdem seu in eisdem. Promittens per iuramentum meum datum super sancta Dei euuangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum quorumcunque contra tenorem presentium decetero non venire tacite vel apperte. In hoc facto omnibus exceptionibus doli mali, vis, metus, lesionis et circonuentionis, barris et cauillationibus quibuscunque renunciando penitus et expresse, et ad premissa tenenda uolo me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis pro dicto domino duce, Iohannis filii quondam Obeleti dicti de Besua et Iohannis de Aceyo clerici clericorum testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda. Orig., G. 173. — Copie: Reg. G. 127, f° 135 v° et Reg. G. 133, f° 207 r°. N° 22. Novembre 1342. Vente faite par Jehan Girarde de Noiron à Jehan de Bretenere de dix soudées de cens sur deux vignes et une maison. Au nom de nostre Seignour amen, en lan de lincarnation diceluy corrant mil trois cenz quarante et doux ou mois de nouembre. Nous Iehans Girarde de Noiron demorans à Marcennay en montaigne et Girarde femme dou dit Iehan de lautoritey et dou consentement diceli Iehan mon mari facons sauoir a tous ceuls qui uiront et orront ces presentes lettres que nous uendons et quittons emperpetuitey a Iehan dit de Bretenere de Dyion drapier pour luy et pour ses hoirs et pour ceuls qui deli hauront cause dix souldees de terre censauls a la monoye qui courra communement deci en auant par les termes dannuel et perpetuel rente et ceste uendue nous facons pour le pris de cent souls de tournoy les quels nous hauons hahuz et recehuz dou dit Iehan en pecune bien et loyaulment nombree et nous en tenons pour paiez de luy pour quoy nous fumes tenuz pour nous et pour nos hoirs lesquelx nous obligeons a ce par nos sauremenz donnez corporelment sus sains euangiles de Dieu et sus lobligation de tous nos biens mobles et nonmobles presens et aduenir les diz dix souls censauls uendre et paier chascun an emperpetuitey audit Iehan de Bretenere et a ses hoirs ou a ceulx qui de li hauront cause le iour de la feste de saint Remy et ou cas que nous ou nostre hoir deffandriens de paier chascun an au dit terme les diz dix souls censauls au dit Iehan et es suens, nous sumes tenus et promettons par nous et pour nos hoirs par nos diz sairemenz et sus lobligation dessus dite rendre et paier au dit Iehan et es suens alour requeste douze deniers de la dite monoye pour chascune semeigne toute fois et quantes fois que nous ou notre hoir y deffauderons ensemble coux missions et domaiges que li diz Iehans diront aux hauour encorus ou sostenuz pour le deffault; et lesquelx dix souls censauls dannuel et perpetuel rente ensemble la dite poyne nous assetons et assignons au dit Iehan et a ses hoirs generalement sus touz nos bien mobles et nonmobles presenz et aduenir et especiaulement ie la dite Girarde dou leux dou consentement et de lauctoritey de moy Iean Girarde dessus dit sus douhes pièces de uigne essises ou finaige de Marcennay en montaigne li une est assise ou lieu que lon dit en rosex delez la uigne Constenot fils Iehanin au Iullet dune part et la uigne Uienot Gorgot dautre part et contient enuoiron douhes ourees, li seconde est assise ou lieu que lon dit en la uaul decoste la uigne Esteuenin fil feu Oudot Morizot de Chenoues dune part et decoste la uigne maistre Pierre Dart dautre part. Item sus une maison essise deuant le four de Mercenney decoste la maison Regnaut Uolant dune part et decoste la maison Morizot le colon dautre part. Et uolons et nous consentons et chascuns de nous que pour chascun deffaut de la paie de la dicte cense li diz Iehans de Bretenere et suy hoirs puissient recouure de lour propre auctoritey esdictes maison et uigne yceles penre tenus et possideis en facent les fruz et issues lours iusques a ce que de tous les deffaulz de la dicte cense et des poynes nous et notres hoirs et haienz agree et satisfie au dit Iehan et a ses hoirs et a ce obligons nous et nos hoirs et renoncons en cest fait pour nous et pour nos hoirs par nos diz sairemenz a toutes exceptions raisons et allegations de droit et de fait qui contre la tenour de ces presentes lettres porrent estre dictes ou obities et au droit qui dit que generauls renonciations ne uault se li especiauls ni est mise et a tenir garder et acomplir les chouses dessus dictes nous uolons estre controinz auxi comme de chouse aduigie par la cour de monseignour le duc de Bourgoigne a la iuridicion de laquelle court nous submettons nous nos biens et nos hoirs. En tesmoignage de laquel chouse nous hauons requis et obtenu le seaul de la dicte court estre mis en ces presentes lettres ce est fait en la presence de Iehan le lourant demorant a Dyion clerc adiutour de Hugonem Poissenot notaire de Dyion Iehan Fourrier de Chenoues et Iehan Lardeuoiset de Marcennay tesmoinz a ce appelez et requis en lan et mois dessus diz. Orig., G. 369. N° 23. 10 mars 1342/3. BAIL. — «Agneleta quondam filia Iacobi de Cutigneyo burgensis dyuionensis» retient sa vie durant une maison appartenant à l’abbaye de Saint Etienne située «in uico beati Michaelis iuxta domum quam inhabitat Iohannes de Asneriis dolearii ex una parte et dominum dictorum religiosorum quam nunc tenet ab eis dictis li hermitos ex parte altera», pour 25 sols «monete communiter currentis tempore solutionis» payables la moitié à la fête de Noël et l’autre moitié à la fête de la nativité de saint Jean-Baptiste. Fait en présence «Hugonis Poisseneti», notaire à Dijon, «Iohanneti le maul gueult» et «Odeti Gibouhier» de Dijon, clercs témoins. ?? Orig., G. 272. N° 24. Avril 1343. Bertherus, ermite de Marsannay, vend à Odonette, veuve de Renaudus le Gauthier de Dijon, cinq sols de rente sur une vigne en la Vaux. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense aprilis, nos Bertherus harmites de Marcenneyo in montana et Iehanna eius uxor notum facimus uniuersis quod nos scilicet ego dicta Iehanna de laude consensu et auctoritate dicti Bertheri mariti mei uendimus et concedimus Odoonete relicte Renaudi le gauthier de Dyuione quinque solidos annui et perpetui redditus ad monetam communiter currentem tempore solutionis eorumdem et hanc uenditionem facimus precio sexaginta solidorum monete nunc currentis nobis a dicta emptore in bona pecunia soluta de quibus ab ipsa tenemus nos pro pagatis penitus et contentus. Quosquid quinque solidos annuales dicte monete tenemur ex pacto et promictimus per iuramenta nostra data super sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum quorumcumque reddere et soluere dicte Odonete aut eius dicto mandato lator presentium decetero quolibet anno ad festum omnium sanctorum et incipiet prima solutio ad dictum festum proximo uenturo. Pro quibus melius adumplendis assedemus et assignamus dicte Odoonete et suis dictos quinque solidos reddituales super omnia bona nostra et specialiter super unam peciam uinee continentem tres operatas sitam in finagio de Marcennayo en la Uaux iuxta uineam liberorum Hugonis Gause hinc et uineam Iohanis Drugeon inde, item super unam peciam terre sitam in dicto finagio en ormaux iuxta uineam Symonis Francois hinc et uineam Costeneti Sigaul inde ad que bona si nos in solucione dicti annui redditus modo premisso facienda defficere contingerit quod absit, uolumus et concedimus quod dicta emptrix et sui auctoritate sua propria recurrat seu recurrant teneant et possideant fructus ex eisdem suos faciendo quousque de toto deffectu sibi extiterit integre satisfactum. Renuncians in hoc facto ex certa sciencia omni deceptioni et circonuentioni exceptioni dicte uenditione uon legictime facere dicti quod precii non habiti et non recepti et omnibus aliis exceptionibus barris et cauillationibus tam iuris quam facti que contra tenorem presentium possent dicti decetero uel opponi iurique dicenti generalem renunciacionem non ualere. Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis Perrot et Guidonis Cosseneti de Dyuione clericorum testium ad hoc uocatorum, anno et mense predictis. Orig., G. 369. N° 25. Mai 1343. VENTE. — Iohannes dictus bons ualoz de Cutigneyo vend à l’abbaye de Saint-Etienne une pièce de terre contenant environ un demi journal située sur Quetigny au lieu dit Champ sot touchant la terre de l’abbaye, pour le prix de quatre livres «monete tunc currentis». «Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii Diuionis, Iacobi Garnier de Sancto Iohanne et Iohannis de Acceyo.» ?? Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 381. — Copie: Reg. G. 133, f° 224 r°. N° 26. Juin 1343. VENTE. — «Nos Lecieta relicta Uilleti Mugneri de Cutigneyo arbeletus Guillemeta et Peronetus eius liberi... pro nobis et Moingearda nostrorum dictorum liberorum sorore minore etate pro qua nos fortes facimus... uendimus... Machereto Aiserey de Dyuione cordubernario... unam peciam terre sitam in finagio de Cutigneyo ante molendinum de Lamprey iuxta terram religiosorum sancti Stephani Dyuionis hinc et terram religiosorum hospitalis sancti Iherosolimitani Dyuionis inde et continet unum iornale et dimidio... precio centum solidorum turonensium...» «Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis de Moingeti Esclairie et Stephani Brognardi de Oigneyo morantis apud Clenayum...» ?? Orig., G. 381. N° 27. Juin 1343. Bail à cens passé entre l’abbaye de Saint-Etienne et Stephanetus le Colloin fournier du four de Saint-Michel et de ses dépendances. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense iunii. Nos Stephanetus le colloin Dyuioni commorans furnerius et Iaqueta eius uxor, notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos uidelicet ea Iaqueta predicta de laude consensu et auctoritate dicti Stephaneti mariti mei ad censam retinemus ad uitam nostram et superuiuentis ex nobis a religiosis uiris abbate et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis furnum dictorum religiosorum nominatum furnum sancti Michaelis unacum domo manso et pertinentiis eiusdem sitis Dyuione prope ecclesiam sancti Michaelis retro domum Uillemeti le uertuoux iuxta cheminos communes hinc et domum Iohanete relicte Richardi Preporia inde precio quolibet anno sex librarum monete currentis communiter tempore solutionis earumdem ad uenditionem panis et uini in uilla dyuionense... dicte monete tenemur ex pacto et promictimus per iuramenta nostra data ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum quorumcumque reddere et soluere dictis religiosis seu eorum certo mandato latori presentium quolibet anno ad uitam nostram et superuiuentis ex nobis quamdiu uixerimus... ad festum natiuitatis Domini. Et cum hoc tenemur et promictimus reddere et soluere quolibet anno quamdiu uixerimus et alter nostrorum superuixerit dictum fornum decano et capellano capelle domini ducis Bugundie de Dyuione debitum quod furnum cum domo et edifficio eiusdem tenemur et promictimus manutenere nostris propriis missibus et expensis de omnibus necessariis ad easdem uolentes et concedentes quod si nos aut super umeris ex nobis, quod absit, defficere contingerit in premissis aut in aliquo eorumdem quod dicti religiosi ad predictum furnum cum domo manso pertinente recurrant recurrere possint et debeant tanquam ad rem suam propriam et si nos aut superuiuens ex nobis deffecerimus in premissis uel in aliquo eorumdem propter quod dicti religiosi aliqua dampna interesse missus et expensa fecerint sustinuerint seu incurrerint huiusmodi dampna interesse missus et expensa tenemur et promittimus sub iuramento et obligatione predictis prefatis religiosis reddere et plenarie ressortire omnibus exceptionibus iuris et facti super hoc cessantibus penitus et remotis. Et uolumus nos compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis dicti de Besua de Dyuione clerici Clemencii dicti de campis de Salina et Guieneti dicti Chargeret de Dyuione clerici, testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 272. N° 28. 13 juillet 1343. Bail à cens passé entre l’abbaye de Saint-Etienne de Dijon et Guillemetta de Anonna, demeurant à Dijon. Uniuersis presentes litteras inspecturis, nos frater Petrus humilis prior claustralis totusque conuentus monasterii sancti Stephani de Diuione notum facimus quod nos tradimus et concedimus ad censam Guillemete de Anonna Diuione commorante ad uitam ipsius tantummodo de quadam domo pertinente ad nos et conuentum predictum sita Diuione ante domum corueye prope pautacium quod est ante ecclesiam fratrum minorum iuxta uiam communem hinc et locum publicum qui dicitur li monnoie inde ea que secuntur, uidelicet caminum cum streuia subtus sitam a parte loci dicti la monnoie cameras retro prout se ingerunt de grosso dicti camini a uico anteriori usque ad mansum liberorum dicti ou poissenier retrositum pro precio anno quolibet uiginta quatuor solidorum monete communiter currentis Diuione ad uenditionem panis et uini tempore solutionis eorumdem quos uiginti quatuor solidos dicte monete dicta Guillemeta quandiu uixerit anno quolibet de cetero nobis aut mandato nostro ad opus pictantiarii nostri conuentus predicti ad dominicam bordarum reddere et soluere necnon predicta sibi tradita manutenere de omnibus rebus necessariis ad eadem suis expensis tenebitur. Promittentes bona fide et sub uoto religiose nostre Guillemete quandiu uixerit contra omnes garantire deffendere et in pace tenere, ita quod si paires que est inter dictum caminum et caminas eidem contiguas et aliam portionem dicte domus in futurum reparaterie indigebat in hoc casu dicta Guillemeta medietatem missionum factarum ob reparationem huiusmodi solutione tenebitur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum et datum die dominica in quindena festi apostolorum Petri et Pauli. Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tercio. Orig., G. 287. N° 29. 28 juillet 1343. Quittance donnée par le receveur de l’évêque de Langres au curé de Neuilly. Nouerint uniuersi quod ego Iohannes Trouey de Autisioduro burgensis tornodacensis collector substitutus a reuerendo in Christo patre ac Domino domino Iohanne Dei et sedis apostolice gracia episcopo lingonense collectore bienne decime domino regi Francie a summo pontifice nouissime concesse in ciuitate et diocese lingonense pro defensione regni sui habui et recepi pro primo termino festi ascensionis Domini primi anni prorogato ex causa usque ad festum beate Marie Magdalene a curato de Neulleyo triginta sex solidos, datum sub signo meo die lune ante dictum festum beate Marie Magdalene, anno Domini M CCC quadragesimo tercio. — I. Poincetus. Orig., G. 183. N° 30. 28 juillet 1343. Quittance. Nouerint uniuersi quod, etc., ad festum beate Marie Magdalene a uenerando patre abbate sancti Stephani dyuionensis sexaginta duodecim libras, datum, etc.. Orig., G. 183. N° 31. Juillet 1343. Autre bail à cens passé entre le couvent de Saint-Etienne de Dijon et Guillemete de Anonna demeurant à Dijon. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tercio mense iulio, ego Guillemeta de Annona Diuioni commorans notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego ad censam annuam retineo ad uitam meam dumtaxat a religiosis uiris priore et conuentu sancti Stephani dyuionensis unam cameram anteriorem streuiam de subtus sitam unacum cameris contiguis de grosso predicte camere prout se ingerunt a uico anteriori usque ad domos liberorum Galteri poissenerii de Diuione et sunt resiste de pertinenciis cuiusdam domus religiosorum site Diuioni ante domum de corueya iuxta locum communem qui dicitur li monnoye partitur cum dictis religiosis et hanc retencionem facio precio uiginti quatuor solidorum censualum monete curentis apud Diuionem ad uenditionem panis et uini tempore solutionis eorumdem quolibet anno, quos uiginti quatuor solidos teneor ex pacto et promicto per iuramentum meum datum ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum quorumcumque reddere et soluere dictis religiosis quandiu uixero in humanis dumtaxat decetero quolibet anno ad dominicam bordarum et incipiet prima solutio eorumdem ad dictam dominicam proximo uenturam. Teneor quod et promicto sub iuramento et obligatione predictis predicta a me sit retenta quandiu uixero manutenere de omnibus necessariis ad eadem bene et sufficiente nisi ignis incendis absque culpa mea ipsam destrueret, et est sciendum et inter me et dictos religiosos extitit concordatum quod si paries existens inter cameram primodictam et domum dictorum religiosorum indigeat reparacione missiones reparationis per medium fient et persoluentur. Uolens me ad premissorum obseruantiam compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis dicti obelot et Peroneti clarambaudi de Dyuione clericorum testium ad hoc vocatorum et rogatorum, anno et mense predictis. Orig., G. 287. N° 32. Juillet 1343. Bail à cens passé par l’abbé et le couvent de Saint-Etienne à Jean Fusier et à sa femme, d’une maison de la rues des Riboutés. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense iulio Nos Ioannes filius Iohannis Fuserii de Dyuione clericus et Peroneta eius uxor silicet ego dicta Peroneta de laude consensu et auctoritate dicti Iohannis mariti mei. Notum facimus uniuersis quod nos ad censum annuum retinemus ad uitam nostram et Guidonis filii nostri et superuiuentis nostrum dumtaxat a uiris religiosis et honestis priore et conuentu monasterii sancti Stephani Dyuioni quandam domum sitam apud Dyuionem in uico es Riboutes iuxta domum Milonis le boillart hinc et iuxta mansum domini Haymonis de Dambrone militis inde pro quinquaginta solidis diuionensibus aut moneta currente tempore solutionis eorumdem ad ualorem dictorum dyuionensium a nobis et superuiuente nostrum anno quolibet decedo dictis religiosis ante eorum dicto mandato persoluendis scilicet medietam ad festum natiuitatis Domini et aliam medietam ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste et incipiet prima solutio ad festum natiuitatis Domini proximo uenturum unacum omnibus dampnis missis et expensis que et quas iidem religiosi aut eorum dictum mandatum occasione dictorum quinquaginta solidos sibi modo promissos non solutos se suo simplici uerbo dixero incriuisse. Promictentes pro nobis et dicto Guidone filio nostro pro quo nos fortes facimus et manucapimus quo ad hoc per iuramenta nostra data ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum quorumcumque dictis quinquaginta solidos reddere et soluere predictis religiosis prout superius est expressum dictumque domum bene et sufficiente manutenere de omnibus necessariis ad eandem. Et si continget, quod absit, nos dictum filium meum ante nostrum superuiuentem dessede de manutenendo dictam domum prout superius est expressum uolumus et concedimus quod dictis religiosis aut eorum dictum mandatum auctoritate sua propria ad dictam domum recurrere possit et illam ex manus meas ponere et in suas tenere tamquam domum suam eris atquisitam pro dicto deffectu. Uolentes nos et dictum Guidonem filium nostrum compelli, etc. Cuius iurisdictionis quo ad hoc supponimus nos bona nostra, dictum filium nostrum et eius bona. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, Girardi Posteaul de Dyuione et Odeti Giboulyer loci clerici testium ad hoc uocatorum et rogatorum, anno et mense predictis. Orig., G. 271. N° 33. Août 1343. Acte par lequel Humbertus, fils de feu Othenin de Varanges, reconnaît avoir reçu sa part de l’héritage paternel. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense Augusti. Ego Humbertus filius quondam Othenin de Uarangiis domicelli nostum facio uniuersis quod ego sponte et prouide partitus sum perpetuo penitus et diuisus a Iohanne et Perrino fratribus meis liberis quod defuncti Othenin predicti in omnibus bonis paternis maternis et acquisitis tam mobilis quam immobilis que iuxta me et dictos fratres meos ante tempus confectionis presentium litterarum erant aut esse poterant communia uel debebant et de quibus bonis quibus predictis perpetuo habeo et imparto pro parte seu portione me in eisdem contingente omnia bona quacumque sint qua ego et dicti fratres mei tam coniunctim quam diuisim habemus habere possumus et debemus in uilla finagio et teritorio de campanis supra Uingenam tam in terris pratis, domibus, mansis, agris, ortis, censiuis, furnis, molendinis quam in omnibus aliis rebus quibuscumque et quocumque nomine censeantur. Quare ego quicto perpetuo penitus et absoluo dictos fratres meos et eorum heredes de omnibus pertagiis et diuisionibus. Nichil iuris in bonis quibuscumque qua dicti fratres mei in presenti tenent, habent et possident ac acquirere poterunt in futurum decetero retinendo; et est actum inter nos et dictos fratres meos quod dictus Iohannes debet et tenet soluere omnia debita que ego et dicti fratres mei debemus seu debere possumus quacumque causa seu ratione tam in bonis quam extra ipsius Iohannis propriis sumptibus et expensis. Et propter hoc ego quicto pro me et meis heredibus perpetuo penitus et remitto prefatis Iohanni et Perrino fratribus meis ac eorum heredibus totum residum bonorum paternorum maternorum et acquisitorum predictorum hec autem predicta omnia et singula prout superius sunt expressa et diuisa teneor ex pacto et promitto per iuramenta mea super sancta Dei evangelia corporaliter prestita et sub obligatione omnium bonorum meorum firmiter tenere adimplere ac inuiolabiliter obseruare; et contra tenorem presentium litterarum non uenire decetero tacite uel apperte. Uolens me compelli ad premissendas tenendas quasi ex re adiudicata, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Iohannis Fabri de Fauorneyo clerici coadiutoris Symoneti Iudei notarii de Roura et Iohannis Ennequin et Iohannis Deme de Roura testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 401. N° 34. 20 novembre 1343. Renvoi par le duc Eudes IV à Jean de Châtillon et Guillaume de Musigny réformateurs députés en Bourgogne d’une supplique de l’abbaye de Saint-Etienne à laquelle il leur demande de faire droit. Eudes duc de Bourgogne comte d’Artois et de Bourgogne palatin et sires de Salins à noz amez et féauls chevaliers Mons. Jehan de Chastillon et Mons. Guillaume de Mussigney reformateurs deputez de par nous en notre duchée de Bourgogne, salut. Nous vous envoions enclos soubz notre sceel la supplicacion que nous ont faite li religieux abbés et couvent de Saint-Etienne de Dijon. Si vous mandons que icelle vue diligemment sur les chouses contenues en la dicte supplicacion pourveez les suppliants de remède deu et convenable. Donné à Beaune le vingtième jour de novembre, l’an mil trois cent quarante et trois. Orig., G. 183. N° 35. 11 décembre 1343. Le chantre de la Sainte-Chapelle donne à Saint-Etienne trente sols de cens sur une maison au Vieux Marché. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tercio mense decembris, scilicet die iouis post festum beati Nicholay yhemalis, ego Guillermus Constantini de Dyuione draperius notum facio uniuersis quod cum ego tenear religiosis uiris priori et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis ordinis sancti Augustini lingonensis dyocesis causam habentibus super hoc a bone memorie domino Roberto quondam cantore cappelle domini ducis Burgondie de Dyuione in trigenta solidis uiennensium de annuo et perpetuo redditu assessis et assignatis percipiendis et habendis singulis annis imperpetuum in octabis festi omnium sanctorum super quandam domum cellarium et uoleriam eiusdem domus et super fondos mansos et pertinencias earum confinatas in his quarum tenor inferius incorporatur ac sub certa pena certisque obligacionibus renunciacionibus et clausulis aliis in dictis his contentis quarum quidem litterarum sigillis bone memorie domini Petri quondam decani cappelle domini ducis predicte et magistri Aubrieti decani christianitatis dyuionensis sigillatarum tenor sequitur in hec verba: In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo mense aprilis, ego Matheus filius deffuncti Odonis Uirtuosi burgensis dyuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberacione non in aliquo circonuentus pro utilitate mea uendidi et concessi uiro uenerabili domino Roberto cantori cappelle ducis dyuionensis triginta solidos uiennensium de annuo et perpetuo redditu precio quindecim librarum et decem solidorum monete uiennensis de quibus a dicto cantore recepi et habui pagamentum integrum in pecunia numerata propter quod assedi dicto cantori dictos triginta solidos dicte monete percipiendos et habendos et ei uel eius mandato reddendos et deliberandos singulis annis imperpetuum de cetero in octabis omnium sanctorum sine exceptione et impedimento quibuslibet super domum meam quam edificaui et acquisiui et super cellarium et uoleriam eiusdem domus et super fondos mansos et pertinencias omnes dictarum domus et uolerie que site sunt Dyuione in foro ueteri iuxta domum Hugoneti dicti Malliens ex una parte et iuxta mansum liberorum deffuncti Haymonis de Fontanis ex altera. Promittens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euuangelia corporale dictas domum et uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinenciis predictorum in bono statu tenere et hec omnia dicto cantori et eius mandato qualicunque contra omnes ubique locorum et in omni curia meis expensis propriis perpetuo garantire et dictos triginta solidos ei uel eius mandato annuatim reddere perpetuo termino supradicto. Et nisi soluti fuerint annuatim termino supradicto uolo et concedo me et meos heredes et quoscunque alios predicta tenentes pro tempore teneri dicto cantori et eius mandato in crastino dictarum octabarum ad emendam septem solidorum monete predicte et ut ex tunc in antea dictus cantor et eius mandatum auctoritate propria et sine clamore ostensione et occasione curie cuiuslibet ad dictas domum uoleriam fondos mansos et pertinencias eius recurrat et recurrere possit et debeat et hec omnia teneat et ex hiis faciat fructus modis omnibus suos quousque dicti triginta solidi cum emenda septem solidorum pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et dictam domum cum uoleria et pertinenciis earundem domus et uolerie ad statum reduxerimus competente, et ad hec ipsas domum et uoleriam cum cellario fundis mansis et pertinenciis earum et me ac predicta tenentes pro tempore speciali obligo. Hec autem omnia ego Bartholometa uxor dicti Mathei sponte prouide sine ui et metu laudo uolo et concedo et rata et firma habeo et promitto imperpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euuangelia corporali et in nullo contraire de cetero per me uel per alium racione dotis uel donacionis propter nupcias aut proprietatis uel conquestus aut auserie uel modo alio qualicunque. Renunciamus autem nos Matheus et Bartholometa predicti quilibet in solidum et pro toto per sacramentum predictum in hoc facto prouide excepcioni presentis uendicionis precii integre non habiti iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium et munimen his presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani cappelle ducis et magistri Alberici decani christianitatis dyuionensis supplicauimus fecimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Ego ad presens considerata super hoc utilitate mea euidenti non deceptus non coactus nec in aliqua parte circonuentus sed spontanea uoluntate conuenio ac conuenciones et pactiones facio cum predictis priore et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis super dicto annuo redditu in modum et formam qui secuntur, uidelicet quod pro dictis triginta solidis uiennensibus annui et perpetui redditus ac nomine et loco eorundem, ego et mei heredes tenentes et possidentes pro tempore predicta hereditagia in dictis assessione et assignatione contenta soluemus et reddemus ac reddere et soluere tenebimur predictis priori et conuentui et suis successoribus uel eorum mandato singulis annis perpetuo triginta solidos turonensium monete regalis communiter currentis pro tempore per regnum Francie in octabis dicti festi omnium sanctorum sub et saluis pena obligacione renunciatione clausulis et omnibus aliis in dictis litteris expressis prout superius continentur. Promittens pro me et meis heredibus ac tenentibus et possidentibus pro tempore hereditagia predicta omnia et singula premissa facere adimplere et per meum iuramentum propter hoc super sancta Dei euuangelia corporali prestitum et sub obligacione omnium bonorum meorum quorumcunque et inuiolabiliter obseruare et non contrauenire quomodolibet infuturum et ad premissorum omnium et singulorum obseruanciam uolo me et meos heredes compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Iohannis Cultilerii clerici coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, magistri Iohannis Brucheti, magistri Iohannis Poyneti et Iohannis Obeleti de Besua, testium ad hoc uocatorum anno mense et die predictis. Sigillatum in cera flava sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 274. — Copie: Reg. G. 127, f° 143 r° et Reg. G. 133, f° 207 r°. N° 36. Décembre 1343. Engagement pris par Clemencius Poissenetus de payer à l’abbaye de Saint-Etienne un cens de 50 sols sur la maison située rue des Tonneliers près de l’église Saint-Michel. In nomine Domine amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio mense decembris. Ego Clemencius Poissenetus de Dyuione notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum discordia seu controuersia ueneretur inter me ex una parte et religiosos uiros abbatem et conuentum monasterii sancti Stephani dyuionensis ex parte altera de et super eo quod dicti religiosi... et asserebant se et predecessores suos esse in possessione et bona saisina uel quasi ab antiquo uiris percipiendi habendi et leuandi anno quolibet sexaginta solidos dyuionenses soluendos medietatem ad festum natiuitatis Domini et aliam medietatem ad festum natiuitatis sancti Johannis Baptiste a tenentibus et possidentibus domum meam quam ego habeo teneo et possideo in uilla dyuionense sitam in uico doleariorum prope ecclesiam sancti Michaelis iuxta domum Iohannis de Accellis dolearii hinc et domum que quandiu fuit Monini dicti couchiot et mansum meum inde prout se extendit dicta domus a dicto uico doleariorum usque ad uicum des Ribotes; me econtrario dicente et asserente minime teneri in solutione facienda dictis religiosis de sexaginta solidis annualibus in et de dicta dyuionense moneta umosolum in moneta et de moneta communem cursum habente in uilla Dyuionis ad uenditionem panis et uini per terminos supradictos. Ego sponte scienter et prouide concedo et conuenio ac etiam concordiam pactiones et conuenciones facio cum dictis religiosis que sequitur: uidelicet quod ego... et in antea pro me et meis heredibus dictis religiosis et eorum successoribus reddam saluam ac causam reddere et soluere tenebor anno quolibet perpetuo ad terminos supradictos sexaginta solidos superius annotatos in et de moneta regali seu talis monete regalis qualis erit et communem cursum habebit in uilla dyuionense in et pro quolibet termino futuro terminorum pagamentorum predictorum. Pro quibus quid sexaginta solidis dicte monete uolo et expresse concedo domum predictam dictis religiosis remanere et esse efficaciter obligatam. Promittens pro me et meis heredibus per meum iuramentum datum ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum presentorum et futurorum quorumque predicta omnia et singula prout superius sunt expressa narrata et diuisa tenere attendere adimplere et inuiolabiliter obseruare, eademque rata et grata habere perpetuo atque firma et contra ea seu eorum aliqua per me uel per alium non uenire seu contrauenienti in aliquo consentire facto uerbo consensu uel iure seu consuetudine aut modo alio qualicumque. Renuncians si quid ex certa scientia in hoc facto sub iuramento et obligatione predictis omnibus exceptionibus rationibus et allegationibus tam iuris quod facti quas pro enumeratis singulariter et expressis habere uolo ac si de qualibus earum in presentibus fecerent mentio specialis que michi uel herebibus seu successoribus meis quantum adueniendum contra premissa uel eorum aliqua possent competere uel prodesse et precipue iuridicenti generalem renunciationem non ualere. Ad quorum premissorum omnium et singulorum obseruantiam me uolo compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, Guidonis Cosseneti de Flureyo clerici et Iohannis de Acceyo testium ad hoc uocatorum. Anno et mense predictis. Orig., G. 272. N° 37. 