N° 1. 1261 avril (ou 1261/2, avril.) Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Etienne Royer, de Talant, et Belle, sa femme, de vingt sols de cens sur une vigne en Champ Rocingnon et une autre en Corberoye. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo primo mense aprilis ego Stephanus dictus Rotarius de Talant et ego Bella uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouide et sine qualibet circonuentione pro utilitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis uiginti solidos monete Dyuionensis censuales de annuo et perpetuo redditu. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem a dictis abbati et conuentui recepimus et habuimus in pecunia numerata. Propter hoc autem assedimus dictis abbati et conuentui prefatos uiginti solidos Dyuionenses percipiendos et habendos et dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddendos et habendos singulis annis in perpetuum de cetero in festo Assumptionis Beate Marie Uirginis in moneta Dyuionensi que pro tempore curret super duas pecias uinearum circiter iornale et dimidium continentes quarum una continens circiter unum iornale sita est in territorio ubi dicitur En champ Rocingnon iuxta uineam fratrum Uallis Beate Marie ordinis Uallis Scolarium ex una parte et iuxta cheminum ex altera et alia continens circiter dimidium iornale sita est inter Talantum et Fontanas in territorio ubi dicitur en Corberoie iuxta uineam Guillelmi Pelerin ex una parte et iuxta uineam Humberti filii mei predicti Stephani ex altera ita quod quicumque dictas duas pecias uinearum tenebitur de cetero dictos uiginti solidos dictis abbati et conuentui uel eorum mandato in festo predicto Assumptionis Beate Marie Uirginis singulis annis in perpetuum de cetero reddat sine contradictione qualibet et reddere teneatur et de ipsis uiginti solidis termino et modo premissis annuatim reddendis supradictos abbatem et conuentum per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei abbatis ecclesie Sancti Stephani predicte corporaliter innestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictos uiginti solidos censuales super predictas duas pecias uinearum et ipsas duas pecias uinearum pro uiginti solidis predictis censualibus garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit, et dictas uineas in bono statu tenere et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo quolibet alio contraire. Et si dicti uiginti solidi modo premisso et die predicta soluti non fuerint uolumus nos et nostros heredes uel alios uineas predictas tenentes pro tempore teneri dictis abbati et conuentui in crastino dicte diei ad emendam quinque solidorum monete predicte, et ut dicti abbas et conuentus extunc auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet curie dictarum uinearum intrent et intrare possint et debeant possessionem et dominium et eas teneant et ex ipsis fructus faciant suos modis omnibus quousque dicti uiginti solidi cum emenda quinque solidorum pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et ad hoc ipsas uineas obligamus eisdem. Hec autem omnia nos Milo et Margaritta liberi predicti Stephani laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos uel per alios ratione auoerie uel minoris etatis aut modo alio contraire. Renuntiamus autem nos omnes et singuli supradicti quilibet in solidum et pro toto per sacramenta nostra ex certa scientia in hoc facto exceptioni non numerati et non habiti integre precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii, legi Iulie de fundo dotali non alienando, etatis minoris et patrie potestatis auxilio et consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christanitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera veridi sub duplici cauda pergamini. Original G. 395. — Copies G. 127, f. 296; G. 132, f. 105. (Arviset 3 novembre 1664.) N° 2. 1261, octobre. Vente faite à l’hôpital de Tilchàtel par Regnaud, fils de Dominique Quinonridet, de deux pièces de terre situées en Saint-Martin, au lieu dit La Barre sur Suzon. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo primo mense octobris ego Renaudus filius Dominici Quinonridet notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione in mea libera potestate pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Tilecastro duas pecias terre arabilis que inter cetera ad partem meam deuenerunt sitas in finagio sancti Martini ubi dicitur ad Barram super Susonem quarum una sita est inter terram heredum defuncti Guillelmi Aucorroise hinc inde et alia iuxta terram eorumdem heredum ex una parte et iuxta terram Odonis Scabiosi ex altera. De cuius venditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de dictis duabus peciis terre ego me penitus deuestiens dictos magistros et fratres corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induxi. Uenditionem autem solutionem et instituram predictas ego Dominicus Quinonridet frater dicti Renaudi et ego Dannoz uxor ipsius Dominici mater dicti Renaudi laudamus et ratas et firmas habemus et promittimus in perpetuum habere et a dicto Renaudo nos partitos et diuisos esse et dictas duas pecias terre ad partem ipsius inter cetera deuenisse confitemur. Insuper nos Renaudus Dominicus et Dannos predicti tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictas duas pecias terre garantire dictis magistro et fratribus contra omnes perpetuo liberas ab omni exactione et onere pro recta decima et recto censu et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo quolibet alio contraire. Renuntiamus autem quilibet nostrum in solidum et pro toto per sacramentum nostrum corporaliter prestitum ex certa scientia in hoc facto exceptioni non habiti et non recepti integre precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii legi Iulie de fundo dotali non alienando et omnibus iuribus et priuilegiis in fauorem mulierum introductis et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omni auxilio iuris canonici et ciuilis scripti et non scripti promulgati et promulgandi et omnibus que possent obici contra instrumentum uel factum. Et ego Johannes clericus frater dicti Renaudi licet ab ipso partitus et diuisus uenditionem predictam laudo et ratam et firmam habeo et in perpetuum habere promitto bona fide et in nullo de cetero contraire per me uel per alium uerbo seu consensu uel modo alio qualicumque et ipsas duas pecias terre ad partem dicti Renaudi confiteor inter cetera deuenisse. In quorum omnium memoriam et munimen nos omnes predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi in testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda. Original H. 1254 ter. — Copie G. 132, f. 81. (Arviset 15 octobre 1664.) N° 3. 1261, novembre. Fondation d’un anniversaire à l’hôpital de Brochon par Jacques, ancien maître de ladite maison, et pour lequel il assigne un cens de 40 sols et un muid de vin sur une vigne audit Brochon. Omnibus presentes litteras inspecturis frater Johannes humilis magister et conuentus fratrum et sororum Domus Dei de Brochon salutem in auctore salutis. Noueritis quod frater Jacobus quondam magister domus nostre nobis humiliter supplicauit ut ei concederemus et promitteremus assidere modium unum uini censualem et quadraginta solidos Diuionenses similiter censuales conuertendos et distribuendos in fratrum et sororum domus nostre pictantiam die anniuersarii sui singulis annis in domo nostra pro anniuersario suo predicto et remedio anime sue faciendo super uineam quamdam quam tenet ad uitam suam continentem circiter duo iornalia et dimidium sitam in territorio ubi dicitur es Taueris de Fixeio iuxta uineam Jaqueti dicti de Ecclesia ex una parte et iuxta uineam Guillelmi lou Cornuat ex altera. Nos autem precibus eius benignum prebentes assensum ei concessimus et concedimus humiliter postulata. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum uiri uenerabilis magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis cum sigillo nostro rogauimus et fecimus apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo (mense novembris). Sigillatum duobus sigillis in cera. Copie G. 132, f° 68 (Arviset 10 avril 1664). N° 4. 1261, novembre. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Milon et Constant, fils de Dominique Truchot, d’une maison et d’un meix situés derrière le prieuré de Marsannay. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo primo mense nouembri nos Milo et Constantius filii quondam defuncti Dominici Truchot notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis domum quamdam cum manso et omnibus pertinenciis ipsius sitam in uilla de Marcennaio ante domum prioris de Marcennaio iuxta uiam publicam ex una parte et iuxta mansum dicti prioris de Marcennaio ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et manso et omnibus pertinenciis ipsius nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum per manum domini Bernardi tunc prioris de Marcennaio corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam domum cum manso et omnibus pertinenciis ipsius garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo alio contraire. In quorum omnium testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera alba. Original G. 369. — Copie G. 132, f° 121 (Arviset 13 septembre 1664). N° 5. 1262, avril. Vente faite à maître Aubry, doyen de la Chrétienté de Dijon, par Sybille Varain, d’une volerie et d’un meix derrière Saint-Michel. In nomine domini amen. Anno incarnationis eiusdem MCC sexagesimo secundo mense aprilis ego Sybilla filia quondam Andree Uarraniero existens in mea libera potestate notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis quicquid habebam et habere possum in quadam uoleria et in manso et pertinenciis ipsius sitis Dyuione retro sanctum Michaelem iuxta mansum ipsius decani ex una parte et iuxta domum Ebrardi lou Chapuis ex altera et inde me penitus deuestiens dictum decanum corporaliter inuestiui et de precio dicte uenditionis iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem a dicto decano recepi et habui in pecunia numerata et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale portare dicto decani et eius heredibus super predictis superius uenditis perpetuo garantiam et me pro ipso et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu uel modo alio contraire renuntians per sacramentum meum in hoc facto exceptioni non habiti precii et exceptioni minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni auxilio iuris canonici uel ciuilis et omnibus auxiliis priuilegiis et defensionibus in fauorem mulierum introductis. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani et domini Bertrandi prepositi capelle Ducis supplicaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Orig. G. 272. N° 6. 1262, mai. Vente faite à l’hôpital de Tilchâtel par Dominique et Herbert, fils d’Aubry Cornut, d’une maison et d’un meix situés rue de la Maladière. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo secundo mense maii, nos Dominicus et Herbertus fratres filii Alberici Cornuti notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam in nostra libera potestate uiris religiosis .. magistro et fratribus Domus Dei de Tilecastro domum nostram mouentem de nostro capite ex parte patris nostri cum manso et pertinenciis dicte domus prout usque supra uineam dictorum magistri et fratrum se ingerunt que domus predicta sita est Dyuione in uico de la Maladiere intra domum et mansum quos ipsi magister et fratres ab Odino Cornuto auunculo nostro acquisiuerunt titulo legittime emptionis. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de manso et pertinenciis ipsius prout modo premisso se ingerunt et de iuribus aliis eiusdem nos omnino deuestiuimus et dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiuimus et in plenum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induximus. Uenditionem aut solutionem et uestituram predictas ego Perronetta filia defuncti Gileberti Esclaure mater dictorum Dominici et Herberti laudo et ratas et firmas habeo et in perpetuum habere promitto et eas de uoluntate mea confiteor esse factas. Insuper nos Dominicus Herbertus et Perronetta predicti tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam domum cum manso et omnibus iuribus et pertinenciis ipsius prout modo premisso se ingerunt garantire dictis magistro et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo alio contraire. Renuntiamus autem quilibet in solidum et pro toto ex certa scientia per sacramentum nostrum in hoc facto exceptioni non habiti et non recepti integre precii et exceptioni minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie legi Iulie de fundo dotali non alienando et omnibus auxiliis gratiis priuilegiis et iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus deffensionibus exceptionibus occasionibus dilationibus et aliis que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum omnium memoriam et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicauimus et fecimus apponi in testimonium ueritatis. Actum anno et mense predictis. Duobus sigillis in cera candidi sigillatum sub duplici cauda pergameni. Original H. 1254 ter. — Copie G. 132, f. 110 (Arviset 22 octobre 1664). N° 7. 1262, mai. Vente faite pour six ans à l’abbaye de Saint-Etienne par Reine fille de Clémence veuve de Henri de Monz, dame de Maizières de la moitié du tiers de ses dîmes d’Etaules et de Darrois lesquelles relevent du fief de l’Abbaye. Cette vente est faite du consentement de son mari. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense maii ego Regina filia domine Clemente quondam uxoris domini Henrici de Monz domine de Maiserez notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine qualibet circonuentione pro mea utilitate speciali uendidi et concessi uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis usque ad sex annos integros proximo et continue uenturos sex messes integras continentes quarum prima incipiet in messe proximo uentura anni Domini millesimi ducentesimi sexagesimi secundi medietatem fructuum tertie partis tocius decime qualiscumque uillarum et finagiorum omnium de Stabulis et de Darrois que tota tertia pars ipsius decime mouet et est de feodo Ecclesie Sancti Stephani supradicte. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata ab abbate et conuentu predictis et propter hoc de dicta medietate fructuum predicte tertie partis ipsius decime et de exitibus iuribus et rationibus ipsius medietatis fructuum dicte tertie partis decime ego me deuestiens ecclesiam Beati Stephani predictam per manum uiri uenerabilis Amidei tunc abbatis eiusdem ecclesie inuestiui corporaliter usque ad terminum supradictum. Uenditionem aut solutionem et uestituram predictam ego Guillelmus de Lonuei maritus dicte Regine uolo laudo concedo et approbo et eas de uoluntate mea et pro utilitate dicte Regine de cujus maritagio mouet et est predicta medietas tertie partis decime confiteor esse factas. Insuper nos Guillelmus et Regina tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam medietatem fructuum predicte tertie partis predicte decime cum exitibus iuribus et rationibus illius medietatis tertie partis garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus contra omnes usque ad terminum supradictum et nos pro eis semper et ubique locorum et in omnia curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus usque ad dictum terminum et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui contrairent quod absit et in nullo per nos uel per alios contraire uerbo uel facto seu consensu uel modo alio qualicumque renuntiantes quilibet in solidum in hoc facto per sacramentum nostrum exceptioni non habiti integre precii et exceptioni minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus auxiliis priuilegiis gratiis et iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 347. N° 8. 1262, octobre. Acte par lequel Jaquot Rafeneau d’Ahuy homme de l’abbaye reconnaît qu’à moins de permission de l’abbé il ne peut tenir d’héritages à Ahuy, sans y faire résidence; autrement ces biens doiveni faire retour à l’abbaye. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo secundo mense octobris ego Jaquettus Rafeneaus de Aqueductu homo ecclesie Sancti Stephani Diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod a uilla Dyuionis uel aliunde domos meas uel uineas aut terras aut alias hereditates meas sitas in uilla uel finagio Aqueductus ego uel heredes mei tenere non possumus nec debemus nisi de domini abbatis Sancti Stephani Diuionensis permissione seu uoluntate processerit et nisi in uilla Aqueductus manserimus .. abbas sancti Stephani Diuionensis qui pro tempore fuerit terrarum domorum uinearum et aliarum hereditatum quas habeo et ego et heredes mei habere et acquirere poterimus in uilla uel finagio Aqueductus auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet curie intrabit et intrare poterit possessionem et dominium pro sue libito uoluntatis. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uuerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 310. — Copie G. 126, fol. 90. N° 9. 1262, décembre. Donation de 60 sols de cens à l’abbaye de Saint-Etienne par Reine sœur de Guiard Pestot, chanoine de la chapelle ducale, du consentement de son mari. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense decembri ego Regina soror defuncti domini Guiardi Pestot presbiteri quondam canonici capelle Ducis Diuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego spontanea uoluntate sine ui et metu et sine aliqua circonuentione dedi concessi et quittaui in elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani Diuionensis et uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et connuentui eiusdem ecclesie pro remedio et salute dicti domini Guiardi fratris mei et animarum antecessorum suorum sexaginta solidos monete Diuionensis de summa septem librarum Diuionensium in quibus ipsi abbas et conuentus michi sorori et heredi ipsius domini Guiardi et pro domino eodem Guiardo michi censualiter et perpetuo tenebantur ratione porcionis sue decime in territorio de Fontanis et de Sancto Martino et de dictis sexaginta solidis eosdem abbatem et conuentum per manum uiri uenerabilis domini Amidei abbatis ipsius ecclesie corporaliter inuestiui et ex ipsis sexaginta solidis censualibus dictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam quitto penitus in perpetuum et absoluo. Donationem autem concessionem quittationem et elemosinam predictas ego Jacobus de Fontiuenna maritus dicte Regine laudo et uolo et approbo et eas de uoluntate mea sine ui et circonuentione qualibet confiteor esse factas. Insuper nos Regina et Jacobus predicti tenemur sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale portare dictis abbati et conuentui et ecclesie Sancti Stephani super elemosinam predictam liberam ab omni feodo perpetuo garantiam et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. Hec autem omnia et singula supradicta nos Aymo et Johannes filii dictorum Regine et Jacobi laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporaliter et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire. Renuntiamus autem nos et omnes et singuli supradicti quilibet in solidum et pro toto in hoc facto omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omnibus gratiis auxiliis priuilegiis et iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera viridi sub duplici cauda pergameni. Copie G. 132 fol. 196. (Arviset 30 août 1664). N° 10. 1262, décembre. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Reine sœur de Guiard Pestot, chanoine de la chapelle ducale, de quatre des sept livres dijonnaises dont elle avait déja donné soixante sols à l’abbaye et qui lui étaient dues par celle-ci sur sa portion des dîmes de Fontaines et de Saint-Martin. Elle lui cède aussi les censes et les setiers de vin qu’elle a en Bormeseaul et sur Pouilly. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo secundo mense decembris ego Regina quondam soror domini Guiardi Pestot canonici capelle Ducis Dyuionensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego spontanea uoluntate sine ui et metu et sine qualibet circonuentione pro utilitate mea uendidi et concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis quatuor libras monete Dyuionensis de summa septem librarum eiusdem monete quarum eisdem abbati et conuentui alios sexaginta solidos pro remedio anime ipsius domini Guiardi et animarum antecessorum suorum in elemosinam perpetuam contuli in quibus septem libris ipsi abbas et conuentus michi sorori et heredi eiusdem domini Guiardi et meis heredibus de annuo et perpetuo redditu tenebantur ratione porcionis sue decime de Fontanis et de Sancto Martino. Uendidi etiam concessi et quittaui in hereditatem perpetuam eisdem abbati et conuentui sextaria que percipiuntur et percipi debent en Bormeseal de uinis qui uenduntur ibidem cum omnibus iuribus sextariorum ipsorum et census omnes cum medietate decime uinearum inferius contentarum uidelicet uinee que fuit Puissant uinee Troaut uinee Cluniacensis uinee que fuit domini Nicholai quam tenet domina Laura quondam uxor domini Richardi Bigot que uinee site sunt retro Bormeseal item uinearum inferius contentarum sitarum in finagio de Poille uidelicet uinee abbatis et conuentus Buxerie totum censum et totam decimam uinee que fuit Ascrepoz totum censum et totam decimam uinee que fuit Hugonetti de Postella sex denarios censuales super uineam que fuit Uerdie octo denarios censuales super uineam que fuit Parisii Chambe quam Uigeria tenet octo denarios censuales et si quod plus decimarum et censuum habeo uel habere possum et debeo in uineis et supra uineas territoriorum et locorum omnium superius expressorum et omnia iura et omnes rationes que competebant et comtere poterant ratione dictorum censuum et dictarum decimarum in dictis uineis et erga tenentes easdem. Uenditionem autem omnium predictorum feci memoratis .. abbati et conuentui precio sexaginta librarum monete Uiennensis et quatuordecim librarum Diuionensium de quibus summis ab eisdem abbate et conuentu plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de omnibus et singulis supradictis in presenti uenditione uenientibus et contentis ego me penitus deuestiens predictos .. abbatem et conuentum et ecclesiam Sancti Stephani per manum uiri uenerabilis domini Amidei abbatis ipsius ecclesie corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induxi. Uenditionem autem solutionem et uestituram predictas ego Jacobus de Fonuens maritus dicte Regine et ego Johannes clericus eorum filius laudamus et concedimus et penitus accipiemus et eas de uoluntate nostra confitemur esse factas. Insuper nos Regina Jacobus et Johannes tenemur et promittimus quilibet in solidum sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale supradicta omnia et singula prout in presenti uenditione continentur et ueniunt garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes libera ab omni feodo et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel modo alio contraire. Hec autem omnia supradicta prout diuisa sunt superius ego Haymo clericus filius dictorum Jacobi et Regine laudo et rata et firma habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per me uel per alium contraire tacite uel expresse. Renuntiamus autem nos omnes et singuli supradicti quilibet in solidum et pro toto ex certa scientia per sacramentum nostrum in hoc facto exceptioni non habiti integre precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus auxiliis gratiis priuilegiis et iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auoerie et cuiuslibet potestatis auxilio et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Mercatoris decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi sub duplici cauda pergameni. Original G. 352. Copie G. 132, f° 104 (Arviset 3 novembre 1664). N° 11. 