N° 1. 1250, 17 Juin. ?? Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Eudes, seigneur de la Marche et de Chaussin, et Pétronille, sa femme, de deux maisons sises dans le château de Dijon entre la maison où demeure Bertrand, prévôt de la chapelle du duc et la voie publique tendant à la Porte au Lion. Ego Odo dominus Marchie et Calcini et égo Petronilla uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate nostra et pro peregrinatione mei Odonis in transmarinis partibus peragenda uendidimus et pro nobis et nostris heredibus presentibus et futuris concessimus et quitauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis duas domos unam scilicet ligneam et aliam lapideam cum camino ipsius domus lapidee et cum pratello mansis et aliis pertinenciis ipsarum domorum que site sunt Dyuioni in castro inter domum capelle ducis Dyuionensis in qua dominus Bertrandus prepositus capelle ducis predicte moratur et uiam publicam que ducit uersus Portam Leonis. Hanc autem uenditionem fecimus dictis abbati et conuentui pro precio ducentarum librarum Stephaniensium de quibus ab ipsis plenam perfectam et integram solutionem recepimus in pecunia numerata et propter hoc de dictis duabus domibus et de camino pratello mansis et aliis earum pertinentiis nos omnino pro nobis et nostris heredibus deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus pro uoluntate eorum modis omnibus et omni tempore facienda tenemurque et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum et prestito pro nobis et nostris heredebus corporaliter iuramento dictas duas domos cum camino pratello mansis et aliis earum pertinentiis quitas et liberas ab omni feodo et omni alia exactione et tanquam proprium alodium dictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes in perpetuum legittime garantire et supradictos abbatem et conuentum et eorum successores inde conseruare modis omnibus indempnes si super hoc inquietarentur uel molestarentur in futurum; et quod contra dictam uenditionem non ueniemus de cetero nec uenire per alios faciemus seu eciam consentiemus. Hanc autem uenditionem nos Symonetus Odo et Yolendis liberi dictorum domini Odonis et domine Petronille laudamus uolumus et concedimus et ratam ac firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione uel occasione seu iure tutele uel auoerie uel minoris etatis aut precii aut modo alio contraire. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen ego Odo dominus Marchie et Calcini predictus presentibus litteris sigillum meum pro me et pro predicta uxore mea que sigillum non habet et pro predictis liberis meis ad ipsius uxoris mee et liberorum meorum preces et instanciam apposui. Et ad maiorem securitatem nos Odo Petronilla predicti et nos eorum predicti liberi presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Poncii abbatis Besuensis et magistri Garneri decani Christianitatis Diuionensis apponi rogamus in testimonium premissorum. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo mense iunii die Ueneris ante festum Natiuitatis Beati Johannis Baptiste. Original G. 264 (liasse) avec traces de trois sceaux sur double queue. — Copie G. 126, fol. 46. N° 2. Juin 1250. ?? Vente à l’Hôpital de Brochon par Gilo Bonard de Fixin et Agnès, sa femme, d’un cens de 20 sols sur des vignes audit Fixin. In nomine Domini amen. Ego Gilo Bonard de Fixino et ego Agnes eius uxor confitemur et recognoscimus nos pro utilitate et necessitate nostra uendidisse concessisse et quittauisse in hereditatem perpetuam uiris religiosis magistro et fratribus Domus Dei de Brochons uiginti solidos monetae Divionensis censuales quos assedimus dictis magistro et fratribus et eorum successoribus percipiendos et habendos singulis annis in perpetuum de caetero in martio supra uineam nostram quae uocatur uinea des Poirex sitam in finagio de Fixino iuxta uineam Odonis et Beraldi dictorum Robelins fratrum ex una parte et iuxta uineam Ioannis et Clementiae ex altera et super petiam unam uineae sitam iuxta uineam Uincentii filii Petri Asinarii ex una parte et iuxta uineam Lamberti dicti Ribeaut ex altera: item et super domum nostram lapideam et super mansum retro situm et super uineam retro sitam quae predicta sita sunt in uilla de Fixino iuxta domum et mansum et uineam (sic) Dominici et Uincentii dictorum..... ex una parte et iuxta uineam et mansum Ioberti Bonard et liberorum Iulioti Colin ex altera de pretio si quidem uenditionis praedictorum uigenti solidorum Diuionensium censualium nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus propagatis exceptioni non numeratae et non solutae atque non traditae nobis et non conuersae totaliter in utilitatem nostram pecuniae renuntiantes penitus et expresse et propter hoc de dictis uiginti solidis censualibus Diuionensibus annuatim in martio sicut praemissum et reddendis perpetuo nos omnino deuestiuimus et dictos magistrum et fratres Domus Dei de Broichons corporaliter inuestiuimus et posuimus in uerum dominium et perpetuam possessionem pro uoluntate eorum modis omnibus et omni tempore facienda uolumusque concedimusque et praecipimus, ut quicumque dictas duas petias uinearum et dictam domum lapideam cum manso et uineam retro sitis tenebit de coetero dictos uigenti solidos Diuionensium annuatim in martio dictis magistro et fratribus et et eorum successoribus persoluat in perpetuum et persoluere teneatur promittimus insuper pro nobis et nostris heredibus et tenemus per sacramentum nostrum corporaliter prestitum garantire contra omnes in perpetuum dictis magistro et fratribus et eorum successoribus dictos uigenti solidos Diuionensium censuales reddendos modo praemisso in perpetuum annis singulis modo praedicto super dictas duas petias uinearum et super dictam domum lapideam et super mansum et uineam ipsius et in nullo de caetero per nos uel per alios contraire et nisi dicti uinginti solidi annuatim in martio fuerint persoluti uolumus extunc nos et nostros haeredes seu quoscumque alios qui praedicta tenebunt pro tempore uerum dictis magistro et fratribus ac eorum successoribus in crastino mensis martii scilicet prima die aprilis ad emendam septem solidorum monetae Diuionensis et ut ipsi magister et fratres et eorum successores ex tunc auctoritate propria et sine alicuius curiae reclamatione recurrant ad dictas duas petias uinearum et ad dictam domum lapideam et mansum et uineam ipsius et haec omnia teneant et possideant et idem fructus suos modis omnibus faciant quousque dicti uiginti solidi cum emenda praedicta septem solidorum de quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et ad hoc haec omnia et singula et nostras haeredes seu quoscumque alios ea tenentes pro tempore ipsis magistro et fratribus et eorum successoribus in perpetuum specialiter obligamus saluis duobus denariis Diuionensibus censualibus libens Ioanis cheualier superdictam uineam de Poirex et fratribus hospitalis Iherurosilimitani (sic) duobus sextariis uini censualibus et superdictam domum lapideam et mansum ac uineam ipsius et fratribus militae Templi duobus sextariis et dimidio uini super eamdem domum et mansum ac uineam ipsius; statutum est nihilominus et diuisum quod si contingeret Alaysot uxorem Odonis filii mei sine haerede proprii corporis decedere uel ipsam Alaysot et eius maritum a nobis diuidere aut ipsum Odonem mori sine haedere a dicta Alaisot Andreas pater dictae Alaisot tenebit dictam uineam de Poirex pro duodecim libris Diuionensium quas super dicta uinea habet dicta Alaysot de suo maritagio et decem solidos de censu uigenti solidorum praedicto magistro et fratribus dictis persoluet annuatim quando tenebit uineam supradictam; haec autem omnia et singula supradicta nos Odo Uincentius et Ioanes filii dictorum Gilonis et Agnetis et Alaysot praedicta laudamus et rata ac firma habemus et habere promittimus in perpetuum iuramento praestito et in nullo de caetero per nos uel per alios contraire. In praemissorum igitur omnium testimonium nos Gilo Agnes Odo Uincentius et Ioannes et Alaysot praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capellae ducis Diuionensis et magistri Garnerii decani Christianitatis Diuionensis et magistri Alberici officialis curiae Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° L° mense iunii. Copie d’Arviset, le 10 avril 1664, G. 132, fol. 67. N° 3. 1250, 10 Août. ?? Amodiation du moulin de Chevigny, faite par les abbé et couvent de St-Etienne à Dominique Affrous, bourgeois de Dijon. In nomine Domini amen. Cum discordia uerteretur inter me Dominicum Affrous, burgensem Diuionensem ex una parte et uiros uenerabiles et religiosos abbatem et conuentum Sancti Stephani ex altera super quibusdam debitis et querelis et actionibus que et quas a tempore retroacto petebam ab ipsis, tandem mediante bonorum uirorum consilio cum dictis abbate et conuentu composui super predictis amicabiliter in hunc modum, uidelicet quod pro dictis debitis, actionibus et querelis que et quas petebam ab ipsis tradiderunt et concesserunt mihi ab hoc instanti festo Beati Laurentii quod est anno Domini M° CC° quinquagesimo usque ad nouem annos quicquid habent et habere possunt et debent in molendino eorum de Cheuegneio Sancti Saluatoris in omnibus redditibus exitibus prouentibus et commodis quibus cumque; promiseruntque et tenentur bona fide totum ius eorum predicti molendini per dictos nouem annos garantire mihi uel meis heredibus si de me quod absit aliquid humanitus interim contigerit contra omnes et in nullo per se uel per alios contraire; itaque quod ego teneor et promitto in bono statu molendinum predictum tenere per dictum terminum in eo scilicet quo ipsum molendinum accepi uel in meliori; nec ipsum molendinum interim alicui uendere uel obligare potero seu ponere in manum alterius nisi redditus fructus et exitus eiusdem molendini de quibus meam modis omnibus facere potero uoluntatem. Elapsis autem dictis nouem annis et omnibus supradictis penitus adimpletis dictum molendinum in bono statu in eo scilicet quo ipsum accepi uel in meliori quite libere et sine contradictione qualibet et absque debitorum onere uel alterius obligationis ad dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam pacifice reuertetur. Propter hoc autem ego pro me et meis heredibus quito et absolvo penitus et in perpetuum ipsos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam de omnibus debitis actionibus et querelis in quibus ipsi et predecessores eorum mihi teneri potuerunt usque ad diem confectionis presentium litterarum teneorque eis reddere omnes litteras super debitis et actionibus et querelis omnibus de ipsis et predecessoribus eorum pro me confectas usque in diem presentem et si que littere super ipsis debitis actionibus et querelis confecte pro me de tempore retroacto de ipsis et eorum predecessoribus de cetero apparerent uolo et concedo ut nullius sint ualoris nec habeant alicuius roboris de cetero firmitatem. Hec autem omnia et singula ego Bona Danna uxor dicti Dominici et nos Iohannes presbiter incuratus de Cheuegne Ollumus et Nicholaus filii dictorum Dominici et Bone Danne laudamus et rata ac firma habemus et habere tenere et servare promittimus in perpetuum et in nullo per nos uel per alios contraire et litteras aliquas super debitis actionibus et querelis de dictis abbate et conuentu uel predecessoribus eorum non habere pro dicto Dominico uel pro nobis de tempore retroacto. In premissorum igitur omnium testimonium ego Dominicus predictus et nos uxor et filii eius predicti presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Garneri decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo mense augusto in festo beati Laurentii martiris. Original G. 332 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 4. Octobre 1250. ?? Transaction ménagée par Alix, duchesse de Bourgogne et Arviers de Nuit, chevalier, entre l’abbaye de St-Etienne et Huot de Quetigny, damoiseau, au sujet d’un pont-levis et d’un fossé que ledit Huot avait faits en son château de Quetigny. Ge Alays duchesse mère lou Duc de Bourgoingne et ge Aruiers de Nuiz cheualiex et commandemanz lou duc deuant dit facons sauoir at ouz cels qui uerront cels presentes lettres que comme descorde fust entre l’abé et lou couuent de Saint Estiene de Diion d’une part et Huot damoiseau de Cuntigné d’autre part sur un cheffaut que cil Huoz auoit leué a Cuntigné et sur un pont leueiz et sur lou fossé que cil Huoz facoiz ici meismes desquex choses l’abés et li conuent desus nomé li aloient encontre et disoient que il ne les i pooit ne deuoit faire; en la fin les parties se mistrent de cels choses sur nos par bone uolente et nos par escort auons dit nostre dit en tel menière que nos uoulons que li cheffauz et li ponz leueiz et li fossez soient en souffrance en tel estat comme il sont au ior que li mise fu faite, sauf ce que il puet lou cheffaut clorre et courir sanz plus autrement efforcier et issi celui cheffaut et lou pont et lou fossé maintenir et puet encor cil Huoz clorre sa maison de soif sanz cheuiller; en tel manière remainent issi cels choses iusque a la uenue lou Duc et se quant li Dux sera uenuz ou se il ne reuenoit qui n’auiegne l’abés et li couuenz requeroient lor droit de cels choses desus nomées et li Dux ou ses oirs qui seroit dux se il ne reuenoit dont Dex lou gart ueoient par droit selonc les raisons et les chartres l’abé et lou couuent desus nomez que les choses desus nomées doient estre abatues l’on les abatraa adonc et se li corz lou Duc meismes uoit que les choses deuant dites i doient remanoir et que cil Huoz les i doit auoir et plus faire il les i aura et sa uolenté y fera; dou plus ces choses sont faites et deuisées par l’escort des parties sauues les chartres et les priuilèges et les raisons des parties; et que eles soient estables nos auons mis en cels presentes lettres noz seaus. Ce est fait en l’an de l’incarnation Nostre Segnor M. CC. et cinquante ou mois d’Outouure. Original G. 380 avec traces de deux sceaux pendant sur double queue. — Copie très fautive d’Arviset. G. 132, fol. 143. N° 5. Novembre 1250. ?? Confirmation par Jean de Beaujeu, chevalier, seigneur de la Rochette, de la donation faite à l’abbaye de St-Etienne par Huon dit Chamlars, chevalier, de cinq muids de cens, à prendre sur la dîme de Couchey, qu’il tenait de lui en fief. Ego Iohannes miles de Bello Ioco dominus de la Rochate uniuersis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas uestra quod ego elemosinam quam dominus Huo miles dictus Chamlars defunctus quondam fecit ecclesie Sancti Stephani Diuionensis in qua ecclesia suam elegit sepulturam uidelicet de quinque modiis uini censualibus annuatim percipiendis in decima sua de Cocheio que sunt de feodo meo, laudo ac ratam et firmam habeo et in perpetuum bona fide habere promitto. Promitto insuper bona fide abbati et conuentui predicte ecclesie quod si aliquis uel aliqui contra predictam elemosinam uenerit uel uenerint quod Deus auertat eisdem consilium et auxilium pro posse meo impendere contra omnes. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uenerabilium uirorum domini Guillelmi abbatis de Caritate et domini Symonis archidiaconi de Bello Ioco rogaui apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo mense nouembri. Original G. 337 avec traces de 2 sceaux sur double queue. Copie d’Arviset le 29 septembre 1664. G. 132, fol. 88. N° 6. Décembre 1250. ?? Fondation d’un anniversaire au prieuré d’Autrey, par Nicolas, chapelain de Clémence, dame de Fouvent. Omnibus praesentes litteras inspecturis Amideus permissione diuina abbas et conuentus ecclesiae Sancti Stephani Diuionensis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas uestra quod nos recepimus et in utilitatem ecclesiae nostrae posuimus uiginti libras monetae Stephaniensis quas dominus Nicolaus quondam capellanus nobilis mulieris Clementiae dominae Fontisuennae legauit prioratui de Autreio in elemosinam perpetuam pro anniuersario suo in dicto prioratu singulis annis in perpetuum faciendo et pro praedictis uiginti libris monetae Stephaniensis damus et concedimus in perpetuum praedicto prioratui de Autreio pro anniuersario dicti domini Nicolai in ipso prioratu singulis annis in perpetuum faciendo in crastino Omnium Sanctorum quamdam uineam nostram quae fuit domini Petri Truote presbiterii quae et partitur cum Michaele de Aquaeductu dicto de Fontanis homine nostro sitam in clauso de Biche et de ipsa uinea dominum Radulphum priorem nostrum de Autreio nomine prioratus de Autreio inuestiuimus pro anniuersario dicti domini Nicolai in ipso prioratu annuatim in crastino Omnium Sanctorum in perpetuum faciendo. In cuius rei testimonium praesentibus litteris sigilla nostra aposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo mense decembri. Copie d’Arviset, le 12 août 1664, G. 132, fol. 92. N° 7. 1250. ?? Bail à cens de soixante-cinq journaux et d’un quartier de vignes sises entre les finages de Crusilles et des Lochères, passé par l’abbaye de Saint-Etienne avec 51 habitants de Dijon. In nomine Domini amen. Nos homines inferius annotati confitemur et recognoscimus nos retinuisse in perpetuum a uiris uenerabilibus et religiosis domino Amideo abbate et conuentu ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis partem quandam inferius expressam terre eorum site inter finagium de Crusilles et finagium de Laschieres; quam partem iam plantauimus in uineam sub condictionibus inferius annotatis uidelicet ego Raolinus li Macons duo iornalia ego Uuienetus Busche unum iornale ego Hugonettus Grosdenier unum iornale ego Girardus Saunerius dimidium iornale ego Iaquettus filius Petri de Arcu dimidium iornale ego Petrus dictus Uilenis dimidium iornale nos Theobaldus et Bouenottus duo iornalia ego Liebaudons duo iornalia ego Iohannes li Caleyfaz unum iornale nos fili Blainchon duo iornalia ego Amiottus li Taillerres duo iornalia ego Iohannes Scabiosus duo iornalia ego Guillelmus de Uaroies duo iornalia ego Stephanus de Uico Sancti Antonii unum iornale ego Dominicus Brulez unum iornale ego Michael de Uarroies unum iornale ego frater Anxerici duo iornalia ego Uuienottus li Uilenis unum iornale ego Agnes li Gauuaine unum iornale ego Brocardus dimidium iornale ego Stephanus Rotarius unum iornale ego Uuarnerus Fuserius duo iornalia ego Petrus de Clenai unum iornale ego Stephanus li Arrabiz unum iornale ego Dominicus gener Ualanchotti Grumier unum iornale ego gener Gardon unum iornale ego Huguenettus Uinebauz unum iornale ego Cristianus li Nains dimidium iornale ego Petrus Bocuels tria iornalia ego Bouenottus li Reboutez duo iornalia ego Robertus li Reboutez quatuor iornalia ego Johannes de Champuant duo iornalia ego Offredus Pouioz duo iornalia ego Girardus Fuserius dimidium iornale ego Dominicus Caprarius unum iornale ego Hugonettus Uiillie unum iornale ego Uuaucherus de Arcu duo iornalia ego Huguonettes Corchans unum iornale ego Odo Uaudriz dimidium iornale ego Humbelettus Globuz unum iornale ego Uualo Uaicherius unum iornale ego Odo filius Dominici de Curia Arnulphi duo iornalia ego Petrus li Mostallex dimidium iornale ego Humbelottus de Curia Arnulphi dimidium iornale ego Renaudus de Uaroies unum iornale et dimidium ego Uuillelmus Porterius septem quarteria ego Dominicus de Accellis unum iornale ego Petrus de Arbosio unum iornale ego Robertus de Acellis dimidium iornale et ego Girardus filius Martini Arnaut unum iornale tenemus si quidem nos et heredes nostri aut quicumque alii uineas predictas tenentes pro tempore per sacramentum a nobis prestitum super hoc corporale ipsas uineas in bono statu tenere perpetuo et annuatim competenter colere et dictis abbati et conuentui et eorum successoribus uel mandato eorumdem reddere singulis annis in perpetuum de cetero in uindemiis in capite uinearum ipsarum pro quolibet iornali ipsarum modium unum uini puri in racemis mustalibus et annuatim antequam eas uindemiemus significare eisdem abbati et conuentui uel eorum mandato in eorum ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis quando uindemiare uoluerimus easdem. Ita quod in capite uinearum ipsarum mandatum eorum annuatim capiet modium unum uini predicti de quolibet iornali earumdem. Et si quod absit ipse uinee adeo aliquo infortunio deteriorarentur quod de quolibet iornali modius unus uini predicti eis persolui uel suppleri non posset de uindemia earumdem, seu modium unum uini pro quolibet iornali de uino equiualenti ad respectum et estimationem uini dicti finagii non redderemus uel non suppleremus in ipsis uindemiis ipsum modium uini pro quolibet iornali infra quadraginta dies sequentes teneremur eis uel eorum mandato eorum reddere uel deffectum supplere; et si aliquis ex nobis in solutione dicti modii uini pro quolibet iornali dictarum uinearum in toto uel in parte cessauerit per quadraginta dies, quod absit uolumus et concedimus ut extunc uinee illius ex nobis qui in solutione dicti uini cessauerit dicti abbas et conuentus intrent possessionem et dominium et ipsum in bonis suis quecunque et ubicumque fuerint gagient et gagiare possint et debeant auctoritate propria et sine reclamatione alicuius curie et absque meffacere quousque defectum dicti uini in uino equivalenti eis uel mandato eorum suppleuerit integre et missiones si quas in gagiendo uel modo alio recuperando defectum predicti uini fecerint eis integre restituerit. Et si in hiis adimplendis per annum et diem quod absit aliquis ex nobis cessauerit uolumus et concedimus sponte et prouide ut extunc uinee illorum ex nobis qui in premissis defecerint in bono statu et in illo quo tunc erunt ad dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quitte libere et sine contradictione qualibet pacifice in hereditatem perpetuam pro uoluntate eorum et successorum suorum modis omnibus et omni tempore facienda deueniant nec extunc nos uel heredes nostri aut aliquis alius in ipsis quicquam poterimus reclamare. Hec autem omnia iurauimus tenere et adimplere et obseruare perpetuo et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. Sciendum autem quod dicti abbas et conuentus censum et decimam dictarum uinearum quamdiu eas tenebimus nobis remiserunt et quittauerunt saluo eis dicto modio uini de quolibet iornali sicut superius est expressum. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo. Original G. 304, avec trace de deux sceaux sur double queue. Copie fautive Cartul. G. 126, fol. 48. N° 8. 1250-1251, Janvier. ?? Fondation d’une messe des morts par Barthélemy de Saumaise, bourgeois de Dijon, en la chapelle de la Madeleine, que les abbé et couvent de Saint-Etienne lui avaient permis de faire construire dans la nouvelle église de N.-D. du côté de l’hôpital: il donne pour cette fondation une maison sise rue de la Sellerie. Uniuersis Christi fidelibus ad quos presentium noticia uenerit litterarum Bartholomeus de Saumaise burgensis Dyuionensis eternam in Domino salutem. Cum ego iuste ac religiose cogitans quod sancta et salubris est cogitatio orare pro mortuis ut a peccatis soluantur si quem sibi de terrenis contagiis macule adheserunt supplicauerim humiliter et deuote uiris uenerabilibus et religiosis… abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis quorum parrochianus existo quod mihi darent licentiam construendi altare in ecclesia eorum Beate Marie Dyuionensis a parte hospitalis eiusdem ecclesie in honore Beate Marie Magdalene ut cum propheta possim psallere: «Domine dilexi decorem domus tue»; in quo uidelicet altari missa pro defunctis celebrabitur et specialiter pro Iohannetta uxore mea defuncta pro me et liberis meis quos de corpore proprio recepi uel recipiam in futurum et pro patre meo et matre mea et ipsi attendentes deuotionem meam et propositum meum laudabile et honestum unanimiter et concorditer concesserint mihi postulata deuote uolentes et concedentes ut postquam ecclesia predicta consecrata fuerit liceat mihi ossa predicte uxoris mee transferre et quoram altari predicto ecclesiastice tradere sepulture et hoc ad humationem meam et liberorum meorum mihi concesserint: ita quod post quindecim dies post quos dictam uxorem meam uel me uel aliquem liberorum meorum in loco predicto sepeliri contigerit in loco illo extollamentum nullum fiat sed ad equalitatem pauimenti dicte ecclesie terra et lapides desuper positi modis omnibus reducentur; pretereaque promiserunt dicti abbas et conuentus missam predictam per canonicum presbiterum uel per secularem presbiterum ydoneum celebrari imperpetuum ad altare predictum bona fide se et successores eorum ad hoc imperpetuum obligantes ego considerans et attendens istam gratiam mihi liberaliter esse factam et quod qui altari seruit de altario debet non immerito sustentari obtuli deuote dedi tradidi et concessi ad sustentationem presbiteri qui in altari predicto celebrabit diuina pro anima uxoris mee predicte et mea et liberorum meorum et patris mei et matris mee et omnium fidelium prout expressum est superius domum meam quam acquisiui titulo legittime emptionis cum manso et appendiciis ipsius sitam Dyuioni in uico de la Selerie iuxta domum domini Ebrardi dicti Diuitis militis ex una parte et iuxta domum Odonis Diuitis ex altera; et de ipsa domo et de manso et omnibus appendiciis ipsius ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui. Teneorque et promitto per sacramentum meum corporaliter prestitum dictam domum cum manso et omnibus appendiciis ipsius garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in nullo de cetero per me uel per alium contraire; ad quam garantiam sicut premissum est portandam me et meos heredes omnes presentes et futuros et omnia bona mea et heredum meorum presentia et futura quecumque et ubicumque sint eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus imperpetuum obligaui. In premissorum igitur omnium auctoritatem testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Stephani abbatis Sancti Benigni et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis feci et supplicaui apponi. Acta sunt hec anno Domini M° CC° quinquagesimo mense iannuario. Original G. 173, avec trace de 2 sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 20 mars 1664, G. 132, fol. 58. N° 9. 1250-1251, Janvier. ?? Donation faite par Guillaume de Charancey, damoiseau à l’église Saint-Etienne, où Guy, son père, a reçu la sépulture, de deux émines de blé à prendre sur trois pièces de terre sises à Fauverney. In nomine Domini amen. Ego Guillelmus de Charanceio domicellus confiteor et recognosco quod cum ego pro remedio anime bone memorie domini Guidonis patris mei cuius anime propicietur Omnipotens dedissem et concessissem in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani Dyuionensis in qua corpus dicti patris mei traditur sepulture duas eminas bladi medietatem frumenti et medietatem auene sitas et annuatim percipiendas et habendas super tres pecias terre arabilis mouentes de meo capite circiter sex iornalia continentes quarum una sita est in finagio Fauerneii ubi dicitur es cuens de Maines iuxta terram Hugonini filii domine de Billeio ex una parte et iuxta terram Galteri Pautini ex altera alia in finagio Fauerneii ubi dicitur en Sarmaces iuxta terram dicti Hugonini ex una parte et iuxta terras alias quibus est contorz ex altera et alia ibidem iuxta terram domini Galteri de Cortiuron ex una parte et iuxta terram prioris Fauerneii ex altera. Ego considerans et attendens quod corpus patris mei humiliter et deuote susceperint et cum honore debito et reuerentia ecclesiastice sepulture tradiderint abbas et conuentus ecclesie supradicte ad hoc ego respectum habens debitum et deuotum dictis abbati et conuentui quitto in hereditatem perpetuam tres pecias terre predictas et de ipsis inuestiui eosdem. Teneorque et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium et iuramento prestito eas eisdem et eorum successoribus perpetuo garantire. Ipsi uero deuotioni mee humiliter occurentes de bonis eorum mihi dederunt octo libras Dyuionensium et me et meos heredes de dictis duabus eminis bladi perpetuo quittauerunt. Ego autem Guillelmus li Moutons de Fauerneio dominus de Baleus de cuius feodo mouent dicte tres pecie terre laudo predictam elemosinam et dictum feodum quitto dictis abbati et conuentui perpetuo et eisdem contra omnes garantire bona fide promitto. In premissorum igitur omnium testimonium nos Guillelmus de Charanceio et Guillelmus li Moutons predicti presentibus litteris sigillum.... curie Lingonensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo mense ianuario. Original G. 348, avec trace d’un sceau sur simple queue — Copie G. 126, fol. 76. N° 10. 1250/1251, Février. ?? Acquisition faite par Gautier, seigneur des Ardillières, chevalier, et Isabelle, sa femme, de tout ce que l’abbé et le couvent de Saint-Etienne possèdent à Savigny (le Sec) pour 40 livres tournois, ils s’engagent à rendre tout ce domaine à l’abbaye après leur mort à la condition que celle-ci célèbre leur anniversaire. Ego Galterus dominus Ardilleriarum miles et ego Isabellis uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos emimus a uiris uenerabilibus et religiosis Amideo abbate et conuentu ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis ad uitas nostras sulummodo quidquid habent in uilla pertinentiis territoriis et finagiis de Sauigniaco in hominibus terris nemoribus uineis grangia domibus torculari emendis forestagiis iusticiis pasturagiis obuentionibus decimarum tertiis et in omnibus aliis commodis et exitibus quibuscumque excepta portione eorum redditus ecclesie uille de Sauigniaco predicte emimus insuper ad uitas nostras solummodo a dictis abbate et conuentu pratum illud quod tenent in prateria Sancti Iuliani et hec omnia ab ipsis sicut premissum est ad uitas nostras emimus pro precio quadringentarum librarum Turonensium de quibus integre satisfecimus eisdem et propter hoc de omnibus supradictis nos ad uitas nostras inuestierunt; tenenturque et promiserunt nobis hec omnia quam diu uixerimus contra omnes legittime garantire; ita quod uno nostrum defuncto alter qui superuixerit hec omnia quam diu uixerit pacifice possidebit; et sciendum quod si apud Sauigniacum domum uel domos construere uoluerimus tenentur nobis dare licentiam capiendi de nemore eorum de Bois Uessainge pro dictis domibus solummodo construendis sine lattis et asseribus; preterea si me dictam Ysabellem antequam dictus Galterus dominus et maritus meus decedat decedere contingerit et mihi Galtero predicto placuerit dictis abbati et conuentui admodiare redditus et exitus uille predicte ipsi admodiationem predictam ad respectum et arbitrium uirorum religiosorum .... Besuensis et .... Alberippe albatum qui pro tempore fuerint tenentur recipere et ego teneor eis supplicare quod admodiationem predictam faciant bona fide; quod si predictam admodiationem fieri contingerit uolo et concedo ego Galterus predictus quod medietas omnium bonorum meorum mobilium in quibuscumque rebus essent in dicta uilla uel in finagiis eiusdem uille ecclesie Sancti Stephani Diuionensis in perpetuam elemosinam remaneant pro anniuersario meo et uxoris mee predicte in eorum ecclesia perpetuo faciendo. Alia uero medietas mihi Galtero remanebit pro uoluntate mea modis omnibus facienda. Tenemur autem et promittimus iuramento prestito corporali omnia iura dictorum abbatis et conuentus in uilla finagiis pertinentiis et territoriis de Sauigniaco et homines eorum eiusdem uille seruare quam diu uixerimus pro posse nostro bona fide. Et quod homines predictos ultra rationem non grauabimus; nec in locis predictis iura dictorum abbatis et conventus diminuemus nec diminui faciemus consentiemus uel permittemus pro posse nostro. Et quia in domo eorum de Savigniaco nobis dimiserunt octo boues superuiuens ex nobis tenetur in eius obitu dimittere in eadem domo carrucam unam boum munitam et sufficientem et ipsis et eorum ecclesie perpetuo remanendam; post obitum autem nostrum omnia que nobis uendiderunt et concesserunt et que interim acquiremus et acquirere et augmentare poterimus in uilla pertinentiis finagiis et territoriis de Sauigniaco in omnibus exitibus et redditibus et bonis omnibus mobilibus et immobilibus quibuscumque ad ipsos et eorum ecclesiam quitte libere et sine contradictione qualibet et absque debitorum et alterius obligationis onere pacifice reuertentur; in bono statu et in illo quo inuenientur die obitus superuiuentis ex nobis. Nec extunc heredes nostri seu aliquis alius ratione uel occasione uestiture uel possessionis alicuius seu iure alio quicquam in premissis poterit reclamare et si superuiuens ex nobis dum uixerit redditur uille admodiatio qua uendiderit et antequam soluatur admodiationis uel uenditionis precium illum superuiuentem contingerit decedere uolumus et concedimus ut illud precium admodiationis uel uenditionis eis et eorum ecclesie remaneat integre pro uoluntate eorum de eo penitus facienda; et quod debitum illius precii teneatur ad illud eis reddendum specialiter et sine contradictione qualibet obligatus; iurauimus etiam nos Galterus et uxor eius predicti quod de mobilibus nostris que in dicta uilla fuerint uel finagiis eiusdem nichil remouebimus in grauamen ecclesie memorate. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen ego Galterus predictus presentibus litteris sigillum meum pro me et uxore mea predicta ad eius instanciam quia sigillum non habet apposui et ad maiorem huius rei certitudinem nos Galterus et Ysabellis predicti litteris eisdem cum sigillo predicto sigilla uirorum uenerabilium domini Pontii abbatis Besuensis et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis fecimus et rogauimus apponi et nos abbas et decanus predicti ad preces dictorum domini Galteri et domine Ysabellis presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo mense februario. Original G. 393. — Copie très fautive d’Arviset, 8 août 1664. G. 132, fol. 83. N° 11. 1250/1251, Mars. ?? Lettre de Guy (de Rochefort) évêque de Langres qui déclare que la réception qui lui a été faite par Amédée, abbé de Saint-Etienne dans sa maison d’Anières n’emporte aucun droit de procuration du par l’abbaye. Quod episcopus Lingonensis non habet ius procurandi apud Asnerias. Nos G. miseratione diuina Lingonensis episcopus uniuersis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas uestra quod cum uir religiosus Amideus abbas ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis nos in domo sua de Asneriis receperit nos nolentes ut sibi et ecclesie sue hoc preiudicium aliquod in posterum generetur confitemur et cognoscimus in predicta domo et in uilla de Asneriis nullum ius procurationis seu etiam uisitationis nos habere sed in predicta domo ex mera liberalitate a predicto abbate nos esse receptos. In cuius rei testimonium eidem A. abbati presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini M° CC° L° mense martio. Orig. G. 321, jadis scellé sur double queue. — Copies: Cart. G. 126, f° 10 (XIII s.) et G. 138, f° 11 (XVII s.). N° 12. 1250/1251, 1er au 15 Avril. ?? Vente faite par Thierry Le Roux de Marsannay et Cécile, sa femme, à Pierre Theuton, prêtre, à Perrigny, de deux muids de vin de cens sur sa maison et ses vignes. In nomine Domini amen. Ego Tierricus Rufus de Marcenai et ego Cecilia uxor eius confitemur et recognoscimus nos pro utilitate et necessitate nostra uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam domino Petro Theutonico presbitero apud Parrigneium commoranti duos modios uini quos assedimus dicto domino Petro uel eius mandato percipiendos et habendos singulis annis inperpetuum de cetero in uindemiis apud Marcennai in puris racemis mustalibus super domum nostram et super totum mansum ipsius et super uineam nostram retro sitam scilicet en Beau Uisain que domus predicta sita est apud Marcennay iuxta mansum Benedicti filii Nerart a parte superiori et iuxta mansum Dominici filii Baudran a parte inferiori; de cuius uenditionis precio nos tenemus et habemus in numerata pecunia plenarie et integre pro pagatis et propter hoc de dictis duobus modiis uini modo premisso percipiendis et habendis annuatim dictum dominum Petrum inuestiuimus et in possessionem perpetuam misimus pro uoluntate sua modis omnibus et omni tempore facienda tenemurque et promittimus per sacramentum nostrum corporaliter prestitum dictos duos modios uini puri mustalis percipiendos et habendos singulis annis inperpetuum de cetero in uindemiis apud Marcennay garantire dicto domino Petro et eius mandato libere contra omnes perpetuo super domum nostram predictam et super totum mansum ad eam pertinentem et super dictam uineam nostram retro sitam et super dictam uenditionem dictum dominum Petrum et eius mandatum indempnes modis omnibus conseruare si super ea aliquo tempore molestarentur uel impedirentur quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire et ad hec omnia tenenda pariter et seruanda perpetuo ipsi domino Petro et eius mandato dictam domum cum toto manso ad eam pertinente et cum uinea retro sita principaliter et specialiter inperpetuum obligamus; ita quod nisi annuatim modo premisso et dictis loco et termino fuerint dicti duo modii uini persoluti uolumus et concedimus et dicto domino Petro et eius mandato damus et concedimus plenariam potestatem et mandatum ut extunc ipsi auctoritate propria et sine alicuius curie reclamatione intrent dicte domus et mansi ad eam pertinentis et dicte uinee retro site possessionem et dominium et inde fructus suos modis omnibus faciant quousque dicti duo modii uini de quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur. Hec autem omnia et singula supradicta nos Petrus Dominicus et Humbelottus filii dictorum Tierrici et Cecilie laudamus et rata ac firma habemus et promittimus inperpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione auoerie uel minoris etatis aut precii uel modo alio contraire. In cuius rei testimonium nos Tierricus Cecilia Petrus Dominicus et Humbelottus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Garneri decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M°. CC°. quinquagesimo mense aprilis. Orig. G. 369, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 13. 7 Mars 1251. Lyon. Bulle du pape Innocent IV qui renouvelle la défense faite à toute personne de saisir et mettre en gage les biens de l’abbaye, des chanoines et des convers sous prétexte de différends. Innocencius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte uestra fuit propositum coram nobis quod nonnulli clerici et laici asserentes contra uos aliquid questionis habere aliquando canonicos interdum conuersos et nonnumquam animalia et alia bona monasterii uestri pretextu cuiusdam praue consuetudinis temeritate propria uadiare inuadere ac tamdiu detinere presumunt donec sit eis de huiusmodi questionibus iuxta ipsorum beneplacitum satisfactum quamquam in uos iurisdictionem non habeant qua hec possint ordinariam uel etiam delegatam. Cum itaque iudicialis ordo ideo sit in medio constitutus ut nemo sibi audeat presumere ultionem et ob hoc id tanquam nullo iure subnixum non sit aliquatenus tolerandum nos uolentes quieti uestre consulere ac predictorum malitiis obuiare auctoritate presentium districtius inhibemus ne quis occasione predicte consuetudinis uobis memoratas inferre molestias ac bona predicti monasterii absque iuris ordine occupare uadiare inuadere seu quolibet modo detinere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni nonis martii pontificatus nostri anno octauo. Orig. G. 117. N° 14. 1251 (Rectifié). 7 Mars. Lyon. Bulle du Pape Innocent IV portant défense à quiconque de saisir ou mettre en gage les chanoines convers et biens de l’abbaye de St-Etienne de Dijon sous prétexte des différends qui pourraient naître entre eux. Innocencius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati Sancti Pauli Bisuntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis fuit propositum coram nobis quod nonnulli clerici et laici asserentes contra eos aliquid questionis habere aliquando canonicos interdum conuersos et nonnumquam animalia et alia bona ipsorum monasterii pretextu praue cuiusdam consuetudinis temeritate propria uadiare inuadere ac tamadiu detinere presumunt donec sit eis de huiusmodi questionibus iuxta ipsorum beneplacitum satisfactum quanquam in eos iurisdictionem non habeant qua hec possint ordinariam uel etiam delegatam. Cum itaque iudicialis ordo ideo sit in medio constitutus ut nemo sibi audeat presumere ultionem et ob hoc id tanquam nullo iure subnixum non sit aliquatenus tolerandum nos uolentes eorum quieti consulere ac predictorum malitiis obuiare nostrarum litterarum auctoritate districtius duximus inhibendum ne quis occasione predicte consuetudinis ipsis memoratas inferre molestias ac bona predicti monasterii absque iuris ordine occupare uadiare inuadere seu quolibet modo detinere presumat. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus dictos abbatem et conuentum super hiis non permittas contra nostre inhibitionis tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam postposita appellatione compescendo. Datum Lugduni nonis martii pontificatus nostri anno octauo. Original G. 117. — Copie sur papier d’Arviset, notaire apostolique, le 29 septembre 1665, G. 117. N° 15. 1251-10, mars. Lyon. Bulle du Pape Innocent IV par laquelle il permet à l’abbé de St-Etienne de Dijon de bénir dans son monastère seulement les calices, les poiles d’autel, les corporaux et les habits sacerdotaux. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ut ex sincere deuotionis affectu quem ad nos et Romanam ecclesiam habere dinosceris fauorem tibi apostolicum sentias accreuisse benedicendi calices pallas altaris corporalia et uestes sacerdotales, in tuo dumtaxat monasterio tibi et successoribus tuis dummodo tibi et eisdem successoribus ab episcopo secundum morem preficiendorum abbatum manus impositio facta fuerit et te ac successores ipsos esse constiterit sacerdotes auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostollorum eius se nouerit incursurum. Datum Lungduni VI idus martii pontificatus nostri anno octauo. Original G. 117. Copies: 1° une cartulaire de St-Etienne (XIIIe s.) G. 126, fol. 32; 2° une: G. 117 sur papier de Duboys, «conseiller secrétaire du Roy, maison, couronne de France, audiantier en la grande chancellerie de Bourgogne»; 3° une sur parchem. Cahier G. 138, fol. 17 (XVIIe s.). N° 16. 1251, 8 avril. Lyon. Bulle du Pape Innocent IV par laquelle il accorde aux abbé et couvent de St-Etienne de Dijon que personne ne pourra être pourvu par lettres du St-Siège ou de ses légats d’aucun prieuré ou bénéfice ecclésiastique dépendant de l’abbaye sans leur en payer quelque pension. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini diocesis Lingonensis salutem et apostolicam benedictionem. Ut uestre prouideamus quieti et grauaminibus occurramus uestra supplex deuotio nos hortatur. Hinc est quod nos uestris precibus inclinati auctoritate uobis presentium indulgemus ut nulli possit de aliquo prioratu uestro seu de beneficio ecclesiastico sine pensione aut in uite necessariis in uestro monasterio uel in prioratibus ad uestrum monasterium pertinentibus prouideri per litteras Sedis Apostolice uel legatorum ipsius impetratas nisi per eas ius sit alicui acquisitum uel etiam impetrandas compelli nisi predicte littere plenam et expressam de toto tenore presentis indulgentie ac nominatim de uestro monasterio fecerint mentionem etiam si contineatur in eis quod aliqua Sedis eiusdem indulgentia non obsistat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni VI idus aprilis pontificatus nostri anno octauo. Original G. 117. N° 17. 1251 ou 1251/1252, avril. ?? Quittance donnée à l’abbé et au couvent de Saint-Etienne par Marie veuve de Lambert le Comte et sœur de Bigot, chevalier de Dijon, du paiement d’un four et ses dépendances, sis à Dijon près la Porte-Neuve, rue Boichefol. In nomine Domini amen. Ego Maria quondam uxor Lamberti lou Comte defuncti sororque domini Bigotti militis Dyuionensis defuncti confiteor et recognosco me per terminos statutos et diuisos recepisse et habuisse a uiris uenerabilibus et religiosis abbate et conuentu Sancti Stephani Dyuionensis solutiones integras et perfectas cuiusdam pecunie summe in qua mihi tenebantur ratione quittationis quam feci eisdem de omni iure si quod habebam et habere poteram et debebam in furno sito Dyuioni ad Portam Nouam de rue Boichefo et in omnibus pertinenciis et appendiciis et redditibus et exitibus furni predicti et de dicta summa pecunie prout mihi debebatur per terminos statutos me teneo et habeo in numerata pecunia penitus propagata et pro quittatione dicti furni inintegrum pro contenta et ipsum furnum cum omnibus pertinenciis et appendiciis et redditibus et exitibus dicti furni pro me et omnibus meis heredibus inperpetuum quitto dictis abbati et conuentui et eorum successoribus et eorumdem ecclesie supradicte. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Stephani abbatis Sancti Benigni et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis feci et rogaui et apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense aprilis. Original G. 282, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 18. 1251 ou 1251/1252, avril. ?? Vente faite aux maître et frères de l’Hôpital de Brochon par Galard de Gevrey et Marguerite sa femme de quatre setiers de vin pur de cens sur une vigne en la Rue du Puits à Gevrey. In nomine Domini amen. Ego Galardus de Geureio et ego Marguaritta uxor eius confitemur et recognoscimus nos pro utilitate et necessitate nostra uendidisse in hereditatem perpetuam uiris religiosis magistro et fratribus Domus Dei de Broichons quatuor sextaria uini puri censualia de cuius uenditionis precio nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc assedimus dictis magistro et fratribus dicta quatuor sextaria uini percipienda et habenda singulis annis inperpetuum in uendemiis in puris racemis mustalibus super plantam nostram sitam in rua de Puteo in finagio de Geureio iuxta plantam decani de Geureio et iuxta uineam Petri Gaudeau tenemurque et promittimus per sacramentum nostrum corporaliter prestitum pro nobis et nostris heredibus garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus contra omnes perpetuo dicta quatuor sextaria uini predicti percipienda et habenda singulis annis in perpetuum de cetero in uindemiis et in puris racemis mustalibus predicte plante super eandem plantam; que nisi sicut premissum est annuatim soluta fuerint uolumus et concedimus ut dicti magister et fratres extunc auctoritate propria et sine curie alicuius reclamatione recurrant ad dictam plantam et eam teneant et possideant et ex ea fructus suos modis omnibus faciant quousque dicta quatuor sextaria uini predicti de quolibet anno quo soluta non fuerint eis integre reddantur et ad hoc ipsam plantam et heredes nostros et quoscumque alios eam tenentes pro tempore eisdem magistro et fratribus inperpetuum obligamus. Hec autem omnia nos Andreas Guionettus Perronettus Guionettus et Emmeiardis liberi dicti Galardi laudamus et rata ac firma habemus et promittimus inperpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione auoerie uel minoris etatis uel modo alio contraire. In cuius rei testimonium et munimen nos Galardus et Marguaritta et nos eorum libri predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis et domini Guidonis incurati de Geureio fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense aprilis. Original G. 358 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 19. 1251, 15 avril. ?? Lettre de fraternité entre les abbayes de Saint-Bénigne et de Saint-Etienne de Dijon. Uniuersis presentes litteras inspecturis fratres Stephanus et Amideus Sancti Benigni et Sancti Stephani Diuionensium abbates presentium habere noticiam cum salute. Assistentes patronos coram Summo Iudice cum summa ueneratione uenerari debemus ac etiam reuereri ut ipsorum suffulti patrocinio in districto examine judicii coram iudice peruenire tutius ualeamus. Ut igitur assistant pro nobis et nostris subditis patroni incliti ac omni laude dignissimi beatus protomartyr Stephanus sanctusque martyr Benignus nos fratres Stephanus et Amideus predictorum patronorum ecclesiarum Diuionensium abbates, conuentuum nostrorum interueniente consensu talem fecimus inter nos caritatis et dilectionis societatem fraternitatem ac etiam unionem quod in ecclesis nobis commissis in conuentu fiet commemoratio martyrum predictorum bis in die videlicet in matutinis et in uesperis cum melodia et in choro ipsorum suffragia humiliter implorando et in festis eorumdem alter nostrum in alterius ecclesia si commode potuerit ueniet cum comitatu decenti pro diuinis officiis ibidem celebrandis celebrabiturque in iamdictis ecclesiis semel in anno in perpetuum in crastino Natiuitatis Beati Iohannis Baptiste missa de Sancto Spiritu sollempniter pro fratribus familiaribus amicis et benefactoribus earumdem concedentes ad inuicem participationem omnium bonorum spiritualium que in memoratis ecclesiis et in membris ipsarum fient et fieri contigerit in futurum. Preterea de celo promittitur in terra pax hominibus bone uoluntatis quam decet perquirere cunctum populum christianum maxime uiros religiosos qui contemplantes pacem uisionis eterne diligentes proximos sicut semetipsos inherere debent totis uisceribus operibus caritatis. Hac igitur inducti ratione nos abbates predicti ac animarum nostrarum saluti prouidere uolentes de consensu conuentuum nostrorum ad hec nos volumus de cetero obligari quod cum contingerit monacum Sancti Benigni decedere qui sanus et incolumis habitum habuerit monacalem in ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis denuntiabitur et ibidem officium defunctorum celebrabitur pro eodem et fiet in eadem ecclesia in omnibus pro ipso prima die obitus sui sicut pro canonico eiusdem ecclesie fieret uiam uniuerse carnis ingresso medietasque conuentus Sancti Stephani uel maior pars secundum dispositionem abbatis uel prioris qui preerunt ibunt ad ecclesiam Sancti Benigni ad humationem faciendam monachi supradicti; quod autem facient canonici Sancti Stephani pro defuncto monacco facient quidem monachi pro canonico Sancti Stephani defuncto in omnibus supradictis. Item semel in anno conuentus Sancti Stephani celebrabit officium defunctorum sollempniter pro fratribus Sancti Benigni defunctis et pro animabus omnium fidelium defunctorum uidelicet die lune proxima ante Penthecostes et tunc fiet pitancia specialis conuentui in refectorio. Quod similiter facient monachi pro canonicis Sancti Stephani memorati; et eadem die tenetur dare abbas Sancti Benigni quatuor libras Dyuionensium ecclesie Sancti Stephani et abbas Sancti Stephani similiter quatuor libras Dyuionensium ecclesie Sancti Benigni pro predictis pictanciis hinc et inde in refectorio faciendis. Si uero contigerit apud aliquam predictarum ecclesiarum aliquam personam ecclesiasticam uel nobilem sepeliri uocati uenient modo premisso ad illam ecclesiam apud quam personam predictam tradi contigerit sepulture. Quando autem monachis Sancii Benigni in ecclesia Sancti Stephani uenire placuerit licebit eisdem inuitatis in eadem ecclesia pabulum uel poculum sumere caritatis. Dum tamen licentiati super hoc fuerint a suo superiori quod et canonicis Sancti Stephani in ecclesia Sancti Benigni modo licebit consimili. Cum autem uiros religiosos non deceat pro rebus transitoriis litigare ita ordinauimus inter nos et interueniente consensu conuentuum nostrorum uolumus in perpetuum obseruari. Quod si aliquid cause controuersie litis uel greusie inter nostras ecclesias ex quacumque re mobili uel immobili iuris nominis aut cuiuscumque generis actionis emerserit per duos bonos de conuentibus nostris appositos a nobis uel successoribus nostris qui pro tempore fuerint predictum negocium terminetur et quod per illos terminatum fuerit ab ecclesiis firmum et stabile permaneat in futurum. Si uero in sententiam unam non potuerint conueniere ad abbates qui preerunt negocium reportabunt qui si de sententia ferenda uel de pace facienda conuenire non potuerint remittent eam in statu in quo erit ad dominum episcopum Lingonensem qui pro tempore fuerit; et quicquid idem episcopus super eadem causa pace uel iudicio dixerit uel terminauerit partes firmiter obseruabunt. Et quia funiculus triplex difficile rumpitur sic nos uolumus uolentibus etiam et consentientibus conuentibus nostris astringi in perpetuum ac etiam coherceri. Quod si contingat alterum monasteriorum nostrorum contra aliquem uel aliquos causam uel questionem mouere uel moueri contra ipsum coram quibuscumque iudicibus ecclesiasticis aut secularibus ordinariis delegatis seu etiam arbitris: si eadem causa infra dietam unam fuerit agitata ab abbate uocatus abbas uel ipsius certo nuntio uenire tenebitur cum expensis uocantis ad prestandum consilium et auxilium bona fide contra omnes; quod si canonico et legittimo inpedimento detentus fuerit mittet de suo consilio saniori. Saluis in omnibus istis domino episcopo et ecclesia Lingonensi domino Duce Burgundie et illis quibus ad fidelitatem et societatem tenemur. Hec omnia et singula supradicta promissimus inuiolabiliter et fideliter obseruare. Nos et successores nostros et ecclesias nostras ad hec imperpetuum specialiter obligantes. In cuius rei testimonium nos abbates et conuentus predicti presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo XCII° kalendas maii, mense aprilis. Original G. 225 avec traces de quatre sceaux sur cordelettes. Copies: Cartul. G. 126, fol. 20 — Fyot (Preuves), p. 134 et 135. — Vidimus G. 170 du mois de mai 1272, avec traces des deux sceaux sur double queue de Pierre, doyen de la chapelle du Duc, et de maître Aubry, doyen de la chrétienté de Dijon. N° 20. 1251, juin. ?? Lettre par laquelle Guillaume de Pontailler, vicomte de Dijon, et sa femme Catherine, reconnaissent n’avoir aucun droit de garde ou de justice sur la grange, la vigne, les terres et prés de Sennecey que l’abbaye de Saint-Etienne avait engagés viagèrement à Catherine. In nomine Domini amen. Ego Willelmus dominus de Ponteilier et uicecomes Dyuionensis et ego Katherina uxor eius uniuersis ad quos presentes littere peruenerint uolumus esse notum quod uiri uenerabiles et religiosi abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis communi consensu eorum interueniente concesserunt mihi Katherine predicte grangiam eorum de Seneceio cum uinea pratis et terris arabilibus ad eandem grangiam pertinentibus; quas terras uineam et prata seruientes sui in predicta grangia commorantes excolebant tempore confectionis presentium litterarum. Omnia autem supradicta ego Katherina solummodo ad uitam meam nomine eorum et ecclesie sue possidebo et in recognitionem persoluam annis singulis in inuentione Beati prothomartiris Stephani in ecclesia eorum uiginti solidos Dyuionensis monete. Sciendum est quod nos Willelmus et Katherina nullam iusticiam maiorem uel minorem gardiam bannum iuriditionem sine arbergeriam aut ius aliquod aliud habemus in predictis grangia uinea et terris neque in mansio de Seneceio sine in habitantes mansum hominis eorum nec exactionem aliquam facere possumus in predictis. Et si quam iusticiam maiorem uel minorem gardiam iuriditionem bannum sine arbergeriam uel ius aliquod aliud habebamus in predictis illud totum eis et eorum ecclesie concedimus et quittamus saluo capitali si animalia eorum familia uel seruientes sui homo eorum aut habitantes mansum eorumdem alicui dampnum intulerunt aliquando; quod dampnum sine pargia et alia emenda ad arbitrium bonorum hominum restituetur passo dampnum. Promittimus autem dictis abbati et conuentui iuramento interposito predictas grangiam uineam terras et prata manutenere excolere et de fimo grangie terras eorum fimare et omnia supradicta in bono statu et in meliori quam modo sint conseruare fideliter et tenere. Nec preterire uolumus quod in presenti concessione facta mihi Katherine non ueniunt census mansi et homines habitantes mansum dictorum abbatis et conuentus qui modo habitant uel pro tempore habitabunt apud Morueax et apud Seneceium nec redditus bladi debiti eis pro quibusdam terris; retinuerunt autem ipsi abbas et conventus in predicta concessione omnes decimas eorum in terris et finagiis de Seneceio et de Moruellis quas annuatim atrahent et reponent si eis placuerit in dicta grangia quamdiu ego Katherina uixero et in predictis omnibus nos Willelmus et Katherina ratione concessionis facte uel alia dicta nichil poterimus reclamare. Item retinuerent sibi omnes fructus extantes in predictis terris arabilibus et uinea quos colligent et suos facient ac eciam attrahent in predicta grangia si eis placuerit sine contradictione et reclamatione nostri uel nostrorum in aliquo facienda. Sciendum preterea quod in dicta grangia debemus ponere unam carrucam boum in precio quadraginta librarum Diuionensium ducentas oues et quinque uaccas; que omnia quocumque casu contingente manutenebimus ibidem additum est etiam et in hoc specialiter consensimus ad hoc sub pena centum librarum Dyuionensium nos et omnia bona nostra nichilominus obligantes. Quod in riparia Oscare in loco qui dicitur Molendinum de Fossa edificabimus et construemus infra biennium molendinum competens et bonum cum expensis nostris propriis. Quod solummodo ego Katherina in uita mea habebo cum fructibus qui percipi poterunt ex eodem in quo molendino dicti abbas et conuentus molere poterunt libere sine molitura post primum bladum quod inuenietur in Tremuya quotienscumque eis uidebitur expedire. Uerum quia labilis est hominum memoria ne de predictis terris pratis grangia et uinea et molendino oriatur inposterum contentio uel querela presenti pagina predicta omnia cum designatione duxerunt annotanda uidelicet septem iornalia terre sita supra Molendinum de Fossa; duo iornalia terre sita Contre-Mont de Latrie; quinque iornalia terre sita en Preaual iuxta terram Sancti Benigni ex una parte et iuxta terram domini Ebrardi Diuitis ex altera; nouem iornalia sita ou Grant Montot; tria iornalia sita en la Quarre iuxta terram Hospitalis Diuitum; unum iornale au Raueri situm iuxta terram uxoris quondam Domeingeium unum iornale ou Montant iuxta terram Hospitalis Diuitum; tria iornalia iuxta terram domine Dou Buef ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera; unum iornale situm in Campo Trespasse iuxta terram domini Haymonis Chauderon ex una parte et iuxta terram Hugonis Rapine ex altera; unum iornale et dimidium situm supra fontem de Saceio iuxta terram Girardi Larchelier; dimidium iornale quod est ou Contor Carueie domine de Seneceio; dimidium iornale situm iuxta terram Hugonis Rapine ex una parte et iuxta terram Petri de Moruellis ex altera quod dimidium iornale est contourz generis Menestraul; duo iornalia sita au Noier Uesin usque a la Sauuete; unum iornale situm en la Telerie iuxta terram dicti Hospitalis supra terram Martinotti quatuordecim iornalia et dimidium sita iuxta terram dicti Hospitalis; unum iornale situm es Raueriz iuxta terram Renaudi Boulancherii ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera. Hec predicta iornalia sunt de terra de Seneceio des Somarz. Secuntur iornalia des Tremis: in magna corueia de Moruellis sexdecim iornalia; in corueia Dosseaus octo iornalia; in foresta de Seneceio quatuor iornalia quorum tria sunt ex una parte et unum ab altera et dominus Haymo Chauderons tenet in medio duo iornalia supra montem dou Predoon quinque iornalia quorum duo sunt ex una parte et tria ex altera per que uia de Megneyo est media; unum iornale et dimidium ou Contor des Combaz; es Rousses Pièces quatuor iornalia; ou Uielois quinque iornalia sita iuxta terram dicti Hospitalis; ou Pargeius quatuor iornalia sita iuxta terram eiusdem Hospitalis; supra Brolium duo iornalia sita iuxta terram dicti domini Haymonis ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera; es Combaz unum iornale et dimidium situm inter terram Renaudi Bone et terram Uuiardi de Cuntigne item es combaz unum iornale iuxta terram eiusdem Renaudi ex una parte et iuxta terram filii Johannis de Seneceio ex altera; unum iornale iuxta domum molendinarii. Secuntur (sic) iornalia de frumentis: in campo qui uocatur Campus de Tulleyo quinque iornalia; tria iornalia iuxta terram domini Ebrardi Diuitis ex una parte et iuxta dominam de Salon ex altera; in Corta quinque iornalia; supra Bray duo iornalia iuxta terram domine de Salon predicte; retro grangiam domini Ebrardi Diuitis unum iornale; supra fontem de Seure quatuor iornalia iuxta terram Bernardi Nigri ex una parte et iuxta terram Renaudi de Longa Aqua ex altera; supra uiam de Cheuigneyo quatuor iornalia iuxtat erram Constancetti Cartal; supra contoria de Premayral unum iornale iuxta terram Aceline ex una parte et iuxta terram dicti Hospitalis ex altera; in corueia de Premairal octo iornalia tria scilicet ex una parte et quinque ex altera inter que Petrus de Albergamento habet unam peciam terre; in contorio Girardi de Fauerneyo unum iornale; en la Pisseoire quinque iornalia; in contorio de Cheuigneio tria iornalia; in Lascheriis quinque iornalia; in Arbuis d’Aloise tria iornalia iuxta terram Hugonis Rapine ex una parte et iuxta terram liberorum Hersaudis ex altera; ad Ulmum de Ladelaise tria iornalia; en la Telerie unum iornale et dimidium; en la Sauuote unum iornale iuxta terram Martini de Bella Noua ex una parte et iuxta terram Girardi de Fauerneio ex altera; en la Sauiote unum iornale iuxta terram dicti domini Haymonis ex una parte et iuxta terram Parsant ex altera; ultra aquam quatuor iornalia; en Maubiez tria iornalia iuxta terram dicti domini Ebrardi Diuitis ex una parte et iuxta terram dicte domine de Salon ex altera. Prata uero sunt hec uidelicet pratum quod uocatur Brolium continens octo secturas; pratum des Cheimtres continens sex secturas; uinea predicta sita est iuxta grangiam supradictam. Post obitum uero mei Katherine ipsa grangia cum uinea predicta et prata et terre et carruca boum in ualore predicto uel in meliori et ducente oues et quinque uacce predicte cum omni melioratione et molendinum predictum in bono statu quitte libere et sine debito et alterius cuiuslibet obligationis onere ad dictos abbatem et conventum et eorum ecclesiam deuenient et penitus reuertentur. Nec ego Willelmus et heredes mei uel heredes mei Katherine aut aliqui pro nobis ratione possessionis uel uestiture uel qualibet alia ratione post obitum mei Katherine poterimus in predictis aliquid reclamare sed sine contradictione nostri uel nostrorum aut alicuius alterius intrabunt auctoritate propria possessionem predictorum et facient fructus suos si qui in grangia collecti fuerint uel si qui extantes essent in terris pratis uinea et molendino predictis eritque conuersus Sancti Stephani in dicta grangia ad procurandum negocia eiusdem grangie et pertinenciarum ipsius quem abbas instituet et destituet pro sue libito voluntatis et eidem conuerso ministrabimus necessaria et nisi infra biennium molendinum predictum construxerimus quod absit in loco predicto tenemur et promittimus extunc dictis abbati et conuentui ad eorum requisitionem dictam penam centum librarum reddere et insuper molendinum construere supradictum. Et hec et omnia alia supradicta et singula iurauimus facere et adimplere et firmiter ac fideliter obseruare omnia bona nostra mobilia et immobilia quecumque et ubicumque sint pro carruca boum ouibus uaccis molendino et aliis supradictis adimplendis et manutenendis prout dictum est superius eis et eorum ecclesie specialiter obligantes. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra apposuimus et ad maiorem firmitatem et cautelam litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Poncii abbatis Besuensis et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis supplicauimus in testimonium apponi. Et nos abbas et decanus predicte presentibus litteris sigilla nostra ad preces dictorum uicecomitis et uxoris sue cum sigillis eorum apposuimus in testimonium ueritatis. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense iunio. Original avec traces de quatre sceaux sur double queue, G. 332. — Copie: cart. G. 126, fol. 39. N° 21. 