7 mars 1343/4. VENTE. — «Guillemus barbitonsor de Fauernayo» vend à Jean, fils de feu Uarnerus de Quetigny, charpentier, «domum sitam in uico templi iuxta domum que fuit a la Loremere hinc et iuxta domum que fuit Odonis Lestortier inde unacum fundo et pertinentiis eiusdem domus... precio scilicet quadraginta unius librarum turonensium»; il promet «dictam domum... unacum fundo et pertinentiis eiusdem domus contra omnes perpetuo et firmiter garantire pro quatuordecim denariis censualibus anno quolibet templo dyuionense», etc. «Actum in presentia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis, Guieneti le chargerat de Dyuione clerici et Dominici carpentarii de Cutigneyo testium», etc. ?? Orig., G. 289. N° 38. Mars 1343/4. Donation faite à l’abbaye de Saint-Etienne par un chanoine de Beaune de deux prés situés à Genlis. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo tertio die lune post dominicam qua cantatum fuit in ecclesia Dei iudica me, ego Iohannes Brucheti de Dyuione canonicus ecclesie beate Marie belnensis omnibus presentibus et futuris notum facio quod ego do cedo concedo donatione irreuocabili facta inter uiuos ac imperpetuum quicto conuentui monasterii sancti Stephani de Dyuione pro se et eorum successoribus duas petias prati continentes duas secturas cum dimidia ad perticam sitas in praheria de Ianleyo quarum prima sita est en prey Lombart et continet duas secturas uel circa iuxta pratum heredum dicti le Bailliot hinc et nouham de prato Lombarti inde alia sita est retro molendinum de la laiche iuxta pratum Stephani clerici de Yenleyo hinc quas duas petias prati ego adquisiui a Girardo de Ianleyo clerico prout in litteris sigillo curie domini ducis Burgondie sigillatis factis super acquestum earumdem continetur. Et hanc donationem facio pro eo quod prior et conuentus sancti Stephani predicti teneantur anno quolibet perpetuo in die obitus mei in eorum ecclesia facere et celebrare unum anniuersarium pro anime mee et antecessorum meorum remedio. Quare ego de dictis duabus petiis prati me et meos penitus deuestio dictumque conuentum et suos successores corporaliter inuestio de eisdem. Transfero enim in ipsum conuentum et suos successores quicquid iuris ego habeo habere possum et debeo in dictis duabus petiis prati et erga dictum Girardum uenditorem eius heredes et bona ratione acquestus antedicti. Promittens pro me et meis per iuramentum meum et sub bonorum et heredum meorum obligatione predictas donationem cessionem et quictationem ac omnia predicta de cetero ratas et firmas rata et firma habere et in nullo contraire per me uel per alium seu alios tacite uel apperte. Et uolo me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Iohannis Lotharingi de Dyuione clerici coadiutoris Hugonis Poiseneti notarii dyuionensis, Laurentii de Claustro burgensis dyuionensis, Girardi Marestalli et Colini Lothoringi de Dyuione testium ad hoc uocatorum anno et die predictis. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. D’après la copie Reg. G. 127, f° 269 v°. — Autre copie: Reg. G., f° 232 r°. N° 39. 28 avril 1344. Bulle du pape Clément VI. Clemens episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Ioanni de Boicheriis canonico cabilonensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii abbas et conuentus monasterii sancti Stephani de Dyuione ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis petitione monstrarunt quod licet uenerabilis frater noster Iohannes tornacensis olim lingonensis episcopus tempore quo eum de ecclesia lingonense cui tunc preerat transtulimus ad ecclesiam tornacensem tunc uacantem bone memorie Iohani episcopo lingonensi de quo eidem ecclesie lingonense tunc per huiusmodi translationem uacanti duximus prouidendum de bonis que habuerat a prefata ecclesia lingonense quinque millia librarum turonensium paruorum tradidisset; idemque Ioannes episcopus pro suo aduentu iucundo ad dictam ecclesiam lingonensem tam a se quam ab omnibus ecclesiis secularibus et regularibus earumque personis ac etiam nonnullis simplicibus clericis ac laicis ciuitatis et diocesis lingonensis nec non tabellionibus sue curie lingonensis petiisset recepisset et habuisset tantum subsidium pecuniarum quod etiam caritatiuum subsidium et alias consuetum persolui non modicum excedebat et aliis diuitiis maximis habumdaret et tam ex iis quam ex aliis bonis predicte ecclesie lingonensis que habebat posset omnia pro necessariis predicte lingonensis ecclesie et aliis incumbentibus sibi negociis necessaria onera expensari habundanter supportare nec eisdem Ioanni episcopo et ecclesie lingonensi aliqua extraordinaria onera expensari incumberem nec alias rationabilis causa subesset propter quam ab ecclesiis et personis predictis aliud subsidium deberet petere uel haberet in eodem Ioanne episcopo de iis penitus tacito minus ueraciter suggerente nobis quod pro necessario predicte ecclesie lingonensis et aliis incumbentibus sibi negotiis multa cum subire opportebat onera expensarum nos sugestione huiusmodi circumuenenti eidem Ioanni episcopo ut ab omnibus ecclesiis secularibus et regularibus earumque personis non exemptis beneficia ecclesiastica pro quibus persolui decima consueruerat in eisdem ciuitate et diocesis obtinentibusque iuxta ipsorum beneficiorum exigentiam facultatum petere et exigere auctoritate nostra semel dumtaxat libere ualeat caritatiuum subsidium moderatum pro huiusmodi oneribus facilius suportandis per nostras litteras dicimur indulsisse abbate monasterii Pulteriarum ordinis ordinisti benedicti eiusdem diocesis et quibusdam aliis suis in hac parte collegis prefato Ioanni episcopo super hoc per alias nostras certi tenoris litteras executoribus deputatis; cumquibus prefatus abbas Pulteriarum solus in huiusmodi executor procedens negotio prout ex forma dictarum aliarum litterarum se posse dicebat ad instantiam inasseruerunt predicti Ioannis episcopi omnes et singulas personas ecclesiasticas seculares et regulares in eisdem ciuitate et diocesis beneficia ecclesiastica pro quibus persolui decima consueuerat obtinentes moneri fecisset gratialiter ac communiter et diuisimus infra certum terminum eidem Ioani episcopo de caritatiuo subsidio moderato prouiderem et illud in domo episcopali lingonensis deputando uel deputato a dicto Ioanne episcopo soluerem integraliter et satisfacerem de eodem huiusmodi subsidium aliter non declarando, alioquin in singulares personas predictas monitori huiusmodi non parentes excommunicationis in capitula uero suspensionis et in ecclesias earumdem interdicti sententias promulgabat; ex parte dictorum abbatis et conuentus sancti Stephani pro se et eorum membris indicta diocesi consistentibus eorumque personis fuit coram eodem abbate Pulteriarum propositum infra terminum prelibatum eodem Ioane episcopo interim sublato de medio quod uenerabilis frater Ioannes tornacensis olim lingonensis episcopus tempore quo eum de ecclesia lingonensi cui tunc preerat transluerimus ad ecclesiam tornacensem tunc uacantem prefato Ioani episcopo de quo eidem ecclesie lingonensi tunc per huiusmodi translationem vacanti duxerimus prouidendum; de bonis que habuerat a prefata ecclesia lingonensi quinque millia librarum turonensium paruulorum tradiderat idemque Ioanes episcopus paulo ante huiusmodi gratiam dicti subsidii pro suo iucundo aduentu ad ecclesiam lingonensem tam ab eis quam ab omnibus ecclesiis secularibus et regularibus earumque personis ac etiam nonnullis simplicibus clericis et laicis ciuitatis et diocesis predictarum nec non tabellionibus sue curie lingonensis petierat habuerat et receperat tantum subsidium pecuniarum; quod etiam subsidium alias consuetum persolui non modicum excedebat et alias diuitiis maximis abundabat et tam ex iis quam ex aliis bonispredicte ecclesie lingonensis que habebat et poterat habere omnia pro necessariis dicte ecclesie lingonensis et aliis incumbentibus sibi negotiis incumbentia onera expensarum abundanter suportare prout erant legitime probare parati nec eisdem Ioanni episcopo et ecclesie lingonensis aliqua extraordinaria expensarum onera incumbebant nec alias rationabilis causa suberat propter dictus Ioanes episcopus ab ecclesiis et personis predictis aliud subsidium debuisset petere uel habere sicut superius est expressum propter quod prefatus abbas Pulteriarum per litteras ipsas ut pote perfalsi sugestionem et ueri supressionem obtentas ad monitionem huiusmodi de iure requiuerat processisse dictique abbas et conuentus sancti Stephani ac membra eiusdem monasterii sancti Stephani in dicta diocesi consistentia eorumque persone monitioni huiusmodi parere minime tenebatur et ad id compelli de iure non poteram nec debebam; quare pro parte dictorum abbatis et conuentus sancti Stephani fuit ab eodem abbate Pulteriarum humiliter postulatum ut monitionem huiusmodi quatenus ad eam processerat reuocauet, et quod dictus abbas Pulteriarum eos supra hoc audire contra iustitiam recusauit,; pro parte ipsorum abbatis et conuentus sancti Stephani pro se et eorum membris ad sedem apostolicam extitit apellatum quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus uacatis qui fuerint euocandi, et auditis hinc inde propositis quod iustum fuerit apellatione remota decernas faciens quod decreueris auctoritate nostra firmiter obseruari; testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerim per censuram ecclesie. Datum Auinione quarto calendas maii pontificatus nostri anno tertio. (Signatum super plica Hugorus. Sigillatum in plumbo sub cordulis fili de canabis). Orig., G. 124. — Copie: Reg. G. 133, fol. 225. N° 40. 12 mai 1344. Quittance. Nouerint uniuersi quod, etc., pro primo termino secundi anni festi ascensionis Domini, ab abbate sancti Stephani diuionensis sexaginta et duodecim libras turonensium, datum sub signo meo anno Domini millesimo quadragesimo quarto die mercurii ante dictum festum. Orig., G. 183. N° 41. 12 mai 1344. Quittance. Nouerint uniuersi quod, etc., Domini, a curato de Neulleyo triginta sex solidorum turonensium paruorum datum, etc.. Orig., G. 216. N° 42. 4 juillet 1344. Echange entre l’abbaye de Saint-Etienne et Guillelmus Virtuosus. In nomini Domini amen, anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesinuo quarto uidelicet quarta die mensis iulii ipsius anni, ego Uuillermetus Uirtuosi de Dyuione quondam filius Guillelmi Uirtuosi quondam burgensis Dyuionis et Margarete quondam eius uxoris notum facio uniuersis presentibus et futuris firmiter asserendo quod ego habeo teneo et possideo quinque secturas prati uel circa sitas in finagio de Uerrangiis ubi dicitur es Isles de Saint Estienne prout partiuntur pro indiuiso cum prato religiosorum uirorum abbatis et conuentus Sancti Stephani dyuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis quequidem quinque secture sunt et mouent de proprio heriditagio dicte Margarete matris mee quas quidem quinque secturas prati uel circa ego sponte scienter et prouide etiam pensata super hoc utilitate mea et commodo euidenti considerans etiam conditionem meam effici meliorem trado concedo deliberoque et quitto in hereditatem perpetuam pro me et meis hereditibus dictis abbati et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis pro se et successoribus suis causa seu titulo pure perfectue et perpetue permutationis seu excambii perpetui pro eo uidelicet quod dicti abbas et conuentus causa permutationis perpetue predicte seu excambii predicti mihi pro me et meis tradiderunt et deliberauerunt perpetuo et quittauerunt quamdam domum cum pertinentiis et apenditiis eiusdem uniuersis sitam Dyuione in uico sancti Michaelis iuxta domum mei dicti Uuillemeti Uirtuosi ex una parte et domum quam tenet ad censam Clementius Poisseneti de Dyuione a uenerabilibus et discretis uiris dominis decano et capitulo capelle domini ducis Burgundie ex parte altera; que domus quitta et libera ab omni onere seruitutis pro duobus denariis Dyuionis predictis religiosis sancti Stephani dyuionensis et eorum successoribus anno quolibet perpetuo persoluendis ratione et nomine partice de quibus quinque secturis prati uel circa me deuestiui et deuestio, et dictos religiosos pro se et suis successoribus inuestiui et inuestio et incorporalem possessionem uel quasi induco tenore presentium litterarum de eisdem; et promitto pro me et meis heredibus seu successoribus uel a me causam habentibus et per meum iuramentum datum ad sancta Dei euangelia, et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum quorumcumque dictas quinque secturas prati uel circa quittas et liberas ab omni onere seruitutis qualicumque predictis religiosis et eorum successoribus contra omnes perpetuo garantire et in pace tenere causamque meis propriis sumptibus et expensis deffendere in iuditio et extra iuditium meis propriis sumptibus et expensis si qui calumniatores, contradictores aut rebelles super hoc apparerent in futurum, quod absit, quamcito quotiescumque et quacumque parte litis sine ante litem contestatam sue post re euicta uel non euicta super hoc a dictis religiosis fuero requisitus, nec non facere et prestare quidquid in causa euictionis debet fieri et prestari et contra tenorem presentium per me uel per alium non uenire uel facere seu contrauenienti in aliquo consentire facto uerbo, consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque; renuntians ex certa scientia in hoc facto sub iuribus et obligatione predictis exceptioni doli mali uis metus lesionis, et circonuentionis deceptionis in factum conditioni sine causa uel ex iniusta causa beneficio restitutionis in integrum omnique iuris auxilio canonici et ciuilis omnibusque consuetudinibus et statutis patrie et loci et omnibusque aliis exceptionibus, rationibus et allegationibus iuris et facti que contra predicta uel eorum aliqua possent competere uel prodesse et precipue iuridicenti gratialem renuntiationem non ualere nisi precesserit specialis. Ad quorum premissorum omnium et singulorum obseruantiam uolo me et meos heredes compelli tanquam ex re adiudicata, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Guidonis Cosseneti de Fleureio clerici coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii Dyuionis Ioannis filii Girardi Grifonis et Perroneti de Tilicastro de Dyuione testium ad hoc uocatorum, anno et mense predictis scilicet quarta mensi iulii. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 401. — Copie: Reg. G. 133, f° 221 v°. N° 43. Août 1344. Echange entre l’abbaye de Saint-Etienne et Perrinus dit Chemaul. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto mense augusto. Ego Perrinus dictus chemaul de uilla subtus Geureium notum facio uniuersis quod ego facio excambium perpetuum seu permutationem perpetuam cum uiris religiosis abbate et conuentu monasterii sancti Stephani diuionensis dominis meis in modum qui sequitur: Uidelicet quod pro eo quod dicti religiosi mihi tradiderunt perpetuo et quittauerunt suam grangiam lapideam sitam apud uillam subtus Geureium cum carta dimidia operata terra sita retro dictam grangiam una cum le nouhier gallice in eadem existenti quae grangia sita est inter domum Roberti dicti sandiu, item et dimidiam bordam quam dicti religiosi habebant iusta grangiam dictam quae partitur cum relicta magistri Radulphi quittam et liberam pro duabus pintis boni et suficientis olei nucium ipsis religiosis et successoribus suis anno quolibet perpetuo mense martio a me uel meis heredibus seu a me causam super hoc habentibus persoluendis. Ego sponte et prouide et titulo dicti excambii trado concedo, delibero et quitto perpetuo pro me et meis heredibus dictis religiosis pro se et suis successoribus unam secturam prati sitam in paeria de uilla subtus Geureium in loco dicto en la peree iuxta pratum religiosorum Sancti Ioannis Ierusolimitani hinc et inde: Item dimidiam secturam prati sitam in dicto loco iuxta pratum dictorum religiosorum Sancti Stephani hinc et pratum Lamberti de Uietello inde: deuestiens me pro me et meis heredibus de dictis duabus petiis prati dictis religiosis sic a me traditis dictos religiosos pro se et suis inuestiendo de eisdem: et promitto pro me et meis heredibus per meum iuramentum datum ad sancta dei euangelia et sub obligatione bonorum meorum omnium quorumcumque dictas duas petias prati sic a me traditas quittas et liberas ab omni onere seruitutis dictis religiosis pro se et suis perpetuo contra omnes garantire deffendere et in pace tenere ac in iis facere et paestare quidquid in causa euictionis debet fieri et praestari et contra tenorem presentium per me uel per alium non uenire quomodolibet non uenire in futurum. Ad quorum praemissorum obseruantiam me uolo compelli, etc., in quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii Diuionis Stephani maioris de uilla subtus Geureium et Ioannis de Acceyo clerici testium ad hoc uocatorum, anno et mense praedictis. Sigillatum in cera uiridi. D’après la copie: Reg. G. 133, f° 189 v°. N° 44. 28 octobre 1344. Quittance de la somme de 100 gros de tournois d’argent payée par l’abbaye de Saint-Etienne pour le droit de procuration accordé pour deux ans par le pape à l’archevêque de Lyon et protestation de l’abbaye contre cette imposition. Notum facimus uniuersis per presentes quod ego Laurentius Guilliendi iurisperitus commissarius a reuerendo in Christo patre et domino, domine H. de Uillaris archiepiscopo et comite prime ecclesie lugdunensis ad uisitandum cathedrales, collegiatas, conuentuales, ecclesias, monasteria et omnia quecumque beneficia siue loca cuisque condicionis existant exempta et non exempta totius prouinciae lugdunensis uirtute gratie dicto domino archiepiscopo de sede apostolica nouissime facte suscitutus quod ad uenerabile uiro domino Petro de Uangellis curato de Riceyo per dictum dominum lugdunensem deputato receptore procurationum ratione uisitationis eidem debitarum antedicte. Confiteor me recepisse a reuerendo in Christo patre abbate sancti Stephani dyuionensis per manum Hugonis de Alta Rocha ciuis Lugduni asserentis pro dicto domino abbate nullam procurationem ratione uisitationis alicui archerio lugdunensi alias soluisse centum grossos turonenses argenteos pro primo anno biennii in dicta gratia. Contentor et me teneo pro et nomine dicti domini archiepiscopi de dictis centum grossis turonensibus argenteis pro contento et soluto. In cuius rei testimonium sigillum meum quo in talibus utor presentibus litteris apposui. Datum... die iouis ante festum omnium Sanctorum. Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto. Orig., G. 183. N° 45. 13 novembre 1344. Fondation d’anniversaire contenue dans le testament de Guillemus de Quetigny. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto tresdecima die mensis nouembris, ego Hugo Poisseneti de Dyuione clericus notarius dicti loci pro domino duce Burgundie notum facio uniuersis quod ego uidi tenui et diligenter inspexi ac de uerbo ad uerbum legi testamentum defuncti Guillemi de Cutigneio armigeri sanum et integrum non abolitum non cancellatum sigillo curie ducis Burgundie sigillandum in quo quidem testamento inter cetera continetur clausula que sequitur in hec uerba. Item do et lego abbati conuentui monasterii sancti Stephani diuionensis uiginti solidos turonensium paruulorum comuniter currentium annui et perpetui redditus pro quodam anniuersario in eorum ecclesia pro remedio anime mee et antecessorum meorum animarum perpetuo celebrando tali die quo ab hoc seculo decedero quos autem uiginti solidos predictis religiosis pro se et successoribus eius assedeo et assigno super quamdam domum cum fundo manso et pertinentiis sitis Dyuionis, in uico dicto es Riboutes iuxta domum Gileti dicti le sombeaul de Dyuione saignerii hinc et propter hoc ipsam domum cum omnibus iuribus et pertinentiis eiusdem ex nunc pono et obligo in manibus dictorum religiosorum et successorum suorum et uolo et concedo quod si heredes mei in solutione dictorum uiginti solidorum annui et perpetui redditus dictis religiosis successoribus suis anno quolibet modo premisso facienda deficere continget, quod absit, quod dicti religiosi et successores sui per se uel per mandatum suum ad predictas domum mansum et pertinentias auctoritate sua propria et sine reclamatione alicuius curie seu iudicis recurrant et in eadem uadiant aut ipsam teneant et possideant redditus et exitus ex eadem suos faciendo quousque de dicto deffectu solutionis sibi fuerit plenarie et integre satisfactum. In cuius dicte mee uisionis testimonium ego dictus notarius sigillum curie domini ducis Burgundie presentibus litteris rogaui apponi. Actum et datum anno die et mense predictis. Sigillatum in cera flaua. Orig., G. 271. — Copie: Reg. G. 127, f° 45 v°. — Autre Copie: Reg. G. 133, f° 208 v°. N° 46. 13 novembre 1344. Extrait du testament de Jean Ratet clerc demeurant à Dijon, qui fonde un anniversaire en l’église Saint-Etienne, pour lequel il quitte à l’abbaye toutes les sommes qu’elle lui doit. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto tresdecima die mensis nouembris. Ego Hugo Poisseneti de Diuione clericus et notarius dicti loci pro domino duce. Notum facio uniuersis quod ego uidi tenui et diligenter inspexi ac de uerbo ad uerbum legi testamentum defuncti Ioannis Rateti de Besua clerici quondam morantis apud Dyuionem sanum et integrum non cancellatum et non absolutum sigillo curie domini ducis Burgundie sigillatum. In quo quidem testamento inter cetera continetur clausula que sequitur in hec uerba. Item quito et remitto dominis abbati et conuentui sancti Stephani dyuionensis quidquid michi debebunt tempore obitus mei supradicti: Eisdem quod do et lego uiginti solidos annui et perpetui redditus, quos habeo supra domum quadruarii uici per quam itur ad portam comitis uersus ecclesiam sancti Nicholai pro anniuersario meo in eorum ecclesia pro remedio anime mee quolibet anno perpetuo celebrando. In annis dicte mee uisionis testimonium. Ego dictus notarius sigillum curie domini ducis Burgundie presentibus litteris rogaui et obtinui apponi. Actum et datum anno die et mense supradictis. Sigillatum in cera uiridi. Orig., G. 173. — Copie: Reg. G. 133, f° 232 v°. N° 47. Novembre 1344. VENTE. — «Iohannes Girardus et Monetus fratres liberi quondam Uarneri carpentarii de Cutigneyo» vendent «Othenino de thardo Dyuioni commorante clerico et Iohanni dicto Aiserey eius fratri quandam domum sitam Dyuione in uico templi iuxta domum que fuit a la Loremiere huic et domum que fuit Odo Lestourtier inde cum fondo manso et pertinentiis uniuersis pretio decem octo librarum turonensium monete nunc currentis» et garantissent cette vente «pro quatuordecim denariis censualibus anno quolibet templo dyuionense». Fait en présence d’Hugo Poisseneti clerc notaire à Dijon, de Iohannes de Acceyo et de Iohannes Maignoti de Dijon. ?? Orig., G. 289. N° 48. Novembre 1344. VENTE. — «Melina quondam filia Moingeti dicti Chapey de Cutigneio uxor Guiotti le mairet de Mirandis et Peronetus dictus Chapey de dicto Cutigneio» vendent à Regnaudus, abbé du monastère de Saint-Etienne, et à ses successeurs une pièce de terre d’une contenance d’environ deux journaux située sur Quetigny en Fontenelles à côté de la terre de l’abbé et celle des enfants de Perronus Chappey «pretio scilicet quindecim librarum turonensium paruorum». Fait en présence de Guido Cosseneti de Fleurey, clerc coadjuteur d’Hugo Poisseneti notaire de Dijon, de Perinus Lamberti de Quetigny, de Parisetus Corderii de Dijon. ?? Sigillatum in cera uridi sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 381. — Copie: Reg. G. 133, f° 224 r°. N° 49. 10 décembre 1344. Confirmation par le duc Eudes IV de la charte y insérée du duc Hugues III. Nos Odo dux Burgundie, Atrebatensis et Burgundie comes palatinus ac dominus de Salinis notum facimus presentibus et futuris quod nos quasdam litteras sigillo proaui nostri Hugonis quondam ducis Burgundie cuius anima requiescat in pace sigillatas uidimus formam que sequitur continentes: Ego Hugo dux Burgundie futuris et presentibus notum facio quod iter Ierusolimitanum agrediens ecclesie Sancti Stephani dyuionensis et canonicis ibidem Deo seruientibusque in perpetuum concessi ut apud Dyuionem duos homines de suis uidelicet liberos possideam, liberos dico ab omni iure et exactione regali et ducali predictos homines canonici quos uoluerint sibi eligant de quocumque ministerio uel arte siue officio ipsis placuerit; quilicet predicti homines nundinibus et foro utantur seu tales habeant omnino liberos pro Dei amore et reuerentia sancte crucis quam porto predicta celeste benigne concedo; hoc etiam non pretermitto quod ipsis hominibus decendentibus alios in loco et officio ipsorum predicti canonici substituam; testes huius rei sunt Odo cauiramensis, Guido de Fauuerneio, Girardus de Raon, Guillelmus de Ceiol, Humbertus de Arco de presbiteris Henricus de Cauaris Nicolaus capellanus, Nicolaus magister de Mormant, et Noruianus clericus eiusdem, de familia ipsius ecclesie, Clemens Huo Robertus Petrus; que omnia et singula pro ut superius indictis literis sunt expressa rata habentes et grata, ea uolumus, laudamus, ratificamus, approbamus atque auctoritate nostra ex certa scientia ac de speciali gratia confirmamus; nostro in aliis et in omnibus alieno iure saluo; quod ut firmum et stabile perseueret; presentes has sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Dyuione die decima decembris anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto. Sigillatum maiori sigillo ducis in cera flaua, sub duplici cauda pergameni. Copie: Reg. G. 133, f° 201 v°. N° 50. 1er janvier 1344/5. Acquisition faite par «Iohannes de Longa curia» d’une pièce de terre appartenant à Girardus dit le bouillerez de Couchey. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto mense ianuarii die festi circoncisionis Domini, ego Girardus dictus li bouillerez de Coucheyo non deceptus nec coactus sed scienter sponte et prouide ac pro mea euidenti utilitate, uendo cedo atque perpetuo quito Iohanni de Longa curia maiori de Coucheyo et uxori et suis quamdam peciam terre sitam in finagio de Coucheyo es longes peces iuxta terram domini Iohannis Pitois militis hinc et terram dicti emptoris inde precio triginta soludorum turonensium paruorum fortium michi a dicto emptore solutorum traditorum et deliberatorum et de quibus me teneo ab eodem plenarie pro pagato propter quod de predicta pecia terre me penitus deuestio dictosque coniuges corporaliter inuestio de eadem. Promictens per iuramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter dictum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum dictam peciam terre dictis coniugibus et suis liberis pro decima uno pintatio olei et quindecim soludis dyuionensium annui et perpetui census anno quolibet abbati et connuentui sancti Stephani de Dyuione persoluendi contra omnes perpetuo garantire et in pace tenere ac etiam contra tenorem presencium decetero non uenire per me uel per alium tacite uel aperte omnibus exceptionibus totius iuris et facti que contra tenorem presentium possent obici renunciando in hoc facto. Uolens me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Vincenty de Fixino clerici coadiutoris Symoneti Iudei notarii Roure, Mathei de Roura super Albam clerici et Gileti filii Iohannis de Longa curia testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis. Orig., G. 339. N° 51. 