{1}CHARTES DE L’ABBAYE DE CLUNY. 3656. 1091, 14 juin. CHARTA QUA PIPO, LEUCORUM EPISCOPUS, NOTUM FACIT WIDONEM MILITEM ECCLESIAS DE DOMNA MARIA ET DE SICCA PRATA MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Pipo, Dei gratia Leuchorum episcopus, et clerus Tullensis universus, omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis in secula postfuturis. Quoniam offitii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere, et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere, notum facio cunctis æcclesiæ sanctæ fidelibus, quod Wido, nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus, ob delendam facinorum suorum multitudinem, religiosorum contubernia virorum perquisivit, ut de caducis et falsis diviciis veras et æternas sibi compararet, et amicos faceret, qui eum in æterna secum reciperent tabernacula. Decrevit enim eis seminare carnalia, quatenus eorum meteret spiritualia. Hac igitur sancta et Deo gratissima eum flagrantem animi intentione, divina clementia a desiderio suo non est passa fraudari, inspirans ei toto orbe cluentem voto suo eligendam pre ceteris æcclesiam Cluniacensem, ubi patrimonii sui portione Deo et apostolorum principi oblata, universorum quæ inibi aguntur bonorum coheres et conparticeps existeret: duas partes decimarum de villa quæ dicitur Domna Maria, et medietatem alodii quod {2}inibi possidebant ipse et heres ejus jure hereditario, com medietate æcclesiæ cujusdam villæ quæ dicitur Sicca Prata, prefato concessit loco. Et quia diocesis nostræ ipsa est æcclesia, hanc donationem nostro expetiit corroborari privilegio, cum omnibus usibus, in perpetuam illic Deo servientium possessionem, excepta prebenda sacerdotis et his quæ debentur usui archidiaconi et presulis, et atrii justiciis; ita ut neque per ejus heredum, neque per quorumlibet episcoporum successionem, hæc traditio aliquando infringi aut destrui possit. Quod si quis quovis tempore (quod absit!) attemptare presumpserit, omnia in eum congerantur maledicta, et nisi resipuerit, deleatur de libro viventium, et cum justis non scribatur. S. Piponis episcopi. S. Hugonis primicerii. S. Riquini archidiaconi. S. Lutulfi decani. S. Alberonis archidiaconi. S. Alberonis cancellarii. Anno ab incarnatione Domini M. XCI, indictione XIIII, epacta XXVIII, concurrente II. Acta mense junio, data XVIII kalendas julii. (B. h. 96 et 685, DCLXXXVIII.) ?? 3657. 1091, septembre. CHARTA QUA FILIA ODONIS, VICECOMITIS LOMANIÆ, UXOR GERALDI ORBEISANI, CONFIRMAT DONUM MONASTERIO SANCTI JOHANNIS DE SANCTO MONTE ET MONACHIS CLUNIACENSIBUS A SE FACTUM. Notum sit omnibus christianis, quod ego filia Odonis, vicecomitis Lomaniæ, etc. (Gallia christ., t. I, instr., col. 165-167.) ?? ?? 3658. 1091, novembre. CHARTA QUA AUPRANDUS ET FRATER EJUS ALBERTUS ATQUE ALII DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI PAULI DE LACU DE ISEX, ETC. Anno ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi mileximo nonageximo primo, mense novimber, indicione quarta decima, monasterio ecclesie Sancti Petri, que est constructa in loco Clognezo. Nos {3}Auprandus et Albertus, germanis, filiis quondam Johannis, adque Ferlinda, mater et filii, de loco Munticello, et Albertus filius quondam Magifredi de loco Provege, qui professi sumus nos germanis ex nacione nostra lege vivamus Langobardorum, et nos qui supra Ferlinda et Albertus ex nacione nostra lege vivamus Alamanorum, et mihi que supra Ferlindi consenciente et subter confirmante, predictis Auprandus et Albertus filiis meis presens presentibus diximus: Quisquis in sanctis ac in venerabilibus locis de suis contulerit rebus, in eternum centuplum accipiant, insuper, quod melius est, vitam possideant eternam. Ideoque nos qui supra Auprandus et Albertus adque Ferlinda mater et filii, adque item Albertus donamus et oferimus in eodem monasterio ecclesie Sancti Petri nominative nostras porciones de pecia una de tera, cum edificiis, casis, et ecclesia una superabente, que est constructa infra lacum de Isex et ex ipso lacum circumdata, et est consecrata in onore sancti Pauli cum omnibus casis et rebus ex nostra porcione pertinentibus eidem ecclesie jure proprietario; eo vero ponam ordine ut faciant oficiales ejusdem monasterii a presenti die de eadem ecclesia et pecia de tera, cum jam dictis edificiis et nostra porcione, domibus, casis et rebus pertinentibus eidem ecclesie quicquit voluerit, sine omni contradicione nostra et heredum nostrorum, pro anime nostre mercede. Que autem ista pecia de terra nostras porciones, et de jam dicta ecclesia Sancti Pauli et de omnibus rebus ibidem pertinentibus et ingresoras earum, seu cum superioribus