1251, août. ?? Lettre sous le sceau d’Henri de Vergy, seigneur de Mirebeau, senéchal de Bourgogne, de l’accord passé entre l’abbaye de Saint-Etienne d’une part, Ulric Botet, Thibaut son frère, de Fontaine (Française), et Dominique, fils de Pierre Botet, au sujet d’un legs fait au monastère par Perelle, fils de Marie, sœur de Pierre Leblanc. Ego Henricus de Uirgeio dominus Mirebelli Burgundie senescallus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum discordia uerteretur inter uiros uenerabiles et religiosos abbatem et conuentum ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis ex una parte et Ulricum Botet et Theobaldum fratrem eius homines meos de Fontanis et Dominicum nepotem eorum filium Petri Botet quondam fratris eorumdem clericum ex altera; super quadam elemosina quam Perellus filius Marie quondam sororis Petri dicti Albi consanguinei eorumdem fecit ecclesie Sancti Stephani de domibus uineis denariis et rebus aliis; cuius elemosine Ysabellis nouerca dicti Perrelli tenet ratione dotalitii medietatem cuiusdam domus et medietatem cuiusdam uinee et sexdecim libras Dyuionensium et utensilia dicti Perrelli que post ipsius nouerce decessum reuerti debent ad ecclesiam Sancti Stephani supradictam. Tandem inter dictos abbatem et conuentum et prenominatos Ulricum Theobaldum et Dominicum amicabilis compositio super hoc interuenit uidelicet quod dicti Ulricus Theobaldus et Dominicus pro se et omnibus eorum heredibus presentibus et futuris quittauerunt penitus in perpetuum dictis abbati et conuentui et eorum successoribus totam predictam elemosinam et bona omnia predicti Perrelli et quicquid in hiis omnibus umquam potuerunt uel debuerunt seu possent aut deberent iure quolibet reclamare. Et si quis dictos abbatem et conuentum super elemosina et bonis predicti Perrelli inquietaret de cetero tenentur et permiserunt coram me dictam elemosinam et bona predicti Perrelli dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie iuramento prestito contra omnes garantire. Et super hoc abbatem et conuentum indampnes modis omnibus conseruare, et in nullo de cetero per se uel per alios contraire, et ad hec se et heredes suos et bona eorum omnia specialiter obligarunt. Dicti uero abbas et conuentus pro bono pacis dederunt eis undecim libras Duyuionensium de quibus se tenuerunt integre pro pagatis. In cuius rei testimonium ad preces eorum sigillum meum litteris istis apposui. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense augusto. Original G. 371, avec trace de sceau sur double queue. — Copie d’Arviset, le 8 août 1664, G. 132, fol. 82. N° 22. 1251, septembre. ?? Vente d’une vigne à Lomaingne du finage de Dijon, par Guillaume dit Chapons, fils d’Humbert de Daix, au chanoine Thibaut. In nomine Domini amen. Ego Guillelmus dictus cognomine Chapons filius Humberti de Dez confiteor et recognosco me pro utilitate et necessitate mea uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam magistro Theobaldo canonico capelle Ducis Dyuionensis et Belnensis peciam unam uinee sitam in finagio quod uocatur Lomaingne iuxta uineam Humberti filii Clementis Pescaut ex una parte et iuxta uineam Hospitalis Dyuitum Dyuionensis ex altera uidelicet pro precio centum et triginta librarum monete Dyuionensis de quibus plenam perfectam et integram solutionem a dicto magistro Theobaldo recepi in pecunia numerata exceptioni non numerate et non solute atque non tradite mihi pecunie renuntians penitus et expresse et propter hoc de dicta pecia uinee ego me penitus deuestiens predictum magistrum Theobaldum corporaliter inuestini et in uerum dominium perpetuamque possessionem misi pro uoluntate eius et suorum heredum aut cuiuslibet alterius mandati ipsius modis omnibus et omni tempore facienda; teneorque et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium iuramentoque corporaliter prestito dictam peciam uinee garantire dicto magistro Theobaldo et suis heredibus et cuiuslibet alii mandato eius perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium contraire. Hanc autem uenditionem ego Iaquetta uxor dicti Guillelmi et ego Parisettus frater dicti Guillelmi laudamus et ratam ac firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione uel occasione seu iure dotis uel dotalicii uel fraragii aut particionis uel diuisionis aut modo alio contraire. In cuius rei testimonium et munimen Guillelmus Iaquetta et Parisettus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense septembri. Original G. 328, avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copie: cart. G. 126, fol. 61. N° 23. 1251, octobre. ?? Vente d’une chambre avec un meix au château de Dijon sur la rue qui conduit de l’église Saint-Etienne à la Porte au Lion faite aux chanoines de Saint-Etienne par Eudes, dit Mafoille, clerc de Dijon. In nomine Domini amen. Ego Odo dictus Mafoille clericus confiteor et recognosco me pro utilitate mea uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis… abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis cameram unam cum manso ad eam pertinente sicuti de largo dicte camere et de longo usque ad uiam publicam que ducit a latere domus domini Lamberti de Roura militis defuncti se ingerit; que camera sita est Dyuioni in Castro retro domos eorumdem abbatis et conuentus quas dominus Guido de Gemellis presbiter tenet ad uitam suam et inter duas cameras et mansum domus domus eorumdem abbatis et conuentus quam magister Theobaldus canonicus capelle Ducis, tenet ad uitam suam. Item uendidi concessi et quittaui eisdem abbati et conuentui in hereditatem perpetuam quicquid iuris habebam et habere poteram et debebam in toto manso sito ibidem prout de longo se ingerit a domo Huonis Coart usque ad uiam publicam que ducit ab ecclesia Sancti Stephani predicta uersus Portam Leonis et de largo a dictis cameris usque ad uiam que est a latere dicte domus domini Lamberti. De cuius uenditionis precio me teneo et habeo in numerata pecunia penitus propagato et propter hoc de dicta camera et de manso ad eam pertinente et de iure mihi in alio manso predicto competente ego me penitus deuestiens predictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui; et teneor ac promitto sub obligatione bonorum meorum omnium et iuramento prestito corporali dictam cameram cum manso ad eam pertinente et ius in alio manso mihi competens dictis abbati et conuentui et eorum successoribus garantire perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium contraire. Hanc autem uenditionem ego Rosa soror dicti Odonis et ego Hugonettus li Baus maritus eius laudamus et ratam ac firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel dotalicii uel modo alio contraire ac nunquam in predictis aliquid de cetero relamare. In premissorum igitur omnium testimonium nos Odo Rosa et Hugonettus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense octobris. Orig. G. 266, avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copie cartul. G. 126, fol. 60. N° 24. 1851, novembre. ?? Achat de la terre d’Asnieres faite par Guillaume de la Roche, seigneur de Vilegour, chevalier, pour sa vie, moyennant la somme de 1.200 livres tournois. In nomine Domini amen. Ego Guillelmus de Rupe dominus de Vilegour miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego emi ad uitam meam solummodo a uiris uenerabilibus et religiosis Amideo abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis quadringentas libratas terre ad monetam Diuionensem pro precio mille et ducentarum librarum monete Turonensis quas in utilitatem eorum ecclesie conuerterunt de quibus eis integre satisfeci in pecunia numerata. Ita quod pro trecentis libratis terre ad monetam Diuionensem tradiderunt deliberauerunt et concesserunt mihi ad uitam meam tantum modo uillam eorum de Asneriis cum domibus eorum omnibus infra pargum sitis et cum omnibus terris eorum nemoribus banno talliis forefactis iusticiis emendis redditibus exitibus et commodis quibuscumque dicte uille retinentes sibi dicti abbas et conuentus in uilla predicta unum hominem scilicet donnum Gaufridum de Asneriis cum liberis et familia eiusdem Gaufridi apud Asnerias cum eo manentibus et tenementum eorum et iusticiam in ipso Gaufrido et liberis et familia ipsius predictis maiorem et minorem; ita quod super (sic) Gaufridus uel liberi aut familia ipsius cum eo manentes ut dictum est superius bannum consuetum quod ponam in dicta uilla infregerint uel forefactum aliquod fecerint ego uel mandatum meum uadia infringentis bannum uel forefactum facientis capere poterimus et ea abbati Sancti Stephani qui pro tempore fuerit uel eius mandatos trademus et deliberabimus sine contradictione qualibet et et inde dictus abbas uel eius mandatum pro uoluntate sua leuabit amendam et erit abbatis emenda prepredicta aliorum uero uille predicte mee erunt emende leuande per iudicium secundum consuetudinem uille retinuerunt insuper sibi dicti abbas et conuentus pro priore eorum uille predicte iura parrochialia hactenus consueta et si aliquis ex hominibus dicte uille terram uel aliquam aliam hereditatem suam sitam in uilla uel in finagiis de Asneriis ecclesie eiusdem uille uel dictis abbati et conuentui in elemosinam contulerit mihi remanebit tenenda quam diu uixero et post decessum meum illi cui collata fuerit in elemosinam deueniet de mobilibus uero suis homines dicte uille legare poterunt que cum legata fuerint illi cui legentur deuenient tallia uero uille predicte per quatuor bonos uiros eiusdem uille fiet semel in anno pro me in presentia mandati mei que summam sexaginta librarum Diuionensium non excedet et hec omnia pro trecentis libratis terre ad monetam Dyuionensem gratanter accepi; exactiones nullas alias faciam in dicta uilla uel in hominibus eiusdem uille sed ipsos benigne tractabo; saluis mihi forefactis et emendis modo premisso leuandis et sciendum est quod per conuentiones superius diuisas predicta tenentur mihi qua diu uixero bona fide et in uerbo ueritatis contra omnes legittime garantire; ita quod hec omnia et maxime domos eorum predictas cum pargo in bono statu tenebo et conseruabo et iura eorum manutenebo bona fide in omnibus supradictis nec nemus eorum siue clausuram ipsius amputabo nec faciam aut permittam uel consentiam amputari alia uero nemora eorum bona fide conseruabo nec ea uendam saluo mihi in ipsis foagio meo et usuagio pro domibus eorum quas teneo in uilla predicta. Item sciendum quod homines Aqueductus habebunt libere pro dampno reddendo pasturagia in finagiis de Asneriis et homines de Asneriis similiter in finagiis Aqueductus. Preterea sciendum quod ipsi debent et reddere tenentur annuatim in festo Omnium Sanctorum uel in crastino apud Diuionem mihi uel certo mandato meo quamdiu uixero centum libras Diuionensium et si quod absit dictis loco et termino mihi uel certo man dato meo dictas centum libras non soluerint uoluerunt ut ego uel mandatum meum pro dictis centum libris eos uadiare possim ubicumque mihi placuerit et quod reuerendus pater episcopus Lingonensis qui pro tempore fuerit per excommunicationis et interdicti sententias eos compellat ad requisitionem meam uel mandati mei a dicto termino in antea ad solutionem pecunie supradicte; post decessum uero meum statim hec omnia et singula supradicta in bono statu et in illo quo tunc erunt cum omnibus meliorationibus agmentationibus et edificiis eorundem et cum fructibus instantibus et collectis et aliter inuentis ibidem et cum omnibus iuribus et commodis predictorum et bonis omnibus mobilibus quibuscumque inuentis ibidem exceptis equitaturis et denariis meis si qui tunc ibi fuerint et exceptis debitis si que de meis propriis denariis tunc mihi debeantur in uilla predicta ad dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quitte libere et sine contradictione qualibet et absque debitorum et alicuius alterius obligationis onere pacifice revertentur et extunc a solutione dictarum centum librarum ipsi et successores eorum quitti erunt et penitus absoluti; nec extunc quisquam in predictis omnibus aliquid poterit reclamare sed extunc ipsi abbas et conuentus auctoritate eorum propria et sine contradictione meorum uel alicuius alterius intrabunt possessionem et dominium omnium premissorum; non obstante aliqua possessione uel uestitura que ab aliquo possit obici in predictis. Preterea si heredes mei aut aliud mandatum meum a die obitus mei in antea quicumque in predictis ceperint uolo ut eis et eorum sucessoribus restituatur integre et ad hoc me et bona mea omnia et heredes meos et bona omnia heredum meorum quecumque et ubicumque fuerint ecclesie predicte Sancti Stephani et abbati et conuentui eiusdem specialiter obligaui hec autem omnia et singula prout sunt expressa superius et divisa a me et a dictis abbate et conuentu sunt gratanter accepta. In premissorum igitur omnium auctoritatem testimonium et munimen presentibus litteris sigillum meum apposui et ad maiorem huius rei certitudinem et cautelam litteris eisdem sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani eapelle Ducis et magistri Alberici decani christianitatis Diuionensis et domini Marcelli de Mailliaco militis supplicaui et feci apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense nouembris. Orig. G. 321, avec traces de 4 sceaux sur double queue. N° 25. 1251/1252, janvier. ?? Vente de la moitié d’une maison et d’un meix situés rue de Suzon derrière les forges, faite par Jean Barbe et Marie sa femme au maître et aux frères de l’Hôpital de Brochon. In nomine Domini amen. Ego Maria uxor Iohannis filii defuncti Barbe custellarii et ego Iohannes predictus maritus eiusdem Marie confitemur et recognoscimus nos pro utilitate et necessitate nostra uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam uiris religiosis magistro et fratribus Domus Dei de Broichons medietatem cuiusdam domus et mansi ad eam pertinentis in qua domo et manso ipsi habent medietatem aliam que domus sita est Diuioni in uico supra Susionem retro Forgias iuxta domum Ogeri de Besua ex una parte et iuxta domum domini Hugonis Boichart canonici Uirgeii ex altera; de precio cuius uenditionis uidelicet de quidecim libris Diuionensium nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus propagatis et propter hoc de dicta medietate domus et mansi ipsius nos omnino deuestiuimus et dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiuimus et tenemur ac promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium et iuramento prestito corporali dictam medietatem domus et mansi ipsius garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire; specialiter ego Maria predicta renuncio iuramento interposito omni beneficio et iuri dotis aut dotalicii aut rationis alterius cuiuslibet mihi competentibus uel competituris in predicta uenditione spontanea non coacta. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen nos Maria et Iohannes predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense ianuario. Original G. 258, avec traces de 2 sceaux sur double queue. N° 26. 1251/1252, février. ?? Lettre par laquelle Jean de Tilchâtel, avec l’approbation de sa femme Marie, déclare que ses hommes d’Is (sur Tille) dépendant de l’église Saint-Etienne et du prieuré de Saint-Florent de Tilchâtel jouiront des mêmes franchises que ceux qui dépendent du couvent de Saint-Bénigne; il approuve diverses transactions faites par Saint-Etienne et Saint-Florent et ratifie la cession faite à Saint-Etienne par Milon de Beire de la part qu’il avait des dimes de Gemeaux. Ie Iehanz sires de Trichastel fais sauoir a touz cels qui uerront cels presentes lettres que comme ge demandasse giste sus les homes de Iz de l’iglise Saint Estiene de Diion apartenanz au priore de Saint Florent de Trichastel ie celui giste quit a touz iorz mais frainchement por moi et por mes hoirs et otroi a l’abé et au couent de Saint Estiene et au priore de Saint Florent de Trichastel que il lor deuant diz homes d’Iz tiengnent en teles franchises en teles seingnories en teles ioustises et en teles menieres come l’abes et li couenz de Saint Benigne de Diion tienent les lor homes en cele meisme uile de Iz sauf ce que li dit home qui apartienent au priore de Saint Florent de Trichastel ne me doiuent nulle chose por giste ne autres por els après ge otroi l’achat que li yglise de Saint Estiene et li priorez de Trichastel ont fait ou feront iusqu’a uint fauz de pre en la praerie de Cepoy et reconois que cil achaz est faiz par ma uolente. Apres ge ai amoisoné a l’iglise Saint Estiene et au priore de sus nomez lou four qui est deuant lou donion deuant la maison Iehan dou Fosse a touz iorz mais por dis liures desteuenans a rendre chascun an touz iorz mais a moi et a mes hoirs l’andemain de Natiuite Nostre Seingnor et celui four il poent abatre dou tout et refaire toutes les foiz que il lor plaira ou tenir aues lou lor ne autre four ge ne mi hoir ne poons faire ou chastel ne en la uile de Trichastel fors celui que ge ai ou uiez Chastel et fors celui que ge ai en ma maison ou quel four de ma maison ge ne mi hoir ne deuons souffrir que nus cuie fors que por nos et por noz propres maisniées; après ge otroi et lo la uendue et l’aumosne que Miloz de Bere damoiseaus a fait a Saint Estiene de Diion de quant que il auoit ou disme de Gemeaus et lor otroi que il puissent conquerre et tenir frainchement lou trait que mi home ont ou disme de Gemeaus. Toutes cels choses ge otroi et confermai a touz iorz mais por moi et por mes hoirs et promet a bone foi que iamais n’irai encontre ne ne souffrerrai que autres i aut; et por toutes cels choses l’abes de Saint Estiene m’ai done huit uinz liures d’esteuenans de que ge me tieng por paiez en deniers contanz. Et ge Marie famme au deuant dit Jehan seingnor de Trichastel lo et uoil et otroi toutes cels choses si come eles sont diuisées desus et promet a bone foi que iamais n’irai encontre ne ne soufferrai que autres i aut. Ou tesmoingnaige de toutes cels choses ge Iehanz sires de Trichastel ai mis mon seal en cels presentes lettres et ge Marie desus nomée por ce que ge n’ai seal ai prié et requis a henorable et religiox baron mon seingnor Poinz abbe de Bese que por moi mette son seal en tesmoingnaige en cels presentes lettres. Ce est fait en l’an de grace M. et CC. et cinquante un ou mois de feurier. Original H. 772 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 27. 1252 ou 1252/1253, avril. ?? Donation à l’Hôpital de Tilchâtel par Bisinotus de Langres du moulin de Coiche, d’un journal de terre arable et d’une pièce de terre. Uniuersis presentes litteras inspecturis magister Th. officialis curiae Lingonensis salutem in Domino. Noueritis quod in nostra praesentia constitutus Bisinotus de Lingonis recognouit se dedisse donatione inter uiuos laude et assensu Osanetae uxoris suae et Petri filii sui Christianae et Guillemetae filiarum dicti B. in puram et perpetuam elemosinam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro quidquid habebat uel habere poterat et debebat in molendino de la Coiche et in quodam iornali terrae arabilis contiguo campis dictorum fratrum ad finem de Brey et campo qui fuit Henrici dicti Migeton et unam petiam terrae sitam in loco qui dicitur pratum Saugear abrenuntians omni iuri quod sibi competit in omnibus supradictis et de hoc deuestiens se magistrum et dictos fratres corporaliter inuestiuit ab omnibus fide prestita corporali quod contra huiusmodi donationem et elemosinam de coetero non uenient nec uenire facient per se nec per alios imo contra omnes legitimam portabunt garentiam. In cuius rei testimonium ad requisitionem supradictorum hominum praesentibus litteris aposuimus sigillum nostrum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo mense aprilis. Sigillatum duobus sigillis sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664. G. 132, fol. 75. N° 28. Mai 1252. ?? Amodiation des droits appartenant au patronage de l’église de Franceaux faite par les abbé et couvent de Saint-Etienne à Martin, curé de Franceaux. Nos Mercator decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Diuionensis uniuersis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Nouerit uniuersitas uestra quod in nostra presentia constitutus Martinus presbiter curatus ecclesie de uilla de Francois recognouit uiros religiosos abbatem et conuentum ecclesie Sancti Stephani Diuionensis talem partem habere in ecclesia de uilla de Francois in qua ecclesia predicti abbas et conuentus ius habent patronatus uidelicet medietatem omnium prouentuum dicte ecclesie; in oblationibus nummorum panis bladi et in omnibus que ad altare dicte ecclesie proueniunt et ad manus presbiteri deseruientis in eadem medietatem absolutionum legatorum trecennalium benedictionum nubentium caritatum et corueiarum carrugarum eiusdem uille et tertiam partem grosse et minute decime eiusdem uille et quatuor denarios Stephanensium quos eisdem debet quislibet mansus de uilla predicta quam partem ecclesie predicte superius nominatam predictus presbiter admodiauit a predictis abbate et conuentu pro octo libris Stephanensium eisdem singulis annis duobus terminis persoluendis uidelicet medietatem ad festum Beati Remigii et aliam medietatem in die Resurrectionis Domini et si deficeret in solutione alicuius termini supradicti pro defectu solutionis cuiuslibet termini tenetur eisdem persoluere uiginti solidos dicte monete de emenda. Tenetur si quidem dictus presbiter predictis abbati et conuentui uel eorum mandoto quolibet anno ponere fideiussorem seu fideiussores ydoneos de supradictis fideliter adimplendis promisit etiam dictus presbiter supradicta fideliter adimplere iuramento super hoc prestito corporali et ad hoc bona sua omnia mobilia et immobilia specialiter obligauit abbati et conuentui supradictis. In cuius rei testimonium ad preces predicti Martini presbiteri presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo secundo mense maii. Original G. 213 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 29. Juillet 1252. ?? Vente faite à Guilaume de Bourg, clerc de Dijon, par Michel de Tenissey et Eveline, sa femme, d’un étal sis à Dijon, au Vieux Marché, que, par le même acte, les vendeurs reprennent à cens de l’acquéreur pour 20 sols Dijonnais. In nomine Domini amen. Ego Michael de Tenisseio cordubinarius et ego Euelina uxor eius confitemur et recognoscimus quod pro utilitate et necessitate nostra uendidimus et concessimus in hereditatem perpetuam Guillelmo de Burco clerico Dyuionensi stallum unum cum eius appendiciis situm Diuioni in Foro Ueteri iuxta stallum Cistercii ex una parte et iuxta stallum Hospitalis Diuitum Diuionensis ex altera; de cuius uenditionis precio nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc de dicto stallo et eius appendiciis nos omnino deuestiuimus et dictum Guillelmum corporaliter inuestiuimus et tenemur ac promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium et iuramento corporaliter pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestito dictum stallum cum eius appendiciis garantire dicto Guillelmo et eius heredibus aut alii mandato ipsius perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. Hac autem uenditione et omnibus supradictis completis retinuimus ac censa perpetua nobis et nostris heredibus predictum stallum cum eius appendiciis a predicto Guillelmo pro uiginti solidis monete Dyuionensis que curret pro tempore quos nos et heredes nostri predictum stallum cum eius pertinenciis tenentes pro tempore reddemus singulis annis inperpetuum de cetero predicto Guillelmo uel heredibus aut mandato ipsius in uigilia Resurrectionis Domini et ipsum stallum in bono statu tenere promittimus et tenemur. Et nisi in uigilia Resurrectionis Domini annuatim fuerint dicti uiginti solidi persoluti uolumus et concedimus nos et nostros heredes et quoscumque alios dictum stallum cum eius appendiciis tenentes pro tempore teneri dicto Guillelmo et suis heredibus aut alii mandato ipsius ad emendam trium solidorum monete predicte et ut ipsi a dicta uigilia in antea auctoritate propria et sine reclamatione alicuius curie et absque meffacere intrent dicti stalli et appendiciarum ipsius possessionem et dominium inde fructus suos omnimode faciendo quousque dicti uiginti solidi cum emenda trium solidorum de quolibet anno quo soluti non fuerint eis integre persoluantur. In premissorum igitur omnium testismonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo secundo mense iulio. Original G. 274 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 30. Septembre 1252. ?? Fondation d’un anniversaire en l’église Saint-Etienne de Dijon, faite par Jean, comte de Bourgogne et sire de Salins, qui donne à cet effet aux abbé et couvent de Saint-Etienne dix charges de sel de rente à prendre annuellement à la Saint-Clément aux salines dudit Salins. Ie Iehanz cuens de Burgoine sires de Salins fais sauor a toz ces qui uerront cels letres que ge por lu remede de m’ame et de la ma foume et des ames a noz peres a noz meres et a noz ancesors ai done et outroie en pure aumonne et permaignable a l’yglisse de Saint Esteine de Diiom dex charges de sal a reciure et a paier au commandement de l’abe et dou couent de la deuandite eglise en nostre puis de Salins lu ior de la Sain Clemen; et l’abes et li couenz sunt tenu touz iormais faire un aniuersaire chascon an por nos en tel meniere que a ma uie il sera faiz por mun pere et par ma mere et por ma foume et por noz ancessors et apres mun deces a tel ior sera faiz con ie partirai dou siegle et au paiement de caste aumonne faire ge en loy toz mes hoirs et mes bailliz et mes serianz que a ma uie ne apres moy terront ne garderont lu deuandit puis de Salins. Ou tesmoing de laquel chose ge ai mis mun seel en cels lettres. Ce fu fait en l’année nostre Seignur milleime doucenteimme cinquante douseime ou mois de septenbre. Original G. 182 (liasse), avec trace d’un sceau sur simple queue — Copies: Cartul. G. 126, fol. 41 (XIII s.); G. 173, deux copies sur papier du XVIIe et du XVIIIe s.; G. 182, quatre copies, dont deux sur parchemin du XIVe s. et deux sur papier du XVIIIe s. N° 31. Novembre 1252. ?? Echange, en vertu duquel Vincent et Guillaume Bourgogne, frères, cèdent à Hélène Textrix une pièce de vigne à Marsannay, contre dix livres dijonnaises et une maison au Château de Dijon. In nomine Domini amen. Ego Helena Textrix de Castro confiteor et recognosco me pro utilitate mea fecisse cum Uincentio clerico Uuillelmo fratribus filiis defuncti Stephani Bourgoingne permuttationem et escambium prout hic inferius continetur uidelicet quod pro quadam pecia uinee sita in territorio de Marcennai ubi dicitur as chesaus iuxta uineam Iohannis Marquelini ex una parte et iuxta uineam Uuienetti de Baisseio ex altera quam peciam uinee mihi et meis heredibus tradiderunt et quittauerunt perpetuo et contra omnes garantire tenentur ego eis tradidi et concessi in hereditatem perpetuam decem libras Dyuionensium et domum quandam cum manso ipsius sitam in castro Dyuionensi iuxta domum Perronetti de Nuiz ex una parte et iuxta mansum Marie relicte Johannis Chauchart ex altera et de dictis decem libris et de dicta domo et manso ipsius ego me penitus deuestiens predictos fratres corporaliter inuestiui teneorque et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium et iuramento prestito pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo garantire dictam domum cum manso ipsius perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium contraire. Hoc autem escambio ego Hugonettus filius predicte Helene laudo et ratum et firmum habeo et promitto inperpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero per me uel alium ratione auoerie uel minoris etatis uel minoris ualoris uel modo alio contraire. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen nos Helena et Hugonettus presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° L° quinquagesimo secundo mense novembri. Original G. 369, avec trace de deux sceaux sur double queue. N° 32. Avril 1253 ou 1253/1254. ?? Donation faite au Chapitre Saint-Etienne par Jean Guerre, bourgeois de Dijon, de la moitié d’une maison située derrière l’église Notre-Dame. In nomine Domini amen. Ego Iohannes Guerre burgensis Dyuionensis bene compos mentis mee diem extreme messionis operibus misericordie prevenire cupiens et anime mee et ancessorum meorum dedi concessi et obtuli et do concedo et offero donatione facta inter uiuos in puram et perpetuam elemosinam et restitutionem bonorum que ab ecclesia Beati Stephani Dyuionensis multociens habemus Deo et ecclesie Beati Stephani Dyuionensis predicte et uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui ibidem Deo seruientibus medietatem domus lapidee que uocatur domus domini Iohannis Naichier site Dyuioni retro monasterium Beate Marie et medietatem cellarii et mansi et omnium appendiciorum ad ipsam domum pertinencium scilicet medietatem illam que est a parte Uerrarie quam medietatem ad partem meam deuenisse confiteor de qua medietate ipsius domus et cellarii mansi et omnium appendiciorum ad ipsiam pertinancium ego me penitus deuestiens uirum uenerabilem et religiosum dominum Amideum tunc abbatem predicte ecclesie Sancti Stephani nomine ipsius abbatis et conuentus ipsius ecclesie et successorum suorum corporaliter inuestiui et posui in uerum dominum et possessionem perpetuam pro uoluntate eorum modis ombibus et omni tempore facienda et ad garanciam super medietate predicta ipsis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo portandam. Eis heredes meos omnes presentes et futuros specialiter (ob)obligaui. Restituciomem aut elemosinam concessionem et quittacionem predictas et omnia alia prout superius sunt expressa ego Iohanna uxor dicti Iohannis spontanea non coacta nec in aliquo circumuenta laudo et rotas et firmas ac rata et firma habeo et promitto in perpetuum habere et in nullo de cetero per me uel per alium ratione uel occasione seu iure dotis aut dotalicii uel modo quolibet alio contraire. Et si quid iuris habebam uel habere poteram et debebam in medietate predicta totum ius illud qualecumque quito penitus et in perpetuum dicte ecclesie et abbati et conuentui supradictis. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M°. CC° quinquagesimo tercio mense aprilis. Copie Cart. G. 127, fol. 130. N° 33. Juin 1253. ?? Vente faite à l’Hôpital de Tilchâtel par Odo, dit Preudefame, d’un meix sis à Dijon, rue Saint-Martin. In nomine Domini amen. Ego Odo dictus Preudefame de Chesueto confiteor et recognosco me pro utilitate et necessitate mea uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro mansum unum situm Diuione in uico Sancti Martini iuxta mansum Guillardi de Fontanis ex una parte et iuxta mansum meum ex altera: de cuius uenditione me teneo et habeo in numerata pecunia pro pagato et propter hoc de dicto manso ego me penitus deuestiens praedictos magistrum et fratres corporaliter inuestini et teneor et promitto sub obligatione bonorum omnium meorum et iuramento pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestito corporali garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus dictum mansum contra omnes perpetuo: et in nullo de caetero per me uel per alium contraire. Hanc autem uenditionem nos Dominicus Alaysos (sic) et Oudacinus liberi dicti Odonis et ego Gentil nepos ipsius Odonis laudamus et ratam ac firmam habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento corporali prestito et in nullo de caetero per nos uel per alios ratione uel occasione auoeriae uel minoris aetatis uel modo alio contraire. In cuius rei testimonium nos Odo Dominicus Alaisoz et Oudacinus et Gentilis praedicti praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capellae Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini ducentesimo quinquagesimo tercio mense iunii. Sigillatum duobus sigillis in cera alba sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, 15 octobre 1664. G. 132, fol. 76. N° 34. Juin 1253. ?? Echange de maisons et de meix situés hors des murs de la Porte au Lion, entre Cécile, veuve de Simon Vannereau, et Jean, son fils, d’une part, et André Chapuisot et Marguerite, sa femme, d’autre part. In nomine Domini amen. Ego Andreas Chapuisoz et ego Margaritta uxor eius confitemur et recognoscimus nos fecisse cum Cecilia quondam uxore Symonis Uannereau et cum Iohanne filio eius permutationem et escambium prout hic inferius continetur uidelicet quod pro decem libris et decem solidis Dyuionensibus et pro quadam domo et manso ipsius sita extra muros Porte Nanxionis iuxta domum Iohannis de Marchisolio ex una parte et iuxta domum Hospitalis de Broichons ex altera quam pecuniam et quam domum cum manso ipsius nobis et nostris heredibus tradiderunt et quittauerunt perpetuo et contra omnes garantire tenentur; nos pro nobis et nostris heredibus tradidimus et quittauimus eis imperpetuum domum quamdam cum manso ipsius sitam extra muros dicte Porte iuxta domum Stephani Larnaudat ex una parte et iuxta domum Perronetti Tarpot ex altera et de ipsa domo et de manso ipsius nos omnino deuestiuimus et dictam Ceciliam et Iohannem filium eius corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium et iuramento prestito dictam domum cum manso ipsius garantire eis et eorum heredibus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° cc° L° tertio mense iunio. Original G. 258, avec traces de deux scaux sur double queue. N° 35. Août 1253. ?? Lettre de Jean, prieur du couvent de Saint-Symphorien d’Autun, portant renouvellement de l’association de son monastère avec celui de Saint-Etienne. Uiris uenerabilibus et religiosis fratribus et amicis in Christo karissimis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis Iohannes prior humilis Sancti Symphoriani Eduensis et eiusdem loci conuentus salutem et fraternam in Domino caritatem cum orationibus in Domine Ihesu Christo. Gaudemus in Domino fratres karissimi super eo quod societem antiquam inter ecclesiam nostram et uestram hactenus habitam uobis placuit litteris renouare. Nos uero attendentes quod predicta societas ad salutem faciat animarum eamdem societatem presentibus litteris renouantes uobis concedimus quod canonicos uestros pro culpis suis ad nos cum uobis placuerit transmittatis. Hos uero ipsos caritatiue tractabimus sibi tanquam uni ex nobis necessaria ministrando donec ipsos duxeritis reuocandos. Et quia pium est orare pro mortuis semel in anno uidelicet in crastino Beate Aguathes uirginis pro fratribus uestris deffunctis officium deffunctorum in ecclesia nostra faciemus sollempniter celebrari et cum nobis significatum fuerit a uobis officium quod pro nostro canonico deffuncto facere consueuimus hoc idem pro uestro pie et misericorditer faciemus. Ut autem ista societas inter nos et uos perpetuis temporibus obseruetur presentes litteras uobis tradidimus sigilli nostri munimine roboratas cum non nisi unicum sigillum habeamus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo tertio mense Augusti. Original G. 170, avec trace de sceau pendant sur double queue. — Copie d’Arviset, le 4 juillet 1661. G. 132, fol. 141. — Cop. de Fyot (Preuves), pages 135-136. N° 36. Octobre 1253. ?? Bail à cens d’un champ provenant de l’abbaye de Theuley, situé sur Saint-Apollinaire, passé par les chanoines de Saint-Etienne aux frères «Uuaucherus Iulietus et Uienetus Darc.» In nomine Domini amen. Nos Uuaucherus Iulietus et Uienetus Darc fratres confitemur et recognoscimus nos retinuisse in perpetuum a uiris uenerabilibus et religiosis domino Amideo abbate et conuentu ecclesie Santi Stephani Dyuonensis quendam campum qui fuit de Tulleio situm in finagio Sancti Apollinaris di Suerre iuxta uineam Odeti ex una parte et iuxta terram Odeti Pasquaut ex altera; quem campum predictum plantauimus in uineam sub condictionibus inferius annotatis. Tenemur si quidem nos et heredes nostri aut quicumque alii dictam uineam tenentes pro tempore per sacramentum a nobis prestitum super hoc corporale dictam uineam in bono statu tenere perpetuo et annuatim competenter colere et dictis abbati et conuentui et eorum successoribus uel mandato eorumdem reddere singulis annis in perpetuum de cetero in uindemiis in capite uinee predicte tria modia uini puri in racemis mustalibus et annuatim antequam eam uindemiemus significare eisdem abbati et conuentui uel eorum mandato in ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis quando uindemiare uoluerimus eandem ita quod in capite uinee predicte mandatum eorum annuatim capiet tria modia uini predicti de uinea supradicta; et si quod absit dicta uinea adeo aliquo infortunio deterioraretur quod de ipsa uinea dicta tria modia uini predicti eis persolui uel suppleri non possent de uindemia eiusdem seu uinum predictum de uino equiualenti ad respectum et estimationem dicti finagii non redderemus uel non suppleremus in ipsis uindemiis dicta tria modia uini predicti infra xl. dies sequentes teneremur eis uel mandato eorum reddere uel defectum supplere et si aliquis ex nobis in solutione dicti uini predicte uinee in toto uel in parte cessauerit per xl. dies quod absit uolumus et concedimus quod extunc si in solutione dicti uini cessauerit dicti abbas et conuentus intrent possessionem et dominium dicte uinee et illum uel illos qui defecerit uel defecerint in solutione predicta in bonis suis quecumque et ubicumque fuerint gagient et gagiare possint et debeant auctoritate propria et sine reclamatione alicuius curie et absque meffacere quousque defectum uini in uino equiualenti eis uel mandato eorum suppleuerit uel suppleuerint integre; et missiones si quas in gagiando uel modo alio recuperando defectum predicti uini fecerint eis integre restituerit uel restituerint et si in hiis omnibus adimplendis per annum et diem quod absit aliquis ex nobis cessauerit uolumus et concedimus sponte et prouide ut extunc uinea predicta si in premissis defecerit in bono statu et in illo quo tunc erit ad dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quitte libere et sine contradictione qualibet pacifice in hereditatem perpetuam pro uoluntate eorum et successorum suorum modis omnibus et omni tempore facienda deueniat nec extunc nos uel heredes nostri aut aliquis alius in dicta uinea quicquam poterit reclamare. Hec autem omnia supradicta iurauimus tenere et adimplere et obseruare perpetuo et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. Sciendum autem quod propter hoc immunes non erimus a decima dicte uinee monachis Sancti Benigni singulis annis persoluenda. In premissorum igitur omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo tercio mense octobris. Original G. 387, avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copie Cartul. G. 126. Fol. 49. N° 37. 1253, 23 octobre. Latran. Bulle du Pape Innocent IV portant défense de construire un oratoire et de bénir un cimetière dans les limites des paroisses dépendant de l’abbaye de Saint-Etienne sans son consentement. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Hinc est quod nos uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensus ut nullus infra metas parrochiarum uestrarum in uestrum preiudicium nobis inuitis oratorium de nouo construere audeat aut etiam cimiterium benedicat ibidem auctoritate presentium districtius inhibimus decernentes irritum et inane si quid contra inhibitionem nostram a quoquam fuerit attemptatum auctoritate Sedis Apostolice semper salua. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani X kalendas pontificatus nostri anno undecimo. Original G. 117. Copies: une cartul. G. 126, fol. 34; une de Crestiennot, «notaire et conseiller du Roy», G. 117; une de l’abbé Fyot (preuves), page 136. N° 38. Novembre 1253. ?? Vente de ses droits sur la dîme de Gemeaux, faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Arnulphus dit le Cornex de Gemeaux. In nomine Domini amen. Ego Arnulphus dictus li Cornex de Gemellis timens incurrisse peccatum leuando uel portando tractum decime de Gemellis in qua decima aliqua de capitalibus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis percepisse credo. Super hoc ad emendationem et satisfactionem ego uenire cupiens tocius medietatis quam habeo in tractu dicte decime tam grosse quam minute prout mete subscripte siue fines subscripti se ingerunt medietatem uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui predicte ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis nomine restitutionis dictorum capitalium et elemosine perpetue dedi concessi et quittaui imperpetuum et aliam medietatem medietatis tocius tractus predicte decime tam grosse quam minute eis uendidi et concessi in hereditatem perpetuam pro precio uigenti duarum librarum monete Uiennensis de quibus plenam et perfectam ac integram solutionem ab ipsis in numerata pecunia recepi mete uero siue fines ita se ingerunt uidelicet ab exitu uille de Gemellis a parte fontis de Mereu sicut itur per limitem qui dirigit en Combes et sicut per Cumbas aqua currit ad fontem de Gurs et inde sicut itur per desubtus Charmam de Pichanges usque ad uineas de Gemellis et sicut limes dirigit a uilla de Pichanges uersus Tilecastrum. Preterea quicquid aliud habeo et possum habere uel debeo in tractu dicte decime extra metas predictas eisdem abbati et conuentui tam ratione restitutionis et elemosine quam uenditionis predicte concessi in perpetuum et quittaui. Ita quod de medietate tocius tractus decime predicte et omnium iurium ad ipsum tractum pertinencium infra metas et extra ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum tam nomine restitutionis et elemosine quam uenditionis corporaliter inuestiui pro uoluntate eorum libere perpetuo facienda teneorque et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium iuramento que meo pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestito corporali dictam medietatem tocius tractus predicte decime garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium contraire; hec autem omnia ego Iaquina uxor dicti Arnulphi et ego Iohannes clericus frater eiusdem Arnulphi laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito et in nullo de cetero ratione dotis uel dotalicii uel particionis aut diuisionis non facte uel non habite uel modo alio contraire. In quorum testimonium nos Arnulphus Iaquina et Iohannes presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° L° tercio mense nouembris. Original G. 355 avec traces de 2 sceaux sur double queue. — Copies: une du notaire Juret de l’an 1573, G. 214. — Une d’Arviset, le 18 décembre 1664, Reg. G. 132, fol. 42. — Une fautive, cartul. G. 127, fol. 307. N° 39. Janvier 1253/1254. ?? Vente d’une volière avec un meix sise à Dijon, rue de la Maison-Dieu, faite à l’Hôpital de Tilchâtel par Odin, fils d’Amaury d’Is. In nomine Domini amen. Ego Odinus filius Amaurici de Icyo confiteor et recognosco me pro utilitate et necessitate mea uendidisse et concessisse atque quittasse in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro uoleriam unam cum manso ad eam pertinente prout usque ad mansum ipsorum magistri et fratrum se ingerit: quae uoleria sita est Diuione in uico qui uocatur vicus dictae Domus Dei iuxta ipsorum magistri et fratrum ex una parte et iuxta domum relictae et heredum Auberici dicti Cornuti fratris mei defuncti extera de cuius uenditionis pretio me teneo et habeo in numerata pecunia penitus pro pagato et propter hoc de dicta uoleria et de manso ad eam pertinente me penitus deuestiens dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium et iuramento pro me et meis heredibus quos ad hoc specialiter obligo prestito corporali dictam uoleriam cum manso ad eam pertinente garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de caetero per me uel per alium contraire. Hanc autem uenditionem ego Bartolomeus frater dicti Odini et ego Maria uxor eiusdem Odini laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de caetero per nos uel per alios ratione petitionis uel diuisionis non factae sine non habitae aut dotis aut dotalicii uel modo alio contraire. In praemissorum autem omnium testimonium et munimen nos Odinus Bartholomeus et Maria praedicti praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio mense ianuario. Sigillatum duobus sigillis sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664. G. 132, fol. 75. N° 40. Juin 1254. ?? Donation de dix sols de rente sur une maison du Château de Dljon, devant l’Orme, faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Jean Lescalle, chevalier Dijonnais, qui confirme une autre donation de dix autres sols faite par feu Regnaud, son frère, chevalier. In nomine Domini amen. Ego Iohannes Sescallus miles Diuionensis bene compos mentis mee diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro ipsius anime mee et animarum antecessorum meorum remedio et salute dedi et concessi et do et concedo in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani Diuionensis decem solidos Dyuionensis censuales: peeterea elemosinam quam dominus Renaudus frater meus miles defunctus fecit Deo et ecclesie predicte Beati Stephani de decem solidis monete predicte nolens obliuioni dari ipsam in scriptis rogaui redigi et eandem laudo uolo et concedo; et istos uiginti solidos tam ex mea quam dicti fratris mei elemosida assedi uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui predicte ecclesie percipiendos et habendos singulis annis in perpetuum de cetero in festo Natiuitatis beati Iohannis Baptiste ad conuentus predicti pitanciam super cameras omnes et super earum mansos et pertinentias sitas Dyuione in Castro ante Ulmum iuxta tenementum Bartholomei de Saumaise quod fuit a la Caynesse ex una parte et iuxta tenementum Iohannis de Fontanis quod fuit domini Huonis Monetarii militis ex altera; uoloque et precipio ut quicunque dictas cameras cum mansis et pertinentiis earum tenebit de cetero predictos uiginti solidos annuatim conuentui Sancti Stephani predicto termino supradicto reddere teneatur; et ad hoc eas cum mansis et pertinentiis earum et eas tenentes pro tempore dicto conuentui specialiter obligaui et nisi annuatim eodem termino soluti fuerint uolo ut dicti abbas et conuentus extunc auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet-curie dictarum camerarum et mansorum ac pertinentiarum intrent possessionem et dominium et eas teneant ex ipsisque fructus suos modis omnibus faciant quousque dicti uiginti solidi de quolibet anno quo soluti non fuerunt integre persoluantur. Preterea quamdam eminam bladi quamdiu percepi apud Gemeaus confiteor esse dictorum abbatis et conuentus et eam quicto penitus eisdem. Hec autem omnia ego Maria uxor dicti domini Iohannis laudo et rata et firma habeo et promitto in perpetuum habere prout superius sunt expressa. In cuius rei testimonium nos Iohannes et Maria predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto mense iunio. Original G. 267 avec traces de deux sceaux sur double queue. Copies: l’une fautive d’Arviset, le 20 mars 1664. G. 132, fol. 59; l’autre: Cartul. G. 128, fol. 12 (XVIIe s.). N° 41. Juin 1254. ?? Echange fait en présence de Guy, évêque de Langres, entre Hugues IV, duc de Bourgogne, qui donne à l’abbaye de St-Etienne les dîmes et tout ce qu’il possède à Pouilly, Fontaine, St-Martin, St-Philibert-sous-Gevrey, et la dite abbaye qui lui abandonne la chapelle avec ses dépendances, située près la forêt de Vilers-le-Duc. Consensus episcopi Lingonensis super permutatione capelle que est in foresta de Uilers cum decimis de Fontanis et de Poilliaco et uilla subtus Geureyum. Nos Guido miseratione diuina episcopus Lingonensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos permittationem (sic) quam illustris uir Hugo Dux Burgundie et uiri religiosi Amideus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis fecerunt ad inuicem uidelicet de decimis uillarum de Fontanis de Poillaco de Sancto Martino et finagiis et territoriis earumdem et de uilla que dicitur uilla subtus Geureium cum omnibus iuribus et pertinenciis eiusdem uille que omnia erant predicti Ducis pro domo de Capella que sita est iuxta Forestam de Uilers Ducis predicti et decimis et iuribus omnibus eiusdem domus que omnia erant dictorum abbatis et conuentus ecclesie Sancti Stephani supradicte utpote de consensu consilio et uoluntate nostra factam ratam et gratam habemus et considerata utilitate ecclesie predicte Sancti Stephani predictam permittationem (sic) auctoritate dyocesiana confirmamus. In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto mense iunio. Copie Cartul. G. 126, fol. 40. — Autre copie: G. 252. N° 42. Juin 1254. ?? Vente faite au Duc Hugues IV par Eudes le Riche, chevalier de Dijon, Eustache sa femme, Clarembaud, chevalier, leur fils, pour le prix de 300 livres Viennoises, de la dîme qu’ils tenaient de Pierre le Roussot, chevalier, sur les finages de Saint-Martin, de Fontaine et de Pouilly. De decimis de Sancto Martino de Fontanis et de Poillaco. In nomine Domini amen. Ego Odo dictus li Riches miles Dyuionensis ego Eustatia uxor eius et ego Clarambaudus eorum filius miles confitemur et cognoscimus quod nos uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam illustri uiro domino nostro Hogoni duci Burgundie pro precio trecentarum librarum monete Uiennensis de quibus nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis totam decimam quam dominus Petrus li Roussoz miles habuit tenuit et possedit in uillis territoriis et finagiis de Sancto Martino de Fontanis et de Poilliaco a quo domino Petro memoratam decimam habuimus et totum ius et omnes actiones ac querelas quod et que dicto domino Petro et nobis potuerunt et debuerunt et possunt ac debent in predicta decima competere contra quoscunque ratione decime hactenus non solute seu ratione qualibet alia in futurum tam in uineis terris arabilibus pratis denariis quam rebus aliis quibuscumque et de tota predicta decima et de omnibus iuribus actionibus et querelis que dicto domino Petro et nobis potuerunt et debuerunt et possunt ac debent in ipsa pro ut dictum est competere nos omnino deuestiuimus et dictum dominum ducem corporaliter inuestiuimus pro uoluntate ipsius et suorum heredum omni tempori facienda. Tenemurque et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestitum corporale totam predictam decimam cum omnibus iuribus ipsius decime sicut dictum est superius garantire quilibet nostrum insolidum predicto domino duci et suis heredibus aut alii mandato ipsius qualicumque erga dominum Bartholomeum et dominum Iohannem dictum Gobert milites et Iohannem clericum filios nostri Odonis et Eustacie et contra personas alias omnes quascumque perpetuo et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Lingonensis et sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus et rogauimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo primo mense octobris. Original G. 332, avec traces de trois sceaux pendant sur double queue; Copie Cartul. G. 126, fol. 49. N° 43. Juin 1254. ?? Acte plus détaillé de l’échange entre le duc Hugues IV et l’abbaye de Saint-Etienne. Nos Hogo dux Burgundie notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod nos et religiosi uiri Amideus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis consideratis utilitatibus hinc inde reuerendi patris Guidonis Dei gratia episcopi Lingonensis dyocesiani nostri interueniente uoluntate consilio pariter et consensu fecimus ad inuicem permutationem et scambium supra hiis omnibus que inferius continentur. Nos et enim dux predictus eisdem abbati et conuentui tradidimus concessimus et quittauimus pro omni uoluntate sua et successorum suorum in perpetuum facienda decimam nostram quam habemus in uillis Fontanis de Poilliaco et de Sancto Martino et in finagiis et territoriis earumdem uidelicet in uineis terris arabilibus pratis denariis et rebus aliis sicut eandem decimam tenuit habuit et possedit Petrus dictus li Roussoz miles a quo Odo dictus Diues miles Dyuionensis habuit decimam memoratam cum omnibus actionibus et querelis nobis in predictis competentibus contra quoscumque ratione decime hactenus non solute seu ratione qualibet alia in futurum; item tradidimus concessimus et quittauimus iam dictis abbati et conuentui uillam nostram que uocatur uilla sub Geureyo cum omnibus iuribus que habemus in predicta uilla et habere possumus et debemus nec non et in eiusdem uille pertinenciis territoriis ac finagiis in hominibus terris pratis nemoribus aquis domibus mansis pascuis et pasturagiis usuagiis quibuscumque hominum tailliis iusticiis magnis et paruis banno ac etiam forefactis et generaliter cum omni iure quod habemus in predicta uilla et in finagiis territoriis ac pertinenciis ipsius uille et possumus et debemus habere in corporali ac etiam corporali. De supradicta uero decima et de omni iure ad eam pertinente nec non et de uilla supradicta cum omnibus iuribus eius sicut premissum est nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus; nichil iuris uel dominii seu cuiuslibet alterius rationis pro nobis et nostris heredibus in predictis omnibus retinentes preter gardiam domus Templariorum propter quam gardiam uolumus ipsis abbati et conuentui et iusticie ac iuribus eis a nobis tam in ipsa uilla quam in dicta domo Templariorum concessis ut premissum est aliquid derogari. Tenemurque et promittimus hec omnia et singula supradicta sicut diuisa sunt et expressa specialiter et generaliter superius garantire conseruare et deffendere eisdem abbati et conentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire uel uolenti contraire in aliquo consentire. Ad hoc omnia tenenda et obseruanda perpetuo nos et nostros heredes predictis abbati et conuentui in perpetuum obligantes promittendo eisdem nichilominus quod homines predicte uille recedentes a dominio dictorum abbatis et conuentus non tenebimus in nostro dominio uel districtu nec aliquid acquiremus in dicta uilla contra uoluntatem et beneplacitum eorumdem pro quibus omnibus supradictis memorati abbas et conuentus pro permutatione et scambio tradiderunt concesserunt et etiam quittauerunt nobis et heredibus nostris in perpetuum domum suam que uocatur Capella que sita est iuxta forestam nostram de Uilers cum omnibus iuribus decimis usuagiis pasturiis aquis terris pratis exitibus commodis et rebus omnibus aliis pertinentibus ad domum predictam seque deuestientes in predictis inuestiuerunt nos et in uerum dominium perpetuamque possessionem uel quasi induxerunt pro nostra et nostrorum heredum uoluntate omni tempore facienda. In quorum testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto mense iunio. Original G. 332, avec traces de sceau pendant sur cordelettes. — Copies Cartul. G. 126, fol. 40. FYOT (Preuves), pages 136-137. N° 44. Juillet 1254. ?? Vente faite à Girard Fermoil et à Durand de la Barre de Quetigny, par Jean Popillot et par Adeline sa femme, de deux pièces de terre au pré Garnier, sises à Quetigny, et de treize autres pièces de terre. In nomine Domini amen. Ego Iohannes Popilloz de Cuntigneio et ego Adelina uxor eius confitemur et recognoscimus nos pro debitis quibus tenebamur iudeis reddendis uendidisse concesisse et quitauisse in hereditatem perpetuam Girardo dicto Fermoil et Durando de Barra de Cuntigneio duas pecias prati circiter tres falcatas continentes quarum una que uocatur pratum defuncti Uuarneri sita est in territorio Cuntigneii iuxta nemus communitatis dicte uille iuxta campum Herbelotti de Pasquerio et tresdecim pecias terre arabilis circiter nouem iornalia continentes quarum una sita est in territorio Cuntigneii iuxta terram fratrum Hospitalis Iherosolimitani hinc inde alia supra fontem de la Maladiere iuxta terram Perrenini filii dame Amie alia ad crucem Sancti Martini iuxta terram Eliotti filii Alberici lou Bau alia ad campum Sancti Martini iuxta terram Dionisetti de Cuntigneio et alia ibidem iuxta dictam terram dicti Dionisetti alia que est contorz sita est en Iselastre iuxta pratum liberorum Petri Chape alia ibidem iuxta terram Dominici Chape alia en Longe Roie in capite campi Petri Gaillart iuxta prata de Bois Uessange alia en Parce iuxta terram Petri Gaillart et alia ibidem iuxta terram filii Bartholomei Cornote alia in territorio de Cheuegneio ubi dicitur en Griselois iuxta terram Petri de Talant alia ibidem iuxta terram Perrelli filii Alberici Coiche alia ibidem iuxta terram Perrelli clerici; de precio autem istius tocius uenditionis nos tenemur et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc de dictis duabus peciis prati et de dictis tresdecim peciis terre nos omnino deuestiuimus et dictos Girardum et Durandum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus sub obligatione honorum nostrorum omnium et iuramento pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestito corporali dictas duas pecias prati et dictas tresdecim pecias terre garantire dictis Girardo et Durando et eorum heredibus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. Hanc autem uenditionem ego Petrus filius dictorum Iohannis et Adeline laudo et ratam et firmam habeo et promitto imperpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per me uel per alium ratione auoerie uel minoris etatis uel modo alio contraire. In cuius rei testimonium nos Iohannes Adelina et Petrus predicti presentibus litteris sigillum uiri uenerabilis et domini Amidei abbatis Sancti Stephani Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto mense iulio. Original G. 380, avec trace d’un sceau sur double queue. N° 45. Septembre 1254. ?? Vente faite à Huot de Quetigny, damoiseau, par Girard Fermaus et Durand de Barre, de la moitié d’un pré dit «de Faverne» et d’un autre pré sis à Quetigny, et de onze pièces de terre sises à Quetigny et à Chevigny. In nomine Domini amen. Ego Girardus dictus Fermaus et ego Durandus dictus de Barra de Cuntigneio confitemur et recognoscimus nos pro utilitate et necessitate nostra uendidisse et concessisse in hereditatem perpetuam Huotto de Cuntigneio domicello medietatem cuiusdam pecie prati circiter duas falcatas continentis que uocatur pratum de Fauerne et que sita est in territorio Cuntigneii iuxta nemus communitatis ipsius uille et quandam aliam peciam prati sitam in territorio dicte uille iuxta campum Herbelotti de Pasquerio et undecim pecias terre arabilis quarum una sita est in territorio Cuntigneii iuxta terram fratrum Hospitalis Hierosolimitani hinc inde alia supra fontem de la Maladiere iuxta terram Perrenini filii dame Amie alia ad crucem Sancti Martini iuxta terram Eliotti filii Alberici lou Bau alia ad campum Sancti Martini iuxta terram Dionisetti de Cuntigneio et alia ibidem iuxta terram eiusdem Dionisetti alia que est contorz sita est en Iselastre iuxta pratum liberorum Petri Chape alia ibidem iuxta terram Dominici Chape alia en Longe Roie in capite campi Petri Gaillart iuxta prata de Bois Uessainge alia in territorio de Cheuegneio ubi dicitur en Griselois iuxta terram Petri de Talant alia ibidem iuxta terram Perrelli filii Alberici Coiche alia ibidem iuxta terram Perrelli clerici. De precio autem istius totius uenditionis nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc de medietate dicte pecie prati circiter duas falcatas continentis et de alia pecia prati et de dictis undecim peciis terre nos omnino deuestiuimus et dictum Huottum corporaliter inuestiuimus et tenemur ac promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium et iuramento pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestito corporali supradicta omnia et singula garantire dicto Huotto et suis heredibus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per alios contraire. Hanc autem uenditionem ego Gila uxor dicti Girardi et ego Iohannes eorum filius ego Gelia uxor dicti Durandi et nos Belinus et Perronettus eorum filii laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel dotalicii uel auoerie uel minoris etatis seu modo quolibet alio contraire. In quorum omnium testimonium et munimen nos Girardus Durandus Gila Iohannes Gelia Belinus et Perronettus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto mense septembri. Original G. 380 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 46. 1254, 23 octobre. Lyon. Bulle du pape Innocent IV portant enquête sur les biens aliénés de l’abbaye et révocation des aliénations illicites qui en auraient été faites. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio priori Sanctorum Geminorum Lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ex parte dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterii Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis fuit propositum coram nobis quod tam ipsi quam predecessores eorum pensiones maneria redditus possessiones et quaedam alia bona eiusdem monasterii datis super hoc litteris et instrumentis iuramentis nec non poenis adiectis in enormem laesionem ipsius nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad uitam quibusdam uero ad magnum tempus et aliis perpetuo ad firmam uel sub censu annuo concesserunt; quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi auctoritate de apostolica impetra[rent] nos itaque dictorum abbatis et conuentus supplicationibus inclinati discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ea quae de bonis dicti monasterii per concessiones huiusmodi alienata inueneris illicite distracta non obstantibus praedictis iuramentis poenis et litteris seu confirmationibus ad ius et proprietatem ipsius studeas legitime reuocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se odio uel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere. Datum Lugduni decimo calendas nouembris pontificatus nostri anno duodecimo. Copie d’Arviset, le 29 septembre 1665. G. 117. N° 47. Décembre 1254. ?? Donation de tous biens à l’Hôpital de Tilchatel par André, tonnelier, et Oudactioz sa femme. In nomine Domini amen. Ego Andreas tonnelarius et ego Oudactioz uxor eius filia defuncti Dominici Chamoiaus diem extremae messionis operibus misericordiae praeuenire et animabus nostris salubriter prouidere volentes pro animarum nostrarum et animarum omnium antecessorum et successorum nostrorum remedio et salute damus et concedimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et Beatae Mariae Domus de Tilicastro et fratribus ibidem Deo seruientibus quidquid de iure debebimus et poterimus in extremis uoluntatibus nostris dare legare pro animabus nostris in bonis omnibus paternis et maternis acquisitis et acquiren dis mobilibus et immobilibus quibuscumque et ad hanc elemosinam tenendam nostros heredes praesentes et futuros principaliter et specialiter obligamus. In cuius rei testimonium praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto. Sigillatum in cera flaua sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, le 20 septembre 1664, G. 132, fol. 215. N° 48. 1254/1255, janvier. ?? Testament d’Adeline, fille de feu Le Petit de Besançon, qui lègue au chapitre de Saint-Etienne une maison et un pressoir. In nomine Domini amen. Ego Adelina filia defuncti Parvi de Bisuntio bene compos mentis mee pro certo sciens quod nichil est morte curcius nichil incercius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie peruenire et anime me saluti prouidere desiderans proinde dedi concessi et obtuli et do concedo et offero in puram et perpetuam elemosinam pro remedio et salute anime mee et animarum omnium ancessorum meorum consilio et uoluntate Iohannis Pouget mariti mei in hoc humiliter et deuote consentientis Deo et ecclesie Beati Stephani Dyuionensis et uiris religiosis abbati et conuentui ibidem Domino seruientibus domum quamdam mouentem de meo capite cum manso et torculari et omnibus aliis pertinenciis et appendiciis omnium predictorum prout ante et retro et ab omni alia parte se ingerunt; que predicta sita sunt Dyuioni retro monasterium Beate Marie Dyuionensis iuxta domum Stephani Boudier que fuit Bomualloti Goolin ex una parte et iuxta domum Hospitalis Beate Marie ex altera. De domo uero superius nominata et de mansio torculari et omnibus aliis pertinenciis et appendiciis omnium predictorum prout undique se ingerunt ego me penitus deuestiens uirum uenerabilem et religiosum dominum Amideum tunc abbatem ecclesie predicte Sancti Stephani nomine suo et conuentus et ecclesie Sancti Stephani et successorum eorumdem corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem perpetuam induxi pro uoluntate eorumdem abbatis et conuentus et successorum suorum modis omnibus et omni tempore libere et pacifice et sine contradictione seu reclamatione cuiuslibet facienda. Hanc autem elemosinam prout diuisa est et expressa superius ego Iohannes Pougot maritus Adeline predicte laudo uolo et concedo et eam tenere et servare in perpetuum promitto et eam de uoluntate mea et consilio meo confiteor esse factam. Et ut elemosina predicta quam tenere et servare nos Adelina et Iohannes predicti perpetuo fideliter promittimus rata sit stabilisomni tempore presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani eapelle Ducis et magistri Alberici decani christianitatis Diuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° L° IIII° mense iannuario. Original G. 173 (en mauvais état de conserv.) traces de deux sceaux sur double queue. — Copie: cart. G. 126, fol. 50. N° 49. 