23 avril 1345. Lettre de Stephanus de Uitreyo qui pour être réputé homme de l’abbaye de Saint-Etienne s’engage à la servir et à lui payer tous les ans une demi-livre de cire. In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quinto, uicesima tertia die mensis aprilis. Ego Stephanus de Uitreyo, Dyuioni comorans lathomus, notum facio uniuersis quod ego sum homo religiosorum uirorum dominorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani Dyuionis et pro homine eorumdem me reputo pro dimidia libra cere quam dimidiam libram cere promitto per pactum expressum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia data et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum quorumcunque reddere et soluere quolibet anno de cetero perpetuo dictis religiosis et suis succesoribus aut mandato suo in festo beati Stephani in crastina festi natiuitatis Domini et eisdem tamquam dominis meis honorabilibus seruire et obedire et contra tenorem presentium de cetero non uenire tacite uel apperte, omni exceptione contraria in hoc facto cessante et remota. Uolens me heredes meos ad obseruantiam premissorum compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii Dyuione pro domino duce Iohannis de Calore et Guillelmi dicti sulot de Dyuione clericorum et testium ad hoc uocatorum, anno et die predictis. Orig. et copie, G. 193. N° 52. 3 mai 1345. Lettres du Roi Philippe de Valois contenues dans un mandement de Richard de Champrepus du 18 mai 1345. Richard de Champ repus receueur de la baillie de Sens à Guillaume du Puis et à Gile Theneux sergent a cheuaul dou roi nostre seignour en la dicte baillue les lettres du roy nostre seignour auons recehues contenanz la forme qui sensuet: Philippe par la grace de Dieu rois de France a notre receueur de Sens ou a son leutenenz salut comme plusieurs grans et diuerses somes dargent soient dehues a nous de plusours et diuerses persones a cause de ta recepte en la baillie de Sens et es ressors dicelle desquelles les paiemans sont mont et hont estey par plusieurs forz retardez par les lons proces seruices et cauillations des debitoure et pour aucuns lor creditours qui se efforcent et uuelent par lors malices estre porez au deuant de nos dictes debtes et se efforcent de toy mettre et tenir en proces sur ce es iuridicions daucuns et plusieurs iustices autres que les notres ou grant dommaige et preiudice de nous et comme la cognoissance exercice et declaracion de nos dictes debtes ne apparteigne a aucun iustice que au nos ne ne doiuent nos gens proceder pour nos debtes en autres cours ou iurisdicion quecunques que es notres; nous te mandons et comettons que toutes les debtes qui a cause de ta recepte de la dicte baillie et ressort et qui par nous par extrait de la chambre de nos comptes a Paris te font ou feront baillier a esploiter leuer et receuoir tu liures et esploite par nous et en notre nom auant toutes autres debtes quelles que elles soient et a qui que elles soient dehues et a ce que sattisfacion en soit faite deuers toy controing rigoreusement les debtours dicelles par prise uendue et explectation de lours biens dost et sanz delay et detencion des corps se mestiers est si comme il est a faire pour nos propres debtes et si aucun si opposoit au contraire notre main soffisamment garnie si comme il appartiendra assigne iour certain et competant aus opposanz deuaut nos amez et feauz genz de nos diz comptes de Paris pour proceder et aler auant sur ce si comme de raisons sera dou quil iour tu certiffies deuement nos dictz gens de ce faire te donons pouoir et mandons et commandons a touz les sugez et iusticiers de notre reduire que a toy en ce facent obeissent et ne te y empeschent en aucune menere non obstans queconques proces sur ce encommanciez ne lettres subreptices empetres ou a empetrer au contraire. Donné à Paris le troisième iour de may lan de grace mil trois cent quarante et cinc et est ensuit signet en la marge par les genz des comptes, G. du boys. Par la uertu des quelles lettres dessus transcriptes et par ycelles acomplir de point en point nous uous enuerons un role forcle de notre scel, lequel nous ha este enuoiez de nos seignours de la chambre des comptes en quelle plusieurs persones sont contenues et nommees qui sont tenues du dit seignour en plusieurs et diuerses somes dargent, pour quoy nous uous mandons et comettons por nous et en leu de nous a touz deux ensamble et a chascun pour soy que uous uous transportez par tout la ou trouer porrez les personnes condennees et nommees ou dit rolle et sur ycelles faites execution a ploin et sur chascune persone par soy par la some et iusques aus somes contenues et esclarcies ou dit rolle par prise uendue et explectacion de lor biens et de lor corps mettre et tenir en persone fermes par tout la ou trouer les porrez hors lieu saint a lor propres couz et despens en acomplissant de point en point les lettres du roy notre dit seignour selont lor teneur, et si il y a aucun qui se uuille apposer au contre la main du roy notre seignour garnie soffisamment donez iour aus opposanz par deuant nos seigneurs des comptes pour aler auant si comme raison sera en nous certiffiant de ce que fait en haurez de ce faire uous donnes pouoir par la tenour de ces lettres, mandons a tous a qui il appartient de par le roy notre seignour preons et requerons a tous autres que a uous et a chascun de uous obeissance et entendement en ce facent a uous prestent conseil confort et ayde se mestre en auen a uous les en requerez, donné souz notre scel le dix huitieme iour de may lan de grace mil trois cent quarante et cinc. Iehanz de Crespi consoillier du roy notre seignour et son bailli de Sens a Guillaume du Puis et Gilet Teneux sergent du roy notre seignour salut. Nous uous mandons et commettons que uous les lettres de honorable homme et saige sire Richard de Champ repus receueur de la baillie de Senz es quelles sont encor posees unes lettres dou roy notre seignour par mi les quelles ces notres presentes sont annexees enterinez et accomplissez dehuement selont lour teneur de ce faire nous donnons pouoir mandons et commandons a touz nos sugez requerons ceuz autres que a uous en ce faissons et obeissons. Donné a Sens, le lundi apres la saint Iehan lan mil trois cent quarante et cinc. Donné pour copie souz les seaux de nous Guillaume du Puis et Gilet Teneux sergenz du roy notre seignour dessus diz le lundi iour de huictaue de la feste saint Martin destey, l’an dessus dit. Orig., G. 227. N° 53. 20 août 1345. Lettre de Hugo de Mirebeau vicaire général de l’évêque de Langres au prieur de Tart. Uniuersis presentes litteras inspecturis, nos Hugo de Mirabello legum professor prepositus ecclesie mimatensis uicarius generalis in spiritualibus et temporalibus reuerendi patris in Christo et Domino domini Guillemi Dei gratia lingonensis episcopi salutem in Domino sempiternum. Noueritis quod cum defunctus Guido de Grossobosco domicellus pia deuocione motus ad Dei tocius que trinitatis laudem gloriam et honorem cultus diuini augmentacione eciam pro salute et remedio anime sue parentum antecessorum amicorum et benefactorum suorum et ut populi deuocio ecclesia cultum diuinum pocius ageretur in testamento seu extrema sui uoluntate dederit in puram et perpetuam elemosinam religioso uiro priori de Tardo uilla qui tunc erat uel qui pro tempore fuerit pro se et successoribus suis tam pro celebrando seu celebrari faciendo diuinum officium in quadam capella fondanda et construenda apud Uerroingias parochiatus ecclesie de dicto Tardo in augmentationem ipsius ecclesie de Tardo uilla unam peciam uinee continentem circa duo iournalia sitam in finagio de Dyuione in loco dicto es longeotes iuxta uineam Uillemi de Marcilleyo unum mansum situm apud Dyuionem iuxta mansum Euurardi de Flaceyo et unam domum cum manso tam a parte anteriori quam posteriori sitam in uico de Ponte Arnaul iuxta domum Bartholomey filii Iohanis Morel et unam marcham argenti pro calice ad opus dicte capelle conficiendo admortizatam per illustrissimum principem dominum Odonem ducem Burgondie prout de premissis per legitima documenta nobis constitit euidenter, ueniens ad nos religiosus uir frater Iohannes de Uiangiis prior et curatus de Tardo predicto nobis humiliter supplicauit quatenus cum premissa in laudem gloriam et honorem Dei et totius trinitatis cultus diuini et reddituum sui prioratus augmentacionem facta et concessa sint et quod deinceps ipse prior et sui successores teneantur propter premissa et secundum deuocionem predicti testatoris qualibet ebdomada tres missas in uilla de Uerrangiis in capella in eadem uilla fundanda celebrare seu per capellanum ydoneum facere celebrarique absque auctoritate et consensu ordinarii fieri nequeunt constructori dicte capelle in uilla de Uerrangiis construende et edificande consentire predicta confirmando auctoritate ordinaria dignaremur. Nos uero super premissis tam per iuramentum dicti prioris ad sancta Dei euangelia coram nobis corporaliter prestitum quam aliis certis et legitimis documentis diligenter informati attendentes ex premissis cultus diuini necnon reddituum prioris et prioratus predictorum augmentacionem dicti prioris deuote supplicationi annuentes consideratis premissis et aliis considerandis que animum nostrum ad hoc induxerunt quod predicta capella fiat et construatur in dicta uilla de Uerrangiis dicto priori concedimus per presentes predictas que possessiones dicto priori et suis successoribus sic ut premittitur datas et legatas et per prefatum dictum ducem Burgondie admortizatas ita cum quod dictus prior et sui successores tres missas qualibet ebdomada sine submissa sine alta uoce celebrare uel per capellanum ydoneum celebrari facere teneantur auctoritate ordinaria laudamus approbamus ac eciam confirmamus et in premissis omnibus et singulis auctoritatem nostram interponimus et decretum dicti domini episcopi et successorum suorum iure iuridicione et correctione ac cuiuslibet alterius eciam iure saluo. In cuius rei testimonium sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponendi. Datum die sabbati post festum Assumptionis beate Marie uirginis anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto. Orig., G. 218. N° 54. 16 septembre 1345. Mémoire produit par le procureur de l’abbaye contre les frères Moninus et Girardus qui refusaient de payer la dîme des vignes qu’ils possédaient à Fontaine. «Carta expertata a die iouis precedente». Cum enim de decimis agitur procedi debet firmarie et de plano ac sine iudicorum strepitu et figura idcirco frater Henricus Aleman canonicus et procurator ac procuratorio nomine religiosus uirorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis coram uobis uenerabile discreto uiro decano capelle diuitum de dicto Diuione iudice subdelegato in hac parte a uenerabile et discreto uiro domino decano capelle illustris principis domini ducis Burgundie de Diuione iudice a sede apostolica delegato dat proponit et exhibet in iure contra Moninum et Girardum fratres liberos Guidonis Laurenceti dicti de sancto Iohanne de Diuione et contra qualibet personam legitimam interuenientem per ipsis articulos infrascriptos. In primis quod parochialis ecclesia sancti Martini in campis et de Fontanis prope Dyuione spectanti et spectare consueuerunt ab antiquo ad Albam et conuentum et monasterium sancti Stephani predictos in usus proprios eorumdem. Ita quod dicti religiosi suo et monasterii sui nomine sunt et fuerunt eciam ab antiquo in possessione uel quasi dicte ecclesie iuribus et pertinenciis eiusdem aliis oblationibus et beneficiis necnon ad curam plebis dicte ecclesie dimissis ac uiginta libras dyuionenses eidem annuatim ab ipsis religiosis pro sua sustentatione datis. Ita quod dicti religiosi sunt et fuerunt ac esse consueuerunt ab antiquo eidem a tanto tempore quod... contrarium memoria non existit in possessione uel quasi iure percipiendi decimas fructuum prouenientum in finagio et parochia de Fontanis. Ita quod quedam pecia uinee continens circiter septem quarteria sita in finagio de Fontanis in loco en samieres iuxta uineam Jacobi dicti prouoisot ex una parte et uineam quondam templi ex altera, item et quedam alia pecia uinee circa quatuor iornalia continens sita in dicto finagio in loco dicto en chesart iuxta uineam quam tenet Guienceus dictus Chargerez ex una parte et uicum communem per quem itur de Diuione apud Talentum ex altera, item et quedam alia pecia uinee circiter tria quarteria cum dimidio continens in dicto finagio sita in loco dicto proypantez iuxta uineam Girardi Auterroise ex una parte et uineam religiosorum sancti Spiritus exaltera site sunt infra parochiam et finagium de Fontanis. Ita quod in singulis iornalibus dictarum uinearum conpensatione habita de uno ad aliud crescunt et crescere consueuerunt communiter singulis annis quatuor modios uini ad mensuram dyuionensem, ita quod dictus Laurencetus pater quondam dictorum fratrum tempore quo uiuebat et ipsi fratres post mortem dicti eorum patris tenuerunt et excoluerunt seu excoli fecerunt dictas uineas pro duodecim annos preteritos et de fructibus qui prouenerunt in dictis uineis per dictum tempus perceperunt et habuerunt et habere et percipere potuerunt et debuerunt duodecim uigenti modios uini ad mensuram antedictam dequibus decimas non soluerunt religiosis predictis quamuis super hoc fuerint sufficienter requisiti. Ita quod quilibet modius dicti uini ualuit et ualere consueuit annis communibus extimacione communi et compensacione facta uenditionis unius anni ad uendicionem alterius quadraginta solidos turonensium. Item quod dicti Moninus et Girardus fratres sunt filii et heredes ab intestato dicti Laurenceti patris eorum uidelicet eorum quilibet pro media parte omnium et singulorum bonorum que remanserunt ex successione dicti Laurenceti quondam patris ipsorum. Quare petit dictus procurator nomine quosupra decimam dictorum fructuum sub extimacione quadraginta solidorum pro quolibet modio pro dicta decima debito dari et solui religiosis predictis a fratribus et reis superdictis uidelicet a quolibet ipsorum reorum medietatem dicte decime ipsosque reos et eorum quemlibet sibi ad hoc per nos sinaliter condempnari et condempnatos compelli. Et hoc dicit et proponit dictus procurator nomine quo supra omni iure modo et forma quilibet melius potest ius et uestrum officium in quibus expedit implorando iuris beneficio in omnibus sibi saluo addendi diminuendi corrigendi declarandi et cetera nec astringit se ad omnia premissa probenda sed solum ad ea que sibi sufficient de eisdem protestans de expensis suis propter hoc factis et faciendis et cetera petens insuper super hoc procedi summarum et de plano ac sine iudicorum strepitu et figura super quibus dies mercurii ante festum omnium sanctorum proximo uenturus nisi dies illa fuerit feriali et cetera est assignata peremptorie Diuioni coram nobis decano capelle diuionensis predicto iudice ut premittitur dictis partibus ad deliberendum ex parte dictorum reorum et ad procedendum ulterius ut uiderit. Actum et datum die ueneris post festum exaltationis sancte crucis expertata a die iouis precedente cum domino Bertrando de Edua curato de Cancellis procuratore et procuratorio nomine dictorum actorum et cum dicto Monino reo pro se ac pro dicto Girardo fratre suo obligante pro et sua pro ipso de rato, anno Domini millesimo CCC quadragesimo quinto. G. Charger de mandato Domini iudicis. I. de Besua. Orig., G. 352. N° 55. 16 septembre 1345. Bail à cens passé à Philippus Bourrelerius d’une maison située rue Saint-Michel. Uniuersis presentes litteras inspecturis, officialis lingonensis salutem in Domino noueritis quod in presencia Hueti Olearii de Salone Capella clerici tabellionis nostri iurati cui quantum ad hoc et maiora commisimus uices nostras propter hoc personaliter constitutus Philippus Bourrelerius de Dyuione et Ysabellis eius uxor recognouerunt et publice confessi sunt se ad censam retinuisse ad uitam ipsorum et superuenientis ex ipsis a religiosis uiris priore et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis quandam domum ispsorum religiosorum acquisitam a Pereneto Camusii de Dyuione et Clarota eius uxore dum uiuebant sitamque Dyuione in uico sancti Michaelis iuxta domum heredum magistri Laurencii hinc et domum dicti Philippi inde scilicet singulis annuis pro quadraginta solidis monete currentis ad panem et uinum in uilla dyuionense tempore cuiuslibet pagamenti quos quadraginta solidos dicte monete promiserunt dicti coniuges per iuramenta sua data ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum suorum quorumcumque reddere et soluere quolibet anno ad uitam ipsorum coniugum et superuiuentis eorumdem dictis religiosis ad terminos qui secuntur scilicet medietatem ad festum natiuitatis Domini et aliam medietatem ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste uolentes et concedentes dicti coniuges quod si ipsi aut superuiuens ex ipsis in solutione dictorum quadraginta solidorum dicte monete, quod absit, defficerint seu deffecerit quod dicti religiosi ad dictam domum recurrere possint tanquam ad rem suam propriam sine reclamacione alicuius inscitere seu fori eamque tenere et possidere exitus suos faciendo quousque de dicto deffectu fuerunt omnino satisfacti. Et est actum quod dicti coniuges et superuiuens ex ipsis ipsam domum manutenere tenentur de omnibus necessariis ad eandem suis missibus et expensis quandiu uitam duxerunt in humanis et post eorum decessum dicta domus unacum meliorationibus suis si quod fuit ad dictos religiosos pacifice reuertetur; supponentes dicti coniuges se heredes suos ac omnia bona sua quantum ad hoc iuridicione curie lingonensis ac onnus alterius curie cuiuscunque ecclesiastice uel secularis cuibus sit actis, dictus iuratus noster nomine nostro dictos coniuges condempnare uiua uoce monuit ad tenendum et adumplendum predicta prout sunt superius expressa et diuisa, alioquin nos ipsos ex tunc inscriptis excommunicacionis monitione alia non premissa, in cuius rei testimonium ad relationem dicti iurati nostri sigillum curie lingonensis presentibus litteris duximus apponi. Actum presentibus Regnaudo de Salinis clerico et Stephano filio Uautheri Barberii testibus ad hoc uocatis die ueneris post festum exaltationis sancte crucis. Anno Domini M CCC quadragesimo quinto. Huetus Oillearius. Ita est. Orig., G. 272. N° 56. 2 octobre 1345. Déclaration par Perellus fils de Bartholomeus dit Chenrot d’Ahuy qu’il est homme des religieux de Saint-Etienne. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quinto, secunda die mensis octobris. Ego Perellus filius quondam Bartolomei dicti Chenro de Aqueductu notum facio uniuersis presentibus et futuris et in ueritate publica et non ui non dolo non metu sed spontanea et libera uoluntate mea deliberatione et tractatu diligenti super hoc prehabito confiteor, recognosco et assero quod ego ab origine et nunc sum homo taillabilis et expectabilis religiosorum uirorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani Dyuionis alte et basse per modum et conditiones quod homines et mulieres alii dictorum religiosorum de Alta uilla et in eadem uilla de Alta uilla commorantes seu habitantes nunc sunt. Et hanc recognitionem facio mediante uno iornali terre sito in finagio de Alta uilla ubi dicitur en la fanaige iuxta terram Odeti le testiet hinc et iuxta terram dictorum religiosorum inde michi ab dictis religiosis in amasagio dato et concesso. Promictens pro me et meis per iuramentum meum datum propter hoc ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum et quorumcumque contra tenorem presentium decetero non facere dicere uel uenire quomodolibet in futurum tacite uel apperte sed uolo et concedo per presentes quod si meo proposito mutato contingeret, quod absit, a iuridictione seu homagio dictorum religiosorum recedere ipsi religiosi ad dictum iornalem terre et alia bona mea mobilia et immobilia quorumque sint in dicta de uilla Alta uilla et sub iuridictione ipsorum religiosorum existentia recurrant et eadem in eorum dominium ponant tamquam eisedem commissa quiquid bona omnia in hoc casu predictis religiosis uolo commicti per presentes omni exceptione contraria super hoc cessante penitus et remota et ad premissa tenenda uolo me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, Iacobi Uillerandet de Aqueductu et Odeti Testiet de Alta uilla testium ad hoc uocatorum et rogatorum, anno die et mense predictis. Orig., G. 361. N° 57. 5 novembre 1345. VENTE. — «Philippus Bourrelerius de Dyuione Ysabellis eius uxor et Iohanneta eorum filia uxor magisti Richardi Bouhot de Dyuione clerici» vendent, à savoir, «Ysabellis et Iohanneta de laude consensu et auctoritate» de leurs époux, à l’abbaye de Saint-Etienne une maison, sise à Dijon, «in vico Sancti Michaeli dyuionensis», tenant d’une part à une maison de l’abbaye dont ils sont détenteurs et d’autre part à la maison d’Hugo Girardi de Dijon, que tient à cens Iohannes Musardie de Dijon, «pretio... triginta librarum turonensium paruorum». «Actum in presentia Guidonis Cosseneti de Flureyo clerici coadiutoris Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis, domini Bertrandi curati de Cancellis et Guieneti Chargerat de Dyuione clerici», etc. ?? Orig., G. 272. — Copie: Reg. G. 127, f° 51 r°. N° 58. 3 décembre 1345. Composition entre Regnaudus abbé et le couvent de Saint-Etienne. Nos frater Regnaudus humilis abbas priorque et totus conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis: notum facimus quod nos diligenti tractatu et deliberatione prouida in nostro capitulo et extra prehabitis inter nos abbatem predictum ex una parte et nos priorem et conuentum predictos ex altera in capitulo nostro propter hoc ibidem specialiter constituto utriusque nostrum et successorum nostrorum considerato commodo euidenti unanimes concordauimus et concordiam fecimus ad inuicem prout inferius continetur uidelicet quod pro eo quod dicti prior et conuentus nos abbatem prefatum et successores nostros quittauerunt absoluerunt et perpetuo liberauerunt ab omni prestatione solutione et administratione sibi a nobis et successoribus nostris de cetero faciendis tam caseorum, alectium, ouorum, salsarum, specierum, oleorum, ceparum, alleriarum quam etiam sagiminum quibuscumque modis et temporibus ipsis a nobis debitorum et debitarum uidelicet pro pretio et summa sexaginta librarum turonensium monete currentis pro terminis solutionis earum a nobis et nostris successoribus sibi et successoribus suis in usus pictantiarum suarum secundum eorum arbitrium totaliter conuertendis perpetuo et deinceps de et super redditibus et prouentibus ecclesie nostre beati Nicolai de Dyuione annis singulis persoluendis ad terminos infrascriptos uidelicet in singulis quatuor temporum ieiuniis anni cuiuslibet et quindecim libras dicte monete; nos uero prior et conuentus predicti pro predictis sexaginta libris dicte monete nostris et successoribus nostris a prefato domino et successoribus suis de et super redditibus et prouentibus predictis in perpetuum persoluendis modo et forma quibus supra dictum dominum abbatem et futuros successores suos quittamus pro nobis et nostris successoribus liberamus et absoluimus et immunes et liberos esse uolumus ab omni prestatione solutione et administratione nobis aut successoribus nostris in posterum faciendis omnium et singulorum premissorum et cuiuslibet eorumdem uolentes etiam et concedentes concordiam dudum inter nos et bone memorie uiri dominum Poinzardum olim abbatem nostrum temporequo uiuebat factam super caseis, ouis, alectibus et salsis specierum uidelicet pro quadraginta sex libris super qua concordia constructe fuerunt littere suo et nostro sigillate nullius sit ualoris et nullam habeat de cetero roboris firmitatem cum in ista presenti et ultima concordia comprehendatur promittentes nos abbas predictus priorque et conuentus predicti bona fide secundum quantum quemlibet tangit et tangere potest alter nostrum alteri tenere et in perpetuum et inuiolabiliter pro nobis et nostris successoribus obseruare. In quorum testimonium et obseruantiam omnium et singulorum premissorum nos abbas et conuentus prenominati sigilla nostra his presentibus litteris duximus apponenda. Datum et actum in capitulo nostro die sabbati post octabas presentationis beate Marie uirginis, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto. Sigillatum duobus sigillis in cera quorum unum est integrum alterum fractum. Orig., G. 142. — Copie: Reg. G. 133, f° 223 r°. N° 59. 26 décembre 1345. Bail à cens de terres à Champagne passé entre le prieur d’Autrey et l’abbaye de Saint-Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis lingonensis salutem in Domino notum facimus quod anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto die lune crastinia festi natiuitatis Domini in presencia dilecti et fidelis nostri Symonis seruientis de Cuiseyo clerici tabellionis curie lingonensis et mandati nostri iurati cui quantum ad infrascripta et ad maiora loco nostri audiendi et recipiendi nobisque referendi comissarius uices nostras et fidem plenarie eidem adibendas et testium subscriptorum circa horam terciam in domo prioris prioratus de Autreyo existentibus Luqueto dicto ioceram de Campanis Iohanne filio Melenete dicte ala toliere Guillermino filio quondam dicti... dicto cleat de dictis Campanis dicentibus et asserentibus se debere censualiter... priori prioratus de dicto Autreyo et deffere apud Autreyum in dicto prioratu ad dictam diem omnia et singulaque secuntur prout inferius sunt diuisa uidelicet dictus Luquetus duos panes albos uocatos galice fouaces duas galinas et duos solidos turonensium paruorum super mansum dictum aloilier situm in uilla de dictis Campanis iuxta mansum Guenini de Accellis ex una parte et mansum relicte Uieti dicti marcheant ex altera parte et super mansum dictum rainier tali condicione quod illi qui faciunt moram in predicto manso aloilier seu tenent dictum mansum tenentur petere duodecim denarios turonensium super mansum dictum ranier et apportare apud... dicto prioratu item Iohannes filius Melenete dicte ala toliere unum panem album uocatum galice fouaces... galinam et decem denarios turonensium super mansum dicti Melenete situm in dicta uilla iuxta mansum... ex una parte et mansum Iuguetis clerici ex altera parte item Guillerminus filius quondam dicti... duos panes albos uocatos galice fouaces unam galinam et decem denarios turonensium super mansum dictum... situm in dicta uilla de Campanis iuxta mansum Girardeti filii dicti Remer ex una parte et mansum... au mazeret ex altera parte, item Esteueninus dictus cleoz unum panem album uocatum galice fouacem, unam galinam et decem denarios turonensium super mansum dictum brocart situm in dicta uilla de Campanis iuxta mansum heredum Perenini Salir ex una parte et mansum dicti soie au ranet ex altera parte quos decem denarios Lambertus de Selongeyo apud Campanem comorans et Iohaneta filia Hugonis dicti taicher debent dicto priori ex causa dicti mansi prout dictus Esteueninus asserebat. Que omnia et singula supradicta prout superius sunt diuisa dicti Luquetus Iohannes Guillerminus et Esteueninus dicto priori dicta die lune soluerunt et ad dictum locum atulerunt prout ipsi coram dicto iurato recognouerunt et publice sunt confessi super quibus sic solutis dictis et recognitis per dictos Luquetum Iohannem Guillermum et Esteueninum. Religiosus et humilis uir frater Iohannes de Donnomare prior prioratus de dicto Autreyo et canonicus sancti Stephani de Dyuione petiit a dicto iurato nostro sibi cartam fieri sub sigillo nostre curie lingonensis et nos, officialis predictus ad relacionem dicti iurati nostri qui nobis sub fide... sui iuramenti hec omnia supradicta prout superius sunt expressa et in ipsius presencia sic fuisse recognita dicta et soluta sigillum curie nostre lingonensis presentibus litteris duximus apponendum. Actum fuit hoc anno die loco et hora predictis, presentibus Martino dicto maubinet de Autreyo Dominico Serario dicti loci et Perrenino dicto leu reux marito Luguete de Autreyo supradicto testibus ad hoc et premissa uocatis specialiter et rogatis. Sy. seruientis de Cuiseyo. Ita est. Orig., G. 327. N° 60. 25 janvier 1345/6. Lettre d’Eudo Cossenete de Fleurey pour être réputé homme de l’abbaye. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quinto uicesima quinta die iannuarii. Ego Eudo Cossenete de Fleureyo comorans apud Dyuionem notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod pro eo quod religiosus uir frater Renaudus abbas monasterii sancti Stephani de Dyuione me retinuit et recepit in hominem suum et dicte ecclesie Stephany. Ego teneor et promitto per iuramentum meum ad sancta Dei euangelia datum et sub obligatione omnium bonorum meorum dicto abbati et suis successoribus singulis annis reddere et soluere in ecclesia beati Stephani predicta die festi beati Stephani quod est in crastina festi natiuitatis Domini causa et racione homagii unam libram cere quandiu ego uitam duxero in humanis duntaxat et ad predicta tenenda et adimplenda uolo me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii Dyuionis Iohannis de Acceyo et Iohannis dicti torderat de Dyuione clericorum testium ad hoc uocatorum anno mense et die predictis. Orig., G. 193. N° 61. 27 janvier 1345/6. RECONNAISSANCE DE RENTE. — «Iohannes dictus le sourdeaulx de Dyuione presbiterus» a acheté d’«Hugo dictus le moutenet de Fauerneyo domicellus» une maison et ses dépendances, située «apud Dyuionem in uico es riboutez» et touchant la maison et le manse de Gilettus le sourdeaul son père d’une part et la maison et le manse de Regineta sœur dudit Gilettus d’autre part; il reconnaît devoir à l’abbaye de Saint-Etienne 40 sous de rente assignés sur cette maison payables moitié «ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste» et moitié «ad festum natiuitatis Domini». «Actum in presencia Hugonis Poisseneti de Dyuione clerici notarii apud dictum Dyuionem pro dicto domino duce Iohannis dicti le Chassiguet et Peroneti Symonini de Neuone clericorum testium», etc. ?? Orig., G. 271. — Copie: Reg. G. 127, f° 46 r°. N° 62. Janvier 1345/6. L’abbaye de Saint-Etienne échange des terres à Varanges avec Perellus de Varanges écuyer. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quinto mense iannuarii. Ego Perellus de Uerrangiis scutifer notum facio uniuersis quod ego facio permutationem seu excambium perpetuum cum religiosis uiris fratre Regnaudo abbate et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis in hunc modum, uidelicet quod pro eo quod dicti religiosi michi perpetuo tradunt unam petiam terre continentem circa tria iornalia sitam in finagio de Uerrangiis in loco dicto au Cultil au gras iuxta terram Perreneti Mugnerii hinc et cultile dicti au gras inde quittam pro decima ego titulo permutationis seu excambii perpetui trado concedo et quitto perpetuo pro me et meis heredibus dictis religiosis pro se et suis successoribus unam aliam petiam terre continentem circa unum iornale et dimidium sitam in finagio predicto in uia de Malliens iuxta terram heredum Moneti Mercerii hinc et inde. Item aliam petiam terre continentem circa unum iornale et dimidium sitam in dicto finagio iuxta bergeriam dictorum religiosorum ex una parte et cheminum commune ex altera deuestiens me pro me et meis heredibus de dictis petiis terre dictos religiosos pro se et successoribus suis inuestiendo de eisdem. Et promitto pro me et meis heredibus per iuramentum meum datum ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum presentium et futurorum, dictas petias terre a me traditas quittas et liberas ab omni onere pro decima dictis religiosis contra omnes perpetuo garantire deffendere et in pace tenere in iuditio et extra meis propriis sumptibus et expensis et contra tenorem presentium non uenire in futurum; et uolo me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Ioanis Cultilerii de Dyuione clerici coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii Dyuionis et Hugonis de Uerrangiis scutiferi et Demantii de Campis testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis. Sigillatum in cera uiridi. Orig., G. 401. — Copie: Reg. G. 133, f° 222 v°. N° 63. 13 février 1345/6. Traité passé entre l’abbé et le couvent de Saint-Etienne. Nos frater Regnaudus humilis abbas priorque et totus conuentus monasterii sancti Stephani diuionensis ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis notum facimus quos diligenti tractatu et deliberacione prouida in nostro capitulo et extra prehabitis inter nos abbatem predictum ex una parte et nos priorem et conuentum predictos ex altera in capitulo nostro propter hoc ibidem specialiter constituto utriusque nostrum et successorum nostrorum considerato commodo euidenti unanimos concordauimus ac concordiam fecimus adinuicem prout inferius continetur uidelicet quod pro eo quod dicti prior et conuentus nos abbatem prefatum et successores nostros quittauerunt liberauerunt et perpetuo absoluerunt ab omne prestacione solucione et administracione sibi a nobis et successoribus nostris decetere faciendis tam caseorum, ouorum, alectium salsarum specierum oleorum ceparum alliarum quod etiam sagiminum quibuscunque modis et temporibus ipsis a uobis debitorum et debitarum uidelicet pro precio et summa sexaginta librarum turonensium monete currentis pro terminis solutionum earumdem a nobis et nostris successoribus sibi et successoribus suis in usus pictanciarum suarum secundum eorum arbitrium totaliter conuertandis perpetuis et deinceps de et super redditibus et prouentibus ecclesie nostre beati Nicolay de Diuione annis singulis persoluendis ad terminos infrascriptos uidelicet in singulis quatuor temporibus iemmis anni cuiuslibet quindecim libras dicte monete nos uero prior et conuentus predicti pro predictis sexaginta libras monete nobis et successoribus nostris a prefato domino abbate et suis successoribus de et super redditibus et prouentibus predictis imperpetuum persoluendis modo et forma quibus supra dictum dominum abbatem et futuros successores suos quictamus pro nobis et nostris successoribus liberamus et absoluimus et immunes et liberos esse uolumus ab omne prestacione solucione et administracione nobis aut successoribus nostris imposterum faciendis omnium et singulorum premissorum et cuiuslibet eorumdem uolentes eciam et concedentes concordiam dudum inter nos et bone memorie uirum dominum Poincarzdum olim abbatem nostrum tempore quo uiuebat factam super caseis ouis alectibus et salsis speciebus dumtaxat pro quadraginta sex libris super qua concordia confacte fuerunt littere sigillo suo et nostro sigillate nullius sit ualoris et nullam habeat de cetera roboris firmitatem cum in ista presenti et ultima concordia comprehenditur, promictentes nos abbas predictus priorque et conuentus predicti bona fide quod nostrum quemlibet tangere potest et tangit alter nostrum alteri tenere et imperpetuum ac inuiolabiliter pro nobis et nostris successoribus obseruare. In quorum testimonium et ad obseruanciam omnium singulorum premissorum nos abbas prior et conuentus prenominati sigilla nostra hiis presentibus litteris duximus apponenda; datum et actum in capitulo nostro predicto die sabbati post octabas purificationis beate Marie uirginis. Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto. Orig., G. 142. N° 64. 20 février 1345/6. Sentence arbitrale de Jean Aubriot, évêque de Chalon, dans un débat entre l’abbaye de Saint-Etienne, d’une part, Jean Frerouhoz le maire, les échevins et le procureur de la commune de Dijon d’autre part, au sujet de la haute justice et du ban de vendanges à Ahuy et Quetigny. Au nom de nostre seigneur amen. En l’an de lincarnacion dicelui courrant mil trois cenz quarante et cincq le uingtieme jour du moys de feurier. Nous freres Regnaux humbles abbes dou monastere de saint Estienne de Dyion en nom de nous et pour nous frères Henriz dis Allemans et Othes Daichey chanoines du dit monastere procureur et en nom de procureur dou couuent du dit monastere par uertu dune procuration saalee des seaulx de nous le dit abbey et dou dit couuent haenz puissance entre les autres chouses de faire compromis si commil appert per la teneur de la dicte procuration de la quele la teneurs est cy apres escripte dunepart; et nous Iean Frerouhoz maires de la commune de Dyion en tant commil nous touche et appartient comme mahour de la dicte vile et en nostre personne, et nous Guillaumes Bourgeoise, Iehanz Lambert, Iacob li Uertuoux, Uuillemoz Malechaiz et Iehan Symone procureur et en nom de procureur de escheuins et de la commune de la uille de Dyion par uertu dune procuration saalee du seaul de la dicte commune haenz puissance entre les autres chouses de faire compromis si commil appert par la teneur de la dicte procuration cy après escripte d’autre part. Cy sanseuquent les tenours des dictes procurations et premierement sanseut la tenours de la procuration de nous les dis religieux et est tele: «Uniuersis presentes litteras inspecturis, Nos frater Regnaudus humilis abbas, totusque conuentus monasterii sancti Stephani de Dyuione ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis, Notum facimus quod nos dilectos et canonicos nostros religiosos uiros fratres Petrum de Creenceyo priorem claustralem Henricum Alemani cantorem et Othonem de Aicheyo infirmarium nostri monasterii predicti exhibitores presentium et eorum quemlibet insolidum; ita quod non sit melior condicio occupantis, non deterior subsequentis sed quod per unum ipsorum fuerit per alterum eorumdem terminari ualeat et finiri nostros facimus constituimus et ordinamus procuratores, ychonomos syndices et actores et nunc speciales in omnibus et singulis causis et negotiis nostris et dicti nostri monasterii quas et quos habemus et habituri sumus coram omnibus iudicibus ecclesiasticis et secularibus cuiuscumque status et ordinis existant et quocumque nomine censeantur contra quascumque personas tam ecclesiasticas quam etiam seculares, dantes et concedentes dictis procuratoribus nostris et eorum cuilibet insolidorum plenariam potestatem et speciale mandatum agendi pro nobis et nostro monasterio predicto nosque et dictum monasterium nostrum deffendendi, excipiendi, proponendi, replicandi, duplicandi, triplicandi, quadruplicandi, litteras contestandi iurandi in animos nostras de calumpnia et de ueritate dicenda tam super principali quam accessoriis et expensis et prestandi cuiuslibet alterius generis sacramentum quod in causis exigit et postulat ordo iuris ipsis expensis petendi et recipiendi, ponendi positis partis aduerse seu partium aduersarum respondendi testes et instrumenta in modum probationis producendi in testes eorum dicta ac instrumenta si qui et qua contra nos producti fuerint uel producta dicendi, concluendi interlocutorias et definitiuas sententias audiendi ab eisdem et a quolibet grauamine appellandi, appellationem suam prosequendi et innouandi apostolos petendi et obtinendi beneficium absolutionis nostre et omnes alias litteras gratiam seu iusticiam continentes pro nobis et nostro monasterio impetrandi compromittendi compromissum pena iuris fide et obligatione uallandi et omnia alia uniuersa et singula faciendi que nos faceremus aut facere possemus si presentes essemus etiam si mandatum exigitur speciale promittimus omnibus quorum interest seu intererit sub hypotheca rerum dicti nostri monasterii nos ratum et gratum habere quicquid per dictos procuratores nostros et per eorum quemlibet insolidum circa premissa et ea tangentia factum fuerit seu etiam procuratum et si necesse fuerit iudices solui. In cuius rei testimonium sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda; datum die lune post dominicam que cantatur iudica me anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo.» Item sansuet la teneur de la procuration de la dicte commune et est telle: A tous ceux qui uerront et oront ces presentes lettres, nous Iehans Frerouhoz maires de la commune de Dyion li escheuins et toute li commune de la uile de Dyion facons sauoir que lan de grace mil trois cens quarante et cincq le diemange deuant la saint Andrie a hore de prime essamblez on cimetier de saint Benigne de Dyion pour aucunes des besoignes denous de la dicte commune tratier et ordener et especialement pour choses contenues en ces presentes lettres, le cor premier corney et criey parmi la dicte uille, si, comme il est de costume de une commune uolontey et de commun assentement, facons ordonnons et establissons nos amez Uillemot le uertueux, Guillaume Bourgeoise, Iehan Lambert, Iacob le uertueux, Uillemot Maulechart, Bertholomot Goulot et Iehan Symone de Dyion clers pourteurs de ces lettres noz procureurs generaux et mandemanz especiaulx tous ensamble les sept, les six, les cinc, les quatre ou les trois dou moins ensamble en tel meniere que li condition de locupant ne soit mendre aincoiz quanque sera faicte ou commanciez par les dicts sept, six, cinc, quatre ou les trois dictes ou moins puisse estre terminez moyenez et finiz par lautre en toutes nos causes mehues et amouoir quelles quelles soient et en quelque menere que eles puissent touchier nostre commune dessus dicte tant apresent comme ou temps aduenir tant par deuant tres excellant prince nostre tres chier et redoutey soignour monsoignour le duc de Bourgoigne cuen Dartois et de Bourgoigne palatin et soignour de Salins ses commissairs ou ses auditeurs, baillis ou officiers, hum ou plusieurs comme par deuant les auditeurs, commissaires, baillis officiers ou deputez quels qu’ils soient de nostre sire le Roy de France ou par deuant les maistres des foires de Champaigne et de Brie et autres iuges et officiers quels quil soient tant ecclesiastiques comme seculiers soient ordeniares ou extraordenaires ou lour leuxtenantes encontre toutes persones tant ecclesiastiques comme seculiers, et donnons a nos dicts procureurs tous ensamble, es sept, es six, es cinc, es quatre ou es trois aumoins parlain pouoir generaul licence et mandement especial de demander pour nous et denous deffendre de dire et proposer exceptions et raisons tant de faict comme de droit, de entaumer plaid, de iurer de calumpnie et de ueritey dire tant sur le principaul comme sur lactessoire, de poser, de articuler de rendre apositer et articuler, de décliner cour et iugement de excuser et de informer, de prouer tant par tesmoinz comme par autres instrumanz et lettres de reprouer et contredire tesmoinz et lour dicts actes instrumanz et autres lettres de aduerse partie de demander et receuoir restitutions auoul et court tant de persones comme de biens de oir sentence tant interlocutoire quant diffinitiue de appeller de sentence et de grief quels qui soient de inuouer, intimer et presenger appeaulx, de demander et obtenir apostres, de empetrer absolutions et toutes lettres contenanz tant grace comme droiture de demander despans et interest et don receuoir et se mestiers est de iurier sur yces de faire compromis de ualler le compromis la poine et le sermant de proroguer ledit compromis segon ce que mestiers et il uerront que mestiers sera et generalement de toutes autres choses appertenantes à celes dessus dictes faire que nous faciens ou pouriens faire se nous estiens presents et que bons et leaulx procureurs pourrient et deurient faire; et promettons au profit de touz cels a cuy il puet appertenir souz lipotheque et obligation des biens de nostre commune dessus dicte hauoir fort et agreable quanque sera faict ou procure par nos dicts procureurs, les sept, les six, les cinc, les quatre ou les trois aumoins ester en iugement et paier la diugie se mestiers est. En tesmoingnage de ce nous hauons mis le seaul de nostre commune dessus dicte en ces presentes lettres faites et donees lan et le iour dessus dicts. Nous les dictes parties es noms que dessus facons sauoir atouz que sur les destors estanz entre nous le dit abbey et ledit couuent du dit monastere de saint Estiene dune part et nous ledit mahour, les escheuis et commune de la dicte uile de Dyion dautre sur le fait de la aulte iustice des uiles Dahuit et de Cutigney de laquele iustice chascune partie se disoit estre en saisie et en possession. Item et pour cause et occasion dun estang que nous le dict abbes et li dict couuent hauons fait ou commancie a faire ou finage de Cutigney. Item et pour cause et occasion dou banc des uignes assizes ou finage Dahuit et generalment sur tous autres descors mehus et a mouoir entre nous les dits religieux et nous la dicte commune nous les dictes parties et noms que dessus hauons fait et par la teneur de ces lettres facons compromis en reuerent pare en Dieu Monseigneur Iehan Aubriot par la grace de Dieu et dou saint Sege de Rome euesque de Chalon comme en arbitre arbitratour ou amiauble compositour eslehu et nommey du commun assentement de nous les dictes parties auquel reuerent pare en Dieu nous les dictes parties es noms que dessus hauons donney et donnons par la tenour de ces lettres plain pouhoir de nous acorder et mectre a pais sur tous les dicts discors par droit par pais assentie ou par uoluntey ensit commil pourra meaux et que bon li semblera et durera li pouhoirs que nous donons au dict reverent pare en Dieu iusques a Pasques prochain uenanz et le rapport la pronunciation et declaration que lidict messire leuesque pronuncera et raportera sur les dits descors a une fois ou a plus dedanz le dict terme nous les dictes parties et chascun de nous es noms que dessus sumes tenuz promettre tenir, garder et acomplir de point en point senz iamais uenir en contre par nous ou par autre taisiblement ou en appert ne soffrir que autres y ueigne; et nous li dict Iehans Aubriot pour la grace de Dieu et du saint Sege de Rome euesque de Chalon qui autrefois, ensemble monseignour Guillaume de Musigney cheualier au temps quil uiuoit ensamble le dict abbey et les dicts procureurs du dict couuent et ensamble le mahour de Dyion et les procureurs de la dicte commune qui pour le temps estient et pour lesdictes parties acorder sur les dicts descors hauiens estey es lieux et sus les lieux de quoy et pour occasion des quelx li descors estient entre les dictes parties et hauiens fait mectre plusieurs soings en plusieurs lieux en lieu de bornes pour la declaration et debornement faire de la dicte iustice debanz mettre pais entre nos uoisins et especiaulement entre les dictes parties. Nous par la uertu dou pouhoir que nous est donez des dictes parties es noms que dessus et si comme dessus est dict sur les dicts descors hauons habuz plusieurs traitez de pais entre les dictes parties et pour lien de pais prononcons et rapportons en la meniere qui sansuet cest assauoir que sur les dicts descors les dictes parties seront a pais et a acort perpetuellement par tel que es lieux ou autrefois furent mis li dictes soings seront mises bornes depre qui seront la declaration et le debornement de la dicte iustice, cest assauoir que entre les uiles de Dyion et de Cutigney sus le bout dou fossey qui est sus le chemin de Dyion qui tant a Cheuigney sainct Sauveur et est pres dou rehussel qui descent de la fontaine dou bois Doissel et qui diuise le finage de Cutigney et de Cheuigney sera mise une borne et demore touz li dicts chemins par deuers Dyion et dois celu lieux en descendent dans le mes qui suit Guillemin de Cutigney ou quel lieu fut mis huns autres soins sera mise une borne ou lieu ou fut mis li soins ou dict mes dauers chiez le dict Guillemin et dois le dict mes en descendent au dessus dou bout de la haye qui descent sus le biez dessouz en troinchant tout le chemin li quelx chemins demore tous par deuers Dyion au dessus dou bout de la dicte haye ou fut mis huns soins sera mise une borne qui regardera iusques au chemin de sainct Appolome et demora touz iours li dictz chemins par deuers Dyion. Item entre les uiles de Dyion et Dahuit es lieux ou autre foiz furent mis soins pour la declaration et debornement faire de la dicte iustice seront mises bornes cest assauoir a la croix deuant la Malaidere Dahuit dessure la uille Dahuit par dessus Dyion sera mise une borne et dois en montant au dessus des uignes de la coste Dahuit en hun murgier qui est au dessus de la uigne Iehan le formaulier en regardant par deuers Aulte uile sera mise une borne ou dit murgier et dois la borne qui sera mise a la croix deuant la Malaidere Dahuit en descendent par deuers Suson entre la riviere de Suson et la couruee des dicts religieux sus le bout de la dicte couruee par deuers Suson sera mise une autre borne et dois celu lieu en descendent entre la riuiere de Suson en la combote qui est appellee la combe Pourriot sera mise une autre borne au chief de la dicte combe et demore toute la dicte combe par deuers Dyion et dois la dicte combe en montant a hun grant chemin qui tant de Dyion a Messigney sera mise ou dit grant chemin une borne en regardant contre le dessus dou finage de Roiffey par deuers Asneres et prononcons que es lieux dessus designez pour mettre les dictes bornes seront mises bones et grosses bornes de pierre et que es dicts lieux eles seront et tenront perpetuellement, prononcons encour et raportons pour lien de pais que dedanz les dictes bornes entant comme elles se estandent par deuers les dictes uiles Dahuit et de Cutigney lesdicts religieux pour lour et lour successeurs hauront perpetuellement toute iustice aulte et basse sur toutes menieres de genz soient des dictes uiles ou dessuers exceptey cels qui senz fraude demoreront en la uile de Dyion ou es uiles estanz en la banllue, cest assauoir a Lairey, a Crimolois, a Chenoues, a Marcenai, a Lonui, a Ouges, a Senecey, a Mirandes, a sainct Appolomey, a Suilley, a Roiffey, a Poilley, a Fontaines, a Pourbles et es granges de la nouhe de Bray et de Morueaux fort qui y demorient comme chief dostel ou comme marcenniers ou familiers et excepte celz de Dyion ou aucuns dicelz qui demorrient es dictes uiles et finages Dahuit et de Cutigney es demonies qui haurient es dicts lieux ou aucun dicelz et excepte auxi lour maignies, familiers et marcenniers demoranz en lour dicts demonies ou en aucun dicelz lesquels persones tant chiefs dostel comme marcenniers ou familiers pourront demorer tant conioinctement comme separement es dictes uiles et finages Dahuit et de Cutigney se demoines de cels de Dyion ou daucunes dicelz senz ceque les dicts religieux haient sur yceles persones aucun exercitement de iustice fors que de cas de basse iustice mas en tels persones la iustice en touz cas qui ne seront de basse iustice demorra perpetuellement a la uile de Dyion en cognoissance et en iugement ce excepte que es dictes uilles Dahuit et de Cutigney et dedanz les dictes bornes li maires et li escheuins ou lour commandemanz qui seront a Dyion pour le temps ne hauront point de prise de lour gens se ce nestoit quil les trouessient mesfacenz es dicts lieux en cas de present et qui ne fust cas de basse iustice mas se le dict mahour escheuins ou lour commandemanz les trouient mesfacenz es dicts lieux en cas de present et qui ne fust de basse iustice li dict mahour escheuins ou lour commandemanz pourrient pranre le mesfacent ou les mesfacenz et amener a Dyion pour faire raison et ce en la dicte prise facent aucuns debaz mouoir entre les genz des dicts religieux de sainct Estienne, le mahour escheuins de Dyion ou lour commandement sur ce que li dict religieux ou lour gens pourrient dire que li dicts prisonniers ne seroit pas des habitanz ou demourants de la dicte uile de Dyion ou des uiles de la banllue dessus dictes ou que li cas pour quoy il seroit pris ne appertenest pas a la iustice de Dyion quare ce estoit cas de basse iustice ou quel cas la uile de Dyion nay aucune iustice li dicts prisonniers pour le dict debat demorroit en la prison des dicts religieux au lieu ou il hauroit estey pris ou arrestez iusques a ce quil fust cognehuz et sehu au quel la iustice appartiendroit ou es dicts religieux ou a cels de Dyion la quel chouse sera sehue en la meniere contenue en larticle cy dessouz escripte. Item se il auenoit que aucuns des habitanz de la dicte uile de Dyion ou des uiles de la banllue de Dyion dessus dictes fust pris pour les dicts religieux ou pour lour commandement dedans les bornes par deuers les dictes uiles Dahuit et de Cutigney pour cas qui ne fust de basse iustice fust en fait present ou non present tantost comme li maires de Dyion ou ses commandemenz requerra le prisonier es dicts religieux ou a lour commandemant li dict religieux ou lour commandement seront tenuz en contenant et senz difficultey dou monstrer et exhiber au dit mahour ou a son commandement et se li dict prisoniers se aduouhoit estre des habitanz de la uile de Dyion ou delune des autres uiles dessus nommees de la banllue de Dyion li dicts religieux ou lour commandement seront tenuz de rendre le dict prisonier ensemble touz les biens au dict mahour ou a son commandement paiez les despans raisenaubles qui hauroient estey faiz raisenaublement en la prison des dicts religieux pour le dict prisonnier et pour telz qui laurient gardey et se li dicts prisonier se aduouhoit pour les dicts religieux ou pour autre que les dicts religieux et li dicts maires ou ses commandements pouhoit ou uoloit enformer sommerement et de plain et sens figure de iugement dedanz six iours apres ce que la prise dou dict prisonnier seroit uenue a sa cognoissance que li dict prisoniers fust des habitanz et si comme dessus de la uile de Dyion ou daucunes des uiles dessus nommees estanz en la banllue li dicts religieux ou lour commandemenz linformacion faite seront tenuz de rendre, bailler et deliurer le dict prisonier ensemble touz ses biens au dict mahour ou a son commandement senz nule difficultey ou empoichement mettre et ce pendent li dict religieux garderont le dict prisonier senz iayne senz translater de lieu en autre et senz autre uilenie faire fors tant soulement simple garde selon ce que li cas le requara et seil auenoit que li dict prisonier se liest en la court des dicts religieux par ny ou par cognoissence ou per autre menere de liens quel quil fust li dicts liens seroit de nule ualour amtois serient tenuz li dicts religieux de rendre le dit prisonier au dict mahour ou a son commandement si tost commil seroit monstre le dict prisonier estre lour iustizauble de la dicte uile de Dyion ou delune des dictes uiles de la banllue et se il auenoit pour aucune auanture que iai ne soit que li dit religieux ou lour gens es dictes uiles Dahuit et de Cutigney ou deans les bornes par deuers les dictes uiles aucuns des habitanz de Dyion de lour familiers ou marcenniers ou des dictes uiles de la banllue priessient senz cause cuident li dicts religieux amanderient au prisonier au regart des genz de monseigneur le duc; et auxi se aucuns des hommes ou habitanz des dicts religieux ou de lour dictes uiles Dahuit et de Cutigney en lour prison se auouhoit pour la dicte commune de Dyion il seroit renduz au mahour pour ledict auoul et ce dedanz six iours apres la dicte rendue li dicts religieux uolient enformer le mahour de Dyion le dit prison estre de lour dictes uiles Dahuit ou de Cutigney li dicts maires sera tenuz dou rendre pour faire raison paiez les despanz raisenaubles faiz pour le dict prisonier et pour ceulz qui larront gardey. Item demorront par deuers les dicts religieux li prisoniers des habitans des uiles es queles la commune de Dyion debatoit la aute iustice et debat hauoir ou cas quil seroit declarie la dicte uile de Dyion non hauoir la aulte iustice et de celz ne seront pas tenuz li dicts religieux de faire la rendue au dict mahour ne a la uile des prises qui se ferient apres la dicte declaration et est entenduz es articles des prises qui serient faites apres la dicte declaration Item dessuers les dictes bornes deuers Dyion en touz cas qui ne sont de basse iustice et sur toutes manieres de genz soient des uiles Dahuit de Cutigney ou dautres lieux li maires et la commune de Dyion hauront la iustice quant a la prise la cognoiscence dou cas et le iugement tant soulement et la basse iustice demourra a celz qui en hont usey anciennement saul que se aucuns des hommes des dicts religieux des dictes uiles Dahuit et de Cutigney hi estorent pris en fait non present et pour cas qui ne fust de basse iustice li dicts maires le rendroit selon lus et costume dou paiis et tous li demoranz de la iustice et toute la basse iustice hors des dictes bornes par deuers Hahuit et Cutigney tant comme li finages Dahuit et de Cutigney compragnent demore es dits religieux saul et reseruey au mahour escheuins et commune la iustice es dicts lieux en meniere et forme contenues es articles dessus dicts. Item sus le debat dou bant des uignes seanz ou estanz es finages Dahuit et de Cutigney tant apresent comme ou temps a auenir, prononcons et raportons par la meniere qui sansuet, cest assauoir que li maires de Dyion mectra le bant de uenoinges se il li plait sur les uignes estanz en la banllue de Dyion en la meniere quil hai acostumey a faire et son dict ban fera garder pour son commandement sus et par les habitanz ou demoranz en la uile de Dyion en toutes les uignes quil hont ou hauraient es finages Dahuit et de Cutigney et se li maires ou ses commandemenz trouoit aucun des habitanz de la uile de Dyion qui hahusient brisie ou brisessient son ban ou finage Dahuit ou de Cutigney li dicts maires ou ses commandemenz le pourrient getie hors de la uigne et luy gaigier pour paier la mande accoustumee et li abbe de sainct Estienne qui maintenant est et qui pour le temps sera ou ses commandements pouront mettre le ban des uenoinges en la uille Dahuit de Cutigney et es finages et faire garder sus ses hommes et sus tous autres exceptez les habitans de la uille de Dyion li quels habitans ou demourants dans la dicte uille de Dyion ne seront pas tenus de garder ne de tenir le ban mis par ledict abbey et pour ensuit huns chascun des dicts abbey et mahour fera garder le ban mis par luy a ses subgies et iustisaubles et non a autres. Item prononcons et ordenons que pour aucun droit que li maires escheuins et habitans de Dyion disoient hauoir ou fonz dou sege de lestang que lidict religieux hont faict ou commancie a faire li dicts religioux bailleront es dict mahour escheuins et habitans de Dyion leur maisenements et le mes que tenoit Perrenot li berbiers de Saux au temps qui uiuoit li quels maisonnemans et mes sont assis a Dyion en la rue noue selon la maison et le mes qui furent maistre Eude le motot dune part et le chemin commun qui est deuant la maison maistre Iehan dou pois ou lon dict chies les braiser dautre ensint comme li dis maisements et mes se portent et estandent dou lont dois la dicte rue noue iusque ses mes et maisons de bois qui sont des dicts religious et saillent en la rue dauers leglise de sainct Michie et les dicts maisenements et mes bailleront li dicts religious es dict mahour escheuins et habitanz frans de toute charge et pour mi ce li fons dou dict estang demore es dicts religious et iceux religioux parferont le dict estang par la meniere que commancie le hont en tel meniere toute uoyes quil ne porront aulsier la chaucie en meniere que laigue atoichoit ou passoit la borne qui sera mise arres dou chemin contre la chaucie et la uile de Cutigney et que li aigue dou dict estang ne puisse entrer ne occuper le dict chemin; encour prononcons et raportons que li dict religious pour ensint comme li chemins qui doys Cromay et dois la uile de sainct Appolomey descendent sus le dict estang, li dict religious deliueront a cels de Dyion chemin dou lont dou dict estan dou gros de uint et cint piez a main pour passer lour cherotes et bestes au lont dou dict estan pour descendre en la uile de Cutigney et a chemin qui uay uers le molin de Lamprey pour tel que ceulx de Dyion ne porront et ne deuront mener cherrotes cheuaulx ne autres bestes grosses ou menues par sus la chaucie dou dict estan et demore la iustice dou dict estan a lune partie et alautre ensint commil est deuisiez es articles dessus escriptz des uiles et finages Dahuit et de Cutigney; et la prononciation et acors dessus diz nous raportons et facons saul et retenu le consentement de monsignour le duc en tant comme aluy puet apartenir pour raison de iustice ou de souuerainetey et se aucune chouse ou ocultey hauoit es choses dessus dictes prononcies et raportees par nous, nous en retenons a nous la declaration iusques au terme dessus dict et nous li dictz abbes en nom de nous et par nous li dit Henry Aulemanz et Othes Daichey procureurs et en nom de procureurs des dictz religious dune part, et nous li dictz Iehans Frerouhoz maires de la dicte uile de Diion en nom de nous et par nous et nous li dessus dict Guillaumes Bourgeoise, Iehans Lambert, Iacoz li Uertuoux, Uillemoz Malechart et Iehans Symone procureurs et en nom de procureurs des escheuins et de la dicte commune de Diion dautre, la pronnociation et la cort dessus diz et toutes les chouses dessus prononcies et raportees dou dit monseigneur leuesque ensint et par la meniere que eles sont diuisies uolons emologons ratifions et approuons, et promectons nous li diz abbes en bone foy et nous li dit procureurs en nom de procureurs des diz religieux et dou couuent dou dit monastere et nous li diz maires de la uile de Diion et li dit procureurs en nom de procureurs des escheuins et de la commune de Diion pour nous et pour nos successours, par nos seremanz donez corporelement sur sains euangiles et souz lobligation de touz les biens temporels dou dit monastere et des biens de la dite commune le dit acort, la prononciation et raport dessus diz et toutes les chouses et singuleres dessus dites ensint et par la meniere que eles sont cy dessus diuisies et escriptes hauoir et tenir fermes et yceles garder et acomplir de point en point senz corrompre en aucune meniere et senz iamais uenir encontre par nous ou par autre taisiblement ou en appert ne soffrir ques autres hi ueigne, et a tenir garder et acomplir les chouses dessus dites nous les dites parties et chascune de nous es noms que dessus uolons estre controintes auxi comme de chouse adiugie par la court de Monseigneur le duc de Bourgogne, a la iuridiction de la quele court quant a ce nous li diz abbes et procureurs en nom de procureurs dou dit couuent submettons nous nos successeurs et les biens dou dit monastere et nous li dit maires et procureurs en nom de procureurs des diz escheuins et commune de Diion submettons tous nous, nos successeurs et les biens de la dicte commune. En tesmoignage des quelx chouses nous li diz euesques et nous les dictes parties es noms que dessus, hauons requis et obtenu le seaul de la dicte court estre mis en ces presentes lettres et es samblaubles doublees de mot a mot. Ceu est fait en la presence de Hugue Poissenot de Diyon clerc tabellion dou dit lieu pour monseigneur le duc de discrete persone, maistre Hayme de Dompre doyen de la chapelle monseigneur le duc de Diyon, de maistre Iehan Deschenon preuost de saint Iehan et de Clemant dit des champs de Saline, tesmoinz a ce appalez et requis lan et le iour dessus diz. Orig., G. 310. — Copie: Reg. G. 126, f° 12 r°. — Copie: Reg. G. 130, f° 26 r°. N° 65. 