1262/3, février. Lettres sous le scel de Jean, sire de Tilchâtel de la vente faite par Jean d’Is, chevalier a l’hôpital de Tilchatel, de tout ce qu’il possédait sur les dîmes de Véronnes-les-Petites. Je Jehainz sires de Trichastal faiz sauoir a touz celz qui uerront ces lettres que messire Jehainz dIz cheualiers mes amez et mes fois estaubliz en ma presence a recoineu por deuant moi quil a uenduy a tou iorz au maistre et es freres de lai masiun Deu de Trichastal tou ce quil auoit ou dyme de Veroines les Petites senz neans retenir por dix et huit libres de Viannos des quex li diz Jehainz sest tenus por ben paez por deuant moi. Et auoic ce le diz Jehainz a recoineu por deuant moi que deuant ce que ceste uendue fust faites ne por esseruie il auoit doiney et outroi en aumosne a tou iorz a Deu et a Nostre Dame et es freres de la masun Deu de Trichastal por lu et por ses ansesours sur ce quil auoit ou dit dyme de Verones les Petites un bichet de bley por mey a penre chascun an deuant quil ne ses commandemanz priessent neant en la ysue dou dyme desus dit. Et se nus es freres de la dite masun Deu de Trichastal auloit encontre de ceste uendue li diz Jehainz lor en a promis por sun saremant porter leaul guarantie. En tesmoinage de cette chouse, ie a la requeste de mon segnor Jehainz dIz a mis mon seaul en ces lettres faites en lan de nostre segnor mil et dus cenz et sexainte et dus ou mois de faurer. Scellé d’un sceau en cire blanche à double queue de parchemin pendante. Original H. 1254 ter. Copie G. 132, f° 16 (Arviset 19 octobre 1664). N° 12. 1263, avril. Vente d’une maison de pierre faite à Maître Aubry, doyen de la chrétienté, par Pierre, fils de feu H. de Quetigny. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo tertio mense aprilis ego Petrus filius defuncti Hugonis de Cuintigneio notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuentus nec dolo ductus pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano christianitatis Dyuionensis domum meam lapideam cum cellario subtus sito et mansos ante et retro sitos cum omnibus iuribus et pertinenciis domus et mansorum predictorum uidelicet mansum retro situm usque ad roelletam et mansum ante situm cum eius iuribus et pertinenciis prout de longo in longum et de largo in largum se ingerit a dicta domo lapidea usque ad querram domus lapidee dicti decani contigue torculari Petri de Priceio defuncti et ab illa querra usque ad mansum Constantini dicti Mairot fratris mei. Uendidi insuper concessi et quittaui in hereditatem perpetuam decano predicto mansum alium ibidem situm prout de longo in longum et de largo in largum se ingerit inter pratellum Odonis fratris mei et torcular et mansum que fuerunt Petri dicti de Priceio et a manso superius nominato et uendito usque ad columpnam posteriorem domus lignee dicti Odonis fratris mei predicti et sciendum quod uoleria contigua dicte domui lignee Odonis fratris mei predicti cum eius manso prout de longo in longum et de largo in largum se ingerit usque ad mansum nominatum uenditum superius dictis decano et Odoni et eorum heredibus communis remanet ita quod dictus Odo uel eius heredes in ipsa uoleria uel eius manso edificare uel eam aut eius mansum claudere aut obstruere aut modo aliquo impedire non possunt nec debent per se uel per alium cum dictus decanus et eius heredes egressum et exitum eundo et ueniendo ad domum lapideam superius uenditam et eius cellarium libere sine quolibet impedimento in omnibus eorum aisantiis quibuscumque. De precio autem uenditionis omnium predictorum iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem a dicto decano recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de predictis omnibus et singulis prout in uenditione presenti et in conuentionibus super hoc habitis continentur et ueniunt ego me penitus deuestiens dictum decanum corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem induxi. Teneor insuper et promitto sub obligatione et ypotheca bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum quecumque et ubicumque sint et erunt et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale omnia supradicta et singula prout in uenditione et conuentionibus premissis continentur et ueniunt garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et me pro ipso et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores uel contradictores apparerent quod absit et in nullo de cetero contraire per me uel per alium uerbo et facto seu consensu siue iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque. Uenditionem aut solutionem uestituram obligationem et promissionem et omnes conuentiones premissas nos Hugonius Girardus et Stephanetta liberi dicti Petri sponte prouide sine ui et metu laudamus et ratas et firmas habemus et promittimus in perpetuum habere tenere et fateri per sacramentum nostrum corporaliter super sancta Dei euangelia prestitum et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione uel occasione cure uel auoerie seu minoris etatis aut modo alio qualicumque. Hec eadem omnia prout diuisa sunt nos magister Hugo Constantinus dictus Mairoz et Odo fratres dicti Petri asserentes predicta omnia esse uera laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero contraire per nos uel per alios ratione diuisionis modo debito non facte uel porcionis integre uel competentis non habitarum seu iure uel consuetudine aut modo alio qualicumque. Renuntiamus autem nos omnes et singuli predicti ex certa scientia in hoc facto exceptioni non habiti integre precii iusti et legittimi et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni auxilio et beneficio iuris et consuetudinis etatis minoris et patrie potestatis auxilio et omnibus defensionibus exceptionibus occasionibus iuribus auxiliis et aliis quibuscumque que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum omnium memoriam et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle Ducis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G 272. N° 13. 1263, avril. Echange entre Osanne fille de Viennet de Tanay et femme de Girard Tonnelier et l’abbaye de Saint-Etienne, cette dernière recevant un bichet de froment annuel à percevoir sur la dîme de Mirebeau, en échange d’une vigne en la Cuperie, finage de Dijon. In domine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC sexagesimo tertio mense aprilis ego Osanna filia defuncti Uienneti de Tasnay notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uiri religiosi .. abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis michi dederint concesserint et quittauerint in hereditatem perpetuam peciam unam uinee que fuit Perrini Lauurier continentem circiter dimidium iornale sitam in finagio ubi dicitur en la Cuperie iuxta uineam Milonis Billotte ex una parte et iuxta uineam Gelyotti de Roura ex altera ego pro me et meis heredibus presentibus et futuris sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione dedi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam predictis abbati et conuentui bichottum unum frumenti quem de annuo et perpetuo percipiebam et habebam in decima eorum de Mirebello et de ipso bichotto frumenti predictos abbatem et conuentum et eorum ecclesiam cum predicta decima quitto penitus in perpetuum et absoluo ac de ipso bichotto frumenti percipiendo et habendo modo et forma predictis abbatem et conuentum et eorum ecclesiam corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale predictis abbati et conuentui et eorum successoribus super hoc portare garantiam perpetuo contra omnes et me pro ipsis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu aut iure canonico uel ciuili seu consuetudinario uel ratione minoris ualoris aut modo alio contraire. Hec autem omnia et singula supradicta ego Girardus Tonnelarius maritus dicte Osanne laudo uolo et concedo et ea omnia de uoluntate mea et consilio meo confiteor specialiter esse facta promittens per sacramentum meum corporaliter prestitum contra premissa uel aliquid premissorum de cetero per me uel per alium non uenire uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque. In quorum omnium testimonium nos Osanna et Girardus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera alba. Original G. 373. — Copie G. 132, fol. 120 (Arviset 13 septembre 1664). N° 14. 1263, septembre. Déclaration faite par Reine, fille de Henri de Monz, que la tierce partie des dîmes d’Etaules et de Darrois relève en fief de l’abbaye de Saint-Etienne. C’est pourquoi elle a adjuré les religieux de recevoir l’hommage d’Haymon d’Etaules, lequel le rend aux religieux. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. sexagesimo tertio mense septembris ego Regina filia domini Henrici de Montibus militis defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod tertia pars tocius decime bladi qualiscumque uillarum et finagiorum de Stabulis et de Darrois est et mouet de feodo religiosi uiri .. domini abbatis ecclesie Sancti Stephani Diuionensis ratione ecclesie memorate uidelicet illa tertia pars quam idem dominus Haymo tenet a me propter quod deprecor ipsum dominum Haymonem ut ipse de predicta tertia parte dicte decime intret hominagium dicti domini abbatis et successorum suorum supplicans ipsi domino abbati ut ipse dictum dominum Haymonem et eius heredes de herede in heredem recipiat in hominem de ipsa tertia parte decime supradicte. Et ego Haymo de Stabulis miles confiteor quod ego et heredes mei tenemur et teneri debemus in feodum a predicto domino abbate et eius successoribus tertiam partem decime supradicte et propter hoc ipsam tertiam partem decime a dicto domino abbate et successoribus suis in feodum laude uoluntate et assensu dicte Regine et Guillelmi de Longo Vado mariti sui reaccepi et hominagium dicti domini abbatis et successorum suorum de ipsa tertia parte decime intraui. Que omnia supradicta ego Guillelmus de Longo Vado maritus dicte Regine uera esse confiteor et hec omnia de uoluntate mea et consilio meo confiteor specialiter esse facta. In cuius rei testimonium nos Regina Haymo et Guillelmus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 347. N° 15. Novembre 1263. Achat par maître Aubry, doyen de la Chrétienté, d’une maison et d’un meix appartenant à Isabeau, veuve d’Odon Goillot. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo sexagesmo tertio mense nouembris ego Isabellis uxor quondam Odonis Goillot de Sancto Appolinari defuncti ego Beraingnoz filius eius et ego Adelina uxor dicti Beraingnoz notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis domum quandam cum manso et pertinenciis ipsius prout de uico in vicum se ingerunt que omnia sita sunt Dyuione in vico Sancti Michaelis retro domum dicte decani iuxta domum Stephani dicti Chaucepie cordubinarii ex una parte et iuxta domum dicte Preudefamme ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de manso et pertinenciis ipsius prout de uico in uicum se ingerunt nos omnes deuestiuimus et dictum decanum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale super sancta Dei euangelia dictam domum cum manso et pertinenciis eius garantire dicto decano et heredibus eius perpetuo contra omnes. Et ad dictam garantiam portandam specialiter et nominatim obligamus ipsi decano et eius heredibus uidelicet nos Isabellis et Beraingnoz tres pecias terre arabilis sitas in territorio Sancti Apollinaris quarum una sita est supra Noam lilii iuxta terram preterii cordubinarii alia in territorio ubi dicitur en Carco iuxta terram Iohannis de Curia Arnulphi ex una parte iuxta terram Perronetti de Curia Arnulphi ex altera et alia in eodem territorio iuxta terram de Auuison de Sancto Appolinari ex una parte iuxta terram Jaquelini filii Renardi ex altera et ego Adelina sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione tres alias pecias terre arabilis de meo mouentes capite sitas in territorio de Curia Arnulphi quarum una sita est in comba juxta terram Uuillermi Albi ex una parte et est contorium ex altera alia in territorio de Ulmo iuxta terram curati de Curia Arnulphi ex una parte iuxta terram Pautaz ex altera et alia in loco ubi dicitur supra Pratum Noueal iuxta terram Johannis Frillot ex una parte iuxta prata ex altera et quandam peciam prati mouentem de meo capite sitam in prateria de Curia Arnulphi supra ripariam iuxta pratum Pautaz ex una parte iuxta pratum Girardi Quarreaul ex altera ita quod si qui contra uenditionem dicte domus et mansi et pertinenciarum ipsius uenirent aut aliquid attemptarent uolumus et dicto decano et eius heredibus damus potestatem et mandatum ut ipsi extunc auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet curie ad dictas sex pecias terre et ad dictum pratum recurrant et ea omnia teneant ex ipsis fructus suos modis omnibus faciendo dicta uenditione et obligatione generali bonorum nostrorum in suo robore nichilominus permanentibus quousque dictam uenditionem eis in pace perpetua teneri fecerimus et super hoc indempnes penitus conseruentur. Promittimus autem sub obligationibus et iuramento predictis nos pro dicto decano et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in nos litis onus suscipere ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire uerbo uel facto seu consensu siue consuetudine uel iure alio qualicumque. Renuntiamus autem quilibet in solidum exceptioni non numerati et non habiti precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omnibus iuribus et priuilegiis in fauorem mulierum introductis et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle. Ducis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 272. N° 16. Novembre 1263. Lettre d’Amédée, abbé de Saint-Etienne, qui donne quittance de 60 livres de viennois léguées par Bertrand Pélerin, chambrier du duc de Bourgogne, pour son anniversaire et assignées sur le four du Castrum et la maison de Lambert de Rouvres. Omnibus presentes litteras inspecturis frater Amideus permissione diuina humilis abbas totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis in Domino salutem. Noueritis quod nos recepimus et habuimus ab executoribus testamenti defuncti Bertrandi Pelerin quondam camerarii domini Ducis Burgundie sexaginta libras monete Uiennensis quas nobis idem Bertrandus in testamento suo legauit et dedit pro anniuersario suo singulis annis in ecclesia nostra perpetuo faciendo. Pro quibus sexaginta libris dicte monete assedimus sexaginta solidos eiusdem monete percipiendos et habendos et in pictantiam conuentus ecclesie nostre conuertendos annuatim de cetero die predicti anniuersarii quod annuatim in ecclesia nostra fiet super census et redditus quos habemus super furnum de Castro mouentem de feodo ecclesie nostre et super domum lapideam que fuit domini Lamberti de Roura militis et super domos et pertinencias dicti furni et domus lapidee supradicte. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Acta anno millesimo ducentesimo sexagesimo tertio mense nouembri. Sigillatum duobus sigillis in cera appensis. Original G. 142. — Copie G. 132, fol. 98 (Arviset 5 juillet 1664). N° 16 bis. 1263 environ. Prétentions de l’abbé de Saint-Etienne contre Bertrand Pélerin. Labbes de saint Estiene de Dyion entent a prouer que quant il se departi de cest pars il conta à sire Bertran Pelerin. Et toutes choses contées il dut au dit Bertran trois cent et sexante libres de tornois. Et furent aterminées à quatre anz a paier. Cest a sauoir chascun an cent libres et la darnière année sexante libres. Et li bailla les rantes de Dyion por sexante libres. Et le remenant il dut panre ou tounel dou banc (sic) et se ce ne ualoit chascun an cent libres de tornois il le dut parfaire dou suen. Et promist li diz Bertranz a faire letres de quitance de toutes dettes à l’église de saint Estiene et randre toutes letres quil auoit de leglise. Et uolt que se on trouuoit aucunes letres des iqui en auant queles fussent nules. Apres labbes entent a prouer que li diz Bertranz li presta sept cent libres et vingt cinq libres de tornois pour neuf cent libres de tornois a paier a neuf ans lesquels neuf cent libres labbes a paies et uolt sire Bertranz ou lit de la mort que on seust la uerite de ceste chose. Apres labbes entent a prouer que il conta audit Bertran en lan nostre Seignor mil deux cent et sexante deux le juedi deuant lannontiation Nostre-Dame et li dut l’abbes toutes choses contées cent et dix libres de tornois et cent sols de tornois por le chamberlanc de qui il auoit un henap en gaiges Cest a sauoir cinquante libres de paiement de cele année et sexante libres de lannée a auenir. Et labbes li deuoit faire ualoir ces sexante libres de tornois. Et ce meismes reconnut lidiz Bertranz ou lit de la mort. Et li cent sols de tornois deuant dit par le chamberlanc furent paie et li henaps renduz. Original G. 142. N° 17. 1263, décembre. Donation par Jean sire de Tilchâtel au prieuré du lieu de 17 émines de blé de revenu, de 4 muids de vin sur son clos de Gemeaux de 70 sols de rente, d’une vigne, de censes sur des terres. Je Jehanz sires de Trichatel ie fais sauoir a tous cels qui uerront ces presentes letres que ie por le remede de larme (sic) mon pere de ma mere et de la moie et de larme Marie ma fame Simonete en seurnom et de nos ancessors ay done et otroie en aumosne parmaignable a Deu et a Nostre-Dame et au priore de Trichatel (qui est de l’eglise de Saint Estiene de Diion) dis et set amines de bled moitie consael et moitie auoine (a la mesure de Trichatel) a panre et a receuoir (et a randre et a delibrer au prior dou deuant dit priore de Trichatel ou a son commendement des or en auant) chascun an (touz iormais) le diemenge deuant la feste de Touzsainz en mes greniers de Trichatel (ou la ou mi grenier seroient se il nestoient a Trichatel dou blé de mon gaaignage ou de mes rantes). Auoec ce ie ai done au dit priore quatre muis de uin pur et de pie a panre (et au dit priore ou a son commendement randre et deliurer) desormais chascun an (parmaignablement) en mon clox de Gemels le ior que lidiz clox sera uendengez. Et ai ancor done audit priore sexante et dis sols (d’esteuenans ou) de uiennois a panre (et a receuoir) trante solz de ladite monnoie ou payage de Trichatel le diemenge prochien apres la feste de Touzsainz de celuy qui receura le deuant dict payage et les quarante solz de la dite monnoie es seruises que mi sergent me doiuent (chascun an de lors seruises) landemain de la Natiuite Nostre Seignor (lesquels quarante solz le receueur des deuant ditz seruises est tenuz a deliurer tantost comme il les aura receuz ou prior deuant dit ou a ses commendemens). Auoec toutes ices choses iai otroie audit priore a touiormais la uigne qui fut Ermeniart Doupont laquele messires Guiz le prestres qui fu curez de Trichatel dona a l’autel Saint Honoré qui est en l’eglise dou dit priore et ce de Varonnes et la uigne qui fut Aubadet laquelle uigne auoec ce de Varonnes desusdit Tiebaudins mes sergenz dona audit autel (Et ai ancor done audit priore dous solz de cens que Oubriz le Menestreis dona a l’autel de Saint Honore deuant dit lesquels dous solz il assigna sus sa uigne desus l’estanc que Parisoz Cousols de Marcilli tenoit en tel maniere que cil qui tenra la deuant dicte uigne est tenuz de paier les deuant ditz dous solz chascun an a touiorsmais au deuant dit prior ou a son commendement le ior de la Touzsainz Et ai ancore doné au priore deuant dict dous solz de cense que Ancloz qui fut fame Perrenot Bonemère laissa au deuant dit autel quele assist et assigna sus la uigne qui siet selonc la uigne Guenot le Tanneur dune part et dez la uigne au Chamblanc dautre a paier chacun an a touiormais le ior de la Natiuité Nostre Dame quon apele Brisetriul audit prior ou a son commendement de celui qui tenra la deuante dite uigne) Et avoec toutes ces choses deuant dictes ie ai doné au priore en aumosne parmaignable li diz liures de Uiennois que li diz priorez me deuoit chascun an por chief de mon for (que ie soloie auoir deuant le pont de mon donion de Trichatel) desqueles dis liures li priours de Trichatel ou li habitant ou priore paieront sexante solz chascun an a moi ou a mon commendement (ou a celui qui sera sires de Trichatel ou a son commendement) le ior de l’uitaue Nostre Dame anmi aoust por departir en l’église es preuoires et es clerz qui seront presens a faire le seruise de lanniuersaire Marie ma fame Simonete en seurnom et de ces dis liures meismes autres sexante solz de Uiennois a rendre chascun an apres mon décès a celuy qui sera sires de Trichatel ou a son commendement pour departir le ior quon fera mon anniuersaire en la dite église es preuoires et clerz qui seront a faire le servise. Toutes ces choses deuant dites ai ie faictes par lou los et par l’otroi de Guiot mon fil et de Mahaut sa fame qui les ont promises par deuant moy a tenir et a garder en bone foi a touziorsmais et se toutes ces choses deuant dictes nestoient paies au devànt dit prior de Trichatel ou a son commendement chascun an es termines desus diz ie uuil et otroi et pri por moi et por mes hoirs que cil qui seroit euesques de Lengres ou ses officials moi ou celui qui seroit sires de Trichatel deuant admoneste et le preuost de Trichatel qui que il soit en tans et meismemant Trichatel meste en antredit a la requeste de l’abbé de Saint Estiene de Dijon ou de son commendement ou dou prior de Trichatel iusqua tant que toutes ces choses deuant dites soient paies et rendues (et acomplies audit prior ou a son commendement) anterinement si comme eles sont desus diuisees. En tesmoig de toutes ces choses deuant dites ie ay mis mon sael en ces presentes letres par l’otroi (et par la requeste) de Guiot mon fil et de Mahaut sa fame. Ce est faict en lan de grace mil deux cent sexante et trois ou mois de decembre. Scellé en cire à double queue de parchemin. Original H. 772. (Les mots entre parenthèses manquent dans un vidimus de 1265.) Copie G. 132, f° 107. (Arviset 22 oct. 1664). N° 18. 