et inferioribus suis, qualiter superius leitur, jamjam ab ac die inantea, in eodem monasterio Sancti Petri, donamus et oferimus per cartulam ofersionis in jam dicta ecclesia Sancti Petri ad proprium abendum confirmamus; et insuper nos qui supra Albertus et Ferlinda, a parte jam dicto monasterio faciamus legitimam tradicionem, et investituram per coltelum, festucum notatum, vuantonem et vuasonem terre seu ramum arborum, et nos exinde foris expellimus, vuarpimus et absa cito fecimus. A parte ipsius monasterio Sancti Petri proprietatem abendum relinquimus, et agendum exinde {4}a presenti die oficiales de jam dicto monasterio proprietario nomine quicquit voluerint, sine omni nostra et heredum ac proheredumque nostrorum contradicione vel reppeticione. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsis Albertus aut Ferlinda, (quod absit!) aut ullus de heredibus ac proheredibus nostris, seu quibuslibet ulla oposita persona, contra anc cartola ofersionis ireque temtaverimus, aut eam per covis ingenium subtragere quesierimus, tunc obferamus ad illam partem contra quem exinde litem intulerimus, multa, quod est pena auro obtimo uncias treginta et argentum ponderas sexaginta, et quod reperierimus, et vindicare non valeamus. Set presens anc cartola ofersionis diuturnis temporibus firma permanead adque persistat, et ad nos qui supra Auprandus et Albertus et Ferlinda mater et filii, adque alio Albertus una cum nostris heredibus, a parte suprascripti monasterii, aut cui pars ipsius monasterio dederit, qualiter supra leitur, omni tempore ab omni omine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si parte ipsius monasterii subtragere quesierimus, tunc in duplum suprascripta ecclesia, cum nostra porcione de predictis rebus sub estimacione restituamus in consimilis locis. Tali itaque tinore, ut nulus abas de prefato monasterio, qui nunc et pro tempore fuerit, neque pars predicti monasterii abeat virtutem nec potestatem nostras porciones de predicta pecia terre, et de jam dictis casis et ecclesia Sancti Pauli, et rebus, que est edificanda, cum cœnobio monasteri Sancti Pauli sita infra jam dicto loco de Isex, submitere in aliam potestatem ullo modo, sed semper permanead in regimine prefati monasterii Cluniacensi; neque de eadem pecia de terra, et ecclesia, vel rebus ipsis pertinentibus eidem ecclesie, quas supra eodem monasterio Sancti Petri Cluniacensi oferimus, non habeant virtutem et potestatem vendendi, donandi, alienandi, precariandi, comutandi, libelandi, neque investituras faciendi neque in beneficium dandi ullo modo, ut ususfructus et reditus debead minui ad predictam ecclesiam. Quod si factum fuerit, iritum et vacuum permanead; set semper sit usus fructus de ipsis rebus ad usum et su[m]ptum fratrum monachorum, qui in eodem monasterio ordinati fuerint. Quia sic est bona nostra voluntas, pro {5}anime nostre nostrorumque parentum mercede, et bergamela cum actrementario, nos qui supra Albertus et Ferlinda de tera elevavimus, in pagina Auberti notario tradidit et scribere rogavimus, in qua subter confirmatis testibusque obtulit roborandum. Acto in loco Isex feliciter. Signum manum (sic) suprascriptis Auprandus et Albertus germanis atque Ferlinda mater et filii, cum alio Albertus, qui ac cartam ofersionis fieri rogaverunt, et mihi quo supra Ferlinda consentiente predictis filii mei, ut supra. Signum manum Azoni et Alberti seu Auberti testes, lege Alamana viventes. Signum manum Gausfredus et Teuzoni seu Giselberti testes, lege Langobarda viventes. Magifredus et Oto, filius predicti Alberti, ibi fuerunt, atque Paganus notarius ibi fuit. Ego qui supra Aubertus, notarius sacri palacii, rogatus scripsi, post tradita complevi et dedi. (Bibl. nat. cop. 36-181.) (Au dos:) Carta Sancti Pauli de Lacu. 3659. 1091. CHARTA QUA GISLEBERTUS, COMES CLARIMONTIS, ATQUE UXOR ET FRATER EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM ECCLESIÆ SANCTI SYMPHORIANI, IN EPISCOPATU LEODIENSI. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod ego Gislebertus, comes Clarimontis, et frater meus Herimannus atque uxor mea Leugardis tradidimus beatis apostolis Petro et Paulo in Cluniacensi monasterio, ubi domnus abbas Hugo preest, pro animabus nostris vel parentum nostrorum, partem mediam æcclesiæ Sancti Simphoriani et quicquid habuimus in {6}circuitu, sive in agris, sive in pratis, sive in arboribus, sive in aquis, advocationem tantum retinentes in manu nostra. Obtinuimus autem apud Leodicensem episcopum Heinricum, ut predicta æcclesia per se stet nulli obnoxia servituti, jus proprium habens baptismi atque sepulchri, nullique aliquem respectum solvens, nisi quatuor tantum denarios episcopo Leodicensi in uujus parochia sita est. De nemore autem nostro habitantes ibi accipient quantum voluerint, sive ad ædificandum, sive ad ignem faciendum; sed minime vel ad vendendum, vel ad dandum. Concessimus etiam omne usuarium de eo bestiis eorum, sive bobus, sive porcis, sive aliis. Actum est istud anno ab incarnatione Domini Mº. XCº. Iº, epacta lunæ XXVIII, regnante Heinrico imperatore IIII, episcopo autem prædicto Heinrico Leodicensi æcclesiæ presidente. Hujus rei testes sunt: Onulfus de Strees, Lanfridus de Tillon, Godefridus de Jalein, Robertus de Maules et filii ejus, Robertus et Boso, Herimannus de Hes, qui donum recepit; Rodulfus, Lambertus, Fulcuinus de Flones, Gualterus et Adelardus de Loverval, Gotefridus de Paseleu, Arnulfus de Strepett, Adelardus de Fontenes, Teodericus de Marcines. Huic traditioni legitimæ placuit etiam postea amitæ meæ Ermingardi comitissæ et filiis ejus pariter concordare, suamque partem, quam in predicta æcclesia paterno jure possidebant, eisdem beatis apostolis simili definitione eodem anno contradere, coram jam dicto venerabili ac piæ memoriæ Henrico episcopo, et coram idoneis testibus qui infra subscripti sunt: canonici Elbertus de Sancto Lamberto, Tiebaldus de Sancto Michaele; laici Lambertus de Forun, Onulfus de Strees, Gualterus et Tiefridus fratres Razonis de Strees, Everardus de Jandrinivol et multi alii. (Trace de sceau plaqué.) (Bibl. nat. or. 156; B. h. 94; D. 216.) (Au dos:) Carta Giselberti, comitis de Claromonte, et amitæ ejus de æcclesia Sancti Simphoriani, in episcopatu Leodicensi. {7}3660. 1091. CHARTA QUA HILISIARDUS, DE CASTELLO NIGRÆ UNDÆ, MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS VERNUM ET POLIACO. In nomine summi et invisibilis Dei, ego Hilisiardus miles, de castello quod vocatur Nigra Unda, dedi in finem vite mee, pro redemptione peccatorum meorum seu etiam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum vel propinquorum, omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ac Cluniacensi cænobio, cui domnus Hugo venerabilis abbas preesse pariter ac prodesse videtur, quandam scilicet particulam hereditatis mee, quæ mihi parentali jure obvenit, unum videlicet mansum in villa que dicitur Vernum, absque omni calumpnia, omnique mala consuetudine liberum; unam etiam cavannariam cum servo ipsius terre colono, in comitatu Matiscensi; quasdam etiam vineas in villa Poliaco, in comitatu Forensi, quas cum quodam fratre meo communiter possidebam. Has itaque eo tenore prefato cenobio tradidi possidendas, ut si idem frater meus partem que sibi competit voluerit eidem Cluniacensi monasterio relinquere, accipiat a monachis ejusdem loci quinquaginta solidos; et ita demum sub dominio ipsorum ipse vinee perpetim habeantur. Si quis vero (quod absit!) aliqua factione vel dolo hoc donum infringere temptaverit, anathema sit. Facta est autem hec carta anno Verbi incarnati millesimo XCº Iº, sub presentia horum testium, qui hoc donum laudaverunt pariter ac firmaverunt, quorum nomina hec sunt: Thunus presbiter, Aimo clericus, Pontius miles de Serra, Milo de Ruiniaco, Arnaldus miles de Sancto Marcello et Wigo frater ejus. (Bibl. nat. cop. 36-190; B. h. 264, CCLXVI.) (Au dos:) Carta Helisiardi. {8}3661. 1091, de septembre à décembre. CHARTA QUA RAINALDUS, REMORUM ARCHIEPISCOPUS, CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI ALTARE DE TURRI SUPER MATERNAM AB INVASORIBUS RESTITUTUM. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Rainoldus, nomine non meritis Remorum archiepiscopus, universis beatæ vere matris æcclesiæ filiis, tam his quorum nos presentialis existentia attingit, quia his quorum nos posteritas subsecutura expectatur, intimatum esse studui, cum primum nos ad dispensationem Remensis æcclesiæ divinæ pietatis vocatio accersivit, circa hoc sollertiæ nostræ studium potissimum desudasse, ut altaria quæ antecessorum nostrorum negligentia in laicorum jura concesserant, quavis occasione ad æcclesiasticas personas revocarentur, et ab injusta secularium hominum servitute emancipata quibuslibet servis Dei juxta canonicam sanctionem erogarentur. Quia ergo altare de Turonis super Madernam quorumdam potentum de Plagaiotri violenta usurpatio occuparat, post plerosque incassum consumptos labores, id demum ab ejusdem, Spiritus Sancti suffragante consilio, imperavimus ut nobis illud redderent, si redditum æcclesiæ Sancti Petri Cluniacensis impertiremus. Sane cum fratres loci hujus amplissimo semper coluerimus et amore et honore, ut eos nobis ex devotis devotiores redderemus, altare hoc illis religiosæ hujus conventionis