I. DE ELECTIONE ET BENEDICTIONE ABBATIS ET REVERENTIA EIDEM POST BENEDICTIONEM EXHIBENDA. Electio abbatis hoc modo fieri consuevit. Mittendum est primo universis prioribus ecclesiæ ut ad certam diem præfixam ad eligendum veniant de electione cum fratribus tacturi, exceptis tamen valde remotis, ut est prior Sancti Vigoris et prior de Inmorant qui de consuetudine non vocantur; tamen si venerint, vocem habent cum aliis eligendi. Adveniente vero die electionis, missa in conventu de sancto Spiritu celebrata, pulsato capitulo, lecta lectione et regula de electione abbatis, dictoque a priore: Benedicite. Loquamur de ordine, fit sermo in capitulo. Quo finito, egressis de capitulo omnibus qui non sunt professi monasterii, nam ad electionem nullus debet mortalium interesse præter eos solos qui ipsius monasterii sunt professi, cantor imponit hymnum Veni creator, et tunc omnes veniam petunt super genua. Hymno vero finito, totus conventus prostratus in capitulo de quindecim canticis graduum, scilicet Ad Dominum cum tribularer, septem prima dicit, quibus dictis, prior aliis adhuc prostratis exurgens dicit hanc orationem, sine oratione dominica: Adsumus, Domine sancte, etc.; qua finita respondetur ab omnibus: Amen. Tunc iterum considente conventu, fratres ipsi non diffidentes de divina providentia, per viam inspirationis divinæ vel compromissi seu scrutinii procedentes, eligere debent talem qui in tanto officio idoneus videatur. Quo electo incipit cantor alta voce hymnum Te Deum laudamus, et defertur electus in cathedram pastoralem, et eo stante ibidem singuli fratres petentes veniam coram eo eum incipiunt osculari, junctasque manus ponunt inter manus electi et ei obedientiam repromittunt; interrogante abbate a singulis: Promittis obedientiam usque ad mortem, ipsi respondent: Promitto. Quibus factis et hymno finito, dicit conventus psalmum Exurgat Deus cum antiphona Confirma hoc Deus; (8) quibus finitis, dicit prior orationem Actiones nostras. Deinde fratribus reversis in capitulum omnes obedientiarii ponunt ad pedes ipsius claves suas, ipse vero præcipit eis ut resumant eas. § Post hoc invitatur in capitulum episcopus qui eum benedicturus est. Qui, inquisito ab omni conventu utrum omnibus electio placeat et maxime a spiritualibus fratribus, auditaque concordia maxime spiritualium super hoc, rursus incipitur antiphona et psalmus supra dictus et sic cantando procedunt ad ecclesiam. Post hæc electus induitur alba, stola et cappa, et episcopus similiter, et alii duo abbates qui ipsum electum ad benedicendum in manibus deducant. Quo facto, stratis [ante] altare tapetibus, simul omnes quatuor prosternunt se ad orationem. Cantatur brevis letania. Post novissimum Kyrie eleison et dominicam orationem, surgit antistes dicturus: Et ne nos. Salvum fac. Mitte ei Domine. Hic accipiet benedictionem a Domino. Domine exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. Inde sequitur benedictio; qua impleta susceptaque de manu episcopi virga pastorali, iterato psallitur: Te Deum laudamus, et sicut superius omnes osculantur eum qui benedictus est. Si vero episcopus non possit adire monasterium, electus debet ipsum adire, ferens secum decretum electionis ut ab ipso brevi confirmationem recipiat et benedictionem. § Sic autem et electione et benedictione abbas constitutus, ex illa hora in omni loco singulari reverentia honorari debet. Primum in ecclesia quotiens antiphonam imposuerit et post impositam inclinaverit, omnes quoque contra illum inclinant. Quamdiu est in conventu, nunquam omittitur ut non ad octavum responsorium notetur et ad duodecimam lectionem, ad quam incedenti universi assurgunt, quanquam faciat ante et retro non ad gradum, ut alii, sed prope sedem suam, medio tamen choro, ne diutius stare debeant propter illum; propter quod finita lectione non intrat chorum usquedum surrexerint ad Gloria Patri responsorii cantati. Si quando responsoria cantantur ad gradum, quod ipse cantat, cantat in sede sua cum cantoribus suis accedentibus ad eum et stantibus retro; sed et cantor prius ad eum venit pronuntians quæque cantanda. Ad eum quoque pertinet ut legat evangelium quotiens post nocturnos est legendum; ad cantanda quoque evangelia quæ dicenda sunt vel ad matutinum vel ad vesperos, non alius antiphonam imponit etiam privatis diebus. Sacerdos oblaturus incensum prius ad eum portat ut, cum ab eo benedictum fuerit, sacerdos mittat incensum in thuribulum. Item diaconus ante evangelium et qui tenet chorum ad offerendam. Qui ei aliquid in manu dederit vel ab eo recipit in ecclesia, manum osculatur. Cum alicubi longius a monasterio mandat conventui salutes seu orationes, omnes qui in capitulo fuerint petunt venias super genua in scabellis pedum suorum; eodem modo fit pro apostolica salutatione; pro regum vero et archiepiscoporum eulogiis hujusmodi de sedibus suis inclinant. Cum autem alicui singulari mandat quodlibet hujus modi, ubicumque dicatur ei, seu sedeat seu stet, continuo inclinare debet coram sibi referente. Quicumque fratrum immissus venerit coram eo, nec sedere debet nisi cum ejus licentia, expectata quidem, non quæsita ab eo, nec dicere quicquam nisi ipse vel signo vel verbo innuerit illi, et tunc in primo dicet: Benedicite, deinde propter quam causam venerit; si vero aliquem advocari præceperit, ex quo coram eo venerit, sine ejus licentia vel signo dicet: Benedicite. Similiter quisquis locutus cum ipso recedit de coram eo, cum ejus licentia debet recedere. Interim, dum revestit se ad missam celebrandam, dicit hos psalmos cum Gloria ad unumquemque: Quam dilecta. Benedixisti. Inclina Domine. Quibus finitis factaque confessione, incipit missam. Ad capitulum vel ad collectam fratribus jam consistentibus, si ipse postea intraverit, non solum modo assurgunt, verum etiam de scabello pedes ad terram submittunt. Nomen ejus quotienscumque recitari audierint, si præsens est, omnes sicut et ipse inclinant. Si de qua consuetudine dubitatur, quicquid ille inde definierit, de cetero quasi pro lege tenetur. Sibi soli est repositum ut quemlibet (9) fratrum mittat in culpam graviorem. Ubicumque autem contigerit ut colloquatur cum aliquo fratrum et si frater senserit iram aut indignationem contra se domini abbatis, continuo veniam petere debet prostrato toto corpore. Nullus etiam transit ante illum, ubicumque sit locorum, quin altius ad eum inclinet. In ecclesia post illum stat ipse sacerdos alba, stola vel etiam cappa indutus. Ad processionem ad quam vestiti sunt albis qui ad majorem missam sunt servituri, ante omnes incedit; cum omnes universi albis induuntur, ipse indutus est cappa. Ad ejus obsequium intraturi refectorium tenet unus frater conchas et manutergium alter. Si quid cuiquam mittere voluerit extra refectorium, hoc nec priori licet nec alii quam sibi soli. Solet quoque, si est in domo infirmorum vel in camera sua, inde dirigere in refectorium charitatem suam ad quemlibet fratrem, et frater non negligentius quam si in præsentia esset inclinat. Lectionem ad mensam debet habere. § Romam profecturus vel in aliis terris tam diu [moraturus] benedictionem accipit, et cum redierit, recipitur in processione omnibus indutis, et si ipso die competenter fieri potest, aliqua regulari hora finita, benedictionem accipit et prævenit omnes de ecclesia exituros, prope cujus ostium stat aut sedet, et fratres secum qui et secum erant in via, et singulos vicissim exeuntes præter infantes osculatur. At si illo die non erit opportunum, in sequente post capitulum simili modo facit; et pro ejus adventu habent in refectorio ipsa die ex parte subcellarii solito melius. Fratres qui in ejus vadunt obsequio in via jugiter observant [ut semper sint] cum illo in proximo, ne aliquando [eis eveniat deesse quando] quamlibet horam cantaverint regularem; et si quis eorum forte non interfuerit, postea non cantat eam absque ejus licentia. Quotiens per ullam villam majorem transierint, ex more nunquam omittunt induere capellum. § Sed ut adhuc redeam in claustrum, omni die dominica dominus abbas notatur cum pueris ad mandatum, ad quod etiam, quod alii non faciunt, pauperi cui lavat tribuit unum denarium, et pueris tribuit ut per ipsos pauperibus tribuantur. Eorumdem puerorum confessionem quotiens fuerit recepturus, magister eorum adducit illos usque ad introitum capituli et ibidem expectat redituros. Ad coquinam notatur ter in anno, id est Nativitate Domini, Pascha, Pentecoste, cum decanis et duobus claustralibus. Et tunc cum intraverint refectorium, accipit unum generale et illud portat uni seniorum nec fratres inclinant contra eum. Ad duas septimanas in anno, si est præsens et sanus, non alius quam ille ad majorem missam notatur, id est Dominicæ Resurrectionis et Pentecostes, in quibus tamen alius sacerdos cum eo notatur in tabula impleturus officium, si abbas præsens non fuerit, et, si præsens fuerit, dicturus horas regulares et daturus benedictionem in refectorio; tamen matutinum et vesperos non cantabit. Qui et sacerdos in illis præcipuis diebus ad cantandum evangelium cum alio socio, sicut dominus abbas, cappa induitur, ut cum eo altaria intra et cum collega extra chorum incenset, et collectaneum teneat ad ejus obsequium. Natale Domini, Assumptio beatæ Mariæ et Natale sancti Benigni, quod est festivitas Omnium Sanctorum, quia non magis in die dominica quam in aliis diebus occurrunt, tunc dominus abbas non notatur ad septimanam, sed ad solos illos dies utriusque festivitatis. Quotquot etiam per totum annum majora fiunt festa, si voluerit, cantat majorem missam vesperosque ac matutinos. (10) II. DE PRIORE ET QUOMODO CIRCAM ET QUALITER FACIAT. Quando prior ordinandus est, primo dominus abbas habet inde consilium cum senioribus congregationis; postea refert sententiam suam in capitulo. Is autem quem elegerit, si sapit, veniam petit, et ad hujusmodi officium se minus idoneum profitetur; ad ultimum, si injungitur ei per abbatem, nil aliud facit quam inclinat. § Sedet ad sinistram abbatis in capitulo primus, et in refectorio dum abbas præsens est; si abbas non aderit, sedet in ejus sede. Ab hora vero ordinationis suæ, post dominum abbatem se omnino de spiritualibus intromittit. Quamdiu autem fuerit in claustro, nec habet capellanum nec vestimentum aliud quam alii fratres. Sonitum ipse pulsat quo ad surgendum fratres diluculo excitantur. Signum quod pulsatur et quo dimisso hora inchoatur, non dimittitur usque dum ipse veniat, vel unus priorum qui terminat orationem. In refectorio cui voluerit mittit; extra vero non licet mittere sibi quicquam. Quocumque dominus abbas proficiscatur, prior qui in claustro moratur præcipue pondus totius ordinis portat: absente abbate, primus offert, primus procedit ad pacem et primus ad aquam benedictam; sed quotiens duodecim lectiones sunt, uni de indutis albis injungit ut per eum hostiæ offerantur. § Qui post completorium, accepta aqua benedicta, debet stare prope ostium ecclesiæ, ut possit diligenter videre utrum omnes in ordine suo et regulariter eant ad aquam et quomodo inclinant ad altaria et ad sacerdotem per quem asperguntur. Et notandum quia omnes per consuetudinem qui intra chorum sunt et qui extra, debent ire per unam viam, chori scilicet, ad aquam benedictam in ordine suo unusquisque. Egressis autem omnibus de ecclesia, prior accipit sconsam quam ea hora, candela intus accensa, omni nocte parat illi vice-sacrista. Quantumcumque restat de die, etiam si esset nona, non fieret tamen illa circa sine candela. Tunc induto capello circat secretariam, post claustrum, incipiens ad ostium auditorii, sollicite observans quatenus domus elemosinaria sit clausa et obserata, coquina regularis, refectorium, cella novitiorum; si quis adhuc sit et propter quid sit in cellario, quid agatur in domo infirmorum, si ipsi infirmi jam collocaverint, et quomodo se habeant, si quis eorum adhuc remanserit in ecclesia Sancti Benedicti; nec oportet ut eat ad omnium lectos, sed stans in medio uniuscujusque infirmariæ ducensque, ut moris est, lumen in circuitu, statim potest omnia pervidere; deinde redit per ecclesiam Sancti Benedicti, et ascendit dormitorium, portans secum si quid forte in claustro neglectum offenderit, et circumiens totum dormitorium, in eundo ducit lumen sconsæ summatim in omnes lectos fratrum, hinc et inde observans utrum regulariter in omnibus se habeant; et sic intrat ad necessarias et prospicit omnium necessariarum sedes a fine usque ad caput, vertens lumen candelæ in eundo versus loca ad quæ sedere solent; quo ex more completo, extinguit candelam. In iis omnibus si quis negligenter offenderit, in sequenti die in capitulo reclamat. Debet et aliam circam facere, videns ne aliqui dormiant, (11) et si quos sopitos invenerit, non est ut ullo modo quemquam tangat, sed facere debet modeste atque ordinate sonitum qualiter excitentur. Similiter in nocturno secundo, circa medium noctis, a priore secunda fit circa tandem de ecclesiis. § Habet autem et ipse suffraganeos suos qui suppleant vicem ejus absentis, scilicet vicepriorem et tertium. III. DE CIRCUITORIBUS. Circuitores vero qui, ut sanctus præcepit Benedictus, certis horis circumeant officinas monasterii, observantes negligentias fratrum et ordinis prævaricationes, eliguntur de totius congregationis religiosioribus et ferventioribus in ordine, qui nec malitiose privato odio nunquam clament alios, nec pro privata amicitia, sive pro verbi gratia, aut cujuslibet secularitatis causa taceant negligentias quorumcumque. Ii vadunt post offerendam majoris missæ et minoris qualibet die, et post cœnam cum bis reficiunt fratres, et cum semel post prandium; vadunt et ad officium defunctorum, cum suspicantur se reperturos in cellario seu elemosinaria aliquid negligentiæ, aut alicubi prope refectorium. Solent quoque ire ad intervallum quod est post pulsationem cymbali usque ad prandium. § Isti per consuetudinem, adeo religiose et ordinate debent incedere, ut terrorem incutiant spectatoribus suis et exemplum religiositatis ostendant. Adeo tacite et severe debent facere circam, ut nulli unquam loquantur, vel signum faciant; dum faciunt eam, tantummodo studiose debent scrutari et inspicere offensiones et negligentias. Cum invenerint colloquentes simul, quantum possunt in transeundo audire, tantum audiunt, ne forte quivis in obedientiariis, ut est cellarius, loquantur cum famulis de fabulis et inutilibus, vel quicumque alii. § Est autem hæc reverentia eis exhibenda ut, cum inveniantur duo colloquentes, ubi famuli aut laici non fuerint, contra eos surgant et dicant eis quia cum licentia faciunt, si verum est; si verum non est, dimittere debent. Est autem consuetudo ut si inveniant aliquos de fratribus [loquentes] et faciunt per licentiam, debet unus eorum dicere: Per licentiam sumus hic et loquimur; et post ea circuitor non debet eos clamare in capitulo. Si vero cum famulo seu cum quolibet laico inveniuntur loquentes, non se debent ullo modo excusare, nec quicquam facere, seu de licentia faciunt sive non, neque assurgere illis. Sciendum vero de ipsis est quod nunquam debent insimul ire, sed ita ut dum alter exit de loco aliquo, alter non longe post ingrediatur. Nunquam de claustro exire debent; possunt tamen hi quibus præceptum est aliquando, intra officinas quæ claustro junguntur stantes, per ostium quod foris respicit aspicere ut videant vagantes. Ipsi circuitores attentissime et cum reverentia audiuntur in capitulo. Eorum enim est imprimis clamores facere, postquam ab eo qui capitulum tenet dictum est: Loquimini de ordine nostro. Et est sciendum quod isti circuitores debent habere pitanciam per totam Quadragesimam dum manducant. IV. DE SOLEMNITATIBUS SANCTORUM QUOMODO AGANTUR. Solemnitates de quibus apud nos tres fiunt tantummodo lectiones eæ sunt: Luciani, Maximiani et Juliani martyrum et multæ aliæ quæ in kalendario continentur. Sciendum autem quod in eisdem festis collecta (12) quæ dicitur ad tertiam, dicitur ad laudes et vesperos et ad missam. § De festis vero duodecim lectionum quæ unam tantum habent collectam, sciendum est quod ad utrosque vesperos, ad evangelium, ad matutinas laudes, ad tertiam et ad missam una eademque collecta dicitur. Item ad vesperos et ad matutinos et ad officium missæ sex signa pulsantur. Ad quam qui chorum regit cappa induitur, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica, pro quibus a Septuagesima usque in Pascha et in toto Adventu casulis utuntur. Ad vesperos etiam a sacerdote alba et cappa induto incensum offertur. Quæ sunt eæ: Eugendi abbatis, Paschasiæ virginis et martyris, et aliæ notatæ in kalendario. § Sunt et aliæ iis per omnia consimiles, excepto quod cantores in invitatoriis albis induuntur, et sacerdos, lecto evangelio, cum alba in choro revertitur, ad Benedictus oblaturus in cappa incensum. Quarum hæc est notitia: octava Johannis evangelistæ, octava Apparitionis, octava Ascensionis, octava Johannis Baptistæ, octava Apostolorum, octava Benedicti, octava Apollinaris, octava Nativitatis Mariæ, octava Mauritii, octava Martini, Mathiæ apostoli, Lucæ evangelistæ, Marci evangelistæ, Barnabæ apostoli, Thomæ Cantuariensis, Silvestri papæ et confessoris. § Sunt præterea in anno quinque dominicæ quæ præ ceteris paulo festivius hoc modo celebrantur. Omnia signa de choro pulsantur; Jam lucis sicut in albis canitur; ad missam Kyrie eleison, Sanctus et Agnus, et Benedictus sicut in albis canuntur. In refectorio tabulæ cooperiuntur, et habent fratres solemne generale. Quæ sunt eæ: prima dominica Adventus Domini, dominica Septuagesimæ, dominica prima Quadragesimæ, dominica mediæ, dominica in Ramis palmarum, festum sancti Benedicti. § De festis in albis. — Sunt et aliæ solemnitates quæ aliquantulum solemnius peraguntur. Nam ad utrosque vesperos, ad cantica et ad missam tres textus super altare pro ornamento ponuntur, quinque cerei ante altare illuminantur, et si sit sanctuarium alicujus sancti de quo festum agitur, ponitur super altare; duo cerei accenduntur. Sacerdos ad vesperas et ad laudes incensum oblaturus alba induitur atque cappa. Responsorium quartum, octavum et duodecimum duo cantant. Prima, tertia et prosa cum signo de Gratia Dei pulsantur. Major missa fratribus omnibus albis indutis canitur. Armarius cum cappa regit chorum. Sunt autem eæ: Gregorii Lingonensis, Hilarii doctoris, sanctorum Geminorum, Sebastiani martyris, Vincentii martyris, Conversio sancti Pauli, Polycarpi episcopi, Georgii martyris, Commemoratio sancti Pauli, Mariæ Magdalenæ, Ad vincula sancti Petri, Inventio sancti Stephani, Radegundis reginæ, Mammetis martyris, Philiberti abbatis, octava Assumptionis beatæ Mariæ, Andochii Thyrsi et Felicis, octava sancti Benigni, Nicolai episcopi. § Sunt et aliæ festivitates in quibus, præter ea quæ supra diximus, hæc adduntur. Presbyterium namque ecclesiæ palliis adornatur, altare autem majus decoratur non melioribus ornamentis, super quod etiam quinque textus apponuntur, et ante altare ad vesperas et ad missam quinque cerei accenduntur. Qui cantant responsorium ad vesperas in his et aliis festis in frocis sunt; invitatorium vero in cappis dicunt. Ad majorem missam cappis omnes utuntur. Sacerdos cum diacono festivis utitur ornamentis. Ante initium missæ et in fine omnia signa in choro pulsantur. Sunt autem eæ: Sanctorum Innocentium, Circumcisio Domini, octava Paschæ, Inventio sanctæ Crucis, Johannis ante portam Latinam, Laurentii martyris, Exaltatio sanctæ Crucis, Michaelis archangeli. § (13) De festis duplicibus. — Sunt et aliæ honorabiliores in quibus omnia supradicta geruntur, ista etiam adduntur. Medietas oratorii palliis adornatur. Ad vesperos et ad matutinos duo thuribula proferuntur et omnia altaria incensantur. Invitatorium a quatuor fratribus canitur. Antiphona de Magnificat et Benedictus bis repetitur. Responsoria duo et duo cantant, exceptis quarto, octavo et duodecimo, ad quæ tres mittuntur. Præterea accenduntur ad cantica incepta quindecim cerei de ciborio usque ad finem matutinorum ardentes. Missa vero matutinalis cum una tantum collecta agitur. Kyrie eleison, Gloria in excelsis, Sanctus et Agnus sine omni additamento sunt tam in his quam in omnibus festis. Harum quoque solemnitatum istud est indiculum: Festum sancti Mathiæ apostoli, Gregorii papæ, Ambrosii, Marci evangelistæ, Philippi et Jacobi, Barnabæ apostoli et aliorum apostolorum et evangelistarum, Augustini, Ieronimi, Nativitas sancti Johannis Baptistæ, Petri et Pauli apostolorum, Translatio Benedicti, Apollinaris episcopi, Vigoris episcopi, Martini episcopi, Translatio Benigni. § De festis principalibus. — Sunt et aliæ excellentiores in quibus superius prælibata ad liquidum explentur, pauca etiam adduntur. Tota videlicet ecclesia palliis seu dossalibus adornatur. Ad vigilias quindecim cereis qui sunt in circuitu ciborii ad cantica incepta accensis ecclesia illustratur. Ad nocturnos quoque incensum tertio a ternis sacerdotibus cappa indutis defertur. De collatione itur ad caritatem cum videtur domino abbati aut priori calor nimius esse, aut cum est magnum intervallum inter finem cœnæ et collationem, aut cum in crastino jejunium generale debet esse. Quæ sunt eæ: Stephani protomartyris, Johannis evangelistæ, Epiphania Domini, Purificatio Virginis, Blasii pontificis, Annuntiatio Dominica, Ascensio Domini, Nativitas beatæ Mariæ, Mauritii sociorumque ejus, Conceptio Virginis, Dedicatio ecclesiæ, Relevatio corporis sancti Benigni. Et est sciendum quod si festa Conceptionis, sancti Stephani, sancti Johannis evangelistæ, sancti Blasii evenerint in die dominica vel sabbato, non fiet mandatum de feria præcedenti. § De festis præcipuis et annualibus. — Tunc restat ut de festis præcipuis videamus, in quibus omnia quæ supra diximus omnino complentur et hæc insuper adduntur. Omnis scilicet ecclesia ornamentis suis ex integro decoratur. In vigiliis eorum, ante initium majoris missæ, omnia signa pulsantur. Quinque cerei ante altare accenduntur. Hebdomadarius cantor choro præsidens cappa induitur, et sacerdos quoque festivis atque auratis utitur indumentis, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica; cantores etiam qui responsoria vel Alleluia cantant cappis utuntur. Omnes infantes albis revestiuntur. More etiam festivo tabulæ cooperiuntur. Ante majus altare sex candelabra ponuntur. Signa etiam vespertinalia bina et bina alternatim sonant, ad ultimum omnia ecclesiæ pulsantur. Responsorium ad vesperos tres cantant. Hebdomadarius sacerdos, ut moris est, et alius cum abbate revertitur. Post completorium autem secretarius portatincensum, aquam benedictam cum lucerna per omnes officinas, prius tamen in dormitorium, ut tutamen sit omnibus in ipsa nocte. Ante nocturnos omnia signa tam diu pulsantur quam scilla solet et aliis noctibus pulsari. Universa lumina ecclesiæ accenduntur, silicet (14) viginti quinque in ciborio, tria ante altare. Invitatorium quatuor cantant; melodiæ omnium antiphonarum dicuntur. Post evangelii pronuntiationem, tabula et reliqua altaris ornamenta deteguntur, super quod a principio vigiliarum usque ad finem majoris missæ duo cerei in candelabris lucent. Octavum responsorium post gloriam a capite sicut duodecimum repetitur. Ante primam, calices aurei ceteraque ornamenta insignia super altare ponuntur, nec auferuntur quousque sexta finiatur. Post tertiam agitur processio festiva per claustrum, vel si dominica dies fuerit, post matutinalem missam. Quæ nimirum processio hoc disponitur ordine. Ad gradum presbyterii venit quidam tunica indutus, cum aqua benedicta, et alter juxta eum cappa indutus, ferens crucem; deinde duo cum cereis, postmodum autem quidam cum thuribulo; deinde in medio chori juvenes tunicati, ferentes sanctuarium ad nutum cantoris. Exeunte autem processione, si sit dies dominica, sacerdos hebdomadarius cum aqua benedicta et cruce circuit officinas, reliquis qui portant sanctuarium præcedentibus conventum. Egrediente processione choro, pulsantur duo majora signa, donec eadem regrediente omnia insimul pulsantur. Ante introitum missæ sternitur quoddam tapetum sub pedibus armarii et eorum qui cum eo sunt, ne junci fimbriis capparum adhæreant. Ad majorem missam plures hostiæ offeruntur quia in quinque solemnitatibus omnes ad pacem accedunt omnesque debent communicare etiam infantes. Hæ autem sunt festivitates: Nativitas Domini, Sanctum Pascha, Pentecostes, Trinitas, Assumptio beatæ Mariæ, Festivitas omnium sanctorum, Festivitas sancti Benigni. V. DE SACRISTA. Sacrista solerter quæque necessaria ecclesiæ usibus utilia providet et ministrat, scilicet luminaria tam in oleo quam in cera, et sarta tecta ecclesiæ reparanda, cereos ad usus refectorii, candelas ad usus juvenum et infantium, infirmario ad usus fratrum graviter infirmorum, ad matutinas dicendas, et elemosinario ad usus pauperum defunctorum. Debet etiam restes signorum et etiam batella reficere, et etiam ad horas signa pulsare. In die quoque Cœnæ Domini, ut ordo ecclesiasticus docet, ignem novum atque benedictum in processione bajulat. Item in illis festivitatibus in quibus ad vesperas et ad matutinum duo thuribula deferuntur, in ejus est providentia quemlibet alium qui cum hebdomadario incensare debeat signo invitare. In omni etiam festivitate duodecim lectionum, in tertio nocturno, ante evangelii pronuntiationem, candelam sacerdoti cum osculo manus porrigit. Finito evangelio primus ipse pulsare scillas incipit, hoc namque præcipue ad illum pertinet, nec alius præter ejus vicarium in omni classico generali debet eas pulsare, excepta majori missa, quia tunc ad hebdomadarium qui chorum recturus est pertinet ut ipse primus scillas [pulsare] incipiat. Cetera vero signa juvenes debent semper pulsare. Qui, ut officium suum possit melius adimplere, debet habere socium gravem moribus qui vicarii opus agat. § Et ut de illo parum proloquamur quod ad illum tantummodo respicit vel, si per se nequiverit, ad ejus vicarium: primo horologium dirigit et diligentius temperat; de quo, cum fieri possit ut aliquando fallatur, ipse notare debet in cursu stellarum vel etiam lunæ ut fratres surgere faciat (15) ad horam competentem. Ideo ad nocturnos non alius quispiam inchoat scillam pulsare, vel ejus socius; cum tempus viderit esse ut signum pulsetur ad primam, signo monet priorem ut jubeat pulsari, sed e contra ille monetur ab ipso ad collationem pro scillæ pulsatione. Ad tertiam et ad vesperos pulsatio signi in ejus est arbitrio. Ad prandium generale si non interfuerit et [in] ecclesia excubaverit, licet ei cum servitoribus coquinæ accipere mixtum. Quotiens agitur mandatum in capitulo, incepta antiphona ultima a cantore, surgit de propria sede et licentiam requirit cum signo ab abbate vel priore pulsandi signum. Ad ipsum pertinet vel ad ejus socium, dum horologium ceciderit, pulsare scillam usque dum prior veniat intrans chorum. Orationibus vero factis, unum de majoribus signis pulsat thesaurarius usque dum incipiatur psalmus Inique; incepto vero psalmo Qui confidunt, sacrista vel ejus socius pulsat aliud signum, donec incipiatur psalmus Sæpe expugnaverunt; incepto vero psalmo De profundis, incipit pulsare unum de majoribus scillis, si sit festum duodecim lectionum; sin autem, unum de mediocribus. Præparat etiam in matutinis candelam ad legendas lectiones. Ad cantica tertium luminare quod restat ante altare accendit, et ad collectam matutinarum sacerdoti lumen porrigit in absconsa, qua prædictam candelam reportat. Dictis matutinis, luminaria quæ ante altare lucebant extinguit, præter unum quod jugiter ardet. Candelabrum deinde ad processionem præparat, vel, si illa festivitas in albis aut in cappis fuerit, duo ad Sanctam Mariam sive ad Sanctam Crucem, vel ubicumque statio est agenda, consueta deportat luminaria, moxque, statione peracta, candelabra ad ecclesiam reportat. § Dominico die, finito capitulo, aquam benedictam præteritæ hebdomadæ in concha lapidea ad usus laicorum vergit, ipseque vas ante altare compositum recenti implet aqua; sal deinde in vase ad hoc præparato de coquina sumit, et secus vas benedicendæ aquæ cum urceolo ponit. § Et ne facultas deficiat sacristæ quæ supra diximus tribuendi, præter alios redditus suos, oblationes mortuorum habet præter panem et vinum quæ ad cellarium deferuntur; habet etiam omnes oblationes alias præter eas quæ veniunt ad sanctuaria, et præter oblationes missarum novarum et præter alias quæ veniunt ad altare sanctæ Mariæ et ad Sanctum Benignum. Habet etiam sub se quatuor famulos qui juvant candelas facere, cereos decenter formare. Oratorium, quotiens oportuerit, debent cortinis lineis sive laneis, palliis, tapetibus adornare; item, peracta celebritate, auferre, plicare atque recondere. Eorumdem etiam famulorum est, quotiens opus fuerit, ad processiones, ad horas et ad sequentias duo majora signa pulsare, et etiam cum aliquis cum processione recipitur, et etiam cum aliquis frater in monasterio vel alius habens monachalem habitum est defunctus. Cum autem faciunt luminare, accipiunt in cellario quinque præbendas monachales, quinque vicibus in anno, scilicet cum fit luminare pro quinque præcipuis festis, item in Purificatione quatuor diebus. Si vero alio tempore faciunt luminare, nihil percipiunt in cellario, sed sacrista debet eos procurare. Item in omnibus festis duplicibus habent quatuor præbendas monachales panis et vini. In festis vero quæ fiunt in albis et in cappis et in quinque dominicis præcipuis totidem, sed non monachales. Si vero quis recipiatur in processione, habent totidem monachales. Si vero defunctus sit in monasterio, habent (16) totidem pro pulsatione et pro fovea duas. Præterea est sciendum quod si quis recipiatur in processione, vel de unctus sit in monasterio, die quo fiat festivitas in albis vel major, habent solum quatuor præbendas monachales; pro defuncto vero solummodo tres habebunt. VI. DE THESAURARIO. Portæ et claves ecclesiæ specialiter [ei] committuntur, et hic studiose talis eligitur qui gravis sit moribus nec ad risum facilis, ne quam in eo intrantes vel exeuntes levitatem deprehendant, et hoc ei penitus interdictum est ut aliqua occasione vel pedem extra portam protendat. Hic moratur in excubiis ecclesiæ atque dormit. Claudit quoque et aperit fores ecclesiæ per diversa tempora, sicut est consuetum. Item alia solerti servat diligentia: opertoria ac linteamina altaris, tersoria et offertoria, necnon sanctuaria, cruces, calices et breviter omnia altaris et ecclesiæ ornamenta. Debet etiam albas dissutas, diversitate sordidas, mutare et quotiens necesse fuerit procurare quod abluantur. In mane, statim facto sonitu, vel quando prima diluculo canitur, ad septem psalmos, sumpto urceo ad abluendas manus sacerdotum, petit lavatorium, manus et faciem lavat, caput pectinat, impletoque urceo aqua redit ad ecclesiam, et si sit tempus quo fiat sonitus, tres orationes facit, deinde sumens amphoram vini ad puteum vadit, et eam abluit diligenter; postmodum vinum imponit et ad ecclesiam defert. In omni festo duodecim lectionum, in tertio nocturno, post evangelii pronuntiationem lotis manibus, cum socio suo altare linteaminibus mundat acceptumque evangelii librum præparat sacerdoti. Dominico die crucem super altare cum linteo præparat et completa processione loco suo reponit. Post majorem missam, recenset missales libros, albas et alia, ne aliquid desit. In festis etiam altare ornat palliis atque scario; finito vero festo, sanctuarium cum palliis reponit. Calicesque qualibet die diligenter inspicit, ne quid forsitan de corpore Christi intus remanserit. Hostias etiam præparat cum quibus celebrandum est. Post vesperas, progrediente conventu ad Sanctam Mariam, ipse paululum retardat ut majus altare velamine tegat. Ipse etiam bis in hebdomada omnes calices manu immissa abluit, et, si non est sacerdos vel levita, quærit ad hoc sibi vicarium alterutrius ordinis. Ampullas quoque et amphoras omnes, quotiens opus fuerit, ad puteum deferens, cum ferro recurvo intus et foris diligenter abluit et emundat. Debet summo opere cavere ut nocturno tempore non desit in ecclesia vinum et aqua, ut inde, si necesse fuerit, aliquis communicetur infirmus. Ad mandatum quoque quod fit in capitulo, providet ea quæ necessaria sunt ad manus fratrum, scilicet bacillos et manutergia, et mandato peracto ea reponere [debet]. Post completorium angulos ecclesiæ diligentius perscrutatur, ne quis latro latendi possit occasionem habere. VII. DE HOSTIIS FACIENDIS. De his quæ pertinent ad eucharistiam sacrosancti mysterii, quia dignum est ut cum summa reverentia et diligentia gerantur, consequens est ut ipse quoque gerendi modus non taceatur. Cum enim, quotienscumque oportuerit, eas fieri sit necesse, præcipue tamen ante Natalem Domini vel sanctæ Resurrectionis diem fieri solent. Cum enim brumali in tempore prolixiores sint noctes, licet ante prandium fratribus operari, nam post prandium hujusmodi opus geri non licet. Frumentum de quo faciendæ sunt hostiæ (17) quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen granatim eligitur, nec per alias personas quam per ipsos fratres. Cumque ita fuerit electum, lavatur studiose, et in panno nitido diffusum siccatur ad solem. Colligitur deinde in saccum, non qualemcumque, sed qui ad hoc solum de bono panno consutus est, et reservatus in quo colligatur. Commendatur uni famulo, non lascivo sed maturo, tam moribus quam ætate, bonique studii, qui, portans illud ad molendinum, molam lavat utramque, sursum et deorsum operit cortinis, se ipsum induit alba, et super caput mittit et alligat superhumerale, id est amictum, ut nil de facie præter oculos possit apparere; itaque molit farinam, cribrat, cribro quoque prius diligenter abluto. § Ecclesiæ custos thesaurarius, si non est sacerdos vel diaconus, vicarium sibi quærit ad hoc opus faciendum; duos etiam alios de ordinibus hujus rei gnaros perquirit et unum conversum. Deinde illi tres qui sunt alicujus ordinis induunt se albis et superhumeralibus, ut superius dictum est de famulo. Quorum unus conspergit et vehementissime compingit super tabulam nitidissimam, habentem limbum in circuitu aliquantulum cetera superficie altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergit cum aqua frigida, quia inde fiunt hostiæ candidiores. Ab duobus vero reliquis hostiæ formantur. § Ferramentum in quo sunt coquendæ caracteratum tenet [conversus] manusque induit chirothecis; in ferramentum vero possunt sex simul hostiæ poni; unde inter bajulum ferramenti et formatores hostiarum ponitur tabula, et super hanc duo sunt pali infixi, super quos lignum habetur transversum, super quod ponitur ferramentum ad hostias imponendas. Quæ cum fuerint coctæ, cultello abraduntur, et cadunt in disco deorsum in tabula imposito et linteo jugiter cooperto, nisi quando hostiæ abraduntur. Canunt interim, si voluerint, horas de sancta Maria; alias omnino tenent silentium, et summopere cavent ut non modo saliva, sed nec flatus eorum aliquomodo ad hostias pertingere possit. Solus [conversus] si quid opus fuerit, breviter famulis innotescit qui faciunt focum, non nisi de aridis lignis et ad hoc de industria ab sacrista præparatis. Ipsi hostiarum operarii eo die non cum fratribus reficiunt, et pro tanti laboris levamine habent de thesaurario pitantiam. VIII. DE CORPORALIBUS ABLUENDIS, ET QUANTA DILIGENTIA DEBEANT LAVARI. Corporalia sacrosancti mysterii quotienscumque abluenda sunt, eo studio eaque diligentia qua superius definitum est oblationes fieri debere, per sacerdotum vel levitarum ministeria maximo cum honore laventur. Ad cujus etiam rei officium rite explendum vernale tempus sive autumnale eligitur, eo quod vernali tempore remota hyemis asperitate aer purior habeatur, autumnale vero quod jam muscarum tanta non est insolentia ut in tempore æstatis, quarum maculæ difficilius solent ablui. Ad hoc sane ministerium habentur vasa ænea aptissima, nullis aliis usibus dedita, in quibus post vesperas in ecclesia bis corporalia intinguntur aqua frigida, et teruntur in manibus. Iterum aqua tertio infunditur, ita per noctem mansura. Mane vero effunditur, sicut et prius, in piscinam super quam calices lavantur, portantur deinde foris a thesaurario ad locum in quo sunt (18) abluenda. Ibi namque famuli lexivam temperant limpidissimam et diligentissime colant, et tamen nequaquam effunditur nisi prius in superficie panno sit involuta, ne, si sordidum quid remansit, ad sacra pertingat velamina. Quæ postquam bene lota fuerint et aliquantulum siccata, rursus intinguntur aspersione quæ sit clara et liquida, de optima farina, vel etiam de integro frumento mortario trito, et ita siccantur ad perfectum. Interim vero minime carent custode, maxime qui muscas et vermiculos insidentes ab eis abigat. Chorda in quam expanduntur ad siccandum non negligitur ut sit bene lota, quæ etiam in marsupio ad hoc solummodo opus jugiter servatur. Quando vero levigantur eadem corporalia cum vitreo hemisphærio, unus eis subternitur pannus, nec ponuntur unquam super lignum nudum. IX. QUIBUS HORIS SACERDOTES DECEAT CELEBRARE. A Pascha usque ad idus septembris, et in omnibus duodecim lectionibus et in omnibus octavis, et a Nativitate Domini usque ad octavas Epiphaniæ, sacerdotes canunt missas suas sine licentia ante primam, et post capitulum ante tertiam; postea vero non cantabunt sine licentia. Ab idibus autem septembris usque ad kabendas octobris, similiter ante primam, post capitulum vero ad omnia intervalla quæ [sunt] inter regulares horas, donec incipiat pulsari signum ad orationem majoris missæ, nisi forte in jejuniis Quatuor temporum evenerit aliqua festivitas duodecim lectionum; in qua, quia post tertiam cantatur festiva missa, petenda est licentia, sicut in omnibus festis Quadragesimæ ad utramque missam. A kalendis quoque octobris usque in Pascha, cantant usque ad tertiam sine licentia, ita tamen si prius se laverint, vel ad lavatorium fuerint, vel ea intentione ut lavent se de sede surrexerint antequam scilla pulsetur, quæ est signum calciandi fratres; post capitulum vero, ad omnia intervalla quæ sunt inter regulares horas, donec incipiat pulsari signum ad orationem majoris missæ; postea vero nunquam cantabunt sine licentia. Qui vero licentiam acceperint, omni tempore post evangelium majoris missæ sive etiam, sicut superius dictum est, post evangelium missæ quæ canitur post tertiam in aliqua festivitate Quadragesimæ vel jejunii Quatuor temporum, accepta licentia debet facere ante et retro in statione sua et sic de choro discedere. Est etiam consuetudo quatenus, dum ponit hostiam super patenam, vel vinum aut aquam in calicem, et [facit] hujusmodi apparatum, vel etiam quilibet tractans hostias quæ sunt sacrandæ, non dicat psalmos vel aliquas orationes movendo labia, nisi meditetur tantum in corde suo, ne forte de saliva ejus quicquam insiliat super hoc quod apparatur aut offertur; similiter dum portatur generale in refectorio vel aliquod edulium. X. DE ORDINATIONE MISSARUM QUÆ PRIVATIM CANTANTUR. Sacerdos missam cantaturus, postquam lotus fuerit ad fontanam, iterum, antequam corporale tangat, debet digitos in ecclesia lavare, et postquam elegerit hostiam ne fracta sit aut non nitida, ut decet, patenæ imponit, et premens corporale cum pollice ac patenam, accipit calicem manu dextera, et socius ejus ampullas cum missali, sicque adeunt altaris sacrosancta, ubi in loco suo positis (19) ampullis, et tenendo calicem, ipse a parte dextera et socius a sinistra aptant altare velamentis, sicque ponit calicem in medio altaris ac missalem in parte dextera; [post exuens tunicam facit ante altare] metanœam. Interim socius ejus vestimentum disligat, amictum displicatum capiti applicat, albam a parte capitis plicatam, tenendo ora expansa, cum cingulo et manipulo et stola donat. Hinc ipse sacerdos debet calicem aspicere ne aliquid de fragmento dominici corporis per negligentiam sit remansitum; postea intus vinum et aquam mittere et calicem tergere. Deinde indutus alba, stola et casula ante altare accedit, et inclinans orationem dicit Ante conspectum. Qua finita erigit se, signans signo sanctæ crucis, et ad altare accedit et illud osculatus, post hæc ad sinistrum cornu altaris vadit et ibi confessionem facit; respondet socius Misereatur cum Confiteor. Deinde sacerdos dicit Precibus adjungendo Indulgentiam cum Adjutorium nostrum signando se. Dicto Adjutorium et Propitius, accedit ad dextrum cornu altaris, et dicta oratione Conscientias nostras introitum incipit cum Gloria, ad quam se inclinat. Dum collectas primas, medias et ultimas dicit, socius est acclinis, sed ad canonem erectus in diebus festivis et octavis, et super genua prostratus privatis. § Quando debet recitare evangelium, osculatur altare et ipsum; singulas cruces ad Sequentia sancti evangelii, in fronte ac pectore, sibi depingit cum pollice, ac tertiam cum digitis duobus ante se ad Gloria tibi Domine. Quo lecto et osculato, præsentat socio ad osculandum. Inter dicendam offerendam vel post, corporale in medio altaris displicat, hostiam et calicem accipiens in ipso aptat; patenam sub corporale recte locat, binos utriusque manus digitos lavat et combinat, ad orationem se inclinat, quam cum osculatione altaris terminat. Inde versus ad astantes divinæ meditationi insistere nutibus et voce supplicat. Eo ordine collectas secretarum quo primas, contra calicem stando, replicat, atque Per omnia secula seculorum alte pronuntiat. Inter dicendum Sursum corda, digitos utriusque manus ut prius combinatos reverenter usque ad humeros elevat; præfationem recitat; qua dicta, ad Sanctus, Sanctus, Sanctus se humiliat, et dum dicit Benedictus qui venit se inclinis signat. § Dum inchoat Te igitur clementissime pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum se erigit; sed acclinis usque altare, quod et osculatur, supplices te rogamus et petimus dicit; et inter hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia illibata tres cruces super utramque oblationem facit. Hinc usque ad Quam oblationem simpliciter quæque prosequens, ubi dicit benedictam, adscriptam, ratam, tres cruces communes facit super utrumque; dum dicit corpus et sanguis, duas semotim super hostiam et calicem. Dum dicit accepit panem, accipit hostiam quatuor primis digitis ad hoc ipsum ablutis et præparatis et usque contra pectus levat, et dicto (20) gratias agens ponit; dum dicit benedixit, crucem desuper facit, iterumque dum dicit accipite accipit et tenet usque dicat Hoc est corpus meum. Item dum dicit accipiens et hunc præclarum calicem, accipit ipsum coopertum corporali, dictoque ut supra gratias agens ponit; et ad benedixit benedicit, et ad accipite accipit ac tenet usque in mei memoriam facietis. Item dum dicit hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, facit tres communes cruces super utrumque, et unam super corpus dum dicit panem [sanctum] vitæ æternæ, alteramque super calicem dum dicit et calicem salutis perpetuæ. Ad Supplices te rogamus se inclinat; dum dicit ex hac altaris participatione altare osculando, se elevat, et inter dicendum sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem, corpori et sanguini singulas cruces imprimens, semetipsum tertia cruce signat. Item ad sanctificas, vivificas, benedicis, tres communes cruces super utrumque facit; ad præstas nobis, calicem discooperit, corpus dominicum accipiens; inter dicendum Per ipsum et cum ipso et in ipso, tres cruces dextera, sinistra calicem tenens, de ipso corpore per medium calicis peragit; cum dicit omnis honor et gloria, extra calicem in summitate ipsius duas cruces imprimit. Per omnia secula seculorum dicendo, corpus dominicum intra calicem primis digitis tenens, ipsum calicem de corporali ambabus manibus levat parumper, ac sustentat. Ad Præceptis salutaribus posito calice, corpus dominicum in corporali ponit, digitis quatuor intra calicem fricatis, deque ipso corporali, sicut antea erat, calicem operit. Pater noster cum Libera nos usque ad omni perturbatione securi dicit; tunc calicem discooperiens, corpus dominicum accipit inter dicendum Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, et particulam dexteram dominici corporis digito secans, non penitus separat, et dum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus dicit, sinistram particulam ex toto dividit, mediæque conjungit; ac dum Per omnia secula seculorum dicit, dexteram particulam prendit. Ad Pax Domini sit semper vobiscum, tres veloces cruciculas de ipsa particula per medium calicis faciens, in sanguinem mittit. Agnus Dei per se incipiendo canit; pacem socio, si vivorum missa est, porrigit. Primum se media particula, post socium tertia, venia usque ad terram et osculatione manus præmissa, communicat, si nutu significavit; deinde sanguinem sumit. Tunc socius sibi prima vice super quatuor digitos primos qui corpus Domini tractaverunt vinum infundit, deinde in calice. Hoc expleto, digitos in piscina abluit, corporale plicat, et dicta communione missalem ad dexteram ponendo, missam consummat. § Quod si vivorum missa est et collectam pro defunctis dixerit, dicto Ite missa est vel Benedicamus Domino, potest adjungere Animæ omnium fidelium defunctorum requiescant in pace, tam alte ut respondeat socius Amen. Ita libro clauso, acclinis ante altare completa oratione, ipsoque cum obsecratione exosculato, manus sub casula tenendo, socius (21) per summitatem capitis accipit ipsam; sacerdos manipulum cum stola, atque albam per manicas, et socius ejus de subtus plicando, cum amictu diligentissime aptant; quibus plicatis et conjunctis, sacerdos metanœam ante altare facit, frocum induit, manus abluit, calicem accipit, altare cooperit: uterque quæque in suo loco honeste composita restituit. XI. DE ORDINE COLLECTARUM AD OFFICIA MORTUORUM. Quotienscumque agitur pro fratre extra monasterium defuncto officium, collecta Omnipotens sempiterne Deus prima dicitur; pro defuncto vero in monasterio, Deus cui proprium est misereri semper et parcere te supplices; ad reliqua vero septem officia quæ sequuntur, Deus cui proprium est misereri prima dicitur, deinde Præsta Domine quæsumus; finitis septem officiis, Deus cui proprium est dimittitur omnino, et Præsta Domine prima dicitur. Quod si inter septem officia anniversarius dies de aliqua eminenti persona evenerit, quo scilicet oporteat signa aliqua pulsari, præmissa Præsta Domine sequitur Deus cui proprium ut ipsum officium in septenario computetur subjunctis nihilominus ceteris; si vero anniversarius fuerit de aliqua muliere, præmissa Quæsumus Domine, sequitur Deus cui proprium, deinde Præsta Domine. § Notandus summopere usus qui a termino septuagesimali usque in kalendas novembris tenetur; nam si in Quadragesima privatis diebus ante sextam brevis de aliquo fratre nostro delatus fuerit, agitur officium cum tribus tantum collectis, id est Omnipotens. Deus veniæ. Fidelium Deus; non tamen propter illud vespertinum est omittendum officium. Si vero dicta nona brevis venerit, quia deinceps aliud non est agendum, præmissa Omnipotens pro nuper defuncto, sequitur aut Deus cui proprium pro septenario, aut Præsta Domine pro anniversario. Si vero post Pascha ante nonam delatus brevis fuerit, fiet officium post nonam modo prædicto; ad vesperas vero vel matutinas non ipsa dicitur prima quæ ad officium, quia magis ad septenarium vel anniversarium quam ad illud primum pertinet officium. Sollicite etiam providendum est ut si anniversarius venerit de quo scilicet in regula sit prænotatum ut duodecim pauperes inde reficiantur, omnia faciat signa pulsari et Præsta post Omnipotens recitari, nisi forte idem anniversarius de nostro fuerit abbate, quia tunc præcedet Præsta Domine, nisi in præsentia defunctus adfuerit. § Sciendum quoque quod [per] omne jam dicti temporis spatium ad matutinas quæ, post duodecim lectiones, diebus privatis canuntur, Præsta Domine non dicitur nec Deus cui proprium, sed tantum Omnipotens cum aliis quæ sequuntur, scilicet Deus veniæ et Fidelium, quia videlicet eædem matutinæ nec ad anniversarium pertinent nec ad septenarium, sed solummodo pro familiaribus nostris sine antiphonis canuntur. Quamvis ad matutinalem missam prima dicatur Suscipe, sane in festivitatibus Quadragesimæ et in Rogationibus [quamvis] officium [non] agatur, matutini tamen et vesperi sine antiphonis dicuntur, quibus tres supradictæ adduntur collectæ. § Notandum vero quia omnia quæ pro fratre nostro noviter defuncto superius agi debere (22) diximus, ter quoque in anno pro cunctis familiaribus nostris utriusque sexus defunctis excepta percutione tabulæ consuetudinaliter agimus, in initio scilicet Quadragesimæ et octava Pentecostes et post solemnitatem omnium sanctorum. De sanctimonialibus vero sororibus nostris per omnia sicut de fratribus nostris agimus, ideoque tam ad primum quam ad sequentia septem officia Quæsumus Domine prima dicitur. XII. DE UNCTIONE FRATRIS INFIRMI ET DE EJUS OBITU ET SEPULTURA. Frater qui se, infirmitate ingravescente, senserit in proximo ab hoc seculo migraturum, de omni conscientia sua domino abbati vel priori confitetur, et si in capitulum vult ire, ostendit priori vel per se vel per infirmarium; et postea adducunt eum duo fratres inter manus, si est adeo infirmus, et petit veniam reumque se de multis negligentiis contra Deum et contra illos confitetur. Absolvit eum prior et, cunctis respondentibus Amen, ipse omnes si quid contra eum deliquerint absolvit; postea reducitur. Reductus rogat ut oleo infirmorum ungatur et tunc collocatur in lecto ad terram demisso, ubi fratres possint undique circumstare. Tunc prior qui tenet ordinem innotescit armario et armarius prævidet cuncta ad hoc necessaria, scilicet sacerdotem quem indui facit alba et stola, et juvenes qui deferant aquam benedictam et crucem et candelabra; ipse vero portat oleum. Tunc paratis omnibus procedit processio, subsequitur sacerdos et per antiquam consuetudinem totus conventus præcedentibus antiquis; imposito L psalmo et postea si opus fuerit adjunguntur Deus in nomine tuo. Deus in adjutorium. § Imprimis postquam illuc ventum fuerit, dicitur hæc collecta a sacerdote, præmissa salutatione, Omnipotens sempiterne Deus qui per beatum apostolum dixisti: infirmatur quis in vobis etc. imponuntur septem psalmi cum antiphonis, uti mos est. Interim sacerdos facit unctionem hoc modo: pollicem oleo illinit et cum pollice signum crucis imprimit primitus inter scapulas ita dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ungo te oleo sacrato ut per hanc unctionem accipias plenam peccatorum remissionem; super utrumque oculum Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum; super utramque aurem, per auditum; super nasum, per odoratum; super utraque labia, per illicitam locutionem; super guttur, per gustum; super pectus, per illicitas cogitationes seu per ardorem libidinis; super manus, per tactum; et si non est sacerdos, interius, si sacerdos, exterius; super pedes, per incessum. Quo facto lavat manus et prius in pane ter fricat et hæc (23) lavatio non nisi in igne vel in loco mundo et abdito solet infundi. Tunc, si infirmus non communicatur, ab ipso sacerdote dicuntur omnes ex more collectæ, præmissis his capitulis Salvum fac. Mitte ei Domine. Nihil proficiat inimicus in eo. Esto ei Domine turris fortitudinis. Collectæ Deus qui famulo tuo et ceteræ. § Si autem communionem sacram percepturus est, tunc ab alio dum dicuntur præfatæ collectæ, et ipse, interim cruce et aqua benedicta remanentibus, cum geminis candelabris per parlatorium redit comitante armario; semper enim pro ungendo fratre vel communicando in infirmariam per ecclesiam beati Benedicti itur, nisi conventus ibi sit, et per parlatorium inde reditur. Postquam in ecclesiam venerint, unum de quotidianis calicibus in armario accipit vel sacerdos vel armarius, prius tamen lotis manibus, et vinum et aquam ac si missa inde cantari deberet infundit; tunc sacerdos ad majus altare super quod dominicum corpus servatur accedit, et petita venia, priusquam accipiat, incensat; postmodum accipiens super ipsum calicem tenet, et tunc ab armario tam manus quam ipse calix linteolo mundissimo cooperiuntur. Illi qui sunt in choro quando discedit ab altari, veniam pro reverentia dominici corporis petunt; similiter, ubicumque viderint eum fratres transeuntem, faciunt. Interea curatur ut infirmi bucca lavetur. Prius autem quam recipiat. Confiteor dicit, et fratribus in commune Misereatur respondentibus, solus sacerdos prosequitur Indulgentiam, etc. Ipsum autem percipit dominicum corpus. Propter cautelam, si adeo gravis est, antequam dominicum corpus percipiat, de eodem particula in supradicto vino immittitur; quo epotato ebibit quoque ablutionem calicis et, si potest, ablutionem digitorum sacerdotis et adhuc calicis; si non, alius biberit; adhibetur quoque ei crux a sacerdote ut eam adoret et osculetur. Redit conventus. § Postquam autem frater ad hujusmodi venerit infirmitatem, adhibetur ei unus famulus qui non habet aliud facere nisi ut obsequatur infirmo; sed et in nocte famuli omnes qui sunt in infirmaria diligenter excubant ne obitus ejus improvisus eveniat. Crux est contra faciem ejus affixa et lumen usque ad clarum diem non defuerit. Si quis frater est ita religiosus cui hoc pro singulari libuerit affectu ut ipse quoque remaneat cum infirmo excubans, libenter ei prior acquiescit. Famuli qui sunt in tabulis multum exercitati, multum quoque periti, cum viderint jam ejus exitus horam imminere, cilicium ad terram expandunt, et cinerem in crucis modum desuper spargunt, et infirmum de lecto in cilicium ponunt; deinde infirmarius debet priori notificare quod ille frater sic est prope suum finem. Prior vero, si æger habuerit memoriam, præcipit alicui fratrum ut legat coram eo passiones; si autem non habuerit, præcipit duobus ut indesinenter ibi cantent psalmos donec notum sit et pateat animam de corpore jam egressuram sine longa mora. § Cum autem anima de corpore egressa [est], mox percutitur tabula fortiter et cum festinatione in claustro ante gradum dormitorii, prius (24) si nox est accensis lucernis in claustro infirmariæ, et per auditorium [per quod] itur in infirmariam. Quo signo audito fratres mox ad ecclesiam omnes accedunt, et, omnibus congregatis, campanæ de choro novem vicibus modicum pulsantur; deinde præcedentibus aqua benedicta, cruce, thuribulo cum copia incensi, viam per ecclesiam Sancti Benedicti, præcedentibus pueris ac deinde antiquis, subsequentibus juvenibus, aggrediuntur ad corpus; dicunt autem omnes magnum symbolum Credo in unum Deum, donec omnes sint ubi jacet defunctus. Tunc ab abbate vel priore, aut ab alio ad nutum cantoris, fit commendatio animæ cum litania et orationibus consuetis. § Cantoris est innuere aliquibus fratribus qui eum lavare debeant, qui prope corpus accedentes stant ibi quousque incipiatur illa oratio Migranti famulo tuo; tunc conventus exit de quotidiana et incepto Placebo venit in claustro infirmariæ et implent ibi officium defunctorum, subsequente collecta Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam, quæ dicenda est ab eo qui animam commendavit. Tunc ipsi fratres qui lavaturi sunt corpus ipsum accipiunt et portant in atriolum huic officio deputatum, comitantibus eos fratribus qui portant aquam benedictam, crucem et thuribulum, et etiam armario atque agente, cum iis qui cum eo sunt, idem officium quod conventus agit. Sciendum est autem quoniam neque lavant, neque portant, nec in sepulcrum ponunt defunctum alii fratres quam qui ei sunt similes in ordine. Mox autem ut obierit, secretarius providet ut omnia signa pulsentur. Ad camerarium pertinet aquam calidam ad hoc opus et ea quibus induendus est providere. Ponitur super tabulam ad hoc solum provisam et deputatam; nudatur, et dum a vertice usque ad plantam pedis lavatur, exceptis verendis quæ staminea jugiter cooperta tenentur, qui servit de thuribulo jugiter incensat corpus. Sciendum autem quoniam non est consuetudo ut unquam refectorarius aut hebdomadarius coquinæ vel sacerdos et diaconus majoris missæ seu subcellarius sive panetarius lavent corpus defuncti. Lavatus vestitur staminea, cuculla, caligis; paratis autem a camerario acubus cum filo, capellum cucullæ desuper sudarium et faciem ab utraque parte consuitur; super pectus manus complicantur ipsaque cuculla per loca consueta tota ita constringitur ut nulla sua parte sit laxa; calcei quoque ad invicem consuuntur. § Tunc lavato corpore et parato, abbas aut prior spargit in feretrum aquam benedictam et incensat, et corpus similiter, positoque eo in feretro desuper coopertorio operitur, et portatur usque ad ostium contra conventum. Finito autem officio cum collecta Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam, dictoque Requiescat in pace (25) percutit prior semel tabulam: tunc cantor alta voce incipit Pater noster, quem omnes inclines dicunt, et abbas vel prior præmisso capitulo consequenter dicit cum uno fine collectas, ut moris est. Et mox, incepto ab armario responsorio Subvenite sancti Dei, procedit processio quam semper consuetudinaliter deferunt juvenes, sequentibus infantibus, deinde cantoribus sicut priores sunt, defuncto [cum] portatoribus suis extremo; et pulsantur interim omnia signa, donec inducatur in ecclesiam beati Benedicti. Quo inducto versus altare sustentatur ante gradum, donec ab abbate vel priore præmisso capitulo collecta finiatur, stante interim conventu versis vultibus ad altare; qua finita, impositoque responsorio ab armario Libera me Domine, deportatur ad majorem ecclesiam ibique collocatur; ponitur feretrum super formas ad hoc solummodo destinatas, et crux cum candelabris et cereis duobus jugiter ibi ardentibus ad caput ejus affigitur. § Continuo psalterium incipitur nec unquam sine psalmodia omittitur, nisi missa in conventu aut hora regularis cantetur aut pulsetur; ad quam cum primum pulsatur signum, cessatur a psalmodia, præter ad solos nocturnos; tunc tenetur usque ad introitum puerorum. Quando conventus est in capitulo vel in refectorio, prior præcipit aliquot fratribus remanere: si autem est tempus quo fratres circa medium diem dormire solent, illo die non dormiunt. Prioris est providere qui psalmodiam ante matutinum cantent, eos tamen qui minus esse necessarii in choro videntur; qui etiam post ternas orationes in ecclesia sancti Benedicti, audito servitio ad lecta sua revertuntur. Post matutinum vero totus conventus psalmos decantans excubat. Psalmi vero dicuntur hoc modo: totum psalterium cum officio semper, et Exultabunt Domino, præmisso Placebo Domino ante officium, et subsequente Verba mea sine Voce mea, ad quod Verba mea collecta dicitur Absolve Domine. Cum vestiuntur ministri missæ, non dicitur ad defunctum psalmodia. § Est autem sciendum quoniam, dum percutitur tabula, si fratres fuerint ad nocturnum matutinum, sive fiat intervallum inter laudes sive non, conventus finito nocturno, antequam laudes dicantur, ibit ad defunctum, ut dictum est. Delato autem corpore ad ecclesiam cantabunt laudes. Si vero pulsatur tabula post pulsationem cymbali, antequam versus prandii inceptus sit, conventus differet comestionem donec defunctus delatus fuerit ad ecclesiam, quo delato ad ecclesiam, in refectorium revertetur. Si frater obierit tali hora quod eadem die sepeliatur, debet ei restaurari psalmodia a singulis quæ fieret ei in nocte. Præterea sciendum est quod si frater post majorem missam finierit, non debet eodem die sepeliri nisi causa fœtoris; sepelitio vero in crastino in arbitrio erit abbatis vel prioris. § Si quarta aut sexta feria Quadragesimæ, quando agenda est processio, sepeliri contigerit, processio dimittetur. Quod si in festivitate duodecim lectionum, in ipsa Quadragesima vel in (26) jejuniis Quatuor temporum, acciderit, post primam, missa pro defuncto cum tribus tantum collectis agetur, id est Deus cui proprium. Deus veniæ et Fidelium, a ministris tertiæ hebdomadæ; post tertiam, missa de festo. Sed si in die dominica sepultura evenerit, additur et quarta collecta, quia nec alias eo die omitteretur, id est Sanctorum tuorum. Quod si in Cœna Domini, Parasceve vel Sabbato sancto obierit, nulli omnino, vel publice vel privatim, pro eo missam cantare licet. Porro matutinalis missa quæ ei in conventu debetur, servabitur usque in quintam feriam paschalis hebdomadæ, et tunc non aliter cantabitur quam si in præsentia esset corpus defuncti; sed et si oportuerit eum post capitulum sepeliri, sine luminaribus sepelietur ab hora nona qua novus ignis benedicitur et in ecclesiam defertur, et per totam noctem duo cerei secus eum lucebunt: ab hora autem prima usque ad nonam extinguuntur: signa quoque pro eo non pulsantur a majori missa Cœnæ Domini usque ad majorem Sabbati sancti. Quod si in ipsa nocte Resurrectionis Dominicæ vel in ipsius diei crepusculo obierit, quo scilicet oporteat eum ipso die sepeliri, matutinalis missa pro eo cantabitur; nam tanta est auctoritas præsentiæ ipsius defuncti, ut, etiam in tanta solemnitate, hujusmodi missa sine negligentia non possit intermitti. Sed notandum quod, excepta hac, nulli omnino ipsa die licet pro eo missam cantare; restaurabitur autem ei cum opportunum tempus adfuerit. Qui autem sepeliendus est in Rogationibus, post primam missa defunctorum pro eo cantetur, et illa de Rogationibus post tertiam. § Si vero frater tali hora obierit quod propinqui fratres qui morantur extra, possint ad sepulturam hora occurrere competenti, debet eis cantor notificare quod veniant, nec quispiam fratrum debet de monasterio egredi donec corpus sit traditum sepulturæ. Ad missam matutinalem quæ pro eo celebratur omnes debent interesse, ad cujus initium omnia signa pulsantur diu; diaconus post evangelium incensat corpus defuncti in cruce, a capite incipiens, postquam incensaverit altaria. Cum autem incipitur Agnus Dei, pulsatur bis unum de majoribus signis: in choro conveniunt undique fratres et singulis per secretarios cerei distribuuntur. Tunc, sacerdote alba et stola cum manipulo revestito, armarius cum alio fratre incipit Kyrie eleison tertio, ad quod omnes similiter respondent; mox inclinant se omnes, et sacerdos absque ulla salutatione dicit ex more tres collectas, quibus interponuntur tria responsoria, sicut armario placuerit, huic negotio competentia; versus cantat armarius cum alio fratre suffraganeo suo, sequente Kyrie eleison ut supra; sacerdos, finitis omnibus collectis, incensat altare præsens et corpus defuncti, in cruce, assidue cereum in manu portans. § Cum autem cantor tertium responsorium inceperit, innuit aliquibus fratribus quod corpus debeant ad tumulum deportare. Finito autem ultimi responsorii versu et regressu, imponitur ab armario antiphona cum psalmo, ut moris est. Postquam sacerdos cum processione et armario processerit et pueri subsecuti fuerint, sequuntur priores et postea juvenes, et ultimo feretro cum suis portatoribus, et pulsantur hac vice omnia signa, donec (27) corpus in terra positum sit et operculo coopertum. Conventus autem veniens in cœmeterium ita ordinate stat, et hi qui de dextro choro sunt stant ad dexteram, prioribus stantibus versus caput majoris ecclesiæ, et hi qui sunt de sinistro stant ad sinistram, prioribus eodem modo stantibus versus caput majoris ecclesiæ. Et inter sepeliendum consuetudinaria psalmodia cum antiphona cantatur; sacerdos autem veniens ad sepulchrum benedicit sepulchrum; post cujus benedictionem, dicit collectas consuetas, et corpore usque ad fossam allato, continuo spargit aquam benedictam ad fossam, atque incensat eam. Quo facto, statim sine quolibet intervallo ponitur corpus in terram, ita ut pedes sint versus orientem et caput versus occidentem, iterumque aqua benedicta aspergitur et incensatur, et tunc cooperculo cooperitur. Sacerdos autem cum pala primus ter mittens aliquantulum de terra super illud, subjungit iterum secundum morem collectas. Hæc dum agit sacerdos, nec intendit ad conventum nec conventus ad eum, sed ipse, cum armario et his qui serviunt de processione et eis qui sepeliunt corpus, facit hoc officium. § Peroratis autem prædictis collectis, recedit a sepulchro simul cum processione et procedit in medium cœmeterium prope pueros, qui versis vultibus ad orientem cantaverunt psalmos, et totus conventus. Finita autem psalmodia, incipit cantor alta voce Pater noster et conventus inclinis finit sub silentio; deinde sacerdos cum tono subinfert Et ne nos inducas cum capitulis et collecta, ut moris est; qua finita cerei extinguuntur, et psalmus L a toto conventu pro omnibus in cœmeterio quiescentibus, et Pater noster ut supra [cum] consueta collecta, præmisso capitulo et salutatione, dicitur; dicto etiam Requiescant in pace et responso Amen, imponit cantor antiphonam Clementissimæ; cum autem dicitur Dominæ nostræ, petunt omnes veniam flexis genibus. Dicto autem a sacerdote Benedictio Dei Patris, faciunt omnes ante et retro, et inceptis septem psalmis redeunt omnes in ecclesiam majorem, præcedente sacerdote cum processione, et sequentibus infantibus, ac deinde aliis præcedentibus prioribus eodemque ordine; cum pervenerint in chorum, prosternunt se et finiunt psalmos. Sacerdos vero, ut intrat ecclesiam, devestit se quam citius potest, et prostratus cum aliis inter priores, finitis psalmis cum Requiem æternam dona eis Domine et oratione dominica et capitulo et collecta, præmissa salutatione et subsequente, cum Requiescat in pace et responso Amen, fit ab omnibus ante et retro. § Infirmi autem, redeunte conventu, debent stare cum reverentia donec conventus pertranseat, cantantes septem psalmos, et postea prostrare se et illud idem dicere quod conventus. § Ipso die quo defunctus sepelitur, sacerdotes omnes cantant [missam] pro eo; insequenti die inchoatur et septenarius et tricenarius: septenarius ita ut per septem dies officium et missa cantetur pro eo generaliter a conventu; quæ cum aliquando impediantur aliquibus intervenientibus festivitatibus, quæcumque tamen in primis cantantur pro defunctis, nisi in crastino festivitatis duodecim lectionum a Septuagesima usque ad kalendas novembris, non minus pro illo quam pro aliis cantantur; tricenarius autem ita ut per triginta dies detur ad elemosinam ejus præbenda plena cum fabis et generali, et illa psalmodia quæ solet dici post matutinum, id est Verba mea et psalmus Voce mea, pro eo et tunc dicatur, (28) et triginta missæ, quas statim eo absoluto in capitulo sex sacerdotibus cantor indicit; quod nulla unquam pro festivitate intermittitur, exceptis per annum sex diebus, id est Nativitate Domini, Pascha et illis tribus diebus qui Pascha antecedunt [et Pentecoste]. Vestimenta autem fratris defuncti sunt camerario. In capitulo, ad requisitionem cantoris, absolvitur a priore, et quæ supra diximus deberi defuncto a cantore pronuntiantur, et de cetero quotiens venerit anniversaria dies ejus, præbenda sua dabitur ad elemosinam. Si autem duo aut plures insimul sepulti fuerint, tricenarius quoque missarum et psalmorum et septenarius pluraliter pro ambobus celebrabitur, et a fratribus missæ pluraliter cantabuntur; præbenda tamen singulorum ad elemosinam dabitur. § Frater qui ad aliquam cellam missus ibi obierit, ibi quoque triginta missas habebit, si possibile fuerit, nec tamen totidem apud nos, secundum morem, habebit. Et cum ad nos venerit brevis depositionis ipsius, officium in primis et missa in conventu pro eo agentur, et postmodum septem officia et totidem missæ; ab omnibus sacerdotibus qui missas cantant, missa privata ei debetur, et ab aliis omnibus quinquaginta psalmi, ab aliis qui nesciunt totiens Pater noster; præbenda quoque ejus triginta diebus, et semper in anniversario ejus pro eo datur ad elemosinam; psalmodia illa Verba mea et psalmus Voce mea totidem diebus pro eo canitur. Hæc autem omnia fiunt pro cunctis fratribus nostræ congregationis, ubicumque locorum obierint, postquam ad nos venerit brevis. Hoc quoque totum debetur eis, in cunctis monasteriis et cellis nostris, postquam illuc brevis pervenerit, excepta præbenda quæ non in omnibus datur, raris tamen; nam in quibusdam triginta diebus et semper in anniversariis eorum datur, in quibusdam septem, in quibusdam vel semel. § Super hæc autem domino abbati ab hac vita decedenti adduntur etiam hæc. Omnibus sacerdotalibus vestimentis post lavationem induitur, ac virga pastoralis in ejus dextro brachio ponitur; cantores versuum stationis ejus, qui sunt quatuor, induti sunt cappis, et illi qui portant eum ad tumulum, albis. Verba mea unius anni curriculo pro eo dicitur, et præbenda ejus integra in mensa majori, per annum, similiter danda ad elemosinam ponitur; et non solum apud nos agitur hoc, sed in cunctis monasteriis et cellis nostris, et triginta missæ in cunctis monasteriis et cellis nostris pro eo celebrantur, si tamen tot sunt sacerdotes qui hoc explere possint, exceptis illis octo qui ex debito cunctis fratribus persolvuntur. In anniversario ejus, si de præcipuis est, ad vesperas, qui ea vice cantantur in choro, priusquam processio [fiat] ad sanctam Mariam, quinque candelabra accenduntur, et tam ad officium quam ad missam omnia signa diu pulsantur. Tractus a duobus cantoribus in cappis cantatur. Duodecim pauperes interim, dum missa cantatur, in hospitali pane et vino et carne reficiuntur, si tamen est ea dies in qua caro comedi debeat; alias, datur quod tantumdem valet. XIII. DE BREVIBUS FRATRUM NOSTRORUM DEFUNCTORUM IN CAPITULO ALLATORUM. Cum affertur in capitulum brevis de aliquo fratre nostræ congregationis exterius defuncto, vel de alio de quo officium agendum sit, a cantore in capitulo recitatur et defunctus absolvitur a priore et incontinenti post capitulum fit officium ac si corpus esset præsens, cum pulsatione omnium signorum. Si vero brevis post (29) capitulum delatus fuerit, a cantore prævidenda est hora competens qua fiet officium ipsa die, nisi aliqua magna festivitas impediat quod officium usque in crastinum protendatur. Et si privata dies fuerit, dicta prima collecta de defuncto, dicuntur et reliquæ quæ dici solent privatis diebus, nec fit ipsa die aliud officium nisi frater in monasterio finiat, aut alia brevis de foris de nostro fratre deferatur. Si vero dies duodecim lectionum fuerit, tres tantum collectæ dicuntur, prima de ipso defuncto, secunda de fratribus nostris, tertia de omnibus fidelibus defunctis. Notandum vero quod dilatio de fratre nostro non est facienda, nisi in maximis festivitatibus, in quibus congrue non potest fieri, vel pro maxima necessitate. Et notandum est quod ille qui attulerit brevem de aliquo fratre hujus congregationis in hospitio ibit. XIV. DE DEFUNCTIS NON NOSTRÆ CONGREGATIONIS QUID FIAT ET DE ALIIS EXTRANEIS DEFUNCTIS. Nonnullæ sunt congregationes, non solum monachorum sed etiam clericorum, quæ habent societatem nostram et fraternitatem, ut si brevis venerit de defuncto illorum ad nos, vel ad alios nostra, officium et missa geratur, et postea septenarius cum officiis et missis. De fratribus autem habentibus societatem loci nostri qui adeo remoti sunt quod brevis sæpe non potest transmitti, talis consuetudo est ut scribant decem et duodecim qui defuncti sunt in anno et mittant insimul, vel sicut tempus finientium et commoditas euntium evenit; et sic pro omnibus fit unum officium cum generali missa, et ceteris quæ fieri solent pro nostris, excepta præbenda et brevium transmissione ac notatione, nisi forte de præbenda aliqui constitutum specialiter habeant. Sciendum autem quoniam non dicitur Verba mea in capitulo, cum affertur in capitulum brevis de foris, nisi de illo tantum de quo amplius non fit; [si] de aliis vero brevis delatus fuerit et in capitulo recitatus, post capitulum tendit conventus ad ecclesiam majorem, dicendo Verba mea, et tunc pulsantur signa, exceptis duobus majoribus, sicut fit de mediocribus familiaribus, et extraneis monachis vel clericis. Item sunt plerique fideles, tam pauperes quam divites, qui cum adducti in capitulum nostrum venerint, suscipiunt fraternitatem nostram, prius extra capitulum istud implorantes a domino abbate vel priore, vel per se vel per hospitarium; quæ cum libro datur eis, et annuitur ut partem et communionem habeant de omnibus bonis quæ fiunt, non solum apud nos, sed etiam in cunctis nostris locis, in orationibus vel elemosinis et ceteris bonis. Pro eis omnibus et pro cunctis benefactoribus nostris, quamdiu sunt in hac vita, specialiter dicitur ad missam beatæ Mariæ collecta Prætende Domine. Post mortem autem, ad missam et ad officium defunctorum ea collecta Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam, quando non est in ordine collectarum, prima illis proprie deputata est, et illæ matutinæ pro defunctis quæ a Septuagesima usque ad kalendas novembris post duodecim lectionum diem, et vesperæ et matutinæ quæ in festivitatibus Quadragesimæ et in Rogationibus dicuntur. Præterea ter in anno, id est in initio Quadragesimæ et post octavam Pentecostes et post festum omnium sanctorum, specialiter eorum commemorationem facimus cum officio et missa generali, cum septenario et tricenario missarum, et præbenda eodem modo quo solet agi pro quolibet fratre qui obierit extra monasterium Divionense. Et hæc super adduntur quod duodecim pauperes reficiuntur: hoc minus agitur quod non a singulis sacerdotibus missa cantatur. XV. DE PROCESSIONIBUS AD DEFUNCTUM SEPELIENDUM ET QUOD A SEPELIENDIS MORTUIS NIHIL REQUIRATUR. (30) Quando processio ad quemlibet defunctum de foris suscipiendum fit, in primis processio aquæ benedictæ, candelabrorum, thuribuli, crucis, quæ omnia juvenes portant, procedit; deinde, si talis est ad quem totus conventus procedat, sequuntur