N° 1 1078 — 1102 Charte d’Eudes Ier, duc de Bourgogne, qui donne à l’Abbaye de Saint-Etienne des droits d’usage et de pâturages dans toutes ses forêts. Quia constat dei Ecclesiam ex decreto beatorum apostolorum et aliorum sanctorum patrum constitutam fuisse, nostrosque antecessores et cumtemporaneos cupientes viciorum suorum sordes elimare, et ipsorum apostolorum post hujus temporaliter vite discessum consortium obtinere, per plurima bona dedisse. Id circo ego Odo dux Burgundiæ, multa pertractans, de fragilitate meæ naturæ, videns me nisi ob bene facta, ad mansionem celestis patriæ posse remeare, pro remedio animæ meæ, et omnium parentum meorum militantibus in Ecclesia beati Stephani Divonensis, partem meæ hereditatis dedi, donatumque imperpetuum esse volo, ut positus in extrema sorte, domno secure possim dicere. Tu es qui restitues hereditatem meam mihi: Quod donum tam futuris quam præsentibus, volo notificari. Dedi namque, ipsis præditis canonicis, jus in omnibus meis silvis, quæ adductum pertinent (vel) ex paterno sive ex materno jure michi remanserunt, ad edificandos domos, et omnia ecclesiastica necessaria, glandemque ipsarum silvarum ad pascendos centum porcos. Ad donum quia certius et formius volui constare omni tempore et ne aliquis meorum successorum posset contradicere, et contradicendo destruere. Archives départementales. G. 125, folio 28, n° 2. Pérard, page 75. Petit, tome I, page 410. Fyot, preuves page 45, n° 79. N° 2 1080 — 1112 Mention du transport de l’Eglise de Duesmes fait par les chanoines du temps de l’Abbé Hugues à l’Abbaye de Cluny. Memoriæ posteritatis futuræ insinuare curavimus, Ecclesiam Diusmo, oppidonis, atque possessionem, Sancti Stephani Divionensis Ecclesiæ olim fuisse, et modo Domini Hugonis abbatis tempore, canonicos Divionenses Cluniacensi Ecclesiæ eam sicut nunc possidet concessisse, eo pacto utriusque Ecclesiæ capituli laude confirmato; quod monachus qui Diusmensi Ecclesiæ prœrit; quinque solidos monetæ Divionensis, aut in castro Divione æque valentis, singulis, annis videlicet VII Kalendas Januarii canonicis supradictis reddiderit. Quod si determinatum censum statuta die persolvere meglexerit, præauctum ex utraque parte modo bene corroboratum cassatum fuerit, nisi per inducias Divionensis capituli retinuerit. Illud etiam in pacto habetur, quod si monachus, de rebusque ad Ecclesiam pertinent, et quas modo non habet aliquid adquisiverit, similiter de aquisitis censum Ecclesiæ Divionensi secundum quod monachus et Canonici inter se concordaverint persolverit. Archives départementales. G. 125. Registre, folio 34. Pérard, page 84. N° 2bis 1085 — 1112 Plaid tenu à Tilchâtel en présence du duc Eudes et de Robert, évêque de Langres. Aldon renonce à ses prétentions, car nul ne se présente pour les soutenir. Tam præsentibus quam future posteritati notificetur, Domni Aldonis de Tilocastro ejusque filii, Oberti tempore, homines de Aqueductu, Humbertum videlicet atque fratrem ejus, Rodulfum nomine, Ecclesiam Sancti Stephani Divionensis in pace, et absque ulla controversia tenuisse, sed postquam Aldo supradicti Aldonis filius in castrum successit, Benecelini canonici et Acharini militis, instinctu supra fatos homines calumpniari cepit, habens hanc inutilem et causam rationem. Fuit inquit, Mulier quædam, Humberti et Rodulfi, Avia Ermengardis nomine, ancilla mei patris, de causamento, episcopi Ligonensis Ecclesiæ. Hac de causa, tandem apud Tilicastrum, placitum constitutum, atque diffinitum est per manum Odonis Ducis Burgondiæ, atque ejus fratris, Episcopi scilicet modo fatæ Ecclesiæ. Quid plura? Ventum est ad placitum, canonici campionem paratum habuerunt, juravit illam Ermengardem, quam domnus Aldo calumpniabatur, et per illam suam sobolem, semper Sancti Stephani ancillam fuisse, non fuit qui jurata contradiceret, armavit se non fuit qui objuraret. Igitur Domnus Aldo Sancto Stephano concessit quod sibi injuste usurpare volebat, malis instigatoribus cum pudore remeantibus ad propria. Hujus rei testes existunt canonici, Galo Arnulfus, Galterus, Vuarnerius, Claudus; et milites Divionenses Domnus Humbertus et Theodoricus frater ejus, Alnardus et de Tilocastro, Olgerius, Robertus, Oldelis, Hugo. Archives départementales. G. 125, folio 29, n° 1. Pérard, 75-76. Fyot, p. 100. Petit, tome I, p. 406. Fyot, preuves page 73, n° 110. N° 3 1085 — 1102 Restitutions de biens à l’Eglise de Saint-Etienne par Aldon, sur le conseil d’un évêque de Langres, Robert. Non diminuti sunt veritates a filiis hominum humanumque genus constat esse Lubricum, eternæ memoriæ future posteritatis est traditum. Quod Domnus Aymo de Tilecastro pro suæ animæ atque suorum antecessorum remedio, Ecclesiam Sancti Florentii quamdiu injuste tenuerat Sancto Stephano divionensis Ecclesiæ reddidit, cujus possessio juste fuerat, uxore sua Leugardæ, pro imptissima mente laudante, nec non filio suo, Aldone. Deinde Aliquanto interjecto tempore Domnus Aldo modo dicti Aldonis filius motui animi visitatus, timens esse sub anathemate atque avidus eternæ gloriæ, reddidit Ecclesiæ Sancti Florentii capellam de Tilocastro, unde injuste mutilata fuerat; laude atque persuasu domni Roberti Lingonensis episcopi de quo ipse in feodo tenebat. Factum est itaque hoc donum a domno Aldone absque ulla controversia, concedente ejus uxore nomine Florida, regnante Philippo rege in Gallia. Ac existente Odone duce in Burgundia, Germano videlicet supradicti pontificis, qui ut et suo voto satisfaceret domnique Aldonis peticioni non defuisset, hanc cartam formavit in Lingonense capitulo, illosque excomunicavit in plena Sinodo qui hoc munus sempiterne recompensationis Ecclesiæ Sancti Stephani, sanctique Florentii auferrent, seu in aliqua parte sui diminuerent, et respondit, omnis Synodus: Amen. Presul Robertus sanxit, dictavit, Humbertus et scripsit Galo processus de Gibriaco. Quod domnus Obertus, ac memoratus Aldo Sancto Florentio concessere quicquid adquireret infra suum jus, ac tenementum confirmavit idem Robertus Lingonensis Episcopus, eo modo quo superius. Archives départementales. G. 125, folio 28, n° 3. Pérard, page 75. Fijot, n° 109, p. 73. Petit, tome I, p. 404. N° 3bis 1078 — 1102 Amodiation de terres et de vignes à Corcelles par Olderius Romulus. Terram quam Olclercius et Romestanus, Sancto Stephano dederunt apud Corcellas pro animabus suis, concedunt canonici Sancti Stephani Divionensis Ecclesiæ. Erberto et Thebaudo, mansuras infra villam, tali pacto quod per singulos annos, ad nativitatem Christi canonicis persolvent, VI panes et V sextarios vini, et, V capones. Vineas autem et prata ubi sunt et ubi fuerunt, ad medietatem edificabunt ad opus canonicorum de terra vero arabili tercias canonicis reddent. Ad supplementum autem supra dictarum mansurarum concedunt eis unum campum justa Constantu mansum, et infra terram Sancti Benigni situm, sub tali condictione, ut si ibi vineam edificabunt, teneant ad medietatem ad opus canonicorum et in concanbio illius campi habeant in sine unum Jornalem terræ arabilis. Iterum concessum et confirmatum est quod si illi canonicis de Terra seu de Terræ reditibus injuriam fecerint, sive alter alterius non alio justiciam postulabunt, sed per magistrum Divonensis Ecclesiæ se justificabunt. Quod si a supradictas conventiones ad implere recuisaverint per XL dies ademendandum expectabuntur, et nisi infra XL dies emendaverint expletis XL diebus, terram sine omni recuperatione perdant. Huic pacto interfuit ex parte canonicorum. Guschelinus, Viudo, Vualterius, Vualo, Alinardus præpositus Divionenses, Oldemarus, Eldierius, Petrus, Constantinus. Ex eorum parte interfuit Mauricius Sacerdos, Aymarus, Vuibertus, Humbertus grammaticus scripsit. Archives départementales. G. 125, folio 29, n° 2. N° 4 SANS DATE Donation faite à l’Eglise de Dijon en la personne de l’Abbé Herbert et en la présence de Garnier, prévôt, par Hugues Boruns, chevalier des Offrandes de l’Eglise d’Ahuy et du menu dime dudit lieu. Ensemble de sa part des autres dimes à condition de lui payer chaque année sept setiers moitié froment et avoine. Quia temporum instabilitate generatio vadit et generatio advenit, ad delendam mortis imitatricem oblivionem litterarum noticia veritatis firmanda est auctoritas. Id circo præsentibus futuris et notificamus, quod Hugo Boruns miles de Virgeio, pro onima matris suæ oblationem Ecclesiæ Aqueductus et minutam decimam ipsius villæ, Ecclesiæ Sancti Stephani Divionensis dedit. Aliarum vero decimarum partem sibi competentem ea conventione dedit, quod singularis annis ei reddentur septem sextaria emine, medium frumenti et medium avenæ talis annonæ qualem illa terra fert Vini autem decimam retinuit similiter, et hoc rectum Ecclesiæ ubicumque esset opus manutenere.... Fecit hoc in manu domini Herberti abbatis, coram Arveio Vergiacensi, Viudonecrasso, Valterio, Deniblens, Lebaldo de Eschire, Viudone Alenardo, Vittino præposito vice comitis Affuerant etiam Vuarnerius præpositus, Arnulfus Vergiacensis decanus et Robertus Divionensis, laudaverunt et concesserunt hoc uxor ipsius Hugonis Engeliudis et filius petrus clericus. Inde sunt testes Arnulfus decanus et Johannes canonicus vergacensis, Vido Crassus, Letaldus de Calsi, Milo canonicus Divionensis et Bonus amicus nepos Tebaldi de Marceniaco. Fecit hoc, Girardus filius annos natus VII et semis manu Herberti abbatis, coram Vualterio præposito, Odone de Eschire, Odone Malnuri, Vuamerio præposito vice comitis, Galterio Ventario, Odone Grosso. Archives départementales. G. 309 (liasse), pièce n° 1. Fyot, preuves, p. 99, n° 158. N° 4bis 1078 — 1102 Restitutions faites par Eudes Ier aux chanoines de leurs biens qui leurs avait été enlevés par Raoul de Domois. Ad memoriam futuræ posteritatis, scriptum traditur, quod Odo dux Burgundiæ suasionis instinctu, de rebus Rodulfi de Dumeto semel sibi usurpavit, sed mox injuriam cognoscens, injusti facti penitens, pro requie suæ animæ et antecessorum suorum, Rodulfum cum suis rebus, minimem et liberum Sancto Stephano concessit habere in perpetuum. Hujus rei testes infra aunotantur tam canonici quam milites, Canonici Paganus decanus, Durannus cantor, Humbertus grammaticus, Galterius milites, Hugo Dapifer, Aymo Divionensis, Acardus castellionensis, Vuido præpositus, Balduinus camerarius. Archives départementales. G. 125, folio 29, n° 3. Pérard, page 76. Petit, tome I, page 410. N° 5 1080 — 1112 Traité entre les Chanoines de St-Etienne et de St-Bénigne pour le partage des dimes de Morveau et des terres entre Longvic, Bray, etc.... Hoc pactum habetur inter monachos Sancti Benigni et Canonicos sancti Stephani de terra quam possidebat sanctus Benignus, in confinio Mervelli, ea die qua scriptæ sunt istæ litteræ. Quod monachi medietatem decimarum haberent, et Canonici aliam partem. Sub eadem conditione tenetur terra sancti Stephani, quæ habetur in confinio Longivici, exceptis quator Jornalibus qui sunt inter Longumvicum et Brachum, quorum decimas omnes possedent monachi in concambio, pro medietate illius campi; pro quo factum est homicidum, Signum Roberti Episcopi, Signum Almanci decani, Signum Varneri archidiaconi, Signum Stephani militis, S. Almardi tempore domni Abbatis, Ierentonis monachorum, et tempore Vuarnerii Abbatis canonicorum. Archives départementales. G. 125, registre folio 34. Pérard, page 84. Petit tome I, page 438, n° 141. N° 6 1080 — 1120 Le Seigneur Aymon, fils de Galon, restitue aux chanoines de St-Etienne un alleu à Grimolois qui leur avait été donné par le Seigneur Gozon, son oncle. Apud præsentium futuræque posteritatis memoriam, alodium suum apud Cremulicum situm, Sancto Stephano dedissem, pro suæ animæ suorumque antecessorum requiæ, hoc donum domnus Aymo supradicti Gonzonis nepos sui irritum fecit, præ dicto que martiri, per plurimos annos malitiose abstulit; sed Dei gratia inspirante, benigne resipuit. Jam mortuo Thoma ejus filio, memoria scelerum suorum, nec non injuriæ penitæ, nec quam sancto Stephano fecerat, de injuria rectum fecit, donum quod suus patruus fecerat per librum super altare confirmavit. Laudante et instigante ejus uxore nomine Ermengarda. Preteria vir memoratus Aymo hominis in manso manenti discursium atque usitatum in suis habere concessit. Per succedentia sibi tempora memoria labitur humana quod non oblivisci plus esset proficium providentia antiquo cæpit annotare litteris, quod suis prodesse scribit posteris. Archives départementales. G. 125, folio 35, n° 2. N° 7 1080 — 1120 Charte de Pautrès, évêque de Chalon, qui donne aux chanoines de St-Etienne l’Eglise de Bessey. In humanis scilicet ac divinis sanctorum patrum, instruimur documentis, ut si quis per succedentia tempora juris Ecclesiasticis desiderat aliquid firmiter ac perpetuo possidere, tali se debeat litterarum auctoritate muniri, nec in posterum tirannica oppressione, seu alicujus deceptione aliquatenus valeat inpugnari. Qua propter ego Vualterius sanctæ Dei Cabilonensis Ecclesiæ humilis Episcopus recumbentibus in gremio matris Ecclesiæ fidei quoque sectatoribus, nomen que Divini subtitulo christianitatis invocantibus notificari, statuimus qualiter Divionenses canonici Amulfus videlicet atque Garnerius, seu Durannus, communi peticione cæterorum fratrum, præsentiam nostram, adierunt, expetentes ac obnixe deprecantes quatenus Ecclesiam de Bassiaco quæ in ministerio Oscharensi sita esse dicitur, sicut et prædecessores nostri Accardus videlicet atque Roclenus, Jam eis dederant, nos etiam scripto nostro ipsis confirmaremus. Quorum generali humillimis precibus, sicut dignum videbatur condescentes favimus, et præfatam Ecclesiam, Deo et Sancto Stephano atque prædictis fratribus præsentibus atque successoribus, sine aliqua contradictione donavimus, et in perpetuum eam in pace possideant cum decimis, atque oblationibus; ac etiam cum universis appendiciis suis, ubicumque terrarum Jaceant, nemine contradictis eis concedimus; et scripto nostro corroboramus. Latam ratione, ut quicumque præscribit pro ipsis ibidem contaverit, terminatis temporibus nobis reddere sinodale servicium non permittat; simulque præscriptis et sanctionibus nostris plenam obedienciam exibere, non negligat Si vero quod Deo annuente minime speramus, aliqua laicalis persana, contra hoc nostrum legitima testamentum, a nobis in Deo Sollemniter promulgatum, per scriptam Ecclesiam cum ceteris Ecclesiastico Jure sibi pertinentibus auferre, vel calumpniare presumpserit; sicut Sinodali decreto statuimus, a consortio cæterorum fidelium segregatus, et aluminibus; Sanctæ ecclesiæ repulsus, vinculo anathematis tamdiu feriatur; donec compulsus verecundia resipiscat et ad emendationem veniat. Signum domni Vualonis, archediaconi incujus ministerio ipsa Ecclesia in honore beati Vincentii est consecrata, Signum domni Arnulfi Archipresbiteri. Archives départementales. G. 125, folio 35, n° 3. N° 8 1099 Traité passé entre Saint-Bénigne et Saint-Etienne pour l’administration des terres de Savigny-le-Sec. De Potestate Saviniacensi, inter Monacos et Canonicos habita, diutissime controversia, ac tandem, assensu partis, utruisque finita est concordia determinata. Communes erunt Monachis et Canonicis redditur potestatis, decmiæ, terciæ, pranastici. Communis Ecclesia et in ea facienda, vel instauranda seu illuminanda, et in omni apparatu parando, quia simul accipient simul et necessaria dabunt. Ministeriales villæ pro parte sua.... habebant Monachi, quos voluerint. Habebant et Canonici, domum, et quæ sunt domui necessaria. Infra atruim habebant Monachi, et extra atruim, graneam, curtilum, et necessaria, et ad hæc facienda, de silva accipient quod opus fuerit, et in omnes etiam usus suos, tantum infra potestamen et Canonici similiter. Quod si Canonici domum, graneam, et eis necessaria fuerint, terra communis erit. Porcos in silva quot habuerint monachi, tot habebunt, et Canonici, et quot Canonici, tot Monachi: Aliorum pro eorum procursus communiserit. Se quid datum fuerit proelemosina, his vel illis sine emptum pecuniæ, ab hac die et dienceps commune erit; si tamen ad prœsatam potestatem pertineat Si quis de silva venditum fuerit, commune erit pretium, et ab utruisque partis ministerialibus queretur: Si Monachi in domo sua fecerunt aliquem attractum, unde habeant pretium vel servicium, commune erit eis; similiter et Canonici. Si ex eadem potestate aut alium, de quod tamen ad ipsam potestatem, pertinere velint, emendum quid libet fuerit, medietatem solvent Monachi, et medietatem Canonici. Placita Justiciæ ab utrorum que ministerialibus et communiter finientur et communiter accipientur. Quid Plura? Terræ cultæ et incultæ silvæ, aquæ, aquariumve, decursiu, pascua, et omnia quæ infra prædictam potestatem sunt, vel ad eam pertinent, erunt illis omnino communia. Actum apud Divionem, feria VI, Octavorum Pentecostes, Anno primo pontificatus papæ Paschialis In præsentia domni Ierontonis abbatis, sub his, testibus, monachis, Joffredo Preore, Hugone Belnensi, Roberto celtario, Herberto, Aliis que Clericis, Vualone, Pagano, Benzone, Vualterio. Laicis Aimone, milite, Vidone, Jocelmo, Duranno. Archives départemontales. G. 125, folio 34. Copie. G. 293 (Liasse), pièce 3 (original). Pérard, page 84. Fyot, page 75, n° 114. N° 9 VERS 1100 Charte de Hugues Ier, duc de Bourgogne, qui fait rendre aux religieux de Saint-Etienne ce qui leur avait été usurpé à Chenôve. Hugo dux Burgundiæ, sicut in hac carta habetur, pro anima sui patris, et proremissione pecatorum suorum condonavit, Deo et Sancto Stephano, et Canonicis ejus dem loci, quod famuli sui injuste in Petro de Canabis et Domino fratro suo filiis Theobaldi hastarii, ceperant, et dereliquit calumpniam quam in eo habebunt, et prœcepit famulis suis, ne supradictis fratribus, et in Theobaldo Babulco, quid quia amplius caperent: Hoc autem factum est in claustro Sancti Stephani. Inde sunt Testes ex parte ducis. Hugo Dapifer, et domnus Raynerius de Castellione, et Hugo de Bessua et Guido Camerarius Ducis, et ex parte Canonicorum Garnerius prœpositus sancti Stephani Divionensis et Durannus Cantor et Manerius, et Arnuflus, et Humbertus, et Hugo Gramaticus qui has litteras fecit. Archives départementales. G. 122. Eiasse, n° 2 (copie). G. 125, folio 34, n° 3. Perard, page 83. Petit, tome I, page 432, n° 124. Fyot, preuves page 47, n° 85. N° 10 1103 Confirmation par les sieurs Hugues Le Roux et sa femme d’une donation faite aux chanoines de Langres et de Dijon. Ad memoriam futuræ recordationis, Canonici sancti Stephani Ecclesiæ Divionensis annotare procuraverunt, quod Dominus Hugo Rubens, cum unore sua nomine Elisabeth, benigna mente concensere donum, quod domnus Vuido de Porta, canonicus videlicet Lingonensis atque Divionensis Ecclesiæ, de Luco de Saviniaco, pro requie animæ suæ, et pro requie antecessorum suorum, Sancto Stephano sanus et incolumis fecit, et in suo obitu confirmavit, concesso hoc dono, apud Tilecastrum supradictus Hugo cum uxore sua, nepote scilicet autfati Vunidonis, Donum super Altare Sancti Florentii fecit, ita quod nihil sibi, nec cuiquam retenuit. Signum Canonicorum, Duranni, Præcentoris, Pagani decani, Humberti, Arnulfi, et de familia Canonicorum, Durannus, Item, Durannus, Petrus, Folium Segum Militum Roberti Odelrii; Widonis Annarici, pagani et cœteronum. Archives départementales. G. 125. Rogistre folio 33. — G. 393 (Liasse), n° 4 (original). Pérard, page 82. N° 11 1103 Jugement de restitution d’un domaine de Domois par André Humbert à Saint-Etienne, domaine que son père avait donné à ces Moines. Donum quod dominus Gocelinus Clericus, Sancto Stephano Divionensi dedit apud Dumetum, in Ratulo, cum aliis donis habetur scriptum: Sed quia hoc donum quod Gocelinus modo dicto martiri fecerat, post innumeros annos Andreas, Humberti Clerici filius, cæpit calumpnari, quomodosit definitum, his notulis placuit tradere memiæ futuræ posteritatis, Judicatum namque est apud Ulmum de Cochiaco, domno Fulcone de Malliaco Juste Judicante, quod si homo Sancti Stephani sane posset Jurare quod meluis Jus Sanctus Stephanus habebat pro dono Gocelini clerici; in eis quod Andreas calumpniabatur, quam Andreas, pro aliquo Jure quod reclamare Justum erat; quod Ecclesia Sancti Stephani diu possessa possidere. Hoc Judicium legitimæ et autanticœ personæ confirmaverunt. En parte Canonicorum Stephanus, Aymo, Almardus milites, Galo, Galte rius Arnulfus, Canonici. En diversa parte Vuido, Grassus, Odo de Muillaco, Vergiacenses, milites, facto itaque Judicio, et utraque parte bene corroborato, Oldenarus Canonicorum minister, in manu Andreæ voluit pobationem ponere. Ipse autem noluit recipere, posuit in manu canonicorum itidem voluit retrahere, ujus rei sunt testes denotatæ personæ. Archives départementales. G. 125. Registre folio 33, n° 2. Pérard, page 81. N° 12 SANS DATE Garnier de Courtenon et Gauthier, son neveu, renoncent à leur prétention sur le moulin de Chaume. Sciant omnes tam præsentes quam futuri, Varnerium scilicet de Cortarnum cum Vualterio nepote suo ob remedium animarum suarum, omnem calumpniam acceptis demisse canonicis, quam faciebant in molendino de Calma, acceptis inde tamen de bonis Ecclesiæ, XII Solidos. Archives départementales. G. 125, folio 33, n° 3. Pérard, page 82. N° 13 1103 Hugues II, duc de Bourgogne, du consentement de son frère Henri, donne plusieurs serfs aux chanoines, et abandonne en échange à son frère ce qu’il possède à Ahuy (Aqueductus). Aucteritate Divina statutum est, ut consuetudines