pactione interposita, absque persona, perpetualiter tenendum concessimus, ut quotannis anniversarium nostrum in ecclesia Cluniacensi cum pleno officio, missa videlicet et vigilia, in fratrum conventu celebretur, et ut eadem die duodecim pauperes de cibo qui diei competat reficiantur. {9}Quod si quicquam quod animæ nostræ expediat, fratribus adnectere placuerit, inde nos et gratias referemus, et si qua a nobis beneficia expostulabunt, ea longe facilius assequentur. Denique placuit ut et hoc stabiliretur, quatenus de omnibus successoribus nostris hoc fieret, ut cum eos obisse fratres acciperent, pro eis plenum officium celebrarent. Ceterum cum quempiam canonicorum Remensium ad vocem pulsantis judicis carnis universæ viam ingredi contigerit, cum primum de transitu canonici fratres Cluniacenses certi effecti fuerint, missam unam generalem et vigiliam pro anima canonici celebrantes, fontem misericordiæ Dominum deprecentur. Postremo in nostræ hujus donationis pagina in posterum non cassanda prorogetur, testamentalibus auctoritatis nostræ litteris eam inrefragabiliter corroboratam, cum sigilli nostri additamento adstipulavimus; et ne quis eam ausu temerario violare presumat, sub anathemate interdiximus. S. domni Rainoldi archiepiscopi. S. domni Rotgerii, Catalauni episcopi. S. Elinandi, Laudunensis episcopi. S. Rabodi, Novimensis episcopi. S. Manasse archidiaconi. S. Aritulfi archidiaconi. S. Manasse prepositi. S. Leuvini decani. S. Hugonis. S. Mainardi. S. Dudonis presbiteri. S. Herimanni. S. Ermenrici. S. Godefridi diaconi. S. Fulconis. S. Ade. S. Widonis subdiaconi. Actum Remis, in archivo pontificali, anno incarnati Verbi Mº XCº Iº, indictione XIIII, regnante glorioso Francorum rege Philippo anno XXXº IIº, archiepiscopatus autem domni Rainoldi anno VII. Godefridus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit. (B. h. 89; D. 493; E. 208.) ?? 3662. 1091, environ. CHARTA QUA PIPO, LEUCORUM EPISCOPUS, NOTUM FACIT ODOVINUM MILITEM ECCLESIAM FRODONIS VILLÆ MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Pipo, Dei gratia Leuchorum episcopus, et clerus Tullensis universus, omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis in {10}secula post futuris. Quoniam offitii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere, notum facio æcclesiæ sanctæ cunctis fidelibus, quod Odovinus, nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus, etc. Ecclesiam itaque de Frodonis villa et partem aloduorum suorum, videlicet in prefata villa tantum terræ, quantum singulis annis sufficere possit duobus aratris, cultis et incultis, silvis, pratis, aquis, aquarumque [decursibus], exitibus et reditibus et utriusque sexus mancipiis cum medietate æcclesiæ et omnem fundum quem habebat apud Contrexon, prefato concessit loco. Et quia diocesis nostræ ipsa est æcclesia, etc. S. P[iponis] episcopi. S. Hugonis primicerii. S. Rachini archidiaconi. S. Liettulfi decani. S. Alberonis archidiaconi. S. Alberonis cancellarii. (B. h. 97.) ?? 3663. 1092, 14 septembre. BULLA URBANI PAPÆ II, AD PETRUM, ABBATEM COENOBII CAVENSIS, QUA CONFIRMAT PRIVILEGIA EIDEM MONASTERIO CONCESSA. Urbanus, etc. Cum universis, etc. (Margarini, Bull. Cas., t. I, p. 9; Mansi, t. XX, p. 652, etc.) (Coll. de Bourgogne, t. LXXXVI, pièce cotée 62 en rouge.) ?? 3664. 1092. CHARTA QUA JOHANNES, AURELIANENSIS EPISCOPUS, CONFIRMAT LIBERTATEM ECCLESIÆ APUD PITHUERENSE CASTRUM ÆDIFICATÆ. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Johannes, Dei gratia {11}Aurelianensis episcopus, notum esse volo cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quia adiit presentiam nostram Albertus, Tescelini filius, obsecrans ut ecclesiam, temporibus predecessorum nostrorum, Rainerii videlicet et Arnulfi, episcoporum, fundatam et ædificatam apud Pithuerense castrum, in alodo suo et participum suorum, ultra fluvium Axoniæ, ad caput pontis, quam pro redemptione animarum antecessorum suorum, sueque ipsius et uxoris sue, heredumque suorum, Deo sanctoque Petro Cluniacensi dederat, liberam omnium consuetudinum nostrarum esse concederem; quod salva consuetudine et subjectione æcclesiæ Sancte Crucis Aurelianensis libenter concessi, ita tamen ut solis illius loci vel alodi habitatoribus in æcclesia predicta divinum peragatur officium, nullusque alterius æcclesiæ parrochianus vel ad baptizandum, vel ad benedicendum, seu ad tumulandum, absque consensu propriæ æcclesiæ sue ibi recipiatur, nec etiam burgensium jam dicti castri ad habitandum quasi in refugio sine consensu nostro suscipiatur, sed sicut supra diximus, æcclesia illa libera et quieta sit nostrarum consuetudinum, non reddens sinodum vel