infantes, post quos sequuntur priores. Cantantur autem interim psalmi Miserere Deus. Deus in nomine tuo. Miserere mei Deus, miserere mei. Deus misereatur nostri. Deus in adjutorium. Ad Dominum cum tribularer. Ex his vero vel tria, vel quod ipsa mora exigit canuntur. Exitur ab omnibus usque in galilæam. § Cum autem prope corpus, quod ad galilææ introitum positum esse debet, venerit prior cum processione, cessatur a psalmis; pronuntiatur a cantore cum tono Pater noster, et dicitur sub silentio ab omnibus; prior vero vel sacerdos spargit statim corpus aqua benedicta et incensat, interimque dicit præmisso Et ne nos cum capitulo consueto collectam Inclina Domine, pro muliere Quæsumus Domine. § Quo facto armarius incipit responsorium Subvenite, et procedente processione, infantibus sequentibus, deinde novitiis, defuncto ultimo, reditur in ecclesiam; defunctus ponitur in loco infantium inter priores. Finito vero prædicto responsorio, missaque peracta cum diacono et subdiacono et tractu et archichoro, armarius cum aliquo fratre incipit Kyrie eleison ter, ut moris est; cantat tria responsoria quæ voluerit: in ejus [est] arbitrio quæ voluerit cantare, aut etiam voluerit variare pro personarum qualitate. § Sacerdos autem, qui interim, dum corpus suscipitur, revestitur, incensat altare ter et totiens etiam defunctum; dicit absque salutatione tres collectas, singulas ad singula responsoria, post tertium Kyrie eleison. Cum vero, finito tertio responsorio, incipitur antiphona In paradisum cum psalmo In exitu, statim procedunt processionem ferentes, deinde sacerdos, si necesse fuerit cum armario, defuncto ultimo, euntque ad fossam. Dictis itaque ex more collectis, et sparsa aqua et incensato tumulo, ponitur intus defunctus; deinde dicuntur et reliquæ orationes quæ solent dici; postea dicitur Miserere mei Deus, ut superius dictum est. De sepultura vero cujuslibet defuncti nunquam pecunia exigitur, sed omnes quicumque afferuntur sine conventione pecuniæ sepeliuntur. XVI. DE ANNIVERSARIORUM DIVERSITATIBUS ET DE HIS QUÆ FIERI NON POSSUNT QUANDO EVENIUNT. Anniversariorum diversitates, secundum quod ab abbatibus fieri constitutæ sunt, ita et fiunt. Videlicet tale [est] anniversarium pro [præcipuo] defuncto: Ad vesperas et officium et missam omnia signa diutius pulsantur, et dum missa celebratur, duodecim pauperes laute de pane et vino et carne reficiuntur; et tractus ad missam in cappis cantatur et responsorium in tunicis; antiphonæ et psalmi ad vesperas et totum officium et responsorium [cum tono] dicuntur; quinque candelabra ante altare accenduntur. Et hujusmodi fit de aliquibus abbatibus monasterii, et aliquibus pontificibus ecclesiæ Lingonensis, aliisque qui magnum quid contulerunt ecclesiæ. § Sunt et alia anniversaria pro quibus ad vesperas et officium et missam omnia signa pulsantur; tria tantum luminaria accenduntur; sed tractus nullo modo cantatur, nec aliud amplius fit quam dictum est. Sunt item alia in quibus tractus dicitur, sed in albis. Sunt item alia pro quibus similiter ad officium et missam omnia signa pulsantur, præter duo majora, et justitia sola datur cum eduliis. Et hæc quidem secundum beneficia ab illis quorum sunt anniversaria ecclesiæ collata, fieri ordinata sunt. § Si vero anniversarius aliquis non potest fieri ipsa die qua evenerit, (31) vel etiam infra octo dies, non minus tamen quandocumque opportunum est celebratur eodem modo omnino quo ipso die; et si interim alius supervenerit, junguntur simul. Si vero aliquis sepultus extra monasterium nobis pitanciam fecerit ut pro ipso celebremus, missa pro ipso cum responsorio et tractu in albis cantatur, et etiam omnia signa pulsabuntur. XVII. DE HEBDOMADARIO SACERDOTE ET QUOD IN FESTIS DOMINUM ABBATEM DEBEAT OBSERVARE ET QUOD OMNES LICENTIÆ AB ABBATE SUNT PETENDÆ QUAMDIU EST IN CONVENTU. Quando scriptus aliquis ut sacerdotio fungatur fuerit, [et] in præsenti septimana majorem missam cantaverit, in sequenti matutinalem cantabit. De his autem quæ dicturus est, non pauca debet scire corde tenus: primum tres collectas ad quindecim psalmos ante nocturnum, collectas ad suffragia sanctorum, ad officium defunctorum. Usus quoque nostros multifarie scire debet, maxime in collectis dicendis et ordinandis, ut in conventu nihil dicat quod ab ipsis ullo modo dissideat; sed, quantumlibet sciolus sibi de omnibus videatur, tamen non debet dedignari frequenter et de singulis armarium interrogare. Quotiens autem fuerint duodecim lectiones, ad tertium nocturnum manus lavare debet, post nocturnum lecturus evangelium; non prius exit de choro quam ex alternatione modulantium ventum fuerit ad illum versiculum Pleni sunt cœli et terra, et tunc festinanter intrat vestiarium, manusque iterum abluit; vestitur alba, stola et casula. Rursus vero, versiculo Per singulos dies incepto, procedit tenens ambabus manibus evangelii textum, reverenter contra pectus reclinatum; quem etiam accedens ponit in medio altaris, et cum incenso facit super eum crucis signum, semel tantum; thuribulo autem festinanter reddito juveni a quo acceperat, inclinat se ad orationem; deinde erigens se, signum crucis sibi imprimit, textum accipiens de altari osculatur; tunc pergit ad analogium, contra quem etiam conventus totus conversus inclinat. Matutinis inceptis non se movet a loco, donec dictum sit Gloria Patri, ad quod aliquantulum cum aliis se inclinat; quibus se erigentibus, ipse discedit ferens similiter textum ut apportavit, donec thesaurarius accipiat. Verum semper accelerat ut prius reversus sit in chorum quam primus psalmus finiatur. Si quando revestitus post pronuntiationem evangelii redit in chorum, scriptus in tabula ad incipiendam quamlibet de antiphonis ad laudes, bene poterit ibi revestitus sicut est incipere. § De incenso vero ita gerit ut primo incenset faciem altaris, tunc superficiem manu ter cum incenso porrecta per medium altaris in latitudine, ter et in dextera [parte] similiter in latitudine, ter quoque in sinistra et semel in transverso; tum dextrum cornu, retro et in facie et superficie; totiens, ad extremum, similiter sinistrum. Incensat etiam altare minus et altare Sancti Benigni et altare Sanctæ Crucis, et in solemnitatibus sanctorum, si quod in honore eorum dedicatum est, faciens per singula cum incenso crucis signum, vel amplius si opportunum esse perspexerit. Quandocumque autem sacerdos incensat ad matutinum, qui servit de thuribulo debet coram eo candelam ardentem portare, donec revertatur in chorum. Qui postquam in choro redierit, dat incensum abbati, si adest; (32) si non adest, antiquiori de suo choro. Quando, finita collecta, vadit devestitum se, sive ad vesperas sive ad matutinum, semper debet uni de choro [suo] significare ut dicat suffragia sanctorum. Et sciendum quod sollicite debet curare, quando ad vesperas vel ad matutinum incensat altaria, ut, si fieri potest, sic intret chorum ne conventum faciat inclinare, scilicet dum dicitur Gloria Patri. § Sciendum quoque quoniam alter potest aliquando, semel vel multum raro, vesperas vel aliquam horam incipere, alter finire; quia si sæpius hoc contigerit, reprehenditur; sed qui dixerit caput horæ, ipse eam debet finire. § Si quando hebdomadario in nocte quid contigerit, cetera omnia poterit adimplere, præter missam et eam horam quam missa statim subsequitur; ad quam qui missam celebraturus est in choro revestitus esse debet ipsamque incipere; et præter evangelium quod in duodecim lectionibus post nocturnum legitur, et matutinas laudes vel vesperos, quando incensum defertur; et præter benedictionem in refectorio, sive nonam quando versum post prandium continuatim sequitur, quia qui versum in ecclesia finit, ipsam quoque incipit; et præter completorium seu aspersionem aquæ benedictæ super conventum; pro quibus omnibus rogabit alium qui vice sua quod ipse non potest suppleat Quod si talis dies est in qua ipse vicarius in choro revestitus redeat, postquam devestitum perrexit, hebdomadarius suffragia sanctorum dicere non neglexerit. § In diebus dominicis, post evangelium missæ minoris, manus et faciem atque os abluit, et postmodum revestiarium petit ac sacerdotalibus vestimentis, sola casula usque ad initium missæ dimissa, se induit; postea chorum ingreditur, sic expectans donec eadem missa finiatur. Si dies dominica non est, facta oratione, tertiam incipit; si vero adest dominica, confestim ut missa matutinalis finita fuerit, ab eodem hebdomadario sal et aqua consecrantur, benedictione super salem et aquam sigillatim data; dum miscet salem aquæ, dicit sub silentio: Commixtio salis et aquæ pariter in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fiat salutare sacramentum, in spargendo faciens de ipso sale ter signum crucis; quo facto dicit: Dominus vobiscum et collectam, post cujus finem, armario incipiente antiphonam Asperges me, cantat inter spargendum conventus bis repetendo prædictam antiphonam, id est post versum et post Gloria Patri. Sacerdos vero commendat librum ei qui dominicam crucem bajulat, et accipit sparserium, et immittit prius in ipsum vas in quo aqua consecrata est, permiscens aliquantulum utrumque. Inde abstrahens, mox cum sinistra manu girones albæ accipiens et ante se tenens, spargit primum de aqua benedicta super pavimentum majoris altaris et minoris, deinde per totum presbyterium, et ita vadit super gradum semper spargendo aquam; juvenis autem qui eum comitatur jugiter portat urceolum continentem aquam benedictam sumptam ex vasculo in quo consecrata fuit, postquam sacerdos primo sparserium inde extraxit; postquam autem super gradum rediit, singulos cum aqua benedicta reverenter spargit et ad ultimum infantes. Quo peracto librum accipit et præmisso tantum Dominus vobiscum dicit collectam, audientibus duobus, altero qui crucem, altero qui portat aquam benedictam; (33) quibus præeuntibus, dum dicitur Gloria; et mox de choro veniens in revestiario dicit consuetam collectam, præmissa salutatione, conventu interim stante in choro et audiente et respondente, et dextro choro versus crucem inclinante, sinistro vero stante versus altare. § Quibus finitis, armario antiphonam seu responsorium incipiente, procedit processio ad ecclesiam beatæ Mariæ ibique idem unam collectam de eadem Dei Genitrice, præmisso versiculo et salutatione, dicit cum tonali pronuntiatione; deinde imposita antiphona, procedit ipse sacerdos cum aqua et cruce, et primum in capitulum indeque per ecclesiam beati Benedicti ad domum infirmorum vadit, et rediens per auditorium reliquas officinas perlustrat, primum dormitorium, postea refectorium, coquinam regularem et cellarium, et in singulis, sicut in capitulo et in domo infirmorum factum est, proprias orationes dicit, et per circuitum cujusque aquam benedictam spargit. Sciendum est quod ille qui fert aquam ad dexteram sacerdotis, qui vero crucem ad sinistram debet esse, quando in uno loco stant; cum vero vadunt, aqua præcedit et crux sequitur et deinde sacerdos. § Conventus autem facit primam stationem in ecclesia sanctæ Mariæ, secundam sacerdotem expectando ante dormitorium, tertiam ante refectorium. Quarta simul cum ipso sacerdote deberet agi in vestibulo ecclesiæ si adesset ibi, et collecta Domine Jesu Christe, duobus ministris audientibus et respondentibus, dici deberet; sed quia vestibulum deest, prædicta collecta a sacerdote regresso ad cellarium in eundo versus ecclesiam majorem dicitur; statio vero in navi ejusdem ecclesiæ agitur. Quintam facit ipse sacerdos cum conventu ante Crucem, a Pascha usque ad octavam Pentecostes, ubi præmisso versu et salutatione cum tonali pronuntiatione dicit de ipsa cruce collectam; sextam facit idem simulque conventus ad Sanctum Benignum, ubi de incenso cum thuribulo ab ædituo sibi exhibito incensat ipsius aram simulque sepulchrum, et, præmisso versiculo et Dominus vobiscum cum tonali pronuntiatione, dicit de eodem sancto unam collectam. Est autem ipsius æditui ipsam cryptam, antequam illuc processio perveniat, totam in circuitu illuminare, ne dum inibi statio fit, conventus in obscuritate consistat. § His rite peractis, antiphonam armario seu responsorium incipiente, præcedentibus ministris duobus, graditur ante alios. Qui, postquam in stationem [suam in choro] venerit, expectat donec omnia signa pulsare desinant, et mox sine mora dicuntur quinque psalmi competentes, conventu respondente et adjungente: Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison; finita autem dominica oratione sub silentio, dicunt: Et ne nos cum consuetis capitulis. Hoc tamen illis sciendum est quia illud quod finito cantui subjungitur, non iteratur. Post præmissam salutationem surgit vertitque se versus caput ecclesiæ, et stans hanc orationem dicit: Via sanctorum omnium; qua finita continuo incipit tertiam. § Ceteras collectas quas per singulas officinas dicit idcirco non nominavimus, quia satis notæ sunt. In privatis diebus, quotiens bis comeditur, priusquam signum pulsetur ad tertiam, manus lavat ex more, ut oratione facta mox sacerdotalibus vestimentis se induat et tertiam incipiat; qua finita exit de choro cum ceteris ministris sine ante et retro, ut casula quoque vestiatur et cum processione, mox ut audiatur Gloria Patri, veniat ad altare. Si dies est talis ut nonnisi semel comedatur, præter Quadragesimam et Adventum et etiam Rogationes, induit se ante sextam, privatis diebus, et si processio est agenda, ut in IVa et VIa feria Quadragesimæ, non se vestit donec et (34) ipsa jam facta fuerit, qua peracta revestit se cum diacono et ceteris ministris. § Accedens autem ad altare, missalem codicem in sinistro brachio portat, vel, si dominus abbas vel aliquis episcopus cantare debet, diaconi est eumdem missalem portare. Quo deposito in dextrum cornu altaris, contra medium altaris orationi se inclinat, quæ est vel dominica vel si magis aliam voluerit; quæ tamen non sit multum prolixa. Similiter diaconus et subdiaconus inclini faciunt orationem. Inde se erigens crucis se signaculo munit, deinde osculatur altare in medio, diaconus in sinistro, subdiaconus in dextro, et ad sinistram ejusdem secus cornu sinistrum secedit, et inclinantibus diacono et subdiacono ante eum, ipse inclinis contra eos dicit confessionem. § Postquam collectam vel collectas dixerit, diacono qui præsto adest dat missalem ponendum in sinistro cornu, nisi secum maluerit ferre ubi sessurus est. Ad epistolam tam ipse quam diaconus et usque ad evangelium sedet; quod paulo antequam incipi debeat, surgit uterque, et sacerdos prope dextrum cornu stat daturus benedictionem diacono, nisi dominus abbas vel aliquis episcopus adsint qui illud agant. Antequam tamen benedictionem det, si dies festus est, ponit incensum in thuribulo, ministro tenente ipsum thuribulum et diacono acerram; quo accepto de manu diaconi osculantis ei manum, sicut semper quando ei aliquid ad missarum solemnia dat, facit super textum tantummodo crucis signum cum ipso thuribulo. § Diaconus autem accepta benedictione accipit textum, super [analogium] imponit et evangelium inchoat. Quod si dies privatus est, textus non incensatur. Cum dicit diaconus Sequentia sancti evangelii, singulas cruces cum pollice et in fronte et in pectore sibi facit; cum respondetur Gloria tibi Domine, unam ante faciem suam cum digitis. Finito autem evangelio, nisi dominus abbas aut aliquis episcopus, cui ipsum primitus osculandum deferat, præsens fuerit, textum osculatur, et reddito eo in diebus festis subdiacono, quando cantatur symbolum, privatis vero ministro, facit ibidem ante et retro; deinde, sicut ad primam orationem fecerat, pergit osculatum sinistrum cornu altaris. Quod si talis dies est in quo Credo in unum Deum cantetur, stat ibi prope donec dictum sit simul adoratur et conglorificatur, et tunc vadit abluere manus; si vero non cantatur, statim facit. § Sacerdos autem, dum diaconus textum accipit, vertit se versus eumdem diaconum, et sic manet donec finiatur evangelium, stans juxta dexterum cornu altaris, nisi dum dicitur Gloria tibi Domine; tunc enim se versus orientem vertit. § Sciendum autem quod nunquam sacerdos neque diaconus qui sunt hebdomadarii de missa unquam debent defunctum tangere aut aliquid immundum abluere. In omnibus quoque solemnitatibus in quibus dominus abbas solet majorem missam cantare, hebdomadarius non debet celebrare missam ipsa die, donec videat utrum dominus abbas revestiatur. § Quando etiam dominus abbas in choro est, si quis petiturus est licentiam cantandi missam, sive devestiendi, sive cujuslibet hujusmodi egressionis de conventu, ab eo debet petere. (35) Non est prioris pulsare scillam capituli nisi licentia prius petita a domino abbate, etiam si in infirmaria fuerit; mos enim est ut semper ad capitulum exeat inde, et ideo quia ipse prior ignorat forsitan quando velit exire, semper cum ejus licentia debet illam pulsare. Et cum fratres de collatione eunt ad caritatem in refectorio, non debet surgere ad pulsandum cymbalum donec abbas ei significet. Eodem omnino modo debet se habere viceprior adversus majorem priorem. Ipse viceprior tenet capitulum, de famulis quem vult verberat et quem vult dimittit, quem vult deponit et quem vult apponit. Idem, cum major prior suscepit benedictionem exeundi aliquo, si postquam exierit non est reversurus tribus aut quatuor diebus, poterit mittere in infirmariam, cum viderit necesse esse, et præcipere ut carnem comedat propter infirmitatem aut pro reparatione. Maxima autem cura debet ei esse de infirmis omnibus; super eum enim totum onus est ut omni cura provideat quid agant, quid velint quidve eis et corpori et animæ utile aut necessarium existat, ac piissime debet eos visitare. XVIII. DE DILIGENTIA TRACTANDORUM SACRAMENTORUM: IN QUA SENTENTIA MULTA DE HEBDOMADARIO SACERDOTE, DIACONO ET SUBDIACONO, SERVITORIBUS ET MINISTRIS DICUNTUR. Hic vero fert animus meminisse quo studio quaque diligentia ad dominici corporis et sanguinis consecrationem serviatur. § Primum propter hoc factus est quidam armariolus ad sinistram partem majoris altaris optime compaginatus et intrinsecus pannis candidissimis undique vestitus, in quo nihil aliud reconditur præter illa utensilia quæ necessaria sunt ad solemnia missarum duntaxat in conventu generali agendarum, id est duo calices cum patenis diversæ quantitatis et duo corporalia eodem modo imparis magnitudinis, minor calix cum simili corporali ad minorem missam, major ad majorem; ibi ampullæ ad subministrationem vini et aquæ; nam in ampullis vinum ante consecrationem solet offerri; ibi urceus cum concha ad ablutionem manuum; ibi linteola plura, sine quibus singula sacrata vasa nec tenentur nec quoquam portantur. Ipse autem armariolus habet in medio tabulatum ut quæque sacratiora sint sursum, cetera deorsum. Ad initium missarum reseratur a thesaurario vel ab ejus suffragatore. § Ergo subdiaconus anticipat lavare manus in privatis diebus, ut ad ministerium calicis sit paratus; quem, interim dum evangelium legitur, accipiens simul cum patena et corporali, stat juxta sinistrum cornu altaris usque dum evangelium finiatur; quo finito, ponit corporale super altare, calicemque cum patena retinens comitatur sacerdotem procedentem aliquantulum contra fratres. § Prius tamen quam sacerdos procedat ad offerendam, osculatur textum ad majorem missam a ministro [vel subdiacono] sibi delatum. Qui textus, postquam sacerdos osculatus fuerit, semper (36) debet deferri, diebus in quibus cantatur symbolum, a subdiacono archichoro, quando stat in medio cappa indutus, postea per dextrum chorum, et tunc reddit eum uni ministrorum qui portat eum per sinistrum chorum, et tunc ipse subdiaconus revertitur ad altare et lotis manibus serviet de calice. Cum vero illi de sinistro choro osculati fuerint, osculantur in dextro choro juvenes de reia, postea illi de sinistro, et semper de utroque choro, post alios qui in eadem parte sunt, osculantur infantes. Cum autem qui fert textum per chorum transit, omnes altius inclinant illi, et si alicui tale quid contigerit, signum sibi cum manu facit ut eat in antea, et inclinat. Quo completo ad presbyterium redit, ipsumque textum super altare ponit. § Tam ad majorem missam quam ad minorem, cum sacerdote subdiaconus ad offerendam procedit, calicem et patenam cum linteo jugiter tenens, ut in altero vinum, in altera hostiæ oblatæ ponantur. Qui offert vinum per se in calicem infundit; ad diaconum interea aqua cum manutergio a ministris apportantur, similiter postea fit sacerdoti; qui lavatis manibus et tersis iterumque parumper quatuor digitis ablutis, accedit ad altare, et corporale, quod a subdiacono oblatum est, expandit; pollicem tamen et indicem utriusque manus combinatos diligenter conjungit, ne vel ipsa corporalia cum eis tangat, cum quibus mox hostias debet tangere et tractare. Consummata autem oblatione, sacerdos quoque sicut dictum est lavat manus, digitos abluit, cavens et ipse ne postea aliquid tangat cum ipsis quibus corpus dominicum tangendum est. Subdiaconus portat hostias ad diaconum secus altare stantem et se expectantem ut tres electas, sive unam, sive plures, prout ratio temporis exigit, ad consecrandum assumat, et dimissa patena cum hostiis super altare, ampullam aquæ simul cum calice dat diacono ut ille misceat aquam in calice, datque linteolum ut calicem per summitatem et foris tergat diligenter, ne forte quid vini vel aquæ exterius remaneat et consecratum pereat. Hac vice non cavet diaconus digitos, quorum supra meminimus, disjungere, quia hostias jam posuit quas erat positurus. Sic tandem, calice super corporale aptato, subdiaconus cum patena et ampulla revertens patenam super altare ponit, ampullam vero ponit in armariolum, deinde ipsam patenam tergit studiose cum panno candidissimo et postea honeste et reverenter involvit. Sacerdos interim, calicem et hostiam incensans, facit cum incenso tres cruces super utrumque; incensat quoque ter contra utrumque altaris cornu, dextrum et sinistrum, quantum manum extendere potest, pedibus tamen immotis; deinde reddit thuribulum diacono, qui prius ipsum incensat sacerdotem et casulam inter brachia versus pedes trahit, postea faciem dextri cornu altaris (37) et superficiem, ad extremum sinistri faciem et superficiem, deinde altare missæ matutinalis. § Notandum autem quod in omnibus diebus festis et dominicis ad majorem missam bis incensum defertur, primo videlicet quando cantatur hymnus angelicus, vel kyrie eleison quando non cantatur prædictus hymnus, et post offerendam; similiter ad minorem ad quam omnia signa pulsantur; privatis vero diebus, ad majorem missam semel incensum offertur, scilicet post offertorium, et solummodo sacra oblatio cum altari principali incensatur; ad minorem autem missam, nisi signa pulsantur, nunquam incensum offertur. § Sciendum quoque quoniam, sive tres sive quinque hostiæ consecrantur, semper sacerdos mediam accipit, et cum ipsa in calice cruces facit, ipsamque dividit et unam particulam in sanguinem mittit, et sese reliqua communicat. § Postquam autem diaconus altare incensaverit et aliquem episcopum seu abbatem, si forte affuerit, thuribulum ministro reddit, a quo et incensatur; deinde, si est dies dominica, in partem ante supradictum armariolum secedit, quatuor digitos quibus corpus dominicum tangendum est abluit; post hoc ibidem manet acclinis, sicut ad primas et ad ultimas collectas, donec Per omnia secula seculorum a sacerdote dicatur. § Minister quoque prius illum incensat qui tenet chorum cappa indutus; deinde, incipiens a dextro choro, eodem ordine thuribulum portat quo superius textum portari diximus; post hæc vero de choro exiens, incensat eos qui extra chorum stant. Quod si aliquem sacerdotem missam cantantem invenerit, vel ipse vel diaconus, si competenter fieri potest, ei thuribulum offert, et ipse altare vel sacram oblationem incensans ei thuribulum reddit, ipseque minister vel diaconus reverenter incensare et casulam inter brachia aptare non negligit. § Cum autem Per omnia secula seculorum ante præfationem diaconus audierit, vadit retro post sacerdotem, et post diaconum vadit subdiaconus, manu sursum extensa tenens patenam, ita ut prædictum est coopertam, etiamsi fuerint duodecim lectiones. Cum autem dicitur supplici confessione, subdiaconus tradit patenam uni puerorum tenendam donec dicat sacerdos panem nostrum, et tunc eam accipit portans prope altare. Si vero dies fuerit feriata, dicto Sanctus a sacerdote cum diacono et subdiacono, subdiaconus tenet patenam post diaconum, et eam reportat modo prædicto. § Ex tunc sacerdos omnino eodem modo agit sicut et in qualibet (38) privata missa debere agi superius diximus. Unus autem ministrorum, qui semper duo debent esse, stans cum flabello prope sacerdotem, ex quo muscarum infestatio exurgere incipit, donec finiatur, eas arcere a sacrificio et ab altari seu ab ipso sacerdote non negligit. Diaconus vero et subdiaconus et unus ministrorum, si dies festus adest, acclines postea manent orationi intenti; notat tamen diaconus quando sacerdos ad Supplices te rogamus inclinatus se erexerit, et tunc ipse quoque se elevat, stans postmodum ac diligenter observans quando ad per ipsum et cum ipso cruces super sacrificium incipiat facere sacerdos; quod mox ut viderit, moderate ac pedetentim ad altare accedens, prius dextrum cornu altaris, deinde dextrum humerum sacerdotis osculatur, et postea corporale cum duobus mediis digitis manus dextræ ex una parte removet, et sacerdos ex altera; cum quibus et calicem per medium tenens, parum sublevare, dum sacerdos dicit Per omnia secula seculorum, et postmodum ipsum corporale ex eadem parte superponere procurat; et tandem rediens post sacerdotem in locum ubi erat prius, iterum acclinis manet, donec ei a subdiacono patena offeratur. Qui subdiaconus prius se erigit neque de loco in quo post diaconum acclinis, ex quo Sanctus inceptum fuerit, manserit, recedit, donec a sacerdote panem nostrum in oratione dominica dicatur; sed tunc inde secedens atque reverenter incedens et linteamen de patena devolvens manuque linteaminis parte involuta ipsam tenens, partem ejusdem linteaminis pendere ex industria facit, ut diaconus quoque, cum digitis mediis linteamine involutis eamdem patenam ab ipso osculante ei manum accipiens, finita oratione dominica, offerat sacerdoti; propter quod tamen pollicem et indicem minime disjungit, sicut etiam non disjunxit quando calicem cum sacerdote tenuerit. Et sciendum quoniam, cum duodecim lectiones sunt, prædictam patenam minister tenet, ipse eam subdiacono, ille vero diacono, ut dictum est, offert. § Postquam vero diaconus patenam sacerdoti obtulerit, ibi prope dextrum cornu altaris orationi intentus manet acclinis, donec Per omnia secula seculorum dicatur; sacerdos vero, accipiens eam cum mediis digitis, ponit super corporale ad pedem calicis; et postquam fregerit hostiam, unam particulam, ut mos est, mittit in calicem, super ipsum calicem digitos quibus tetigit diligenter fricat et excutit, ne quid (39) forte inter frangendum de corpore Domini adhæserit. Quos iterum cum summo studio claudens vertit se primum diacono reverenter inclinanti, dans illi pacem. Si revestiti sunt seu in cappis seu in albis, secundum dignitatem ordinis ibunt ad pacem, ut primo loco sacerdotes sicut sunt priores, secundo diaconi, tertio subdiaconi, deinde alii sicut ordo eorum exigit, præter illum cui tale quid contigit in nocte. Si autem aliqui sunt in cappis et aliqui in albis et aliqui in frocis vel cucullis, secundum dignitatem ordinis prius ibunt hi qui in cappis, deinde qui in albis, postremo qui in frocis seu cucullis erunt. § Sciendum quoque quod omni die dominica corpus Domini mutatur et in pixide pendente super altare reponitur. Et cum sacerdos pacem diacono et subdiacono dederit, diaconus prædictam pixidem de catenula jugiter pendentem super altare, prius bene cum linteolo de pulvere exterius tersam, abstrahit et juxta dextram sacerdotis reponit. Sacerdos vero, postquam communionem recepit, corpus Domini quod præterita dominica fuerat consecratum de pixide extrahit et inde communicat diaconum et subdiaconum. Quo peracto sacerdos corpus recenter consecratum in pixide reverenter deponit et diaconus pixidem accipiens eam in loco suo reponit. § Subdiaconus autem debet alium calicem præparare in quo sacerdos ablutionem faciat. Diaconus vero, postquam communicaverit, confestim accipit calicem cum quo sacerdos celebravit cum parte sanguinis Christi quam sacerdos divisit, et præcedentibus duobus servitoribus cum cereis reverenter defert ad altare huic officio deputatum linteoque mundissimo reverenter ornatum; totusque conventus pro reverentia dominici sanguinis super genua procumbit, et ipse diaconus partem sanguinis ebibit et aliam partem subdiacono porrigit. Cum autem omnes communicant, antiqui sunt qui prius communicant; quotquot autem corpus Domini sacerdos dederit, singulis diaconus sanguinem dabit. Debet autem vinum in ampulla juxta eum jugiter esse ut, quando opus esse perspexerit, eodem dominicum sanguinem augere possit. Si autem corpus Domini superest, ab eis qui servierint altari sumendum est. Cum vero conventus sanguinem ebibit, sacerdos in alio calice ablutionem facit. § His expletis diaconus ad altare majus revertens corporale plicat et ibidem super altare relinquit; de quo etiam creditur a multis quia multum valet expansum contra periculum ignis, si forte contigerit. Subdiaconus vero calicem cum patena accipit et sic cetera quæque sacrata in suo loco componit. Quod si ante finem missæ aliquando possunt perfecisse (40), non tamen propter hoc aliquis eorum debet devestitum ire. Recedens autem sacerdos ab altari dat librum missalem diacono, ut ab eo reportetur; stolam ipse et manipulum complicat, nisi forte sint, ut in festis, deaurata; tunc enim a thesaurario sunt complicanda. § Quotiens autem sacerdos in refectorio sive ad primum versum prandii vel cœnæ, sive ad generale seu ad pulmentum benedicit, tres cruces facit, unam versus mensam principalem, aliam versus dexteram, tertiam versus sinistram; ad potum vero quando in fiolis portatur, non nisi unam; quando vero, ut in diebus jejunii, in justis est potus et cum sciphis potatur, tres facit. Ad generale hanc benedictionem dat: Largitor omnium bonorum benedicat, ad pulmentum: Omnipotens Deus benedicat, et si pulmentum deest, vicissim prædicit eas; ad potum vero vicissim has dicit: Dextera Dei omnipotentis benedicat. Potum servorum suorum Filius. Post completorium ipse, ubicumque stet, accedit ad gradum presbyterii juxta priorem, ut paratior sit ad exeundum de choro, et ibi facit tres orationes; verum tertiam abreviare festinat et ante alios exit de choro ad aquam benedictam, ut de ea singulos reverenter aspergat. XIX. DE DIACONI OFFICIO ET QUOD IN SOLEMNITATIBUS AD SANCTAM MARIAM ET AD CRUCEM EAT. De diacono plura dicta sunt capitulo superiori; sed hoc super est dicendum quod sacerdotem præcedere solet procedentem ad altare; sacerdote inclinante se ad orationem, inclinat se simul; sacerdote erigente se, ipse quoque se erigit; signaculo crucis se immuniens et ante et retro faciens, dehinc ad altare pergit ut sinistrum cornu osculetur; postea transit in dextrum cornu, ut sacerdoti prius confesso tam ipse quam diaconus confiteantur. Postmodum, si dies festus est, porrigit ei thuribulum, cui jam incensum imposuerat eodem diacono acerram tenente et incensum parante; quod, post incensationem altaris illo modo factam quo jam dictum est, recipiens, ipsum sacerdotem incensat et casulam inter brachia trahit et cetera eodem modo agit quo superius dictum est. In solemnitatibus quoque sanctorum in quorum honore altare aliquod de ecclesia dedicatum est, ubi etiam tunc luminare tam in nocte quam in die ardere debet, et in quatuor diebus Paschæ et Pentecostes, tam illud ante quod luminare in aliqua festivitate arserit quam illud de Sancta Maria et illud de sancto Benigno et illud de Crucifixo incensatur ad majorem missam ab eodem, et cum revertitur de Crucifixo, redit per medium chori. Si autem dies privata est, quia tunc incensum usque post offerendam non offertur, facta confessione tantum casulam inter brachia trahit. Cum sacerdos sederit, (41) ipse quoque sedet, prius tamen sacerdote innuente, quia non sedet absque licentia ejus. Si voluerit, inter sedendum, evangelium quod lecturus [est] prævidere, prius expectat donec sacerdos sedeat et ei casulam honeste componit, et postea rediens ad altare textum accipit et sic innuente sacerdote sedet, reverenter inclinans versus sacerdotem reinclinantem ei. Missa finita ante et retro facit; ad cujus finem, quotiens sine Gloria in excelsis canitur, Benedicamus Domino dicit; quotiens vero cum Gloria in excelsis dicitur, Ite missa est canit; et in illis diebus in quibus cappis omnes utuntur, quo tono pronuntiet, ab armario quærere non negligit. XX. DE SUBDIACONI OFFICIO ET UBI STET AD MISSAM AD QUAM LECTURUS EST EPISTOLAM. De subdiacono quoque qui lecturus est epistolam plura superiori capitulo videntur dicta; hoc tamen mihi adhuc restat non dictum quod, cum sacerdote procedens ad altare, diaconum præcedit portans textum evangelii, quem ponit in medio altaris. Ad utramque missam, sive puer sive juvenis seu alius sit, facta confessione semper stat in dextro choro, donec dicat epistolam. Ad initium epistolæ et ad finem faciat ante et retro ibidem ubi lecturus est; similiter faciunt qui cantant ad missam responsorium, lectionem, alleluia vel tractus; quæ cum privatis diebus nonnisi communiter cantantur a conventu, si quod festum amplius in septimana evenerit, cantanda sunt iterum ab ipsis a quibus in dominica sunt cantanda, nisi omnes in cappis vel in albis fuerint; quod quando contigerit, armarius innuit quibuscumque voluerit pro eis cantandis. XXI. DE OFFICIO SERVITORUM ECCLESIÆ. Servitores ecclesiæ ex more in tabula qua nomina fratrum recitantur omni sabbato adnotantur; quibus cavendum est ut ad minorem missam nullatenus desint. Qui præter munus hoc quod thuribula et candelabra deportant, diligenter et observant ut nunquam desint ad officii obsequium sacerdotis et levitæ, quotiescumque ad ullum divinum opus se induunt, vel post consummationem operis ipsa indumenta deponunt, vel quando opus habuerint aqua et manutergio, manus videlicet lavaturi. Item quoties alteruter eorum incensat altaria, unus de eisdem servitoribus jugiter (42) illos comitatur, qui quasi viam præparando procedit, et si nox est, candelam in manibus gerit. Hi ita debent esse frocati in duodecim lectionibus, quando cantantur quindecim psalmi, et esse semper induti ad duodecimum responsorium; item in duodecim lectionibus et festis et ad illas matutinales missas ad quas signa pulsantur, sacerdotem et reliquos ministros ad altare procedentes præcedunt simul omnes, duo ferentes candelabra, tertius thuribulum; privatis autem diebus vel ad illas matutinales [missas] ad quas [signa] minime pulsantur, unus illorum [tantum] candelabrum ferens; qui etiam ad majorem missam post offerendam servit de thuribulo. De quibus, sive plures sint sive tantum unus, consuetudo est ut accipientes candelabra ad introitum revestiarii a secretario oblata, mox ut Gloria Patri audierunt et jam sacerdotem et reliquos videant paratos, procedere ad altare incipiant et, postquam ante altare pervenerint, si duo sunt, alter in sinistram partem transeat, alter in dextra remaneat, et tertius thuribulum quod a revestiario attulit paratum teneat, ut, facta confessione, ab eo diaconus daturus sacerdoti accipiat. Mox ut Kyrie eleison incipitur, candelabra deponunt; unus eorum analogium defert perlectoque evangelio iterum aufert. Ad initium evangelii candelabra accipiunt et ad finem deponunt. Mox quoque ut sacerdos a pace redierit, accipiunt et ante gradum stantes tenent donec communio incipiatur, et nunquam se devestiunt donec ipsa candelabra ante sacerdotem reportaverint eo ordine quo in principio portaverunt; donec duo cum candelabris diaconum ab altari recedentem cum sanguine prosequantur, et tertius cum thuribulo tunc inde discedat. Et his diebus in quibus tres sunt ad majorem missam, videlicet festis, donec sacerdotem et levitam ad exuendum et vestimenta complicanda adjuverint, minime se devestiunt. Quidquid autem ad majorem missam in diebus festis duo faciunt cum duobus candelabris, idem unus cum uno debet facere in diebus privatis. XXII. DE MINISTRIS ALTARIS. De his quos ministros altaris appellamus pene quantum dicendum videbatur superius est præmissum; sed libet de eisdem aliqua memoriæ commendandi causa breviter replicare. Ii itaque bini pueri in hebdomada deputantur. Eorum est, (43) quando subdiaconus post evangelium textum non portat, portare, et etiam quando portat, sicuti superius dictum est, adjuvare eum. Qui minister textum ferre habet, ad dexteram analogii ultra eum qui de candelabro servit, diebus festis, dum legitur evangelium, stare debet; nam diebus privatis unus qui tenet candelabrum ad sinistram, ille vero stat ad dexteram. Ut minister, ita subdiaconus, quando diebus festis textum habet portare, de hoc ipse agit. Perlecto evangelio, ubi diaconus textum dimiserit, ille accipit, et primum sacerdoti osculandum porrigit, deindeque facit offerendam. In privatis diebus, postquam ille qui primus offert osculatus fuerit, illico revertens, eum super altare reponit. Ipsorum est sacerdoti ad majorem missam post offerendam aquam et manutergium præparare; similiter, cum communicaverint, hoc idem officium exhibere. Cum ipse sacerdos vel alii revestiendi ad letaniam, cum dicitur Omnes sancti, exeunt de choro, non faciunt ante et retro; nec pueri qui in Quadragesima ad minorem missam revestiuntur faciunt ante et retro, cum exeunt de choro ad tertiam; sed, cum sunt revestiti, expectant donec debeant incipi psalmi, prostrati, et iterum revertuntur in chorum. Ille etiam qui debet chorum tenere affert cappam in brachio suo et ponit eam super formam. XXIII. DE MISSA MATUTINALI DIEBUS PRIVATIS ET DE DIVERSITATE IPSIUS TAM DIEBUS PRIVATIS QUAM FERIATIS, VEL QUANDO TRES MISSÆ IN CONVENTU CELEBRANTUR, ET DE COLLECTIS AD MISSAM PRO DEFUNCTIS. Missa autem matutinalis quotiens pro defunctis agitur et signa pulsantur, sive pro aliquo anniversario de quo in regula annotatur, sive pro aliquo de quo officium prætermissum sit, seu pro fratre recenter apud nos defuncto, tres juvenes obsequuntur, unus de thuribulo, duo de candelabris; subdiaconus, diaconus et sacerdos ad altare accedunt tam cito [quam] introitus incipitur. Sciendum autem quod hujusmodi missa nunquam ad majus altare canitur. Oratio et confessio fit a sacerdote et diacono et subdiacono, sicut semper ad majorem missam. Ad hujusmodi missam unus [puerorum] vel juvenum recturus chorum cappa induitur, et a duobus pueris in albis responsorium cantatur, et ita ut versu finito a capite repetatur. Aliquando talis tamque celebris anniversarius agitur, ut in præcipuis, ut pueri responsorium cantaturi (44) sericis tunicis induantur, et duo fratres cappis ad tractum cantandum, et diaconus et subdiaconus casulis festivis utantur. Postquam altare principale a diacono incensatum fuerit, thuribulum uni de servitoribus reddit, casulam exuit et super sinistrum humerum complicatam ponit, sicque eam [usque ad] post-communionem gerit, et tunc sicut in principio eamdem induit. Subdiaconus vero, mox ut Kyrie eleison incipitur, casulam exuit, itemque lecta epistola reinduit, usque post missam non exuturus. Sacerdotem ad offerendam procedentem subdiaconus calicem et patenam tenens comitatur, ut in uno vinum, in altera hostiæ suscipiantur. Diaconus, postquam lecto evangelio manus suas laverit, corporale a subdiacono super altare delatum expandit, quatuor interim digitos, ne quid tangant, diligenter custodiens, donec sacerdos redeat; potest etiam sedere, si voluerit. Ad hanc sicut et ad omnes matutinales missas quæ privatis diebus in conventu aguntur, omnes offerunt, nisi tale quid in nocte contigerit. Subdiaconus qui de calice ad offerendam servivit, de vino quoque post perceptam communionem servit et postea calicem de manu sacerdotis accipiens, ad armariolum portat. § Quoties autem ad missam pro defunctis in diebus privatis signa minime pulsantur, neque diaconus vel subdiaconus casulis utuntur, neque cappa in choro habetur neque a pueris sed a toto conventu responsorium cantatur, neque tria lumina ante altare accenduntur, et cetera omnia uno eodemque modo aguntur. Quod si vivorum missa est, ut in diebus festis, pax a diacono accipitur popularibus danda. § Tot autem sunt anniversaria et septenaria quod omni privato die celebretur minor missa pro defunctis, nisi forte præcipiatur in capitulo alia celebrari missa, ut est pro qualibet peste vel pro aliqua magna necessitate; et cum hoc fit, ita aptatur, si potest convenienter fieri, ut hujusmodi missa cantetur in die quam præcesserit solemnitas duodecim lectionum, et post primam collectam dicuntur omnes quæ solent dici pro defunctis. In duodecim lectionibus, ad matutinalem missam dicuntur semper collectæ quæ ad majorem missam diebus feriatis solent dici, quæ semper est fere eadem quæ et major, nisi proprietas (45) quælibet non omittenda prohibuerit aut sepelitio fratris. Nam tota hebdomada Paschæ, nisi intercesserit necessaria causa, semper missa matutinalis est quæ fuerit et major in prima die; si vero, ut supra dictum est, in die qui sine intervallo sequatur festivitatem duodecim lectionum non poterit aptari, non dimittatur, si talis necessitas fuerit pro anniversario vel septenario; verumtamen, si evenerit ea die aliquod præcipue anniversarium pro quo ad vesperos, ad evangelium et missam omnia signa pulsantur, indicabitur ad alium diem eodem modo quo fit in vigiliis sanctorum et Quatuor temporibus. Cum evenerint duæ proprietates et hujusmodi anniversarium, finita prima collecta, secunda dicitur de anniversario mediocri vel septenario, sicut exegerit tempus, et reputabitur missa in ordine illo unde erit secunda collecta. Et si contigerit, sicut forte aliquando fit, quod ea die qua aliquod magnum anniversarium debet fieri, sicut de pontifice vel abbate atque ejusmodi, eveniat sepelitio fratris, prima collecta erit de fratre sepeliendo, secunda de anniversario, sicque in uno utrumque reputabitur; et si pro defuncto septenarius agitur, tertia collecta erit inde et computabitur in septenario. Sciendum autem quoniam, cum quotidie duas missas in conventu dicamus, in festis duodecim lectionum Quadragesimæ, et in diebus jejunii in quibus festum duodecim lectionum evenerit, si obitus fratris contingat, tertiam addimus: prima igitur est pro fratre, secunda de festivitate, tertia de jejunio. De duabus vero quas reliquis diebus cantamus, altera est de die; altera, si dies privata est, pro defunctis. Quod si etiam in diebus jejunii, præter Quadragesimam, evenerit festum trium lectionum, minor missa erit de festivitate, major de jejunio, nisi pro obitu fratris remaneat; qui si contigerit, minor missa erit pro defuncto, [et] ad majorem dicetur collecta de festivitate post primam collectam. § Collectæ autem ad missam pro defunctis, quamvis nunc plures nunc pauciores sunt, numerum tamen decem non excedunt. Si prima missa celebranda est pro quolibet nuper defuncto cujus corpus præsens non sit, prima collecta erit Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam, quæ alias pro familiaribus solet dici, quando prima non dicitur; ad reliquas vero missas quæ erunt pro septenario. Deus cui proprium est prima dicitur, deinde Præsta Domine et Deus qui inter et Omnipotens. Deus veniæ largitor. (46) Quæsumus Domine. Inclina. Deus cujus miseratione. Fidelium et Sanctorum tuorum, quæ nunquam remanet, sive vivorum sit missa matutinalis sive defunctorum, exceptis his diebus in quibus consuetudinaliter non nisi una collecta dicitur, et excepto in festis Quadragesimæ. § Si pro obitu fratris missa matutinalis cantetur finitis septem missis, quod aut nunquam aut raro contingit, tot [enim] sunt fratres nostræ congregationis et aliarum pro quibus brevia transmittuntur, Deus cui proprium est omnino dimittitur et Præsta Domine prima dicitur. Quod si interim, priusquam septem missæ finitæ sint, anniversarius dies de aliqua eminenti persona evenerit, quo scilicet classicum pulsetur, præmissa Præsta Domine, sequitur Deus cui proprium est, et si Omnipotens prima dicitur et duæ supradictæ collectæ subsequuntur, quarto loco Deus qui inter apostolicos dicitur; si vero aliqua ex illis duabus præmittitur, tertio loco, et Omnipotens quarto, et ceteræ in ordine suo. Quod si simul eveniunt et talis anniversarius pro quo classicum pulsetur et prima missa pro defuncto, Omnipotens præponitur et Præsta Domine subsequitur, nisi idem anniversarius de nostro fuerit abbate; tunc enim Præsta Domine præmittitur, nisi præsens affuerit defunctus pro cujus præsentia, si cantetur in festis diebus, non dicuntur nisi quatuor collectæ Deus cui proprium est. Deus veniæ. Fidelium. Sanctorum; et in festis Quadragesimæ et in his in quibus tantum per consuetudinem una collecta dicitur, non dicuntur nisi tres Omnipotens. Deus. Fidelium. De sanctimonialibus autem Lariniascensibus per omnia sicut de fratre nostro agimus; tam ad primam quam ad reliquas septem missas, Quæsumus Domine prima dicitur. Similiter quotiens officium facimus pro regina vel comitissa, præmissa Quæsumus Domine sequitur Præsta Domine. XXIV. DE MISSA MATUTINALI DIEBUS DOMINICIS ET FESTIVIS, DE MINORI MISSA DIEBUS DOMINICIS ET FESTIVIS. Nunc quoque de missa matutinali in dominicis diebus et festivis aliquid dicamus. Hæc nimirum [non alia est quam major, videlicet de die], nisi aliqua festivitas trium lectionum evenerit in iisdem vel festivitas duodecim lectionum infra octavam contigerit, [quia tunc minor missa de festo de quo octava fit; vel nisi in dominica quæ infra octavam contigit], quia cetera de festis dicuntur, eadem missa de dominica fit; vel nisi in capitulo pro qualibet necessitate ut alia dicatur præceptum fuerit. Aliquando etiam evenit quod de dominica non dicitur nisi semel, et ad missam matutinalem in die dominica, sicut est in octava Assumptionis sanctæ Mariæ, sive sancti Johannis, aut fortasse in aliis (47) octavis. § In omnibus quoque solemnitatibus eorum sanctorum in quorum honore dedicata sunt altaria quæ sunt in membris ecclesiæ, processio ad ipsa fit, si duodecim lectiones inde fiunt, in vesperis atque laudibus, et cantatur etiam responsorium, et ante collectam dicitur cum tono Dominus vobiscum. Cantatur etiam ibi missa matutinalis, quanquam sæpe sit alterius proprietatis, nisi sit pro defuncto, quemadmodum sæpe evenit, ut cum festum duodecim lectionum accidit et alia trium lectionum. § Post primam collectam in dominicis sequitur collecta de Trinitate et aliæ omnes quæ in privatis diebus ad majorem missam solent dici et novissima Sanctorum tuorum. Quod si in diebus festis alia missa quam de die dicitur, prima collecta erit de eadem missa, secunda de festivitate; quod in dominicis non agitur, ut collecta de dominica vel secunda dicatur, nisi in Adventu et Quadragesima. Si Quadragesima est, absque tractu minor missa cantatur; si paschale tempus, cum uno tantum alleluia. Et sciendum quod ad minorem missam nunquam Credo in unum Deum canitur. XXV. DE MAJORI MISSA DIEBUS FERIATIS. Major missa feria secunda, præter Adventum Domini et Septuagesimam et Quadragesimam, et præter festum trium lectionum, semper canitur de Angelis; feria tertia, de sancto Benigno; feria quarta, de dominica, tamen si epistola et evangelium sunt propria de ipsa feria, non omittuntur; feria quinta, de Sancto Spiritu; feria sexta, de Cruce vel dominica pro arbitrio præceptoris; sabbato, de Beata Maria. Providendum est tamen cantori, si fieri potest, ut nunquam omittatur quin cantetur missa matutinalis vel major semel in hebdomada de sancto Benigno. Post primam autem collectam dictuntur istæ: Concede nos de sancta Maria, Propitiare de sancto Benigno, Majestatem de sancto Mauritio, Concede quæsumus omnipotens Deus ut intercessio nos de omnibus sanctis, Deus a quo sancta desideria pro pace, ultima Ecclesiæ tuæ; plerumque et aliæ collectæ, si est causa pro qua necesse sit, adjiciuntur, ut verbi gratia pro infirmis, pro iter agentibus, vel pro apostolis, vel pro qualibet tribulatione superveniente. § In hujus vero modi diebus fit ita de tribulatione: finita offerenda majoris missæ, incipit armarius responsorium Deus qui sedes vel aliud huic negotio congruum, et dum cantatur, omnia signa parum propulsantur, ut possit comperiri quia extra solitum hoc fit; finito autem responsorio (48) sine versu, continuo prostrate cantat totus conventus tres psalmos Domine quid multiplicati. Deus noster refugium. Ad te levavi; quos sequuntur hæc capitula, præmisso Kyrie eleison et Pater noster: Post partum virgo. Salvos fac servos tuos. Ostende nobis Domine; deinde hæ collectæ: Concede nos famulos tuos. Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia. Hostium nostrorum quæsumus Domine. In duodecim quoque lectionibus et in octavis eodem modo omnino fit, nisi quod psalmi non cantantur prostrate. Hoc autem tamdiu fit donec dominus abbas cessari præcipiat. § Sciendum est autem quod, dum cantant fratres missam vel horas vel aliud aliquid in choro, non licet alicui tenere librum apertum in tota ecclesia, præter, ad missam, illos qui necessarii sunt tantummodo ad responsorium et ad alleluia et ad ejusmodi, et hoc in choro solum, excepto illo qui lecturus est ad mensam fratrum: is prævidet per consuetudinem, si voluerit, lectionem extra chorum, dum cantantur utræque missæ; nam in choro nunquam prævidebit, nisi qui in custodia est. Sed et quamdiu conventus in ecclesia est ad missam sive ad horam regularem, nullomodo debet quodlibet opus fieri in ea, nec vile nec carum, nec parvum nec magnum, nec etiam valde necessarium, quod faciat aliquem sonitum aut ullomodo conturbet aut contristet fratres, aut opus Dei quovis impedimento disturbet. Ad intervallum etiam quod est inter missam et sextam, quando bis reficiunt fratres, tantum silentium debet esse in claustro ut nullus tam alte cantet quod possit audiri, donec ipsi infantes audiantur legere. § In diebus quoque jejunii, post missam, inter primum signum nonæ et secundum, tantum debet esse intervallum ut servitores capere possint mixtum, sicut ad sextam, quando bis reficiunt fratres; quod intervallum debet esse tam longum quod possint dici septem psalmi, et ipsum secundum signum longius pulsari quam ad alias horas, ut omnes possint de omnibus officinis ad horæ principium convenire. Dum autem pulsatur signum ad collationem, nullus debet ingredi dormitorium nec chorum, nisi talem librum tenuerit qui sit necessarius ad matutinum, sicut est collectaneus vel aliquis hujusmodi. Similiter observandum est, dum pulsatur ad aliquam horam, ut nullus quoque divertat, postquam audierit signum, nisi ad ecclesiam (49) tantummodo. Est quoque consuetudo ut nullus monasterium egrediatur postquam ad aliquam horam vel ad capitulum inceptum fuerit ipsum signum pulsari, donec cum aliis in ordine suo [sit], nisi ad primam; tunc enim, postquam conventus erit in ecclesia, si necesse ei fuerit, potest ire in dormitorium. § Secretarius autem qui sonat matutinum, finitis orationibus inceptoque Ad Dominum cum tribularer, continuo debet pulsare unum signum usque Lætatus sum; deinde incipiente Requiem æternam dona eis Domine, pulsare aliud, donec incipiatur Qui confidunt, finitisque iterum quinque et incipiente Kyrie eleison, tertium pulsare, donec De profundis incipiatur; ad ultimum vero Kyrie eleison, privatis diebus et quotiens non pulsantur nisi duo signa, debet incipere pulsare quousque sacerdos compleat collectam et aliquantisper plus. In duodecim vero lectionibus debet expectare secretarius qui debet sonare scillas, donec a sacerdote dicatur Per Dominum in ultima collecta. § Nullus vero ex his qui in refectorio comedunt debet ire pausare ad lectum suum dum canuntur regulares matutini et insuper toto psalmodia, præter minutos, qui [in hyeme, incepto Deus auribus nostris, et] in æstate, et in duodecim lectionibus, incepto Verba mea, vadunt dormitum, nec etiam illi qui pro imbecillitate sua non valent ascendere dormitorium, sed jacent cum infirmis, nisi forte habuerint licentiam: per aliquot dies potest dare prior, sed in perpetuum nullus nisi dominus abbas. § Nullus etiam unquam debet exire de regularibus horis, exceptis matutinis, donec omnino finiantur, nisi sanguinet ei nasus vel tanta passio percusserit eum ut nullo modo possit stare sive sedere in choro donec finita sit hora, et donec, si quilibet suscepturus est benedictionem, suscipiat eam. Simili modo omnes qui extra chorum sunt facere debent; eodem namque modo omnes qui extra chorum sunt vadunt ad satisfactionem, si non venerint ad tempus et regulariter ad horam, quo illi qui in choro cantant vel audiunt eam, videlicet nisi ante gloriam primi psalmi venerint ad stationem suam; et post satisfactionem remanent in choro ad totam horam, si possunt; si non, finito primo psalmo, possunt ire sessum foras. Quod si aliquis usualiter tarde occurrerit, (50) ad totam horam permittitur ad gradum stare vel quantum priori placuerit, nimirum ut verecundia compunctus alia vice emendet. Est autem consuetudo quod, si non fit ei misericordia ante finem horæ, dicto Benedicamus Domino, non faciet illud ante et retro quod fit pro misericordia; sed, inclinatione facta, ibit in stationem suam, et ibi faciet ante et retro pro fine horæ vel, si post voluerit exire, in una de stationibus faciet illud et exibit. Quamdiu vero durant psalmi horæ, potest qui tarde occurrerit ire ad gradum pro satisfactione; postea minime, et in crastino petet veniam in capitulo, nisi ipsa die ante capitulum contingat. XXVI. QUOD NULLA HORA PRÆTER REGULAREM IN MAJORI ECCLESIA DEBET CANTARI. Nullus autem in majori ecclesia cantare debet aliquam horam vel etiam commemorationem sanctorum (nisi forte solus secum) præter dominum abbatem, nisi in conventu, exceptis illis qui propter missam suam ad regularem horam non concurrere possunt. Hac sola causa, finita missa, ibidem ante altare cum quiete cantabunt horam. § Nullus quoque in refectorio comedit quamdiu regularis hora canitur, excepta nona quando statim post cibum cantatur. Sed tamen, si quis ex his qui cum servitoribus reficiunt ipsa die in monasterium de foris venit, ad benedictionem, sive finitum sit prandium sive non, debet ire et postea, si nondum finitum sit, in refectorium redire. § Omnes vero qui remanent de completorio, finita collatione, egressi de capitulo, ad sinistram partem introitus debent in trisantia remanere, donec toto conventu egresso abbati vel priori quærant [signo] licentiam remanendi, et ad ejus nutum tunc vel remanebunt quique vel non. Si autem aliqui sitierint, tunc facto signo refectorario possunt etiam cum eis ibi præstolari abbatem vel priorem et quærere licentiam bibendi. Serius vero nequaquam est petenda hujusmodi licentia, nec etiam hac hora nisi raro, excepto si quemlibet adeo vehemens sitis invaserit quæ omnino sit intolerabilis: ejusmodi namque vehementiæ non est lex posita. Quacumque enim hora quemquam tanta intolerantia vexaverit, etiam in mediis matutinis, petet licentiam bibendi; sed tunc signo facto infirmario ibit in (51) infirmariam (nisi infans fuerit, ipse enim statim redibit in chorum ubi biberit), nec revertetur postea in conventum, donec ad primam vel tertiam secundum temporum diversitatem, non sine licentia tenentis ordinem, sicut alius infirmus. Et sciendum quia qui de completorio remansuri sunt, cum faciunt signum prædictum remanendi, debent quoque, si bibituri sunt ipsa nocte, amplius petere licentiam bibendi. Alii vero qui occupati suis officiis aliquando non possunt esse ad collationem, sicut est hospitarius, elemosinarius et alii hujusmodi, petunt hanc licentiam a cellerario, si forte priori qui tenet ordinem, dum facit circam post completorium, non potuerint id indicare et ab eo licentiam quærere. § Si quis autem fratrum quolibet iturus suscepit benedictionem ad matutinum sive ad primam, et, postquam claustrum exierit et quodlibet impedimentum intercesserit, debet in claustrum reverti donec ablato impedimento possit ire, tunc petita licentia ab eo qui tenet ordinem, sed non accepta benedictione alia, si ea ipsa die egrediatur, poterit exire; si autem usque in crastinum remanserit, debet accipere alteram benedictionem, et cum licentia tenentis ordinem claustrum semper exire. XXVII. DE MAJORI MISSA DIEBUS DOMINICIS ET FESTIVIS. In diebus quoque dominicis et in omnibus festivitatibus, ad majorem missam introitus post versum dimidius recantatur, exceptis quinque præcipuis festivitatibus, in quibus tertio totus repetitur. Gloria in excelsis Deo nunquam in duodecim lectionibus omittitur, nisi in Adventu Domini et a Septuagesima usque ad vigiliam Paschæ. Una collecta est tantum dicenda. Responsorium a duobus in albis canitur in dominicis et in minoribus festis; quod si in cappis sunt omnes, a tribus vel quatuor vel pluribus, secundum nutum armarii. Versus offerendæ cantanur in dominicis Quadragesimæ et Adventus et in his festivitatibus et diebus quæ proprias offerendas habent; in aliis autem dominicis et infra hebdomadam recantari possunt, quantum armario videtur: sive unum sive duos potest dimittere; similiter in mediocribus festis quæ (52) proprias offerendas non habent, nunc unum nunc duos dimittit. § In hujusmodi diebus, si dominus abbas in choro fuerit, ipse facit offerendam ad utrasque missas; si autem non fuerit, ille revestitorum qui in choro ejus prior erit faciet, expectata tamen significatione præceptionis a priore sive ab illo qui in choro servat ordinem. Notandum autem quia nullus potest mutare vel mittere aliquam consuetudinem nisi dominus abbas solus; si autem mutat extra capitulum, ipse mos non tenetur nisi illa sola vice. Cum autem festivitas in albis aut in cappis est, si dominus abbas defuerit, ipse prior debet offerendam facere; quod si non fuerit ei commodum, uni majorum qui non sunt cum cantore in choro, nisi aliquis abbas inter eos fuerit, præcipiet. § Nihil enim pertinet ei de his, nisi tantum quod, si voluerint exire de choro vel devestire se, non exibunt vel devestient se sine ejus licentia. Cantori autem reddent cappas quibus induti sunt; nullus enim quærere debet licentiam devestiendi vel exeundi chorum nisi ab illo qui in choro servat ordinem. § Item notandum est quod nunquam in choro sedere debet quis dum cantatur Gloria in excelsis, sequentia vel pneuma, Credo in unum Deum, nec extra chorum si ullo modo potest stare; tamen levius conceditur eis qui extra chorum sunt sedere ad sequentiam et ad alia, quam ad Te Deum laudamus et evangelium et Benedictus et Magnificat et Quicumque vult; in istis nullo modo. XXVIII. DE HEBDOMADARIO ET ALIIS QUI NOTANTUR IN TABULA AD ALIQUOD OFFICIUM QUALITER DEBEANT SE HABERE. Cum fratres sunt in capitulo et tabula a puero recitatur, unusquisque illorum sedens in capitulo brevem diligenter attendit ut animadvertat si est ad ullum scriptus obsequium quod vel in ecclesia vel extra ecclesiam sit agendum. § Si est notatus ad invitatorium, quando ipsum inchoat stans ad gradum cum suo collega, vel quando finit, ante et retro facit; cum vero ante et retro frater facit, debet renes deorsum et scapulas æqualiter tenere, capite aliquantulum plus inclinato, et sic diligentissime cum omni gravitate, quasi decrepitus veteranus, se debet gerere, incipiens a medio oriente divertit in (53) occidentem. § Si ex duobus cantaturis invitatorium prior est notatus, tunc etiam hebdomadarius erit; per totam hebdomadam officium missæ majoris imponit in duodecim lectionibus; ad quam cum in die dominica vel in qualibet ei simili omnia signa sint pulsanda, ad eum pertinet ut ipse primas scillas incipiat [pulsare], et postea cappa se vestit ut chorus teneatur ab illo. Qui incensum, post evangelium, ab abbate primo benedictum quando præsens est, in thuribulum ponit. Quotiens in hebdomada duodecim lectiones fiunt, ad omnes horas imponit antiphonam, præter ad vesperas, ad quas non imponit nisi in tali festivitate vel etiam solemniore, qualis est Nativitas sancti Johannis Baptistæ. Quando autem ad majorem missam in albis induuntur, non ad eum, sed ad armarium pertinet officium majoris missæ. § Quod si non hebdomadarius, tamen ad aliquam nocturnorum antiphonam imponendam est notatus, cum imposuerit eam, finito primo versu psalmi, facit ante et retro, vel si est in illis stationibus quæ sunt in transversu chori, inclinat tantum. Si ad lectionem, antequam legat, veniens ad gradum, facit ante et retro, ad legendum multum inclinis, et accedit et recedit, nisi ea vice qua conventus nondum consedit. Et postquam legerit, rursus ad gradum non solum ante et retro facit, sed etiam veniam super manus et genua ante gradum præmittit. Quod si ad responsorium notatur, hic quidem moderate inclinat et antequam incipiat et postea; et antequam versum incipiat vel Gloria finito versu, si hoc est adjungendum, facit et ibi ante et retro, et post versum ad aliquod momentum inclinem se submitit, et si cum alio est cantaturus, cantat ad gradum. § Quod si scriptus est ut sacerdotio fungatur, et in præsenti septimana majorem missam cantaverit, in sequenti matutinalem cantabit. Et cetera require in sententia de hebdomadario sacerdote. XXIX. DE EO UT APTENT SE FRATRES AUDITO SIGNO CAPITULI ET QUID DICENDUM SIT A PETENTIBUS VENIAS IN CAPITULO ET PRO QUIBUS DEBEAT VENIA MISERICORDIÆ PETI. (54) Quando signum pulsatur ad capitulum, debent fratres totum chorum implere et versi ad altare stare, infantes vero in directo. Si quando cincti sunt super pelliceas, ut fit in hyeme, debent se super carnem suam cingere atque in sinu suas stamineas trahere et apparare se, ut, si jussus quis fuerit judicium suscipere, non faciat moram nec inveniatur inhonestus in aliquo. § In omnibus veniis quæ petuntur in capitulo, dicendum vel respondendum est Mea culpa ei qui tenet capitulum, cum dixerit Quid dicitis, nisi tantum cum quæritur societas vel nisi cum quivis fratrum petit misericordiam pro suo propinquo defuncto, aut cum quæritur misericordia pro eo qui in gravi culpa est aut obedientiæ absolutio, aut cum quidlibet magnum injunctum est ei qui petit veniam aut pro hujusmodi magna re: tunc namque dicet: Misericordiam Dei et vestram miserationem peto pro patre vel matre vel sorore vel fratre. Potest frater [pro parente] veniam petere, si tamen obiit postquam idem frater habitum accepit; tunc unusquisque ei unam missam debet aut quinquaginta psalmos, sicut uni de professis nostris; sed propter negligentias tepidorum septem psalmi permittuntur ei qui quinquaginta dicere non valebit; et hoc maxime obedientiariis qui se a multis excusent, scilicet camerario, cellerario et præposito de Valle. Si quis etiam fratrem defunctum in visione viderit, cum consilio senioris pro oratione veniam petat. Cum autem quilibet sponte sua veniam petens implorat misericordiam, quotquot sunt res de quibus quærit ipsam misericordiam, ad unam solam veniam omnes patefacere debet et finire; et facta sibi misericordia, vel si ibi absolvitur aut aliquis per eum, debet ire ad pedem ejus qui tenet capitulum. XXX. DE REBUS PERDITIS ET INTRA CLAUSTRUM INVENTIS. Est autem consuetudo de iis quæ inveniuntur ante capitulum quatenus, antequam ingrediantur fratres capitulum, ponantur in capitulo coram pulpito, ubi lectiones capituli leguntur, [super tabulam] quæ ad locutionem percutitur: illa quidem quæ ei superponi possunt, (55) sicut sunt rasoria, cultelli, denarii et hujusmodi, (quos denarios habet elemosinarius; præcipitur enim illi ab eo qui capitulum tenet, postquam dictum fuerit Loquimini de ordine nostro, ut accipiat eos); illa vero quæ non [sunt] idonea poni super eam, sicut panni et pelliciæ et similia, in eodem loco ad terram super juncum ponuntur. Qui autem horum aliquid perdiderit surgat, postquam dictum est Loquimini de ordine nostro, et prius bene inspiciat si quidlibet de suo cognoverit; quod si invenerit, statim petit veniam, deinde dat ei prior licentiam ut recedat cum hoc quod de suo invenerit; nisi forte dimiserit pannos suos in claustro consuete; cum alii susceperint eos, qui per consuetudinem in crastino afferuntur in capitulo, et petitis veniis recipiunt illos quorum sunt, nisi, ut dictum est, consuete hoc contingat; tunc enim sine judicio non habent eos. Notandum est autem quod qui capit aliquid super tabulam, auferre debet eam inde et ponere in locum suum juxta pedem pulpiti. Cum autem post capitulum quidlibet invenitur, statim super arcus capituli poni debet. Qui vero extra monasterium aliquid perdiderit, in capitulo veniam petere debet. XXXI. DE CLAMORIBUS FACIENDIS ET EMENDATIONE CULPARUM. Est quoque consuetudo quod, cum unus clamatur de quo potest dubitari, omnes qui ejusdem nominis sunt cujus est ille qui clamatur debent se præsentare, donec clamator eligat de quo dicat ut nulla dubitatio sit. Et notandum quod ille qui clamat, ei de quo clamavit non debet dare judicium, nec est consuetudo ut præcipiatur ei. In capitulo vero tres tantum personæ loqui debent, dominus abbas vel qui loco suo tenet ordinem, et qui clamat, et qui in judicio stat. In hoc itaque judicio omnia sunt examinanda, ventilanda, disponenda et indicanda; fornax enim est in qua comburuntur peccata. Ergo cum timore et tremore agat et qui accusat, et qui judicat; (56) ipse autem qui judicatur debet attendere tres fuisse crucifixos, Christum videlicet et duos latrones, salvum unum et alium perditum. Si enim injuste judicatur et patitur, gaudeat, quia tunc sequitur Christum injuste condemnatum; et si juste patitur, habeat patientiam, quia tunc bonum latronem sequitur et cum ipso salvabitur; si vero impatienter sustinet, quamvis juste patiatur, sciat quia malum latronem sequitur timeatque ne cum ipso damnetur. Donec fratrer recipit judicium et sine habitu est, nullus debet loqui neque eum aspicere, sed oculos in terram habere et ipsi fratri compatiendo sua commissa examinare, tunc judicare se, «Pro tali peccato dignus sum majora pati» in corde suo dicens. Si ita se habebit, etiam judicium fratris sui sibi proficuum erit. Ab antiquis dictum est: «Qui in monasterio vel in choro ridet, in capitulo plorare debet.» Nemo debet inhoneste ibi loqui nec cuiquam pertinet fratrem increpare nisi priori. Postquam prior jusserit fratri petere judicium, summum debet esse silentium; quando frater ad veniam prosternitur, genu sinistrum debet primitus in terra ponere, post manum sinistram, deinde genu dexterum, mox dexteram manum super sinistram ponere ita ut palmæ sint desuper, et sic frontem super eas inclinare: nam, quia ex duabus causis hoc agitur, una ne capilli in terra defluant, altera ut verecundum de commisso se ostendat: verecundia quippe notatur in fronte, infructuosus vir inverecundus dicitur. § Sunt clamores qui omnibus sunt communes; ex quibus, si latine vel vulgariter aliquis loquitur in his locis, oratorio, dormitorio, refectorio, in claustro horis incompetentibus, nullus omnino debet tacere ad clamandum talem prævaricatorem. In omnibus quoque clamoribus cavendum est ne hi qui eas faciunt vel etiam qui audiunt, nimis loquendo perturbent capitulum. Et etiam, propter hoc vitandum, eligendi sunt in (57) ipso capitulo fratres de religiosioribus congregationis qui ipsos clamores cum humilitate et dilectione fraterna faciant; illis vero quibus non præcipitur, silentium teneant. Quando frater est in cuculla, debet una manu alteram sustinere. Nemo debet expuere in capitulo ubi veniam petit, neque super aliquem gradum. Juvenes qui sunt in custodia, si fratrum negligentias viderint, custodibus suis debent manifestare ut ab ipsis revelentur: hoc bonorum juvenum est. Isti tales cum licentia, si inhonesta cognoverint, possunt dicere; alioquin non debent. § Sciendum vero quod nullus, excepto domino abbate, debet aliquem fratrem publice extra capitulum aut ecclesiam aut in sentiam mittere, præter pueros qui sunt in schola. XXXII. DE CONSUETUDINE LEVIORIS CULPÆ. Si imminente peccato aliquis crimen commiserit et probatum fuerit, potest eum prior in levem culpam mittere. Si frater extra monasterium criminaliter ceciderit, id est si corporaliter peccavit aut habitum dimisit aut a propria congregatione se separavit vel aliqua nefanda commisit et noluerit converti, nudus recipiendus est sicut quando in gravem culpam intrat, et omnia quæ facienda sunt faciet et omnem humilitatem ostendet, extra judicium quod non accipiet, quia illud omnino nulli nisi domino abbati pertinet. § Levioris autem culpæ [consuetudo] talis est: in oratorio, incipiente Kyrie eleison, ad omnes horas regulares reus prosternit se ante presbyterii gradum, tamdiu sic ibi jacens donec hora compleatur; finita autem hora surgit, versus altare profunde inclinat et redit in stationem suam. Dum in hac culpa est, non incipit in choro antiphonam aut psalmum, aut cantat responsorium seu legit lectionem, non offert, non osculatur textum evangelii seu vadit ad pacem, nisi intervenerint duodecim lectiones; tunc enim, ex quo primum signum ad vesperas sonuerit, sine omni licentia absolutus erit ex toto, donec dies privata redeat. Quamdiu autem in eadem culpa fuerit, (58) comedit ad parvam tabulam, ante mensam principalem, juxta nectam. § Quod si dominus abbas, aliquando extra monasterium egressus, redierit et invenerit eum in ea pœnitentia, ita ut semel prosternatur hujusmodi inclinatione post ejus reditum, non valet postmodum nutu prioris absolvi. Similiter eo procedente, si in eadem relinquitur excommunicatione. Absolvitur autem maxime quando prostratus jacet ad gradum, et unus frater ad eum dirigitur a quo ei quod absolutus sit innuatur. Hoc quoque modo solet fieri absolutio, si adjudicatus ei culpæ postea reclamatus verberetur. Cum vero ad signum absolutionis assurgit, ante et retro humiliter agit; hic enim Deo et absolutori suo atque conventui grates reddit. Et notandum quod cum dicitur: Sitis hodie in levi culpa, in crastino sine omni alia absolutione liber erit, quia dictum fuit hodie; cum autem hujusmodi injungitur pœnitentia, si de capitulo erit non absolutus, inde nunquam poterit absolvi sine una prostratione in oratorio ad gradum. Notandum etiam quod bis debeat inclinare antequam eat sessum cui indicitur. XXXIII. DE LEGE GRAVIORIS CULPÆ. Qui illud quod gravi culpa dignum sit commisit, si quamdiu dominus abbas abest advenerit, non venit in præsentia illius donec ipse præcipiat, et tunc extra capitulum exuitur, et ita venit sicut ille cui in ipso capitulo præcipitur ut eat et exuat se. Nam si aliquis hujusmodi sit in ipso capitulo cum audit se inculpari a domino abbate, surgit et veniam petit; qua petita præcipitur ei: Ite, exuite vos et discalciate et revertimini sicut mos est, et præcipitur camerario ut exeat cum illo. Tunc cingulo tenus nudatus, pedibus discalciatis assumptoque virgarum manipulo in dextra et cuculla bene plicata in sinistra, redit in capitulum, statimque de sinistra parte posita cuculla et virgis juxta se de dextera, petit in medio veniam dictoque ab abbate: Quid dicitis, et eo respondente: Mea culpa, et iterum abbate dicente: Surgite, sedet ad terram resumpta cuculla super genua, et brachiis desuper positis. Quo facto, præcipit dominus abbas cui placuerit ut surgat ac verberet illum de virgis quas attulit. Dato vero ei quale videbitur domino abbati judicio, præcipit ut surgat et induat cucullam suam, et dicitur ei: Ite, induite vos et revertimini. Indutus autem ac reversus, petit iterum veniam suam, dictoque ei ut surgat, adjungitur et hoc verbum: Frater, ite in gravem culpam. Hoc audito inclinat profunde, et continuo capello induto humiliter exit capitulum, et vadit ad locum huic excommunicationi deputatum; ibi manet, ibi dormit, comedit sine mappa quando et quod præcipit abbas. § Cum autem audierit uniuscujusque horæ signum primum, expectato secundo quo omnes ingressi sunt monasterium, debet stare cucullato capite extra, juxta ostium, ad sinistram introeuntium, et ad matutinum similiter, donec conventus Kyrie eleison incipiat; et tunc capello exuto non omnino, toto [corpore] prostrare se ad terram et sic manere [debet], donec hora sit finita, et, si fratres debent exire, usque dum omnes potuerint exire, excepta illa hora postquam fit locutio in claustro; et cum intraverint capitulum, iterum etiam (59) se similiter prosternit et postea ad præfatam mansiunculam recedit. Ad utramque missam in angulo manet capituli qui ecclesiæ proximus adhæret; tamen sedet, si vult. Interim dum se habet, nullus ei loquitur, nec etiam ille qui ei ministrat, nec cibus benedicitur qui ei datur. § De industria tamen duorum aut trium seniorum consolatione, abbatis nutu, mulcetur, qui eum exhortentur ut quidquid ei correctionis temporaliter fuerit irrogatum, gratanter accipiat ut divinæ clementiæ reconciliari valeat. Qui etiam seniores, sive alii qui sint de prioribus proprioribus abbati, (proprium est enim eorum, cum viderint idoneum et congruum fore) sive sponte sua, seu nutu abbatis, petunt pro absolutione venias suas in capitulo coram abbate, maxime si vere experti sunt et testari possunt quod pro reatu suo spiritum habeat contribulatum, cor contritum et humiliatum. Quod si tunc placuerit ei misericordiam facere, præcipit priori ut adducat eum; qui, statim ut eodem modo quo prius adductus est, posita cuculla et virgis, petit veniam, ac sedens iterum resumpta cuculla super genua suscipit quale judicium placuerit abbati; inde surgens, abbate præcipiente, induitur