2 mars 1345/6. Quittance. Nouerint uniuersi quod ego Iohannes Laurenty de Lingonis curatus et de Huchone commissarius sustitutus a uenerabili uiro domino Gerardo de irbenco thesaurario eschoyarum sedis apostolice nuncio et commissario ad recuperandum sex milia florenorum auri de bonis pro memorie domini Hugonis de Pomarco quondam episcopi lingonensis auctoritate apostolica recepi et habui de debitis ipsius domini Hugonis pro ipsius iocundo aduentu a rectore parochialis ecclesie de Neulleyo triginta sex solidos turonensium, datum sub signo meo die II marcii, anno Domini millesimo CCC quadragesimo quinto. Iohannes. Orig., G. 183. N° 66. 10 mars 1345/6. Lettre de «Johannes dictus li richerez» qui, pour être réputé homme de l’abbaye, s’engage à payer annuellement une livre de cire. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quinto mense marcii scilicet decimo die ipsius mensis. Ego Iohannus dictus li richerez de Dyuione recoopertor notum facio uniuersis presentibus pariter et futuris ac eciam in ueritate publice confiteor et recognosco me esse hominem religiosorum uirorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis uidelicet anno quolibet quandiu ego ero homo dictorum religiosorum per dimidiam libram cere racione homagii. Quamquidem dimidiam libram dicte cere teneor ex pacto promitto per meum iuramentum ad sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et hereditagii presentium et futurorum quorumcumque reddere et soluere dictis religiosis uel eorum certo mandato anno quolibet semel decetero quandiu ero homo dictorum religiosorum in ipsorum religiosorum monasterio apud Dyuionem in crastina festi natiuitatis Domini et contra tenorem presentium per me uel per alium non uenire quomodolibet infuturum omne exceptione contraria in hoc facto cessante penitus et remota. Uolens me ad premissis obseruanciam compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presentia Hugonis Poisseneti clerici notarii apud Dyuionem pro dicto domino duce Burgondie Iohannis Perroti et Iohanneti Margnoti de Dyuione clericorum testium ad hoc uocatorum et rogatorum. Anno mense ac die quibus supra. Orig., G. 193. N° 67. 11 mars 1345/6. Reconnaissance de rente faite à «Johannes de campo roberto» chanoine et sacristain de l’abbaye de Saint-Etienne par «Guido dictus cournuez» d’Ahuy et par Mélina, sa femme. In nomine Domini amen, anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quinto undecima die mensis marcii nos Guido dictus cournuez de Aqueductu et Melina eius uxor scilicet ego Melina de laude consensu auctoritate dicti mariti mei, uniuersis notum facimus in ueritate quasi publice recognossimus confitemur et asserimus per iuramenta nostra quod nos efficaciter sumus obligati religioso uiro fratri Iohanni de Campo roberto canonico sacriste monasterii sancti Stephani dyuionense in duabus pintis olei nucum puri boni et mercabilis ad mensuram dyuionensem pertinentis sacristie dicti monasterii de annuo et perpetuo redditu que dicto sacriste a nobis annuatim soluende sunt et suis successoribus dictam sacristiam tenentibus ad festum Annunciationis dominice et que due pinte olei reddituales accesse et assignate sunt super omnia bona nostra generaliter. Et quia uolumus bonam fidem agnoscere et dictam assignationem meliorare dictas duas pintas olei reddituales prefato sacriste et suis successoribus dictam sacristiam tenentibus assedimus et assignamus specialiter super quamdam domum nostram sitam apud Aqueductum iuxta domum heredum Roberti au cournu hinc et iuxta domum Andrieti Fuezausse inde et generaliter super omnia alia bona nostra; uolentes et concedentes quod si continget, quod absit, in predicta solutione dicti olei redditus nos defficere infuturum dictus sacristria et sui successores tenentes dictam sacristiam ad dictam domum nostram et alia bona nostra pro quolibet deffectu recurrat seu recurrant recurrere possint et debeant fructus et exitus ex eisdem nos totaliter faciendo quousque de dicto toto deffectu sibi fuerit ad plenum satisfactum. Et est sciendum et per pactum inter nos et dictum sacristam deductum extitit concordatum quod domum predictam in dictis assessione et assignatione contentam et uendere seu alienare non poterimus nec debebimus nisi de uoluntate licencia ac beneplacito dicti sacriste aut successorum suorum dictam sacristiam tenentum. Promictentes pro nobis et nostris heredibus auctoritate qua supra per iuramenta nostra data propter hoc ad sancta Dei euangelia et sub expressa obligatione omnium singulorum bonorum nostrorum quorumcunque predicta omnia et singula firmiter tenere facere et adumplere et non contra uenire quoquomodo tacite uel apperte. Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, Peroneti Mousceron maioris de Aqueductu et Iacobi le uillerandet loci testium ad hoc uocatorum et rogatorum, anno die et mense predictis. Orig., G. 314. N° 68. 16 mars 1345/6. Lettres de sauvegarde données par le bailli de Dijon à Renaud abbé, aux religieux et aux sujets de Saint-Etienne. Nous Guillaume de Recey cheualier pour le duc de Bourgogne bailly du diionnois facons scauoir a tous que a la requeste et au peril de religieuse personne frere Regnault humble abbe dou monastere de saint Estienne de Diion hauons fait ordeney et establi facons et deuons et establissons Perrin Lambert de Cutigney pourteour de ces lettres sergent monsieur le duc et le nostre general et especiaul en tout notre dit baillaige du diiennais es ressors es appertenances dyceli entant comme il sestant decay Saone et delay, auquel Perrin nostre sergent nous auons done et donons par ces lettres puissante auctorite et commandement especiaul de sergenter, pranre, saisir, arrester, gaigier, aiourner, aduouher, desauouher cours et recreances des hommes et femmes monsieur le duc et de lours biens et chastels quelque part qu’ils soient pris, retenus ou arrestes, demander et de faire et exercer tout autre office que bons et leaulz sergent puet et doit faire, et nest pas nostre intention que de choses que il prenne saisise ou arreste il face rendue ne recreance se nest par uertu de mandement doney de nous ou de nostre leutenant ou dou consentement de partie; et commandons atoy Perrin nostre sergent dessus nommey et commettons par la tenour de ces lettres que tu le dit abbey ensemble le priour et couuent dou dit monastere lours hommes et femmes, familiers lour commandement et lours maignies lesquels ensemble tous lours biens par iuste et certaine cause nous auons pris, mis et retenu, prenons mettons et retenons en la sauue e especiaul garde de monsieur le duc et nostre a la conseruation de lours droits tant seulement tu gardeyes maintegnes et deffandes enuers tous et contre tous en lours iustes saisines et possessions, droiz, usages libertes et franchises es quels tu les trouueres estre et hauoir estey par eux et lours predecessours desquels il hont cause dancienetey de tors, de force, de oppression, de uiolence, de force, darmes, de puissance, de lais, de iniures manifeste et de toutes autres noualetez indehues droit facent pour monsieur le duc et pour sagent... Et la dicte sauue garde signiffie et publie competemmant es lieux et es personnes des quels tu seras requis de par les religieux en commendant depar monsieur le duc et depar nous que sur quanque il se peheut necessaire enuers le dit monsieur le duc et dicts religieux a lours hommes et femmes a lour commandement ne a lour maignie il ne meffacent facent ou procurent meffaire en corps ne en biens au preiudice de nostre dicte sauue garde; et iceulz religieux fay bien et dehuemant paier de touz lours debz clers et cognehus tant en lettres comme deffors ou soffisamment prouez par deuant iuge competant les iustices des leux soffisammant requises, et en cas que aucuns se opposera a saisine contraire des chouses des quels li dit religieux se diront estre saisiz et que aucun debtours uoudra monstrer paie ou dire cause pour quoy il ne daye estre contrainz la chouse don sera li debaz premeremant prise et mise en la main de monsieur le duc comme souueraine et auxi la dicte main monsieur le duc premeremant garnie des biens dou dit debtour iusque alaualour dou debte cognehu ou contenu en lettres quant au fait de la dicte apposicion; aiourne les parties et quant es dictes debtes le dit debtour ou les debtans pour deuant nous ou nostre leutenant a iour et a lou commpetanz pour aler auant sur le fait de la dicte opposicion et pour dire et proposer la dicte cause et monstrer la dicte paie, et en outre respondre es dy religieux sur ces chouses et toutes autres que demander lour uoudront coniointemant ou diuisement pour tant que raison sera et tout ce que fait haurez des chouses dessus dictes nous... par ces lettres de ce faire et des chouses à ce appertenantes nous te donons pouoir et commandement especiaul, mandons et commandons à tous les suiects de monsieur le duc requerans tous autres que en facent les chouses dessus dictes et les appertenances les obeissent a toy et te donnent confort et aide se mestier en hauras et tu les en requiers et nest pas nostre entantion que par ce tu te entremettes de chouses qui requiere cognissance de cause. Donne a Diion le mercredi deuant Pasques flories, lan mil trois cenz quarante et cinq. Signe mande et selle a simple queue de parchemin. Orig., G. 122. — Copie: Reg. G. 133, f° 193. N° 69. 29 avril 1346. Echange de terres entre l’abbaye et «Hugo li moutenoz». In nomine Domini amen, anno incarnacionis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto uicesima nona die mensis aprilis, ego Hugo li moutenoz... notum facio uniuersis et ego facio permutacionem perpetuam et excambium perpetuum cum religiosis uiris dominis et abbate et conuentu monasterii sancti Stephani dyuionensis in hunc modum uidelicet... religiosi mihi et meis tradiderunt et deliberauerunt in hereditatem perpetuam ius quod ipsi religiosi habebant in prato quod dicitur prey bergent situm apud Cutigneyum scilicet... percientem mecum trauerso, item unam peciam terre continentem circa quinque quarteria retro mansum meum sitam iuxta terram Perrini Felemos hinc et qua predicta mihi et meis... contra omnes. Ego sponte scienter et prouide titulo permutacionis perpetue trado delibere in hereditatem perpetuam atque quicto pro me et meis eisdem religiosis pro se et... ius quod habeo habere possum et debeo in prato dicto dou ueney sito in finagio de Cheuigneyo scilicet circa duas secturas cum dimidia prati et pertitum illud ius... pratum meum de la fontayne continens tria quarteria uel circa item dictas les chanonees plurium peciarum terrarum mearum quas habeo supra stagnum dictorum... dictus stagnus deuastauit et continent dicte chanonee circa unum iornale; de quibus rebus me deuestio dictos religiosos et suos successores inuestio... et teneor ex pacto et promitto pro me et per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia corporaliter data et sub obligacione omnium bonorum meorum... eisdem religiosis et successoribus suis contra omnes perpetuo et firmiter garantire deffendere et in pace tenere meis propriis missionibus et expensis et contra... tacite uel apperte, omne exceptione contraria in hoc facto cessante et remota. Uolens me compelli, etc. In quorum testimonium, etc., clerici notarii dyuionensis Uieneti Roussot de Fouchangiis et Perrini Lamberti de Cutigneyo testium ad hoc uocatorum anno et die predictis. Orig., G. 332. N° 70. 3 mai 1346. Echange de terres entre Iohannes fils de Uienetus Rotarii de Varanges et l’abbaye de Saint-Etienne. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto tercia die mensis maii, ego Iohannes quondam filius Uieneti Rotarii de Uerrangiis notum facio uniuersis quod ego feci et facio permutationem perpetuam et excambium perpetuum cum religiosis uiris abbate et conuentu sancti Stephani dyuionensis in hunc modum, uidelicet quod pro eo quod dicti religiosi michi et meis tradunt et quictant perpetuo quandam suam peciam terre continentem circa duo iornalia terre sita in finagio de Uerrangiis in loco dicto en la fin darrieis chies le rouhier iuxta terram Perroneti Mugnerii hinc et est contorium inde; de qua terra me teneo plenarie pro pagato quare ego titulo permutationis perpetue trado delibero et perpetuo quicto pro me et meis eisdem religiosis pro se et successoribus suis unam petiam terre continentem circa unum iornale sitam in dicto finagio de Uerrangiis retro bergeriam seu bordam dictorum religiosorum de nouo constructam iuxta terram eorumdem religiosorum hinc et est contorium inde. Item dimidiam secturam prati sitam in dicto finagio uidelicet in prato dicto salemon et partitur cum dictis religiosis de quibus terra et prato ultimo confinatis me deuestio dictos religiosos et successores suos inuestio tenore presentium corporaliter de eisdem. Promittens pro me et meis per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia corporaliter datum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum quorumcumque dictam peciam terre ultimo confinatam cum prato predicto dictis religiosis et successoribus suis contra omnes perpetuo garantire quicte et libere salua decima ratione dicte terre debita deffendere et in pace tenere meis propriis missionibus et expensis et contra tenorem presentium de cetero non uenire tacite uel apperte; omni exceptione contraria in hoc facto cessante et remota; uolens me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis Iohannis de Acceyo et Othenini de Tardo clericorum testium ad hoc uocatorum, anno et die predictis. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 401. — Copie: Reg. G. 133, f° 220 v°. N° 71. 17 mai 1346. Commission de l’évêque de Langres au tabellion de la Cour du dit évêché de faire faire une enquête à Gemeaux touchant la pension due au couvent de Saint-Etienne de Dijon à cause du droit de patronage. Guillelmus permissione diuina lingonensis episcopus dilecto nobis in Christo Stephano de Lingonis tabellione curie nostre lingonensis salutem in Domino, religiosi uiri et honesti prior et conuentus abbassie sancti Stephani dyuionensis nobis comquerendo monstrarunt quod cum ipsi longis iamdiu temporibus elapsis consueuerunt certa legitimaque de causa super fructibus et redditibus ecclesie de Gemellis quolibet anno sexdecim libras turonensium percipere sub nomine pensionis quam quidem sommam propter curati absenciam deputatus ab ipso in eadem eisdem soluere recuset sibi tenore presencium committimus et mandamus quatenus ad locum predictum personaliter accedas et super hoc informacionem prout in talibus decet facias uidelicet si supra dicti religiosi prefatam sommam ut prefertur et prout asserunt recipere consueuerunt et quod ex inde inuenies nobis oraculo uiue uocis reportare procures ut super premissis ualeamus prouidere de remedio opportuno... enim ad hoc tibi comittimus uices nostras mandamus omnibus subdictis nostris non subdictos rogantes ut super informatione predicta facienda tibi tamquam nobis obediant precant et intercedant. Datum Diuione die mercurii post octabas festi beati Nicholaii estiualis, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto. Orig., G. 214. N° 72. 20 mai 1346. Commission de l’évêque de Langres pour contraindre le curé de Gemeaux au paiement de 16 livres de pension dues à l’abbaye de Saint-Etienne. Guillelmus permissione diuina lingonensis episcopus dilecto nobis in Christo curato de Thilicastro nostre lingonensis dyocesis salutem in Domino, uiri boni et discreti prior et conuentus abbatie sancti Stephani dyuionensis nobis comquesti fuerunt quod cum curatus parochialis ecclesie de Gemellis teneatur eisdem in sexdecim libras turonensium racione cuiusdem annue pensionis et pro anno nuper preterito ut nobis asseruerunt quam ab antiquo in prefata ecclesia certis terminis et certatam recipere consueuerunt quamquidem sommam propter absenciam curati agentis in remotis deputatus ab eodem curato in eadem ecclesia de Gemellis eisdem religiosis soluere... propter quod duplicauerunt nobis ut super hoc prouideremus de remedio opportuno. Nos uero qui in talibus prouidere tenemur ignorantes ita esse sicut prefati religiosi nobis asseruerunt dilectum nostrum Stephanum de Lingonis clericum et curie nostre lingonensis tabellionem commissarium super hoc per nos deputatum ad dictam ecclesiam de Gemellis desernauimus se super premissis diligenter informaturum prout in talibus est fieri consuetum. Quicquid diligenter informatione super hoc facta sciuit et reperit per fidedignos ut nobis retulit dictum curatum teneri dictis religiosis in prefatam formam ut premittitur et esse in eorum possessione et per tale et tantum tempus quod hominis memoria non existat in contrarium. Quod circa auctoritate nostra et presencium tenore uobis curato prelibato committimus et mandamus quatinus ad predictum locum de Gemellis seu ad alia loca in quibus expedierit personaliter accedatis fructus et redditus ipsius ecclesie presentes si extant in... dicti debiti uel facturos usque ad predictam sommam in dictorum religiosorum solucionem executetis mandantes omnibus subdictis nostris non subdictos rogantes ut uobis in predicta executione faciente uobis pereant cum effectu. Datum Dyuione uicesima die mensis maii anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto. Orig., G. 214. N° 73. Mai 1346. Reconnaissance de rente faite par «Iohannes dictus li mairotet» de Dijon sur deux maisons et une terre situées à Corcelles et de cens sur une maison située au même lieu. In nomine Domini amen, anno incarnacionis eiusdem millesimo quadragesimo sexto mense may, ego Iohannes dictus li mairotez de Dyuione clericus notum facio uniuersis et ueritate publice confiteor et assero quod duo mansi quos teneo et possideo in uilla de Corcellis in malis uallibus quorum unus nominatur mansus de uinea in quo borda mea situata est et alter nominatur mansus qui fuit beroin sunt et mouent de causa religiosorum sancti Stephani dyuionensis, teneorque ipsis religiosis pro quolibet manso dictorum duorum mansorum quolibet anno in crastino festi natiuitatis Domini in uno sextario uini reddituale item pro una pecia terre sita in finagio de Corcellis et nominatur campus des boisseaulx quam terram teneo et possideo teneor dictis religiosis quolibet anno quo dicta terra imbladata erit in uno boissello bladi talis qualis in dicta terra crescet. Confiteor eciam recognosco quod dicti religiosi michi in presenti tradiderunt et deliberauerunt unum paruum mansum situm apud Corcellis iuxta predictum mansum de uinea et mansum qui fuit au Grouhait pro octo denariis censualibus quos redditus uini et bladi una cum dictis octo denariis censualibus, teneor ex pacto et promitto pro me et meis heredibus et pro tenentibus in futurum dictos mansos cum terra predicta quos ad hoc specialiter obligo per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia datum et sub speciali et expressa obligacione rerum predictarum reddere soluere et deliberare quolibet anno decetero perpetuo dictis religiosis et successoribus suis aut mandato suo in crastino festi natiuitatis Domini et cum dampnis et interesse omnibus inde habitis et incursis et contra tenorem presencium de cetero non uenire tacite uel apperte, omne exceptione contraria in hoc facto cessante et remota. Uolens me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis domini Bertrandi curati de Cancellis presbiteri et Iohannis de Acceyo clerici testium ad hoc uocatorum, anno et mense predictis. Orig., G. 332. N° 74. Mai 1346. Expédition délivrée par l’officialité de l’archidiacre de Beaune du testament de «Guyotus de Premellis» qui donne annuellement au prieur de Palleau un boisseau de froment. Uniuersis presentes litteras inspecturis, nos officialis curie domini archidiaconi belnensis notum facimus quod sicut per relacionem domini Guillelmi de Aquiano presbiteri iurati nostri dicte curie notarii nobis constat in litteris uero sigillo curie domini ducis Burgondie sigillatis confectis super testamento ultima uoluntate defuncti Guyoneti Guyoti de Premellis absque aliqua suspicione infrascripte clausule ueraciter continentis, que clausule incipiunt in uicesima linea dictarum litterarum dicti testamenti quarum clausularum tenor talis est: «Item do et lego prioratui de Paluello cabilonensis diocesis ordinis sancti Benedicti unum boissellum ad cumulum boni frumenti annui et perpetui redditus anno quolibet semel in anno priori uel mandato prioris dicti prioratus reddendum et soluendum. Quem dicto prioratui assedeo et assigno super unam peciam terre sitam in finagio de Premellis loco dicto es arbeux iuxta terram dicti prioratus et terram Odeti le renoy quam meam peciam terre dicto prioratui obligo penitus et expresse pro dicto boissello frumenti annuatim, uolens quod si deficeretur a soluendo prior predictus uel eius procurator seu mandatum ad dictam peciam terre recurere ualeat pleno iure fructus que eius tanquam ligii hereditagii dicti prioratus leuare percipere et habere et fundum alii tradere uel possidere pro dicto boissello anuatim. Et uolo quod heredes mei quos ad hoc obligo dictum fundum quictum et liberum ab omni alia seruitute pro solita decima ab omnibus et contra omnes dicto prioratui garantiant et deffendant. In cuius rei testimonium ad preces dicti prioris nobis oblatas per dictum iuratum nostrum magnum sigillum curie prefati domini archidiaconi belnensis presentibus duximus litteris apponendum. Ego uero predictus dicte curie domini archidiaconi belnensis notarius et iuratus tenui uidi et de uerbo ad uerbum ueraciter legi predictas litteras dicti testamenti et suprascriptas clausulas pro dicto priore in illo predicto testamento ueraciter expressas et scriptas fideliter notaui presentibus Stephano dicto maitre boton de Nuceyo clerico coadiutore Odoti de Nuceyo clerici notarii Nuciati pro domino duce et Guillemo de Prenay morante Nuciati mense maii, anno Domini CCC quadragesimo sexto. G. de Aquiano. Ita est. Orig., G. 377. N° 75. Mai 1346. Cession faite par «Iohannes li puez» de Varanges écuyer à «Iohannes de Breteneria» et Hugo Poisseneti de 48 émines de blé à prendre sur le moulin et terres de Varanges et ce en paiement de 40 livres qu’il leur devait. In nomine Domini amen, anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto mense maii. Ego Iohanes dictus li puez de Uerrangiis scutiffer notum facio uniuersis quod cum ego teneor magistro Iohanni de Breteneria et Hugoni Poisseneti de Dyuione clericis in quadraginta libras turonensium paruorum uno grosso turonense argentario pro quindecim denarios computato pro computo facto et habito inter me et dictos magistrum Iohanem et Hugonem super omnibus et singulis in quibus ego predictis magistro Iohani et Hugoni pro facto deffuncti Iohannis Rateti tenebor tam in litteris quam extra ego in solutionem ac quictationem predictarum quadraginta librarum trado cedo et concedo predictis magistro Iohanni et Hugoni scilicet dicto magistro Iohani pro tercia parte et dicto Hugoni pro duabus partibus quadraginta octo eminas bladi scilicet uiginti quatuor eminas frumenti duodecim eminas ordii et duodecim eminas auene sequuntur decimarum bladorum finagii de Uerrangiis in quibus Dominicus dictus guerrenna de Uerrangiis et Iohanes frater suus michi tenetur pro admodiatione cuiusdam molendini et plurium terrarum sitarum in finagio de Uerrangiis quibus eisdem fratribus ad certos annos ad firmam tradidi, item trado et concedo predictis magistro Iohanni et Hugoni ex causa qua supra exnunc scilicet usque ad quatuor annos quatuor perceptiones factuum continentes tonsuram quiusdam pecie prati continentis quatuor secturas site in finagio de Ianleyo ante molendinum de la laiche iuxta pratum Stephaneti de Ianleyo et la nohe de la droillote cum omni iure quod habeo in debito dicti quatuor bladi et erga dictos fratres debitum et nomine debiti eiusdem et est actum mediantibus premissis quod omnes littere predicte usque ad finem solutionis dicte bladi quatuor et usque ad finem dictorum quatuor annorum in suo ualore permanebunt et uirtute qua quatuor bladi soluta quod annis predictis preteritis dicte littere mihi reddentur promissionibus confectionis earumdem huiusmodi ante traditionem cessionem et concessionem ac omnia premissa teneor et promitto per meum iuramentum datum ad sancta Dei euangelia et sub obligatione omnium bonorum meorum tenere et inuiolabiliter obsueruare et non contrauenire. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Iohanis Cultilerii coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis, Stephaneti Borelleni de Uerrangiis et Moriseti Areton de Marcegneyo testium ad hoc uocatorum, anno et mense predictis. Orig., G. 401. N° 76. Mai 1346. Acquisition faite pour l’abbaye de Saint-Etienne d’un meix et d’une borde à Quetigny. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto mense maii, nos Iulieta relicta Perrini Chappey de Cutigneyo et Aubricus eius filius pro nobis et nomine Iohannete sororis mei dicti Aubrici filia mei primo dicte Iuliete et quondam dicti Perrini pro qua manucapimus et nos fortes facimus quo ad hoc sub bonorum omnium obligatione, notum facimus uniuersis quod nos sponte scienter et prouide tradimus deliberamus in hereditatem perpetuam atque quictamus pro nobis et nostris religiosis uiris dominis abbati et conuentui monasterii sancti Stephani dyuionensis dominis nostris temporalibus pro se et successoribus suis et unam bordam cum manso et pertinenciis sitam apud Cutigneyum iuxta domum et mansum Iacobi Grillart de Cutigneyo hinc et iuxta mansum heredum Perrini Chappey inde. Et hanc traditionem facimus pro octo libris turonensium nobis a dictis abbate et conuentu traditis et persolutis in pecunia numerata et pro tribus peciis terre arabili quarum due site sunt in finagio de Cheuigneyo sancti Saluatoris, prima que continet circa sex iornalia iuxta terram heredum Guidonis le tardinet et terram heredum Moingeti et Perrini Chappey, secunda que continet dimidium iornale iuxta terram heredum Perrini Cournote de Cheuigneyo et terram heredum Perrini Chappey, tertia uero sita est in finagio de Cutigneyo in loco dicto en uermanney iuxta terram Perroneti dou pasquier et terram Iohannis le bouheret et continet dimidium iornale que terre quicte sunt et libere pro sua recta decima et quas terras unacum dictis octo libris dicti religiosi nobis et nostris tradiderunt et perpetuo quittauerunt in recompensatione et remuneratione borde mansi et pertinenciarum predictarum quare de borda manso et pertinenciis predictis dictos religiosos et successores suos uos deuestiendo inuestimus tenore presencium corporaliter de eisdem. Promittens pro nobis et nostris et quo supra nomine per iuramenta nostra propter hoc ad sancta Dei euangelia corporaliter data et sub obligatione omnium bonorum nostrorum presentium et futurorum quorumcumque bordam mansum et pertinencias predictas dictis religiosis et suis contra omnes perpetuo garantire et deffendere pacifice nostris propriis missionibus et expensis et contra tenorem presentium de cetero non uenire tacite uel apperte, omni exceptione contraria in hoc facto cessante remota uolens nos compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis mayori Richardi de Corcellis clerici iuris periti et Iohaneti Maignoti de Dyuione clerici testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno et mense predictis. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda. Orig., G. 381. — Copie: Reg. G. 133, f° 224 v°. N° 77. 1er juin 1346. VENTE. — «Perroneta relicta Ioannis Uoclier de sancto Apolinari et Ioanneta eius filia» vendent à l’abbaye de Saint-Etienne une pièce de terre contenant «unum quarterium situm in finagio de sancto Apolinari iuxta nemus dictorum religiosorum uocatum nemus de preire ex una parte et iuxta terram Ioannis Felemos de Cutigneyo ex altera» pour le prix de treize sous de tournois qu’ils reconnaissent leur avoir été payés. «Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii Dyuionis, Ioanneti Maignoti de Dyuione et Ioannis de Cuteyo Dyuioni commorantium clericorum testium,» etc. ?? Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 387. — Copie: Reg. G. 133, f° 176 r°. N° 78. 19 juillet 1346. Règlement de créance pour la dîme entre l’abbaye de Saint-Etienne et l’ordre du Temple. Pro abbate sancti Stephani dyuionensis pro redditu perpetuo in quo se obligauit templo per litteras sub sigillo ducis Burgundie datas mense iunii CCC III quas debet habere magister Iohanes de Milliaco uiginti libratas terre recuperandas super ipsum quolibet anno cum arragiis a data litterarum citra aut super Odonem de Argilleyo dominum de Alto uillari fideiussorem dicti abbatis prout constat per dictas litteras prout hoc totum continetur in debitis templi istius belliuie de ordinatione et precepto dominorum uidelicet domini episcopi laudunensis domini de Ossemont et Petri de Essartis oretenus facto XIIII die iulii M CCC XLVI dicentium quod de uoluntate regis nichil amplius debet repeti de debitis pro facto templi nichil decetero de dicto redditu nec arragiis repetatur, habebat eciam dictus abbas siue gentes dicte abbatie plures litteras regales facientes ad propositum et eorum acquictationem que retente fuerunt in camera cum litteris bailliuiarum stantibus de termino Ascencionis CCCXLVI die eciam XVII iulii M CCC XLVI preceperunt domini uidelicet dominus episcopus laudunensis dominus de Tillio magistri Iohannes Iustis Milo de Frigni curia Iohannes de Hostamesuillo, R. Chauuelli et P. de Essartis quod per ordinationem per regem modernum iamdiu est factam de huiusmodi debitis templi, de debitis iudeorum, necnon et de debitis guerrarum flandriatarum de toto tempore preterito nichil amplius de cetero repetatur. In debitis belliuiae senonensis de anno M CCC XII sic continetur sicut suprascriptum est et fuit. Collatio facta in camera compotorum XIX die iulii CCC XLVI per me J. Clabart et me Iohannem de Acheriis. Orig., G. 252. N° 79. 20 juillet 1346. Permission donnée par le pape Clément VI à l’évêque de Langres de produire son droit de procuration en visitant les églises et monastères du diocèse. Hoc est transcriptum quarumdam litterarum sigillo uenerabili et religiosi uiri fratris Hugonis de Fonteromano prioris prioratus sanctorum Geminorum lingonensis diocesis executoris super gracia reuerendo patre in Christo domino Guillermo dicti gracia episcopo lingonense a sede apostolica concessa in sirico et cera uiridi sigillatorum formam cuiusdam processus ipsius executoris continentur quare tenor talis est et sequitur per hunc modum. Uenerabilibus et religiosis ac discretis uiris uniuersis et singulis abbatibus prioribus et decanis prepositis, archipresbiteris, ecclesiarum rectoribus, capitulis, collegiis et conuentibus, ceterisque personis ecclesiasticis, secularibus et regularibus, exemptis et non exemptis in ciuitate et diocesis lingonensis constitutis ac aliis quibusque quos presens negocium tangit uel tangere poterit quomodolibet infuturum. Frater Hugo de Fonteromano humilis prior sanctorum Geminorum lingonensis diocesis executor ad infrascripta unacum subscriptis collegis nostris sub dignitatis nomine et certa forma a sede apostolica et per ipsius sedis litteras specialiter deputatus salutem in Domino et mandatis nostris primo uernis apostolicis firmiter obedire, litteras sanctissimum fatris et domini nostri domini Clementis diuina prouidencia pape sexti unam uidelicet grossam et alteram executoriam uera ipsius bulla plumbea scilicet grossam cum filis de serico rubei croceique coloris et executoriam cum coedula canapis more solito curie romane bullatas nobis nomine et pro parte uenerendi in Christo patris ac domini domini Guillermi Dei gracia episcopi lingonensis canonica notario publico et testibus infrascriptis presentatas, nos cum ea qua dicuit reuerencia noueritis recepisse quarum litterarum uidelicet grosse tenor dinoscitur esse talis: Clemens episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri Guillermo episcopo lingonense salutem et apostolicam benedictionem deuocionis tue probata sinceritas quam ad nos et apostolicam sedem habere dignosceris promerentur ut personam tuam sinceris affectibus prosequentes peticionibus tuis quantum cum Deo possumus fauorabiliter animamus. Hinc est quod nos tuis deuotis supplicationibus inclinati ut ecclesias et monasteria ac loca ecclesiastica eorumque personas tuarum ciuitatis et diocesis lingonensis exempta et non exempta in quibus tibi uisitationis officium de iure uel consuetudine competit possis per aliquam uel aliquas personam seu personas ydoneas quam uel quas ad id duxeris deputandam seu eciam deputandas semel dumtaxat uisitare necnon uisitationis officium in diuersis ecclesiis et monasteriis... die prout decenter et honeste fieri poterit nichil tamen ommittendo de hiis que per personas ipsas debent fieri circa huiusmodi officium exercere... uisitationis huiusmodi tibi debitas ab eisdem ecclesiis monasteriis locis et personis taliter uisitatis secundum morem antiquitus... in pecunia numerata recipere moderatas. Non obstantibus quibuscumque constitucionibus a felicis recordacionis... benedicto Christo et quibuslibet aliis romanis pontificibus predecessoribus nostris in contrarium editis seu priuilegiis... generalibus uel specialibus de quibus quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerbum in nostris litteris oporteat fieri mentis... uel totaliter non inserta effectus huiusmodi gracie impediri ualeat quomodolibet uel differi fraternitati tue... omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis... omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinione quarta nona.... Littera uero executoria predicta sic incipit: Clemens episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati monasterio... Geminorum ac decano ecclesie sancti Mathuti de Barro super Albam lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem... probata sinceritas quam ad nos et apostolicam sedem habere dinoscitur promerentur ut personam suam sinceris affectibus... cum Deo possimus fauorabiliter animamus et tum et sic finit. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus... nostrum per nos uel aliud seu alios faciatis auctoritate nostra personam seu personas quam uel quas idem episcopus ad predictum uisitationis officium... ut permittitur deputandam uel deputandas ad illud admitti dictoque episcopo uel procuratori suo pro eo procuraciones predictas iuxta huiusmodi concessionis nostre tenorem semel dumtaxat integraliter exhiberi. Non obstantibus omnibus superdictis aut si aliquibus communiter uel diuisim a sede predicta sic indultum quod interdici suspendi uel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione proposita compescendo. Datum Auinione quarta nona aprilis pontificatus nostri anno quarto. Post quarum litterarum prononciationem et receptionem firmius nomine et pro parte dicti domini episcopi Lingonis cum instancia requisiti ut ad executionem earumdem procedere curaremus. Nos igitur prior sanctorum Geminorum executor prefatus uolentes mandatum apostolicum supradictum nobis in hac parte directum reuerenter exequi ut tenemur uos omnes et singulos abbates... nos prepositos archipresbiteros ecclesiarum rectores capitula collegia et conuentus ac alias personas ecclesiasticas seculares et regulares exemptas et non exemptas cuiuscumque dignitatis ordinis uel condicionis existant in eisdem ciuitate et diocesis lingonensis constitutis in quibus et locis nostris exemptis et non exemptis eidem domino episcopo uisitationis officium de iure uel consuetudine competit primo secundo tercio et peremptorie auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte requirimus et monemus singulariter et diusim ac nichilominus nobis et nostrum singulis in uirtute sancte obediencie et sub excommunicationis pena discrete precipiendo mandamus quatinus personam seu personas quam uel quas idem dictus episcopus ad predictum uisitationis officium... ut premittitur deputandam uel deputandas semel dumtaxat liberaliter et absque contradicione qualibet admittatis. Necnon uisitationis officium in diuersis ecclesiis monasteriis una die prout decenter et honeste fieri poterit nichil tamen ommittendo de hiisque per personas ipsas debent fieri circa huiusmodi officium exercere permittatis dictoque domino episcopo uel procuratori suo eius nomine et pro ipso de procurationibus sibi ratione uisitationis predicte debitis a nobis ecclesiis monasteriis... et totis nostris predictis taliter uisitantis secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter obseruatum infra quindecim dies a die qua nos ecclesias monasteria et loca nostra huiusmodi fueritis taliter uisitati continue numerandos quorum quinque pro primo, quinque pro secundo et reliquos quinque pro tercio et peremptorio competentique termino ac monicione canonica nobis et nostrum singulis assignamus respondere in pecunia numerata semel dumtaxat sine difficultate qualibet et eisdem procuraciones eidem domino episcopo uel dicto procuratori suo exhibere integraliter procuratis et etiam studeatis iuxta predictarum apostolicarum continenciam litterarum. Quod si forsam mandatis nostris huiusmodi immo uernis apostolicis contempseritis contumaciter obedire in nos omnes et singulos supradictos ac contradictores quolibet et rebelles dictumque dominum episcopum uel personam siue personas quas ab id ut predicitur duxerit deputandas aut procuratorem suum predictum impedientes quomodolibet impremissis seu impedientibus aut eorum alterum dantes auxilium consilium uel fauorem publice uel occulte exnunc prout extunc singulariter in singulas excommunicacionis in capitula uero collegia et conuentus ecclesiarum et monasteriorum predictorum suspensionis et in ecclesias ac monasteria predicta interdicti in hiis scriptis sentencias promulgamus. Scituri quod alias contra huiusmodi sentencias sustinentes et eorum quemlibet grauius procedemus iustitia mediante. Absolitione omnium et singulorum qui prefatas nostras sententias aut earum aliquam incurrerint nobis uel superiori nostro tantummodo reseruata. Prefatas quoque litteras apostolicas et hunc nostrum processum penes dictum dominum episcopum uel eius procuratores omnino uolumus remanere et non per nos aut quemuis alium contra ipsius dominum episcopum aut eius procuratorem uoluntatem quomodolibet detineri. Contrarium uere facientes prefatis sentenciis per nos lattis ipso facto canonica monicione premissa uolumus decernimus subiacere, uolumus autem et mandamus uobis si fecieritis copiam fieri de premissis nostris tamen sumptibus et expensis. Per hunc autem processum nostrum uolumus nec intendimus in aliquo preiudicare collegis quominus ipsi uel corporaliter possint seu possit seruato tamen hoc nostro processu in huiusmodi negocio procedere quociens eis et eorum cuilibet uidebitur expedire. Ceterum cum ulteriori executioni huiusmodi negocii nequeamus intendere quod ad presens pluribus arduis et ineuitabilibus nostris et nostri prioratus predicti negociis impediti, uenerabilibus religiosis ac discretis uiris dominis sancti Amatoris, sancti Martini et sancti Gengulphi lingonensum prioratuum prioribus magistris Iohanni de Tercialenta Remondo de Ualleaurea canonicis ac officialis lingonensis magistro Nycholao de Buxeroliis canonico ebroicense uniuersisque et singulis decanatuum ruralium decanis in ciuitate et dyocesis lingonensis constitutis eorumque loca tenentibus necnon quibusque ecclesiarum paroichialum rectoribus et curatis ciuitatis et... predictarum ac eorum cuilibet insolidum. Ita quod in hiis exequendis alter ipsorum alterum non expectet, super ulteriori executione presentis negocii... commictimus uices nostras donec eas ad nos duxerimus reuocandas. Quibus et eorum cuilibet insolidum in uirtute sancte obediencie et sub... pena quam in ipsos et eorum quemlibet trium dierum post quam super hoc fuerunt requisiti seu fuerit requisitus canonica monicione premissa... hiis septis si ea que in presentibus mandantur contempserit seu distulerit continuanter adimplere discrete percipiendo mandamus... ipsi uel eorum alter qui super hoc ab eodem domino episcopo aut eius procurator fuerint requisiti seu fuerit requisitus predictas litteras apostolicas et hunc nostrum processum ac omnia et singula in eis contenta nobis et coram nobis ac aliis et in locis de quibus expedierit publicent legant significent et incurrent publicari legi significari et intimari faciant et procurant omniaque et singula in eis contenta uobis in hac parte commissa plenarie exequantur iuxta traditam seu directam a sede apostolica super hoc nobis formam. Ita tamen quod in preiudicium dicti domini episcopi nichil noleant attemptare nec circa suprascriptas sentencias per nos lattas absoluendo relaxando uel suspendendo illas aliquid mutare. Et si contingat nos inpremissis quandoque procedere non intendimus propter hoc commissionem nostram huiusmodi in aliquo reuocare nisi de reuocatione ipsa plena et expressa mencio haberetur. In quorum omnium testimonium et certitudinem pleniorem presentes litteras processum nostrum huiusmodi continentes per Clementem Guillermum publicum infrascriptum notarium scribi et publicari mandauimus ac sigilli nostri fecimus appensione muniri. Acta sunt... infra prioratum nostrum sanctorum Geminorum predictum uidelicet in camera in qua pernoctare consueuimus. Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo (sexto?)... indictione quartadecima uicesimo die mensis iulii circa horam uesperarum, pontificatus dicti domini nostri pape anno quinto. Presentibus... et religiosis ac discretis uiris fratribus Guillelmo de Tardo subpriore Guidone de Choilleyo Coutancis nostris dicti prioratus nostri magistro... de Uillagusana clerico canonico lausanense publico apostolica auctoritate notario Henrico de Altostipite domicello bisuntinensis diocesis et Iohanne dicto grassot curie senonensis uocatis specialiter et rogatis testibus ad premissa. Et ego Iohannes de Fontanis clericus lingonensis dyocesis publicus auctoritate imperiale notarius presens transcriptum a uero originali sumptum ex occupatione aliorum negociorum scribi feci signoque meo solito signaui requisitus et rogatus. Orig., G. 124. N° 80. 21 juillet 1346. Mandement de Richard de Champrepus et reçu par le même de lettres des «seigneurs des comptes» du 17 juillet 1346. Richard de Champ repus receueur de la baillie de Sens a Iehan de Champ repus, Symon du saint sepulcre sergents du roy notre seignour et a touz autres sergens connus de par nous salut, nous uous mandons que dores en auant uous ne contraigniez labbe ou abbaye de saint Estienne de Diion a cause de uingt liures de rente que leu leur demandoit par lextrait de la chambre des comptes pour le fait du temple et se pour ce aucune chose auez pris saisi ou arreste du leur pour ceste cause si leur mettez au deliure ces lettres ueues. Donné a Sens sous notre seel le uingt et unième iour de iuillet lan mil trois cent quarante et six. A touz ceuls qui ces lettres uerront ou orront Richard de Champ repus receueur de la baillie de Senz salut, les lettres de noz seigneurs des comptes auons receues contenans la fourme qui sensuet: les genz des comptes notre seignour le roy à Paris au receueur de Senz salut, nous nous mandons que labbe ou abbaye de Saint Estiene de Diyon a cause de uingt liures de rente et labbe de Saint Benigne de Diyon a cause de cinc cents florins de Florence que leu leur demandoit par lestrait pour le fait du temple uous ne contraigniez dores en auant en aucune manere car nous les auons fait acquittier es debtes deus nous pour ce que nous sauons que le roy ueult quil en soient quittes et demeurent paisibles; donne à Paris le dix septieme iour de iuillet lan mil trois cent quarante six et estoit ainsi signee I. Clabart; donné a Senz souz notre seel le uingt et unieme iour de iuillet lan dessus dict. Scellé de cire rouge sur simple queue de parchemin. Orig., G. 227. N° 81. 6 août 1346. Copie d’une commission de l’évêque de Langres pour la visite et la réformation des églises de son diocèse tant exemptes que non exemptes suivant le pouvoir que le pape lui en avait donné. Transcriptum quarum litterarum sigillo reuerandi patris in Christo domini episcopi lingonensis impendenti cera rubea sigillatarum quarum tenor talis est et sequitur in hunc modum: Guillermus permissione diuina lingonensis episcopus dilectis capellanis ac sociis nostris dominus Guillemus de Chayssiaco licenciato in decretis priorque sancti Uictoris niuernensis et domino Symoni de Builone sancti Stephani trecensis canonico salutem in Domino ut uirtute et iuxta formam gracie a sede apostolica nobis facere de uisitandis ecclesiis monasteriis, prioratibus, conuentibus collegiis et aliis locis ecclesiasticis eorumque personis exemptis et non exemptis nostram ciuitatis et dyocesis lingonensis in quibus uisitationis officium de iure uel de consuetudine nobis competit ecclesias, monasteria, prioratus, conuentus, collegia, loca et personas huiusmodi uisitare corrigere et reformare possitis et ualeatis nostro nomine et pro nobis summasque pecuniarum pro procuratoris ratione uisitacionis nobis debitas declarare seu intimare et litteras apostolicas et processum inde secutum et sentencias in eo contentas facere intimari, publicari et denunciari. Et alia circapredicta necessaria seu eciam oportuna quos et uestrum quemlibet commissarium seu procuratores nostros ad predicta specialiter deputamus, et ea que ad iuridictionem spiritualem seu ecclesiasticam pertinent de iure uel consuetudine per totam ciuitatem et diocesem lingonensem predictas exercere crimina et excessus quoscumque corrigere et purguire et super eisdem componere composiciones que per uos uel aliud recipere et de predictis excessibus et receptis quictare et absoluere contradictore per censuram ecclesiasticam compescedo necnon concessiones audire, confitentesque de predictis eciam in casibus nobis specialiter reseruatis et ab omnibus sentenciis nostris inquantum possimus absoluere et penitencias iniungere salutares indulgencias que in locis per uos uisitatis indulgere seu concedere uobis et uestrum cuibus de quorum fidelitate et circonspectionis industria confidimus tenore presentium committimus uices nostras donec eas ad nos duxerimus reuocandas. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum apud burgum castrum nostrum uicesima die mensis augusti anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto. I. de Fontanis pro copia litterarum predictarum. Ita est. Orig., G. 123. N° 82. 12 août 1346. Quittance. Nouerint uniuersi quod ego Petrus de Latra sigillifer lingonensis recepi et habui a domino abbate sancti Stephani dyuionensis pro quadam impositione facta super personis ecclesiasticis curie et diocesis lingonensis de et super quinquaginta sex florenos de Florencia nuper quibusdem sedis apostolice nunciis ad partes Francie Brabantie et Hanoure a sommo pontifice destinatos transmissos et quibusdem aliis expensis factis inde secutis uiginti quinque solidos turonensium quos propter hoc impositos, datum sub sigillo curie lingonense anno Domini M CCC XL sexto duodecima die augusti. — N. Huonis. Orig., G. 183. N° 83. 18 août 1346. Extrait du testament de «Margareta de Oigneyo» qui fait un legs à l’église de Pralon pour un anniversaire. Uniuersis presentes litteras inspecturis, nos officialis flauignacensis notum facimus quod dilectus ac fidelis noster Radulphus de Besua clericus publicus notarius curie flauignacensis cui tamquam illi de quo multum confidimus uices nostras committimus in hac parte tenuit et diligenter inspexit notulam seu prothocollum testamenti nobilis domine domine Margarete de Oigneyo relicte domini Iohannis de Chaudenayo domini de Blaiseyo militis quod recepit idem Radulphus sub sigillo curie domini ducis Burgundie. In qua notula seu prothocollo antedicti testamenti inter ceteras alias clausulas dicti testamenti sequuntur de uerbo ad uerbum due clausule quarum duarum clausularum prima se incipit per hunc modum: «Item ie doins et lais alabbeausse et au couuent de lesglise de Praalon pour mon anniuersaire faire chascun an en la dicte esglise quarante soulz de la monnoie corrant en bourgoigne ou uint liures une foiz de la dicte monoie et serunt paiies les uint liures toutes foiz que les dictes abbeausse et couuent trouerient terre a achat ou monstrerient assignaul sur quoy lon pourroit pranre les diz quarante soulz lou iour que lon faroit mon anniuersaire.» Secundi alia clausula clausularum duarum predictarum est talis: «Item ie fais et estaubli mes executours Guiot mon fil moine de Cluney priour de Monsaint Iouhan Raour Chainsot mon fil priour de Coiches monsieur Perre de Montoillot cheualier et Poincot de Chaudenay mon neuoux et uils que li uns ou li doux ou li trois se li quarx ny pouhoit estre ou chascuns pour soy puisse acomplir mondit testament et met de ci en auant touz mes biens en lour mains.» In cuius uisionis testimonium ad requestam et preces abbatisse et conuentus ecclesie supradicte nobis oblatas per notarium nostrum antedictum sigillum dicte curie flauignacensis presentibus litteris duximus apponendum, datum et actum apud Uietellum in archidiaconatu flauigniacense die ueneris post festum assumptionis beate Marie uirginis anno Domini millesimo CCC quadragesimo sexto. Radulphus de Besua. Ita est. Orig., G. 411. N° 84. Août 1346. VENTE. — «Bonus Uallotus Chappez de Cutigneyo» vend, au frère Renaud abbé de l’abbaye de Saint-Etienne pour lui et ses successeurs «medietatem unius domus lignee cooperte daissannes site apud Cutigneyum, item et octauam partem unius borde site apud Cutigneyum unacum manso et pertinenciis ad dictam domum et octauam partem pertinentibus prout dicte domus et borde parcientur Uillemeto le nyez de Cutigneyo», pour 10 livres «monete nunc currentis». Fait «in presentia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Perrini Lamberti de Cutigneyo et Stephani» frère du vendeur. ?? Sigillatum sub duplici cauda pergameni. Orig., G. 381. — Copie: Reg. G. 133, f° 225 v°. N° 85. Août 1346. VENTE. — X. fils de «Matheritus Aiserey de Dyuione» en son nom et pour Perronetus son frère fait savoir que son père acheta jadis pour un prix fixé à «Luciona la mugnere» et à ses enfants une pièce de terre située à Quetigny au lieu dit devant le moulin de Lamprey près de la terre des religieux hospitaliers de Saint-Jean de Jérusalem; l’abbé du monastère de Saint-Etienne de Dijon seigneur temporel de Quetigny mit son véto à cet acquêt mais un accord est intervenu à ce sujet à savoir que moyennant soixante-deux sous tournois il vend la terre sus-visée au monastère de Saint-Etienne. «Actum in presencia Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Perroneti le lurret de sancto Appolinari et de Moingeti es peaux de Dyuione pelliparii testium, etc.». ?? Orig., G. 381. (Charte en très mauvais état). N° 86. 7 septembre 1346. Appellation contre l’évêque de Langres au sujet du droit de procuration. In nomine Domini amen. Per presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter quod anno eiusdem Domino millesimo trecentesimo quadragesimo sexto, indictione quartadecima et tali primo currere incipiente septima die mensis exeuntis septembris nuper lapsi secundum morem gallicanum die sabbati post festum beati Remigii in capite octobris uidelicet septima die mensis octobris circa horam primam pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis diuina prouidencia pape sexti anno quinto apud Longamaquam lingonensis diocesis infra domum quam ibidem habent uenerabiles et religiosi uiri domini, prior et conuentus prioratus sanctorum Geminorum prope Lingonas ordinis sancti Augustini existente in eadem domo uenerabili et religioso uiro fratre Hugone de Fonteromano priore moderno dicti prioratus ut dicitur gracie de qua breuis et firmaria sentencia inferius continetur ad eumdem dominum priorem una mecum notario publico infrascripto personaliter accessit dominus Bertrandus de Edua curatus ecclesie de Cancellis eduensis diocesis procurator et procuratorio nomine uenerabilium et religiosorum uirorum dominorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis ordinis et diocesis predictorum prout michi dicto notario de mandato suo constitit euidenter per quasdam procuracionis litteras sigillis dominorum abbatis et conuentus predictorum sigillatas ut prima facie apparebat quas in suis manibus tunc habebat exponens dicto domino priori pro executore dicta gracie ut dicitur se gerenti quod nomine et pro parte dominorum abbatis et conuentus predictorum ac per ipsummet Bertrandum uelut procuratorem et procuratorio nomine eorumdem nomine etiam omnium quorumcumque sibi adherentium et adherere uolentium in hac parte ad sanctam sedem apostolicam pluries appellatum fuit primo in ipsius domini prioris executoris absencia coram Iohanne Cultilerii de Diuione clerico lingonensis diocesis publico imperiali auctoritate notario et secundo coram eodem domino priore et ab ipsius audiencia nec non quibusdam suis processibus et nonnullis aliis exinde secutis quos processus dictus dominus prior fecisse dicitur uirtute cuiusdam gracie pridem ut dicitur a sede apostolica facte reuerendo in Christo patri domino domino Guillelmo Dei gracia episcopo lingonensi ut ecclesias et monasteria ac loca ecclesiastica eorumque personas exempta et non exempta suarum ciuitatis et diocesis lingonensis in quibus ipsi domino episcopo uisitationis officium de iure uel consuetudine competit possit per aliquam uel aliquas personam seu personas ydoneas quam uel quas ad id idem dominus episcopus duxerit deputandam seu eciam deputandas semel dumtaxat uisitare et procurationes racione uisitationis huiusmodi ipsi domino episcopo debitas ab eisdem ecclesiis monasteriis locis et personis taliter uisitatis secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter obseruatum in pecunia numerata recipere moderatas. Omnibus quidem appellacionibus magister fratres et sorores domus Dei de Accellis, de Tardo, de Marcennayo et de Fauorneyo ac sancti Germani de Granceyo prioratuum priores ordinis et diocesis predictorum adheserunt de quibus appellacionibus dictus procurator nomine quo supra ibidem fidem fecit per duo publica instrumenta unum uidelicet signo et subscriptione dicti Iohannis Cultilerii et aliud signo et subscriptione magistri Petri de Chanlito clerici lingonensis diocesis publici apostolica et imperiali auctoritate notarii signata ut prima facie apparebat super quibus appellacionibus dictus procurator peciit quo supra nomine instanter instancius instantissime sepe et sepius quamuis alias peciisset a prefato domino priore executore apostolos sibi dari tales quales de iure dari deberentur offerens et tradens dicto domino priori executori copiam sub manu publica prime appellacionis predicte alterius uero secunde afferunt se alias ipsi domino priori executori copiam sub manu publica tradidisse; dictus quidem dominus prior executor recognoscens se dictam copiam secunde appellacionis iam recepisse super dantis dictis apostolis respondit in modum qui sequitur et in scriptis: Domine procurator quia instanter instantissime sepe sepius et tercio cum instancia requiritis apostolos super appellacione coram nobis a uobis emissa dari diem istam aliis ineuictabilibus causis occupati et ex aliis certis causis que nos monent continuamus in tali statu usque ad diem ultimam uris diem nobis hodie assignatam. Item anno indictione et pontificatu predictis octauo die dicti mensis octobris uidelicet die dominica in octabis dicti festi sancti Remigii circa horam uesperarum infra dictam domum de Longaaqua ipso domino priore executore personaliter existente dictus procurator nomine procuratoris dominorum abbatis et conuentus predictorum nomine eciam adherentium iamdictorum iterata et cum instancia peciit apostolos memoratos et tunc dictus dominus prior executor prefatum procuratorem quibus supra nominibus uolens super hiis ut dicebat penitus expedire eidem procuratori sepedictis nominibus dictos apostolos in scriptis dedit et concessit sub hac forma: Domine procurator super dandis apostolis in appellacionibus a uobis emissis tam in nostri absencia quam coram nobis respondemus per modum qui sequitur. Cum iura appellacionibus friuolis non deferant nec per consequens sic a iudice deferendum, ideo appellaciones uestras tanquam friuolas frustatorias et inanes non admittimus nec eisdem deferimus. Quam responsionem nostram cum copia litterarum apostolicarum et processus et aliorum scriptorum inde secutorum pro apostolis refutatoriis damnis. Presigentes uobis nomine quo supra terminum certum mensium ad prosequendum uestras appellaciones. De et super quibus omnibus et singulis supradictis peciit dictus procurator sibi quibus supra nominibus a me dicto notario dari et fieri publica instrumenta. Presentibus dicta die sabbati discretis uiris magistro Matheo de Granceyo iurisperito lingonensis diocesis Droyno de Autisiodoro clerico et familiari domestico dicti domini episcopi lingonensi et dicta die dominica magistro Matteo prelibato ac fratre Iacobo de Baisseyo canonico dicti prioratus sanctorum Geminorum uocatis specialiter et rogatis testibus ad premissa. Orig., G. 124. N° 87. 