1254/1255, janvier. ?? Traité par lequel B(oniface) abbé et le couvent de Citeaux cèdent aux chanoines de Saint-Etienne un terrain joignant leur enclos à Dijon pour agrandir le bief du moulin de Saint-Etienne et ratifient l’accord négocié par Guy archevêque de Reims en mai 1204. Compositio inter Cistertium et Sanctum Stephanum super alveo molendinorum. Uniuersis presentes litteras inspecturis frater B. abbas Cistertii ac eiusdem domus conuentus salutem in Auctore salutis. Cum lectus aluei per quem aqua ducitur ad molendida Sancti Stephani Dyuionensis defluens retro domum nostram de Dyuione prope murum nostrum quo pratum nostrum clauditur ita strictus esset quod propter hoc dictis abbati et conuentui Sancti Stephani dampnum et eorum molendinis predictis periculum immineret ipsi timentes ne propter stricturam predictam lecti aluei memorati maiora sustinerent in posteram dampna siue pericula supplicauerunt nobis ut eis porciumculam quamdam terre nostre prope dictum murum nostrum concederemus ad ampliandum lectum aluei supradicti. Nos uere ad preces et instanciam dictorum abbatis et conuentus Sancti Stephani concessimus eisdem dictam porciumculam terre superius ab eis postulatam tali condictione et pacto quod ipsi promiserunt per stipulationem sollempnem eorum bona nobis et per nos nostris successoribus obligando murum bonum et competentem facere in dicta terra nostra uidelicet a meta que consensu eorum unanimi et nostro posita est iuxta gulgitem calceiarum a parte prati nostri usque ad ueterem murum nostrum qui murus nouus ab ipsis constructus est et perfectus et tam murum nouum quem facerunt quam ueterem a loco ubi meta predicta posita est usque ad uineam ipsorum siue ipsum pratum in sua specie remaneat siue in agriculturam uel aliam speciem transferatur sine diminutione eiusdem prati nostri reficere ubicumque ipsum propter uetustatem uel aque corrosionem aut alio casu fortuito contigerit effodi uel dirui et locum reficere similiter si quem dirui contigerit uel effodi occasione ruine muri predicti tam noui quam ueteris nobis retentis totaliter et seruatis. Ita tamen quod extra murum quo dictum pratum nostrum clauditur a supradicta meta usque ad supradictam uineam ipsorum nichil edificare poterimus uel plantare. Et quotienscumque extra murum predictum aliquid per alluuionem aut alio modo accrescere contigerit illud poterunt abbas et conuentus Sancti Stephani remouere et etiam alueum purgare non obstante contradictione qualibet pro sue libito uoluntatis sine dampno et lesione nostra nec purgamenta dicti aluei in terram seu pratum nostrum eis proiicere uel portare licebit. Murus uero situs a meta superdicta usque ad domum nostram non potest uersus… a loco in quo nunc est proprius construi uel extendi. Hec autem forma in reparatione predictorum muri seu loci seruabitur. Magister domus nostre Dyuionis qui pro tempore fuerit ut dampno futuro et expensis maioribus occurratur quacumque et quotienscumque rationabiliter uiderit expedire reparationem muri seu loci predictorum faciendam prenunciabit abbati uel priori Sancti Stephani et ipsi infra duos menses post denunciationem sibi factam predictum murum seu locum sufficienter facient reparari… Alioquin et tunc predictus magister domus nostre Dyuionis predictum murum seu locum refici faciet competenter et dictis abbas et conuentus Sancti Stephani perpetuum nuncium ibi habebunt si uoluerint qui sciat et uideat expensas que fient in reparatione supradicta siue autem ibi nuncium suum habuerint siue non habuerint predictus magister domus nostre supradictum murum seu locum nichilominus sicut predictum est faciet reparari et ei credetur de expensis factis in reparatione earumdem qui bona fide et in periculo anime sue quantitatem expensarum abbati uel priori Sancti Stephani fideliter computabit. Abbas uero et conuentus Sancti Stephani easdem expensas infra tres menses postquam a predicto magistro fuerint requisiti nobis integraliter persoluere tenebuntur; que si non facerent ex tunc ad antiquam compositionem recursum absolute et simpliciter haberemus ac fide presenti compositione nulla mentio facta esset antique autem compositoris tenorem de uerbo ad uerbum presenti pagine ad cautelam duximus inserendum qui talis est. Guido Dei gracia Remensis archiepiscopus Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Apostolice Sedis legatus omnibus Sancte Matris Ecclesie fidelibus in Diuino salutem. Vigilanti sollicitudine est precauendum ne post litigiorum materiam extinctam recidiua suscitari ualeat contentio sed bona pacis inter eos possint potius enutriri qui discordarent ab inuicem uoluntate. Inde uniuersitati uestre notum facimus quod cum inter canonicos Sancti Stephani Dyuionensis ex una parte et fratres Cistercienses ex altera de iure ducendi aquam purgandi habendique alueum nec non et integritate rippe que muro et prato predictorum fratrum Cisterciensium adheret querela grauis et dissensio uerteretur in nostra tandem presentia qui tunc in partibus illis legationis officio fungebamus parte utraque assenciente prelibata querela que ut in feruis continetur sopita est et decisa. Sane ad protectionem ipsius muri qui pratum dictorum Cisterciensium circumdat alta terra ad mensuram trium pedum uirilis manus in latitudinem per totam longitudinem muri remanere dicitur continue et extare. Canonici autem Sancti Stephani Dyuionensis ipsum alueum atque qui uulgo Beirum dicitur purgare equaliter tenentur ita quod uersus alteram rippam que aduersa est muro Cisterciensi terra non erit altior terra illa que iacet subtus altam terram illam que ad muniendum murum Cisterciensem est dimissa. Nec etiam dicti canonici Sancti Stephani Dyuionensis habebunt ulterius potestatem tangendi memoratam terram nec amouendi inde aliquid quicquid sit illud quod super excrescere eidem terre trium pedum nisi per abbatis Cisterciensis uel prioris si abbatem abatie contigerit uoluntatem hoc quoque in ipsa compositione est adiectum quod si terra illa que sub mensura trium pedum remanere debet pro deffensione prati et muri Cisterciensis corrosione uel aque impetu uel quocumque alio modo adducatur liceat Cisterciensibus quotienscumque hoc contigerit sub trium pedum mensura prout superius memoratum est rippam suam munire ut per talem rippe munitionem eorumdem Cisterciensis murus sicut superius relibatum est conseruari possit integer et illesus. Et ut hec compositio rata permaneat ad petitionem utriusque partis eam confirmamus et sigilli nostri appensione communimus. Actum apud Dyuionem anno Domini M° CC° quarto mense maio. Omnia autem supradicta promiserunt bona fide predicti abbas et conuentus Sancti Stephani in perpetuum obseruare se et eorum ecclesiam bona et successores eorum nobis et nostris successoribus obligando ad maiorem autem securitatem et perpetuam firmitatem omnium predictorum. Nos frater B. predictus abbas Cistercii de consensu et uoluntate conuentus nostri et nos frater Amideus abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis similiter presentes litteras sigillorum nostrorum appositione roboramus et inde confecta sunt duo paria eiusdem tenoris quorum alterum nos predictus abbas et conuentus Cistercii nobis retinuimus alterum uero habuerunt abbas conuentus Sancti Stephani supradicti. Acta sunt hec apud Dyuionem anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto mense iannuario. Copie cartul. G. 126, fol. 20. N° 50. 1254/1255, janvier. ?? Quittance donnée par Pierre de Bonai, chevalier à l’abbaye de Saint-Etienne, de la somme de soixante livres dijonnaises sur cent qu’elle devait à Guillaume de la Roche, seigneur de Vilegour. In nomine Domini amen. Ego Petrus de Bonai miles confiteor me recepisse et habuisse a uiro uenerabili domino Amideo abbate Sancti Stephani Diuionensis sexaginta libras Diuionensium quas idem abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis adhuc debebant de summa centum librarum eiusdem monete in quibus ipsi abbas et conuentus uiro nobili domino Guillelmo de Rupe domino de Uilegour ad festum Omnium Sanctorum nuper preteritum quod fuit anno Domini M° CC° quinquagesimo quarto tenebantur. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis feci apponi. Actum mense ianuario anno predicto. Original G. 183, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 51. 1254/1255, février. ?? Vente faite à l’hôpital de Tilchâtel, par Guillaume Bretaigne, d’une maison et d’une vigne, sises rue de la Maladiere, et d’un meix rue Saint-Martin. In nomine Domini amen. Ego Guillelmus Bretaigne filius defuncti Herberti Burtaigne burgensis Diuionis pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris religiosis magistro et fratribus Domus Dei de Tylicastro domum quamdam cum omnibus eius pertinentiis sitam Diuione in uico qui uocatur uicus de la Maladiere iuxta domum Ogerii ex una parte et iuxta mansum Oudini Cornuti ex altera. Item uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam dictis magistro et fratribus petiam unam uineae sitam retro domum supradictam quae petia uineae sita est iuxta mansum dictae Domus de Tilecastro ex una parte et iuxta mansum liberorum Morin ex altera: et de largo se ingerit praedicta petia uineae a manso liberorum donni Iobelin usque ad Tertalum: Item uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam dictis magistro et fratribus mansum unum situm in uico qui uocatur uicus Sancti Martini iuxta mansum Dominici Lotibecenat ex una parte et iuxta domum Pariseti dicti Pastoreal de Chesneto ex altera et haec omnia et singula eis uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam prout se tenent insimul et de longo et de largo et ab omni alia parte se ingerunt de quibus omnibus et singulis supradictis ego me penitus deuestiens uirum religiosum fratrem Teobaldum tunc magistrum Domus Dei de Tilecastro nomine ipsius et fratrum ipsius Domus et successorum eorum corporaliter inuestiui et in uerum dominium et pocessionem perpetuam induxi pro uoluntate eorumdem modis omnibus et omni tempore facienda et de pretio uenditionis omnium praedictorum me teneo et habeo in numerata pecunia plenarie et integre pro pagato exceptioni non numerati et non soluti atque non traditi mihi integraliter pretii renuntians penitus et expresse; et teneor ac promitto sub obligatione bonorum meorum mobilium et immobilium praesentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus praesentibus et futuris quos ad hoc obligo prestitum corporale omnia et singula supradicta prout in uenditione praesenti sunt contenta et diuisa garantire et deffendere dictis magistro et fratribus et eorum successoribus contra omnes perpetuo et nos pro eisdem et eorum successoribus semper et ubique locorum et in omni curia ecclesiastica et seculari ratione praedictorum propriis sumptibus et missionibus meis opponere respondere et onus litis suscipere et eosdem super praedictis omnibus et singulis conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores aparerent quod absit de caetero; et in nullo de caetero per me uel per alium uerbo facto consuetudine constitutione et iure quolibet aut modo aliquo alio contraire. Insuper ego Osanna mater dicti Guillelmi et ego Iohannes frater eiusdem Guillelmi et ego Bona uxor ipsius Guillelmi solutionem uestituram uenditionem concessionem et quittationem obligationem permissionem et omnes alias conuentiones praedictas laudamus uolumus concedimus et ratas et firmas habemus et habere promittimus et tenere et seruare firmiter et inuiolabiliter perpetuo et in nullo de caetero per nos uel per alios ratione uel occasione seu iure dotis seu dotalitii uel auoeriae uel diuisionis aut partis non factae uel integraliter non habitae uel modo quolibet alio contraire et haec omnia de uoluntate nostra et concilio nostro confitemur esse facta per sacramentum nostrum prestitum corporale: in quorum testimonium et munimen nos Guillelmus Bona Ozanna et Iohannes praedicti praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capellae Ducis et magistri Alberi decani Christianitatis Diuionensis suplicauimus et fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto mense februario. Sigillatum duplici sigillo in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664. — G. 132, fol. 76. N° 52. Octobre 1255. ?? Vente faite à Girard d’Aspremont, chanoine de Vergy, par Odon, fils de feu Guillaume de Rouvre, prévôt de Dijon, d’un meix sis en la rue derrière le monastère de Saint-Michel. In nomine Domini amen. Ego Odo filius quondam defuncti Guillelmi de Roura quondam prepositi Dyuionensis pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam magistro Girardo de Asperomonte canonico Uergeii mansum unum situm Dyuione in uico qui est retro monasterium Sancti Michaelis iuxta mansum Guarneri Fabri ex una parte et iuxta mansum qui fuit Andree fratris dicti magistri Girardi ex altera prout supradictus mansus ab omni parte se ingerit cum omnibus iuribus et pertinenciis ipsius mansi. De cuius uenditionis precio me teneo et habeo in numerata pecunia penitus pro pagato et propter hoc de dicto manso et de omnibus iuribus et pertinenciis ipsius ego me penitus deuestiens predictum magistrum Girardum corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale dictum mansum cum omnibus eius iuribus et pertinenciis garantire dicto magistro Girardo et suis heredibus uel alii mandato ipsius perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo facto consensu consuetudine constitutione uel iure quolibet alio contraire. Supradictas autem uenditionem concessionem quittationem solutionem et uestituram ego Dannoz mater dicti Odonis et nos Haymo et Renaudus fratres ipsius Odonis laudamus et ratas et firmas habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios aliqua ratione uel occasione seu iure quolibet alio contraire. In quorum testimonium nos Dannos Odo Haymo et Renaudus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense octobri. Original G. 272, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 53. Octobre 1255. ?? Vente faite à maître Aubry, doyen de la chrétienté de Dijon, par maître Girard d’Aspremont, chanoine de Vergy, d’un meix et d’une maison de pierre avec un pressoir. In nomine Domini amen. Ego magister Girardus de Asperomonte canonicus Uergeii pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis mansum unum quo domus quedam erat que combusta fuit et domum lapideam retro sitam et torcular quod est in ipsa domo et omnia adiacentia dictis manso domui et torculari in fundis et fixis et non fixis et iuribus aliis prout a uico que est retro monasterium Sancti Michaelis usque ad mansum domini Petri Potot presbiteri se ingerunt inter mansum liberorum Andree Uerranio et particulam quandam mansi que fuit Roberti fratris mei quia Odo filius Guillelmi de Rou[ra] quondam prepositi Dyuionensis tenet uidelicet pro precio quatuor uiginti librarum monete Dyuionensis de quibus plenam perfectam et integram solutionem habui et recepi in pecunia numerata et propter hoc de dictis manso domo lapidea et torculari et de omnibus eisdem adiacentibus in fundis et fixis et non fixis iuribus aliis prout ab omni parte se ingerunt ego me penitus deuestiens et dictum magistrum Albericum corporaliter inuestiui nichil in predictis omnibus possessionis uel rationis aut iuris cuiuslibet retinendo. Teneor insuper et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro m[e et meis] heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale omnia et singula supradicta que in presenti uenditione ue.....t prout specialiter et generaliter superius sunt expressa garantire dicto magistro Alberico et suis heredibus aut al[io] mandato ipsius qualicumque perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique locorum in omni cu[ria .....] presentis uenditionis propriis sumptibus opponere et respondere et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo facto consensu consuetudine constitutione uel iure quolibet alio contraire. Hanc autem uenditionem ego Andreas frater dicti magistri Girardi laudo et ratam et firmam habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito cor[porali et in] nullo de cetero per me uel per alium uerbo facto consensu consuetudine constitutione uel ratione seu occasione particionis uel diuisionis non facte aut portionis integre non habite uel iure quolibet alio contraire. In quorum testimonium nos magister Girardus et Andreas predicti litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense octobri. Original G. 272 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 54. Octobre 1255. ?? Donation à l’église St-Etienne et aux chanoines par Jean de Genlis, chevalier, de trois sols de cens sur la prairie de Genlis et de tout ce qu’il pouvait réclamer sur les écluses du moulin de Lesche et sur les hommes habitant Genlis. Littera de esclusis molendini de la Lesche et ad Genleyum. Ego Iohannes de Genleyo miles uniuersis presentibus et futuris notum et certum facio me dedisse concessisse atque quittasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani Dyuionensis et canonicis ibidem Deo seruientibus eorumque successoribus tres solidos Dyuionensium quos habebam censualiter annuatim super pratum eorum quod uocatur Pratum Borrelli quod est situm in prateria de Jenleyo; item unam liberam et perpetuam ad molendinum eorum quod uocatur Molendinum de la Lesche per pratum meum et per prata mea et quicquid reclamabam et habere seu reclamare poteram uel debebam in esclusis molendini predicti ita quod eas adaptare remouere instituere destituere et ex ipsis uoluntatem eorum omni tempore facere possint et debeant absque contradictione seu reclamatione aliqua a me uel meis heredibus seu ab aliquo alio de cetero facienda; item quicquid reclamabam et reclamare poteram uel debebam in manso et hereditate hominis eorum qui uocatur li Garaudat de Genleyo; et de hiis omnibus et singulis me penitus deuestiens uirum uenerabilem et religiosum dominum Amideum tunc abbatem predicte ecclesie Sancti Stephani nomine ipsius et successorum suorum et ecclesie ac conuentus Sancti Stephani corporaliter inuestiui quittaui insuper et quitto imperpetuum predictos abbatem et conuentum et successores eorum et ecclesiam Sancti Stephani in capite et in membris et homines eorum de Ianleyo et bona ac heredes ipsorum hominum de omnibus discordiis calumpniis iuribus rationibus exactionibus et rebus aliis que mihi et antecessoribus meis erga dictos abbatem et conuentum et predecessores eorum et erga predictam eorum ecclesiam et membra ipsius ecclesiae et erga omnes homines eorum de Genleyo et antecessores eorum competere potuerunt et debuerunt quoquo modo usque ad diem confectionis presentium litterarum et ex hiis omnibus me pro pagato teneo et contento promittoque et teneor sub obligatione bonorum meorum quecumque et ubicumque sint et erunt et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestituum corporale omnia et singula supradicte prout in predictis dono concessione atque quittatione specialiter et generaliter superius continentur et ueniunt garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto consensu consuetudine uel iure quolibet contraire. In quorum testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno Domini millesimo CC° L° quinto mense octobris. Copie Cartul. G. 126, fol. 68. N° 55. Novembre 1255. ?? Rétrocession à vie d’une vigne près la Motte de Fauverney, faite par Gautier, sire de Fauverney, chevalier, à Guillaume son fils, en présence d’Hugues, duc de Bourgogne. Nos Hugues dux de Borgoingne facons sauoir a touz cels qui uerront cels presentes lettres que en nostre presence estaubliz nostre feiz messires Gautiers sires de Fauerne cheualiers ai reconeu deuant nos que por choses que il ai uendues en la terre de Chasteillon qui mouvoient de l’erietaige Guillemin son fil il ai baillie et deliure et quitte au deuant dit Guillemin son fil la uigne qui est entor la Mote de Fauerne si comme ele se porte en toutes parties et l’an reuesti deuant nos et cil Guillemins li ai otroiee deuant nos a la uie celui Gautier en tel meniere que cil Gautiers ne la puet aliener de lui par don ne par uendue ne par uendue (sic) ne par gagiere ne faire en autre meniere quele quele soit que tantost après la mort d’icelui Gautier li dite uigne ne reuigne au deuant dit Guillemin en herietaige por faire sa uelonte; et ou tesmoing de ceste chose par la priere de l’une partie et de l’autre nos auons fait mettre nostre seal en cels presentes lettres. Ce est fait en l’an de grace M. et CC. et cinquante et cinc ou mois de nouembre. Original G. 348, avec trace d’un sceau sur double queue. N° 56. Novembre 1255. ?? Lettre du duc Hugues IV portant que Gautier, sire de Fauverney, lui ayant cédé le siège de son moulin avec toutes ces dépendances en nantissement de quatre cent cinquante livres dijonnaises qu’il lui avait prêtées; il consent à ce que, quand le moulin sera rétabli, il en perçoive la moitié des revenus. Nos Hugues de Borgoingne facons sauoir a touz cels qui uerront cels presentes lettres que comme messires Gautiers sires de Fauerne nostre feiz nos ait uendu lou siege de son mulin de Fauerne et totes les droitures d’icelui siege en aigue et en escluses et en fonz et en autres et tout ce nos ait quitte permaingnablement a nos et a noz hoirs et nos en ait reuestu et lou nos soit tenuz a garantir a nos et a nos hoirs contre touz permaingnablement sur lui et suis ses biens et par son sairement et san soit tenuz por paiez nos totes cels choses accomplies li auons promis de grace et d’amor que nos ferons faire mulin enterinement en cels siege et li auons preste en deniers companz quatre cenz et cinquante liures de Digenois que il nos doit et quant li mulins serai faiz il et li sien hoir i auront la moitié en touz estefiez et en totes rentes et toutes issues et en tous proaiges et en poissons et en totes autres choses quex queles soient et nos l’autre en tel meniere que nos et nostre hoir tanrons la soe moitie ne il ne li suen ni pranront riens tant que il aient randu a nos ou a noz hoirs les quatre cens et cinquante liures et quant eles seront paiees il et li suen auront et tanront la leur moitie et chascun au tant com il deront les deniers desus nomez il encharrai un boisseau de ble en esquitance et en tel meniere que il ne porront ne ne doivent icele luer moitie ne uendre ne doner ne engaigier ne en nule autre meniere aliener mais que a nos et a noz hoirs se n’est pas nostre uolente et par nostre congie. En tesmoing de ceste chose nos auons mis nostre seal en cels lettres. Ce est fait en l’an de grace M. et CC et L et cinc ou mois de nouembre. Original G. 348, avec trace d’un sceau sur double queue. N° 57. Novembre 1255. ?? Transport fait au profit de maître Aubry, doyen de la chrétienté de Dijon, par Girard d’Aspremont, chanoine de Vergy, d’un meix sis derrière le monastère de Saint Michel, qu’il avait acquis d’Odon fils de feu Guillaume de Rouvre, prévot de Dijon. In nomine Domini amen. Ego magister Girardus de Asperomonte canonicus Uuigeii notum facio presentibus et futuris quod ego uenditionem quam mihi fecit Odo filius defuncti Guillelmi de Roura quondam prepositi Dyuionis quicto penitus et dimitto possidendam in perpetuum pacifice ac habendam magistro Alberico decano Christianitatis Diuionensis que scilicet uenditio facta est super uno manso sito Dyuione in uico qui est retro monasterium Sancti Michaelis iuxta mansum Guarneri Fabri ex una parte et iuxta mansum Andree fratis mei ex altera prout predictus mansus ob omni parte se ingerit et cum omnibus iuribus et pertinenciis ipsius mansi; confiteor etiam quod idem decanus iam dicto Odoni uenditori de sua propria pecunia satisfecit; propter quod uolo et concedo quod idem Odo sibi de garantia siue de euictione teneatur sicuti mihi tenetur instrumentum super dictam uenditionem confectum memorato decano ad maiorem securitatem nichilominus resignando. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani et domini Bertrandi prepositi capelle Ducis Dyuionensis feci apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense nouembri. Original G. 272, avec traces de deux sceeux sur double queue. N° 58. Novembre 1255. ?? Garantie de la vente faite à Maître Aubry doyen de la chrétienté de Dijon, par Girard d’Aspremont, chanoine de Vergy, qui oblige sa maison sise derrière le monastère de Saint-Michel. In nomine Domini amen. Nouerint uniuersi presentes litteras inspecturis quod ego Giraadus de Asperomonte canonicus Uergeii domum meam sitam retro monasterium Sancti Michaelis in qua domo est cellarium cum manso sicut se ingerit usque ad uiam publicam obligo uiro uenerabili magistro Alberico decano Christanitatis Dyuionensis pro garantia portanda de domo sita retro monasterium Sancti Michaelis iuxta domum que fuit Uerranio in qua domo est torcular quam domum et quod torcular dicto decano uendidi si aliquis super dictis domo et torculari contra dictum decanum moueret questionem. Ita tamen quod quamcito tradidero dicto decano litteras continentes quod Andreas frater meus et Columba uxor sua mihi dictam domum et torcular uendiderunt presentes littere nullam roboris obtineant firmitatem. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense novembri. Original G. 272, avec traces de deux scaux sur double queue. N° 59. Novembre 1255. ?? Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Milon de Beire, damoiseau fils de feue Chevrière, de sa part du domaine de Gemeaux et du tiers de la grande dîme de ce lieu. In nomine Domini amen. Ego Milo de Bera domicellus filius deffuncte Cheuriere uendidi concessi et quittani pro pretio uiginti quinque librarum monete Stephaniensis de quibus recepi et habui plenam et integram solutionem in pecunia numerata et etiam concessi et quittaui in puram et perpetuam elemosinam uidelicet anno Domini millesimo CC° quadragesimo nono mense nouembris uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis terciam partem quam habebam apud Gemeaus et in finagio eiusdem uille in decima magna loci illius quam terciam partem decime tenebam de meo proprio alodio prout finagium illud quo dicta tercia pars decime sita est protenditur a semitta de Memeru que semitta tendit as Chasaus et a fine des Chasaus usque ad uiam publicam de Chauigneio et a uia illa publica de Chauigneio usque ad finagium de Marcennaio quod ducit usque ad combas et a combis illis usque ad Plancham de Gurs et a Plancha de Gurz usque ad combam da Loure et a comba illa per plenam semitam de Pichanges usque ad uineas de Gemeaus et a uineis predictis usque ad perrerias de Gemellis per secus forestam usque ad crucem que est in Chalma de Gemellis. Item uendidi et concessi atque quittaui eisdem abbati et conuentui in hereditatem et elemosinam perpetuam quicquid habebam et habere poteram tempore confectionis presentium litterarum in uilla et finagiis de Gemellis intus et exterius pertinens ad magnam decimam de Gemellis de supradicta uero tereia parte decime et de omni alio iure mihi competente modo quolibet in magna decima de Gemellis intus et exterius a tempore quo uendicionem et elemosinam predictas feci me penitus deuestiui et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui et ex tunc promisi et adhuc teneor et promitto sub obligatione bonorum omnium presentium et futurorum ubicumque sint et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale uendicionem et elemosinam predictas libere tanquam alodium garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de cetero per me uel per alium contraire has autem uenditionem et elemosinam ego Damerons uxor dicti Milonis ego Luca soror eiusdem Milonis et ego Marcellus miles maritus dicte Luce laudamus et ratas et firmas habemus et promittimus imperpetuum habere per sacramentum nostrum corporaliter prestitum et inuiolabiliter obseruare. In quorum testimonium et munimen nos Milo Damerons Luca et Marcellus presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi ne per obliuionem uenditio et elemosina olim facte ut continentur superius ab aliquo ualeant impediri. Actum et sigillitatum est anno Domini millesimo CC° quinquagesimo quinto mense decembris. Original G. 355 avec traces de deux sceaux sur double queue. Copies fautives: une du notaire Juret (XVIe s.), G. 214; une cartul. G. 127, fol. 306 (XVIIe s.); une d’Arviset, le 18 décembre 1664. Reg. G. 132, fol. 42. N° 60. Février 1255-1256. ?? Vente faite à maître Aubry, doyen de la Chrétienté de Dijon, par Lejard, veuve d’André Varrain, et par ses enfants, d’un meix sis derrière le monastère de Saint-Michel. In nomine Domini amen. Ego Leiardis quondam uxor Andree Uarranio et nos Perronettus Lambertus et Sybilla liberi ipsius Andree in nostra penitus existentes libera potestate per sacramentum nostrum prestitum super hoc corporale pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis mansum unum situm Dyuione retro monasterium Sancti Michaelis uidelicet retro uoleriam nostram prout idem mansus in longitudine et latitudine a meta posita retro uoleriam nostram se ingerit inter torcular ipsius decani quod fuit magistri Girardi de Asperomonte et mansum Perronetti Aisere usque ad finem ipsius mansi. De cuius uenditionis precio nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc de dicto manso prout modo premisso se ingerit nos omnino deuestiuimus et dictum decanum corporaliter inuestiuimus et tenemus et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestitum corporale dictum mansum garantire dicto decano et suis heredibus perpetuo contra omnes et nos pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum et in omni curia ratione presentis uenditionis opponere et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto uel consensu uel iure quolibet contraire saluis ecclesie capelle Ducis Dyuionensis quinque solidis et sex denariis Dyuionensibus super dictum mansum censualibus annuatim. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense febri. Original G. 272 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 61. Février 1255-1256. ?? Vente faite à maître Aubry, doyen de la Chretienté de Dijon, par Gautier et Milon Chifolat, frères, d’un meix sis rue Neuve. In nomine Domini amen. Nos Uualterus dictus li Chifolaz et Milo fratres pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili et discreto magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis mansum unum situm Dyuione in uico Nouo iuxta mansum relicte Uualteri Sarragin defuncti ex una parte et iuxta mansum domini Petri Potot presbiteri ex altera prout mansus predictus uenditus se ingerit a uico predicto usque ad mansum dicti decani qui fuit Andree Uarranio. De cuius uenditionis precio nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc de dicto manso nos omnino deuestiuimus et dictum decanum corporaliter inuestiuimus [t]enemur et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestitum corporale dictum mansum garantire dicto decano et suis heredibus contra omnes perpetuo quittum et liberum ab omni exactione et onere pro recto censu et nos pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum in omni curia ratione dicti mansi propriis sumptibus opponere et respondere et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto uel consensu uel iure quolibet alio contraire. Hanc autem uenditionem ego Maria uxor dicti Uualteri laudo et ratam et firmam habeo spontanea non coacta et promitto in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias uel iure quolibet alio contraire. In quorum omnium testimonium et munimen nos Uualterus Milo et Maria presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle ducis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense februario. Original G. 276, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 62. Mars 1255 ou 1255/1256. ?? Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Guillaume de Marey de la sixième partie de la moitié de tous les bois de Norges, communs avec les nobles de ce pays et l’abbaye de Saint-Bénigne. In nomine Domini amen, ego Guillelmus de Maireio miles pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis per manum domini Amidei tunc abbatis loci eiusdem sextam partem medietatis omnium memorum que dicuntur nemora de Norges quam habeo comunem cum nobilibus de Norges et est communis cum alia medietate quam habent in eisdem nemoribus uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Benigni Diuionensis et de dicta sexta parte medietatis predictorum omnium nemorum ego me penitus deuestiens eundem abbatem nomine predicte ecclesie in uerum dominium et ueram possessionem et hereditatem perpetuam induxi cum omnibus iuribus rationibus actionibus iusticiis dominio et omnibus aliis commodis et profectibus nec non et pascuis nichil in eisdem mihi uel meis heredibus penitus retinendo; de precio si quidem dicte uenditionis uidelicet de octoginta libris monete Stephaniensis me teneo et habeo in numerata pecunia perfecte et integre propagato; propter quod promitto iuramento super hoc prestito corporali omnia illa que in presenti uenditione ueniunt et superius sunt expressa eisdem abbati et conuentui contra omnes deffendere propriis sumptibus et expensis et in omni curia tam seculari quam ecclesiastica legittime garantire si aliquis ratione feodi uel qualibet alia ratione predictam uenditionem uellz infringere aut ratione propinquitatis reemere uel contra ratione qualibet alia uenire: promitto insuper iuramento prestito super hoc corporali omnia supradicta prout in presenti uenditione ueniunt specialiter et nominatim et expresse ab omni feodo et omni reemptione cuiuslibet et erga omnes conseruare deffendere et penitus garantire ad omnia supradicta me et meos heredes et omnia bona mea que in presentiarum habeo et que habeo in posterum eisdem abbati et conuentui specialiter et generaliter obligando uolo insuper et illustri uiro et domino meo Hugoni duci Burgundie quod si ego heredes uel successores mei deficeremus in predictis uel in aliquo premissorum ipse et successores sui duces Burgundie et heredes sui nos ad seruandum omnia et singula supradicta sine difficultate qualibet compellant quando et quotienscumque a dictis abbate et conuentu super hoc fuerint requisiti: hanc autem uenditionem ego Marguaritta uxor dicti domini Guillelmi et nos Allebaudus Iohannes Iaquinus Hugoninus Ysabellis Alaydis liberi dictorum domini Guillelmi et domine Marguaritte et ego Guido de Maireio miles frater dicti domini Guillelmi uolumus laudamus et concedimus et ratam habemus et firmam promittendo sub religione prestiti iuramenti contra predictam uenditionem per nos uel per alios ratione auoerie uel minoris etatis dotis uel donationis propter nuptias seu minoris precii aut qualibet alia ratione de cetero non uenire. In cuius rei testimonium et munimen nos Guillelmus Marguaritta Albebaudus Iohannes Iaquinus Hugoninus Ysabellis Alaydis et Guido predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense marcio. Original G. 408, avec trace de 2 sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 13 octobre 1664, G. 132, fol. 56. N° 63. Mars 1255 ou 1255/1256. ?? Bail à cens fait par les abbé et couvent de Saint-Etienne à «Iohannis li Tornerres dictus Saunerius et Iohanneta» sa femme d’un meix situé à Dijon Rue Uerrerie (in uico de la Uerrerie) tenant d’une part à la maison des héritiers de Stephanus Lambertus et d’autre part à la maison de Iohannis lou Uerrier. moyennant quarante sous de monnaie Dijonnaise de cens payables chaque année au terme de la Nativité de Saint-Jean-Baptiste, à la charge d’y faire bâtir une maison et à condition de payer l’amende de sept sous au cas où l’on ne satisferait pas à ladite redevance au dit terme. Sceaux des vénérables Mercator doyen de la chapelle du duc et Albericus doyen de la chrétienté de Dijon. Original G. 259, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 64. Avril 1255 ou 1255/1256. ?? Vente d’un meix avec ses dépendances sis rue Neuve à Dijon et de deux vignes sur le finage faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Bella veuve de Gauthier Sarazin. In nomine Domini amen. Ego Bella Foemina quondam uxor Galteri Sarazin defuncti pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis pro pretio nonagenta librarum monetae Diuionensis de quibus plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata mansum unum cum cellario subtus sito et omnibus iuribus et apenditiis ipsius mansi prout de longo et de largo et in omni parte se ingerunt; qui mansus situs est Diuione in uico Nouo iuxta mansum magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis qui fuit au Chifo ex una parte et iuxta mansum Marotti de uico Nouo ex altera: et duas petias uinearum quarum una sita est in finagio ubi dicitur en Abasois iuxta uineam Humberti Olearii ex una parte et iuxta uineam Odonis dicti de Cuqtineio (sic) filii defuncti Hugonis de Cutigneio ex altera: et alia in finagio ubi dicitur en Beauuoir iuxta uigneiam Ioannis Maioris de Gullae ex una parte et iuxta uiam ex altera et de dicto manso et cellario et iuribus et apendiciis ipsius mansi omnibus et de dictis petiis uinearum ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei tunc abbatis praedictae ecclesiae Sancti Stephani corporaliter inuestiui et in uerum dominium et perpetuam et ueram ac corporalem possessionem induxi et teneor ac promitto per sacramentum meum corporaliter prestitum dictum mansum cum cellario et iuribus et apenditiis ipsius mansi et dictas duas petias uinearum garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique locorum et in omni curia ratione praedictorum omnium et singulorum opponere et respondere et eos inde conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores apparerent quod absit et in nullo decetero per me uel per alium uerbo uel facto uel consensu uel iure quolibet contraire: ad garantiam autem praedictarum portandam sicut dictum est superius ad omnia supradicta tenenda et facienda prout expressa sunt superius et diuisa me et meos haeredes ubicumque sint et omnia bona mea mobilia et immobilia praesentia et futura quaecumque et ubicumque sint et erunt eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus in perpetuum obligaui. In praemissorum autem omnium testimonium et munimen praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui et feci apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto mense aprilis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni apensis. Copie d’Arviset, le 5 juillet 1664. G. 132, fol. 97. N° 65. Avril 1255 ou 1255/1256. ?? Vente faite par Pierre, fils de feu Hugues de Quetigny, à Huot de Quetigny, damoiseau, de terres sises dans ce pays. In nomine Domini amen. Ego Petrus filius defuncti Hugonis de Cuntigneio pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam Huotto de Cuntigneio domicello pecias terre arabilis inferius contentas quas habebam in territoriis de Cuntigneio uidelicet unam quittam et liberam pro decima sitam ad Noerium de Pasquerio iuxta terram predicti Huotti ex una parte et iuxta uiam ex altera et aliam quittam et liberam pro decima sitam supra pratum des Aiz iuxta terram Dominici Enaugie ex una parte et iuxta terram Constantini lou Mairot fratris mei ex altera et duas pecias terre quarum una est libera pro terciis et decima et alia libera pro decima sitas in capite campi Albe Ripe iuxta terram predicti Huotti ex una parte et iuxta terram Perronetti Enaugie ex altera et unam peciam terre arabilis sitam en Longefain supra fontem Bruneau iuxta terram Hugonetti Sarron quittam et liberam pro terciis et decima et unam peciam liberam pro decima sitam supra campum Albe Ripe iuxta terram Perronetti Enaugie ex una parte et iuxta terram Sancti Stephani Diuionensis ex altera; item unam peciam quittam pro decima sitam supra Maladeriam iuxta terram Andree de Pasquerio ex una parte et iuxta terram Oudri ex altera et duas pecias terre sitas en Lanes iuxta terram Perrecetti ex una parte et iuxta terram dicti Constantini fratris mei ex altera uidelicet unam quittam pro terciis et decima et aliam pro decima et unam peciam quittam pro terciis et decima sitam supra fontem dou Uisine iuxta terram Perronetti Enaugie ex una parte et iuxta terram dicti fratris mei ex altera et unam peciam terre quittam pro decima sitam in finagio dou Poirier iuxta terram Hugonetti de Pasquerio ex una parte et iuxta terram Uuillelmi de Brece ex altera et aliam peciam sitam ibidem quittam pro dimidia decima iuxta terram Bone Chose ex una parte et iuxta terram dicti fratris mei ex altera et aliam peciam quittam pro dimidia decima sitam ibidem iuxta terram dicti Huotti ex una parte et iuxta terram dicti fratris mei ex altera et aliam ibidem quittam pro decima sitam iuxta terram Hugonetti Sarron ex una parte et iuxta terram Dionisetti Menue ex altera; item unam peciam quittam pro decima sitam in Arbuis de Laicheres iuxta terram Odonis fratris mei hinc inde et unam peciam quittam pro decima sitam in finagio de Cheuegneio in Noa iuxta terram Iohannis lou Caistre et unam peciam quittam pro decima in dicto finagio de Cheuegneio sitam iuxta terram domini Richardi Bigot et unam peciam quittam pro decima sitam supra pratum as Fammes iuxta terram Hugonetti Gibet ex una parte et iuxta terram Dionisetti Enaugie ex altera et contorium des Crais cuius medietas debet dimidias decimas et alia decimam situm es Crais retro Grangiam et se ingerit supra contorium Petri Enaugie et iuxta terram Sancti Stephani et unum soillon quittum pro terciis et decima situm ad Noerium Radulphi iuxta terram Andree de Pasquerio ex una parte et iuxta terram dicti Huotti ex altera. Hanc feci uenditionem predicto Huotto pro precio centum et quadraginta quinque librarum monete Dyuionensis de quibus recepi et habui ab ipso plenam perfectam et integram solutionem in pecunia numerata et propter hoc de omnibus et singulis supradictis peciis terrarum ego me penitus deuestiens predictum Huotum corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et sacramentum meum pro me et meis heredibus presentibus et futuris quos ad hoc obligo prestitum corporale omnes predictas et singulas pecias terre garantire dicto Huoto et suis heredibus perpetuo contra omnes et me pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum et in omni curia pro predictis omnibus et singulis peciis terre opponere et respondere propriis sumptibus et missionibus nostris et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent; quod absit et in nullo de cetero per me uel per alios uerbo facto consensu consuetudine constitutione uel iure quolibet alio contraire: hanc autem uenditionem ego sybilla uxor dicti Petri et nos Uualterus et Hugoninus filii eorum laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus inperpetuum habere iuramento prestito corporali et tenere et garantire contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel dotalicii uel minoris etatis uel auoerie uel modo alio contraire. In quorum testimonium nos Petrus Sybilla Uualterus et Hugoninus presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense aprilis. Original G. 380, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 66. Juin 1255. ?? Vente faite à Guy de Tart, chevalier, par Marguerite de Tart, fille de feu Emeline, fille de Guy de Vernet, de tous les droits qui lui appartiennent dans les dîmes des territoires de Seroiches et de Vernet. In nomine Domini amen. Ego Marguaritta de Thar filia Emetine defuncte quondam filie domini Guidonis de Uerneto spontanea non coacta nec in aliquo circonuenta per sacramentum meum pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam domino Guidoni de Thar militi quicquid habeo et habebam et habere possum et debeo nunc et de cetero tam iure partis uel maritagii quam escasure cuiuscumque sit in decimis omnibus quibuscumque territoriorum de Seroiches et de Uernetto et de hiis omnibus ego me penitus deuestiens predictum dominum Guidonem corporaliter inuestiui et de precio dicte uenditionis uidelicet de decem libris monete Parisiensis me teneo et habeo in numerata pecunia penitus pro pagata. Promittens sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale uenditionem predictam garantire dicto domino Guidoni et suis heredibus perpetuo contra omnes et me pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum et in omni curia ratione dicte uenditionis propriis sumptibus opponere et respondere et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit; et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo facto consensu consuetudine reemptionis uel cuiuslibet alterius iuris uel constitutione qualibet aut modo aliquo contraire. In cuius rei testimonium presentibus litteris slgilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani cappelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis feci apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo quinto mense iunii. Original G. 399 avec traces de 2 sceaux sur double queue. N° 67. 23 Mars 1256. Latran. Bulle du pape Alexandre IV qui interdit aux abbés d’exiger des revenus ou de nouvelles charges de ceux qu’ils instituent dans les prieurés dépendant de leurs monastères et qui règle les dîmes dues aux églises paroissiales. Alexander episcopus seruus seruorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Quia persone religiose tam exempte quam alie de regno Francie plura dicuntur presumere que ipsis infamiam pariunt et aliis inferunt lesionem conuenit taliter in hac parte per Apostolice Sedis diligentiam prouideri quod eedem persone hiis que ad eos pertinent seruata semper religionis honestate contente sic in se ipsis debitam in omnibus custodiant modestiam quod alios scandalis uel dispendiis non conturbent. Intelleximus namque quod abbates cum prioribus quos in suis instituunt prioratibus ante uel post institutionem conueniunt ut eisdem abbatibus aliqua summa pecunie uel certa de prouentibus eorumdem prioratuum portio persoluatur. Sicque ipsis prioribus huiusmodi pecuniam uel portionem seu annuam forte pensionem impositam sine redditum soluentibus prefatis abbatibus consueta hospitalitas et elemosine solite in eisdem prioratibus subtrahuntur ac dimi nuitur in illis numerus seruitorum necnon eorumdem prioratuum negotia minus sollicite procurantur cum continget ex hoc minus ydoneos in illis institui uel ordinari priores. Nonnulli etiam religiosi exempti pretextu quarumdam indulgentiarum seu priuilegiorum apostolicorum eis post constitutionem a felicis recordationis Innocencio papa quarto predecessore nostro circa exemptos editam concessorum uenire uel agere seu presumere contra constitutionem asseruntur eandem. Quam plures insuper sicut fertur occasione priuilegiorum exemptionis que habent uel habere se dicunt libertatis sue limites excedentes priuilegia ipsa nesciatur ad que et in quantum se illorum uires extendant ordinariis locorum ostendere uel eorum facere copiam contradicunt. Et cum nonnullis religiosis a Sede Apostolica sit indultum ut noualium decimas pro ea portione qua ueteres illos contingunt percipere ualeant et habere ipsi sicut accepimus pretextu indulgentie huiusmodi omnes interdum decimas uel maiorem eorum partem de noualibus quem admodum illas de ueteribus consueuerunt habere percipiunt ad preterita presentia et futura noualia eandem indulgentiam extendentes. Intelleximus etiam quod cum religiosis generaliter sit a iure prohibitum ne decimas de manu laicorum recipere sine consensu episcoporum presumant plurimi eorum et presertim exempti ad fraudis ingenia se uertentes machinantur cum laicis detinentibus decimas et dolose procurant ut fiant infeudationes de ipsis et iidem laici se illas ab eisdem religiosis tenere in feudum recognoscant quare sic ad religiosos ipsos eedem decime absque consensu episcoporum ualeant peruenire. Si quando etiam terras que parrochialibus ecclesiis fuerant decimales acquirunt nolunt postea de illis decimas uel decimam integre sed aut nichil aut solam tricesimam uel quadragesimam exhibere. Cum uero maiores decimas siue omnes siue illarum partem acquirunt uel consecuntur a laicis si postmodum noualia ibi fiant satagunt ex illis habere decimas pro ea parte qua huiusmodi maiores percipiunt licet ipsi laici nichil omnino petere uel exigere possent de decimis noualium eorumdem. Uolentes itaque contra hec apostolica diligentia sicut expedit prouidere statuimus de fratrum nostrum consilio ut pure ac munde secundum Deum fiat concessio seu collatio prioratuum ita quod pretii datione uel sub pactione nulli tradantur sed in eorum concessione penitus ista cessent districtius prohibentes ne in fraudem ipsis prioratibus cum eos uacare contingit fiat alicuius oneris impositio ad tempus uel perpetuo duratura nec etiam postquam in eis priores fuerint instituti dictis prioratibus uel ipsis prioribus aliqua per abbates sine perpetua sine temporalia in pensionibus uel quibuscumque aliis prestationibus onera imponantur per que in illis diuinus cultus circa numerum seruitorum aut consueta hospitalitas minuatur uel per que ipsi prioratus seu priores reddantur ad soluendum commode iura episcopalia et prosequendum ut conuenit eorumdem iura prioratuum impotentes. Quod si secus presumptum fuerit presumptores huiusmodi non exempti per locorum ordinarios arceantur. Et si prioratus fuerit alterius diocesis quam monasterium cui subest circa prioratum ipsum in hiis diocesanus eius prouideat corrigat ordinet et disponat. Et ad illius denuntiationem diocesanus monasterii abbatem eius cohibeat in premissis. Tales uero presumptores exempti compescantur per illos quos ad hoc duxerimus deputandos cum uelimus hac uice certas prudentes et discretas personas per singulas statuere prouincias que uice nostra de hiis circa exemptos de plano cum attentione inquirant reuocantes penitus sic presumpta et ipsos exemptos in talibus cohercentes. Si uero abbates exempti fuerint prioratus autem non exempti dicti abbates per ipsas personas constituendas a nobis denuntiantibus diocesanis eorumdem prioratuum compescantur. Statuimus insuper ut premissa constitutio ab eodem predecessore nostro circa exemptos edita uidelicet quod ipsi exempti quantacumque gaudeant libertate nichilominus tamen ratione delicti siue contractus aut rei de qua contra ipsos agitur rite possunt coram locorum ordinariis conueniri et illi quo ad hec suam in ipsos iurisdictionem prout ius exigit exercere plenarie in hoc et aliis que ipsa constitutio continet obseruetur non obstantibus quibuslibet priuilegiis sine indulgentiis apostolicie contra eam postmodum impetratis decernimus quoque ut si hii qui se asserunt per priuilegia et indulgentias Apostolice Sedis exemptos de quorum silicet exemptione seu libertate non constat uel qui uidelicet in exemptionis seu libertatis possessione per longa tempora non fuerunt a locorum ordinariis requisiti huiusmodi priuilegia uel indulgentias quibus dicunt se fore munitos saltem quo ad illos articulos super quibus questio uel controuersia fuerit ipsis ordinariis in loco congruo et securo uel aliquibus prudentibus uiris omni suspicione carentibus ad hoc per dictos ordinarios deputatis non exhibuerint uel ostenderint et iidem ordinarii sua iurisdictione usi fuerint contra eos: nequaquam tunc ipsi ordinarii hac occasione per conseruatores a sede illis deputatos eadem molestari ualeant aut aliquatenus impediri quinimmo sententie uel processus conseruatorum ipsorum que uel qui prolate seu habiti fuerint contra eosdem ordinarios in hoc casu omnino non teneant nullumque robur habeant uel uigorem. Ad hec statuto perpetuo declaramus quod indultum illud apostolicum quo plerisque conceditur ut noualium decimas pro ea portione percipere ualeant qua ueteres eos contingunt ad illas noualium decimas quas tempore illo quo impetratum uel obtentum extitit hoc indultum alii possidebant cum de hoc in ipso mentio nulla fiat nullatenus se extendit nec ad alias etiam nisi in hiis tantum locis ubi ueteres tunc quando dictum indultum impetratum fuit ipsius impetratores habebant et pro ea solummodo portione qua ipsi tempore impetrationis huiusmodi percipiebant antiquas. Statuimus preterea quod idem indultum obtentum ab hiis qui tempore impetrationis totaliter ueteres percipiebant decimas ultra medietatem decimarum noualium nullatenus extendatur. Quia non est uerisimile uel credibile si tunc de plena et integra perceptione ueterum fuisset expressum quod Apostolica Sedes pariter et similiter noualium decimas in tam graue parrochialium ecclesiarum dispendium indulsisset quodque ratione talis indulti siue impetratis iam siue impetrandis deinceps non possit ulterius in noualibus que a modo fient uendicari acquiri uel percipi plusquam medietas decimarum ipsarum etiam si amplius in ueteribus habeatur cum non sit dicendum asperum sed pium potius et benignum si super decimis futurorum noualium nimio parrochiarum ecclesiarum grauamini quod ex distentione indulti huiusmodi posset accidere taliter emetur. Religiosos tamen Cisterciences et Catursienses ordinum statuto et declaratione huiusmodi quantum ad hos duos articulos uidelicet de medietate decimarum noualium comprehendi nolumus uel astringi ubi autem per huiusmodi decimarum concessiones parrochiales ecclesias adeo grauari contingit quod earum rectores de ipsarum redditibus congrue sustentari et commode iura episcopalia exhibere non possunt prouideatur et ordinetur taliter quod eisdem rectoribus tantum de illarum relinquatur prouentibus quod exinde competentem sustentationem habere et episcopalia iura soluere ualeant aliaque debita onera subportare. Sane quamuix forte a religiosis exemptis et aliis fiant infeudationes de decimis detemtis a laicis et iidem laici quod illas ab ipsis religiosis et feudum teneant recognoscant; non tamen licet religiosis eisdem post talem infeudationem uel recognitionem si de facto presumptam huiusmodi decimas de manu laicorum ipsorum acquirere uel recipere absque diocesanorum episcoporum assensu. Illas autem decimas intelligimus posse taliter a religiosis de manu laicorum recipi uel acquiri que ante Lateranense concilium ipsis laicis in feudum perpetuo fuero concesse. Ceterum iidem religiosi tam exempti quam non exempti de terris et possessionibus acquisitis hactenus et amodo acquirendis decimas integre persoluant illis ecclesiis quibus eedem possessiones et terre prius fuerant decimales nisi super hoc speciali iure uel priuilegio sint muniti nec pro eo quod forte in aliquibus parrochiis omnes maiores decimas seu partem illarum acquirunt de manibus laicorum possunt pro eadem uel simili portione si de nouo postmodum fiant noualia in eisdem petere uel percipere noualium decimas eorumdem nisi alia rationabilis per quam hoc facere ualeant causa subsit. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum constitutionum prohibitionis et declarationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani X kalendas aprilis pontificatus nostri anno secundo. Original G. 117. — Copie fautive d’Arviset, le 23 mai 1661, G. 132, fol. 52. N° 68. Août 1256. ?? Bail passé par les abbé et couvent de Saint-Etienne à Pierre de Beaune, bourgeois de ladite ville, et à Emenjarde sa femme d’une maison avec un meix sise à Dijon, rue Belancherie moyennant cinq sols de monnaie Dijonnaise payables chaque an à la saint Jean-Baptiste. In nomine Domini amen. Ego Petrus dictus de Belna burgensis Diuionensis et ego Emeniardis uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos retinuimus et accepimus nomine locationis ad uitas nostras solummodo a uiris uenerabilibus et religiosis abbate et conuentu Sancti Stephani Diuionensis pro quinque solidis Diuionensibus eis in eorum ecclesia annuatim apud Diuionem in festo Natiuitatis Beati Iohannis Baptiste reddendis domum eorum cum manso ad eam pertinente sitam Dyuioni in uico de la Belancherie iuxta domum a la Seschalesse ex una parte et iuxta domum Stephani Ualliot ex altera et quicumque nostrum superuixerit dictam domum cum manso ipsius ad uitam suam tenebit nomine conductionis pro quinque solidis predicte monete annuatim reddendis dictis abbati et conuentui loco et termino memoratis et ipsam domum quamdiu uixerimus in bono statu tenebimus nisi quod absit per infortunium igne totaliter uastaretur; et post decessum nostrum et superuiuentis ex nobis statim dicta domus cum manso ipsius cum omni melioratione et edificio que in ea fient interim ad predictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quiete et sine contradictione uel reclamatione cuiuslibet et sine debitorum et alterius obligationis onere reuertetur nec extunc aliquis possessionem uel uestituram siue proprietatem aut ius aliquod in predictis poterit reclamare. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis facimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo sexto mense augusto. Original G. 257, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 69. Octobre 1256. ?? Consentement donné par Amédée abbé de Saint-Etienne au projet de Poncard de Duême, seigneur de Montrambert et d’Isabelle sa femme, de fonder un autel dans l’église Saint-Etienne et de le doter. Omnibus presentes litteras inspecturis frater Amideus permissione diuina humilis abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis salutem in Auctore salutis. Nouerit uniuersitas uestra quod nos deuotioni dilectioni et liberalitati quas dilectum et fidelem nostrum dominum Poncardum de Duismo dominum Montis Raimberti militem erga nos et nostram ecclesiam habere diutius nouimus humiliter occurentes deuote et intuitu pietatis ad preces ipsius instantissimas instituimus in ecclesia nostra Beati Stephani Diuionensis quoddam altare in quo pro salute ipsius et domine Ysabellis uxoris ipsius quedam missa sollempnis annuatim quamdiu uixerint de Sancto Spiritu celebrabitur et post decessum eorum extunc perpetuo singulis diebus in altari predicto missa de defunctis pro remedio animarum eorum celebrabitur et ad hoc canonicum unum de ecclesia nostra instituemus. Preterea dedimus dicto domino Poncardo ad uitam ipsius triginta libras Diuionensium annue pensionis reddendas ei uel eius mandato annuatim quamdiu uixerit terminis subnotatis apud Diuionem in ecclesia nostra uidelicet ad Natiuitatem Domini quindecim libras ipsius monete et ad Natiuitatem Beati Iohannis Baptiste alias quindecim libras eiusdem monete; ita quod post eius decessum statim a solutione ipsarum triginta librarum nos et successores nostri et ecclesia nostra quitti erimus et penitus absoluti. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo sexto mense octobris. Original G. 173, avec traces de deux sceaux sur double queue; Copie d’Arviset, le 28 mai 1664. G. 132, fol. 93. N° 70. Décembre 1256. ?? Vente d’une vigne à Hauteville par Marguerite, veuve de Laurent, dit le juif de Talant, et son fils Jean. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° quinquagesimo sexto mense decembri ego Margareta relicta Laurencii dicti Iudei de Talant et ego Iohannes filius eius pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis peciam unam terre continentem circiter quateruiginti et quatuor pedes de largo et circiter sexaginta et duodecim pedes de longo sitam apud Altam Uillam inter terram nostram et clausum dictorum abbatis et conuentus; de cuius uenditionis precio nos tenemus et habemus in numerata pecunia penitus pro pagatis et propter hoc de dicta pecia terre nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum et iuramento pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestitum (sic) corporale dictam peciam terre garantire quilibet nostrum insolidum et pro toto dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perperpetuo contra omnes et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto sine consensu uel iure quolibet contraire. In quorum testimonium sigillum domini Mercatoris decani capelle Ducis et sigillum magistri Anserici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Copie Cartul. G. 126, fol. 93. N° 71. Décembre 1256. ?? Vente faite par maître Aubry, doyen de la Chrétienté de Dijon, par Gauthier de Crimolois et par Eremburge Rose, sa femme, d’une maison avec un meix, sise derrière Saint-Michel, dans la Ruellotte. In nomine Domini amen. Ego Gualterus dictus de Crimolois et ego Eremburgis dicta Rosa uxor eius pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Diuionensis domum quandam cum manso ad eam pertinente sitam Dyuione retro Sanctum Michaelem in Roelleta iuxta mansum ipsius decani qui fuit domini Petri Potot presbiteri ex una parte et iuxta uiam publicam ex altera. De cuius uenditionis precio plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de manso ad eam pertinente nos omnino deuestiuimus et decanum predictum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam domum cum manso ad eam pertinente garantire dicto decano et suis heredibus perpetuo contra omnes et nos pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum in omni curia et in iudicio et extra contra quascumque personas opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto sine consensu uel iure quolibet contraire. Hanc autem uenditionem nos Milo et Acelina liberi dictorum Gualteri et Eremburgis et ego Gaufridus maritus dicte Aceline laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione uel occasione siue iure dotis aut donationis propter nuptias siue tutele uel auoerie uel iure quolibet contraire. Renuntiamus autem nos Gualterus Eremburgis Milo Acelina et Gaufridus predicti quilibet nostrum in solidum et pro toto ex certa sciencia per sacramentum prestitum in hoc facto exceptioni non habiti integre precii siue minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii fori priuilegio et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie legi Julie de fundo dotali non alienando etatis minoris et patrie siue cuiuslibet alterius potestatis auxilio et omni alii auxilio uiris canonici et ciuilis. In quorum testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani capelle Ducis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo sexto mense decembri. Original G. 276, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 72. 1256. ?? Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne, par Dominique Petit Conseil et sa femme Dannot d’une maison, sise à Dijon, rue Boichefor, et de 10 journaux de terre. In nomine Domini amen. Ego Dominicus uocatus Petit Consoil et ego Dannoz uxor eius pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in heredidatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis domum nostram cum uirgulto retro sito et cum manso et omnibus aliis iuribus et appendiciis ad ipsam domum pertinentibus sitam Dyuioni in uico Boichefo iuxta domum Iohannis de Fontanis ex una parte et iuxta domum Gilete filie ipsius Iohannis uxoris Willelmi Lamberti ex altera et tres pecias terre arabilis integras circiter decem iornalia continentes quarum una sita est supra Dyuionem in loco ubi dicitur ou Tertre Carceau iuxta uineas ex una parte et iuxta terram Guillelmi Aucorroise ex altera; alia que uocatur Contorium sita est ad riuum de Poille et se ingerit uersus Espireium ex una parte et supra Magnum Cheminum ex altera; et alia que uocatur Paruum Contorium sita est et contornat supra contorium aliud supradictum; de precio autem uenditionis istius nos tenemus et habemus in numerata pecunia pro pagatis penitus et contentis exceptioni non numerate et non solute atque non tradite nobis pecunie renuntiantes expresse et propter hoc de dictis domo uirgulto manso et aliis iuribus et appendiciis omnibus ipsius domus et de dictis tribus peciis terre nos omnino deuestiuimus et dictos abbaten et conuentum per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei tunc abbatis predicte ecclesie Sancti Stephani corporaliter inuestiuimus et in uerum dominium et corporalem ac perpetuam possessionem induximus pro uoluntate ipsorum abbatis et conuentus modis omnibus et omni tempore facienda et tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos obligamus ad hoc prestitum corporale omnia et singula supradicta prout in presenti uenditione ueniunt garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro ipsis semper et ubique locorum et in omni curia propter hoc opponere et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto uel consensu uel iure quolibet contraire hanc uenditionem nos Iohannes clericus et Renaudus filii dictorum Dominici et Dannot laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto uel consensu uel ratione auoerie uel diuisionis non facte seu precium integre uel competenter non habitarum uel iure quolibet contraire. In quorum testimonium et munimen nos Dominicus Dannoz Iohannes et Renaudus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo sexto mense. Original G. 282 avec traces de 2 sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 5 juillet 1664, G. 132, fol. 97. N° 73. 1256. ?? Vente faite à l’Hôpital de Tilchâtel par Simon de Valle d’un pré en Véronnes à Spoy. In nomine Domini amen. Ego Simon de Ualle confiteor et recognosco me pro utilitate et necessitate mea uendidisse et concessisse atque quitauisse in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro pratum unum in Ueroniis de Sepoil situm iuxta pratum Henrici dicti Cotignon iam defuncti ex una parte et iuxta prata dictae Domus Dei ex altera: de cuius uenditionis pretio me teneo et habeo in numerata pecunia penitus pro pagato et propter hoc de dicto pretio me penitus deuestiens dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiui: et teneo et promitto sub obligatione grangiae meae sitae iuxta dictae Domus Dei ortum ex una parte et iuxta domus Lamberti dicti Pichemantial ex altera et iuramento pro me et heredibus meis quos ad hoc obligo specialiter prestito corporali dictum pratum garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de caetero per me uel per alium contraire; hanc autem uenditionem ego Deniseta uxor dicti Simonis et ego Pichous Adelina et Iaqueta liberi eiusdem Simonis laudamus et ratam et firmam habemus et promitimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de caetero per nos uel per alios ratione partitionis uel diuisionis non factae siue non habitae uel dotis aut dotalicii uel modo alio contraire. In praemissorum autem omnium testimonium et munimen nos Simon Deniseta Pichous Adelina et Iaqueta praedicti praesentibus litteris sigilla uirorum prudentum (sic) domini Thomae prioris de Tilicastro et domini Guidonis curati eiusdem loci fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664. — G. 132, fol. 78. N° 74. 