pravæ, quæ ab antessoribus super sanctuarium dei injuste sunt positæ, judicio fidelium christianorum deleantur. Qua propter ego Hugo Dux Burgundiæ pro remedio animæ patris mei Odonis, laudante fratre meo Henrico, concedo et do, beato protomartiri stephano, et fratribus sibi servantibus dominicum et fratres suos, Vuidonem, et Arlebaudum, cum uxoribus eorum et filiis, et filiabus et Olbertum, et Doonem, et Ulbertum, filios, scilicet Areti, cum uxoribus eorum et filiis et filiabus; et quicquid in potestate aqueductus habebam, et marecaliam, et et Bremeriam, et Agrorum percursum, et justum et injustum. Hinc donationi interfuerunt, Valo Abbas Latonensis, et Vuido decanus, et Durannus cantor, et ceteri fratres. Ex parte ducie, Theodoricus miles, et Milo de Frol, et Aimo, et Odo prœpositus, et Hugo filius Jocelini, et Uldemarus, et Vualterius, et Milo dispensator. Archives départementales. G. 122. Liasse (copie), pièce n° 3. G. 125. Registre folio 34, n° 1. Pérard, page 83. Petit tome I, page 432, n° 129. Fyot preuves, page 46, n° 82. N° 14 SANS DATE (vers 1103) Tiéry fait don à St-Etienne d’un mans sis à Norges. Etienne son fils s’en empare; mais comme dans la suite il tua Eudes, prévôt de St-Etienne, il abandonna pour ce délit le mans aux chanoines. Notum sit tam futuris quam præsentibus, quod Dominus Theodoricus, miles in villa quæ dicitur Norjas, Sancto Stephano, unum mansum concessit, quo postea videlicet manso ipsius ejusdem que filius, videlicet Stephanus super calumpniam omnium canonicorum injuste accepit. Ad ultimum vero contigit quod isdem Stephanus, præpositum Divionensem, scilicet Odonem, de monasterio beati Prothomartiris, ut dicebat revertentem, interfecit; Proquo delicto mansum supradictum Canonicis dereliquit, et quod in ipso ceperat ad placitum ipsorum Canonicorum plenarie restauravit. Archives départementales. G. 125, registre folio 33, n° 4. Pérard, page 82. N° 15 VERS 1103 Charte de Hugues II, duc de Bourgogne, qui, à la demande des chanoines rétablit la foire et le marché de St-Bénigne qu’il avait institué dans le quartier de St-Jean. Ad memoriam præsentium et posteritatis futuræ, est annotatum, quod Hugo Dux Burgundiæ, filius Odonis ducis, in Iherofolimitano exercitu mortui, feriam Sancti Benigni, nec non et mercatum de terra sancti Stephani in qua sicut ab antiquo tempore ducum, et regium, voluit transferre in Claustrum, in vicium sancti Johannis, instinctu Burgensium et utilitate eorum. Propterquam injuriam, Canonici ad ducem venerunt, super hoc quod facre moliebatur, apud eum conquerentes, et deprecantes, ne malo consilio impulsus, tale quid feceret, unde suis temporibus Ecclesia sancti Stephani detrimentum pateretur; quæ suis antecessoribus in maxima reverentia, et honore habebatur. Tandem Duce verissimis rationibus suam injusticiam adque parvium consilium agnos cente, multis precibus, multumque suffragio, Canonici eum impetraverunt, quod supradictam feriam, vel quamlibet aliam feriam quandoque fortasse futuram, ne e forum de Loco suo, idest de terra sancti Stephani amplius removeret. Istud etiam concessit, quod Ecclesia sancti Stephani suos usus, suas consuetudines, suos tenores haberet, sicut unquam melius tenuerat, suorum predecessorum tempore et ea die tenebat. Testes ejus rei Sunt, Wuarnerius præpositus ejudem Ecclesiæ, et Galo Albas Latonensis, et Guido decanus, Divionensis, et Manerius Dapifer, et præcentor, et Arnulfus, et cæteeri fratres. Et ex parte Ducis, Viudo Rufus de monestello, et Galerannus de Monte Regali, et Aimo de Porta et Aymo frater Galonis abbatis, et Huo Cantor, et Virricus et Hugo filius Alenardi, et Hugo de Bessua. Archives départementales. G. 125, registre folio 33, n° 6. Pérard, page 82. Petit tome I, page 127, n° 128. Fyot, preuves page 45, n° 81. N° 16 VERS 1106 Pierre Maurespect de Mirebeau restitue aux chanoines de St-Etienne ce qu’il avait usurpé sur diverses églises. Ad memoriam posteritatis est prænotatum quod Petrus Malus Respectus de Mirebello, calumpniam quam habebat in Ecclesiis Sancti Stephani Divionensis, in illa Scilicet de Marcenniaco, et de Copiaco, et de Parriniaco, demisit deo et Sancto Stephano et Canonicis Sancti Stephani, pro amore Dei, et pro animabus antecessorum suorum, et pro remissione suorum pecatorum. Insuper terras quas habet Ecclesia Sancti Petri de Varua, concessit idem Petrus Canonicis Sancti Stephani Divionensis eodem modo habere, quomodo apud antecessores suos habuerant melius. Præterea receptum quem Raimundus habet ab illo, in Ecclesia de Varua concessit illis, Si canonici laudem Raymondi vel heredum suorum habere possent. Et ex parte Petri sunt Testes, Rocelinus de Lanfridicurte, et Gaubertus de Vuarua Sella, et Hugo Rufus de Mirebello, Et ex parte canonicorum, Gocerannus Cabilonensis Lingonensis Archidiaconus et Theodoricus miles, et Hugo miles, et Guido Arnaldus, et Guido Camerarius Ducis, Signum Garnerii præpositi, Signum Galonis Abbatis Latonensis, Signum Pagani decanus, Signum Arnulfi, Signum Garnerii Canonici. Archives départementales. G. 125, registre folio 33, n° 1. Pérard, page 81. N° 17 VERS 1106 Confirmation nouvelle aux Chanoines du don qui leur avait été fait du domaine d’Ahuy. Il les maintient aussi en possession du pâturage d’Asnières. Sciendum quod Hugo Dux Burgundiæ, pro anima patris sui Odonis Ducis, in Ihierofolimitano exercitu scilicet mortui, quicquid in aqueductum sive juste sive injuste capiebat, licet nihil habuisset, Sancto Stephano et Canonicis ei famulantibus dedit; quod donum inter cætera scripta, adnotatum est. Sed istud quoque memoriæ futuræ posteritatis placuit inserere. Quod post istud donum Aliquanto interjecto tempore, Odo præpositus Ducis, homines de Aqueductum cepit injuriari, infractum etiam ejusdem villæ calumpniari, pabulum quoque de Asnerus quod semper fuit illis commune sibi usurpare voluit. Ob istam injuria, propter hæc malefacta Canonici ducem venerunt in suum Thalamum ubi sedebat, proclamationem facientes. Qua audita, Dux donum quod pro anima patris sui fecerat, memoriter retinuit, et coram cunctis iterum confirmavit, et quicquid præpositus injuste fecerat, in præsentiarum correxit, ita quod nec in infractum villæ, nec pabulum de Asnerius, nec quid libet aluid retinuit, et coram cunctis iterum confirmavit et quidquid præpositus injuste fecerat, impræsentiarum correxit, ita quod nec infractum villæ, nec pabulum de Asneriis nec quid libet aliud retenuit. Hujus rei sunt testes canonici Galo abbas Latonensis, Paganus decanus, Arnulfus, Humbertus, Magnerius, Ranerus dapifer, Aymo de Porta, Vuirricus. Additi sunt quoque Clientes Ducis, Hugo filius Gocelini, Paganus, Constancius, Balistarius, Bauduinus, et cæteri. Archives départementales. G. 125, folio 34. G. 309 (Liasse) original. Ahuy seigneurie, n° 3. Pérard, page 84. Petit tome I, page 123, n° 125. Fyot, preuves page 47, n° 86. N° 18 1106 Confirmation aux chanoines par Hugues II, duc de Bourgogne, de tout ce qu’ils possédaient dans son duché. Hugo Dux Burgundiæ concessit, Canonicis Divionensibus, pro anima patris sui et antecessorum suorum, hoc quod ipsi tenebant in tempore patris sui et antecessorum suorum, et insuper calumpniam quam habebat in Lebaldo, jargonatore, prorsus dimisit. Et hoc fecit coram Hugone Dapifero suo, et Vuirrico et Hugone præposito suo, et Pagano Olgerio, et coram Garnerio Divionensis Ecclesiæ præposito, et Galone abbate, et Pagano decano, et Arnulfo, et Duranno Layco. Archives départementales. G. 125, folio 34. Pérard, page 83. Fyot, preuves page 46, n° 84. N° 19 1106 Confirmation du même et de l’Aveu d’Eudes, son père, d’un droit d’usage qu’avait l’Abbaye dans tous ses bois. Hugo Dux Burgundiæ confirmavit donum quod antecessores sui fecerant Ecclesiæ sancti Stephani Divionensis, scilicet usuarium in memoribus quæ pertinent ad potestatem sancti Juliani omnibus modis. Insuper vero et usuarium in nemoribus apud villam Roboris, et apud Argiliacum, omnibus modis; Laudante Odone fratre suo, Signum Raynerii Dapiferi, Signum Hugonis præpositi sancti Juliani, et Obrici præpositi Divionensis, Et ex parte Canonicorum, Signum Bernardi præpositi, Signum Benigni, Signum Fulconis, Signum Galterii, Signum Duranni, Signum Etberti Laici, Signum Eldierii, Signum Stephani militis, Signum Guidonis militis. Archives départementales. G. 125, registre folio 34 (en marge droite du folio). Pérard, page 83. Fyot, preuves page 46, n° 83. N° 20 SANS DATE Humbert de Mailly et Anne, sa femme, donnent des prés dans la prairie de Lampone. Omnium fidelium memoriæ innotescat, quod Humbertus de Mailleio, et Anna uxor ejus, cujus superius mentio habita, dederunt pro remedeo animarum suarum et filii sui Theodorici, Ecclesiæ prothomartyris Stephani, prata inter aquas, quæ habebant in fine quæ vacantur Lampona, ab omni hominium debitio et Exactione franca et libera, ut ipse Protomartiri et ei famulantes omni tempore pro eis Domini exorent. Finit prima pars Sedulorum. Archives départementales. G. 125, folio 35. Pérard, page 86. N° 21 SANS DATE Donation d’un Mans à Courtenon fait aux chanoines de Dijon par Seymarus. Multorum fidelium auctoritate inventum est, utresque Christi dantur Ecclesiæ litterarum noticia subcessorum traderentur memoriæ. Huic rei gratia, ego Seymarus miles notum fieri gestio omnibus tam posteris quam præsentibus, præbere me unum mansum... prothomartiris Stephani Divionensis Ecclesiæ famulantium usibus, pro remedio animæ meæ, in villa quæ Corteuronda nuncupatur cum omnibus, eisdem manso pertinentibus, videlicet campis, prates, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Accipent aquodam ipsius loci Canonico nomine Benigno XXV numorum solidos. Rursus ego Gonzo ipsius Seymari nepos, dono martiri prœdicto, in eadem villa, pro salute animæ meæ, III, secturas prati, accipiens a supradicto Cononico V solidos. Si quid ergo quod futurum non credo, contra hanc donationis venditionis cartulam resistere voluerit, evindicare non valeat, sed coactus, auri libras V persolvat. Item in Corteuronda, Ego Oddo Clericus, do Sancto Stephano ad communem mensam fratrum unum mansum, cum pratis, silvis, cuntisque manso pertinentibus. Item ego Ymundus do Martiri jam dicto in Corteuronda quemdam curtilem, unamque silvam, cunctaque curtili pertinentia. Archives départementales. G. 125. Registre, folio 36. Pérard, page 86. N° 22 1113 Charte de Jocerand, évêque de Langres, qui autorise les chanoines à se retirer à Quetigny pour y vivre selon la règle de S. Augustin et à l’étendre ensuite au reste de la Compagnie. In nomine sanctæ et indviduæ trinitatis, patris, et filii, et Spiritu sancti. Amen. Christianæ perfectione culmen mendatorum dei observantia adipisci posse dignoscitur, id sine dubio, sanctæ charitatis, virtus operatur, qua vere deus proximusque diligitur, quam duodenus Ecclesiæ apex ab ipso charitatis fonte, sucipiens in universam generis humani prosapiam disseminando produxit, unde multiplicis seges germinis ipso cultore. Christo ad vitæ Justum pullulavit, hec primitiarum suarum flores profferens, una die ut Petro Apostolarum principe serente trium millium, altera quinque millium vriorum manipulos consecrandos optulit. Qui rebus terrenis, Cœlestia sibi præmia mercantis caritatis venitate, quod quisque singulariter possederat. Hoc in medium offerens commune cum ceteris retinere gaudebat. In quibus nemo aliquid suum esse dicebat, quia sanctæ charitati totum ad integrum contulerat. Unde quia nullius subesse mundi portionem pro christo sibi reliquerat, christum portionem competero sibi constituerat, Cujus imitandæ devotionis regulam venerandi patres secuti, sub ujus religionis proposito plurimos aggregare studerum, ut eorum in celestibus promereri valerent consortium, quorum in terris denotæ, immitarentur exemplum. Hanc plerique sub monastice professionis titulo observare contendunt, qui mundo funditus renuntiantes, crucem christi tanto liberius portare possunt quanto prœter eum nihil portantes expeditius incedunt. Plurimi vero canonica subnixi auctoritate, et si rebus sæculi nondum omnino careant, sub linius tamen communionis societate, vivere in dei servitio procurant: Qui si misericordiæ operibus res possessas impederint, mundo corde et casto corpore deo placere studuerint, christum absque dubio portionem habebunt in eorum collegio. Cujus itaque sanctæ conversationis imitatores fieri cupientes, quidam sancti pro martiris Stephani divionensis Ecclesiæ, venerabiles canonici, dominum Josserami Lingonensis Ecclesiæ pontificem adierunt, consilium et misericordiam flagitantes, ab eo quatenus sibi liceret: ut supradicta Ecclesia sua regulariter vivere, et ad emendationem vitæ suæ in eodem canonico ordine deo servire. Quorum et fustæ et rationabili petitioni supradictus Pontifex, misericorditer eminens per consilium domnum Garnerii ejudem loci abbatis, et Lingonensis Ecclesiæ archidiaconi, et Domni Guilenci Archidiaconi et Lingonensis Ecclesiæ decani, communi etiam asessu utruisque Capituli Lingonensis atque divionensis Ecclesiæ, tali ordine ad effectum perducere curavit. Nam quia qui regulariter se vivere professi fuerant, ad servitium majoris Ecclesiæ nondum sufficere poterat dispensative actum est et constitutum ut in partem prœdiorum ejusdem Ecclesiæ cum suo grege cederant, et apud Quintiniacum villam, in Ecelesia Beati Martini, in sanctæ professionis habitu et religione, domino placere studerent, omnes possessiones illas quos ad obedientiam Amulfi pertinebant in proprio dominatu suo habentes, et ad necessarios usus communiter dividentes. Erit autem in arbitrio eorum omnes quos idoneos noverent recipere, et in consortio suo ad titulum Martiris ecclesiæ regulariter adtrahere, donec multtiplicato saltem ad duodecim numero, interveniente, et disponente, Lingonensis Ecclesiæ pastore ad fratres suos et ad matrem Ecclesiam sollempniter valeant remeare. Deinde vero per eosdem in Ecclesia illa regularis ordo ita servetur, ut et de bonis Ecclesiæ omnium communis usus habeatur, et quando de non regularibus aliquis casu aliquo vel morte sublatus fuerit, nullus nisi regularis admittatur. Ceterum supradictis nullum deinceps recipere liceat, nisi regulam profitentem et vita canonum vivere volentem. Acta sunt hæc per manum Domni Josserani Lingonensis Episcopi, in prœsentia totius ejusdem Ecclesiæ capitule, ad et gloriam sanctæ Christianitis. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tredecimo. Indicatione prima. — Paschali Apostolicæ sedis pontificium gubernante, Josserano Lingonensis Ecclesiæ Episcopatum regente. Acta sunt etiam hæc per manum domni Gocerani Lugdunensis archiepiscopi, in præsentia ejusdem Lugdunensis ecclesiæ capituli, ad laudem et gloriam sanctæ Christianitatis. In prœsentia venerabilium fratrum et coepiscopatum Insinionis Diensis, Beraldi, Matisionensis, Guidonis Gebennensis. Testes sunt ujus rei, Vualo canonicus ejusdem Ecclesiæ, Garnerius prœpositus, Paganus cantor. Archives départementales. G. 126, folio 1, n° 1. G. 138, folio 1, n° 1 (copie postérieure). N° 23 1113 INDIC. XI Transaction passée à Bèze devant l’évêque Guilenic entre les chanoines de S. Etienne, l’abbé et les religieux de Saint-Seine, au sujet des églises de Darois et d’Etaules, par laquelle, après le récit de l’expulsion violente de ces églises, l’abbé et les religieux de Saint-Seine, convaincus de leur mauvaise foi, se soumettent à l’exécution du jugement des abbés de Cîteaux et de Clairvaux. Eo tempore quo, papa Innocentius persecutionem petri leonis declinans, Galliam devenit, consilium statuit apud Clarum montens Arvernis, in quo inter numera Eccclesiæ negocia, Herbertus Ecclesiæ beati Stephani Divionensis abbas, conquestus est de monachis sancti Sequani, quod Ecclesias de Darleis, et Stabulis, cum decimis et appendiciis earum in fustæ possedendo, auferrent suæ ecclesiæ, lingonum episcopi, multorum virorum sapientium placitatione adjudicere ei erant. Cujus justam adversus monachos querimoniam audiens venerabilis papa, quia sibi tunc gravioribus causis occupatio terminare non licuit, usque ad consilium quod sequenti animo Remis statuerat, distulit. Quo cum adessent abbas sancti Stephani, et abbas sancti Sequani, ipsorumque ratio tunc non terminanda inter cardinales diu foret ventilata ad ultimum, idem papa discordiam hanc finiendam, Stephano Cisteriensi abbati, et Bernardo Claravellensis abbati commisit, et quod ipsi inde diffinirent, ab utruisque irrefragiliter teneri jussit, atque Episcopo lingonensi prœcepit. Ut si qua harum Ecclesiarum illorum deffinitioni non acquiesceret, et in ipsam et in res ejus indicatam excommunicationis daret, donec satisfaceret. Accepto igitur Papæ precepto jam dicti abbates, illis que Ecclesiis providentes, statuerunt ut prœnominatorum parrochiarum beneficia, decimas scilicet et oblationes, per meduins partirentur, et si quid in Ecclesiis illis providendum foret, aut agendum, utrique equaliter decernerent. Monachi itaque, excommunicationi subjici, apostolicis parere prœceptis maluerunt, plusque in Hugone duce, que Ecclesiæ eorum erat protector, quam in deo spem ponentes anno integro, et duobus mensibus in excommunicatione pertinaces manserunt. Injurias vero, quas canonicis intra hoc tempus intulerunt, memorare lungum est, sed ex multis duas ad memoriam his litteris revocamus. Cum unus canonicorum, Jussu abbatis, die Paschæ ad Ecclesiam Darille venisset, ut justa constitutum, medietatem oblationum acciperet, monachi hic cum manu armata illic ad eundem necandum venerunt; sed dei misericordia aliorumque hominum deductione, inde illesus eruptus est. Sexta quoque die quo octavas epiphaniæ, cum innumerabili rusticorum multitudine ad aqueductum villam irruentes, tam canonicorum quam hominum ili commanetium res invaserunt, Ecclesiam et atrium violaverunt, culas ciderunt, annonas sparserunt, et cunctaquæ poterant secum tollentes, dirripuerunt. Dampno prœcii decem librarum, et plus, illis illato. Hoc audito quidam milites divionenses equis conscensis, illos insequentes nimiam multitudinem subito turbaverunt ad prœdia erepta, quisque quantos, et quos, et quo voluit, nullo obstante captivos dixere. Divina siquidem virtute cecitate et formidine pressi, nec mulieribus se legatos ducentibus restituere valuerunt, atque monachi eis ducatum prebentes cumtum turpi infortunio aufugerunt. Tandem ipsorum abbas et aliqui ex eis, cognoscentes non boni consili esse, deo velle resistere, coram episcopo apud Besuam penituerunt, et secundum quod abbates constituerant, concesserunt, hoc tantum retento, qua si sibi aliquando liceret, apud Romanum pontificem se præjudicatos quererentur. Abbas vero Sancti Stephani qui in hanc voluntati sui episcopi semper paruerat, et quamvis sepe interpellatus sine Episcopo concordare hec noluerat, næc excommunicationem lassari permiserat, dampna sua hominum que suorum tale tenore remisit, ut si se ultra exinde ad placitum provocarent, sicut excommunicationis et raptoribus responderet, invasasque res suas, ac hominum reddendas expeteret. Hugo etiam Dux, ibi prœsens pollicitus est, monachos sancti Stephani et homines eorum hoc cogere laudare, qui autem quietus que esse nollet, ab Ecclesia ejiceretur. Actum est hoc anno incarnationis dominice millesimo centesimo tricesimo tertio indicationo VI decimo kalendas Julii. Testes hinc rei sunt ex parte monachorum Hugo dux, Hugo sacerdos de Aschalo, Humbertus de Fossa, Hugo de Frodura, milites. Archives départementales. G. 125, folio 48, n° 4. Pérard, p. 105. N° 24 113 ENVIRON Etablissement de la règle de St-Augustin à St-Etienne. 1113 — 1116 — 1125. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo tertio, indicatione VI, inspiratione divina, quator Canonici Ex Ecclesia Divionensi, Quintiniacum secesserunt, ut ibi remoti, regularem vitam profiterentur. Eorum sunt nomina, Humbertus, Arnulfus, Ferlaudus, Garnerius, hoc secutus est Dominis Durannis præcentor, sed ibi defunctus est, et cum alio Canonico Castellionensi, Hugone nomine. Anno autem millesimo centesimo decimo sexto indicatione IX, in die Cathedræ sancti Petri, domno Joceranno, episcopo Lingonensi cum die adiutorio elaborante, XII Jam numero existantes, Divionem cum magno gaudio redierunt. Interim vero, a prioribus domno Arnulfo, et postea Galone Ecclesia ista Gubernata est, usque ad annum millesimum centesimum vicesimum quentum, indicatione III. Tunc quippe Domnus Erbertus positus est abbas, præsentibus et laudentibus Hubaudo Lugdunensi Archiepiscopo, Stephano Eduensi episcopo, Goceranno Lingonensi Episcopo, Girardo Abbate Bessuensi, et Archidiaconibus Lingonensibus, Guilenco, Ayrardo, Garnerio, Pagano, et aliis personis quam pluribus, a quibus autem hujus hic ordinis institutio confirmata sit, vel quantis rebus hanc Ecclesiam divina largitas accreverint, in sequentibus clarebit. In nomine Summæ et individuæ trinitatis, patris et filii, et spiritus sanctus, Christianæ perfectionis, culmen mandatorum dei observantia adipisci posse dinoscitur, Et id sine dubio sanctæ caritatis virtus operatur, qua vere deus proximusque diligitur. Quam duodenus Ecclesiæ apex ab ipso Caritatis fonte hauriens, in universam humani generis prosapiam disseminando produxit; unde multiplicis seges germinis, ipso cultore Christo ad vitæ fructum pululavit, hæc primitarium suarum flores proferens, una die, ut legitur, apostolorum principe serente, trium milium. Altera, V, milium virorum manipulos cansecrandos optulit. Qui rebus terrennis celestia sibi præmia mercantes, caritatis unitate, quod quisque singulariter possiderat, hoc in medium profferens, commune cum cæteris retinere gaudebat. In quibus nemo aliquid suum esse dicebat, quia Sanctæ Caritati totum ad integrum contulerat. Unde quia nullius subesse mundi portionem pro christo sibi relinquerat, christum portionem sibi perpetuo constituerat; Cujus imitandæ devotionis regulam venerandi patres secuti, sub ujus religionis proposito plurimos aggregare studuerunt, ut eorum in celestibus promereri valerent consortium, quorum in terris devote imitarentur exemplum, hanc plerique sub monasticæ possessionis titulo observare contendunt. Qui mundo funditus renuntiantes, crucem christi tanto liberius portare possunt, quanto pretereum nihil portantes expeditius incedunt. Plurimi vero Canonici subnixi auctoritate, et si rebus sancti nondum omnino careant, sub hujus tamen communis societate vivere in dei servitio procurant. Qui si misericordiæ operibus res possessas impenderint, mundo corde et casto corpore deo placere studuerint, Christum absque dubio portionem habebunt in eorum Collegio Hujus itaque sanctæ, conversationis imitatiores fieri cupientes, quidam beati prothomartiris Stephani Divionensis Ecclesiæ venerabiles Canonici, Domnum Gocerannum, Lingonensis Ecclesiæ pontificem adierunt, consilium et misericordiam ab eo flagitantes, quatenus sibi liceret, in supradicta Ecclesia sua, regulariter vivere, et ad emendationem vitæ suæ, in eodem canonico ordine deo servire. Quorum justæ et rationabili peticioni supradictus pontifex misericorditer annuensis. Proconsilium Domni Garnerium Ejusdem Loci abbatis, et Lingonensis Ecclesiæ Archidiaconi, et Domni Giulenci archidiaconi, et Lingonensis Ecclesiæ decani, communi etiam assensum utrius que capituli Lingonensis atque Divionensis Ecclesiæ, tali ordine effectum perducere curavit. Jam quia numerus eorum qui regulariter se vivere professi fuerant, ad servitium majoris Ecclesiæ nondum sufficere poterat, dispensatione actum est et constitutum, ut in partem prædiorum ejusdem Ecclesiæ, cum suo grege cederent, et apud Quintiniacum villam, in Ecclesia Beati Martini, in sanctæ professionis habitu et religione, Domno placere studerent, omnes possessiones illas quæ ab obedientiam Arnulfi pertinebant, in proprio dominicatu suo habentes, et ad necessarios usus communiter dividentes. Erit autem in Arbitrio eorum, omnes quos idoneos noverint, recipere, et in consortio suo ad matricis Ecclesiæ regulariter adtrahere, donec multiplicato saltem ad duodecim numero, interveniente, et disponente, Lingonensis Ecclesiæ pastore, et fratres suos, et ad matrem Ecclesiam sollempniter valeant remeare. Deinde vero, per eosdem, in Ecclesia illa regularis ordo ita servetur, ut, et de bonis Ecclesiæ omnium communis usus habeatur; et quando de non regularibus aliquis casu aliquo vel morte sublatus fuerit, Nullus nisi regularis admittatur. Ceterum supradictus nullum dienceps recipere liceat, nisi regulam profitentem, et secundum scita canonum vivere volentem. Acta sunt hæc per manum Domni Goceramni Lingonensis Episcopi, in præsentia ipsius totius Ecclesiæ capituli, ad laudem et Gloriam sanctæ christianitatis. Anno ab incarnatione domini millesimo centesimo decimo tertio, indicatione VI, Paschali apostolicæ sedis pontificium gubemante, Ludovico regnante, Goceranno Lengonensis Ecclesiæ episcopatum regente. Acta sunt hæc etiam per manum Domni Joceramni Lugdunensis Archiepiscopati, in præsentia ejusdem Lugduni Ecclesiæ capituli, ad laudem et Gloriam sanctæ christianitatis, in præsentia venerabilium fratrum et cæpiscopiscorum, Ysmonis Diensis, Berardi Matisconensis, Guidonis Gebenensis. Testes sunt Ejus Hujus rei Vualo Canonicus ejusdem Ecclesiæ, Garnerius præpositus, Paganus Cantor. Archives départementales. G. 125, folio 36. Verso. Pérard, page 86 à 89. Fyot, preuves, page 77, n° 118. N° 25 1113 — 1117 Jugement rendu à Is-sur-Tille par lequel Gauthier Maufraleth et son neveu Hélias sont déboutés des prétentions qu’ils avaient sur les enfants de Leutgarde. Notum est præsentibus, futuræ quoque posteritati. Per istarum notulas litterarum notificatur, Leugardem feminam et ejus sobolem, sancto florentio datam fuisse, pro remedio animæ Roberti bellicosi, patris videlicet Seuuvandi, et paganellæ hanc Leugardem canonici Divionenses, per multos annos, et usque suum obitum, libere, et absque ullo impedimento controversiæ tenuerunt. Ea Leugardi mortua, post longo interjecto tempore, Walterius Maufualetch et Helyas ejus nepos, atque Frierus Seuuvendi filius, supradicte Leugardis filios et filias ceperunt calumpniari. Hæc de causa, canonici et supradicti calumpniatores, ad villam quæ decitur Idz, ad placitum convenerunt, die constituta. Ibi auditis et bene discussis eorum objectionibus, Deo volente, Justiciaque dictante, liquido cognoverunt quod injustæ sancti Florentii Jus calumpniabantur. Concesserunt igitur Canonicis Leugardis heredes tenere, et habere, sicut tenuerant et habuerant abantique tempore Hujus rei testes sunt, Arnulfus prior, et Galo, Canonici, Viurricus, Lambertus, Walterius, Laici. Ex utraque Parte, Hugo Dapifer. Ex parte Calumpniatorum Hugo, Bose, Poncius, Anricus. Archives départementales. G. 125, registre folio 37. Pérard, page 88. N° 26 1113 — 1117 Thiéry, Chevalier de Fauvernay, renonce à ses prétentions sur David et Lambert. Ad divitandas persevararum vertutias, tam Ecclesiasticus quam humanus usus scriptis et litteris commendare voluit. Quod mutari per intervalla temporum noluit. Nos igitur, quod proposititi juris est, tenere volentes, et quod alterius est declinare cupientes, ad memoriam posterorum his litteris signamus, quod Domnus Theodoricus, miles de Fauverniaco salvamentum quod in David et Lambertum fratrem ejus, homines scilicet sancti Stephani, Clamabat, vulpivit, atque ipsos, et omnem eorum posteritatem absque hujus salvamenti recantatione, coram testibus idoneis, uxore sua laudante Elisabeth, pœnitus absolvit. Ex parte Canonicorum testes sunt, Domnus Arnulfus prior, Aldo, Vualterius Canonici. Paganus Archidiaconus. Ex parte Theodorici Vuido Arnaudus, Andréas Hugo Alynardus. Item ex parte ejusdem. Gilbertus, Robertus Clientes sui, Gaufredus presbiter, Olbertus. Archives départementales. G. 125. Registre folio 37. Pérard, page 88. Fyot, preuves page 79, n° 120. N° 27 1113 — 1117 Maynfred, d’Arc-sur-Tille, donne, du consentement de sa femme et de Vaudus, son frère, tout ce qui lui appartient à Morveau. Notum sit omnibus tam prœsentibus quam futuris, quod Maynfredus de Archo, quicquid ex loco illo, qui Morbhiz nuncupatur, sive in agro, seu in nemore possidebat, laude et assensu uxoris suæ, nec non et fratris Vualterius totum sancto stephano Canonicisque in ejus Basilica deo serviantibus, pro remedio animæ suæ et parentum suorum, donavit atque vurpivit, et iterum donavit sancto stephano et ejus Canonicis, in nemoribus suis, licentiam utendi illis, secundum voluntatem eorum, in omnibus illis quecumque erunt necessaria, tam sibi quam pecoribus eorum. Et item idem Maynfredus vuirpivit canonicis, terram in Archo villam, quæ dicitur terra sancti Stephani. Et hoc omnia supradicta, fecit laude et assensu uxoris suæ, et supradicti fratris. Sigum Arnulfi prioris, Ferlaudi Canonici, Signum Vuirrici militis, segnum Valterii Laici, famuli. Archives départementales. G. 125. Registre folio 37. Pérard, page 88. Fyot, page 80, n° 121. N° 28 1113 — 1127 Restitution aux chanoines de la chapelle de Tilchatel qui leur avait été donnée par l’archevêque Robert. Quid Domnus Robertus Lingonensis episcopus, capellam de Tilecastro dedit sancto stephano et ejus canonicis, bene et concorditer laudante Domno Aldone ejusdem oppidi Domino, in alio plenarie scriptum monumento. Hoc donum Domnus Aymo qui ei successit, et frater ejus Vuido injuste calumpniari ceperunt. Sed postea deo volente, compuncti, suam que injusticiam cognoscentes, resipuerunt. Concessit igitur supradictus Aimo, et frater ejus Wido, sancto stephano, sanctoque florentio, capellam cum decimis, ut melius unquam concesserunt supradictus Episcopus, et ejusque patruus Aldo. Concessit quoque, Clibanum habere in perpetuum; nec non et de omnibus terris quos sui milites atque sui liberi homines, nec non et liberœ mulieres, ab illo tenebant in feodo, dare quod vellent, et quantum vellent, Sancto Florentio, sanctoque Stephano, sicut in vita sua pater suus Obertus ante fecerat. Et ut hoc scriptum formumque perseveraret, litteras prœcipit inde fieri, et per unum librum, coram multis, donum fecit, super altare, sicut et pater suus fecerat ante. Signum Arnulfi prioris, Galonis, Varnerii, Ricardi, prœsbiteri, de Militibus Villermus de Fossa, Humbertus, Teubaudus miles Paganus prœpositus, Teubaudus scholarius. Hœc omnia facto sunt laudante et confirmante fratre ejus Vuidone. Archives départementales. G. 125. Registre folio 38. Pérard, page 89. Fyot preuves, page 79, n° 119. N° 29 1113 — 1125 Guillaume de Tilchatel, lors de la réception de son fils comme chanoine, rend à Saint-Etienne l’église de Saint-Martin et la chapelle de Fontaines. Notum sit omnibus, tam futuris quam præsentibus. Quod Vuillermus de Tilecastro, filium suum pro Canonico reddidit, sancto Stephano, et si forte ille moriretur, secundum, si secundus tercium, ita habetur in pactum. Vulpivit etiam, et concessit sancto Stephano, Ecclesiam sancti Martini, cum capella de Fontanis, sicut presbyteri habuerant ante Robertum presbyterum. Et insuper omnes oblationes, quod mortui in obitu suo relinquerint pro animabus suis, sive in qualibet pecunia, seu in terra, et minutas decimas, scilicet porcellos, vitullos agnellos, edos, lanam, legumen, milium, panetum, unigranum, canavetum, et plastrum, justa Ecclesiam sancti Martini vestitum et non vestitum in parte aquilonis situm, et quinque Jornales, duos in vineis, et tres in terra arabili, et unum modium vini, in singulis dedit annis, quod nostri ministriales acciperent in suis decimis. Factum est hoc, laude suæ uxoris; et fratrum suorum, Milonis scilicet et Humberti. Ex parte autem Guillermi, Signum Humberti fratris sui, Constantii de Sancto Martino, et Plurimorum. Archives départementales. G. 125, folio 38. Pérard, page 89. Fyot preuves, page 84, n° 131. N° 30 1113 — 1125 Confirmation de la donation faite par Jocerand, évêque de Langres, aux chanoines de Saint-Etienne, lors de l’introduction de la règle de Saint-Augustin de l’église de Gémeaux. Tercium Ecelesiarum cum suis Capellis, eo temporis spatio, quo Domnus Jocerannus Divini gratia consilii Lingonensis Ecclesiæ sublimatus est Episcopus, Canonici sancti Stephani Divionensis Basilicæ, ejus instinctu atque prudenti consilio, vivere regulariter ceperunt secundum, Apostolicam institutionem, et beati Augustini professionem. Quorum beatam in dei servitio conservationem, nec non et vitæ pauperis asperitatem prospitiens, tribuit, illis secundum quod deus ei habundavit, et temporis oportunitas suppeditavit, concessit namque eis Ecclesiam de Gimellis imperpetuum habere, cum capella de Picangis. Concessit etiam Ecclesiam beati Martini de Prato, quæ sita est justa Divion in parte septentrionali, cum capella de Fontanis ad ipsam Ecclesiam pertenenti. Tribuit quoque Ecclesiam de Olmentiacho, cum capellis ad ipsam pertinentibus, factum est hoc laude et consensu archidiaconorum, Domini videlicet Vilenci Decani, Airardi, Vuarnerici (cantoris), Pagani, archediaconi et præcentoris. Archives départementales. G. 125. Registre folio 38. Pérard, page 89. Fyot, preuves pages 84, n° 132. N° 31 SANS DATE — 1113 — 1125 Avyn, sieur d’Arcelot, donne aux chanoines une partie des dîmes d’Arc-sur-Tille. Quia quorum dam fides vana est, et in momento mutabilis desimulium hominum testimonum et scripturum auctoritas, ad eorum evitandas versutias exigenda sunt: Scribimus igitur ad memoriam posterorum nostrorum, quod Domnus Avynus de Acelet partem decimarum, quam de carruea canonicorum per totum territorium ilius villæ, quæ Arcus nuncupatur, accipiebat, ipsis canonicis guirpivit. Insuper et placitum quod domnus Maynfredus et Gualterius frater ejus facerant, tam in decemis quam in tenementis eorum, laudavit. Tertias de communia Curbetonis, quantum ad se pertinœ dedit, de cultura scilicet vineis Carruæ, et de labore seu operatorum. Hoc autem summo opere memoriæ commendandum est, quoceiscumque homines canonicorum, vel predicto Avyno, vel alicui suorum in aliquo Dampnum fecerunt, dampnum eis tantum modo restituetur, omni exactione remota. Verberatorum canali quod habetur in calma Juxta molendinum, canonicis habere concessit, et quæ de suo ibi erant necessaria, insuper donavit. Hæc omnia prædicta sunt, cum laude Hugonis filii sui. Signum Joceranni Episcopi, Girardi Abbatis, Bessuæ, Varnerii præpositi, Girardi præsbyteri de Archo, Oteranni. Archives départementales. G. 125, folio 41, n° 1. Pérard, page 93. N° 32 1120 Donation de diverses églises par l’Evêque Jocerand, évêque de Langres. Quotiens Ecclesiasticæ dispensationis officia, sinodalibus præceptis reformantur, et ad memoriam posterorum bonorum predecessorum, laudis et bene gesta recitantur, exemplo caritatis imitatione justiciæ, de illis præcipue que apud religiosos et fidei domesticos, nostris temporibus benigne confereuntur, dignum duscimus juxta consuetudinem antiquorum, et nos fideliter indagare, et perfectioribus instrumentis, pia deliberatione tractare. Ego igitur Jocerannus, divino nutu Lingonensis Ecclesiæ episcopus, cum de statu et proventu ejusdem matris basilicæ, una cum reverentissimo tocius cleri comitatu, in plenaria sinodo generaliter tractaremus, venerunt ad nos divionensis Ecclesiæ Sancti Stephani regulares Canonici, Domnus Galo prior, et religiosi alii rogantes et obsecrantes, ut sicut ad nostrum Episcopale Jus pertinebat, de Ecclesia beate Martini de Campania, quam de Jure Ecclesiæ suæ antiquus fuisse diu reclamaverant, et de aliis rebus quas in nostro episcopatu, nostra et fidelium nostrorum dispensatione ad quisierant, auctoritatis nostræ litteras faceremus, et proprii nostri sigilli impressione firmatas confirmaremus. Quorum Justæ peticioni archidiaconorum nostrorum, et ejusdem sacri conventus consilio libenter adquiescentes, Ecclesiam illam beate Martini de Prato, quæ dicitur in campania, cum capella sua, quæ est in superiore fontanarum villa. Salvo jure Lingonensis Ecclesiæ, illis reddimus et concedimus. Ecclesiam quoque de Gemellis, cum capella sua, quæ est in villa de Picangis, et Ecclesiam de Ormentiaco, quæ est in confinio ipsius Lingonicæ civitatis, cum duabus capellis suis, quarum una de Roseriis, altera de Mardoo Episcopi villa esse cognoscitur, salvis nichilominus lingonensis Ecclesiæ consuetudinibus, illis donamus, et perpetuo Jure confirmamus et per istius cartæ instrumentum, archidiaconis notris confirmendam tradimus. Signum Giulenci archidiaconi, Garnerii Archidiaconi, Ayrardi Archidiaconi, Goceleni archidiaconi, Guidonis archidiaconi, Acta sunt hæc anno ab incarnatione divini, Millesimo, centesimo, vicesimo, indicatione XIII, Calixto summo pontifice. Ludovico Francorum rege, Joceranno Lingonensis Ecclesesiæ pontifice. Ego Durannus Lingonensis Ecclesiæ notarius ad vicem Fulconis primiscerii et ejusdem Ecclesiæ Archicancellarii, scripsi, dictavi et recitavi. Archives départementales. G. 125, folio 38. G. 126, folio 3, n° 2. Pérard, page 90. Fyot, preuves page 84, n° 133. N° 33 1129 Cession de l’église de St-Martin-des-Champs avec la chapelle de Fontaines, de l’église de Gemeaux avec la chapelle de Picange et autres églises. (Voir la précédente). ?? Archives départementales. G. 126, folio 3, n° 2. N° 34 1120 — 1124 Pierre Maurespect, seigneur de Mirebeau, donne aux chanoines les parcelles qu’ils avaient défrichées, et ce qu’ils avaient sur leur maison, et leur donne le droit de pêcher dans la rivière de Mirebeau. Notum sit omnibus, quod domnus Petrus Malus Respectus de Mirabello dominus, laudante uxore sua Eva, sancto stephano donavit, totam terram quam canonicis suis bubus rumperent. Donavit etiam, et vulpivit, quicquid in domibus propriis Canonicorum, et in horreo eorum calumpniabatur. Dedit quoque piscationem aquæ Mirabelli, ita ut unum piscatorem libere omni tempore habuissent. Signum Galonis, Aldonis, Girberti, Vualetrii Clerici, Odonis militis, Roberti, Vualterii, Hugonis. Archives départementales. G. 125, registre folio 39. Pérard, page 91. Fyot, preuves page 81, n° 125. N° 35 1120 — 1124 Wido de Joinville et Himbert, son frère, donnent aux chanoines par la main du prieur Galon leur terre de Franxault. Notum volo fieri omnibus, quod Wido de Juinvilla, et Humbertus frater ejus, dederunt sancto Stephano, et ejus Canonicis, in manu Galonis prioris, villam quæ vocatur Franceis, integre, cum appendiciis suis, pratis, sulvis, terris cultis et incultis, proremedio animarum suarum et parentum suorum. Hujus rei testes sunt, Girardus prior de Fonvennis, et Girardus domnus stratabona et sui ministeriales, Vuido, David, Girardus, et Christianus famulus Galonis Prioris. Archives départementales. G. 125, folio 39. Pérard, page 91. Fyot, page 81, n° 125 bis. N° 36 SANS DATE — 1120 — 1124 Arnoul Cornu, sa femme et Rainaut son fils, donnent à Saint-Etienne les dîmes des vignes de Galon de Vergy. In Memoria teneatur ab omnibus, quod Dominus Arnulfus Cornutus cum uxore sua, et Rainaudo filio suo, sancto Stephano, et ejus Canonicis decimam de Vineis. Galonis de Verziaco, et de Vineis savorelli donavit, et vuirpivit. S. Galonis Canonici, Odonis, Theodorici militis, Gosberti vicecomitis, Virrici, Rainaudi, Walterii famuli, Petri Coci. Archives départementales. G. 125, folio 39. Pérard, page 91. N° 37 VERS 1120 à 1124. — 2° UNE AUTRE VERS 1135 1°) Aymon de Tilchatel donne à l’église de St-Florent, aux chanoines de Saint-Etienne un droit de pêche dans tous ses cours d’eau. 2°) Elobus, comte de Saulx, Regina, sa femme, et Wido, son fils, donnent à Saint-Etienne le pâturage des bœufs sur leur village d’Ahuy. Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus, quod Domnus Aymo de Tilecastro, concessit et donavit sancto Florentio et sancto Stephano, et Canonicis ejus, in manu Galonis Prioris, piscationem in omnibus aquis suis, similiter et percursus in nemoribus, pro remedio animæ suæ, et parentum suorum. Hujus rei testes sunt ex parte Canonicorum. Aldo, Canonicus, Dominicus, Canonicus, et, Enmauricus, canonicus, et Ricardus Presbyter, et Robertus fortis. Et Gauterius. et Lambertus filius, et Girardus famulus. Ex parte Aymonis, Theobaudus de Casoht, et paganus præpositus, Vuido Cayno, et famuli ejus, Odo Limareseals, et Rollamus filius ejus, et Paganus bettho, et Nocherius. Actum est in claustro sancti Florentii Martiris, idus mensis Junü. Notum volo fieri, quod Ebolus comes de Salciaco, cum uxore sua Regina nomine, et filio suo Vuidone, et fratre suo Willermo. Signum Stephano et ejusdem canonicis, pasturam boum, quos canonici in domino habebunt, in villa quæ vocatur Aqueductus, pro remedio animarum et parentum suorum, dederunt, et percursum in cunctis suis nemoribus donavit. Hinc donationis testes sunt, Vuarnerius præpositus, Guido Archidiaconus, Galo prior, Auvinus de Beria, Odo ministerialis suus, et plures alii. Archives départementales. G. 125, folio 39. Pérard, page 90. Fyot, page 81, n° 124. N° 38 SANS DATE — 1120 — 1124 Hugues le Sénéchal (Dapifer), mourant à St-Bénigne de Dijon, où il était devenu religieux, remet son fils Gilbert au prieur Galon pour être chanoine de Saint-Etienne et lui donne la moitié des dîmes de Cussey. Pro de Paradisi amenenitate dejectus, in hanc vallem lacrimarum corruit, tali pæna humanus genus miserabilibus pertulit, ut nec ex toto sine pecati vivere; nec super nam patriam sine magno laboris sudore possit adquirere. Unde quidam fidelium quod in cautæ deliquerant. Clemosinis et aliis bonis opibus, purgare contendunt, et quia christi circa peccatores agnoscunt clementiam, et si de male actis peniteant, veniam se consequi non desperant. Omnibus igitur tam præsentibus quam futuris notum sit, quod Hugo Dapifer, Divioni moriens, et se monachis sancti Benigni pro monacho reddent, filium suum Clericum, Gislebertum nomine, Canonicis sancti Stephani pro Canonico in manu Domni Galonis prioris, tradidit, simulque medietatem decimæ de Cuciaco atque concessit; fecit hoc laude uxoris suæ et filiorum suorum. Raymundi, Galoni, Gosberti. Archives départementales. G. 125, folio 40. Petit tome I, page 465, n° 187. Fyot, preuves page 105, n° 163. N° 39 SANS DATE — 1120 — 1124 Confirmation par Jostaldus, évêque de Chalon, du don de l’église de Saint-Martin d’Arc-sur-Tille, fait par Vautrés, son prédécesseur, aux chanoines de Saint-Etienne. Cum hominis mundana institutio, ab humana memoria cito decidat, inscripto retineatur, hujus rei noticiam consistere desideramus, in memoriam, quod domnus Vualterius, venerabilis memoriæ cabilonensis Episcopus, assenssu atque consilio clericorum suorum, dedit, concessit, in capitulo sancti Vincentii, deo et Ecclesiæ sancti stephani martiris divionensi castri, atque Canonicis ejusdem loci, deo et sanctis, ejus ibidem servientibus, ecclesiam sancti Martini, quæ sita est in loco qui a Vulgo Arcus vocitatur, retento synodali jure. Hoc itaque donum fuit factum, concensum, et stabilitum domno Valone monasterum præfati martiris priore, humiliter atque misericorditer petente. Post mortem vero domini Vualterii supra