7 septembre 1346. Appellations interjetées par «Bertrandus de Edua» curé de Chanceaux procureur de Saint-Etienne, du pouvoir accordé à l’évêque de Langres de visiter les églises. In nomine Domini amen. Per presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter quod anno eiusdem Domino millesimo quadragesimo sexto indictione quartadecima et tali currere incipiente septima die mensis exeuntis septembris more gallicano, septima die mensis octobris uidelicet die sabbati post festum beati Remigii in capite octobris circa horam nonam pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis diuina prouidencia pape sexti anno quinto apud Lingonas uidelicet in uico qui la rue es gaaigneurs uulgariter appellatur ante seu quasi satis prope domum quam in dicto uico inhabitat discretus uir Iohannes Regnaudi de Humis clericus et ciuis lingonensis ipso Iohanne tunc ibidem personaliter existente una mecum notario et testibus infrascriptis ad ipsius Iohannis presenciam personaliter accessit uir discretus dominus Bertrandus de Edua curatus ecclesie de Cancellis eduensis diocesis procurator et procuratorio nomine uenerabilium et religiosorum uirorum dominorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani diuionensis ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis et eidem Iohani uelut procuratori et procuratorio nomine ac pro tali notorie se gerenti et pro tali ab omnibus publice generaliter et notorie reputato reuerendi in Christo patris ac domino domino Guillelmi Dei gratia episcopo lingonense significauit et intimauit duas appellaciones ad sedem apostolicam interpositas et emissas nomine et pro parte dictorum et par ipsum Bertrandum nomine procuratorio quo supra nomine eciam omnium quorumcumque sibi et dictis dominis suis adherencium et adherere uolentium in hac parte contra dictum reuerendum patrem ab audiencia uenerabilis et religiosi patris domini prioris prioratus sanctorum Geminorum prope Lingonas ordinis sancti Augustini et quibusdam processibus suis factis per eundem tanquam executorem cuiusdam gracie que facta fuisse dicitur a dicta sede apostolica dicto reuerendo patri super ecclesiis monasteriis et locis ecclesiasticis eorumque personnis ciuitatis et diocesis lingonensis exemptis et non exemptis in quibus ipsi domino episcopo uisitationis officium de iure uel consuetudine competit per aliquam uel aliquas personam uel personas ydoneam uel ydoneas quam uel quas ad id idem dominus duxit episcopus deputandam seu eciam deputandas semel dumtaxat uisitandis ac procurationibus racione huiusmodi uisitationis ipsi domino episcopo debitis ab eisdem ecclesiis monasteriis locis et personis taliter uisitatis secundum morem antiquitus laudabiliter et racionabiliter obseruatum in pecunia numerata moderatis recipiendis. Que quidem appellaciones continebantur in duobus publicis instrumentis una scilicet in uno instrumento signo et subscriptione discreti uiri Iohannis Cultilerii de Diuione clerici lingonensis diocesis sacra imperiali auctoritate publici notarii et alia in quodam alio publico instrumento signo et subscriptione magistri Petri de Chanlito clerici dicte lingonensis diocesis publica apostolica et imperiali auctoritate notarii et curie lingonensis tabellionis ut prima facie apparebat signatis in quoquidem instrumento signo et subscriptione dicti magistri Petri signato continebatur quod Iohannes de Cabilone procurator et procuratoris nomine magistri et fratrum ac sororum domus Dei de Accellis. Necnon religiosus uir frater Iohannes de Uiangiis prior prioratus de Tardo ordinis et diocesis predictorum dictis appellacionibus adheserunt. Item significauit et intimauit dicto procuratori ipsius reuerendi patris quod similiter de Marcennayo et de Fauerneyo ac sancti Germani de Granceyo prioratuum priores ordinis et diocesis predictorum per se seu eorum procuratores dictis appellacionibus adheserunt. De et super quibus intimatione et significacione dictus dictus Bertrandus quibus supra nominibus peciit sibi a me infrascripto notario dari et fieri publicum instrumentum. Acta fuerunt hec prout supra presentibus Iohanne de Bellonouo Lingonis et Iohanne de Balneis Diuioni commorantibus clericis eduensis et tullensis diocesis uocatis specialiter et rogatis testibus ad premissa. Item anno indictione et pontificatus quibus supra octauo die dicti mensis octobris uidelicet die dominica in octabis festi beati Remigii in capite octobris circa horam terciam apud Lingonas scilicet in uico dicto chatin ante cimiterium capelle beatorum Simonis et Iude apostolorum existentibus ibidem uiris uenerande ad magnifice discretionis dominis Guillelmo de Uilladei canonico et officiali lingonensi ac Petro de Latra curato seu rectore ecclesie sancti Petri de Barro super Albam sigilliferoque curie episcopalis lingonensis uices gerentibus in spiritualibus et temporalibus dicti reuerendi patris domini episcopi lingonensi in remotis nunc agentis dictus dominus Bertrandus procuratorio nomine quo supra dictis uices gerentibus necnon Nicolao Huonis dicto de Maisuillo de Lingonis clerico notario curie lingonensis similiter ibidem tunc presenti quem dicebat dictus procurator prout sibi datum erat intelligi receptorem seu collectorem ad dictos procuraciones in pecunia recipiendum auctoritate dicti reuerendi patris domini lingonensi episcopi deputatum appellaciones et adhesiones predictas significauit infirmauit ac eciam intimauit. Petens ut supra sibi a me dicto notario dari et fieri publicum instrumentum presentibus Iohanne de Bellonouo Poincardo de Castellione super Secanam et Iohanne de Balneis Diuioni commorantibus clericis notariis curie lingonensis uocatis testibus ad premissa. Et ego Clemens Guillelmus de Lingonis clericus publicus imperiali auctoritate notarius iuratus predictis omnibus et singulis presens interfui rogatus. Inde hoc presens publicum instrumentum super hiis confectum in quo me subscripsi signo meo soluto signaui in testimonium rei geste. Orig., G. 124. N° 88. 18 septembre 1346. Acte d’appellation des abbé et couvent de Saint-Etienne au Saint-Siège au sujet des droits de visitations extraordinaires exigés par les procureurs de l’évêque de Langres. In nomine Domini amen per hoc presens publicum instrumentum notum fiat uniuersis quod anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo sexto die lune post exaltationis sancte crucis decima octaua die mensis septembris inter horam uesperarum et horam completorii indictione nona pontificatu sanctissimi in Christo patris et Domini nostri domini Clementis diuina prouidentia pape sexti anno quinto in presentia mei publici notarii et testium subscriptorum apud Dyuionem lingonensis diocesis scilicet ante domum habitationis discreti uiri domini Petri Bosserii canonici capelle domini ducis Burgundie de Dyuione personaliter constitutus discretus uir dominus Bertrandus de Edua presbiter curatus de Cancellis procurator et procuratorio nomine religiosorum uirorum fratris Renaudi abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis de cuius procuratorio mihi constitit per quasdam litteras sigillis dictorum abbatis et conuentus sigillatas contra religiosos uiros priorem sanctorum Geminorum executorem gratie apostolice de qua fit mentio in appellatione infra scripta et dominum Guillelmum de Chassiaco priorem sancti Uictoris niuernensis commissum seu procuratorem super hoc ad nostro episcopo lingonensi deputatum absentes quorum copiam dicto procuratoris dictorum abbatis et conuentus comode habere non poterat ut dicitur in scriptis appellauit et apostolos sibi dari petiit pro ut et secundum quod plenius continebatur in quadam sedula papirea scripta quam ibidem exhibuit cuius quidem sedule tenor sequitur in hec uerba cum grauatis et oppressis indebite nec non et uerisimiliter grauari et oprimi timentibus in futurum sit prouocationis et appelationis remedium a sanctis patribus in iuris subsidium adiuuentum et ad mei Bertrandi de Edua presbiteri curati de Cancellis procuratoris et procuratorio nomine religiosorum uirorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis litteratorie destinati notitiam de nouo peruenerit nundum decem diebus elapsis quod licet episcopus lingonensis pro procuratione ratione uisitationis sibi debita a predictis abbate et conuentu secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter publice et notorie a tanto tempore de cuius contrariis memoria non existit obseruatum tantummodo decem libras turonensium in pecunia numerata recipere consueuit et etiam ex constitutore benedicti iuri pape aprobatum et a domibus Dei de Brochone et de Tilicastro a predictos dominos meos et eorum monasterium pleno iure et in usus proprios spectantibus et pertinentibus predictis religiosis facientibus eisdem domibus per alterum seu alteros de concanonicis desseruiri uidelicet a dicta domo de Broichons 60 solidos et a domo de Tilicastro quadraginta solidos tantummodo nihilominus tamen religiosus uir dominus Guillelmus de Chassiaco licentiatus in decretis priorque sancti Uictoris niuernensis commissus seu procurator reuerendi in Christo patris ac Domini domini Guillelmi miseratione diuina lingonensis episcopi asserens se a dicto domino episcopo deputatum ad uisitationis officium exercendum in ecclesiis monasteriis ac locis ecclesiasticis eorumque personis suarum ciuitatis et diocesis lingonensis exemptis et non exemptis in quibus sibi uisitationis oficium de iure uel consuetudine competit uirtute cuiusdam gracie a domino papa predicto domino episcopo concesse ut dicebat qui quidem comissus seu procurator predictum monasterium eiusdemque personas in absentia dicti domini abbatis nona die septembris uidelicet sabati post festum natiuitatis beate Marie uirginis circa horam tertiam illius diei et dictas domum Dei de Brochone sexta die dicti mensis circa horam tertiam huius diei et dictas domum Dei de Tilicastro nono die dicti mensis circa horam uesperarum uisitauit sumamque uiginti librarum turonensium pro procuratore ratione uisitationis predicte predictis religiosis ratione dicti monasterii et ratione dicte domus dicti de Brochone decem libras et ratione etiam domus dicti de Tilicastro uiginti libras turonensium imposuit et dicto domino episcopo debitas fore de facto declarauit, cum de iure consuetudine statuto uel priuilegio non posset predictisque religiosis omnibus et singulis in uirtute sancte obedientie precepit et iniunxit et eosdem uiua uoce monuit sub pena excommunicationis et predicti monasterii sui suspensionis ut ipsi infra quindecim dies a diebus uisitationis predictarum continue numerandos quorum quinque pro primo quinque pro secundo quinque pro tertio et peremptorio competentique termino de predictis pecuniarum summis et earum singulis predicto domino episcopo aut eius certo mandato et ad opus ipsius satisfacerem quas etiam summas predictis religiosis dicti monasterii intimauit fore latas et promulgatas a religioso uiro priore sanctorum Geminorum executore una cum domino abbate predicto et decano sancti Mathuti de Barro super Albam executore dicte gratie a domino papa ut dicebat dato in magnum preiuditium dictorum religiosorum damnum non modicum grauamen licet premissa ad eo sint notoria et manifesta quod nulla possim tergiuersatione celari, id circo ego dictus Bertrandus procurator et procuratoris nomine quo supra sentiens me ex causis predictis et earum singulis et predictos dominos meos religiosos pregrauari tum pro eo quia predicti religiosi domini mei et secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter a tanto tempore de cuius contrario memoria non existit obseruatum et etiam secundum constitutionem Benedicti pape uiri aprobatum tantum modo decem libras turonensium ratione monasterii predicti et ratione domus de Brochone sexaginta et ratione domus de Tilicastro quadraginta solidos turonensium predicto domino episcopo et suis predecessoribus pro procuratione ratione uisitationis sibi debita soluere consueuerunt ut prefertur tum pro eo quia dictus commissarius seu procurator potestatem seu mandatum suum excessit declarando decem libras turonensium ratione dicti monasterii et septem libras ratione domus Dei de Brochone et dicte domus de Tillicastro octo libras turonensium ultra morem laudabiliter et rationabiliter a tanto tempore de cuius contrario memoria non existit ut dictum est obseruatum predicto domino episcopo a dictis dominis in eis religiosis ratione monasterii predicti et domorum predictarum fore debitas et eisdem imponendo nec non a predictis religiosis dominis meis in uirtute sancte obedientie precipiendo et eisdem sub penis predictis monendo ut ipsi de predictis pecuniarum summis et earum singulis infra quindecim dies continue a diebus uisitationum predictarum numerandos quorum dierum quinque pro primo quinque pro secundo et reliquos quinque pro tertio et peremptorio competentique termino predicto domino episcopo satisfacerent cum pro eo quia et si dicti religiosi domini mei secundum morem laudabiliter et rationabiliter antiquitus obseruatum in dictis pecuniarum summis et earum singulis pro procuratore uisitationum predictarum dicto domino episcopo tenentur cuius tamen contrarium apparet ex predictis uerumtamen in terminis solutionis seu satisfactionis predictos religiosos dominos meos predicti prior sanctorum Geminorum et commissi seu procuratores nimis actauerunt maxime consideratis oneribus monasterii predicti tum pro eo quid predicte monitiones dictum dominum meum abbatem tempore uisitationis et monitionis predictarum absentem ut dictum est personam uel alias debite minime comprehenderunt tum pro quia dictus commissus et predictus prior sanctorum Geminorum nullam habeant iuridictionem in dictum domum meum abbatem uirtute dicte gratie nec etiam executorie eiusdem cum predicta executoria predicto domino meo abbati et dicto priori sanctorum Geminorum ac decano ecclesie sancti Mathuti de Barro super Albam in simul a domino papa dirigatur et sic dictus dominus meus abbas est par in predicta executor dicto priori sanctorum Geminorum et maior dicto commisso seu procuratore et par in pare non habet dominium seu iuridictionem et multo minus minor in superiorem timensque ego dictus procurator nomine quo supra etiam me et dictos religiosos dominos meos per dominum priorem sanctorum Geminorum et comissum seu procuratorem predictos ulterius in debite pregrauari cum iam illata grauamina me et dictos dominos meos terream et doceam euitare pericula grauiora ex causis predictis et quelibet earum que iusta et rationabilis uideatur cum perceptione in uirtute sancte obedientie excommunicatione et suspentione et omni et toto effectu earumdem necnon et a processibus quibuscumque per dictos priorem sanctorum Geminorum executorem ut dicitur dicte gratie et comissum seu procuratorem uirtute dictorum precepti monitionis excommunicationis et suspentionis uel aliter factis et faciendis contradictum comissum executorem et dominum Guillelmum episcopum supradictum necnon et contra omnes quos presens negotium tangit uel tangere potest in hiis scriptis ad sedem sanctam apostolicam per me nomine quo supra et mihi adherentibus et adherere uolentibus in hac parte prouoco et appello coram te notario publico et testibus infrascriptis et apostolos instanter et instantissime et cumqua possum instantia ate mihi dari et concedi peto tales quales mihi de iure dare et concedere potes si et qui dari et concedi mihi debeant in hoc casu quod si mihi denegaueris iterum ob hoc ad eamdem sedem prouoco et appello protestans ego supradicto nomine de hac prouocatione et appellatione mea insinuanda intimanda corrigenda declaranda agitanda et renouanda et si opus fuerit prosequenda si quando ubi coram quo et cum faciendum a dominis meis predicti uisum fuerit expedire et de sollemnius prouocando appellando nec non et de apostolis a quo debuero repetendis suponendo me et mea predictos dominum abbatem et conuentum et domos predictas statum suum et meum ac omnia bona nostra monasterium predictum et membra eiusdem aduocatos notarios consiliarios procuratores et omnes mihi adherentes et adherere uolentes in hac parte protectioni et tuitioni dicte sedis apostolice offerens me ego supra nomine probaturum de premissi in facto consistentibus loco et tempore et coram iudice competenti ea solum qua mihi suficiem de eisdem ad nihil aliud me astringens et de omnibus his premissis et singulis a te notario publico predicto peto mihi fieri et tradi publicum instrumentum et nos hic adstantes inuoco in testes qua appellatione sic facta dictus procurator nomine quo supra super ipsa appellatione et aliis premissis sic coram me actis a me dicto notario publico predicto petendo quo supra fieri petiit publicum instrumentum acta sunt hec anno mense hora indictione pontifice et loco predictis presentibus discretis uiris domino Petro Bosserii canonico capelle domini ducis Burgundie de Dyuione Ioanne Maroteti de dicto Dyuione et Hugo de Uilleta Dyuioni commorantibus clericis lingonensis diocesis testibus ad premissa uocatis specialiter et rogatis. Et ego Ioannes Cultilerii de Dyuione clericus lingonensis diocesis sacra imperiali auctoritate publicus notarius appelationi apostolorum petitioni ac omnibus et aliis premissis singulis sic ut premittitur coram publice actis cum prenominatis testibus interfui priusque instrumentum hinc inde feci et publicaui et signo meo consueto signaui rogatus (apositum est signum dicti notarii). Orig., G. 124. — Copie: Reg. G. 133, f° 235 r°. N° 89. 19 septembre 1346. Acquiescement donné par les prieurs de Tart, de Marsannay et de Fauverney à l’acte d’appellation contenu dans la charte n° 88. In nomine Domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum notum fiat uniuersis quod anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo sexto die martis post festum exaltationis sancti crucis decima nona die mensis septembris circa horam meredianam ipsius diei indictione quartadecima pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis diuina prouidencia pape sexti anno quinto, in presentia mei publica notarii et testium subscriptorum apud Dyuionem lingonensis diocesis scilicet in domo habitationis mei dicti notarii infrascripti personaliter constituti religiosis uiris fratribus Iohanne de Uiangiis de Tardo, Hugone de Edua de Marcegnayo in monte et Petro Brabancii de Fauerneyo prioratuum prioribus lingonensis diocesis ad monasterium sancti Stephani dyuionensis pertinencium asserentibus quod cum discretus uir dominus Bertrandus de Edua rector ecclesie de Cancellis procurator et procuratorio nomine religiosorum uirorum abbatis et conuentus predicti monasterii sancti Stephani contra reuerendum in Christo patrem dominum Guillemum episcopum lingonensem necnon et religiosum uirum priorem sanctorum Geminorum executorem ut dicitur gracie apostolice dicto domino episcopo concesse super uisitatione per procuratorem facienda in ecclesiis monasteriis et locis ecclesiasticis eorum quibus personis ciuitatis et diocesis lingonensis et dominum Guillemum de Chassiaco priorem sancti Uictoris niuernensis commissarium seu procuratorem predicti domini episcopi ad dicte uisitationis officium exercendum necnon et a processibus per predictos executorem et commissarium seu procuratorem factis et faciendis necnon et contra omnes quos huiusmodi tangit negocium ad sanctam sedem apostolicam appellauerit in scriptis prout in appellatione super hoc facta et per manum publici notarii in formam publicam redacta plenius dicitur contineri. Ipsi priores de Tardo de Marcegnayo et de Fauerneyo prioratum predictorum priores appellationi antedicte et omnibus et singulis in ea continentis dictoque procuratori dictorum abbatis et conuentus in hac parte prout per ipsum procuratorem dictorum abbatis et conuentus dicti monasterii sancti Stephani dicta appellatio facta et interiecta extitit adhererit et adheserunt coram me dicto notario publico et testibus infrascriptis et super adhesione huiusmodi a me dicto notario publico pecierunt iidem prioris sibi fieri publicum instrumentum. Acta sunt hec anno mense, die, hora, indictione pontificatus et loco quibus supra, presentibus discretis uiris magistro Andrea de Autreyo clerico iurisperito, domino Arnulpho de Uoona presbitero et Peroneto dicto le barbatret de Uergeyo clerico testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Et ego Iohannes Cultilerii de Dyuione clericus lingonensis diocesis sacra imperiali auctoritate publicus notarius huiusmodi adhesioni et omnibus aliis premissis sic coram me actis unacum prenominatis testibus instrumentum premissa que scribi feci et publicaui signoque meo consueto signaui, hanc dictionem publicam in superscriptionem approbans uocatus et rogatus. Orig., G. 124. N° 90. 23 septembre 1346. Appel interjeté par-devant le Saint-Siège par le procureur des abbés de Saint-Etienne de la taxe imposée pour le droit de visite du monastère et des hôpitaux de Brochon et Til-Châtel par l’évêque de Langres. In nomine Domini amen, per presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter quod anno a natiuitate Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto die sabbati post festum beati Mathei apostoli circa horam uespertinam ipsius diei que fuit uicesima tertia dies mensis septembris indictione quartadecima pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis diuina prouidencia pape VI anno quinto, in mei presencia notarii et testium subscriptorum ad hec uocatorum et rogatorum presencia propter hoc personaliter constitutus discretus uir dictus Bertrandus de Edua curatus de Cancellis eduensis diocesis procurator et procuratoris nomine uenerabilium et religiosorum uirorum dominorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani dyuionensis lingonensis diocesis cum litteris procuratoriis sigillis ipsorum dominorum abbatis et conuentus ut prima facie apparebat sigillatis quarum tenor inferius est inscriptus personaliter accessit ad presentiam uenerabilis et religiosi uiri domini Hugonis de Fonteromano prioris prioratus sanctorum Geminorum prope Lingonas ordinis sancti Augustini executoris una cum quibusdam aliis cum illa clausula quatenus uos uel duo aut unus uestrum et cetera gratie a sede apostolica nuper fratre reuerendo in Christo patri ac Domino domino Guillemo Dei gratia lingonense episcopo super eo quod semel duntaxat uisitare possit per personam seu personas idoneas quam uel quas ad id duxerit deputandas ecclesias monasteria et loca ecclesiastica eorum quas personas exemptas et non exemptas suarum ciuitatis et diocesis in quibus ei uisitationis officium competit de consuetudine uel de iure ac procuratores sibi ab ecclesiis monasteriis locis et personis taliter uisitationis racione uisitationis huiusmodi debitas secundum morem antiquitus laudabiliter et racionabiliter obseruatum recipere in pecunia numerata a sede apostolica sub prioris nomine specialiter deputati ac protestans idem procuratorio nomine quo supra coram eodem domino executore quod per comparitionem suam aut per aliqua que tunc faceret uel diceret coram ipso non intendebat renunciare cuidam appellationi per ipsum nomine quo supra ab ipso domino executore et eius processibus super executorem dicte gratie factis ad sedem apostolicam interiette significauit et dixit et quod religiosus uir dominus Guillemus de Chaissiaco olim officialis lingonensis gerens se pro procuratore seu commissario dicti domini episcopi ad dicte uisitationis officium exercendum nuper declinauerat ad dictum monasterium necnon ad domos Dei de Broichons et de Thilicastro dicto monasterio annexas et unitas ibique sue uisitationis completo officio procuratores predictas non secundum morem predictum sed pro sua libera uoluntate taxauerat requerrendo dictos dominos abbatem et conuentum ut infra quindecim dies tunc sequendos sub penis et sentenciis in dictis processibus contentis redderent et soluerent Lingonis procuratori dicti domini episcopi ab ipso super hoc deputato pro procuratoribus predictis summas pecunie infrascriptas uidelicet pro dicto monasterio uiginti libras turonensium paruorum et pro qualibet domo Dei predicta decem libras turonensium paruorum que taxationes si tenerent erant et sunt ut dicebat minus temerarie ac etiam excessiue cum re uera ipsi abbas et conuentus ab antiquo pro consimili procuratore soluissent et soluere consueuissent episcopo lingonensi qui fuit pro tempore uel eius procuratori huiusmodi procuratorem in pecunia per hunc modum uidelicet pro dicto monasterio decem libras turonensium pro dicta uero domo de Broichons sexaginta solidos turonensium et pro dicta domo de Thilicastro quadraginta solidos monete prelibate et de huiusmodi pecuniarum summis se tenuerant ipsi episcopi uel eorum procuratores ad recipiendum dictas procuratores deputati pro bene pagatis et contentis prout dicebat apparere per plures litteras super huiusmodi solutionibus confectas per ipsum tunc coram eodem domino priore exhibitas et ostensas ad informandum ipsum de premissis, unde cum paratus esset idem procurator et paratum se offeret nomine quo supra soluere dictas pecunie summas secundum morem antiqum pro monasterio et domibus predictis racione procurationis huiusmodi debitas nec inueniret qui eas recipere uellet nisi soluere summas predictas per dictum procuratorem seu uisitatorem taxatas ut prefertur requisiuit idem procurator eodem nomine cum instancia dominum executorem predictum quatinus huiusmodi pecuniarum summas per ipsum oblatas per gentes dicti domini episcopi recipi ipsumque ipsis mediantibus de procuratione huiusmodi quittari faceret et mandaret ac dictos processus suos inquantum dictos domino tangebant ac temerariam et excessiuam taxationem predictam per dictum dominum Guillemum factam reuocaret ac eciam adnullaret et cum idem dictus prior et executor peteret sibi fieri et tradi per dictum procuratorem copiam litterarum super dictis solutionibus confectarum ut deliberare posset quod super hoc facturus esset antequod dictos processus suos reuocaret idem procurator uidens quod idem prior predicta per ipsum petita non faciebat sed dictam copiam ut supra petebat senciens ex hoc dictos duos suos esse grauatos et opressos ut dicebat ab ipso domino executore nomine procuratio predicto ad sanctam sedem apostolicam prouocauit et appellauit in scriptis ac apostolos sibi dari petiit iuxta modum et formam contentos in quadam cedula papirea quam tunc in manibus suis tenebat quam idem executor pro littera habuit cuius tenor sequitur in hec uerba: Coram uobis religioso et honesto uiro fratre Hugone et Fonteromano priore prioratus sanctorum Geminorum prope Hugone executore sub uestre dignitatis nomine cuiusdam gratie a sede apostolica reuerendo in Christo patri ac Domino domino Guillemo episcopo lingonensi concesse unacum quibusdam collegis uiris sub illa clausula quantum uos uel duo aut unus uestrum super ecclesiis monasteriis et locis ecclesiasticis eorumque personis ciuitatis et diocesis lingonensis exemptis et non exemptis in quibus ipsi domino episcopo uisitationis officium de iure uel consuetudine competit per aliquam uel aliquas personam uel personas ideonas quam uel quas ad id idem dictus episcopus duxerit deputandum seu etiam deputandas semel duntaxat uisitandi ac procuratoribus ratione uisitationis huiusmodi ipsi episcopo debitis ab eisdem eeclesiis monasteriis locis et personis taliter uisitatis secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter obseruatum in pecunia numerata moderatis recipiendis specialiter deputato; dico et propono ego Bertrandus de Edua presbiterus rector parochialis ecclesie de Cancellis eduensis diocesis procurator et procuratorio nomine religiosorum uirorum abbatis et conuentus monasterii sancti Stephani de Dyuione lingonensis diocesis et ad infrascripta facienda sufficienter et legitime fundatus quod uos nuper id est anno presenti dum currente millesimo trecentesimo quadragesimo sexto indictione XIIII pontificatus sanctissimum in Christo patris ac Domini domini Clementis digna Dei prouidencia pape VI anno quinto uicesima die mensis iulii circa horam uesperarum monuistis ut dicitur et generaliter neminem specialiter nominando omnes et singulos abbates priores et ecclesiasticas personas seculares et regulares exemptas et non exemptas cuiuscumque ordinis uel condicionis existant in eisdem ciuitate et diocese lingonense constitutas in quibus tam exemptis quam non exemptis eidem domino episcopo uisitationis officium de iure uel consuetudine competit quantum personam seu personas quam uel quas idem dictus episcopus ad predictum uisitationis officium duceret ut premittitur deputandam uel deputandas semel duntaxat liberaliter et sine contradictione qualibet admittant ac uisitationis officium exercere permittant dictosque domino episcopo uel procuratori suo de procurationibus ratione uisitationis huiusmodi debitis ab ecclesiis et ecclesiasticis personis taliter uisitatis secundum morem antiquitus laudabiliter et rationaliter obseruatum infra quindecim dies a die huiusmodi exerciti officii respondeant et satisfaciant in pecunia numerata alioquin excommunicationis sententias in singulares personas suspensionis in capella conuentus et collegia et interditi in ecclesias et monasteria sententias promulgastis; postmodum uero dictis indictione et anno nona die septembris uidelicet die sabbati post festum natiuitatis beate Marie uirginis circa horam terciam ipsius diei religiosus et honestus uir dictus Guillemus de Chaissiaco licenciatus in decretis prior prioratus sancti Uictoris Niuerney comissarius ut dicebat a dicto domino episcopo ad huiusmodi exercendum uisitationis officium specialiter deputatus ad dictum monasterium sancti Stephani