sola cuculla, et provolvitur in primis pedibus abbatis et deinde prioris et omnium qui ex ea parte sunt; similiter facit pedibus aliorum ex altera parte, et ad ultimum infantum, sed multo remotius quam aliorum, ut non tangat vestes eorum; et omnes inclinant ei et levant eum, et debent orare pro eo. Quo expleto et iterato petita venia, jubetur exire ad induendum se. Indutus ac reversus, adhuc etiam veniam petit. Jubetur ut ultimus sedeat, ultimus sit cunctorum in omni loco. Interim non communicat, non vadit ad pacem, non osculatur textum evangelii in ecclesia, nec cantum nec psalmum imponit nec lectionem legit; a sola coquina ut in ea serviat et a mandato non prohibetur, sed non ibit ad scillam, id est singulis horis finitis veniam in statione sua super genua petit nec propter hoc convertitur ad altare. Si quando universi fratres propter aliquam processionem albis induuntur, tunc et ipse induitur; alias minime. Ad extremum si dominus abbas viderit id expedire talemque ejus esse humilitatem quæ id mereatur, interpellatus a fratribus in capitulo vocat eum ut surgat et in medium veniat; quo petente veniam, loquitur convenientia et personæ et causæ et reddit ei pristinum locum vel dat alium inferius, si voluerit: suo enim malo merito perdidit locum suum. Vadit ad pedes ejus sicut etiam quilibet alius tam in ecclesia quam in capitulo, si promoverit eum ad altiorem sedem. § Notandum autem quia, cum restituitur in ordine suo, si est sacerdos, non ideo cantat missam, vel diaconus evangelium, vel subdiaconus epistolam, nisi nominatim ei dicatur. Restitutio namque illa quæ fit de ordine non aliud est nisi [ut] in choro cantet aut legat sicut alii. § Et sciendum quoniam in hujusmodi judicium prior nullum ponit nec absolvit unquam. Sciendum quoque quod non ponitur aliquis in gravi (60) culpa, nisi sæpius inciderit in idem crimen, pro occulta offensa, neque pro ea quæcumque sit quam ipse sua sponte confitetur; sed si quis aliquid paucis notum commisit quod, si in publico esset, dignum judicio gravioris culpæ duceretur, ducit eum abbas sive prior in secretum locum, assumens duos aut tres eorum quibus notum est crimen aut aliorum quos voluerit, atque facit ei grave judicium secundum commissi gravitatem et injungit pœnitentiam. § Si vero quilibet, ad aliquam obedientiam degens, commiserit crimen quod manifestum sit in eodem loco, publice coram hominibus qui ejus habitatores sunt exuetur et horribiliter verberabitur; inde in conventum reductus ponetur in gravi culpa. Nec silendum est quod omnis qui ei qui in gravi culpa est loquitur aut signum facit sine abbatis jussu, dignus est poni in eadem culpa. Si autem occulte deliquerit, multum occulte vapulabit secundum commissi gravitatem. Reducitur ad majorem ecclesiam, nunquam postea exiturus de claustro nisi forte tanta ac talis videatur ejus correptio quæ digna videatur et ostendat eum de cetero nolle peccare; tamen, quocumque mittatur, ad locum ubi peccavit nunquam amplius redire debet. § At si forte culpa sua non est de gravioribus malis, ut cum aliquo in audientia popularium inhoneste et irreligiose contenderit vel aliquid simile, pro hujusmodi, cum venerit dies dominica, ad initium missæ matutinalis, concurrente populo ad ecclesiam, stat ipse nudis pedibus ante fores ecclesiæ et unum codicem grandiusculum tenet in manu; capellum non induit, ut ab omnibus possit agnosci; nemini loquitur intranti vel exeunti; famulus quidam semper est juxta eum, qui dicat interrogantibus propter quid talis ei pœnitentia sit injuncta; nec recedit inde usquequo missa finiatur. § Quod si quis in capitulo maledicus aut rebellis extiterit, fratres more solito non expectant ut præcipiatur comprehendi, sed ipsi ultro continuo irruentes comprehendunt et, cum fuerit comprehensus, faciunt quod jussum fuerit, mittentes eum in compedes vel in carcerem; in carcere vero ponitur vel pro stultitia tanta quæ, si terribiliter non corrigeretur, ad majus malum pullularet: hoc est si contumax extitit in capitulo, aut voluit alium cultello aut pugno percutere, et non vult emendare, vel aliquid hujusmodi pro quo sæpius privatim et publice increpatus sit. Et sciendum quoniam quempiam hujusmodi potest quilibet prior aut quicumque tenet capitulum hac pœna damnare usque ad perfectam satisfactionem. Verum gradatim faciendum est, videlicet ut si rebellionem quis fecerit, in primis vapulet super stamineam, deinde nudus, ad extremum, (61) si non humiliatur, in carcerem tradatur. Quod si ipse qui est inobediens inobedientiam suam extra capitulum aliquo modo monstraverit, statim tabula percutitur ut in capitulum conveniatur. Potuit et aliquid tam præsumptuosum in præsentia domini abbatis vel prioris loqui ut etiam propter hoc tabula non minus percutiatur, quod est signum conveniendi. XXXIV. DE FUGITIVIS QUALITER RECIPIANTUR. Fugitivi monasterii, cum redeunt, hoc modo debent satisfacere. Si veniunt post capitulum, debet elemosinarius eos suscipere donec in crastino, cum fratres fuerint in capitulo; quibus congregatis, postquam aliquantulum de ordine suo locuti fuerint, mittitur elemosinarius ut eos adducat. Illi autem, nudati in auditorio et discalceati, cuculla plicata in sinistra, acceptoque virgarum manipulo in dextra, sic debent venire in medio capituli, positisque cucullis ad sinistram et virgis ad dexteram, coram abbate vel priore humiliter venias petunt in medio earum: deinde dicto eis ut surgant, sedent ad terram resumptis cucullis tantum super genua. Tunc, si dominus abbas affuerit, quale illi judicium placuerit dabitur eis; si vero non adest, non dabitur eis judicium, sed dicet eis qui tenet capitulum: Istud judicium domini abbatis est, ille expectandus est; ite et circumdate vobis vestimenta vestra, ac redite. Quo facto petunt iterum venias suas et præcipitur eis ut eant sessum ultimi omnium; et sic semper sunt et in choro et in capitulo et in omnibus locis, extremi videlicet etiam omnium novitiorum, quousque dominus abbas faciat eis misericordiam. § Qui autem habitum abjicierunt eodem quidem modo suscipiuntur, excepto quod habitum in capitulum secum non deferunt, sed ponitur ante pedes ejus qui tenet capitulum, et postquam, ut prædictum est, nudi satisfecerint, dicitur eis a præsidente ut, si volunt, habitum quem voluntate propria reliquerunt sponte sua accipiant. § Quando autem dominus abbas venerit, si ut dictum est eo absente suscepti sunt, tam illi quam isti non debent venire in præsentia illius donec ipse præcipiat, sed vel in infirmaria vel in alio loco manere donec ipse pro eis mittat; et tunc non nudantur neque discalciantur, sed stamineas suas præparant ut, si domino (62) abbati placuerit, nudi suscipere judicia parati inveniantur. Cum autem capitulum ingrediuntur, non ad sedes suas, sed recto tramite ante dominum abbatem gradiuntur, ut venias petere non morentur. XXXV. DE REVERENTIA DOMINO ABBATI VEL ALIIS PERSONIS QUÆ VENIUNT IN CAPITULUM EXHIBENDA ET DE ORDINE ELEVATORUM A DOMINO ABBATE. DE ORDINE CONVERSORUM VEL CLERICORUM. Quotiens dominus abbas in capitulum venit, non debet aliquis in gradu stare, sed in terra erectus; pro ceteris aliis abbatibus, episcopis, comitibus, surgere tantum. Si vero fratres in secundo gradu sederint in capitulo, sicut sursum, ita ibi ordinem suum servare debent. § Cum autem dominus abbas aliquem in majorem sedem promovet, ille qui promovetur non petit veniam, sed, cum dicitur ei ab abbate: Ite sessum juxta illum, statim debet ire ad pedes abbatis et inde sessum ubi illi præcipitur. Illud autem notandum quod, cum dicit abbas: Juxta illum sedete, nisi addiderit in omnibus locis, omnes illi qui fuerint priores ejus qui infra eum sedet usque ad illum qui supra ipsum est juxta quem præceptum est ei sedere, si in capitulo non sunt, erunt ejus qui elevatus fuerit priores sive sit clericus sive conversus, nisi aliquis de omnibus illis qui in capitulo minores illius sunt qui supra ipsum sedet, ex quacumque parte sedeat, prior sit illorum qui sunt extra monasterium, sicut sæpe contingit, quod multi de talibus sint foris ad obedientias, vel propter placitum, vel propter quidlibet aliud. § Conversi quoque ad magnum mandatum in Cœna Domini quod fit in claustro, et etiam per omnia tenent ordinem suum, nisi tantum in choro et ad processionem ad quam canitur cantus, et quando revestiti sunt omnes sive aliqui. Tunc namque nec diaconi nec subdiaconi servant ordinem illum quo in monasterium venerunt; sed præcedunt sacerdotes, sicut est ordo eorum; subsequuntur diaconi, et postea subdiaconi, et postea alii secundum quod ordinationis eorum dignitas expetit, et ad extremum conversi. XXXVI. DE ORDINE FRATRUM EXEUNTIUM FORAS ET REVERTENTIUM ET DE LEGE EXEUNTIUM DE INFIRMARIA. Cum frater exit de monasterio, cujuscumque ordinis vel status sit quando exit, ejusdem omnimodo est cum revertitur, ut verbi gratia si quis exierit juvenis vel infans de monasterio et moratus extra etiam usque ad ætatem senilem (63) tandem redierit, in eamdem custodiam de qua exierit revertitur. Simili modo, si elevatur extra monasterium, id est ut fiat prior vel aliquid hujusmodi, semper, cum redierit, in ordinem revertetur in quo exivit monasterium, nisi in ipso monasterio confirmetur coram conventu ipsa elevatio. Eodem modo prior vel aliquis propter aliquam obedientiam elevatus, mox ut de ipsa obedientia absolutus erit, statim debet ire in ordinem in quo prius erat. § Sciendum etiam quod die illa qua fratrum aliquis exierit de infirmaria, nec quilibet facere debet clamorem de eo in capitulo nec ipse de alio; et si comedat carnem, non debet cantare die ipsa in conventu majorem vel minorem missam; private vero potest facere; verumtamen, antequam cantet et exeat capitulum, debet ire ad confessionem. Nec debet ea die quoquam exire, nisi tale quid acciderit quod, si non iret, multum grave damnum inferret monasterio et toti conventui, sicut de placito vel hujusmodi negotio. Pro tanta namque necessitate etiam de ipsa infirmaria exiret in hortum, sed nullatenus in illum [locum] quo eum equitare necesse esset. Verumtamen tunc non egrederetur per claustrum, sed paucis (illis videlicet qui deberent scire) scientibus, educeretur per aliquem locum secretum callide, per quem expleto negotio iterum reverteretur in infirmariam. XXXVII. DE RASURA FRATRUM ET QUA HORA RESARCIANT SI QUID HABENT AD RESARCIENDUM. Sonata tabula post capitulum eundum est ad radendum. Famuli infirmarii debent aquam calidam præparare de qua fratres raduntur. Et est sciendum quod non debent radi fratres nisi his diebus quibus locutio est in claustro. Dum aliquis raditur, in froco debet esse; sub capillis autem debet esse unusquisque rasus et in media aure tonsus. Si qui non potuerint ante primum signum horæ radi, possunt expectare secundum. Si quis post horam radendi supervenerit, non raditur nisi cum licentia vel post nonam. Et sciendum quoniam ea die qua raduntur fratres non sunt in tanta districtione quanta in aliis; loquuntur enim stantes ubi raduntur, quod in aliis diebus minime licet cuiquam. Infirmi autem prius uno die raduntur [quam conventus], nisi vel propter duodecim lectiones vel propter defunctum qui insepultus remaneat. Vices et termini radendi subscribuntur: ante vigiliam Nativitatis Domini; inde usque ad Septuagesimam, quia diverso modo nunc plures nunc pauciores septimanæ contingunt (64), nullus terminus est omnino præfixus, sed prior debet videre quomodo competentius fieri possit; veniente Septuagesima de vice ad vicem tres septimanæ interponuntur; in tertia feria ante Pascha est radendum; post Pascha ante illam dominicam Misericordia Domini: ante Rogationes in quinta feria, si tamen nulla festivitate duodecim lectionum interveniente impeditur; ante Pentecosten in sexta feria; de quo die, quia rursus diversæ eveniunt septimanæ usque ad Nativitatem sancti Johannis Baptistæ, rasura consistit in deliberatione prioris. § Si quis etiam habet aliquid parvum in pannis suis vel vestimentis, (nam si magnum est illud, resarciendum est a camerario) ante primam in æstate et ante tertiam in hyeme, et dum locutio fit in claustro, et post prandium usque ad vesperas in diebus jejunii in illa trisantia in qua fratres radi solent, vel in dormitorio ante lectum suum, quando habet mutare pannos suos, licet ei resarcire. Pratum autem claustri cum opus est sequatur, dum prima et matutinalis missa cantantur, et hoc pertinet elemosinario; suum est enim fenum ad necessariam invenire. XXXVIII. DE SUBCELLARIO ET DE HEBDOMADARIIS COQUINÆ. Subcellarius debet habere omnem curam et sollicitudinem de coquina; debet etiam esse sollicitus ut pulmentum fratrum congrue condiatur. Sed ut hoc possit melius adimplere, habet sub se famulos in hoc officio expertos qui debent fratrum cibaria præparare et etiam custodire coquinæ utensilia et lavare. Qui subcellarius debet cum servitoribus reficere et ad mensam principalem in sinistra parte sedere. § Præterea sciendum est quod hebdomadarii coquinæ notantur in sabbato in tabula scilicet sacerdos magnæ missæ, diaconus, subdiaconus et unus famulorum; et ii debent servire in refectorio hebdomada sequenti. Ipsi autem servitores hanc diligentiam debent habere ne scutellas ita basse portent ut intus valeant anhelare, et ne fundus sordidus sit prævideant, et ne digitis intus intingant caveant. Debent autem deferre coquinam hoc ordine. In omnibus festis duodecim lectionum et in omni tertia, quinta feria et sabbato, si generale cum coquina propinatur, incipiunt a novissimo, et tunc ministrant per ordinem; ad ultimum vero sacerdos portat ad mensam principalem; deposita vero scutella vadit ad nectam et inclinans petit licentiam cum signo a præsidente pulsaturus scillam; quo annuente iterum inclinat, et ad scillam veniens finem alicujus versus lectionis expectat, et tamdiu sonat (65) ut singuli deglutire possint quod in ore habuerint et sint expediti ad respondendum benedictioni; data benedictione, facit ante et retro ubi prius inclinavit. Aliis autem diebus non pulsatur generale, nisi fiat convivium, et tunc incipiunt servire a mensa principali. Die dominica post matutinum dicto Benedicamus, ipsi ad gradum presbyterii accedentes dicunt ter hunc versum Benedictus es Domine Deus qui adjuvisti me, et conventus repetit eumdem; sacerdos vero dicit Salvos fac servos tuos cum versu et collecta; hoc facto subsequuntur alii hebdomadarii dicentes eodem modo Deus in adjutorium meum. Omne generale a novissimo incipit administrari, pitantia vero a primo. XXXIX. QUOMODO RECIPIANTUR NOVITII VENIENTES AD ORDINEM NOSTRUM, ET DE NOVITIO ITERUM INSTRUENDO. Volentes converti de seculo et fieri monachi istud abbati indicant. Si vero abbati placet ut fiant monachi istud conventui intimabit; si vero conventus consenserit ut fiant monachi, fratribus existentibus in capitulo, hospitarius de mandato abbatis vel prioris ibit ad eos, qui qualiter petitionem suam faciant edocebit. Qui venientes in capitulum petunt veniam coram eo qui capitulum tenet; ipsoque dicente: Quid dicitis, respondent: Dei misericordiam et vestram misericordiam vestramque societatem volumus habere, et ille: Noster Dominus det vobis societatem electorum suorum; et toto conventu respondente Amen, exurgentes provolvunt se pedibus ejus bini et bini si tot sunt, indeque redeuntes stant ubi prius veniam petierant. Quibus secundum jussionem sancti Benedicti dura asperaque prædicendo, quam districte omnis observatio regulæ ab eis exigatur, et, si negligentes vel rebelles fuerint, quam severe et duriter judicentur innotescens, rogat ut super his voluntates suas in præsentia conventus aperiant. Illis vero usque ad mortem se obedientiam servaturos promittentibus, respondet: Deus sic in vobis quæ promittitis perficiat, ut ad æternam vitam pervenire mereamini; et fratribus respondentibus Amen, iterum sicut prius provolvuntur pedibus ejus. Tunc eo præcipiente ducuntur ad ecclesiam, ibique coram quolibet altari sedent, donec capitulum finiatur; finito autem capitulo, si clerici fuerint, ducit eos prius rasos magister novitiorum in cameram ad mutanda vestimenta; camerarius vero cum famulis suis recipiens eorum vestimenta induit eos religionis habitum; quo facto expectare debent donec pulsetur signum ad horam, et tunc ipse camerarius ducere eos debet in ecclesiam, (66) ibique ordinantur a magistro suo vel ab eodem camerario in choro. § Qui vero laici sunt præstolantur benedictionem coronarum suarum. Est enim consuetudo quatenus, priusquam missa incipiatur, ante gradum illum ubi petitur venia, cum reditur de lectione, ponantur tot sedes quot fuerint quorum coronæ benedicendæ sunt; et, ante officii inceptionem, adducuntur in chorum et sedent super sedes versis vultibus ad altare; tunc dominus abbas revestitus, stans post illos verso quoque vultu ad altare, benedicit eis coronas, dictisque duabus collectis, [cum] tondebit eis capillos, dicet conventus hanc antiphonam: Tu es Domine qui restitues hæreditatem meam mihi, et versum psalmi Conserve me et Gloria Patri, et iterum repetet eam; postea dicit abbas aliam collectam, qua finita osculatur eos. Capitulum vero non intrant donec benedictionem susceperint, nisi tantum ad collationem et mandatum, et usque dum sermo quaque die finiatur. Et etiam, cum aliquando aliquis magnus homo propter societatem venit in capitulum, adducuntur et ipsi, continuo redituri data societate. § Per certos terminos, in sua cella a magistro addiscunt ordinem suum. Nullo modo loquitur quis eorum ante [benedictionem cum quolibet de seculo, nec etiam post] benedictionem, per totum omnino annum, nisi habeat magistrum qui omnia quæ dixerit audiat. In aliis omnibus conventum tenent, videlicet coquinam faciunt, mandatum pauperum sicut ceteri, de thuribulo et candelabris quibus hoc pertinet serviunt. Claustrum egredi nisi tamen ad processionem non licet eis. Dum fratres in capitulo sunt, nisi major fuerit multitudo, in majori ecclesia sunt, in loco sibi deputato, ut, quoniam ibi silentium semper tenetur, de inutilibus loqui vel in aliquo alio vagandi facultatem non habeant; si vero multi fuerint, in cella novitiorum manent, magistro suo, non tamen ut ex toto capitulum deserat, si necesse fuerit, interim eos docente. Pertinet etiam ipsis, si thesaurarius eos monuerit, eligere frumentum multum diligenter unde fiant hostiæ, et hoc faciunt dum fratres sunt in capitulo. § Post capitulum autem, diebus quibus fratres in claustro loquuntur, separatim in quadam parte claustri debet magister eorum sedere ibique de ordine docere. Unde nulli fratrum licet aliquem ipsorum evocare vel ibidem cum eo loqui, nisi cum licentia magistri. Si vero quis de eis clamare vel ut in aliquo meliorentur exhortari voluerit, licet ut veniat et coram magistro edicat; factoque clamore, quemadmodum fratres in capitulo continuo surgentes veniam petunt, non iterum sessuri donec emendationem promittentibus magister præcipiat. Et de levibus quidem negligentiis, sicut sunt inordinati habitus vel incessus, hoc agitur; nam si rebellis in aliquo, vel inobediens, vel sæpe admonitus negligens (67) quis inter eos repertus fuerit, aut in capitulo ducitur et regulariter ibi vindicatur, aut, priore in cella novitiorum ad eos eunte, simile judicium ibidem accipit. § Cum vero domino abbati placuerit dare eis benedictionem, in capitulum eo præsente venientes, ablatis caputiis frocorum, per omnia eodem modo quo prius petitionem faciunt, et inquisita iterum voluntate eorum et obedientiæ perseverantia usque ad mortem, et audita, revertuntur in cellam novitiorum, donec ad placitum abbatis, scilicet ante missæ introitum vel post evangelium, benedicantur. Post bendictionem autem, cucullis indutis, et osculatis fratribus universis, per chorum eunt in retro choro, ibi tribus diebus continue permansuri, dum dicuntur horæ canonicæ et dum conventus sedet in claustro, nec exinde recedunt nisi causa necessitatis corporalis, vel quando cum aliis fratribus eunt in refectorium causa reficiendi, vel dormitorium quando conventus illuc vadit post completorium vel ad meridianam. Ad pacem accedunt et inde pergunt ad communionem. Die vero tertia, postquam communicaverint ad missam Corporis sancti, dissuuntur eorum caputia quæ per triduum consuta fuerunt, et eunt in chorum cum aliis. Et ex illa hora sequuntur per omnia conventum, excepto quod non cantant vel legunt in conventu seu aliquod officium faciunt, donec abbas præcipiat. Magister vero eorum in capitulo facit coram abbate memoriam de illis, dicens quatenus, si ipse præciperet, possent in conventu legere atque cantare ex illa hora; quo respondente Eia fiat cum Dei benedictione vel aliquid tale quidquid ei libuerit, inclinant versus eum de sedibus suis, nisi ipse præcipiat ut veniant ante eum. Et notandum quod hæc permissio non est nisi tamen legendi et cantandi in conventu. Sacerdotes enim, si qui sunt, non cantant missas nisi aliam licentiam habeant. § Cum autem de cellis ad monasterium pertinentibus adducuntur novitii ad benedicendum, una nocte in hospitio jacent, sicut mos est de omnibus quicumque sint qui ex toto remansuri sunt in monasterio. In crastinum vero ducuntur in capitulum, ablatis prius extra claustrum caputiis frocorum, si ipsa die benedicendi sunt, aut si aliqui fuerint in cella novitiorum ita ut dictum est. Qui et eodem modo faciunt petitionem ad abbatem, sive ad priorem præcepto abbatis, si non fuerit ei commodum tunc in capitulo esse, quo supradiximus de aliis. § Similiter omnino veniunt in capitulum et faciunt petitionem, sed non ablatis caputiis, hi quos, pro timore mortis vel pro aliqua rationali necessariaque causa, abbas extra monasterium ad cellas ad quas veniunt ad conversionem benedixit. Quamvis enim benedictionem ab abbate (68) susceperint, veniunt tamen ut professionem omnes, ii scilicet qui ad prioratus qui sunt sine abbate venerunt ad conversionem, faciant ad capitale monasterium. Verumtamen, quia abbas eos benedixit, quando faciunt in capitulo petitionem, non eunt ad pedes ejus qui tenet capitulum, si ipse abbas non affuerit, [nec faciunt trinas genuum curvationes, sive abbas affuerit] sive non, sicut facit ille qui ex toto recipitur, aliquis videlicet [monachus extraneus; nec fit eis illa secunda sermocinatio, videlicet] prædicatio de duris et asperis, sed dicitur tantum ut eant sessum, hoc solum verbis brevibus intimato ipsis quod oportet eos in omnibus conventus morem addiscere et sequi. Et est mos ut ultimi sedeant, nisi abbas elevet eos. § Si vero venerit quis addiscendi ordinem causa, aut morandi quantumlibet temporis, non jacet una nocte foris, sed datur ei in primis societas in capitulo, et ipse sicut quilibet extraneus facit trinas genuflexiones, et sic concedente abbate habet capitulum et cetera fratrum consortia. Similiter non jacet foris monachus illius abbatis cui a domino abbate data est abbatia, nisi, quæsita licentia a suo abbate, ad hoc veniat ut velit professionem facere et ex toto remanere; sed sine omni petitione et licentia venit in capitulum, et manet per quot dies voluerit in monasterio: et hoc ideo quod fertur pene tantumdem valere conversionem professionemque illam quæ facta est ad illum abbatem cui dominus abbas baculum pastoralem dedit, quantum si ad ipsum capitale monasterium fieret. § Præterea non est ignorandum qualiter omnis qui a tenente capitulum absolvitur [in ipso capitulo, vel post cujus petitam veniam absolvitur] quis, seu sanus seu infirmus sive defunctus, vel etiam si fit ei stanti ante se ab abbate vel priore aliqua precatio vel benedictio ad cujus finem conventus respondeat Amen, ad pedes illius debet ire, excepto eo qui de infirmaria adductus pro timore mortis absolvitur, et eo qui, postquam de infirmitate convaluit, rediens in conventum petit, ut mos est, veniam, si carnem comedit, et dicit quod non servavit ordinem sicut oportuisset. Nec mirum, cum iste faciat statim tres inclinationes conventui, non tamen positis genibus ad terram; ille vero adeo infirmus est quod vix etiam adducitur in capitulum. Sciendum vero quod hi tales cum veniunt, si inveniunt novitios nondum benedictos, propter benedictionem quam habent, super eos sunt donec professionem faciant; facta autem professione, statim redit quisque in ordine quo venit, sive benedicti sint novitii quos invenit, sive non. Quando autem aliquis alterius monasterii professus vel quicumque facit professionem in monasterio, illico facta professione quicumque sit, sive prior sive abbas, debet stare omnium ultimus, donec abbati placeat ut reddat ei locum in quo prius stabat, vel det alium quem voluerit. § Novitio etiam qui nondum est benedictus, quamdiu sine benedictione fuerit, non est usus (69) aut consuetudo ut fiant cocturæ aut detur caro ad manducandum, etiamsi [in] infirmaria sit multum debilis, vel fiat ei ulla hujusmodi medicina, præter sanguinis minutionem, nisi forte tanta fuerit necessitas pro cujus magnitudine impietas videatur non infringere consuetudinem. § De novitio iterum instruendo. — Igitur non parvo studio quilibet novitius est instruendus ut regulariter sciat inclinare, scilicet non dorso arcuato, ut quibusdam negligentibus est familiare, sed ita ut dorsum sit submissius quam lumbi et caput submissius quam dorsum. Quam inclinationem nos per usum «ante et retro» appellamus, quia incipit contra orientem et finit contra occidentem. Quam et agimus primo ante nocturnos et post completorium, scilicet post tres orationes; et de reliquo, quotiens convenimus in ecclesia vel in capitulo vel in refectorio, agimus eam et ad introitum et ad exitum, sed in ecclesia, dominica prius oratione ad introitum præmissa; et si quando a prandio vel a cœna vel a collatione imus in ecclesiam, tunc non nisi quando hora regularis, si quæ eodem momento sequitur, fuerit finita. Item ad officium, si in die cantatur, non inclinamus nisi ad finem, et quotiens venimus ad ecclesiam Sanctæ Mariæ; in choro quoque, stationem quotiens mutamus ad alterutram missam, inclinamus. Ad missas enim qui sunt seniores stant primi et proximi altari, ad regulares horas novissimi in extremitate chori; præter ad tertiam in duodecim lectionibus, in quibus, quia solet eamdem horam missa matutinalis præcedere et major statim succedere, propter hoc puto quia statio non mutatur. De his autem præfatis scholaris Christi non tam auditu quam visu instruitur. § Opus quoque habet ut signa diligenter addiscat, quibus tacens quodam modo loquatur, quia, postquam adunatus fuerit ad conventum, licet ei rarissime loqui. Et tales in claustro officinæ sunt in quibus traditum est a patribus nostris et præfixum ut perpetuum silentium teneatur, id est ecclesia, dormitorium, refectorium et coquina regularis: in his singulis tam in die quam in nocte, si vel unum verbum quoquam audiente loquitur, non facile veniam absque judicio meretur; et si vel unam antiphonam vel responsorium vel aliud quid tale absque libro nominaverit et in libro simul cum emissione verbi non viderit, de hoc non aliud quam plane silentium censetur infregisse. § De ipsis autem signis ut taceam, quia quantum puto melius nostis quam ego, videndum est de secuturis ut ea loquar quæ necessaria sunt illi qui nobiscum voluerit conversari. § Primo igitur audito signo, ad norturnos illico se levare festinat et, priusquam coopertorium dejiciat, induit se cuculla, cruraque tegit cum illa antequam ponat ante lectum; ipsum quoque lectum (70) non ita negligenter dimittit, sed honeste coopertorium desuper extendendo componit. Necessarias non intrat nisi caput capello coopertum. Ante infantes solet venire in ecclesiam, et sollicitus est illis tribus orationibus interesse quæ signo dimisso fiunt. Nam si non interfuerit, in capitulo veniam petet, sicut etiam pro eo si quam regularem horam dimiserit, nisi forte sit frater sacerdos, ut interim missam cantet; vel [si] dimiserit collationem, vel capitulum absque licentia, vel generalem refectionem. Procumbens ad orationem super cubitos et genua, frocum retrorsum attrahit ne pendeat super pedes ad terram. Quod si aliquo modo contigerit ut non occurrat ante gloriam psalmi [Venite], intrans chorum vel veniens ad gradum, honeste tractimque veniam petit super manus et genua, paululumque protendit summitatem froci ut super teneat manus, et surgens contra altare altius inclinat; inde non se movet usque dum prior fratrem aliquem ad eum dirigat ut recedat. Cui cum manu innuenti paululum inclinat, et facto ante et retro recedit ad stationem suam, ubi rursus petens veniam, ut prius, inclinat contra conventum et conventus contra eum. § Ad gloriam singulorum psalmorum qui sunt in regularibus horis manus non tenet in sinu, sed in manicas mittit easque constringit, ne inter inclinandum ad terram pertingant, quia illa inclinatio multum debet esse submissa, nec adeo ad aliam psalmodiam. § Quod si sedere voluerit inter psalmodiam, observat ne sedeat juxta alium sedentem, sed ita ut unus stet per duos psalmos et sedeat alter; et invicem exhibere debent occasionem sedendi. Ubicumque sedet, nunquam manicas dimittit ita negligenter ad terram pendere, sed, si manus sunt intra sinum, manicæ extra sinum in transversum sunt collectæ. § Si propter aliquid de choro exiit vel si postea venit quam hora inchoata, in faciem suam inclinat, omnibus similiter inclinaturis. Contra majus altare nunquam inclinat, nisi manibus de manica extractis et capite pene usque ad terram demisso; et contra crucifixum in capitulo, contra alia altaria moderatius. Si psalmos noverit et si in aliquo versu erraverit, eodem modo ante se petit veniam quo superius diximus ad gradum esse petendam pro occursione tardiore. Lectori a gradu ubi facit ante et retro et eunti ad lectionem et redeunti reverenter inclinat. At si obdormierit, et lanterna posita fuerit ante eum, excitatus perlustrat primum cum ea dextrum chorum, sinistra eamdem sconsam tenendo; post, accipiens eam in dextera et per medium rediens, chorum perlustrat exteriorem novissimeque sinistrum. Si quem offenderit obdormisse, tunc contra oculos ejus [ter] lumen intendit; si tertia vice non evigilaverit, ponit ante eum lanternam ut ab ipso quoque excitato similiter portetur. § Ad lectum rediens iterum (71) se collocat cum disciplina, nec cucullam prius exuit quam coopertorium usque sub cubitos trahat; tunc quidem eam exutam diligenter complicat et ponit ad caput. Quantumlibet aliquando calorem sentiat, nunquam tamen plus corporis sui detegit quam pedes, brachia et caput. § Ad sonitum qui diluculo fieri solet ad excitandos fratres, quantocius surgit et lotis manibus et facie, cum plura manutergia pendeant simul in claustro, non tergit ad aliud quam quod suis similibus est deputatum. Non ut seculares, sed honeste debet tergere. Pectit caput, facit tres orationes in choro, anterior et propior altari quam seniores, sicut etiam ad nocturnos; in quibus, posteaquam pueri legere incipiunt, non multum moratur. § Sedens ad lectionem ita sedet ut una sit ulna inter se et alium juxta sedentem. Anteriora froci sui semper ita in gremium attrahit ut pedes possint bene videri. Girones quoque vel quos quidam sagittas appellant colligit utrimque ut non sparsim jaceant. Quocumque incedit, semper demisso capite incedit, et si aliquando visus fuerit erecta cervice, non negligenter notatur. § Non debet librum super petram ponere, sed et cum deponit eum, semper debet prævidere an ausolæ sint desuper. Cum legerit, debet manus a litteris et manicas cavere. Quanto vero quisque majorem profectum [ex libro se percipere] cognoverit, tanto plus eum custodit; qui vero eum male tractat, profecto ostendit quia parum ei profecit. § Si opus habet ad confessionem pro aliquo excessu venire, accedit ad sacerdotem ad quem potissimum voluerit, et stans ante eum, dextram de manica extractam ponit super pectus, quod est signum confessionis. Surgit sacerdos quem præcedentem sequitur in capitulum, et primum ante eum petit veniam toto corpore prostratus; a quo jussus se levare, postquam consederit, loquitur quod habet. Si tale quid ei contigit in nocte, quod verecunde [fragilitatem] appellamus, ante confessionem septem psalmos pœnitentiales dicit vel, si psalmos nescit, dominicam orationem septies, et, postquam fuerit confessus, quod sibi jusserit sacerdos. Eo die nec textum evangelii osculatur, nec ad pacem venit, nec ad offerendam. Ad offerendam vero nec anterior nec posterior accedit quam suus ordo. § Audito signo quod ad primam pulsatur, ecclesiam cum aliis intrat, et, quia pulsatio signi rite protelatur quousque septem psalmi possint esse cantati, aliquando si voluerit, postquam pueri transierunt, (72) exit pro corporis necessitate; sed rediens lavat manus ne, cum ventum fuerit ad offerendam, rursus habeat exire; quia, si tam frequenter exit, hoc quoque in capitulo non tacetur. Sed nec debet unquam exire quoquam, quamdiu de regularibus horis ulla in die cantatur, nisi pro inevitabili necessitate, ut, verbi gratia, si de naso cruor emanat. § Quando scilla pulsatur ad capitulum, stamineum suum undique detrahit et honeste componit ut paratus sit, si aliquo modo accusatus judicium quærere jubetur. Cum dominus abbas dixerit Benedicite, inclinat; postquam ventum fuerit ad actionem capituli, si quid ei excessus aliquo modo contigit, quod alius vidit et digne potuerit reclamare, ipse præveniens petit veniam toto corpore prostratus culpamque fatetur; sed, quantacumque fateatur, tamen non amplius petit veniam præter illam quam petivit. Quod si alius de illo reclamaverit, tunc quidem totiens se reclamare audierit, totiens veniam petit. In respondendo a multiloquio cavet, et si culpabilem unde clamatur se esse cognoverit, emendationem illico promittit; sin vero, non ideo improbe se defendendo culpam aut auget aut facit, sed humili satisfactione ei qui sibi præest se id minime recognoscere innotescit. Quod si sedens et reclamationem audiens prius quidquam responderit quam veniam petat, jussus ut se prosternat, in ipso froco suo unam accipit de virga percutionem, postea de eo quod est reclamatus sustinet quod prælato videtur, vel vapulare, vel esse in culpa leviori, vel ei ea lege ut de cetero emendet dimittitur. Stans ante dominum abbatem vel ubicumque steterit, illud etiam non negligit ut pedes habeat æqualiter compositos et nunquam inter standum ab invicem divaricatos. § Exiens a capitulo, si est ea dies in qua loqui non prohibetur, priusquam ullum verbum dicat, librum accipit et sedet. Stando nihil omnino loquitur; [quod loquitur, loquitur] submissa voce. Loquela sua et audientia non est nisi de spiritualibus vel de iis quibus hæc temporalis vita carere non potest. Si quid opus habet a camerario quærere, tunc maxime quærit. Si opus habet ungues secare, tunc secat. Si opus habet cultellum suum acuere, tunc acuit ad cotem quæ ob hoc pendet in claustro. Si quid [opus habet] de vestimento suo ad solem extendere [tunc extendit], et bene meminerit ut auferat ante collationem, vel, si duodecim lectiones in sequenti nocte fuerint, ante vesperas. § Si quem fratrem infirmatum visitare voluerit, tunc maxime accepta licentia visitat. (73) In auditorio nunquam sine licentia loquitur. Domum infirmorum sine licentia non intrat, vel cellam novitiorum; non ad Sanctam Trinitatem [vadit], non ad Sanctum Michaelem; nec unquam claustro sine licentia exit. Postquam de foris ad conventum redierit, sine licentia exire non debet. Si autem est absque obedientia, quantum ad hospites, tantum [non] loquitur ad quemquam [eorum] famulorum, nisi cum licentia. Nihil appellat singulariter suum, sed omnia dicit nostrum, nisi de patre vel matre vel de peccato: de his solum licet dicere meus, mea et meum. Si quem fratrem appellat, nunquam puro nomine nisi domnus adjungat, et pueros fratres vocat. Item proprium nomen dicturus semper frater præmittit. § Inter loquendum autem si signum ad horam audierit regularem et si est in claustro, ipsum verbum quod habet in ore non perficit, sed continuo tacet et occurrit ad orationem interesse. Sed et omni tempore, mox ut auditum signum fuerit, librum, si legit, claudere et surgere, et monasterium adire debet, et ibi contrito corde omnipotenti Deo vota sua offerre. Quod si scribit, tamen non debet morari, si o litteram inceptam habet, ut perficiat: hæc enim pro summa velocitate dicitur. Non debet tabulam ceratam ante orationem aspicere nisi lecturus antiphonarium, nec aliquid aliud, postquam signum pulsatur. Postquam sedet in choro et quousque sacerdos missam cantaturus sit revestitus, intendit lectioni, a qua tamen primum ictum secundi signi audiens illico cessat et surgit, sicut etiam ad signa quæ pulsantur ad vesperas. Veniam quam petit diligenter observat ne unquam tardius vel celerius quam alii petat. Cum aliis se summittentibus se summittit, cum se levantibus se levat ad venias, ad preces, ad orationes; aliis non legentibus nec aliud quam solum divinum officium attendentibus ipse quoque nunquam librum aperit ad legendum, maxime in choro, nisi aliquem antiphonarium ad majorem missam propter aliquem graviorem cantum qui ad præsens cantatur, vel ad vesperas librum hymnorum propter aliquem hymnum ea ipsa vice canendum. Et si sacerdos est hebdomadarius, in collectaneo licet ei quæ opus habuerit videre; aut si lector est in refectorio et juvenis adhuc positus in custodia, ad utramque missam si voluerit in choro prævidet lectionem. § Signa quæ cum manu fiunt pro locutione non amat frequenter facere, conventu maxime cernente; et quotiens facit, facit reverenter et pro necessitate et nunquam absque alicujus utilitatis ratione. In dormitorio non debet signa facere ad necessarias ex toto nullum. Ut cetera membra, ita ipsum quoque visum cohibet a vagatione. Finita missa, cum summo silentio sedet ad lectionem, quousque [pueri] redeant de mixto. Ad horam prandii vel cœnæ, si in dormitorium non ascendit, lavatis manibus, statim intrat refectorium; ad sedem suam facto ante et retro, stando reverenter expectat dominum abbatem, nisi adeo sit infirmus quod stare non possit; tunc sedet. Nec debet reexire inde, nisi forte (74) necessarius sit aut necessaria causa interveniat, ut si fuerit refectorarius vel aliquis talis; cui nec conceditur loqui in cellario vel alibi, postquam versum audierit de prandio. Nec debet tunc circuire claustrum, vel stare sive sedere aut quamlibet moram facere ante ostium refectorii, sed ut dictum est ad justam suam psalmos canendo stare. Si offenderit in refectorio seu coquina regulari, postquam cymbalum pulsatum est, in refectorio petere veniam debet, incepta lectione. Quod si etiam sonitum fecerit dum legitur, prostratus ante dominum abbatem debet veniam petere, immo ante Deum in cujus præsentia omnia sunt. Si non fuerit ad Benedicite, non debet ad gradum ire donec lector incipiat lectionem. Si vero fuerit, debet stare inclinatus ad gloriam usquequo sacerdos dicat Per omnia secula seculorum; tunc reficiendus debet dicere Amen. § Panis, legumina et vinum debent esse ad benedictionem, nec tamen alia post portanda, sed nihil omnino portandum neque ad scillam [eundum] antequam lectio sit incepta. Non debet illotis manibus ad versum intrare et post exire et lavare, sed si ad versum esse non potest, [debet] ire ad gradum. Nihil omnino comedit antequam lectio sit incepta. De nullo gustat generali antequam benedicatur, sed nec debet generale incidere aut frangere usquequo benedictio detur. Quando vero benedictio super generale et super pulmentum datur, quidquid in manibus tenet deponat et intentus sit ad Amen. Flabelli enim salicei ponuntur ad tabulas propter muscas abigendas a festivitate sancti Johannis Baptistæ usquequo earum infestatio cesset. Panem debet æqualiter incidere. Minime quoque bibit aliquando, nisi pateram cum ambabus manibus tenendo, et nunquam nisi sedendo. Non debet maximum flatum in bibendo tenere, sed quasi columbus propinare. § Tam ad bibendum quam ad manducandum æqualiter debet loco suo contentus esse. Non debet ad alterius scutellam aspicere, si major vel minor fuerit; si sibi despicabilis scutella ante posita fuerit, non debet eam ante alterum ponere vel per alium transeuntem [ferre alibi]. Sibimetipsi nihil unquam apportat præter sal et aquam, nisi forte generaliter serviendo veniat ad sedem suam. Si quid ei per alium apportatur, reverenter contra porrigit manum, et aliquantulum inclinat. Si quid ei vel ab ipso domino abbate, vel a priore ad scillam sedente, dirigitur, ex toto surgens altius inclinat, et quantumlibet forte cupiat abstinere, de hoc tamen prælibare non dimittit. Scutellam quoque applicat ad eum potissimum fratrem qui juxta se superius sedet, ut comedat secum. Si renuerit, applicat ad inferiorem. Qui tribuit et recipit, quodcumque sit, debent se invicem salutare. Cochleares dum reddunt, inclinant. Post cochleares, fragmenta sua debent de mensali cum cultello corrodendo accipere, et ad recolligenda puero præparare apte, ut ad ultimum cum flabello gramineo in scutellam colligantur, et ad elemosinam deferantur. Sed etiam de sinu suo debet micas colligere, et super tabulam mittere, de quibus diligentissime cavet ne quid vel minutissimum cadat ad terram et pereat. Prior autem debet post omnes dimittere (75) et ante omnes incipere. Lecta lectione, simul omnes cum priore debent mantili tabulam cooperire, [et] mox ut scilla pulsatur omnes surgere. § Ibi ad prandium et ad cœnam debet se magister cavere a disciplina infantium, sed si est eorum talis offensio, potest eos a quolibet cibo suspendere, aut eis signum dare ut in crastinum veniam accipiant. Quamdiu autem non est a conventu separatus, ut sit cum infirmis, nec unum granum gustat piperis nec ullo modo quidquam potionis pro aliqua infirmitate, nisi in refectorio. Quod si per vices contigerit, sicut dictum est, ut aliis considentibus ipse in primis non adsit, postea veniens ad gradum cum signo petit a domino abbate licentiam comedendi. Quo annuente quæ cum aliis fecisset et dixisset eadem per se facit et dicit, id est, primo ante et retro, et versum, si est prandium Oculi omnium, si cœna Edent pauperes, et contra inclinis Goria Patri et orationem dominicam, erectus manu et ore ita benedicit: Oremus. Benedic, Domine, dona tua quæ de tua largitate sumus sumpturi: Per Dominum, inclinat domino abbati et recedit ut sedeat. Quod si et opus habuerit aliquando, ut priusquam ceteri surgat a mensa, rursus veniens ad gradum et manum expansam tractim a pectore trahens, cum hujusmodi signo licentiam quærit abeundi. Qua accepta inclinat, et versum dicit, si est prandium Confiteantur, inclinis Gloria Patri, erectus Agimus tibi gratias, etc.; si cœna Memoriam fecit et Benedictus Deus, etc. Facto ante et retro incedit pedetentim cantando psalmum L usque ad ostium refectorii; ibi se inclinans contra mensam principalem dicit omnia quæ in ecclesia dicuntur a sacerdote et a conventu, id est, Dispersit, dedit pauperibus usque Benedicamus Domino. Novissime facto ante et retro exit. Quod si non amplius quam semel eo die fratres comedunt, tunc non alios versus dicit quam illos ad cœnam pertinentes, et Agimus tibi gratias. Verum nunquam ad unam vicem facit utrumque ut tardius quam alii veniat et citius surgat. § Post refectionem, ad hanc sibi horam majori studio quam [ad] aliam silentium est indictum, et, secundum quod tempori vel ordini est consentaneum, aut in claustro sedet legendo vel cantando, aut si pergit dormitum et legere voluerit jacendo legit, et ita compositus ac si statim cupiat obdormire. Non modo ea signa quæ cum manu fiunt devitat, sed etiam nutum oculorum nequaquam dirigit ad lectum alterius: causam tollere, etiam si permissa fuerit, non solers; non nocturnales, nec pedules, neque fenum, sine jussu camerarii; non in alio lecto dormire, omnia vero cum licentia. § Post nonam, sive sitim habeat sive non, tamen non dimittit cum aliis in refectorium ire bibituris. Quoties post vesperas cœnatur, cœna facta, dormitorium ascendit, [et] in claustro sedere venit, ubi ad illam horam, quamdiu sedet, tantopere silentio studet ut, si scribendi sciolus forte quid scripserit nec pergameno nec ipsa penna quidquam sonitus ullo modo committat. Aut si tardius quam ceteri de dormitorio descendit, tam lente pedem ponit ut ejus incessus, si videtur ab aliis, minime tamen ab ullo possit audiri. § Eodem modo se habet diebus prandii, inter missam et sextam. His quippe horis, (76) tantum in claustro debet esse silentium ut ullus alteri signum nec litteram ostendat, non sonitum faciat ulla mussitatio. Qui incedit, [incedit] suavius quam in nocte per domitorium, in tantum summa [esse debet] quies et summa tranquillitas, quamvis in exilio et non adhuc in patria, in tantum, ut dixi, quod stridulum scribentis pennæ prohibeat. § Ante mandatum quod fit in capitulo diebus sabbati, debet lavare pedes suos in claustro, et ungulas incidere, si voluerit, nec debet ibi gambam discooperire, sed solummodo pedem usque ad cavillam. § Post completorium cum iterum fiant tres orationes, ad has locum tenet extremum et priores anteriorem; aspersus a sacerdote aqua benedicta et veniens ad ostium ecclesiæ caput operit capello, nec amplius denudat usque dum se collocaverit in lecto. § In vita quoque seculari quæcumque contra salutem animæ suæ commiserunt, omnia domino abbati confitentur; postea cum ei visum fuerit, jubet eos ante se in capitulum venire; quibus venientibus et veniam petentibus, postquam surrexerint, iterum quoque ut prius aliquanta insinuat de austeritate disciplinæ regularis, et inter alia non tacet melius esse ut sine benedictione ad seculum redeant quam accepta benedictione de cetero non perdurent. At si ipsi e contra omnem obedientiam et stabilitatem pollicentur, annuit tandem eos benedictione confirmare. § Post evangelium majoris missæ, si dominus abbas cantat missam, benedictio ita est agenda. Si ea die cantatur Credo in unum Deum, veniunt omnes in chorum, atque ordinate stantes [ante] gradum presbyterii præstolantur donec finiatur. Quo finito, continuo sicut sunt priores ibidem legunt professiones suas. Unusquisque legit in brevi sua, et ipsam brevem mittit super altare, jugiter reservandam. Si litteras nescit, legit alius pro eo, signum tamen aliquod propria manu facit in brevi, positaque super altare, ibi capit unam veniam super genua sua ante altare, ac redit in locum suum. Quo facto ab omnibus, statim sicut mos est, ter dicunt omnes insimul: Suscipe me Domine [secundum eloquium tuum et vivam], petentes venias super genua sua, et respondente conventu tertio eumdem [versum], in fine dicunt Kyrie eleison cum Gloria Patri. Tunc omnes sicut sunt gyrum faciunt poplitibus flexis, et prosternunt se ad orationem. Tunc dicto ab omnibus Pater noster, dicit dominus abbas: Et ne nos et psalmum L, id est, Miserere mei Deus. Quo finito cum Gloria Patri prosequitur capitula, uti mos est, cum collectis, in extrema quarum quum dicit Per Dominum nostrum, finem faciens spargit super unumquemque aquam benedictam. Deinde sine mora cucullis benedictis ac sparsa in eis aqua benedicta, accepto thuribulo, incensat tam novitios quam ipsas cucullas. Ad quos accedens sigillatim unumquemque manum eidem porrigendo elevat, et exuens eum tunica induit cuculla, osculans mittensque in chorum ad osculandum fratres. Inter exuendum quoque ad unumquemque dicit: Exuat te Deus veterem hominem cum actibus suis. Ad induendum vero subsequitur: Et induat te novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Interim vero totus conventus stat versis vultibus ad altare, et tam ad exuendum quam ad induendum respondet: Amen. Quibus expletis, statim incipit: Dominus vobiscum, et incipitur ab archichoro offerenda. Hoc idem cui complacuerit, finito [evangelio ante Credo in unum Deum potest facere. Cum autem non celebrat missam, aliquando ante introitum missæ, aliquando finito] evangelio, sola stola ad collum, benedicit eos et eodem modo. Usque in tertium diem caput non denudant capello jugiter coopertum. In cucullis dormiunt. Nihil omnino loquuntur. Ad offerendam vadunt (77) et ad pacem et ad communionem: quod nequaquam dimittunt, etiam si tale quid eis contingit dormiendo. Tertio tandem die, cum sacerdos eos fuerit osculatus post Pax Domini de capitibus eorum abstrahit capellos, et de cetero licet eis sicut aliis fratribus loqui et exuere cucullas. § Si quis infirmus, et ut aiunt ad succurrendum benedictionem accepit et præ infirmitate silentium tenere non potuit, cum aliis qui benedicuntur capita contegentibus, ipse quoque contegit, et omnia quæ illi faciunt eo triduo similiter facit, ut quod prius omissum erat suppleatur. Ergo ab illo die nequaquam ulterius a capitulo separantur, et dominus abbas, secundum gratiam quæ singulis data est, jubet eos de cetero in ecclesia servire, scilicet ut legant et cantent qui sciunt, et qui ad aliud non valent candelabra et thuribula portent. De iis tamen qui sacerdotes sunt vel levitæ diligenter examinat quomodo sint ordinati, qualis sit eorum [scientia, qualis conscientia, et per aliquod tempus probat eorum] conversationem, priusquam eis hujus ministerii licentiam permittat. Præcipue qui sacerdos erat antequam veniret, omnino ad hoc officium non admittitur usquedum sæpius prospiciens addiscat quam multiplici studio tale sacramentum tractatur a nobis. XL. DE MANDATO TRIUM PAUPERUM QUOTIDIANO QUALITER FIERI DEBEAT. Mandatum trium pauperum quod inchoatur in capite jejunii et perdurat usque ad kalendas novembris, ita fit. Finito versu prandii, sive cœnæ cum bis comeditur, famulus elemosinarii ter percutit tabulam juxta ostium claustri. Fratres vero videlicet tres qui facturi sunt mandatum, statim adunantur in claustro ante ostium ecclesiæ, et incepto psalmo L pergunt ad locum huic officio deputatum dicendo ipsum psalmum, medio sacerdote qui dicturus est collectas. Debent autem, si poterint, sic ordinare psalmum dictum ut cum dixerint Gloria Patri tunc petant veniam coram pauperibus sedentibus, pedibus nudatis et a famulis prælavatis. Ipsam autem domum ubi hoc fit ingrediuntur, junioribus præeuntibus, sicut monasterium, cum revertuntur inde. Ad veniam vero quæ fit coram pauperibus, ille qui medius in itinere fuit, debet esse extremus et superior. Tunc præcincti linteis, inceptaque antiphona Mandatum novum, lavat unusquisque pedes suo pauperi, ac tergit osculaturque, ore et oculis tangendo, post tersionem. Quo facto depositisque linteis quibus præcincti fuerant, lavant ipsi fratres manus suas et tergunt, ministrata sibi aqua et manutergio quod ex more ad hoc solum opus ibi dependet a famulo elemosinariæ, qui etiam omnia quæ huic officio pertinent ministrat eisdem. Deinde superior dat aquam manibus pauperi suo, ministrato sibi manutergio ab alio fratre, id est, ab eo qui ultimus est. Ipse vero ministrat illud medio, medius autem ultimo, et eodem modo dant aquam post eum reliqui ceteris pauperibus, et tantummodo osculantur ipsas manus ore, non oculis tangendo. § Post hoc cessant a cantu, et tunc unus juvenum pulsat scillam quæ ibi dependit, et ea dimissa, dicunt mediocriter: Benedicite daturque benedictio (78) hæc: Omnipotens Dominus, et deinde quisque ministrat suo panem et vinum, et osculatur eis ad utrumque manus. Tunc redit [sacerdos] in medio et dicit hoc capitulum: Ostende nobis Domine misericordiam tuam; et inclinantur super genua sine venia ante ipsos pauperes, prosequentes post capituli responsionem: Kyrie eleison et Pater noster. Postquam sequuntur hæc capitula: Suscepimus Deus. Tu mandasti. Dominus vobiscum. Oremus. Adesto Domine officio. Et responso Amen tantum, factoque ante et retro, revertuntur eodem ordine quo venerant, psallendo prædictum psalmum, usque ad gradum ubi satisfactiones fiunt in choro. Ibi si privata dies fuerit prostrati, sin alias super genua incurvati, finito psalmo quem inceperunt, prosequuntur: Kyrie eleison. Pater noster, capitulum Et veniat super nos. Dominus vobiscum, orationem Actiones nostras, iterumque finita eadem Dominus vobiscum, Benedicamus Domino, et ad ultimum ante et retro faciunt. XLI. DE HEBDOMADARIO MENSÆ LECTORE. Mensæ lector, dominica, finita majori missa, veniens ad gradum facit ante et retro, et ter hunc versum toto conventu respondente pronuntiat: Domine labia mea, etc. Quo dicto sacerdos dicit: Salvum fac servum tuum. Mitte ei Domine auxilium de Sancto. Dominus custodit te ab omni malo; deinde absque salutatione: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, et auferat a te spiritum elationis. ℟ Amen. Iterum qui lecturus est facit ante et retro. Ad matutinalem et ad majorem missam accipiens librum in quo legendum est, prævidet lectionem; libros autem in quibus legendum est in refectorio portat et reportat qui legit ad servitores. Tamen lector adjuvat eum, si fuerit nimium pondus. De quo non est consuetudo ut prævideat lectionem, sed tamen ostendit ei lector majoris mensæ ubi incipere debeat. Et quia nullus fratrum quidquam gustaverit vel refectorio exierit aut intraverit, donec lectio sit incepta, cum primum dominus abbas vel prior consederit, petit lector benedictionem, et accelerat lectionem exordiri. Quod ut expeditius facere possit, prius debet librum aperuisse et ad locum ubi incepturus est signum posuisse. Graves historias nutriti debent legere in refectorio. Finita lectione venit ad gradum, faciens ante et retro. Qui cum conventu pergit ad ecclesiam: cum autem conventus in ecclesia fuerit, ipse cum servitoribus in refectorio revertitur comesturus. In hebdomada si uno die aut duobus alium ut pro se legat rogaverit, non reprehenditur. Quod si amplius, nisi pro infirmitate, et hoc petens veniam in capitulo [monstraverit], notatur. XLII. DE REFECTORARIO. Ad refectorium sunt duæ claves quarum unam semper tenet panetarius, ut si forte contigerit quod aliquis fratrum ad meridianam vel post completorium superveniat, possit ei humanitatem exhibere. Item postquam prior et omnes se collocaverint, si quis pro aliqua causa completorium nondum cantaverit talemque sitim perpessus fuerit, cum licentia cellerarii bibere potest. At si erat intra septa monasterii ad vesperas et ante completorium comedere neglexit, bibat, ut dictum est, si necesse habuerit; (79) sed ut quid comedat post completorium, nulla unquam ratione cuiquam fratri permittitur, nisi gravetur tali infirmitate et in infirmaria sit. § Refectorarius vero habet aliam clavem. Qui omni die mantilia mensis imponit, ponit cochlearia et panes. [Lecto] missæ majoris evangelio, ante et retro facit, et ad cellarium tendit, vinum facit deferri, ut per vasa dividatur. Quod si bis comedatur, post vesperas qui libram suam totam manducavit et vinum ebibit ei apponitur dimidia libra et ea mensura vini quæ ea hora semper est danda, quia, etsi non semper denuo reficiant, denuo tamen bibere nunquam omittunt. § Quotiescumque fratres de collatione vadunt in refectorium ad caritatem, debet sacrista cereum portare coram abbate vel coram eo qui loco ipsius sedet; et refectorarius debet candelabrum præparare. Similiter idem sacrista [debet] ferre ipsum cereum usque in chorum, coram abbate vel vicario ejus. Debet etiam præparare cereos ardentes in mensis quotiescumque necesse fuerit. Item quoties itur ad caritatem, refectorarius vinum præparat et uno ictu scillam percutit. Tunc lector incipit legere et servitores vinum præparant. Lecto vero uno versu lectionis, idem refectorarius aliquandiu pulsat scillam, et dicto Benedicite cum collecta, sacerdos dat benedictionem; tunc servitores vinum porrigunt fratribus. Sciendum quoque quod præter illam consuetudinem quæ est in festis ut eatur de collatione ad caritatem, itur etiam multis aliis vicibus, cum videtur abbati aut priori calor nimius, aut cum magnum intervallum est inter finem cœnæ et collationem, aut cum ad defunctum nocte fratres excubaturi sunt. § Item scire debet refectorarius quibus diebus omnes mensæ refectorii ex toto sunt cum mappis cooperiendæ, scilicet in festis duplicibus et in quinque dominicis, et in vigiliis quinque principalium festivitatum in quibus solemne generale datur. In aliis diebus nonnisi dimidiæ tantum cooperiuntur, ita quod nec scutellæ nec vasa super mantilia reponantur. Verumtamen mensa principalis tota cooperitur, quotiescumque dominus abbas est in refectorio comesturus, et etiam tunc debent duo ostia refectorii aperiri. § Item refectorarius servitoribus escas dum comedunt administrat, et propter hoc debet habere providentiam dum manducat. XLIII. DE PANETARIO. Panetarii est panem et vinum custodire fideliter et cum opus fuerit distribuere. Sibi subditi sunt famuli furni qui cum farinam receperint, sunt duas panis species reddituri, ut quidquid sit de alio conductu, saltem panis fratrum optimus esse possit. Debet autem providere ne famuli pistores fraudem aliquam facere inde possint, et ipsi famuli debent reddere librarum numerum consuetum. (80) Omnia ustensilia et quæ sunt necessaria in furno et pistrino ipse invenit et ministrat, præter coopertoria quæ ponuntur super pastam et buretellos et aliam telam necessariam ad cribrandum. Habet autem ad hoc opus suos redditus deputatos. In domo juxta cellarium dormit et nunquam sine lucerna. XLIV. DE GRANETARIO. Granetarius totum bladum quod defertur ad monasterium recipit et conservat, vendit ad mandatum abbatis, et distribuit quibus est distribuendum, et inde reddere tenetur compotum domino abbati. Panetario frumentum quo debet panis conventus fieri prius bene purgatum liberat ad mensuram; hospitibus et omnibus qui in monasterio pro egenis annonam accipiunt distribuit. Debet autem providere ut hortus monasterii tempore congruo excolatur. XLV. DE HOSPITARIO QUOMODO SERVIT HOSPITIBUS. Hospitarius debet hospites venientes ad monasterium hospitari. Omnes qui abbati vel priori vel alicui de claustro loqui volunt, per eum loquuntur. Cum enim propinquus alicujus claustralis venit ad hoc ut loqui velit cum eo, ipse indicat abbati, vel priori, si abbas defuerit, et accepta licentia ab eo, ducit fratrem ad propinquum suum. Si vero abbati non placuerit ut loquatur cum eo, nec signum ipsi fratri vel nutum aliquem facit ut comperire possit inde aliquid. Ipse observare debet, de fratribus qui veniunt ad monasterium, si sunt nostræ congregationis et de obedientiariis, utrum, postquam venerint, eant vagando per monasterium, sive in omnibus ordinate se habeant, et unde negligentes viderit asperrime in capitulo clamare eos. § Omnes breves qui vel ad abbatem vel ad congregationem pertinent, per manum ejus afferuntur [aut ad abbatem qui pertinent ad ipsum, aut in capitulo qui sunt de defunctis. Ipse per consuetudinem habet velamina quibus defuncti qui afferuntur] ad ecclesiam cooperiuntur, et lectos in quibus deferuntur. Vinum non ei datur ad mensuram [ad opus hospitum], sed ipsemet vadit ad tonnam, et trahit quantum ei videtur. Verumtamen custos vini, si viderit quod plus capiat quam necesse sit, private monebit eum ut emendet. Quod si sic non emendaverit, dicet priori; prior vero increpabit eum, et prohibebit ne ultra faciat. Panem quippe et vinum accipit de cellerario; ceram vero ipse procurat, habet enim de appenditiis suis redditus ad hoc solummodo destinatos. § Ostium claustri in unaquaque nocte post completorium per ipsum est claudendum et obserandum. Ejus est clavem claustri custodire, factoque sonitu in mane, cum lotis manibus pectinando vadit, ostium aperire, vel si tale tempus est post letaniam. Similiter cum meridiana fit, ipsum auditorii ostium quod exterius est firmat ante capitulum. Et dum fratres in capitulo sunt, si quis pulsat ad illud volens ingredi, ejus est surgere et signo petita licentia aperire ei. Verumtamen studiose cavendum est ei, omnibus horis, ut nunquam extraneum intra claustrum intrare permittat, quousque solerter inquisierit ab eo quare veniat, utrum legatus sit, sive moraturus adveniat, seu aliquo iter faciens hospitari tantum velit. Quod si [hoc] tantummodo quærat, sine omni licentia ducet eum in claustrum et in monasterium, ad orationem. Si autem aliud quærit, prius notificabit abbati, aut priori, si defuerit abbas, et secundum eorum responsum (81) inde aget. Si quis talium, id est, extraneorum non bene novit ordinem nostrum, quicumque sit, sive abbas seu inferioris ordinis, priusquam inducat in claustrum, debet ei omnia dicere de consuetudine nostra, ut scilicet intraturus ecclesiam, si nunquam amplius ibi fuit, vel etiam si jam saltem per dimidium annum moratus est postquam ibi non fuit, prosternat se ad orationem quicumque dies sit; debet quoque adhærere ei jugiter et monstrare in quibus locis debeat orare, primo scilicet, si conventus ibi non est, in choro ad altare majus; vel, si ibi est conventus, ad altare sancti Petri quod est in membro ecclesiæ; secundo ad sanctam Mariam; ad extremum in crypta ad sanctum Benignum. § Si autem abbas externæ congregationis, videlicet qui de congregatione nostra non est, venerit ad monasterium, si dominus abbas præsens non fuerit, omnis quidem reverentia sicut domino abbati ei exhibenda est; sed nequaquam loco domini abbatis in capitulo, nisi tamen ad collationem, ei sedere conceditur, quia actioni capituli nulli interesse permittitur nisi cui dominus abbas concesserit. Præterea cavendum est præcentori ne, sine præcepto aut consilio prioris, lectionem, responsorium, evangelium, sive majorem missam ei imponat. Quod si priori placuerit et idem abbas honestioris studii fuerit, cum ejus jussu et consilio, omnia supradicta implere potest. Porro de aliis non est ambiguum quin omnia, ex majorum traditione, ut dominus abbas agere debeat. Quod si societatem nostram sibi dari petierit, cum, ut moris est, capitulum fuerit ingressus, totus conventus assurgere debet et tamdiu stare, donec prostratus humo, petitione facta cum comitibus suis, societas ei a priore tribuatur. Qua percepta ipse quidem e latere prioris rogatur ut sedeat, nec permittitur ut amplius veniam petat; socii vero ejus ternas petunt venias super manus et genua, unam versus priorem, deinde ad dexteram et sinistram, fratribus parum de sedibus sublevatis contra inclinantibus. § Si autem advenerit abbas qui sit de nostra congregatione, vel qui societatem capituli habeat, dante domino abbate, conceditur ei, uno aut duobus diebus vel etiam tribus, loco domini abbatis in capitulo et in refectorio sedere. Si vero amplius moratus fuerit, et ipse se non abstrahit inde, prior et quilibet qui vice domini abbatis conventui præest, humiliter ei dicit ut, quia fratrum mores qualiterque sit agendum contra unumquemque ignorat, non sit ei molestum neque grave a supradictis abstinere. Sane idem prior vel is qui tenet ordinem e latere suo considere facit, ipse vero petenti lectori benedictionem dat. Si major prior deest quando hujusmodi abbas advenerit, in ecclesia locum ejus tenebit; si vero affuerit, ex altera parte juxta sedem domini abbatis stabit. Si autem dominus abbas præsens fuerit, sive prior adsit sive non, in loco ejus erit. Si plures affuerint, alii ex una parte, alii ex altera stabunt. § Si autem recipitur persona quælibet ad processionem, revestitis omnibus atque processione parata de aqua benedicta et thuribulo et candelabris et textu, antequam exeant, debet ab hospitario provideri ne qui suscipiendus est nimium longe sit. Egredientibus autem fratribus chorum, incipiunt duo majora signa pulsari quæ non prius dimittuntur donec, finito (82) cantu qui inceptus fuerat, ab abbate vel priore dicatur: Salvum fac servum tuum; et tunc dominus abbas cum processione procedit vel prior, in eadem processione ordinate præcedentibus eis qui ferunt thuribulum et aquam benedictam, sequentibus eodem ordine qui ferunt textum et candelabra, textu in medio eorum; post eos infantes cum magistris sequuntur, ac deinde priores, sequentibus ceteris eodem modo quo solet ire ad processionem ad Crucifixum. Tunc ceteris omnibus intra monasterium remanentibus, solus dominus abbas vel prior exit cum processione obviam illi qui suscipiendus est, usque ad introitum porticus; et si papa est vel rex qui suscipitur, extra monasterium exeunt tam ipse quam conventus. Si autem episcopus vel archiepiscopus suscipitur, et dominus abbas suscipit eum, præparat ei acerram cum incenso, et ipse episcopus vel archiepiscopus ponit thus in thuribulo. Si vero abbas suscipitur vel alterius ordinis persona, dominus abbas ponit thus in thuribulo. Similiter facit prior: si majoris ordinis persona suscipitur, præparat ei acerram cum incenso; si laicus, ipse thus in thuribulo ponit. Et mox [a domino abbate vel priore data aqua et incenso, et oblato textu ad osculandum, revertitur processio], domino abbate vel priore ducente per manum eum qui susceptus est, prope processionem quæ illos præcedit. § Tunc, incepto ab armario cantu, ingrediuntur monasterium, transeuntes per medium infantum versus Crucifixum, et prosternitur susceptus. Tunc demum ab abbate dimissus, super juncum extra tapete quod ibi ex more ante Crucifixum stratum est, facit orationem. Abbas autem vel prior stando expectat quod finiat orationem. Qui vero processioni inserviunt, ordinate stant ante altare Crucifixi, versis vultibus ad conventum: qui tenet textum, in medio; et tenentes candelabra juxta, ex utraque parte; qui vero tenent aquam et thuribulum, extremi, unus ex una parte et alter ex altera; donec, cantu finito et Salvum fac servum tuum, surgat qui prostratus ibi jacebat. Tunc ipsis præcedentibus qui ferunt processionem, et infantibus sequentibus et post eos novitiis, redeunt omnes cum silentio in chorum. § Si autem ipse fuerit abbas aut monachus episcopus pro quo processio facta est, iterum facit orationem, illis qui serviunt processioni stantibus super gradum presbyterii et conventu stante in choro. Ferentes vero processionem eodem modo stant versis vultibus ad conventum, sicut prius ante Crucifixum, donec finiatur oratio. Finita autem oratione, ducit eum abbas vel prior in quem sibi placet locum, et loquitur cum eo. Eadem hora processio discedit et omnes divestiuntur. § Si vero qui suscipitur seculari habitu indutus fuerit, per aliam viam quam per chorum ducit eum idem abbas vel prior ad majus altare, sive episcopus sit sive laicus, et facta oratione ibi, si est laicus ducitur in hospitale, si vero episcopus ducit eum dominus abbas in secretariam, aut in aliquem locum huic rei aptum, quem prius apparari sicut novit decreverat tapetibus, dossalibus et hujusmodi ornamentis; ibique data ab eodem episcopo benedictionem, lectori facit dominus abbas coram eo recitari de lege duos aut etiam quatuor versus, de eo loco qui ad eum pertineat, ut ædificetur, ut est illud Ego sum pastor bonus, aut alia hujusmodi congruentia. Deinde significat dominus abbas lectori ut faciat finem et dicto Benedicite (83) osculatur eum, et alii fratres qui cum eo sunt ad pedes ejus, ut mos est, venias petentes. Bis veniam nulli petat frater nisi quatuor personis: domino abbati, [Apostolico], proprio episcopo et regi, ante osculum unam, alteram post, ita sicut in monasterio super genua sua. Omnibus aliis una solummodo venia sufficiat. Post osculationem loquitur cum eo dominus abbas de esse suo et de iis quæ scit esse congruentia. Quo facto sufficienter, quantum videtur honestum et idoneum, facit eum duci in hospitium et honeste in omnibus ipsum et sua omnia tractari. § Custodis hospitum est servare cappas et superpellicia quæ commodat hospitibus qui comedunt in refectorio. Et sciendum quoniam nullus laicus in refectorio per consuetudinem comedere debet. Qui autem ordinis est clericalis, si comedit in refectorio, habitum quoque induit clericalem. Adductus ad ostium claustri, expectat donec introducatur. Hospitarius autem, mox ut scillam audierit, inducit hospitem, et si est episcopus sedet ad mensam principalem, et ad nutum abbatis, vel prioris si abbas non affuerit, dat benedictionem lectori. Qualiscumque sit fratrum victus, tamen priori et hospiti est liberaliter serviendum. Finito autem prandio, debet custos hospitum juxta eum ire, et cum eo dicere Miserere et versum. Quibus dictis, ducit eum extra refectorium. Quam rem, si alio negotio fuerit occupatus, rogabit alium qui non sit inde ignarus ut pro eo faciat. § Si clericis vel laicis societas datur, ii veniam non petunt. Si videre gestiunt officinas claustri, quæsita a priore licentia, ad alterutram missam, dum fuerit conventus in ecclesia, inducit eos præfatus custos hospitum primum in domum elemosinariam, in cellarium, in coquinam, in refectorium, in cellam novitiorum, in dormitorium, in domum infirmorum. Summopere tamen cavendum est illi ne tunc infirmi comedant. Ubi fratres non loquuntur, nec ipse. Cavendum est quoque illi omnimodo ne quis aliquando intret claustrum calcaria vel ocreas portans. Femina vero omnino claustrum non intret. § Ut autem deesse non possint quibus hospitibus honeste obsequatur, habet proprios famulos et proprium cocum, qui serviant hospitibus. Et si tales affuerint, videlicet episcopus aut comes aut talis dives, debet ibi luminare ardere per totam noctem. Quod si tanti sunt hospites, de reliquiis ciborum hospitarius famulis suis qui servierint aliquam exhibet caritatem, et quod superfuerit elemosinarius totum accipere debet. XLVI. DE ELEMOSINARIO. Quemadmodum a custode hospitii recipiuntur omnes peregrini qui faciunt iter equitando, eodem modo pedites ab elemosinario sunt recipiendi, excepto si legatus est et litteras defert: hunc colligit custos hospitii. Receptis autem singulis debet necessaria, [et recedentibus dat unum denarium], si tamen animadvertere [potest quod in loco nostro nunquam amplius] fuerint, aut infra unum annum non venerint. Sed quoniam est variis negotiis occupatus et semper ad hoc vacare non posset habeat socium scilicet vice-elemosinarium qui vicem ipsius absentis agat in omnibus (84) supradictis. Qui etiam omni tempore quidquid de pane et vino fratribus superfuerit in refectorio, totum accipit, vinumque reservat ut peregrini supervenientes semper de hoc habere possint. Sed et de ipso pane dat quotquot potuerit peregrinis et infirmis qui sunt in elemosinaria, et quod sibi deerit tam de pane quam de vino ipse procurat. Item quotidie accipit, quotquot defunctorum fratrum est anniversarius, præbendas totidem integras in pane et vino, in fabis et generalibus; præter hoc quod pro quolibet fratre nuper defuncto qui professus est nostræ congregationis, ubicumque obierit, præbendam integram per triginta die habet, sicut pro tricenario qui fit ter in anno pro cunctis familiaribus nostris omnibus insimul fratribus quorum obitus qualibet interveniente negligentia a nobis sciri non possunt. Habet quoque adhuc quotidie omnia quæcumque fratribus supersunt in refectorio de fabis, de generali, de pitantia, de oleribus, de pomis et silicibus, exceptis iis quæ remanent servitoribus, videlicet cocis et lectori et subcellario, quæ sartores consuetudinaliter habent. Recipit etiam fabas quæ supersunt cocis peracto fratrum servitio, expectato tamen crastino, propter hospites qui sæpius advenire solent. § Habet autem aliquos famulos sub se ex quibus unus major qui servit pauperibus et peregrinis, alter elemosinariæ domus ostiarius, duo alii qui faciunt quæ necessaria sunt in elemosinaria, [et duo] qui quotidie vadunt cum duobus asinis pro lignis ad silvam. Si generale fratrum defunctorum ipsa die qua in capitulo recitantur habere non potest, vice-elemosinarius computat usque ad aliquam summam et tunc reddit ei subcellarius denarios si vult; sint vero eadem generalia; et aliquoties pro generali piscium et pro eo quod tantumdem valet, carnes ipse quoque sibi [procurat], sicque providet ut carnes frequentius dare possit peregrinis. Denarii quoque qui intra claustrum inveniuntur, ut fit aliquando, sunt ejus. Præcipitur enim illi ab eo qui capitulum tenet, postquam dictum fuerit Loquimini de ordine nostro, ut accipiat eos. Mandatum etsi a fratribus non geratur a festivitate Omnium Sanctorum usque in caput jejunii, tamen elemosina nunquam remanet. Famulus enim elemosinarii, in hyeme, cum aqua calida pedes trium pauperum lavat, datque libram de tali pane qualem habent in refectorio fratres. Quem idem vice-elemosinarius de cellario quotidie recipit. § Hoc quoque pertinet ad elemosinarium ut semel in hebdomada totam villam perlustret, assumptis secum famulis, visitans illos qui pauperes alicubi jacent ægroti; et si masculus est, ipse visitaturus intrat; si femina, stat ad ostium, et famulum suum mittit ad eam; et dato eisdem quod melius potest, consolatur ipsos, et si quidlibet desiderant præter quod dederit eis, si commodum ullo modo est ei, inquirit, et postea mittit per famulos suos. Est autem consuetudo quatenus mulieres quæ in domibus sunt ubi infirmi jacent, mox ut viderint eum venientem exeant omnes. Nunquam enim quamdiu quælibet mulier intra domum fuerit, ingredietur. § Sciendum vero (85) quoniam peregrinis de quibus locuti sumus cum libra et vino, in ipsa nocte qua veniunt, de quovis alio edulio dabit, scilicet de piscibus et hujusmodi et aliquoties, ut prædictum est, de carnibus. Si autem aliquis peregrinorum habuerit ad hospitium suam conjugem debilem vel lassatam, seu socium quibus non sit commodum venire ad elemosinam, ipse eis in elemosinaria administrat. § Ejus est brevia pro fratribus defunctis per famulos suos ad hoc deputatos in quatuor partes dirigere. Idem facit afferri omnes virgas claustri tam majores quam minores. Omnes breves de defunctis per manum ejus afferuntur in capitulum, dictoque Loquimini de ordine surgit et armario recitanda tribuit. Aquam unde pedes fratres lavant poni facit in alveos, ipsosque alveos mundari scopis semper priusquam aqua