circadam ut cetere æcclesiæ, et a matre æcclesia postulans et accipiens crisma et oleum more aliarum æcclesiarum. Quam libertatem ne cui posterorum infi[r]mare liceat, scripto memoriæ sequentium commendari volui, utque firma et inconcussa permaneat manu propria subterfirmavi. Actum Aurelianis, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo secundo, regnantæ Philippo anno XXVIIIIº. Signum Johannis episcopi. S. Santhonis decani. S. Groiffridi subdecani et archidiaconi. S. Radulfi archidiaconi. S. Hugonis archidiaconi. S. Johannis archidiaconi. S. Alberti militis. S. Tetbaldi. S. Simonis. S. Girardi S. Teodevini. S. Stephani prepositi. S. Constantii. S. Odonis cancellarii. (Bibl. nat. or. 157; cop. 37-16.) (Au dos:) Ecclesia Pithuerensis castri. {12}3665. 1092. CHARTA QUA HUMBERTUS, FILIUS ULDRICI ET ADALGUI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAS DE CURCELLIS ET DE CURFRASNO AD MONASTERIUM FUNDANDUM. Cunctorum potentissimo conditori digne servire cupientibus, ejusque promissionis hereditatem adipisci desiderantibus, omnibus christicolis ab eodem summo conditore formatis et reformatis, talis assidua et cotidiana debet esse intencio et cura, quatinus ipsi a quo sibi humanam et rationabilem collatam esse noverint substanciam subdi benigno animo et obedire studeant summo studio, atque eis multum est exoptabile, non solum ut bonorum operum exsecutione ipsius evadere possint terribilem iram, set etiam summa sollicitudine procurandum, ut pro caritate et justiciæ operibus ejusdem piissimi creatoris exoptatissimam mereantur consequi gratiam ejusque cohabitationis cum supernorum civium collegio digni efficiantur jocundissimam assequi leticiam. Ego igitur, in Dei nomine, Humbertus, audiens cotidie per sacrarum scripturarum auctoritatem, male agentibus minari penas et juste operantibus promitti sydereas mansiones, desiderans aliquod invenire confugium, ubi possim declinare insidias meorum peccaminum, nullum tam salubre potui reperire consilium, quam si edificarem juxta possibilitatem meam aliquod monasterium monasticæ religioni aptum, ubi cotidie Deo et sanctis ejus congruum exhiberetur servicium. Ad hoc tamen agendum et perficiendum, ad Cluniacense monasterium venerabilis Hugonis, abbatis ejusdem cœnobii, fratrumque ibi degentium misi expetiturus auxilium. Quorum consilio confortatus, anno ab incarnatione Domini millesimo XCº IIº, regnante Heynrico rege nobilissimo, inspirante Deo, ut credo, cordi meo, ut æcclesiam de Curcellis cum omnibus appendiciis suis, sicut Durannus presbiter ante tenebat, donarem Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo {13}et loco Cluniacensi, cui domnus Hugo abba preest, omnibusque successoribus ejus, ut ipsi jam dictum locum teneant et possideant. Addo huic donationi sex jugera terræ subtus villam et unum pratum quod ibi habebam et totam de vino decimationem de ipsa villa, usamentum insuper in omnibus silvis, campis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, nominatim etiam silvam de Bancon, piscariam quoque in lacu positam, per quindecim dies unam levatam. Adjungo etiam huic dono æcclesiam de Curfrasno cum omnibus quæ ad eam pertinent, exceptis duobus solidis quos æcclesia Sancti Stephani de Bevat debet ibi habere. Supradictum vero locum cum omnibus quæ ad eundum locum concessimus, ita ut supra ordinavimus, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio animæ meæ et pro remedio animarum patris mei Uldrici et matris meæ Adalgui, et fratris mei Cunonis, conjugis meæ, patrisque sui Ezonis, et matris sue Aremburgis, et filiorum meorum atque filiarum, antecessorum quoque meorum Sieboldi et alterius Sieboldi, Rodulfi filii ejus advocati, Udalrici filii ejus, Cunonis avunculi mei, Gausberti Sedunensis episcopi, et omnium parentum nostrorum defunctorum, presentium et futurorum, pro remedio etiam seniorum nostrorum, et pro remedio Burchardi Lausonensis episcopi, et pro remedio animæ Duranni ejusdem æcclesiæ presbiteri, pro remedio quoque animarum omnium seniorum seu hominum nostrorum, necnon pro salute omnium illorum qui adjutores hujus helemosinæ extiterint. Et si quis servus aut ancilla nostra aliquid de alodio suo ibi donare voluerit, nos concedimus. Si quis autem, (quod absit, et quod futurum esse non arbitror!) extiterit aliquis, aut ego, aut ullus ex heredibus meis, et liberis, aut ulla opposita persona, aut ullus homo qui hanc nostram donationem contradicere velit, primitus omnipotentis Dei terribilem iram incurrat, Sanctæque Mariæ et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat, et insuper coactus centum auri libras ei cui calumpniam intulerit persolvat. Qui hanc nostram donationem confirmare voluerint, omnibus benedictionibus Domini repleantur, et cum angelorum consortibus ad æterna gaudia perducantur. {14}Amen. Trado etiam huic æcclesiæ servos et ancillas his nominibus: Osburgam cum infantibus suis, Adeleidam cum infantibus suis, Ruzam cum infantibus suis, Emilinam, Riculfum. (B. h. 135, CXXXVII.) ?? 