{4}I [1076.] Carta qua monasterium Corbiniacense declaratur substractum ab monasterio Flavigniacensi. Volubilis labascentis aevi inanilem elapsum inconstantia persepius principalis mentis caligando aciem reverberat ut preterite actionis conditionem obturabili nubilo amittat. Quod idcirco, quia non sero sed frequenter attingere dinoscitur longevi moris continuationem adsuescere deliberaverunt quicumque rate pactionis mansuram stabilitatem adfirmative sanctire procuraverunt ne putribili senii rubigine demoliretur, ut litterali manifestatione memorialiter sigillaretur. Hoc nimirum ideo enarravi quoniam tempore quo ecclesie Augustudunensis regimen presul Helmuinus obtinebat calumpnie infestatio exorta fuit in ejus episcopio de abbatia Sancti Petri Corbiniaci quam Flaviniaci abbas debere etiam esse obnoxiam subditioni Sancti Petri Flaviniaci repetivit; sed nec ipse suo tempore calumpnie altercationem compescere prevaluit, neque tanquam oporteret concordem utrinque connexionem amicando conglutinavit. Cujus calumpnie dissensio tandiu ventilata inquietando permansit quoad prefati pontificis successor ejus Agano presulatum excepit, nec minus ac antea, eo nitente, seditionis omnem sedare tumultuationem perseverantia litis deflagravit, donec ipse utriusque ecclesie provisorem admonendo ut cum eo Rome iter aggrederentur provocavit, atque illic coram domno papa alteruter, hic exorse calumpnie, ille vero inficie causam disceptando denudarent. Quorum unus, videlicet Corbiniacensis, solummodo priorem suum Romam cum episcopo Aganone delegavit, {5}qui, ante presentiam domni Nicholai pape, seriem inchoate calumpnie evidenter insinuavit. Audita itaque Corbiniacensis prioris enarratione, precepit, egregius papa Heduensi episcopo, præsente metropolitano Hugone Chrisopolitano omnique concilii coadunati collegio, ut deinceps nullum istius calumpnie assensum Flaviniacensi abbati concederet; etiam tunc definivit ipse ut penitus universa litigationis exercitatio ulterius nullificaretur magistrali auctoritate cujus contradixit supradictus pontifex ne amplius relevando hec calumpnia reiteraretur, quinetiam hoc descriptum Sancti Petri Corbiniaci abbati Lanberto suisque monachis in testimonio perpetuali tradidit. Hoc preceptum vel decretum adfirmavi ego Hagano Heduensis episcopus jussione Nicholai pape sancte romane ecclesie, in conspectu omnium canonicorum Sancti Nazarii, favente collaudatione eorum et adsistentis sinodi. † Aganonis episcopi. Nomina vero eorum qui hoc privilegium sanxerunt hic inscripta sunt plurima: H... ... (sic) metropolitani Chrisopolitanorum. † Hugonis episcopi Nivernensis. † Gaufridi episcopi Autissiodorensis. † Walterii decani [Eduensis]. † Sevvini archidiaconi. † Hugonis..... (sic). † Scinfridi abbatis. † Landrici archidiaconi. † Widonis archidiaconi. † Girardi archipresbiteri. † Otberti archipresbiteri. † Walterii archipresbiteri. † Lamberti archipresbiteri. † Hugonis precentoris. † Walterii sacerdotis. † Rainaldi sacerdotis. † Walterii. † Constantii. † Hingonis. † Bernardi. † Gauzfridi. † Stephani. † Hugonis † Lamberti. † Rainaldi. (Fol. 14.) ?? ?? II [1081.] [Jugement rendu par le concile d’Issoudun, qui établit l’autonomie de l’abbaye de Corbigny.] Notum fieri volumus omnibus sancte ecclesie filiis qualiter monachi Corbiniacenses presenciam domni Diensis episcopi H[ugonis], apostolice sedis legati, adierunt, querimoniam facientes in concilio Exoldunensi cui predictus legatus presidebat, super Oddone, abbate Flaviniacensi, qui abbaciam Corbiniacensem occulta invasione occupatam {6}in cellam Flaviniacensis cenobii redigere conabatur. Constitutis igitur utrisque partibus ante prefatum vicarium, cum ab abbate assercionis sue legitima testimonia quererentur, producte sunt in medium quedam carte cum uno privilegio nullius auctoritatis vel ponderis, que cum magna dubietate Corbiniacensem locum ad Flaviniacense monasterium pertinuisse monstrabant, et quum sine sigillo vel bulla, que privilegiorum romanorum pontificum ac preceptorum regum certa indicia sunt, auctoritates abbatis erant, sicuti vana et parum veri continentia, repudiata sunt judicio archiepiscoporum et episcoporum qui aderant, presertim cum Corbiniacenses monachi veriores cartas inducerent que abbatis testimoniis, de personis et temporibus repugnarent, eidemque monachi affirmarent auctoritates suas invidia quorumdam monachorum Flaviniacensium esse combustas; affuerunt eciam nonnulli qui dicerent Nicholaum papam huic contencioni finem imposuisse, interdicendo ut nullus Corbiniacense cenobium in cellam redigere presumerit. Propter hec omnia cum numerosa multitudo abbatum sine inquietudine..... (sic) ill..... am longis temporibus tenuissent con......ns..... (Fol. 13.) ?? ?? III [1146-1147.] Carta de Champ Allemant. Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus quod Hugo Rufus de Campo Alemanno, tempore quo rex Francie Jherosolomitanum iter adgressus est, Jherosolomis et ipse ire cupiens, totum alodium quod ipse et pater ejus a Fagodio Montis Rupilionis et ultra possederat, pro remedio anime sue et antecessorum suorum Deo et Sancto Petro Corbiniensis cenobii sanctisque confessoribus Veterino atque Leonardo et fratribus ejusdem loci, cum laude Ascherici fratris sui, in perpetuum habendum concessit, tali pacto quod dum Guido infirmus, frater eorum, viveret, usum fructum haberet; postmodum vero idem Guido terre predicte reditus in capitulo Corbiniensi, fratribus ibidem residentibus et aliis plurimis videntibus, guerpivit. Fratres autem promiserunt ei se reddituros singulis annis quatuor {7}libras denariorum et quinque solidos et tunicam et pallium et duos porcos et decem solidos Aurelianensium, et dublerium salis, et Aschericus frater ejus pro casamentis quindecim solidos se redditurum promisit, et pro omnibus hiis graantores et fidejussores abbas Hugo posuit horum nummorum supra predictorum, scilicet Aurelianensis monete quinquaginta, tertia die post festum sancti Germani reddendi sunt, et alii quinquaginta in die jovis benedicti: tunica et pallium et porci et dublerium salis in festo sancti Leonardi. Hujus conventionis graantores sunt Otbertus, Blancardus et Gauterius Segaud; fidejussores vero Otbertus Siret et Thomas de Viles Refirmancii et Hugo de Campis. Teobaudus vero Nivernensis canonicus responsor est super omnibus hiis, et dictum est etiam et concessum quod donnus abbas loco in quo se predictus infirmus reddidit duodecim nummos pro luminari annuatim daret quamdiu ibi religio vigeret. Dictum est etiam quod pro sepultura ipsius infirmi monialibus in predicto loco Christo militantibus donnus abbas Corbiniacensis quinquagenta solidos donaret. (Fol. 16.) ?? ?? IV [1152. — 4 octobre.] Carta qua Henricus Eduensis episcopus dat Waloni abbati et fratribus monasterii Corbigniaci ecclesiam de Ruargiis cum omnibus appenditiis. Quoniam quæ sunt seu dicuntur oblivioni plerumque, aliqua interveniente causa, traduntur, idcirco consuevit antiquitas et adhuc hoc idem præsens tenet ætas ut quod dignum memoria videtur stili officio designatur ut posteritati firmiter fideliter commendetur. Ea propter ego Henricus, Eduensis ecclesiæ humilis episcopus, omnibus tam futuris quam præsentibus significo quod ecclesiam de Ruergia cum integritate suarum possessionum et appenditiarum, apud Corbigniacum, in præsentia domini Gauffridi Nivernensis episcopi, donno Waloni Corbigniacensi abbati viro bonæ memoriæ, fratribusque ibidem cohabitantibus et Deo servientibus, pro peccatorum meorum remissione et anniversario, juste et canonice legavi et imperpetuum dedi et concessi. Ut autem notum sit quod bona fide et, ut credo, divino instinctu effectui mancipavi, auctoritate qua fungor interdico {8}et præcipio ne quis prædictis fratribus super hac donatione injuriam seu aliquam molestiam inferre præsumat. Si quis vero nostrum præceptum super hoc contempserit, anathematis sententia puniatur. Hoc donum feci salvo jure episcopali. Cæterum quia ecclesiastica dona solempniter facienda sunt, præfatum donum testium subscriptione et proprii sigilli impressione confirmatum est. Hujus rei testes sunt Armannus de Avalone Eduensis archidiaconus, Ascherius Eduensis canonicus et nepos præfati abbatis, Bauduinus prædicti cœnobii prior, Hugo decanus, Petrus sacrista, Petrus Albus, Willelmus nepos abbatis, Hugo de Valle, Obertus de Monte, Alinardus de Monte Ruppillione, Rainaldus de Ville, Gaultherius capellanus Sancti Sequani, multique alii brevitatis compendio prætermissi, et est subscriptum. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M.C.L.II, concurrente septimo, indictione quinta decima, epacta XIIa, IIIIº nonas octobris, luna XXa, regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum, Odone fratre præfati episcopi existente duce Burgundiæ et Willelmo Nivernensi comite. (Fol. 17.) ?? ?? V [1158. — 19 décembre.] Bulla Adriani quarti papæ qua confirmat omnia bona et privilegia abbatiæ Sancti Leonardi Corbiniacensis. Adrianus episcopus, servus servorum [Dei], dilectis filiis Hugoni abbati Corbiniacensis monasterii ejusque fratribus tam presentibus quam futuris monasticam vitam professis, in perpetuam memoriam. Religiosis votis annuere et ea operis exhibitione complere officium nos invitat suscepti regiminis et ordo videtur exigere rationis. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam in ipso monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, procurante {9}Domino, rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam Sancti Secani; ecclesiam de Crucifixo; ecclesiam Sancti Johannis; ecclesiam de Antonio cum territorio et appendiciis suis; ecclesiam de Vescrut cum territorio et ceteris appendiciis suis; ecclesiam de Maeria cum territorio et ceteris appendiciis suis; ecclesiam de Sancto Leodegario cum appendiciis suis; territorium de Latoio et illud quod est juxta monasterium beati Lazari et domum..... (sic), monasterium sancti Nazarii; grangiam et vineas de Longis Campis que Gualo abbas et Hugo successor ejus rationabiliter acquisierunt; Ruviniacum cum appendiciis suis villam Grani cum appendiciis suis; ecclesiam de Ruergiis quam Henricus Eduensis episcopus ecclesie vestre dedit; ecclesiam de Cerciaco cum territorio et appendiciis suis; ecclesiam de Chavannis que est in Alvernia cum territorio et appendiciis suis; ecclesiam Sancti Martini de Podio cum territorio et appendiciis suis; ecclesiam Sancte Palladie cum territorio et appendiciis suis; ecclesiam Sancte Camille, cum territorio et appendiciis suis; domum et vineam que fuerunt Rainaldi de Mangis; terram de Belin et de Marchat cum appendiciis suis; ecclesiam de Are cum territorio et appendiciis suis; dominium in loco qui dicitur Germanam; ecclesiam de Aanan et vineas et territorium cum appendiciis suis; ecclesiam de Durul cum decimis et aliis appendiciis; territorium de {10}Nen (sic) et de Talun; ecclesiam de Paseaco cum appendiciis suis, ecclesiam Sancti Francovei et dominium in Desechiis cum appendiciis suis; ecclesiam de Chavannis et de Ebun cum appendiciis earum; ecclesias Sancti Georgii, et de Ansisiaco et de Cesaico cum appendiciis suis; ecclesiam Sancti Privati, et ecclesiam Sancte Marie de Embre (sic) cum territorio et appendiciis earum. Preterea, sicut antecessor noster felicis memorie Paschalis papa monasterium vestrum a Flaviniacensium monachorum incursibus liberum reddidit et immune, et hoc ipsum scripti sui munimine roboravit, ita et nos ejusdem vestigia imitantes quod ipse exinde fecit ratum habemus et auctoritatis nostre patrocinio communimus. Ad hec nichilominus statuimus ut si episcopi, in quorum parochiis ecclesie vestre consistunt, querelam adversus vos habuerint, eis ecclesias vestras ob id non liceat interdicere, dum vos quod justitia dictaverit eis volueritis exhibere; sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia parrochialium ecclesiarum de quibus mortuorum corpora assumuntur. In parrochialibus vero ecclesiis quas tenetis, liceat vobis sacerdotes eligere et electos episcopo presentare, quibus, si idonei inventi fuerint, episcopus curam animarum committat, et de plebis quidem cura idem sacerdotes episcopo, de temporalibus vero vobis, debeant respondere. Obeunte vero..... no (sic) ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel patrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et {11}sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolice sedis auctoritate et dyocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini Nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus suscripsi. (Rota, monogramme.) † Ego Gregorius Sabinensis episcopus SS. † Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis SS. † Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli SS. † Ego Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilie SS. † Ego Astaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Prisce SS. † Ego Johannes presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie SS. † Ego Bonadies presbiter cardinalis tituli Sancti Crisogoni SS. † Ego Guillielmus presbiter cardinalis tituli Sancti Petri ad Vincula SS. † Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum SS. † Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmidyn SS. † Ego Boso diaconus cardinalis SS. Cosme et Damiani SS. † Ego Petrus diaconus cardinalis Sancti Eustachii justa templum Agrippe SS. † Ego Raimundus diaconus cardinalis Sancte Marie in Via Lata SS. Datum Laterani per manum Rolandi sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, XIIII kalendas januarii indictione VIIII (sic), incarnationis Dominice anno M.C.LVIII, pontificatus vero Domini Adriani pape quarti anno quinto. (Fol. 19.) ?? ?? VI [1158. — 19 décembre.] Bulla Adriani pape quarti qua potestatem dat abbatibus ejiciendi curatos ex ecclesiis a monasterio Corbiniacensi dependentibus cum officio debito non funguntur. Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati et universo capitulo Corbiniacensis monasterii salutem et {12}apostolicam benedictionem. Etsi ex commisso nobis dispensationis officio universis Christi fidelibus in sua existamus justitia debitores, illis tamen specialius cogimur sua jura servare et eos in suis postulationibus exaudire qui a religionis proposito quam professi sunt non recedunt et legi mandatorum Dei incessanter insistunt. Ea propter, dilecti in Domino filii, honestatem et religionem vestram propensiori studio attendentes, postulationibus vestris dignum duximus impartiri consensum, auctoritate apostolica statuentes, ut si presbiteri qui in ecclesiis vestris existunt et quibus vos beneficium temporale confertis, res ecclesiarum manifeste male tractaverint, seu vobis redditus vestros noluerint cum integritate persolvere, aut si eos vobis forte substraxerint [et] plenariam justitiam contempserint exhibere, liceat vobis eis per legitimam commonitionem temporalia subtrahere, atque aliis pro vestro beneplacito et dispositione conferre, nec alicui episcoporum fas sit sacerdotes in ecclesias ad jus ipsius monasterii pertinentes contra vestram intrudere voluntatem. Adjicimus etiam ut laici prebendam panis et vini hereditario jure in ecclesia vestra non habeant, patribusque defunctis filii eorum balias quas de ecclesia vestra debent habere ab abbate cum ipsius voluntate suscipiant, alioquin se auctoritate sua de eis non presumant ullatenus investire. Statuimus insuper ut si advocati ecclesie vestre indebitas exactiones in possessionibus in quibus advocatias habent presumpserint exercere vel amplius recipere quam fuerit constitutum et quod debent vobis facere recusaverint, nisi juxta commonitionem dyocesanorum episcoporum a sua malitia resipuerint, ab eis excommunicationis gladio feriantur. Ut autem hec omnia imposterum debeant irrefragabiliter observari, et ut presens constitutio nullius possit improbitate convelli, eam auctoritate sedis apostolice confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, decernentes ut nulli omnino hominum fas sit hanc paginam nostre institutionis et confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hec attemptare præsumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi suam presumptionem congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitatis careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine subjaceat ultioni. Actum Laterani XIV kalendas januarii, pontificatus [vero domini] Adriani [pape] quarti [anno] quinto. (Fol. 21.) ?? ?? {13}VII [Circa 1165.] [Accord entre le comte de Nevers et le monastère de Corbigny.] Ego Willelmus comes Nivernensis notum fieri volo præsentibus et futuris quod querela erat inter me et Hugonem abbatem Corbigniaci qui exactionem in hominibus meis qui habitabant Corbigniaci se habere dicebat, quod penitus ei negabam. Tandem pluribus super hoc habitis locutionibus et placitis, posui me in veritate Roberti præpositi Corbigniacensis et Roberti Blanchart et Gautherii Bellum, ut quod illi juramento affirmarent ratum a me teneretur. Convenerunt et juraverunt dicentes quod abbas Corbigniaci quotiens debitam in villa Corbigniaci exactionem faceret etiam in hominibus meis secundum tamen posse eorum mensurate et prout necessitas ecclesiæ postulasset, facere debebat, et hoc ita tempore patris mei factum fuisse nec eum cognitum hoc nunquam contradixisse testati sunt. Et quia hec etiam a quibusdam præpositis et famulis meis vera esse cognovi, jus suum ecclesiæ, quæ [in] protectione mea esse dignoscitur, auferre timens, cessi et cedo, laudavi et laudo, et ne aliquam deinceps ecclesia Corbigniaci propter hoc patiatur calumpniam, sigilli mei auctoritate confirmo. Testes sunt isti: Theobaldus et Gauffridus clerici comitis, Abo de Moncellis, Seguinus de Crux, Obertus Diali, Arnulphus de Porta, Rainaldus de Mangis, Richardus præpositus, Rainaldus de Vinol, Hugo marescalus, Laurentius panetarius, Obertus prior, Guido de Campis, magister Gauffridus, Guido, Framundus, Thomas de Julcy. (Fol. 22.) ?? ?? VIII [1171.] Carta Guidonis comitis Nivernensis de libertate hominum ecclesiæ Corbigniacensis. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Usus litterarum inventus est et repertus propter memoriam rerum. Inde est quod {14}litteris commendamus ea que memoriter retinere volumus. Hunc igitur morem insecutus, ego Guido comes Nivernensis per presens scriptum notum facio tam presentibus quam futuris donum libertatis quod ecclesie beati Petri Corbiniacensis concessi. Servos siquidem predicte ecclesie undecumque veniant in villa mea nova que dicitur in Valle juxta Montem Ruilionis nullos omnino retinebo; et si forte ibidem aliqui inventi fuerint qui se ecclesie servos esse denegent, si jamdicta ecclesia tres legitimos testes habuerit qui jurent illos esse servos ecclesie, sine occasione et contradictione, ecclesie servi illi reddentur. Commendationes quoque quas ego et servientes mei habebamus in hominibus prefate ecclesie ad presens et ad futurum penitus adquitavi, sicut et frater meus Willelmus fecit et a militibus hominibus meis legiis similiter faciam adquitari. Hujus rei testes sunt domina Ida mater mea, Teobaldus decanus Nivernensis, Radulphus de Beart, Calderonus de Ferteia, Teobaudus de Montmorenci, Teobaudus de Gonossa, Regnaudus Malis, Gilo de Torneallo, Radulphus de Monte Ruilonis, Johannes prepositus Montis Ruilonis, Gautherus Bataile, Hugo Bodau, Hoc laudavit et concessit Mathildis uxor mea. Facta hec carta publice Nivernis, anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXIº, regnante Ludovico rege Francorum. Data est per manum Thome notarii comitis. (Fol. 23.) ?? ?? IX [1173.] Concessio Guidonis comitis Nivernensis burgensibus Corbiniaci muro firmandi urbem Corbiniacum. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Quoniam ea que temporaliter aguntur a memoria hominum facile elabuntur, statutum fuit ut quod fragili non potest retineri memoria vivaci conservaretur in littera. Hunc itaque morem sequutus, ego Guido comes Nivernensis presentibus et posteris notum facio quod ego precepi et concessi domino Siguino, abbati Curbiniaci, et ejusdem ville burgensibus quod villam de Curbiniaco muro firmarent, et prefatus abbas et burgenses prefate ville sicut prius erunt in mea protectione et custodia. Predicti etiam burgenses mihi per manum abbatis jamdicti jurabunt {15}se villam prefatam reddituros mihi et meis successoribus quando aut quociens ego requisiero aut heres meus. Hoc etiam sigillo abbatis et capituli Curbiniacensis mihi confirmabitur. De villa vero mihi neque meis inquietare licebit, nisi assensu abbatis de Curbiniaco. Quod ut in posterum ratum habeatur et inconcussum, presentis scripti patrocinio munivi et sigilli mei impressione roboravi. Hujus rei testes sunt domina Ida mater mea, Nivernensis comitissa, Teobaudus decanus Nivernensis, Narotus de Tuciaco, Petrus de Curthun, Thomas clericus comitis, Regnaudus de Disesia clericus, Astherius decanus Curbiniaci, Andreas monachus, Gautherius Bataile, Hugo Bodault, Willelmus Blanchart. Actum est publice Vizeliaci, anno Verbi incarnati Mº Cº LXXIIIº, regnante Ludovico rege Francorum, Stephano Eduensi, Bernardo Nivernensi, Willelmo Autissiodorensi episcopis. (Fol. 24.) ?? ?? X [1187.] [Reconnaissance des droits de l’abbaye de Corbigny, par Pierre, comte de Nevers, et Agnès, sa femme.] Noverint universi presentes et futuri quod ego Petrus, comes Nivernensis, et ego Agnes comitissa, uxor ejusdem comitis, concessimus abbati Corbigniacensi et capitulo ejusdem ecclesie consuetudines illas habendas et tenendas libere et absolute sicuti in temporibus Guidonis predecessoris nostri, comitis Nivernensis, et aliorum comitum Nivernensium tenuerunt et habuerunt. Statuimus etiam quod nullum hominum ecclesie liberum vel alium qui in nostra custodia sunt vel in quibus ecclesia Corbigniacensis jus suum perdere possit, infra Moncellos vel infra aliquam villarum nostrarum non recepimus manendum. Hujus rei testes sunt hii: Stephanus Born., Petrus de Tusquino, Petrus de Corev., Bernardus de Lia, Bertrannus de Mothe. Quod ut ratum et firmum permaneat, presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine roborari fecimus. Actum publice Virziliaci, anno incarnationis Verbi M.C.LXXXVIIº. (Fol. 25.) ?? ?? {16}XI [1192. — 24 décembre.] [Donation par Mathieu, chapelain, d’une rente de vingt sous pour la célébration de son anniversaire.] Quoniam generatio preterit et generatio advenit, ea que litteris non commendantur oblivioni cito traduntur. Eapropter ego Willelmus, Dei gratia abbas Corbiniacensis ecclesie, et ejusdem loci conventus noticie tam presentium quam futurorum presenti scripto tradere dignum duximus quod Matheus Boilliers, laude et assensu matris sue et uxoris et filiorum suorum, laude quoque et assensu sororis sue filiorumque ejus, invadiavit Matheo, capellano, vineam suam de Maenci pro viginti et septem libris giemensium, quarum videlicet giemensium quinquaginta et quinque solidi valebant unam argenti marcam Trecensem, et in tali valore persolventur si contingat vineam istam redimi. Nos equidem concessimus eidem M. capellano fideli atque dilecto nostro ut, quamdiu hanc habuerit vineam habeat simul et ejusdem vinee decimam. M. vero capellanus pro anniversario dedit et concessit ecclesie nostre gageriam istam, tali modo quod ipse tota vita sua fructus ejus integre percipiat, et post obitum suum ecclesia nostra eam habeat et sit in manu elemosinarii qui singulis annis in die anniversarii ejusdem. M. capellani generaliter cunctis fratribus integram exhibeat procurationem. Si autem ante obitum M. capellani vel post contingat ut ista redimatur gageria, elemosinarius ejusdem redemptionis pecuniam recipiat ut et secundum abbatis atque conventus consilium eandem pecuniam aut super aliam gageriam ponat aut aliquem redditum inde emat, qui ad agendum, sicut dictum est, idem anniversarium perpetualiter ad elemosinarium pertineat. Sciendum vero est quod hoc donum addidit M. capellanus dono viginti solidorum censualium quos eidem ecclesie nostre pro anniversario suo prius contulerat, isti similiter viginti solidi censuales pro eodem anniversario sint in manu elemosinarii, ita quod et ipso vivente M. capellano et post mortem ipsius eos in perpetuum habeat. Testes horum sunt Arnulphus Bellum, Guido Bodal, Landricus et Renaudus famuli nostri, Tebaudus clericus, Herbertus scriptor noster. Nos siquidem ut hec dona M. capellani perpetualiter firma et inconcussa sancte Corbiniacensi ecclesie conserventur, presentem cartulam inde {17}fieri et sigillorum nostrorum munimine corroborari fecimus. Actum est hoc in Vigilia Nativitatis Domini, ante presentiam nostram in capitulo, anno ab incarnatione Domini Mº Cº XCIIº. (Fol. 26.) ?? ?? XII [1206. — 26 mai.] Innocentius III confirmat privilegia ab Adriano concessa monasterio Corbigniacensi, nempe cum curali a monasterio dependentes officio debito non funguntur ex ecclesiis ab abbatibus possunt ejici. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Corbigniacensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem. Felicis memorie Adrianus papa, predecessor noster, vobis indulxit, sicut in autentico scripto de verbo ad verbum perspeximus contineri, ut si presbiteri, qui in ecclesiis vestris existunt et quibus vos beneficium temporale confertis, res ecclesiarum manifeste male tractaverint seu vobis redditus vestros noluerint cum integritate persolvere, aut si eos vobis forte substraxerint, et plenariam justitiam contempserint exhibere, liceat vobis post legitimam commonitionem temporalia subtrahere atque aliis, pro vestro beneplacito et dispositione, conferre, nec alicui episcoporum fas sit sacerdotes in ecclesias ad jus ipsius monasterii pertinentes contra vestram intrudere voluntatem; adjiciens etiam ut laici prebendam panis et vini hereditario jure in ecclesia vestra non habeant, patribusque defunctis filii eorum balias quas de ecclesia vestra debent habere ab abbate cum ipsius voluntate suscipiant, alioquin se auctoritate sua de eis non presumant ullatenus investiri; statuens insuper ut si advocati ecclesie vestre indebitas exactiones in possessionibus in quibus advocatias habent presumpserint exercere vel amplius recipere quam fuerit constitutum, et quod debent vobis facere recusaverint, nisi juxta commonitionem diocesanorum episcoporum a sua malitia resipuerint, ab eis excommunicationis gladio feriantur. Ut autem hec omnia imposterum debeant irrefragabiliter observari, et ut presens constitutio nullius possit improbitate convelli eam auctoritate sedis apostolice confirmavit et sui scripti patrocinio communivit, decernens ut nulli omnino hominum fas sit eandem paginam sue constitutionis et confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi suam presumptionem {18}congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine subjaceat ultioni. Nos igitur vestris justis postulationibus inclinati, ut ejusdem predecessoris nostri constitutione libere ac licenter utamini, auctoritate vobis apostolica indulgemus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud Sanctum Petrum septimo kalendas junii, pontificatus nostri anno octavo. (Fol. 36.) ?? ?? XIII [1226. — Mai.] Donation de cent sols de rente faite à l’abbaye de Corbigny par Mahaud, comtesse de Nevers, pour la fondation de son anniversaire. Ego Mathildis, comitissa Nivernensis, omnibus notum facimus quod nos pro remedio anime nostre et H[erivei] quondam bone memorie domini et mariti nostri comitis Nivernensis, dedimus et concessimus post decessum nostrum abbatie Corbiniacensi, pro anniversariis nostris in perpetuum celebrandis, centum solidos redditus censualis monete in festagio Moncellorum annuatim in perpetuum percipiendos. Volumus siquidem et precepimus ut episcopus qui pro tempore erit ponat sententias excommunicationis in personam heredis aut successoris nostri et interdicti in terram ipsius si contra donum istud ullo modo ire attemptaverint, nec ipsas relaxet quousque dicte ecclesie de dicto redditu ad plenum fuerit satisfactum. Quod ut ratum permaneat sigilli nostri munimine presentes litteras fecimus roborari. Actum anno Domini Mº CCº XXVIº, mense maii. (Fol. 27.) ?? ?? {19}XIV [1228.] De manumortua burgensium Corbigniaci et piscatura ejusdem loci. Ego Girardus Dei gratia humilis abbas Corbigniacensis totusque ejusdem loci conventus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos ecclesie nostre commodum attendentes, videlicet minus utiles redditus utilioribus commutando, quictavimus imperpetuum Corbigniacensibus burgensibus quosdam redditus, scilicet manum mortuam, sive caducum, et placitum generale et barlandum, salvis aliis omnibus consuetudinibus quas habet Corbigniacensis ecclesia adversus burgenses, et burgenses adversus ecclesiam ad invicem observandis. Pro hujusmodi autem quictatione habemus a predictis burgensibus quingentas libras Pruviniensis monete, et insuper predicti burgenses tenentur solvere annuatim quilibet Corbigniacensi ecclesie decem solidos vel infra monete tunc currentis, quos antea non debuerant, sicuti burgenses Viziliacenses tenentur solvere Viziliacensi ecclesie quindecim solidos vel infra, talem redditum quictatis redditibus compensantes. Concordavimus etiam de aqua que libera est ad opus burgensium, excepta omni piscatura. Quod si forte puer duodecim annorum et infra deprehensus fuerit a porte Castelli et supra piscans cum hamo, cum nec sic nec aliter piscari liceat sibi, ipse puer tenebitur decem et octo denarios abbati vel ipsius mandato solvere pro emenda, nisi ante deprehensionem pater vel mater vel tutor ipsius pueri abbati vel ejus mandato restituerint pisces captos. Precipimus insuper Corbigniacensi preposito et ejus heredibus quod si forte, quod absit, vellemus a dictis conventionibus sive quictationibus resilire, ipsi tueri et juvare in hoc possint burgenses et debeant, fidelitate qua tenentur nobis et ecclesie non obstante. Quod ne imposterum maculari valeat oblivionis rubigine et contra malignorum insidias perpetuo {20}possit robore stabiliri, sigilla nostra presenti cartule duximus apponenda. Actum anno Incarnationis Dominice Mº CCº XXVIIIº, regnante Ludovico, Guidone Eduensi antistite. (Fol. 28.) ?? ?? XV 1228. — Décembre. Carta burgensium Corbigniaci de manumortua et piscatura. Notum sit universis presentibus et futuris quod Galterus Dei gratia abbas, et omnis conventus Corbigniacensis quictaverunt burgensibus imperpetuum manum mortuam sive caducum et placitum generale et bellandum, salvis aliis consuetudinibus omnibus ad invicem observandis, quas habet ecclesia Corbigniacensis adversus burgenses et burgenses adversus ecclesiam, et pro hujusmodi quictatione tenentur iidem burgenses solvere quilibet ecclesie Corbigniacensi singulis annis decem solidos et infra, secundum quod burgenses Viziliacenses tenentur solvere quindecim solidos et infra ecclesie Viziliacensi. Concordatum fuit de aqua que libera est ad opus burgensium, excepta omni piscatura. Quod si forte infans duodecim annorum et infra deprehensus fuerit a ponte Castelli et supra in piscando cum hamo, cum nec sic nec aliter piscari sibi liceat, ipse tenetur decem et octo denarios ecclesie solvere pro emenda, nisi ante deprehensionem pater vel mater vel tutor ipsius pisces ab ipso infante captos restituant abbati vel mandato ipsius. Pro hujusmodi autem consuetudinibus taliter quictatis, promiserunt dicti burgenses dictis abbati et conventui quingentas libras Pruinenses, de quibus tenentur satisfacere in ducentis libris abbati et conventui, quam [pecuniam] ipsi burgenses in simul mutuo accipiant, ipsi abbas et conventus offerant, ipsique burgenses litteras venerabilium patrum archiepiscopi Lugdunensis et episcopi Eduensis, comitis et comitisse Nivernensis et dictus abbas et suus conventus litteras sigillatas. Et si interim aliquid caducum evenerit, in sequestra et salva manu deponetur; de aliis trecentum libris tenentur satisfacero usque ad triennium, qualibet anno centum, ita tamen quod solutionem trecentarum librarum facere non tenentur quousque litteras domini pape hujus quictationis confirmatorias habeant, nisi forte per ipsorum burgensium negligentiam litterarum ipsarum impetratio remaneret. Has autem et supradictas litteras dicti abbas et conventus et dicti burgenses insimul mutuo {21}accipiant et litteris habitis et expensis factis, adimpetrare bona fide