1263/4, janvier. Vente faite à l’hôpital de Tilchâtel, par André dit Tonnelier, d’une vigne située à Fontaine (-Française) en Champ Comenel. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo tertio mense ianuario ego Andreas dictus Tonneliers notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod laude et consensu Oudoenot uxoris mee pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro unam peciam uinee sitam in territorio de Fontenes ubi dictur en Champ Comenel iuxta uineam Lamberti de Valle ex una parte et iuxta quarteria ex altera et que se ingerit supra uineam Renaudi de Vilebichot. De cuius uenditionis precio plenam perfectam et integram solutionem recepi in pecunia numerata et propter hoc de dicta pecia uinee me omnino deuestiens predictos magistrum et fratres corporaliter inuestiui. Et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum pro me et heredibus quos ad hoc obligaui specialiter corporaliter prestitum dictam peciam uinee garantire predictis magistro et fratribus contra omnes. In quorum testimonium et munimen sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis, et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis presentibus litteris feci apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera sub duplici cauda pergamini. Original H. 1254 ter. Copie G. 132, f° 112 (Arviset 22 oct. 1664). N° 19. 1263/4, janvier. Traité entre Poncet de Saulx, seigneur de Vantoux, et les abbé et couvent de Saint-Etienne pour eux et leurs hommes d’Ahuy et d’Asnières, par lequel le premier reconnait à ceux-ci le droit de parcours et de pâturage pour le bétail sur le finage et les bois de Vantoux, la réciproque étant reconnue aux hommes de Vantoux sur les terres et bois d’Ahuy et d’Asnières. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo tertio mense ianuario ego Poncetus de Sauz dominus de Ventous notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum discordia uerteretur inter me pro me et hominibus meis de Ventous ex una parte et uiros uenerabiles et religiosos .. abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis pro se et eorum hominibus de Aqueductu et de Asneriis ex altera super usagiis hinc inde pasturagiorum nemorum de Aqueductu de Asneriis et de Ventous et pasturagiis finagiorum ipsarum uillarum et homines Aqueductus dicerent inter cetera se libere plenarie et sine banno et absque contradictione cuiuslibet uti debere ab antiquo et a tempore quo non extat memoria in pasturagiis nemorum et aliis pasturagiis de Ventous pro redditu consueto reddendo inferius contento tandem bonis uiris mediantibus super his in hunc modum pax amicabilis interuenit uidelicet quod animalia abbatis et conuentus predictorum et hominum suorum de Aqueductu cuiuscumque sint generis quantumcumque et quotienscumque eis placuit semper et in perpetuum usuabunt et pasturabunt et usuare et pasturare possunt et debent libere et plenarie et sine banno et absque contradictione qualibet pro redditu consueto inferius contento in pasturagiis nemorum de Ventous siue scindantur de nouo siue non et in aliis pasturagiis nemorum et aliis pasturagiis finagiorum dicte uille ita quod si animalia predicta in bladis finagiorum de Ventous dampnum fecerint ipsum ad estimationem bonorum uirorum sine emenda restituere tenebuntur. Animalia uero domini et hominum de Asneriis cuiuscumque sint generis usuabunt et pasturabunt in pasturagiis nemorum et aliis pasturagiis de Ventous et finagiorum eiusdem uille et usuare et pasturare possunt et debent libere ita quod si animalia de Asneriis predicta in bladis finagiorum de Ventous dampnum fecerint ipsum ad estimationem bonorum uirorum sine emenda restituere tenebuntur. Et si ego uel successores mei domini de Ventous nemora de Ventous in toto uel in parte scindere fecerimus a tempore quo scindi incipient per tres annos continuos cessabunt animalia domini et hominum de Asneriis ab usagio dictorum nemorum que scindentur et si ego uel dominus de Ventous partem aliquam ipsorum nemorum scindere fecerimus in parte que non scindetur animalia domini et hominum de Asneriis usuabunt et poterunt usuare et siue scindantur supradicta nemora de Ventous siue non nichilhominus animalia dictorum abbatis et conventus et hominum de Aqueductu usuabunt et pasturabunt et usuare et pasturare poterunt in nemoribus supradictis et si infra illos tres annos animalia hominum de Ventous in ipsis nemoribus de Ventous usuauerint et pasturauerint animalia domini et hominum de Asneriis per ipsos tres annos libere et sine contradictione qualibet in pasturagiis ipsorum nemorum prout animalia hominum de Ventous usuabunt in eis et pasturabunt sine emenda usuare poterunt et plenarie pasturare. Uerumptamen animalia dictorum abbatis et conuentus et suorum hominum de Aqueductu per ipsos tres annos semper et continue utrum animalia de Ventous et de Asneriis in ipsis nemoribus usuent uel non in eisdem sine emenda pasturabunt. Similiter animalia domini et hominum de Ventous in pasturagiis nemorum et aliis pasturagiis finagiorum de Aqueductu et de Asneriis usuabunt et pasturabunt prout de animalibus Asneriarum superius est expressum ita quod si abbas Sancti Stephani qui pro tempore fuerit nemora de Asneriis et de Aqueductu scindere fecerit extunc animalia de Ventous per tres annos continuos cessabunt ab usagio et pasturagiis nemorum predictorum saluo quod si infra illos tres annos animalia hominum de Aqueductu et de Asneriis in nemoribus eorumdem locorum pasturauerint animalia hominum de Ventous per ipsos tres annos libere et sine contradictione qualibet in pasturagiis eorumdem nemorum prout animalia hominum de Asneriis et de Aqueductu usuabunt et pasturabunt et usuare poterunt et etiam pastuare et siue scindentur ipsa nemora siue non animalia dictorum abbatis et conuentus semper in eis usuare poterunt et plenarie pasturare. Sciendum autem quod homines de Aqueductu in nemoribus de Ventous nemus jacens et scissum nemus mortuum et remanentia nemoris uiridis scissi escherecons forchiez et roortas pro fessiculis eorum capere poterunt et nemus siccum eradicare et portare semper libere sine emenda et sine dampno reddendo pro sue libito uoluntatis. Redditus uero que pro predictis debent dicti homines de Aqueductu talis est: quodlibet animal trahens quod ibit in pasturagiis de Ventous debet annuatim proxima dominica post Annuntiationem Beate Marie Virginis michi uel domini de Ventous duos boissellos auene quorum sex faciunt quartallum exceptis animalibus dictorum abbatis et conuentus et quilibet focus de Aqueductu exceptis foco abbatis et foco canonici et focis presbyterorum et clericorum qui non sunt uxorati octo denarios in crastino Natiuitatis Domini et si tenens focum apud Aqueductum exceptis predictis dictos octo denarios non soluerit et infra annum inuentus fuerit in usagiis quibus uti debent alii homines de Aqueductu in finagiis de Ventous michi uel domino de Ventous ad emendam septem solidorum tenebitur. Item quodlibet animal trahens emptum de nouo exceptis animalibus dictorum abbatis et conuentus debet seruienti meo uel domini de Ventous dimidium sextarium uini nec de peiori nec de meliori itaque quod ipsum animal ire non debet in pasturagiis de Ventous donec de dicto dimidio sextario uini sit seruienti predicto satisfactum et si infra annum dicto uino non soluto in pasturagiis de Ventous inuentum fuerit ille cui erit ipsum animal ad emendam septem solidorum domino de Ventous tenebitur. Dicta uero dominica post dictam Annuntiationem qua seruiens meus uel successorum meorum dominorum de Ventous ueniet dictum redditum excipere dicti abbas et conuentus debent ei et sex aliis qui cum eo uenient annuatim panem et uinum et coquinam et pisciculos et buignoz. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 309. — Copie G. 126, f° 89. N° 19 bis. 1263/4, janvier. Acte analogue au précédent. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M° CC° sexagesimo tertio mense ianuario ego Poncetus de Sauz dominus de Ventous notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum quilibet homo focum tenens apud Aqueductum, exceptis foco abbatis et foco canonici et focis presbyterorum et clericorum qui non sunt uxorati debeant michi uel domino de Ventous qui pro tempore fuerit annuatim octo denarios in crastino Natiuitatis Domini apud Aqueductum reddendos ratione usuagii quod habent homines predicti et habuere debent et habuerunt ab antiquo et a tempore quo non extat memoria capiendi pro sue libito uoluntatis in nemoribus de Ventous nemus jacens et scissum nemus mortuum et remanentia uiridis nemoris scissi escherecons forchiez et roortas pro fessiculis eorum et nemus siccum eradicare et capere et portare semper libere sine dampno reddendo et preterea quodlibet animal trahens de Aqueductu quod ibit in pasturagiis de Ventous debeat annuatim dominica proxima post Annuntiationem Beate Marie Uirginis nobis uel domino de Ventous duos boissellos auene quorum sex faciunt quartallum ratione usuagii et pasturagiorum quod et que animalia de Aqueductu cuiuscumque generis sint habuerunt ab antiquo et a tempore quo non extat memoria et habent et habere debent perpetuo in nemoribus et finagiis de Ventous item cum quodlibet animal habens emptum de nouo debeat seruienti meo uel domini de Ventous dimidium sextarium uini nec de peiori nec de meliori ita quod ipsum animal in pasturagiis de Ventous ire non debeat uidelicet animal de Aqueductu donec de dicto dimidio sextario uini sit satisfactum seruienti predicto et nisi homo cui erit dictum animal ipsum uinum soluerit et infra annum uino non soluto in pasturagiis inuentum fuerit ad emendam septem solidorum tenebitur. Similiter si tenens focum apud Aqueductum exceptis predictis dictos octo denarios non soluerit et infra annum in pasturagiis de Ventous inuentus fuerit ipsis octo denariis non solutis mihi uel domino de Ventous ad emendam septem solidorum tenebitur. Preterea cum dicta dominica post Annuntiationem Beate Marie Uirginis qua seruiens meus uel domini de Ventous ueniet apud Aqueductum dictum redditum recipere dicti abbas et conuentus debeant ei et sex aliis qui cum eo uenient annuatim panem uinum cum coquina et pisciculis et buignoz et hec omnia sint et moueant de meo libero et proprio alodio ego hec omnia cum emendis predictis et pertinenciis ac iuribus omnium predictorum accepi et accipio pro me et mux heredibus ac successoribus meis dominis de Ventous in feodum et casamentum perpetuum ab abbate predicto ita quod heredes et successores mei domini de Ventous hec omnia ab abbate Sancti Stephani qui pro tempore fuerit in feodum et casamentum debeant accipere et tenere de cetero perpetuo successiue promittens per sacramentum meum corporaliter prestitum predicta omnia garantire contra omnes perpetuo abbati Sancti Stephani Diuionensis qui pro tempore fuerit libera ab omni feodo et omni servitute alia et ipsum abbatem indempnem penitus conservare erga omnes qui ratione feodi uel servitutis alterius aut modo alio contrairent et in nullo de cetero per me vel per alium contraire uerbo uel facto uel consensu aut modo alio qualicumque et ad hec omnia tenenda et facienda obligo dicto abbati et eius successoribus me et heredes et successores meos et omnia bona mea mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque potuerint inuenire. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 309. — mentionné dans G. 126, f° 89. N° 20. 1263/4, février. Vente faite à l’hôpital de Tilchâtel par Emeniarde, fille de feu Pierre de Rufey, d’une vigne en Champ Valemin. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo tertio mense februario ego Emeniardis filia defuncti Petri de Rufeo notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam magistri et fratribus Domus Dei de Tilicastro peciam unam uinee mouentem de meo capite liberam ab omni onere pro recta decima et recto censu sitam in territorio ubi dicitur en Ualemin iuxta uineam dictorum magistri et fratrum ex una parte et iuxta uineam liberorum defuncti Bartholomei Olearii ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc ego de dicta pecia uinee me penitus deuestiens dictos magistrum et fratres corporaliter inestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem ueram et perpetuam induxi. Uenditionem autem solutionem et uestituram predictas ego Girardus de Curia Arnulphi maritus dicte Emeniardis laudo et approbo et eas de uoluntate mea confiteor esse factas. Insuper nos Emeniardis et Girardus predicti tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam peciam uinee garantire liberam ab omni onere pro recta decima et recto sensu dictis magistris et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel iure canonici uel ciuili seu consuetudinario uel modo alio qualicumque Renuntiamus autem quilibet in solidum et pro toto in hoc facto exceptioni non habiti et non recepti integre precii iusti et legittimi et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et exceptioni doli metus et in factum et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omni consuetudini et statuto cuiuslibet patrie et omnibus iuribus auxiliis et gratiis ac priuilegiis in fauorem mulierum introductis et omnibus defensionibus occasionibus exceptionibus et iuribus et aliis quibuscumque que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. Hec autem omnia prout superius expressa sunt ego Durandus frater Emeniardis laudo et rata et firma habeo et in perpetuum habere et in nullo contraire per me uel per alium de cetero aliquo iure uel modo quolibet promitto per sacramentum meum prestitum corporaliter. In quorum testimonium nos Emeniardis Girardus et Durandus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera sub duplici cauda pergameni. Original H. 1254 ter. — Copie G. 132, f° 107 (Arviset 22 octobre 1664). N° 21. 1263/4, mars. Donation faite au prieuré de Fauverney par Robert le Mouton, écuyer fils de feu Guillaume le Mouton d’une pièce de terre en Cucheuesin, et de la dime du plant de sa vigne. In nomine Domini amen. Ego Robertus dictus li Moutenaz domicellus filius defuncti domini Uuillermi le Mouton militis notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego anime mee et antecessorum meorum saluti providere cupiens dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam Deo et prioratui de Fauerneio tria iornalia terre arabilis sita in finagio de Fauernio ubi dicitur en Cucheuesin secus uiam que tendit a Fauerneio en Chassaigne iuxta campum domini de Cortiuron ex una parte et iuxta terram Perelli de Fauerneio filii defunctis Johannis Barberis ex altera. Dedi etiam et concessi in perpetuum Deo et prioratui predicto decimam plante mee uinee site apud Fauerneium subtus uineam domini de Fauerneio inter fossata dicti domini de Fauerneio et domum meam de Fauerneio uidelicet sextum decimum sextarium uini tocius dicte plante persoluendum et reddendum in perpetuum dicto priori in uindemiis. Et si forte quod absit contingeret dictam uineam ad agriculturam casu aliquo deuenire teneor et promitto rectam decimam persoluere uel facere persolui priori qui pro tempore fuerit in prioratu predicto uel mandato suo secundum usus et consuetudines terrarum arabilium in finagio Fauerneii supradicti. Et hec omnia prout superius sunt diuisa teneor et promitto dicto prioratui garantire et fideliter obseruare et in perpetuam deffendere contra omnes sacramento super hoc prestito corporali. Ego autem Uuillermus dominus Fauerneii de cujus feodo predicta omnia mouent predictam elemosinam a dicto Roberto factam laudo et approbo ac confirmo et in perpetuum ratam habere promitto promittens me de cetero contra dictam elemosinam non uenire. In cuius rei testimonium nos Robertus et Uuillermus predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri dicti de Barro decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis fecimus et rogauimus apponi. Actum anno Domini M. CC. sexagesimo tertio mense martio. Original G. 348. N° 22. 1264, juin. Renonciation par Humblot le Roux de Marigny aux prétentions qu’il avait sur des vignes au territoire de Fixey, acquises par les frères de l’hôpital de Brochon. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense iunio ego Humbelotus Rufus de Marigneio notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum discordia uerteretur inter me ex una parte et magistrum et fratres Domus Dei de Brochon ex altera super quadam pecia terre sita in territorio de Fixeio ubi dicitur au Rauery iuxta uineam que fuit Buignot ex una parte et iuxta uineam relicte Petri Boichart ex altera et super duabus peciis terre arabilis sitis in territorio ubi dicitur au Doyat subtus dictam Domum Dei quarum una sita est iuxta terram dictorum magistri et fratrum ex una parte et iuxta terram Andree Au ex altera et alia iuxta terram eorumdem magistri et fratrum ex una parte et iuxta terram Cistercii ex altera in quibus uinea et peciis terre ius petebam ratione Guillermi quondam prepositi Marigneii fratris mei defuncti, magistro et fratribus contradicentibus et dicentibus se terram et uineas predictas de denariis eorum propriis acquisiisse titulo legittimo emptionis; tandem mediantibus bonis uiris inter me et dictos magistrum et fratres in hunc modum pax amicabilis interuenit uidelicet quod quidquid in dictis uinea et terris réclamabam et petebam uel habere quocumque iure et quocumque ratione poteram et debebam dictis magistro et fratribus et eorum Domui predicte quitto penitus in perpetuum pro me et omnibus meis heredibus presentibus et futuris. Promittens sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium prensentium et futurorum et per sacramentum pro me et meis heredibus quod ad hoc obligo prestitum corporate super sancta Dei euangelia predictas uineam et terras erga omnes qui ratione uel occasione Guillermi fratris mei defuncti uel occasione mei in predictis reclamarent garantire dictis magistro et fratribus et eorum Domui in perpetuum contra omnes ubique locorum et in omni curia propriis meis sumptibus et in nullo de cetero per me uel per alium contraire tacite uel expresse uerbo uel facto seu consensu seu iure et consuetudine uel modo alio quocumque. Quitto nichilominus eosdem de omnibus aliis calumpniis iuribus rationibus actionibus et euictionibus quibuscumque que michi erga ipsos quocumque iure et quocumque ratione potuerunt uel debuerunt competere quocumque modo a tempore retroacto usque ad diem confectionis presentium litterarum et ex iis omnibus me teneo penitus pro pagato iuramento prestito corporali promittens contra quittationem istam de cetero per me uel per alium non uenire. Hec autem omnia prout superius sunt diuisa ego Maria uxor dicti Humbelotti et nos Petronetus clericus Johannes et Felitia eorum liberi laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo de cetero per nos aut per alios contraire ratione dotis aut donationis propter nuptias aut auoerie aut minoris etatis aut modo alio qualicumque. In quorum omnium testimonium et munimen nos omnes predicti presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera sub duplici cauda pergameni. Copie G. 132 fol. 69 (Arviset 10 avril 1664). N° 23. 1264, juin. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Guillaume Louglout d’une maison, rue du Bourg, qu’il reprend à cens. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagimo quarto mense iunio ego Unillermus filius defuncti Hugoneti dicti Louglout, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris religiosis .. abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis domum meam cum manso et omnibus pertinenciis ipsius sitam Diuione in Burco iuxta domum Parisetti de Barra ex una parte et iuxta domum heredum defuncti Roberti de Castellione ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de manso et omnibus pertinenciis ipsius ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui. Et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum manso et omnibus pertinenciis ipsius garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in me litis onus suscipere ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu aut modo alio contraire. His autem completis et pactis omnibus retinui et accepi ad censam perpetuam pro me et meis heredibus presentibus et futuris a dictis abbate et conuentu dictam domum cum eius manso et pertinenciis pro viginti solidos monete Uiennensis censualibus et de annuo et perpetuo redditu quos teneor et promitto reddere et soluere per sacramentum meum predictum singulis annis et perpetuum de cetero dictis .. abbati et conuentui uel eorum mandato in die ueneris post festum Natiuitatis Beate Marie Virginis et dictam domum cum eius manso et pertinenciis in bono statu tenere et nisi dicti uiginti solidi dicta die soluti fuerint annuatim uolo et obligo me et meos heredes teneri dictis abbati et conuentui in crastino dicte diei ad emendam quinque solidorum monete predicte et ut ipsi extunc auctoritate propria et sine clamore cuiuslibet curiae dicte domus et mansi et pertinenciarum ipsius intrent et intrare debeant possessionem et dominium et ipsam teneant et ex ipsa fructus suos modis omnibus faciant quousque dicti uiginti solidi cum emenda predicta pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur eisdem et ad predicta omnia tenenda facienda et obseruanda dictam domum cum eius manso et pertinenciis et me et meos heredes et illos qui eam tenebunt pro tempore dictis abbati et conuentui specialiter in perpetuum obligo. Hec autem omnia prout diuisa sunt superius ego Sybilla uxor dicti Unillermi laudo et rata ac firma habeo et tenere et obseruare perpetuo promitto iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie uel modo alio contraire. Renuntiamus autem nos Unillermus et Sybilla predicti in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerati et non habiti integre precii et exceptioni minoris aut deceptionis ultra dimidiam iusti precii exceptioni doli metus et in factum et omnibus priuilegiis et gratiis in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris et consuetudinis et omnibus defensionibus exceptionibus occasionibus iuribus et aliis quibuscumque que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. Hanc autem emptionem soluit et tradidit de suis denariis propriis Joannes dictus de Scrinia ciuis Lingonensis pro anniuersario Guiotti filii sui defuncti qui in ecclesiam Sancti Stephani predicti traditus est ecclesiastice sepulture et pro anniuersario aliorum liberorum suorum defunctorum singulis annis in eadem ecclesia perpetuo faciendo. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum domini uenerabilium Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera flaua. Original G. 257. — Copies G. 127 fol. 131, G. 128 fol. 2, G. 132 fol. 61 (Arviset, 9 mars 1665). N° 24. 1264, octobre. Donation à l’hôpital de Brochon d’une redevance de deux émines sur le moulin de la Saulce, à Saulon, par Guillaume, chevalier, seigneur de Duesme. In nomine Domini amen. Anno incarnationis euisdem millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense octobri ego Guillelmus miles dominus de Duismo notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro remedio mee anime et antecessorum meorum dedi concedi et assedi in puram et perpetuam elemosinam hospitali Domus Dei de Brochon duas eminas bladi ad mensuram Diuionensem medietatem frumenti et medietatem auene annuatim de cetero percipiendas et habendas in festo Sancti Remigii in capite octobris in molendino meo de Salone la Rue quod molendinum dicitur molendinum a la Saulce uel in grangia mea eiusdem uille. Et ad solutionem de predictis duabus eminis bladi quolibet anno de cetero faciendam dictum molendinum et dictam grangiam et alia omnia bona mea et me et heredes meos in perpetuum obligaui promittens bona fide quod contra concessionem et donationem predictas per me uel per alium non ueniam in futurum. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis una cum sigillo meo feci apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum tribus sigillis in cera veridi; uno quoque sub duplici cauda pergameni appenso. Copie G. 132, fol. 66 (Arviset, 10 avril 1664). N° 25. 1264, décembre. Acquisition par Maître Aubry, doyen de la Chrétienté, d’une maison de la rue de la Porte des Chanoines, appartenant à Odon, fils de feu Hugues de Quetigny. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo quarto mense decembri ego Odo filius defuncti Hugonis de Cuntigneio notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuentus pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis domum meam totam cum scrinia eiusdem et cum manso iuribus et pertinenciis ipsius omnibus prout usque ad mansum seu plateam quem uel quam a Perrello fratre meo acquisiuit titulo legittimo emptionis que domus predicta sita est Dyuione in uico qui uocatur uicus Porte Canonicorum iuxta domum Cistercii que fuit Girardi de Menigneio ex una parte et iuxta mansum heredum Perelli de Pereceio ex altera. Uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam predicto magistro Alberico quicquid iuris et rationis habebam et habere poteram et debebam in uoleria contigua predicte domui et in manso et pertinenciis uolerie predicte nichil pro me uel meis heredibus in domo et uoleria predictis et in mansis et iuribus et pertinenciis earum penitus retinendo. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem a dicto magistro Alberico recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de predictis domo uoleria scrinia manso iuribus et pertinenciis supradictis ego me penitus deuestiens dictum magistrum Albericum corporaliter inuestiui. Et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super hoc corporale predicta uniuersa et singula prout in uenditione presenta continentur garantire dicto magistro Alberico et eius heredibus perpetuo contra omnes et me pro eo et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare indempnes modis omnibus si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel per alium uerbo uel facto siue consensu seu iure uel consuetudine aut modo alio qualicumque. Hanc autem uenditionem ego Perronetta uxor dicti Odonis sponte prouide sine ui et metu et sine circonuentione qualibet laudo et rata et firma habeo et promitto in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo contraire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias uel auoerie uel modo alio qualicumque Renuntiamus autem nos Odo et Perronetta predicti quilibet in solidum et pro toto in hoc facto exceptioni non habiti non numerati et non soluti integre precii et exceptioni minoris uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni auxilio juris et consuetudinis et facti et omnibus iuribus et gratiis in fauorem mulierum introductis et omnibus defensionibus exceptionibus occasionibus iuribus rationibus consuetudinibus et aliis quibuscumque que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In cuius rei robur et memoriam ac testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle Ducis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis die iouis ante festum beati Thome apostoli. Original G. 271. — Copie G. 126, f. 51. N° 26. 1264/5, mars. Confirmation par Jeannette, fille de feu Huon Cornel, chevalier, femme du donateur, de la donation faite à l’hôpital de Tilchàtel d’une émine de conceau sur la dîme d’Auelanges par Geoffroy, damoiseau, fils de Jean d’Auelanges, chevalier. Uniuersis presentes litteras inspecturis officialis Lingonensis salutem in domino. Nouerit uniuersitas uestra quod Iohanneta filia quondam Huonis dicti Cornel militis uxor Gaufridi domicelli filii quondam domini Iohannis de Auellanges militis in nostra presentia propter hoc personaliter constituta donationem et concessionem quam idem Gaufridus fecit in puram et perpetuam elemosinam magistro et fratribus Domus Dei de Tilicastro de una mina conselli ad mensuram de Sauz reddenda et soluenda annuatim in perpetuum ab ipso Gaufrido et heredibus suis dictis magistro et fratribus uel eorum mandato apud Auellanges de blado quod habebit idem Gaufridus in parte quam habet et percepit in decima de Auellanges uel de equiualente consello uel meliori si dicta pars decime ad solutionem mine non sufficeret supradicta, laudauit ratam habuit et firmam et eam firmiter approbauit promittens eadem Iohanneta per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam quod contra dictam donationem non ueniet per se uel per alium tacite uel expresse renuntians in hoc facto per dictam fidem suam omni beneficio et auxilio iuris sibi competentis tam ratione dotis seu dottalicii quam ratione alia qualicumque et omnibus aliis iuris auxiliis ac exceptionibus sibi competentibus uel que in posterum competere possent ad eludendam donationem supradictam tam iuris canonici quam ciuilis. In cuius rei testimonium sigillum curie Lingonensis ad requisitionem dicte Johannete duximus presentibus litteris apponendum. Datum die ueneris ante dominicam qua cantatur Esto michi anno domini M CC sexagesimo quarto. Sigillatum sub duplici cauda pergameni. Copie G. 132, f. 109 (Arviset, 22 oct. 1664). N° 27. 1264/5, mars. Testament de Renier de Rouvres prévôt de Dijon qui tient quitte l’abbaye de Saint-Etienne de ce qu’elle lui devait et prend l’abbé pour exécuteur testamentaire. In nomine Domini anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense martio ego Renierus de Roura nunc prepositus Diuionis omnibus presentibus et futuris notum facio quod ego prouida deliberatione considerans nichil esse morte certius et nichil incertius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens testamentum meum condidi et condo et de rebus et bonis meis dispono in hunc modum. Primo apud Buxeriam Cisterciensis ordinis meam eligo sepulturam cui ecclesie do et lego meliorem equum qui inuenietur die mei obitus et coperturam eius et insuper armaturam meam et centum libras Uiennenses pro redditu emendo ad prouisionem illius qui pro remedio anime mee celebrabit in altare quod in ecclesia predicta feci fieri. Et cum abbas et conuentus illius ecclesie michi teneantur ad uitam meam solummodo in pensionibus pani uini et bladi et denariorum ego de predictis pensionibus me pro pagato plenarie et integre teneo a temporibus retroactis usque ad diem confectionis presentium litterarum. Ecclesie Sancti Stephani Diuionensis et abbati ipsius ecclesie remitto et quitto totum debitum in quo michi tenentur. Fratribus minoribus de Diuione do et lego pro pitancia eorum die mei obitus centum solidos Uiennenses et fabrice ecclesie eorum centum solidos Uiennenses. Fratribus predicatoribus pro pitancia eorum die mei obitus centum solidos Uiennenses. Unicuique ecclesie et unicuique hospitali de Diuione sexaginta solidos Uiennenses. Leprosis Diuionis decem libras Uiennenses. Marguaritte uxori mee do et lego quingentas libras Uiennenses. Haymonetto fratri meo sex uiginti libras Uiennenses pro donatione propter nuptias uxoris sue. Reniero filiolo meo decem libras Uiennenses. Omnibus aliis filiolis et filiolabus meis unicuique quadraginta solidos Uiennenses. Jape filie nepotis mei quadraginta libras Uiennenses. Domino Johanni fratri meo canonico Sancti Stephani Diuionensis uiginti libras Uiennenses. Balon nepoti mee decem libras Uiennenses. Roberto Lasnerat remitto et quitto nouem libras Diuionenses in quibus michi tenebatur. Item lego Domui Dei de Broichons uiginti libras Uiennenses. Hospitali Beati Antonii de ponte de Norges decem libras Uiennenses. Sorori uxoris mee decem libras Uiennenses. Quibus omnibus factis et completis uolo et rogo quod clamores mei qui apparuerint cogniti ut legittime probati pacificentur per manus executorum meorum quos inferius nominabo. Uolo insuper et precipio quod omnia debita que michi debentur per litteras que illi qui continentur in eis se soluisse uel de ipsis me tantum uel circiter habuisse per bonos uiros et fide dignos uel per iuramenta eorum si legittimi fuerint probauerunt remittantur eisdem et littere reddantur que nullius ex tunc in antea sint roboris uel ualoris. Hec est ultima uolontas mea quam teneri et adimpleri uolo precipio et rogo cuius executores meos constituo uiros religiosos .. abbatem Sancti Stephani Diuionensis ordinis sancti Augustini et .. abbatem Buxerie Cisterciensis ordinis in quorum manibus pono trado et delibero omnia bona mea mobilia et immobilia ubicumque fuerint pro legatis et clamoribus reddendis et pacificandis dans eis potestatem et mandatum ut de dictis bonis tantum uendant et distrahant aut aliter pro sue libito uoluntatis alienent sine sui et ecclesiarum suarum lesione quod predicta ualeant adimpleri et hec omnia exequantur et faciant meis expensis propriis et quod ipsi uel eorum ecclesie super his nullam patiantur lesionem uel detrimentum aut grauamen nec super premissis legatis uel clamoribus aut executione predictorum quicumque ab eisdem executoribus uel ecclesiis eorum ab aliquo exigi ualeat neque peti et super uenditionibus distractionibus alienationibus et expensis predictis simplici uerbo eorum credantur. Item lego ecclesie Cistercii uiginti libras Uiennenses. Si autem executores predicti his exequendis ambo interesse noluerint uel nequiuerint alter solus ea nichilominus exequatur. Rogo insuper uirum illustrem et dominum meum Hugonem Ducem Burgundie ut amore Dei et pietatis intuitu dicte ultime uoluntati mee consensum suum et fauorem benigne prebere dignetur et super premissis a ui et uiolentia conseruet eosdem executores meos et quemlibet eorumdem. Et ut predicta rata sint et firma ac stabilia litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Item do et lego fabrice capelle Ducis Diuionensis decem libras Uiennenses. Actum ut supra die ueneris aute ramos palmarum. Original G. 173. N° 28. 1265, avril. Quittance donnée par Bonnencontre Jean, citoyen et marchand de Sienne, tant en son nom qu’en celui de ses associés à Hugues de Quetigny, clerc de l’abbé de Saint-Etienne, de la somme de cent livres qu’ils avaient prêtée au monastère qui devait rembourser aux foires de Bar-sur-Aube. Omnibus presentes litteras inspecturis magister Andreas decanus Christianitatis Barri super Albam salutem in domino. Noueritis quod constitutus in presentia nostra Bonencontrus Johannes ciuis et mercator Senensis coram nobis recognouit se recepisse et habuisse in presentibus nundinis Barri apud Barrum nomine solutionis et pagamenti tam pro se quam pro Johanni Affricantis et Turquio Affricantis sociis suis mercatoribus Senensibus pro quibus cauit de rato habendo, a uiris religiosis abbate et conuentu monasterii Sancti Stephani Diuionensis, Lingonensis diocesis per manus magistri Hugonis de Clutigniaco clerici abbatis prefati centum libras bonorum Turonensium quas idem abbas et conuentus dictis mercatoribus per litteras eorumdem abbatis et conuentus eorum sigillis ac sigillo uenerabilis in Christo patris domini .. Dei gratia episcopi sigillatas exinde confectas in presentibus nundinis Barri apud dictum Barrum reddere et soluere tenebantur quas quidem litteras idem Hugo nomine et uice dictorum abbatis et conuentus se recepisse et habuisse in modum resignationis a predicto Bonencontro Johanni resignante ipsas tam pro se quam pro dictis suis sociis ut dicebat plene coram nobis confessus et recognouit. De quibus centum libris predictis idem Bonencontrus Johannes pro se et dictis suis sociis coram nobis predictos abbatem et conuentum penitus quittauit et liberauit exceptioni non numerate et non solute integre pecunie omnino renuntiando. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillo ipsius Bonencontri Johannis duximus apponendum. Actum anno domini M CC LX quinto mense aprili. Original G. 183. N° 29. 1265, juillet. Testament de Guillaume du Bourg, clerc de Dijon, qui fonde une messe à l’hôpital de Notre-Dame de Dijon, et lègue à cet effet plusieurs étaux au Vieux Marché. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo quinto mense julio ego Guillermus de Burco clericus Dyuionensis mense sanus licet infirmus corpore notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione considerans quod nichil est morte certius et nobis incertius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee et animarum antecessorum meorum et successorum quieti et saluti prouidere cupiens instituo missam unam in Hospitali Beate Uirginis Marie Dyuionensis cui misse do et concedo pro me et antecessoribus ac successoribus meis in perpetuum in honore Beate Uirginis Marie stallum unum qui fuit Naelotti Uaicherii situm Dyuione in Foro Ueteri iuxta stallum dicti Hospitalis Beate Marie ex una parte iuxta stallum Roberti Graindorge ex altera — stallum qui fuit Uualteri Seuigne situm in foro predicto iuxta stallum Uienini de Arcu ex una parte et iuxta stallum Maignotti dicti Troaut ex altera — stallum qui fuit Aucrespot situm in foro predicto iuxta stallum Garre dicti Arnaut ex una parte et iuxta stallum Martini Ferperri ex altera — stallum qui fuit Richardi Plusbele situm in foro predicto iuxta stallum Sylone relicte Guidonis de Sauz — stallum qui fuit Roberti Graindorge situm in foro predicto iuxta stallum Uualteri de Tilecastro et stallum Robeloti Ebrardi situm in foro predicto iuxta stallum filiorum Arnaut — item stallum unum situm in foro nouo iuxta stallum Uualcheri de Arcu — stallum situm in foro ueteri iuxta stallum Richardi Plusbele — item stallum qui fuit Gelioti Chopillart situm in foro ueteri iuxta stallum Cistertiensem — item stallum qui fuit Uualteri Seuigne situm in foro ueteri inter stallos Hospitalis Beate Marie hinc inde et stallum qui fuit Michaelis de Tenisse situm in foro ueteri iuxta stallum Hospitalis Diuitum — item stallum in foro ueteri iuxta stallum Clare filie Odonis Montoillot et stallum alium situm in foro nouo iuxta stallum Fardelli carnificis. Item trado delibero atque quitto in agmentatione misse predicte cameras meas que uocantur camere Blainenot sitas in Castro Dyuionensi iuxta torcular Odete relicte Thome de Burco fratris mei. Item do concedo atque quitto misse predicte et ad seruicium altaris misse predicte duo uermaria et centum solidos Uiennenses pro ornamentis emendis ad opus altaris predicti. Predictam uero missam dedi domino Girardo presbitero me (sic) itaque post eius decessum ipsam si superuixero dabo cuicumque uoluero et post decessum meum illo cui missam dictam dedero sublato de medio uir uenerabilis abbas Sancti Stephani Diuionensis qui pro tempore fuerit dabit cuicumque uolerit tamen presbitero seculari; presbiter uero constitutus ad missam predictam eam ter in ebdomada celebrare tenebitur per se uel per idoneum sacerdotem nec ad aliud seruicium tenebitur celebrandum et missam predictam post euangelium magne misse uel post magnam missam si uoluerit celebrabit. Copie G. 126, f. 60. N° 30. 1265, décembre. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Alix, nourrice de Sybille Secalle, d’une vigne en Montchapet, provenant d’un partage fait en 1244 entre Sybille Secalle et Gérard Leroux, chevalier. Nos Petrus decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos anno Domini M. CC. sexagesimo quinto mense decembris duo paria litterarum inferius contentarum uidimus et diligenter inspeximus uerbo et uerbo legimus in hec uerba. (Suivent deux actes 1244-1257). Postmodum uero anno Domini eodem M. CC. LX. quinto mense decembris predicta Aalidis existens in sua libera potestate prout per sacramentum suum corporaliter prestitum asseruit coram nobis in nostra presentia propter hoc specialiter constituta uendidit concessit et quittauit in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis predictam peciam uinee sitam in territorio de Montchape iuxta uineam predictam Leprosorum Diuionis ex una parta iuxta uineam Roberti lou Iai ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo recognouit coram nobis se a dictis abbati et conuentui recepisse integrum pagamentum et propter hoc de dicta pecia uinee se coram nobis penitus deuestiens recognouit se de ea corporaliter inuestiuisse abbatem et conuentum predictos et tenetur et promisit coram nobis sub obligatione bonorum suorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum suum pro se et eius heredibus quos ad hoc obligauit prestitum corporale dictam peciam uinee garantire dictis abbati et conuentui contra omnes perpetuo liberam pro recta decima et recto censu et se pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et inde eos conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per se uel per alium tacite uel expresse renuntians in hoc facto exceptioni non habiti integre precii justi et legittimi et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti et omnibus que possent obici contra hoc instrumentum uel factum. In quorum omnium testimonium et munimen ad preces dicte Aalidis litteris istis sigilla nostra apposuimus. Actum anno predicto Domini M. CC. sexagesimo quinto mense predicto decembris. Sigillatum duobus sigillis. Original G. 305. — Copie G. 132, f. 116 (Arviset, 28 fév. 1665.) N° 31. 1266, avril. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Simonette, damoiselle, fille de dame Agnès de Varanges, femme de Gérard, fils de feu Etienne Girot, de la 3e partie du tiers de la moitié de l’emplacement d’un moulin sur la Tille entre Genlis et Varanges. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense aprilis ego Symoneta domicella filia domine Agnetis de Waranges uxor Girardi filii defuncti Stephani dicti Girot notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuenta pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui de uoluntate et consensu predicti mariti mei in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis tertiam partem tertie partis medietatis sedis cuiusdem molendini siti supra Tyliam mouentem de capite meo et omnium iurium et pertinenciarum dicte sedis in aquis aquarum decursibus piscaturis fundo bisso inferius et superius sitis bannis et redditu bladi et in omnibus exitibus bonis commodis et aliis omnibus quibuscumque. Que sedes sita est supra pratum dictorum abbatis et conuentus quod uocatur Espaillart et uocatur illa sedes molendinum de Tyle situm inter Genleium et Waranges. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenum et integrum pagamentum recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de tertia parte tertie partis medietatis sedis molendini predicti et omnium iurium et pertinenciarum ipsius me penitus deuestiens ego dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui per manum domini Amidei nunc abbatis dicti loci. Et teneor ac promitto in solidum et pro toto et sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et heredibus meis quos at hoc obligo prestitum supra sancta Dei euangelia corporale tertiam partem tertie partis medietatis sedis predicti molendini et omnium iurium et pertinenciarum ipsius garantire dicti abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in alodium liberum et me pro eis semper et ubique locorum et in omnia curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel per alium uerbo uel consensu aut modo alio qualicumque renuntians in hoc facto exceptioni non numerati et non habiti integre precii et exceptioni minoris precii exceptioni doli et in factum juri dicenti uenditionem sine certo precio non ualere et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti. Has autem uenditionem concessionem et quittationem predictas ego Girardus predictus maritus predicte Symonete laudo et approbo et de consensu meo ac etiam uoluntate confiteor factas esse promittens nichilominus sub obligatione bonorum meorum omnium et per sacramentum meum corporaliter prestitum predicta omnia prout superius sunt expressa garantire predictis abbati et conuentui et eorum successoribus ac etiam deffendere perpetuo contra omnes et quod contra dictas uenditionem concessionem et quittationem seu contra presentes litteras non ueniam de cetero modo quolibet nec uenire per alium faciam aut permittam tacite uel expresse renuntians in hoc facto omnibus exceptionibus que possent obici contra presens instrumentum uel factum et omnibus aliis que factum hujusmodi possent aliquatenus impedire aut in aliquo perturbare. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis nos Symonetta et maritus eius predicti fecimus et rogauimus apponi. Actum anno Domini MCC sexagesimo sexto mense aprilis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi. Original G. 356. Copie G. 132, fol. 124 (Arviset 13 septembre 1664). N° 32. 1266, avril. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Luce, veuve de Jean des Ormes, chevalier et par ses fils, de la 3e partie du tiers de la moitié de l’emplacement d’un moulin sur la Tille, entre Genlis et Varanges. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo sexto mense aprilis ego Luca quondam uxor domini Johannis de Ulmis militis defuncti et nos Guillelmus et Guillelmus filii eorundem domini Johannis et domine Luque notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis tertiam partem tertie partis medietatis sedis cuiusdam molendini siti supra Tylam et omnium iurium et pertinenciarum dicte sedis in aquis aquarum decursibus piscaturis fundo bisso inferius et superius sitis bannis et redditu bladi et in omnibus exitibus bonis et commodis et aliis omnibus quibuscumque. Que sedes sita est supra pratum dictorum abbatis et conuentus quod uocatur Espaillart et uocatur illa sedes molendinum de Tyle situm inter Genleium et Waranges. De cuius uenditionis precio iusto legittimo plenum et integrum pagamentum recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de tertia parte tertie partis medietatis sedis molendini predicti et omnium iurium et pertinenciarium ipsius nos penitus deuestientes dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus per manum domini Amidei nunc abbatis dicti loci Et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum supra sancta Dei euangelia corporale tertiam partem tertie partis medietatis sedis predicti et omnium iurium et pertinenciarum ipsius garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in alodium liberum et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpmatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque renuntiantes in hoc facto exceptioni non numerati et non habiti integre precii et exceptioni doli in factum iuri dicenti uenditionem sine certo precio non ualere et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti. In cuius rei testimonium litteris inter sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi. Original G. 356. Copie G. 132, f° 125 (Arviset 13 novembre 1664). N° 33. 1266, avril. Confirmation par Robert, fils de Guillaume le Mouton, de la donation faite par son père, à l’abbaye de Saint-Etienne, de la menue dime de Magny-sur-Tille. In nomine Domini amen. Ego Robertus filius quondam Guillelmi dicti le Mouton de Fauuerneio militis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego donationem et concessionem quam predictus pater meus fecit in puram et perpetuam elemosinam Dei et ecclesie Beati Stephani Diuionensis super totam minutam decimam de Maigneo super Tylam quam de alodio proprio tenebat ac etiam possidebat videlicet agnorum porcorum uitulorum pullorum canabi fabarum pisorum et alterius cuiuscumque leguminis necnon et omnium aliorum cuiuscumque speciei existant ad dictam decimam pertinentium uolo laudo benigniter et concedo et ratas et firmas habeo promittens per sacramentum meum corporaliter prestitum quod contra predictam elemosinam uel donationem et concessionem eiusdem per me uel per alium non ueniam de cetero nec uenire per alium faciam aut permittam in posterum tacite uel expresse. Sed eamdem elemosinam teneor ac promitto fideliter ac inuiolabiliter obseruare ac etiam garantire abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis nomine ecclesie sue supradicte et deffendere contra omnes et ad obseruationem omnium predictorum me et heredes meos specialiter obligo. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri dicti de Barro decani capelle Ducis Dyuionensis et magistri Alberici decani Christianitatis eiusdem uille feci et rogaui apponi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense aprilis. Sigillatum duobus sigillis in cera veridi sub duplici cauda pergameni. Original G. 367. — Copies G. 173. G. 132, f. 89. (Arviset, 29 septembre 1664.) N° 34. 1266, avril. Donation faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Parise, fille d’Haymon d’Argilly, de vingt sols de rente sur la moitié du four du Change. In nomine Domini. Anno eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense aprili ego Parisia filia quondam domini Haymonis de Argilleio militis defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mei saluti prouidere do et concedo in puram et perpetuam elemosinam Deo et monasterio Beati Stephani Diuionensis et uiris religiosis ibi Deo seruientibus pro anniuersario meo singulis annis in eodem monasterio in perpetuum faciendo uiginti solidos monete Uiennensis de annuo et perpetuo redditu quos assedi percipiendos et habendos et dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddendos super medietatem meam furni de Cambiis siti Diuione iuxta domum in qua Guillelmus forbissator moratur et iurium ac pertinenciarum et exituum furni predicti singulis annis perpetuo in festo Natiuitatis Beati Johannis Baptiste post decessum Stephani de Vougerro clerici cui ad uitam eius medietatem furni uendidi supradicti ita quod quicumque medietatem predictam dicti furni et iurium et pertinenciarum eius tenebit de cetero post decessum dicti Stephani dictos uiginti solidos Uiennenses dictis abbati et conuentui uel eorum mandato annuatim predicto termino sine contradictione uel occasione qualibet reddat et reddere teneatur et nisi tunc soluti fuerint uolo et dictis abbati et conuentui do potestatem et mandatum ut extunc ex auctoritate propria sua et sine clamore cuiuslibet curie dicte medietatis furni et iurium et pertinenciarum eius intrent possessionem et debeant intrare eamque teneant fructus ex ea faciendo modis omnibus suos quousque dicti uiginti solidi pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur et ad hoc ipsam medietatem furni et illos qui eam tenebunt pro tempore in perpetuum obligo promittens per sacramentum meum contra dictam elemosinam de cetero per me uel per alium non uenire tacite uel expresse. Hec autem omnia pro ut superius continentur ego Johannes dictus Goberz miles maritus dicte domine Parisie esse uera firmiter assero et de uolontate mea facta et ea tenere et obseruare firmiter et inuiolabiliter in perpetuum et in nullo contraire per me uel per alium tacite uel expresse promitto per sacramentum meum prestitum super hoc corporale. Et ut hec omnia rata sint et firma perpetuo nos Parisia et Johannes predicti litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi in testimonium ueritatis. Actum datum sigillatum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi. Original G. 173. — Copies G. 127, f° 45; G. 128, f° 18 (XIX); G. 132, f° 117 (Arviset, 28 mars 1665). N° 35. 1266, juillet. Vente faite à maître Aubry, doyen de la Chrétienté, d’une maison sise dans la rue des Pautins, par les enfants de feu Etienne Chaucepié, cordonnier. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense iulio nos Guillelmus dictus Fornequar, Thomas, Marguaritta et Perellus ac Prenons liberi defuncti Stephani dicti Chancepie cordubinarii Dyuionensis et Petrus dictus Moffloz notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione pro utilitatibus et necessitatibus nostris et specialiter ego Petrus Moffloz predictus pro utilitate Stephani pupilli mei uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis domum que fuit predicti Stephani Chaucepie cum manso et omnibus iuribus et pertinenciis ipsius domus que domus sita est Dyuione ex latere monasterii Sancti Michaelis in uico qui dicitur uicus Pautinorum iuxta domum predicti Alberici decani ex una parte iuxta domum domini Griffonis presbyteri ex altera uidelicet precio decem et nouem librarum monete Uiennensis de quibus a dicto decano plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de dicta domo et de manso et omnibus iuribus et pertinenciis ipsius nos omnino deuestiuimus et dictum decanum corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum eius manso et pertinenciis prout de uico in uicum se ingerunt garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper ubique locorum et in omnia curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in nos litis onus suscipere ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut iure aut consuetudine uel modo alio contraire salua quarta una olei de nucibus que super dictam domum debetur censualiter ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis. Uenditionem aut solutionem uestituram et omnes conuentiones predictas ego Comitissa uxor quondam predicti Stephani Chaucepie et ego Belefamme filia eiusdem Stephani laudamus et ratas et firmas habemus et tenere ac obseruare perpetuo promittimus iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporale et in nullo de cetero per nos uel per alios contraire ratione dotis uel donationis aut portionis uel maritagii integre uel competentus non habite seu non habiti uel auoerie uel modo alio qualicumque. Renuntiamus autem in hoc facto nos omnes et singuli supradicti per sacramentum nostrum exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam justi precii exceptioni doli in factum omni auxilio iuris consuetudinis et facti omnibus iuribus auxiliis et gratiis in fauorem mulierum introductis etatis minoris et cuiuslibet potestatis auxilio et omnibus exceptionibus defensionibus actionibus auxiliis gratiis indulgentiis statutis iuribus et aliis quibuscumque que possent obici contra hoc instrumentum uel factum et que nobis possent in hoc facto prodesse dicto decano uel eius heredibus nocere et etiam iuri dicenti generalem renunciationem non ualere. In quorum omnium testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani Diuionensis et domini Petri decani capelle Ducis Diuionensis rogauimus et supplicauimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 270. N° 36. 1266, août. Achat par maître Aubry, doyen de la Chrétienté, d’une maison appartenant à Rose, fille de Garnier Fabre. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense augusto. Ego Rosa filia quondam Garnerii Fabri defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouide sine ui et metu pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Diuionensis domum quamdam cum manso et omnibus iuribus sitam Diuione retro ecclesiam Sancti Michaelis inter uiam publicam et domum decani predicti uidelicet precio triginta quinque librarum Uiennensium de quibus ab ipso decano recepi et habui in numerata pecunia plenum et integrum pagamentum et propter hoc de dicta domo et de manso iuribusque eius ego me penitus deuestiens predictum magistrum Albericum corporaliter inuestiui. Uenditionem aut solutionem et uestituram predictas ego Hugo Marescallus maritus dicte Rose laudo et eas de uoluntate mea confiteor esse factas. Insuper nos Hugo et Rosa predicti tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam domum cum manso et iuribus ipsius omnibus garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro eo et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero contraire per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu siue iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque. Hanc autem uenditionem ego Petrus clericus filius dicte Rose et nos Nicholaus et Johannes filii dictorum Hugonis et Rose laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento nostro corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione auoerie uel minoris etatis uel modo alio qualicumque renuntiantes nos omnes et singuli supradicti in hoc facto exceptioni non habiti et non recepti integre precii iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti et omnibus priuilegiis et gratiis ac iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et patrie potestatis auxilio et omnibus defensionibus exceptionibus occasionibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle Ducis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G 272. N° 37. 1266, octobre. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Jean et Huguenin, fils d’Hugues Loup, chevalier de la sixième partie de l’emplacement d’un moulin sur la Tille, entre Varanges et Genlis. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo sexto mense octobris nos Johannes et Hugoninus fratres filii domini Hugonis dicti Louput militis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus .. abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis sextam partem sedis cuiusdam molendini et omnium iurium et pertinenciarum dicte sedis in aquis aquarum decursu fundo bisso bannis redditu bladi et in omnibus exitibus bonis et commodis quibuscumque que sedes sita est supra pratum dictorum abbatis et conuentus quod uocatur Espaillart et uocatur illa sedes molendinum de Tile uidelicet inter Varanges et Ianle De cuius uenditionis precio iusto et legittimo decem librarum Uiennensium recepimus omnino perfectum et integrum pagamentum in pecunia numerata et propter hoc de dicta sexta parte predicte sedis et omnium iurium et pertinenciarium eius nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum Sancti Stephani per manum domini Amidei tunc abbatis dicti locis corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam partem sedis et omnium iurium et pertinenciarum eius garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu seu iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque. Hec autem omnia ego Clara uxor dicti Johannis et ego Regina uxor dicti Hugonini sponte prouide sine ui et metu laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel donationis propter nuptias uel auoerie uel modo alio qualicumque. Renuntiamus autem nos omnes predicti in hoc facto exceptioni minoris precii et exceptioni precii iusti et legittimi non habiti et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti et omnibus iuribus et gratiis in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium et munimen litteris illis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi. Original G. 366. — Copie G. 132, fol. 125 (A. 13 septembre 1664). N° 38. 1266, février. Déclaration faite par Jean de Brasey, clerc du duc de Bourgogne, de l’abandon qui lui a été fait, sa vie durant, par Jean, seigneur de Tart, et Eustache, sa femme, de 80 arpents du bois de Broisse, sur la Virane. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. sexagesimo sexto mense februario ego Johannes de Braiseio illustris uiri Domini Ducis Burgundie clericus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uir nobilis dominus Johannes dominus de Thar laude domine Eustacie uxoris sue michi uendiderit dederit et concesserit ad uitam meam usque ad quater uiginti arpenta de nemore suo de Thar quod uocatur Broisse sito super la Uieranne prout agia clauditur et mete sunt pro omni uoluntate mea facienda cum omnibus pactis et conuentionibus in litteris super hoc confectis contentis et saluo quod si in dictis quater uiginti arpentis uel eorum iuribus ueneratur ad emendam sexaginta quinque solidorum monete currentis si pallicem uel agiam aut terrallum rumperet aut ibi dampnum inferret aliud michi tenetur ad uoluntatem et requisitionem meam uel mandati mei, Confiteor et assero quod post decessum meum dicta quater uiginti arpenta nemoris cum eorum iuribus et pertinenciis ad dictum dominum de Thar et ad eius heredes pacifice reuertentur. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Orig. G. 397. N° 39. 1266, mars. Lettres de Jean, sire de Chateauuilain, qui reconnaît à l’abbaye de Saint-Etienne la propriété de la moitié des dîmes de Giésur-Aujon et de la Ville au Bois, en règle la perception et donne en aumône au monastère la propriété des dîmes qu’Hugues de Brognon, chevalier, Matheria, sa femme, Hugues d’Arguel, Agnès, sa femme, Henry de Saint-Cyr, chevalier, Alix, sa femme, Pierre Pooz de Chateauuilain et les filles de Stridan Poot tenaient de lui en fief. Il donne à la maison de l’abbaye à Gié le droit d’usage dans ses bois, de pâturage dans tout le finage, de pêche dans une partie de la rivière, celui d’acquérir les meix joignant cette maison. En récompense, l’abbaye cède au sire de Chateauuilain son moulin de Gié en se réservant le droit d’y moudre. Nos Johannes dominus Castriuillani uniuersis tenore presentium uolumus esse certum quod abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis nomine eiusdem ecclesie habent et possident ab antiquo uel quasi pleno iure et habere et possidere uel quasi debent in omnibus quibuscumque decimis uillarum et finagiorum de Gyeio super Auion et de Uilla in Bosco medietatem et medietatem omnium qualiumcumque decimarum ratione reportagii de terris illis quas homines de Gyeio et de Uilla in Bosco excolunt extra uillarum finagia predictarum exceptis decimis que ad prioratum de Granceyo disnoscuntur pertinere Item si aliquis qui non sit parrochianus de Gyeio infra finagium de Gyeio excolat uel excoli faciat habent uel possident uel quasi iidem abbas et conuentus nomine ecclesie supradicte quartam partem decime in agricultura ipsorum exceptis nobilibus seruientibus religiosis et clericis quorum decime si excolant uel excoli faciant infra finagium de Gyeio sunt totaliter sine partitione alicujus ecclesie Sancti Stephani memorati si uero alibi ratione reportagii medietatem habebunt. Item habent tractum iidem abbas et conuentus uel eorum mandatum omnium decimarum predictarum ad ipsorum grangiam de Gyeio tam de parte sua quam de parte aliorum participum cum uograno palea et stramine quidquidque remanet in area post roallum in quocumque loco siue grangia predicte decime reponantur in quibus omnibus nichil omnino possunt uel debent eorum participes reclamare. Item pro dicta decima trahenda ponent dicti abbas et conuentus uel mandatum ipsorum et participes ipsorum seruientes pro quibus dictis decimis trahendis quilibet pro portione que sibi competit iuramentaque ipsorum recipient super dicta decima fideliter protrahenda quilibetque ipsorum seruienti siue seruientibus de mercede sua secundum suam satisfaciet portionem. Preterea animarum nostrarum saluti prouidere curantes tertiam partem medietatis alterius quam habent in decimis supradictis Hugo de Broignon miles et domina Matheria uxor eius Hugo Darguel et Agnes uxor eius Henricus de Sancto Cyriaco miles et uxor eius Helya Petrusque dictus Pooz de Castrouillano et Aelidis uxor eius et filie Stridan Poot quam etiam medietatem tenent in feodum a nobis damus et concedimus in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Beati Stephani memorati et sic habebunt in omnibus decimis duas partes excepta fransca decima ut superius est expressum que totaliter est ecclesie Sancti Stephani supradicte saluo semper iure in omnibus prioratus de Granceio. Ceterum cum retroactis temporibus tam predicta ecclesia Sancti Stephani quam eius participes multa incurrerint incommoda et dampna grauia in eo quod homines de Gyeio et de Villa in Bosco excolentes terras in dictis uillis et finagiis earumdem et alibi non soluebant decimas ut debebant in sue salutis dispendium et periculum animarum, huic morbo de cetero remedium apponere cupientes uolumus concedimus precipimus et mandamus quod homines predicti excolentes in uillis et finagiis supradictis et alibi prout superius dictum est saltem de quibuslibet quindecim gerbis unam ratione dicte decime soluere teneantur et ad solutionem predicto modo faciendam ipsos compellere promittimus et tenemur. Item uolumus et concedimus et precipimus quod adducentes uel apportantes predicta gaaignagia cum uillas intrauerint ad quas debent uel tenentur apportare gaaignagia supradicta alta uoce clament tertio seruientes antequam intrent domos suas ut ueniant ad recipiendam decimam prenotatam et si aliquis secus fecerit in tribus solidis Lingonensibus tenebitur ad emendam et nichilhominus tenebitur homo ille ad computationem et solutionem faciendam premisso modo decime supradicte. Si aliquis uero de recipientibus decimas non uenerit ad uocem hominis ter clamantis debite uocabit duos de uicinis si habere potuerit sub quorum testimonium deponet et computabit ut per eos probare ualeat de quantitate gerbarum quod si aliquem non uocauerit tenebitur ad emendam modo premisso ac credetur uni de trahentibus decimam super ratione quam debet habere sine