3666. 1093, 10 février. CHARTA QUA NOTUM EST QUO DURANNUS, PRÆPOSITUS DE BERZIACO, WERPIT ALODIUM SUUM MONASTERIO CLUNIACENSI. In nomine sancte et individuæ Trinitatis. Notum sit tam presentibus quam futuris, qualiter Durannus, prepositus de Berziaco, omnem alodum suum donavit, et totum beneficium cum omnibus terris quas habere videbatur ex nobis, werpivit in manu domni Hugonis abbatis et nostra, videlicet Jozeranni, domnique Siguini, Sergii, Humberti {15}quoque decani et aliorum fratrum nostrorum, sub testimonio quoque laicalium personarum istarum: Wichardi cognomento Nasuti, Hugonis Mediolanensis, Artaldi de la Bruiere, Humberti nepotis alterius Humberti prepositi, Roberti Calvi, Willelmi famuli Harditi, multorumque aliorum. Hanc autem sui fundi werpitionem nostrique feodi iccirco fecit, quod se parentesque suos ex diversis rebus injustam pervasionem commisisse negare non potuit. Sed domnus abbas, modum servare cupiens, elegit retinendum mansum unum in proprio dominicatu, cum omnibus terris ad eum pertinentibus, et quas propter eum tenere solebat Durannus, vineis scilicet, campis, pratis, insuper retinuit terram illam que fuit olim coqui vicecomitis Wigonis, cum curtile quodam in villa alia; unde Hugo Mediolanensis calumpniam quamvis injustam movere conabatur, adjunctis etiam prandiis omnibus que debentur a colonis per vendemias, cum mensura una musti de singulis cuppis, que nimirum metreta vocatur brazaige. Hec sunt in nostrum dominicale jus transcripta, ita ut nihil de omnibus his Durannus habeat querendum ulterius, nec per eum quisquam alius. Porro, quamdiu perstiterit in fidelitate nostra, sunt ei non ex debito, sed ex gratia promisse medietates redituum ex cunctis sive alodii sive beneficii reliquorum facultatum, quas nomine alodii seu feudi suas vindicabat, suoque ascribebat, ut totam hanc partem per misericordiam, qui totum perdiderat secundum justicie censuram; ita tamen ut ad suam medietatem convertat potius quam ad nostram quicquid a se vel a nobis alienavit, et apud extraneos obligavit et a calumniosa queque sumens nobis quieta relinquat in divisione nostra, quousque ad pacem redigat universa. His singulis quoque mansis quos in dominicatu suo tenebant Rotbertus et Wigo, quando nobis dederint eos, concesserunt Duranno panes duos cum vini sextario uno, et quatuor deneratis carnium. Et ut misericordie mensura cumulata murmurationis illi vel retractationis occasio omnis tolleretur, LX illi solidos a {16}decano obedientie supradicte de Berziaco. Ipse autem Durannus cum filiis suis sacramentum fecit, et juravit super sanctum altare in turri bene voluntatis, quod istud pactum custodiat inviolatum, aut si infringerit, intra XIIII dies post clamorem decani restituat quod inde abstulerit, aut in captionem vadat quo jussus ab eo fuerit, nec inde exeat in prolongato sibi termino, ad hoc ut redeat et maneat captus, donec absolvi aut justicia impleta aut misericordia inventa mereatur. Tali denique modo egit, ut nobiscum in pace remaneret, et preteriti reatus indulgentiam acciperet. Factum et in transitu Scolastice [Virginis] confirmatum, anno incarnationis Dominice millesimo XC. III., indictione I, Philippo Francie regnante, Hugone sanctissimo residente Cluniaci feliciter. Amen. (Bibl. nat. cop. 37-73; B. h. 579, DLXXXII.) (Au dos:) Carta de Berziaco. 3667. 1093 (?), mars. CHARTA QUA LANDRICUS, MATISCONENSIS EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM PARROCHIALEM DE BERZIACO. Noverint universi sanctæ ecclesiæ filii, tam presentes quam futuri, quod domnus Landricus, venerabilis Matisconensis æcclesiæ episcopus, Cluniacum veniens, et cum venerando patre Hugone, ejusdem loci rectore, pro mutua familiaritate colloquium habens, interpellatus a fratribus et patre prefato, contulit eis æcclesiam parrochialem de Berziaco in honore beatæ Mariæ consecratam, ante adventum suum cum clericis suis communicato consilio, quorum consensu hoc donum fecit beato Petro atque Cluniacensi monasterio. Dedit autem æcclesiam cum presbiteratu suo, cimiterio, baptisterio, oblationibus, et decimis, et omnibus omnino suis pertinentiis, retentis tantum in usus suos jure sinodali et parada annuali. Affuerunt cum eo aliqui propriæ æcclesiæ suæ filii: Artaldus archidiaconus, et archipresbiter Uldricus, {17}qui hoc factum vice canonicorum Matisconensium laudaverunt, et ad posteritatis memoriam litteris mandari rogaverunt, Hugo nichilominus, frater episcopi ipsius, Augustudunensis canonicus, et ex nostris: Oddo, Cluniacensis capellanus et medicus Adalardus. Actum publice Cluniaco, anno Dominicæ incarnationis millesimo XC. IIIº, indictione II, feria IIa, mense marcio. (B. h. 151, CLIII.) ?? 