tenentur. Pecuniam vero ad sumptus faciendos dicti abbas et conventus et dicti burgenses insimul mutuo accipiant et, litteris habitis et expensis factis, ad arbitrium religiosi viri abbatis Bellevallis et prepositi Corbigniacensis expense facte ab abbate et conventu et burgensibus persolventur. Si vero abbas et conventus, quod absit, ab aliis conventionibus resilirent, preceperunt preposito Corbigniacensi et heredibus ejus ut dictis burgensibus possint et debeant dare consilium et auxilium supra predictis omnibus observandis, fidelitate qua tenentur ecclesie non obstante. Has autem conventiones promiserunt idem abbas et conventus et ipsi burgenses, fide data, fideliter observaro, et sub pena centum marcharum quam pars a conventionibus supradictis resiliens tenetur solvere parti observare volenti, fidejussoribus datis, ab abbate, fide data, videlicet nobili viro Artaudo de Chastellu, et pro medietate Bernardo Bauduini, et Humbaudo pro alia medietate, in manu prepositi Corbigniacensis et Bartholomei de Sancto Petro; a parte autem burgensium similiter pro centum marcis dati sunt fidejussores, fide data in manu venerabilium virorum magistrorum Galtheri de Bella Nava, officialis Eduensis, et Hugonis archidiaconi Avalonensis, videlicet Robertus prepositus Corbigniacensis et Huguo Gileoti. In cujus rei testimonium, ego Johannes, abbas Bellevallis, et ego frater Galtherus de Sens, de ordine predicatorum, minister crucis, et ego Galtherus officialis Eduensis et Huguo archidiaconus Avalonensis, quibus mediantibus hec supradicta facta sunt, sigilla nostra presentibus apposuimus, anno Domini M.CC.XX.VIIIº, mense decembri. (Fol. 29.) ?? ?? XVI 1229. Commutationes quedam facte inter abbatem Sancti Leonardi et burgenses Corbigniaci et de piscatura. Ego Guido Dei gratia Eduensis episcopus, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos cartam quarumdam quitationum et conventionum quas inter se fecerunt religiosi viri abbas et {22}conventus Corbiniacensis et burgenses ejusdem ville vidimus et perlegimus cujus tenore diligenter perspecto et cognito verbo ad verbum in presentibus litteris fecimus annotari, et est tenor talis. (Suit le texte de la charte XIV rapportèe plus haut.) Nos igitur ad quos pertinet ipsius ecclesie spiritalis provisio, attendentes quitationes et conventiones prefatas ecclesie dicte plurimum expedire, laudamus et consentimus sepedictis conventionibus et quitationibus auctoritateque commissa nobis a Domino confirmamus. Quod ne labi possit a posterorum memoria, sed illibatum inconcussumque permaneat in futurum, presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gracie M.CC.XX.IX. (Fol. 30.) ?? ?? XVII 1230. — Mai. Transactio inter abbatem, conventum Corbigniacensem et burgenses ejusdem villæ pro manu mortua. Noverint universi præsentes litteras inspecturi quod de consuetudinibus et controversiis quæ vertebantur inter abbatem et conventum Corbigniacensem ex una parte, et burgenses ejusdem villæ ex altera, compromissum fuit in nos abbatem scilicet Bellevallis et decanum et prepositum Corbigniacensem, quæ tales erant: scilicet manus mortua sine caducum et placitum generale et ballannum et etiam questa novi abbatis Corbigniacensis, et de costamentis litterarum domini episcopi Eduensis et litterarum confirmationis domini papæ et litterarum comitis et comitissæ Nivernensis, salvis aliis consuetudinibus quas habet Corbigniacensis ecclesia adversus burgenses et burgenses adversus ecclesiam adinvicem observandis. Juraverunt etiam burgenses arbitrium nostrum observare, et præpositum Corbigniacensem fidejussorem constituerunt; similiter abbas et conventus Corbigniacensis eumdem præpositum de observando arbitrio fidejussorem constituerunt, quod protulimus in hunc modum: quod prædicti abbas et conventus de prædictis consuetudinibus et controversiis quictaverunt burgenses, et de costamentis litterarum imperpetuum, et de questa novi abbatis quantum ad presens, ita quod ecclesie Corbigniacensi non fiat prejudicium imposterum, et pro hujusmodi quictatione debent dicti burgenses prænominatis abbati et conventui nongentas liberas fortium Nivernensium, {23}quatercentas ad octobas penthecostes et duobus annis sequentibus ducentas libras in quolibet anno ad octobas penthecostes, et in anno tertio centum ad eumdem terminum. Si autem necesse fuerit illas quatercentas mutuo accipere, prænominati burgenses tres partes costamentorum tenentur persolvere, et dicti abbas et conventus quartam. Si vero contigerit quod dicta pecunia pondere vel lege viluerit in valore in quo nunc est, ad Parisiensem cam persolverent. Nos vero de caduco anni præteriti sive censa dictum nostrum reservavimus loco et tempore proferendum. Nos vero abbas Bellevallis et decanus Verzeliacensis in hujus rei testimonium presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine duximus roborare. Nos autem decanus et prepositus Corbigniacensis, qui sigilla non habemus, contenti fuimus hiis sigillis. Actum anno Domini M.CC.XXXº, mense maii. (Fol. 32.) ?? ?? XVIII 1230. — 8 novembre. Bulla Gregorii papæ ad comitem Nivernensem directa ad hoc ut bona monasterii Corbigniacensis restituat. Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio nobili viro comiti Nivernensi salutem et apostolicam benedictionem. Pro Dei reverentia ecclesiis in quibus nomen invocatur ipsius nonnulla bona viri devoti et catholici contulerunt, remiserunt debita et magnos indulserunt insuper libertates: propter quod, cum sis, ut credimus, vir catholicus, revereri te decet ecclesias et in suis juribus confovere ac eis existere de proprio liberalem. Significantibus siquidem dilectis filiis abbate et conventu monasterii Corbigniacensis, accepimus quod tu procurationem quandam, quæ gistum vulgariter appellatur, in quibusdam villis eorum tibi vendicare contendis et dicens eam tibi tanquam debitam denegatam, hac occasione homines villarum ipsarum personaliter capi et bona ipsorum occupari fecisti ac detines pro tuæ libito voluntatis, in ipsorum et ejusdem monasterii præjudicium et gravamen, alias eisdem hominibus et præfato monasterio dampna et injurias inferendo. Quia vero te in hiis exerceri cupimus unde commendari debeas apud homines et apud Deum premium obtinere, ac abstinere a noxiis quæ famæ dispendium patiuntur et salutis nobilit... (sic) quatenus pro Deo et nostra reverentia, necnon {24}salute tua a bonis predicti monasterii occulos cupiditatis avertens illud occasione prædicta indebite non molestes, liberes dictos homines et bona restituas earumdem ac de dampnis et injuriis eis satisfactionem exhibeas competentem, habeasque monasterium ipsum cum personis et bonis ipsius divinæ pietatis obtentu taliter commendatum, manutenendo illud in suis juribus et in libertatibus confovendo quod divinam et apostolicam gratiam exinde consequi merearis; alioquin quia contra Deum et justitiam ac salutem tuam tibi deferre nolumus nec debemus, venerabili fratri nostro..... (sic) episcopo et dilectis filiis decano et Hugoni de Torciaco, canonico Eduensi, per litteras nostras injungimus ut ipsi, vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit, appellatione remota, decernant et faciant quod decreverint per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Datum Perusii VI idus novembris, pontificatus nostri anno tertio. (Fol. 31) ?? ?? XIX 1230. — 20 novembre. Gregorius papa IX compositionem confirmat initam abbatem inter et burgenses Corbigniaci super multos consuetudines. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Corbigniacensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo postulat rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus, grato concurrente consensu, compositionem inter vos ex una parte et burgenses Corbigniacenses ex altera, super quibusdam redditibus qui manus mortua, placitum generale ac ballandum vulgariter appellantur et rebus aliis amicabiliter initam, sicut sine pravitate proinde facta est et de utraque parte sponte recepta ac hactenus pacifice observata et in litteris in de confectis plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam notræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attimptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii XIII kalendas decembris, pontificatus nostri anno tertio. (Fol. 33.) ?? ?? {25}XX 1237. — 17 janvier. Gregorius papa confirmat monasterio Corbigniacensi omnia privilegia concessa a comitibus Nivernensibus. Gregorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis tiliis abbati et conventui Corbigniacensi, ordinis sancti Benedicti, Eduensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem perhibere consensum et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, bone memorie P. comes Nivernensis et A. uxor ejus vobis duxerint concedendum ut illis rationabilibus consuetudinibus gaudeatis quæ observatæ Guidonis et aliorum comitum Nivernensium temporibus extiterunt. Statuerunt etiam quod nulli de hominibus monasterit vestri reciperentur ad habitandum in villis eorum in ipsius monasterii detrimentum. Nos vestris precibus inclinati quæ super hoc ab eis provide facta sunt auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Interamnæ XVI kalendas februarii, pontificatus nostri anno decimo. (Fol. 34.) ?? ?? XXI 1248. — Février. Transaction entre Mahaut, comtesse de Nevers, et le couvent de Corbigny, au sujet de trois gistes dont elle jouissait. Nos Mathildis, comitissa Nivernensis, notum facimus universis quod cum nos haberemus tres gistos in tribus villis ecclesie Corbigniacensis, {26}videlicet apud Germenay et in potestate ejusdem ville, et apud Heriacum, et apud Ardant, et de ipsis gistis essemus in saisina, ut dicebamus, super quibus gistis frater Symon abbas et conventus Corbigniacensis dicebant nos injuriam inferre eisdem capiendo dictos gistos. Tandem, super hiis mediantibus bonis viris, accordatum fuit inter nos et dictum abbatem et conventum amiabiliter in hunc modum: videlicet, quod homines Corbigniacensis ecclesie in dictis villis et in potestate de Germenay commorantes tenebuntur nobis et heredibus nostris vel mandato nostro reddere apud Moncellos, castrum nostrum, et propriis sumptibus mittere vel deferre ibidem tres modios avene reddibilis et capacis ad mensuram Corbigniacensem ad octabas Omnium Sanctorum in perpetuum annuatim. Si vero dicti homines predictam avenam dictis loco et termino non redderent et deferrent vel mitterent annuatim nobis et heredibus nostris vel mandato nostro, ecclesia Corbigniacensis ipsam avenam in statutis loco et termino nobis et nostris heredibus vel mandato nostro teneretur reddere vel reddi facere a dictis hominibus, singulis annis in quibus dicti homines in solutione deficerent, et sexagenta solidos Nivernensis monete pro emenda, et nichil amplius pro emenda. Pro tribus autem modiis predictis avene, nos predictis abbati et conventui et ecclesie Corbigniacensi et dictis hominibus eorum predictos tres gistos quittavimus in perpetuum penitus ac precise, et quidquid juris habebamus ratione dictorum gistorum. Voluimus etiam, promisimus et concessimus quod non possimus nec heredes nostri retinere in aliqua villarum nostrarum aliquem de hominibus dicte ecclesie qui in dictis villis morantur vel morabuntur et dictam avenam reddere tenentur. Ad hec autem omnia supradicta firmiter et inviolabiliter observanda, obligavimus nos et heredes nostros in perpetuum bona fide. In cujus rei testimonium et notitiam pleniorem, presentes litteras sigilli nostri testimonio fecimus roborari. Actum apud Montem Noisium, anno Verbi incarnati Mº.CCº.XLVIIIº, mense febroario. (Fol. 35.) ?? ?? {27}XXII 1253. — 21 décembre. Innocentius papa IV confirmat bona et privilegia monasterii Corbigniacensis. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii sancti Leonardi Corbigniacensis ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuam memoriam. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacræ religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium Sancti Leonardi Corbigniacensis, Eduensis diocesis, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea, quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpresentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exponenda vocabulis: locum in quo præfatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; de Sancto Privato de Disesia, de Anliziaco, de Altobono, de Francyo, de Chevannis Gazeaulx, de Heriaco, de Nermo, de Sancta Camilla, de Reveriaco, de Anthenio, de Ruargis, de Cusiaco, de Sancta Palladia, de Villereto {28}et de Monte Jovis domos et prioratus, cum omnibus appendiciis eorumdem; jus patronatus quod habetis in Sancti Secani, Sancti Johannis, Crucifixi de Corbigniaco, Sancti Privati de Disesia, Sancti Georgii de Anleziaco, Sancti Donati de Altobono, beatæ Mariæ de Chevannis Gazeaulx, Sancti Andochii de Heriaco, Sancti Petri de Anthonio, beate Marie de Ruargis, Sancti Prejecti de Paisiaco, Sancti Leodegarii de Bosco, Sancti Martini de Podio, et Sancti Germani de Maheria ecclesiis; jus patronatus quod habetis in ecclesiis villarum que Durellum, Anantum, Cheregnie, Sanctam Palladiam et Volclucum vulgariter appellantur; villas Germenacum, Drusiacum, Paisiacum, Vevram, Rescivum, Reneburgum, Combras, Crespigniacum, Axosium, Veciacum et Doxasium, communiter appellatas; decimas et grangias quas habetis hibidem; nemora vulgo Boscus Vartaudi, Boscus de Lorme et Boscus Aschevauldi vocata; domum quam habetis in civitate Eduensi, cum pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis, pascuis in bosco et in plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis sive novalium vestrarum que propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigat vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laycos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversationem recipere et eos, absque contradictione aliqua {29}retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit, sine abbatis sui licentia, de eodem loco transire, arctioris religionis obtentu discedere: discedentem vero, absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare, dum modo causam non dederitis interdicto. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad ordines fuerint promovendi a diocesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem sacrosanctæ romanæ sedis habuerit et ea nobis voluerit, sine pravitate aliqua, exhibere. Prohibemus insuper ut infra fines parochiarum vestrarum nullus, sine assensu diocesani episcopi et vestro, capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis pontificum romanorum, ad hæc novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis sæcularibusve personis a nobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremæ voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, aut etiam publici usuarii, nullus obsistat, salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas præterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes quæ a laycis detinentur redimendi et liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi libere sit vobis de nostra auctoritate [potestas?]. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti regulam, providerent eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestræ paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausulas locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Præterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus monasterio vestro concessas, necnon libertates et exemptiones sæcularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus {30}ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet exactionibus fatigare, sed omnia integra......... (sic) eorum pro qualibet gubernatione ac substentatione concessa sunt usibus commodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia, et in predictis decimis moderatione concilii generalis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve potestas hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino judicio existat, de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum judicem præmia æterna pacis inveniant. Amen. Rota. — Ego Innocentius catholicæ ecclesiæ episcopus. Ego Ranaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus †. Ego Stephanus Prenestinus episcopus †. Ego Richardus Sancti Angeli diaconus cardinalis †. Ego Octaviensis Sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis †. Ego Petrus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis †. Ego Johannes Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis †. Ego Willelmus Sancti Eustachii diaconus cardinalis †. Ego Ottobonus Sancti [Adriani] diaconus cardinalis †. Et in capite Bullæ est scriptum: Ego Stephanus Sanctæ Mariæ trans Tiberim tituli presbiter cardinalis. Ego frater Johannes tituli Sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis. Ego frater Huguo tituli Sanctæ Sabinæ presbiter cardinalis. Datum Laterani per manum Guillelmi magistri scolarum Parmensium sanctæ Mariæ (sic) ecclesiæ vice cancellarii, XII kalendas januarii indictione XII, incarnationis Dominicæ anno M.CC.LIIIº, pontificatus vero Innocentii papæ quarti anno undecimo. (Fol. 37.) ?? ?? {31}XXIII [1253. — 21 novembre.] Bulla Innocentii quarti qua abbatibus Corbiniacensis monasterii potestatem dat absolvendi omnes monachos et eos qui a monasterio dependent ab omnibus censuris. Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati Corbigniacensi ordinis sancti Benedicti, Eduensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum observantia tui ordinis ab ipsa institutione sui multum sit rigida et difficilis ad ferendum fuerintque post modum tam per felicis recordationis G. papam predecessorem nostrum quam per loci metropolitanum et diocesanum ac legatos sedis apostolicæ vel delegatos ipsius nonnulla supradicta statuta gravia et precepta diversarum penarum adjectione vallata ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur attendentes quod expedit calamum quassatum non conteri et in erasione eruginis vas non frangi, devotionis tue precibus inclinati, presentium tibi auctoritate concedimus ut super observatione ipsorum statutorum et preceptorum que de tue sustantia regule non existunt, tu ac successores tui cum monasterii tui ejusque membrorum monachis presentibus et futuris libere dispensare possitis, hiis duntaxat casibus exceptis super quibus in eadem regula est dispensatio interdicta, in quibus casibus dispensandi super penis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi ob hoc hactenus incurrerunt vel incurrent decetero eosque absolvendi abinterdicti vel suspensionis aut excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem eorumdem statutorum et preceptorum involvi contigit vel continget, injuncta sic absolutis penitentia salutari, libera sit tibi tuisque successoribus de nostra permissione facultas: priori nichilominus tuo ac successoribus ejus concedendi tibi tuisque successoribus hujusmodi dispensationis et absolutionis beneficium, si oportunum fuerit indulgentes auctoritate presentium potestatem, nonobstantibus aliquibus litteris ad..... (sic) metropolitanum vel diocesanum tuum seu quemcunque alium ab apostolica sede vel legatis ejus aut delegatis ipsius sedis sub quocunque tenore directis et processibus habitis per eosdem de quibus forsitan oporteat in presentibus fieri mentionem, etiam si forte auctoritate sedis apostolice {32}fuerint confirmati, et etiam dirigendis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XI kalendas decembris, pontificatus nostri anno undecimo. (Fol. 39.) ?? ?? XXIV 1257. — Juillet. Mahault, comtesse de Nevers, donne cent sols au couvent de Corbigny pour un anniversaire. Nos Matildis comitissa Nivernensis notum facimus universis quod nos, pro remedio anime nostre et antecessorum nostrorum et pro anniversario nostro in ecclesia Corbiniacensi annuatim in perpetuum faciendo, dedimus in perpetuum et concessimus eidem ecclesie centum solidos annui redditus censualis monete in festagio nostro de Moncellis castro nostro, amodo percipiendos ad festum beati Remigii annuatim. Volumus siquidem et requirimus ut episcopus Eduensis qui pro tempore erit ponat sententias excommunicationis in personam heredis aut successoris nostri et interdicti in terram ipsius si contra donum istud ire attemptaverit [et] ullo modo non relaxatur ipsas quousque dicte ecclesie de predicto redditu plenarie fuerit satisfactum. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum apud Coloingias super Yonam anno Domini Mº.CCº.LVIIº, mense julio die sabbati proxima post octabas beati Martini estivalis. (Fol. 40.) ?? ?? XXV [1271. — N. st. 1272.] Fondation d’un anniversaire dans l’église de Saint-Léonard de Corbigny, par Regnaud de Mont-Reuillon, chevalier. Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Autissiodorensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus {33}Radulphus de Monte Rupilionis, miles, recognovit quod defunctus Regnaudus de Monte Rupilionis, miles, quondam frater suus, jam diu est legavit abbati et conventui Corbigniaci quinque solidos fortium Nivernensium annui redditus pro anniversario suo annis singulis in ecclesia de Corbigniaco faciendo, in quo redditu dictus defunctus Regnaudus a tempore mortis sue defuit vel heredes sui, ut dictus Radulphus asserebat, propter quod redditum et deffectum dicti redditus dictus Radulphus dictis abbati et conventui assedit et assignavit sex solidos fortium Nivernensium censuales reddendos et solvendos annis singulis dictis abbati et conventui in festo beati Germani, prout voluit coram nobis et concessit, sitos super quinque pecias terre sue site in finagio de Contis Annarzieys, scilicet super terram de Torchebuef, super medietatem terre Doquarron de Bouron, super terram de Brocia de Chaine et super tres orveas vinee et super pratum de Lacoure de Patiz, sub hiis pactis quod dicti abbas et conventus habebunt laudes et ventas omnium predictorum, si ex nunc devenirent, promittens per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam quod contra assessionem et assignationem predictas per se vel per alium non veniet in futurum et quod res predictas dictis abbati et conventui garentiet et deffendet quitas et liberas erga omnes, se et heredes suos et bona sua quo ad hoc obligando, ac omnibus exceptionibus seu deffensionibus facti et juris canonici et civilis renunciando et juridictioni curie Autissiodorensis ubicumque maneat supponendo. Datum anno Domini M.CC.LXXI, die dominica focorum. (Fol. 41.) ?? ?? XXVI 1273. — N. st. 1274. [Accord entre l’abbaye de Corbigny et Hugues de la Perrière, seigneur d’Anlezy.] Universis presentes litteras inspecturis, nos frater Guido humilis abbas Corbigniacensis totusque ejusdem loci conventus salutem in eo qui salus est omnium et protector. Notum facimus quod nos monasterii nostri Corbigniacensis necnon et prioratus Sancti Georgii {34}de Anlesiaco, ad nostrum monasterium Corbigniacense predictum immediate spectantis, utiliora in posterum providentes et eisdem deliberatione previa procurantes quod amplius est profuturum, super contencione seu discordia quondam suborta inter nos, nomine predicti nostri prioratus Sancti Georgii de Anlesiaco, ex una parte, et nobilem virum Hugonem de Perreria, dominum Anlesiaci, militem, nobilem mulierem dominam Ysabellam ejus uxorem, Guillermum de Billiaco, domicellum, et domicellam Johannetam ejus uxorem, filiam defuncti nobilis viri Hugonis, quondam domini Anlesiaci, militis, et dicte domine Ysabelle, necnon et Hugoninum filium dicti defuncti domini Hugonis et domine supradicte, pro se et pro Gaufrido et Johanne fratribus suis, annis minoribus, ex altera, super eo quod nos, prioratus nostri predicti nomine, dicebamus contra predictos Hugonem, Ysabellam, Guillermum, Johannetum, Hugoninum et fratres suos, quod ipsi vel eorum predecessores levaverant seu levari fecerant stagnum de Anlesiaco seu calceyam dicti stagni alcius quam solebat esse, nec reddiderant seu assignaverant predicto prioratui elemosinas predecessorum suorum in dicto prioratu sepultorum, videlicet Hugonis de Varigni militis, ejus uxoris, Gaufridi, domicelli, filii predicti Hugonis, impediebantque quominus prior prioratus predicti gaudere et pacifice justitia sua de Sancto Georgio, propter