dyuionensis personaliter declinauit et in absencia dicti domini abbatis in presencia tamen plurium personarum dicti monasterii litteras super dicta gratia confectas uiros quod exinde subsecutos prefactos processus ac litteras commissionis sue predicte oretenus intimauit ac dictum monasterium uisitauit deinde domum Dei de Broichone undecima die dicti mensis circa horam terciam ipsius diei et postea domum Dei de Thilicastro quartadecima die dicti mensis circa horam uesperarum ac eciam iniunxit idem dictus Guillemus dictis religiosis sub penis in dictis processibus contentis significauit et dixit eisdem quatinus prefato domino episcopo seu procuratorio suo ad huiusmodi procurationes recipiendas specialiter deputato uidelicet Nicolao Huonis de Lingonis satisfacerent Hugoni dicti abbas et conuentus pro procuratore et ratione uisitationis eiusdem domini episcopi de summa uiginti librarum turonensium paruorum quas ratione uisitationis monasterii et pro procuratore taxauit imposuit eisdem significauit et debitas declarauit et dixit et sub penis predictis ut infra quindecim dies a tempore uisitationis a dicta die nona continue numerandos satisfacerent prout et cui supra. Item dictis religiosis ratione dicte domus Dei de Broichone decem libras taxauit imposuit significauit et iniunxit prout supra e ratione domus Dei de Thilicastro decem libras turonensium et predicto domino episcopo fore debitas ac dictas uiginti libras pro dicto monasterio de facto declarauit et eos uiua uoce monuit et sub penis in dictis processibus contentis ut infra quindecim dies a diebus uisitationum predictarum continue numerandos dicto domino episcopo seu eius procuratori predicto satisfacerent Hugoni dicti abbas et conuentus pro procuratore et ratione uisitationum predictarum de summis predictis ex quibus processibus uestris licet generalibus secutis specialibus dicti domini Guillemi prefatis iniunctione taxatione significatione monitione et aliis predictis specialiter subsecutis declaratione et iniunctione prefatis ac termini prefixione et sub penis in dictis processibus contentis quas etiam sententias et penas predictis religiosis intimauit per uos fuisse latas et promulgatas sencio sicut et uerum est prefatos dominos meos abbatem et conuentum et ipsorum ecclesiam et monasterium ac domos eorum predictas meque quo supra nomine multipliciter pregrauatos et oppressos. Primo quod eo quia dictus dominus Guillemus motu suo proprio uoluntario dictam pronunciacionem taxauit ad uiginti libras turonensium paruorum ut prefertur pro dicto monasterio et pro dictis domibus ad dictum monasterium pleno iure spectantibus cum fructibus et pertinenciis earumdem et quibus faciunt per alterum ipsorum seu alteros desseruiri taxauit et iniunxit prout supra quod tamen est et fuit contra iurium et dicte gratie intellectum uult cum dicta gratia procuratores taxari secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter obseruatum secundum quem supposito sine preiudicio quod huiusmodi esset in casu presenti facienda aliqua taxatio deberent sufficere de iure attentis dicto more termibus dicti monasterii facultatibus et dicte monete fortitudine decem libre monete memorate pro procuratore ratione uisitationis dicti monasterii. Item pro procuratore dicte domus de Broichone sexaginta solidi et pro procuratore dicte domus de Thilicastro quadraginta solidi turonensium paruorum quas pecunie summas episcopus lingonensis pro procuratore ratione uisitationis sibi debita ac dicti domini episcopi predecessores duntaxat recipere consueuerunt et secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter obseruatum publice et notorie ab antiquo et pacifice usque nunc et etiam a tanto tempore de cuius contrario hominis memoria non existit obseruatum dicti episcopi pro tempore per dicta eorum procuratione ratione uisitationis eorumdem duntaxat pecuniarum summas predictas recipere consueuerunt et dicti religiosi tantum soluere consueuerunt per dictis monasterio et domibus prout supra et summas predictas et idem de uisitatione archiepiscoporum Lugduni qui duntaxat pro procuratione ratione uisitationis a dicto monasterio decem libras recipere consueuerunt ac summas predictas de domibus predictis et idem de legatis sedis apostolice cardinalibus et hec sunt notorie adeo quod non possunt aliqua tergiuersatione celari sic ergo dicta taxacio contra dictum morem antiquitus laudabiliter et racionabiliter obseruatum ac ita notorium et de quo dicti religiosi in promptu obtulerunt se informaturos legitime dictum dominum Guillemum tam per testes quam per litteras et aliium debite legitime quos tamen audire noluit dicens quod habebat ita in mandatis a dicto domino episcopo uicariis eius et a uobis fuit iniqua et inique facta et ambitiosa nec fuit nec est tenenda contra dictam antiquitatem et morem predictos ac contra gratiam predictam attento eius ferie diligenter. Item dicta taxacio attenta tenuitate dicti monasterii ualde aliter oppressi tam pro decimis domini regis Francie quam pro procuratione domini archiepiscopi lugduney quam pro iucundo aduentu plurium episcoporum lingonensium a tribus annis citra quam pro oneribus legatorum curie romani et nunciorum sedis apostolice ad partes gallicanas pluries missorum quam pro multis oneribus incombentibus et necessario supportandis que sunt in euidenti etiam fuit et est iniqua et excedens supposito etiam sine preiudicio quod ratio precedens cessaret que non cessat cum nec sit intentionis dicti domini nostri pape nec fuerit imponi dicto monasterio uel iniungi pro dicta procuratione importabile onus prout de facto factum fuit attentis taxationibus predictis a tempore nimis breui uos etiam dicte prior sanctorum Geminorum in dictum dominum meum abbatem uirtute gratie seu eius executorie uobis et dicto domino meo ac decano ecclesie sancti Mathuti de Barro super Albam directe sub certa forma in dictum dominum meum executorem uestrum nullam habuistis iurisdictionem certum est etiam quod huiusmodi taxacio est contra iura scripta ac contra constitutionem Benedicti pape duodecim et licet dictus dominus noster papa in dicta sua gratia minime taxauit quantum pro dicta procuratione solueretur sed secundum morem antiquitus laudabiliter et rationabiliter obseruatum solui uoluerit ut dictum est non fuit eius intentionis quod aliquis iniuste solueretur uel exigeretur seu quod ob hoc dictum monasterium et domus grauarentur ultra modum et gratia que est contra ius facta seu preter in suis terminis est tenenda et non amplianda et applicto non est danda applictio ex quibus rationibus et earum qualibet euidenter constat dictos dominos meos grauatos fuisse et esse nos etiam ego procurator predictus et procuratoris nomine quo supra instant requisiui tempore et loco opportunis et infra tempus dictorum quindecim dierum a die uisitationis predictarum numerandorum quanta dicta grauamina ut supra illata per dictum dominum Guillelmum et de mandato uiro ut dicebat et uicariorum dicti domini episcopi dictis dominis meis reuocaretis de quibus etiam uos informatur me obtuli tam per testes quad alia debite et in promptu die uicesimatercia dicti mensis septembris uidelicet die sabbati post festum beati Mathei apostoli dicto anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo sexto me tamen audire denegatis factum dicti Guillemi et facta penitus approbando tam tacite quam expresse licet de facto et iniuste et que magistri Guillemi facta potuistis et debuistis reuocare saltum in eo quod facta erant contra iustitiam et iniqua et contra morem antiquitus racionabiliter obseruatum unde ex predictis et eorum singulis ego procurator predictus senciens dictos dominos meos et me quo supra nomine multipliciter pregrauatus cum predicta sint notoria et magnifesta et sic de ipsis publica uox et fama et que confessus est idem dictus episcopus ac ipsius predecessores pluries competenter fore uera timens ex uerisimilibus coniecturis imposterum amplius pregrauari et ne contra prefatos dominos meos eorumdem monasterios et domos predictos ac personam meam de facto procedatis ad alia per speciales processus per excommunicationis suspensionis uel interdicti sententias aut aliter quouismodo imposterum procedatis seu procedant aliqui college seu subexecutores uestri aut alteros dictos dominos meos seu eorum alterum monasterium eorum et loca predicta ac me grauetis seu grauent de facto cum de iure non possitis seu possint idcirco ego procurator predictus procuratorio nomine quo supra a uobis ac a dicto domino episcopo a dicto domino Guillemo commissario et uicariis uel domini et eorum processibus et uestris quibuscumque factis et faciendis contra dictos dominos meos a prefatis iniunctione taxatione declaratione significatione monitione denegatione sententiarum fulminatione termini prefixione publicatione dictorum processuum et maxime prout specialiter et ad specialitatem sunt redacta tam per uos quam per dictum dominum Guillemum et alios predictos et ne contra me ulterius aliqualiter procedatis seu contra dictos dominos meos contra uos et alios predictos ab audiencia uestra et quorumcunque collegarum et subexecutorum uestrorum pro prefatis dominis meis et quibuscumque eisdem et michi ac appellationi presenti adherentibus et adherere uolent ad sedem apostolicam in hiis scriptis prouoco et appello et a uobis peto, peto ac iterum et cum instantia cum qua possum apostolos michi dari quo supra nomine, supponens me et dictos dominos meos eisdem adherentes et adherere uolentes monasteria ecclesias domos predictas personas et loca ac bona quecunque eorumdem et mea protectioni dicte sedis protestans de hac appelatione mea innouenda intimanda mutanda reformanda et in melius corrigenda ubi quibus et quando uidebitur intimanda et a te tabellione publico habito presente peto michi nomine quo supra super hiis fieri et tradi publicum instrumentum et testes hic astantes inuoco. Quaquidem appellatione sit interposita Iohannes de Cabilone procurator et procuratorio nomine magistri et fratrum ac sororum domus Dei de Accellis dicte lingonensis diocesis cum litteris procuratoris maiori sigillo curie lingonensis ut prima facie apparebat sigillum quare tenor inferius continetur tunc eorum dicto domino executore personaliter constitutum predicte appellationi nomine procuratorio dictorum magistri et fratrum ac sororum et pro ipsis se adhesit coram domino executore predicto et ex causis et rationibus in eadem appellatione contentis ad dictam sedem appellauit petendo ab eodem domino executore super huiusmodi suis appellatione et adhesione apostolos sibi dari. Quiquid dictus executor prenominatis procuratoribus dixit quod sibi tradentur sub forma publica ad expensum eorumdem copiam procurationum suarum ac appellationis predicte dicens quod eadem copia sit sibi tradita ipse deliberaret super dictis apostolis sibi dandis, tenores nostri litterarum procuratorii predictarum secuntur in hunc modum et primo tenor procuratorii dictorum abbatis et conuentus: Uniuersis presentes litteras inspecturis nos frater Regnaudus humilis abbas totusque conuentus monasterii sancti Stephani de Dyuione ordinis sancti Augustini lingonensis diocesis notum facimus quod nos dilectos nostros religiosos uiros fratres Henricum Alemani cantorem, Otthonem de Haicheyo infirmarium Petrum de Seigneyo concanonicos nostros dominum Bertrandum de Edua curatum de Cancellis Symonem de Gastmeyo et Guietum Charger clericos exhibitores presentes et eorum quemlibet insolidum ita quando sit melior conditio occupantis sed quod unus ipsorum inceperit prosequi ualeat et finire nostros facimus constitimus et ordinamus procuratores nostros generales et nuncios speciales in omnibus et singulis causis et negociis nostris quas habemus et habituri sumus contra quascumque personas tam ecclesiasticas quam et secularees eorum quibuscumque iudicibus tam ecclesiasticis quam secularibus quacumque auctoritate fungentur et quocumque nomine censeantur, dantes et concedentes dictis procuratoribus nostris et eorum cuilibet insolutum plenarie potest et speciale mandatum agendi pro nobis et nostro monasterio predicto nostrosque et dictum nostrum monasterium deffendi excipiendi proponendi replicare duplicare triplicare quadruplicare litteram contestatam iurandi in animas nostras de calumpnia et ueritate dicenda tam super principali quam accesorio et expenso et prestandi cuiuslibet alterius generis sacramentum quod in causis exigitur et postulat ordo iuris ipsas expensas petendi taxare uidendi et recipiendi ponendi positionibus partis aduerse seu parcium aduersarium respondendi testes et instrumenta in modum probationis producendi in testimonium eorum dicta instrumenta si qui et que contra nos producti uel producta fuerunt dicendi concludendi et remanendi interlocutores et diffinitiuas sententias audiendi ab eisdem et quolibet grauamine appellandi appellationem suam prosequendi et innouandi apostolos petendi et obtinendi beneficium absolutionis nostre et omnes litteras tam simplices quam legendas si necesse fuerit impetendi curiam et recredentiam bonorum et hominum nostrorum petendi et si necesse fuerit fidemiubendi et omnia alia et singula faciendi que nos faceremus si presentes essemus et si mandatum exigant speciale ratum et gratum habentes et habituri quicquid per dictos procuratores nostros et per eorum quemlibet insolutum circa premissa et ea tangencia factum fuerit seu eciam procurator etiam si mandatus exigatus speciale, promittentes omnibus quorum interest seu intererit sub ypotheca rerum monasterii nostri predicti si necesse fuerit indicatum solui et iudicio fisci. In cuius rei testimonium sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda, datum die mercurii post festum conuersionis beati Pauli apostoli anno Domini millesimo quadragesimo quarto. Item procuratorii dictorum magistri et fratrum: Uniuersis presentes litteras inspecturis Officialis lingonensis salutem in Domino noueritis quod in presentia Iohannis Lamberti de Lantannayo clerici tabellioni iurati cui quantum ad hec et maiora loco nostri audiendi et recipienda nobis quolibet fideliter referenda commisimus uices nostras propter hoc personaliter constituti religiosi uiri magor et fratres ac sorores domus Dei de Accellis necnon dicti fratres et sorores de consensu licencia et auctoritate dicti magistri sibi ad eodem in presentia dicti iurati nostri prestitum et concessum tam committimus quam diuisimus seu etiam separatim distinctum uiros magistrum Petrum Laurencii de Lingonis dominos Andeam Gardon et Garuer de Cellis uicarios perpetuos in ecclesiam lingonensem Richardum Dyuione Girardum Gaidon et Iohannem de Chaigneto clericos curatos burgonenses Guidonem dictum de Bosco de Lingonis clericum et Iohannem de Cabilone Dyuione commorantem et eorum quemlibet insolutum ita quod non sit melior condicio occupantis nec deterior subsequentis sed quod unus ipsorum inceperit alterum prosequi ualeat et finire suos fecerunt constituerunt et ordinauerunt procuratores generales et nuncios speciales in omnibus et singulis causis et negotiis suis notis et mouendis tam pro se quam contra se contra quascumque personas tam ecclesiasticas quam seculares coram quibuscumque iudicibus ecclesiasticis uel secularibus quacumque auctoritate fungentur et quacumque nomine censeantur. Dantes et concedentes dicti constituentes tam coniunctim qam diuisim seu eciam separatim dictis procuratoribus suis et cuilibet eorum insolidum plenam generalem et liberam potestatem ac mandatum speciale agendi pro ipsis ipsosque deffendendi excipiendi proponendi replicandi duplicandi triplicandi litem seu lites contestandi iurandi in animas ipsorum tam de calumpnia quam de ueritate dicenda et prestandi cuiuslibet alterius generis calumpnie iuramentum quod in causis exigitur et postulat ordo iuris testes et instrumentum in modum probationis producendi dicendi in testes et eorum dicta seu instrumentum concludendum renunciandum notificandi et innouandi interlocutores et diffinitiuas sententias audiendi appellandi appellationes suas prosequendi et a quolibet alio grauamine appellandi quascumque appellationes suas prosequendi apostolos petendi infirmandi notificandi et innouandi necnon cuicumque appellationi emisse uel emittende nomine ipsorum constituentes et pro ipsis adherendi expensum petendi iurandi super eisdem taxationem et iuramentum uideri et easdem recipiendi beneficium absolutionis sue seu absolutionum suarum si necesse fuerit impetrendi aliumque procuratorem seu alios procuratores loco sui substituendi substitutum quod seu subtitutos reuocandi presenti que procuratorio in suo robore duraturo et omnia alia et singula faciendi que ipsi constituent facerent aut facere possent et deberunt si presentes essent aut interessent ratum et gratum plenius habentes et habituri quicquid per dictos procuratores suos aut alterum eorumdem factum gestum dictum ue fuerit seu et procuratum promittum dicti confactum dicto iurato nostro tanquam publice persone loco nostri stipulato ad opus omnium quorum interest seu intererit aut interesse poterit sub ypotheca rerum suarum si necesse fuerit iudicatum solui et indicio fixi cum suis clausulis uniuersis et oportunis, dictosque procuratores suos ab omni satisdationis onere penitus releuare. In cuius rei testimonium ad relationem dicti iurati nostri sigillum curie lingonensis presentis litteris duximus apponendi. Datum et actum die martis post festum sancte Pentecostes. Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto presentibus domino Laurencio de Ponceyo presbitero et Perreneto Barbare de Uergeyo testibus ad hoc uocatis et rogatis, Iohannes Lamberti de Lantannayo ita est. Super quibus omnibus et singulis supradictis prenominati procuratores nominibus quibus supra pecierunt a me notario publico infrascripto sibi fieri publicum instrumentum unum uel plura eiusdem substantie et tenoris. Acta fuerit hec in dicto prioratu sanctorum Geminorum uidelicet in loigiis bassis ipsius prioratus anno mense indictione et pontificatu supradictis presentibusque religiosis uiris dominis Guillelmo de Tardo, Iacobo de Baisseyo canonicis dicti prioratus, Girardo de Bouleto clerico bisuntinensi diocesis et pluribus aliis fidedignis testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. Item anno mense indictione et pontificatu supradictis uicesima sexta die mensis septembris religiosus uir frater Iohannes de Uiangiis prior prioratus de Tardo ordinis et diocesis predictorum ad dictum monasterium pertinentis in mei iandicti notarii et subscriptorum testium presentia predicte appellationi se adhesit et ex causis et grauaminibus in ea expressis ad dictam sedem appellauit ac prefatum dominum Bertrandum procuratorem suum et nuncium specialem fecit et constituit ad dictam appellationem eius nomine et pro ipso prosequendum et ad faciendum ea omnia et singula que ad prosecutionem dicte appellationis fuerunt necessaria uel oportuna et que ipsemet faceret si presens esset etiam si alium mandatum exigant speciale. Promittens idem prior michi iandicto notario tanquam publice persone solemniter stipulanti et recipienti sub ypotheca rerum suarum et sui prioratus predicti se ratum et gratum plenius habiturum quicquid per dictum procuratorem suum in hiis et circa ea factum fuerit seu etiam procuratum, presentibus ad hec ultimo dicta Lingonis in domo habitationis mei iandicti notarii facta Petro Aubriti de Lingonis et Martino Ioce de Musceyo lingonensis diocesis clerico testibus ad hec uocatis et rogatis. Item anno mense indictione quintadecima et pontificatu supradictis die mercurii post prefatum festum beati Mathei apostoli uidelicet uicesimaseptima die dicti mensis septembris circa horam tertiam ipsius diei, prenominatus dominus Bertrandus procurator et nomine procuratorio dominorum abbatis et conuentus ac prioris de Tardo predictorum ac dictorum magistri fratrum et sororum. In mei iandicti notarii et subscriptorum testium presentia coram prefato domino executore in dicto prioratu suo uidelicet in loigiis predictis tunc existente personaliter comparens eidem executori predictis adhesionem et appellationem dicti prioris de Tardo denunciauit et intimauit eidemque copiam appellationis et adhesionis et sue procurationis predictarum tradidit contentam in quodem publico instrumento in duabus pellibus pergameni simul sutis scripto signo et subscriptore mei iandicti notarii signato petens nomine quo supra instanter et instantissime per ipsum executorem super eisdem appellationibus apostolos sibi dari, cui procuratori idem dictus executor in scriptis respondit sub hac forma. Domine procurator quia instanter instantissime sepe sepius et tercio cum instantia requiritis apostolos super appellatione coram nobis a nobis emissa dari diem istam aliis ineuitabilibus causis occupati et ex aliis certis et iustis causis que nos monent continuamus in tali statu usque ad diem ultimam iuris. Super quibus omnibus et singulis supradictis prefatus procurator nomine quo supra peciit a me iandicto notario sibi fieri publicum instrumentum unum uel plura. Acta fuerunt hec in dicto prioratu anno mense diebus horis locis indictione et pontificatu predictis. Presentibus ad hec ultimo dicta religioso uiro domino Stephano de Tornayo canonico dicti prioratus domino Regnaudo de Noereto curato de Molayo bisuntinensis diocesis et Hugone de Cusseyo curie lingonense tabellione testibus ad hec uocatis specialiter et rogatis. Et ego Petrus de Chanlipto clericus lingonensis diocesis publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius et curie lingonensis tabellio quia dicte appellationis interpositioni apostolorum petitioni adhesionibus procuratoris constitutioni, intimationi copie eiusdem appellationis traditioni et omnibus aliis et singulis supradictis dum anno mense et diebus superius anotatis fierent modo superius expresso. Ideo presens instrumentum publicum inde confectum et ex causa duplicatum in tribus peciis pergameni simul sutis contentum in quo hic manu propria subscripsi alia legitime impeditus fideliter scribi feci ipsumque in hanc publicam formam redigens signo meo solito hic et in iuncturis dictarum peciarum signaui rogatus. Orig., G. 124. N° 91. 26 septembre 1346. Vente par «Richardus de Nulleyo» à l’abbaye de Saint-Etienne de 20 sols de rente assignés sur deux maisons. In nomine Domini amen, anno incarnacionis eiusdem M CCC quadragesimo sexto mensis septembris scilicet XXVI die ipsius mensis, ego Richardus de Nulleyo scutifer omnibus notum facio quod ego uendo trado et concedo perpetuo pro me et meis heredibus religiosis uiris prioratu et conuentu monasterii sancti Stephani diuionensis ordinis sancti Augustini pro se et suis successoribus uiginti solidos ad monetam communiter currentem annui et perpetui redditus seu census precio scilicet duodecim librarum bonorum paruorum turonensium michi a dictis religiosis emptoribus solutarum et de quibus me teneo plenarie pro pagato penitus et contento quos quidam XX solidos dicte monete teneor et promicto pro me et meis heredibus per meum iuramentum ad sancta Dei euangelia corporaliter prestitum et sub obligacione omnium bonorum meorum mobilium et hereditagiorum presentium et futurorum quorumcumque reddere et soluere dictis religiosis emptoribus et suis successoribus uel certo mandato aut procuratori suo anno quolibet deinceps et in futurum ad hos terminos scilicet decem solidos monete predicte ad festum natiuitatis Domini et alios decem solidos ad festum natiuitatis beati Iohannis Baptiste quosquidem XX solidos monete predicte assedeo et assigno pro me et meis heredibus perpetuo dictis religiosis pro se et suis successoribus super uniuersa et singula bona qualique sunt et specialiter et expresse super duas domos ligneas sitas in castro diuionense iuxta mansum et portam mei dicti Richardi hinc et unam roeletam communem inde, item super quemdam mansum et pertinencias eiusdem prout se ingerit usque ad puteum uolens et concedens quod si me uel meos heredes deficere contigerit in solutione dicti annui redditus statutis terminis dictis emptoribus faciendis quod dicti emptores et sui successores ad dictas duas domos ligneas, mansum et pertinencias in assessione et assignatione predicta contentos necnon et ad omnes et singulas alias domos meos ligneas circiter magnam domum meam de dicto castro existentem recurrant recurrere possint et debeant easdemque teneant et possideant fructus exitus suos totaliter ex eisdem facientes quousque de dictis XX solidis redditualibus et de arreraigiis ac dampnis inde habitis eisdem emptoribus et suis successoribus fuerunt plenarie et integre satisfactum. Quequid hereditagia promitto ad eadem recurrendo cum omnibus dictis emptoribus et suis successoribus perpetuo garantire deffendere et in pace tenere et facere et prestare quicquid in causa emptionis debet fieri et prestari et contra tenorem presencium non uenire et ad tenende predicte uolo compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Guidonis Cosseneti de Flureyo coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii diuionensis, domini Iohannis de Uerceaulx presbiteri et Perreneti le botu de Diuione testium ad hoc uocatorum anno mense et die predictis. Orig., G. 257. N° 92. 16 décembre 1346. Bail à cens d’une maison située près de la Croix Blanche passé entre Hugonin dit le Soonois et l’abbaye de Saint-Etienne. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo sexto mense decembris scilicet sexdecima die ipsius mensis, ego Hugoninus dictus li soonois Dyuione commorans uaicherius omnibus notum facio quod ego sponte scienter et prouide retineo ad censam perpetuam pro me et meis heredibus a religiosis uiris abbate et conuentu monasterii sancti Stephani Dyuionis pro se et suis successoribus unam domum cum fondo manso et pertinenciis eiusdem sitam Dyuione prope crucem albam ante grangiam dictam dame Alarde iuxta mansam religiosorum de Espissia hinc et iuxta mansum quem quondam fuit Odeti Pelerini hanc autem retencionem facio scilicet anno quolibet perpetuo pro septem solidis monete communiter currentis in uilla Dyuionis ad uendicionem panis et uini tempore solutionis eorumdem, quosquidem septem solidos dicte monete teneor et promitto pro me et meis heredibus per meum iuramentum ad sancta Dei euangelia corporaliter datum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium et hereditagii presentium et futurorum quorumcunque reddere et soluere dictis religiosis uel eorum certo mandato semel anno quolibet perpetuo ad festum natiuitatis Domini et incipiet prima solucio seu primus terminus ad soluendum dictos septem solidos ad festum dicte natiuitatis Domini quod erit anno Domini currente millesimo trecentesimo quadragesimo nono proximo uenturo, quam domum predictam teneor et promitto per meum iam prestitum iuramentum et sub obligatione omnium bonorum meorum predictorum reedificare et reparare meis propriis sumptibus et expensis et ipsam reedificatam et reparatam meis propriis sumptibus et expensis manutenere de omnibus necessariis ad eandem si autem me uel meos heredes difficere aut cessare contingerit in solutionem dictorum septem solidorum aut in manutentione dicte domus quod dicti religiosi seu eorum mandatum fecerint sustinuerint seu incurrerint aliqua dampna interesse uel expensum huiusmodi dampna interesse et expensum teneor et promitto sub iuramento et obligatione predictis eisdem religiosis reddere restituere et plenarum resercire et super ipsis dampnis interesse et expensis eisdem religiosis seu eorum dicto mandato credere suo simplici iuramento aliquo probationis genere super hoc non exacto, omnibus exceptionibus iuris et facti quibusque in hoc facto cessantibus penitus et remotis, uolens me ad premissorum obseruanciam compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Guidonis Cosseneti de Flureyo clerici coadiutoris Hugonis Poisseneti notarii dyuionensis Iohannis de sancto Aubino et Geruaseti de Broichone testium ad hoc uocatorum et rogatorum anno mense et die quibus supra. Copie: Reg. G. 127, f° 236 v°. N° 93. 20 décembre 1346. Quittance donnée par le receveur de l’évêque de Langres. Nouerint uniuersi quod ego Nicolaus Huonis de Maisuillo clericus curie lingonensis ad infrascripta a domino meo carissimo domino G. miseracione diuina lingonense episcopo specialiter deputatus recepi et habui nomine dicti domini et pro ipso reuerendo patre in Christo ac Domino domino abbate monasterii sancti Stephani dyuionensis centum solidos a religioso uiro priore de Marcenayo in monte sex libras et decem solidos et a magistro hospitalis de Broichons quatuor libras et decem solidos turonensium in quibus pecuniarum summis tenebantur dicto domino meo lingonensi obligati residuis ad soluendum eidem domino meo de summis pecuniarum ipsis domino abbati priori et magistro impositis racione procuracionis dicti domini mei anni presentis quictans ipsos nomine quo supra de predictis per presentes, datum sub sigillo curie lingonense uicesima die decembris, anno Domini M CCC XL sexto. N. Huonis. Orig., G. 183. N° 94. 20 décembre 1346. Quittance. Nouerint uniuersi quod ego Nicolaus Huonis de Maisuillo clericus curie lingonensis a reuerendo patre in Christo ac Domino meo carissimo domino G. miseratione diuina lingonense episcopo ad infrascripta specialiter deputatus recepi et habui nomine dicti et pro ipso a domino abbate monasterii sancti Stephani dyuionensis decem libras turonensium pro procuracione moderata dicto domino meo ab ipso domino abbate debita pro anno presenti racione uisitacionis ipsi domino abbati per uenerabilem et discretum uirum dominum Guillermum de Chaissiaco procuracione eiusdem domini nomine ipsius et pro ipso facta super quibus uisitatio et procuracio dicto domino meo extitit a sede apostolica gracia facta specialis quictans ipsum dominum abbatem de predictis perpetuo per presentes, datum sub sigillo curie lingonense uicesima die decembris, anno Domini M CCC XL sexto. N. Huonis. Orig., G. 183.