memorati episcopi, domnus Jostaldus Cabilonensis Ecclesiæ pontifex, atque decanus, donum sicuti primitus factum fuerat, per manum Rodulfi abbatis lathonensis, in cujus archidiaconatu Ecclesia illa sita est, laudavit et confirmavit, et carta inde fieri percepit. Si quis autem huic cartulæ contradicere voluerit, vel dicto dono hujus Ecclesiæ aliquid minuere frustra temptaverit, sub anathemate maneat, et cum Juda traditore domini, penas inferni sustineat. De hac vero Ecclesia, Canonici regulares, sancti Stephani, Ecclesiæ sancti vencentii quartam partem libræ Thuris, quod annis, in festivitate sua fideliter persolvent. Signum. Valterii Archidiaconi. Hugonis Cantoris, Ancelei Archidiaconi, Hugonis Archidiaconi, Hugonis de Dalmariaco, Raimundi Canonici. Vualterii, Bœrii, Vualterii de Sancta Helena, Hugoni de Faldone canonici. Sigismundi canonici, Leutbaudi succentoris, qui cartam dictavit, Gisleberti Archipresbiteri. Archives départementales. G. 125, folio 40. G. 221 (Liasse), n° 1. Pérard, page 92. Fyot, preuves page 80, n° 122. N° 40 1120 — 1124 Bernard, seigneur de Montseugny, venu au chapitre de Saint-Etienne, donne au prieur Galon tout ce qu’il possède audit lieu. Tam præsentibus quam futuris notificamus, quod domnus Bernarde monte Ciconiaco, in capitulum sancti stephani divionensis Ecclesiæ spontanea voluntate venit, ibique sanctoque Stephano ejusque canonicis, locum suum nihil retinens, concessit in manu domni Galonis prioris. Et ut hoc ratum et formum perseveraret, laude nobilium uxorum, qui pro animabus suis, suorumque antecessorum locum dederant, factum est: Scelicet Laude Nerdiuni de Asperomonte, et Galonis de Vuillriico, ac Roberti de Germaniaco. Eodem die, domnus Petrus dedit sancto Stephano ejusque Canonicis, suum locum, scilicet capellam cum appendiciis suis, quæ est Juxta sanctum Fidolum, laude domni Joceranni Lingonensis Episcopi, nec non laude suorum conversorum. Archives départementales. G. 125, registre feuillet 41, n° 2. Pérard, page 93. Fyot, preuves page 82, n° 128. N° 41 SANS DATE Jean de Blancheveau donne ce lieu du consentement du même évêque. Notum sit omnibus, quod domnus Joannes de Blancavalle, venerit in capitolum sancti Stephani, ibique dedit prædicto Martiri, et ejus canonicis, locum suumque vocatur blancavallis. De quo loco canonici habebunt in singulis annis, in vestitura, duodecim numnos, quam diu ipse vixerit. Post mortem vero illius vel prius decessionem, Canonici locum et possessionem loci obtinebunt. Hoc factum est laude domni Joceranni Lingouensis Episcopi et laude suorum conversorum. Archives départementales. G. 125, folio 41, n° 3. Pérard, page 93. N° 42 SANS DATE — 1120 — 1124 Restitution de la chapelle de Saint-Florent et des dîmes faites par Aymon, sieur de Tilchatel, aux chanoines de Saint-Etienne. Tytulus de Calumpnia de Tilocastro capellæ, quod domnus Aimo de Tylecastro, capellam ejusdem castri, cum decimis, sancto Stephano et Canonicis Divionensis ecclesiæ dederit, inviduit. Qui post aliquantulum temporis moriens calumpniam, superbus, quæ ipse idem coram multis fecerat, in aliquantis placitis canonicos injuriavit. Ad ultimum, dei pietate compunctus, quod eisdem canonicis de capella et decimis calumpniatus fuerat, oninino finivit, in præsentia Domni Galonis Prioris. Hujus rei testes: Albricus et Leobaudus, Monachi Besuentes, Hugo miles, de Golleno, frater Yterii, et duo famuli, Beregerius et Ebrardus. Archives départementales. G. 125. Registre, folio 41, n° 6. Pérard, page 94. N° 43 SANS DATE Etienne Maret, de Chatillon, et Regnier, son beaufrère, donnent un lieu, près de Poiseul, dit Vers la Fontaine de Saint-Martin. Summæ et individuæ trinitatis, patris, et filii, et spiritus sanctus. Quoniam consuetudinarium est ea quæ apud nos gesta sunt, ne oblivioni tradantur, litteris tradere, dignum duximus, ut aliquid de nostris actibus ne posteritatis ignorantia ignaviæ nostræ si scribantur, scriptum relinquamus. Igitur tam futuris quam præsentibus hanc cartulam legentibus et audientibus intimare volumus, quod Domnus Stephanus de Marischo, et domnus Raynerius Castellionensis, socer ejus, locum qui est juxta Pusaticum, ubi dicitur ad fontem sancti Martini, Ob remedium animarum suarum, deo et sancto Stephano Divionensis, ecclesiæ, in manu domni Julionis jure hereditario possidendum dederunt. Et hoc fecit domnus Stephanus, laude uxoris suæ, et domnus Raynerius, laude et assensu Gosberti filii sui et uxoris suæ ita ut omne quod infra divisiones quas fecerunt, possiderent. Insuper, ibicumque extra divisiones inculptam terram aperuerunt, de Terra sancti Andreæ, sive in nemora, sive in planiciæ, sine ullo redditu concesserunt. Et ad hoc confirmandum, idonei testes habentur, scilicet domnus Beregerius sacerdos, et frater ejus Fulco, et Hugo nepos ejus, et Hugo Morellus. Archives départementales. G. 125, registre folio 41, n° 7. Pérard, page 94. Petit, tome I, page 454, n° 164. N° 44 SANS DATE — 1120 — 1124 Restitution du mans de Meuilley faite par Elisabeth, dame de Vergy, au prieur Galon. Notum facimus omnibus præsentibus, et subsequintibus sanctæ Ecclesiæ filiis, quod Divionensis Ecclesia Sancti Stephani prothomartiris habet unum mansum in villa quæ vocatur Modeliacus in comitatu Belnensi cum appendiciis suis; De quo Manso quidquic Elizabet domna Verziacensis, juste vel injuste tenebat, et calumpniabat, totum pro amore dei et sancti Stephani, supra dictæ Ecclesiæ, præsente Domno Galone priore, concessit et donavit. Hoc laudeverunt filii sui, Rotdulfus scilicet Crassus, et Grivellus præpositus. Archives départementales. G. 125, folio 43, n° 1. Pérard, page 96. N° 45 1120 — 1126 Robert le Villicus de Cussey cède aux chanoines une partie des dîmes du lieu que pour son office il tenait en fief. Ad divitandam iniquorum versutiam, ad posterumque memoriam, dignum est litteris tradere, quæ pro animarum suarum requie fideles conferunt Ecclesiæ. Sciant igitur tam præsentes quam posteri, quod Robertus Villicus de Cuceio, vulpivit, et concessit, canonicis sancti Stephani Divionensis, quartam partem decimæ de Cuceio, quam ipse, propter ministraliam in feodo habebat. Hoc fecit in præsentia Dominici prioris de Tilecastro, laudante et consentiente fratre suo Humberto Presbytero, et Martino fratribus suis. Hoc donum factum est in festivitate sancti Germani, in honore cujus Ecclesia ipsius villæ sacrata est. Testes sunt Petrus de Creceio, Hemmaricus filius Rofredi; et plurimi homines de Cuceio. Archives départementales. G. 125, folio 40, n° 4. Pérard, page 92. N° 46 SANS DATE — 1121 — 1126 Mention de la donation de l’Eglise d’Arc-sur-Tille faite par l’évêque Vauthier au chapitre de Saint-Etienne. Humanæ consuetudinis est litteris et testibus causas conventionesque Ecclesiæsesque et seculares memoriæ posterorum signare. Quamobrem, et nos omnibus bone voluntatatis hominibus notificare curamus, quod Domnus Gouterius cabilonensis Episcopus, dedit Ecclesiam sancti Martini, quæ in Arco villa, cum appendiciis suis, sancto Stephano Divionensis Ecclesiæ, et canonicis, manu domni Galonis prioris synodali jure retempto. Hoc donum sicut superius diximus factum et concessum, et in capitulo sancti Vincentii Martyris cabilonensis, a prædicto episcopo, laudante Rodulfo Archidiacono et Latonensi Abbate. Signum Hugonis, cantoris. Signum Petri Archipresbyteri. Signum Galonis prioris. Signum Raynaldi Canonici. Archives départementales. G. 125, folio 43, n° 2. Pérard, page 96. Fyot, preuves page 81, n° 123. N° 47 SANS DATE — 1121 — 1126 Restitution faite au prieur Galon, par Arsinde et ses fils, du moulin de Copetum qu’ils avaient usurpé sur Saint-Etienne, puis amodiation du moulin par Herbert. Notum sit tam futuris quam præsentibus, quod Arsendis femina, molendinum Coppetum, quia injuste tenebat, canonicis guirpivit, laudentibus filiis suis. Quorum unus prius ea, jam moriens, nomine Hymbertus, in præsentia Ricardi capellam Tylecastri, alter vero Guirricus, ante altare sancti Stephani, uterque veniam petentes, Galoni priori, ceterisque fratribus revuirpeverunt. Cujus rei sunt testes Vuarnerius præpositus, fraterque ejus Theodoricus, Petrus Cocus, Durannus, Eschericinus. Sciendum quoque quod filii Arnulfi Salaonensis, quicquid de eodem molendino habent, a canonicis tenent. Unde eisdem in natalibus domini festivitatibus, octo panes, quator sextarios vini, duodecim denarios et unum sextarium avenæ solvent, atque per circulum anni, statutis diebus, tertiam partem de molituris fideliter reddent, eidemque molendino quicquid erit necessarium facient, exceptis molis et ferro conjunctura et Boyssello. et vanno cum archa: hæc enim omnia canonici ement demidia, de cujus molendini tenementis, reinuestivit Herbertus abbas Garnerio annuente præpoposito, Constantium fratrem illorum, que cognominatur Bruno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo anno. Cujus conditionis vel restitutionis testes sunt Theodoricus prædictus. Johannes sutor, Ferlaudus laicus, Ricardus vastellifex. Archives départementales. G. 125, folio 43, n° 3. Pérard, page 97. N° 48 1124 Bulle du Pape Callixte II qui approuve la conversion des chanoines séculiers de Saint-Etienne en chanoines réguliers, sous la règle de Saint-Augustin, et leur confirme leurs anciennes possessions et leurs anciens privilèges. Calixtus episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, Gualoni Priori, et fratribus in monasterii sancti Stephani Divionensis castri regularem vitam professis, tam præsentibus quam futuris, imperpetuum. Ad hoc universalis Ecclesiæ cura nobis a profissore omnium bonorum deo commissa est, ut religiosis diligamus personas, et beneplacentem deo religionem studeamus modis omnium propagare: nec enim deo gratiis aliquando famulatus impenditur, nisi ex caritatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Opportet igitur omnes Christianæ fidei amatores, religionem deligere, et loca venerabilia, cum ipsis personis divino servitio mancupatis, atentius confovere. Qua propter, vestris in domino, karissimi filii, peticionibus, assensum præbentes, vitæ canonicæ ordinem, quem secundum beati Augusti regulam in nostra Ecclesia professi estis, auctoritate sedis apostolicæ confirmamus statuentes, ut deffunctis nunc Abate Guarnerio, et Guarnerio præposito, nullus ibi abbas secularis, vel præpositus substituatur sed ille omnibus proponatur, quem regularem regulares fratres vel fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem, et beati Augustini regulam, providerint eligendum. Præcipimus etiam, ut de cendentibus istis quæ supersunt, clericis secularibus, nullis, in Ecclesia vestra, eorum loco, nisi regularis substituatur Canonicis. Ecclesias autem, capellas, et cœteræ quæ Ecclesiæ vestra legitimi possidet, vel in posterum justis modis, largiente Domino, acquisierit, præsentis privilegii pagina roboramus. Videlicet Ecclesiam Sancti Stephani, cum Ecclesiis suis, et villis, et servis, ancillis, et terris suis; Ecclesiam sancti Medardi, Ecclesiam sancti Michaelis, cum cimiterio, et decimis; Ecclesiam Sancti Aniani Aqueductus, cum cimiterio, et decimis et cum terris suis; Ecclesiam sancti Martini de Quintiniaco, cum cimiterio, decimis et terris suis, Ecclesiam sancti Mauricii de Siliciaco, cum cimiterio, decimis, et terris; Ecclesiam sancti Germani de Copiaco, cum cimitiero, decimis, et terris; Ecclesiam sanctæ Mariæ de Marceniaco, cum terris; Ecclesiam sancti Andreæ de Parriniaco, cum decimis et terris: Ecclesiam sancti Florentii de Tylecastro, cum capella sanctæ Mariæ, et cimiterio, decimis terris, et cum aliis pertinentis earum: Ecclesiam sancti Petri de Mirabello, cum cimiterio, decimis, terris, et appendiciis suis: decimam de Geyaco: decimam de Cuceiaco: Ecclesiam sancti Martini de Prato, cum cimiterio et capella de Fontanis, et appendiciis earum: Ecclesiam sancti Mariæ de Gemellis, cum capella de Pycangis, decimis et terris; Ecclesiam sancti Andreæ de Ormentiaco, cum capellis cymeteriis, et decimis; Ecclesiam de Columnerio, cum capellis et appendiciis earum; Capellam quæ est inter Lenglerium, et sanctum Fidolum, cum appendiciis suis; locum de Puteolo: locum de Aguino fonte: locum de Galdo Alteri, cum appendiciis suis, salvo nimeriem per omnia jure Lingonensis Episcopi. Præterea Ecclesiam sancto Martini de Arco, cum appendiciis suis; locum de monte Cyconiaco, cum appendiciis suis; locum de Franceis, cum appendiciis suis. Locum de Bonavallo Vivensi, cum appendiciis suis. Si quia igitur in futurum Ecclesiastica, secularisve persona, hanc nostræ constituonis paginam, sciens contra eam tenere venire remptaverit, secundo tertiove commonita, nisi quis satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque si judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris Jesu Christi, alieno fiat, atque in extremo ex anime, destructe ultioni subjaceat. Cunctus autem eodem loco, juxta servantibus, fit pax Domini nostri Jesu Christi: Quatenus et hic fructum bonæ actionis præcipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ facis inveniant. Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus subscripsi. Data Laterani, per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis et chancellarii, quarto Idus Novembris, indicatione tertia, anno Dominico incarnationis millesimo centesimo vicesimo quarto, pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ anno sexto. Copies. Archives départementales de la Côte-d’Or. G. 117. Liasse, folio I. G. 125. Registre folio 45, n° 4. G. 126. Registre folio 30, n° 1. Pérard, page 100, la même page 204. Petit, tome I, page 482, n° 200 bis. Fyot, preuves page 85, n° 134. N° 49 1124 Arbert, de Sombernon, sa femme, et sa mère Agnes, donnent aux chanoines de Saint-Etienne le moulin de Fosse. Molendinum de Fossa donavit Domnus Arbertus de Sombernone, cum uxore sua, et matre sua quæ vocatur Agnes, sancto Stephano, et ejus Canonicis, pro remedio animæ suæ, et parentium suorum. Hujus rei testes sunt, Galo Canonicus, Gosbertus vicecomes, Vuarnerius de Sombernone, Vuiriccus miles, Gauterius famulus. Hoc donum, quod Domnus Arbertus fecerat sancto Stephano, de Molendino, laudavit et concessit postea domnus Humbertus de Saverniaco, et Domnus Theodoricus frater suus, et Wirricus, et Aymo Cagnen, et Hugo Cantor. Archives départementales. G. 125. Registre folio 39. Pérard, page 91. N° 50 1120 — 1134 Humbert de Palleau donne aux chanoines de Saint-Etienne, par la main du prieur Galon, tout ce qui lui appartient à Franxault. Notum sit omnibus, Quod domnus Humbertus de Palluel, dedit sancto Stephano Divionensi, et ejus Canonicis, in manu domni Galonis prioris, partem quam habebat in villa quæ vocantur Franceis, cum appendiciis suis, pro remedio animæ suæ et parentum suorum. Hujus rei testes sunt Hugo de Dalmariaco, et Johannes miles de Belna, Rainaudus Canonicus. Archives départementales. G. 125. Registre folio 39. Pérard, page 92. Fyot, preuves page 82, n° 127. N° 51 SANS DATE Savaric de Vergy, comte de Châlon, sa femme et leurs enfants, donnent aux chanoines leur terre de Francxault. Notum sit sit omnibus tam futuris quam præsentibus, quod domnus. Severicus de Verziaco, dominus Cabilonensis comes, et uxor ejus Elisabeth, et Symon filius suus, et filia Ayglentina de Puliaco, sancto Stephano Divionensi et ejus Canonicis, pro remedio animarum suarum, suorumque antecessorum villam, quæ vocatur Franceis cum appendiciis suis, Terris cultis et incultis, pratis, silvis, aquis, dederunt, et concecessunt habere imperpetuum. Hoc tamen retinuerunt, quod in aqua quæ vocatur Gullas, Domnus de Ursens, vel uxor sua, cum voluerint piscabuntur, et Canonici similiter, et canonicorum homines. Et si aliquis homo cipum tetenderit in nemore, et bestiam ceperit, reddet debitum servitium pariter dominis, videlicet domino de Ursens, et Canonicis sancti Stephani. Hoc donum concessit Henricus præpositus, etiam donavit quicquid ipse ibi habebat, excepto uno manso, quem Odo tenebat ab illo. Quod si Odo canonicis vellet dare ut vendere, ipse laudabat ex sua parte, Ecclinus quoque alter præpositus, et frater ejus Bucardus, laudaverunt donum istud. Leubaudus de Brasiaco, concessit, et etiam quicquid ibi habebat, canonicis sancti Stephani donavit, hæc dona facta et concessa fuerunt in manu Galonis, et Johannis, canonicorum: Istis donationibus fuerunt quidam, donationi Severici, et uxoris ejus fuerunt Odo Crassus, et Valo Muteh, Teubaudus, Galo filius Aymonis, Wido de Villa, Girardus famulus, Ebrardus, et alius Ebardus. Concessioni simo nis interfuerunt testes Falco de Reion, Vuido Crassus, Gallo muthet, Arardus præpositus Donationi Ayglantinæ dominæ de Puliaco, interfuerunt testes Wauterius de Divione. Quod Henricus præpositus concessit et donavit, audierunt et viderunt, Domnus Severicus, et uxor ejus, Galo et Johannes. Hoc donum de Franceis, canonici sancti Stephani, a domino Vuidone de Foventis poposcerunt, et a domino Guilermo avunculo suo, qui eis libenter concesserunt, et integre donaverunt. Hujus rei testes fuerunt Girardus Prior de Foventis, Odo de Bollemonte, Seyuvimus de Raci, Girardus Crispus. Archives départementales. G. 125. Registre, folio 39. Pérard, page 91. Petit, tome I, page 451, n° 163. Fyot, preuves, p. 82, n° 126. N° 52 SANS DATE — 1125 — 1136 Galo Columba et Aymon, son frère, cèdent au Chapitre leurs droits sur Girard, de Quetigny, et sa sœur Aspasie. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris quod Galo Columba ad laudem uxoris suæ, et Aymo frater ejus dederunt deo et sancto Stephano Divionensi, illud quod habebant in Girardo de Quintiniaco, et in Arpasia sorore sua, et in heredibus eorum. Hæc donatio fuit facta Besuæ in præsentia domni Gulenci Lingonensis Episcopus, et per manum domni Galonis Canonici regularis. Signum Iblonis comitis Salcensis, Raynaudi de Granceiaco, Avyni de Asceleth, Manfredi de Archo, Stephani famuli supradicti Galis. Archives départementales. G. 125. Registre feuillet 41, n° 8. Pérard, page 94. N° 53 JANVIER 1126 Chapitre de la Chapelle aux riches. — Copie d’un acte passé devant Nicolas, archidiacre de Dijon, du serment prêté par Richard, de Dijon, prêtre, de ne faire aucun service religieux dans la Chapelle aux riches sans le consentement de l’abbé de Saint-Etienne. Ego, Nicolaus Archidiaconus divionensis, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod Richardus de Divione presbiter, in præsentia nostra constitutus recognovit se fidem præstitis se in manu abbatis sancti Stephani Divionensis, quod de cartilo in capella sancti Benigni quæ dicitur capella comitis divina non celebrabit, nisi de licencia aut mandato dicti abbatis; in cujus rei testimonium utriusque partis assensu præsentem paginam sigilli nostri munimine feci roborari. Statum anno domini millesimo centesimo vicesimo sexto menso Jannuario. G. 224. Liasse (avant-dernière charte). N° 54 SANS DATE — 1117 — 1134 Ansenic, évêque de Besançon, étant venu au Chapitre de Saint-Etienne, confirme les donations faites aux chanoines d’une terre dans le Jura par Guy La Faye et leur permet d’acquérir dans son diocèse. Tam præsentibus quam futuris notificamus, quod domnus Ansericus Byzontionis archiepiscopus, in capitulum sancti Stephani divionensis Ecclesiæ venit. Ibique, canonicis, locum in Jurensi terra situm, cum appendiciis suis, concessit: quem domnus Wido de Fagiaco dederat illis. Concessit etiam locum de monte Ciconiaco, cum appendiciis suis, quem domnus Bernardus dederat illis. Nec non concessit locum de Franceis, cum suis appendiciis, quem nobiles viri dederunt pro animabus suis. Concessit quoque illis, habere quicquid in suo Episcopatu possent adquirere. Signum Humberti de Ceis sui Archidiaconi, Signum Hugonis de Dolla decani, Theobaudi Capellani, Galonis prioris, et Tocius capituli. Archives départementales. G. 125. Registre, folio 41, n° 5. Pérard, page 94. Fyot, preuves page 83, n° 129. N° 55 SANS DATE Donation d’un Aleu à Courbeton faite aux chanoines de Saint-Etienne par Arlebaud de Cussey. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, Arlebaudus de Cuseyo, pro remissione pecatorum meorum, et pro animabus matris, et antecessorum meorum, ad laudem uxoris meæ, dedi Ecclesiæ sancti Stephani Divionensis, et fratribus ejusdem loci, illud alodum quod habelam apud Curtembetonis, in silvis, pratis, terris cultis et incultis, et ita legitime hoc donum feci, quod de alodio supradicto michi, et heredibus meis nichil retinui. Hujus rei testes sunt Andreas miles, Hugo Alinardi, Vuido Alinardi, Vuido Alemandus, Gauterius ventarius. Archives départementales. G. 125. Registre, folio 42, n° 1. Pérard, page 95. N° 56 SANS DATE Donation de terres sur Courbeton par Huo, de Courbeton, et Vautier, son frère. Sciant tam præsentis quam futuri quod Huo de Curbetone cum fratre suo, Valterio, ob remedio animarum suarum, sancto Stephano dederunt, apud curtembetonis quatuor jornales, et ad pratum agendum, quoddam conturnum, et petiolam prati, quæ Seva dicitur, et hanc donationem super altare beati stephani fecerunt, coram his testibus Aldone priore, Humberto, Petro, Johanne canonicis Rodulfo, Nolberto de Salci, Girardo presbytero de Archo, Valterio ventario Divionensi, stephano de Aqueduetu. Uxores vero eorum, et filii, hoc laudaverunt, coram Aldone priore, et Girardo presbytero et Berengario. Archives départementales. G. 125. Folio 45, n° 1. Pérard, page 99. N° 57 1128 — IND. VI Richard de Fraimont autorise les chanoines à défricher les communaux de Courbeton. Canonicis Ecclesiæ divionensis, Ricardus de Fraumont, concessit, hac super altare beati Stephani, donatione legale obtulit, ut aratra illorum, illam terram quæ comunia Curbetonis dicitur, quantum illis sufficerent, excolerent, atque sine aliqua redditione quæ sibi competeret, fructum exinde recolligerent. Dedit etiam mansum quoddam juxta mansum Aullebaudi, quod idem Aullebaudus sancto stephano antea dederat. Hujus donationis testes, Girardus presbyter, Aimo Libornus de Beria, Vualdinus miles de Divione. Archives départementales. G. 125. Folio 45, n° 2. Pérard, page 99. N° 58 1128 INDICATION VI Jugement rendu en la Cour d’Hugues II, en présence de Guilenic, évêque de Langres, de la duchesse Mathilde, par lequel Avynus de Beire-le-Chatel et Avynus d’Arcelot, seigneur de Hauteville, renoncent entre les mains de l’Abbé Herbert, à la prétention d’empêcher les hommes d’Ahui de pâturer dans les bois du territoire commun entre les deux localités. Ad memoriam posterum est prænotatum, quod in terra communi, quæ est in confinio altæ villæ et aquæductus, quæ est in villa sancti Stephani Divionensis, homines de Aquæductu, pasturam et nemus per usuarum habebant. Domni vero Alte ville istud usuarium calumpniati sunt. Homines autem de Aqueductu pro hoc usuario duellum firmaverunt, et ad hoc diffiniendum Divionem in curiam ducis devenerunt. Ibique supradicti calumpniatores, Avyuus scilicet de Beria, et Avynus de Aceleth, in præsentia domni Vilenci Lingonensis Episcopi, et Hugonis ducis Burgundiæ, et Matildis uxoris suæ, per manum domni Herberti Abbatis sancti stephani Divionensis calumpniam illam prorsus dimiserunt, et pasturam, et mortuum nemus, et retortam de qualibet arbore hominibus de Aquvductu in perpetuum concesserunt. Hujus rei testes sunt, ex parte canonicorum, domnus Garnerius præpositus sancti Stephani, domnus Ayrardus Lingonensis Ecclesiæ decanus, Vido Archidiaconus, Theodoricus de Fauverniaco, Lambertus Divionensis. Ex parte illorum Virricus Divionensis, Hilbertus divionensis, filius Gauterii de Curtaonis. Hoc autem uxor Avyni de Beria et filius Avyni de Aceleth, ex sua parte laudaverunt, et istius laudationis ex parte canonicorum testis sunt; Vuido de Lambreciaco, et Hugo filius Alynardi, et Vido præpositus sancti Juliani, Stephanus maior Aqueductus, Humbertus, et Lambertus, et Constantius Ex alia parte Hilbertus filius, Gauterii de Curtaonis, Ricardus de Fraymonte, Roberto Galtoldus, Gonterius de Beria. Præterea sic definitum est, si homines canonicorum in prænominata pastura dampnum alicui intulerunt: Sine exactione dampnum solum modo restituant. Si vero amplius quam præscriptum est, in eadem pastura et in eodem nemore per usuarium habere voluerunt, querere per Justiciam licebit. Facta sunt autem hæc anno ab incarnatione domine millesimo centesimo vicesimo octavo indicatione VI. Regnante Ludovico Rege francorum feliciter. Archives départementales. G. 125, folio 45, n° 4. Pérard, page 99. Petit tome II, page 208, n° 241. N° 59 1129 INDIC. VII Donation des églises de Collemois et de Buxerolles faites par Guilenic, évêque de Langres, au Chapitre de Saint-Etienne. Quin debilia fovendo sustentare, male acta in melius mutando corrigere, fortia ad meliora provehere, episcopalis officii est. Ego Wilencus sanctæ sedis Lingonorum Episcopus, brevitate hujus vitæ permotus, et veræ æternitatis avidus, gaudens et videns ordinem eam canonicorum sancti stephani assiduæ et florere, et in religione crescere, statui eos obsequis honorare, et numeribus augmentare. Nequis ergo succedantæ multitudinis, vel oblivione opinatur, vel contentionis magis cupidur quam veritatis, pervertere audeat, vel mutare valeat, quod pro salute nostra, et utilitate canonicorum sanctitum esse, et ratum decrevimus, legentium memoriæ pro apices, et scedulam commandari necessarium duximus. Dedit Ergo prenominatis canonicis divionensibus, ecclesias de Colummerio, et de Buxeroleis, cum appendiciis suis, ut abiendantia nostra, illorum sit inopiæ supplementum, ut carnalia semitantes, spiritualia eorum jure debito colligamus. Quia si parentes carnales filios desiderant amplario, vos spirituales filios, non solum in devinis, sed etiam in transitoriis, magis convenit ad jurare. Fortior est enim connexio spiritualis quam carnalis. Si quis ergo successorum nostrorum proscripta observaverit, vel prædictor canonicos regulariter vivantes, de suis rebus ampliaverit, gratia, pax et benedictio a deo patre, et domino Jesu christo maneat super illum in æternum. Quicumque autem contra ire, vel mutare, vel fraude aliqua pervertere temptaverit, secundo tertiove commonitus, si non emendaverit, baculo Petri multatus gehmmæ incendia sustinebit. Hæc donatio facta est anno ab incarnatione domini millesimo centesimo vicesimo nono indicatione VII. In Natale sancti Mammetis, in domo episcopali Lingonis, præsente vererabili Cabilonensi Episcopo, et Gocelino Lingonorum archidiacono, in manu domni Herberti, sancti stephani primi regularium canonicorum abbatis, præsente etiam Garnerio ipsius Ecclesiæ præposito, et Petro canonico, et Hugone grammatico. Hoc laudavit A. S. Canonicus archidiaconus ipsarum Ecclesiarum Abbates cistersciensis et Claravellensis. Archives départementales. G. 125. Folio 44, n° 2. Pérard, page 97. Fyot preuves, page 92, n° 144. N° 60 1129 INDIC. VII Jugement de Guilenic, évêque de Langres, qui adjuge à Saint-Etienne la propriété des églises de Darois et d’Etaules, que lui disputait l’Abbaye de Saint-Seine. Mandandum est litteris, quod servandum posteris jure decernitur. Sic quippe ut in plurimis, experimur, prior sæpe studio in industria utiliter sane præsentium præceptum est fraudi vel provisum Trolium ob istius modi ergo cautelans, ego quoque Vuilencus, dei aut voluntate, aut permissione, Lingonensis Episcopo, per hoc memoralie scriptum et nostrum sigillum transmitto noticæ futurorum, qualiter vetus querela, quæ de duabus Ecclesiis Stabulis scilicet, et Darleis, inter canonicos sancti Stephani Divionensis, et sancti Sequani monachos diu extiterat, nostra demum cura, et in nostra curia judicio terminata sit. Cum enim crebro me Canonici adversus, monachos compellassent, et de ipsis a nostra qualicumque auctoritate justiciam flagitassent, diem tandem præterminandæ causæ Lingonis utruisque statuimus. Quo convenientibus utruisque Ecclesiæ abbatibus, productum ad medium est a Canonicis scriptum, quod cujusdam nostri predecessoris antiqua donatione, prædictas Ecclesias. Ecclesiæ sancti stephani tanquam menbra capiti cum earum appendiciis assignaret. Econtra eas suo vendicare Justi jure trecennalis; Possessionis monachi nitebantur. Sed eam infirmare pars altera satagebat: Asserebat enim se exinde sepius monachos adjus appellasse, illos renuisse justiciam, subterfugine judi cium, idque se posse legitimis probare testibus presumebat. De his itaque venerabilis frater coæpiscopus noster Galterius cabilonensis, et reverendus abbas Girardus Besuensis, nec non et Ayrardus, nostræ Ecclesiæ decanus, cum duobus archidiaconis nostris, Jocelino, et Garnerio, ac non nullis aliis clericis, euntes in partem, diligenter inter se disserverunt, studioseque discursis partum rationibus, communi tandem sentencia, canonicis ecclesias adjudicaverunt; si tamen probare possent, quod de possessionis concussione preddixerant. Recepto itaque abutraque parte, laudatoque judicio, diem alium producendi et examinendi testes apud Divionem constituimus. Quod cum in nostra rursus præsentia convenissent, judicio ex ordine, sicut Lingonis factum fuerat, recensito, a partibus recognito denuoque laudato, canonici quidem canonice implere quod promiserant parati fuerunt, sed monachi tergiversantes gratiari quippe vel a justicia graviter ferebant, illorum probationem, nec infirmare valuerunt, nec tamen recepere voluerunt, judicioque minime executo recesserunt. Nobis vero visum fuit, in irrationabiliter ut putamus, debere jam nichilominus investiri canonicos, ut pote qui irrefragabiliter per omnia judicio acquiescerent, et ordine judicario partes suas sufficienter persecuti fuissent. Itaque judicio et consilio prædicti Cabilonensis Episcopi simulque abbatum, religiosorum, qui præsentes tunc forte fuerunt, Cisteriensis, Bessuensis, Claravellerius, canonicos de præfatis Ecclesiis ipsarumque appendiciis, hoc ordine, et hac ratione investivinus, imo Ecclesiæ jus suum antiquam, dictante equitate, restituimus. Post hoc, monachis minime quescentibus, ipsorum studio et opera factum est, ut res in noticia quoque venerabilis Raynaldi, metropolitani nostri, perveniret; sed quid apud ipsum conqueri ausi sunt, quod quasi per judicium sustinuissent. Ceterum vir prudens et rectus rei geste seriem diligenter auscultans, nil quod æquitati adversari videretur advertit, ita ut et judicium approbaret, et in vestituram sigilli munimine confirmaret. Facta sunt hæc anno ab incarnatione domini millesimo centesimo vicesimo nono, epacta vicesima octavia concurrente, prima Indicatione VII præsidente in sede apostolica honorio papa secundo, Regnante rege francorum Ludovico. Archives départementales. G. 123, folio 46, n° 2. G. 126, folio 3, n° 5. G. 126, folio 3, n° 1. Pérard, page 101. Fyot, preuves p. 87, n° 135. N° 61 SANS DATE Lettre de l’évêque Guilencus à l’archevêque de Lyon, Raynaud, pour lui notifier à jugement la notification qui en a été faite à Dijon en sa présence, et qui n’a pas empêché la dépossession des moines de Saint-Etienne des églises de Darois et d’Etaules par 500 hommes d’armes venus de Saint-Seine. Reverentissimo patri suo, et domno Raynaudo, dei gratia primæ sedis Ludunensi Archiepiscopo, et totius galliæ primati, Guillencus eadem Gratia Lingonensis Episcopus, salutem, et debitam subjectionem. Quod domnum et amicum in litteris vestris excellentia vestræ paternitatis, nos dignata est appellare, formidamus, sed servum et filium nostrum in domno nos esse profitemur. Quod amititiam nostram et debitam reverentiam in omnibus observare cupitis, et judicio nostro nullatenus adversari vultis, gratias agimus, et nostrum servitium per omnia propter hoc impensius offerimus. Quod Abbas sancti Sequani ad vos venit, et conquestus est, sibi per judicatum esse de duabus ecclesiis, sciatis non ita esse, sed judicium cui interfuit episcopus cabilonensis, et abbas Besuensis, Archidiaconi nostri, et major pars curiæ Lingonensis laudatis ipse, et sui confirmavit et coram omnibus, justum esse testatus est. Postea vero, apud Divione me præsente, et domno Cabilonensi et cirterciensi abbate, et Claravellensi, et Besuensi, et duce, et pluribus Baronibus Burgundiæ, et ipso de quo loquimur, et suis judicium reiteratum est ab utraque parte confirmatum est. Dum vero canonici vellent complere quod judicatum fuerat, quia videbat se gravari cæpit tergiversari, et romanam audientiam in ordinate appellare. Insuper, ad contumeliam nostram, armata manu, cum quique gentis hominibus inde canonicos sancti stephani, consilio domni cabilonensis, et prædictorum qui aderant, secundum canonica decreta investieramus, invasit, rapiut, secum tulit. Quia vero nobis placet, si nobis omnia negocia nostra paternitate vestræ referre si bene factum non est, ubi et quando vobis visum fuerit, parati sumus secundum contriciam emendare, valete. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 1. Pérard, p. 102. Petit tome I, page 216, n° 247. Fyot, preuves page 88, n° 134. N° 62 1130 Réponse de l’archevêque qui approuve et confirme le Jugement. Raynaudus. Lugdunensis archiepiscopus. Guilenco venerabili Lingonensi episcopi, Dilecto domno et amico, salutem. Judicium in curia nostræ dilectionis factum, ab honorabili fratre et amico nostro Cabilonensi Episcopo, ex ordine nobis relatum est simulque indicatum est nobis, quod utruisque laudatum sit ab abbate videlicet sancti Sequani, Et abbate et canonicis sancti Stephani. Quod etiam ab eodem Cabilonensi Episcopo, alliis, in præsentia abbatis Claravellensis relatum est, et ab utraque parte concessum. Ideo nos et episcopali judicio, et amori vestro, immo justiciæ quam in judicio illo recognavimus, dignam deferentes reverentiam, illud confirmamus, et istæ tenandum decrevimus. Investituram quoque consilio religiosorum virorum et a vobis factam ratam esse concedimus. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 2. Pérard, page 103. Fyot, preuves page 88, n° 137. N° 63 1130 Bulle du pape Innocent III qui prescrit l’exécution du Jugement. Clermont 3 des nones de décembre 1130. Innocentius episcopus, servus servorum dei, venerabili fratre, Guilenco, Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem Ne occasione alicujus controversiæ, quies monachorum, et fratrum religio conturbetur, sumno opere providendum est. Ideoque sicut præsentes, tibi enui sumus ita vierximus, ita per apostolica scripta fraternitate tuæ præcipimus, quatnius, ascitis tecum dilectis filiis nostris, Sancti Cistellensi, et B. Claravellensi, abbatibus, controversiam, quæ inter Ecclesiam sancti Stephani et sancti Sequani agitatur, canonico sine decidas aut concordiam et pacem componas. Ad hoc canonicis et monachis prædictarum Ecclesiarum mandado præcipimus, ut quod a te, consilio prænomitorum fratrum judicatum fuerit, absque retractatione observent. Datum est apud Clarum montem tertio nonas Decembris. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 3. Pérard, page 103. Fyot, preuves page 89, n° 138. N° 64 SANS DATE — 1125 — 1147 Accord des chanoines de Saint-Etienne avec Errard le Mareschal, prévôt de Dijon, à cause des terreaux que leurs hommes s’étaient permis de combler. Ad memoriam succedentium, his litteris notificamus, quod Ebrardus Marescaldus, propositus divionensis, homines sancti stephani de Divione placitabat, propter trala, quæ ipsi inquibusdam locis destruxerant. Tandem vero, impiæ contra Ecclesiam sancti Stephani se agere recgnoscens, acceptis ex bonis Ecclesiæ VII soldis, omnino illam calumpniam dimisit, et concessit eis, ut nulli ultra ex subversione ipsorum Tralium, si inde quærimonia fieret, responderent. Terminus tralium inde hoc placitum factum est, est terra domni Garnerii præpositi, usque ad mansum Belini juxta viam quæ pergit mercatum, ubi duæ viæ adjuguntur, una quæ tendit ad sanctum Apollinarem, alia usque Quintiniacum villam. Factum est hoc in præsentia domni Herberti Abbatis. Et hi testes ex parte ejus, domnus Aymo Rufus, et Gosbertus frater ejus, Odo de Hescheres, Hugo Besuensis, Vuillermus præpositus vicecomitis, Valerius et Paganus ventarii canonicis, Jocelinus et Natalis et Constantinus famuli canonicorum. Archives départementales. G. 125, folio 42, n° 6. Pérard, page 96. N° 65 SANS DATE Godefroy de Beaumont et son fils, Hugues de Beaumont, font donation à Saint-Etienne d’un lieu situé dans la forêt d’Autray, appelé Envals, avec divers droits. Tam præsentibns quam futuris, his litteris notificamus, quod Domnus Gaufredus de Bellomonte, cum Hugone filio suo, pro remedio animarum suarum atque antecessorum suorum, deo et Ecclesiæ beati Stephani Divionensis, locum situm in Silva Altre quæ Envals vocatur, ipsius que loci undique determinationem omnino liberam dederunt, nec non illic commorantibus in omni terra sua parsonam ad porcos, et pascua ad reliqua animalia: quæ sic ubi aliquando dampnum inferrent, ipsum solummodo restitueretur, et percursum ad omnia illis necessaria concesserunt. Inventionem etiam vasorum apium, ubicumque contigisset, dederunt, atque in silvis et planis suis, prata edificare, eaque perpetuo possidere permiserunt. Gislebertus quoque de Altre præpositus eorum quicquid ex supradictis præposituræ suæ competebat; pro suæ animæ suorumque antecessorum requie libenter concessit. Huic donavit interfuerunt: Vualo prior ipsius Ecclesiæ, Rainaudus canonicus, Ebrardus, Bernardus Eremita, Vualo Coluns, Vuirricus de Altre, Vilencus de Mare, Hugo Crassus et multi Post aliquot tempus, idem Hugo filius Gaufridi huic dono, laude filiorum suorum Huonis, et Gaufridi, accrevit, quod absque redditione terciarum, supradicti loci habitatores quocumque loco vellent, in sua terra seminarent ac meterent. Hujus rei testes Ebrardus Canonicus, Durannus Monticionii, Remigius, capellanus, Humbertus Vuido Burgires, Aymo Coluns, Hugo li Frances, Erbertus filius præpositi de Altre, Humbertus de Solario, Aymo ligans vocans, Huo filius supradicti Huonis. Hoc donum et quidquid postea pater daret, ipsi loco concessi coram eodem patre, et coram his testibus Ebrardo canonico. Remigio capellano, Ulrico de Renavis, Vuidone de Osile, Ebrardo de Rollens, Hugone Crasso, Humberto de Solario, Vuarnerio Crasso, Erberto Capirum, et multi alii. Archives départementales. G. 125, folio 42, n° 5. Pérard, page 95. Fyot, preuves page 83, n° 130. N° 66 SANS DATE Etienne de Salins, clerc entrant comme chanoine au chapitre de St-Etienne, lui donne sa part dans les salines et une rase de vigne. Notum sit tam præsentibus quam futuris quod Stephanus Salinensis clericus prothomartiri Stephano Divionensis Ecclesiæ, et Beato Augustino atque canonicis prædictæ Ecclesiæ, se pro canonico reguli reddidit, concedeus supradicto Stephano, et ejus canonicis, partem de caudaria, qui comunis interse et fratrem suum Petrum videlicet, que frater teneat; illam a prædictis, canonicis reddendo eis in una quoque septimana, quator denarios, quos si noluerit, reddere, pars Stephani illius caudariæ ad canonicos revertatur. Dedit insuper dimidiam vineam, quæ est sita in territorio quod vocatur Prædeyla. Item dedit alteram dimidiam vineam, quam tenet Lebergiæ filius, cum terra ad vinea pertinenti, item dimidiam vineam cum planta, quæ est sita in Rogamta, quam tenet Natali a prædictis patribus, dedit que Casale dimidium quod Tenent Borno et Girardus. Hujus rei testes sunt Ferlaudus Girardus, Rodulfus; Galterius, regulares canonici. Item testes sunt Arduinus Tegerü filius et Nyvo, et Benedictus Salinensis, et Gauterius Karolokasti; propter istos testes sunt Theodericus atque dominicus, et Landaulus. Archives départementales. G. 125, folio 43, n° 3. N° 67 SANS DATE Constance de Salins, sa femme, se donnant au chapitre de St-Etienne comme converse, lui donne sa part de salines, des vignes et une case. Tam præsentibus quam futuris notum facere disponimus, quod Constentia Salinensis femina, reddit se deo et Sancto Stephano Divionensis Ecclesiæ, pro conversa; quæ dedit canonicis prædictæ Ecclesiæ, in michio suo quator denarios, in una quaque septimana quam diu ipsa manebit in domo suo in Salinensi villa. Cum autem venerit ad divionensem monasterum sancti Stephani causa conversasionis, habeant alios duos, ita ut quator sint in singulis septimatis, aut si apud Salinum morte præoccupata fuerit similiter. Dedit item dimidium casale, et dimidiam vineam. Hoc donum concessit et laudavit Petrus ejus filius. Signum Girardi, Signum Valterii, S. Viberti, Signum Ardini de Ponte, Signum Odonis militis. Signum Vuillermis pueri cui Odo pater suus ad memoriam hujus testimoni torsit aurem. Signum Martini Pollato. Archives départementales. G. 125, folio 43, n° 4. Pérard, page 97. N° 68 SANS DATE Confirmation de la donation d’Etienne de Salins par Béranger. Omnis quæ catholicæ fidei sunt, cominuter sciant; quod Beregerius concessit, deo et Sancto Stephano Divionensi, et canonicis ejus, donum illud quod Stephanus Salinensis clericus dedit Ecclesiæ prædicti martyris, secundum quator denarios, in michio quod erat sibi comune cum fratrem, in una quoque septimana, et tres medietates vinearium et dimidium casale. Unde ipse Berengarius reddidit unum denarium in vestitura, ex hoc quod ipse tenebat de isto dono. Hujus rei testes sunt, Gauterius canonicus, Girardus canonicus, Bernardus Sacerdos, Humbertus Presbyter sancti Mauricii, Ricardus presbyter, Villermus præpositus, Ubaldus fresensis, Stephanus Muionis, Umbertus Cavisii, Arduinus de Ponte, Viudo Ebrardus, Obdelo Salicis, Teuodus Cliens. Archives départementales G. 125, folio 43, n° 5. N° 69 SANS DATE Bernard de Salins mande à l’Abbé de St-Etienne que Guy Themsanfroy et sa femme, qui est la nièce de sa mère, ont donné en aumône à St-Etienne un bouillon des Salines de Salins. Abbati sancti Stephani Divionensis, Bernardus Salinensis, Salutem. Quia non minimam spem et fidutiam in juris orationibus habeo, caritate vestri petiis, vestram misericordiam implorare non dubito; rogans, quatenus memoriam, animæ meæ, matrisque, quinto nonas octobris habeatis. Mando etiam vobis, quod Vido miles, Temsenfredi filius et Elisabeth uxor ejus quæ meæ matris fuit neptis, unum bulionem quem in Vadimonio habent, in michio, quod est juxta fontem de Sals, post decessum ipsius Vidonis, in Elemosyno vobis concedunt, et in vita sua propter in vestituram, in uno quoque anno, duodecim nummos prædictus Vido vobis donabit. Vos autem orate pro patre suo defuncto, et predecossoribus suis, et suæ uxoris, Ego Bernardus, hujus doni testis, et Lambertus Sacerdos, et Hugo meus capellanus. Archives départementales. G. 125, folio 44, n° 1. Pérard, page 97. N° 70 SANS DATE (1125-1157) Milon Irbert et Galo de Couternon renoncent entre les mains de l’Abbé Herbert à tout ce qu’ils prétendaient sur le moulin de St-Etienne et lui donnent des pâturages dans toutes leurs terres de Courbeton situées entre la Tille. Ego Milo de Curtaone, cum laude uxoris meæ, et fratres mei Yrbertus, et Galo, illam calumpniam quam fatiebamus in molendino Sancti Stephani Divionensis, quod est