1256. ?? Donation à l’Eglise Saint-Etienne par Pierre de Beaune, bourgeois de Dijon, d’une maison avec un meix, sise rue de la Belaincherie. In nomine Domini amen. Ego Petrus dictus de Belna burgensis Dyuionensis existens in bona dispositione mentis et corporis provide considerans et attendens quod nichil est morte cercius nichil incercius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens sciens insuper quod census et decimas quibus ecclesie Beati Stephani Dyuionensis teneor de longinquis temporibus preteritis male soluerim inde scio me grauiter erga predictam ecclesiam oneratum pro remedio anime mee et animarum omnium antecessorum meorum et ob restitutionem censuum et decimarum predictarum dedi concessi et quittaui in helemosinam et hereditatem perpetuam Deo et ecclesie predicte Beati Stephani Dyuionensis et uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui ibidem Deo seruientibus domum meum quam acquisiui titulo legittime emptionis cum manso pertinente ad ipsam domum sitam Dyuioni in uico de la Belaincherie iuxta domum a la Seschalesse ex una parte et iuxta domum Stephani Ualliot ex altera et de ipsa domo et de manso ad eam pertinente ego me penitus deuestiens et dictos abbatem et conuentum et ecclesiam Sancti Stephani Dyuionensis per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei abbatis eiusdem ecclesie corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem et perpetuam induxi; promittoque per sacramentum meum prestitum corporale elemosinam restitutionem donationem concessionem et quittationem predictas tenere et seruare firmiter et inuiolabiliter perpetuo et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo sine facto consensu consuetudine constitutione uel iure quolibet contraire et ad garantiam super predictis portandam dictis abbati et conuentui perpetuo meos heredes specialiter obligaui hec autem omnia et singula supradicta ego Emeniardis uxor dicti Petri laudo et rata et firma habeo spontanea non coacta nec in aliquo circonuenta et promitto imperpetuum habere per sacramentum meum corporaliter prestitum et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto uel consensu seu iure dotis aut donationis propter nuptias uel modo quolibet contraire. In premissorum autem omnium testismonium et munimen nos Petrus et Emeniardis predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo sexto mense… Original G. 173 avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copie Cart. G. 127, fol. 134. N° 75. 1256-1257, Janvier. ?? Donation faite à l’abbaye de Pralon, par Guiot, damoiseau, fils de feu Paris Chauchart, chevalier, pour le repos de l’âme de ses parents et amis inhumés dans l’église et le cimetière du monastère, de deux setiers, moitié orge moitié seigle, et d’un quartaut d’avoine assignés sur les coutumes de Coyon. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° quinquagesimo sexto mense ianuario ego Guiottus domicellus filius domini Parisii Chauchart militis defuncti prouide considerans quod nichil est morte cercius nichil incercius hora mortis et quod sicut aqua ignem ardentem extinguit sic elemosina peccato resistit ob hoc diem extreme messionis operibus misericordie ego preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro ipsius anime mee et animarum matris mee et Iohannis fratris mei defuncti et amicorum ac parentum meorum tam in ecclesia quam in cimiterio de Pralon quiescentium dedi et contuli et do atque concedo in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie predicte de Pralon et..... abbatisse et conuentui ibi Deo seruientibus duo sextaria bladi uidelicet unum ordei et unum consiliginis et unum quartallum auene ad mensuram Sombernionis de annuo et perpetuo redditu. Quas donationem concessionem et elemosinam predictas ego Emeniardis uxor dicti Guiotti bona uoluntate mea laudo et ratas et firmas habeo et in perpetuum tenere promitto. Predicta uero duo sextaria ordei et consiliginis et dictum quartallum auene nos Guiottus et Emeniardis predicti assedimus predicte ecclesie et abbatisse et conuentui de Pralon percipienda et habenda et eis uel earum mandato reddenda et deliberanda sine contradictione seu exceptione uel occasione qualibet ad mensuram predictam singulis annis in perpetuum de cetero in festo Beati Remigii in terciis nostris de Coyon et si quod absit ad hoc predicte tercie non sufficerent defectum de costumis nostris de Coyon perficere tenemur et promittimus ac supplere. Ita quod quicumque tercias et costumas tenebit et recipiet de cetero dicta duo sextaria consiliginis et ordei et dictum quartallum auene dictis abbatisse et conuentui uel earum mandato singulis annis in perpetuum de cetero predicto termino ad mensuram predictam reddat et reddere teneatur et si ad solutionem predictorum modo et termino premissis faciendam dicte tercie et costume quod absit non sufficerent de bonis nostris aliis que ad hoc specialiter obligamus defectum supplere promittimus annuatim et tenemur. Hec autem omnia et singula iurauimus tenere facere et seruare firmiter et inuiolabiliter perpetuo et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto siue consensu uel modo alio contraire et ad eadem omnia tenenda et facienda nos et dictas tercias et costumas cum bonis nostris aliis et nostros heredes et quoscumque alios predicta tenentes pro tempore specialiter obligamus supponentes nos iurisditioni uiri uenerabilis magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis suorumque successorum ipsi supplicantes ut si nos uel aliqui alii contra premissa uel aliquod premissorum ueniremus quod absit dictus decanus uel quicumque fuerit decanus Christianitatis Dyuionensis pro tempore in omnes contradictores et rebelles predictorum ubicumque fuerint ferat et ferri mandet excommunicationis sententiam eam tamdiu tenendo et secundum iuris ordinem aggrauando usque ad satisfactionem integram omnium premissorum et hoc decanus predictus faciat quotienscumque a dictis abbatissa et conuentu uel earum mandato fuerit requisitus. In quorum memoriam et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi in testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Original G. 411 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 76. Janvier 1256. ?? Vente faite à l’Hôpital de Tilchâtel par Odin, fils d’Amaury d’Is, d’un meix sis Rue de la Maison-Dieu. In nomine Domini amen. Ego Odinus filius Amaurici de Ycio confiteor et recognosco me pro uoluntate mea uendidisse et concessisse atque quitauisse in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro unum mansum situm Diuione in uico qui uocatur Domus Dei iuxta domum quam dicti magister et fratres emerunt de Guillelmo dicto Bereteigne ex una parte et iuxta domum relictae et heredum Auberici dicti Cornuti fratris mei defuncti ex altera de cuius uenditionis pretio me teneo et habeo in numerata pecunia penitus pro pagato et propter hoc de dicto manso me penitus deuestiens dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium et iuramento pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo specialiter prestito corporali dictum mansum garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in nullo de caetero per me uel per alium contraire: hanc autem uenditionem ego Bartolomeus frater dicti Odini et ego Maria uxor eiusdem Odini laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus imperpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de caetero per me uel per alios ratione partitionis uel diuisionis non factae siue non habitae uel dotis aut dotalitii siue modo alio contraire: In praemissorum autem omnium testimonium et munimen nos Odinus Bartolomeus et Maria praedicti praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capellae Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto mense iannuario. Sigillatum duobus sigillis in cera sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664. — G. 132, fol. 77. N° 77. 8/30 avril 1257. ?? Lettre de Jean de Tilchatel qui déclare tenir quitte l’abbé et l’église de Saint-Etienne de tous coûts et missions à l’occasion de la prise des hommes et des femmes d’Ahuy sauf cependant s’il avait à en répondre devant le roi de France ou le duc de Bourgogne. Nos Iehanz de Trichatel facon sauoir a touz cels qui uerront ces presentes lettres que comme nos par requeste et par la priere de l’abbe de Saint Estiene de Dyion aiens pris et fait panre les homes et les fames d’Aust la quele uile est de l’eglise de Saint Estiene deuant dite eglise et touz les mambres de l’eglise de toutes coustes de toutes missions et de touz damages et de toutes acusons fors seulement tant que si li rois de France ne ses commandemenz ne messires li dus de Borgoigne ne ses commandemenz nos an metient an plait ne demandient riens que li deuant diz abbes nos est tenuz de parte garantie et de garder de domages uers aus. En tesmoignage de la quel chose nos auons baillies au deuant dit abbe de Saint Estiene de Dyion ces lettres saelees de nostre sael; et ce fut fait an l’an de l’incarnation nostre seignor qui corroit par M. et CC et LUII ou mois d’auril. Original G. 310, avec trace d’un sceau sur double queue. N° 78. 8/30 avril 1257. ?? Vente faite à l’Hopital de Tilchâtel d’une vigne «en Valemin» par Erard Rafoneaus et Aceline, sa femme. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense aprilis ego Eurardus Rafoneaus et ego Acelina uxor eius notum facimus omnibus praesentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris religiosis magistro et fratribus Domus Dei de Tilecastro petiam unam uineae sitam in finagio ubi dicitur en Ualemin inter uineas eorumdem magistri et fratrum hinc inde et ab uno latere iuxta uineam Vilermi de Asneriis et a parte superiori iuxte uineam Renaudi de cuius uenditionis pretio plenam perfectam et integram solutionem recepimus ei habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta petia uineae nos omnino deuestiuimus et dictos magistros et fratres corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium praesentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam petiam uineae garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis et eorum successoribus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes oponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indemnes si qui calumniatores aparerent quod absit et in nullo de caetero per nos uel per alios uerbo uel facto siue consensu uel iure quolibet aut modo alio contraire: hanc autem uenditionem nos Nazaria Ioanna et Margareta filiae dictorum Eurardi et Acelinae laudamus et ratam ac firmam habemus et promitimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de caetero per nos uel per alios ratione auoeriae uel minoris aetatis uel modo aliquo contraire: renuntiamus autem nos Euurardus Acelina Nozaria Ioanna et Margareta in hoc facto et ex certa scientia prestito corporaliter iuramento exceptioni non numerati et non traditi nobis integre pretii dotis et hypotecae priuilegiis legi Iuliae de fundo dotali non alienando aetatis minoris et patriae potestatis et omnis iuris tam canonici quam ciuilis beneficio. In quorum testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium uirorum domini Mercatoris decani capellae ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionis fecimus apponi. Actum anno et mense praedictis. Sigillatum duobus sigillis in cera sub duplici cauda pergameni. Copie d’Arviset le 15 octobre 1664. G. 132, fol. 78. N° 79. Mai 1257. ?? Vente faite à André le Tonnelier, par Gaucher d’Arc, cordonnier, et Perronette sa femme d’une pièce de vigne sise à Fontaine «en Champ Communal». In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° quinquagesimo septimo mense maii ego Uuaucherus dictus de Arcu cordubinarius et ego Perronetta uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Andree lou Tounelier peciam unam uinee sitam in territorio de Fontanis ubi dicitur en Champ Communal iuxta uineam Lamberti de Ualle ex una parte et iuxta charreriam ex altera et se ingerit supra uineam Renaudi de Uilla Bichot. De cuius uenditionis precio plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter de dicta pecia uinee nos omnino deuestiuimus et dictum Andream corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrum omnium mobilium et immobilium presentium et futurum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam peciam uinee garantire dicto Andree et suis heredibus perpetuo contra omnes quittam et liberam ab omni exactione et onere pro recta decima et recto censu et nos pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto siue consensu uel modo alio contraire. Hanc autem uenditionem nos Iohannes Iuhannetta Gualterinus dictus Digenoz et Hugonettus liberi dictorum Uuaucheri et Perronette laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione auoerie uel minoris etatis aut modo alio contraire. In quorum testimonium et munimen nos omnes predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 352, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 80. Août 1257. ?? Donation faite par Sibille, veuve de Pierre Secalle, chevalier, à Alais, sa nourrice, fille de Renier, fils de Guillaume Roux, chevalier, de tout ce que Jean de Tenissey, chevalier, frère de la dite Sibille, lui devait, et d’un journal de vigne sis au finage de Montchapet. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° quinquagesimo septimo mense augusto ego Sybilla quondam uxor domini Petri Sescalli militis defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum Aalidis nutrica mea filia Renerii filii domini Guillelmi dicti Rubei militis in domo mea per longum tempus se fideliter habuerit et honeste ego nolens ut quod pie de ipsa incepi penes me in perfectum remaneat ipsi dedi et concessi in helemosinam et hereditatem perpetuam debitum in quo dominus Iohannes de Tenisseio miles frater meus mihi tenetur et unum iornale uinee situm in finagio de Mont Chape iuxta uineam Leprosorum Diuionensium ex una parte et iuxta uineam Roberti lou Iai ex altera et de ipso iornali uinee; et de dicto debito et de omnibus iuribus rationibus et actionibus que mihi ratione ipsius debiti competebant erga predictum dominum Iohannem fratrem meum ego me penitus deuestiens predictam Aalidem corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induxi pro uoluntate sua plenarie facienda et ad hec omnia tenenda perpetuo meos heredes obligaui. In quorum testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis feci apponi. Actum anno et mense predictis. D’après le Vidimus, G. 305 de 1265, mois de décembre, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 81. Septembre 1257. ?? Fondation d’un anniversaire en l’église St-Etienne de Dijon, faite par Guillaume Pautins, bourgeois de Dijon, qui assigne à cet effet une maison sise place St-Michel et un meix près la Porte du Comte de Saux. Nos Mercator decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Dyuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus Uuillelmus dictus Pautins burgensis Dyuionensis sanus mente licet eger corpore pro remedio anime sue et anime uxoris sue et animarum antecessorum suorum dedit et concessit in puram elemosinam et hereditatem perpetuam Deo et ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis pro suo et dicte uxoris sue et antecessorum suorum anniuersario singulis annis die sui obitus in predicta ecclesia perpetuo celebrando domum suam ligneam sitam Dyuione in platea Sancti Michaelis inter domum Constancii de Ougiis ex una parte et domum Guidonis Carpentarii ex altera cum manso retro dictam domum sito et omnibus apenditiis domus eiusdem dedit insuper et concessit in elemosinam et hereditatem perpetuam Deo et ecclesie Sancti Stephani predicte mansum unum situm Diuioni ad Portam Comitis de Sauz iuxta domum Thome Barberii ex una parte et iuxta domum Emeline la Piarde ex altera uolens idem Uuillelmus et concedens quod siue decedat siue non dicta domus cum manso et eius apenditiis omnibus aliis ac dictus mansus situs ad dictam Portam Comitis ad dictam ecclesiam pertineant pleno iure deuestiendo se penitus de predictis omnibus singulis et abbatem et conuentum ipsius ecclesie coram nobis in corporalem et plenam possessionem inducendo de eisdem promisit autem idem Uuillelmus coram nobis hec omnia et singula dictis abbati et conuenuti contra omnes perpetuo garantire: et ad hoc obligauit se et heredes suos et bona sua mobilia et immobilia presentia et futura: hanc autem donationem laudauerunt coram nobis Regina uxor dicti Uuillelmi Odo Bartholomeus Iacobus et Iohannes liberi eiusdem Uuillelmi promittentes per fidem suam unanimiter et corporaliter prestitam quod contra dictam donationem per se uel per alium non uenient in posterum tacite uel expresse. In quorum testimonium ad preces predictorum presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo septimo mense septembri. Original G. 173, avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 3 novembre 1664. — G. 132, fol. 103. N° 82. 1257. ?? Lettre par laquelle Amédée, abbé, et le couvent de Saint-Etienne associent Poinsard de Duesme, seigneur de Montrambert, et Isabelle, sa femme, aux prières de la communauté, leur accordent une messe quotidienne après leur mort devant l’autel de Saint-Laurent, où ils ont choisi leur sépulture, une prébende durant le temps qu’ils passeront à Dijon, l’usage d’une maison devant le monastère et une pension au survivant des deux époux. In nomine Domini amen. Nos Amedeus humilis abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos attendentes deuotionem quam nobilis uir Poncardus de Duismo dominus Montis Raymberti habuit et habet erga nos et ecclesiam nostram concessimus et concedimus sibi et nobili mulieri Ysabelli uxori eius participationem omnium bonorum spiritualium que fient et facta sunt in ecclesia nostra ut sibi proficiant ad salutem missamque de Sancto Spiritu semel in anno quamdiu uixerint die Iouis post festum Sancti Trinitatis in ecclesia nostra sollempniter celebrabimus pro ipsorum salute. Post eorum uero decessum missam pro defunctis pro ipsis et suis antecessoribus in ecclesia nostra in altari beati Laurentii faciemus cotidie celebrari coram quo altari sibi sepulturam humiliter elegerunt; uerum quare benefacientibus nobis caritatiue debemus distribuere bona nostra concedimus eidem P[oncardo] et uxori sue predicte quamdiu uixerint cuilibet ipsorum prebendam canonicalem in uilla Diuionis cum moram facere uoluerint in eadem. Addentes etiam gratiam gratie damus eisdem et concedimus uel alteri eorum qui superuixerit domum nostram sitam ante porticum ecclesie nostre quam acquisiuimus ab Odone quondam domino Marchie titulo legittime emptionis; quam quidem domum tenebunt uel superuiuens eorum in bono statu tenebit et post obitum ipsorum cum omni melioratione sine debitorum et alterius obligationis honere ad ecclesiam nostram libere et sine contradictione qualibet reuertetur. Nec ipsam domum locare alii uel transferre in alium quocumque titulo poterunt sed habitationem suam habebunt pro se et familia sua in eadem; dedimus etiam eidem Poncardo quamdiu uixerit et ad uitam ipsius solummodo triginta libras Diuionensis monete soluendas terminis inferius annotatis uidelicet ad Natiuitatem Domini singulis annis quamdiu uixerit quindecim libras predicte monete et alias quindecim libras ipsius monete ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste et si superuixerit predicta Ysabellis uxor eius eidem de speciali gracia concedimus medietatem pensionis predicte uidelicet quindecim libras predicte monete; quas quindecim libras persoluemus eidem Y[sabelli] quamdiu uixerit per medium terminis superius annotatis; post decessum uero ipsorum quitti erimus a pensione predicta nec aliquis heredum eorum in predictis triginta libris annue pensionis et in dicta domo post decessum eorum et in prebendis predictis qualibet ratione possessionis uel uestiture aliquid poterit reclamare de cetero sed dicta domus ad nos et ecclesiam nostram post decessum eorum quitte et libere reuertetur pro uoluntate nostra de ea penitus facienda presentibus autem post decessum eorum minime ualituris. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo septimo mense. Original G. 264, avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 13 juillet 1664, G. 132, fol. 101. N° 83. 1257/1258, 1er-23 mars. ?? Lettre par laquelle Poncard de Duème, seigneur de Mont-Raymbert, et Ysabelle, sa femme, reconnaissent avoir reçu de l’abbaye de Saint-Etienne une rente viagère de trente livres à la monnaie de Dijon. Nos Poncardus dictus de Duismo montis Raymberti dominus et Ysabellis uxor eius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum religiosi uiri..... abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis mihi Poncardo dederint et concesserint quamdiu uixero triginta libras Diuionensium annue pensionis mihi reddendas apud Diuionem in ecclesia ipsorum terminis inferius annotatis uidelicet ad Natiuitatem Domini singulis annis quamdiu uixero quindecim libras predicte monete et alias quindecim libras ipsius monete ad Natiuitatem Beati Iohannis Baptiste et michi Ysabelli predicte si superuixero ex speciali gratia concesserint medietatem pensionis predicte michi reddendam per medium loco et terminis supradictis; preterea cum predicti abbas et conuentus cuilibet nostrorum unam prebendam canonicalem concesserint quamdiu uiximus ine cclesia ipsorum in uilla Diuione cum moram facere uoluerimus in eadem similiter et quamdam domum sitam ante porticum ecclesie Sancti Stephani Diuionensis nobis ad uitas nostras concesserint nos confitemur et recognoscimus quod post decessum nostrum heredes nostri uel aliquis alius qualibet ratione possessionis uel uestiture uel modo quolibet alio in predictis omnibus nichil poterunt de cetero reclamare uolumus etiam quod littere quas habemus super predictis a supradictis abbate et conuentu post decessum nostrum nullius habeant roboris firmitatem. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra opposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo septimo mense martio. Original G. 173, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 84. 1257/1258, 1er-23 mars. ?? Donation par Poinsard de Duesme, seigneur de Montrambert, de vingt émines de blé de revenu sur les moulins de Saulon la Rue, de six muids sur sa vigne dudit lieu. — Confirmation par Pierre, seigneur de Salmaise, fils de feu Guillaume de Mont-Saint-Jean, seigneur du fief. In nomine Domini amen. Ego Poncardus de Duismo Montis Raimberti dominus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego diem extreme messionis operibus Misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro salute et remedio anime mee et anime domine Ysabellis uxoris mee et animarum omnium antecessorum meorum dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis et uiris uenerabilibus et religiosis… abbati et conuentui ibidem Deo seruientibus uiginti eminas bladi medietatem frumenti medietatem ordei ad mensuram Dyuionensem quas assedi predictis abbati et conuentui et eorum successoribus percipiendas et habendas super omnia molendina mea de Salone la Rue que uocantur Bruchet sita ante portam domus mee de Sa lone la Rue singulis annis inperpetuum de cetero terminis inferius annotatis uidelicet infra festum Omnium Sanctorum decem eminas dicti bladi frumenti et ordei et infra festum sequens Penthecostes alias decem eminas bladi superius nominati dedi insuper et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie predicte Sancti Stephani Diuionensis et abbati et conuentui ibidem Deo seruientibus sex modios puri uini ad modium Dyuionensem quos assedi eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus percipiendos et habendos singulis annis inperpetuum de cetero uindemiarum tempore super uineam meam de Salone la Rue quam acquisiui titulo legittime emptionis circiter triginta iornalia continentem sitam in loco ubi dicitur en Brutigne iuxta uineam maioris de Faenay ex una parte et iuxta campum ipsius maioris ex altera uidelicet de uino puro mustali ipsius uinee in puris racemis mustalibus in capite predicte uinee et in cuppa; ita quod quicumque dicta molendina et dictam uineam tenebunt a modo pro tempore dictas uigenti eminas dicti bladi et dictos sex modios uini ad mensuram et modium predictos annuatim terminis locis, et modo ac forma premissis mandato dictorum abbatis et conuentus inperpetuum de cetero sine difficultate et occasione ac dilatione qualibet et sine aliquo alio impedimento reddant et reddere teneantur et ad hoc ipsa molendina et eorum omnes redditus et exitus et dictam uineam et omnes illos qui ipsa molendina et ipsam uineam quocumque iure et quacumque ratione de cetero tenebunt pro tempore dictis abbati et conuentui et eorum successoribus inperpetuum obligaui; et si quod absit molendina predicta de locis in quibus modo sunt remoueri uel ea peiorari aut ad nichilum redigi contigerit et maxime si de dicta uinea dicti sex modii uini aliquotiens persolui non possent uolo et percipio et exnunc presentialiter instituto ut illi qui gaangnagium meum et homines meos et tallias meas de Salone la Rue cum aliis redditibus et bonis meis uille predicte presentibus et futuris tenebunt pro tempore dictas uiginti eminas dicti bladi et dictos sex modios uini predicti de frumento ordeo et uino equiualentibus mandato dictorum abbatis et conuentus inperpetuum annuatim de cetero locis terminis et modo premissis sine contradictione cuiuslibet et absque impedimento aliquo reddant et reddere teneantur et ad hoc ipsum gaangnagium et homines meos et tallias meas de Salone la Rue cum redditibus et bonis meis uille predicte presentibus et futuris dictis abbati et conuentui inperpetuum obligaui; et de ipsis uiginti eminis dicti bladi et de dictis sex modiis uini predicti percipiendis et habendis singulis annis in perpetuum de cetero locis terminis et modo superius expressis predictam ecclesiam Sancti Stephani per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei tunc abbatis eiusdem ecclesie corporaliter inuestiui et in uerum dominium et corporalem ueram et perpetuam possessionem induxi promittens per sacramentum meum prestitum super Sancta Dei Euuangelia corporale predictam elemosinam prout est expressa superius tenere firmiter et contra omnes dictis abbati et conuentui perpetuo garantire et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto siue consensu uel occasione aliqua contraire. Insuper ad maioris caritatis cumulum et gratitudinis ac dilectionis quam erga predictam ecclesiam specialiter habeo eidem ecclesie et prefatis abbati et conuentui et eorum successoribus in elemosinam perpetuam do concedo trado et quitto medietatem tocius iustitie qualiscumque et iurisdictionis quam et quicquid aliud iustitie et iurisdictionis ac iuris aut rationis alterius habebam et habere poteram et debebam in hominibus eiusdem ecclesie de Salone la Rue presentibus et futuris quos habent et habebunt in posterum apud Salonem la Rue et in heredibus et tenementis eorumdem hominum presentibus et futuris et inde predictam ecclesiam per manum dicti domini Amidei abbatis ipsius ecclesie corporaliter inuestiui nichil pro me uel heredibus meis in predictis hominibus heredibus et tenementis eorum presentibus et futuris iustitie maioris uel minoris uel iurisdictionis siue iuris aut rationis alterius penitus retinendo elemosinam autem donationem concessionem et quittationem predictos et omnes conuentiones que in presentibus litteris continentur. Ego Ysabellis uxor dicti domini Poncardi bona propria et spontanea uoluntate mea laudo uolo et concedo et tenere facere et observare promitto firmiter et inviolabiliter inperpetuum per sacramentum meum prestitum corporale et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto siue consensu uel iure dotis aut donationis propter nuptias uel modo quolibet alio contraire et ego Petrus dominus de Saumaise filius quondam nobilis uiri Guillelmi domini Montis Sancti Iohannis de cuius feodo dicta molendina de Salone la Rue mouent elemosinam predictam et concessionem dictarum uiginti eminarum dicti bladi laudo uolo et concedo dictis abbati et conuentui et eorum successoribus et inperpetuum confirmo prout superius continetur. In premissorum autem omnium auctoritatem testimonium et munimen nos Poncardus et Ysabellis uxor eius predicti presentibus litteris sigilla nostra apposuimus; et ad maiorem firmitatem omnium predictorum nos Poncardus et Ysabellis ac Petrus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo septimo mense marcio. Original G. 393, avec traces de 4 sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 17 juin 1664, G. 132, fol. 99. N° 85. 1258 ou 1258/1259 Mars. ?? Lettre de Gautier, seigneur de Fauverney, qui, désirant réparer les dommages que lui et ses ancêtres ont causés au prieuré de ce pays, confirme toutes les donations faites par lui et ses parents à ce monastère, les acquisitions qu’il a faites sur sa terre, et promet à l’avenir de payer la dîme de ses vignes. — Ratification par ses fils. Uniuersis presentes litteras inspecturis Galterus dominus de Fauerneio miles rei geste notitiam cum salute. De sui natura mortale tributum tenetur soluere conditionis misere miser homo post solutionem sic factam siue bonum siue malum in uita sua egerit recepturus. Quod attendens ego Galterus predictus cupiensque mee saluti anime prouidere pro iniuriis quas ego parentes et antecessores mei frequenter irrogavimus Deo et prioratui de Fauerneio qui ad ecclesiam Beati Stephani Diuionensis pleno iure disnoscitur pertinere eidem prioratui et si non ad plenum prout tamen potui satisfeci satisfactionemque predictam presentibus feci litteris annotari in perpetuam memoriam et munimen. In primis confirmo ratas et gratas habeo omnes elemosinas quas ego parentes fratres et sorores et quicumque alii fecimus et omnes acquestus factos siue sint de feodo meo siue de dominio siue ex quacumque alia de causa ius habere poteram peto etiam ueniam super eo quod non solui decimas de uinea mea sita apud Fauerneium circa castrum; confiteorque me debere decimam prioratui predicto et in mee anime periculum non soluisse. Promitto si quidem me de cetero soluturum priori qui preest uel qui pro tempore fuerit integre decimam de uinea prenotata et de omnibus aliis uineis sitis inter duo fossata circa castrum Fauerneii quas in presenti habeo uel habiturus fuero in futurum siue uinee fuerint siue redacte in agriculturam fuerint prout superius est expressum. Sciendum uero quod si pactiones fecero cum domino Guillelmo fratre meo uel cum quolibet alio de uinea qua modo tenet ad certum tempus easdem pactiones non possum facere nisi salua decima prioris predicti. Quod si contingeret eandem uineam ad agriculturam redigi simili modo soluerem decimam integre ac perfecte animalia uero dicti prioratus cuiuscumque speciei existant per totum dominium et iurisdictionem meam poterunt pasturare; et si dampnum fecerint nullam emendam uel pargiam persoluet prior michi uel mandato meo sed solummodo dampnum si quod fecerint uel pauperiem prior restituet passo dampnum sciendum etiam quod prior aut mandatum ipsius prata sua sequabit metetque segetes suas non obstante banno meo in iurisdictione mea quando sibi uidebitur expedire. Hec omnia et singula prout superius sunt expressa iuro per sancta Dei euuangelia in perpetuum me fideliter seruaturum nec contraueniam nec consentiam nec consilium uel auxilium dabo contrauenire uolenti. Ego uero Uuillermus filius Galteri predicti omnia que superius sunt expressa iuro tenere ac seruare inuiolabiliter toto tempore uite mee nosque Galterus et Uuillermus predicti heredes et successores nostros obligamus ad obseruationem omnium predictorum. In quorum omnium predictorum testimonium et munimen sigilla uirorum uenerabilium domini Petri Dei permissione abbatis Sancti Benigni et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis nos Galterus et Uuillermus predicti presentibus litteris fecimus et rogauimus apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo octauo mense marcio. Original G. 348, avec traces de 2 sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 23 août 1661, G. 132, fol. 93 bis. N° 86. Juillet 1258. ?? Ratification par Gila, dame de Viviers, de la donation de la moitié du dîme de Grancey, faite à l’abbaye de Saint-Etienne, par Guillaume de Viviers, son frère. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo mense iullio ego Gila domina Uiuariorum notum facio omnibus praesentes inspecturis quod circiter quatuordecim annis uel amplius elapsis dominus Guillelmus de Uiuariis miles frater meus defunctus in extremis laborans bene tatem compos mentis saluti et quieti animae suae prouide cupiens me fecit in eius praesentia euocare asserens quod uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis quartam partem quam habebat in tota decima de Granceio pro quinquagenta libris monetae Stephaniensis quas in pecunia numerata receperat et habuerat tenebant titulo pignoris obligatam; quam quartam partem ipsius decimae pro remedio animae suae et remedio animarum antecessorum suorum in elemosinam perpetuam ecclesiae praedictae Sancti Stephani Diuionensis me praesente contulit et concessit meque rogauit instanter ut laudarem et aprobarem et uellem elemosinam supradictam quam ego soror eius qui (sic) in bonis suis debebam succedere laudaui uolui et concessi et adhuc uolo et aprobo et concedo pariter et accepto. Insuper aliam quartam partem quam habe[bat] in tota praedicta decima de Granceio et eiusdem loci finagio pro remedio animae meae et animarum antecessorum meorum in elemosinam perpetuam ecclesiae praedictae Sancti Stephani contuli penitus et concessi; praeterea notum facio cunctus praesentibus et futuris quod dictus frater meus me regauit humiliter ut ad dominum Henricum de Salina militem de cuius feodo mouebat et erat elemosina praedicta personaliter accederem et ex parte ipsius et mea suplicarem ut elemosinam utramque laudaret et aprobaret: quod idem Henricus ad preces meas fecit liberaliter et benigne: haec autem omnia prout diuisa sunt superius promitto per sacramentum tenere firmiter et inuiolabiliter perpetuo et in nullo per me uel per alium aliquo tempere contraire et eadem omnia confiteor esse uera per sacramentum praedictum: suplicans per presentes litteras reuerendo patri G. Dei gratia episcopo Lingonensi ut praedictas elemosinas auctoritate ordinaria confirmare dignetur et super hoc tradere suas litteras patentes abbati et conuentui supradictis. In quorum omnium memoriam et munimen praesentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui et feci aponi in testimonium ueritatis. Actum anno et mense praedictis. Sigillatum duobus sigillis in cera flaua. — Copie d’Arviset, le 12 septembre 1664. G. 132, fol. 134. N° 87. Juillet 1258. ?? Vente faite par Simone, abbesse, et le couvent de Tart à l’Hôpital de Tilchâtel, de deux émines de blé que G., seigneur de Tilchâtel, leur avait données en aumône sur cette Maison-Dieu. Nos soror Simona dicta abbatissa de Tard totusque conuentus eiusdem abbatiae notum facimus uniuersis praesentes litteras inspecturis quod nos uendidimus pro necessitate et utilitate domus nostrae magistro Domus Dei de Tilicastro et fratribus ibidem comorantibus duas eminas bladiquas percipiebamus annuatim in dicta Domo Dei a fratribus supradictis quas G. dominus Tilecastri nobis dedit pro anima fratris sui Hugonis et pro sua et tenemur et promitimus et uolumus dictam uenditionem dicto magistro et fratribus super omnia bono nostra tam praesentia quam futura garantire contra omnes; et de pretio dictarum eminarum nos tenemur in pecunia numerata pro pagatis: quod ut ratum et firmum habeatur praesentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo mense iulii. Sigillatum in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. — Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664, G. 132, fol. 78. N° 88. Août 1258. ?? Vente faite au profit de maître Aubry, doyen de la chrétienté de Dijon, par Pierre Potot, prêtre, fils de feu Jean de Borde, d’un meix sise Rue Neuve. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° quinquagesimo octauo mense augusto ego Petrus dictus Potoz presbiter filius defuncti Iohannis de Bordis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate meo uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis mansum totum cum muralibus fundo pertinentiis et iuribus omnibus ipsius prout ab omni parte se ingerunt; qui mansus situs est Dyuione in uico Nouo iuxta mansum dicti decani qui fuit Sulart et iuxta domum eiusdem decani que fuit Gualteri de Crimolois ex una parte et iuxta mansum ipsius decani qui fuit au Chifolat ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de dicto manso muralibus fundo perninentiis et iuribus omnibus ipsius mansi ego me penitus deuestiens dictum decanum corporatiter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quod ad hoc obligo prestitum corporale dictum mansum cum fundo muralibus pertinentiis et iuribus omnibus eiusdem mansi garantire dicto decano et suis heredibus perpetuo contra omnes et me pro ipso et suis heredibus semper et ubique locorum et omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto siue consensu uel modo alio contraire. Renuntians in hoc facto per sacramentum meum exceptioni non traditi et non soluti mihi precii integri seu minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni iuri scripto et non scripto canonico et ciuili et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omnibus que posent obici contra presens instrumentum uel factum. In quorum omnium memoriam et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Mercatoris decani Christianitatis Diuionensis feci apponi in testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Original G. 276, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 89. Août 1258. ?? Acte, sous les sceaux de Pierre, abbé de la Bussière, et de Guillaume, archiprêtre de Pouilly, de la vente faite à l’abbesse et aux religieuses de Prâlon, par Michel, fils d’Hugues, dit Ponot d’Arnay, de tout le domaine qu’il avait acquis d’Eudes, seigneur de Mimeure, chevalier, et de Philippe de Mimeure, damoiseau, sur le territoire d’Echannay, moyennant la somme de deux cent dix livres dijonnaises. Nos frater Petrus dictus abbas Buxerie et nos Guillermus archipresbiter Poilleii notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus Michael filius Hugonis dicti Ponot de Arneto recognouit coram nobis se pro utilitate sua speciali sponte prouide et sine circonuentione qualibet uendidisse deliberauisse concessisse quitauisse quod in hereditatem perpetuam religiosis mulieribus abbatisse et conuentui de Praalon quicquid habebat et emerat ac tenebat in uilla et in finagiis territoriis et pertinentiis de Eschanne in terris pratis nemoribus et planis aquis et aquarum decursibus mansis hominibus talliis corueiis costumis censibus decimis pasturagiis usuagiis et iusticia alta et bassa dominio forefactis emendis et in omnibus aliis bonis exitibus redditibus et conmodis ac iuribus quibuscumque. Que predicta dictus Michael ab Odone domino Murmurii milite et a Philippo de Murmurio domicello sicut recognouit ipse Michael coram nobis acquisiuit titulo legitime emptionis; de quibus omnibus et singulis supradictis dictus Michael se coram nobis omnino deuestiens recognouit se dictas abbatissam et conuentum corporaliter inuestisse et in plenum et in uerum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induxisse pro uoluntate earum modis omnibus et omni tempore facienda. Hanc autem uenditionem recognouit se fecisse dictus Michael predictis abbatisse et conuentui pretio ducentarum et decem librarum monete Diuionensis de quibus recognouit coram nobis se ab ipsis plenam perfectam et integram solutionem recepisse et habuisse in pecunia numerata uenditionem solutionem et uestituram predictas Ysabelis uxor dicti Michaelis coram nobis laudauit uoluit et concessit preterea dicti Michael et Ysabelis tenentur et promiserunt coram nobis per sacramentum eorum super sancta Dei euuangelia prestitum corporale quilibet eorumdem in solidum et pro toto omnia et singula predicta prout in uenditione presenti continentur et ueniunt garantire libere in proprium alodium dictis abbatisse et conuentui perpetuo contra omnes et ab reemptione cuiuslibet defendere et se pro ipsis abbatissa et conuentu semper et ubique locorum et in omni curia ecclesiastica et seculari contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eas inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per se uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo alio contraire tacite uel expresse et ad hec omnia et singula supradicta facienda et tenenda perpetuo obligauerunt quilibet eorum in solidum et pro toto dictis abbatisse et conuentui se et heredes suos presentes et futuros et omnia bona sua et heredum suorum mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque fuerint et poterint inueniri. Renuntiantes quilibet ipsorum in solidum et pro toto exceptioni non numerati et non soluti sibi integre precii seu minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii dotis et ypothece priuilegiis legi Iulie de fundo dotali non alienando iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omni alii iuris auxilio canonici et ciuilis. In quorum omnium auctoritatem et munimen ad preces dictorum Michaelis et Ysabelis presentibus litteris sigilla nostra fecimus apponi in testimonium ueritatis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo mense augusto. Original G. 437, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 89 bis. Août 1258. ?? Le même acte existe sous le seau de Jean, abbé de Sainte Marguerite. Original G. 437, avec trace d’un seau sur double queue. N° 90. Août 1258. ?? Vente faite au profit de maître Aubry, doyen de la Chrétienté de Dijon, par maître Amédée, abbé, et par le couvent de Saint-Etienne, d’un meix sis rue Neuve, où était autrefois la maison de feu Gautier Sarrazin. Nos frater Amideus permissione diuina humilis abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis mansum totum in quo fuit domus defuncti Uualteri Sarragin cum cellario et muralibus ac fundo et omnibus pertinentiis appenditiis ac iuribus ipsius mansi prout usque ad domum que fuit Perronetti Aisere se ingerit; qui mansus situs est Dyuione in uico Nouo iuxta mansum dicti decani qui fuit au Chiffolat ex una parte et iuxta domum Mairotti ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo in utilitatem ecclesie nostre posito totaliter et conuerso plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus a decano predicto in pecunia numerata et propter hoc de toto manso predicto et de cellario muralibus et fundo ac omnibus pertinentiis et appenditiis ac iuribus ipsius mansi prout modo predicto se ingerit. Nos omnino deuestiuimus decanum predictum corporaliter inuestiuimus et tenemur ac promittimus bona fide predictum mansum cum cellario muralibus et fundo et omnibus pertinentiis appenditiis ac iuribus predicti mansi prout modo premisso se ingerit garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro ipso et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto siue consensu uel modo alio contraire. Ad predictam autem garantiam portandam et ad omnia et singula supradicta tenenda facienda et obseruanda per nos et nostros successores nostros (sic) et omnia bona ecclesie nostre in cuius utilitatem uersa est dicta pecunia [tam mobilia quam immobi]lia tam presentia quam futura principaliter et specialiter obligamus. In quorum omnium memoriam et munimen presentibus litteris sigilla nostra nostra apposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo octauo mense augusto. Original G. 276, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 91. Novembre 1258. ?? Engagement viager du droit de patronage de l’église de Gemeaux et de la chapelle de Pichanges, fait par l’abbé Amédée et le couvent de Saint-Etienne à Guy de Mirbeau, curé de Gemeaux, pour la somme de 50 livres viennoises. Nos Amideus humilis abbas totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos utilitate ecclesie nostre considerata uendidimus dilecto nostro domino Guidoni de Mirebello curato de Gemellis ad uitam suam pro quinquaginta libris monete Uiennensis quas ab eodem recepimus et habuimus in pecunia numerata quicquid habemus uel habere possumus et debemus ratione iuris patronatus in predicta ecclesia de Gemellis et capella de Pichanges uidelicet medietatem oblationum mortuariorum legatorum caritatum si redimantur reconciliationum absolutionum confessionum benedictionum sponsalium tricennariorum et totam minutam decimam a riuo de Prenant superius subtus riuum duas partes et minutam decimam de Pichanges et duas partes decimarum omnium uinearum dictarum uillarum et finagio et omnium earumdem et tres alias quascumque ad nos ratione iuris patronatus pertinentes exceptis grossis decimis. Promittentes omnia et singula supradicta dicto Guidoni quamdiu uixerit garantire contra omnes ita quod host eiusdem domini Guidonis decessum omnia et singula supradicta pacifice et sine contradictione ad nos et nostram ecclesiam reuertemur. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo octauo mense nouembris. Original G. 214, avec traces de deux sceaux sur double queue. — Copies: Cartul. G. 126, fol. 9 (XIIIe s.); Cartul. G. 127, fol. 307 (XVe s.); G. 214 (liasse) du notaire Juret (XVIe s.); G. 138, fol. 9 (cahier) (XVIIe s.). — Vidimus G. 214 de l’Officialité de Langres, avec trace d’un sceau sur double queue fait le 9 février 1397/1398. N° 92. Novembre 1258. ?? Acquisition faite pour sa vie aux abbé et couvent de St-Etienne par Guy de Mirbeau, curé de Gemeaux, du droit de patronage de l’église de Gemeaux et de la chapelle de Pichanges, moyennant cinquante livres viennoises. Ego Guido de Mirebello curatus de Gemellis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uiri uenerabiles et religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis mihi uendiderint ad uitam meam precio quinquagenta librarum monete Uiennensis quas a me receperunt in pecunia numerata quicquid habent uel habere possunt et debent ratione iuris patronatus in predicta ecclesia de Gemellis et capella de Pichanges uidelicet ..... exceptis grossis decimis et hec omnia et singula contra omnes teneantur mihi quamdiu uixero garantire post decessum meum statim ea omnia et singula ad ipsos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam pacifice et sine contradictione reuertemur et reuerti debent. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo octauo mense nouembris. Original G. 214, avec traces de deux scaux sur double queue. Copies. Cartul. G. 126, fol. 9 (XIIIe s.). G. 214 (liasse), une du XVe s., une autre par le notaire Juret, du XVIe s. Cartul G. 127 (XVe s.), une fol. 220, une autre fol. 308, sous la signature du notaire Jean-le-Bon. Cahier 138, fol. 8 (XVIIe s.). N° 93. Juin 1259. ?? (Vidimus) Confirmation d’une donation faite à l’église Saint-Etienne par Hugues, duc de Bourgogne, de tous les droits qu’il possède à Quetigny; le duc approuve une donation faite au même lieu par Guiard de Fauverney. Nos Mercator decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos quasdam litteras sigillatas sigillo bone memorie Hugonis quondam ducis Burgundie uerbo ad uerbum legimus et diligenter inspeximus non abolitas non cancellatas nec in aliqua parte sui uiciatas quarum tenor talis est: Ad noticiam futurorum et ad memoriam preteritorum litteris adnotare signis et testibus confirmare iura possessionum decreuit sollertia prudentium hominum; hac excitatus auctoritate ego Hugo dux Burgundie diuina gratia potius inspirante disposui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis satisfacere propter afflictiones et dampna que ei intuleram famulorum meorum incuria et magna magnorum negociorum meorum anxietate donaui igitur et in perpetuum libere concessi ecclesie Sancti Stephani quicquid iuris habueram in uilla et in potestate Quintiniaci scilicet regalem et ducalem iusticiam exercitus nostri et familie nostre hospitalitatem mareschatiam et omnem exactionem. Hanc igitur donationem fecit ex parte sua Guiardus de Fauerneio predicte ecclesie de omnibus his in presentia nostra; quam donationem laudaui et me deffendere fideliter et manutenere promisi. Testes sunt: Manasses archidiaconus Petrus decanus de Barro Uuido Rufus Nicholaus capellanus Guiardus predictus de Fauerneio Aymo Rufus Guillelmus miles de Oriul. Nos autem predicti decani Diuionensis predictis litteris a nobis diligenter inspectis et lectis presenti transcripto sigilla nostra apposuimus in testimonium predictorum. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo non mense iunio. Original G. 380 avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 94. Juin 1259. ?? (Vidimus) Confirmation d’une donation faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Guiard, chevalier de Fauverney, de tous les droits qu’il possède à Quetigny. Nos Mercator decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Dyuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos quasdam litteras sigillatas sigillo bone memorie Petri Dei gratia quondam Sancte Romane Ecclesie presbiteri cardinalis tituli Sancti Grisogoni Apostolice Sedis legati uerbo ad uerbum legimus et diligenter inspeximus non abolitas non cancellatas nec in aliqua parte sui uitiatas quarum tenor talis est: Petrus Dei grati Sancte Romane Ecclesie presbiter cardinalis tituli Sancti Grisogoni Apostolice Sedis legatus omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino. Notum sit uniuersitati uestre quod Guiardus miles de Fauerna in presentia nostra constitutus libere et sine omni conditione concessit in perpetuam elemosinam abbatie Beati Stephani Dyuionensis quicquid iuris habebat et reclamabat in uilla que dicitur Quintiniacus et abbatem eiusdem ecclesie coram nobis et multis aliis de eadem elemosina inuestiuit. Dux etiam Burgundie idem donum nobis presentibus laudauit et quicquid ipse habebat uel habiturus erat in eadem uilla quolibet titulo eidem abbatie in perpetuum concessit et se deffensurum promisit ut igitur hoc donum perpetuis temporibus inconcussum et firmum permaneat presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri. Nos autem supradicti decani Diuionenses predictis litteris a nobis diligenter inspectis et lectis presenti transcripto sigilla nostra apposuimus in testimonium predictorum. Actum anno Domini M° CC° quinquagesimo nono mense iunio. Original G. 380, avec traces de deux sceaux sur double queue. N° 95. Juillet 1259. ?? 1° Bail à cens d’une maison avec ses dépendances «que fuit Petri dicti Aufroy» sise à Dijon «iuxta domum Boniamici Paue ex una parte et iuxta domum Tierrici Menesteral ex altera pro quinque sextariis olei puri de nucibus» à la mesure de Dijon, payables chaque an â la Saint-André, passé par Etienne, abbé de Saint-Etienne, et le couvent, au mois de juin 1243, à Bernard Lenoir (Bernardus Niger), qui donne en garantie une maison sise près de la maison dejà citée et celle de Symon Grasdepain, deux journaux de terre sis au territoire de «Moruellis», l’un près de la terre du fils de Bernard Scabieux (Scabiosus) et l’autre près celle de Dominique Gervaise, et encore trois quartiers de vigne sis en Poussot, près la vigne de Bonvallot Scabieux. 2° Promesse faite par Flore (Floroz), veuve de Bernard, et par Martin et Perellus, leurs fils, au mois de juillet 1259, de payer annuellement ladite redevance audit terme, sous peine de l’amende accoutumée; ils devront payer en outre dix sols de cens de monnaie Dijonnaise à la Saint-André pour avoir le droit «ad stallum uendere» et pour être affranchis de la taille tant qu’ils seront dans le domaine de l’église. Original G. 266, avec traces de deux sceaux sur double queue. Copie d’Arviset, le 15 juillet 1664. G. 132, fol. 101. N° 96. Juillet 1259. ?? Confirmation par Agnes, fille de feu Emengarde de Trie, et Lambert, son oncle, de la donation d’une vigne en Longe Noue, faite au chapitre Saint-Etienne par ladite Emengarde. Littera de quadam pecia uinee site en Longe Noe. In nomine Domini amen. Nos Agnes filia condam Emengardis de Trie et Lambertus auunculus dicte Agnetis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum Emengardis predicta bene compos mentis sue pro anime sue et antecessorum suorum remedio dederit et contulerit in puram et perpetuam elemosinam Deo et Hospitali Beate Marie Dyuionensis quondam uineam sitam en Longe Noe iuxta uineam Naeleti le Uacher ex una parte et iuxta aliam uineam quam idem Naeletus habet ex altera nos dictam elemosinam laudamus uolumus ac etiam acceptimus promittentes iuramento prestito corporali. Quod contra dictam elemosinam factam ab Emengarde predicta non ueniemus de cetero nec uenire per alium faciemus aut etiam permittemus et dictam elemosinam prout superius est diuisa tenemur hospitali predicto et etiam promittimus uel rectori ipsius hospitalis garantire et deffendere perpetuo contra omnes et in loco et in omni curia nostris propriis missionibus et expensis nos et heredes nostros quemlibet in solidum bona nostra mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque poterunt inueniri predicto hospitali et rectori ipsius propter hoc nichilominus obligando promittens nichilominus ego Agnes predicta me contra dictam elemosinam a matre mea defuncta factam ratione auoerie uel minoris etatis uel modo quolibet alio per me uel per alium de cetero non uenturam iuramento super hoc prestito corporali. In cuius rei testimonium nos Agnes et Lambertus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno Domini M° CC° l° IX° mense iulio. Copie Cartul. G. 126, fol. 50. N° 97. Septembre 1259. ?? Transaction entre l’abbaye de Saint-Etienne et Jean, sire de Tilchatel: ce dernier s’engage à ne créer ni foire ni marché en dehors des deux foires qui lui ont été octroyées par l’abbaye; il en aura la conduite et la garde; le prieur aura les issues du marché; l’abbaye et le prieur ont le droit d’attrait à Tilchatel. Nos Amees abbes et li couuenz de Saint Estiene de Dyion et ge Jehans sires de Trichatel facons sauoir a touz cels qui uerront cels presentes lettres que comme descorz fust antre nos dou marchie que ie Jehanz sires de Trichatel auoie fait crier nouelement a lu lou quel l’abbes et li couuenz ne conoissoient mie que ie le poisse faire; par le consoil de proudomes nos auons acorde en tel meniere que ie Jehanz sires de Trichatel reconois de ma propre uolente et lou promet par mon sairement doné corporelment sus sainte euuangile que ie ne mi hoir ne ferons iamais marchie ne foire mais que doues foires que l’abbes et li couuenz m’ont otroie si com il est contenu ci desouz a Trichatel ne defors de trois lices anuiron Trichatel de toutes parz; ainz deuons conduire et garder le marchie de Trichatel a l’abbe et au couuent de Saint Estiene de Dyion et au priore de Trichatel a bone foi et reconois que toutes les issues dou dit marchie sont au priore de Trichatel sauf les estalaiges et la iustise dou marchie et nos l’abbes et li couuenz deuant dit reconoissons que nos auons otroie au deuant dit seignor de Trichatel et a ses hoirs a faire doues foires a Trichatel a touz iors mais chascun an et quelque raison que nos eussiens en cels doues foires por chief dou marchie nos lou quittons et otroions au dit seignor de Trichatel et a ses hoirs et de cels doues foires li une doit commencier le lundi matin deuant la feste Saint Andrie et doit durer iusque le samedi a soir pruchien après et li autre doit durer des landemain matin de la Trinite iusque le samedi a soir pruchien apres et aussi tost comme chascune des dites foires sera faillie li marchiez et les issues dou marchie repaireront et doiuent repairier au priore de Trichatel et ge Jehanz sires de Trichatel reconois que l’abbes et li couuenz deuant diz et li prious et li chanoine de Trichatel ont atrait a Trichatel et se il uient home a Trichatel et il gise premierement ou mes a l’ome dou priore de Trichatel ie ne mi hoir ne le poons retenir que il ne soit hons a l’abbe et au couuent et au priour deuant diz et nos l’abbes et li couuenz reconoisons ausi que se li homs gist premierement ou mes a l’ome au seignor de Trichatel nos ne le poons retenir que il ne soit ses homs; et reconoissons nos l’abbes et li couuenz et li sires de Trichatel que nostre home de Trichatel ont aquez li un sus les autres et que il poent doner en mariages li un as autres de lor mobles et de lor herietages; et reconois ge Jehanz sires de Trichatel que li priour et li chanoine dou priore de Trichatel et li home dou priore ont usaiges et aisances par tout ausi comme mi home de Trichatel et que li prious puet exploitier de ses homes de tailles et dayes a sa uolente. Apres nos l’abbes et li couuenz et li sires de Trichatel deuant dit reconoissons que nos ne poons retenir li uns les homes a l’autre de Trichatel ne de la Chatelerie. Encor reconois ie Jehanz sires de Trichatel que ie ne puis abandener a mes homes de Trichatel a user en bois ne en aigues ne en perrieres ne en pastures que li home dou priore de Trichatel et li prious et li chanoine dou priore ni usoient et promet a l’abbe et au couuent et au priour et as chanoines deuant diz lor et lor possessions et touz lor biens qui apartienent au priore de Trichatel garder a bone foi iusque a droit et reconois ancor que li prious de Trichatel doit panre chascun an cinquante solz desteuenans ou paiage de Trichatel que li paagerres doit randre le ior de feste Saint Jehan Baptiste por chief de l’anniuersaire mon seignor Hugon mon oncle; toutes ces choses desus nomees et deuisees ie ai promis a garder et a faire et a tenir por moi et por mes hoirs par mon sairement corporelment done et se ie ou mi hoir ou autres por moi ou por mes hoirs encontre ces choses ou aucune de ces choses aliens ge uoeil et octroi et pri mon seignor l’euesque de Lengres qui or est ou qui seroit euesques de Lengres entens que il mette en cels qui encontre en iroient a la requeste de l’abbe de Saint Estiene ou de son commendement sentence descomeniement et la teigne tant que sattisfacions soit faite anterinement de ce donc l’en seroit alez encontre a l’abbe et au couuent deuant diz et que l’en fust repairiez as conuenances deuant dites. Toutes ces choses deuant dites ie Marie qui est apelee Symone fame au dit seignor de Trichatel et ie Guioz lor filz loons et uolons et otroions et prometons a tenir a touz iors mais par noz sairemenz sus sainte euuangile corporelment donez et que iamais n’irons encontre par nos ne par autre. Ou tesmoing de toutes ces choses nos Amees abbes et li couenz de Saint Estiene de Dyion et ie Jehanz sires de Trichatel auons mis nos seals en ces presentes lettres et a plus grant seurce nos l’abbes et li couuenz et li sires de Trichatel et Marie et Guioz deuant dit auons prie et requis a mettre en ces presentes letres lou seal de redoutable pere mon seignor Guion par la grace de Deu euesques de Lengres et nos Guiz par la grace de Deu euesques de Lengres par la prieir des parties desus nomees auons fait mettre nostre seal en ces presentes lettres. Ce est fait en l’an de grace M. CC. et cinquante nuef ou mois de septembre. Deux originaux H. 772, avec traces de 4 sceaus sur double queue. Copie d’Arviset, le 15 octobre 1664. G. 132, fol. 80. N° 98. Octobre 1259. ?? Vente d’une vigne en la Cuperie faite à l’abbaye par Colombe veuve d’André Taleveal et par Parisettus Guillaume et Gautier, ses fils. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° nono mense octobris ego Columba quondam uxor Andree Taleueal existens in mea penitus libera potestate et nos Parisettus Uuillelmus et Uualterus filii dicte Columbe renuntiantes per sacramentum nostrum omnibus auoeriis et tutelis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis uineam nostram super quam abbas et conuentus predicti modium unum uini censualem habebant sitam in finagio ubi dicitur en la Cuperie iuxta uineam ipsorum abbatis et conuentus ex una parte et iuxta uineam Durandi lou Gringne ex altera. De cuius uenditionis pretio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta uinea nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancti Dei euuangelia corporale dictam uineam garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo alio contraire. In quorum testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 300 avec traces de 2 sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset, le 12 août 1664, G. 132, fol. 96. N° 99. 1259-1260 Février. ?? Donation faite par Guillaume le Mouton de Fauverney, chevalier, à l’abbaye de Saint-Etienne du petit dîme de Magny-sur-Tille, d’animaux domestiques, de chanvre et de légumes, avec le consentement de Mahaud, sa femme, et de Robert, son fils. In nomine Domini amen. Ego Uuillelmus dictus li Moutons de Fauuerneio miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego anime mee saluti prouidere cupiens totam minutam decimam de Maigneio super Tylam quam de alodio proprio decidebam et tenebam uidelicet agnorum porcorum uitulorum pullorum canabi fabarum pisorum et alterius cuiuscumque leguminis nec non et omnium aliorum cuiuscumque speciei existant ad dictam decimam pertinentium laude et assensu Mahaudis uxoris mee dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo Beati Stephani Diuionensis in perpetuum possidendam; in qua ecclesia meam eligo sepulturam de qua decima me penitus deuestiens predictam ecclesiam corporaliter inuestiui et in uerum dominium perpetuamque possessionem misi et super me et omnia bona mea iuramentoque corporaliter prestito promisi et promitto dictam donationem predicte ecclesie contra omnes deffendere et in perpetuum garantire. Hanc autem elemosinam superius expressam ego Robertus filius dicti Uuillelmi uolo laudo benigniter et concedo et ratam ac firmam habeo promittens nichilominus per sacramentum corporaliter prestitum: quod contra predictam elemosinam uel donationem eiusdem per me uel per alium non ueniam de cetero nec uenire per alium faciam aut permittam preterea nos Uuillelmus et Robertus filius eius predicti considerantes deuotionem quam ecclesia memorata nunc habet et habuit ab antiquo erga nos predecessores nostros fidelitatem eiusdem ecclesie iurauimus super sancta Dei euuangelia nec non et promisimus eandem quamdiu uixerimus obseruare: hec autem omnia et singula prout superius sunt expressa iurauimus et promisimus interposito iuramento fideliter ac inuiolabiliter obseruare nos et heredes nostros ad obseruationem omnium predictorum specialiter obligantes. In cuius rei testismonium presentibus litteris sigilla uenerabilium uirorum domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis nos Uuillermus Mahaudis uxor eius et Robertus predicti fecimus et rogauimus apponi: et ego Uuillelmus predictus presentibus litteris sigillum meum apposui una cum sigillis predictis in testimonium predictorum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono mense februari. Original G. 367 avec traces de trois sceaux sur double queue. — Copie d’Arviset le 29 septembre 1664. G. 123, fol. 88 (Arviset mentionne 3 sceaux en cire verte). N° 100. Août 1260. ?? Transport fait à Henri de Vergy, seigneur de Mirbeau, sénéchal de Bourgogne, par Michel, prévôt du lieu, de 280 livres Viennoises, de 40 autres livres de même monnaie, et de 42 émines de froment qui lui étaient dues par l’abbaye de Saint-Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis Michael dictus prepositus Mirebelli salutem in Domino. Uniuersati uestre tenore presentium cupio esse certum quod ego ducentas et quateruiginti libras Uiennensium ex una parte et quadraginta libras eiusdem monete et quadraginta et duas eminas frumenti ex altera in quibus religiosi uiri abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis mihi tenentur prout in litteris super hoc confectis plenius continetur delibero et pono et transfero ad nobilem uirum dominum Henricum de Uergeio senescallum Burgundiae ac dominum Mirebelli solutiones et conuentiones quas prenominati abbas et conuentus aut eorum mandatum super predictis eidem domino meo Henrico uel eius mandato fecerint ratas habens et gratas ac si mihi facte essent promittens nichilominus pro me uxore mea et liberis meis contra solutiones et conuentiones quas cum ipso domino fecerint super predictis me nunquam uenturum sed in perpetuum fideliter et firmiter obseruabo ad obseruationem omnium predictorum uxorem meam cum liberis meis ac bonis uniuersis mobilibus et immobilibus specialiter et generaliter obligando. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis feci et rogaui apponi. Actum anno Domini M° CC° sexagesimo mense augusto. Original G. 371, avec traces de deux sceaux sur double queue.