infundatur. Ipse ministrat scutellas in quibus colliguntur fragmenta de tabulis et scopas unde adunantur in eis; et cum muscæ infestæ sunt fratribus in refectorio, ponit in unamquamque mensam unum flabellum de salice, tonsione mallei in modum papyri mollitum, unde arceantur; hoc autem facit in die Nativitatis sancti Johannis Baptistæ. Binas scopas, unam in coquina regulari, alteram in lavatorio, unoquoque sabbato ponit. Eidem pertinet ut faciat lavatorium inferius ubi aqua de manibus cadit purgari, quandocumque opus est, in circuitu, et etiam totum claustrum de lapidibus et hujusmodi inutilibus. Herbam ad necessariam procurat. Pertinet quoque ad illum ut, si necesse fuerit, faciat aperiri viam aquæ quæ currit in eadem necessaria, et in æstate, cum pro siccitate aqua minuitur, faciat sclusas fieri ut aliquantisper retenta majori impetu veniat. Debet quoque idem vice-elemosinarius ante completorium providisse ut ministratum sit omnibus illis pauperibus quibus se novit eadem nocte quidlibet daturum, et propter hoc dimittit famulo suo tres libras panis et totidem justas vini unde egenis serviat, si forte postquam recesserit aliunde venerint. Et est consuetudo ut famulus easdem in mane illi reddat aut ostendat ei illos quibus dedit. Juncus qui spargitur in omnibus officinis monasterii per elemosinarium est providendus. Sex enim vicibus per annum scopari facit claustrum, capitulum, refectorium, ecclesiam sancti Benedicti, et majorem, et contegi junco recenter adquisito universarum pavimentum, id est ad Natalem Domini, ad Pascha, ad Pentecosten, ad Nativitatem sancti Johannis, ad Assumptionem sanctæ Dei Genitricis, ad festivitatem Omnium Sanctorum. XLVII. DE IMFIRMARIO ET DE INFIRMIS QUIBUS HORIS REFICIANT. Infirmarius ad obsequium infirmorum separatim habet cocum et coquinam, eaque nunquam debet carere opera ut quod infirmis ad refectionem est præparandum tempestive præparetur. Habet enim aliquos redditus unde infirmis, secus hoc quod subcellarius eis tribuit, aliquam possit (86) impendere caritatem. Si quis fratrum adeo est infirmus ut de lecto surgere non possit, ad eum quotidie diluculo ire debet et, de omnibus quæ habere potest, sciscitatur ab eo si quid sit quod ei placeat ut præparet ad ejus recreationem. § Si conventus duabus vicibus comederit, tunc qui in lecto non jacuerint non omittunt ad majorem missam interesse usque dum evangelium sit lectum; finito evangelio, facto ante et retro, recedunt ad Sanctum Benedictum ut cantent sextam, nec ulterius prandere morantur. At si conventus usque ad nonam jejunaverit, ipsi post capitulum, vel, si capitulum est ante tertiam, ut ab idibus septembris usque ad kalendas octobris, ipsi post tertiam statim cantant sextam et reficiunt. Ergo quicumque carnem comedunt, ad prandium solent habere tria fercula, ad cœnam unum, et ad cœnam quidem omni tempore sic accelerare ut non sit necesse ulla vice supersedere collationem. Si vero non cœnaverint ante collationem, postea non cœnabunt, nisi per licentiam, sicut nec alii infirmi. Qui absque comestione carnis morantur in domo infirmorum, nec sunt hujus valetudinis ut cum aliis in refectorio comedere possint, eisdem quoque reficiunt momentis. In sabbatis Quadragesimæ vero omnes infirmi, post nonam, statim per antiquam consuetudinem cantant vesperas et cetera quæ sequuntur, et sine mora accedunt ad mensam. Extra Quadragesimam si evenerit generale jejunium, ut in Quatuor temporibus, iterum post evangelium missæ majoris cantant nonam et reficiunt. Si autem ex his qui assidue morantur in infirmaria alicujus manifeste talis est infirmitas quod non multum impediat virtutem jejunandi ut, verbi gratia, luminis amissio, conventu semel manducante, ipse quoque semel comedere [non] prohibetur. § Alii fratres qui non possunt ascendere dormitorium propter senectutem sed pro misericordia eis in domo infirmorum domire tantum conceditur, omnino a locutione ibi se debent cavere, sicut alii qui propter aliquas infirmitates, pedum scilicet aut manuum aut quorumlibet membrorum, ibi manducant et dormiunt: isti possunt loqui cum hora loquendi fuerit. Alii vero qui pro infirmitate vel pro reparatione ad tempus sunt in infirmaria [carnem habent] vel conductum quod sanctus Benedictus recipit, et ad mandatum prioris debent redire ad conventum. Nulla lex illi imponitur qui ex toto in lecto languescit nec in cibo nec in verbo. § Sed ut redeamus ad infirmarium, ad horam competentem accurrit ad coquinam officii sui (87) ut cocum faciat quæ præparanda sunt præparare. Ad horam competentem invitat infirmos ad reficiendum, fercula quæ apponenda sunt ipse facit apponi. Quidquid non comederint, si est hujus quantitatis, seponi facit. Habet namque armariolum in quo talia recondit, [et] adhuc candelas ceteraque necessaria; raroque aut nunquam desunt in eo piper, cuminum, gingibrum, aliæque radices quæ sunt salubres, ut sit semper in promptu quod valeat infirmo, fortassis ut aliquando contingit subitanea passione percusso, vel, si expedit, ut pigmentum ei conficiatur. Famulis autem qui infirmis obsequuntur, de reliquiis ciborum aliquam caritatem impendit. Aut si quid est tale quod infirmis honeste possit repræsentari, eis reservat. Nunquam infirmarius horam omittit regularem absque licentia, nisi forte dominus abbas aut prior fuerint in infirmaria; tunc si propter eos omiserit, non notatur. Post completorium apportat aquam benedictam, et aspergit per omnia lecta gravium infirmorum. § Quando camerarius, sacrista, cellerarius vel reliqui intus vel foris obedientiis occupati, domum infirmorum ingrediuntur, mox, sicut aliquis claustralis, omni lege regulari astricti, postposita suarum obedientiarum excusatione, efficiuntur, nec se ullomodo intromittunt de obedientiis suis absque licentia, in tantum ut neque camerarius absque licentia debeat adire cameram, neque sacrista sacristariam. Fratres tamen sub ipsis positi, eorum consilio in omnibus agendis maxime debent uti. Si vero quid eis a notis fuerit directum, illis non præsentabitur, sed ab infirmario recipietur, et in commune dispensabitur, ac postea nil nocere videtur, si ipsis quod factum est intimetur. Postquam frater manducaverit vel biberit in domo infirmorum, illa die et nocte usque in crastinum ad primam vel ad tertiam, prout tempus expostulat, extra conventum esse debet. Qui habet ulcerosos pedes per licentiam in domo infirmorum lavari potest. Qui autem coctus est, mane post tres orationes vel si tale tempus est talisque dies post letaniam, et vespere statim mutatis diurnalibus calceis et cultello, in eadem domo aut in loco ad hoc deputato, se providere potest. Nihil loquitur ibi nisi fuerit causa pertinens ad infirmitatem suam et hoc ita quiete ut vix queat audiri. § Famulorum autem qui ad domum infirmorum pertinent [superius memini]: duo sunt ex more, unus qui eis cibum præparat et ad mensam serviat, alius qui coram eis dormiat et lectos faciat et in necessariis aliis serviat, focum faciat, aquam calefaciat qua scutellæ lavandæ sunt. Debet etiam infirmarius lignum procurare ut infirmi cum necesse fuerit focum (88) possint habere. Cocus habet præbendam monacalem, in omnibus aliis vero septem tortas. Si vero plures infirmi et graves fuerint adeo quod non sufficiant dicti famuli, alii ponuntur cum eis quotquot necesse fuerit, qui in cellario debent panem et vinum accipere. § Quisquis fratrum ita cœperit infirmari ut conventum tenere non possit, nisi infans sit, prius in capitulo veniam petit surgensque hæc verba ei qui capitulum tenet dicit: Infirmus sum et non possum sequi conventum. Tunc dicit ei qui capitulum tenet ut extra chorum quiescat, donec videat utrum melioretur ejus valetudo. Cum vero biduum vel triduum transierit, si non melior ejus valetudo fuerit, iterum veniam petit, et dicit quia valde infirmatur, et tunc jubetur ei ut eat in infirmariam. Aliquando prius invitat eum prior quam petat secundam veniam. Postquam illuc intraverit, secundo die vel tertio, si necdum aliquantulum convaluit, prior ad horam prandii ad eum vadit, carnem sibi apportari facit, et ipse ante ponit, et ut comedat præcipit. Si vero priori ut veniat congruum non fuerit, per infirmarium mittit. Ab illa hora nusquam absque baculo incedit et nisi caput capello coopertus. Sciendum autem quoniam in prima die carnem non comedit, nisi sit talis qui alio cibo uti non possit. Si dominus abbas in infirmaria fuerit, ipse mittet ei scutellam suam in primis. Sin autem per priorem vel per infirmarium ministrabitur ei, ut dictum est. Quamvis in capitulum non pergat, tamen intrat ecclesiam beati Benedicti, prope ostium manens, quod in capitulo legitur auscultat, scilicet sententiam regulæ vel de evangelio et expositionem, et rursus ad collationem. Sed cum ad hæc ventum fuerit ut de negligentiis fratrum agatur, ad hoc audiendum non debet esse curiosus. Mox enim inde debet discedere, et usque dum capitulum sit peractum ex more silens in lecto suo jacere, nisi forte de necessitate sua breviter infirmario loquatur. § Qui autem exire de infirmaria et in conventum vult redire, ita debet convaluisse ut coquinam, si scriptus ad hoc fuerit, valeat optime facere, et hic talis redeundi licentiam quærit a priore. Cum autem signum pulsatur ad primam, vel si est eo tempore eaque die qua tertia cantatur ante capitulum, ad tertiam stat prope ostium ad Sanctum Benedictum per quod in claustrum itur, et pueros præstolatur. Quos cum transisse viderit sequitur eos in ecclesia, et aquam benedictam accipit, et chorum ingrediens conventui se jungit. Cum ventum fuerit in capitulum et, post lectionis expositionem, prior jusserit ut loquatur de ordine, statim surgit, veniam petit et eo qui capitulum tenet interrogante: Quid dicitis? — Mea culpa respondet, et jubente eodem ut surgat, surgit et dicit: In infirmaria fui, nostrum ordinem sicut debuissem non custodivi. Iis dictis, dicit qui tenet capitulum: Noster Dominus vos absolvat de omnibus in quibus ibi offendistis. Et conventu respondente Amen, facit tres inclinationes: primam versus priorem, secundam versus fratres qui sedent ad sinistram prioris, tertiam versus illos qui ad dexteram, non flexo genu ad terram. Tunc præcipitur ei a priore (89) ut dicat loco pœnitentiæ septem psalmos vel septies Miserere mei Deus vel etiam totidem dominicam orationem, et ut eat sessum. Si vero plures fuerint, prior eorum loquitur et eadem cum pluritate [dicit] quæ solus diceret. § Puer vero nihil horum agit, sed, patefacta magistro valetudine sua, ipse magister innotescit priori, [et] eum accepta licentia [commendat uni ex magistris] in infirmariam ducendum. Quamdiu moratur in domo infirmorum commendatur uni ex propriis magistris, ut dictum est, vel alii custodi maturo et cautissimo. Morantem autem in infirmaria frequenter eum suus principalis magister visitat, et cum primum eum viderit hujus esse valetudinis, eodem quo adduxerat modo reducit; non enim redit per ecclesiam sancti Benedicti, quemadmodum alii, sed per parlatorium eum adducit, et ad arcum parlatorii ceteris pueris adjungit ecclesiam jam intraturis ad primam, vel in hyeme in diebus privatis ad tertiam. In capitulo pro excessibus suis nequaquam ut alii infirmi veniam petit. § Igitur infirmi qui nullo ducente possunt venire ad monasterium, quaque die audiunt minorem missam usque dum prior collectam ad complendum finiat, et mox facto ante et retro discedunt. [Dum comedunt,] sicut sunt priores ita in ordine sedere debent. Et sciendum quoniam nullus debet inde surgere nisi summa cogente necessitate, nec mappulam suam plicare. Quamdiu ibi quilibet, etiam minimus, comederit, ad initium prandii et ad finem legitur ab aliquo eorum vel a puero, si ibi est, brevis lectio corde tenus, qua finita, versus dicitur et Miserere mei Deus ab omnibus qui stare possunt ibidem stando cantatur. § Si autem quilibet loquax juventus fuerit, debet corripi verbis mansuete semel et bis vel etiam tertio; quod si non emendaverit, præcipitur a domino abbate vel ab illo qui tenet capitulum, si clamor de eo factus fuerit, ut adducatur. Qui si fuerit de his qui carnibus vescuntur, veniet cucullato capite, baculum tenens in manu usque ad arcum parlatorii, ibique deponens baculum et capellum, capitulum intrat, et ultimus sedet, acceptoque juxta domini abbatis vel prioris arbitrium judicio, factoque ante et retro, domum repetit infirmorum; non tamen sine jussu capitulum egreditur. Verum de litigio nimis sæpissimo vel inordinato risu et similibus, ordine suprascripto, per antiquam consuetudinem debet emendari. § Illi autem qui pro reparatione carnis in domo infirmorum ad tempus habitantes carnibus vescuntur, a sacræ communionis perceptione abstinent. Ipsi vero qui ex toto et semper ibi habitant nec carnibus vescuntur, dominicis diebus et in majoribus festivitatibus, si voluerint, (90) possunt communicare ad Sanctum Benedictum. Tamen illi qui carnibus utuntur sicut omnes communicant, si forte intervenerit aliqua de illis quinque præcipuis solemnitatibus. § Circuitores vadunt frequenter in domum infirmorum, et diligenter explorant quomodo ipsi se habeant. Item infirmarius si quam viderit eorum negligentiam, prius corripit eos; quod si non emendaverint, clamat in capitulo. § Nec illud silendum est de illis infirmis qui pro infirmitate vel reparatione sunt in infirmaria, quod nullo modo debent claustrum ingredi, nisi solummodo cum vadunt in ecclesiam majorem audire ea quæ consuetudinaliter ibi audiunt, vel cum inde redeunt. Si camerarius indiguerit potest ire cameram, et secretarius in secretariam. Quando morantur nunquam tamen, ut superius dictum est, sine licentia, et tunc ita latenter quod omnes ignorent quibus non fuerit scire necesse. Eodem modo si quis indiguerit, potest ire in hortum post prandium per licentiam. Aliis autem qui de lecto præ magnitudine valetudinis surgere non possunt, non est lex posita, et quoniam hi tales non [possunt] ire in oratorium ut audiant horas cum aliis, infirmarius dicit priori; prior vero uni vel duobus fratrum præcipit ut cantent eis regulares horas quamdiu non poterunt surgere. Præcipit etiam infirmario ut inveniat famulos ad custodiendum et serviendum eos, quot opus fuerit; et isti famuli quia non possunt deesse, remanent cum illis et serviunt eis, quando manducant; et tamen hi tales cum aliquantulum [se] sentiunt melioratos, faciunt se ferri a famulis [ad horas] et ad missam quæ omni die cantatur ad Sanctum Benedictum. Si quis est adhuc infirmus etiam in ipso Adventu Domini, et in Septuagesima usque in caput jejunii, permittitur ei usus carnium. Et quando convaluerit, etiamsi sit [in] media Quadragesima, vel in Ramis palmarum, petit veniam in capitulo sicut solet fieri pro comestione carnis. Sciendum autem quoniam ea die qua quis egreditur de infirmaria, si carnem non comedit, et ipse potest clamare de alio et alius de ipso. Præterea debet infirmarius fratribus minutis, qui sunt in infirmaria, per licentiam prioris, ignem in cameris et ad cibaria decoquenda, et etiam sarsum, aliis vero nihil nisi de gratia præter infirmos. (91) XLVIII. DE CAMERARIO ET QUÆ SINT QUÆ REGULARITER FRATRIBUS DEBEAT. Camerarius invenit abbati et fratribus omnibus in claustro residentibus, et etiam extra sicut est consuetum commorantibus, dare omnia vestimenta et omnia quæ regulariter debent habere: scilicet unicuique frocum et cucullam, quoties opus fierit. Dabit etiam unicuique tunicam uno anno pretio viginti solidorum Divionensium, et alio pelliciam honestam et corrigialem pretio viginti quinque solidorum Divionensium ad minus. Confert autem dictus camerarius unicuique fratrum coopertorium religiosum et honestum de quadrianno in quadriannum, pretio sexaginta solidorum ad minus, et duo strata regularia honesta de biennio in biennium, pretio duodecim solidorum Proveniensium, et vanas quoties opus fuerit, et duas mappulas per annum de tribus ulnis et de competenti tela, et auricularia prout prior claustralis viderit expedire, et quolibet anno quatuor staminea insimul conserenda de tela Remensi, pretio sexdecim solidorum Proveniensium, et talia dentur quæ ad judicium planum recipiendum sint apta; et tria femoralia ad Pascha de tela competenti, et caputium forratum honestum de biennio in biennium, pretio sex solidorum. Dabit etiam corrigias, cultellos, pectines, tabulas, acus, cum vaginiis suis, et bracilia singulis fratribus quibus necesse fuerit et quoties. § Dabit etiam in die magni Jovis æstivales fratribus in capitulo, et etiam ulnas telæ et tredecim paria sotularum et totidem caligarum, quæ distribuuntur tredecim pauperibus ad mandatum quod facit abbas cum duodecim fratribus. Dabit etiam in festo sancti Martini quolibet anno singulis fratribus botas hyemales, item caligas, cum duobus paribus pedulum et de panno honesto. Debet etiam reficere calceamenta fratrum quoties opus fuerit. Debet etiam dare quantum necesse fuerit in refectorio, in camera abbatis, in infirmitorio, et in hospitio mappas honestas, et in claustro tersoria honesta, qualibet hebdomada bis mutata. Et infirmis fratribus gravi infirmitate laborantibus cum necesse fuerit culcitas cum pannis lineis; et in pistrino coopertoria et telam ad ponendum super pastam et buretellos. Tenetur etiam dare abbati singulis annis duas cappas, unam in hyeme et unam in æstate, et socio ejusdem abbatis, et equitantibus cappas et calceamenta idonea ad equitandum. Et debet vestire honeste octo conversos intus vel foris ad voluntatem abbatis. § Quando autem dabit nova vestimenta, vetera reddentur elemosinario ad (92) dispositionem prioris claustralis pauperibus conferenda. Quoties loquuntur fratres in claustro, camerarius vel ejus socius qui clavem cameræ portat nunquam debet deesse; tunc enim auditurus est a singulis quod unicuique necesse sit, et nec ad ipsos infantes venire negligere debet, ut ab eis si quid [sit] quo indigeant sciscitetur. Ergo ea vice dare debet quidquid dandum est, ne culpa sua fratres eis horis quibus silendum est silentium infringant. § Ablutores pannorum et sartores sub eo sunt. Qui ablutores omni tertia feria, lecto matutinalis missæ evangelio, ducuntur a vice-camerario in dormitorium, ut accipiant pannos fratrum; qui debent sollicite conspicere quid ipsi accipiant, vel quid ipsi reddant sabbato subsequenti. Refectorarius quoque eodem die reddit eis mappas refectorii et manutergia. Verumtamen ipsi habent alia vasa propria refectorariis pannis, in quibus eos lavant separatim, aliaque ad pannos fratrum. Si pellicia alicujus vel staminea tunica vel hujusmodi ita rupta sint quod adhuc valeant emendari, tradenda sunt sartoribus ut emendent ea cum sumptibus camerarii. Item si quis habet opus ut calcei sui ungantur, rogat vice-camerarium ut ungui eos faciat. Et sciendum quoniam si sotulares ad reficiendum portaverit, nunquam debet eos referre in claustrum quin prius ungantur. § Lectorum omnium debet idem vice-camerarius renovare fenum inter festivitatem sancti Joannis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli. Est etiam vice-camerarii ut ipse omnibus supervenientibus, tam hospitibus quam aliis, lectos distribuat nemoque sine ejus licentia debet se mutare de lecto in lectum, vel vertere caput in aliam partem quam ipse jusserit: sibi licet tantum in dormitorio de hujusmodi signum facere. Nemo vero unquam de domitorio, postquam ad meridianam vel ad completorium introierit, debet exire, nisi forte ii qui necessarii sunt propter hospites foris sicut est hospitarius, grenetarius et hujusmodi, si cellerarius vocaverit eos. Quod si factum fuerit mirabiliter emendari debet, nisi forte alicui multum cognito et maturæ personæ contingat quod sanguinet nasus ejus: hic poterit exire ad lavatorium; si autem juvenis sit, talis debet ire ad necessarias. Si vero brachium cujuscumque cum affluentia sanguinaverit, post completorium poterit exire dormitorium. Eodem modo faciendum est pro vomitu. § Custodes juvenum ita debent jacere ut quos custodiunt jacentes provideant. In schola nutritus non admittitur esse custos juvenum vel infantum. Puer vel juvenis qui est in custodia debet dormire totus coopertus etiam capite. Cum ad meridianam fratres se collocant, debent visus suos ab invicem divertere, et signum aliquod ibi omnino a nullo debet fieri, ad necessarias ex toto nullum. Quando fratres sunt in lectis nocte vel meridie, et propter intemperiam duo signa sonaverint, nemo debet propter hoc surgere; sed si scilla sonaverit et alia signa, tunc omnes sine mora surgant et ita in loci ecclesiam petant et letanias faciant; post, si non est hora (93) surgendi, revertantur. § Ejus est etiam balnea facere et sanis et infirmis; habet namque famulum huic operi deputatum. Luminaria quoque tam in dormitorio atque in necessariis quam in infirmaria, atque in cella novitiorum, et in claustro ante ostium dormitorii, ipse procurat; mappas etiam refectorii, cum opus fuerit, tersoria quoque manuum, tam in claustro quam in coquina regulari; et tersoria quidem ad duplum esse debent ut dum altera lavantur, altera præsto sint, bisque in hebdomada mutantur, videlicet die dominica et sexta feria. Coveas et tersoria pedum quorum usus est ad mandatum invenit, peractoque mandato reponit. Necnon vestimenta et calceamenta quibus tredecim pauperes in die Cœnæ Domini vestiuntur procurat. Habet quoque redditus suos et appenditia, ut inde supradicta implere sufficiat. XLIX. DE ARMARIO ET DE IIS QUÆ PERTINENT AD EJUS PROVIDENTIAM. Armarii est, si dominus abbas abfuerit, responsorium ejus cantare, atque ejus lectionem per consuetudinem legere. Vicarius enim ejus est. Quicumque legit in ecclesia sive cantat ab eo auscultare debet; ejus enim est omni hora providere ne eveniat negligentia de opere Dei in aliquo, ad omne officium quod fit in domo Dei. Si enim quilibet inscius aut oblitus non incipit responsorium aut antiphonam suam ad matutinas, seu quemvis alium cantum ad omnes horas, ipse debet esse provisus atque paratus ut continuo incipiat, sive eum qui fallitur reducat in viam. Ipse est quoddam temperamentum totius cantus qui in monasterio cantatur; ad ipsius namque nutum incipitur, elevatur, humiliatur. Nullus præsumere unquam debet quemlibet cantum altius incipere aut inceptum elevare, seu quovismodo variare, nisi armarius primum incipiat. § Ipsius est ponere omnes fratres ecclesiæ in tabula ad omnia officia, non secundum ordinem aut voluntatem eorum, sed tantum secundum quod videbitur et libitum ei fuerit ædificationem et honestatem intuenti, excepto ad lectiones et responsoria matutinorum; illud enim ibi tantum providet quod junior non cantet aut legat ad matutinas super priorem suum, nisi pro aliqua necessitate, ut aliquis roget eum, aut aliquod pulchrum responsorium velit honestius cantari, aut defuerit qui scriptus in tabula fuerat. Ipse non dividit in solemnitatibus quæ in cappis fiunt cappas; in magnis vero festivitatibus, prioribus pretiosiores distribuit, et eis quos in transversum chori secum advocat. Et notandum qualiter quicumque illuc ab eo adductus fuerit, sive prior sive quilibet alius, non debet eo inscio exire a quocumque alio habeat licentiam: consuetudo namque est quod omnes revestiti qui exeunt de choro non reversuri ab abbate, sive a priore illo quem in choro inveniunt, petant licentiam. Quicumque cum eo sit, excepto (94) abbate aut priore majore monasterii, primus incensatur, osculatur textum, nisi propter humilitatem suam significet servitoribus ut alii cui voluerit prius serviant. § Totius scripturæ quæ in ecclesia fit, omnium scriptorum magister et provisor est; quibus præcipit et quod præcipit scribunt. Verumtamen de generali missa seu de regulari officio nullum remanere facit, nisi abbatis aut prioris licentia. Omnes ecclesiæ libros habet in potestate et custodia. § Si dominus abbas ad mandatum non fuerit, tantum præstolabitur donec videat priorem consedisse, et continuo incipiet antiphonam Mandatum novum, nullius nutum aut significationem expectans. Quando tenet chorum in solemnitatibus, cujuscumque ordinis sit, prior est in medio eorum omnium qui cum eo sunt, et nisi abbas ibi steterit, sive prior ecclesiæ major ab eo advocatus fuerit. Quandocumque autem seu solus seu cum aliis regit chorum, vel aliquis indutus cappa, semper per consuetudinem Kyrie eleison dexter chorus prior cum eo incipit. Idem cum in choro cappa indutus fuerit, si pro quavis necessitate eam de dorso traxerit, et de choro exierit, amplius in eadem missa, secundum antiquam consuetudinem, suum chorum tenere non debet. Cum omnes alii, donec ex toto Sanctus finiatur, sicut semper mos est, ad omnes missas inclinantur, ipse atque illi [qui] cum eo in transversum chori sunt, erecti stant; ad collectas tantummodo et Pater noster inclinantur. Et cum sacerdos vertitur dicens Orate fratres, sed responso Amen, eriguntur, quod aliis non licet. Eodem modo facit cum solus tenet chorum in festis in albis; quod non licet ei qui in dominicis vel privatis solemnitatibus archichorus existit. Illud autem sciendum quod cum archichorus cum cappa est in choro, ea die qua fratres super formas prosternuntur, cum finito Sanctus omnes prostrantur, ille qui ea indutus est et erectus usque ad Pater noster stat, et tunc sicut ad collectas et ad Sanctus non prostratur, sed inclinatur donec sacerdos dicat Per omnia secula seculorum, eodem omnino modo quo ille qui in dominicis regit chorum. § Debent etiam armario adeo noti esse omnes libri ministerio ecclesiæ necessarii, collectanei scilicet exemplarii, textus ceterique hujusmodi, qualiter si quisquam eorum, quibus necessarii fuerint, in eis deviatus perdidit signum aut non potuerit reperire locum quem debuerit, ipse sine qualibet mora inveniat ei. Ejus etiam solius est, si sacerdos fallitur qui cantat horas, in capitulo seu in oratione, et ad missam etiam, et ubicumque, sive diaconus, aut subdiaconus, aut omnino quivis in choro, in cantu, aut in hujusmodi quæ dicta sunt, emendare atque in viam reducere. § Præterea est consuetudo [de] ipso armario qualiter ille qui in dominicis atque hujusmodi festis tenet chorum, postquam ad missam inceperit offerendam, accedere debet versus armarium, donec armarius possit eum videre et debet illi signum facere incipiendi versus offerendæ; ipse enim nunquam incipiet; namque solius armarii est. Armarius autem inclinabit ei, annuens ejus petitioni, et archichorus illi. § Est etiam armarii (95) portare omnes cantus abbati quos ipse cantat, librum ad capitulum, et etiam ad collectam, nisi aliquis revestitus cum eo fuerit. Habet etiam unum suffraganeum qui et pueris cantet, et brevem faciat de antiphonis et responsoriis. Ceterum ipsa fratrum nomina qui lecturi et cantaturi sunt, vel aliud quid acturi, non alius quam ipse ponit, nisi forte et ipse ita voluerit, ejusque suffraganeus hujus sit industriæ hujusque sensus. Si quid in officio suo contra usum præsumpserit vel neglexerit, hoc omnino interim dissimulato, in capitulo reclamabitur. Ad canticum evangelii quod cantatur vel ad vesperas vel ad matutinas antiphonam imponit, excepto quod dominus abbas, si sit præsens, est impositurus etiam privatis diebus. Cum autem incipit cantor, non vertit faciem versus altare, sed, intonato cantico, inclinat, et frater qui est contra eum in alio choro inclinat similiter contra eum. Qui etiam, quamdiu est in conventu, armarius non se notat ad ullam lectionem vel responsorium, ut si dominus abbas forte non legerit, ipse pro eo legere sit paratus. Quod si in aliquo tono erratur, nullius scientia præjudicat illi, ut non eum potissimum omnes attendant et sequantur. Solus ille non reprehenditur, si quam antiphonam aut responsorium nominaverit absque libro, indicens alicui fratri ut cantet. § Omni die diluculo postquam pueri, ut mos est, perlegerint, continuo venit ad eos ut illi qui lecturus est in capitulo auscultet lectionem. Ea etiam vice, si ipsi pueri aliquid offendunt cantando, vel negligenter legendo, vel si minus diligenter cantum addiscunt, dignam ab eo disciplinam experiuntur. Lectiones quæ legendæ sunt ad nocturnos vel responsoria rite auscultat eis post nonam, et, in diebus in quibus non nisi semel comeditur extra Quadragesimam, post prandium, et in Quadragesima, post sextam. § Quæque missa major seu matutinalis fuerit cantanda, dum sacerdos se cum ceteris servituris induerit, nulla vice armarius consuetudinaliter defuerit, primum ut videat si præsto sunt omnes personæ obsecuturæ, et insinuet si quid noverit opus esse. Similiter quotiescumque post nocturnos evangelium est legendum, vel si qui invitatorium cantaturi albis vestiuntur vel in cappis, totius rei est præcipuus ordinator. Si quis fratrum infirmus oleo infirmorum est ungendus, vel si obierit ad sepulturam efferendus, vel si quis defunctus de foris allatus recipiendus, ipsi est cura quis sacerdos induatur, quomodo ungatur, quomodo corpus dominicum apportetur, quomodo communicetur, et quæ collectæ dum obierit ab abbate vel priore super eum dicantur, et dum lavatur, et dum vestitur, et quid antequam in ecclesia apportetur, vel in ejus obsequium cantetur, et quomodo tumulus benedicatur, et quæ collectæ dum benedicitur, et quæ dum sepelitur, et quæ post sepulturam dicendæ sint; et omnibus iis intererit præcipuus ministrator. § Cura brevium qui mittuntur per cellas nostras (96) vel per alia loca pro defunctis fratribus et eorum qui de foris veniunt, et numerandi tricenaria vel septenaria, vel notandi anniversaria, ad eum pertinet. Quando aliquis est in refectorio benedicendus, vel si talis hospes hujusque reverentiæ advenerit, antequam post peractam processionem, imprimis, juxta quod in regula continetur, lectio est recitanda, quidquid tunc est legendum, vel si cujusquam novitii coma et barba est benedicenda, ad hæc singula et horum similia librum competentem accipit et apportat, et providet ne fiat negligentia vel de persona vel de hoc quod persona est dictura. Et si forte episcopus aderit, vel nostri ordinis, vel talius opinionis, de quo vel domino abbati vel priori videatur ut det benedictionem in ecclesia, ipse stolam, librum et baculum ministrat, et imponit hunc versum Humiliate vos ad benedictionem. § Quicumque in majoribus solemnitatibus ad officium majoris missæ sint notati, non præsumunt per se accedere, nisi ipse manu sua cappas dederit quæ in capite formæ de melioribus a principali sacrista præparantur. Nec de illis qui fuerint ad gradualem vel alleluia notati, quando ipse regit chorum, aliquis se intromittit nisi quibus libellos tribuendo innuerit. Sacerdoti quoque intimat quo tono Gloria in excelsis incipiat, et si opus habuerit diacono Ite missa est. Non accedit ad pacem in diebus festis, neque sui suffraganei, sed interim, dum pax datur, cantat Agnus Dei. In omnibus festis in cappis vel in albis debet qui servit de thuribulo, dum offerenda canitur, afferre illud ad armarium cum acerra; ipse vero debet ponere incensum et remittere ad sacerdotem. Quicumque enim stat cum eo, nisi aliquis abbas ibi sit, ipsius est ponere incensum aut administrare episcopo vel abbati, si missam cantent. Eodem modo, in dominicis et in omnibus diebus in quibus ad majorem missam cappa est, et in choro facit ille qui tenet chorum, nisi abbas sive episcopus cantent missam. Tunc enim debet ipsemet archichorus cum allata sit acerra accedere ad altare atque ministrare in cochleari thus episcopo vel abbati. Ad finem missæ prævenit idem armarius aliquantulum ceteros in exuendo cappam et in agendo ante et retro, ut festinet deponere signorum restes et ut ipse primus imponat manum ad sonandas scillas sicut facit in initio missæ. Si quando festiva imbreviatio est agenda, non agitur in illa minori tabula quotidiana, sed in alia proprie ad festivitates deputata. Fit etiam apud nos alia imbreviatio non inutilis, sed quoniam armarius alias est occupatus commissa est alii fratri memori et diligenti, scilicet ut qui servierint in coquina omnes per ordinem conscribantur ne forte per oblivionem contingat ut quisquam frequentius quam alii eo officio gravetur. L. DE PUERIS. Puer qui cum clericali vel laicali habitu venerit (97) hunc camerarius in vestiarium ducit eodem modo vestiendum quo quilibet novitius vestitur, præter quod non ei stamineum sed pro stamineo camisia linea datur. Cum vestitus fuerit, domino abbati præcipit ut professionem faciat et eum benedicat et cucullam benedictam ei tradat. Qualiter autem benedici debeat et ipse et cuculla in collectaneo continetur. Professionem autem suam si sciat scribere, eam scribere propria manu debet; si vero nescit scribere, alter ab eo rogatus scribit. Est autem forma professionis hæc: § Ego talis frater promitto stabilitatem et conversionem morum meorum et obedientiam secundum regulam sancti Benedicti, coram Deo et sanctis ejus, in hoc monasterio Divionensi, quod est constructum in honore Dei et salvatoris nostri Jesu Christi sanctæque ejus Genitricis Mariæ simulque beatorum martyrum Benigni atque Mauritii, in præsentia domini talis abbatis. § Lecta autem professione, offert eam super altare. Est autem sciendum quod non debet benedici nec professionem facere quousque habeat quatuordecim annos. Pueri autem qui sunt in conventu nostro senarium numerum non excedunt. Habent autem proprios magistros nec licet unquam alium assumi pro magistro, præter eos qui deputati sunt. Cellerarius tamen, grenetarius, hospitarius, elemosinarius, camerarius, si viderint quod opus sit, possunt esse magistri sine licentia, et intrare scholas eorum. § Eorumdem vero puerorum disciplina est hujusmodi. Primo simul in loco uno dormitorii jacent, scilicet a parte superiori in medio; nullus eo alius accedere præsumit. Si quis eorum opus habuerit in nocte ad necessarias ire, [prius majorem magistrum sonitu excitat prope se jacentem, qui] surgit et surgere facit et alium puerum cum eo, prius tamen laterna accensa. Eorum alterutro sursum tenente laternam, [medius inter eos magister incedit, sic nimirum eos ducit et reducit,] nec candelam extinguit usque dum ambo sint recollocati. Cum autem cuncti se levaverint ad nocturnos, eunt simul ad necessarias, et pueri [et magistri] ita ordinati ut jam de duobus præmisi. Sedes eis in medio duobus lineis circulis sunt prænotatæ, in quibus eis venientibus nullus audet ut sedeat. Capellum non induunt sicut alii, nisi quamdiu sederint. Surgentes stant nudis capitibus, invicem expectantes. § Cum autem prior chorum intraverit et ipsi pueri intrant chorum ad gradum presbyterii accedentes, morantes ibidem donec orationes a priore fuerint terminatæ; et ipse prior tres illas fratrum orationes terminat, quas vel ea vice vel post completorium gerunt, faciens signum cum pede. In hyeme in prima sit mora spatii psalmi L, id est, Miserere mei Deus; in [secunda Pater noster, Credo in Deum et Deus in adjutorium meum;] in tertia Pater noster, Credo in Deum, et Deus misereatur. In æstate vero Pater noster et Credo in Deum in unaquaque tractim sufficit. Est vero aliud intuendum quoniam magis oportet ipsas orationes adbreviare quando fratres super pedes stant, quam quando super genua, et citius de dormitorio venire cum stant quam cum jacent in terra. (98) Finita tertia oratione, puer Ad Dominum cum tribularer incipit. Ad nocturnos autem immo ad omnes horas, si quid ipsi pueri offenderint in psalmodia vel in alio cantu, vel dormitando vel aliquid tale ullo modo committendo, minime differtur quin a priore cantore vel eorum magistro virgis vel aliter verberentur absque mora. In præsentia domini abbatis non debet quis disciplinare ipsos pueros, non in capitulo, non in choro, sine ejus licentia. § At vero quamdiu abbas est in dormitorio, in lecto suo, nullus debet facere sonitum illum quo mane excitantur fratres ad surgendum. Si prior viderit horam qua fieri debuisset præterisse multum, quiete surgens, debet tantum tangere unumquemque infantum leviter ut ex somno expergefiant, et quietius quam poterint surgentes et exeuntes dormitorium, lavant se, et pectunt, et faciunt orationes suas, ut mos est. Unde reversi in claustro cum summo silentio sedere debent donec cognoscant abbatem dormitorium [descendisse. Alii vero multum quiete dormitorium] exire debent, unus post alium surgentes, sicut comperiunt horam surgendi transire. Abbas vero, sive tempestive sive tardius surgat, cum surgit ipsemet, si placet, facit sonitum, si non, descendit dormitorium. Prior vero cujus per consuetudinem sonitum est facere, considerare debet sollicite utrum abbas surrexerit an non, ut continuo abbate egresso dormitorium, si viderit aliquos fratres adhuc jacere, sonitum incipiat. § Alias vero pueri quotidie, facto sonitu, cum manus suas laverint, et capita pexuerint, orationibus etiam in ecclesia factis, ante crucifixum in dormitorio alta voce cantant Miserere mei Deus. Ad omnes horas facies eorum versa est contra occidentem, quantum puto ut videri possint a prioribus qui in illa parte stare solent. Cum ventum fuerit ad preces vertunt. Ad utramque missam, ad quam et priores mutant loca, vertunt se omnes pariter in chorum et similiter in sabbato ad processionem quæ ad vesperas et ad matutinas agitur ad sanctam Crucem, et in duodecim lectionibus ad tertiam, et ad eam processionem, si quam aliquando facimus, pro aliqua tali persona veniente; ad quam etsi aliquando cappis utimur, ipsi tunicis utuntur. Cum tamen ad missarum solemnia conventus indutus est cappis, ipsi quoque tunicis sericis induuntur, si tamen processio agitur. Ad secretam et canonem, si conventus est inclinis vel etiam procumbit, et ipsi similiter. § In claustro et in capitulo ubi sedent, ita separati esse debent ab invicem, ut unus nec amictum alterius aliquo modo tangat. In ecclesia quando sedent, super scabellum sedium sedent, versis faciebus ad chorum. Ad lectiones nocturnorum, in diebus festis et octavis, vel privatis quando tres leguntur, sedent. Si quando cum psalmodia defuncto assidetur, sedent hinc inde circa feretrum. § Pueri flagellantur consuetudinaliter, si (99) opus fuerit, dum locutio est in claustro, post vesperas nunquam. Juvenes possunt clamare eos de illis tantum offensis quas faciunt contra eos, sicut est de risu aut signo facto sibi, aut si qua sunt hujusmodi. De aliis nunquam, nisi quia debent notum facere magistro suo vel priori; qui magister verberabit eos, vel prior eos faciet verberari. Juvenes vero nunquam clamabunt eos in majori capitulo; ibi enim multoties suscipiunt magna judicia, et est mos qualiter magister eorum nunquam expectat ut præcipiatur ei, sed ex quo audit aliquem eorum exuturum, statim non jussus surgit et verberare non cessat donec dicat qui tenet capitulum ut dimittat. § Est consuetudo ut quocumque ipsi pueri insimul eant, vel in dormitorium, vel in monasterium, vel quocumque, magistri debent subsequi. Nullus autem facit eis signum, nec etiam magister major nisi raro et valde necessarium. Infantibus quippe ubique debet esse custodia cum disciplina, disciplina cum custodia. Et sciendum quod hæc est tota disciplina eorum: aut cæduntur virgis, aut fortiter velluntur eis capilli. Nunquam enim calceo, pugno, vel quolibet alio modo disciplinantur, nisi solum ut dictum est. In longis vero noctibus hyemis, est consuetudo ut eorum magister post primum sonum surgat, et cum candela et virga circumeat lectos eorum, considerans quomodo se habeant. Si quis ipsorum est discoopertus, tantum tangit virga leniter, propter fratres, quo sit excitatus, et significat ei ut cooperiat se, manu autem nunquam ibi tangit eum nec verberat, nisi cum collocant se aut surgunt, si viderit eos moram facere in collocando vel in surgendo. § Quando cantor auscultat eis lectiones vel responsoria, omnes qui in crastino lecturi sive cantaturi sunt stant coram eo. Ad missam et ad collectas quæ dicuntur ad Crucifixum, cum itur ad processionem, inclinantur sicut conventus, et ad preces tertiæ cum revestiti sunt. Ad gloriam vero responsoriorum, psalmorum, hymnorum, et ad Pater noster in vigilia mortuorum, inclinantur versus altare. Ad preces autem horarum et ad alias inclinationes, ita inclinantur sicut conventus. Et cum, pulsato signo ad capitulum, conventus omnis surgit et vertitur versus altare, et ipsi pueri similiter [alius] retro priorem. Omni die ad missas, et ad tertiam cum revestiti sunt, et ad Crucifixum, eodem omnino modo habent se quemadmodum conventus. Cum autem omnia signa pulsantur ad vesperas, vel ad matutinas, versus altare vertuntur eodem modo privatis diebus. Quocumque conventus eat ad processionem, in matutinis et in vesperis, unus eorum portat cereum accensum, a vice-sacrista præparatum, et cum vadunt ad Crucifixum, stant semper coram prioribus versus majorem portam ecclesiæ. § Cum lavant ad lavatorium bini et bini sicut sunt priores, unus post alios tergunt manus, quam remotius possunt alter ab (100) altero, id est, ad cornua tersorii. Ad spatium illud quod est antequam signum comestionis fratrum pulsetur, in refectorio stant ad gradum donec dominus abbas vel prior veniat, et tunc ipsi prope nectam veniunt et inclinant donec dominus abbas vel prior pulset scillam. Ipsorum est incipere Benedicite, et Miserere mei Deus finito prandio vel cœna, aut si rauci fuerint, cantoris. Nullus unquam loquitur alicui eorum private nisi ad confessionem: quod cum fit, presbyter potest eos de schola ducere in capitulum atque reducere per consuetudinem. Verum ad dominum abbatem ducit eos magister eorum. Stando confitentur; bis quoque in hebdomada veniunt ad confessionem. Ad omnes autem commemorationes sanctorum debent omnes assurgere, ad collectam vero inclinari. Similiter omnes faciunt fratres. Si quis eorum oppressus somnolentia ad nocturna non bene cantaverit, magister dat ei in manibus unum codicem grandiusculum donec expergefiat. Thesaurarius magister dat eis in manibus tunicas in festis in quibus fit processio. Ceterum de manu pueri vel etiam juvenis qui in custodia est, nullus debet aliquid accipere, neque ei dare, non librum, neque ullam rem, sed juxta eum ponere, nec surgunt de suis sedilibus nisi jussi. Verumtamen si magister voluerit eis aliquid dicere, sedebunt ante eum ad terram, et audientibus aliis dicet quidquid ei dixerit. Et prior bene potest ire et per consuetudinem aliquoties debent ire cellerarius et camerarius et possunt ire et sedere sine omni licentia, et dicunt eis infantes audientibus omnibus qua de re indiguerint de ministeriis eorum. Nec faciunt mandatum nisi in die dominica cum domino abbati si affuerit vel cum cantore si abbas defuerit. § Solis pueris conceditur in choro legere ad missam, cum præviderit aliquis lectionem vel hujusmodi, aut si quis eorum est novitius poterit psalmos suos firmare ad utramque missam, dum tacet conventus. In invicem adjuvant se ad divestiendum tantum. Nam ipsimet cingunt et revestiunt se, et cum revestiti sunt ad tertiam, stant contra se in choro visu ad visum. Similiter ad Crucifixum quia eodem modo stant cum incipiunt antiphonam de sancta Maria. Tempore illo quo [in loco] antiphonæ Alleluia cantatur, omnis, sive magnus sive infans sit, qui pronuntiat ipsum alleluia, finito primo versu psalmi qui incipitur, antequam faciat ante et retro, incipit antiphonam unde alleluia est. Qui autem legit ad matutinum cum una tantum lectio legitur, cum petit benedictionem vertit se ad eum qui daturus est eam, ubique ipse sit. § Non faciunt ante et retro in circuitu, nisi cum conversi sunt ad occidentem, seu post finem horæ. Mos quippe fuit antiquitus quod expleto opere Dei verterent se omnes in circuitu, quia Deus ubique est: (101) quod adhuc infantes faciunt; idcirco dicuntur portare vexilla conventus. Cum autem ii qui de dextro choro sunt cantant ad matutinum responsoria, ad sinistram faciunt, et tantum dimidium quemadmodum ad versum de tertia cum sunt revestiti, et ad Crucifixum, et ad antiphonam et ad responsoria et versus de vesperis et matutinis de sancta Maria. Cum vero ad vesperas et ad laudes cantat aliquis eorum responsorium ambrosianum, vel versum post hymnum dicit, seu etiam cum dicit versum ad omnes horas post capitulum, versus altare vertit faciem suam; si vero antiphonam incipit, versus Crucifixum; quoties vero aliquid incipit sive dicit in choro, facit ante et retro. § Omni die ad matutinas et completorium faciunt ipsi pueri orationes ad gradum presbyterii, et etiam ad tertiam quoties diluculo prima cantatur; fratribus bis in die reficientibus, et ad nonam; et ad ceteras horas omni die [cum] bis signa pulsantur, præter primam et completorium et ipsam nonam cum statim versu prandii finito incipitur. Et hoc notandum de eisdem infantibus quia ex quo ad gradum propter orationem veniunt imprimis omnes altari profunde inclinant, deinde surgentes erecti stant donec sciant priorem et ceteros ad orationem inclinasse. § Est etiam consuetudo ut cum magister eorum viderit quemlibet negligenter ante et retro facere, præcipiat ei qualiter omne ante et retro quod fecerit sic faciat ut manus trahat per terram donec absolvat eum inde. Si aliquando contigerit quod aliqui eorum non possint cum aliis et toto conventu occurrere ad versum prandii, solus magister eorum ad gradum ibit; ipsi vero recta via ad justas suas ibunt, ibique ante et retro tantum facient. Magister vero, expectato quod responsum sit Amen post benedictionem, exit refectorium et post paululum redit ad gradum, petitque comedendi licentiam sicut qui ad principium versus non fuit. Cum quis eorum tam debilis aut infirmus est ut non possit bene stare, huic licentia prioris permittitur sedere in eodem loco ubi stare solet. In sedilibus eorum nulli licet sedere unquam præter illos solos. Si quis eorum adeo tener est et parvus ut opus habeat, in ipso claustro ubi sedet summo diluculo apportatur ei panis ac vinum. Collecta fragmenta ponunt in cophinos unus prius et alius post. Quando de refectorio vel post prandium vel post cœnam exeunt, inter utriusque chori fratres medii procedunt. Faciunt et aliud iidem infantes quod non est ignorandum. Videlicet quando fratres eunt de collatione ad cantum, accendunt candelas in laternis suis et eas alte portant usque ad ecclesiam. Similiter de collatione portant ad ecclesiam, si non fiat caritas. Post completorium autem portant eas accensas in dormitorium et lampades accendunt in dormitorio: sufficiunt autem sex pueris tres lanternæ. Cum in refectorio est propinatio caritatis de pigmento vel de quolibet potu, refectorarius, si est maturæ ætatis ut mos, potest (102) pueris tenentibus scyphos invertere eis potum. Est autem consuetudo quatenus cum unus ducitur immanendi causa infirmariam duo alii debent cum eo ire, videlicet pro reditu. Non enim debet quoquam unus solus exire, nisi contingat quod alio modo fieri non possit, et tunc magister cum eo eat. Ea quoque die qua quis eorum exiturus est infirmariam, lautissime accuratur de carne, antequam exeat. § Cum autem aliquis de foris ad monasterium adducitur benedictionis vel cujuslibet rei causa, non ducitur aliquis eorum qui in monasterio sunt contra eum, sed qui eum adducunt, quam secretius possunt ponunt ipsum in conventu infantium. Benedictionem vero venientium ante suos adductores solus quasi abbas accipit sine omni magistro, et etiam si plures fuerint coram altari in presbyterio. Cum autem completo pro quo venerit reducitur, duo de iis qui in monasterio sunt exeunt cum ipso usque in auditorium. Sciendum vero de eisdem infantibus quod nunquam exeunt de schola nisi de voluntate abbatis; cum autem placuerit abbati ut de schola exeant, significat cantori et cantor ad vesperos adducet eum ad pedes abbatis, et obtenta licentia ab abbate ducit eum ad sedes mediocres. § Quando agenda est processio ut aliquis defunctus a foris allatus suscipiatur, si totus conventus vadit vadunt, et tunc post crucem primi egrediuntur atque inter sepeliendum psalmos et antiphonas imponunt. In omni processione quæ agitur per claustrum, post crucem semper incedunt; in Ramis palmarum et Rogationibus, inter idiotas et cantores. § Panis eorum et generale non sunt minora quam aliorum fratrum. Post nonam cum fratres biberint, et ad collationem exeunt de refectorio, novissimi et ante dominum abbatem vel priorem. Ubicumque transierint per claustrum [fratres, aliquantulum se levant et inclinant, tam] si fuerint duo quam omnes. Servitores quoque de refectorio exeuntes si sedent ubi sedere solent, inclinant contra illos et illos assurgentes contra eos. Quod si quidam ex eis aliquando ad regularem horam tardius occurrunt, non ut alii veniunt ad gradum, sed vadunt in locum suum. Magister qui comitatur eos tenet consuetudinem. § Hoc autem obsequium ab eis est rite gerendum: ad horas omnes regulares singulos psalmorum versiculos pronuntiare, in privatis diebus antiphonas imponere; et ad missam matutinalem debet unus eorum chorum regere et versum responsorii cantare. Similiter ad matutinas et vesperas responsoria decantare, versus dicere; in æstate ad nocturnos illam minimam et unicam lectionem legere. In capitulo legere (103) semper, in refectorio nunquam. Tabulam ad licentiam loquendi quinquies percutiendam eum qui legit in capitulo priori porrigere. Si domnus abbas aut prior in capitulo imperaverit aliquem psalmum per aliquot dies decantari, ipsos audientes inclinare, quia in eorum præcipue sollicitudine debet esse ne remaneat. Et quia ipsi quotidie legunt in codice martyrologii et fratrum memoriali, ab ipsis sciendum et notandum quando tricesimus cujusque defuncti sit consummatus, ab ipsis refectorario pronuntiandum quantorum sit anniversarius fratrum, ut tot quoque super mensam majorem mittat præbendas, et secretario quando sint omnia signa pulsanda pro anniversario cujusque, quod bene notatum est in regula. § Mane cum se levant ad sonitum vel cum prima cantatur diluculo, possunt dimittere prius ire ad necessarias quam ad ecclesiam, sed vel finita prima si voluerint, vel orationibus factis. Si vero fecerint, non est reprehensibile. Et sciendum quoniam magistri infantium nunquam debent sedere in schola claustri, nisi ibi sint infantes. Ad mandatum non lavantur pueris pedes. Finitis completorii orationibus nunquam sine una saltem candela, quantacumque dies adhuc sit, vadunt in dormitorium, de qua statim accendunt lucernam in dormitorio. Ipsi enim [magistri] vicissim solent providere ut opportune accendantur luminaria dormitorii et necessariarum; nec debent esse extincta antequam fratres in die illic se recognoscere possint. Opus habentes pueri codicem vel ipsam tabulam brevialem accipere alio loco quam ubi sedere solent, nunquam accipiunt absque licentia magistri. Eorum sessio in claustro ita est ordinata ut pueri sedeant juxta murum, magister juxta eos. Et ut tandem de ipsis concludam, difficile mihi videtur ut ullius regis filius majori diligentia nutriatur in palatio, quam puer quilibet in regulari monasterio. LI. DE JUVENIBUS CUSTODIENDIS. Frater ille qui est hujus ætatis ut adhuc sit imberbis et si ultro seculo abrenuntiaverit et optimæ sit opinionis, minime tamen custodia carebit; sed et aliquando illis maxime qui nutriti sunt in monasterio, si in moribus viri esse noluerint virilis ætas nihil eis profuerit ut a custodia solvantur: hujusmodi contra summa vigilantia custodiendi sunt. Nunquam sine custodia debent esse; non debent sine custodia passum pedis ire extra (104) conventum. Lecti eorum in medio dormitorii sunt, et subter crucifixum. In nocte vero quocumque perrexerint, portat ante se laternam et candelam intus accensam, accensa laterna pergit ad necessarias. Cum itur de collatione ad refectorium, vel ad ecclesiam, vel post completorium in dormitorium, vel post matutinas ad processionem, debent laternas accensas portare, nec quousque se collocent extinguere. Si vero de choro aliquis ipsorum exierit ut eat in dormitorium, seu propter quamlibet causam, tunc eam extra chorum accendit. Cum autem revertitur usque in chorum affert ipsam laternam, et coram omnibus extinguit. § Si custos eum in ecclesiam duxerit, non eum deserit usque dum perveniat in chorum; et in refectorium, donec sit intra ostium et in præsentia conventus. Ad tres orationes quæ rite fiunt ante nocturnos vel post completorium; seu, in die, ad illas similiter tres quæ fiunt sive in hyeme ante tertiam, sive in æstate vel in omnibus duodecim lectionibus vel in octavis ante primam, nunquam ab invicem separantur. Consuetudo namque est ut nunquam stet juvenis in quinta statione a domino abbate vel priore, sed etiam si necesse fuerit ponit super se minores suos qui sunt majoris personæ. Est etiam mos ut cum aliquis eorum prior aliorum est revestitorum, superponatur ei in processione aut etiam in choro alius maturior, cujuscumque ordinis sit. Quod si in custodia est diaconus vel subdiaconus lecturus evangelium vel epistolam, si tale quid ei contigerit ut legere non possit, propter hoc nec verbo nec signo quemquam sui similem appellat ut pro se legat; sed impossibilitatem suam maturius per custodem innotescet armario, ut ipse tempestive provideat cui tale officium injungat. Cum ponuntur juvenes extra scholas puerorum et benedicuntur, consuetudo est ut sint juniores omnium qui prius fuerint benedicti. Si vero cum illis novitii benedicti fuerint, juvenes erunt omnium priores. Nunquam sedere ita debent juvenes in claustro ut habeant visus suos versos ad scholas infantum, vel sibi ad invicem. Nunquam debet juvenis se jungere alii qui videatur juvenis esse, in quovis negotio, vel si ille non sit in custodia, nec loqui nec etiam signum facere nisi de qualibet necessitate, vidente et audiente et concedente custode. Alii vero maturiores qui bonæ opinionis sunt possunt cum juvenibus loqui de necessariis et utilibus rebus. Sconsa illa quæ portatur ad lectiones ad providendum utrum fratres dormiant, si ponatur ante juvenem, portabit eam per majorem chorum tantum ac peracto circuitu ponet eam super gradum ante quem capitur venia, cum reditur de lectione. § (105) Custodes non habent aliam disciplinam nisi quod clamant eos fortiter. Illud autem cavendum multum est de eis ut non sint duo in infirmaria in una mansione. Et sciendum quod si talis juvenis sit in infirmaria qui sciatur ridiculosus vel dispersus esse, nullo modo debet ibi conversari sine custode. Si vero notum fuerit de aliquo quod timeat Dominum et bonæ conversationis testimonio polleat, uni infirmorum qui sicut dictum est notus sit potest commendari. Summopere cavendum est ut si stant vel sedent in ecclesia, in capitulo, in refectorio, vel alicubi, ita sint remoti quod se ad invicem [non impingant], nec unquam ullo modo alter contingat alterum, sicut mos est quod omnes custodiant se de tactu infantum. Omnes illi qui in reia sunt, quando privatis diebus revestiuntur ad epistolam, sive ad evangelium, vel ad quodlibet altaris officium, non ideo mutant stationem reiæ ad tertiam; sed si fuerint duo ex una parte, prior qui in choro fuerit ad solam illam horam ponet alterum ex alia parte. Nunquam enim vel revestitus vel divestitus audet aliquis mutare chorum sine jussione. Et si devestito semel præcipitur non debet in chorum suum sine altero præcepto redire. In privatis diebus, quando fratres jactant se super formas, possunt ad scabella sedere in suffragiis sanctorum; aliis vero diebus non licet, sed stent et sicut infantes levent et bassent, erecti ad antiphonas, inclini ad collectas. LII. DE DISCIPLINA FORIS ITER AGENTIUM. Monachus cum iter aggreditur equitare, in cuculla nec magnum nec parvum debet equitare nisi forte calor nimius aut hujusmodi quælibet intolerabilis anxietas artaverit eum. Quod si contigerit poterit equitare in cuculla. Sed hoc summo studio cavendum est ei ne sic equitans intret burgum aut villam aut obviet alicui. Ideoque debet post se portare frocum suum ligatum, ut cum opus fuerit statim induat eum. Si habet opus ut cingulo succingatur, prius induat cappam ac post succingatur. Nunquam enim sine cappa succingi, vel non succinctum equitare, regularem monachum certum est. Quando ascendit ita debet se girare graviter quod pedem sinistrum, qualicumque modo stet in alto, primitus debet in stafam mittere, deinde dextrum super renes equi, quoadusque vestimenta sua sub se componat, parumper sustentare sicque se cum gravitate super equum deponere. Super quodlibet jumentum nec comedere debet nec bibere. Non debet super unam coxam equitare. Non debet pedem super equi collum ponere, ut gambam sustentet. Neminem debet post dorsum (106) portare. § Non debet per mercatum ire ut aliquid emat, sed si aliquam parvam causam vult comparare, debet jubere famulo suo emere; si autem grandem, in aliquam solitariam mansionem mercatorem cum sua revocare et cum omni honestate facere ut benedicatur Deus in servis suis. Nullam usquam feminam permittitur osculari, neque sororem, nisi matrem tantummodo, sed nec debet capere quidquam de manu feminæ nec etiam communicare, et cum offerendam ab ea accipit, manum suam velare debet. In pellicia sua, vel nudis pedibus, nec edere debet nec bibere. Ad prandium leget sicut mos est, in principio et in fine, et versum totumque Miserere mei Deus. Sed non facit ante et retro nisi in monasterio sit. Verumtamen cavendum est illi ut neque in privatis, neque in aliis diebus habeat capellum suum in capite, aut chirothecas in manibus, dum psallit horam. § Cum autem venerit ad tantam congregationem fratrum quæ adeo magna fuerit ut sit ibi schola infantium, si nunquam ibi amplius fuerit, aut si fuit aliquoties et, moratus per annum aut dimidium, non illuc redierit, consuetudo præcipit quatenus ad monasterii introitum, prius ablatis calcaribus et fasciolis, petat veniam unam super genua, et orationes suas intus faciat prostratus, quæcumque dies sit. Si vero aliquando, saltem transiens, ipsum monasterium ingressus, quod dictum est persolvit, atque ad redeundum plus quam quatuor aut quinque mensibus moram non fecerit, non petet ad introitum præfatam veniam neque orationes prostratus faciet, nisi forte conventus ad preces super formas prosternatur. § Quisquis autem habet obedientiam foris ad unam leugam, vel ad duas, vel ad amplius, vel etiam ad minus, si exierit ad eam non reversurus duobus diebus vel tribus, non vadit nec revertitur sine benedictione. Si autem quilibet, postquam exierit, revertatur in crastino, et iterum ipso crastino exierit et jacuerit foris, tertia die si redierit, accipiet benedictionem venientis, quippe qui duabus noctibus jacuit foris. Si vero ea ipsa die voluerit inde exire non reversurus in eadem, [non exit] nisi [prius] acceperit benedictionem venientis eodem modo: quotiescumque ita exierit, debet utramque accipere benedictionem postquam bis jacuerit foris, et si acceperit, tuebitur eum euntis benedictio etsi forsitan ad eundum non sit ei necessaria. LIII. DE MINUTIONE FRATRUM. Licentia minuendi petenda est ab eo qui tenet ordinem et hæc petenda est post capitulum (107) nec debet aliquis minui ante capitulum nisi necessitate urgente magna, scilicet pro gravi infirmitate. Omni tempore præter Quadragesimam consuetudinaliter minuuntur fratres qui sunt in conventu post evangelium majoris missæ (nam infirmi illud agunt antea), nisi aliquis magis velit post nonam quando bis comeditur et meridiana agitur, et quærat inde licentiam ut ea hora liceat ei facere. § Hujusmodi accepta licentia debet famulo infirmariæ significare ut provideat ei famulum minutorem in promptu esse post evangelium majoris missæ. Et si plures fuerint, debet eis providere adjutores unum aut duos, aut quot necesse fuerit. Finito evangelio missæ majoris, faciunt ante et retro et pergentes in dormitorium tollentesque fasciam, quæ vulgariter benda vocatur, de lecto ad hoc paratam, pergunt si volunt ad infirmariam ad calefaciendum brachium et se. Deinde vocantes præfatum minutorem ducunt secum ad locum huic officio deputatum, ubi priusquam minuantur acclines super genua versus orientem debent dicere ter hunc versum Deus in adjutorium meum, priore eorum si plures fuerint ante alios incipiente, et aliis subsequentibus, sicut fit in capitulo, cum Gloria Patri et Kyrie eleison et Pater noster. Postea a priore dicto Adjutorium nostrum in nomine Domini, et aliis respondentibus Qui fecit cœlum et terram, præparant se ad minuendum, et præmisso Benedicite, si necesse fuerit, possunt ibi de eadem re cum famulo loqui; qui vero solus est, idem facit. § Ab idibus septembris usque ad Quadragesimam, in illis diebus in quibus fratres generaliter non nisi semel reficiunt, post vesperos ea die qua minuuntur, si volunt, in refectorium vadunt et [cœnant. Ad prandium] a subcellario pitantiam habent quatuor diebus, et tunc nullum versum nec ad initium nec ad finem dicunt, sed tantum ante et retro ad considendum et surgendum faciunt. Tunc quando recenter minuti sunt, duobus sane [sequentibus] diebus, a kalendis octobris usque in caput jejunii, si fratres non nisi semel reficiunt (nisi talis dies jejunii sit in quo universaliter a populo jejunandum sit), post capitulum, fratribus in claustro loquentibus, ipsi [cum infantibus] in refectorium pergunt, [et si fuerit possibile] versum prandii, id est, Oculi omnium dicunt, et brevissimam lectionem in initio atque in fine, et Miserere mei Deus ibidem cum ceteris appenditiis suis; omnes tamen ad utrumque versum debent esse; et subcellarius eis, prout melius poterit, debet administrare, et si necesse fuerit aliquos de fratribus qui eum inde adjuvent rogare. Quarto denique die, omni fere tempore, idem mixtum post majorem missam accipiunt. § Ipsa die qua minuuntur et in crastino vadunt post completorium in (108) dormitorium, una tantum brevi oratione facta, interim dum infantes vadunt ad aquam benedictam, ita ut statim post eos accipiant aquam sequentes eos. A kalendis novembris usque ad Septuagesimam, in diebus privatis et in omnibus diebus in quibus matutinæ pro defunctis non dicuntur, vadunt dormitum ante matutinas beatæ Mariæ, præter juvenes qui sunt in custodia, qui neque post completorium exeunt nisi in ordine suo. A Septuagesima vero usque ad kalendas novembris vadunt dormitum post matutinas defunctorum. In hyeme surgunt, diebus privatis, dum pulsatur signum ad matutinas laudes, nec postea revertuntur ad lectum; in æstate vero et in omnibus duodecim lectionibus et in octavis, facto sonitu in dormitorio, vel qui pigerrimi sunt legentibus infantibus in claustro. Tertia die intrant chorum, a Pascha usque ad kalendas octobris et in omnibus duodecim lectionibus et in [octavis], ad primam; a kalendis octobris usque ad Pascha privatis diebus, exceptis octavis, ad tertiam. § Si quis illorum quamdiu sunt extra chorum, ad nocturnos obdormierit, sconsa ante eum non debet poni. Quamdiu sunt in ecclesia extra chorum, sedent et qui volunt capellos induunt. Et notandum quod recenter minuti, si parum in ecclesia quiescendo jacuerint, non reprehenduntur. Si vero postea vel ipsi vel alii in ecclesia jacuerint, vel inordinate sederint, reclamantur. Qui autem in Quadragesima minuendi sunt, sabbato, finitis majoribus vesperis, illud agunt quod in alio tempore post evangelium facere solent. Cum aliis vadunt in refectorium et in crastino ad processionem, et sicut alio tempore mos est [cum infantibus] sumunt de pane et vino. Nihil enim habent amplius quam alii donec ad prandium nisi placeat subcellario. Diebus sequentibus, secunda et tertia feria, post evangelium majoris missæ, si voluerint, audiunt vesperos ad Sanctum Benedictum cum infirmis, et mox vadunt prandere in refectorio; sed tamen postea intersunt generalibus vesperis. Prandente vero conventu, in ecclesia morantur. Quandocumque autem minuantur, mos est ut quamdiu extra chorum sunt non flectant genua pro quolibet, nisi eis sponte sua hoc agere libeat. Et sciendum quoniam nemo debet minui a dominica quæ intitulatur in Passione Domini usque ad quartam feriam Paschæ, nisi coactus infirmitate. LIV. DE QUINQUE DOMINICIS PRÆCIPUIS ET DE PRIMA DOMINICA ADVENTUS DOMINI. Dominica prima Adventus Domini una est de quinque dominicis præcipuis. Unde quid in eis agi debeat explicemus. Ad vesperos majus [altare] pallio adornatur. Sacerdos hebdomadarius alba indutus adolet incensum. Hebdomadarius dicit versum ad vesperos et in laudibus; tamen unus puerorum dicit Benedicamus. Invitatorium a duobus in albis cantatur; duodecimum responsorium a cantore reincipitur; (109) post evangelium sacerdos alba indutus in chorum revertitur ad Benedictus oblaturus incensum. Ad primam, signum de Gratia Dei pulsatur, Jam lucis sicut in albis canitur. Ad tertiam nihil variatur. Ad missam Kyrie eleison, Sanctus et Agnus et Benedicamus sicut in albis canuntur. In refectorio sunt tabulæ coopertæ. Fratres debent habere generale solemne. De collatione itur ad caritatem. § Sed quoniam præter hæc quæ dicta sunt, fiunt aliqua in ipsa dominica Adventus Domini, expedit ut ea per ordinem enarremus. Ad primos vesperos capitulum de Adventu. Duo cantant responsorium Ecce dies veniunt, et Gloria variatur. Et est sciendum quod, quæcumque festivitas fiat, illi qui cantant responsorium ad vesperos semper sunt in frocis. Est autem consuetudo, in aliis festis in quibus duo cantant responsorium in vesperis, quod ipsi iidem dicant in fine vesperorum Benedicamus Domino, et ut ardeant quinque cerei ante altare: tamen hac die nec qui cantant responsorium dicunt Benedicamus, sed [dicitur] ab uno puerorum sicut qualibet privata dominica; nec accenduntur plus quam tres lampades. Ab hac die usque in festum sancti Hilarii intermittitur commemoratio de Cruce. § Est autem sciendum quod si festum sancti Andreæ sabbato ante primam dominicam Adventus Domini, vel feria secunda post, evenerit, vesperi erunt de sancto et post Benedicamus fiet commemoratio de dominica [vel feria] cum antiphona et collecta. At si alia privata festivitas duodecim lectionum evenerit in hoc sabbato vel feria secunda sequenti, vesperi erunt de dominica et eis expletis fiet commemoratio de sancto. Si vero in ipsa dominica occurrerit quodcumque festum, usque in crastinum deferetur. Item si festum sancti Andreæ occurrat in hoc sabbato, die dominica dicetur ad processionem quæ fit per claustrum, ad ingressum chori, responsorium Ecce dies veniunt. § Ad matutinas invitatorium a duobus in albis canitur. Hymnus Verbum supernum. Hebdomadarius in primo nocturno incipit antiphonam Domine, alias vero pueri. Versiculi ad nocturnos Ex Sion species. Egredietur virga. Egredietur Deus de loco sancto suo. Illos tres versus qui sunt ad responsorium Aspiciens solus hebdomadarius dicit. Ad lectiones Isaias incipitur, et totus prologus ille Nemo cum prophetas ad primam lectionem legitur. Cantica Ecce Deus in fortitudine. Duodecimum responsorium scilicet Erumpant montes a cantore reincipitur. In matutinis laudibus responsorium Super te Jerusalem. Hymnus Vox clara. Versiculus Emitte agnum Domine. Sciendum est [quod] quotiescumque proprietas venerit, in matutinis vel [vesperis] debent notari in tabula, sicut in festo duodecim lectionum, maxime in dominicis diebus. § Hæc eadem in duabus primis hebdomadibus ad laudes dicuntur, et responsorium Veni ad liberandum nos ad vesperos; sicut in sequentibus resp. Ostende nobis Domine et versic. Vox clamantis in deserto ad laudes, et resp. Tu exurgens Domine ad vesperos; versic. vero ad vesperos per totum (110) Adventum non alius quam Rorate cœli. In dominicis et duodecim lectionibus, capitulum ad primam sicut et in Septuagesima Domine miserere nostri; ad tertiam versic. Timebunt gentes nomen tuum Domine, ad sextam versic. Memento nostri Domine, ad nonam versic. Domine Deus virtutum; qui et per totum Adventum tenentur. In omnibus dominicis antiphonæ de ipso Adventu cantantur et ad primam et ad tertiam [et ad] horas sequentes; privatis autem diebus non aliæ cantantur quam quotidianæ usque ad septimanam jejunii Quatuor temporum. Missa matutinalis est de die. Ad processionem per claustrum canitur antiphona Ecce carissimi et etiam per totum adventum. Ad ingressum chori Erumpant montes, nisi festum sancti Andreæ evenerit sabbato sicut superius dictum est. § Ad missam sacerdos, diaconus, subdiaconus albis casulis induuntur, et per totum Adventum quando fiunt duodecim lectiones Kyrie eleison, Sanctus et Agnus sicut in albis canuntur. Cetera fiunt ut in quinque præcipuis dominicis. § Per totum Adventum diebus feriatis dicitur invitatorium Regem venturum, usque feriam quartam jejunii quæ semper est post festum sanctæ Luciæ. Et est sciendum quod si festum trium lectionum occurrerit in Adventu, nihil fiet de ipso festo præter commemorationem. Quolibet sabbato ad vesperos per Adventum reincipiunt dici capitula a capite scilicet Ecce Virgo, etc. Primum responsorium scilicet Aspiciens non dicitur feria secunda, sed incipitur ad Aspiciebam. Per totum Adventum Isaias in ecclesia legitur, et terminatur lectio pro arbitrio præcentoris. Tamen cantoris est prævidere de sermonibus incipiendis octo dies feriales ante Nativitatem Domini, quia tunc incipiuntur dici sermones et evangelia, quia quatuor sunt sermones et quatuor evangelia. Similiter est prævidere de istis antiphonis, scilicet O sapientia et aliæ quæ sequuntur, quæ incipiunt dici octo dies ante Nativitatem Domini ad vesperos ad Magnificat. Feria quarta de jejuniis legitur evangelium Missus est Gabriel, resp. Clama in fortitudine; ipso die incipit dici invitatorium Prope est jam Dominus, et ad matutinas laudes vel ad horas reliquas propriæ antiphonæ sicut in antiphonario continentur. Feria quarta ad laudes de sancta Maria ant. Benedicta tu, ad Benedictus: Beata es Maria. Feria quinta et sexta et sabbato dicuntur responsoria de historia Clama in fortitudine. Feria sexta evangelium Exurgens Maria quod, quia in matutinis totum non potest legi, in refectorio perexpletur. Ipso die ad horas antiphonæ sicut antiphonarii ordo insinuat dicuntur. Sabbato evangelium Anno quinto decimo usque ad eum locum ubi dicitur Unde cum per Isaiæ vocem; ibi enim tertia lectio terminatur. Quæ per omnes horas antiphonæ dicendæ sint antiphonarius indicat. Ad missam hebdomadarius cum cappa regit chorum. Qui dicunt lectionem et Benedictus et tractum sunt in albis. Nec ipsa die ad missam dicuntur aliæ collectæ quam de die. In dominica quæ hoc sabbatum sequitur lectiones octo de evangelio Anno quinto decimo terminantur incipientes ab eo loco ubi dicitur Cum per Isaiæ vocem. Antiphona Veni Domini (111) cum psalmo Qui regis Israel dicitur in sabbatis Adventus Domini ad mandatum in ultimo loco. Si in dominicis Adventus festivitas duodecim lectionum acciderit, usque in crastinum debet differri. Si sancti Thomæ festivitas in dominica tertia evenerit differtur sicut et aliæ, sed ant. Nolite timere dicetur ad Benedictus in dominica; si vero occurrerit feria quarta Quatuor temporum proferetur usque in crastinum; et si occurrerit feria sexta fiet ejus officium feria quinta præveniendo; et si occurrerit sabbato vel in dominica protelabitur usque feria secunda post; in crastinum finitis matutinis de apostolo, fit commemoratio de Adventu cum ant. Non auferetur. Illæ antiphonæ quæ privatis diebus propriæ habentur quando incipi vel quo ordine debeant dici columnellæ quæ in antiphonario sunt per singulos annos evidenter ostendunt. Ant. O sapientia et reliquæ incipiunt dici octo dies ante Nativitatem Domini et ex quo istæ antiphonæ incipiunt, dicuntur ad primam, tertiam, sextam et nonam antiphonæ illæ Dicit Dominus pœnitentiam agite, et dicuntur singulis diebus secundum quod earum ordo in tabula continetur. LV. DE VIGILIA NATIVITATIS DOMINI. Si vigilia Nativitatis Domini in dominica quarta Adventus evenerit, invitatorium in albis est Hodie scietis. Primæ lectiones legentur more consueto de dominica et resp. Canite tuba. Ad cantica, ant. Ego baptizavi vos, evangelium Cum esset desponsata; de quo fient quatuor lectiones breviores solito, et resp. nonum Sanctificamini hodie, decimum Constantes estote, undecimum Sanctificamini, duodecimum Nascetur nobis. Ad cantica accenduntur quinque candelabra ante altare. Post evangelium sacerdos in chorum redit in alba ad adolendum incensum, ad Benedictus in cappa. Ad laudes matutinas O Juda et Jerusalem et aliæ, psalmus Dominus regnavit etc.; dicitur responsorium O Juda et Jerusalem, quod cantatur a tribus a quibus etiam dicitur Benedicamus Domino. Post Benedicamus Domino fit commemoratio de dominica cum ant. Non auferetur et versic. Vox clamantis et collecta de dominica. Et omnes horæ diurnales de vigilia celebrantur. Et sciendum quia cum sic vigilia evenit, navis ecclesiæ dorsalibus adornatur. Meliora autem usque in [vesperos] poni differuntur. § Cum vigilia Nativitatis Domini privata evenerit die, nihil minuitur de psalmodia consueta usque ad matutinas laudes: invitatorium Hodie scietis ab hebdomadario cantatur; primam antiphonam in quolibet nocturno incipit hebdomadarius, reliquas pueri, sicut fit in dominicis diebus; antiphonæ ad nocturnos et versiculi ordine quo antiphonarius indicat dicuntur; psalmi ad nocturnos non alii quam feriales canuntur. Si vigilia Domini evenerit in tertia vel quarta feria, additur tribus antiphonis primi nocturni hæc ant. Ecce rex venit. Evangelium Cum esset desponsata a diacono hebdomadario non revestito pronuntiatur. Expositio evangelii in tribus lectionibus tota expenditur. Responsorium primum Sanctificamini, secundum Constantes, tertium Sanctificamini filii Jerusalem; singula responsoria singuli cantant. § Conventu (112) ad Sanctam Mariam eunte dicitur psalmus Fundamenta cum ant. Spiritus sanctus et collecta Quæsumus omnipotens Deus. Ante Fundamenta dicitur officium mortuorum. Quibus expletis, juxta præceptum regulæ intervallo facto, dormitorium