3668. 1093, 12 juillet. CHARTA QUA AUPRANDUS ET FRATER EJUS ALBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM CAPELLÆ IN CASTRO DE CLIZANO. Anno ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi milesimo nonagesimo tercio, duodecimo die mensis julii, indictione prima, monasterio Sancti Petri scito in loco qui dicitur Clugneto. Nos, in Dei nomine, Auprandus et Albertus, germani filii quondam Johannis de loco Muzo, qui professi sumus ex nacione nostra legi vivere Longobardorum, offertores et donatores ipsius monasterii, presens presentibus diximus: Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contulerit rebus, juxta Auctoris vocem, in hoc seculo centuplum accipiet et insuper, quod melius est, vitam possidebit eternam. Ideoque nos qui supra Auprandus et Albertus, germani, donamus, offerimus a presenti die in eodem monasterio pro animarum nostrarum mercede, id est nostram portionem de capella una, que est edificata in castrum de loco Clizano, et est consecrata in honore sanctorum Gervasii et Protasii, et omnes casas et res territorias atque decimas ad ipsam nostram porcionem de predicta capella pertinentes in juris nostri, quas habere visi sumus in isto loco et fundo Clizano. Quam autem istam nostram portionem de predicta capella et omnes casas et res territorias atque decimas ad predictam nostram portionem de predicta capella pertinentes juris nostri supradicti, una cum accessionibus et ingressibus, seu cum superioribus, qualiter supra ab hac die in eodem monasterio Sancti Petri {18}donamus, cedimus, conferimus, et per presentem cartam offersionis ibidem habendum confirmamus, faciendum exinde a presenti die pars ipsius monasterii de juris proprietarii nomine quidquid voluerint, sine omni nostra et heredum nostrorum contradictione. Quidem expondemus atque promittimus nosque germani, una cum nostris heredibus, parti ipsius monasterii, aut cui pars monasterii dederit istam offersionem, qualiter supra, in omni tempore ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerimus, aut si parti ipsius monasterii exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc in duplum eandem offersionem parti ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit restituamus, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub extimacione in consimilibus locis. Actum in loco Isex feliciter. Signum manuum istorum Auprandi et Alberti, qui hanc cartam offersionis fieri rogaverunt ut supra. Signum manuum Loterii et Alberti atque Gosfredi seu Alberti testes. Ego Petrus, notarius et judex sacri palatii, post tradita complevi et dedi. (Bib. nat. cop. 37-65 1º.) ?? 3669. 1093, juillet. CHARTA QUA AGNES, UXOR ALBERTI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM CAPELLÆ DE CLIZANO. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi milesimo nonagesimo tercio, duodecimo mensis julii, indicione prima, monasterio Sancti Petri, scito in loco qui dicitur Clugneto. Ego Agnes, filia Lanfranci et conjus Alberti, que professa sum ex nacione mea legi vivere Longobardorum, ipso namque jugale meo mihi consentiente et subter confirmante et juxta legem, ut si quiscumque de lege sua subdescendere voluerit et pacciones atque convenientias fecerit, istud non imputetur contra legem quod ambe partes voluntarie faciunt et qui talem cartam scripserit culpabilis non invenietur esse. Propterea dixi: Promitto atque expondeo me, ego quidem Agnes, una cum meis heredibus parti ipsius monasterii, aut cui pars monasterii dederit, ut amodo {19}unquam in tempore non habeamus licenciam nec potestatem per ullumvis ingenium ullamque occasionem quod fieri potest, agere nec causare adversus partem ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit, nominative de illa portione de capella, una cum omnibus casis et rebus territoriis atque decimis ad illam portionem pertinentibus juris ipsius monasterii, que esse videntur in loco et fundo Clizano, sicut obvenit ad partem ipsius monasterii a isto Alberto jugale meo, dicendum quod nobis aliquid exinde pertinere debet, sed omni tempore ego et mei heredes exinde taciti et contenti permaneamus. Quod si ammodo aliquando tempore ego quidem Agnes, aut mei heredes, vel nostras summittentes personas, de predicta portione