alia probatione quam per iuramentum suum fideliter estimabit. Si uero iurauerit quod clamauerit nec seruientes nec uicinos habere potuerit iuramento ipsius credetur super quantitate gerbarum. Propter quod iidem abbas et conuentur remiserunt quantum in ipsis est peccatum si quid incurrerunt dicti homines ratione retentionis decime prenotate et etiam retentionem predictam. Et sciendum est quod dicta domus Sancti Stephani de Gyeio et habitantes in ea nomine abbatis habent et habere debent usum et usuagium plenum et liberum et sine contradictione qualibet a quocumque in posterum facienda pro aisancia et necessitate dicte domus in nemoribus in quibus homines de Gyeio habent et habebunt usuagium; in nemoribus si quidem de Faillo es Reppes on Nouelot habet et habebit in perpetuum dicta domus usuagium ad nemus mortuum et ad remansons sine contradictione aliqua in posterum facienda, Additum est et quod pro domibus Sancti Stephani de Gyeio edificandis et reparandis in dicto loco et manso prout modo extenditur in domibus et mansis contiguis dicte domus si eas acquirere potuerint capient dicti abbas et conuentus uel eorum mandatum marimum in predictis nemoribus si ibidem poterit inueniri sine contradictione aliqua ex quocumque in posterum facienda. Si uero in dictis nemoribus pro dictis domibus reparandis et edificandis ut superius continetur inueniri non posset nos predictus Johannes tenemur et promittimus deliberare et tradere predictis abbati et conuentui uel eorum mandato in aliis nemoribus nostris dicte domus propinquioribus marimum pro predictis omnibus faciendis siue dare et uendere. Notandum quod dicti abbas et conuentus uel illi qui in dicta domo nomine ipsorum morabuntur habebunt et habere poterunt animalia propria quotquot sibi placuerit cujuscumque generis et speciei fuerint animalia prenotata que inquam animalia pasturabunt libere per totum finagium de Gyeio in bosco et in plano omni tempore absque aliquo pasgnagio et absque alio seruicio faciendo; de porcis tamen centum uel minus habere poterunt et non ultra. Si uero dicta animalia aliter dampnum intulerint predictum dampnum reddetur illi cui illatum erit ad usum et consuetudinem dicte uille de Gyeio absque spargia et emenda nisi forte illud dampnum esset de garda fracta uel dabandon. De piscatura autem sic ordinauimus quod illi qui morabuntur in dicta domo piscabunt et piscari poterunt uel faciant piscari per totam rippariam prout extenditur a domo domini Theobaldi prsbiteri usque ad molendinum de Vairbruent quocienscumque uoluerint absque banno et contradictione aliqua a quocumque in posterum facienda. Si uero abbas Sancti Stephani qui preest uel qui pro tempore fuerit ad dictam domum uenerit piscari faciet sine contradictione aliqua a molendino nostro subtus Gyeium usque ad Lepsariam; ubicumque autem piscabunt homines de Gyeio uel piscari facient, piscari poterunt uel facere piscari dicti abbas et in dicta domo commorantes. Sciendum est quod dicta domus et habitantes in ea cum rebus suis remanebunt in custodia nostra et successorum nostrorum ipsosque custodire a ui el uiolentia et deffendere tenemur et promittimus bona fide sine exactione qualibet facienda nec ipsam per nos uel per alios infringemus aut infringere permittemus. Item uolumus et dictis abbati et conuentui concedimus ut quasdam domos contiguas domui sue a parte ripparie cum mansis possint acquirere quocumque modo acquirere poterunt legittime ad mansum suum ampliandum. Uolumus etiam et precipimus quod prepositus de Gyeio qui pro tempore fuerit iuret quando de nouo instituetur quod predicta omnia faciet inuiolabiliier obseruari prout in presentis litteris plenius continetur. Attendentes itaque predicti abbas et conuentus deuotionem quam ergo ipsos habuimus et habemus nobis et heredibus nostris dederunt et concesserunt quoddam molendinum eorum situm in ripparia dicte uille in perpetuum possidendum retinentes quod ipsi uel commorantes in domo predicta nomine eorumdem in molendino predicto uel in molendinis nostris uicinis sitis in finagio de Gyeio in quocumque malluerint uel quandocumque uoluerint possint molire post primum bladum inuentum in tremuia libere sine moutura et alio costamento quod nos concessimus et iidem possint fullare pannos suos et canabium adaptare et alia necessaria dicte domus facere pro sue libito uoluntatis retinendo sibi in predicto dono et concessione terras arabiles atque prata et omnia alia que habebant in dictis finagiis solo molendino excepto. Nos igitur omnia supradicta et singula nunc uolentes robur firmitatis habere promittimus fide prestita corporali iam dictam donationem tertie partis decime prenotate eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus garantire et deffendere perpetuo contra omnes omniaque et singula prout in presenti instrumento continentur seruare et manu tenere et a subditis nostris facere inuiolabiliter obseruari, eisdem abbati et conuentui et eorum successoribus nos bona nostra et successores nostres propter hoc nichilhominus obligantes. Uolumus etiam quod quicumque pro tempore fuerit dominus de Gyeio iuret infra mensum postquam ab abbate uel mandato ipsius fuerit requisitus quod predicta omnia prout in presente instrumento continentur obseruabit et faciet obseruari rogando reuerendum patrem nostrum episcopum Lingonensem quod presenti carte sigillum suum apponat in testimonium ueritatis. In quorum omnium testimonium et munimen nos predictus episcopus ad requisitionem predicti Johannis domini Castriuillani presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum nosque Johannes dominus Castriuillani predictus pro nobis et heredibus nostris et illis qui pro tempore fuerint domini de Gyeio presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillo predicti domini episcopi Lingonensis apposuimus in testimonium ueritatis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense martio. Copies G. 359 (Vidimus de 1454). — G. 126 f° 42. N° 39 bis. 1266/7 environ. Déclaration d’Amédée, abbé de Saint-Etienne, reproduisant les clauses de l’acte qui précède avec en outre une clause relative au droit d’asile. Nos Amideus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis uniuersis presentes litteras inspecturis tenore presentium uolumus esse certum quod nos nomine ecclesie nostre habemus et possidemus ab antiquo uel quasi pleno iure et habere uel possidere uel quasi debemus in omnibus quibuscumque decimis uillarum et finagiorum de Gyeio super Aujon et de Uilla in Bosco medietatem et meditatem omnium qualiumcumque decimarum ratione reportagii de terris illis quas homines de Gyeio et de Uilla in Bosco excolunt extra uillarum finagia predictarum exceptis decimis que ad prioratum de Granceyo disnoscuntur pertinere; item si aliquis qui non sit parrochianus de Gyeio excolat uel excoli faciat infra finagium de Gyeio habemus et possidemus uel quasi nomine ecclesie nostre supradicte quartam partem decime in agricultura ipsorum exceptis nobilibus seruientibus religiosis et clericis quorum decime si excolant uel excoli faciant infra finagium de Gyeio sunt totaliter sine partitione alicujus ecclesie nostre Sancti Stephani memorati si uero alibi ratione reportagii medietatem habebimus. Item nos abbas et conuentus predicti uel mandatum nostrum habemus tractum omnium decimarum predictarum ad nostram grangiam de Gyeio tam de parte nostra quam de parte aliorum participum cum uograno palea et stramine quicquidque remanet in area post roallum in quocumque loco siue grangia predicte decime reponantur in quibus omnibus nichil omnino possunt uel debent nostri participes reclamare. Item pro dicta decima trahenda nos abbas et conuentus predicti uel mandatum nostrum et participes nostri ponemus seruientes pro dictis decimis trahendis quilibet pro portione que sibi competit juramentaque ipsorum recipiemus super dicta decima fideliter protrahenda quilibetque tam nostri quam participum nostrorum seruienti siue seruientibus de mercede sua secundum suam satisfaciet portionem. Preterea predicti Symon dominus Castriuillani et Johannes filius eius animarum suarum saluti prouidere curantes tertiam partem alterius medietatis quam habent in decimis supradictis Hugo de Brognon, Hugo Darguel Hugo Doutricort milites Petrusque dictus Pooz de Castrouillani seruiens dictorum dominorum quam medietatem tenent in feodum ab eisdem dederunt et concesserunt in perpetuam elemosinam Deo et ecelesie nostre Beati Stephani memorati et sic habebimus in omnibus decimis duas partes excepta franca decima pro ut superius est expressum que totaliter est ecclesie nostre supradicte saluo semper iure in omnibus prioratus de Granceio. Ceterum cum retroactis temporibus tam predicta ecclesia nostra sancti Stephani quam participes nostri multa iucurrerint incommoda et dampna grauia in eo quod homines de Gyeio et de Uilla in Bosco excolentes terras in dictis uillis et finagiis earumdem et alibi non soluebant decimas ut debebant ratione reportagii in sue salutis dispendium et periculum animarum, huic morbo de cetero predicti domini remedium apponere cupientes uoluerunt concesserunt preceperunt et etiam mandauerunt quod homines predicti excolentes in uillis et finagiis supradictis saltem de quibuslibet quindecim gerbis unam ratione decime soluere teneantur et ad solutionem predicto modo faciendam ipsos predictos dominus Castriuillani et Johannes filius eius compellere promiserunt et tenentur. Item uoluerunt concesserunt et etiam preceperunt predicti domini quod adducentes uel apportantes predicta gaaignagia cum uillas intrauerint ad quas debent adducere uel apportare gaaignagia supradicta alta uoce clament tertio seruentes antequam intrent domos suas ut ueniant ad recipiendam decimam prenotatam et si aliquis secus fecerit in tribus solidis Lingonensibus tenebitur ad emendam quam emendam prepositus uel seruiens ipsorum dominorum quicumque pro tempore fuerit apud Gyeium infra octos dies leuabit que inter nos et predictos dominos infra tres dies per medium diuidetur et nichilominus tenebitur homo ille ad computationem et solutionem faciendam premisso modo decime supradicte. Si uero aliquis de recipientibus decimas non uenerit ad uocem hominis ter clamantis debite uocabit duos de uicinis sub quorum testimonio deponet et etiam computabit ut per eos probare ualeat de quantitate gerbarum quod si aliquem non uocauerit tenebitur ad emendam modo premisso inter nos et dictos dominos diuidendam et credetur uni de trahentibus decimam super ratione quam debemus habere sine alia probatione quam per iuramentum suum fideliter estimabit. Propter que nos abbas et conuentus predicti remisimus quantum in nobis est peccatum si quid incurrerunt dicti homines ratione retentionis decime prenotate et etiam retentionem predictam Et sciendum est quod dicta domus nostra de Gyeio et habitantes in ea habent et habere debent usum et usuagium plenum et liberum in nemoribus pasturagiis pro foagio et domibus edificandis et reparandis in fundo et manso loci predicti et maxime ad omnes aisancias et necessaria dicte domus nostre et animalium nostrorum in finagiis et nemoribus de Gyeio et de Uilla in Bosco et de Tarnac et maxime in finagiis de Corcellis sicut homines de Gyeio habebant tempore Johannis militis quondam domini de Corcellis. Sciendum etiam quod nos iam dicti abbas et conuentus Sancti Stephani habebimus si habere uoluerimus sine contradictione predictorum dominorum uel suorum et sine emenda et precio tempore paaignagii quinquaginta porcos si tot habere uoluerimus in nemoribus dictorum dominorum de Gyeio et in nemoribus de Tarnac et de Corcellis ubi homines ipsorum de Gyeio consueuerunt ducere porcos suos et maxime in foresta de Arcu ubicumque nos abbas et conuentus predicti malluerimus uel mandatum nostrum, de quibus porcis nostram faciemus modis omnibus uoluntatem De piscatura autem ripparie dAuion predictus dominus Castriuillani et Johannes filius ejus sic ordinauerunt quod si abbas Sancti Stephani qui pro tempore fuerit presens fuerit apud Gyeium uel aliquis canonicorum suorum in transitu uel faciendo moram per mensem in anno piscari poterit uel piscari facere in ripparia predicta prout extenditur per finagia dicte uille non obstante banno prout sibi uidebitur expedire. Si uero canonicus uel canonici Sancti Stephani residentes fuerint apud Gyeium in dicta domo nostra piscari poterunt uel piscari facere una die tantum in ebdomada modo premisso. Ubi autem homines de Gyeio piscabunt, piscabunt canonicus noster uel canonici nostri et familia dicte domus nostre. Si uero aliquis nomine nostro et ecclesie nostre predictam domum nostram de Gyeio ad uitam uel modo alio tenuerit piscari poterit et facere piscari prout dictus abbas qui pro tempore fuerit. Preterea uoluerunt dicti domini et etiam mandauerunt quod omnes homines qui ad refugium in dictam domum nostrum de Gyeio uenerint uel ex quacumque causa maleficio uel forefacto confugerint securissimam habeant libertatem nec aliquis ausus sit apponere manum suam in ipsis nec in rebus in dicta domo nostra illatis et inuectis a quocumque; elapsis uero octo diebus custos dicte domus nostre ad requisitionem dictorum dominorum uel mandati sui tenetur eiicere hominem uel homines sic ad eam confugientes et ipsi domini eiectum uel eiectos cum rebus suis tenentur conducere uel facere conduci per unum diem et unam noctem bona fide ubi uoluerint declinare; quod si confugientes ad dictam domum nostram causa refugii a dicta domo nostra modo alio quam dictum est recesserint nos abbas et conuentus predicti uel ille qui pro nobis dicte domui nostre preerit a predictis dominis in nullo super hoc poterimus accusari. Sciendum etiam quod predicta domus nostra de Gyeio et habitantes in ea cum rebus suis remanent in gardia domini Castriuillani et successorum suorum ipsosque a ui a uolentia tenentur deffendere bona fide et etiam custodire sine exactione qualibet facienda nec ipsam domum nostram per ipsos uel per alios infringent uel infringere permittent. Item uoluerunt et nobis iam dictis abbati et conentui concesserunt ut quamdam domum contiguam predicti domui nostre de Gyeio a parte ripparie possimus acquirere quocumque modo acquirere poterimus legittime ad nostrum manerium ampliandum. Uoluerunt et preceperunt etiam domini supradicti quod prepositus de Gyeio qui pro tempore fuerit iuret quod predicta omnia faciet inuiolabiliter obseruari prout in presentibus litteris plenius continetur. Attendentes itaque nos abbas et conuentus predicti deuotionem quam ergo nos predictus dominus Castriuillani et Johannes filius eius habuerunt et habent eisdem et heredibus ipsorum dedimus et concessimus quoddam molendinum nostrum situm in ripparia dicte uille in perpetuum possidendum retinentes quod in molendino predicto uel in aliis molendinis suis uicinis sitis in finagio de Gyeio et de Corcellis in quocumque malluerimus uel quandocumque uoluerimus possimus post primum bladum inuentum in tramuia molere libere sine moutura et alio costamento; possimus etiam fullare pannos nostros et canabum adaptare et alia necessaria dicte domus nostre facere pro nostre libito uolontatis retinendo nobis in predicto dono et concessione terras nostras arabiles atque prata et omnia alia que habebamus in dictis finagiis solo molendino excepto. Hanc autem donationem concessionem et assignationem nobis a predictis dominis factam de tertia parte decime supradicte ratam et gratam habuerunt ac etiam laudauerunt Hugo de Broigno et Matheria uxor ejus Hugo Darguel et Agnes uxor eius Hugo Doutricort et Felicia uxor eius milites Petrusque Pooz de Castrouillano et Aelidis uxor eius a nobis abbate et conuentu predictis in perpetuam possidendam promittentes iuramento suo prestito corporali quod contra donationem et concessionem predictas per se uel per alium non uenient in futurum rogantes dominos supradictos ut sigilla sua presentibus apponantur in testimonium ueritatis Uolentes igitur sepedicti domini omnia supradicta et singula pro ut superius diuisa sunt robur firmitatis habere promiserunt bona fide iam dictam donationem tertie partis decime prenotate nobis jam dictis abbati et conuentui et successoribus nostris garantire et deffendere perpetuo contra omnes, omniaque et singula prout in presenti instrumento continentur seruare ac manu tenere et a subditis suis facere inuiolabiliter obseruari, nobis abbati et conuentui supradictis et successoribus nostris bona sua et successores suos propter hoc nichilominus obligantes rogando reuerendum patrem episcopum qui preest uel qui pro tempore fuerit quod si uenirent contra premissa uel aliquid premissorum uel predicta non exequerentur aut exequi facerent ipse in uillam ipsorum de Gyeio ad requisitionem nostram uel mandati nostri post mensem postquam dictus episcopus a nobis super hoc fuerit requisitus monitione premissa in dictam uillam proferat sententiam interdicti cum constiterit de iniuria supradicta episcopo supradicto ipsamque tamdiu teneat et faciat firmiter obseruare donec nobis abbati et conuentui supradictis sit integre et plenarie satisfactnm. Original G. 359. N° 40. 1266, mars. Vente faite à maître Aubry, doyen de la Chrétiente par Perrin le Tonnelier d’une maison et d’un meix situés derrière Saint-Michel. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo sexto mense martis ego Perellus li Tonnelier notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circonuentus pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Dyuionensis domum meam cum manso et omnibus ipsius iuribus sitam Dyuione retro Sanctum Michaelem iuxta domum Eurardi fratris mei ex una parte iuxta domum in qua dominus Girardus Barate presbyter moratur ex altera. De cuius venditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de manso et iuribus ipsius omnibus ego me penitus deuestiens predictum decanum corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum corporale dictam domum cum manso et iuribus eius omnibus garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et me pro eo et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu siue iure et consuetudine uel modo alio qualicumque. Hanc autem uenditionem ego Amica uxor dicti Perelli sponte prouide sine ui et metu laudo et ratam et firmam habui et promitto in perpetum habere iuramento prestito corporali et in nullo contraire de cetero per me uel per alium ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie uel modo alio qualicumque. Renuntiamus autem nos Perellus et Amica in hoc facto exceptioni non habiti integre precii iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris et consuetudini et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle Ducis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 272. N° 41. 1267, mai. Déclaration des meix, maisons et terres de l’abbaye de Saint-Etienne sur Potangey faite par les tenanciers parmi lesquels Germaine, veuve de Pierre Broquart, de Potangey, et ses neuf enfants. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo septimo mense maii ego Germana quondam uxor Petri Broquart de Potengeio defuncti uidua et in mea libera potestate et nos Guillermus Johannes Marcellus Billons Hugoninus Theobaldus Osanna Auelina et Emelina liberi dictorum Petri et Germane ego Billons quondam frater Petri ego Nicholeta uxor eius et ego Johannes eorum filius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis et per sacramentum nostrum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione firmiter asserimus quod in quadam domo et manso et pertinenciis et appendiciis ipsius domus et mansi que domus et mansus predicti siti sunt iuxta Premenoz ex una parte et iuxta pasquetum communem de Potengeio ex altera et in duabus peciis terre arabilis sitis in territorio de Potengeio in loco ubi dicitur ou Uielers et in quadam alia pecia terre sita in loco ubi dicitur es Prians et in decem iornalibus terre sitis in Rupturis es Essarz nichil unquam iuris uel proprietatis habuimus nec habemus immo semper fuerunt et adhuc sunt pleno iure abbatis et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis nec eam domum cum manso et pertinenciis ipsius domus et mansi necnon et dictas pecias uel eorum aliquam nisi quantum eis placuerit tenere possumus nec debemus. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 379. N° 42. 1267, juin. Fondation d’une messe quotidienne en l’église Saint-Etienne, par Huon de Tart, seigneur de Magny, qui, du consentement de Jean de Tart, son frère et seigneur, affecte à cette fondation dix émines de blé à percevoir sur les dîmes de Tart. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo septimo mense junii ego Huo de Tart dominus de Magneio supra Tyliam miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego considerans et attendens quod nichil est morte certius et nichil incertius hora mortis ob hoc ego diem extreme messionis operibus misericordie preuenire et anime mee saluti prouidere cupiens pro remedio anime mee et animarum antecessorum meorum ac etiam pro una missa de defunctis in ecclesia Sancti Stephani Dyuionensis cotidie celebranda dedi concessi et obtuli in puram et perpetuam elemosinam Deo et uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis predicte decem eminas bladi frumenti et auene per medium ad mensuram Diuionensem de annuo et perpetuo redditu quas percipiendas et habendas et dictis abbati et conventui aut ipsorum mandato post decessum domini Roberti cantoris capelle Ducis Dyuionensis singulis annis reddendas et deliberandas assedi super tertias meas de Thar mouentes de de meo capite et super redditus et exitus eorumdem tertiarum. Et de ipsis decem eminis bladi modo premisso percipiendis et habendis dictos .. abbatem et conuentum per manum uenerabilis uiri domini Amidei abbatis predicte ecclesie corporaliter inuestiui promittens bona fide contra premissa uel aliquod premissorum de cetero per me uel per alium non uenire tacite uel expresse et ad hec omnia tenenda et adimplenda meos heredes presentes et futuros et predictas terras cum exitibus earum specialiter obligo; que omnia et singula supradicta ego Johannes dominus de Thar miles frater dicti Huonis de cuius feodo predicte tertie mouent laudo uolo et concedo et tenere ac obseruare perpetuo promitto bona fide et in nullo de cetero per me uel per alium contraire. In cuius rei testimonium nos Huo et Johannes fratres milites predicti sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera viridi sub duplici cauda pergameni. Original G. 379. — Copie G. 132, f° 91 (Arviset, 13 septembre 1664). N° 43 et 43 bis. 1267, octobre et 1267/8, janvier. Lettres de Viard et de Guillaume, fils de feu Jean d’Uchey, par lesquelles chacun reconnaît n’avoir aucun droit sur le moulin de la Loiche. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo septimo mense octobris. (ianuarii) ego Uuiardus (Guillermus) filius quondam domini Johannis de Ucheio militis defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uiri uenerabiles et religiosi.. abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis me traxissent in causam super eo quod eis ut dicebant dampnum non modicum intuleram in molendo sine molitura in molendino eorum de la Loiche sito in pratis de Genleio et in molendo etiam pre aliis in molendino predicto. Tandem ego sano ductus consilio prouida deliberatione non in aliquo circonuentus nec ui nec metu ductus confiteor et assero me nullum ius habere molendi sine molitura in dicto molendino nec molendi pre aliis in eodem. Et si ius aliquod in predictis habebam uel aliquo predictorum totum illud ius quitto dictis abbati et conuentui penitus et perpetuo ac successoribus eorumdem promittens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei Euangelia corporale contra predicta uel aliquod predictorum non uenire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera alba. Original G. 356. — Copie G. 132, f. 57. (Arviset 12 décembre 1664). N° 44. 1267/8, février. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Perronette, fille de feu Perrin Guichard, d’un meix et de trois pièces de terre à Ville-sous-Gevrey. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. septimo mense februario ego Perroneta filia quondam Perrini Guichart de Uilla subtus Gyureium notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis mansum unum situm apud Uillam subtus Gyureium iuxta mansum relicte Gerardotti ex una parte et iuxta mansum filii Ferre ex altera et tres pecias terre arabilis sitas in territorio de Uilla substus Gyureium quarum una sita est in loco ubi dicitur a la Fontaine iuxta terram fratrum Militie Templi ex una parte et iuxta terram Sancti Stephani Diuionensis ex altera, alia ad uiam de Merteio iuxta terram Amiotti filii Hugunos ex una parte et iuxta terram liberorum Aubocenat ex altera et alia ubi dicitur in finagio de Chace iuxta terram liberorum Aubocenat ex una parte et est contorium ex altera. De cuius uenditionis precio iusto et legittimo plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de dicto manso et de tribus peciis terre arabilis que de meo mouent capite ego me penitus deuestiens predictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiui. Hec autem omnia ego Parisetus li Tarduiaz maritus dicte Perronete laudo et ea de uoluntate mea confiteor esse facta. Insuper nos Parisetus et Perroneta predicti tenemur et promittimus quilibet in solidum sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et iuramento pro nobis et notris heredibus quos ad hoc obligamus prestito corporali predicta omnia garantire predictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes libera pro octo denariis et una quarteranchia frumenti pro tempore supercrescentis in eisdem terris uel aliqua earumdem et una quarteranchia fabarum tempore tremesagii et nos pro eisdem et eorum successoribus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et easdem modis omnibus conseruare indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero contraire per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu siue iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque renuntiantes in hoc facto exceptioni non habiti integre precii iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus aliis que possent obici contra presens instrumentum uel factum. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera alba. Copies G. 388; G. 132, f° 118 (Arviset 13 septembre 1664). N° 45. 1268, mai. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne par Pariset dit Pastoreaus, maire de Chaignay-le-Grand, Eudes et Pariset, fils de feu Garnier, d’une maison sise rue Saint-Martin, à Dijon. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. millesimo sexagesimo octauo mense maii ego Parisettus dictus Pastoreaus maior de Chesnetto Magno et nos Odo et Parisettus filii defuncti Uuarneri reuenditoris de Dyuione notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro nostris utilitatibus uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Theobaldo magistro Domus Dei de Tilecastro nomine Domus Dei predicte domum nostram totam sitam Dyuione in uia Sancti Martini iuxta domum dicte Domus Dei ex una parte et iuxta domum Uuillermi Anthioche ex altera cum fundo manso iuribus et pertinenciis ipsius domus prout usque ad domum dicte Domus Dei se ingerunt uidelicet precio triginta librarum monete Uiennensis. De quibus a dicto magistro Domus Dei recepimus et habuimus pagamentum integrum in pecunia numerata et propter hoc de dicta domo et de fundo manso iuribus et pertinenciis eius omnibus nos omnino deuestiuimus et dictum magistrum Domus Dei corporaliter inuestiuimus. Et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentur et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia dictam domum cum manso iuribus et pertinenciis eius garantire dicto magistro et successoribus eius magistris dicte Domus Dei de Tilecastro nomine eiusdem Domus Dei perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu uel iure seu consuetudine uel modo alio qualicumque. Hanc autem uenditionem ego Jaquetta uxor dicti Odonis et ego Isabellis uxor dicti Parisetti fratris dicti Odonis sponte sine ui et metu laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito super sancta Dei euangelia corporali et in nullo contraire de eetero per nos uel per alios ratione dotis uel donationis propter nuptias aut auoerie uel proprietatis aut conquestus uel modo alio qualicumque. Renuntiamus etiam in hoc facto nos omnes et singuli per sacramentum predictum prouide exceptioni precii predicti integre non habiti iusti et legittimi et exceptioni minoris precii uel deceptionis ultra dimidiam iusti precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et omnibus usibus consuetudinibus et statutis loci uel patrie exceptioni doli mali lesionis uel circonuentionis in aliquo et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus defensionibus auxiliis exceptionibus occasionibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. Et ut hec omnia et singula rata sint et stabilia presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis roganimus et fecimus apponi in testimonium perpetuum ueritatis. Actum datum et sigillatum Dyuione anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis sub duplici cauda pergameni. Copie G. 132 fol. 109. (Arviset, 22 octobre 1664). N° 46. 1268, Juin. Donation faite par Jean, sire de Tilchâtel, à l’hôpital dudit lieu du moulin de dame Amoingart. Je Jehanz sires de Trichatel faiz sauoir a toz ces qui uerront ces letres que je ai done et otroie en armoigne perpetuel a toz ior mais por lou remede de marme et de Marie ma famme et de mon pere et de ma mere et de mes ancessors a Deu et a Nostres Dame et as freres de la maison Deu de Trichastel lou molin qui est assis desoz Trichastel que on apele lou molin dame Amoingart et lor ai promis an bone foi par mon sairemant por moi et por mes hoirs que ie ne mi hoir ne poons acquerir molin an la reuiere de Trichastel tant com li finaiges dure ne faire molin a uant ou dit finaige de Trichastel se n’estoit per la uolante des diz freres et dou maitre de la dite maison Deu Et saus me estoit que ie ou mi hoir faciens auquun molin fuer doudit finaige de Trichastel ie ne mi hoir ne poons les hommes de Trichastel controindre quil iuoisent mourre Et auec cou ie ai done au maitre de ladite maison et a ces qui apres lou seront maitre de ladite maison qui puisse faire peschier an ma riuiere bannal de Trichastel a une trulle esposse a la meniere antel meniere que son pregnoit a la trulle poisson qui uailliet plus de trois deniers li poissons doit etre aportez a la cort amont au seignor ou a son commandemant Et est a sauoir que ie et mi hoir qui seront seignor de Trichastel poens faire bannes et descens et angins por pechier a nostre uolante ou biez de sus loudit molin Et se cou estoit chose que le priors de Trichastel ne li chanoine se plainessent de moi por anchief des bannes et des descens que ie ou ces qui seront sires de Trichastel auriens fait por anchief de lanpooichemant de lor molin qui est desoz lou priore li maitres de la dite mason Deu quiqueoncques an fust maistres man porteroit guarantie uers loudit prior et uers les chanoines. Et sil ne man pooit porter guarantie ie ou ciel qui seroit sires de Trichastel repanriens les poissons ou dit molin que ie leur auois donez et an feroit li muniers sairement dou guarder por moi le poisson con i panroit et i retandrienz a nostre uolante. Ceste aumoigne ai ie faite par lou loux et par lotroi de Guiot mon fil et de Jehan mon fil Et por cou que ceste chose soit ferme et estauble a toz iorz mais iai mis mon seal en ces letres faites en lan de grace mil et deux cens et soixante et uit au mois de iunot. Scellé en cire à double queue de parchemin. Original H. 1254 ter (et vidimus de 1339). — Copie G. 132, f° 109 (Arviset 22 octobre 1664). N° 47. 1268, juillet. Vente faite à l’abbaye de Saint-Etienne, par Guiot Chapé de Quetigny et sa femme, de prés an finage de Quetigny. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M. CC. sexagesimo octauo mense iulii ego Guiottus Chapez de Cuntigneio et ego Beloz uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam uiris uenerabilibus et religiosis.. abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis circiter unam secturam prati liberam ab omni seruitute et onere cuius octaua pars sita est in territorio Cuntigneii in prato Sancti Martini in Lascheriis iuxta pratum ipsorum abbatis et conuentus ex una parte iuxta pratum Perronette Enaugie ex altera et dimidia sectura tam in territorio Cuntigneii quam in territorio de Cheuigneio ita quod uno anno dicti abbas et conuentus capient in dimidia sectura de Cuntigneio et Bigotto in illa que est in territorio de Cheuigneio et alio anno ipsi abbas et conuentus in dimidia sectura de Cheuigneio et Bigotto in illa que est in territorio de Cuntigneio Hanc autem uenditionem fecimus precio decem librarum Uiennensium de quibus pagamentum integrum recepimus et habuimus in pecunia numerata et propter hoc de dicta sectura prati modo premisso diuisa et sita nos omnino deuestiuimus et dictos abbatem et conuentum per manum uenerabilis et religiosi uiri domini Amidei abbatis Sancti Stephani predicti corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam secturam prati modo premisso sitam et liberam garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu seu iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque renuntiantes quilibet in solidum et pro toto per sacramentum predictum in hoc facto exceptioni precii predicti integre non habiti iusti et legittimi et exceptionis minoris precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus defensionibus exceptionibus occasionibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera alba. Original G. 332, Copie G. 132, f° 134 (Arviset, 12 septembre 1664). N° 48. 1268, octobre. Promesse de Guillaume, sire de Grancey, de rendre après sa mort la portion de la dîme de Graneey qui lui a été engagée par l’abbaye de Saint-Etienne. Je Guilhaumes sires de Grancey fais a sauoir a touz cels qui uerront et orront ces presentes lettres que je tieng a ma uie tant soulement des religious barons de l’abbé et du conuent de Sainct Estiene de Dyion la moitie dou grant disme de Grancey et de tout le finage et tout lou menu disme Et apres mon deces li deuant disme doiuent uenir et repairier a la deuant dicte Eglise de Saint Estiene sans contredit de mes hoirs. Et se ie ai aucune raison ou aucun droit es deuant diz dismes por raison de fie ou por autre raison quels quele soit, je la doing et quit et octroi a la deuant dicte eglise de Saint Estiene sauue ma garde. Et promet toutes ces choses deuant dites a garder et a tenir por moi et por mes hoirs parmaignablement et sans contredit. En tesmoignage de la quel chose ie ai mis mon scel en ces presentes lettres et ce fut fait en lan de lincarnacion nostre seignoz M et CC et sexante et octe ou mois de octobre. Scellé d’un grand sceau en cire jaune attaché à deux queues de parchemin pendantes. Original G. 360. — Copie G. 132, fol. 135 (Arviset, 20 septembre 1664). N° 49. 1268/9, février. Vente par Jean, fils de Gelot lou Chambellant, à l’hôpital de Tilchâtel d’une émine de conceau. Nos Guiz Pitous priors de Trichasteaul et nos Haymmes maistres de la maison Deu d’Oruile et ie Poncez curiez de Trichasteaul facons sauoir a tous ces qui uerront ces letres que Jahanz li fiz Gelot lou Chambellant estaubliz en nostre presence ha recogneu par deuant nos que il ha uandu iusque a dis anz dans la Sen Reme pruchienemant uenant au maistre et es freres de la maison Deu de Trichasteaul une mine de conseaul quil auoit chascun an en la dite maison Deu causaument per lou mulin de la Tosche por sis libres de Vianois des quex sis libres de Vianois li diz Jahanz sest tenuz por bien paies por deuant nos. Li diz Jahanz et Geloz li Chambellant ses peres desus nommes hont promis por lor sacremenz donez corporement porter leaul garantie de la dite uandue uers toute ianz au maistre et es freres de la dite maison et nen puent auler encontre ne faire auler autruy et tout droit oste quaidier lor porroit. Et por que ceste chouse soit ferme et estaubles nos Guiz et nos Haymmes et ie Poncez desus dit a la priere et a la recoste dou dit Jahanz et de Gelot son pere desus dit auons mis nos seaus en ces presentes letres qui furent faites en la de grace MCCLXVIII ou mois de faurer lou uanredi deuant la Chandeleusse. Original H. 1254 ter. N° 50. 1268/9, février. Echange de terres sur Quetigny, entre l’abbaye de Saint-Etienne et leur père confirmé par les enfants de feu Dominique Chapé dudit lieu. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo octauo mense februario. Nos Guiottus Albericus Uuillermus Johannes et Perronettus filii defuncti Dominici Chape de Cuntigneio notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod Dominicus Chapez pater noster predictus hinc uiuens fecit pro utilitate sua cum uiris uenerabilibus .. abbate et conuentu monasterii Sancti Stephani Dyuionensis permutationem et escambium prout inferius continetur uidelicet quod pro tribus peciis terre arabilis liberis pro decima sitis in territorio Cuntigneii quarum una sita est in loco ubi dicitur en Fontenelles iuxta terras Uuiotti et Humbelini Marescalli ex una parte et iuxta terram Martinotti ex altera, alia continens circiter dimidium iornale tam in terra quam in manso sita est a latere ipsius patris nostri ex una parte et iuxta terram mei predicti Guiotti ex altera et se ingerit supra bissum et alia continens circiter dimidium iornale sita est in loco ubi dicitur en la Louuière iuxta terram dicti patris nostri ex una parte et iuxta terram Perrini Gaillart ex altera quas tres pecias terre dicti abbas et conuentus ipsi patri nostro tradiderunt et in perpetuum quittauerunt, ipse pater noster tradidit ipsis abbati et conuentui et concessit atque quittauit in hereditatem perpetuam secturam unam prati liberam a seruitute et onere quibuscumque sitam in territorio Cuntigneii intra prata ipsorum abbatis et conuentus in territorio Cuntigneii ubi dicitur en Laichieres et de ipsa sectura dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuit. Nos autem escambium predictum laudantes ac approbantes promittimus quilibet in solidum et pro toto et sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentur et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam secturam prati modo premisso liberam garantire dictis abbati et conuentui perpetuo contra omnes et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse. In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christiauitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera uiridi. Original G. 380. — Copie G. 132 fol. 126 (Arviset, 8 août 1664). N° 51. 1268/9, mars. Donation faite par Renaud de Perrecy, qui remplace les vingt sols de cens sur une maison sise derrière Notre-Dame, donnée à l’abbaye de Saint-Etienne par Bonne Trousse, pour la fondation d’un anniversaire, cette maison ayant été brûlée, par une pareille somme assignée sur cette maison et un étal au Vieux Marché. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo octauo mense martio. Ego Renaudus filius defuncti Petri de Parriceio notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum Bona filia defuncti Radulphi Trousse pro remedio anime sue et anniuersario suo in ecclesia Beati Stephani Dyuionensis annuatim in perpetuum faciendo dedisset in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie predicte viginti solidos monete Dyuionensis de annuo et perpetuo redditu et eos assedisset percipiendos et habendos annuatim perpetuo predicte ecclesie et uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui ipsius ecclesie super domum suam et super mansum et pertinencias eius sitam Dyuione retro ecclesiam Beate Marie iuxta domum meam ex una parte et iuxta cameras domini Eurardi dicti Diuitis de Dyuione militis quas Guillermus de Burco clericus tenet ad uitam suam ex altera et dicta domus ad destructionem per ignis incendium deuenerit, ego qui mansum quo dicta domus erat teneo nolens ipsam elemosinam obliuioni dari uel in aliquo deperire pro dictis uiginti solidis Dyuionensibus promitto et teneor reddere et soluere singulis annis in perpetuum de cetero in crastino Beate Marie Magdalenis dictis abbati et conuentui uel eorum mandato decem solidos monete Uiennensis quos eis assedi super predictum mansum dicte domus et super stallum meum et pertinencias eius situm Dyuione in foro ueteri in domo mercatorum iuxta stallum domini Johannis militis dicti Diuitis ita quod quicumque mansum et stallos predictos tenebit de cetero dictos decem solidos monete Uiennensis annuatim dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddet et reddere tenebitur termino supradicto et nisi predicto termino soluti fuerint uolo concedo et auctoritate presentium instituo ut extunc ipsi abbas et conuentus auctoritate propria et sine clamore et ostensione curie cuiuslibet per se uel per eorum mandatum ad dictos mansum et stallum et eorum pertinencias recurrant et recurrere possint et debeant eosque teneant ex his faciendo modis omnibus fructus suos quousque dicti decem solidi Uiennenses de quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur. Et quamcito ego uel heredes mei in manso predicto domum competentem et ydoneam ad hoc fecerimus dictus stallus ab assignatione obligatione et onere dictorum decem solidorum Uiennensium liber erit penitus et immunis et dicti abbas et conuentus quocienscumque dicti decem solidi Uiennenses eis uel eorum mandato dicto termino soluti non fuerint ad ipsam domum et ad mansum et pertinencias eius per se uel per mandatum eorum auctoritate propria et sine clamore et ostensione curie recurrant et recurrere poterunt et ea omnia tenere facere ex his omnibus fructus modis omnibus suos quousque dicti decem solidi pro quolibet anno quo soluti non fuerint integre persoluantur In cuius rei testimonium et munimen litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicaui et feci apponi. Actum anno et mense predictis. Copies G. 127, fol. 133; G. 128, fol. 11. N° 52. 1269, avril. Fondation d’anniversaire en l’église de Saint-Etienne, par Joyoz, veuve de Lambert de Rouvres, chevalier, et son fils, pour leur père et mari, avec assignation de 33 sols 4 deniers de cens sur les revenus du four du Castrum. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo nono mense aprilis ego Joyoz quondam uxor domini Lamberti de Roura militis defuncti et ego Perellus dictorum domini Lamberti et domine Joyot filius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis et per sacramentum meum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum firmiter asserimus quod ipse dominus Lambertus in ultima uoluntate sua dedit et legauit pro remedio anime sue et in anniuersario suo singulis annis in ecclesia Sancti Stephani Diuionensis perpetuo faciendo predicte ecclesie et uiris uenerabilibus et religiosis .. abbati et conuentui eiusdem ecclesie et successoribus eorum triginta tres solidos et quatuor denarios monete Uiennensis de annuo et perpetuo redditu quos assedit predicte ecclesie et abbati et conuentui memoratis super furnum suum quod est et mouet de feodo ipsius ecclesie et super redditus exitus et prouentus omnes ipsius furni et super mansum fundum et pertinencias eiusdem quod situm est Diuione in Castro iuxta domos nostras et ad hoc ipsum furnum fundum mansum et pertinencias redditus exitus et prouentus omnes ipsius furni ecclesie et abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis in perpetuum obligauit volens tamen ut ego predicta Joyoz quamdiu uixero percipiam et habeam annuatim sexdecim solidos et octo denarios de triginta tribus solidis et quatuor denariis supradictis et post decessum meum statim ex tunc in antea perpetuo dictos triginta tres solidos et quatuor denarios dicte monete percipiant et habeant integraliter annuatim. Et nos Joyoz et Perrellus predicti dictam elemosnam dictorum triginta trium solidorum et quatuor denariorum Uiennensium et obligationem dicti furni fundi mansi pertinenciarum reddituum prouentuum et exituum ipsius furni factam eisdem abbati et conuentui et ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro dictis triginta tribus solidis et quatuor denariis dicte monete annui et perpetui redditus laudamus uolumus concedimus et approbamus et eadem omnia et in nullo per nos uel per alios aliquo tempore contraire promittimus per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei euangelia corporale. In cuius rei testimonium et munimen litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis supplicauimus fecimus et obtinuimus apponi. Actum anno et mense predictis. Sigillatum duobus sigillis in cera flaua. Original G. 266. — Copie G. 132, fol. 106 (Arviset, 3 novembre 1664). N° 53. 