petunt et singuli, necessitate completa, in chorum redeunt. Interim thesaurarii ornant altare. § Secretarius, ubi opportunum viderit, more solito signum pulsat; ad cujus sonitum omnibus congregatis, fit oratio brevis id est stantes super genua sicut in diebus festis. Qua ut mos est terminata ab abbate vel priore, ante altare quinque luminaria et duo super altare accenduntur. Signa omnia pulsantur. Matutinæ laudes festive cantantur. Antiphonam primam O Juda et Jerusalem hebdomadarius incipit, alias illi qui in tabula notati sunt. Psalmus Dominus regnavit dicitur. Responsorium O Juda a tribus in tabula notatis canitur, quorum unus est hebdomadarius; a quibus etiam Benedicamus dicitur sicut in albis. Sacerdos cum cappa ad altare incensum adolet. § Primeta in mane ut moris est pulsatur. Jam lucis sicut cum fit de sancta Maria cantatur. Capitulum Pacem et veritatem; si est dies dominica, Domine miserere nostri de die. Dicuntur horæ de sancta Maria. Si vero dies sit feriata, post primam dicuntur septem psalmi cum letania. Ad hanc horam non prosternuntur fratres super formas. § Ubi secretarius opportunum viderit, ad mandatum prioris unum de minoribus signis pulsat. Quo audito fratres de more lavant manus, pectunt capita, veniunt in chorum. Pulsato iterum uno de majoribus signis, faciunt ternas orationes inclini. Cantata tertia, si sit dies feriata, canitur missa matutinalis pro fidelibus defunctis. § Qua finita pulsari facit prior scillam ad capitulum multo prolixius solito, ut omnes possint accurrere antequam lectio inchoetur. Vehementissime enim redarguendus qui quolibet modo deesse præsumpserit. Præcentoris autem est hoc ipsum in capitulo annuntiare pridie ante vigiliam. Congregatis vero omnibus, ubi Nativitatis Dominicæ gaudium prænuntiari audierint, sine mora excussi sedilibus prosternuntur solo, et oratur quamdiu abbati videbitur. Ad quam orationem nihil melius, nihil decentius dicitur quam Gloria in excelsis Deo et Te Deum laudamus, sub silentio tamen a singulis, quod etiam antiquitus consuetudinis fuisse a vetustioribus audivimus. Post orationem, surgentibus cunctis, prosequitur lector pronuntians festivitates reliquas quæ supersunt. Postquam dicitur more solito versus capituli cum Deus in adjutorium ter, quia post capitulum loquuntur in claustro, evangelium legitur in capitulo et de eo fit sermo. Hac die non pronuntiatur brevis tabulæ in capitulo qui pronuntiatus est pridie ante vigiliam. Quod ideo fit in duobus diebus ante festivitatem ut scientes fratres cui officio quisque deputatus sit, prospiciant sibi ne negligentia veniat de alicujus (113) officio. Brevis autem tabulæ hoc modo fit: Diaconus hebdomadarius primus ponitur in tabula pronuntiaturus evangelium, primum responsorium. Unus juvenum canit secundam lectionem et tertiam, secundum etiam responsorium, et tertium cantores honestiores canunt; ad antiphonas in matutinis laudibus post hebdomadarium imbreviantur fratres sicut sunt priores; ad resp. O Juda imbreviatur hebdomadarius et cum eo duo alii. Missa in vigilia ita notatur in tabula: officium de nona et nominatur hebdomadarius; missam [dicit] dominus abbas, si ipse affuerit, [sed] notabitur in tabula sacerdos hebdomadarius; ad reliqua officia notabuntur illi qui in dominica notati sunt, hoc est, et subdiaconus et diaconus et qui cantant responsorium, et servitores ecclesiæ, et ministri altaris. Verumtamen ante subdiaconum notatur lecturus prophetiam. § Ad ipsam missam accenduntur quinque luminaria ante altare. Hebdomadarius regit chorum. Qui legit prophetiam et qui epistolam in tunicis sunt; qui cantant responsorium in cappis. Quod ubi cantaverint, cum hebdomadario stare in medium chori vadunt. Alleluia non canitur, nisi dominica die evenerit vigilia. Diaconus cum dalmatica legit evangelium. Quando vero in dominica acciderit, missa matutinalis de ipsa dominica erit. Introitus Memento nostri Domine, cum toto officio suo: prima collecta Excita Domine, secunda de Trinitate, et aliæ consuetæ quæ solent dici privatis diebus ad magnam missam; ultima tamen erit Sanctorum tuorum. Collecta vero de vigilia non dicitur. Postea fiet aqua benedicta et processio sicut in aliis dominicis diebus. Ad quam cantatur ad introitum chori resp. O Juda et Jerusalem. Peracta processione cantabitur tertia, post tertiam omnia signa pulsabuntur et quinque luminaria ante altare et duo super altare ob honorem sanctuarii accenduntur. Hebdomadarius cum cappa solemniter reget chorum. Dominus abbas pretiosis indutus vestimentis, aut sacerdos hebdomadarius si abbas absens fuerit, missam cantabit. Qui legent prophetiam et epistolam in tunicis erunt, diaconus in dalmatica; qui cantabunt responsorium et alleluia in cappis erunt, et postquam cantaverint in medium chorum cum hebdomadario ibunt. Eodem modo canitur missa, quando hæc dies privata evenerit, excepto quod alleluia non dicitur. Hebdomadarius et qui cum eo sunt in cappis in medio choro non debent hinc recedere post missam, sed debent stantes inclini esse donec oratio de vesperis terminata fuerit, et tunc facto ante et retro devestiunt se. § Ad vesperos signa bina et bina pulsantur. Ad ultimum omnia insimul. Hebdomadarius inchoat primam antiphonam; psalmi dicuntur de feria. Ad alias antiphonas notantur sicut in ordine priores sunt; per singulas antiphonas dicuntur melodiæ earum finales. Ad responsorium Propter nimiam notantur cum hebdomadario alii duo. Duo sacerdotes cum abbate adolent incensum, quorum unus est hebdomadarius. Post vesperos fit processio ad Sanctam Mariam cum resp. Benedicta tu et versic. Post partum virgo, quem dicit sacerdos ante collectam (114) Deus qui per beatæ, quæ collecta non dicitur nisi ad istos primos vesperos, et in crastinum in nocte ad processionem. Aliis diebus dicitur Deus qui salutem. Post vesperos itur ad refectorium; ibi debent esse tabulæ coopertæ et ita solemniter debet fieri in refectorio sicut in ecclesia factum est. Ad collationem legitur sermo qui ita incipit Lætitia quanta sit. Hac die de collatione itur in refectorium ad caritatem. Post completorium vadit processio in dormitorium id est cum laterna, aqua benedicta, thuribulo. LVI. [DE NATIVITATE DOMINI ET DE OCTAVIS EJUSDEM]. Secretarius ante matutinas accendit unum luminare in dormitorio ante crucifixum, et aliud in lavatorio, a vicecamerario præparata Ad matutinas loco unius scillæ omnia signa tam in choro quam in turribus pulsantur insimul, prius tamen accensis a sacrista viginti quinque cereis in ciborio, et tres ante altare, et duo in retrochoro, et unum in claustro prope ostium ecclesiæ. Finitis orationibus ut moris est, pulsantur signa de choro bina et bina et in fine omnia de ecclesia. Invitatorium a quatuor in cappis canitur, qui notantur in tabula post illos qui notati fuerunt ad resp. Propter nimiam. Et notantur ita: Et in sacris vigiliis invitatorium, et nominantur per nomina quatuor ministri, primus hebdomadarius qui et imbreviatur ad primam antiphonam, et post eum alii sicut ordine sunt priores. Responsoria duo et duo cantant, nisi quartum, octavum et duodecimum: hæc enim a tribus cantantur. Quartum responsorium est Descendit, cujus prosa canitur sic ut primus versus prosæ canitur antequam versus responsorii cantetur. Postquam cantaverunt, canitur versus Tam gloriosa; postea canitur Gloria Patri, deinde versus Fac Deus. Ad ultimum illi tres qui versus cantaverunt reincipiunt responsorium, et conventus finit. Postremo canuntur alii versus, scilicet Facinora et alii. Octavum autem et duodecimum reincipere præcentoris est. Ad tertiam, septimam et undecimam lectionem fit circa cum sconsa a sacrista per chorum. Deinde portatur incensum primum ad altare, postea per chorum. Secretarii est monere unum sacerdotem qui hoc faciat cappa indutus. Sciendum autem quia, cum semper quamdiu abbas in choro est ejus est, sacerdote ante se veniente, incensum in thuribulo ponere, tunc tamen nihil horum fit; sed sacerdos ipse extra chorum incensum thuribulo imponit et sic ad altare cappa indutus procedit. In tertio nocturno quatuor evangelia pronuntiantur. Primum est Liber generationis cum homilia sua secundum Hieronymum, secundum Exiit edictum cum homilia sua secundum Gregorium, tertium Pastores loquebantur cum homilia Bedæ presbyteri, quartum In principio erat Verbum cum homilia sua a Beda presbytero edita. Primum evangelium pronuntiat diaconus hebdomadarius, duo media sacerdos vero, quartum abbas vel, si abbas abest, prior, si præcentori visum fuerit. In tertio nocturno, pronuntiato evangelio, cellerarius et camerarius chorum egressi, introducunt famulos suos in infirmariam, et famuli quidem cellerarii accendunt ignem copiosum, famuli vero camerarii præparant aquam et manutergia manibus (115) fratrum lavare volentium venientium finitis vigiliis ad ignem. Post Te Deum laudamus dicitur, et legitur evangelium Liber generationis cum collecta Deus qui hanc; qua finita incipit præcentor resp. O Maria clausa, et itur ad Sanctam Mariam, secretario præcedente qui analogium portat; quem sequuntur ministri cum sacerdote et infantibus et reliquo conventu, junioribus priores præcedentibus. Ubi dum ventum fuerit, sacerdos incenso posito incensat altare, et dicta collecta Deus qui per beatæ Mariæ, dicitur Verba mea si tricenarius agitur. § Quibus peractis eunt in dormitorium, et exinde qui volunt eunt ad focum; qui volunt illuc ire, redeunt in chorum. Illi tamen qui ad primam missam servituri sunt, euntes ad focum, manus et ora lavant, capita pectunt et, secretario signum parumper pulsante, redeunt in monasterium et statim albis induti præparant se quilibet ad officium suum. § Præparatis autem omnibus, signa pulsantur omnia et, accensis novem cereis a secretario ante altare et duobus super altare similiter et duobus coram archichoris, cantant missam ad Sanctam Mariam solemniter. Duo enim sunt ii qui chorum regunt, et domnus abbas si adest cantat missam; si vero abest, [cantat] is qui in tabula a præcentore notatus est. Hujus missæ officium notatur in tabula post annotationem duodecim lectionum, ita: Officium de nocte, et nominantur primo duo illi qui chorum recturi sunt, inde is qui missam celebrabit; post quos lector prophetiæ et lector epistolæ, quorum uterque subdiaconus est, cum tunicis induti ministrant; post hos, quatuor quorum duo responsorium et duo cantant alleluia, in cappis et isti et illi. Qui postquam cantaverint, cum illis qui chorum regunt in medium chori vadunt. Post Kyrie eleison, incipitur a sacerdote Gloria in excelsis. Diaconus cum dalmatica evangelium legit. Ad hanc missam canitur prosa Nato canunt omnia, quæ et pulsatur. Una tantum hostia in altari ponitur, de qua communicatur sacerdos solus. Ad pacem nonnisi unus vadit. Ad hanc missam Credo in unum Deum, etc. Omnes infantes ad hanc missam revestiuntur. Hac missa finita, omnibus in choro regressis, signa pulsantur, et laudes matutinæ canuntur. Si abbas missam cantaverit, ejus est enim eam cantare, cappa indutus in chorum revertitur. Ad laudes, antiphonæ Genuit puerpera, versus Pastores; responsorium tres cantant, scilicet Benedictus qui venit, quod etiam per hebdomadam et in Circumcisione [dicitur]. Ambrosianæ dicuntur. Ad Benedictus abbas cum hebdomadario sacerdote et cum alio incensat altare. Finitis matutinis, eunt dormitum cuncti, sua repetunt cubilia vestiti et calciati, pedibus tamen de foris, ut sint promptiores quando signum audierint. § Aurora apparente, sonat secretarius signum quoddam parumper. Quo commoto, omnes in chorum venientes orationem brevem faciunt; qua finita, revestiuntur ministri qui ad missam servituri sunt. Hujus missæ (116) officium post matutinas laudes notatur in tabula, ita: Officium de luce, et notantur duo, et reliqua ut superius. Missam cantat domnus abbas [vel], si ipse abest, qui in tabula a præcentore notatus fuerit, vel potius ille qui de missa majore, hebdomada præterita, hebdomadarius fuit. Hæc est enim missa matutinalis. Ad cujus initium signa omnia pulsantur, quinque luminaria ante altare accenduntur. Hæc missa ad Corpus sanctum cantatur ita solemniter sicut et prima, et dicuntur tres collectæ, prima de die, secunda de sancta Anastasia, tertia de sancta Maria. Ad hanc infantes revestiuntur. Hostiæ plures ab uno offeruntur. Qui legit prophetiam et qui epistolam sunt in tunicis. Duo qui cantant responsorium et duo qui cantant alleluia sunt in cappis. Et hi et illi, ubi cantaverint, cum illis duobus qui chorum regunt eunt in medium chori. Prosa Eia recolamus. Diaconus cum dalmatica legit evangelium. Ad pacem eunt qui communicant. Ad hanc missam communicant diaconus et subdiaconus, et qui legit prophetiam, et pueri et alii qui pluribus negotiis occupantur, vel qui non possunt expectare communionem magnæ missæ. § Hac missa finita, eunt in claustrum ad lectionem, et qui volunt celebrare celebrant, et dum tempus fuerit pulsatur ad primam. Qua finita, itur in capitulum, quod ea die et in similibus breviatur. Inde cum exeunt, et dicto Verba mea in ecclesia sancti Benedicti, si sit dominica, vadunt in ecclesiam majorem et ibi terminata oratione pulsatur unum de majoribus signis. Tunc omnes petunt dormitorium, deinde lavant manus, ad ecclesiam accedunt et, pulsato uno signo, terminat prior orationem; qua terminata, faciunt ante et retro. Quo facto omnes albis in capitulo sub silentio induuntur, factaque aqua benedicta faciunt processionem. Sacerdos circuit officinas, sicut in omnibus dominicis, cum cruce et aqua benedicta, processione cum sanctorum reliquiis, ut mos est in hujusmodi festis, per claustrum eunte. Præcentoris est providere ad hanc processionem quidquid poterit. Si vero non est dominica dies, finito capitulo, pulsatur signum ad tertiam, et omnibus in choro adunatis fit oratio brevis. Qua finita induuntur omnes albis. Hymnis omnium horarum usque ad octavam Epiphaniæ adduntur hi duo versus Memento salutis et Gloria tibi Domine Qui natus. Post tertiam faciunt processionem ad Sanctam Mariam cum resp. Stirps Jesse, et collecta Deus qui salutis, quæ etiam dicitur ad processionem usque ad Purificationem beatæ Mariæ. Deinde incipiente præcentore resp. Descendit de cœlis, vadunt per claustrum. Ad ingressum chori Hodie Christus natus est canitur, et pulsatis signis omnibus incipiunt missam. Hac die dum per claustrum processio vadit, majora duo signa pulsantur. In hujusmodi festis cum quotidianis manutergiis dependent alia duo pretiosiora. Ad hanc processionem (117) non itur per officinas, nec ad Corpus sanctum, nisi dominica dies fuerit. § Ad officium de die notantur cum præcentore duo ad regendum chorum. Verumtamen, quicumque cum eo sint, ipse cum succentore in medio stat et alii a lateribus eorum. Ipsi enim sunt primi gubernatores totius servitii Dei quod in ecclesia celebratur. Officium ter repetitur. Missa cantare abbatis est; si autem deesse contigerit, hebdomadarii, nisi humilitatis causa aliquem priorem ipse rogaverit. Qui legit prophetiam et qui epistolam in tunicis sunt. Ad responsorium et alleluia cantanda, quamvis quidam in tabula nominatim notati sunt, non tamen præsumunt [cantare], nisi eis præcentor jusserit: quod etiam observari mos est in omnibus festis quæ sunt in albis aut in cappis. Ad hanc missam conventus cantat prosam Cœlica resonent. Diaconus cum dalmatica officium suum explet. Ad pacem et ad communionem omnes eunt qui communicaturi sunt. In tabula notantur, post servitores ecclesiæ et ministros altaris, hebdomadarii coquinæ, id est abbas et cum eo decani omnes qui adsunt. Et sciendum præcentori quia, cum alia omnia ecclesiæ officia notentur in tabula, tamen is qui legit ad mensam et qui ad servitores et qui ad collationem, non notantur unquam nisi in sabbato. Hac die et in sequentibus, ad omnes diei horas, ardent ante altare tria luminaria, præter matutinas laudes et vesperas: hac enim die, ad utrasque vesperas, ante altare luminaria septem et ad matutinas laudes totidem, exceptis iis quæ in circuitu sunt ciborii et post majus altare; diebus autem tribus sequentibus, quinque tantum luminaria ardent et ea post altare majus. Finita missa, signa omnia pulsantur, sicut in omnibus festis in cappis. Pueris qui tamdiu jejunare nequeunt, post evangelium vel ante, misericordiæ causa datur licentia accipiendi mixtum. In refectorio tabulæ duplicibus mappis cooperiuntur. Et ita solemniter debet ibi fieri, sicut in ecclesia factum est. Ad vesperas duæ scillæ pulsantur et alia signa bina et bina. Antiphonæ Tecum principium et aliæ; ultima Apud Dominum, quæ etiam dicitur septima die et in Circumcisione. Ad utrasque vesperas et ad laudes sacerdotes ad adolendum incensum duo revestiuntur. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Stephano, postea de sancta Maria cum ant. Virgo hodie. Post vesperas fit processio ad altare sancti Stephani. § De sancto Stephano. — Ad matutinum duæ scillæ pulsantur, postea alia signa bina et bina. Invitatorium quatuor cantant in cappis. Responsoria duplicia sunt; tamen quartum, octavum et duodecimum a tribus dicuntur, et duodecimum a cantore reincipitur. Ad laudes hymnus Sancte Dei pretiose; ad Benedictus duo sacerdotes adolent incensum; post Benedicamus fit commemoratio de Nativitate Domini, cum ant. Verbum caro factum est, versic. Benedictus qui venit; postea fit commemoratio de sancta Maria. Missa matutinalis canitur ad altare sancti Stephani: introitus (118) Puer natus est nobis, cum toto cantu suo; collecta Quæsumus omnipotens Deus, quæ semper per has octo dies dicitur; epistola Apparuit benignitas; evangelium Pastores; præfatio Quia per incarnati et Communicantes per has octo dies ad utramque missam dicuntur. Major missa in cappis solemniter canitur. Post missam omnia signa de choro pulsantur. Ad vesperas duæ scillæ pulsantur, deinde signa bina et bina. Quatuor dicunt responsorium. Hymnus Sancte Dei pretiose. Duo adolent incensum. Antiphona de Magnificat bis repetitur. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Johanne, postea de Nativitate Domini, postea de sancta Maria. Processio vadit ad altare sancti Johannis. Ea die itur de collatione ad caritatem. Ad matutinum fit eodem modo quo supra dictum est. § De sancto Johanne. — Missa matutinalis ad altare sancti Johannis canitur. [Intr.] Puer natus est nobis, epist. Apparuit gratia, evang. Exiit edictum. Ad vesperas antiphonæ super psalmos Johannes. Supra pectus. In ferventis. Propter insuperabilem. Psalmi de uno apostolo. Post Benedicamus fit commemoratio de Innocentibus, postea de Nativitate Domini, postea de sancto Stephano, postea de sancta Maria. Processio vadit ad Sanctam Mariam, cum resp. Centum quadraginta. § De Innocentibus. — Invitatorium duo cantant in cappis. Hymnus ad nocturnum Æterna in iis te nunc. Psalmi sicut plurimorum martyrum. Responsoria singuli cantant; tamen quartum, octavum et duodecimum a duobus cantantur. Cantica Populus qui ambulabat. Duodecimum responsorium reincipitur a cantore. Sacerdos cum cappa adolet incensum. Post Benedicamus fit commemoratio de Nativitate Domini, postea de sancta Maria. Processio fit ad Sanctam Mariam, cum resp. Vidi. Missa matutinalis ad Sanctam Mariam canitur. [Intr.] Puer, epist. Apparuit benignitas, evang. Pastores. Major missa de Innocentibus in cappis canitur, cum prosa. Ad vesperas ant. Sinite et aliæ. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Thoma, cum ant. Iste sanctus et collecta, postea de Nativitate Domini et de sanctis, et deinceps usque in octavam. De collatione itur ad caritatem. § De sancto Thoma Cantuariensi. — Invitatorium Regem vitæ in albis canitur. Octo lectiones primæ de ipso. Responsoria sicut de uno martyre. Ad cantica, ant. Parvulus. Cantica Populus gentium. Evangelium Exiit edictum. Responsoria Beata Dei. O magnum. O regem. Ecce agnus; versic. Hoc est testimonium. Ad laudes ant. Genuit puerpera. Angelus ad pastores. Facta est cum angelo; ad Benedictus ant. Nato Domino; [post Benedicamus commem. de sancto Thoma], de sancto Stephano Lapides torrentis, de sancto Johanne Hic est discipulus meus, de Innocentibus Innocentum passio, et deinceps per ordinem. Missa matutinalis Puer natus est; epist. Apparuit gratia; evang. Exiit edictum. Major missa de sancto [Thoma]. Introit. Lætabitur justus; coll. Deus qui nos annua; epist. Justum deduxit; resp. Posuisti; all. Lætabitur; evang. Si quis vult venire. Ad vesperas ant. Juravit; ad Magnificat, Beatus vir; post Benedicamus (119) fit comm. de Nativitate Domini cum ant. Beata Mariæ viscera. § De sexto die post Nativitatem Domini. — Sexto die post Nativitatem Domini, ad initium nocturnorum duo majora signa de choro pulsantur in classico. Invit. Christus natus est nobis ab infante canitur. Hymnus Christe redemptor. In primo nocturno ant. Natus est nobis nisi sit psalmus qui habeat antiphonam propriam de Nativitate; lectiones sunt de evang. Pastores loquebantur. Responsoria prout in antiphonario continentur. Ad preces nocturnorum altare discooperitur; duobus luminaribus tertium additur. Ad laudes omnia signa de choro pulsantur, et cantantur laudes sicut in duodecim lectionibus, cum tribus antiphonis; resp. Benedictus qui venit; et dicuntur ambrosianæ. Ad Benedictus sacerdos cum abbate adolet incensum. Ad primam ant. Illuxit. Missa matutinalis ad Sanctam Mariam canitur: introit. Puer natus est; epist. Apparuit gratia; evang. Exiit edictum. Ad tertiam ant. Verbum caro. Major missa canitur sicut in duodecim lectionibus. Nec loquuntur fratres in claustro totis octo diebus, et in capitulo pronuntiatur evangelium quod et ad matutinum. Introit. Lux fulgebit; coll. Da quæsumus omnipotens Deus ut qui nova; epist. Apparuit benignitas; resp. Benedictus; all. Dominus regnavit; evang. Pastores; offert. Deus enim; comm. Exulta. Ad sextam ant. Salus æterna. Ad nonam ant. Christus Deus noster. Ad vesperas ant. Tecum principium et aliæ; psalmi sicut in die; capitulum et sequentia de sancto Silvestro; post Benedicamus fit comm. de Nativitate cum ant. Gaudeamus, et in crastino, videlicet in die sancti Silvestri, ad laudes dicitur, post Benedicamus, de Nativitate ant. Nato Domino. § De prima dominica post Nativitatem Domini. — Hoc notandum est quod si sexta dies in dominica evenerit, officium ita fit. Invit. Regem natum in albis; in primo nocturno ant. In principio; in secundo ant. Natus est; lectiones Æterni nominis; resp. Sancta et immaculata et alia; ad cantica ant. Parvulus filius; evang. Erat Joseph; postea fit comm. de Nativitate cum ant. Pastores. Ad horas antiphonæ sicut notantur quinto die, capitula et orationes de Nativitate. Ad vesperas Tecum principium et aliæ, capitulum et sequentia de sancto Silvestro; post Benedicamus fit comm. de dominica, postea de Nativitate cum ant. Gaudeamus. Et in ipsa die ad majorem missam officium Dum medium cantabitur; de quo cum multæ sint controversiæ, nos generalem usum ecclesiæ describere curavimus. Ordo itaque poscit ut dominica prima post Nativitatem dicatur istud officium; sed si alia inter Octavam Domini et Epiphaniam evenerit dominica, et septuagesimalis terminus eodem anno aliquantulum longior fuerit, potest differri ad eamdem dominicam, nec unquam dicendum est nisi semel, nec unquam servatur usque post Epiphaniam, quantacumque sit longitudo temporis usque ad Septuagesimam. Si vero in crastino Nativitatis Dominicæ aut in una priorum quatuor dierum evenerit dominica, si temporis ratio apportaverit, videlicet quod non sit officiis parcendum, sed potius ut dictum est pro brevitate temporis [sint] acceleranda, dicetur officium Dum medium (120) ad majorem missam. Si vero Circumcisio in dominica evenerit, et adeo breve tempus fuerit quod sint multum acceleranda officia, ad missam matutinalem dicetur Dum medium. § De Octava Domini. — In Octava Domini ad vesperas psalmi cum ant. de sancto Silvestro cantantur; capitulum de Octava Domini, resp. Verbum caro. Ad processionem in die Benedicta tu, ad suum altare; coll. Deus qui salutis. Ad processionem in nocte O mundi domina. In primo nocturno hymnus Christe redemptor. Ad laudes A solis ortu. Missa minor Vultum tuum; epist. Apparuit gratia; evang. Pastores sicut ad magnam missam. Major Puer natus est, ad quam est epist. Videte ne quis vos decipiat; resp. Viderunt omnes; all. Multifarie; evang. Pastores usque priusquam in utero conciperetur. Ipsa missa in cappis canitur; prosa Eia recolamus; offert. Tui sunt cœli cum versu Tu humiliasti; nam duo priores versus cantaturi sunt ut in die Nativitatis; communio Viderunt. Finita missa signa pulsantur omnia. Ad vesperos ant. Tecum principium, hymnus Veni redemptor. LVII. DE VIGILIA EPIPHANIÆ [ET DE IPSA DIE]. In vigilia Epiphaniæ Domini invit. Christus natus est, hymnus Christe redemptor. In primo nocturno ant. In principio, in secundo ant. Natus est nisi sit psalmus qui habeat propriam antiphonam de Nativitate. Lectiones de Epistolis Pauli; responsoria Sancta et immaculata. Confirmatum est. Beata et venerabilis. In tertio nocturno evang. Populus qui sedebat; coll. Respice nos misericors. Ad laudes ant. Nato Domino, capitulum Parvulus filius, coll. Concede quæsumus omnipotens Deus ut salutare. Hymnus ad laudes A solis. Ad Benedictus ant. Ecce advenit. Ad horas antiphonæ sicut notantur quinto die post Nativitatem Domini; ad primam tamen est ant. In sole posuit, si in sabbato evenerit. § Et sciendum quod si vigilia Epiphaniæ evenerit dominica, lectiones de Epistolis Pauli erunt. Ad cantica ant. Parvulus filius; responsoria Sancta et immaculata et alia; evang. Defuncto Herode. Ad laudes ant. Luciferum, capitulum Parvus filius, ad Benedictus ant. ut supra, coll. Corda nostra. Postea fit mentio de dominica cum ant. Mirabantur et coll. Vota. Cetera omnia tam in nocte quam in die ut supra. Capitula et orationes de Nativitate erunt. § Ad vesperas ant. Tecum principium et aliæ, ultima De fructu; responsorium a tribus cantatur, altare a duobus incensatur, antiphona de Magnificat ter repetitur, sicut in omnibus festis duplicibus. Processio vadit ad Sanctam Mariam, cum resp. Benedicta tu; coll. Deus qui salutis. § Invitatorium quatuor, responsoria duo et duo, quartum, octavum et duodecimum tres cantant. In primo nocturno hymnus Christe redemptor. Ad laudes hymnus [cum his versiculis]: Enixa est puerpera. Feno jacens. Gaudet chorus. Hostis Herodes. Ad laudes resp. Surge illuminare, ceteris diebus Reges Tharsis. Ad processionem in nocte O mundi domina. § Ad vesperas utrasque septem candelabra, ad laudes quindecim de ciborio, ad horas tria accenduntur. § De die Epiphaniæ. — Missa minor ad Sanctam Mariam eodem modo sicut major, excepto quod commem. fit de sancta Maria cum coll. Deus qui salutis. Ad processionem in die, ad Sanctam Mariam (121) resp. O Maria, per claustrum In columbæ. Fontes aquarum. Ad ingressum chori Tria sunt munera, et etiam dicitur dominica [et] in octava. Si vero [octava] in dominica evenerit, dicitur per claustrum O Maria, ad ingressum chori ut supra. Quod si octava Apparitionis sabbato evenerit, processio vadit [ad vesperas] ad Sanctam Mariam, ad laudes vero ad Crucem. Major missa in cappis est. Post finem ejus omnia signa pulsantur. § [De diebus infra octavam]. — Per octavam Epiphaniæ in primo nocturno ant. Cœli aperti sunt, in secundo Vox de cœlo sonuit, nisi sit psalmus qui habeat propriam antiphonam de Epiphania. Ad primam quotidie ant. Lux de luce, ad tertiam Vidimus stellam, ad sextam Tria sunt, ad nonam Admoniti magi. Ad vesperas, super psalmos et evangelium dicuntur alternatim Omnes nationes. Omnes de Saba. Videntes stellam, nisi sit psalmus qui habeat [propriam] antiphonam de Epiphania. Ad laudes et ad Benedictus: Ante luciferum. Apertis thesauris. Stella ista. Verumtamen hoc observatur ut eam quam hodie dicit præcentor ad Benedictus cras dicat puer ad laudes super psalmos. Per octavam dicuntur responsoria sicut notantur. § De dominica infra octavam. — Dominica infra has octavas tota est de octava, excepto quod psalmi de dominica sunt. Invit. Regem magnum. In primo nocturno ant. Cœli aperti sunt. Lectiones octo de Epiphania. Responsoria Illuminare. Venit lumen. Omnes de Saba. Reges Tharsis. In secundo nocturno ant. Afferte; resp. Magi venerunt. Stella ista. Videntes stellam. Ecce advenit. In tertio nocturno ant. Videntes stellam; resp. Hic est dies. Benedictus. Fontes aquarum. In columbæ. Ad laudes ant. Ante luciferum; ad Benedictus ant. Apertis. Ad horas vero Lux de luce et aliæ. Ad vesperas antiphonæ sicut dicuntur per hebdomadam diebus feriatis. Ipsa dominica canitur officium In excelso ad missam matutinalem, nec unquam evenit ut servetur usque post octavam, nisi pro nimia temporis prolixitate, et tunc cantabitur prout ratio temporis apportaverit. Si vero Epiphania in dominica evenerit et septuagesimalis terminus brevis fuerit, videlicet quod officiis non sit parcendum, missa matutinalis ipsa die erit de dominica cum toto officio suo. § De octavis Epiphaniæ. — Octavæ Epiphaniæ fiunt die ipsa qua occurrunt, nec occupantur, quæ et sunt in albis. Invitatorium sicut omnes octavæ duodecim lectionum. Octo primæ lectiones sunt de homilia Bedæ in evang. Vidit Johannes Jesum. In tertio nocturno pronuntiatur Venit Jesus cum homilia Bedæ, quæ et legitur in refectorio ipsa die. Responsoria singula singuli cantant, sicut in antiphonario ordinata sunt. Post Te Deum laudamus evang. Factum est cum baptizaretur. Ipsa die ad primos vesperos et ad laudes et ad secundos vesperos fit processio ad Sanctam Mariam, collecta dicitur cum salutatione; ubi et minor missa canitur, quæ eadem est quæ et major, nisi quod ad (122) hanc, scilicet minorem, est evang. Vidit Johannes Jesum, ad illam vero Venit Jesus. Post primam collectam dicitur collecta de sancto Vincentio Adesto Domine, deinde consuetæ collectæ. Ad majorem missam introit. Ecce advenit cum toto cantu suo; coll. Deus cujus; epist. Domine Deus meus. Ad utramque missam præfatio dicitur Quia cum Unigenitus. Ad secundos vesperos mutatur capitulum et dicitur de sancto Hilario, cujus festum in albis fit. LVIII. DE DOMINICA PRIMA POST OCTAVAS EPIPHANIÆ. Dominica prima post octavas Epiphaniæ, si festivitas aliqua non præpedit, incipiunt responsoria Domine ne in ira, et si ante ipsam dominicam evenit privata dies sine festo cantatur responsorium de feria ut est Quam magna multitudo. Post octavas Epiphaniæ, ubi privata dies acciderit, reditur ad prostrationem super formas. Prout temporis quantitas dictaverit, differentur vel cantabuntur officia dominicarum usque in Septuagesimam. Si adeo tempus breve fuerit, cantabuntur duo officia in una hebdomada; si adeo longum, duabus hebdomadis unum officium. Si in sabbato, ante inceptionem Domine ne in ira vel alterius cujuslibet dominicalis historiæ, evenerit privata festivitas duodecim lectionum, mutabitur ad vesperas capitulum et ab hebdomadario de historia cantabitur responsorium. Post Benedicamus fiet mentio de instanti festo. At si festum quod in sabbato accidit fuerit in albis, aut in cappis, aut invitatorium in albis habens, non mutabitur capitulum, nec aliqua mentio fiet de dominica. § Verumtamen hæc consuetudo non est nisi de dominicis quæ sunt ab octava Paschæ usque ad Pentecosten, et ab octava Pentecostes ad Adventum Domini, [et de octava Epiphaniæ] usque ad initium Quadragesimæ. Sabbata enim Adventus Domini et sabbata in capite jejunii usque Pascha habent proprietatem in antiphonis, et ideo si in eis privata festivitas evenerit, ad vesperas capitulum non mutatur, sed post Benedicamus fit mentio de dominica subsequenti. Si autem festum habens invitatorium in albis evenerit sabbato ante primam dominicam Adventus Domini vel Septuagesimæ, vel Quadragesimæ, vel mediæ Quadragesimæ, capitulum erit de dominica. Sabbato vero ante Ramos palmarum, quæcumque festivitas eveniat, capitulum erit de dominica, nisi Annuntiatio Dominica eveniat ipsa die. LIX. DE PURIFICATIONE. Purificatio sanctæ Mariæ, ex nonnulla parte sui, similis est Epiphaniæ. Ad priores vesperas antiphonæ super psalmos Tecum principium et aliæ, De fructu; resp. Postquam impleti sunt; hymnus Quod chorus vatum; coll. Perfice in nobis. Commemoratio de cruce omittitur ad utrosque vesperos et ad laudes. Antiphona de Magnificat et de Benedictus ter repetitur. Processio vadit ad Sanctam Mariam cum resp. Videns et coll. Erudi quæsumus. Ad laudes resp. Hodie Maria et prædicta collecta. Invitatorium quatuor cantant. Omnia responsoria duplicia sunt, exceptis quarto, octavo et duodecimo, quæ a tribus cantantur. Ad utrosque vesperos et ad laudes duo thuribula habentur. De una virgine ad nocturnos psalmi dicuntur; ad cantica Populus qui ambulabat. § Processio in die fit ita. Cantata tertia, vel ante tertiam si est dominica, parata processione, (123) sicut in quinque præcipuis festis, incipit præcentor ant. O beata infantia, et itur ad Sanctam Mariam. Sacrista debet præparare cereos super tapetum ante altare beatæ Mariæ et analogium portare. Finita antiphona, dicit abbas vel sacerdos versic. Benedictus qui venit et cum salutatione coll. Erudi quæsumus Domine. Finita collecta, fit oratio brevis, et facto sonitu a priore, surgentes signant se et faciunt ante et retro. Post hæc benedicuntur cerei et canitur solemniter præfatio Fons et origo totius luminis, et benedictione completa jacitur super eos aqua benedicta et incensantur. Post quæ incepta a præcentore ant. Lumen ad revelationem, quæ, per singulos cantici versus repetitur, distribuuntur cerei. Præcentoris est dare cereos sacerdoti et diacono et his qui ornamenta processionis ferunt. Finita cum cantico prædicta antiphona, canitur ant. Suscipiens Jesum, qua finita et cereis omnibus distributis, dicit sacerdos collectam quæ in libro continetur. Inde vadit processio per claustrum, incipiente præcentore ant. Ave gratia plena, quam sequitur Adorna thalamum. Eunte processione, duo majora signa pulsantur. Infirmi stant in capitulo cereos in manibus tenentes. Ad stationem in navi ecclesiæ cantatur ant. Responsum accepit. Ad ingressum chori resp. Cum inducerent. Post hæc pulsantur omnia signa, et cantatur missa solemniter. § Si in Septuagesima festivitas ipsa evenerit, diaconus et subdiaconus habent casulas albas, et canitur tractus Nunc dimittis; Credo in unum Deum; offert. Diffusa est gratia, versus Specie tua. Post oblationem hostiarum et vini factam a priore, diaconus et subdiaconus primi omnium offerunt cereos suos et post eos reliqui sicut prioratus ordo demonstrat. Ultimi omnium offerunt ii qui chorum regunt, et hoc ideo quia quamdiu alii offerunt illi provident ne turbetur cantus. Finita missa omnia signa pulsantur. § In refectorio plenariam et festivam procurationem debent habere fratres, quam debet facere dominus de Vivariis. Ad mensam legitur expositio evangelii ipsius diei, postea sermones qui sequuntur. Ab hac die differtur nona usque post prandium servitorum, diebus dominicis usque ad Ramos, et nona finita itur in refectorium ad bibendum. Ad collationem legitur sermo Exultent virgines, et itur in refectorium ad caritatem. Et est sciendum quod si ipsa festivitas evenerit dominica Septuagesimæ, vel Sexagesimæ, vel Quinquagesimæ, ipsa die celebrabitur festivitas, et officium ipsius dominicæ protelabitur in secundam feriam sequentem. LX. DE DOMINICA SEPTUAGESIMÆ. Dominica Septuagesimæ principalis est. Ad primos vesperos dimittitur dici alleluia Invitatorium a duobus in albis canitur. Hymnus Primo dierum. Genesis ponitur ad legendum, cujus prologus totus expenditur in prima lectione. Resp. In principio fecit. Ad cantica Simile est regnum. Ad laudes Conventione autem; resp. Adjutor meus, quod hebdomadarius cantat; in evang. ant. Dixit paterfamilias. Ad (124) primam capitulum Domine miserere nostri, quod et dicitur in duodecim lectionibus usque ad Pascha. Ad matutinas vel ad alias horas non mutatur capitulum, nec hymnus, nec cantica, neque versiculi usque in Quadragesimam. Ad processiones ant. Cum sederit. Ad introitum chori Ubi est Abel. Ad vesperas resp. Spes mea; in evang. Cum autem sero. — Ab hac die fit officium mortuorum in die, et dicitur usque ad festum Omnium Sanctorum. Sciendum quoque quoniam in die præcedente festum duodecim lectionum, nec in duodecim lectionibus, nec per hebdomadam Nativitatis vel Paschæ vel Pentecostes, nequaquam fit officium mortuorum, nisi brevis de foris afferatur, aut frater in monasterio viam sit universæ carnis ingressus, aut aliquis de præcipuis in capitulo recitetur. Sciendum quoque quod matutinæ vel quæ dicuntur pro defunctis post matutinas die quam præcesserit [festum] duodecim lectionum, dicuntur sine antiphona, et tres collectæ tantum dicuntur, scilicet Omnipotens famulorum famularum. Deus veniæ. Fidelium. Ab hac die privatis diebus usque ad initium Quadragesimæ fiunt valde prolixæ lectiones de Genesi, et ad singulam earum portatur sconsa. Ad vesperas et ad laudes cantatur ab uno infantium quotidie Adjutor meus et spes mea. § De dominica Sexagesimæ. — Sabbato Sexagesimæ, ad vesperas, resp. Spes mea; in evang. ant. Multi enim sunt; et eadem quæ et in superiori dominica. Lectiones incipiunt ab Igitur perfecti sunt. Per hebdomadam, ad vesperas, in evang. ant. Quod autem cecidit. Si vere fratres. Si culmen. Semen est; ad Benedictus, Semen cecidit, item Semen cecidit. Jesus hæc dicens. Semen cecidit. Exiit qui seminat. § De dominica Quinquagesimæ. — Sabbato Quinquagesimæ, ad vesperas, resp. Ædificavit; ant. ad Magnificat, Qui verbum Dei. Lectiones primæ quatuor de Noe vel aliæ quatuor de Abraham, aliæ quatuor de evangelio. § De feria quarta in capite jejunii. — Feria quarta in capite jejunii, dicuntur ad nocturnos et ad reliquas horas capitula et orationes de jejunio. Hymni feriales, versiculi feriales, antiphonæ ad horas feriales. Ad Magnificat et ad Benedictus antiphonæ de evangelio et collectæ de missa. § Ipsa die, post sextam ascendunt fratres dormitorium; postea veniunt ad lavatorium. Ubi secretarius viderit infantes a lavatorio removeri pulsat unum de mediocribus signis, et cantatur nona. Dum dicitur nona de sancta Maria pulsantur duo de mediocribus signis ad processionem. Finita nona, unus puerorum imponit ant. Exurge Deus auribus cum Gloria. Postea sacerdos imponit versum Domine non secundum peccata nostra. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. Psalmus Deus misereatur nostri cum Gloria. Versus Ne reminiscaris et coll. Concede nobis Domine præsidia. Statim sacerdos non revestitus, stolam tamen habens in collo, converso crucem tenente juxta eum stante, (125) benedicit cineres. Post benedictionem aspergit eos aqua benedicta. Deinde imponit sacerdos cineres super capita omnium. Quos cum sumunt, non curvant genua sed inclini stant. Interim dum distribuuntur cineres cantore incipiente cantatur ant. Immutemur. Sacerdos postquam omnibus dederit cineres dat stolam uni sacerdotum et accipit ab eo cineres. Post hoc, incipiente præcentore ant. Exaudi nos. Juxta vestibulum, processio vadit per claustrum. Prædictis finitis antiphonis, duo infantium incipiunt letaniam. Qua finita cantatur missa. Dum dicuntur ultimæ collectæ, pulsatur ad vesperas. § Eodem modo fit processio per totam Quadragesimam, feria quarta et sexta, nisi festum duodecim lectionum impediat, hoc excepto de cineribus. Sexta feria mutatur psalmus Deus in adjutorium. Mandatum pauperum notatur in tabula. § Dominica prima Quadragesimæ. — Ad processionem per claustrum Christe pater. Tractum ad missam ita alternatim cantant ut dexter chorus dicat primum versum, sinister secundum. Dum dexter chorus cantat, sedet sinister; dum sinister, dexter. Ipsa die post completorium ante altare suspenditur velum seu cortina, et omnes cruces et imagines operiuntur. Hymnorum autem quadragesimalium ordo iste est: ad vesperas quotidie Audi benigne; ad nocturnos in dominicis Ex more docti, ad laudes Dicamus omnes; ad nocturnos diebus privatis Summi largitor, ad laudes Jam Christe sol justitiæ; ad tertiam privatis diebus Dei fide, ad sextam Qua Christus hora, ad nonam Ternis ter horis. Cantica Deducant oculi. Omnibus dominicis usque in Palmis versiculi ut notantur in antiphonario. Incipiunt dici duo psalmi prostrati ad finem cujuslibet horæ, unus de VII psalmis pœnitentialibus, et unus de XV canticis graduum, sicut in collectaneo continentur; post quos sequitur versus et collecta ad cujus finem dicitur ad beneficia recolenda Qui m. indig. LXI. DE FERIA SECUNDA QUADRAGESIMÆ. Ipsa die, dum missa matutinalis canitur, præcentor ordinat in capitulo libros qui dandi sunt in capitulo. Debet legi regula de Quadragesimæ observatione. Si vero in ipsa feria secunda festum duodecim lectionum evenerit, cum lectio evangelica fuerit recitata, post absolutionem defunctorum, puer sententiam sancti Benedicti de Quadragesimæ observatione sine benedictione legit. Qua finita et dicto ab abbate vel priore Benedicite. Loquamur de ordine, hic fit sermo in capitulo. Factoque sermone, surgit statim præcentor et recitat nominatim quibus præterito anno libros dedit, redduntque singuli suos. Si quis suum non perlegit, cum post brevis recitationem libri distributi fuerint, petet veniam et si negligentiæ vel desidiæ causa non perlegit, sine judicio non evadit. At si persona talis fuerit quæ, aliis curis occupata, legere non potuit, injunctis ei psalmis quot præsidenti visum fuerit, ita demum parcitur ei. Post recitationem itaque brevis librorum præteriti anni, præcentore (126) libros alios distribuente, subsequitur post eum succentor annotans in tabula nomina eorum qui distribuuntur librorum et nomina libros accipientium. Quo peracto petunt venias ordine supradicto qui libros non perlegerint. Quorum causa finita, petunt iterum venias quibus injunctum est monasterium circumire, quos et circatores vocamus. Quorum si qui relaxandi videntur absolvuntur, injunctis eis psalmis quot præsidenti videtur, et alii quotquot necesse fuerit in eorum loco substituuntur. Præcipiturque eis ut secundum Deum circam faciant, nulli pro qualibet gratia parcentes, nec per malitiam quemquam clamantes. Hoc facto distribuuntur altariain quibus debeant fratres per totum anni circulum celebrare. Hoc facto constituitur tricenarius pro familiaribus ut mos est. Pro hujusmodi tricenariis qui ter fiunt per circulum anni, cellerarius duodecim pauperes pascit de pane et vino et unius cibi ferculo qui eo vesci possit die. [Inchoantur] septem officia et septem missæ in conventu, triginta diebus præbenda in refectorio, et totidem Verba mea post matutinas, et triginta missæ privatæ. Hac die in refectorio mensæ mappis omnino teguntur. Omni feria secunda, quarta et sexta Quadragesimæ in capitulo versus Deus in adjutorium non dicitur, nec in claustro loquuntur. Feria quarta jejunii Quatuor temporum, ad missam, dicitur ad primam collectam Dominus vobiscum; deinde legitur lectio eodem tono quo epistola; ad secundam collectam dicitur tantum Oremus; tractum cantant duo in albis ad præceptum cantoris, qui post offerendam statim devestiunt se. § De sabbato jejunii. — Sabbato sequenti ad missam dicuntur omnes collectæ sine salutatione, et dicitur Flectamus genua præter ultimam, ad quam dicitur Dominus vobiscum, non autem dicitur Flectamus genua. Hebdomadarius in cappa regit chorum; omnia responsoria incipit quæ conventus simul postea cantat. Ad hanc missam una tantum offertur hostia. Ille qui chorum regit, aliis ad orationes procumbentibus, non procumbit. Illi sex revestiti in albis qui cantant Benedictiones, istarum non finiunt primum versum, sed inceptum ab eis chorus prosequitur et finit; alios versus alternatim cantant ita ut, dum tres de uno choro cantant versum suum, alii tres sedent, et sic fit per singulos versus, conventu tamen post unumquemque versum repetente Hymnum dicite et. Illi sex cantores simul stantes canunt versum ultimum qui sequitur; chorus repetit hunc versum Hymnum dicite. Statim illi sex cantores incipiunt Benedictus es; quem versum inceptum ab eis chorus prosequitur et finit. Quo finito sacerdos dicit coll. Deus (127) qui tribus pueris, ad quam dicitur Dominus vobiscum, sed non dicitur Flectamus genua, et non dicitur nisi una collecta. Post quam legitur epist. Rogamus vos corripite. Duo juvenes revestiti in albis cantant tractum Laudate. Ad hanc missam qui chorum regit non ponit incensum in thuribulum, nec præfatio de jejunio dicitur. § Dominica secunda Quadragesimæ. — Dominica qua cantatur Reminiscere, cum illi duo qui cantant responsorium ad missam primum versum inceperint, chorus eumdem versum reincipit et finit; alios duos versus illis duobus canentibus, chorus finem cujusque versus prosequitur. Quibus finitis ipsi cantores primum versum reincipiunt. LXII. DE DOMINICA IN PASSIONE, DE FESTIVITATIBUS QUADRAGESIMÆ, DE DOMINICA IN RAMIS PALMARUM. Sabbato quintæ dominicæ de Quadragesima, capitulum, responsoria, hymni, versus, collectæ, omnia de Passione Domini. In responsoriis et in invitatorio omittitur Gloria Patri, nisi in sanctorum festis. Tamen Sicut erat dicitur, non in nocte ad matutinas, sed in die dicitur ad vesperas. In crastino ad matutinum, post primum versum psalmi invitatorii, ipsum invitatorium non a capite, sed ab eo loco Et dixi semper hi errant, incipitur, eo scilicet [quod] in fine Gloria Patri non dicitur. Ad vesperas hujus sabbati, resp. Usquequo exaltabitur Ordo hymnorum ad vesperas Vexilla regis prodeunt, [ad nocturnos Pange lingua, ad laudes Lustra sex]. Ab hac die usque in Pascha omittitur memoria de Cruce, et dicitur, ad suffragia sanctorum, de sancta Maria ant. Ave Maria et versus cum coll. Gratiam tuam, usque ad octavas Paschæ. Et sciendum quod quoties omittitur fieri memoria de Cruce, canitur post vesperas et laudes ad processionem de sancta Maria in duodecim lectionibus et in dominicis aliquod responsorium de Annuntiatione, ut est Missus est. Ave Maria. Ingressus. Maria ut audivit, et reliqua; et usque ad historiam Si bona. § De festivitatibus quoque quæ in Quadragesima eveniunt restat ut quod Dominus dederit inde disseramus. In sanctorum vigiliis vel omnibus sabbatis altare ornatur pallio, et ad majorem missam, dicente sacerdote Pax Domini sit semper vobiscum, cortina in seipsam replicata amovetur. Post vesperas recitatur ant. de jejunio cum collecta, et post matutinas similiter. Et est sciendum quod in festivitate sanctæ Agathæ vel sanctæ Scholasticæ, vel etiam in Cathedra sancti Petri dicitur post primos vesperos Placebo sine ant. cum tribus collectis Omnipotens famulorum famularum. Deus veniæ. Fidelium; et post matutinas dicuntur matutinæ pro defunctis similiter, cum prædictis tribus collectis; et hoc [fit] cum in Quadragesima eveniunt. Post primam dicuntur VII psalmi cum letania. Officium vero pro defunctis nec in vigilia nec in die agitur nisi brevis de foris afferatur vel frater in monasterio finiat. Post capitulum, finito Verba mea, sedemus ad lectionem in claustro (128), et qui volunt vadunt ad confessionem donec tertia pulsetur. Facta vero oratione, induunt se omnes qui fuerint hebdomadarii in alia septimana ad missam. Quæ missa ad majus altare post tertiam festivo more canitur, nisi sanctus de quo fit festum habeat proprium altare. Cujus officii omnia a præfatis hebdomadariis præteritæ septimanæ complentur. Expleta missa de festivitate, sedent in claustro. Post nonam vero pulsantur duo majora signa de choro, cantatur missa de jejunio, et accenduntur duæ lampades et unus cereus. Ad eamdem missam dicuntur ipsæ collectæ quæ solent dici quotidianis diebus. Hymni ad diurnas horas iidem qui in dominicis. Quod si in die dominica evenerit aliqua festivitas, differtur in secunda feria celebranda. Si vero in aliis diebus evenerit, pleniter fit usque ad quartam feriam quæ sequitur Ramos palmarum. Nam si in ipsa feria, vel postea in hebdomada aliqua festivitas evenerit, usque ad quintam feriam sequentis septimanæ est differenda. Et tunc ita celebratur sicut consuetudo et altitudo ejus exigit. (Tamen si Annuntiatio Dominica ipsa die evenerit, ipsa die celebratur.) Tantum tamen, si privata fuerit, propter paschalem solemnitatem, magis fit quoniam invitatorium fit in albis. Sciendum autem quoniam, festivitates trium lectionum quandocumque in Quadragesima contingant, nihil aliud inde fit quam commemoratio ad vesperas et laudes et ad missam. § De dominica in Ramis palmarum. — Dominica in Ramis palmarum, post matutinas majus altare pretiosioribus ornamentis ex integro paratur. Cruces discooperiuntur, et discoopertæ remanent usque post completorium. Hymni ad primam et ad tertiam solemnes sunt; ad sextam vero et ad nonam sicut privatis diebus canuntur. Ipsa die nec ad missam matutinalem, nec ad missas privatas, passio legitur sed illud evang. Cum appropinquaret Jesus Jerosolymis. Missa minor eadem est quæ et major, excepto quod tractus non canitur, et passio non legitur. Una tantum collecta dicitur. § Ipsa die duæ fiunt processiones. Post matutinalem missam omnes albis induuntur, et aqua exorcisata et benedicta, processio vadit per claustrum, sicut mos est omnibus dominicis, et canitur antiphona Christe pater. Interim sacerdos cum cruce et aqua benedicta circuit officinas. Ad hanc processionem non revertuntur per navim ecclesiæ, sed per ipsum ostium claustri per quod exierunt, intrant. Hac die non itur ad Corpus sanctum. Ad ingressum chori canitur resp. de sancto Benigno, quod sequitur versus Ora pro nobis et alii sicut in diebus dominicis, et coll. Via sanctorum. Qua finita, cantatur tertia. Quæ dum cantatur, sacrista ante altare [beatæ] Mariæ palmas et flores super unum tapete disponit. § Cantata tertia, et processione parata sicut in quinque præcipuis festis, incipitur resp. Christi virgo dilectissima, et itur (129) ad Sanctam Mariam. Præcedunt duo conversi deferentes cassam, et alii de more sequuntur. Finito responsorio, dicitur versus Ave Maria et coll. Gratiam tuam. Qua dicta, fit brevis oratio super genua, et facto sonitu a priore et ab omnibus ante et retro, benedicuntur palmæ. Sacrista debet præparare analogium, festivo ornatum velamine, super quod libri ad benedicendum [ramos et] flores apponuntur. Post benedictionem asperguntur aqua benedicta et incensantur; post distribuuntur. Cantoris est distribuere domno abbati vel sacerdoti et iis qui sanctuarium portant; sacrista vero et ejus vicarius [distribuunt] aliis. Ad distribuendum cantantur alternatim ant. Pueri Hebræorum, item Pueri Hebræorum. Occurrunt turbæ. Finitis antiphonis et palmis distributis, exit processio per ostium sancti Stephani, quam præcedunt illi qui vexilla ferunt, et vadit ad Sanctum Johannem, vel ad Sanctum Philibertum, si tempus pluviosum fuerit. Primo canuntur ant. Cum appropinquaret. Cum audisset, et de aliis quantum opus fuerit. Interim duo majora signa pulsantur. Ad introitum ecclesiæ incipitur resp. de sancto in cujus honore fundata est ipsa ecclesia, quod sequuntur versus et collecta de eodem sancto. Collecta finita de sancto ad cujus ecclesiam venerunt, fit brevis oratio et ab omnibus ante et retro, et incipitur ant. Ave rex, et canitur ibi tota; ad cujus inceptionem petunt omnes venias. Finita autem Ave rex noster, fit sermo ad populum. Quo finito revertitur processio, incipiente cantore ant. Collegerunt. Interim dum processio revertitur, cantoris est innuere quibusdam cantoribus ut præcedant et cappis induti processionem recipiant, et in medio navis ecclesiæ debet præparari forma idonea tapeto et pallio cooperta, ut, dum illi sex cantores canunt versus sequentes, illi qui portant cruces et sanctuarium ibi deponant, et cum omnibus aliis sedeant. Et dum processio in ecclesiam venerit, illi cantores simul incipiunt Gloria laus, quem versum simul conventus reincipit et finit sedentibus cunctis. Alios versus illi sex stantes in lectorio terni et terni alternatim cantant, conventu per singulos versus respondente Cui puerile decus. Finito ultimo versu, illi sex simul reincipiunt primum versum, scilicet Gloria laus, quem conventus prosequitur et finit. Quo finito, simul incipiunt resp. Ingrediente Domino, tunc ascendit processio in chorum. Omnia signa pulsantur. Quinque cerei ante altare et duo super altare pro reverentia sanctuarii accenduntur. Illi sex qui cantaverunt Gloria laus, in cappis regunt chorum. Ad missam sacerdos auratis utitur vestimentis, et casula rubea deaurata, et diaconus et subdiaconus similiter casulis (130) rubeis, tenentes palmas in manibus. Ipsa die et tribus diebus sequentibus non dicitur Gloria Patri ad missam. § Sciendum est quod si ipsa die villa in interdicto fuerit posita ita quod conventus foras exire non debeat, omnia tamen sicut supra diximus ordinantur. Ad secundam processionem, distributis floribus et palmis, veniunt per ostium sancti Bartholomæi, exeuntes per ostium claustri et vadunt per medium capituli ad Sanctum Benedictum, et ibi omnia fiunt sicut de Sancto Philiberto supra diximus, et sic revertuntur per auditorium in claustrum, et de claustro veniunt in vestibulum ecclesiæ, et ibi omnibus adimpletis quæ supra ordinata sunt, accedunt in chorum et cantatur missa solemniter. § Tractus canitur alternantibus choris ita ut dum unus chorus cantat versum suum alter sedet, et sic fit per singulos versus. Ipsa die, et feria tertia et quarta, leguntur passiones præmissa salutatione, sed ad neutram earum dicitur Gloria tibi Domine. Ad passionem et offerendam debent omnes adesse, nec quisquam ullius obedientiæ debet deesse. Oblatis primum hostiis et vino, diaconus et subdiaconus primi offerunt palmas et flores, et post eos reliqui sicut prioratus ordo demonstrat. Ultimi omnium offerunt ii qui chorum regunt, et hoc ideo fit quia. quamdiu alii offerunt, illi provident ne cantus turbetur. § Hac die incipitur meridiana. Post nonam vadunt in refectorium ad bibendum. Ad vesperas tot accenduntur cerei quot fuerunt ad missam. Quinque textus apponuntur super altare. Ad collationem legitur sermo qui ita incipit Scire debet (quære in libro qui Speculum ecclesiæ dicitur). Feria secunda legitur sermo qui incipit Desiderata. Feria tertia legitur sermo Gloria dilectissimi (supra dictos sermones quære in fine homiliarii hyemalis). Sacerdos in cappa adolet incensum. Post completorium, cruces operiuntur et velum ante altare extenditur. § In feria quarta est quasi Quadragesima claudenda; in qua et officium missæ aliquantulum est prolixius, propter duas lectiones et passionem, ideoque majores nostri decreverunt ut in illo die non solum aliqua festivitas non celebraretur, sed nec processio nec officium mortuorum agerentur, nisi forte brevis de foris deferatur vel frater in monasterio finiatur. Pro fratre autem qui in monasterio finierit postquam missa matutinalis in hac quarta feria dicta fuerit, usque post Pascha in quintam feriam differtur, et tunc eodem modo celebrabitur ac si præsens esset defuncti corpus. Missa vero pro fratre illo de quo de foris brevis affertur, donec privata dies post octavam Paschæ venerit, non dicetur. Ad vesperas mortuorum non dicuntur antiphonæ super psalmos ipsa die. In hac quarta feria totum corpus Domini quod in dominica præcedenti de (131) more super altare positum fuit ad reservandum, percipitur, quoniam in sequenti quinta feria hoc tantum mysterium quasi novum annis singulis inchoatur. Tractus Domine exaudi a duobus in albis revestitis canitur. Qui statim post offerendam non devestiunt se, nisi per licentiam. Primum versum illis incipientibus, conventus eumdem versum reincipit et finit. Ad alios versus conventus finem primi versus repetit, scilicet Et clamor meus. LXIII. DE QUINTA FERIA CŒNÆ DOMINI. Vigilia Cœnæ Domini, post completorium, velum quod pendet ante altare a thesaurario dependitur. Matutinæ eodem modo pulsantur quo in duodecim lectionibus, et quindecim cerei in ciborio accenduntur, qui a sacrista ad initium uniuscujusque psalmi sigillatim extinguuntur. Tribus peractis orationibus, XV cantica graduum sub silentio ab unoquoque dicuntur. Post singulas incisiones super formas procumbitur. Incepta prima antiphona, venia ab omnibus petitur, sicut solet fieri diebus feriatis. Ad nocturnos et ad laudes imponuntur a fratribus antiphonæ, post hebdomadarium, secundum quod in tabula notatum fuerit, sicut in duodecim lectionibus. In hac nocte et in diebus sequentibus nocturnum cantatur quemadmodum canonici, psalmis, lectionibus et responsoriis ad novenarium pertinentibus. Primæ tres lectiones de Lamentatione Jeremiæ, quæ sine cantu et præscriptis alphabetis leguntur; tres aliæ de tractatu sancti Augustini super psalmum LXII; tres novissimæ de epistola Pauli ad Corinthios, ab eo loco Convenientibus vobis. Quæ solito more nec incipiuntur, nec finiuntur, quia nec Jube domne nec Tu autem dicitur, sicut nec in duobus sequentibus diebus. Post versiculorum decantationem et responsionem conventus, Pater noster sub silentio dicitur, sed a domno abbate seu priore non dicitur Et ne nos, videlicet nec Meritis et precibus, sed lector mox ut intellexerit Pater noster finiri, absque petitione benedictionis inclinans incipit lectionem quam eo tono desinit quo solent versiculi decantari. Ad nullum psalmum nec ad aliud, excepto officio missæ, Gloria Patri dicitur. Sicut nocturni sic omnes horæ absque versu Deus in adjutorium meum intende inchoantur, cum venia tamen, et antiphonis, quarum nulla cum definitione toni finitur. Versiculi autem lectionum eadem voce a conventu respondentur qua ab infante dicuntur. Dum cantatur Laudate Dominum de cœlis, armarius innuit duobus juvenibus ut post expletionem antiphonæ de evangelio decantent Kyrie elcison ante altare beati Blasii, iterumque aliis duobus sacerdotibus ut ad singulam quamque eorum vocem alternatim versus Qui passurus advenisti dicant, ad quorum finem infans pronuntiat versic. Mortem autem crucis. Dum canitur Laudate Deum in sanctis ejus, sacrista omnes lampades extinguit; solam vero candelam ardentem in sconsa reponit, quam ad sonitum (132) prioris manifestat, ut inde laternæ puerorum possint accendi. Cum autem incipitur antiphona de evangelio extinguitur ultimus cereus et cantatur Benedictus. Finita vero antiphona, illi qui sunt retro altare incipiunt alta voce Kyrie eleison, illi autem qui sunt ante respondent versum Qui passurus. Versibus finitis, dicit unus puerorum versic. Mortem autem crucis. Postquam autem puer dixerit Mortem autem crucis, omnes prosternuntur in loco suo. A singulis preces dicuntur sub silentio: Ego dixi Domine cum ps. L et collecta de Cruce, Respice Domine quæsumus vel alia. Prior cum opportunum videbitur faciet sonitum, et tunc unus secretariorum affert lumen ad accendendas laternas juvenum et puerorum. Tunc rursus alio sonitu facto a priore, surgunt omnes et facto ante et retro eunt dormitum. § Audita scilla ad primam levant se omnes, festinant ad ecclesiam, et facta oratione, prima inchoatur ab hymno, sicut et tres sequentes horæ: qui hymni sunt iidem qui et per totam Quadragesimam in diebus privatis fuerunt, sed sine ultimo versu, id est Deo Patri vel Præsta Pater. Dicuntur his tribus diebus ad primam, tertiam, sextam et nonam illæ antiphonæ quæ in præcedentibus tribus diebus dictæ sunt, ut, verbi gratia, illæ quæ secunda feria dictæ sunt dicantur quinta; illæ quæ tertia, sexta; illæ quæ quarta, sabbato. Post psalmi consueti submissa voce dicuntur cum antiphona, et finita antiphona, quod remanet quisque finit per se. Inter preces cum venitur ad locum confessionis, fit confessio omnibus audientibus ab abbate vel priore. Notandum autem quod ad solam primam et completorium non mutantur solitæ collectæ, ad ceteras vero horas et vesperas et matutinas dicitur Respice Domine quæsumus, vel alia de Cruce, usque ad vesperas sabbati. His tribus diebus, cum [post] preces surrexerint, decantant VII psalmos sine Gloria, letania consequente cum omnibus appenditiis suis. Qua finita non mutant quod in diebus privatis per totam Quadragesimam observare solebant, scilicet in claustro sedent donec signum audiant ut, lotis manibus et pexis capitibus, tribus orationibus tertiam præveniant. Sacerdotes qui missas cantare voluerint, absque igne cantabunt, quia nec lampas nec cereus in omni ecclesia accenditur, donec ignis post nonam benedicatur. Provideant autem cantaturi ut Gloria Patri ad introitum missæ dicant, Communicantes et Qui pridie non omittant. § Hoc autem mutatur quod ipsam tertiam non statim sequitur missa matutinalis. Interim dum tertia cantatur, camerarius mittit nova calceamenta in capitulum cum perticis et ibi pendent per ordinem. Ubi, post lectionem, quæ ex more ibi (133) sine interrogatione benedictionis, quemadmodum in refectorio fit, legitur, quidquid aliud vel a sacerdote vel a conventu sub silentio dicitur. Tantum enim inclinat ille qui in capitulo, vel in ecclesia, vel in refectorio legit, antequam lectionem incipiat, in loco ubi solet. Lecta autem lectione fit sermo in capitulo, factoque sermone, surgit camerarius et suffraganeus ejus, et calceamenta (in quibus singulorum nomina fratrum sunt in particulis pergameni) fratribus distribuunt adscripta, et ex utraque [parte] a prioribus incipitur. Accipientes nova reddunt vetera, ut pauperibus tribuantur. § Post capitulum a camerario numeratur quot sotulares erogati sint, quot fratres in claustro sint, ut totidem pauperes a præposito Vallis et hospitario ad mandatum eligantur et insuper quantum visum fuerit domno abbati vel priori pro amicis et familiaribus nostris; et in vestibulum ecclesiæ introducuntur, et cum visum sacristæ fuerit pulsatur unum de majoribus signis in choro. Statim sacerdos qui minoris missæ hebdomadarius est ad altare sanctæ Crucis cum diacono cantat missam; ad quam communicant pueri, et singulis pauperibus singulæ dantur hostiæ non consecratæ, finita missa: non enim congruum est ut ita indiscrete communicentur quorum conscientia nescitur. In quorum tamen electione providendum est ut tales eligantur quibus convenienter pedes lavari possint. Postmodum conductis in hospitale datur refectio panis et vini et fabarum vel alicujus pulmenti; deinde a famulis elemosinarii et hospitarii aqua calida pedes eis prælavantur. § Post sextam majus altare festivo pallio ornatur, quod nequaquam aufertur donec vesperi finiantur. Lapis berillus de quo ignis est producendus sub custodia thesaurarii servatur. Quem cantori adhibet, ut ab aliquo nisu ejus ignis proferatur. Qui, licet industria præcentoris e lapide producatur vel de silice excutiatur, a famulo tamen sacristæ præparatur et accenditur. Post nonam priores statim mutantur versus altare, atque mox sine qualibet signi expectatione, sacerdote induto alba et stola, vel domno abbate si præsens fuerit, ceterisque ad majorem missam servituris et infantibus, a domno abbate vel cantore incepto Miserere mei Deus, fit processio ad novum ignem consecrandum. Ante ipsam portatur aqua benedicta, thuribulum sine igne et crux. Et si psalmus Miserere non sufficit, adjungitur Deus in nomine. (134) Benedicto igne, accenditur candela et ponitur super perticam, quam portat ipsa die major sacrista; unus vero de infantibus in sconsa a magistro præparata affert candelam accensam, ut præsto sit ignis, si extinguatur quæ super perticam portatur. In reditu processionis cantatur psalmus Dominus illuminatio. § Cum autem processio in chorum redierit pulsatis in choro omnibus signis, quæ continuo insimul ligata suspenduntur usque in sabbatum, canitur missa festive absque Gloria in excelsis Deo; post versum vero introitus Gloria Patri sequitur. Quinque cerei ante altare accenduntur. Sacerdos festivo et aurato utitur vestimento, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica. Ante ipsos in ingressu chori portantur duo candelabra, quod non fit duobus diebus sequentibus. Rector chori, et qui cantant responsorium, cappis utuntur. Qui postquam cantaverint, cum rectore chori in medium chori redeunt. Interim dum offerenda canitur, accedit ad altare armarius ut provideat de hostiis ministratis a thesaurario, et ponat ad consecrandum quantum necesse fuerit fratribus ipsa die et in crastinum. Omnes accipiunt pacem, omnesque communicant etiam illi quibus tale quid in nocte contigerit. Kyrie eleison, Sanctus, Agnus Dei, etc., sicut in cappis canuntur. Dum collecta post communionem dicitur, tabula in claustro pro signo percutitur ad orationem vesperorum quæ fit, finita missa, fratribus super formas procumbentibus. § Post orationem corpus dominicum undique patenis a diacono, et ab armario in corporali diligenter involutum, in scutellis quoque alabastrinis locatum, et a sacerdote incensatum, cum candelabris et thuribulo a sacerdote et diacono defertur in thesaurum, cunctis cum magno honore assurgentibus et venias petentibus, ibique in arca in pretioso pallio a thesaurario præparato involvitur, et iterum incensatur; et quamdiu ibi fuerit, cereus super candelabrum semper ante ipsum ardet, nec unquam una hora sine lumine manet. § Interim conventus sedet in choro. Devestitis domno abbate et iis qui ad missam servierunt et in choro reversis, domnus abbas præcedens et omnes alii sequentes eum unus post alium, sicut est ordo eorum, vadunt in refectorium, ut mixtum capiant, quisque de pane suo. Nullus tamen debet inde gustare donec domnus abbas incipiat; et potio eis pigmentata in scyphis propinatur a juvenibus et conversis; ad quam tabula refectorii non percutitur; ad sedendum vel consurgendum nihil dicitur; tamen ante et retro quisque facit. LXIV. DE MANDATO PAUPERUM [QUOD FIT IN CLAUSTRO]. Interim præpositus, elemosinarius, hospitarius exeuntes de refectorio introducunt pauperes in claustrum et eos (135) in tribus trisantiis claustri [ordinant]. Provideant autem ne pauci introducantur, vel plures quam necesse fuerit ne forte nihil accipientes discedant tristes. Cum autem videbitur abbati ut surgat, exeunt eo ordine quo ingressi sunt; ultimi omnium infantes exeunt. Qui, cum ostium refectorii egressi fuerint, divertunt se in scholam cum magistris ibique faciunt mandatum. Domnus abbas usque in eum angulum claustri qui est ante capitulum vadit, aliis sequentibus sicut sunt priores de choro suo ad eamdem partem; alter chorus quippe ad aliam partem vadit, prioribus præcedentibus. Tunc camerarius ex una parte et socius ejus ex altera innuunt singulis fratribus pauperes quibus lavare debeant pedes, ad quorum ostensionem quisque inclinat. In duabus partibus claustri debent præparari cuppæ plenæ aqua a famulis elemosinarii qui debent servire de aqua, et a camerario præparantur tersoria. Famuli præpositi et hospitarii et camerarii ibi serviunt. § Tunc domnus abbas vel, si ipse abfuerit, armarius incipit ant. Dominus Jesus, et mox super genua venia ab omnibus petitur. Psalmus Deus misereatur, finita antiphona, subjungitur et per singulos versus ejusdem psalmi ipsa antiphona repetitur. Postea sequitur ant. Mandatum novum. Postquam surrexit, et de [aliis] quantum opus fuerit. Interim quisque pauperibus sibi assignatis pedes lavat. Famuli stantes infundunt aquam jugiter in vasis, quæ mutantur quoties opus fuerit. Lavatis pedibus singulorum et tersis et osculatis, ministratur aqua ad manus pauperum lavandas et tersoria, eo modo quo pedes laverint. Quo facto prior percutit tabulam, prius vino in aliquot scyphis infuso, quod est signum petendæ benedictionis ad potum. Abbas de loco suo, sub silentio, elevata manu, dat benedictionem: Omnipotens Deus benedicat potum servorum suorum, et tunc quisque, sicut pedes et manus laverint, ita propinant potum quem panetarius debet providere; et cum ipso potu dantur etiam a singulis fratribus singulis pauperibus duo denarii quos camerarii, alter ex altero choro, et alter ex altero, fratribus ministrant. § Quo peracto percutit prior tabulam ut omnes surgant, sedent enim dum potus ministratur. Tunc domnus abbas, sicut ad quotidianum mandatum fit, dicit versic. Ostende nobis Domine submissa voce, et dicendo Kyrie eleison petunt venias super genua. Postea prosequitur domnus abbas versic. et coll., sicut sunt in collectario. Quo peracto et facto ante et retro, incipit mediocriter Miserere mei pergendo ad ecclesiam. Tunc, in ea parte quæ (136) est versus capitulum, quamplures tabulæ a præposito præparatæ a custodibus ecclesiæ et aliis vice signorum percutiuntur ad classicum, antea tamen singula tabula bis pulsata eo modo quo solent signa pulsari. Et cantato Miserere mei pergendo in chorum mediocriter, procumbunt super formas, finientes unusquisque per se capitula et coll. Actiones nostras; et, tribus cereis ardentibus ante altare, unus puerorum incipit ant. Calicem, et cantant vesperas. § Post vesperas thesaurarius omnia discooperit altaria. Tunc vadunt in refectorium ad prandendum. Ipso die et crastino percutitur pro cymbalo tabula et in refectorio pro scilla. Qui legit ad mensam non accipit benedictionem, sed tantum stans ad gradum, post benedictionem a sacerdote datam inclinans, vadit ad lectorium et legit. Ad surgendum vero non dicit Tu autem, sed tantum audito signo ab abbate eumdem versum quem legit reincipit et finit, sicut fit ad matutinum, et veniens ad gradum facit ante et retro. Postea tabula percussa ab abbate vadunt ad ecclesiam gratias agentes sub silentio. § Post domnus abbas, cum duodecim sacerdotibus quos cantor eligit, facit mandatum suum, scilicet XIII pauperum, et dantur singulis pauperibus panis et vinum, camisia et femoralia et caligæ et sotulares. Deinde cum jussum fuerit priori, percutit tabulam et vadunt ad biberes. LXV. DE MANDATO FRATRUM QUOD FIT IN CAPITULO. Cum autem tempus fuerit percutitur tabula ad mandatum quod fit in capitulo. Tunc hebdomadarii coquinæ præsentis et præteritæ hebdomadæ præparant aquam calidam. Domnus abbas lavat priori et fratribus ex una parte, et sacerdos hebdomadarius ex altera parte juvenibus et ceteris. Servitores de aqua et manutergiis sufficienter [ministrant] et ita serviunt quod de una aqua non laventur tunc nisi pedes unius. Madefactis autem tersoriis, parati debent esse camerarii qui alia præbeant et mutent. Interim cantatur ant. Dominus Jesus, et per singulos versus psalmi Misereatur repetitur. Deinde hymnus Tellus et æthra jubilent; post singulos versus primus ejus versus repetitur. Deinde Postquam surrexit, et aliæ hujusmodi, in fine omnium ant. Ante diem festum, ad cujus inceptionem cantor surgit et vadit ad analogium, et stat ibi donec prædicta antiphona finiatur. Postquam autem laverint pedes in capitulo, domnus abbas lavat pedes iis qui servierunt, ad ultimum sacerdos hebdomadarius lavat pedes domno abbati. Post hoc servitores lavant manus suas et propinatur aqua omnibus ad manus lavandas et manutergia eo ordine quo supra. Peractis iis domnus abbas parum præcedens et hi (137) qui cum eo servierunt veniunt in medium capituli, et faciunt ante et retro. Tunc omnes assurgunt domno abbati, nam antea in lavatione pedum nemo vel ullus serviens ei assurexit. Et facto ante et retro petit locum suum, et datur ei locus a priore, qui in sede ipsius sedebat. § Interim dum cantatur ant. Ante diem festum, diaconus egrediens de capitulo, et cum eo tres conversi, vadit ad ecclesiam, et induitur alba parata et stola pretiosa, et tres conversi revestiuntur. In fine præfatæ antiphonæ, sacrista, petita licentia, sonat tabulam pro signo ad collationem, et postmodum diaconus ita indutus intrat capitulum, portans ante pectus suum textum evangelii deauratum. Quem præcedunt conversus portans analogium festive ornatum et tres conversi induti cum candelabris et thuribulo et acerra, cum plurimo incenso unde ipse diaconus in ecclesia jam abundantissime posuit. Tunc conventus assurgit ei, et ad terram de scabellis in quibus pedes tenebat descendit, stans donec totum evangelium quod fuit lectum ad missam finiatur. [Deinde sedet conventus, dum lectio prosequitur.] Cum autem ad illud ventum fuerit ubi legitur Si quis diligit me, domnus abbas significat priori ut eat percussum tabulam cum audierit Surgite eamus hinc. Quam cum audierint surgunt omnes et, præeunte diacono cum processione sicut [in] capitulum venerat, vadunt in refectorium. § Tunc, priore in loco abbatis considente, domnus abbas et qui cum eo pedes laverunt et terserunt, ingressi refectorium, accipiunt vasa vitrea vino plena, legente diacono in medio refectorii, [et] portant ad gradum sicut mos est. Refectorarius vero ex quo accepto [potu] ineunt iter, paulatim percutit tabulam ter aut quater festinantius et cessat. Omnes vero sub silentio dicunt benedictionem, et sacerdos elevata manu cum signo crucis dat benedictionem eodem modo sub silentio, et tunc domnus abbas porrigit priori scyphum, osculans manum ejus. Ille vero stando recipit. Deinde omnibus ex una parte porrigit scyphum, osculans cuique manum, ministrantibus scyphos coadjutoribus suis. Stando omnes accipiunt. Similiter sacerdos hebdomadarius ex alia parte porrigit potum cum sociis suis, singulorum manus osculando. Ad ultimum porrigit etiam domnus abbas infantibus vinum. Postea offert iis qui servierunt. Illi vero oblatum vinum ponunt ante se super tabulam, donec ante et retro fecerint. Deinde domnus abbas cum servitoribus venit ad diaconum, et expectato fine cujuslibet versus porrigit ei phialam, osculando manum ejus, et ab eodem recepta phiala ponit eam super mensam. Simili modo porrectis phialis conversis et ab eisdem receptis ponit eas ubi et priorem. Deinde domnus abbas et qui cum eo servierunt faciunt ad gradum ante et retro, sicut mos est, domno abbate parumper præcedente (138), omnibus assurgentibus, sicut factum fuit in capitulo, donec domnus abbas in loco suo consideat, priore cedente ei et eunte in ordine suo. Tunc aliis sedentibus, quidam sacerdos offert domno abbati vinum. Consummato