apud Curtanulfum, matre nostra volente, omnino vulpivimus: et quia injuste vexavimus Ecclesiam sancti Stephani propter, supradictum molendinum, rectum de injuria, in manu domni Herberti abbatis ejusdem Ecclesiæ fecimus. Preterea dedimus canonicis supradictis, et hominibus eorum, morantibus apud Curtembetonis, et alius de eorum familia usuarium in omnibus illis terris, quæ ultra Tylam erant nostre juris, hoc tamen tenore, quod si dampnum ejusdem factum fuerit, dampnum restauretur tantummodo, et postea non fiat inde alia emendatio. Ujus rei testes sunt Theodauricus de Fauveniaco, Vuirricus, Wido de Lambreiaco. Archives départementales. G. 125. Registre folio 42, n° 2. Pérard, page 95. N° 71 SANS DATE — 1125 — 1157 Giraud, chevalier de Moleria, donne à Saint-Etienne et aux chanoines d’Agunini fontis une terre relevant du fief du comte Richard. Notum sit omnibus cultoribus veritatis, quod Girardus miles de Moliera, dedit sancto Stephano et canonicis Aguninis fontis, terram suam, quæ dicitur ad mansum, ad omnes usus omnesque culturas, laudante domno suo, comite Wichardo, a quo ipsam terram tenebat. Inde testes sunt, Aynardus præpositus ejusdem comitatis, Odo cognatus Aynardi, Mauricius sororius ejus. Et Oliverius miles, Amulfus de Viler villicus Girardi, cum filio suo Garnerio. Hoc donum confirmatum est a supradicto Girardo, coram domno Elerberto Abbate, et canonicis, Bosone et Lamberto prædicto loci Rectore. Confirmationi huic affuerunt testes. Bartholomeus filiaster Gerardi, Teboldus de Figneis, Petrus de Viler, et Malgerius, Vualterius famulus canonicorum, et Arbertus de Ormence. Uxor etiam Girardi confirmavit, apud provencherius. Testes Petro et Theodorico fratre ejus, testes nichilominus sunt hujus dationis et confirmationis, septem libre argente quas Girardo canonici dederunt, in pactum pacis et securitatis. Archives départementales. G. 125, folio 49, n° 3. Pérard, page 107. N° 72 SANS DATE Henri de Roche taillée (de Rupe incisa), sa femme, son beau-fils et sa famille donnent aux Pères d’Angunini fontis trois pièces de pré. Henricus de Rupe incisa, cum uxore sua, et filiastro, et Hugo Rubens, cum uxore sua et filius, atque Olderius sororus Hugonis, cum laude uxoris suæ, et filiorum, dederunt, sub censum, fratribus Agninifontes tres petias prati. Unam scilicet ad Rupetum alteram sub natatoria Faveroles, tertiam ad Viale, de latere semite faverolæ. Acceperuntque pro inde a canonicis, in gressum XII solidorum, census autem, VIII nummorum, qui solventur singulis annis in paschalibus feriis. Preterea Henricus, et Huo Rubens, tradiderunt sub censu V nummorum et unius minuti, quicquid habere possidebant in prato Ricardi, laudante hoc et confirmante uxore Henrici, et filiastro ejus. Ad ipsum vero pratum pertinet quædam portunclam prati, quæ est in Viali, ad quam respicit adjecto ipsius minuti. Solvetur ergo census istæ in saniti Manetis sollempnitate, filio Vidonis venatoris de Luse. Item Hugo Rubens dedit dimidium prati ad fontem Pesant. Archives départementales. G. 125, folio 49, n° 4. Pérard, page 108. N° 73 SANS DATE Hugues et Anne et Payen de Virrenecourt donnent des terres du consentement de Blanche, leur dame. Hugo, et Anno, et Paganus de Vivenecurte, dederunt sancto stephano et Canonicis Agnini fontis, cum laude domine Blanche, totum quod habebant in Rivo bovali, acceptis proinde VI solidis. Item, idem anno et Paganus, adcensaverunt idem domini unam astam prati, ad Roserias positi, sub censu trium nunmorum, solvendorum in septimana Paschali. Testes sunt Hugo Morellus de Maresc, et Huo Rubens. Testes etiam sunt decime octo nummi, Annoni et Pagano dati, et duodecimi alii a domina Blancha, quæ hoc confirmavit, accepti Sunt item duæ petuonculæ prati in Viali, quas tenet domnis Agunini fontis ab Agunone et Huone, sub censu quator nunmorum, requirendorum et solvendorum in prædicto termino. Archives départementales. G. 125, folio 49, n° 5. Pérard, page 108. N° 74 SANS DATE Acte de partage de terres situées situées près d’Ormancey, entre les religieux dudit lieu et Etienne de Maresc et sa famille. Ego Stephanus de Maresc, cum uxore mea, et fratre meo Aldone, atque socer meus Raynerius cum filio suo Gosberto, divisionem terræ nostræ, quam fecimus fratribus Agnini fontis, volumus universaliter innotescere, et nostra omniumque hominum laude, ratam æternaliter consistere. Iccirco enim adeosdem fratres dilatandos, nostros fines curtavimus, ut qui propriis culpis ligamur, eorum meritis a pio judice absolvamur. Sciant itaque omnis dei fideles dedisse nos eis sub jure perhennis alodii, totam terram quæ est intra terminos prædictæ divisionis, ut ab ipsis a modo possideatur, eo prorsus modo, quo possessa est a nobis, et ab antecessoribus nostris; præterea in minorem eis libertatem in tota Ormenciari potestate indulsimus, ut ubicumque terram vacantem repeterent, ad nutum suum excolant eam et exerceant eam ita quod nec de cultura, nec de pastura de inuesitis suæ quibuslibet aliis necessariis alicui respondeant. Quod si etiam terra occata et culta fuerit, et cultor eis suum laborem vendere voluerit, facto de labore convenienti placito, ipsam terram dienceps possidebant pro alodio. Acta sunt hæc manu domni Berengarii sacerdotis, et Fulchonis nepotis ejus, Atque Lanberta, postea canonicis et rectoris prædicti loci, præsidente Lingonis domno Goceranno Pontifice Testes sunt Domnus Hugo Morellus de Maresco, Hugo Bertrannus de Valle Brionnis, Henricus præpositus Archi, testes etiam sunt septem libræ nunmorum, quas ab ipsis accipimus. Archives départementales. G. 125, folio 49, n° 2. Pérard, page 107. Petit tome I, page 455, n° 165. N° 75 SANS DATE Henri, maire de Maresc, donne aux chanoines deux pièces de pré. Henricus Maior de Maresco, et Gisbertus, atque Rodulfus scorians sanctos, donaverunt fratribus Aguinini fontis, tres petias prati, quarum duæ sunt in Vuali, tertia est juxta viam quæ ducit de Viler ad Maresc. Et sciendum est, hujus beneficium gratia, septem solidos eis fuisse datos. A vero juxta via, est alia petiola prati, quam dedit Petrus de Canali. Willermo ætiam tribuerunt canonici solidos duos, pro quadam petiola in viali posita. In eodem quoque confinio, est alia prati portuncula, quam Odo Bonuscor Agnnino fonti gratis tribuit. Archives départementales. G. 125, folio 49, n° 2. Pérard, page 108. N° 76 SANS DATE 1° Helbert, chevalier, donne aux moines un aleu situé sur le territoire de Marac, de Faverolle, et sur la rivière de la Suze. 2° Milon, chevalier de Colcéa, et ses neveux venus pour leur conversion au puits où ces mêmes religieux habitaient, leurs donnent leur aleu de Rozière. 3° Berthélemy et Raoul, frères d’Hugues de Morel et Hugues de Grey, Pierre de Villers y joignent ce qu’ils possèdent. Helbertus miles, dedit sancto stephano, et canonicis de Agnnino fonte, totum alodium suum quod est in finibus Maresc, et Faveroleis, et in riveria Suisetæ dimidium prati, cujus alterum dimidium, tenet domno Molmenti. Testes inde sunt. Petrus de Viler, et Malgerius, Milo miles de Coclea et Hugo atque Gauterius nepotes ejus, conversionis voto ad Puteolum venerunt, ubi fratres de Agnnino fonte, pius habitaverunt, qui de suo salute solliciti, dederunt eisdem fratribus, totum alodium suum, quod ad Roserias possiderunt. Dedit ergo idem Milo, integrum Viridiarii mansum ad Roserias situm quod ei specialiter mater ejus Arsendis attribuit. Testes sunt Bartolomeus et Rodulfus fratres Hugonis de Maresc, qui etiam dederunt quod ad Roserias possidebant. Idem Hugo Morellus, et Hugo de Gyeio, cum conjuge sua et filio Odone, dederunt terram, Veneretii filii David, Item, Hugo de Giego dedit secturam prati, ad Montem Bruxonem, cum laude uxoris suæ, et filii, acceptis pro inde duobus, solidis. Item apud Roserias possidet domus Agnnini fontis, pratum Girodi, quod dederunt ei Petrus de Viler, et Durannus, cum laude fratris sui Raynaudi. Item Hugo Morellus dedit omnem terram juris sui, situm in Rivo Bovali. Item, in Rivo Bovali dedit omnem quod possidebat Petrus filius Algerii, laude Duranni comparticipis sui. In summitate Rivi Bovalis, est petiola prati, qua dedit Fulco, cum concensu Johannis filii sui. Archives départementales. G. 125, folio 50, nos 1 et 2. Pérard, page 108. N° 77 SANS DATE Foulque de Saint-Loup donne aux religieux de Tilchatel tout ce qui lui reste à Tamay. Cette terre est remise aux religieux d’Agnini fontis. 1°) Fulco de sancto Lupo qui apud Tilecastrum obiit, fratribus Tilecastrensibus totum quod habebat ad Tarnach, dereliquit. Sed Canonici Agnnini Fontis ipsum deinceps possiderunt, datis proredemptione ejusdem terræ videnti octavo solidis domno Pontio de Sancto Lupo, qui eam tenebat in Vadimonio. Factum est hoc, nutu Tilecastrensium canonicorum, ab Aldone, et Girardo, et Lamberto canonicis ecclesiæ Divionensis, et Obedenciariis Agnnini fontis. Laudavit ætiam hoc, Drogo Borinus, fratris salconis. 2°) Notandum est de omnibus prædictis censibus quod requisiti ab eis quibus debentur, infra octo dies requisitionis licenter solventur. Archives départementales. G. 125, folio 50, n° 3. Pérard, page 108. N° 78 SANS DATE Raymond et Raynaud de Minot, frères, renoncent à leur entreprise sur la terre de Savigny-le-sec, commune à St-Etienne et à St-Bénigne. Ad memoriam posteritatis est prænotatum, qualiter milites illi, qui calumpnias faciebant in villa Sanctorum Stephani et Benigni Divionensium, quæ vocatur Saviniacus, qualescumque essent calumpniæ, supradictis Ecclesiis et fratribus earum ibidem deo servientibus omnino viurpiverunt, et ne heredibus eorum aliquo præsumptio in posterum succresceret, hanc cartam fieri præceperunt. Raymondus et Raynaudus de Migno fratres, cum laude matris suæ, et sororum suarumquæ vocantur, Adelina, et Aia, hoc fecerunt. Hujus rei testes Gauterius maluallet; Guido de Galance, Hugo de Viven, Sigiunus de Ieu, Gascho de Sumbernone. Archives départementales. G. 125. Registre folio 42, n° 3. Pérard, page 95. N° 78 bis SANS DATE — 1125 — 1157 Drogos Bornus complète le don que son frère avait fait aux chanoines de St-Etienne dans le pays de Tarnach. Notum sit omnibus quod Drogo Bornus miles de Sancto Lupo donum quod prædictus Fulco frater suus fecerat Æcclesiæ beati Stephani Divionensis de parte sua quam habebat in prædio quod dicitur Tarnach, ex toto laudavit, et percursus quem frater suus si adjuveret in parte propria haberet, eidem Æcclesiæ penitus concessit. Post decessum vero suum pro remedio anime suæ, pecatorum que remissione, suam partem ipsius prædii, prædictæ Æcclesiæ dedit. Factum est hoc Æcclesiæ participationem expetiit, ut si cordi suo complaceret et sancto abrenuntiaret in eadem Æcclesia converteretur. Si autem ei obitus in sancto contingeret, et oportunitas loci id donaret, a canonicis, ut confrater honorifice sepeliretur. Hujus rei testes Milo canonicus, Hugo capellanus, Girardus Clericus, Hugo de Sancto Lupo Dominus, Tebaudus ipsius Drogonis nepos, Natalis famulus abbatis, Tecelinus et Raaldus de Gieyo. Archives départementales. G. 125, folio 50, n° 4. N° 79 SANS DATE Constant de Villa Milni et sa femme renoncent également à leurs prétentions sur Savigny, de même qu’Artrand et Raynaud, frères de Veuvey (Vivex). Constantius de Villa Milni, et Hugo de Vivex, et uxor sua, calumpniam quam habebant in Saviniaco, vuirpiverunt. Hujus rei testes sunt Odo presbyter de Furno, Hugo Malamanus, Gaufridus Bederius, Theodericus de Vaura, Ascherius de Ponte, Vuido Lovellus, Iterum Artaldus et Raynaudus fratres de Vivex quod Calumpniabantur in Saviniaco viulpiverunt. Hujus rei Testes sunt. Vuido de Calance frater eorum, qui jam vuilpiverat, et Sigimus de Ieu et Hugo frater ejus, Desconoo, Gascho de Sumbernone, Hugo de Gie, et filius ejus. Archives départementales. G. 125, registre folio 42, n° 4. Pérard, page 95. N° 80 SANS DATE Mainfroid d’Arc ayant donné à St-Etienne un mans situé à Ahuy, Richard de Francourt le conteste, mais finit par renoncer en faveur de l’Abbé Herbert. Notum sit omnibus, quod Maynfredus dc Arco, mansum et terram quam tenebat in aquæductu, pro anima suo et pro antecessoribus suis, atque pro filio suo, qui canonicus erat. Ecclesie beati Stephani concessit. Hoc tamen donum, Ricardus de Framont calumpniatus est, dicens mansum et terram se Maynfredo in feodo tenere. Tandem convenientes ad Aqueductum, per colloquium, isdem Ricardus Æcclesiæ vuirpivit quod calumpniabatur, et Maynfredus cognovit et concessus est, mansum et juris Ecclesiæ sancti Stephani pocius esse quam sui, seque penituit injustæ tenuisse. Affuerunt donationi et guirpitioni Ricardis, Herbertus abbas, Garnerius præpositus, Tebaudus canonicus, Hugo frater ejus canonicus, Hubertus canonicus, Hugo frater ejus præpositus sancti Juliani, Hubertus de Cortblanchin, Aimo Bornus, hi etiam cognitionem Maymfredi Audierunt, indeque testes existunt. Eadem diæ, prædictus abbas, cum Tebaldo canonico, ad Arcum perrexit, atque ipsum donum filii Maynfredi filia uxor ejus, et unor filii ejus, Laudaverunt et concesserunt, coram Andrea et Huone de Eschirio militibus, et Valdino Clientes Maynfredi. Archives départementales. G. 125, folio 52, n° 2. Pérard, page 113. N° 81 SANS DATE Octon, seigneur de Mirebeau, donne à l’Eglise de St-Etienne une corvée de terre de 10 journées. Notificamus tam præsentibus quam posteris, quod Octo domnus de Mirebello, corvatam suam ibidem sitam, decem Jornales terræ fere habentem, deo et Sancto Stephano Divionensi, Sanctoque Petro, in cujus honore ipsius castri constitit, pro animæ suæ antecessorumque requiæ concessit, et jure hereditario, imperpetuum possidendam tradidit. Hoc fecit laude et concensu fratrum suorum Huonis, Scilicet, et Raynaudi, Acceptis ex dono Æcclesiæ, sexaginta Solidis. Testes hujus rei Wido, et Petrus constantius, canonici, capellanus. Valterius Sacertos Ervardus Clericus, Vuillerius et Hugo frater Pagani. Archives départementales. G. 125, folio 52, n° 4. Pérard, page 113. N° 82 SANS DATE — 1125 — 1157 Ponce, chevalier de Saint-Loup et Lancinna, sa femme donnent par la main de l’Abbé Herbert un cens dans la ville d’Aujeux et une part du moulin de Giey que d’autres complètent. Inter omnia quæ docuit ac tenenda instituit patrum antiquitas, absque dubio præcellit ab eis tradita litterarum auctoritas, quibus, quodammodo præterita velut præsentia inscientibus monstrantur, et cum fallacium repressione similitatrix mortis oblivis deletur. Unde nos, non solum voluntate, sed et necessitate cogente, priorium nostrorum in hoc quoque sequentes, præsentium ac futurorum noticie his litteris resignamus, quod non ollivisci eis utile novimus. Pontius miles de Sancto Lupo, uxorque sua Lancenna, dederunt Æcclesiæ beati Stephani Divionensis, in manu Domni Herberti abbatis, quartam partem census atrii in villa quæ dicitur Aujurra, nec non et quartam partem omnium decimarum ejusdem villæ, tamen in autionis quam in bestiis. Hoc donum Raynaudus de Granceis, de quo infeodo tenebat, et uxor ejus Ducissa, eidem Æcclesiæ presente prædicto abbate laudaverunt, coram Gislberto canonico, fratre ipsius. Raynaudi, et Guidone de Rausineriis, et Ricardo præposito æpiscopi castellionulo, et Ricardo capellano Tilecastri. Ipsæ Pontius, uxorque ejus, dederunt ætiam, partem quam habebunt in loco molendini de Gieyo, et fratum quod est superius. Utrumque autem donum laudaverunt et concesserunt: Guido Cabut Sancti Pontii, et uxor ejus Ermynia, filiique eorum, Johannes, et Guibertus, et filia Elisabet, cum marito suo Teobaudo. Hujus donationis, et concessionis testes, Hugo domnus de Giego et Odo ejus filius, Teobauldus de Monlandum, Guido de Meillan, Drogo Bornus, milites, Hugo Cliens, Hugo filius ejus, Simon. Aliam partem in loco molendini, pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum, in manum Herberti Abbatis dederunt. Hugo Capellanus, et frater suus Lambertus maior, Odo, Guido, Josnerius, sororque eorum, Runoldis uxor Hugonis, clientes, et Berta uxor Alinardi fratris eorum jam defuncti; cum filia sua Teza, et Filii Lamberti maioris, Lambertus et Constantius. Hoc idem fecerunt cognati eorum, Arnotus; Constantius Vuileneus, Lambertus filiique eorum; Hugo filius Arnoti Constantius et Martinus filii Constantii et filii Lanberti, Johannes, Curbertus, sororque eorum Eledearda, cum marito suo Humberto. Hi omnes cælestia proterrænis optantes, æcclesiæ beati Stephani, partes sedis molendini sibi competentes benigne et absolute dederunt. Quia autem solent A omni dona ministerialium vel villanorum suorum, quamvis injuste plerumque calumpniari, Hugo dominus de Gieio, et uxor ejus Eloiz cum Odone filio suo, uxoreque ejus Regina necqua ex sua suorumque parte contra donum eorum umquam reclamatio fieret, donum concesserunt. Quorum concessioni affuerunt: Galo Canonicus, Avynus consusus, Hugo Capellanus, Poncius, Guido Cabut frater ejus, Theobaudus de Sancto Lupo, Gener Guidonis, Theobaldus de Mohlandum, Vuido de Meilan, Drogo Bornus, Donationis ujus Hugonis capellani et fratrum ejus et cognatorum sunt testes: Ebrardus sutor, Ebrardus Clericus, Gunterius nepos ipsius Hugonis, et Lambertus frater humberti, et de Molandum Teobaudus. Archives départementales. G. 125, folio 52 n° 1. Pérard, page 112. N° 83 SANS DATE — 1125 — 1157 Gauthier d’Echire baptisé sous le nom d’Hugues ayant donné une partie du bois Milon, son fils la réclame et finit par la rendre dans les mains de l’Abbé Herbert. Notum sit omnibus quod Galterius de Heschire, qui nomine baptismi Hugo dictur est, ad conversionem veniens, partem quam habebat in foresta Milonis, deo et Ecclesiæ sancti Stephani Divionensis dedit. Ipso de functo parvoque tempore transacto, Henricus filius ejus ipsam partem cepit calumpniari, donec monitus, et male se agere cognoscens, guirpivit plus in manu domni Herberti abbatis, coram Garnerio præposito, et Odone de Heschereio, et Odone Malnuri, ac per ea donum patris, ipse cum uxore sua Poncia, et filio Aimone, super Altare obtulerunt, præsentibus prædicto abbate et præposito et Petro Cliente Aymonis Rufi, et Galterio Ventario, et Duranno Escharizum, et Constantino famulis. Archives départementales. G. 125, folio 52, n° 5. Pérard, page 113. N° 84 SANS DATE Gauthier de Mont-Moyen, partant pour Jerusalem, délaisse aux fréres de la chapelle ce qu’il leur contestait depuis Viviers jusqu’à Rives. Venu à Dijon, il donne le quart de sa terre de Villefrey. Presentibus ignotescat et futuris, quod Galterius de monte medio, Iherofolimam iturus, fratribus loci, qui dicitur capello, guirpivit partem terræ, quæ sibi competebat, a Viverio, usque ad rivum, unde eos diu placitaverat. Presentes fuerunt, Drogo canonicus, Lebaldus conversus, Geilo miles templi, et famulus ejus Odo. Postea Divio veniens, et societatem beneficiorum Œcclesiæ humiliter expetens, ad ipsum in capitulo fecit. Insuper quartam partem potestatis, quæ dicitur villa Ferracia, pro redemptione peccaminum suorum eis concessit, si contingeret cum ab iherofolima non redire. Quam quartam partem, cum alia terra, pro quator libris et dimidiis, ravinellus in vadimonium habebat, et eam si rediret canonici non ex toto sed secundum quantitatem quarte parti competentem redimerent. Factum est in capitulo Divionensi, fratribus præsentibus, et Kalone de Granceio, et Rodulfo bicheto, et Humberto de Canali. Odo frater ejus annatus orationum et beneficiorum fratrum particeps factus, Donum fratris concessit, et contra quistibet calumpniatores se manu tenere spopondit. Archives départementales. G. 125, folio 52, n° 3. Pérard, page 113. N° 85 SANS DATE Lebaud, prieur de Gilly, donne à l’église de Saint-Etienne deux manses situées à Argilly. Notum sit omnibus, quod Lebaudus præsbyter Guilenus, ad conversionem veniens, Ecclesiæ beati Stephani Divionensis, duo mansa dedit. Mansum Argilliaci, in quo vinea et arbores, Mansum Prati ferreoli, arboribus insingne. Retro mansum Argilliacense sunt, octo campi, idem agri, eidem manso contigui ante domum Bernardi Benlini, jornalis unus, per partes divisus, cum quinque noeriis. Juxta domum Bernarpi Rasili; a sinistris intrauctum ipsam, duo seillones, cum quintor noeriis et prescherio. Non longe ab illis, a sinistris euntibus pratrum ferreoli, est Ochi habens, quator campos cum arboribus. Inde procedens, inveniens a sinistris, unum Jornalem contiguum chymino, qui dicitur Chentia. Supra quem contra mons versus Boschet, sunt, quinque alii. Paulo post ad crucem Chimini ab eadem parte. Item non longe post crucem ab eadem parte chimini sunt VII agri, qui locus dicitur Larnach. Item paulo post ab eadem parte, chimini VIII agri qui locus dicitur Boschaz iliceret Præterea a dextra parte chimini. Plurimum quidem invenies, unum seyllonem. Deinde duos sub quibus etiam inferius a chimino, agrum majorem. Ab eadem quoque parte inferius juxta concisam, XI, Andeys prati, implius Jornalium. Transita autem proxima silva, ab eadem rursus parte inveniens, aliam corveam ejus Longitudinis, cujus et prior ab chemino videlicet usque ad concisam inferiorem quæ dicitur Barria, Habentem XXX et eo amplius Jornales, et in ejus medio est Lamarz. Et hæc quidem pertinent ad mansum Argilliacense. Ad mansum vero prati Ferreoli pertinent ager et semis, qui sunt ad tortam viam juxta Lamarz, et Agercollis, contiguis agro Bellini, sicut cum distinguit in latu concisa, et vallicula. Post quem est pratum commune, cujus habemus nonam partem. Est præterea quedam silva, cujus habemus terciarum quartam partem. In tota ætiam