1269, mai. Vente faite à l’hôpital de Brochon par les consorts Gibert de Rouvres d’un pré sis en Espaillart. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem M CC sexagesimo nono mense maii. Ego Johannes Giberz de Roura ego Durandus li Bullez ego Johannes frater eius ego Uuillermus li Muge et ego Radulphus dictus Coquins frater eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro nostris utilitatibus uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam magistro et fratribus Domus Dei de Broichons peciam unam circiter septem secturas continentem liberam ab omni seruitute et onere pro sexdecim denariis censualibus qui debentur domino de Thar sitam inter Uarrangias et Thar in prateria ubi dicitur en Espaillart iuxta ripariam Oscare et iuxta pratum Porebacent et iuxta pratum Hugonini Crespin iuxta pratum Paiget et Johannis fratris eius et a parte superiore iuxta pratum dictorum magistri et fratrum uidelicet precio quinquaginta librarum monete Uiennensis de quibus a dictis magistri et fratribus recepimus et habuimus pagamentum integrum in pecunia numerata. Et propter hoc de dicta pecia prati nos omnino deuestiuimus et dictos magistrum et fratres corporaliter inuestiuimus et in possessionem corporalem induximus per manum domini Johannis tunc magistri Domus Dei predicte. Et tenemur et promittimus sub expressa obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentur et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam peciam prati modo premisso liberam garantire dicti magistri et fratribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes uidelicet ego Johannes Giberz medietatem tocius prati predictis et nos alii medietatem aliam prati predicti et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in nos pro eis litis onus suscipere quanto et quocienscumque super hoc uocati fuerimus sine diebus et indutiis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu seu iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque. Renuntiamus autem quilibet in solidum in his omnibus et singulis per sacramentum nostrum prouide exceptioni precii predicti integre non habiti iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti exceptioni doli mali lesionis et circonuentionis in aliquo et omnibus deffensionibus exceptionibus occasionibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. Hec autem omnia et singula supradicta ego Adelina uxor dicti Johaunis Gibert nos Uiennetus Helyottus Uuillermus clericus et Johannes filii dictorum Johannis et Adeline ego Margaritta uxor Uuillermi lou Muge et nos Alaysoz et Henricus liberi dictorum Uuillermi et Margarrite ego Gelia uxor dicti Radulphi et ego Adelina filia Petri lou Muge fratris dictorum Uuillelmi et Radulphi sponte prouide sine ui et metu laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento prestito super Dei euangelia corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione dotis uel donationis propter nuptias uel conquestus aut minoris etatis uel auoerie uel modo alio qualicumque renuntiantes in hoc facto per sacramentum predictum omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etatis et patrie potestatis auxilio et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium et munimen nos omnes predicti litteris presentibus sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicauimus et fecimus apponi. Actum anno et mense predictis. Original G. 401. N° 54. 1269, mai. Donation des dîmes de Couchey faite aux prieurs de Marsannay et de Bonvaux par Hugues Pitois, fils de feu Humbert Pitois, chevalier, seigneur de Montholon, de Couchey, de Perrigny, du consentement de Jean de Montigny, chevalier, et d’Alix, sa femme, mère du donateur, de Guy, évêque de Langres, et d’Amédée, abbé de Saint-Etienne. In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo nono mense maio ego Hugo domicellus filius quondam Humberti Pitois militis defuncti dominus de Montelone de Coicheio et de Parriniaco notum facio omnibus presentibus et futuris quod pro utilitate mea et in presentia et de consensu et authoritate Johannis de Montigniaco militis et Aalidis domicelle uxoris eius et matris mee relicte quondam dicti Humberti donaui quittaui et concessi pro me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam pro remedio anime mee et antecessorum meorum uenerabilibus et religiosis fratribus Geruasio priori prioratus de Marcennaio in Monte propter curam quam habet ecclesie de dicto Coicheio et priori prioratus de Bonaualle infra Talentum coram et de laude et authoritate uenerabilium uirorum domini Guidonis episcopi Lingonensis et domini Amidei abbatis Sancti Stephani de Diuione presentibus et accipientibus pro se et suis successoribus prioribus decimas tam uini bladi hordei auene quam aliorum fructuum que mihi pertinent et sunt de feodo meo et quas pacifice possideo et a toto tempore in dicta uilla et omni territorio et finagio de dicto Coicheio secundum usuagium loci in perpetuum percipiendas retento nichilominus super his et in omnibus feodo meo et eo amplius quod omnes agri terre uinee et alia bona et hereditagia mea que in presens possideo in dicta uilla et finagio aut per me uel successores meos et causam habentes ex qualibet causa acquirentur aut in dominium et feodum meum retinentur et redibunt libera sint in perpetuum a quacumque decima. In quorum testimonium et munimentum nos magistri Petrus decanus capelle Ducis et Albericus decanus Christianitatis Dyuionensis litteris istis sigilla nostra apposuimus requisiti. Actum anno et mense predictis. Original G. 337. N° 55. 1269, juin. Transaction ménagée par Amaury de la Roche, précepteur des maisons de Templiers de France, entre Eudes le Guespe, précepteur de la commanderie de Bure, et l’abbaye de Saint-Etienne, touchant un moulin à vent que le premier voulait établir à la Ville sous Gevreg. Uniuersis presentes litteras inspecturis frater Amanricus de Rupe preceptor domorum Militie Templi in Francia salutem in domino. Noueritis quod cum frater Odo li Guespe preceptor Militie Templi in baiulia Buriarum uellet in uilla que uocatur Uilla subtus Geureium molendinum ad uentum construere et super hoc inter ipsum et uiros uenerabiles et religiosos .. abbatem et conuentum Sancti Stephani Dyuionensis ordinis Sancti Augustini, Lingonensis diocesis discordia uerteretur cum dicti abbas et conuentus dicerent quod dictum molendinum in nostro fundo proprio non poterimus nec debebimus facere cum omnimodam iustitiam haberent in uilla predicta, dicto fratre Odone in contrarium asserente quod in nostro fundo proprio facere poterat molendinum predictum, tandem bonis uiris mediantibus consensu ipsius fratris Odonis et dictorum abbatis et conuentus interueniente pax inter eos in hunc modum amicabilis interuenit uidelicet quod dicti fratres Militie Templi molendinum predictum in fundo predicto habebunt in perpetuum de cetero in quo molendino dicti abbas et conuentus annuatim percipient in festo Beate Lucie de cetero perpetuo eminam unam frumenti de frumento quod ad ipsum molendinum deferetur molendum et quamcito domus eorum de Lespay ad ipsos redierit molent et molere poterunt in molendino predicto post primum bladum quod inuenitur in tremuya sine alicui molitura aliqua persoluenda pro familia eorum propria dicte domus. Et quamdiu clericus secularis uel laicus aut alius quicumque sit domum tenebit predictam de blado quod ad dictum molendinum adduceret molendum molituram persoluet et quamcito et quocienscumque dicta domus ad manus eorum deuenerit pro familia eorum dicte domus de Lespay sine molitura molere poterunt in dicto molendino prout superius est expressum. Et si dicti abbati et conuentus pro ipsis in dicta uilla uel eius finagio molendinum facere placuit quamcito molendinum illud ab eis constructum incipiet molere a solutione ratione dicte emine frumenti et a molitura dicte domus eorum de Lespay molendinum nostrum predictum et nos et fratres Militie Templi quitti erimus penitus et immunes et sub prenotatis conuentionibus fratres Militie Templi molendinum predictum ab ipsis constructum tenebunt manutenebunt reficient et adaptabunt perpetuo salua dictis abbati et conuentui iustitia in loco predicto. Et nos predictam pacem prout est diuisa superius de consilio dicti fratris Odonis et aliorum fratrum nostrorum laudamus approbamus et in perpetuum confirmamus quibusque predictis conuentionibus consensum nostrum prebemus pariter et assensum per presentes litteras quibus sigillum nostrum apposuimus in testimonium ueritatis. Actum anna domini M. CC. sexagesimo nono mense junii. Original G. 388. — Copie G. 126, fol. 82. N° 56. 1269, juin. Accord entre Simon de la Marche et de Chaussins, damoiseau, et l’abbaye de Saint-Etienne, par lequel il reconnaît le droit d’usage et de pâturage des habitants de Quetigny dans toute l’étendue du finage de Chevigny. Je Symonius sires de La Marche et de Chaucins damoiseauls fais a sauoir a touz ces qui uerront ces presentes leitres que comme descors fut entre moy dune part et les religious barons labbes et le couant de Saint Estienne de Diion dautre part sor ce que le deuant diz abbes et li couenz disoient que il et li homme de Custigne auoient plain et parfait usaige de pasturer partouz les finaiges de Cheuigne ma uile iusque a la Tyle par domage rendant, ie uoullanz oster le descort de moy et de labbes et du couant deuant diz sor ce enquis par proudomes la uerite de ces choses et trouoi par lanqueste que ie fis que dancien tans douquel temps il nest memoire auoient li deuanz diz abbez et li couanz et li homes de Custigne et li munier de Senecey et si hoir homes de Saint Estienne de Dyion usaiges de totes meneres de bestes que ils a Senecey et à Custigne ou fussient los propres ou les eussent a crois ou a moyson ou a prest por loz afaires es finaiges de Cheuigne en iusque a la Tyle cest asauoir des le molins aus deuant diz abbe et au couant que il ont selont Cheuigne iusquau bois de Senecey par defors les aies et des ce meismes molin par deca la riuere de Tyle uers Dyion iusquau molins de Lempri par touz les finaiges de Cheuigne por damaige rendant au regart de proudomes. Pour la quel chose ie ne uoillanz faire tort es deuant diz abbe et couant ne es hommes de Custigne ne au munier de Senecey ne a ses hoirs hommes de Saint Estienne de Dyion uuil et otroy que li deuanz diz abbes et li couenz et li home de Custigne et lis muniers et si hoir home de Saint Estienne de Dyion por totes les bestes qui hui sont et qui seront aient des oir en auant en la menere dessus dite a Custigney et a Senecey par touz les finaiges sanz contredit de moy ne des miens et sans nul empoichemant faire plain et parfait et franc usaiges de pasturer à touz iourz mais toutes lor bestes quelqueles soient quil ont ou aueront en la menere dessus dite a Custigney et à Senecey par touz les finaiges de Cheuigne ensi comme il se porte de lonc et de large ensi comme il est dessus dit for les ayes de Cheuigne et la terre entre les ayes et la uile de Cheuigne. Et uuil et otroy que il puissient mener les bestes deuant dites boiure a la riuere de Tyle por damaige randant des dessus a la uille de Cheuigne iusquau molin de Lempri totes les foiz que lor plaira. Et est a sauoir que se ie uendoie tout entierement mon bois que lon apele Aloyres deca la Tyle ils se tenroient de pasturer ou dit bois des lou temps que il seroit touz copez iusqua XI anz touz ensuiguanz. Et apres les diz XI anz ils porront et doiuent pasturer par lou dit bois dAloires ensi comme deuant. Et est a sauoir que se beste sans garde ou perdue ou por lusure estoit trouee es ayes ou es terres qui sont entre la uile de Cheuigne et les hayers lon ne pourroit riens demander por la deuent dite beste. Et toutes ces choses deuent dites et une chascune par soy ie promet tenir et garder por moy et por mes hoirs et touz iours mais sans mettre ban es diz pasturaiges et comment a mes sugetz de Cheuigne que il les deuent diz labbe et le couant et les hommes de Custigney et cels de Senecey ne lor ne les bestes dessus dites ne empoischoient ne destorboient es diz pasturaiges. En tesmoing de laquele chose ie ai mis mon seaul en ces presentes lettres. Ce fut fait en lan de grace M CC LXIX ou mois de juing. Original G. 380. — Copie G. 126, fol. 38. N° 57. 1269, juillet. Quittance donnée par les chanoines de Langres, collecteurs de dîmes, de la somme de quatre-vingt-dix livres viennoises imposées à l’abbaye de Saint-Etienne. Uniuersis presentes litteras inspecturis magister Johannes de Montemami et Thierricus de Angulauento canonici Lingonenses collectores decime in ciuitate et dyocesi Lingonensibus concesse domino regi Francie salutom in domino. Noueritis nos recepisse per manum Girardi de Cutigneio presbyteri die sabbati post octabas apostolorum Petri et Pauli quater uiginti et decem libras Uiennenses pro decima ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro anno domini M CC LX nono et pro termino Natiuitatis Beati Johannis Baptiste anni predicti, abbatem dicte ecclesie a sententia et interdicto absoluentes et ipsam ecclesiam si aliquam uel aliquod incurerrint occasione dicte decime tempore debito non solute. Datum cum appositione sigillorum nostrorum anno et die predictis. Original G. 183. N° 58. 1269, août et octobre. Testament d’Ebrard le Riche qui fonde un anniversaire en diverses églises et leur fait divers legs. Nos Petrus dictus de Barro decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos quasdam litteras exequutorias sigillis uirorum uenerabilium sigillatas uenerabilis patris domini Hugonis abbatis Sancti Benigni Diuionensis et mei decani Christianitatis Diuionensis predicti uerbo ad uerbum legimus et diligenter inspeximus non abolitas non cancellatas nec in aliqua parte sua uitiatas, quarum tenor talis est: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Ebrardus dictus Diues de Diuione miles sanus mente licet infirmus corpore prouide considerans quod nichil est morte certius et nichil incertius hora mortis nolens intestatus decedere testamentum meum in hunc modum condo et dispono. Primo uolo debita mea reddi uidelicet heredibus Stephani de Uarasco de Mastiscone septem uiginti libras Turonenses, Perroneto Pelerim ducentas et quadraginta libras Uiennenses, Barallo de Belna genero meo centum libras Uiennenses, Caorsinis Diuionis sexaginta libras Uiennenses, relicte Odonis Scabiosi triginta libras Uiennenses, cuidam burgensi Carturiensi uiginti quinque libras Uiennenses de uno equo, Reniero preposito Diuionensi quater uiginti libras Uiennenses, Garnerio de Besua uiginti et unam libras et quinque solidos Uiennenses, Johanni Richoto decem libras Uiennenses. Volo etiam clamores meos restitui et pacificare per manus exequutorum meorum inferius nominatorum de quibus uolo reddi domino de Monteacuto et fratri suo centum libras Uiennenses et domino Tilechastri centum libras Uiennenses et residuum usque ad trecentas libras eiusdem monete prout cogniti fuerint uel probati uolo restitui per manus exequutorum meorum predictorum. In cymeterio Beate Marie Diuionis iuxta sepulturam uxoris mee meam eligo sepulturam; monasterio Sancti Stephani Diuionensis do et lego sexaginta solidos Uiennenses qui michi debentur annuatim perpetuo super domos sitas retro furnum Fori ueteris in crastino Omnium Sanctorum cum emendis septem solidorum nisi dicta die soluti fuerint pro anniuersario meo in eodem monasterio perpetuo faciendo; abbati Sancti Stephani predicti centum solidos dicte monete; conuentui Sancti Stephani pro pictancia centum solidos Uiennenses; operi Beate Marie Diuionis quadraginta solidos Uiennenses; domino Stephano canonico uiginti solidos; socio suo decem solidos. Aliis presbiteris eiusdem ecclesie Beate Marie cuilibet quinque solidos. Omnibus aliis presbiteris ecclesiarum Diuionis cuilibet triginta denarios; clericis Beate Marie tres solidos; ecclesie Sancti Benigni Diuionis pro meo annuersario in ea faciendo triginta tres solidos Uiennenses qui michi debentur annuatim perpetuo dominica post medium martium super domum ligneam et lapideam Anchoart de Laireio, sitam ante furnum de Laireio; conuentui eiusdem ecclesie quadraginta solidos; capelle Ducis Diuionis pro anniuersario meo in ea perpetuo faciendo uiginti solidos censuales super primum stallum a parte domus mee lapidee situm in Burco; operi eiusdem capelle quadraginta solidos; operi Sancti Medardi Diuionis uiginti solidos; cuilibet ecclesie parrochiali Diuionis uiginti solidos; cuilibet hospitali Diuionis uiginti solidos, operi Fratrum Minorum Diuionis centum solidos; conuentui pro pictancia uiginti solidos; Fratribus Predicatoribus Diuionis centum solidos et conuentui pro pictantia uiginti solidos; Domui Dei de Broichons quadraginta solidos; leprosis Diuionis quadraginta solidos pro pictancia; leprosis Sancti Sequani quadraginta solidos; Domui Sancti Anthonii de Ponte de Norges uiginti solidos; monialibus Laireii quadraginta solidos; fratribus Uallis Beate Marie uiginti solidos; pauperibus clericis pro pane uiginti solidos; operi pontis de Longouico uiginti solidos; Leodegario seruienti meo decem libras; Emeline de Grangea sexaginta solidos; Johanni de Virduno clerico meo quadraginta solidos; conuentui Cistercii pro pictancia sexaginta solidos; conuentui Albe Ripe pro pictancia uiginti solidos; hospitali Uallis Susonis uiginti solidos; fratribus de Brectoniere uiginti solidos; Grilloto seruienti meo centum solidos. Item debeo Guillermo Pelerin genero meo cambellano Ducis Burgundie sex uiginti libras Uiennenses quas uolo et precipio ei reddi. Huius autem mee extreme uoluntatis meos exequutores constituo uirum uenerabilem decanum capelle Ducis qui preest uel erit magistrum Johannem de Braiseio clericum dominis Ducis Burgundie et dictum Guillermum Pelerin generum meum in quorum manibus pono trado et delibero omnia bona mea mobilia et immobilia fructus et exitus meos omnes quoscumque ut de eis tantum uendant distrahant et alienant quod hec omnia plenarie ualeant adimpleri et hec omnia meis expensis propriis exequantur et de predictis rescindere ualeant et predicta crescere et augmentare prout anime mee saluti uiderint expedire et si omnes his exequendis interesse noluerint uel nequiuerint duo uel saltem unus ea nichilhominus exequantur. Hec est autem ultima uoluntas mea quam iure testamenti uolo ualere et si non ualeat iure testamenti uolo quod ualeat iure codicillorum uel quocumque iure uel modo possit et debeat ualere. Et ut robur obtineat firmitatis ipsam sigillis uirorum uenerabilium domini Hugonis abbatis Sancti Benigni et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis roborari rogaui et feci. Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono mense augusto. Item debeo Philippo Uirtuoso decem libras Uiennenses. Actum ut supra. P. et J. Haillioz quatuordecim libras et septem solidos». In cuius rei testimonium nos supradicti decani Diuionenses predictis litteris a nobis diligenter inspectis et lectis presenti transcripto sigilla nostra apposuimus in testimonium predictorum. Actum anno Domini M CC sexagesimo nono mense octobri. Sigillatum duobus sigillis in cera flaua. Copies G. 127, f. 139. — G. 132 f. 62 (Aroiset, 9 mars 1665). N° 59. Octobre 1269. Acte dressé par devant les abbés de Saint-Bénigne, de Saint-Etienne de Dijon, de Saint-Pierre de Bèze, les doyens de la chapelle ducale et de la Chrétienté de Dijon, etc., de la profession faite par Henri, fils du duc de Brabant. Nos Sancti Benigni Diuionensis et nos Sancti Petri Besuensis abbates nos frater Jacobus prior Sancti Benigni Diuionensis nos Petrus dictus de Barro decanus capelle Ducis et magister Albericus decanus Christianitatis Diuionensis nos Robertus cantor predicte capelle et magister Theobaldus canonicus Lingonensis de Diuione notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod frater Henricus filius inclite recordationis quondam ducis Brabantie anno sue probationis in monasterio Sancti Stephani Diuionensis ordinis Sancti Augustini Lingonensis diocesis sicut ab ipso Henrico et a presentibus fide cognouimus elapso et amplius, nobis in festo Beatorum Remigii et Germani in iam dicto monasterio Sancti Stephani presentibus uidentibus et audientibus, fecit professionem solempnem secundum regulam Sancti Augustini in hec uerba: Ego frater Henricus facio professionem et promitto stabilitatem et conuersionem morum meorum et obedientiam secundum regulam Sancti Augustini coram Deo et omnibus sanctis eius in hoc monasterio quod est constructum in honore sancti protomartiris Stephani in presentia domini Amidei abbatis; predictam uero professionem manutenens scriptam et ore suo proprio perlectam obtulit super altare Sancti Stephani memorati. Promisit etiam idem Henricus ibidem in presentia nostra uiro religioso fratri abbati eiusdem monasterii obedientiam usque ad mortem. In cuius rei testimonium nos omnes predicti ad hec ibidem specialiter euocati presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Et nos frater Amideus abbas memorati monasterii Sancti Stephani una cum sigillis omnium predictorum presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus in testimonium predictorum. Datum et actum in festo beatorum Remigii et Germani in capite octobris Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono. Sigillatum octo sigillis in cera appensis. Original G. 173. — Copie G. 132 f. 138 (Arviset, 9 mai 1664).