igitur sermone domnus abbas percutit ictulum in tabula, et diaconus deponit stolam et complicatam ponit super librum, et aliquibus fratribus accipientibus candelabra cum thuribulo a revestitis, faciunt ipsi revestiti ante et retro ad mensam principalem, et considentes bibunt. Tunc iterum tribus ictibus tractim in tabula percussis propter conventum ut possit surgere, surgit domnus abbas et dicit sub silentio Adjutorium nostrum fratribus eodem modo sub silentio respondentibus Qui fecit cœlum, et præeunte processione, diacono textum ad pectus et stolam in manu plicatam ferente, redeunt omnes ad ecclesiam, et facto sonitu a domno abbate faciunt confessionem, et dicunt quisque sibi completorium sub silentio. § De oleo vero sacrato præteriti anni si quid residuum fuerit, pridie, id est quarta feria ante Cœnam Domini, in loco apto et mundissimo igne crematur, vel etiam in abditissimo vel secretiori reconditur loco. Inde cura est apocrisarii per strenuum legatum, sive clericum, sive laicum, cum ampulla ad episcopum Lingonensem mittere, ut sacræ unctionis oleum in die sancto Cœnæ Domini confectum fratribus mittat. LXVI. DE SEXTA FERIA PARASCEVE. Parasceve ad nocturnos eodem modo agitur quo et in Cœna Domini. Ad primam universi nudis pedibus vadunt, sic permansuri usque post orationem vesperorum. Qua finita sub silentio, dicuntur manifeste VII psalmi pœnitentiales cum letania et omnibus appenditiis suis absque Gloria Patri. Finita letania exeuntes, intrant capitulum, sed ante et retro non faciunt, nec sessuri nec exsurgendi, ibique cantant communiter totum psalterium, quod incipit domnus abbas, ibidem sedens donec finiatur; quo finito domnus abbas dicit coll. Fidelium Deus omnium. § Interim ecclesia a famulis elemosinarii mundatur. Post tertiam discooperiuntur cruces et cetera quæ quadragesimali tempore fuerunt cooperta. Post capitulum thesaurarius defert in claustrum crucifixum qui est retro altare sancti Bartholomæi et optime lavat vino et aqua. Deinde ponit eum super gradum presbyterii, in lapide concavo ad hoc aptum. Ponit etiam juxta parvam crucem ubi est de sancta Cruce mundo velamine coopertam. Pavimentum etiam consternit tapetibus, ut crucem adoraturi super eos toto corpore prosternantur. Ad processionem quæ ipsa die post nonam ad novum ignem agitur, fiunt omnia sicut in præcedenti die, et omnes qui ad officium missæ servituri sunt et infantes revestiuntur. Ipso die prior portat ignem, et sciendum quod omnes qui ad officium (139) missæ servituri sunt et ad crucem sacerdotes sunt, præter diaconum. Unus solus cereus post benedictionem ignis ante altare ardet. § In reditu processionis, mox ut ingressi fuerint ecclesiam, absque mora incipitur prima lectio absque titulo. (Juniores primi legunt et alii per ordinem.) Quam sequitur tractus Domine audivi, qui videlicet a duobus revestitis inchoatur, et ita canitur ut, post singulos versus ab illis duobus dictos, a toto conventu repetatur primus versus dimidius et in fine totus. Altare majus duobus palliis lineis in superficie tantum operitur, juxta quod, in superiori margine, duæ pallæ similes sibi invicem leviter connexæ extenduntur ut sine damno ab invicem possint separari. Sacerdos indutus rubea casula, ferens missale, cum diacono ad altare procedit, ubi tamen nec orationem facit nec confessionem, sed mox posito in altari libro sessum vadit. Post primum tractum sequitur collecta sine salutatione. Quam sequitur alia lectio et tractus Eripe me, quem cantant sex cantores sine conventus repetitione: a tribus canitur unus versus, et a tribus alius; primum tamen versum et ultimum simul incipiunt et finiunt. Quo finito, recitatur passio Domini sine salutatione et Gloria tibi Domine. Cum ad illum locum fuerit ventum ubi ad evangelica testimonia profertur propheticum Partiti sunt vestimenta etc., duo sacerdotes albis et cappis induti supradictis pallis altare nudant in modum furantis. Ad orationes quæ ex more sequuntur Flectamus genua a diacono pronuntiatur, et quamvis ad illam quæ pro Judæis est genua non flectantur, ad collectam tamen omnes inclinantur. § Finitis collectis, domnus abbas vel sacerdos deponit stolam et casulam in vestiario, similiter et diaconus stolam, et veniunt in chorum cum aliis. Duo sacerdotes albis et stolis et casulis induti, tenentes baculos in manibus, vadunt retro crucem cantantes hos versus Popule meus. Quia eduxi. Quid ultra, respondeturque post singulos versus a duobus aliis cappis indutis stantibus ante crucem Agios; qui nec ad initium nec ad finem ante et retro faciunt, sed tantum inclinant; et a choro cum venia dicitur Sanctus Deus. Et his finitis, illi duo qui sunt retro crucem, baculos ponentes sub pallio, elevant pallium discooperientes crucem et incipientes ant. Ecce lignum crucis, et mox omnes petunt venias. Tunc domnus abbas vel sacerdos primum super tapeta toto corpore prostratus petit veniam quasi in fine tapetorum; postea paulatim procedens, petit aliam veniam adorando crucem; postmodum accedit ad crucem et, flectens genua ad terram, osculatur pedes crucifixi, deinde crucem ubi est sancta Crux. Deinde reliqui paulatim procedentes eodem modo adorant crucem, et quidem primo illi qui sunt revestiti, postmodum alii sicut sunt priores. Dum autem adorant crucem cantantur hæ antiphonæ: Crucem tuam. Dum fabricator mundi. O admirabile, et si necesse fuerit hymnus Crux fidelis. Unus sacerdotum (140) sedens juxta crucem tenet crucem auream in qua continetur de ligno pretiosæ crucis Christi quam osculantur omnes, postquam osculati fuerint pedes crucifixi. Adorata autem cruce ab omnibus etiam infantibus, adorant infirmi qui quocumque modo aut per se possunt aut alio sustentante accedere. Adorata cruce ab omnibus domnus abbas vel sacerdos elevat crucem auream et ponit eam in baculo et collocat super altare, imponens ant. Super omnia ligna; quæ dum incipitur petitur venia ab omnibus ut prius. Magna vero crux fertur extra chorum et adoratur a popularibus. § Post elevationem sanctæ crucis sollicite procurat sacrista ad præparationem sacrosanctæ eucharistiæ necessaria quæque adhibere, et candelabra festiva cum cereis, thuribulum quoque festivum cum copia incensi. Domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius stolam et casulam induit, similiter et alii duo sacerdotes stolas et casulas induunt, quorum unus cum domno abbate portat corpus dominicum, quos pæcedit alius portans calicem cum vino et aqua. His rite peractis proceditur ad locum cum cereis et incenso. Domnus abbas incensat corpus dominicum, et ipsum accipiens manibus cum alio sacerdote, redeunt ad altare cum processione. Omnes assurgunt, genua flectuntur. Altare linteis candidissimis operitur, desuper corporale extenditur, calix veluti ad missam superponitur cum vino et aqua, et cooperitur, et ante eum patena cum corpore Domini ponitur et incensatur. Sacerdos accipiens hostiam sacratam et tenens super calicem subsequitur et dicit altiori voce Oremus. Præceptis salutaribus cum oratione dominica et sequenti coll. Libera nos. Cum vero dixerit Per omnia secula seculorum, sumit partem de sacro corpore et mittit in calicem, et sanctificatur vinum non consecratum per panem sanctificatum. Pax Domini non dicitur, quia nec signum pacis eo die datur. Deinde communicat primus sacerdos de sanctis, ac postmodum cunctis per ordinem distribuit. Quidquid de corpore Domini superfuerit a sacerdotibus a quibus hoc die omne ministerium in ecclesia impletur diligenter suscipitur atque sumitur. § Peracta communione tangitur tabula et fit oratio vespertina, lotisque fratrum pedibus et calciatis, hoc denuo tabulis tactis, canitur sub silentio officium vespertinum, antiphona tamen de evangelio altiori voce canitur. Deinde, accedentibus ad mensam fratribus, thesaurarius aliquis in ecclesia de honestioribus retinet sacerdotibus qui cuncta altaria aqua et vino lavent diligenter; qui tamen non calciatis sed nudis hoc pedibus explent. Quidquid autem liquoris majori altari fusum fuerit, spongiis colligitur indeque expressum in sacrariis reconditur. In refectorio panis et herbæ crudæ sumuntur. Potus in justis sicut aliis diebus ponitur, sed totus ad elemosinam datur. Una pitantia ad mensam principalem affertur, et pueris distribuitur. Post prandium servitorum, sicut aliis diebus, itur in refectorium quasi bibendi causa, quod nihil ibi, nisi qui voluerint aquam, bibant. Ad collationem legitur sermo De Crucis. (141) Quære in homiliario hyemali. De collatione itur ad caritatem in refectorio, et de vino quod tunc propinatur nullus præsumere debet abstinere, ut non quantulumcumque gustet. LXVII. DE SABBATO SANCTO PASCHÆ. Sabbato sancto Paschæ, vigiliæ et horæ sicut in præcedenti die canuntur. Post matutinum omnia altaria cooperiuntur, nullumque linteamen super aliquod altare mittitur quod non sit optime lavatum. Ecclesia tota paratur; majus altare suis pretiosis ornamentis paratur; philacteria ante ipsum appenduntur. Ecclesia, capitulum, claustrum a famulis elemosinarii foliis virentibus, scilicet hedera et linga spargitur cernua. Post capitulum locutio est in claustro. Sacrista debet præparare, ante majus altare, columnam ceream et cereum magnum desuper; et post nonam, omnibus revestitis qui ad officium missæ notati sunt, processio fit ad novum ignem sicut pæcedenti die. Domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius indutus aurato vestimento ipso die portat ignem. § Diaconus, processione peracta, indutus alba deaurata et stola et dalmatica, venit juxta cereum et ponit librum super lectorium ibi festivo velamine ornatum et absque mora, stantibus cunctis in choro, cum dulci modulamine incipit benedictionem cerei Exultet. Dum autem dicit diaconus fugat odia, defertur juxta diaconum quidquid incensi vel thymiamatis in ecclesia habetur, super quod diaconus manum imponens benedicit sub silentio. Benedicto incenso, armarius in columnæ foraminibus ante præcavatis crucem facit cum quinque granis incensi, et inscribit in ea quotus annus dominicæ Incarnationis, quota indictio, concurrens et epacta. Diaconus vero accipiens thuribulum cum incenso perfundit fumo cereum. Cum vero dicit rutilans ignis accendit, accenditur a diacono cereus cum pertica in cujus summitate est candela ardens, quam perticam sustentat secretarius donec cereus accendatur. § Peracta benedictione cerei diaconus exuit dalmaticam et stolam donec missa incipiatur. Lectorium ad gradum chori affertur, super quod ponitur liber ad legendum. Statim incipiuntur legi lectiones a prioribus sicut sunt in tabula notati, et absque titulis leguntur. Dum vero quisque legit lectionem manipulum habet in manu, et lecta lectione ipsum manipulum ponit super librum. Tractus bini et bini cantant. Prima lectio In principio, coll. Deus qui mirabiliter; lect. Factum est, tract. Cantemus, coll. Deus cujus antiqua miracula; lect. Apprehendent, tract. Vinea, coll. Deus qui nos ad celebrandum; lect. Hæc est hæreditas, tract. Attende, coll. Deus qui ecclesiam tuam; tract. Sicut cervus, coll. Concede quæsumus omnipotens. Statim domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius exit de choro et deponit casulam sedetque in vestiario. Subsequitur letania ab armario et socio ejus in cappis canenda; quæ ab utroque choro sigillatim respondetur, a dextro prius, deinde a sinistro. Ad singula nomina sanctorum, præter angelorum, inclinatur ab iis a quibus nominantur: armarius autem et socius ejus non inclinant. Sacrista sic debet præparare quinque cereos ante altare ut, cum audierit Accendite sine mora (142) eos accendat. Cum autem dicitur Peccatores te rogamus, deponuntur chordæ signorum ut sint promptiora ad pulsandum, pronuntiato Accendite et incipiente Kyrie eleison. Finita vero letania, mox cantor et socius ejus sublimi voce incipiunt Accendite. Statim omnia signa tamdiu pulsantur donec Gloria in excelsis [incipiatur]. § Interim dum pronuntiatur Accendite sacerdos indutus alia casula quam antea habuit, et diaconus dalmatica sumpta qua prius exutus fuit, et subdiaconus tunica accedunt ad altare, præcedente converso cum thuribulo, et sic missa canitur sine introitu. Si quis sacerdotum privatim missam cantare voluerit, licentiam accipit, et similiter a Kyrie eleison incipit. Provideat autem ut Communicantes et Noctem sacratissimam et Hanc igitur non omittat. Illi tres qui cantant Alleluia, et illi duo qui cantant tractum in cappis sunt. Qui postquam cantaverint, in medium chori cum armario veniunt. Coll. Deus qui hanc sacratissimam; epist. Si consurrexistis cum Christo; evang. Vespere sabbati. Offertorium non canitur. Præfatio Te quidem omni tempore sed in hac potissimum nocte. Communicantes et Hanc igitur oblationem dicitur. Solus prior offert. Pacem omnes accipiunt, omnesque communicant. Nec Agnus Dei, nec communio dicitur. Interim dum communicant cantatur ant. Venite populi; cum autem dicitur Ipsum solum adoremus, omnes flectunt genua. Sequitur coll. Spiritum nobis Domine tuæ. Missa celebriter peracta statim, ut mos est in præcipuis solemnitatibus, duæ scillæ pulsantur ad vesperas, deinde alia signa bina et bina. Fit oratio; illi qui rexerunt chorum non recedunt hinc, sed inclini stant donec oratio terminetur, et tunc demum altare discooperitur. Domnus abbas non divestitur, sed indutus cappa venit ad vesperas, et sedes ejus cortinis lineis propter cappam ornatur. Cerei de candelabro et duo super altare accenduntur. Vesperæ solemniter canuntur. Super psalmos ant. Alleluia Crucifixus. Psalmus Confiteantur cum aliis canitur. Ad commemorationem de omnibus sanctis dicitur hæc ant. Alleluia, ego sum vitis vera; ad laudes, In cœlestibus regnis. § Et est sciendum quod ab hac die usque ad octavas Pentecostes dicitur alleluia tam in responsoriis quam in antiphonis. Ad processionem quæ fit ipsa die et per totam hebdomadam post vesperas ad Crucem, resp. Cum transisset, coll. Deus qui pro salute mundi. Ad mensam legitur expositio evangelii, postea sermo Maximi episcopi qui incipit Non immerito. Ad collationem, sermo Hieronymi Quomodo juxta Mattheum. Hymnis omnium horarum additur versus Quæsumus auctor omnium, et novissimus mutatur ita Gloria tibi Domine, Qui surrexisti, usque ad Ascensionem Domini. LXVIII. DE SOLEMNITATE RESURRECTIONIS DOMINICÆ. Nocte ipsa Dominicæ Resurrectionis matutina pulsantur et cerei accenduntur sicut fit in præcipuis festis. Cantica Quis est iste qui venit, et hoc tenetur (143) usque ad octavas Pentecostes. Versic. Surrexit Dominus et alii duo dicuntur ad nocturnos usque ad Ascensionem Domini. Ad laudes hymnus Aurora lucis sine divisione. Versus Hæc dies quam fecit Dominus, qui etiam dicitur ad laudes et ad horas usque in sabbatum. Ad processionem resp. Et valde mane, coll. Deus qui pro salute mundi. Per totam autem hebdomadam vadit processio ad Crucem post vesperas et laudes, et dicuntur responsoria per ordinem. Versic. Dicite in nationibus, coll. Deus qui pro nobis Filium tuum, quod etiam dicitur usque ad octavas Pentecostes. Missa matutinalis ad Crucem canitur, et etiam per totam hebdomadam. Introit. Resurrexi cum toto officio suo. Præfatio Te quidem. Communicantes et Diem sacratissimam et Hanc igitur dicuntur similiter per totam hebdomadam, exceptis missis quæ pro defunctis cantantur. § Et est sciendum quod si aliqua festivitas infra octavas istas evenerit, de eadem erit missa matutinalis; et, si talis festivitas evenerit quæ non possit omitti, usque in feria quinta et duobus sequentibus diebus non potest celebrari, sed tunc suo more agitur, et tunc canitur missa matutinalis ad altare ejus cujus est festivitas, ut festum sancti Benedicti, Annuntiatio Dominica. § Cantata missa matutinali et omnibus revestitis, ad aspersionem aquæ canitur ant. Vidi aquam. Processio festive agitur, et vadit ad Sanctam Mariam cum ant. Tota pulchra es, quæ finitur cum alleluia, et ibi dicto versic. Post partum et coll. Gratiam tuam, sequitur ant. In die Resurrectionis. Sedit angelus, processione eunte per claustrum; sacerdos circuit officinas sicut aliis dominicis. Ad stationem quæ fit in vestibulo ecclesiæ, nutu cantoris sex cantant ante altare sanctæ Crucis versum Crucifixum in carne, post quem sacerdos dicit versic. Dicite in nationibus et coll. Deus qui pro nobis. Post hæc vadunt ad Corpus sanctum cum resp. Insignis confessor, quem sequitur versic. et coll. de sancto Benigno. Ad ingressum chori cantatur resp. Christus resurgens et versus Dicant nunc ab illis sex dicitur ante gradum presbyterii qui cantaverunt alium versum. Deinde subsequitur versic. In resurrectione tua et coll. Via sanctorum omnium. Qua finita cantatur tertia solemniter. Hymnus Chorus novæ [Jerusalem], qui dicitur tribus diebus sequentibus ad tertiam, et in die octavæ. Similiter missa ita solemniter canitur, sicut decet in hujusmodi festivitatibus. § Ad mensam, post expositionem evangelii, legitur sermo sancti Augustini qui incipit Beneficia; deinde sermones Hieronymi, scilicet Hodie fratres carissimi. Quomodo fratres in omni psalterio. Magnum fratres et mirabile; qui, si ipsa die finiri non possunt, leguntur duobus sequentibus, donec finiantur. § Ad vesperas, super psalmos ant. Alleluia Surrexit, et per totam hebdomadam, et deinceps diebus dominicis ad vesperas per totam Resurrectionem, nisi festum duodecim lectionum eveniat; in sabbatis vero alleluia Crucifixus. Psalmi Dixit Dominus, etc. et dicuntur per totam hebdomadam usque sabbato. Ad processionem versic. Dicite in nationibus, coll. Deus qui nobis Filium tuum, et deinceps per totam Resurrectionem. Ad collationem legantur homiliæ Eusebii et deinceps donec finiantur. (144) LXIX. QUID FACIENDUM SIT FERIA SECUNDA [ET HEBDOMADA] POST RESURRECTIONEM. Feria secunda ad matutinum pulsatur una scilla, deinde signa de Gratia Dei sigillatim, postea vero duo simul. Tres cerei accenduntur ante altare. Hebdomadarius cantat invitatorium quod est Surrexit Dominus vere alleluia; per totam hebdomadam dicitur usque in sabbato. Hymnus Aurora lucis. Ad nocturnos psalmi feriales dicuntur. Hebdomadarius imponit responsoria et antiphonas, ut antiphonarius indicat. Ad preces nocturnorum altare discooperitur. Quindecim cerei de ciborio, quinque de candelabro, duo super altare accenduntur. Deinde pulsantur omnia signa et cetera festive aguntur. Tres cantant resp. Surrexit Dominus de sepulchro. Hymnus Claro paschali gaudio. Antiphona de evangelio bis repetitur. Minor missa Resurrexi cum toto officio suo canitur cum una collecta tantum, et duobus sequentibus diebus. Major missa in cappis solemniter canitur. Armarius cum socio suo et quodam alio in cappis regunt chorum. Tres dicunt responsorium; quatuor dicunt alleluia. Ad horas tres cerei ante altare accenduntur. Ad mensam, post expositionem evangelii, legitur sermo Leonis papæ Exultandum, postea alius qui incipit Diximus, postea Augustini de Caritate qui legitur per totam hebdomadam. Ad vesperas ant. Alleluia Surrexit, quæ dicitur per totam hebdomadam usque in sabbato. Quinque cerei de candelabro accenduntur et duo super altare. Duo sacerdotes adolent incensum. Antiphona de evangelio bis repetitur. Ab hac die non dicitur diebus feriatis ad horas nec ad nocturnos psalmus Miserere mei Deus, nec etiam prosternuntur super formas usque post octavas Pentecostes. § Et sciendum est quod si festum duodecim lectionum in hac secunda feria vel duabus sequentibus evenerit, protelabitur usque in quintam feriam, et tunc dicuntur antiphonæ de communi, scilicet, Beatus vir vel In lege. Responsoria duo Iste sanctus vel Euge serve bone, nisi habeat proprietatem. Item sciendum est quod hic incipiunt ambrosiani qui tenentur usque ad calendas septembris, tam in festis duodecim lectionum quam in dominicis; tantum in inceptione cujuslibet historiæ dominicalis non dicuntur ambrosiani donec historia fuerit semel cantata; postea semper dicuntur. § Per hebdomadam dicitur resp. Surrexit Dominus de sepulchro ad vesperas, et deinceps cum isto resp. Gavisi sunt discipuli alternatim usque ad Ascensionem Domini. Similiter ad laudes, feria secunda, tertia et quarta, deinceps dicuntur Surrexit Dominus vere. Resurrexit Dominus. Feria tertia eodem modo fit per omnia. Feria quarta eodem modo pulsantur matutina excepto quod pulsantur duo majora signa de choro, loco aliorum, et ad laudes signa de choro solummodo; tres cerei ad nocturnos ante altare accenduntur, ad laudes vero quinque, et tres retro altare. Cetera fiunt sicut in festis in cappis. Feria quinta matutina pulsantur sicut feria quarta. Ad laudes fit sicut in duodecim lectionibus; sacerdos indutus alba adolet incensum. Missa cantatur sicut in duodecim lectionibus. Feria sexta fit eodem modo. § Quæcumque sanctorum festivitas a Pascha usque in Pentecosten evenerit, quantumlibet reverenda et colenda, tamen ad nocturnos non plures cantantur antiphonæ quam una tantum alleluia super psalmos senos, et alia super alios senos, excepta beatæ Mariæ Annuntiatione (145) et transitu beati Benedicti. Quorum solemnitas cum intra paschalem hebdomadam agitur, similiter ad nocturnos et per horas omnes antiphonæ canuntur, etiam ad vesperas, sicut in alio tempore. Quod scilicet non fit de beato Ambrosio, vel sancto Marco, vel sancto Gregorio, vel sancto Roberto, eo quod careant proprietate cantus. Quorum scilicet festivitas si in eadem paschali hebdomada evenerit, sic per omnia celebrabitur, veluti si eveniret in sequentibus diebus, excepto quod ad missam, loco primæ alleluiæ, canitur responsorium eidem festivitati conveniens. Ceterum ad nocturnos et ad laudes vel ad reliquas horas non antiphona sed alleluia canitur, quod non ageretur nisi propter ipsam festivitatem. Si talis est festivitas quæ proprias habeat antiphonas, ut sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, vel sanctæ Crucis ad matutinum, hæ non omittuntur cantari et ad matutinum et ad reliquas horas. At si non habet nisi quæ sunt communes de quibuslibet sanctis, ut ant. In cœlestibus regnis et similes, hæ nec ad matutinum nec ad ullam horam regularem cantantur, sed tantum alleluia, et eo modo quo earumdem antiphonarum est melodia. § Sabbato unus puerorum dicit invitatorium Alleluia, alleluia, alleluia et incipit antiphonam, scilicet Alleluia, ad nocturnos. Hebdomadarius incipit ad laudes et ad horas. In primo nocturno hymnus Rex æterne Domine; ad laudes Aurora lucis; ad vesperas Ad cœnam Agni providi; et hoc modo dicuntur usque ad Ascensionem. Ad nocturna non dicuntur ut in Pascha. Nullum festum duodecim lectionum simplex fit hodie, propter alleluias quæ incipiunt dici tam ad missam quam ad omnes horas. Ad vesperas capitulum Beatus et sanctus quod dicitur in omnibus sabbatis usque ad Ascensionem. Ad processionem resp. Christus resurgens. Ad laudes Dicant nunc Judæi. Quod observatur omnibus sabbatis usque ad Ascensionem. § [In octavis Paschæ] in primo nocturno ant. Alleluia Angelus autem; in secundo nocturno, All. Erat autem; ad cantica, All. Post dies octo. Ad laudes, All. Et valde mane; capitulum Christus resurgens. Ad secundas vesperas, capitulum Facta est vox. Et hoc tenetur omnibus diebus dominicis usque ad Ascensionem. Hic incipiunt legi Actus apostolorum, in ecclesia et in refectorio. Ad primam, ant. Vespere autem; ad tertiam, All. Post dies octo; ad sextam, All. Mitte manum; ad nonam, All. Scio quod Jesum. Missa matutinalis est Quasi modo geniti; coll. Deus qui hodierna, item Præsta quæsumus omnipotens Deus ut qui paschalia, et aliæ consuetæ; epist. Expurgate vetus; alleluia Post dies octo; evang. Maria Magdalene; offert. Terra tremuit; præfatio Te quidem omni tempore. Communicantes. Ad utramque missam dicitur cum Pascha nostrum. Cantata missa matutinali, ad aspersionem aquæ benedictæ cantatur ant. Vidi aquam, etc. sicut in die sancto Paschæ. Processio fit in albis ad Sanctam Mariam; canitur antiphona solemnis de eadem Domina secundum arbitrium cantoris; versic. Post partum, coll. Gratiam tuam, quæ dicitur omnibus dominicis per totam Resurrectionem. Per claustrum canitur ant. In die Resurrectionis. Sedit angelus; versus Crucifixum a quinque, nutu cantoris, ante altare Crucis canitur; quem sequitur coll. Deus qui pro nobis. Eodem modo canitur versus Dicant nunc ante altare in ingressu chori. Qui modus cantus tenetur in omnibus dominicis usque Pentecosten, excepto quod præfati versus non canuntur eodem modo usque in die Pentecostes. Peracta processione et cantata tertia, missa solemniter et in cappis canitur. (146) LXX. DE ALIQUIBUS CONSUETUDINIBUS POST OCTAVAS PASCHÆ. Post octavas Paschæ aliquæ consuetudines inchoantur quæ non hactenus in privatis diebus fiebant. Nam ad preces genua non flectimus, nec psalmum L dicimus. Post matutinum nos dicimus laudes sine aliquo intervallo. Psalmi Dominus regnavit, etc., qui dicuntur usque ad octavas Pentecostes. Et cum post secundum nocturnum dicuntur collectæ, secretarius incipit pulsare unum signum ad laudes. Post matutinas ad lectos dormitum revertimur, donec sonitum audiamus. Nam primeta remanet a sabbato sancto usque in crastinum sancti Leodegarii. Audito vero sonitu omnes surgunt, manus et facies lavant, pectunt capita, petunt ecclesiam, et accepta aqua benedicta quisque tres orationes facit. Ad quas cum quisque primum venerit, dicit quod ei placuerit. Completis orationibus, sedent in claustro. Sacerdotes vero qui voluerint, celebrabunt. Pueri vero postquam orationes suas fecerint, super gradus dormitorii ante crucifixum, cantant L psalmum. Verum postquam pueri exierunt et legere inceperint, si postea moram fecerit quis ut non et ipse ad lectionem sedere exeat, facile incurrit ut in capitulo reprehendatur. Et quoniam de illis tribus orationibus quæ fiunt ante nocturnos tam in æstate quam in hyeme alibi dictum est, de ceteris quæ fiunt ante singulas horas et post completorium dicere decrevimus. Orationes autem singulis præmittendæ horis nihil aliud vel amplius sunt quam dominica oratio. Post completorium vero nihil aliud quam ipsa dominica oratio. Ad singulas horas dicitur. Orationes vero quæ fiunt ante nocturnos, vel in hyeme ante tertiam, sicut noctes et dies producuntur vel corripiuntur, producendæ vel corripiendæ sunt. Post primam, in ipsa secunda feria sequitur letania, præmissis VII psalmis. Post letaniam, missa matutinalis. Post capitulum, sonata vero tabula, licentia loquendi. § Et quoniam de ipsa locutione loqui cœpimus, dicendum est quibus temporibus debeant loqui fratres in claustro. Et est sciendum quod locutio est in claustro, post capitulum, omnibus diebus in quibus non fiunt duodecim lectiones, exceptis hebdomadibus Natalis Domini, Paschæ, Pentecostes; tribus diebus Rogationum, et omni secunda, quarta et sexta feria Quadragesimæ. § Cum vero tempus fuerit, vice-sacrista pulsat unum de minoribus signis. Tunc pueri lavant manus, et iterum pulsatur unum de mediocribus signis. Et tunc prior orationem terminat; qua terminata, sacerdos et qui servituri sunt ad officium missæ revestiunt se; interim sedent fratres in choro donec sacerdos sit revestitus. Quo revestito, cantatur tertia existentibus sacerdote et antiquis inferius in choro. Cantata tertia mutant antiqui sedes, et cantatur missa. Post missam sedent in claustro, iterum legentes cum magna disciplina et silentio, donec pulsetur ad sextam. Post sextam cymbalum [pulsatur et] in refectorium itur. Post prandium, meridiana agitur, quæ in Ramis palmarum incipitur, et usque in calendas octobris tenetur. In qua qui volunt dormiunt, qui volunt legunt ita ne alios inquietent, sed nullus (147) scribere vel aliud facere debet. Postquam quantum videbitur secretario pro quantitate diei pausaverint, quædam scilla pulsatur. Qua audita omnes surgunt, lavatorium petunt, manus et faciem et ora abluunt, capita pectunt, et in ecclesiam vadunt, ubi iterum legunt donec signum ad nonam pulsetur. Quo pulsante surgunt stantes versis vultibus ad altare, donec pueri ad sedes suas veniant, et continuo inclinantur, et oratione facta signum dimittitur et nona incipitur. Post nonam agitur officium defunctorum, et sic deinceps omnibus diebus in quibus non fiunt duodecim lectiones, vel nisi die crastina debeant fieri, usque post festum sanctæ Crucis. Dicto vero officio, in refectorium itur et a refectorario vinum propinatur. Postea facto sonitu cum scilla a priore, bibunt qui volunt. Inde surgentes, percussa scilla tribus ictulis a priore, vadunt in claustrum ad legendum, novitiis præeuntibus et prioribus subsequentibus. Cum tempus fuerit, signum ad vesperas pulsatur. Post vesperas fit cœna. Post cœnam fratrum cœna servitorum. Post cœnam servitorum collatio. Postea completorium. LXXI. DE DOMINICIS A PASCHA USQUE AD PENTECOSTEN. Dominica prima post octavas Paschæ ad nocturnum incipitur Apocalypsis. Responsoria quoque de Apocalypsi inchoantur et per duas hebdomadas cantantur, quæ cum semel fuerint cantata sicut et resp. Si oblitus, mutantur ultima responsoria nocturnorum pro minoribus, ut est Surrexit Dominus de sepulchro alleluia alleluia; quod etiam fit in octavis Ascensionis, et in dominica præcedente. In primo nocturno, ant. Alleluia Angelus autem; in secundo nocturno, All. Erat autem; in tertio nocturno, All. Ego sum pastor. Ad laudes, All. Et valde. Ad primam, All. Vespere autem; ad tertiam, All. Ego sum pastor; ad sextam, All. Post dies octo; ad nonam, All. Mitte manum. Dicuntur responsoria in primo nocturno All. Angelus, in secundo All. Erat, in tertio All. Modicum, ad laudes Et valde, ad primam All. Vespere, ad tertiam Modicum, ad sextam All. Ego sum pastor, ad nonam All. Mitte manum. § Dominica tertia Epistolæ canonicæ inchoantur, sicut et responsoria usque ad Pentecosten. In primo noct. All. Angelus, in secundo All. Erat, in tertio All. Iterum videbo vos, ad laudes All. Et valde, ad primam All. Vespere, ad tertiam All. Iterum videbo vos, ad sextam All. Modicum, ad nonam Ego sum pastor. § Dominica quarta, in primo noct. All. Angelus, in secundo Erat autem, in tertio Usque modo, ad laudes All. Et valde, ad primam All. Vespere, ad tertiam All. Usque modo, ad sextam Iterum videbo, ad nonam Modicum. LXXII. DE TRIBUS DIEBUS ROGATIONUM. Feria secunda, finitis matutinis eunt fratres dormitum, et plus solito dormiunt usque ad solis ortum, quia meridianam omissuri sunt, nec sonitu ut moris est excitantur; tamen, postquam pueri legere cœperint quos ad horam competentem magister virga excitat quam quietius potest, amplius jacere non præsumunt. Post primam dicitur Verba mea quod omissum fuit ad matutinum, si tricenarius agitur. Deinde dicuntur VII psalmi cum letania, quos sequitur missa matutinalis, non ut solet pro defunctis, sed de die cum consuetis collectis quæ solent (148) dici ad magnam missam privatis diebus. Sanctorum tuorum non dicitur, quia ipsa missa canitur ad majus altare, et est eadem quæ et major, nisi festum intervenerit, et tunc de ipsa festivitate canitur missa matutinalis. In capitulo, post versum Pretiosa in conspectu, non dicitur Deus in adjutorium, nec locutio est in claustro. Post tertiam mixtum accipiunt pueri. Post sextam ascendunt omnes dormitorium quasi pausaturi, sed cum, parvissimo intervallo transacto, audierint scillæ pulsationem, descendunt in claustrum, lavant manus et faciem, capita pectunt, et pulsato majore signo in choro in ecclesiam vadunt, factaque oratione incipitur ab uno puerorum ant. Exurge Domine, psalmus Deus auribus adjuncto Gloria Patri. Sequitur a sacerdote hebdomadario versus Ostende nobis. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos; psalmus Deus misereatur, versus Et veniat super nos, collecta Mentem familiæ. § Interim omnia signa pulsantur. Deinde, incipiente cantore ant. De Jerusalem, processio exit per ostium sancti Stephani, famulis vexilla præferentibus; sequuntur duo juvenes, unus scilicet qui portat aquam benedictam, et alius crucem; post quos subdiaconus alba indutus, ferens textum evangelii; deinde sacerdos revestitus in cappa, portans sanctuarium; postea sequentibus aliis sicut est ordo eorum, præcedentibus novitiis. Finita ant. De Jerusalem, incipit armarius de aliis prout sibi placuerit. Ipsa die debet ire processio ad capellam Ducis, nisi tempus pluviosum impedierit, aut villa in interdicto fuerit: tunc enim non exit processio de claustro. Quod si cessaverimus nulla fit processio, sed solummodo sacerdos majoris missæ cum cruce et aqua benedicta circuit officinas, ut die dominica, conventu in choro sedente. § Ad ostium ecclesiæ stantes, duo famuli elemosinarii cum gemino fasce baculorum ministrant singulis fratribus, qui ad introitum ecclesiæ ad quam itur reddituri, iterum exituri recipiunt eosdem a [famulis], sicut et ad introitum monasterii, quando reditur, [reddunt]. Cum ventum fuerit ad introitum ecclesiæ ad quam itur, incipit cantor responsorium vel antiphonam de sancto in cujus honore fundatus est locus, collectaque præmisso versiculo subjuncta cum tono, faciunt orationem cum inclinatione consueta. Facta oratione, cantatur nona, cantanda quoque interim in majori ecclesia, signo pulsato ad horam competentem a custode ecclesiæ, ab infirmis qui ad processionem exire nequiverunt. § Incepta nona, hebdomadarius sacerdos, diaconus et subdiaconus, euntes in [vestiarium] revestiuntur; inde simul revertentes in presbyterium, sacerdos finit eam. Similiter tres juvenes ad missam servituri revestiuntur. Post hoc cantatur missa. Introit. Exaudivit. Post primam collectam dicitur collecta de sanctis in quorum honore fundata est ecclesia, deinde A domo tua. Post evangelium panetarius, subcellarius accipientes licentiam revertuntur. Missa finita, ad quam antiqui non mutantur versus altare, cantor imponit antiphonam vel responsorium de sancto in cujus honore fundata est ecclesia. Interim sacerdos et qui cum eo servierunt ad missam, cito devestiunt se. Postea duo cantores quos (149) cantor invitaverit incipiunt letaniam Aufer a nobis, et dicunt totum versum, et conventus repetit eumdem versum. Subsequuntur illi a quibus letania fit, et dicunt Miserere, et conventus iterum repetit idipsum. Inde illi a quibus letania fit semper dicunt Exaudi, et conventus repetit alternatim Aufer a nobis et Miserere. § Cum autem sanctum in cujus honore habetur ipsa ecclesia, post nomina angelorum, bis nominaverint, revertuntur, sed non ea via qua venerunt, sustentantes baculos [et] manibus gestantes sicut in eundo sic et redeundo. Ubi ad monasterium appropinquaverint, præcipitur duobus fratribus a præcentore ut præeuntes vadant se revestire cum cappis. Finita autem prima letania, illi duo præfati incipiunt sequentem letaniam ab Agnus Dei, stante conventu in navi ecclesiæ, ipsis vero stantibus ante altare sanctæ Crucis, dicuntque ipsi duo Agnus Dei et conventus idipsum. Subjungentibus illis Suscipe deprecationem nostram, inclinant omnes et dicunt iterum Agnus Dei. Subjungunt iterum illi duo Gloria Patri et rursum inclinant omnes, cumque inceperit Sicut erat, ingrediuntur omnes chorum, dicentes Sicut erat. Agnus Dei. Post omnes intrant duo illi a quibus fit letania, dicentes Exaudi Deus, et subjungente choro Preces nostras, et ita deinceps qui faciunt letaniam nomina sanctorum pronuntiant, et conventus complet precem dicens Intercede pro nobis. Ad omnia sanctorum nomina inclinant omnes, præter sanctorum angelorum. § Ad priorem letaniam, qui eam cantant sunt prope præcentorem, et est ad nutum ejus secundum viæ quantitatem ut letania vel proteletur vel brevietur. Ad secundam vero letaniam debet esse præcentor juxta eos qui eam faciunt ne forte fallantur. Notandum autem quia cantores secundæ letaniæ non inclinant ad nomina sanctorum. Intrante conventu ecclesiam, omnia signa pulsantur, quæ et pulsantur quousque totus conventus ingrediatur chorum. Finita letania cantatur nona de sancta Maria. Interim vadit prior et pulsat cymbalum, et vadit conventus in refectorium. Ibi singulis fratrum propinatur in scypho suo de absinthio propter æstum. Ibi parantur herbæ crudæ, videlicet lactucæ, porrecta et legumina, et generale de flatonibus pillis his tribus diebus datur. Deinde surgentes a mensa vadunt ad ecclesiam reddere gratias. Post gratias sedent in claustro, donec servitores manducaverint. Postea pulsantur vesperi et cantantur. Post vesperas cantantur vesperi pro defunctis, sine antiphonis et cum tribus collectis. Deinde vadunt in dormitorium. Postea sedent in claustro donec audiant signum ad bibendum, et cum tempus fuerit, vadunt ad collationem, et de collatione itur ad caritatem in refectorium. In his tribus diebus non fit officium mortuorum, nisi brevis de foris venerit pro quo debeat fieri, vel frater aliquis intus finierit. § Feria tertia, eodem modo omnia aguntur, excepto quod ad aliam ecclesiam vadit processio, scilicet in (150) capellam Dominici Divitis, nisi tempus pluviosum impedierit, vel villa in interdicto fuerit; et quod ipsa die in reditu, non cantatur letania, sed loco letaniæ cantantur responsoria, imprimis de Cruce ant. O crux vel resp. Tuam crucem, de Trinitate Benedicat nos Deus, de sancta Maria Felix namque es, de angelis Te sanctum Dominum, de sancto Johanne Baptista Inter natos, de apostolis In omnem terram, de martyribus O veneranda vel ant. Gaudent in cœlis, de confessoribus Sacerdotes Dei, de virginibus Offerentur, de sancto Philiberto Sanctissime confessor, etc. Venientibus in navim ecclesiæ, incipitur a præcentore resp. Laudem dicite vel ant. Salvator mundi, et finito responsorio vel antiphona, cantatur nona de sancta Maria. Cetera omnia fiunt ut in præcedenti die disposuimus. § Feria quarta eodem modo fiunt sicut superius dictum est. Post primam tota ecclesia cortinis et palliis solemniter paratur, et altare similiter pretiosioribus ornamentis ornatur. Thesaurarius cum uno vel duobus sociis remanet de processione, ut idonee serviant canonicis Sancti Stephani, qui eodem die cantaturi sunt missam ad majus altare. Processio vadit ad Sanctum Stephanum. Ad ingressum ecclesiæ incipit cantor resp. Sancte Dei pretiose; sacerdos dicit versic. et coll. de eodem sancto præmissa salutatione; postea cantatur nona. Qua cantata incipitur missa. Duæ collectæ dicuntur, prima de die, secunda de sancto Stephano. Post missam fit commemoratio de sancto Stephano cum ant. Tu principatum; qua finita, nutu cantoris secundum quantitatem viæ [letania] vel protelatur vel breviatur. Cum autem sanctum in cujus [honore] habetur ipsa ecclesia bis nominaverint, revertuntur, sed non ea via qua venerunt, et cetera omnia fiunt eo ordine quo supra scriptum est. Post hoc sequitur alia letania eodem ordine quo supra scriptum est. LXXIII. DE ASCENSIONE DOMINI. Ad vesperas ipsa die pulsantur duæ scillæ et alia signa bina et bina, deinde classicum et accenduntur cerei de candelabro et duo super altare ob reverentiam sanctuarii quod est super altare. Cantantur vesperi solemniter; psalmi feriales dicuntur; melodia de ant. Sic veniet super psalmos dicitur; resp. a tribus canitur; ant. ad Magnificat ter repetitur, et cetera omnia sicut in majoribus solemnitatibus fiunt. Post vesperas processio vadit ad Crucem cum resp. Viri Galilæi, et ad laudes cum resp. Non relinquam, nec remanet commemoratio de Cruce. Hymnis omnium horarum apponitur versus Da nobis illuc sedula, et ultimus ita mutatur Gloria tibi Domine, Qui scandis super sidera. Antiphona de evangelio bis repetitur. Post primam facto capitulo missa matutinalis canitur ad Crucem et est eadem quæ major, cum una tantum collecta. Præfatio et Communicantes ad utramque missam et ad privatas missas dicuntur (151) quæ de die canuntur. Finita missa matutinali cantatur tertia. Ad omnes horas ipsa die tres cerei ardent ante altare. § Post tertiam ordinatur processio, sicut in quinque præcipuis solemnitatibus, et, ordinata processione, incensatur ab abbate, vel a sacerdote si abbas absens fuerit, altare et sanctuarium. Duo majora signa pulsantur. Tunc incipiente cantore resp. Eduxit Dominus exit processio per ostium sancti Stephani, et præcedentibus vexillis, aqua benedicta, cruce et cereis et thuribulo et sanctuario, vadit ad ecclesiam ubi concorditer determinatum fuerit in capitulo, et processione intrante ecclesiam incipit cantor resp. sive ant. de sancto in cujus honore fundata est ecclesia, et cantato resp. vel ant. dicit abbas vel sacerdos versum et collectam solemniter, præmissa salutatione, incensato prius altari. Qua dicta, incipit cantor alia responsoria, quantum opus fuerit, ut sunt illa: Post passionem suam. Cumque intuerentur. Ponis nubem. Ascendit Deus. Omnis pulchritudo. Et revertente processione usque in navim ecclesiæ, fit ibi statio et canitur resp. Viri Galilæi. Quo finito, incipit cantor ant. O rex gloriæ, et processione intrante in chorum pulsantur omnia signa; cerei de candelabro et duo super altare accenduntur, et cantatur missa solemniter. Cantor cum quatuor sociis regit chorum in cappis albi coloris, et cetera fiunt sicut consuetudo est in tali festivitate. § Finita missa pulsantur omnia signa de choro, et devestitis omnibus pulsantur ad sextam. Qua cantata vadunt in refectorium ad prandendum. Ibi debent esse tabulæ coopertæ. Fabam fractam, generale festivum et pitantiam et pigmentum debent omnes habere. Hanc procurationem debet prior Brittiniacæ-curtis. Item secunda feria post Ascensionem Domini debet conventus pitantiam. Ad mensam leguntur sermones Eusebii Cæsariensis et Johannis Chrysostomi. Hos sermones invenies in libro Baruch. Ad vesperas super psalmos dicitur melodia de ant. Pater sancte; ant. de evangelio ter repetitur. Ad collationem legitur sermo Leonis papæ cujus initium est Post beatam et gloriosam, et de collatione itur in refectorium ad caritatem. LXXIV. QUID CANTANDUM SIT PER OCTAVAS ASCENSIONIS, [ET SEXTA FERIA ET SABBATO ANTE PENTECOSTEN]. Octavæ Ascensionis similes sunt octavis Epiphaniæ. Per octavas invit. Ascendit Christus in altum alleluia. Suum est præcentoris prospicere ut illarum antiphonarum melodias faciat dici quæ specialius videntur loqui de Ascensione, ut est Nonne sic oportebat. Data est mihi. Venit misericordia. Ite nuntiate. Ego sum pastor bonus. Modicum iterum. Usque modo. Tamen ad laudes et ad tertiam quotidie dicitur melodia antiphonæ Sic veniet. Ad primam Data est mihi. Ad laudes in evangelio Elevatis Jesus, etc. alleluia. Responsoria dicuntur per hebdomadam sicut notata sunt. Dominica infra octavas, ad vesperas ant. All. Pater sancte. Ad Magnificat ant. Vado (152) parare etc. alleluia. Epistolæ canonicæ per ipsas octavas leguntur. Sabbato post Ascensionem, ad vesperas capitulum Primum quidem; ad Magnificat ant. Dominus quidem, coll. Omnipotens sempiterne Deus fac nos. Post Benedictus fit commemoratio de Ascensione, cum ant. Nisi ego, cum versic. Ascendit Deus et coll. Concede quæsumus. Ad Crucem vadit processio cum ant. Crucifixum, et ad laudes Crucem sanctam, ℣. Dicite in nationibus, coll. Deus qui pro nobis. Per totas octavas non omittitur comm. de Cruce. Ad mandatum in capitulo cantatur in fine ant. O Rex gloriæ. Similiter dicitur in sequenti quinta feria ad mandatum. § De dominica in octavis. — Dominica infra octavas invit. All. Regem. In primo noct. ant. All. Nonne sic, lectiones Glorificatio Domini, resp. Eduxit dicitur, quartum responsorium ambrosianum Ascendit Deus; in secundo noct. ant. All. Oportebat, octavum resp. Ascendens Christus; ad cantica ant. All. Sic veniet, cantica Quis est iste, duodecimum resp. Dominus in cœlo, evang. Cum venerit Paraclitus, coll. Omnipotens. Ad laudes ant. Pater sancte, capitulum Et convescens. Ad vesperas ant. Cum venerit et coll. de dominica. Post Benedictus fit mentio de Ascensione cum ant. Cumque intuerentur, ℣. Ascendens Christus, coll. Concede. Ad primam ant. All. Data est. In capitulo legitur evang. Cum venerit. Missa matutinalis de Ascensione. Sciendum tamen est quod si festum trium lectionum evenerit ipsa die, comm. tantum fit de ipso festo ad primos vesperos et ad laudes, et missa matutinalis erit de ipso, et illa de Ascensione remanebit. Si vero festum duodecim lectionum evenerit, omnia de festo fient, et missa matutinalis de dominica erit. Ad processionem cantatur In die Resurrectionis. Sedet Angelus; ad ingressum chori Viri Galilæi; ad tertiam ant. All. Sic veniet et capitulum Estote prudentes, coll. Omnipotens sempiterne Deus. Major missa de dominica erit, evang. Cum venerit, cujus expositio legitur ad mensam. Ad sextam ant. All. Venit misericordia, capitulum Unusquisque sicut accepit, coll. Deus qui nos Resurrectionis et Ascensionis; ad nonam ant. All. Ite nuntiate, capitulum Si quis loquitur, coll. Deus vita fidelium. Ad vesperas ant. All. Pater sancte, capitulum Johannes quidem, ad Magnificat ant. Sed hæc locutus sum vobis, coll. Omnipotens. Post Benedicamus fit comm. de Ascensione cum ant. Spiritus sanctus docebit vos, et coll. Concede quæsumus. § De octava Ascensionis. — In octava Ascensionis, ad vesperas capit. et coll. sicut in die. Post vesperas vadit processio ad Crucem cum resp. et coll. de Ascensione, et ad laudes similiter. Invitat. in albis est, scilicet All. Regem, et resp. sicut dominica infra octavas; psalmi sicut in Ascensione; lectiones Sacramentum dilectissimi; evang. Ecce ego mittam; capitula et collectæ sicut in die. Missa matutinalis canitur ad Crucem. Major missa est eadem quæ in die Ascensionis, excepto quod prosa non canitur; evang. Ecce ego mittam; præfatio de die dicitur. Ipsa die fit mandatum quod faciendum esset sequenti sabbato. § Ordo cantus sexta feria et sabbato ante Pentecosten. — Feria sexta et sabbato post octavas Ascensionis totum est de Ascensione, nisi festum intervenerit duodecim lectionum, quæ si venerint nulla mentio fit de Ascensione sabbato. Invit. All. [Ascendit]. Ad nocturna incipiunt dici a capite melodiæ antiphonarum quæ per totam (153) Resurrectionem cantatæ sunt, ita tamen ut ibi in sabbato ad nonam dimittantur, ibi in secunda feria post Pentecosten ad nocturnum reincipiantur, et sic tam ad nocturna quam ad horas totius hebdomadæ quæ proprias melodias non habent usque in sabbato ante Trinitatem per ordinem dicantur, et tunc ad nonam finiantur. In secundo nocturno capitulum Unicuique nostrum. Coll. Deus cujus Filius in alta cœlorum. Ad laudes capit. Et convescens præcepit eis. Ad Benedictus ant. Expectate, coll. Deus qui nos Resurrectionis et Ascensionis. Ad tertiam capit. Johannes quidem, coll. Deus cujus Filius in alta. Ad sextam capit. Non est vestrum nosse, coll. Deus vita fidelium. Ad nonam capit. Unusquisque sicut accepit, coll. [Deus qui nos Resurrectionis]. Si vero in sabbato festum trium lectionum evenerit, vesperi de festo erunt, sicut in collectaneo scribuntur; sin autem missa matutinalis pro defunctis erit sicut in aliis diebus. § De sabbato Pentecostes. — Sabbato Pentecostes ecclesia tota sicut in Pascha integre et solemniter paratur, et juncis novis et virentibus sternitur. Hic pronuntiatur verbum Dei in capitulo. Post capitulum locutio est in claustro. Post sextam simulatur meridiana. Interim paratur majus altare solemniter, videlicet palliis, crucibus, textis et sanctuario; et phylacteria appenduntur. Postea, pulsata scilla, surgentes vadunt ad lavatorium, et lotis manibus, pexis capitibus, pulsato majori signo, petunt ecclesiam, et oratione terminata revestiuntur omnes qui in tabula notati sunt etiam infantes, et fit officium hoc ordine. § Abbas solus vel sacerdos, si abbas non fuerit, vadit ad altare in sinistro brachio ferens librum, et nullam orationem ibi faciens sedet in cathedra. Sacrista præparavit analogium ad gradum presbyterii, super quem ponitur epistolarius in quo leguntur lectiones, juxta quem ponetur manipulus, ut qui legit lectionem habeat eum in manu sua. Lectiones istæ sine superscriptionibus et titulis leguntur. Lectio prima Tentavit Deus Abraham, quam sequitur coll. Deus qui in Abrahæ. Post collectam sequitur lectio secunda Scripsit Moyses; post eam canitur a duobus in albis canticum Attende cœlum; similiter et alia canuntur; deinde coll. Deus qui nobis per prophetarum. Lectio tertia Apprehendent, canticum Vinea facta est, coll. Deus qui nos ad celebrandum. Lectio quarta Audi Jerusalem, coll. Deus incommutabilis, canticum Sicut cervus, coll. Concede quæsumus omnipotens Deus. Post collectam domnus abbas vel sacerdos exit de choro et venit in vestiarium. Letania a cantore ejusque socio sicut in Pascha canitur, sed versus ille Per adventum Spiritus Sancti Paracliti bis repetitur. Finita letania pronuntiatur Accendite, et accenduntur ante altare quinque cerei et duo super altare propter honorem sanctuarii, et pulsantur omnia signa. Archichori incipiunt Kyrie eleison. Tunc vadit abbas vel sacerdos ad altare, præeuntibus cereis et thuribulo, et subdiacono tunica et diacono dalmatica indutis, et faciunt confessionem. Missa solemniter canitur. Qui cantant alleluia et tractum in albis sunt, et postquam cantaverunt vadunt cum illis qui tenent chorum. Sacerdotes qui voluerint privatim cantare licentiam accipiunt, (154) et a Kyrie eleison missam incipiunt. Caveant illi ut præfatio de die et Communicantes et Hanc igitur, quæcumque missa per octavas Pentecostes cantetur, nisi fuerit de jejunio Quatuor temporum vel de mortuis, non debent omitti. Finita missa pulsatur signum ad nonam. Archichori stant inclini in choro donec oratio terminetur. Qua terminata, faciunt ante et retro, et exeunt de choro, et divestitis omnibus pulsatur aliud signum, et cantatur nona. Post nonam vadunt in refectorium, et fiunt ibi omnia sicut in Pascha. Ad mensam legitur expositio evangelii de eadem die. § Ad hanc festivitatem conveniunt omnes cellarum priores, sicut in festivitate Omnium Sanctorum. Quod propterea a domno abbate Jarentone primum præceptum est quia, cum in festivitate Omnium Sanctorum conveniebant, dies illi tantum occupati erant ut non possent singulorum negligentiæ discuti nec singulorum causæ audiri, et ideo jussum est ut in Pentecoste convenirent, quatenus et singulorum causæ licentius tractarentur, et unanimi concordia adventum Spiritus Sancti præstolarentur. § In sabbato sancto Pentecostes ad vesperas duæ scillæ pulsantur, deinde alia bina et bina, ad ultimum simul omnia. Septem cerei de candelabro et duo super altare accenduntur, et cetera omnia ut in Pascha celebrantur. Cereus paschalis super columnam per totam noctem, et in crastino per diem usque post completorium jugiter ardet. Post vesperas commemoratio fit de Cruce et ad laudes, et tamen ad Crucem vadit processio per totam hebdomadam cum resp. vel ant. de festo. Ad collationem legitur sermo qui ita incipit Nosse credo, et itur in refectorium ad caritatem. Hymnis omnium horarum additur Hinc Christe nunc Paraclitus, et ultimus mutatur ita: Sit laus Patri cum Filio. LXXV. DE DIE SANCTO PENTECOSTES [ET DE HEBDOMADA SEQUENTI ET DE JEJUNIIS QUATUOR TEMPORUM]. In die Pentecostes missa matutinalis canitur ad Crucem, et est de eadem dic cum una tantum collecta. Qua cantata fit aqua benedicta, ad cujus aspersionem canitur Vidi aquam. Deinde paratur processio solemniter, sicut in die sancto Paschæ, et vadit ad Sanctam Mariam cum ant. Tota pulchra es, et postea per claustrum et canitur In die Resurrectionis et Sedet angelus, et resp. Advenit ignis divinus si necesse fuerit. Ad stationem in navi a quatuor vel quinque fratribus, nutu cantoris, canitur Crucifixum in carne. Sacerdos qui benedixit aquam dicit versic. Dicite in nationibus et coll. Deus qui pro nobis. Deinde descendunt ad Corpus sanctum cum resp. Insignis confessor; quo finito et dicto ab abbate, vel a sacerdote si abbas non fuerit, versic. et coll. cum tono, incipitur ant. Hodie completi sunt, et omnibus intrantibus chorum finita antiphona dicit sacerdos versic. Spiritus sanctus procedens a Patre. Apostolorum pectora. Kyrie eleison, etc. sicut in aliis dominicis diebus. Deinde canitur tertia; hymnus Veni creator Spiritus hac die ad tertiam et tribus diebus sequentibus canitur, ad cujus inceptionem flectunt omnes genua. Hac die et tribus diebus sequentibus ad omnes horas tres cerei ardent ante altare. Hac die ad omnes horas dicuntur antiphonæ. Ad tertiam versic. Factus est repente; (155) ad sextam versic. Loquebantur variis; ad nonam versic. Repleti sunt omnes. Verumtamen in crastino et per totam hebdomadam versic. Loquebantur dicitur ad nonam et versic. Repleti sunt dicitur ad sextam, et hoc ideo fit quia [non] congruum videtur si idem esset versic. quæ et antiphona. § Finita missa pulsantur omnia signa et divestitis omnibus pulsantur ad sextam; qua cantata, vadunt in refectorium. Ibi debent esse tabulæ coopertæ; fabam fractam, generale et pitantiam et pigmentum debent habere; similiter fit tribus diebus sequentibus. Ad mensam legitur sermo Gregorii Nazanzeni. Aliis diebus legitur evangelii cujusque diei expositio. Deinde per consuetudinem legi debet liber Didymi de Spiritu Sancto, qui quidem quantum satis est utilis, sed ad intelligendum valde difficilis. Quapropter si est ante festum liber alius inceptus qui magis mores ædificet, iste plerumque omittetur, et hoc penes arbitrium cantoris consistit. Ad vesperas omnia fiunt, sicut in præcedenti die. Ad cœnam debent habere nebulas. Ad collationem hac die et per totam hebdomadam leguntur sermones de ipsa festivitate, excepto quod in feria quarta et sexta et sabbato leguntur sermones Leonis papæ de ipso jejunio; et itur de collatione ad caritatem; quod similiter fit tribus diebus sequentibus. § De secunda feria post Pentecosten. — Feria secunda et tertia omnia fiunt sicut in hebdomada paschali. Invit. Repleti sunt omnes. Ad nocturna incipiunt dici melodiæ antiphonarum ubi dimissæ fuerant sabbato præcedenti ad nonam, et dicuntur per ordinem tam de dominicis quam de festis; quæ etiam dicuntur ad sextam et nonam. Ad utrosque vesperos per totam hebdomadam canitur All. Cum complerentur, et ad tertiam similiter. Ad primam Factus est repente. Missa matutinalis canitur ad Crucem, et est de festo Sancti Spiritus cum una tantum collecta, et si aliquod festum trium lectionum evenerit, post primam collectam dicitur illa de sancto. Ad magnam missam sunt omnes in cappis. Quinque cerei ante altare et duo super illud accenduntur, et cetera fiunt solemniter. Finita missa pulsantur omnia signa. Similiter fit duobus diebus sequentibus. § De quarta feria jejunii. — Feria quarta jejunatur, et ideo non fit sonitus in dormitorio. Post capitulum sedent in claustro, donec scilla pulsetur. Qua pulsata vadunt lavare manus, ut sint parati cum secundum signum audierint. Ad cujus sonitum petentes oratorium faciunt orationem, eaque terminata revestiuntur omnes et cantatur tertia. Qua finita cantatur missa in cappis. Cantor regit chorum. Coll. Mentes nostras quam sequitur alia coll. Deus qui hodierna die corda fidelium. Epist. Stans Petrus cum undecim. Finita missa pulsantur omnia signa, quod etiam fit in omnibus missis quæ cantantur in cappis, et divestitis omnibus infantes capiunt mixtum. Postea canitur sexta. Qua finita simulant meridianam, et pulsata scilla surgunt et vadunt ad lavatorium, et lotis manibus et capitibus pectinatis pulsatur unum de majoribus signis in choro, et venientibus cunctis ad oratorium faciunt orationem, et ea terminata revestiunt se ministri, scilicet (156) sacerdos, duo subdiaconi, diaconus, conversus unus, minister unus. Quibus peractis pulsatur missa cum duobus majoribus signis de choro, et accensis duabus lampadibus incipitur missa, et canitur ad altare sancti Blasii, cum uno tantum cereo ardente. Post evangelium adoletur incensum ad sacrificium, deinde diaconus defert per altaria. Duæ tantummodo collectæ dicuntur: prima coll. Omnipotens sempiterne Deus apta nos, quam sequitur epist. Diligite justitiam; alleluia Spiritus Domini; deinde alia collecta dicitur sine salutatione Præsta quæsumus omnipotens. Epist. Hæc dicit Dominus: Audi Jacob; alleluia Spiritus Paraclitus. § De quinta feria. — Feria quinta missa matutinalis canitur ad Crucem. Introit. Spiritus Domini; coll. Deus qui hodierna die corda fidelium, quam sequitur Concede quæsumus omnipotens Deus, et aliæ quæ quotidie solent dici ad magnam missam, et in fine dicitur Sanctorum tuorum. Epist. Cum complerentur; alleluia Emitte; evang. Si quis diligit me; offert Confirma hoc Deus; comm. Factus est repente. Hodie fit mandatum. Hac die et duobus diebus sequentibus fiunt omnia sicut in festo duodecim lectionum. Ad laudes et ad vesperas sacerdos in alba adolet incensum. Hac die post tertiam canitur major missa ad majus altare. Introit. Spiritus Domini; coll. Concede quæsumus; epist. Philippus descendens; alleluia Emitte, alleluia Veni Sancte Spiritus; evang. Convocatis Jesus. § De sexta feria. — Feria sexta fiunt omnia sicut in præcedenti feria quarta, excepto quod ad missam minorem non revestiuntur omnes, neque canitur prosa. Post capitulum canitur tertia. Qua cantata canitur missa ad majus altare sicut in festo duodecim lectionum. Hebdomadarius præteritæ hebdomadæ regit chorum. Introit. Spiritus Domini; collectæ duæ dicuntur: prima est Da quæsumus ecclesiæ, secunda Deus qui hodierna die corda, cum aliis, ultima Sanctorum; epist. Aperiens Petrus os suum; alleluia Emitte, alleluia Loquetur; evang. Facta est in una dierum; offert. Confirma hoc; comm. Factus est. Major missa post sextam canitur ad altare sancti Blasii eodem modo quo et in præcedenti feria quarta. Ad magnam missam introit. Repleatur os meum; coll. Fiat Domine quæsumus, quam sequuntur omnes collectæ quæ quotidie ad majorem missam dicuntur, et in fine Sanctorum tuorum; epist. Hæc dicit Dominus: Exultate filiæ Sion; alleluia Repleti sunt; evang. Venit ad Jesum vir cui nomen Jairus; offert. Lauda anima mea Dominum; comm. Spiritus ubi vult spirat. § De sabbato jejunii. — Sabbato [ut] in duodecim lectionibus fiunt omnia, eo ordine quo supra feria sexta facta sunt. Post capitulum canitur tertia. Qua expleta canitur missa matutinalis ad majus altare, sicut cantatur major missa in festo duodecim lectionum. Introit. Spiritus Domini; coll. Mentibus nostris, quam sequitur Deus qui hodierna die corda; epist. Convenit universa civitas; alleluia Emitte, alleluia Repleti sunt; evang. Surgens Jesus. Post sextam, simulata meridiana, sicut superius dictum est, audito signo conveniunt ad ecclesiam, et facta oratione et revestitis omnibus qui lecturi sunt lectiones et qui servituri sunt ad missam, pulsantur duo majora signa in choro, et canitur missa ad sanctum Blasium. Unus cereus et duæ (157) lampades accenduntur. Hebdomadarius in cappa regit chorum. Introit. Caritas Dei. Ad omnes collectas quæ dicuntur ante lectiones, non dicitur Dominus vobiscum. Prima coll. Præsta Domine quæsumus famulis tuis, lect. Effundam de Spiritu meo, all. Caritas Dei; coll. secunda Illo nos igne, lect. Locutus est Dominus ad Moysen, all. Paraclitus; coll. tertia Deus qui ob animarum, lect. Dixit Dominus ad Moysen: Audi Israel, all. Factus est repente; [coll. quarta] Præsta quæsumus omnipotens Deus ut salutaribus, lect. Angelus Domini et legitur tota, all. Benedictus es Domine; coll. Deus qui tribus pueris, et dicitur Dominus vobiscum. Epist. Justificati igitur; all. Laudate Dominum; evang. Egrediente Jesu; offert. Emitte Spiritum; comm. Non vos relinquam orphanos. Finita missa cantatur nona; postea in refectorium vadunt. Post prandium, dum servitores comedunt, thesaurarius cum sociis suis parat altare ita solemniter sicut in die Pentecostes. LXXVI. DE TRINITATE [ET QUID FIERI DEBEAT SECUNDA FERIA SUBSEQUENTI]. Ad vesperas duæ scillæ pulsantur, deinde alia signa bina et bina, ad ultimum vero simul omnia. Septem cerei in candelabro et duo super altare accenduntur. Ant. Gloria tibi Trinitas et aliæ quæ sequuntur dicuntur super psalmos. Finales melodiæ per omnes antiphonas ad utrosque vesperos, et in crastino per omnes antiphonas dicuntur; psalmi et cetera omnia sicut in solemnitate Pentecostes aguntur. Post Benedicamus fit mentio de Sancto Spiritu cum ant. Pacem relinquo et coll. Deus qui hodierna et ad laudes ant. Accipite Spiritum. Postea fit commemoratio de sancto Benigno. Ad priores vesperas et ad laudes vadit processio ad Crucem cum versu et collecta de Trinitate, et tamen ad suffragia Sanctorum non omittitur commemoratio de Cruce nec de sancta Maria. Hic omittitur dici alleluia in antiphonis et in responsoriis. § Dominica octavarum Pentecostes similis est per omnia quinque præcipuis festivitatibus. Ante matutinum loco scillæ omnia signa pulsantur, deinde alia bina et bina, ad ultimum vero omnia. Viginti quinque cerei in ciborio accenduntur, tres ante altare sanctæ Trinitatis. Missa matutinalis canitur ad altare sancti Blasii. Introit. Spiritus Domini; coll. Deus qui hodierna die, quam sequitur collecta de Trinitate; epist. Cum complerentur; all. Emitte; evang. Si quis diligit me; offert. Confirma hoc; præfatio Qui ascendens super omnes, et Communicantes dicitur; sed Hanc igitur non dicitur, quia octo dies neophytorum finiti sunt; comm. Factus est. Finita missa pulsantur duo majora signa in choro et revestitis omnibus fit aqua benedicta. Ad cujus aspersionem canitur Vidi aquam. Postea parata processione sicut in die Pentecostes et incensato altari et sanctuario, vadunt ad Sanctam Mariam cum. resp. Stirps Jesse, per claustrum vero resp. Benedicat nos Deus, resp. Benedictus Deus, et de aliis quantum opus fuerit. Ut ventum fuerit in navi ecclesiæ et cantu finito, incipitur resp. de sancto Benigno, et vadunt ad Corpus sanctum et dicitur collecta. Qua finita ad ingressum chori canitur resp. O beata Trinitas, quo finito dicit sacerdos versic. Benedicamus Patrem et cetera omnia sicut solent dici dominicis diebus. Postea canitur tertia. Hymnus Veni creator Spiritus. Ad horas diurnales canuntur antiphonæ de laudibus sine versiculo. Cantata tertia, pulsantur omnia signa, cerei omnes de candelabro (158) et duo super altare accenduntur. Missa solemniter canitur. Introit. de sancta Trinitate Benedicta sit sancta Trinitas; duæ collectæ dicuntur, prima Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti, secunda Deus qui hodierna die corda fidelium; hodie non canitur responsorium, licet ibi scriptum sit, canitur tamen in aliis diebus, præfatio Quia cum Unigenito; comm. Benedicite Dominum. Post communionem dicuntur duæ collectæ Proficiat nobis et Domine Deus Pater omnipotens nos famulos tuos majestati, quæ sub una conclusione dicuntur. Post hoc dicitur coll. Sancti Spiritus Domine corda nostra. Finita missa pulsantur omnia signa, et diverstitis omnibus cantatur sexta. § Postea vadunt in refectorium et propinatur eis largiter sicut in die sancto Pentecostes. Ad mensam legitur epistola Germani episcopi quæ ita incipit Jerobaal primus. Ad vesperas omnia fiunt sicut in superioribus vesperis: ant. Gloria et honor et aliæ quæ sequuntur; psalmi Dixit Dominus, etc.; capit. Benedictus Deus; resp. Deum time; hymnus O lux beata Trinitas; coll. Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum; post hoc fit mentio de Resurrectione cum ant. Christus resurgens, ℣. Dicte in nationibus, coll. Deus qui pro nobis. § Sciendum vero quia ante istam commemorationem de Quinquagesima et de Resurrectione, non fit alia comm. de qualibet festivitate quæ in crastinum sit futura. Sed semper ista præcedit, quia quoddam vale gaudio Dominicæ Resurrectionis facimus, et, secundum quod evangelium dicit, qui eatenus sponso nobis composito non jejunavimus, hinc jam velut eo nobis ablato ad afflictionis nostræ lamenta redimus. § Est aliud quod constitutum est apud nos ut pro fratribus et familiaribus nostris defunctis specialiter ac studiose memoria fiat post vesperas regulares. Priusquam vadat processio ad Sanctam Mariam, pulsatis omnibus signis sicut in festo Omnium Sanctorum in choro canuntur vesperi pro defunctis. Tres collectæ tantum dicuntur, quæ sunt Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam sine spe misericordiæ supplicatur, propitiare animabus famulorum famularumque. Deus veniæ largitor. Fidelium Deus. Quibus finitis processio it ad Sanctam Mariam cum ant. Salve Regina, et cantatis vesperis vadunt ad cœnam in refectorium, et de collatione itur ad caritatem. § In crastino, seu feria secunda, si festum duodecim lectionum non intervenerit, revertuntur ad prostrationes super formas. A dominica octavarum Pentecostes usque ad calendas novembris, privatis diebus in quibus nulla fit festivitas, non amplius legitur quam ut sanctus præcipit Benedictus: una brevissima lectio memoriter ab uno infantium legitur; quam qui lecturus est puer versus abbatem non petit benedictionem. Alius puer cantat breve responsorium, et imposita alleluia ab eo qui lectionem legit, cantant secundum nocturnum. Quo finito sequuntur laudes. Post laudes suffragia Sanctorum. § Postea vero sequuntur laudes pro defunctis et Verba mea si tricenarius agitur; alias non et inter preces psalmus dicitur L, ut in hyeme. § Hac hebdomada, diebus festivitate carentibus, ad matutinas laudes in evangelium cantatur ant. Veniens Nicodemus, ad vesperas autem in evangelium ant. de Trinitate, id est, Gloria et honor, aut In Patre manet. Sanctus sanctus sanctus. Benedictio et claritas. Spes nostra. (159) Libera nos. Inde post suffragia Sanctorum vadunt ad Sanctam Mariam, ut mos est, et cantant matutinas de ea. Sciendum quia ad matutinas pro defunctis, si præcedenti die festum duodecim lectionem fuit, antiphonæ non dicuntur, et tres solummodo collectæ dicuntur: Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam et Deus veniæ et Fidelium. Post hæc revertuntur ad collocandum in dormitorium. Ternas orationes ante primam flexis genibus solo tenus faciunt; post primam psalmi VII cum letania cantantur et cetera omnia ut in hyeme. § In ista feria secunda quæ superius annotatur, missa matutinalis pro familiaribus nostris defunctis solemniter canitur; tractus a duobus canitur. § Si imbecillitas nostra pateretur, secundum edictum Patris nostri Benedicti, dignum esset ut post octavas Pentecostes statim in omni quarta feria et sexta jejunium faceremus. Quod si non amplius, tamen agimus in prima quarta feria post ipsas octavas, videlicet in vigilia festivitatis Corporis Christi, ut saltem tantum de prædicti Patris præcepto a nobis impleatur. Ea die, post tertiam silemus; post sextam, dormitorium ascendentes, simulamus potius meridianam quam geramus, quia mox pulsatur signum ut in ecclesiam redeamus facturi processionem. Quoties autem pro aliqua occasione jejunamus, non mutatur illud de silentio post tertiam et de ascensione dormitorii post sextam. LXXVII. [DE DOMINICIS POST OCTAVAS PENTECOSTES]. Dominica prima post octavas Pentecostes incipit historia de Libro Regum. Primo ad vesperas sabbato, capit. Benedictus Deus. Quod etiam tam in dominicis quam in privatis diebus semper est idem. Resp. Dominus qui eripuit, ℣ Misit Deus; hymnus O lux, ℣ Vespertina oratio; ant. de historia Regum; coll. Deus in te sperantium. Hymnus ad nocturnos Nocte surgentes, ad laudes Ecce jam noctis, et cantantur usque ad inceptionem historiæ Adaperiat. Quatuor ultima responsoria historiæ dicuntur in tertio nocturno. § Et notandum, postquam semel cantata fuerint tertium, septimum et nonum, in ceteris dominicis ad nocturnos cantatur de sancta Trinitate; quartum vero, octavum et duodecimum ambrosiana erunt, seu Domini est terra. Ad te Domine levavi, et hoc tenetur usque ad inceptionem historiæ Si bona, nisi festum in albis fiat, aut in dominica incipiat historia nondum dicta. § Ipsa dominica in primo nocturno ℣. Memor fui nocte, in secundo Media nocte, in tertio Exaltare Domine; hymnus Nocte surgentes. Ad cantica, quæ sunt Domine miserere nostri. Audite qui [longe]. Miserere Domine, all. dicitur ut ant. De Sion exibit lex. Ad matutinas laudes, super tres psalmos all. ut ant. Dico vobis; ad Benedicite ant. Trium puerorum; ad Laudate dicitur all. ut ant. In Domino; capit. Benedictio et claritas; resp. Hæc est dies, ℣. Dominus regnavit; ant. in evangelium Homo quidam erat dives. Ad primam all. ut ant. Hortus conclusus, capit. Regi autem seculorum, quod tam in dominicis quam in omnibus duodecim lectionibus dicitur, excepto Adventu et Septuagesima; coll. de sancta Trinitate Omnipotens, quæ ad hanc horam in omnibus dominicis per totum annum est dicenda, nec pro aliqua vel præcipua festivitate mutanda. Post consecrationem salis et aquæ ant. Asperges me. Ad processionem in eundo ad Sanctam Mariam ant. vel resp. de ipsa. § In omnibus dominicis usque ad Adventum hæ duæ antiphonæ solæ cantantur ad processionem per claustrum, vicissim una in una dominica, et alia in alia (160), scilicet Cum venerimus. Oremus [dilectissimi]; et si opus fuerit quid addi [ant. Dimitte nobis]. § Ad stationem in vestibulo ecclesiæ, resp. aliquod de sancta Trinitate. Ad introitum, ant. vel resp. aliquod de sanctis in quorum honore locus præcipue consecratus est. Ad tertiam, all. ut ant. Christi virgo, capit. Deus caritas est, ℣. Ego dixi Domine. Ad sextam, all. ut ant. Inter natos, capit. Alter alterius, ℣. Dominus regit me. Ad nonam, all. ut ant. Innuebant, capit. Empti enim estis, ℣. Ab occultis. Ad vesperas, resp. Quam magnificata sunt; in privatis diebus Adjutorium nostrum, in sabbato Magnus Deus noster; versic. Dirigatur, excepto sabbato, per totam hebdomadam. § In privatis noctibus capit. ad nocturna Vigilate, ad matutinas Nox præcessit. Ad primam, capit. Pacem et veritatem, coll. Domine Deus qui: quæ duo in privatis diebus ita sunt conjuncta ut nullo tempore ab invicem separentur ad primam. Ad tertiam, cap. Sana me Domine, ℣. Adjutor meus. Ad sextam et nonam eadem sunt [capitula] quæ in dominicis et iidem versus. Collectæ ad tertiam, sextam et nonam sunt de quotidianis, quascumque volueris, duabus primis exceptis quæ in dominicis ad sextam et nonam dicuntur. Ad completorium, capit. Tu autem in nobis es et coll. Visita quæsumus Domine ita sunt immobilia ut, sive sit dies privatus, sive solemnis, nunquam moveantur. Quod si duodecim lectiones fuerint et non sit dies dominica, ad primam dicitur coll. In hac hora. § In sabbatis ad vesperas, super canticum de evangelio, antiphona dicitur de historia de qua responsoria in crastino dicuntur; ad matutinas et ad secundas vesperas, de evangelio. In privatis noctibus, ad matutinas est de ipso cantico, ad vesperas iterum de evangelio. Eo quoque sabbato in cujus sequente nocte sunt aliqua responsoria inchoanda, non dicitur ad vesperas feriale responsorium, sed unum de inchoandis. Collecta quæ ad quamlibet dominicam pertinet dicenda est, et in sabbato ad vesperas, et post nocturnos ad evangelium, et ad matutinas, et ad missam matutinalem, et ad tertiam, et ad majorem missam, et iterum ad vesperas. Similiter fit in festivitatibus duodecim lectionum, quibusdam exceptis, quas in hoc consuetudinum libro invenire potes aliquando habere collectam ad solam vigiliam et aliam deinceps, aliquando ad vigiliam et evangelium unam tantum et deinceps aliam, aliquando unam ad vigiliam et aliam ad evangelium et deinceps aliam. In privatis autem noctibus habentur in collectaneo et hæ quæ dicendæ sunt ad nocturnos, et hæ quæ ad matutinas, et quæ ad vesperas. LXXVIII. DE HISTORIIS DOMINICALIBUS. Quia de ordine historiarum scribere suscepimus, congruum videtur ut de omnibus quæ certum terminum non habere videntur incipiendi, hinc designare incipiamus. Quæ sciri opus nihilominus inseramus. § Prima igitur dominica post octavas Pentecostes incipit, ut supradictum est, historia de Libro Regum, quæ et cantatur usque ad calendas augusti cum antiphonis suis. Et sciendum quod antiphonæ tam de hac quam de aliis historiis dicuntur ad vesperas in evangelium. Verum illæ quæ pulchriores habentur cantantur in sabbatis. Porro illæ de evangelio dicuntur ad laudes in (161) evangelium, et ubi illæ defecerint de evangelio, dicuntur illæ de feria, ut est Benedictus. Erexit Dominus, et aliæ hujusmodi. Nec hoc ignorandum quia, cum in sabbato dicatur ant. de historia ad vesperas, in die dominica non ea de historia sed ea dicitur quæ de evangelio est. Hic incipiunt legi in refectorio Libri Regum et Paralipomenon usque ad Kl. augusti. § Sciendum præterea quia calendæ in quibus incipienda est historia si evenerint secunda, tertia vel quarta feria, incipiet historia dominica præcedenti; si vero evenerint calendæ in quinta feria vel sexta vel sabbato, deferetur inceptio historiæ in dominica subsequenti. Hoc autem observatur si festa non impedierunt dominicas; at si dominicæ festivitatibus fuerint occupatæ differtur historia usque in secunda feria. Hæc autem dilatio fiet consilio capituli. § In calendis augusti incipit historia de Sapientia, quæ et durat usque ad calendas septembris. Hic ponuntur ad legendum in refectorio Liber Salomonis parabolarum, Liber Ecclesiastes, Liber Sapientiæ, Liber Cantici canticorum, Liber Ecclesiastici. § In calendis septembris incipit historia de Job Si bona suscepimus. Tunc omittitur dici ad vesperas Sicut erat et dicitur ad matutinas usque ad dominicam in qua cantatur Isti sunt dies. Observari debet istud privatis duntaxat diebus et privatis sanctorum festivitatibus, excepto responsorio de brevi lectione æstatis, quia in illo nunquam dicitur Sicut erat, et ambrosiani remanent usque in Pascha. Hic incipit legi in refectorio Liber Job, deinceps Tobias, Judith, Esther. Et est sciendum quod hæc historia Si bona et alia sequens, scilicet Peto [Domine], debent cantari mense septembris, si fieri potest quælibet earum duabus dominicis. Ab idibus hujus mensis incipiunt fratres jejunare, juxta quod regula præcipit. § In calendis octobris incipit historia de Machabæis Adaperiat Dominus. Tunc incipiunt dici hymni Primo dierum et Æterne rerum; tunc remanet meridiana. Hic incipit legi in refectorio Liber Regum. Quinto nonas octobris, seu in crastino Leodegarii incipit primeta. § In calendis novembris incipit historia de Prophetis Vidi Dominum. Prologus Ezechielis in prima lectione totus expenditur. Tunc incipit dici ad completorium Christe qui lux es. Ab hac die, id est, a festo Omnium Sanctorum omittitur mandatum trium pauperum, quanquam panis et vinum quotidie tribus pauperibus dentur. Tunc incipiunt dici nonæ statim post prandium diebus dominicis, usque ad Purificationem beatæ Mariæ. Tunc incipiunt fieri illæ prolixæ lectiones de Prophetis, ad quas per singulas necesse est sconsam circumferre per chorum. Si evenerit festum hoc tempore trium lectionum, vel si octavæ aguntur, responsoria tantum de festo dicuntur, nam lectiones sunt de Prophetis. Quod si non fuerint octavæ, post duo (162) nocturna fit officium mortuorum; quo finito sequuntur statim laudes pro defunctis, id est, Exultabunt Domino, et si tricenarius agitur Verba mea dicitur. Exinde procedentes in alium chorum cantantur matutinæ de sancta Maria. Post hoc eunt ad necessarias naturæ. Cumque secretario horam propinquare visum fuerit, sonat signum, et omnibus in choro adunatis cantantur laudes matutinæ oratione præmissa, quæ usque dum finiatur semper signum pulsatur. § Sciendum est quod officium defunctorum fit de nocte octavis sanctorum, sicut aliis diebus feriatis; quo finito cum laudibus et Verba mea, si tricenarius agitur, nullo intervallo facto pulsatur signum ad laudes. Postea vero cantantur matutinæ de sancta Maria. Hoc observatur per octavas sancti Benigni et sancti Martini, sicut et post octavas Nativitatis Domini et in octavis Epiphaniæ. § De Ezechiele Prophetisque duodecim debet providere præcentor ut ante dominicam primam Adventus Domini finiantur. Si in ecclesia eos non posse legi prospexerit, faciet eos vicissim tam in ecclesia quam in refectorio [legi] eodem modo quo legitur Pentateuchus Moysis. LXXIX. DE JEJUNIO QUATUOR TEMPORUM MENSE SEPTEMBRIS. Feria quarta ad missam introit. Exultate; coll. Misericordiæ tuæ, et dicitur cum salutatione; epist. Hæc dicit Dominus: Ecce dies veniunt; resp. Quis sicut; coll. Præsta quæsumus Domine familiæ, et dicitur sine salutatione; epist. Congregatus est omnis populus quasi vir; resp. Propitius esto Domine; evang. Respondens; offert. Meditabar in mandatis tuis; comm. Comedite pinguia. § Feria sexta de jejunio [introit.] Lætetur cor quærentium; resp. Convertere Domine; offert. Benedic anima mea Domino; comm. Aufer a me. § Sabbato duodecim lectionum. Hac die post sextam pulsatur minor scilla. Tunc sacerdos et qui lecturi sunt lectiones et qui servituri sunt ad missam lavant manus, et pulsato signo veniunt in chorum, et terminata oratione revestiunt se qui ad officium missæ deputati sunt, vel quibus cantor innuerit. Omnia signa pulsantur. Hebdomadarius in cappa regit chorum. Ad omnes collectas quæ dicuntur ante lectiones non dicitur Dominus vobiscum. Duæ lampades et unus cereus accenduntur. Hebdomadarius omnia responsoria incipit. Introit. Venite adoremus Deum; coll. Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam (juvenes primi legunt et alii per ordinem), lect. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Decimo die mensis, resp. Protector noster aspice; coll. Da nobis quæsumus omnipotens Deus, lect. Locutus est Dominus ad Moysen: Quintodecimo die, resp. Domine refugium; coll. Tuere quæsumus Domine populum, lect. Domine Deus noster pasce populum, resp. Ab occultis meis, coll. Præsta quæsumus Domine sic nos ab (163) epulis, lect. Factum est verbum Domini, resp. Convertere Domine; coll. Ut nos Domine tribuis solemne, lect. Angelus Domini descendit cum Azaria et legitur usque et benedicebant Deum in fornace dicentes. Benedictiones duo revestiti dicunt: Benedictus es Domine Deus; coll. Deus qui tribus pueris, et dicitur cum salutatione. Ad hanc missam non dicuntur collectæ consuetæ; epist. Tabernaculum factum est primum; tract. Laudate Dominum omnes gentes; evang. Arborem fici habebat quidam. Expositio hujus evangelii legitur ad mensam. Ad hanc missam una tantum hostia offertur. Offert. Domine Deus salutis mei; comm. Mense septimo. LXXX. DE FESTIVITATIBUS POST OCTAVAS PENTECOSTES. De festivitatibus trium lectionum quæ post octavas Pentecostes eveniunt hoc modo fit. Tres lectiones cum tribus responsoriis habent, et ipsæ lectiones de aliquo sermone vel homilia sunt excerptæ, quæ ad hoc maxime competere videntur: quanquam non ita fiat paschalibus diebus vel post calendas novembris, in quibus etsi tria responsoria cantantur de sanctis, tamen lectiones sunt de eo libro qui tunc temporis est legendus. Propter festivitatem trium lectionum ad nocturna nec hymnus, nec antiphonæ, nec psalmi feriales mutantur. Invitatorium, capitula, versus, collectæ de festivitate sunt dicenda. Ad matutinas laudes autem omnia mutantur, et singuli psalmi [habent] antiphonas suas de festivitate, sicut et reliquæ horæ usque ad officium missæ. Cum officio missæ festivitatis memoria ex toto clauditur et finitur. At in ipsa vigilia capitulum et deinceps cetera ad vesperas sunt de festivitate. § Sed si evenerit ut sanctorum hujusmodi in aliqua dominica vel in aliqua festivitate duodecim lectionum memoria sit agenda, in sabbato vel in vigilia post vesperas regulares dicitur ant. ℣. et coll. de illis. Ad nocturna quatuor extremæ lectiones, cum canticis et evangelio, fiunt de ipsis, et postea pleniter piantur laudes et in die missa matutinalis, nisi in ea dominica historia incipiatur, ut in dominicis Adventus et Septuagesimæ, vel si in festivitate duodecim lectionum contigit quæ festivitas fiat in cappis vel in albis. Tunc enim post matutinas sicut post vesperas memoria tantum fit cum ant. ℣. et coll. et semper in die missa matutinali, nisi pro fratre qui in monasterio ipsa die sepeliendus sit remaneat. Quod si contigerit, post primam collectam majoris missæ collecta dicetur de ipsa trium lectionum festivitate. § Eodem modo in hebdomada paschali et Pentecostes, et in octavas Assumptionis beatæ Mariæ et in octavis sancti Benigni, si contigerit festivitas trium lectionum, non fit nisi commemoratio ad vesperas et matutinas, et collecta ad minorem vel ad majorem missam. Sciendum quoque quod in privatis diebus quæcumque de sanctis collecta dicta fuerit ad vesperas, nec ad matutinas, nec ad tertiam, nec ad majorem missam mutatur. (164) LXXXI. DE SANCTORUM FESTIVITATIBUS PER TOTUM CIRCULUM ANNI. Notandum quod si festivitas sancti Andreæ occurrerit die dominica protelabitur usque in feriam secundam, et si occurrerit feria secunda vesperæ erunt die dominica de sancto Andrea. Resp. duodecimum reincipitur, et hoc tenetur in omnibus festivitatibus quæ fiunt in cappis vel majoris dignitatis. Officium ad missam Mihi autem nimis; resp. Constitues eos, all.; offert. Mihi autem; comm. Venite post me. Post missam pulsantur omnia signa de choro. In refectorio plenariam et festivam procurationem debent habere, quam providet elemosinarius et facit. De collatione itur ad caritatem in refectorium. § In natali sanctorum Crisantii, Mauri et Dariæ. — Introit. Sapientiam sanctorum; coll. Beatorum martyrum quam sequitur coll. de sancto Agerico episcopo Da quæsumus omnipotens Deus; epist. Expectatio justorum; resp. Exultabunt sancti, all. Sancti tui; evang. Ecce ego mitto vos; offert. Mirabilis Deus; comm. Ego vos elegi de mundo. § De sancto Nicolao. — Ad vesperas hymnus Iste confessor, et dicitur ℣. Ad sacrum cus nec dicitur de aliquo confessore nisi de isto. In festivitate sanctissimi Nicolai confessoris et episcopi, quæ fit in albis, ad missam introit. Statuit ei Dominus; epist. Ecce sacerdos magnus qui in vita sua; resp. Inveni David, all. Juravit, prosa Congaudentes; offert. Veritas mea; comm. Fidelis servus. § De sancto Ambrosio. — In evang. ant. Iste est qui ante Deum. Postea fit commem. de octava sancti Andreæ cum ant. Dignum sibi, coll. Protegat. Ad mat. invit. Adoremus, hymnus Jesu Redemptor; octo lectiones sunt de vita ejus; sextum resp. Iste est qui ante, octavum In medio; ad cantica fit de sancto Andrea cum ant. Dignum sibi, evang. Postquam traditus, responsoria Oravit. Vir iste. Expandi. Beatus Andreas. Ad laudes ant. Dilexit et aliæ; ad Benedictus ant. Concede nobis; post Benedicamus fit [commem.] de sancto Ambrosio cum ant. In medio ecclesiæ. Ad horas capit. Dedit Dominus. Missa matutinalis de sancto Andrea: introit. Mihi autem; coll. Protegat nos Domine; epist. Corde creditur; resp. Constitues, all. Dilexit Andream; evang. Postquam traditus est Johannes; offert. Mihi autem; comm. Venite post me. Major missa de sancto Ambrosio: introit. In medio ecclesiæ; coll. Deus mundi auctor; epist. Dedit Dominus confessionem; resp. Os justi, all. Iste est qui ante Deum; evang. Vos estis sal terræ; offert. Inveni David; comm. Fidelis servus. Ad vesperas post Magnificat fit commem. de sancto Ambrosio cum ant. O Ambrosi. § Conceptio beatissrmæ Mariæ virginis. — Duplex est per omnia. Ecclesia cortinis et tapetis in directum paratur. Altare meliori pallio et omnibus textis ornatur. Sanctuarium totum et tres cruces aureæ apponuntur. Ad utrosque vesperos et ad matutinum dupliciter pulsatur, et de luminaribus et de omnibus aliis fit sicut in Ascensione Domini, excepto quod processio [non exit foras]. Ad processionem post vesperos resp. O Maria, ℣. Ave Maria, coll. Supplicationem (165); in nocte resp. Celebris dies cum prædicto ℣. et coll. Missa matutinalis eadem est quæ et major, et canitur ad altare beatæ Virginis. Aliud evangelium potest dici secundum dispositionem cantoris. Major missa in cappis solemniter canitur. Officium ad missam Gaudeamus omnes; coll. Famulis tuis; epist. Dominus possedit me; resp. Tollite portas, all. Conceptio gloriosæ; evang. Liber generationis; offert. Ave Maria; Credo in Deum; [præfatio] Quia per incarnati Verbi mysterium; comm. Dominus dabit. Finita missa omnia signa in choro pulsantur. In refectorio festivam et integram procurationem debent habere quam debet facere ille qui ventas recipit. Ad mensam leguntur Miracula beatissimæ virginis Mariæ. De collatione itur ad caritatem in refectorium. § De beata Lucia. — Ad missam introit. Dilexisti justitiam; resp. Dilexisti justitiam; offert. Offerentur regi Virgines; comm. Diffusa est. § De sancto Thoma apostolo. — Capit. Benedictio Domini et alia. Invit., hymnus, ant. et resp. sicut de uno apostolo. Ad Benedictus ant. Misit digitos. Ad vesperos in evangelium Quia vidisti me. Ad missam introit. Mihi autem; resp. Nimis honorati sunt, all.; offert. In omnem terram; comm. Mitte manum tuam et cognosce. § De sanctis Stephano, Johanne, Innocentibus, Thoma, Silvestro supradiximus post Nativitatem. § In Circumcisione Domini post secundas vesperas fit commem. de sancto Eugendo, deinde de octavis sancti Stephani cum ant. Tu principatum et coll. Da nobis. Lectiones Beati sunt servi illi. Ad cantica ant. Jerusalem Jerusalem, evang. Dicebat Dominus, resp. Lapides torrentis. Impii super. Stephanus servus. Patefactæ sunt. Ad laudes ant. Lapidaverunt et aliæ, capit. Stephanus autem, hymnus Sancte Dei pretiose. Missa matutinalis de eo: totus cantus et collecta, epistola, evangelium sicut in natali ipsius. Major missa de sancto Eugendo: introit. Justus non conturbabitur; coll. Intercessio; epist. Beatus vir qui in sapientia morabitur; resp. Os justi, all. Disposui; evang. Nemo accendit; offert. Desiderium; comm. Beatus servus. § Ad vesperas ant. Virgam et aliæ. Capit. de octavis sancti Johannis Qui timet Deum. Processio vadit ad ejus altare, cum resp. Sic eum. Invit. in albis est; lectiones de homilia evangelii Dixit Jesus Petro, incipientes ab eo loco ubi legitur Beatus Johannes apostolus et evangelista in Actibus apostolorum cum ceteris apostolis flagellatus invenitur. Responsoria singuli singula. Resp. duodecimum Sic eum volo. Laudes eædem sunt quæ et in priori festivitate; ad Benedictus ant. Iste est Johannes. Tunc sacerdos in alba adolet incensum. Ad omnes horas dicuntur ant. de matutinis laudibus; ad vesperas Johannes apostolus et aliæ. Major missa de eo. Totus cantus cum officio suo sine prosa, sicut in natali ipsius. § [Ad vesperas] capit. de sancto Gregorio, cujus festum fit in albis. Octo primæ lectiones de sancto Gregorio Lingonensi sunt. Tertius vero nocturnus de sanctis Innocentibus: cantica Populus gentium cum antiphona et ultimis quatuor responsoriis. Ad laudes ant. Herodes (166) iratus et aliæ. Prima et horæ aliæ de sancto Gregorio. Ex quo minor missa cantata est nulla mentio fit de Innocentibus. Missa matutinalis de eis: totus cantus, coll., epist. et evang. sicut in natali eorum. Major missa de sancto Gregorio Lingonensi: introit. Sacerdotes Dei; coll. Da quæsumus omnipotens Deus; epist. Omnes pontifices; resp. Juravit, all. Amavit; evang. Vigilate; offert. Veritas; comm. Fidelis servus. § In natali sanctorum Luciani, Maximiani, Juliani. — Introit. Loquetur Dominus; coll. Deus qui nos concedis; epist. Expectatio justorum; resp. Justorum animæ, all. Te martyrum; evang. Elevatis Jesus; offert. Exultabunt; comm. Posuerunt. § Festivitas sanctæ Paschasiæ fit sicut in duodecim lectionibus. Octo primæ sunt de homilia Gregorii, incipientes ab eo loco ubi legitur Quinque fatuæ virgines, et quatuor posteriores de eadem evangelii homilia. Ad missam introit. Vultum tuum; coll. Beatæ martyris tuæ Paschasiæ; epist. Qui gloriatur; resp. Diffusa est, all. Specie tua; evang. Simile est regnum. § In octavis Epiphaniæ ad minorem missam, post primam coll. dicitur coll. de sancto Viventio Adesto Domine populo tuo: ipsa die octavarum Epiphaniæ est festum sanctorum Hilarii [et Viventii], et de sancto quidem Hilario differtur celebritas usque in crastinum post octavas. § Cujus festivitas in albis fit. Ad vesperas capit Dedit Dominus, et alia; resp. Sancte Hilari, ℣. O sancte; ad Magnificat; Iste est qui ante. Post Benedicamus fit mentio de Epiphania, et postea de sancto Felice in Pincis, de quo etiam canitur missa matutinalis. Invit. Adoremus Christum regem; resp. sextum Iste est, octavum In medio, duodecimum Sint lumbi vestri. Lectiones octo de vita ejus. Evang. Vos estis sal terræ. Ad laudes in evang. In medio. Ipsa die ad laudes incipit item commemoratio de sancta Cruce. Et sciendum quia si octavæ Epiphaniæ accidunt in sabbato, ad secundos vesperos non vadit processio ad Crucem sed ad Sanctam Mariam; in crastinum autem, id est in dominica, non ad Sanctam Mariam sed ad Crucem. Missa matutinalis de sancto Felice in Pincis. Os justi meditabitur; resp. Juravit Dominus, ℣. Dixit Deus, all. Disposui; offert. Gloria et honore; comm. Posuisti Domine. Major missa de sancto Hilario: introit. In medio ecclesiæ; coll. Præsta quæsumus Domine mentibus nostris; epist. Dedit Dominus; resp. Inveni David, all. Iste est qui ante, prosa Rex regum; evang. Vos estis sal terræ; offert Justus ut palma; comm. Fidelis servus. § In natali sancti Mauri. — Introit. Os justi; coll. Intercessio; epist. Justus cor suum; resp. Domine prævenisti, all. Justus germinabit; evang. Dixit Simon Petrus; offert. Desiderium; comm. Amen dico vobis quod vos qui reliquistis. § Marcelli papæ. — Statuit ei Dominus; resp. Inveni David, ℣. Nihil proficiet, all. Amavit eum; offert. Veritas mea; comm. Domine quinque. § De sanctis Geminis fit festum in albis. Ad primas vesperas duo infantum cantant resp. Sancti tui Domine; ant. in evang. Hæc est vera fraternitas; post Benedicamus fit commem. de sancta (167) Leonilla. Invit. Adoremus regem magnum; lectiones octo de passione eorum; resp. duodecimum Concede nos; evang. Cum audieritis; ad Benedictus ant. Cum audieritis. Missa matutinalis de sancta Leonilla: introit. Dilexisti justitiam; coll. Exaudi nos Deus salutaris noster; epist. Sapientia vincit malitiam; resp. Diffusa est, all. Specie tua; evang. Simile est regnum cœlorum thesauro; offert. Diffusa est gratia; comm. Simile est regnum cœlorum. Major missa de sanctis Geminis: introit. Multæ tribulationes; coll. Quæsumus omnipotens Deus ut nos geminata; epist. Quis nos separabit; resp. Ecce quam bonum, all. Vox exultationis, prosa Agone triumphali; evang. Attendite a fermento; offert. Gloriabuntur; comm. Et si coram hominibus. § In crastinum fit festum sancti Antonii. Octo lectiones sunt de ipso, ultimæ quatuor de sancta Prisca. Missa matutinalis de sancta Prisca: introit. Loquebar de testimoniis tuis; resp. Specie tua, all. Adducentur regi; offert. Filiæ regum; comm. Feci judicium. Missa major de sancto Antonio: introit. Justus ut palma; coll. Intercessio; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Justus non conturbabitur, all. Disposui; evang. Nemo accendit; offert. Veritas; comm. Beatus servus. § De sancto Sebastiano. — Festivitas sanctorum Fabiani et Sebastiani in albis est. Ad primas vesperas cap. Beatus homo; resp. Sebastianus Dei cultor; hymnus Deus tuorum militum; versiculi et psalmi sicut de uno martyre ob venerationem sancti Sebastiani, cujus etiam cantica. Ipsa festivitas in albis fit. Coll. Deus qui beatum Sebastianum. Post Benedicamus fit mentio de sancto Fabiano. Lectiones octo de passione sancti Sebastiani. Ad magnam missam introit. Intret in conspectu; prima coll. Deus qui beatum Sebastianum, secunda Infirmitatem nostram, et dicuntur sub una conclusione; resp. Gloriosus Deus, all. Sancti tui, prosa Resultet tellus; offert. Lætamini in Domino; comm. Multitudo languentium. Ad omnes horas capit. et coll. de uno martyre. Ad secundas vesperas, post Benedicamus, nulla fit mentio de sancto Fabiano, sed de sancta Agnete, cujus festivitas privata est. § Agnetis virginis. — Me expectaverunt peccatores; resp. Diffusa est, ℣. Propter veritatem, all. Specie tua; offert. Offerentur regi; comm. Quinque prudentes. § In natali sancti Vincentii martyris. — In albis. Lætabitur justus; resp. Posuisti Domine, all. Beatus vir qui timet, prosa Præcelsa; offert. Gloria et honore; comm. Qui vult venire. § In natali sancti Urbani episcopi Lingonensis. — Ad vesperas Iste confessor. Introit. Sacerdotes tui; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Plures facti sunt; resp. Ecce sacerdos, all. Inveni David; evang. Sint lumbi vestri; offert. Inveni David; comm. Fidelis servus. § De sancto Paulo. — Conversio sancti Pauli in albis est. Evang. Homo quidam erat dives et habebat villicum; homilia Dives qui habebat villicum. Ad utrosque vesperos et ad laudes dicitur hymnus Doctor egregie. Sit Trinitati; ad nocturna Exultet cœlum. Ad missam introit. Scio cui credidi cum toto officio suo in Conversione ipsius; prosa Stans a longe. § De sancto Polycarpo. — Ejus festum (168) in albis fit. Passio ejus legitur ad matutinum; evang. et ant. sunt de uno martyre; coll. Deus qui nos beati Polycarpi. Ad missam introit. In virtute tua; coll. Deus qui nos beati Polycarpi annua; epist. Justum deduxit; resp. Domine prævenisti, all. Lætabitur, prosa Adest namque; evang. Si quis vult; offert. Posuisti Domine; comm. Qui vult venire. § De sancto Præjecto. — Introit. Lætabitur; coll. Da quæsumus; epist. Justum deduxit; resp. Beatus vir, all. Posuisti; evang. Si quis venit ad me; offert. In virtute; comm. Posuisti. § De sancto Johanne abbate. — Privata festivitas duodecim lectionum fit. Octo primæ lectiones sunt de vita ejus; tertius nocturnus est de sancta Agnete: ad cantica ant. Jam corpus ejus, resp. Jam corpus ejus. Ipsi sum desponsata. Amo Christum. Omnipotens adorande; evang. Simile est regnum cœlorum thesauro. Ad laudes ant. Ingressa Agnes et aliæ; in evang. ant. Ecce quod cupivi. Minor missa de ea est: introit. Vultum tuum; resp. Specie tua, all. Adducentur; offert. Diffusa est; comm. Simile est regnum. Major de sancto Johanne: introit. Os justi; coll. Intercessio; epist. Justus cor suum; resp. Justus ut palma, all. Justus non conturbabitur; evang. Dixit Simon Petrus; offert. Justus ut palma; comm. Amen dico vobis vos qui reliquistis. § De sancto Eustadio. — Duodecim lectiones. Octo primæ lectiones Sanctorum virorum; evang. Nemo accendit; coll. Adesto Domine populo tuo ut beati Eustadii (Require in natali sancti Nicomedis). Introit Justus ut palma; coll. Adesto Domine populo; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Justus non conturbabitur, all. Disposui; evang. Nemo accendit lucernam; offert. Desiderium; comm. Beatus servus. § De sancto Ignatio. — Tres lectiones. Ad missam introit. Lætabitur justus; coll. Da quæsumus omnipotens Deus ut qui beati; epist. Justus si morte; resp. Gloria et honore, all. Posuisti; evang. Si quis venit ad me; offert. Gloria et honore; comm. Posuisti Domine. § De sancto Blasio. — Solemnitas ejus duplex est. Passio ejus legitur. [Introit. In virtute tua; resp. Domine prævenisti, all. Lætabitur] si ante Septuagesimam evenerit, [alias] tractus canitur Ecce vir prudens, prosa Adest namque; offert. Posuisti; comm. Magna est. § Festivitas sanctæ Agathæ, duodecim lectionum, est sicut quævis privata festivitas. Passio ejus legitur. Evang. Simile est regnum cœlorum decem virginibus. Duodecim lectiones de passione. Ad missam, Gaudeamus omnes; resp. Adjuvabit eam, si ante Septuagesimam evenerit all. Adducentur, [alias] tractus Qui seminant in lacrymis; offert. Offerentur; comm. Qui me. § De sancta Scholastica. — Fit ut de una virgine quæ non fuit martyr. Ad vesperas hymnus Virginis proles de quo dimittitur ille versus Inde nec mortem, quia non fuit martyr. Et quia de hymnis mentio se intulit, sciendum quod de illis sanctis feminis quæ martyrium non tulerunt in aperto quanquam (169) omnes martyres exstiterunt in occulto, prædictus versus semper omittitur. Ad missam introit. Dilexisti justitiam; coll. Deus qui sanctæ Scholasticæ animam; epist. Qui gloriatur in Domino; resp. Dilexisti, tractus Qui seminant [vel ante Septuagesimam] all. Diffusa est; evang. Simile est regnum cœlorum; offert. [Offerentur]; comm. Diffusa est. § In cathedra sancti Petri. — Ad utrasque vesperas et ad laudes dicitur hymnus Jam bone Pastor. Sit Trinitati. Ad nocturna Exultet cœlum; lectiones octo de sermone ita incipiente Gaudeo dilectissimi; evang. Venit Jesus, cujus homilia secundum Bedam ipsa die ad mensam legi debet, quia in aliis ejus legi non potest festis. Ad missam introit. Statuit ei Dominus; resp. Exaltent eum, tractus Tu es Petrus; offert. Constitues eos; comm. Tu es Petrus. § De sancto Mathia. — Ut de quovis apostolo celebratur festivitas. Invitatorium in albis canitur. Quæ si post Septuagesimam accidit, in primo nocturno hoc ordine dicuntur antiphonæ, propter eas quæ habent alleluia: prima Vos estis qui permansistis, secunda Tollite jugum, tertia Vos qui secuti, quarta Jugum enim, quinta Ego vos elegi, sexta Tradent enim vos. Tractatus de eodem apostolo ad mensam legitur. Ad missam introit. Mihi autem; resp. Nimis honorati sunt, tractus Qui seminant; offert. In omnem terram; comm. Ego vos elegi. § De sancto Gregorio. — Sunt lectiones octo et responsoria omnia a Leone papa edita de vita ipsius: quæ vita si hic legi non potest ad mensam propter alias probabiles scripturas, in Ordinatione ejus legenda est. Ad missam introit. Sacerdotes Dei; resp. Juravit Dominus, tractus Beatus vir; offert. Veritas mea; comm. Fidelis servus. § In transitu beati Benedicti. — De ipso fit sicut in dominicis præcipuis, et [ad] ultimum pulsatur major campana in primis vesperis, in secundis, in laudibus et missa. Invitatorium in albis est; lectiones octo de vita ejus, tres posteriores de evangelio, duodecima de sermone qui commendat merita ejus. Ad missam introit. Os justi meditabitur; resp. Domine prævenisti, tractus Desiderium animæ ejus; Offert. Veritas mea; comm. Beatus servus. § De Annuntiatione Dominica. — Cum hujusmodi gaudium festivitatis in capitulo pronuntiatur, in vigilia dictæ festivitatis, omnes de sedibus exsurgentes, genibus in terram positis, vel potius toto prostrato corpore, divinæ visitationi grates rependimus, divinam misericordiam adoramus cum summa devotione. Ad hanc veniam dicitur Ave Maria et Ave maris stella, nec debent surgere de venia quousque ille qui sedet in sede principali surgat; non tamen aliam orationem facimus, sed venia petita statim resurgimus. Et est sciendum quod scilla capituli debet tam diu pulsari quod omnes obedientiarii (170) possint venire de officinis ad veniam capiendam. Ipsa festivitas duplex est. Quæ si infra septimanam post Palmas evenerit, scilicet feria quarta [elapsa], differtur usque ad quintam feriam post Pascha, et tunc fit eo modo quo ipsa dies Paschæ, excepto quod caret octavis et processione. Primæ octo lectiones sunt de homilia ipsius, dici incipientes ab Ingressus angelus; psalmi de una virgine; cantica Ecce Dominus in fortitudine. Ad missam introit. Rorate cœli desuper; resp. Tollite portas, all. tractus Ave Maria, prosa Salve porta; comm. Ecce virgo concipiet. § In natali sancti Ambrosii. — Ad vesperas, capit. Dedit Dominus confessionem; ad Magnificat ant. Iste est. Si in Quadragesima evenerit, post vesperas dicitur Placebo, post laudes Exultabunt sine antiphona. Octo primæ lectiones de vita ejus; sextum resp. Iste est, octavum In medio, duodecimum Sint lumbi; quatuor posteriores lectiones de homilia evang. Vos estis sal terræ. Ad Benedictus ant. In medio ecclesiæ. Ad secundas vesperas ant. in evang. O Ambrosi. Si vero post Pascha evenerit, ad vesperas in evang. ant. Iste est qui ante Deum. In primo noct. resp. Beatus vir. In memoria. Juravit; in secundo noct. resp. Ecce sacerdos. Iste qui ante Deum. In medio; in tertio noct. Ego sum vitis vera. De ore prudentis. Ecce virum. Sint lumbi. Ad Benedictus ant. In medio, ad Magnificat ant. O Ambrosi. Ad missam introit. In medio ecclesiæ; coll. Deus mundi auctor; epist. Dedit Deus confessionem sancto suo; resp. Os justi, all. Iste est qui ante Deum; evang. Vos estis sal terræ; offert. Inveni David; comm. Fidelis servus et prudens. § Sanctorum Tiburtii, Valeriani et Maximi. — Introit. Sancti tui Domine; all. Gaudete justi, all. Sancti tui Domine; offert. Lætamini in Domino; comm. Gaudete justi. § De sancto Georgio. — In albis fit. Si post Pascha evenerit, invit. Alleluia; lectiones Si manseritis; evang. Ponite in cordibus vestris. In primo noct. resp. Beatus vir qui metuit. In memoria. Posuisti Domine. Beatus vir [qui suffert]; in secundo noct. Lætabitur justus. Desiderium animæ. In diademate. Posuisti Domine; in tertio noct. Ego sum vitis vera. Corona aurea. Filiæ Jerusalem. Gloria et honore. Ad laudes [ad Benedictus] ant. Hic est vere martyr. Ad vesperas [ad Magnificat] ant. O quanta est. Ad missam introit. Protexisti me Deus; all. Beatus vir qui suffert, all. Lætabitur justus, prosa Adest namque, et cantor debet viginti solidos conventui pro pitantia facienda in die; offert. Confitebuntur cœli; comm. Lætabitur justus. § De sancto Roberto. — Ad vesperas, ant. Beatus vir. In primo noct. resp. Beatus vir qui metuit. In memoria. Iste cognovit. Justum deduxit; in secundo noct. Beatus qui inventus est. De ore prudentis. Sanctissime. Amavit eum; in tertio noct. Ego sum vitis vera. Docete filios. (171) O beati viri. Justus ut palma. Ad Benedictus, ant. Sanctissime. Ad vesperas [ad Magnificat] ant. Iste cognovit justitiam. Ad missam introit. Os justi meditabitur; coll. Intercessio; epist. Justus cor suum; all. Disposui, all. Justus germinabit; evang. Ego sum vitis vera; offert. Veritas mea; comm. Ego sum vitis vera. § De sancto Marco evangelista. — Ad vesperas capit. Jam non estis hospites; in evangelio, ant. Ecce ego Johannes. Invitatorium in cappis canitur; psalmi de evangelistis; lectiones octo de passione ejus; evang. Designavit; in primo noct. resp. Virtute magna. Ibant gaudentes. Candidi facti sunt; in secundo noct. Lux perpetua. Gaudete justi. Vidi portam; in tertio noct. Ego sum vitis vera. Docete filios. Filiæ Jerusalem. Audiebam; in evangelio antiphona In medio ecclesiæ. Ad vesperas, antiphona Tua sunt hæc Christe opera. § De sancto Philippo et Jacobo. — Festivitas in cappis fit. Lectiones Non turbetur cor vestrum; resp. ut antiphonarius indicat. Ad laudes, super psalmos ant. Domine ostende nobis et aliæ. Ad horas, ant. Alleluia. Ad missam introit. Protexisti me; coll. Præsta quæsumus; tertia collecta est de sancto Amatore Da quæsumus omnipotens Deus; epist. Memor esto; all. Beatus vir qui timet; evang. Ego sum vitis vera; offert. Repleti sumus; comm. Lætabitur justus. Major missa de apostolis: Exclamaverunt ad te Domine; all. Stabunt justi, all. Non vos me, prosa Clare sanctorum [senatus Apostolorum]; offert. Confitebuntur; comm. Tanto tempore. § [De sancto Athanasio]. — Ad missam introit. Protexisti me; coll. Præsta Domine precibus nostris; epist. Justum deduxit; all. Iste est qui ante Deum; evang. Vos estis sal terræ; offert. Confitebuntur cœli; comm. Lætabitur justus in Domino. § De Inventione sanctæ Crucis. — Ad vesperas hymnus Salve Crux sancta. Cantica Domine audivi. Numquid in fluminibus. Egressus es. Psalmi ad nocturna et ad secundas vesperas, sicut in Exaltatione notantur. In primo noct. hymnus Impleta sunt. Arbor decora. O Crux ave. Beata cujus. Te summa. Ad laudes, hymnus Crux fidelis. Flecte ramos. Sola digna. Gloria et honor Deo. Ad primam, ant. Oportebat; ad tertiam, Dulce lignum; ad sextam, Nonne sic Alleluia; ad nonam, Mitte manum Alleluia. Ad missam matutinalem, de sancto Alexandro, Eventio et Theodulo: introit. Clamaverunt justi; all. Exultabunt sancti; offert. Repleti sumus; comm. Justorum animæ. Major missa de sancta Cruce: Nos autem gloriari; all. Dulce lignum, all. Nos autem, prosa Laudes crucis, alia prosa Salve crux, alia prosa Nunc crucis; offert. Protege Domine; comm. Per signum crucis. § Johannis ante portam Latinam. — Ad vesperas resp. Diligebat; ad Magnificat, ant. In ferventis olei. In primo noct. resp. Virtute magna. Ibant gaudentes. Candidi facti sunt. Diligebat autem; in secundo noct. resp. Vidi portam. Hic est discipulus. Ecce puer meus. Sic eum volo; Ad laudes, ant. Propter insuperabilem. Ad vesperas, ad Magnificat, Occurrit beato Johanni. Capitula et cetera omnia ut in natali ejus; orationes ad sextam et ad (172) nonam ut in octavis, scilicet Beati Johannis. Sit Domine. Ad missam, introit. In medio ecclesiæ; coll. Deus qui conspicis quia nos; epist. Qui timet Dominum; all. Primus ad Sion dicet, all. Hic est discipulus, prosa Trinitatem reserat; evang. Dixit Jesus Petro; offert. Justus ut palma; comm. Exiit sermo. Finita missa pulsantur omnia signa in choro. § Gordiani et Epimachi. — Sancti tui; all. Sancti tui; offert. Mirabile; comm. Justorum animæ. § De sancto Gengulpho. — In primo noct. resp. Beatus vir. In memoria. Posuisti Domine. Gloria et honore; in secundo noct. Lætabitur justus. In diademate. Filiæ Jerusalem. Posuisti Domine; in tertio noct., de sancto Maiolo: resp. Ego sum vitis vera. De ore prudentis. O beati viri. Justus ut palma. Missa matutinalis est de sancto Maiolo: introit. Os justi; coll. Intercessio; epist. Beatus vir qui in sapientia; all. Justus non conturbabitur; evang. Ego sum vitis; offert. Veritas; comm. Ego sum vitis. Major missa de sancto Gengulpho: introit. Protexisti me; coll. Præsta quæsumus; epist. Memor esto; all. Beatus vir qui suffert, all. Posuisti; evang. Ponite in cordibus; offert. Repleti sumus; comm. Lætabitur justus. § Sanctorum Nerei, Achillei atque Pancratii. — Ecce oculi; all. Confitebuntur; comm. Gaudete justi. § In natali sanctæ Potentianæ virginis. — Introit. Dilexisti; coll. Præsta quæsumus Domine mentibus nostris; epist. Qui gloriatur; all. Diffusa est; evang. Simile est regnum cœlorum decem; offert. Offerentur; comm. Diffusa est. § De sancto Desiderio episcopo. — In primo noct. resp. Beatus vir. In memoria. Posuisti Domine. Gloria et honore; in secundo noct. Lætabitur justus. Desiderium. In diademate. Posuisti Domine; in tertio noct. Ego sum vitis. Corona aurea. Filiæ Jerusalem. Justus ut palma; ad Benedictus, ant. Stola jucunditatis; ad Magnificat, ant. Beatus vir qui suffert. Ad missam, introit. Protexisti me Domine; coll. Deus qui nos annua; epist. Omnis pontifex; all. Lætabitur; evang. Ego sum vitis; offert. Repleti sumus; comm. Lætabitur justus. § Urbani papæ et martyris. — Sacerdotes tui, all. Amavit eum, offert. Veritas mea, comm. Fidelis servus. § De sancto Germano. — Si ante Pentecosten evenerit, ad Magnificat ant. Amavit. In primo noct. resp. Beatus vir. In memoria. Juravit. Justum deduxit; in secundo noct. De ore prudentis. Cognovit eum. Elegit eum. Amavit eum; in tertio noct. Ego sum vitis. Ecce virum prudentem. Sacerdotes Dei. Justus ut palma; ad Benedictus, ant. Euge; ad Magnificat, Justum deduxit. Ad missam, introit. Statuit; coll. Da quæsumus; epist. Ecce sacerdos, ℟. Juravit, Amavit; evang. Sint lumbi; offert. Inveni David; comm. Domine quinque talenta. § Nicomedis martyris. — Ad missam, introit. Lætabitur justus; resp. Posuisti Domine, all. Beatus vir qui timet; offert. In virtute tua; comm. Posuisti Domine. § Sanctorum Marcelli et Petri. — Ad missam, introit. Clamaverunt (173); resp. Clamaverunt justi, all. Mirabilis Dominus in sanctis; offert. Lætamini; comm. Justorum animæ. § In natali sancti Medardi. — Ad missam, introit. Sacerdotes; [epist.] Omnis pontifex; resp. Ecce sacerdos, all. Inveni David; evang. Videte vigilate; offert. Veritas; comm. Beatus servus. § Primi et Feliciani martyrum. — Ad missam, introit. Sapientiam sanctorum; resp. Exultabunt, all. Sancti tui Domine; offert. Mirabilis Deus; comm. Ego vos elegi. § In natali sancti Barnabæ apostoli. — Ad missam, introit. Mihi autem; coll. Quæsumus omnipotens Deus; epist. Verbum Domini crescebat; resp. Nimis honorati, all. Per manus autem; evang. Facta est contentio; offert. In omnem terram; comm. Vos qui secuti. § Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarii martyrum. — Ad missam, introit. Intret in conspectu; resp. Vindica Domine, all. Mirabilis Deus; offert. Exultabunt; comm. Posuerunt mortalia. § In natali sanctorum Cirici et Julitæ. — Introit. Judicant sancti; coll. Deus qui nos concedis; epist. Reddidit Deus; resp. Exultabunt, all. Sancti tui; evang. Elevatis Jesus oculis; offert. Lætamini in Domino; comm. Beati mundo. § Antidii episcopi et martyris. — Introit. Lætabitur; coll. Deus qui nos annua; epist. Justum deduxit; resp. Domine prævenisti, all. Posuisti; evang. Si quis vult; offert. Gloria et honore; comm. Magna est. § Marci et Marcelliani. — Ad vesperas, ant. Hæc est vera fraternitas. Ad missam, introit. Salus autem justorum; resp. Confitebuntur cœli, all. Vindica Deus; offert. Anima nostra; comm. Amen dico vobis. § Gervasii et Protasii. — Ad vesperas, ant. Hæc est vera. Ad missam, introit. Loquetur Dominus; resp. Justorum animæ, all. Te martyrum; offert. Lætamini in Domino; comm. Beati mundo. § In natali sanctorum martyrum Achacii sociorumque ejus. — Introit. Salus autem; coll. Deus qui nos concedis; epist. Justi in perpetuum; resp. Vindica Domine, all. Exultabunt sancti; evang. Videns turbas Jesus; offert. Exultabunt sancti; comm. Ego vos elegi. § In vigilia sancti Johannis Baptistæ. — Ad vesperas super psalmos una tantum antiphona dicitur, Descendit angelus, qui non alii sunt quam feriales; hymnus totus dicitur, ad nocturnum prima pars, ad laudes posterior, seu Non fuit vasti, quæ et dicitur ad vesperas quotidie usque in octavam diem ipsius, et canitur ut de uno martyre. § Ad processionem in die ad suum altare ant. Pro eo quod non credidisti. Per octavas, invit. Regem Præcursoris, ambrosianæ, ad nocturnos ant. Priusquam et aliæ; ad laudes et ad Benedictus ant. Elizabeth et aliæ; ad horas et ad Magnificat, antiphonæ de nocturno. Hæc collecta Concede quæsumus omnipotens dicitur per octavas ad laudes, ad tertiam, ad missam et ad vesperas. Dominica infra octavas, in primo noct. ant. Priusquam, resp. Descendit. Gabriel. Ipse præibit. Elizabeth Zachariæ ambrosianum; in secundo noct. ant. Dominus ab utero, resp. Innuebant. Priusquam te. Ecce constitui. Reges videbunt [ambrosianum]; in tertio noct. ant. Inter natos, resp. Fuit homo. Præcursor. Inter natos. Ecce dedi verba mea. Ad laudes, ant. Elizabeth sola: ad Benedictus, ant. Ex utero. In octavis dicuntur resp. sicut dominica infra octavas. Ad primas (174) vesperas, ad Magnificat ant. Ingresso Zacharia; ad nocturnos et ad laudes dicuntur omnes antiphonæ: ad Benedictus, ant. Apertum est; ad horas, ant. de laudibus: ad vesperas. super psalmos ant. Priusquam et aliæ; ad Magnificat, Factum est. In die octava, si festum in dominica occurrerit, ad processionem resp. Descendit. Gabriel; ad ingressum chori, Inter natos. § In vigilia apostolorum Petri et Pauli. — Missa matutinalis est de sancto Irenæo sociisque ejus: introit. Justi epulentur; coll. Deus qui nos concedis, item Deus qui beatum Leonem, et dicuntur sub una conclusione; postea sequuntur consuetæ collectæ pro defunctis: epist. Rememoramini; resp. Clamaverunt, all. Mirabilis; evang. Ecce ego mitto vos; offert. Anima nostra; comm. Dico autem vobis. § Ad vesperas, super psalmos ant. Beati eritis, psalmi de feria dicuntur, hymnus Felix per omnes. In primo noct. hymnus Exultet, et per omnes octavas; ad laudes, Aurea luce, qui similiter dicitur per octavas. Ad processionem in die, resp. Quodcumque. Post vesperas fit commemoratio de sancto Leone cum ant. Iste est qui ante Deum et coll. Deus qui beatum Leonem. Missa matutinalis Mihi autem nimis; coll. Deus qui hodiernam diem; epist. Consenserunt scribæ; resp. Nimis honorati sunt, all. Per manus autem; evang. Hoc est præceptum meum; offert. In omnem terram; comm. Vos qui secuti. Major missa Nunc scio vere cum toto officio suo. Ad secundas vesperas, super psalmos ant. Virgam. Collocet. Pretiosa. Confortatus est; hymnus Petrus beatus. Quodcumque. Non impar. O Roma. Vos ergo. Gloria Deo, et dicitur ad vesperas per omnes octavas. Antiphona de evangelio ad vesperas et ad laudes bis dicitur. Iste versus Vos secli justi judices additur hymnis omnium horarum per octavas. § In commemoratione beati Pauli. — Hymnus in primo noct. Exultet, ad laudes Doctor egregie. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Petro cum ant. Beatus Petrus, coll. Deus qui beato Petro apostolo; ad vesperas cum ant. Dixit angelus et prædicta collecta. Ad vesperas, super psalmos ant. Juravit, hymnus Doctor egregie. Per octavas apostolorum dicuntur capitula Jam non estis hospites et alia, et in octava die similiter. Istæ collectæ Deus qui nos annua apostolorum tuorum Petri et Pauli et Deus qui nos per beatos apostolos tuos Petrum et Paulum dicuntur alternatim ad laudes, ad tertiam, ad missam et ad vesperas per octavas. § Dominica infra octavas apostolorum dicuntur responsoria sicut de pluribus apostolis cum ambrosianis, et per hebdomadam diebus feriatis. In primo noct. ant. Tollite jugum; in secundo noct. ant. Jugum enim meum; in tertio noct. ant. Tradent enim vos; ad laudes ant. Hoc est præceptum, ad Benedictus ant. Majorem; ad horas, Hoc est præceptum meum et aliæ. Cetera omnia fiunt sicut de pluribus apostolis. Vel dominica infra octavas, vel in octava, si dominica evenerit, ad processionem resp. Cornelius; ad ingressum chori, resp. Honorande. Per octavas, ad nocturna, super psalmos ant. Tollite jugum meum. Tradent enim, nisi sit psalmus qui habeat propriam antiphonam de pluribus apostolis. Ad laudes et ad Benedictus, ant. Hoc est præceptum et aliæ; ad vesperas, super psalmos et ad Magnificat ant. Petrus apostolus. Isti sunt duæ olivæ. Gloriosi. Inseparabilis. Steterunt, nisi sit psalmus, etc. Cetera omnia fiunt sicut de pluribus apostolis. Dominica infra octavas apostolorum introit. Mihi autem; epist. Consenserunt; resp. Constitues eos, all. Per manus; evang. In viam gentium; offert. Constitues (175) eos; comm. Vos qui secuti estis. § In octava sancti Johannis Baptistæ. — Missa matutinalis est de apostolis: introit. Mihi autem; coll. Deus qui nos per beatos apostolos; epist. Jam non estis; resp. In omnem terram, all. Stabunt justi; evang. Hæc mando vobis; offert. Constitues eos; comm. Vos qui secuti estis me. Major missa est de sancto Johanne: introit. De ventre et cetera sicut in die Nativitatis ejus, excepto quod prosa non canitur et collecta est Concede quæsumus omnipotens Deus ut qui beati Johannis, quæ etiam per omnes octavas dicitur ad laudes, ad tertiam, ad missam et ad vesperas. § Sanctorum Processi et Martiniani. — Ad missam, introit. Judicabunt sancti; resp. Exultabunt, all. Vox exultationis; offert. Gloriabuntur; comm. Anima nostra. § In Translatione sancti Martini. — Ad vesperas hymnus ita canitur Iste confessor Domini sacratus Sobrius castus etc. In primo noct. hymnus Rex gloriose; ad laudes, hymnus Martine. Ad horas, antiphonæ de laudibus; ad vesperas, super psalmos Juravit et aliæ, hymnus Martine. Ad missam, introit. Statuit; coll. Deus qui populo tuo; epist. Ecce sacerdos; resp. Ecce sacerdos, all. Inveni David; evang. Sint lumbi; offert. Inveni David; comm. Fidelis servus. § In octava apostolorum. — Introit. Sapientiam sanctorum; resp. Justorum animæ, all. In omnem; offert. Exultabunt sancti; comm. Justorum animæ. § Sanctorum septem fratrum. — Ad Magnificat ant. Hæc est vera; ad Benedictus, Dixit quidam ad Jesum. Ad missam introit. Laudate pueri; resp. Anima nostra, all. Fulgebunt justi; offert. Anima nostra; comm. Quicumque fecerit voluntatem. § In Translatione sancti Benedicti. — Ad vesperas, super psalmos ant. Gloriosus, hymnus Christe sanctorum qui totus dicitur. In primo noct. hymnus Christe sanctorum cum divisione; ad laudes, hymnus O Christe; et sic dicitur per octavas. Antiphonæ et responsoria dicuntur sicut in alia festivitate. Ad missam, introit. Os justi meditabitur; resp. Domine prævenisti, all. Vir Domini, prosa Organicis canamus; offert. Veritas; comm. Beatus servus. Octavæ similes sunt octavis apostolorum Petri et Pauli. Lectiones ad cantica leguntur diebus feriatis in Dialogo. Collecta ad vesperas et ad laudes et ad tertiam et ad missam Intercessio. Dominica infra octavas invit. Justus florebit; in primo noct. ant. Vitam petiit a te, resp sicut in die; in secundo noct. ant. Fuit vir; ad cantica, Hic itaque, quæ similiter dicitur in octavis ad cantica; ad laudes, ant. Beatus vir Benedictus; ad Benedictus, Erat vir. Ad horas, ant. de laudibus. Ad vesperas; ant. Pater sanctus. Ad missam, introit. In medio ecclesiæ; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Justus ut palma, all. Iste est qui ante Deum; evang. Nemo accendit lucernam; offert. Justus ut palma; comm. Beatus servus. In octavis fit sicut in die. § Margaritæ virginis et martyris. — Ad missam, introit. Loquebat; epist. Domine Deus meus; resp. Specie tua, all. Adducentur; evang. Simile est regnum cœlorum decem virginibus; offert. Offerentur; comm. Diffusa est. § Praxedis virginis. — Loquebar de testimoniis; resp. Dilexisti, all. Diffusa est; offert. Offerentur; comm. Simile est regnum. § (176) Mariæ Magdalenæ. — Ad vesperas, hymnus Hujus obtentu et ad laudes. In primo noct. hymnus Hujus o Christe meritis. Coll. Sacratissimam dicitur tantum ad primos vesperos et post pronuntiationem evangelii et ad processionem post laudes et ad sextam; reliquæ ad alias horas. Ad nocturna et ad vesperas psalmi sicut de una virgine. Ad missam, introit. Dilexisti justitiam; resp. Dilexisti justitiam, all. Optimam partem, prosa Mane prima sabbati; offert. Diffusa est; comm. Diffusa est. § Apollinaris martyris. — Ad vesperas, super psalmos ant. Almi, resp. Sancte Apollinaris, ℣. O sancte; ad Magnificat, ant. Ave pater. Ad processionem in die, Laudemus Dominum: ad processionem in nocte, Beatissimus vir. Invit. Regem sempiternum; resp. quartum Laudemus, resp. octavum Beatissimus vir; ad cantica, ant. Martyr Domini; resp. nonum Ora pro nobis, decimum Miles Christi, undecimum Sancte Apollinaris ℣. dicitur Aperi, duodecimum Vir inclitus. Ad Benedictus, ant. O summe martyr. Ad vesperos, in evangelio O quanta. Cetera omnia sicut de uno martyre. Ad missam, introit. Sacerdotes Dei; resp. Inveni David, all. ℣. Juravit, prosa Adest namque; offert. Veritas mea; comm. Semel juravi. Per octavas, ad nocturna ant. Qui mihi ministrat. Qui odit. Certamen forte. Cibavit, nisi sit psalmus qui habeat propriam antiphonam, ut ad vesperas Dirupisti Domine. Dominica infra octavas invit. Regem vitæ; in primo noct. ant. Posuisti; in secundo, Qui mihi; in tertio, Qui odit; ad laudes, Qui me confessus; ad Benedictus, Qui sequitur me. Ad processionem per claustrum Sancte, item Laudemus Dominum; ad ingressum chori, Vir inclitus. Ad missam, introit. Lætabitur justus; epist. Justum deduxit Dominus; resp. Posuisti, all. Lætabitur; evang. Si quis vult post me; offert. Gloria et honore; comm. Qui vult venire. In octavis sicut de uno martyre; ad processionem ad vesperas Beatus vir; ad laudes Gloria et honore. § In natali sancti Jacobi apostoli. — Missa matutinalis de sancto Christoforo: introit. Gloria et honore; coll. Præsta quæsumus; epist. Nemo militat; resp. Beatus vir qui timet, all. Justus non conturbabitur; evang. Si quis vult; offert. In virtute tua; comm. Qui vult venire post me. Major missa de sancto Jacobo, et canitur in albis: introit. Mihi autem nimis; epist. Benedictus Deus; resp. Nimis honorati sunt, all. In omnem, prosa Clare sanctorum; evang. Accessit ad Jesum; offert. In omnem terram; comm. Ego vos elegi. § In natali sanctorum Nazarii. Celsi et Pantaleonis. — Introit. Sapientiam sanctorum; coll. Omnipotens sempiterne Deus da populo; epist. Lingua sapientium; resp. Exultabit, all. Sancti tui; evang. Dicebat Jesus turbis pharisæorum; offert. Mirabilis Deus; comm. Posuerunt mortalia. § Simplicii, Faustini et Beatricis. — Sacerdotes ejus, epist. Vidi ostium; resp. Sacerdotes ejus, all. Exultent justi; evang. Ecce ego mitto vos; offert. Exultabunt sancti; comm. Justorum animæ. § Abdon et Sennes. — Introit. Intret in conspectu; epist. (177) Sancti per fidem; resp. Gloriosus Deus, all. Gaudete justi; evang. Videte ne quis vos; offert. Mirabilis Deus; comm. Posuerunt mortalia. § In natali sancti Germani. — Introit. Statuit; coll. Deus qui hodiernam diem; epist. Ecce sacerdos; resp. Inveni David, all. Amavit eum; evang. Sint lumbi; offert. Veritas mea; comm. Fidelis servus. § Sancti Petri ad vincula. — Ad vesperas, hymnus Petrus beatus. Post Benedicamus fit commemoratio de Machabæis cum ant. Hæc est vera et coll. Fraterna nos Domine. In primo noct., hymnus Exultet cœlum; ad laudes, Jam bone pastor. Missa matutinalis de Machabæis: introit. Loquetur Dominus; coll. Fraterna nos Domine, secunda collecta est de sancto Petro Deus qui beatum Petrum a vinculis, quam sequitur collecta de sancto Eusebio Deus qui nos annua beati Eusebii martyris tui atque pontificis; epist. Sancti per fidem; resp. Justorum animæ, all. Te martyrum; evang. Cum audieritis; offert. Lætamini in Domino; comm. Amen dico vobis. Major missa est de sancto Petro et canitur in albis: totum officium est sicut in natali ejusdem, Nunc scio vere. § Stephani papæ et martyris. — Sacerdotes Dei; epist. Justum deduxit; resp. Ecce sacerdos, all. Inveni David; evang. Homo quidam nobilis; offert. Inveni David; comm. Domine quinque talenta. § In Revelatione sancti Stephani. — Ad vesperas hymnus Sanctorum meritis, versus tamen iste Cæduntur gladiis non dicitur. In primo noct. hymnus Rex gloriose; ad laudes, resp. Sancti tui Domine, hymnus Sancte Dei pretiose. Missa matutinalis Intret in conspectu; coll Deus qui es sanctorum tuorum; epist. Hi sunt viri misericordiæ; resp. Justorum animæ, all. Mirabilis; evang. Nihil opertum; offert. Exultabunt; comm. Et si coram. Major missa de sancto Stephano et canitur cum toto officio suo sicut in natali ejusdem. Ad vesperas psalmi sicut plurimorum martyrum, resp. Sancti tui, hymnus Sancte Dei pretiose. § Sixti, Felicissimi, Agapiti. — Salus autem; epist. Benedictus Deus; resp. Vindica Domine, all. Sancti tui; evang. Ecce ego mitto vos; offert. Gloriabuntur; comm. Ego vos elegi. § In natali sancti Donati. — Lætabitur; coll. Deus qui es sanctorum tuorum; epist. Justum deduxit; resp. Posuisti, all. Beatus vir qui timet; evang. Si quis venit ad me; offert. Gloria et honore; comm. Posuisti Domine. § In natali sancti Cyriaci sociorumque ejus. — Timete Dominum; epist. Beatus homo; resp. Timete Dominum, all. Exultabunt sancti; evang. Nihil opertum; offert. Lætamini in Domino; comm. Signa eos qui crediderint. § In vigilia sancti Laurentii martyris. — Dispersit dedit; evang. Si quis vult; offert. Oratio mea; comm. Qui vult venire. § In die natali ejusdem. — Ad missam matutinalem, Confessio et pulchritudo, cum toto cantu suo; coll. Excita Domine in ecclesia tua spiritum; epist. Beatus vir (178) qui inventus est; evang. Nolite arbitrari. Major missa canitur in cappis: Confessio; epist. Qui parce seminat; resp. Probasti Domine, all. ℣. Levita Laurentius, prosa Laurenti; evang. Nisi granum; offert. Confessio et pulchritudo; comm. Qui mihi ministrat. § In natali sancti Tiburtii. — Missa matutinalis de sancto Taurino: introit. Sacerdotes Dei; coll. Da quæsumus omnipotens Deus; epist. Plures facti sunt; resp. Juravit Dominus, all. Disposui; evang. Videte vigilate; offert. Veritas mea; comm. Beatus servus. Major missa de sancto Tiburtio: introit. Justus ut palma; epist. Gratias agere debemus; resp. Justus ut palma, all. Justus ut palma; evang. Si quis vult; offert. In virtute; comm. Amen dico vobis quod vos. § In natali sanctæ Radegundis. — Missa matutinalis de sancto Hippolyto sociisque ejus: introit. Justi epulentur; epist. Dilectus Deo; resp. Clamaverunt, all. Confitebuntur; evang. Attendite a fermento; offert. Anima nostra; comm. Dico autem vobis. Major missa de sancta Radegunde et canitur in albis; introit. Dilexisti; coll. Exaudi nos Deus; epist. Sapientia vincit; resp. Dilexisti, all. Diffusa est, prosa Organicis; evang. Simile est regnum cœlorum thesauro; offert. Filiæ regum; comm. Diffusa est. § In vigilia Assumptionis beatæ Mariæ. — Missa matutinalis de sancto Eusebio: introit. Os justi meditabitur; post primam collectam sequuntur collectæ quæ solent dici privatis diebus ad magnam missam; epist. Beatus vir qui inventus est; resp. Os justi, all. Inveni David; evang. Vigilate; offert. Desiderium animæ; comm. Beatus servus. Major missa ita solemniter canitur sicut in vigilia Natalis Domini; ecclesia tota paratur, phylacteria appenduntur, quinque luminaria ante altare et duo super altare ob honorem sanctuarii accenduntur; hebdomadarius in cappa regit chorum; sacerdos pretiosis induitur vestimentis, diaconus et subdiaconus dalmatica et tunica induuntur; qui cantant resp. vel alleluia, si in dominica evenerit, in cappis sunt; qui postquam cantaverint statim cum hebdomadario in medium chorum vadunt et ad finem missæ induti stant in medio chori, donec oratio de nona fuerit terminata. Introitus ad missam Salve sancta parens cum toto officio suo. § Ad vesperas, super psalmos ant. Sancta Maria; psalmi feriales dicuntur. Ad processionem, ant. Ascendit Christus, coll. Concede misericors Deus, quæ etiam dicitur diebus feriatis per hebdomadam; hymnis omnium horarum additur versus Memento salutis. Ad matutinum canitur prosa super duodecimum responsorium, scilicet Gaude Maria; post evangelium dicitur coll. Veneranda, quæ et dicitur ad secundas vesperas ad processionem. Ad omnes processiones quæ fiunt post vesperas dicuntur (179) responsoria per ordinem. Missa matutinalis eadem est quæ et major; collecta est Concede quæsumus omnipotens Deus ad beatæ Mariæ, quæ etiam dicitur per omnes octavas ad missam et ad laudes et ad tertiam et ad vesperas et ad processionem quotidie. Cantata tertia, vel ante tertiam si est dominica dies, paratur processio principaliter et incensato altari et sanctuario imponitur resp. Stirps Jesse et itur ad Sanctam Mariam; versic. Exaltata est sancta Dei Genitrix; sequitur collecta, præmissa salutatione, Veneranda nobis Domine; deinde eunte processione per claustrum cantatur ant. Ascendit Christus super cœlos et ant. Anima mea, et si opus fuerit resp. Beata es Virgo; ad Corpus sanctum non descenditur, nisi fuerit dominica dies: ad ingressum chori ant. Tota pulchra es; tunc pulsantur omnia signa. Missa solemniter canitur; præfatio Quia per incarnati ad utramque missam dicitur et in die octavarum. Ad magnam missam, introitus cum toto officio suo Gaudeamus; finita missa pulsantur omnia signa in choro. In refectorio debent habere plenariam et festivam procurationem, quam debet providere præpositus de Valle. Ad mensam legitur sermo beati Hieronymi presbyteri, cujus initium est Cogitis me o Paula et Eustochium; ad collationem sermo qui ita incipit Fratres carissimi cum aliquid, et itur ad caritatem in refectorium. Per octavas leguntur alii sermones qui sunt de ipsa festivitate. § Octavæ istæ simplices sunt excepto quod duo majora signa de choro pulsantur ad matutinum et ad vesperas in classico, et ad laudes et ad horas unum. Missa est quotidie de sancta Maria, et dicuntur ad primam septem psalmi cum letania diebus feriatis et officium mortuorum. Hæc collecta Concede quæsumus omnipotens Deus ad beatæ Mariæ dicitur semper ad missam, ad laudes, ad tertiam et ad vesperas per hebdomadam et in octavis similiter. Notandum vero quod si festum duodecim lectionum per has octavas evenerit, ad primos vesperos qui sunt de sancta Maria dicitur coll. Veneranda; ad commemorationem quæ fit de sancta Maria post Benedicamus, dicitur coll. Concede quæsumus omnipotens Deus ad beatæ Mariæ. Per hebdomadam diebus feriatis dicitur invitat. Laudemus Virginis natum; ad nocturna et ad vesperas et ad Magnificat, ant. Ecce tu pulchra es et aliæ; ad laudes, Assumpta est et aliæ; ad Benedictus, Beata Dei genitrix; ad horas, Optimam partem et aliæ. Per istas octavas, ad missam, quæ de sancta Maria est, introit. Salve sancta parens cum toto cantu suo; coll. Concede quæsumus omnipotens Deus ad beatæ Mariæ; epist. In omnibus requiem quæsivi; all. Assumpta est. Ista duo evangelia Intravit Jesus in quoddam castellum et Extollens vocem quædam mulier leguntur alternatim, verbi gratia ut unum legatur uno die, aliud in altero, et sic ordo iste debet observari. § Dominica infra octavas. Invit. Venite adoremus, nec dicuntur ambrosiani quia non est aliquid de quo commode (180) fierent. In primo noct. ant. Ecce tu pulchra es; in secundo, Sicut lilium; ad cantica, Maria Virgo; ad laudes, Assumpta est; ad Benedictus, Maria Virgo assumpta est; ad horas, Assumpta est. Ad processionem ad Sanctam Mariam, ℟. Felix, coll. Concede misericors; per claustrum, Ascendit Christus. Anima mea, si opus fuerit; ad ingressum chori, Beata es. § In natali sancti Arnulphi. — Octo lectiones sunt de ipso, quatuor de sancta Maria. Missa matutinalis est de sancta Maria. Major missa de eo: introit. Sacerdotes tui; coll. Misericordiam tuam; epist. Ecce sacerdos; resp. Ecce sacerdos, all. Amavit eum; evang. Qui vos audit; offert. Inveni David; comm. Fidelis servus. § In natali sancti Mammetis. — Missa matutinalis de octavis sancti Laurentii; introit. Probasti Domine; epist. Qui parce seminat; resp. Justus ut palma, all. Levita Laurentius; offert. In virtute tua; comm. Qui vult venire. Major missa de sancto Mammete: introit. In virtute tua; coll. Deus qui beatum Mammetem; epist. Justus si morte; resp. Domine prævenisti, all. Lætabitur justus, prosa Adest namque; evang. Nolite arbitrari; offert. Posuisti Domine; comm. Magna est gloria. § In natali sancti Agapiti. — Missa matutinalis de eo: Lætabitur justus; post primam collectam dicuntur collectæ pro defunctis; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Beatus vir qui timet, all. Posuisti Domine; evang. Si quis vult; offert. In virtute tua; comm. Magna est. Major missa de sancta Maria. § In natali sancti Philiberti. — Invitat. Confessorum regem. Ad secundos vesperos, in evangelio ant. Confessor Domini. Ad missam, introit. Os justi; coll. Intercessio; epist. Justus cor suum; resp. Domine prævenisti, all. Justus germinabit, prosa Organicis canamus; evang. Dixit Simon Petrus; offert. Veritas mea; comm. Amen dico vobis. § In octavis sanctæ Mariæ. — Ad vesperas, super psalmos ant. Sancta Maria; ad Magnificat, Paradisi. Invitat. Venite adoremus; in primo noct. ant. Optimam partem et aliæ; in secundo noct. Favus distillans et aliæ; ad cantica, Maria virgo; ad laudes, ant. Assumpta est et aliæ; ad Benedictus, Quæ est ista; ad horas, antiphonæ de laudibus; ad secundas vesperas, super psalmos ant. Optimam partem et aliæ; ad Magnificat, ant. Beata Dei; ad processionem in octavis sicut in die. Notandum quod in omnibus festis quæ habent octavas, dicuntur dominica infra octavas responsoria sicut in die et una antiphona super quemlibet nocturnum; psalmi non alii sunt quam feriales, scilicet Domine in virtute et alii, ad laudes, Dominus regnavit et alii. In octavis non dicuntur psalmi cum antiphonis et responsoriis sicut in festo. Aliqua forte excipiuntur in aliquibus festis ab istis duabus regulis supradictis. Missa matutinalis de sanctis Timotheo et Symphoriano: Salus autem; epist. Reddidit Dominus; resp. (181) Exultabunt sancti, all. Exaltare, evang. Elevatis; offert. Mirabilis Deus; comm. Ego vos elegi. Major missa de sancta Maria; prosa Arca virga primæ [matris Evæ]. § In natali sancti Bartholomæi apostoli. — Missa matutinalis de sancto Audoeno: introit. Sacerdotes Dei; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Omnis pontifex; resp. Ecce sacerdos, all. Amavit eum; evang. Sint lumbi vestri; offert. Veritas mea; comm. Beatus servus. Major missa de sancto: introit. Mihi autem; coll. Omnipotens sempiterne Deus qui hujus diei; epist. Benedictus Deus; resp. Nimis honorati sunt, all. Non vos me elegistis, prosa Clare sanctorum; evang. Facta est contentio; offert. Mihi autem; comm. Vos qui secuti estis me. § Genesii martyris. — Justus non conturbabitur; epist. Benedictus Deus; resp. Justus non conturbabitur, all. Justus germinabit; offert. Gloria et honore; comm. Multitudo languentium. § In natali sancti Augustini. — Missa matutinalis de sancto Hermete: introit. Lætabitur justus; coll. Deus qui beatum Hermetem; epist. Beatus vir qui inventus est; resp. Domine prævenisti, all. Beatus vir qui timet; evang. Si quis vult; offert Desiderium animæ; comm. Quis vult renire. Major missa de sancto Augustino: introit. In medio ecclesiæ; coll. Adesto Domine supplicationibus nostris; epist. Optavi et datus est; resp. Os justi, all. Iste est qui ante; evang. Vos estis sal terræ; offert. Justus ut palma; comm. Fidelis servus. § In decollatione sancti Johannis Baptistæ. — Ad vesperas, hymnus Deus tuorum; in primo noct. hymnus Martyr Dei; ad laudes et ad secundos vesperos, hymnus Non fuit vasti. Psalmi sicut de uno martyre; capitula dicuntur sicut in Natali ejusdem. Missa matutinalis est de sancta Sabina: introit. Cognovi Domine; epist. Domine Deus; resp. Dilexisti justitiam, all. Diffusa est gratia; evang. Simile est regnum cœlorum; offert. Filiæ regum; comm. Principes persecuti sunt me. Major missa est de sancto Johanne et canitur in albis: introit. De ventre matris; epist. Sancti ludibria; resp. Priusquam te formarem, all. Inter natos mulierum; evang. Misit Herodes; offert. Posuisti; comm. Tu puer. § Felicis et Adaucti. — Sapientiam sanctorum; epist. Justorum animæ; resp. Exultabunt sancti, all. Sancti et justi; evang. Ecce ego mitto vos; offert. Lætamini in Domino; comm. Quod dico vobis in tenebris. § In natali sancti Egidii abbatis. — Missa matutinalis de sancto Prisco: introit. Gloria et honore; coll. Omnipotens sempiterne Deus fortitudo; epist. Beatus homo; resp. Posuisti, all. Justus non conturbabitur; evang. Nisi granum frumenti; offert. In virtute tua; comm. Qui mihi ministrat. Major missa de sancto Egidio: introit. Os justi; coll. Intercessio; epist. Justus cor suum; resp. Domine prævenisti, all. (182) Justus germinabit; evang. Dixit Petrus ad Jesum; offert. Veritas mea; comm. Amen dico vobis. § In Ordinatione sancti Gregorii. — Ad vesperas, capitulum Dedit Dominus confessionem (capitula et alia et orationes ad horas require in natali ejus), resp. ad vesperas Videns Romæ. Hymnus hoc modo dicitur: Iste confessor Domini sacratus Sobrius, etc. In tertio noct. resp. Hic in annis et alia quæ sequuntur; ad Benedictus, ant. Gloriam tibi agimus; cetera omnia tam in antiphonis quam in responsoriis et in aliis dicuntur ut in natali ejus. Missa matutinalis de sancto Remaclo: introit Statuit ei; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Omnis pontifex; resp. Ecce sacerdos, all. Disposui; evang. Vigilate; offert. Inveni David; comm. Beatus servus. Major missa de sancto Gregorio: introit. Sacerdotes Dei; resp. Juravit Dominus, all. Iste est qui ante Deum; offert. Veritas mea; comm. Fidelis servus. § In natali sancti Marcelli. — Introit. In virtute tua; coll. Præsta quæsumus omnipotens; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Justus ut palma, all. Justus non conturbabitur; evang. Si quis vult; offert. Gloria et honore; comm. Qui vult venire. § In Nativitate beatæ Mariæ. — Omnia solemniter fiunt sicut in Ascensione Domini, et notandum quod processio fit. Ad vesperas ant. Sancta Maria, resp. Solem justitiæ, coll. Supplicationem, quæ etiam dicitur post evangelium de nocte et ad processionem post laudes et ad omnes processiones quæ fiunt per octavas. Tamen si festum duodecim lectionum evenerit per octavas, ad primos vesperos qui sunt de sancta Maria dicitur coll. Supplicationem; ad commemorationem quæ fit de sancta Maria post vesperas illius sancti dicitur coll. Famulis. Ad processionem quæ fit post vesperas, si est de sancta Maria, dicitur coll. Famulorum tuorum. Ad laudes et ad vesperas, resp. Ave Maria et per octavas omnes. Missa matutinalis de sancto Adriano: introit. Lætabitur; epist. Justus si morte; resp. Gloria et honore; all. Justus non conturbabitur; evang. Si quis venit ad me; offert. Gloria et honore; comm. Posuisti Domine. Post tertiam, ad processionem ad Sanctam Mariam ant. Tota pulchraes; per claustrum, resp. Stirps Jesse; ad ingressum chori, Solem justitiæ. Major missa solemniter canitur: introitus Gaudeamus cum toto officio suo, præfatio Quia per incarnati. Finita missa omnia signa in choro pulsantur. Ad mensam legitur sermo Fulberti Carnotensis episcopi qui ita incipit: Approbatæ consuetudinis et pœnitentia Theophili; ad collationem legitur sermo Adest nobis dilectissimi. Ad vesperas, super psalmos antiphonæ Gloriosæ. Cum jocunditate. Nativitas est. Felix namque. Hæc collecta Famulis tuis dicitur hodie et per totam hebdomadam ad laudes, ad missam, ad tertiam et ad vesperas. Diebus duodecim lectionum dicuntur responsoria ad processionem per ordinem; diebus vero privatis dicitur Fundata cum una antiphonarum de nocturno, quæ similiter dicuntur per ordinem, et quamvis octavæ simpliciter fiant, tamen processio semper vadit ad ejus altare. Per octavas, invitatorium Laudemus Virginis natum; ad nocturna et ad vesperas, ant. Gloriosæ et aliæ; ad laudes (183) et ad Benedictus, Nativitas est et aliæ; ad horas, Optimam partem et aliæ, exceptis quatuor ultimis. Per octavas dicuntur [eædem] collectæ quæ per octavas Assumptionis beatæ Mariæ. [Missa matutinalis] ad minus altare canitur. [Dominica infra octavas] invitat. Nativitas est; in primo noct. ant. Gloriosæ; in secundo, Cum jocunditate; in tertio Hæc est regina; ad laudes, Nativitas est, ad Benedictus, Multæ virgines; ad horas, antiphonæ de laudibus. Missa matutinalis ad altare sanctæ Mariæ canitur. Ad processionem per claustrum resp. Hodie et de aliis quantum opus fuerit; ad ingressum chori, Solem justitiæ; ad processionem post primos vesperos. Ad nutum Domini; ad processionem in nocte Stirps. § Gorgonii martyris. — Octo sunt lectiones de ipso, quatuor de sancta Maria. Ad majorem missam, introit. Gloria et honore; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Posuisti Domine, all. Beatus vir qui timet; evang. Nisi granum frumenti; offert. Posuisti Domine; comm. Magna est. § Proti et Hyacinthi. — Introit. Judicant sancti; epist. Audivi vocem; resp. Justorum animæ, all. Mirabilis Deus; evang. Cum persequentur vos; offert. Gloriabuntur; comm. Anima nostra. § In exaltatione sanctæ Crucis. — Missa matutinalis est de sanctis Cornelio et Cypriano: introit. Sacerdotes Dei; epist. Expectatio; resp. Timete Dominum, all. Vindica Domine; evang. Nihil opertum; offert. Lætamini; comm. Justorum animæ. Post missam matutinalem, omnibus revestitis canitur tertia; qua cantata, cantor accipiens crucem auream super altare præparatam a thesaurario et coopertam mundo linteamine venit ad gradum presbyterii, et discooperta cruce imponit ant. Ecce ligum crucis, et petunt omnes veniam super genua; tunc veniunt omnes, sacerdos primus et alii secundum ordines suos, adorare crucem; interim cantantur antiphonæ O crux splendidior, O crux viride lignum et de aliis quantum opus fuerit; et adorata cruce ab omnibus in choro et extra chorum, cantor ponit eam in baculo et elevata ea incipit ant. Super omnia ligna cedrorum et collocat eam super altare. Finita antiphona pulsantur omnia signa in choro, et indutis omnibus cappis canitur missa solemniter, quinque cereis ante altare ardentibus. Cantata missa omnia signa de choro pulsantur. Officium ad missam: introit. Nos autem gloriari oportet; epist. Christus factus est; resp. Christus factus est, all. Nos autem, prosa Laudes crucis, all. Dulce lignum; evang. Nunc judicium; offert. Protege Domine; præfatio Qui salutem humani generis; comm. Redemptor mundi. Finita missa omnia signa pulsantur in choro. In hujusmodi festivitatibus tres cerei ardent ante altare ad omnes horas, et de collatione itur in refectorium ad caritatem. § In natali sancti Apri. — Missa matutinalis de sancto Nicomede: introit. Lætabitur justus; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Posuisti Domine, all. Justus germinabit; evang. Nihil opertum; offert. Gloria et honore; comm. Qui vult venire. Major missa (184) de sancto Apro: introit. Sacerdotes Dei; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Ecce sacerdos; resp. Amavit eum; evang. Sint lumbi; offert. Inveni David; comm. Beatus servus. § Euphemiæ virginis. — Post primam collectam sequitur collecta de sancta Lucia et Geminiano. Introit. Vultum tuum; epist. Qui gloriatur; resp. Propter veritatem, all. Specie tua; evang. Simile est regnum cœlorum thesauro; offert. Offerentur; comm. Simile est regnum cœlorum. § In natali beati Lamberti. — Introit. Lætabitur; coll. Deus qui nos annua; epist. Justum deduxit; resp. Posuisti, all. Beatus vir qui suffert; evang. Si quis vult; offert. In virtute tua; comm. Magna est. § In natali sancti Sequani. — Introit. Justus non conturbabitur; coll. Intercessio; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Justus ut palma, all. Justus germinabit; evang. Nemo accendit lucernam; offert. Veritas mea; comm. Beatus servus. § In vigilia sancti Mathæi apostoli. — Os justi meditabitur; epist. Similitudo; resp. Beatus vir qui timet, all. Non vos me elegistis, prosa Stans a longe; evang. Cum transiret Jesus; offert. Posuisti Domine; comm. Magna est gloria. § In festivitate sanctorum Mauritii sociorumque ejus. — Omnia ita solemniter fiunt sicut in Ascensione Domini, excepto quod processio non fit; ecclesia tota in directum paratur; sanctuarium super altare ponitur. In natali sancti Mauritii, ad vesperas, super psalmos ant. Sanctum est; hymni et psalmi ut in natali plurimorum martyrum; processio quæ post vesperas et post laudes solet fieri non est hodie nec per octavas de ista festivitate, sed est de sancta Maria vel de aliqua proprietate. Hæc collecta Deus qui es omnium sanctorum hodie tantummodo dicitur et in die octavarum. Officium ad missam: Gaudeamus omnes in Domino; epist. Respondens unus; resp. Gloriosus Deus, all. Justi epulentur: illi qui cantant alleluia stant ad gradum presbyterii donec illi qui regunt chorum cantaverint primum versum de prosa Alludat lætus ordo psallens; finito versu isto reincipiunt all., Carmina concrepans; evang. Ecce ego mitto; offert. Lætamini in Domino; comm. Gaudete justi. Finita missa omnia signa in choro pulsantur. In refectorio plenariam procurationem debent habere et festivam, quam debet facere prior Saxifontis. Ad mensam legitur passio sanctorum martyrum; ad collationem dicitur sermo qui ita incipit: Sacra hæc hodierna, et itur ad caritatem in refectorium. — Per octavas quilibet dies habet suam propriam collectam quæ dicitur ad laudes, ad tertiam et ad vesperas. Per hebdomadam, super psalmos ad nocturna et ad horas antiphona Quanta excolendus est et aliæ, nisi sit psalmus ad primam vel vesperas qui habeat antiphonam propriam de communi; ad laudes et ad Benedictus, antiphonæ de tempore. Prima die ad missam: Sancti tui Domine benedicunt; coll. Da quæsumus omnipotens Deus; epist. In omnibus tribulationem; resp. Confitebuntur cœli, all. Sancti tui Domine florebunt; evang. (185) Nolite arbitrari; offert. Mirabilis Deus; comm. Justorum animæ. — Secunda die, introit. Ecce oculi; coll. Semper nos Domine martyrum; epist. Rememoramini; resp. Clamaverunt justi; all. Confitebuntur; evang. Accesserunt ad Jesum pharisæi; offert. Exultabunt sancti; comm. Posuerunt. — Tertia die, introit. Clamaverunt justi; coll. Deus qui nos annua; epist. Expectatio justorum; resp. Exultabunt, all. Sancti tui; evang. Videns turbas Jesus; offert. Confitebuntur; comm. Et si coram. — [Quarta die...] — Quinta die, introit. Salus autem; coll. Sanctorum martyrum; epist. Reddidit Deus; resp. Vindica Domine, all. Exultabunt; evang. Attendite a fermento; offert. Gloriabuntur; comm. Dico autem vobis. — Dominica infra octavas, invit. Mirabilem Deum; in primo noct. ant. Quanta excolendus; in secundo. Ii sunt viri; in tertio, In sanctorum; ad laudes. Sanctus Mauritius, ad Benedictus, Sancta legio; ad horas. antiphonæ de laudibus. — In octavis, introitus Intret in conspectu, et totum officium sicut in die, sine prosa. § In natali sanctorum martyrum Andochii, Thyrsi et Felicis. — Missa matutinalis de sancto Mauritio: introit. Sapientiam sanctorum; coll. Semper nos Domine; epist. Reddidit Deus; resp. Clamaverunt, all. Vindica Domine; evang. Cum audieritis; offert. Gloriabuntur; comm. Anima nostra. Major missa de sanctis martyribus: introit. Intret in conspectu tuo; coll. Deus qui nos concedis; epist. Sancti per fidem; resp. Justorum animæ, all. Te martyrum, prosa Agone triumphali; evang. Attendite a fermento; offert. Mirabilis Deus; comm. Ego vos elegi. § In natali sanctorum Cosmæ et Damiani. — Sapientiam sanctorum; epist. Justi in perpetuum; resp. Clamaverunt, all. Exultabunt sancti; evang. Hæc mando vobis: offert. Gloriabuntur; comm. Posuerunt mortalia. § Festivitas sancti Michaelis in cappis est: presbyterium cortinis et palliis paratur; altare textis argenteis ornatur. Officium ad missam eodem die Benedicite Dominum omnes angeli ejus cum toto officio suo. In ista festivitate fit quiddam dignum memoria et imitatione: finito evangelio unus diaconus, de nutu cantoris, indutus alba, stola et dalmatica venit in chorum cum illo similiter revestito qui legit evangelium, et utroque eorum tenente thuribulum in manu sua, dominus abbas si fuerit vel cantor infundit largiter de thure in utroque thuribulo, ut, cum canitur de offerenda Et ascendit fumus aromatum, abundantius ascendat fumus thymiamatis in altum; finita offerenda unus ex illis diaconibus stat a dextris altaris et alter a sinistris, incensant altare contra se invicem thuribula librantes et cantantes versum In conspectu angelorum; finito isto primo versu, statim ipsi diaconi vadunt a dextris et a sinistris incensantes omnia altaria, duobus conversis eos (186) sequentibus cum acerris thure ornatis, interim conventu cantante eumdem versum In conspectu angelorum, cum Benedicite omnes angeli Domini. Finita missa omnia signa in choro pulsantur. In refectorio plenariam procurationem et solemnem debent habere, quam debent persolvere et providere illi qui tenent obedientias de Dineto et de Eschiriaco. Ad mensam legitur dedicatio sancti Michaelis facta in monte Gargano; ad collationem fit caritas in refectorio. § In natali sancti Hieronymi. — Introit. In medio ecclesiæ; coll. Sancti nos Domine Hieronymi; epist. Optavi et datus est mihi sensus; resp. Os justi, all. Hic est qui ante Deum; evang. Vos estis sal terræ; offert. Justus ut palma; comm. Beatus servus. § In natali sancti Remigii episcopi. — Introit. Statuit; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Justum deduxit Dominus; resp. Juravit, all. Amavit; evang. Homo quidam peregre; offert. Inveni David; comm. Domine quinque talenta. § In natali sancti Leodegarii episcopi. — Introit. In virtute tua; coll. Deus qui nos beati; epist. Justum deduxit Dominus; resp. Justus ut palma, all. Posuisti Domine; evang. Si quis venit ad me; offert. Gloria et honore; comm. Posuisti Domine. § In natali sancti Francisci. — Introit. Os justi; epist. Beatus vir qui inventus est; resp. Os justi, all. Disposui; evang. Nemo accendit lucernam; offert. Desiderium animæ; comm. Beatus servus. § In natali sanctæ Fidis. — Introit. Loquebar; coll. Deus qui inter cetera; epist. Dominus Deus exaltasti; resp. Specie tua, all. Adducentur; evang. Simile est regnum cœlorum decem virginibus; offert. Offerentur; comm. Quinque prudentes. § Marci papæ. — Sacerdotes Dei; epist. Plures facti sunt sacerdotes; resp. Inveni David, all. Amavit eum Dominus; evang. Homo quidam peregre; offert. Veritas mea; comm. Beatus servus. § In natali sancti Dionysii. — Introit. Intret in conspectu; coll. Deus qui hanc diem; epist. Justi in perpetuum; resp. Gloriosus Deus, all. Sancti tui; evang. Cum audieritis; offert. Lætamini; comm. Posuerunt. § In natali sancti Callixti papæ. — Introit. Gloria et honore; coll. Deus qui nos conspicis; epist. Justus si morte; resp. Justus non conturbabitur, all. Justus ut palma; evang. Vigilate; offert. In virtute; comm. Magna est. § In natali sancti Lucæ evangelistæ. — Introit. In medio ecclesiæ; coll. Interveniat pro nobis; epist. Scitis gratiam Domini; resp. Nimis honorati sunt, all. Primus ad Sion; evang. Designavit Dominus Jesus; offert. In omnem terram; comm. Ego vos elegi. § Festum Relevationis sancti Benigni est duplex et fit solemniter cum processione et celebratur capitulum generale eodem die; fit sermo in capitulo. § In natali sancti Valerii. — Lætabitur justus; coll. Præsta quæsumus omnipotens; epist. Beatus vir qui inventus est; resp. Beatus vir qui timet, all. Posuisti; evang. Si (187) quis vult; offert. In virtute; comm. Qui vult venire. § In natali sanctorum Crispini et Crispiani. — Introit. Salus autem; coll. Deus qui nos concedis; epist. Lingua sapientium; resp. Vindica Domine, all. Gaudete justi; evang. Elevatis Jesus; offert. Exultabunt sancti; comm. Beati mundo corde. § In natali sancti Florentii. — Missa matutinalis de eo est: introit. Gloria et honore; coll. Præsta quæsumus, post quam sequuntur collectæ pro defunctis; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Justus non conturbabitur, all. Beatus vir qui timet; evang. Nolite arbitrari; offert. Justus ut palma; comm. Posuisti. § In vigilia apostolorum Simonis et Judæ. — Introit. Intret in conspectu; epist. Justorum animæ; resp. Vindica Domine, si in dominica evenerit all. Per manus; evang. Ego sum vitis vera; offert. Exultabunt sancti; comm. Justorum animæ. § In natali eorumdem. — Mihi autem; epist. Exurgentes principes; resp. Nimis honorati sunt, all. Non vos me elegistis, prosa Clare sanctorum; evang. Hoc mando vobis; offert. In omnem terram; comm. Vos qui secuti estis me. LXXXII. DE VIGILIA [ET FESTIVITATE] OMNIUM SANCTORUM, [ET DE CETERIS FESTIVITATIBUS NOVEMBRIS]. Missa matutinalis est de sancto Quintino: introit. Justus ut palma; coll. Præsta quæsumus, post quam dicuntur collectæ quæ solent dici quotidie ad magnam missam; epist. Nemo militans; resp. Gloria et honore, all. Justus non conturbabitur; evang. Nihil opertum; offert. In virtute; comm. Posuisti. § Eodem die ecclesia tota paratur, quia festum Omnium Sanctorum apud nos inter quinque præcipuas festivitates numeratur, non tam sui causa quam amore beatissimi Benigni; phylacteria appenduntur; altare post sextam integre paratur et paratum cooperitur usque ad vesperas; ad orationem quæ fit ante missam super formas nemo prosternitur; infantes revestiuntur; quinque luminaria [de candelabro] et duo super [altare] accenduntur; tres conversi revestiuntur; ante missam omnia signa pulsantur; chorus ab hebdomadario in cappa regitur; sacerdos cum solemnibus indumentis cantat missam: subdiaconus cum tunica epistolam, diaconus vero cum dalmatica legit evangelium; qui cantant responsorium et qui alleluia, si dominica fuerit, cappis induuntur; qui ubi cantaverint cum hebdomadario in chori medium vadunt; ad canonem missæ nullus prosternitur super formas. Introit. ad missam Timete Dominum; epist. Ecce ego Johannes; resp. Exultabunt, all. Sancti et justi in Domino; evang. Amen dico vobis quia plorabitis; offert. Exultabunt; comm. Beati mundo. Ad finem missæ pulsatur nona. Illi qui sunt in medio choro non recedunt hinc donec oratio nonæ terminetur. Cantata nona eunt in refectorium; ibi debent omnes tabulæ esse coopertæ; generalem refectionem debent habere. Ad mensam legitur passio sancti Quintini. Ab hac die usque in capite jejunii Quadragesimæ non fit mandatum trium pauperum; præbendæ tamen quotidie dantur. § Ad vesperas omnia signa (188) bina et bina pulsantur, ad ultimum vero omnia in simul; septem cerei in candelabro et duo super altare accenduntur. Omnium antiphonarum finales melodiæ dicuntur; antiphona de evangelio ter repetitur; preces illæ quæ solent dici quotidie, scilicet Ego dixi Domine miserere mei non dicuntur ipsa die ad vesperas nec in crastino ad laudes et vesperas, sed illæ quæ notantur in collectario, quæ sunt Post partum virgo et aliæ. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Benigno cum ant. Almi Benigni, ℣. et collecta, præmissa salutatione; postea de sancto Cæsario et de sancta Cruce, de pace et completum est. § Præterea sciendum est quod si festum Omnium Sanctorum in sexta feria evenerit, quia mandatum quod fit in capitulo qualibet hebdomada, non posset fieri competenter quinta feria præcedenti ratione vigiliæ, nec sabbato subsequenti propter festum Sancti Benigni, fit dictum mandatum in quarta feria præcedenti. Post completorium major secretarius susceptis secum duobus sociis non quibuslibet sed in quibus nil levitatis sit, omnium fratrum lectos circat, non solum in dormitorio, sed etiam ubicumque aliquem jacere cognoverit; et is quidem qui laternam portat præcedit eum, qui aquam benedictam aspergit post eum; secretarius vero cum thuribulo in ultimo sequitur. § Ante matutinum omnia signa in simul pulsantur; postea, dum quindecim psalmi cantantur, duo et duo; ad ultimum vero simul. Viginti quinque cerei in ciborio et tres ante altare et quatuor in retrochoro accenduntur; unus cereus in laterna ante capitulum et lumen in lavatorio ardet. Ad lectionem tertiam per singulos nocturnos, præeunte sconsa, unus sacerdotum quem secretarius monuerit, incensato altari cum cappa, incensat et chorum; qui positurus incensum in thuribulo non vadit tunc ante abbatem sed ipsemet ponit extra chorum. Ante evangelii pronuntiationem vel ante nonam lectionem omnia luminaria accenduntur quæ usque non accensa restabant. Responsorium octavum et duodecimum a capite usque in finem reincipitur: ad laudes fit commemoratio de sancto Benigno cum ant. O Benigne et collecta, præmissa salutatione; postea de sancto Cæsario et de sancta Cruce. Eunt in dormitorium. § Missa matutinalis canitur ad altare sancti Benigni et est de sancto Benigno cum toto officio suo; prima collecta de ipso, secunda de omnibus sanctis, tertia de sancto Cæsario. Cantata tertia, vel ante tertiam si fuerit dominica, paratur processio sicut in præcipuis festivitatibus. et incensato ab abbate vel hebdomadario sacerdote altari et sanctuario imponit cantor resp. Stirps Jesse, et vadit processio ad Sanctam Mariam; finito responsorio dicit abbas ℣. Post partum et collectam cum salutatione; post hoc, dum vadit processio per claustrum, canitur resp. Concede nobis Deus quæsumus cum versu; quando autem veniunt in vestibulo ecclesiæ incipitur resp. Insignis (189) confessor, et descendunt ad Corpus sanctum, ibique nutu cantoris quinque vel sex de melioribus cantoribus in medio choro cantant versum O quis odor suavitatis; interim domnus abbas vadit ad altare et incensato altari finitoque responsorio dicit ℣. Ora pro nobis beate Benigne et collectam cum salutatione Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem nobis; ad ingressum chori canitur resp. Laudem dicite. Quo finito et pulsatis omnibus signis et omnibus cappis indutis, canitur missa solemniter. Officium ad missam: Gaudeamus omnes in Domino; post collectam de omnibus sanctis dicitur collecta de sancto Benigno Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem; epist. Ecce ego Johannes; resp. Timete Dominum, all. Judicabunt sancti, neuma prosa Christo inclito candida; evang. Videns turbas; offert. Lætamini in Domino; comm. Gaudete justi. Finita missa omnia signa de choro pulsantur. In refectorio festivam et plenariam procurationem et pigmentum debent habere. Ad mensam leguntur passiones sanctorum martyrum Cæsarii et Marcellini Parisiensis episcopi. Ab hac die et deinceps canitur nona diebus dominicis immediate post gratias et hoc tenetur usque in festo Ypapanti Domini. § Ad vesperas omnia eo ordine fiunt quo de superioribus vesperis dictum est; finito Benedicamus statim incepto resp. Sancte Benigne, vadit processio ad altare sancti Benigni; abbas cum iis qui in cappis sunt post infantes vadit; qui primi vadunt, ut finito responsorio cantent versum O sancte Benigne cum aliis quos cantor monuerit; quo dicto et adjuncto Gloria Patri reditur in chorum; post hæc finita repetitione dicit unus puerorum ℣. Magna est gloria; interim illi duo sacerdotes in cappis portantes acerras in manibus, sequentibus conversis, veniunt ante abbatem posituri incensum in thuribulis, et incepta ab abbate ant. Ave pater gloriose, canitur Magnificat, ad cujus inceptionem vadit abbas cum sociis suis ad altare, et adoletur incensum cum duobus thuribulis; inde revertuntur in locum suum et, incensato abbate a duobus sociis suis, reddunt juvenibus thuribula ut circumferant ea per chorum. Finito cantico cum antiphona, cujus finalis melodia tunc nequaquam dicitur, dicit abbas cum salutatione collectam Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem; post hæc fit mentio de sancta Cruce. Ad collationem legitur sermo qui ita incipit: Solemnitas omnium sanctorum, et itur ad caritatem in refectorium. § De sancto Benigno. — In crastinum Omnium Sanctorum fit festum sancti Benigni eo ordine et eodem modo quo superius dictum est de festo Omnium Sanctorum. Missa matutinalis canitur ad Corpus sanctum et est de sancto Benigno (190) cum toto officio suo; una tantum collecta dicitur; alleluia Lætabitur justus. Cantata missa, vel ante missam si fuerit dominica dies, paratur processio sicut de hesterna festivitate dictum est, et incensato altari et sanctuario vadit processio ad Sanctam Mariam cum ant. Tota pulchra es; statim exit processio per claustrum, imposito resp. Solemnitas hodiernæ festivitatis; postea canitur resp. Sanctus Benignus et de aliis quantum opus fuerit; ut autem veniunt in vestibulo ecclesiæ, imponit cantor resp. Sanctus Benignus et descendunt ad Corpus sanctum, ibique nutu cantoris sex de melioribus cantoribus cantant versum, sine Gloria, Sancta illa anima; interim abbas incensat altare et finita repetitione responsorii dicit ℣. Ora pro nobis sancte Benigne et collectam cum salutatione Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem; ad ingressum chori ant. Insignis confessor. Tunc pulsantur omnia signa et canitur missa solemniter. Hoc modo dicuntur responsoria dominica infra octavas, vel in octava si in dominica evenerit, excepto quod aliud responsorium [dicitur] ad Corpus sanctum. Post finem missæ data benedictione de brachio sancti Benigni, pulsantur omnia signa in choro. In refectorio ita plenariam et festivam procurationem debent habere, sicut de festo Omnium Sanctorum dictum est. Ad mensam legitur passio beatissimi Benigni. Ad vesperas fiunt omnia eo ordine quo supra diximus. Cantatis vesperis pulsantur omnia signa pro cunctis fidelibus defunctis; et cantantur vesperæ defunctorum, ardentibus quinque cereis in candelabro; qui similiter debent ardere ad officium mortuorum et ad missam. Ad vesperas et ad officium quod fit in crastino post nocturnos et ad missam una tantum collecta dicitur, id est Fidelium Deus, quam solam dicunt etiam fratres qui privatim cantant. Finitis vesperis vadit processio ad Sanctam Mariam. Ad collationem legitur de sermone illo qui superiori die inceptus est et in loco illo incipitur ubi dicitur Inter fortissimos athletarum Christi emicat almus martyr Benignus, et itur de collatione ad caritatem in refectorium. § Sciendum tamen quod si repetitio festivitatis sancti Benigni in sabbato contigerit, quia in dominica quæ sequitur non posset fieri officium [mortuorum] nec cantari missa, omnia illa quæ diximus debere fieri in die ipsius repetitæ festivitatis, differentur usque in dominicam, et tunc eo modo fient omnia quo superius diximus. § Per octavas sancti Benigni ad nocturnos et ad vesperas ant. Christi miles et aliæ; ad laudes et ad Benedictus ant. Inter choruscos et aliæ; ad horas, Sancte Benigne et aliæ, et si ad primam vel ad vesperas eveniat psalmus qui habeat propriam antiphonam de communi, illa antiphona de communi nunquam dicitur per istas octavas, sed semper de sancto Benigno. Per hebdomadam, diebus feriatis, dicitur quotidie ad vesperas hymnus Jam sim plex anima; in primo nocturno, hymnus Benignitate spiritus; ad laudes, hymnus Ave pater. Nulla processio fit per octavas sancti Benigni de ipso diebus feriatis. Antiphona quarta de laudibus nunquam dicitur per hebdomadam nisi super proprium (191) psalmum, scilicet Benedicite omnia opera. Istud responsorium Solemnitatem non dicitur per hebdomadam diebus privatis. Matutina pulsantur cum duobus grossis signis. In crastinum sancti Benigni incipit fieri officium mortuorum de nocte usque ad Septuagesimam et dicuntur semper omnes orationes mortuorum et omnes antiphonæ super psalmos usque ad Septuagesimam. Et si in præcedenti die festum duodecim lectionum fuerit, hic incipit dici diebus feriatis hymnus Christe qui lux es usque in Cœna Domini. Similiter incipiunt dici diebus feriatis tres lectiones et tria responsoria usque ad octavas Pentecostes, et puer semper dicit invitatorium. Ezechiel ponitur ad legendum in refectorio, Daniel ponitur ad legendum in ecclesia et alii duodecim prophetæ de quibus incipiunt fieri multum prolixæ lectiones, ad quas si evenerit hoc tempore festum trium lectionum vel octavæ aguntur, responsoria tantum de festo dicuntur, nam lectiones sunt de prophetis. Et sciendum quod cantoris est providere ut ante dominicam primam Adventus Domini finiantur; si in ecclesia eos non posse legi prospexerit, faciet eos vicissim tam in ecclesia quam in refectorio legi ut ubi finierit in ecclesia incipiat in refectorio et e converso. § Prima die post festum sancti Benigni. — Introit. ad missam Gloria et honore; coll. Sanctus Domine Benignus martyr; epist. Dilectus a Deo; resp. Posuisti Domine, all. Beatus vir qui suffert; evang. Nisi granum frumenti; offert. Justus ut palma; comm. Qui mihi ministrat. § Die secunda. — Introit. Justus ut palma; coll. Beati Benigni nos Domine; epist. Fratres gratias agere debemus Deo; resp. Beatus vir qui timet, all. Lætabitur; evang. Ponite in cordibus vestris; offert. Gloria et honore; comm. Posuisti Domine. § Die tertia. — Introit. Lætabitur justus; coll. Deus qui nos beati Benigni; epist. Justum deduxit; resp. Justus non conturbabitur, all. Posuisti; evang. Si quis vult post me venire; offert. In virtute; comm. Qui vult venire. § Die quarta. — Justus non conturbabitur; coll. Sancti martyris Benigni; epist. Homo; resp. Gloria et honore, all. Justus germinabit; evang. Nolite arbitrari; offert. Desiderium animæ; comm. Magna est. § Die quinta. — Introit. Probasti Domine cor meum; coll. Lætetur ecclesia tua Deus; epist. Nemo militans Deo; resp. Probasti Domine cor meum, all. Beatus vir qui timet; evang. Si quis venit ad me; offert. Gloria et honore; comm. Lætabitur justus. § Dominica infra octavas. — Invitatorium Martyris egregii; ad horas dicuntur antiphonæ de laudibus, scilicet Inter choruscos et aliæ. In octavis antiphonæ super psalmos ad vesperas Almi Benigni, resp. Sancte Benigne, ℣. O sancte; ad Magnificat ant. Ave Pater, coll. Omnipotens sempiterne. Ad processionem post vesperas resp. Laudemus, post laudes Sanctus Benignus cum fuisset. Ad cantica ant. Facta sunt. Cetera omnia sicut in festo dicuntur. Sacerdos incensat post vesperas et post laudes altare sancti Benigni in cappa. § In natali sancti Vigoris. — Si (192) evenerit die lunæ, fiet ejus officium dominica præcedente. Ad vesperas, super psalmos ant. Amavit; psalmi feriales dicuntur; resp. Sancte Vigor Christi, ℣. O sancte Vigor; ad Magnificat ant. Ave pater; ad secundas vesperas dicitur Confessor Domini. Responsorium duodecimum Sint lumbi. Processio post laudes et post vesperas non est de ista festivitate, sed est de sancta Maria vel de aliqua proprietate, si evenerit. Cetera omnia fiunt sicut de uno confessore episcopo. Introitus ad missam Statuit ei; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Justum deduxit; resp. Inveni David, all. Juravit; prosa Rex regum; evang. Homo quidam peregre; offert. Justus ut palma; comm. Domine quinque. § In octavis sancti Benigni. — Missa matutinalis canitur ad Corpus sanctum et est de Quatuor Coronatis: introit. Intret in conspectu; epist. Scimus quoniam diligentibus; resp. Vindica Domine; all. Exultabunt; evang. Cum audieritis; offert. Anima nostra; comm. Posuerunt mortalia. Major missa est de sancto Benigno cum toto officio suo. § In crastinum missa matutinalis est de sancto Theodoro martyre: introit. In virtute tua; epist. Justus si morte; resp. Domine prævenisti, all. Justus germinabit; evang. Nisi granum frumenti; offert. Posuisti Domine; comm. Magna est gloria. Major missa de sancto Vitono: introit. Sacerdotes tui; coll. Da quæsumus omnipotens; epist. Ecce sacerdos; all. Amavit; evang. Videte vigilate; offert. Inveni David; comm. Beatus servus. § In natali sancti Martini. — Ad vesperas super psalmos feriales antiphona Martinus sympotens, hymnus Rex Christe et dicitur totus ad vesperas, ad nocturna vero prima pars, ad laudes posterior, scilicet Martine par [apostolis], quæ et dicitur ad vesperas quotidie per hebdomadam usque in octavam diem. Ad processionem in die ut in Translatione resp. Martinus qui electus. Hic versus Martine par additur omnibus hymnis horarum per hebdomadam. Hæc collecta Deus qui conspicis dicitur hodie et per hebdomadam ad vesperas, ad laudes et ad tertiam. Per octavas dicuntur ad nocturna et ad Magnificat ant. Sanctus Martinus et aliæ: ad laudes et ad Benedictus ant. Dixerunt discipuli et aliæ; ad horas et ad vesperas super psalmos dicuntur antiphonæ quæ notantur in libro post secundas vesperas, scilicet Martinus adhuc; tamen ad primam et ad vesperas dicuntur antiphonæ de communi, nisi interveniat psalmus qui habeat antiphonam propriam, ut in die lunæ: ad primam dicitur ant. Beatus vir, ad vesperas Dirupisti. Missa matutinalis est de sancto Menna et canitur ad altare sancti Benedicti: introit. Lætabitur justus; coll. Præsta quæsumus omnipotens; epist. Beatus vir qui inventus est; resp. Gloria et honore, all. Justus non conturbabitur; evang. Nisi granum frumenti; offert. In virtute tua; comm. Posuisti Domine. Magna missa canitur in cappis; officium ad magnam missam: Statuit ei Dominus; epist. Ecce sacerdos qui in vita; resp. Inveni David, all. Juravit Dominus, prosa Sacerdotem Christi; evang. Nolite timere pusillus; offert. Veritas mea; comm. Fidelis servus. (193) Post missam omnia signa de choro pulsantur. In refectorio legitur primum passio sancti Mennæ martyris, et postea vita et miracula sancti Martini. Plenariam et solemnem debent habere procurationem quam debet providere conventus. De collatione itur ad caritatem in refectorium. § Dominica infra octavas. — Invitat. Supernum regem; in primo noct. ant. Sanctus Martinus; in secundo noct. Cum repente; ad cantica, ant. Sacerdos Dei; ad laudes, Dixerunt discipuli; ad Benedictus, Media nocte, quæ dicitur similiter in octava ad Benedictus, si in dominica evenerit. § In octava. — Invitat. Supernum regem; in primo nocturno et in secundo dicuntur ant. Martinus adhuc et aliæ, sicut notantur in libro; ad cantica, ant. Martinus adhuc; resp. duodecimum Beatus Martinus. Ad processionem in nocte, resp. Martinus Abrahæ. Ad secundas vesperas, super psalmos ant. Martinus adhuc et aliæ. Cetera omnia sicut in festo dicuntur. § De sancto Brictio. — Ad laudes, super psalmos ant. Post excessum et aliæ; similiter dicuntur ad horas per ordinem, ultima vero dicitur ad Magnificat, scilicet Sanctus Brictius. Cetera omnia fiunt sicut de uno confessore episcopo. Missa matutinalis de sancto Martino: introit. Statuit ei; coll. Deus qui conspicis; epist. Omnis pontifex; resp. Ecce sacerdos, all. Disposui; evang. Vigilate; offert. Justus ut palma; comm. Beatus servus. Major missa de sancto Brictio: introit. Sacerdotes Dei; coll. Misericordiam; epist. Plures facti sunt; resp. Juravit, all. Amavit eum; evang. Qui vos audit; offert. Inveni David; comm. Fidelis servus. § In natali sancti Gregorii Turonensis. — Missa matutinalis de sancto Martino: introit. Justus ut palma; coll. Deus qui conspicis; epist. Justum deduxit; resp. Justus non conturbabitur, all. Disposui; evang. Vigilate; offert. Justus ut palma; comm. Beatus servus. Major missa de sancto Gregorio: introit. Sacerdotes tui; coll. Da quæsumus; epist. Ecce sacerdos; resp. Ecce sacerdos, all. Inveni David; evang. Homo quidam peregre; offert. Inveni David; comm. Domine quinque. § In natali sancti Columbani abbatis. — Introit. Os justi; coll. Intercessio; epist. Justus cor suum; resp. Domine prævenisti, all. Justus germinabit; evang. Dixit Simon Petrus; offert. Justus ut palma; comm. Amen dico vobis. § Cæciliæ martyris. — Introit. Loquebar de testimoniis; epist. Confitebor tibi Domine; resp. Audi filia, all. Adducentur; evang. Simile est regnum cœlorum decem; offert. Offerentur regi; comm. Confundantur superbi. § In natali sancti Clementis. — Missa matutinalis est de sancta Felicitate: introit. Loquebar; coll. Præsta quæsumus omnipotens Deus; epist. Sapientia vincit malitiam; resp. Specie tua, all. Diffusa est; evang. Loquente Jesu ad turbas; offert. Diffusa est; comm. Quicumque fecerit. Major missa est de sancto Clemente: introit. Dicit Dominus sermones mei; epist. Omnis pontifex; resp. Juravit, all. Justus germinabit; evang. (194) Videte vigilate; offert. Veritas mea; comm. Beatus servus. § Translatio beatissimi Benigni. — Fit in hunc modum: Chorus et presbyterium cortinis et tapete paratur, altare optimo pallio et textis aureis et argenteis ornatur; ad utrosque vesperos et ad matutinum duæ scillæ, deinde alia signa bina et bina pulsantur, quod non fit in aliis hujusmodi festivitatibus nisi in illis in quibus sanctuarium super altare ponitur; ad utrosque vesperos et ad cantica et ad missam quinque cerei de candelabro et duo super altare ob reverentiam brachii sancti Benigni quod ibi apponitur ardent; ad cantica quindecim cerei de ciborio et tres ante altare sancti Blasii accenduntur. In Translatione sancti Benigni martyris: ad vesperas, super psalmos ant. Almi Benigni, psalmi de sancto Clemente; resp. Sancte Benigne; versus O sancte; ad Magnificat, ant. Ave pater. Hymnus Deus tuorum. Processio vadit post vesperas et post laudes ad Corpus sanctum cum duobus presbyteris in cappis qui incensant altare sancti Benigni; ad processionem in die, resp. Sanctus Benignus cum fuisset; ad processionem in nocte, Laudemus. Invitatorium Martyris egregii; in primo nocturno, hymnus Martyr Dei; ad laudes et ad vesperas, hymnus Jam simplex; resp. octavum Beatissimus, versus dicitur sine pneuma illa quæ solet dici in festivitate super hoc verbum Armis; resp. undecimum Sancte Benigne, versus Aperi. Ad laudes et ad horas, ant. Inter choruscos et aliæ; capitula require in festivitate et orationes quæ hic deficiunt. Ad secundas vesperas, super psalmos ant. Sancte Benigne et aliæ; ad Magnificat. O quanta est. Missa matutinalis canitur ad Corpus sanctum et est de sancto Chrysogono: introit. Lætabitur justus; duæ tantum collectæ dicuntur, prima Adesto Domine supplicationibus nostris, secunda de sancto Benigno; epist. Justus si morte; resp. Beatus vir qui timet, all. Justus ut palma; evang. Nisi granum; offert. Gloria et honore; comm. Qui mihi ministrat. Major missa canitur in cappis solemniter: introit. In virtute tua; coll. Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem honorabilem nobis beati Benigni martyris tui translatione tribuisti; epist. Benedicentes Dominum; resp. Domine prævenisti, all. Lætabitur justus, prosa Adest namque; evang. Circuibat Jesus; offert. Posuisti; comm. Magna est. Finita missa et data benedictione de brachio sancti Benigni, pulsantur omnia signa in choro. In refectorio plenariam et festivam procurationem debent habere quam debet providere prior de Paluel. Ad mensam leguntur miracula sancti Benigni. De collatione vadunt ad caritatem in refectorium. § In natali sanctæ Catharinæ virginis et martyris. — Introit. Loquebar; coll. Deus qui inter cetera; epist. Qui gloriatur in Domino; resp. Diffusa est, all. Specie tua; evang. Simile est regnum cœlorum decem virginibus; offert. Offerentur regi; comm. Simile est regnum. § In natali sancti Saturnini martyris. — Missa matutinalis de ipso est: introit. Gloria et honore; coll. Deus qui nos beati Saturnini, postea sequuntur consuetæ collectæ pro (195) defunctis; epist. Beatus vir qui in sapientia; resp. Posuisti Domine, all. Beatus vir qui timet; evang. Si quis vult; offert. In virtute tua; comm. Qui vult venire. Major missa est de vigilia beati Andreæ: introit. Dominus secus mare; epist. Benedicentes Dominum; resp. Nimis honorati sunt, all. Per manus autem si in dominica evenerit; evang. Stabat Johannes; offert. Gloria et honore; comm. Dicit Andreas Simoni. Ad mensam legitur expositio evangelii Stabat Johannes et ex discipulis ejus et passio sancti Saturnini. LXXXIII. DE FESTIVITATIBUS QUOMODO RETINEANT SEU PERDANT CAPITULORUM LOCA. In festivitatibus quæ duobus vel tribus diebus continuatim eveniunt, sciendum summopere est quoniam, secundum quod dignitates earum expetunt, mutantur capitula ad vesperas: verbi gratia, si hodie est quædam privata festivitas duodecim lectionum et cras futura sit in albis, ad vesperas erit capitulum totumque quod sequitur de festivitate futura in crastino, de hodierna vero solummodo commemoratio fit post vesperas, nisi fuerit dominica; in dominicis enim nihil inde solet fieri, etiamsi privata sit festivitas quæ sequitur, nisi in Adventu et Quadragesima, vel nisi debeat incipi historia et hoc locum habet diebus sabbaticis ad vesperas, nam diebus dictis fit semper commemoratio de dominica ad vesperas. Similiter si crastinam quæ in albis erit sequatur solemnitas in cappis, mutabitur eodem modo capitulum ad vesperas. Eadem quoque ratione, si hodie est festivitas in cappis et cras futura sit in albis, non mutabitur capitulum, sed tantum commemoratio de crastina fiet. Sic per omnes festivitates tenetur ut quæ majoris dignitatis habetur semper aut auferat aut retineat capitulum. Hoc observatur etiam in duabus festivitatibus in albis ut quæ majoris dignitatis fuerit semper vendicet sibi principatum capituli. § Si vero aliquando forte contigerit quatenus tres solemnitates in tribus diebus continuis eveniant, quarum prima sit in albis et postrema in cappis aut e converso prima in cappis et postrema in albis, tertia autem quæ est media privata sit, sicut quædam dominica, ipsa privata non habebit alios vesperos nisi in die suo psalmos usque ad capitulum, sive postrema festivitas, ut dictum est, in albis sit, sive etiam sit talis dominica in qua debeat historia incipi. § Si vero duæ festivitates duodecim lectionum eveniunt in uno die, nisi in crastino sequatur tertia duodecim lectionum, similiter ipsa die celebrabitur una et in crastino altera; si vero in crastino contigerit festivitas alia duodecim lectionum, pridie ante festivitates supradictas celebrabitur una et in ipsa die altera. § Et si in dominicis extra Adventum et Septuagesimam et Quadragesimam et extra illam in qua incipitur historia aut in qualibet privata solemnitate duodecim lectionum evenerit festivitas trium lectionum, tertium nocturnum et matutinæ laudes erunt de festivitate ipsa trium lectionum et (196) minor missa, nisi pro obitu fratris remaneat, et si dominica fuerit, non fiet inde commemoratio ad laudes. Si vero in dominicis de Adventu vel Septuagesima vel Quadragesima vel in illa in qua debeat historia incipi, seu in festivitate [in cappis] vel in albis, sive etiam infra hebdomadam paschalem vel Pentecostes, vel infra octavas sancti Benigni vel Assumptionis sanctæ Mariæ, evenerit festivitas trium lectionum, nihil fiet ad matutinum nisi quantum ad vesperas, videlicet tantum commemoratio; minor vero missa in dominicis et festivitatibus inde cantabitur, nisi pro obitu fratris remaneat; quod si eveniat, ad majorem missam dicetur collecta post primam collectam. In hebdomada vero Paschæ et Pentecostes dicetur collecta ad minorem missam post primam collectam, nisi eadem minor missa pro obitu fratris dicatur. In octavis vero sancti Benigni et Assumptionis Genitricis Dei Mariæ semper ad majorem missam solummodo dicetur post primam collectam. Simili modo fit in omnibus festis in quibus ad minorem missam non dicitur nisi una collecta, hoc modo in omnibus istis in quibus omnia responsoria sunt duplicia et in Ramis palmarum. LXXXIV. [DE] DOMINICIS QUI RETINEANT VEL QUI PERDANT CAPITULA FESTIS SUPERVENIENTIBUS. Generaliter potest dici de omnibus dominicis in quibus non est alia solemnitas quam ipsa dominica, excepta Ramis palmarum, quod quæcumque festivitas duodecim lectionum in secunda feria eveniat, semper mutabitur capitulum in ipsa dominica ad vesperas; mutato autem capitulo, postea de dominica memoria fit. § In dominicis vero in quibus historia incipitur et in eis de Septuagesima unus omnino modus est, scilicet ut, si in sabbato eveniat festum in albis aut in cappis aut cujus invitatorium in albis sit, non mutetur capitulum; si vero privata fuerit festivitas, mutabitur capitulum ad vesperas in sabbato et postea memoria de festivitate fiet. In aliis autem omnibus sabbatis extra Adventum et Quadragesimam, quæcumque festivitas duodecim lectionum eveniat, nunquam mutatur capitulum. § Item eæ tres dominicæ, videlicet prima de Adventu et Septuagesima et Quadragesima omnimodo similes sunt; in sabbatis ante quas, si evenerit festivitas in cappis aut in albis, non mutatur capitulum, sed tantum antiphona et collecta de dominica dicitur. Si autem evenerit festivitas cujus invitatorium sit in albis, mutabitur capitulum. § In sabbato autem Mediæ Quadragesimæ, quæcumque festivitas eveniat, mutabitur capitulum, sicut in Ramis palmarum. In aliis vero sabbatis Adventus et Quadragesimæ, non mutatur capitulum, si evenerit festivitas cujus invitatorium in albis sit; si autem minor fuerit, continuo mutatur. Præterea est una dominica, scilicet ea quæ Adventum præcedit, quæ habet unam solam memoriam, id est, ad matutinum propter antiphonæ et collectæ proprietatem, quæ nunquam dimittitur, quæcumque (197) festivitas in ea eveniat. Et si festum trium lectionum in ea evenerit, nihil inde fit ad matutinum nisi memoria tantum. § Sciendum autem quoniam in æstivis dominicis in quibus incipienda est historia, si evenerit festivitas duodecim lectionum, aut protelabitur ipsa inceptio historiæ usque ad sequentem dominicam et celebrabitur ipsa festivitas; aut, sit non est opportune producenda, in crastino fiet festivitas. Capitulum autem epistolæ cujuslibet non prius dicendum est donec ad vesperas in sabbato cujus in crastino legenda est. Simili modo, in paschali tempore, non prius dicitur ad missam alleluia de evangelio donec in dominica in qua legendum est ipsum evangelium. LXXXV. QUID DEBEAT LEGI IN ECCLESIA ET IN REFECTORIO. Dominica et prima hebdomada Adventus Domini legitur in ecclesia liber Isaiæ, et legitur donec incipiantur legi sermones qui consueverunt legi per octo dies ante Natalem Domini; in refectorio legitur expositio evangelicæ lectionis, id est Conferendum hoc evangelii Marci principium. — Dominica secunda, in refectorio legitur expositio evangelii Erunt signa, deinde sermo Maximi episcopi legitur Quoniam post tempus. — Dominica tertia, lecta expositione evangelii Cum audisset Johannes, legitur sermo Maximi Superiore dominica caput evangelii disserentes, deinde sermo ejusdem qui ita incipit Qui sunt in illa nocte duo in lecto, etc. — Dominica quarta, si in ea vigilia occurrerit, legitur primo expositio evangelii Cum esset desponsata, postea Miserunt Judæi. Feria quarta jejunii legitur tota expositio evangelii Missus est Gabriel in ecclesia. Feria sexta, ubi terminata fuerit in nocte tertia lectio, ibi incipiet legi in die ad mensam usque dum tota expositio perlegatur; evangelium ipsum quod legitur in feria sexta est Exurgens Maria. Similiter in sabbato, lectio tertia terminatur ad eum locum ubi legitur Unde cum per Isaiæ vocem. Hinc in sequenti dominica incipiunt octo primæ lectiones. — Propinquioribus diebus in refectorio ante Nativitatem leguntur sermones de incarnatione Domini, illi scilicet qui in ecclesia legi non potuerunt, ut est sermo Ambrosii Eodem tempore missus est, ut est sermo Isidori Ecce ex qua tribu, ut est epistola Leonis papæ de incarnatione Leo episcopus Flaviano Constantinopolitano episcopo. § In die Nativitatis primus qui legitur sermo est Augustini episcopi qui ita exorditur Rogo vos dilectissimi, post quem sequuntur alii prout continet liber. — In natali sancti Stephani, primo legitur sermo excerptus ex libris Augustini de Civitate Dei, cujus initium est Aquas Thibilitanas; post hunc alii qui habentur in libro. — In natali sancti Johannis legitur relatio vitæ et miraculorum ejus, ac postea sermones domni Petri Damiani de eodem (198) evangelista. — In natali Innocentium, legitur primo expositio de evangelio, ac deinde sermones de eadem festivitate. — Dominica prima post Natalem, legitur primo expositio de Evangelio Erant pater Jesu et mater, quam fecit Origenes. — In octava Domini, legitur primo lectionis evangelicæ expositio, deinde sermones patrum de calendis januarii, id est Quanquam non dubitem. Omne peccatum. Propitio dono. Dies calendarum istarum. Interim diebus festivitate vacantibus leguntur passiones et vitæ sanctorum et sanctarum, ut vita sancti Silvestri, passio sanctæ Anastasiæ, passio sanctæ Eugeniæ, vita sanctæ Genovefæ, et aliæ sicut in libris passionalibus continentur. § In vigilia Epiphaniæ, incipiunt legi in ecclesia epistolæ Pauli, quæ leguntur usque ad Septuagesimam. — In Epiphania, legitur sermo Gregorii Nazanzeni de secundis Epiphaniis. — In octava Epiphaniæ, legitur expositio evangelii Venit Jesus. — Dominica post Epiphaniam, expositio evangelii Cum factus esset Jesus; alia dominica, Nuptiæ factæ sunt; alia, Cum descendisset Jesus; alia, Ascendente Jesu; alia, Confiteor tibi Domine pater, cujus expositio sumitur de Beda super Lucam. § In Purificatione sanctæ Mariæ, legitur expositio evangelii, deinde sermo cujus initium est Exultent virgines. § Dominica Septuagesimæ, ponitur ad legendum in ecclesia liber Genesis; in refectorio legitur expositio evangelii, deinde sermo cujus initium est Dignitas humanæ originis; postea legitur de libro Genesis, illud scilicet quod non potest legi in ecclesia. Postea leguntur in refectorio alii libri Moysis, scilicet liber Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii, Josue, Judicum et liber Ruth; et debent legi usque dominica in Passione. — Dominica Sexagesimæ, lecta evangelii expositione, legitur sermo qui ita incipit Nemo qui nesciat. — Dominica Quinquagesimæ, post evangelii expositionem sequitur sermo de fide Abrahæ qui sic incipit Fides est religionis sanctissimæ fundamentum. § Prima hebdomada Quadragesimæ, legitur in ecclesia tractatus sancti Augustini super quindecim cantica graduum, vel Ad Dominum cum tribularer, et durat usque in Passione Domini. Dominica [prima] Quadragesimæ, [in refectorio] lecta evangelii expositione, sequuntur sermones de Quadragesima qui plures habentur, et quia eo die omnes nequeunt legi, leguntur sequentibus diebus usque dum finiantur. Privatis diebus per Quadragesimam, leguntur homiliæ Augustini in evangelio super Johannem, eo ordine quo ad missas leguntur. — Dominica secunda Quadragesimæ, lecta evangelii expositione, legitur sermo de Isaac et Rebecca, postea sermo de muliere Chananæa. [Præcedente] sabbato in duodecim lectionibus legitur homilia Leonis papæ in evangelio Assumpsit Jesus Petrum, deinde sermo Maximi de eodem evangelio. (199) Dominica quarta, legitur expositio evangelii Erat Jesus, deinde sermo cujus initium Mittitur a Jacob, deinde sermo Augustini qui sic incipit Die tertio. — Dominica in Passione Domini, legitur in ecclesia Jeremias propheta; in refectorio, post expositionem scilicet evangelii, legitur sermo de Jeremia, postea de libro Jeremiæ illud quod non potest legi in ecclesia. — Dominica sexta, legitur octavus liber de commento Rabani super Mathæum; feria secunda, legitur homilia Augustini de evangelio ipsius diei; feria tertia et quarta, in refectorio legitur de supradicto commento Rabani vel de commento Bedæ super Marcum et Lucam, ubi passionem exponit; feria quinta leguntur homiliæ Augustini de Cœna Domini in evangelio super Johannem; feria sexta, de eodem Augustino super Johannem, ubi exponit passionem; sabbato, lecta primum expositione evangelii, sequuntur lectiones de Resurrectione. § Dominica paschali, leguntur sermones patrum. Feria secunda, tertia, quarta, quinta, sexta, septima, post lectionem expositionis cujusque diei, leguntur homiliæ Augustini de Caritate in epistola Johannis. — Dominica prima post albas, ponitur ad legendum in ecclesia liber Actuum apostolorum; in refectorio, post evangelii expositionem, legitur de supradictis homiliis donec finiantur; quibus finitis legitur liber Actuum apostolorum. — Dominica post octavam Paschæ qua cantatur Dignus es Domine, ponitur ad legendum in ecclesia liber Apocalypsis; residuum in refectorio. — Dominica qua cantatur Si oblitus, ponuntur ad matutinum septem Canonicæ epistolæ, et leguntur in ecclesia et in refectorio usque in Ascensione Domini. § In vigilia Ascensionis Domini, legitur expositio evangelii ipsius diei. In Ascensione, leguntur sermones Eusebii Cæsariensis et Johannis Chrysostomi. § Sabbato Pentecostes, legitur expositio evangelii de eadem die. In die, legitur sermo Gregorii Nazanzeni. Aliis diebus, legitur in refectorio evangelii cujusque diei expositio; deinde per consuetudinem legi debet liber dictus de Spiritu Sancto, qui quidem quantum ad fidem satis est utilis, sed ad intelligendum valde difficilis; quapropter, si est ante festivitatem liber alius inceptus qui magis mores ædificet, iste plerumque omittitur, et hoc penes arbitrium præcentoris consistit. In octava Pentecostes, legitur expositio evangelii Erat homo secundum Bedam. In die festo Corporis Christi, legitur expositio evangelii Caro mea; require in sabbato ante Ramos palmarum sub hoc signo in libro evangeliorum. § Dominica prima post octavam Pentecostes, ponuntur ad legendum libri Regum et Paralipomenon. Est autem consuetudo ut cum hujusmodi historiæ in refectorio legendæ sunt, non alius quam nutritus ecclesiæ ponatur in tabula ad legendum, quoniam nutritis magis sunt notæ historiæ, et melius noverunt pronuntiare hebræa nomina quam qui de seculo convertuntur. Aliis dominicis usque ad calendas novembris, lecta expositione evangelii de dominica, legitur historia instantis temporis, vel, si historia finita est, aliud aliquid quod ædificet, sermo Johannis Chrysostomi de David et Goliath (200), et aliud de Absalon legitur in dominica in qua legitur evangelium Estote misericordes vel in alia subsequenti. § In mense augusti, dominica prima, ponuntur libri Salomonis et liber Jesu filii Sirach. — Prima dominica septembris ponitur Job; mediante septimana, cum Tobiæ historia incepta in ecclesia fuerit, ponitur liber ipsius et Judith et Esther et... Dominica prima octobris, ponuntur libri Machabæorum. In crastinum sancti Benigni, ponitur ad legendum in ecclesia Daniel propheta et alii prophetæ secundum quantitatem temporis; residuum in refectorio. Ezechiel ponitur tam cito ad legendum in refectorio. Omnibus diebus dominicis, leguntur in refectorio expositiones evangeliorum; si festivitas alicujus sancti in dominica evenerit, primo legitur expositio de dominica, leguntur similiter vitæ sanctorum et sanctarum prout continentur in passionalibus; legitur similiter moralia Job et psalterium glossatum prout cantor viderit expedire. LXXXVI. DE LIBRIS AD COLLATIONEM LEGENDIS. Ad collationem juxta regulæ præceptum talis scriptura debet legi de qua, quisquis studiose audicrit, aliquid capere possit. Et hoc proinde penes præcentorem consistit. Tamen per consuetudinem, immo præcepto regulæ, ad collationem debent legi instituta et vitæ patrum, sed et collationes eorum quæ a Cassiano editæ sunt; legitur et vita Captivi monachi, vita Pauli primi eremitæ, vita Antonii, vita Hilarionis, vita Johannis Elemosinarii, vita Mariæ Egyptiacæ, vita Pelagiæ, vita Thaisis, Diadema monachorum, vita Frontonii, vita utriusque Pachomii, vita Patrum, excepta de gestis Anglorum, libri Dialogorum Gregorii, homiliæ Cæsarii, admonitiones Basilii, libri Ephrem diaconi, Isidori sententiarum, Isidori soliloquiorum, et aliæ scripturæ quæ et ad intelligendum faciles et ad ædificandum sunt habiles. § Sane sciendum esse quasdam festivitates quibus ad collationem nihil aliud quam de ipsis legendum est, ut est natalis Domini, natalis sancti Stephani, natalis sancti Johannis, Epiphania Domini, dominica prima Quadragesimæ, dominica Palmarum, septimana post Palmas, septimana Paschæ, Ascensio Domini, sabbato Pentecostes, hebdomada sequens, natalis beati Johannis Baptistæ, natalis apostolorum Petri et Pauli, Assumptio et Nativitas sanctæ Mariæ, natalis sancti Mauricii, festivitas [Omnium] Sanctorum. Sed repetamus easdem festivitates et dicamus quid in singulis legendum sit. § In vigilia Dominicæ Nativitatis legitur ad collationem sermo Maximi episcopi cujus initium est Lætitia quanta sit. In die vero legitur sermo Rogo vos fratres et deinceps usque ad Purificationem beatæ Mariæ, nisi aliqua proprietas impedierit. In natali sancti Stephani legitur sermo Hesterna celebravimus. In natali (201) Johannis evangelistæ legitur sermo Johannes Apostolus. In natali Innocentium legitur sermo Dedicatur novus. In Circumcisione Domini legitur sermo Quod mortuus Christus. In calendis januarii legitur sermo Omne peccatum. In Epiphania Domini legitur sermo Quamvis scientia dilectissimi. Omnes isti sermones supradicti continentur in quodam volumine quod ita incipit Lætitia quanta sit. § In Purificatione beatæ Mariæ sermo Exultent virgines. Dominica Palmarum legitur sermo cujus exordium est Scire debet vestra fraternitas; require in libro qui dicitur Speculum ecclesiæ. Per sequentem hebdomadam sermones Leonis papæ ita incipientes Sacramentum dilectissimi; quære in homiliario paschali. § Sabbato Pentecostes sermo cujus primordium est Nosse credo. In die sancto Pentecostes et per hebdomadam leguntur sermones Hodiernam solemnitatem et alii; tamen feria quarta et sexta et sabbato leguntur sermones de jejunio, scilicet Hodiernam dilectissimi festivitatem de Ascensione et alii. Omnes isti sermones supradicti continentur in libro qui Speculum nuncupatur. § In die natalis sancti Johannis Baptistæ sermo qui ita incipit Persuasum habet hactenus error; per sequentes octavas, qui supersunt. In natali apostolorum sed et per octavas sermones de ipsis Apostolis, scilicet Omnium quidem sanctarum et alii. In die Assumptionis sanctæ Mariæ sermo cujus initium est Fratres carissimi cum aliquid; per sequentes octavas sermones qui habentur de ipsa festivitate. In natali sancti Laurentii sermo qui ita incipit Beatissimi Laurentii. In Nativitate beatæ Mariæ sermo Adest nobis dilectissimi. Omnes isti sermones continentur in quodam volumine quod ita incipit Quomodo juxta Mathæum. § De sancto Benedicto legitur sermo Festiva beatissimi Benedicti. De sancto Mauritio sociisque ejus sermo Sacra hac hodierna. In festo Omnium Sanctorum sermo Solemnitas omnium sanctorum. In festivitate sancti Benigni legitur sermo Inter fortissimos; require versus medium supradicti sermonis. Isti tres sermones continentur in quodam volumine, versus principium, quod ita incipit Festiva beatissimi Benedicti. LXXXVII. QUID CANTARI DEBEAT PER ANNI CIRCULUM AD MANDATUM QUOD FIT IN CAPITULO. Ab Adventu Domini usque ad Septuagesimam cantatur antiphona Mandatum novum et aliæ, deinde Caritas est summum bonum; in fine vero usque ad Natalem Domini dicitur antiphona Veni Domine visitare, a Nativitate usque ad Purificationem dicitur antiphona Hodie intacta virgo vel sic post octavas Nativitatis Maria intacta virgo. § A Septuagesima usque in Pascha dicuntur antiphona Rogabat Jesum et aliæ: in fine dicitur antiphona Maria ergo cum versu Dimissa sunt, si necesse fuerit. § A Pascha usque ad Adventum Domini dicuntur antiphonæ Postquam surrexit: in fine dicitur antiphona Christus resurgens usque ad Ascensionem Domini, infra octavas Ascensionis Domini dicitur antiphona O rex gloriæ, infra octavas Pentecostes dicitur Veni (202) Sancte Spiritus, alio vero tempore dicitur prædicta antiphona Maria ergo. LXXXVIII. QUANDO AD MISSAM DEBEAT CANTARI «GLORIA IN EXCELSIS». Gloria in excelsis Deo in initio missæ et Ite missa est in fine parem habent vel in dicendo vel non dicendo consuetudinem. Ad quamcumque enim missam hymnus prædictus dicitur, ad eam quoque Ite missa est; et ubi ille non præmittitur, iste quoque non sequitur, id est Ite missa est. Omittitur autem utrumque a prima dominica Adventus usque ad primam missam in nocte Nativitatis Domini et a Septuagesima usque in Pascha; feria tamen quinta Cœnæ Domini, si episcopus cantat missam, canitur Gloria in excelsis Deo; alias autem non. Et sciendum est quia, cum Gloria in excelsis Deo omittitur, nec subdiaconus tunicam nec diaconus induit dalmaticam, sed uterque utitur casula; et levita quidem lecturus evangelium casula se circumcingit, subdiaconus vero lecturus epistolam eam omnino exuit, sed tamen post epistolam ministraturus eam reinduit; item diaconus dicturus Benedicamus Domino eam ut moris est revestit. LXXXIX. QUANDO AD MISSAM DICATUR «CREDO». Omnibus diebus dominicis dicitur Credo in unum Deum per totum annum; ad minorem missam in conventu nunquam dicitur. Ad omnes missas in Nativitate Domini dicitur; dicitur in Epiphania, in Dedicatione, in Ascensione et in omnibus festivitatibus sanctæ Mariæ, in Inventione sanctæ Crucis et in Exaltatione. De Angelis non dicitur. In festivitate Omnium Sanctorum dicitur et in festivitatibus apostolorum, videlicet in festivitate Philippi et Jacobi, Petri et Pauli, in festivitate sancti Jacobi, in festivitate sancti Bartholomæi, in festivitate sancti Mathæi, in festivitate Simonis et Judæ, in festivitate sancti Andreæ, in festivitate sancti Thomæ, in festivitate sancti Johannis evangelistæ, in festivitate sancti Mathiæ. In Circumcisione non dicitur nisi in dominica evenerit; nec in Cathedra sancti Petri nec in Conversione sancti Pauli nec in festivitate sancti Johannis ante Portam Latinam nec in Commemoratione sancti Pauli nec ad Vincula sancti Petri. XC. DE PRÆFATIONIBUS DICENDIS AD MISSAM. In Nativitate Domini ad omnes missas dicitur præfatio Quia per incarnati et Communicantes et ad missas privatas dicitur et ad omnes missas per octavas, exceptis missis pro defunctis. — In Epiphania dicitur præfatio Quia cum Unigenitus et Communicantes ad omnes missas de die; per octavas non dicitur; die octava dicitur præfatio ad majorem missam solummodo, Communicantes non dicitur. — In vigilia Paschæ dicitur præfatio Te quidem omni tempore et Communicantes et Hanc igitur; similiter dicitur omni die per octavas ad omnes missas, excepta missa pro defunctis. — In Ascensione Domini dicitur præfatio Qui post resurrectionem et Communicantes ad omnes missas de die; per octavas non dicitur; die octava dicitur præfatio ad majorem missam tantum, sed Communicantes non dicitur. — In vigilia Pentecostes dicitur præfatio Qui ascendens et Communicantes (203) et Hanc igitur, et per octavas ad omnes missas, excepta missa pro defunctis; tamen feria quarta, sexta et sabbato non dicitur ad majorem missam quæ est de jejunio. — Die octavo Pentecostes dicitur ad minorem missam præfatio Qui ascendens et Communicantes, sed Hanc igitur non dicitur; ad majorem missam dicitur præfatio Qui cum Unigenito et ad omnes missas quæ sunt de Trinitate ipsa die. — In natali apostolorum Petri et Pauli dicitur præfatio Te Domine suppliciter ad utramque missam et ad omnes privatas quæ de ipsis ipsa die canuntur. — In omnibus festis sanctæ Mariæ dicitur præfatio Quia per incarnati ad omnes missas quæ de ipsa canuntur. — In Inventione et in Exaltatione sanctæ Crucis dicitur præfatio Qui salutem humanam. — Per totam Quadragesimam usque ad diem magni Jovis ad omnes missas de jejunio dicitur præfatio Qui corporali jejunio; in sabbato vero quo ordines celebrantur non dicitur præfatio Qui corporali nec ad finem missæ Humiliate capita vestra Deo. XCI. DE VIGILIIS SANCTORUM QUALITER FIANT. Vigiliarum nulla apud nos agitur nisi quæ propriam missam habet in libro Sacramentorum, ut vigilia Natalis Domini, vigilia Paschæ, vigilia Ascensionis, vigilia Pentecostes, vigilia sancti Johannis Baptistæ, Apostolorum Petri et Pauli, Laurentii, Assumptionis sanctæ Mariæ, Mathæi evangelistæ, Simonis et Judæ, Omnium Sanctorum, Andreæ apostoli. Verum quatuor priores quo ordine fiant supra dictum est. § In vigilia apostolorum Petri et Pauli, si tamen privata die acciderit, missa minor est de sancto Irenæo et de sancto Leone; collectæ sub una conclusione dicuntur, ac deinde sequuntur illæ pro defunctis. At si in dominica evenerit, quia tunc quatuor missæ habentur, ea scilicet de sancto Irenæo et de sancto Leone, et ea de vigilia et ea de sancto Johanne et ea de dominica, quæ potissimum cantari debeat, in capitulo vel extra, cum majoribus tractandum est; rationale tamen nobis videtur ut, quoniam matutini fiunt de sancto Johanne, conveniret quod major missa cantaretur de sancto Johanne, minor autem de vigilia, et dicerentur collectæ de vigiliis, et dicerentur collectæ de sanctis quorum festa eo die aguntur et illa de dominica. Porro missa de dominica in sequentis hebdomadæ diebus festivitate carentibus plenarie cantabitur. Illis assimilatur vigilia sancti Laurentii et sancti Mathæi et sancti Andreæ et apostolorum Simonis et Judæ. § Aliæ vero vigiliæ sanctæ Mariæ et Omnium Sanctorum apud nos æquales sunt. Nam in vigilia sanctæ Mariæ, ad minorem missam, quæ de sancto Eusebio dicitur, (204) post primam collectam de sancto sequuntur illæ quæ debent dici privatis diebus ad majorem missam, illa tamen de vigilia non dicitur; ideo autem ad minorem missam præfatæ collectæ dicuntur quia ad majorem missam ea tantum de vigilia dicitur. Ad majorem missam infantes omnes revestiuntur; quinque luminaria accenduntur; tres juvenes revestiuntur ut in duodecim lectionibus. Ad orationem quæ fit ante missam, super formas nemo prosternitur. Ante missam omnia signa pulsantur. Chorus [ab] hebdomadario cum cappa regitur. Sacerdos cum solemnibus ornamentis cantat missam; subdiaconus [cum] tunica legit epistolam; diaconus vestit dalmaticam; qui cantant responsorium et qui alleluia, si est dominica, cappis induuntur, incipiente subdiacono epistolam; ubi cantaverint, cum hebdomadario in medium chori vadunt. Ad offerendam unus vadit. Ad canonem missæ nullus prosternitur super formas. Post missam fit oratio ad nonam, ut in duodecim lectionibus. Ipsa quoque nona canitur ut in duodecim lectionibus. Hoc eodem modo fit et vigilia Omnium Sanctorum ob venerationem sancti Benigni. § Excipitur sane vigilia Epiphaniæ; de qua etsi missa cantatur, tamen non jejunatur; et hoc proinde quia missa ipsius authentica non est; sed usus ubique pene obtinuit ut cantetur. Similiter etiam vigilia sancti Mathæi non est de authenticis, sed tantum jejunatur in eadem. Missa canitur de quibus dicitur. § Sane iis vigiliis leguntur in refectorio expositiones evangeliorum, ut de vigilia Nativitatis si in dominica evenerit, de vigilia Paschæ, de vigilia Ascensionis, de vigilia Pentecostes, de vigilia sancti Johannis, de vigilia Petri et Pauli, de vigilia sancti Andreæ. De aliis vigiliis nequaquam. XCII. DE PROCESSIONIBUS DIEBUS DOMINICIS PER CLAUSTRUM PER ANNI CIRCULUM. Faciendis prima dominica Adventus Domini ad Sanctam Mariam resp. Missus est, ℣. Ave Maria, collecta Quæsumus omnipotens Deus qui de beatæ Mariæ, quæ et dicitur usque in Nativitatem Domini; per claustrum, ant. Ecce carissimi, quæ et dicitur usque in Nativitatem Domini; ad ingressum chori, Erumpant montes; tamen, si festivitas sancti Andreæ occurrerit sabbato, dicitur resp. Ecce dies veniunt, quia non fuit dictum supra ad vesperas. Dominica secunda, ad Sanctam Mariam resp. Ave Maria; ad introitum chori, Rex noster. Dominica tertia, ad Sanctam Mariam resp. Suscipe verbum; ad ingressum chori, Ecce Dominus veniet. Dominica quarta, ad Sanctam Mariam resp. Ecce novum; ad ingressum chori, Nascetur nobis; tamen si vigilia Nativitatis Domini evenerit ipsa dominica dicetur O Juda. § In Nativitate Domini, ad Sanctam Mariam resp. Stirps Jesse, ℣. Post partum, collecta Deus qui salutis, quæ et dicitur usque ad Purificationem; per claustrum, dicitur resp. Descendit de cœlis, ℣. de prosa dicitur, scilicet Familiam; ad ingressum chori, ant. Hodie Christus. Omnibus diebus dominicis post Nativitatem usque ad Purificationem dicitur antiphona per claustrum O Maria, licet festum quodcumque interveniat; ad ingressum chori O beata infantia, nisi (205) festum sancti Stephani vel sancti Johannis vel Innocentium in dominica evenerit. Et tunc dicitur ad introitum chori de sancto Stephano resp. Sancte Dei, de sancto Johanne resp. Apparuit, de Innocentibus Centum quadraginta. Et est sciendum quod si Septuagesima ante Purificationem beatæ Mariæ virginis evenerit, nihilominus per claustrum cantatur ant. O Maria; tamen ad ingressum chori Ubi est Abel. Si vero Purificatio ante Septuagesimam evenerit, repetuntur antiphonæ de æstate, scilicet Cum venerimus et Oremus. In Epiphania Domini, ad Sanctam Mariam O Maria clausa; per claustrum In columbæ. Fontes aquarum; ad ingressum chori Tria sunt; si vero in dominica evenerit, dicitur per claustrum ant. O Maria, ad ingressum chori ut supra. In Purificatione quid debeat cantari dictum est superius, scilicet in ipsius festi [die]. § Dominica in Septuagesima per claustrum ant. Cum sederit, quæ et dicitur usque dominica prima Quadragesimæ; ad ingressum chori resp. Ubi est Abel. Dominica Sexagesimæ, ad ingressum chori Igitur perfecti sunt. Dominica Quinquagesimæ, ad ingressum chori resp. Angelus Domini vel ant. Ecce ascendimus. Dominica prima Quadragesimæ, per claustrum ant. Christe Pater, quæ et dicitur per totam Quadragesimam; ad ingressum chori resp. Scapulis suis. Dominica secunda, ad ingressum chori resp. Vidi Dominum vel. ant. Egressus Jesus. Dominica tertia, ad ingressum chori Igitur Joseph. Dominica quarta, ad ingressum chori ant. Cum sublevasset vel resp. Audi Israel. Dominica quinta ad ingressum chori resp. Adjutor. Dominica in Ramis quid cantari debeat dictum est superius. § In die sancto Paschæ, ad aspersionem aquæ Vidi aquam, et hoc dicitur usque prima dominica post octavas Pentecostes; per claustrum ant. In die resurrectionis; ad ingressum chori resp. Christus resurgens, et hoc tenetur usque ad Ascensionem Domini: cetera dicta sunt superius. § In Ascensione quid cantandum sit dictum est superius. Dominica in octavis Ascensionis, per claustrum ant. In die resurrectionis; ad ingressum chori, resp. Viri Galilæi. § De Trinitate dictum est superius. Dominica secunda post octavas Pentecostes, incipiunt dici per claustrum antiphonæ Oremus et Cum venerimus, quæ alternatim dicuntur usque ad Adventum Domini; quibus, si necesse est, additur resp. Deum time vel Benedictus Deus; ad ingressum chori resp. Laudem dicite vel. ant. Salvator mundi. Dominica qua cantatur historia de libro Regum, ad ingressum chori resp. Planxit autem David. Dominica qua cantatur de libro Sapientiæ, ad ingressum chori resp. Adversio. Dominica qua cantatur de libro Job, ad ingressum chori Adesto dolori meo. Dominica qua incipitur resp. de libro Tobiæ, ad ingressum chori resp. Adonai. Dominica qua cantatur resp. de Machabæis, ad ingressum chori resp. Hic est fratrum. Dominica qua cantatur resp. de Prophetis, ad ingressum chori resp. Qui cœlorum. Dominica quæ præcedit primam dominicam Adventus Domini, (206) ad ingressum chori Cum sublevasset. XCIII. QUID CANTANDUM SIT IN FESTIVITATIBUS SANCTORUM QUI IN DOMINICIS EVENIUNT. In Nativitate sancti Johannis Baptistæ, si in dominica evenerit, vel dominica infra octavas, ad processionem per claustrum resp. Descendit angelus. Gabriel angelus; ad ingressum chori resp. Inter natos. — Sanctorum Petri et Pauli, per claustrum resp. Cornelius. Beatus es Simon; ad ingressum chori Quodcumque. — Dominica infra octavas, ad ingressum chori resp. Honorande. — In Translatione sancti Benedicti, si in dominica evenerit, vel dominica infra octavas, per claustrum resp. Fuit vir. Sanctus Benedictus; ad ingressum chori, O beati viri. — In festivitate sancti Apollinaris, si in dominica evenerit, vel dominica prima octavarum, per claustrum resp. Gloriosi Domine cœlestis. Laudemus Dominum; ad ingressum chori Vir inclitus. — In festivitate sanctæ Mariæ Magdalenæ, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Lætetur. Felix Maria; ad ingressum chori O felix sacrorum. — Ad Vincula sancti Petri, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Surge Petre. Solve jubente; ad ingressum chori Quodcumque. — In Inventione sancti Stephani, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Sancte Dei pretiose. Igitur dissecabantur; ad ingressum chori resp. Pretiosus. — In festivitate sancti Laurentii, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Levita Laurentius. O Hippolyte; ad ingressum chori Beatus Laurentius. — In Assumptione sanctæ Mariæ quid cantari debeat supra dictum est. — Dominica prima octavarum, per claustrum ant. Ascendit Christus; ad ingressum chori resp. Ecce adest. — In festivitate sancti Mammetis, si in dominica evenerit, per claustrum ant. Cum jam lictores; ad ingressum chori resp. Vir inclitus. — In festivitate sancti Philiberti, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Euge serve bone. Iste cognovit; ad ingressum chori O beati viri. — In festivitate sancti Bartholomæi, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Ecce ego mitto vos et de aliis quantum opus fuerit; ad ingressum chori Cives apostolorum. — In Decollatione sancti Johannis Baptistæ, si in dominica evenerit, per claustrum Ecce ego constitui te. Misit Herodes et, si opus fuerit, Accedentes; ad ingressum chori Inter natos. — De sancto Gregorio, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Fulgebat. Videns Romæ; ad ingressum chori O pastor apostolice. — In Nativitate sanctæ Mariæ quid cantari debeat supra dictum est. — In Exaltatione sanctæ Crucis, si in dominica venerit, per claustrum resp. In visione [et] de aliis quantum opus fuerit; ad ingressum chori Audiebam. — In festivitate sancti Mauritii, si in dominica evenerit vel dominica prima octavarum, vel in octavis si in dominica evenerit, per claustrum resp. Sanctus Mauritius. Sancta legio; ad ingressum chori Deus Innocentiæ. — In festo sancti Michaelis, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Te sanctum Dominum. Factum silentium, si necesse fuerit; ad ingressum chori resp. Archangeli Michaelis. — In festivitate Omnium Sanctorum et de sancto Benigno quid cantari debeat supra dictum est. — In festivitate sancti Martini, si in dominica evenerit (207) vel dominica prima in octavis vel in octavis si in dominica evenerit, per claustrum resp. Hic est Martinus. Dum sacramenta; ad ingressum chori Martinus Abrahæ. — In Translatione sancti Benigni, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Sancte Benigne; ad ingressum chori resp. Vir inclitus. — In festivitate sancti Clementis, si in dominica evenerit, per claustrum resp. Sancte Clemens; ad ingressum chori Dedisti Domine. § Si aliquod festum de evangelistis eveniat die dominica quod non habeat propria responsoria et fiat in albis, per claustrum resp. In visione Dei. Quatuor facies; ad ingressum chori Audiebam. Si aliquod festum apostolorum in dominica eveniat quod non habeat propria responsoria et fiat in albis, per claustrum resp. Ecce ego mitto vos. Tollite jugum; ad ingressum chori Cives apostolorum. Si festum plurimorum martyrum evenerit die dominica et fiat in albis, si non habeat propria responsoria, per claustrum resp. Absterget Deus. Viri sancti; ad ingressum chori O veneranda. Si festivitas unius martyris eveniat die dominica et fiat in albis, et non habeat propria responsoria, per claustrum resp. Iste sanctus. Justus germinabit; ad ingressum chori Gloria et honore. Si festivitas unius episcopi et confessoris quæ non habeat proprietatem evenerit in dominica, per claustrum resp. Euge serve. Posui adjutorium; ad ingressum chori Sint lumbi. De uno abbate si fiat in albis et non habeat proprietatem..... [De una virgine] resp. Diffusa est gratia. Specie tua; ad ingressum chori Offerentur. Si vero evenerit festum simplex duodecim lectionum in dominica, nulla mentio fit de dicto festo neque per claustrum neque per ingressum chori. § Et est sciendum quod unde est cantus ad ingressum chori, inde dicitur a sacerdote post cantum versum. Si de Trinitate est cantus et versus, post Pater noster non dicit sacerdos ante collectam nisi tantum Exultabunt sancti. Item si de sanctis est cantus et versus, post Pater noster versus solummodo est de Trinitate ante collectam Via sanctorum. At si neque de Trinitate neque de sanctis est cantus, ut fit in Adventu et post Nativitatem Domini et a Septuagesima usque ad Pascha et a Pascha usque ad Pentecosten, tunc, quia primus versus post cantum est de instanti festo vel tempore, post Pater noster duo versus dicuntur, et ille scilicet de Trinitate et ille de sanctis. § Præterea est sciendum quod omnibus dominicis diebus fit processio per claustrum et hebdomadarius sacerdos cum aqua benedicta et cruce circuit officinas. Item providendum est quod si plures fratres sint ex una parte quam ex altera in choro, ut sæpe contingit, non observant ordinem chori, sed bini et bini debent incedere æqualiter, sicut priores sunt in ordine. XCIV. DE PROCESSIONIBUS QUÆ FIUNT POST MATUTINUM ET POST VESPERAS. In omnibus solemnitatibus duodecim lectionum eorum sanctorum in quorum honore dedicata sunt altaria quæ sunt (208) in membris ecclesiæ et [ad] quæ conventus commode potest ire, fit processio ad ipsa altaria in vesperis atque laudibus et cantatur resp. et ante collectam dicitur cum tono Dominus vobiscum. Cantatur etiam ibi missa matutinalis, quanquam sæpe sit alterius proprietatis, nisi sit pro defuncto, quemadmodum sæpe evenit, ut cum festivitas duodecim lectionum accidat et alia trium lectionum. Fit quoque processio ad Crucifixum in Pascha totis octo diebus, in Pentecoste similiter et etiam omnibus dominicis totius anni præter a dominica Adventus Domini prima usque ad crastinum octavarum Epiphaniæ, et a dominica in Passione Domini usque in Pascha, et præter præfatas festivitates. Simili modo etiam fit processio ad Sanctam Mariam in Natali Domini totis octo diebus et in Epiphania prima et octava die, et in festis ipsius, et in omnibus dominicis totius anni, exceptis iis de quibus præscripsimus, in quibus consuetudinaliter post vesperas fit processio. XCV. DE SANCTA MARIA. Per totum Adventum usque ad Nativitatem Domini ad vesperas super psalmos ant. Ecce virgo, capitulum Egredietur virga, resp. Ave Maria, hymnus Ave Maris stella, ℣. Elegit eam; ad Magnificat ant. Ne timeas vel Beatam me dicent; coll. Deus qui de beatæ. Ad processionem post vesperas ant. Angelus Domini; ad processionem post laudes ant. Spiritus sanctus; coll. Quæsumus omnipotens Deus tua nos. Ad matutinum lectio Egredietur virga et aliæ, resp. Missus est Gabriel. Ave Maria. Suscipe verbum. Ad laudes super psalmos ant. Prophetæ prædicaverunt vel Benedicta tu, capitulum Ecce virgo, resp. Ave Maria, hymnus O gloriosa, ℣. Speciosa; ad Benedictus ant. Missus est vel Beata es Maria; coll. Deus qui de beatæ. Ad processionem quæ fit post vesperas diebus privatis dicitur ant. Angelus Domini cum psalmo Fundamenta et ℣. Ave Maria et coll. Quæsumus omnipotens Deus tua nos; ad laudes dicitur ant. Spiritus sanctus cum prædicto versu et collecta, et hoc tenetur usque in Nativitatem Domini. In dominicis vero et in festis duodecim lectionum dicuntur resp. ad processionem Missus est. Ave Maria. Suscipe Verbum. Ingressus angelus. Maria ut audivit. Dixit angelus. Dabit illi Dominus. Quomodo fiet. Dixit autem Maria. § A Nativitate autem usque ad Purificationem, ad vesperas super psalmos ant. Virgo verbo, capitulum Apparuit gratia, resp. Post partum, hymnus Veni Redemptor, ad Magnificat ant. Maria intacta (per octavas Nativitatis Domini dicitur Hodie intacta), coll. Deus qui salutis. Ad processionem ant. Virgo Maria fidelis, coll. Protege. Ad matutinum, invitatorium Ave Maria, lectiones Sancta Maria virgo et aliæ, resp. Sancta et immaculata. Confirmatum est. Beata et venerabilis. Ad laudes, super psalmos ant. Genuit puerpera, capitulum Apparuit benignitas, resp. Post partum, hymnus Enixa est puerpera (209) usque ad Epiphaniam, ad Benedictus ant. O mundi Domina, coll. Deus qui salutis. Ad processionem ant. Nesciens, collecta post octavas Præsta quæsumus. Ad horas sicut in alio tempore. In festivitatibus vero duodecim lectionum dicuntur resp. Sancta et immaculata. Confirmatum est. Beata et venerabilis. Continet in gremio. Beata progenies vel ant. Virgo Dei Genitrix. Sancta et immaculata, vel alia responsoria vel antiphonæ ipsi tempori congruentes ad nutum cantoris. § A dominica autem Passionis usque in quarta feria post Palmas, diebus festivis dicuntur responsoria sicut in Adventu Domini cum versu Ave Maria et collecta Gratiam tuam, quæ etiam ad processionem de sancta Maria usque post octavas Paschæ dicitur et a dominica Passionis usque ad octavas Paschæ ad vesperas et matutinum de sancta Maria, oratio Deus qui de beatæ Mariæ. § Per octavas Assumptionis beatæ Mariæ, privatis diebus, ad vesperas super psalmos ant. Ecce tu pulchra, capitulum In omnibus requiem, resp. Exaltata es, hymnus O quam glorifica, ℣. Elegit eam; ad Magnificat, ant. Sicut lilium; collecta Veneranda. Ad matutinum, invitatorium Laudemus Virginis natum, lectiones In omnibus requiem et aliæ; resp. Vidi speciosam. Ista est speciosa. Ornatam. Ad laudes, ant. Assumpta est, capitulum Et sic in Sion, resp. Exaltata es, hymnus O gloriosa Dei, ℣. Speciosa; ad Benedictus, Maria Virgo; collecta Veneranda. § Per octavas Nativitatis beatæ Mariæ, privatis diebus, ad vesperas, super psalmos ant. Gloriosæ virginis, capitulum Ego flos campi, ad Magnificat ant. Cum jocunditate; collecta Supplicationem. Ad matutinum, invitatorium....., lectiones Sancta Maria virgo, resp. Hodie nata est. Beatissimæ. Gloriosæ virginis. Ad laudes, ant. Nativitas est, capitulum Ostende nobis, resp. Ave Maria; ad Benedictus ant. Multæ virgines; collecta Supplicationem. Alio autem tempore dicitur privatis diebus ad processionem post vesperas ant. Sancta Dei genitrix cum psalmo Fundamenta et ℣. Post partum Virgo et collecta Protege Domine vel Præsta quæsumus omnipotens Deus ut de beatæ Mariæ. Ad processionem post laudes ant. Beata Mater. Diebus autem festivis dicuntur resp. Prophetalis vel Verbum Patris vel alia ad nutum cantoris. § Est autem sciendum quod per totum anni circulum semel in qualibet heddomada fiunt de sancta Maria duodecim lectiones; tamen ab Adventu Domini usque post octavas Epiphaniæ non fiunt prædictæ duodecim lectiones nec a Quadragesima usque post octavas Paschæ nec per hebdomadam Pentecostes. Post octavas Epiphaniæ incipiunt fieri duodecim lectiones de sancta Maria et ordinatur sic officium usque ad Purificationem: ad vesperas, super psalmos ant. Virgo verbo, capitulum Apparuit gratia, resp. Post partum Virgo, hymnus Ave Maris stella. ℣. Elegit eam, ad Magnificat ant. Maria intacta virgo, collecta Deus qui salutis. Ad matutinum, invitat. Ave Maria, hymnus (210) Quem terra; in primo noct. ant. Virgo Maria fidelis. Æterni nominis, resp. Sancta et immaculata. Confirmatum est. O magnum. Beata et venerabilis; in secundo noct. ant. Virgo sacra, resp. Nesciens mater. Continet in gremio. Beata progenies. Stirps Jesse; ad cantica, ant. Nesciens mater, cantica Populus qui ambulabat, evangelium Pastores loquebantur, resp. Speciosa. Beata es virgo. Benedicta tu. O Maria, collecta Deus qui salutis. Ad laudes, ant. Genuit puerpera, capitulum Apparuit benignitas, resp. Salve porta Dei, hymnus O gloriosa Domina, ℣. Speciosa, ad Benedictus ant. O mundi Domina, collecta Deus qui salutis. Ad primam ant. Genuit puerpera; ad tertiam ant. Quando natus es, capitulum Apparuit gratia; collecta Deus qui salutis; ad sextam, ant. Ecce Maria. Ad vesperas, ut supra. Cetera omnia sunt in capitulis et versiculis et orationibus sicut alio tempore. XCVI. DE PRÆCIPUIS ANNIVERSARIIS QUALITER FIT OFFICIUM ET COMMENDATIO IN PROCESSIONE SUPER FOSSAM. Post capitulum dicitur Verba mea cum pulsatione signorum, et statim fit officium cum nota solemniter, sicut fit in crastino Omnium Sanctorum. Thesaurarius debet ponere unum tapetum super tumbam, sacrista duos cereos ardentes usque in crastinum post completorium, ad officium et ad missam quinque in candelabro. Quando erit tempus pulsandi, debet sacrista pulsare majus signum de choro ter. Nullus debet cantare aut legere nisi cui jusserit cantor. Duo dicunt Venite. Regem cui omnia; ad ultimum responsorium dicuntur versus qui sequuntur post Libera me; reincipitur in fine Libera me; tres collectæ dicuntur, Præsta quæsumus. Deus veniæ et Fidelium. Ad officium debent omnes esse, etiam abbas si præsens fuerit; de collatione vadunt ad caritatem. Ad missam thesaurarius ponit unum pallium super fossam. Qui regit chorum non de pueris et est in cappa, diaconus et subdiaconus in casulis. Tres collectæ dicuntur Suscipe. Deus veniæ. Sanctorum. Post elevationem pulsatur majus signum de choro. Cantata missa omnia signa pulsantur. Processio vadit ad corpus, sacerdos indutus alba et stola, servitores ecclesiæ revestiti cum majori cruce et thuribulo et candelabris argenteis et aqua benedicta. Cantor incipit resp. Libera me; post Libera me, Verba mea; interim sacerdos primo aspergit corpus de aqua benedicta, deinde vadit per claustrum; post Verba mea, Pater noster a cantore, orationes Deus origo. Piæ recordationis. Suscipe Domine; post dicitur Requiescat in pace. Miserere mei; dicitur item Oremus. Deus veniæ. Deus cujus. Fidelium. Requiescat in pace. Clementissime. Benedictio Dei Patris et Filii. ?? [SEQUITUR NOTITIA DE COLORE INDUMENTORUM SACERDOTALIUM] (211) Notandum est quod ab Adventu Domini usque ad Septuagesimam sacerdos, diaconus et subdiaconus debent uti casula et aliis indumentis albis; a Septuagesima usque ad Pascha floridum, croceis vel viridibus; a Pascha florido usque ad Pentecosten, albis, excepta septimana sancta; et a Pentecoste usque ad Adventum Domini debent uti casula et aliis vestimentis rubeis. Item notandum quod, quando cantatur de Trinitate, de beata Maria, de angelis et de sancto Johanne evangelista, utuntur vestimentis albis; quando de Sancto Spiritu, de Cruce et de sancto Benigno, utuntur rubeis. Item notandum generaliter quod, quando cantatur de evangelista vel apostolo utuntur vestimentis rubeis, et idem de martyribus; de confessoribus vero utuntur vestimentis croceis vel viridibus; quando cantatur de virgine et martyre vel martyre solum, utuntur vestimentis rubeis; quando de virgine solum, vestimentis albis; quando cantatur de una sancta muliere, non virgine nec martyre, utuntur vestimentis croceis vel viridibus. ?? [SEQUITUR NOTITIA DE JURAMENTO QUOD ABBATES IN SUO ADVENTU PRÆSTARE DEBENT] Ista sunt quæ venerabiles patres nostri abbates hujus monasterii Sancti Benigni de Divione consueverunt et debent facere in suo adventu: Ante omnia jurare, sicuti jurarunt prædecessores vestri olim abbates dicti monasterii, et quæ vos, domine reverende Pater noster, abbas hujus monasterii, similiter in vestro jocundo adventu ante omnia jurare debetis. § Et primo debetis jurare quod vos jura et libertates dicti monasterii vestri custodietis et defendetis pro posse vestro contra omnes, præsertim jus in cuditione monetæ per dominos duces Burgundiæ, et jus competens et alia privilegia et jura eorum competentia. § Item jurabitis ædificia ad dictum monasterium pertinentia pro posse vestro manu tenere, ut puta fabricam ecclesiæ ipsius monasterii cum domibus, furnis, molendinis, terris, vineis et aliis omnibus necessariis in prædictis, et si quæ sint alienata, revocare juxta posse. § Item priores vel officiarios dicti monasterii a suis officiis non removere nisi ex justa et rationabili causa, quæ probata sit per antiquos religiosos dicti monasterii et per priores ad hoc evocatos. § Item nemora de Loschieres, dou Fracois et de la Chome du Fay nullo modo vendere vel alienare aut excidi facere, nisi pro necessitate domorum et ædificiorum ad dictum monasterium spectantium. § Item juridictiones et justitias villarum et terrarum dicto monasterio et ecclesiæ pertinentium bene et fideliter sustinere, defendere et tueri contra omnes. § Item statum administrationis conventus in potu et cibis conservare et eidem caritatem ministrare juxta morem consuetum. § Item non posse vel debere facere vel creare monachum sine consensu totius vestri conventus, nisi in monasterio Sancti Vigoris, et ibidem creatos non fieri monachos hujus monasterii nisi de licentia dicti conventus. § Item non posse creare vel vestire monachum in dicto monasterio nec alibi in aliquo prioratu vel extra nisi de consensu dicti conventus.