que omnia nos prior dicti loci et etiam homines dicti prioratus dampna non modica sustineramus cum jamdictis Hugone, Ysabella, Guillermo, Johanneta et Hugonino pro se et suis fratribus supradictis, diligenti deliberatione prehabita composuimus amicabiliter in hunc modum: videlicet quod prioratus Sancti Georgii predictus et villa Sancti Georgii est in bona custodia seu garda domini de Anlesiaco; verumtamen omnis justitia, tum in dicto prioratu, tum in dicta villa, tum de falso poto, tum de omnibus rebus que ad justitiam pertinent, excepto eo quod est ipsius domini ligium, remanet prioratui supradicto. Si autem aliquis pro aliquo crimine captus fuerit ibidem, idem criminosus debet judicari in curia prioris dicti loci qui pro tempore fuerit, et postea debet tradi domino Anlesiaci qui pro tempore fuerit puniendus, cum vestibus in quibus captus fuerit, non etiam alienis. In territorio autem Sancti Georgii neque prior Sancti Georgii neque dominus Anlesiaci ponent bladarium, sed prior habebit servientem suum qui, si ceperit aliquos delinquentes seu forefacientes in ipso terragio, levabit ab ipso delinquente estimacionem seu valorem dampni illati, neque prior dicti loci neque dominus Anlesiaci habebunt aliquid pro emenda; item, quod dominus Anlesiaci vendet seu vendi faciet bannum suum {35}mense aprili, priorque Sancti Georgii et ejus homines vina sua seu vinum suum non poterunt vendere ipso mense in tota villa Sancti Georgii supradicta. Prior vero Sancti Georgii, qui pro tempore fuerit, tempore nundinarum medie quadragesime et sancti Georgii tam in vigilia quam in die dictarum nundinarum habebit, tam apud Sanctum Georgium quam apud Anlesiacum, ubicunque dicte ferie se extendant, omnem et plenam justiciam, excepto exercitio justicie criminosi per ipsius prioris curiam judicati, quem criminosum debent gentes dicti prioris tradere judicatum domino Anlesiaci vel gentibus suis cum vestibus in quibus captus fuerit, prout superius est divisum, predictusque dominus debet persolvere annuatim predicto priori quinque solidos censuales de molendino stagni superius nominati; item et quod supradicte nundine medie quadragesime et sancti Georgii que consueverant esse communiter apud Anlesiacum et in villa Sancti Georgii ultra aquam versus Sanctum Georgium, nec vendetur aliquid nec emetur diebus ipsarum nundinarum pretextu ipsarum nundinarum apud Anlesiacum ultra aquam a parte ville Anlesiaci, dominusque Anlesiaci qui pro tempore fuerit tenebitur compellere omnes venientes ad ipsas nundinas transire ultra aquam a parte Sancti Georgii, quod nisi faceret, prior dicti loci haberet omnem jurisdictionem et plenam justiciam super omnes ad dictas nundinas venientes in vigilia et in die dictarum nundinarum, tam in terra dicti prioris quam in terra domini supradicti ubicunque predicte nundine se extendant; post nundinas vero omni tempore prior habebit jurisdictionem et plenam justiciam in tota terra sua: hoc excepto quod est ipsius domini ligium et excepto criminoso quem idem prior semper debet dicto domino reddere judicatum cum vestibus in quibus captus fuerit prout superius est divisum. Nos vero predictus abbas et ille qui pro tempore fuerit abbas Corbigniacensis tenebimur annuatim interesse apud Anlesiacum in prioratu Sancti Georgii in vigilia, festo et crastino omnium sanctorum et personaliter in dicto prioratu morari donec processio et missa fuerint celebrate, nisi legitimo detenti fuerimus impedimento, in quo casu tenebimur mittere ad dictum prioratum duos vel tres de honestis personis nostre abbacie, qui in vigilia, die et crastino festi omnium sanctorum intererunt in dicto prioratu donec processio et missa fuerint celebrate. Si autem nos abbas predictus vel ille qui pro tempore fuerit abbas Corbigniacensis, non legitimo impedimento detenti, non fecerimus specificata superius et expressa, tenebimur reddere domino Anlesiaci sexaginta solidos turonensium nomine pene. Si vero legitimo impedimento detenti, duos vel tres de honestis {36}personis nostre abbacie Corbigniacensis ad dictum prioratum non miserimus, tenebimur reddere domino Anlesiaci sexaginta solidos nomine pene pro quolibet deffectu. Dominus vero Anlesiaci qui pro tempore fuerit debet esse ad dictum festum annuatim, et si ad dictum festum non fuerit dictus dominus tenebitur nobis reddere sexagenta solidos nomine pene pro quolibet defectu, et si dictus dominus ad dictum festum fuerit, tenebitur ad matutinas venire, et nos dictus abbas debemus mittere prefato domino in vigilia dicti festi unas botas (sic), quod nisi fecerimus ipse dominus poterit habere seu levare quinque solidos pro eisdem; si vero dictus dominus ad dictum festum non venerit anno sequenti, non habebit dictas botas, et si licenciatus a nobis ad matutinas non venerit, nichilominus habebit dictas botas. Dicti vero dominus Hugo, domina Ysabella ejus uxor, Guillermus de Biliaco, Johanneta ejus uxor et Hugoninus pro se et aliis fratribus suis donaverunt et quittaverunt perpetuo penitus et precise nobis et nostro prioratui supradicto pro elemosinis antecessorum suorum et pro levatione dicti stagni et pro aliis dampnis nobis et hominibus nostris illatis et in recompensationem ipsorum dampnorum totum tenementum suum quod dicitur tenementum Layras ubicumque sit et vineam quam emerat dictus Hugo dominus de Anlesiaco, miles defunctus, de dicto tenemento, necnon jus quod habebant in filiis, heredibus ac posteritatibus eorumdem, cum omnimodo jure et justicia que in predicto tenemento habebant vel habere poterant, excepto, ut dictum est, criminoso, et excepta de dicto tenemento quadam oschia que sita est retro domum curati de Anlesiaco, de qua oschia tenebantur reddere nobis escambium. Prior vero Sancti Georgii de Anlesiaco debet celebrare annuatim in prioratu suo predictorum antecessorum anniversarium et dicti Hugonis quondam domini [Anlesiaci] et dicte domine Ysabelle ejus uxoris cum tredecim presbiteris, et debet eis dare ad prandendum et unicuique duodecim denarios post prandium, et predicti domini vel ille qui pro tempore fuerit dominus Anlesiaci debet reddere et solvere dicto priori sexaginta solidos Nivernensis monete die martis post festum sancti Martini hyemale pro dictis anniversariis, ut supra scriptum est, faciendis. Ejusmodi compositionem quantum ad nos pertinet nos ratam et gratam habentes eandem et etiam acceptantes, promittimus bona fide inviolabiliter observare et facere a priore dicti prioratus firmiter observari, nec contra eandem venire ullo unquam tempore in futurum nos et nostros ac dicti prioratus successores quo ad hec obligando. Renunciamus enim quoad eadem exceptioni enormis lesionis, alienationis {37}et distractionis illicite omnique privilegio nobis seu nostro ordini indulto et etiam indulgendo, beneficio restitutionis in integrum actionique in factum de dolo, conditioni sine causa et ob causam et omnibus actionibus et exceptionibus facti et juris que contra presentes litteras possent dici necnon omni juri canonico et civili. In cujus rei memoriam et testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini M.CC.LXX tercio die martis post dominicam in ramis palmarum. (Fol. 42.) ?? ?? XXVII 1296. — 8 février. — N. st. 1297. [Mandement au bailli de Bourges touchant la justice de l’abbaye.] Philippus Dei gratia Francorum rex baillivo Bituricensi salutem. Mandamus tibi quod servientibus bailliviæ tuæ districtius inhibeas ne ipsi aut eorum aliquis in terra religiosorum virorum abbatis et conventus monasterii Sancti Leonardi de Corbigniaco in qua omnimodam altam et bassam justitiam obtinent sergentare vel officium sergentariæ quod libet exerceant, nisi duntaxat in casibus ressorti vel aliis ad superioritatem nostram spectantibus quosquidem casus in litteris tuis eisdem tradendis, cum propter hoc a te missi fuerint exprimi volumus et specialiter contineri. Quod si contra fecerint, contra ipsos procedas taliter ad vindictam quod a modo talia faciendi temerariam audaciam non assumant. Actum Parisius octava die februarii anno Domini M.CC nonagesimo sexto. (Fol. 46.) ?? ??