potestate Argilliaci per omnia nemora pascionem porcorum gratis. Archives départementales. G. 125, folio 52, n° 6. N° 86 SANS DATE Robert, son frère, et Raoul Toorna, leur beau-frère, donnent le pré de l’Essart Arnoul à Saint-Etienne. Manifestum sit omnibus, quod Brictius, et Robertus frater ejus, et Rodulfus de Toorna, qui sororem eorum uxorum duxerat, obitulerunt super altare sancti Stephani pratum quod dicetur Exartum Arnulfi; et juraverunt protectionem ferre contra omnis calumpniatores; et de hoc dederunt fidejussores: Mauricium fratrem Guidonis de Parriniaco, et Guidone Cornerium, et Stephanum maiorem de Marceniaco, et Guidonem filium ipsius Rodulfi de Toorna. Testes hujus rei, Vuarnerius, præpositus, Galo, Girardus, canonici, Andreas Dubitatus, Vuillermus præpositus. Petrus Cliens, Aymonis, Bernardus maior. Durannus de Quintiniaco, Aymo, Vilencus de Quintiniaco, Laurentius, Durannus, Vuarnerius, Vianna de Divione. Archives départementales. G. 125, folio 35, n° 1. Pérard, page 114. N° 87 SANS DATE — 1125 — 1157 Heuri Ganlata, et Flore, sa femme, renoncent, en présence de l’Abbé Herbert, aux prétentions qu’ils élevaient sur la terre de Quetigny. Notum sit omnibus, quod Henricus Caulata, et uxor ejus Flora, laudantibus filiis suis, et filiabus, super altare sancti Stephani guirpiverunt, et obtulerunt terram Quintiniaci, ujuscumque esset, et quid de illa canonicos placetaret, adversus eum protectionem omnino se ferre promiserunt. Testes ex parte eorum Vuillermus præpositus vicecomitis, Johannes Tardix, Petrus cliens Aymonis Rufi, Florentinus, Ex parte canonicorum, Josbertus Rufus, Odo Caynus, Odo de Eschireio, Vido Aillenardus, Huo de Marma Essa, milites et famuli, Galterius, et Paganus ventarius Durannus Escharizon. Constantinus. Natalis. Præsentibus quoque Herberto abbate Gernerio præposito, et omni pene conventii. Archives départementales. G. 125, folio 35, n° 3. N° 88 SANS DATE Bernard de Salins, mari de la fille de Pierre de Ispanus, renonce également à ce qu’il contestait aux chanoines sur le même domaine de Quétigny. Notum sit omnibus quod Bernardus Salinensis, qui habebat filiam Petri de Hispanus, querellam querebat canonicos sancti Stephani, de Terra Quintiniacensi. Hortatu Domni Bernardi Capellani sui guirpivit; et si quid ex inde sui juris erat super altare sancti prothomartyris oblulit. Testes ujus rei, Robertus decanus, Petrus Manans, Ebrardus de Santo Michahele, Tebaldus de Marcenna, Maynfredus de Arco, Ubricus miles ejus, Petrus Cliens Aymonis rufi, Paganus ventarius, Vuillermus famulus; Ex parte Bernardi, Bernardus Salinensis, presbyterus, Guido nepos ejus, Gocelinus filius Hugonis de Besua, Ebrardus siccus, Apud Salinum uxor prædicti Bernardi quod maritus suus Divione fecerat laudavit, et guirpivit omnem calumpniam deo et Sancto Stephano et canonicis. Laudantibus filiis suis, et filiabus, quibus domnus Garnerius Canonicus dedit unicuisque nummum, propter signa, et Johanni maiori filio, caligas duodecim nummorum. Affuerunt testes Bernardus Sacerdos, Berengarius nepos ejus Sacerdotis, Nivo clericus et filius ejus Odo, Martinus Scriba, Ricardus Clericus, Georgius frater domni Bernardi. Archives départementales. G. 125, folio 53, n° 4. Pérard, page 115. N° 89 SANS DATE Girard de Moleria restitue à l’Abbé Herbert, alors à Rampont, la terre dite «ad Mansum» qu’il avait donné précédemment aux chanoines d’Agninini fontis. Sciant omnes, quod donum quod Girardus de Moliera fecit, de terra quæ decitur ad mansum superius adnotatum est. Denique aliquanto post tempore quibusdam querelis obortis, donum ipsum causare cepit; sed proborum hominum ratione et consilio convictus, laudante filio suo, quod prius fecerat, conformavit, et fratribus Agninifontis, ipsam terram in perpetuum liberam tenendam uterque concessit. Factam est donatio hæc apud Relenpuntem, in manu Domni Herberti Abbatis. Testes sunt, Rodulfus de Collens, et Vuido venator, canonici Lingonenses, Hugo de Tuveria, et Vuilencus milites de Nonjant, Ebrardus magister molmenti. Hanc donationem laudavit uxor Girardi, apud Clarummonte, et filia ejus, præsentibus Gisberto et Seguino canonicis sancti Stephani, et Duranno Roncha canonico Lengonensi. Affuerunt, etenim testes Ubricus Capellanus Clarummontis, Boninus Clericus, Hugo Miles de Ello, Girardus famulus. Apud Varennas laudaverunt hoc donum, filiæ Girardi, Agnes uxor Arlebaudi, et Letuidis soror ejus, coram Vuileneco de Chosiul priore de Varennis, et Petro monaco, et Dominico presbytero, et Mathia famulo monachorum Preterea rememorandum videtur quod ipse Girardus, filium suum, Galtericium dictum, pro canonico reddidit. Hoc pacto interposito, quod post acessum temporis, si puer levitate animi inde moveretur, nullum tamen detrimentum et remotionem prædictum donum pro inde consequeretur, his affuit, et omnino, ut prædiximus concessit, filius ejus Fulco, aput Relenpuntem, quando et pro hujus rei recognitatione et confirmatione, ab Aymone priore Agnini fontis Sexagenta Solidos acciperunt. Archives départementales. G. 125, folio 53, n° 5. Pérard, page 115. N° 90 SANS DATE — 1125 — 1157 Transaction entre l’Abbé Herbert et Othe, Seigneur de Mirebeau, au sujet des dîmes et diverses autres questions. Sciant a prioribus traditum habemus, præsentium et futurorum noticiæ tradimus, quod eorum saluti et paci prodesse novimus. Otto Domnus de Mirabello, concessit Æcclesiæ sancti Stephani Divionensis, et domini canonicorum eorum in manu Herberti abbatis, terram quolibet modo ab eorum hominibus et animalibus excultam, ita ut terciis redditis pro alodio, eam haberent, ut nec pro se nec pro alio eis uniquam telleretur. Concessit quoque, ut ad opus suum furnum in dominio facerent, si de milite qui furnum Mirebelli in feodo ab eo tenebat, hoc adquirere possent. Decimas lucri quas reddere nolebat, exinde redditurum se fidem dando spospondit. Quia cimiterium rumperis stagnum suum firmaverat, pro fore facto cimiterii, et pro Elemosina, quinque Jornales. Terræ in eorum vicinio dedit Ogerium nepotem Galterii conversi, eis francum guirpivit. Hæc omnia se tenere et filium suum concedere facere promisit, et in manu Herberti abbatis fidem suam dedit, Quicquid in decimis de Baie ex parte uxoris suæ calumpniabatur, guirpivit, et quia calumpniam injuste fecerat, rectum fecit, et capitale reddidit. Affuerunt canonici. Milo cantor, et Girardo de Asperomente, et Gilbertus de Granceio, Duo præsbyteri, Constantinus de Acels, Martinus de Mirebello, Galterius, et Hugo conversi, Guido Niger famulus, Mitites et hi, Odo de Eschcrio, Odo Malnurit, Odo Grossus, Huo et Lebaldus de Eschire, Rodulfus de Furno. Poncius de Fontannis, Poncius de Arna, Aimo Bornus de Beria, Virricus de Aceltis. Hæc omnia concessit Legardis uxor ejus, præsentibus canonicis, Girardo et Giberto, Brutino decano, Ricardo, Hymberto de Arco, Poncio de Darna, Girardo canonico Lingonensi. Archives départementales. G. 125. Folio 55, n° 2. Pérard, page 117. N° 91 SANS DATE — 1125 — 1157 Hugues, Seigneur de Gie, donne aux chanoines de St-Etienne un manse à Gigei, et une partie de la dîme des terres. Son fils y joint d’autres terres. Sciant præsentes et posteri, quod Hugo domnus de Gie, in Æcclesia sancti Stephani ad conversionem veniens, dedit sancto Stephano in ipsa villa Gie, mansum quod tenebat Ebrardus filius Tetardi, cum omnibus appendiciis ipsius mansi. Dedit etiam dimidiam decimam de Cuce, grossam et minutam. In Gie quoque erat suus ministerialis, qui decimarum redecimam capiebat. Ipsamque ministerialitatem totam liberam dedit, ut canonici advelle suum decimatorem poverent. Dederat autem prius et partem vendiderat canonicis, anum (ante molendinum dans Perard) molendinum, duos jomales terræ arabilis. Pro uxore sua vero, similiter ad conversionem veniente, dedit in prædicta villa, mansum quod tenebat Arnaldus, cum omnibus manso pertinentibus; Dedit quoque retro domum Lamberti maioris, in Gie tres Jornales bonæ terræ qui, tueruntur in manso hugonis Clientis. Hec dona concessit filius eorum, Odo Domnus de Gie, et Regina uxor ejus. Laudantibus filiis suis, Raynerio et Agneti. Addiderunt insuper, et firmiter concesserunt, quod si quis ex eorum casamento, pro anima sua Sancto Stephano daret, Quantum vellet, et sicut vellet, quasi alodium tribueret. Quantum canonici et eorum famuli de terra quam in dominio haberent, excolerent, Absque terciis velut propriam tenerent. Dederunt etiam pro filia sua Elevisia, quam cum amita posserunt, duos jornales terræ arrabilis, et duas secaturas prati. Prioris doni quod Hugo prose fecit in manu Herberti abbatis, sunt testes, Gisbertus canonicus, Hugo capellanus, Natalis famulus, Argrius de Castellione, Huo de Ormenceio, Vuido Cabuz, Tebaldus de S°-Lupo. Secunda dono quod factum est ad Sanctum Lupum, prima die Martis, remuestivit Odo pro matre sua, per baculum, Milonem cantorem, præsente, et petente Hugone patre suo, Jam tunc canonico. Inde sunt testes. Hugo capellanus, Viudo habanceio, Rodulfus de Meillan, Viudo Cabuz, Lebaldus gener ejus, de Sancto Lupo; Hugo cliens, Jam conversus, et Simon et Hugo, et Odo filii ejus, per prædicta namque mansa plenarium percursus et alodiale in silvis, et planis, et aquis, per omnem potestatem Gieiri, habet Æcclesia Sancti Stephani Divionensis. Archives départementales. G. 125, folio 56, n° 2. Pérard, page 118. N° 92 SANS DATE — 1125 — 1157 Guy, chevalier de Genlis, surnommé Dernotus, donne à l’abbé Herbert son aleu de Genlis et son frère, partant pour Jérusalem, renonce à ses prétentions sur les dîmes. Sciant præsentes et futuri, quod Guido miles de Genleio, qui vocabatur vernotus, reddidit se deo et sancto Stephano in manu Herbertus abbatis, deditque pro anima sua, alodium suum, quod habebat, in pratis, et terris cultis et incultis. Dedit etiam in Genleio, mansum unum, et hominem in eo manentem, nomine Aymonem, cum uxore et filiis. Theodoricus quoque frater ejus, Ieropholinam iterus (* avec U abreg. sur l’e, Perard lit iturus) calumpniam quam de decimis pratorum canonicorum agebat, ipsius rogatu sponteque sua in pace dimisit. Hæc dona frater ejus concesserunt, Hugo Cassotus, Salomon, Theodoricus, Poncius et Petrus sororius eorum; et ob concessionis suæ confirmationem, super sanctum evangilium juraverunt, Æcclesiæ sancti Stephani, contra omnes pro posse suo donum hoc manu tenere. Fecerunt hæc in manu Girardi elemosinarii, qui dono et concessione per librum missalis revestitus est, coram Galone canonico Testes hujus rei sunt Hymbertus capellanus, Robertus Debille, Hugo de Vucheio, Humbertus frater ejus, Adreas Dubitatus, et Lambertus frater ejus, Dominicus Conversus, Dominicus de Genleio, et Martinus frater ejus, et multi alii. Archives départementales. G. 125, folio 56, n° 5. Pérard, page 119. N° 93 SANS DATE — 1125 — 1157 Transaction nouvelle entre Avyn d’Arcelot et Vidinus de Dijon et l’abbé Herbert au sujet du moulin de la Chaume. Superius annotatum est, et memoriæ traditum, quod Avinus de Acelet, et Vuadinus de Divione, filii quoque eorum, calumpniam de via molendi de Calma, quia sæpius canonicos placitabunt, omnino dimiserunt, et euntibus ac redeuntibus viam liberam concesserunt. Denique; non multo post Guillermus de Orgiul, prædicti Vaudini filius, illam querelam removit, pratumque de Casnehel simul calumpniari cœpit Unde conventus et placitum ad rectum reductus, viam molendini liberam, sicut in priori dono, et calumpniam prati omnino guirpivit. Hoc fecit in manu Herberti abbatis, cujus etiam tempore pater suus fecerat laudante et consentione Humberto ipsius Guillermi fratre, præsentibus canonicis, Galone fratre Aymonis, Johanne de Arco, Guidone de Longo Vado, Girardo de Aspero Monte, et militibus, Aymone de Divione; Odone de Eschire et fratre ejus Henrico, Duranno Escharizun famulo canonicorum. Archives départementales. G. 125, folio 57, n° 2. Pérard, page 120. N° 94 SANS DATE — 1125 — 1157 Ratification de concessions faites en présence de l’abbé Herbert par la veuve de Guyard Gras et ses enfants. Sciant præsentes et futuri, quod placitum quod Girardus Crassus canonicis, apud Mirreium fecerat, longe post mortem ejus, Gertudis uxor ipsius, quorumdam pravorum instinctu, querelar cœpit, et in eos inde sæpius injuriari. Unde probis hominibus, conventa, malefacta corripuit, et quod prius maritus suus fecerat et ipsa laudaverat, recognivit, tunc ipsa cum filiis Lebaldo, et Guillermo, et filia Regina uxore Henrici de Eschire, plenarie et libere concedentes, super altare sancti Stephani per librum obtulerunt, placitum vero fuit, quod decimas lucri canonicorum, quantum ad parrochiam sancti martini pertinet, omnino dimiserunt. Pro alia filia nomine Donna, et marito ejus Hugone de Baisse, Artaldus frater Girardi Grassi, in manu Jocelini de Bessua, fidem dedit, quod usque ad natale domini ipsis facere concedere: quod facere si different, ipse Artaldus in obsidione Divione maneret, indeque nullatenus exiret, donec illi libere concederent. Censum quoque duorum solidorum, sicut prius fecerant, tunc et jam et illa pro marito, et filii pro patre, voluntarie obtulerunt. Aderat tunc abbas Herbertus, et pene omnis conventus canonicorum fuerunt, hinc et inter fuerunt testes milites, Odo et Henricus frater ejus de Eschire, Odo Malnurit, et Aymon Bornus frater ejus, Vuido Taffuz, Artaldus frater Guiardi, Vuillermus de Orguil, Odo Crassus, Jocelinus de Bessua. Ex familia canonicorum Galterius ventarius, Durannus Escarizum, Jocelinus, Cisthianus de Coquina, Vuido, sutor, ex parte Gertudis, Stephanus de sancto Martino, Vuido de Tylecastro. Archives départementales. G. 125, folio 57, n° 5. Pérard, page 121. N° 95 SANS DATE — POST 1142 Renonciation par Thomas et Gisba, sa femme, entre les mains de l’abbé Herbert, de ce qu’ils réclamaient injustement aux chanoines sur Quetigny. (Publiée dans le Cartulaire de M. Bourrier). ?? ?? N° 96 SANS DATE — 1125 — 1175 Confirmation par le fils de Maynfroid, d’Arc-sur-Tille, de dons faits au chapitre de Saint-Etienne. In nomine domini fiat manifestum, quod posteris nostris obesset occultum. Filii Maynfredi de Archo, dona quæ pater ipsorum ecclesiæ beati Stephani ante fecerat, non bene concedebant, sed per dies assiduos canonicos eorumque res factis et verbis infestabant, unde conventi, et a pluribus temeritate reprehensi, apud sanctum Apollinarem convencerunt, et præsentibus Herberto Abbate, et Galone de Renavis et Girardo de Asperomonte, canonicis, et cum eis Guidone Alenardo, et Odone de Eschire atque Guillermo præposito; Ex parte autem filiorum Maynfredi, præsente eorum matre Bonna Domina, et Valesto de Balaivains utrinque concessum est. Quod sicut pater et mater eorum, et Girardus de Aspero monte, ac Guillermus præpositus prædictusque Valetus, anteriora dona recognoscerant, sic illi milites concederent, et omnino tenerent. Sunt autem eorum nomina, Humbertus primogenitus, Ricardus, atque Girardus. Venientes itaque prænominati ad sanctum Benignum, ante Maynfredum veraciter cognoverunt, quod ipse Maynfredus sancto Stephano plenarium usum et percursum in omnibus silvis et aquis suis concesserat. Hoc fecit domui sancti Stephani Divionensis, et horreis, de quibus ipsi domui annona et vinum in cellario Divionensi deferebatur. Homines quoque et animalia domus Curbetonis, si quilibet suorum dampnum inferrent, capitale tantum redderetur. Hæc recognitio facta est ante Abbatem sancti Benigni, coram monachis ejus, Lamberto cantore, Humberto cemerario, Petro de Marrine, et Hugone de Vennurio cellerario, præsente Herberto abbate, et Girardo de Aspero monte, et Odone de Eschire, et Vuillermo præposito. ?? N° 97 1131 — 15 DES KALENDES DE JANVIER Bulle du Pape Innocent II à l’abbé Herbert, par laquelle il lui mande de mettre à la tête de ses églises des chanoines réguliers savants et discrets. Innocentius servus servorum dei, dilecto filio Herberto, sancti Stephani Abbati, salutem et apostolipam benedictionem. Ex administratione officii nobis a deo injuncti, est imposita nobis necessitas, ut religionem satagamus statuere, et stabilitam sumna diligentia propagare. Et sicut sacramenta Ecclesiastica magis divino minimi sunt accepta, ita pro discretas et idoneas per sonas debent ad salutatem animarum cum devotione et humilitate attentius ministrari. Ideoque per Apostolica scripta tibi concedimus, atque mandamus, ut si Ecclesias tuas vacare contigerit, in eis, libere, et absque contradictione aliqua, sapientes et discretos canonicos regulares substituas, qui et curam animarum suscipiant, et earum salute providere cognoscant. Salva nimirum diocesani episcopi justicia et reverentia. Data Altifiodori XV kalendas juanuarii. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 6. Pérard, page 104. Fyot, preuves page 93, n° 145. N° 98 1131 — 4 DES KALENDES DE FÉVRIER Bulle d’Innocent II par laquelle il mande à l’évêque Guilenic qu’il a commis les abbés de Cîteaux et de Clairvaux pour la pacification du différend entre Saint-Seine et Saint-Etienne. Innocentius servus servorum dei, venerabili fratri Guilenci Episcopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Controversiæ, quæ inter filios nostros Sancti Stephani Divionensis, et Herbertum Sancti Sequani abbatis agitatur, dilectis filiis nostris. Sancti Cirterciensi et B. Claravellensis abbatibus, et aliis quos sibi adhibere voluerint, commissimus terminandam. Quo circa fraternitate tuæ mandamus atque præcipimus, ut quod ab ipsis per comiticiam vel concordiam, super hoc statum fuerit, irrefragabiliter facias observari. Quod si aliqua partium eorum, judicio parere comtempserit, tam in contemptorem, quam etiam in res ejus, debitam sententiam proferas. Datum Altifiodori III kalendas. Juanuarii. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 3. Pérard, page 103. Fyot, preuves page 89, n° 139. N° 99 SANS DATE Autre bulle d’Innocent II, portant commission à Etienne, abbé de Cîteaux. Innocentius servus servorum dei, dilecto in christo filio, sancti Cisterciensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem, Quoniam turbatus et inquetus animus non potest deo dignum famulatum impendere, nostrum est paci et tranquilati. Ecclesiarum, et servorum dei, auxiliante domno, propensius providere Contraversiam siquidem inter filios nostros Hambertum sancti Stephani Divionensis, et Herbertum sancti Sequani abbatis accipimus agitari. Quia igitur, te sapientem discretum et religiosum virum esse cognovimus, dilectioni tuæ mandamus, quatenus statuto utrique parti termino, causam audias, canonice que diffinias. Et auditis utrique partis rationibus quod inter discretio tua statuerit, inviolabiliter observatur, Datum Remus II nonas Novembris. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 3. Pérard, page 104. Fyot, preuves page 89, n° 140. N° 100 1132 Bulle du pape Innocent II, confirmative de la transaction ou sentence par laquelle Etienne, abbé de Cîteaux, de l’avis de Bernard, abbé de Clairvaux, adjuge la moitié des églises d’Etaules et de Darois à MM. les religieux et abbés de Saint-Etienne de Dijon, et l’autre partie à l’abbaye de Saint-Seine. Innocentius Episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Herberto Abbati Ecclesiæ aancti Stephani Divionensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quem ad modum ea que a nobis statuuntur, firma volumus, et illibata persistere, ita eaque a fratribus nostris rationabili providentia, sive per justiciam, sen per concordiam, stabilita sint, illibata volumus permanere. Controversia siquidem, inter vos et Herbertum Abbatem sancti Sequani, de Duabus Ecclesiis, Stabulis scilicet, et Darleis, et olim diutius agitata. Tandem præsentia venerabilis Guilenci Episcopi veslri, sicut ex ejus scriptis accipimus, Judicantibus Gauterio Cabilonensi Episcopo, Et Girardo Besuensi Abbate, et Ayrardo Lingonensi Decano, et duobus Archidiaconis, Jocelino, et Garnerio, earumdem Ecclesiarum vobis est cum decimis ad judicata possessio. Sed quoniam animus Abbatis sancti Sequani de repetendis Ecclesiis non pausabat, non utriusque Ecclesiæ paci et quieti providere curantes, causam ipsam dilecto filio nostro Stephano Cisterciensi Abbati ita commissimus terminandam, ut quod ab eo per justiciam vel concordiam statuerentur, ratum auctoritate apostolica permaneret; ipse vero, tanquam vir religiosus, et pacis amator, auditis tam tuis, quam alterius partis rationibus, et diligenter inspectis, consilio clarissimi filii nostri Bernardi Claravellensis Abbatis, et aliorum religiosorum virorum, prænominatam de duabus Ecclesiis controversiam hoc modo per concordiam terminavit, ut videlicet ipsarum Ecclesiarum, tam tu quam fratres tui, dimidiam portionem, Et Ecclesia sancti Sequani reliquam medietatem optineat. Quia igitur quæ ad pacem sunt in Ecclesia Dei debemus statuere, et præsato filio nostro Stephano Abbate, concordiam stabilitatem auctoritate Apostolica roboramus, et ut nulli super hoc vestram Ecclesiam liceat infestare, præsenti decreto sancimus. Si quis igitur hunc nostræ constitutioni scienter contraire temptaverit, anathematis sententia parcellatur. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Data Clunici per Manus Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi, Cardinalis, et Chancellarii II idus Februarii, Pontificatus vero Domini Innocentii II, pappa anno II. Archives départementales de la Côte-d’Or. G. 117. Liasse, folio 2 (original). G. 121. Registre n° 1 (copie). G. 125. Registre folio 47, n° 5 (copie). Pérard, page 104. Fyot, preuves page 89, n° 141. N° 101 1132 Traité d’Eude de Marigny, seigneur de Daix, chevalier, qui reconnaît le droit de pâturage des habitants d’Ahuy sur les terres de Daix et le donne aussi aux moines de Saint-Etienne. Sciant omnes præsentes litteras inspecturas, ad cum discordia verteretur inter abbatem et conventum sancti Stephani Divioni ex bina parte, et Domnum Odonem de Marignerio militem domnum de Diz et altera, super pasturis finagiorum de Diz, in quibusdam abbas et conventus dicebant villam et grangiam suam de Aqueductu usuagium plenarium habere, dicto, Odone e contrario assentiente, de consensu prædictum inquisitores hinc inde fuerunt dedit libris per abbatem sancti Stephani. Villinus præpositus Divionis, per domnum Odonem domnus Huo Monearicus miles de Divionensi, qui videlibus inquisitores, recepto juramento homini tam de villa aqueductus quam de villa de Diz, et facta inquisitione pronunciaverunt, diffinendo grangiam et hominis aqueductus debere habere usugium in pasturis supradictis quam inquisitionem et prononciationem, dictus Odo ratam habuit et acceptam, concedendo etiam dictæ Ecclesiæ sancti Stephani favorem religionis eisdem Ecclesiæ, ut dicti homines et grangia de Aqueductu perpetuo habeant, et pacifice possideant. Quod prononciatum est et per inquisitores ante dictos; promittens michilominus eidem Ecclesiæ, et hominibus de Aqueductu, super prædictis pasturis portare garanciam. Et hec omnia promisit dictus, Odo fide interposita se fideliter servaturus. Ita tamen quod homines de Diz habebunt similiter plenarium usagium in pasturis aqueductus. In cujus rei Testimonium. Ego (..... capella ducis) et Ego O X risthianitatis decani divionensis ad præces jam dicti Odonis Sigillorum nostrorum ad mumimne præsentes litteras roboramus Acta sunt anno domini.... Archives départementales G. 126, folio 89, n° 3. N° 102 1133 Injonction faite par Innocent II à Hugues II, duc de Bourgogne, de ramener la paix entre les abbayes de Saint-Etienne et de Saint-Seine sous peine de censure. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio, Hugoni Illustri Burgundiæ Duci, salutem et apostolicam benedictionem. Controversia quæ inter filios nostros Herbertum Divionensem Abbatem, et Monachos sancti Sequani jamdudum agitata est, dilecti fratris nostre Stephani Cirterciencis Abbatis, sapientes siquidem viri, cui eam per justiciam vel concordiam terminandam commissimus, extat provida discretione decisa, verum præfati Monachi spiritu superbiæ debriati, non solum concordiam ab eodem fratre nostro sancti Stephani pervadentes statutam minime servaverunt, quin potius, quamdam villam Ecclesiæ vina fratrum ipsius loci fuderunt, vasa vinaria confrigerunt, et eamdem illam, tam animalibus quam rebus aliis spoliarunt. Quod minimam tanto gravius rebus ferimus, quanto hœc ipsa tuæ favore perpetrata esse accipimus. Nos igitur, quorum præcipere interest malefactores debita sententia cohercere, in eosdem monachos jamdudum probatam excommunicationem innovamus, et omnes eis qui opem et consilium in eodem maleficio præbuerunt, donec supradicta damna restituantur, pari sententiæ suljacere præcipimus. Nobilitati ego tuæ mandamus, ut jam dictam concordiam, quæ per tam sapientem virum et industrium facta est, facias observari, et ne prædictis Abbas, propter hoc ulterius molestetur, studeas providere. Alio quin timendum est, ne tibi imputetur, si cum possis malum probibere, non prohibes. Dilectam filiam nostram ducissam, uxorem tuam, in Domino salutamus ac benedicimus. Data Laterani XIV kalendas Junii. Archives départementales de la Côte-d’Or. G. 117. Liasse, folio 3 (copie). G. 125, registre, folio 48, n° 3 (copie). Pérard, page 105. Petit, tome II, page 219, n° 257. Fyot, preuves p. 90, n° 142. D. Bouquet, p. 248. C. tome XIV. N° 103 SANS DATE Bulle adressée à Guilenic, évêque de Langres, à propos de l’église de Saint-Michel de Dijon, dont l’abbé Herbert est maintenu en possession. Innocentius episcopus servus servorum dei, venerabili fratri Guilenci Lingonensi Episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitate tuæ viva voce injuximus, ut religiosos viros diligeres, eosque pro commino tibi officio confoveres, hoc profecto intuitus per apostolica tibi scripta mandamus atque præcipimus, Quatenus dilecto filio nostro Herberto abbati sancti Stephani Divionensis super Ecclesia sancti Michaelis, neque ab Humberto presbytero, neque ab alia submissa persona, aliqua molestia vel injuria inferatur; sed ut idem abbas eandem Ecclesiam de cetero quiete possideat, omni modis curis efficere. Data Pisis III nonas Novembris. Archives départementales. G. 125, folio 47, n° 5. Pérard, page 105. N° 104 1133 Bulle d’Innocent II adressée à l’archevêque de Lyon et à son légat pour qu’il maintienne Herbert, abbé de Saint-Etienne, en possession de l’église de Saint-Michel de Dijon. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Petro Lugdunensi Archiepiscopo, apostolicæ sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatæ tuæ notum facimus, quoniam fratri nostro Guilenco Lingonensi Episcopo, per scripta nostra præcipimus, quatenus dilecto filio nostro Herberto Abbati sancti Stephani Divionensis, super Ecclesiam sancti Michaelis, neque ab Humberto Presbytero, neque alia submissa personna, aliquam molestiam inferri permittat. Id ipsum quoque Experientiæ tuæ injungimus, ut qualiter idem Abbas præfatam Ecclesiam quiete ac pacifice habeat, omnino provideas: Et enim veridica relatione dedicimus, quod præfatus Humbertus eamdem Ecélesiam justæ ammiserit. Data Parisis III nonas Novembris. Archives départementales de la Côte-d’Or. G. 117, folio 3. Liasse (copie). G. 121, registre n° 2 (copie). G. 125, registre folio 48, n° 1. Pérard, page 105. N° 105 1135 Charte de Raynaud, comte de Bourgogne, qui confirme aux chanoines de Saint-Etienne les coutumes, ventes, péages et revenus qu’ils possèdent sur sa terre de Salins et à Dole. In nomine indviduæ trinitatis patris, et filii, et spiritu sancti, Ego Raynaldus Burgundiæ comes, recognoscens circa me gratiam sumni Dei, qui ob id, ut reor, michi immerito potestatem contulit terrenam, ut peccata mea alemosinis redimam, dono æternaliter et irrefragabiliter canonicis sancti stephani Divionensis, consuetudinarias veritas, et pediagia, reliquasque per solutiones quas in terra mei juris quomodo libet solvere solebant. Scilicet apud Salinuim Dollam, hanc autem donationem, de Intimo meo procedente affectu, eo tendere certum sit, ut anima mea quæ ex suo merito timet supplicium. Salutem aliquod obtineat remedium, meritis et præcibus bonorum virorum, prædicto prothomartiri famulantium. Nec solum mea sed et antecessorum meorum, quos ejusdem Ecclesiæ familiares fuisse non est dubium. Actum Bisontii in lobio Guidonis filii Constantini anno millesimo centesimo tricesimo quinto indicatione XIII. Testes sunt Hugo de Cavisiasco, Bernardus de Tremeliaco, Guido de Quingiaco. Archives départementales. G. 125, folio 50, n° 5. — G. 126, folio 41, n° 3. Pérard, page 109. Fyot, preuves page 93, n° 146. N° 106 1135 — IND. XIII Acte de consécration du lieu antique vocabulo Agninini Fontis. Mundani juris periti hoc proprium habent, ut in executione justiciæ, et injuriosa puniant, et benefacta confirment. Quanto magis nos, qui cœlestes juris periti esse debemus, ad hoc vacare opportet, ut quæ recte facta sunt contra præsidiam roboremus. Quia propter has litteras nostra in quantum possumus auctoritate, confirmamus, et tenementa fratrum Agninis fontis, quæ in hac carta continentur, perpetua nostri sigilli impressione munimus. In eodem quippe loco Ecclesiam cimiterium sacravimus, qui scilicet locis, antiquo vocabulo Agninis fons appellatur. Quicumque ergo ipsum locum multiplicaverint, divina et nostra benedictione multiplicentur, et væniam suorum peccaminum accipere mereantur. Qui vero his quæ hic scripta sunt, injuriosa contemptione contraierent, eternas suæ contumatiæ penas solvant, nisi convenienter satisfecerint, non enim pari criminis reus est qui pauperes christi exasperat; quia ad divinam injuriam referentur, quidquid servis ejus injuriose infertur. Facta est autem prædicta consecratio. Anno ab incarnatione domini millesimo centesimo tricesimo quinto indicctione. Octava, epacta, XV concurrente primo prædie nonas. Octobris. Archives départementales. G. 125, folio 49, n° 1. Pérard, page 107. N° 107 1139 Bulle du Pape Innocent II par laquelle à la prière de Herbert, Abbé de St-Etienne, il ordonne que les chanoines réguliers établis au dit monastère selon la règle de Saint Augustin l’observeront perpétuellement et leur confirme aussi bien qu’aux dits chanoines la possession des biens qui leurs appartiennent présentement, et de ceux qu’ils pourront acquérir. Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, Dilecto filio Herberto Abbati Ecclesiæ Beati Protomartyris Stephani, Ejusque Successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Venerabilium locorum cura nos ammonet, de eorum quiete et tranquillitate sollicite cogitare, ut qui divina disponente Clementia, ad Ecclesiarium regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et sedis apostoluæ privilegio pariter roboremus. Quamobrem, dilecte in domino fili, Herberte abbas, tuis justis desideriis parterna benignitate impertimus assensum, et ecclesiam beati prothomartyris stephani, cui auctore Deo præesse dinosceris, cum omnibus ad eam pertinentibus, presentis scripsi suffragio communimus. Inprimis siquidem statuentes, in ordo canoniciis que secundum Beati Augustini regulam, in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus ibidem inviolabiliter observetur. Quas eumque Præterea possessiones, quecumque bona, idem locus in casamentis, terris, Ecclesiis, capellis, villes, servis, ancillis, seu aliis rebus præsentiarum juste et canonice possidet, aut imposterum concessione pontificum, liberalitate regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, deo propositio poterit adipisci, firmæ tibi, tuis que successoribus et illibatæ permaneant In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Videlicet matricem Ecclesiam, in honore Sancti Prothomartyris Stephani dedicatam, cum cymiterio, infra murum castri; Ecclesiam Sancti Medardi, cum decimis; Ecclesiam sancti Michaelis, cum cymiterio et decimis, extra murum sitam; Ecclesiam sancti Aniani aquæ ductis, cum cymiterio, decimis, et terris suis; Ecclesiam sancti Martini de Quintiniaco, cum cymiterio, decimis et terris suis; Ecclesiam sancti Mauricii de Siliciaco, cum cymiterio, decimis, et terris suis; Jus Quod habetis in Ecclesia sancti Genesii de Darilla, et capella de Stabulis, cum cymiterio, et parte decimarum; Ecclesiam sancti Martini de Prato, cum capella de Fontanis, cymiterio, et pertinentiis carum; Ecclesiam Sanctæ Mariæ de Gimellis, cum capella de Picangis, cymiterio, terris, et decimis; Ecclesiam sancti Florentii de Tylecastro, cum capella Sanctæ Mariæ, et cymiterio, decimis, terris, et pertinentiis earum; Ecclesiam Sancti Petri de Mirebello, cum cymiterio, decimis, terris et appendiciis earum; Decimam de Geiaco, decimam de Cuceio; Locum capellæ quæ est inter Lenglerium et Sanctum Fidolum, cum appendiciis suis; Ecclesiam Sancti Andreæ de Ormenciaco, cum capellis, cymiterio, et parte decimarum quæ præsbiteratui congruit; Locum de Puteolo, locum de Agnino Fonte cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Martini de Arco, cum cimiterio, et appendiciis suis; locum de Monte Cyconiaci, cum appendiciis; locum de Franceis, cum pertinentiis suis; locum de Bonavalle Jurensi, cum appendiciis suis; Ecclesiam sancti Germani de Copiaco, et capellam sancti Andreæ de Pariniaco, cum decimis; capellam sanctæ Mariæ de Marcenniaco, cum cymiteriis, et terris earum: Jus vostrorum de ecclesia de Saviniaco, cum cymiterio, et medietate decimarum et terrarum. Præsenti quoque decreto sanctimus, ut decedente Guarnerio ejusdem loci preposito, aut aliis secularibus canonicis, Nullus eis, nisi regularis prepositus (seuetiam), canonicus substituatur. Obeunte vero te, ipsius loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi cujus libet subreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi que ni fratres, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei temorem, et beati Augustini regulam, eligendum previderint. Prohibemus, etiam, ut nullus infra terminos Parrochiarum ejusdem Ecclesiæ, ecclesiam, capellam, aut cymiterium construere vel consecrare præsumat. Adicietes insuper, ut prefate Ecclesiæ regulares canonici, libere et absque contradictione, curam et administrationem Parochialium Ecclesiarum suscipiant, et commissarum sibi animarum saluti, domino auxiliante, provideant. Nulli etiam canonicorum vestrorum licentia pateat, post factam in eadem Ecclesia professionem, absque abbatis vel fratrum licentia inde discedere, vel ad loca alica transualare: Discendentem, vero nulliis episcoporum vel abbatis suscipere audeat vel retinere. Porro de laboribus, quos propriis manibus sumptibus que colligitis seu etiam de nutrimentis vostris, juxta quod a nobis ingeralibus est statutium consiliis, a vobis exigi decimas auctoritate apostolica interdicimus. Præsenti quaque decreto sanctimus, ut parrochianorum vostrorum sepulturam libere habeatis, nisi forte aliqui eorum, se in aliis decreverint Ecclesiis sepeliri. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit, prædictam Ecclesiam super hoc nostra constiiutione tenere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel abbas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, Sed Omnia integra conservantur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omni modis pro furtura. Si qua igitur in futurum eclesiastica secularisœ persona hujus nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam tenere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua emendatione conexerit, potestatis honoris que sui dignitate careat, reamque se divino indicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo capore et sanguine ac Domini nostri Jesu christi, aliena fiat, atque in extremo examine, districtæ subjaceat ultioni, Conservantes autem hæc, omnipotentis Dei, et Beatorum Petri ac Pauli Apostolorum ejus benedictionem et Gratiam consequantur. Amen, Amen, Amen. Ego Innocentius, catholicæ ecclesiæ Episcopus, subscripsi: bene valete. Ego Gerardus presbiter, Cardinalis, tituli sanctæ Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli sanctorum Johannis et Pauli, subscripsi, Ego Yo. Cardinalis sanctii Laurentii, tituli Damasi subscripsi. Data Laterani per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ cancelarii, XVIII Kalendas Maii Dominicæ incarnationis anno millesimo centesimo tricesimo nono, indicatione secunda, Pontificatus Domni Innocentii Papæ II, anno decimo. Archives départementales. G. 127, liasse n° 5 (original), n° 6 (copie). G. 121, registre bulle n° 2. G. 125. Folio 50, n° 6. Fyot, preuves pages 95 à 97, n° 153. Pérard, page 109. N° 108 SANS DATE — 1135 — 1157 — 7 DES IDES DE MAI Traité entre le Seigneur Mainfroid et les chanoines de St-Etienne par lequel le premier accorde au chapitre le droit d’usage et de pâturage et de glandée dans tous les bois d’Arc-sur Tille, et d’autres droits encore. In nomine sumnæ et individuæ trinitatis, amen. Probabili satis est, res Ecclesiæ, consuetudines que literalis studio ad memoriam posterorum signari, ne per successiones temporum, perversorum machinationibus certa habitudo ipsarum rerum valeat impediri. Tam præsentibus quam futuris manifestum fieri volumus, quod Domnus Mainfredus, dedit canonicis Divionensis Ecclesiæ, apud Arcum villam, usus suorum nemorum, ad construenda quelibet ædificia: Procursus quoque in eisdem nemoribus, et pasnaticum, et ramalaticum, pasturam videlicet animalium, in pratis, et in quibus libet aliis locis, atque piscationem omnium aquarum suarum, et cetera humanis usibus necessaria, canonicis in pace habere concessit. Si vero Canonici, in terra beati Martini homines habere voluerint, libere habeant. Item dedit eisdem canonicis, apud Curiambertodi usus prædictos. Quod vero in eodem loco, in terra canonicorum clamabat, vulpivit; et quicquid habebant, et adepturi erant, in pace habere laudavit, et eadem libertate qua ipse fruitur, usibus utriusque posteritatis fruantur et ipsi. Si autem canonici, vel eorum homines, prædicto Maenfredo vel hominibus suis, in aliquio dampnum intulerint. Summam dampni restituant, et nihil amplius emendent, omni exactione et Justicia remota, etiam de Furto. Hoc denique nullum latere volumus, quod sicut idem Maynfredus, dedit prædictos usus apud Arcum, et apud Curiam Bertodi, sic eosdem ad necessitatem Divionensis Ecclesiæ. Hoc donum fecit super Altare sancti stephani, laude suorum, scilicet laude uxoris suæ Bonedominæ et Gauteriis fratris sui, et Olerici militis. Acta sunt hæc VII idus Maii, in præsentia domni Herberti abbatis. Signum Garnerii, ejusdem ecclesiæ præpositi, Signum Aldonis, Signum Galterii, Signum Hugonis Canonicorum. Signum Matildis ducissæ, Signum Gauterii, Signum Petri telonariorum. Signum Carpini, Signum Odonis fratris ejus, Signum Aldonis de Tilecastro, Signum Theodorici, Signum Frogerii. Hoc idem donum Gauterius, frater Mainfredi, ex sua parte fecit, et laudavit, sed tamen hoc solum sibi retinuit, quod si homines sancti Stephani, vel pecora, aliquod dampnum quod sit evidens, sibi vel hominibus suis fecerent, dampnum quæret, et siquis sibi dampnum restauraverit, nullam emendationem præter istam accipiet: Dampnum autem si restauratum non fuerit, abbati monstrabit, et per manum abbatis, restaurationem dampni accipiet, sine alia emendatione, si sibi fecerit. Abbas vero, si per in Curiam hoc facere neglexerit. Gauterius supradictus, usque ad quadragenta abbatem expectabit, et post quadragenta dies dampnum iterum quæret, et emendationem dampni, cum dampno habere volet. Hujus rei Testes sunt ex Parte Gauterii. Hugo de Bessua, Stephanus Fulchidus, ex parte abbatis. Guido de Lambreyo, Lambertus, Gauterius ventarius. Archives départementales G. 125. Folio 44, n° 3. Pérard, page 98. N° 109 SANS DATE — 1125 — 1157 Renonciation par Avynus de Acelesth de l’aveu d’Ermengarde, sa femme et de Vautier, son fils, de ses prétentions sur un chemin de moulin; puis un bail à ceux de ce même moulin. Notum sit omnibus, tam præsentibus quam futuris, quod Avynus de Aceleth, cum laude filii sui Hugonis, et Gaudinus Divionensis, ad laudem uxoris suæ Emengardæ, Viulermi filii sui, calumpniam quam habebant in via molendini Sancti Stephani Divionensis, quod est in Calma, omnino dimiserunt, et euntibus ad molendinum supradictum, et regredientibus cum asinis et equis viam concesserunt. Præterea, eaque erant molendino in aquis in silvis, in terris cultis et incultis, adjacentibus, deo et Beato Stephano, et Herberti abbati, et Successoribus et canonicis præsentibus et futuris. Ex parte Canonicorum textes sunt Domnus Abbas Herbertus, et præpositus Vuarnerius Andreas Canonicus, Theodoricus, Lambertus, Otrannus, Gauterius, Costerius, Vuido de Casneth, qui erat custos molendi. Ex parte Illorum Avynus et Hugo filius ejus, Gaudinus et Ermengarda uxor ejus, et Vilermus filius ejus, et Gauterius frater Gaudini, et Fulco de Sancto Juliano, et Girardus minister Avyni, Saphirus frater Girardi, Vido Cabilonensis, maynfredus, et uxor ejus. Archives départementales. G. 125, folio 45, n° 3. Pérard, page 100. N° 110 SANS DATE — 1125 — 1157 Echange de terres à Marsannay et à Courbeton entre les moines de St-Etienne et de St-Léger du temps de l’Abbé Herbert. Notum sit, tam futuris quam præsentibus, quod Canonici Divionenses, dederunt apud Marceliacum, campnum de Lamarz, monachis Sanctii Leodgarii, pro quo et ipsi monachi dederunt eis apud Curtembetonis unum manseolum et campum cujus fronti adjacet via, ex utroque latere sancti Stephani terra, quæ sunt prorsus absque omni calumpnia, cum his etiam quæcumque sunt sancti Leodegarii, intra ejudem villuolæ metas, testes sunt Girardus de Archo, Petrus de Estival, Sacerdotes, Otrannus de Quintiniaco, cum fratre; Herbertus et Huo cum frater, Aymo, Vualterius, Brutinus de Archo, Vualteterius, Theobaudus, Albericus, Torex de Acelet, Hæc facta sunt tempore Herberti regulis Abbatis. Archives départementales. G. 125, folio 46, n° 1. Pérard, page 101. N° 111 1141 Mention des reliques conservées dans l’église de Saint-Etienne. En 1134, le 17 des kalendes de juin, Godfroy, évêque de Langres, consacre l’autel de de Saint Martin dans l’église de Saint-Etienne. En 1139, Gauthier, évêque de Chalon, consacre l’autel de la Sainte-Croix, puis d’autres consécrations d’autels. (Publiée dans le Cartulaire de M. Bourrier). ?? ?? N° 112 1145 Transaction ménagée par Godfroid, évêque de Langres, entre l’abbaye de Saint-Etienne, l’abbé Herbert et le comte de Saulx, au sujet des droits de pâturages des habitants d’Ahuy et d’Asnières sur le territoire de Ventoux, approuvée par la comtesse Reine, Girard, Elobus et Guillaume, ses fils. (Publiée dans le Cartulaire de M. Bourrier). ?? ?? N° 113 VERS 1145 Charte d’Elobus, comte de Saulx, qui, du consentement de Reine, sa femme, de Guy Lias, son fils, et de Guillaume, son frère, qui donne à Saint-Etienne le droit de parcours dans tous leurs bois pour les hommes d’Ahuy. (Publiée dans le Cartulaire de M. Bourrier). ?? Archives départementales. G. 309. Liasse, pièce 2, n° 2. Fyot, preuves p. 98, n° 135.