agere aut causare vel removere presumserimus, vel si aparuerit ullum datum aut factum vel quod scriptum quod nos exinde in aliam partem fecissemus et claruerit, tunc cumponamus ego quidem Agnes et mei heredes parti ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit, istam porcionem in duplum, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub extimacione in consimili loco, et insuper penam argenti libras decem. Quidem et ad hanc confirmandam promissionis cartam, accepi ego quidem Agnes a te Davit priore, ex parte ipsius monasterii launechild capellum unum, ut hec mea promissio, sicut supralegitur, ad partem ipsius monasterii omnibus temporibus firma et stabilis permaneat atque persistat. Actum in loco Isex feliciter. Signum manus iste Agnes, que hanc cartam promissionis fieri rogavit, et istum launechild accepit ut supra. Signum manus istius Alberti, qui eidem conjugi sue consensit, ut supra. Signum manuum Loterii et Gosfredi seu Alberti testes. Ego Petrus, notarius et judex sacri palatii, post tradita complevi et dedi. (Bibl. nat. cop. 37-65 2º.) (Au dos:) Carta quam fecerunt Auprandus et Albertus de capella in Clizano. {20}3670. 1093, octobre. CHARTA QUA WIFREDUS, ARDERICUS ALIQUE MILITES DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ÆCCLESIAM SANCTI CASSIANI IN LOCO OLZIATE ÆDIFICATAM. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo tertio, et mense octubri, indictione secunda, ecclesia et monasterio beati Petri qui vocatur Cluniensis. Nos, in Dei nomine, omnes milites quorum nomina subter leguntur: Primus Wifredus. Ardericus, Oglerius et Algisus, Johannes Arnoldus, Lanfrancus et Arioaldus germanis, Bernardus, Lanfrancus, Americus et Otto pater, et filii, Lanfrancus de Rancate, Oddo, Umbertus, pater et filius, Ardengo, Otto filius Odonis, Bertrame, Umberto et Ardengo germanis Bertrame, Maginfredus, Oberto, Otto, Rolandus, et Rolandus filius Ottoni, Fredencione et Rolandus filius Algerii et Johannes Abbajamonte et Lanfrancus, Williencione, filius Bertrame, Milo de Zelonico et Olricus de Salbiate, Pagano de Binago, Scario, Arnoldus de Olziate, Girardus et Alberto pater et filius, Oldo et Anselmus de Rancate et Johannes et Ariberto et Alberto, Adelardus, Umfredus clericus, Bonefatio, Wilielmus et Rogerio germanis, Otto filius Bertrami, Wala filius Maginfredi, et Maginfredus germanis, Petrus filius Algisi et Olricus germanis et Oricus filius Uberti et Americus filius Bernardi, Bernardus Johannes abiatici ipsius Bernardi, Petrus filius Alkeri, Gallerio et Williencione filii, Rusticus et Zelonicus et Otto germanis, Frogerio filius Arnoldi, Oprandus, Brochardus et Johannes germanis de Salbiate, Wifredus, Wilielmus de Binago, Tedoldo, Arnoldo, Bezo, Cunradus, Walandro, {21}Ariprando, Roboldus et Petrus germanis, Siro, Aldus, Wilielmus, Americus, Rodulfo, Johannes germanis, Ardericus, Liutprandus, Wido, Willientione, Pagano filius Wiberti, Oliverio, Anselmus, Obizo, Odo filius Miloni, Wilielmo, Otto de Zelonico, Rusticus, Lanfrancus, Benenato; nos omnes milites secundum nostram legem quod professi sumus vivere Langobardorum et Romanorum, presens presentibus diximus: Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis de suis rebus aliquid contullit, centuplum accipiet et vitam æternam possidet. Et ideo, nos omnes supra nominati milites, presenti die et ora, damus et offeramus, presenti die et ora, a parte de ecclesia et monasterio Sancti Petri Cluniensis, id est ecclesia una, quod est edificata in isto loco Olziate, in honore sancti Cassiani martiris; et est ipsa ecclesia juris nostri, cum omnibus casis et rebus territoriis, ad ipsam ecclesiam Sancti Cassiani legibus et moribus pertinentes, ubique inventum fuit, per qualicumque ingenio omnia in integro. Et permaneat omni tempore ipsa ecclesia cum omnibus suis rebus, qualiter subter legitur, propter commutationem animæ nostræ et defunctorum parentum nostrorum, et peccata redimendum, ita ut da modo in antea omni tempore ipsa ecclesia Sancti Cassiani, cum omnibus suis, per priore illo Petrus, presbiter, Dei servo et monachus de ecclesia et monasterio Sancti Baptista Johanni, quod est edificato in loco Vertemate, intus castro quod dicitur Vetus, et per omni priore suo successores, qui in ipso monasterio Sancti Johanni preordinato esse videtur, et suos monachos quod ipse habet, ipsa ecclesia Sancti Cassiani et suis rebus sit omni tempore detempta et ordinata, et ministerium fatiendum pro nobis peccatoris et nostrorum parentum defunctorum peccata redimendum; et de illis casis et rebus territoriis, sediminibus cum edifitiis, clausuris, campis, pratis, pascuis, vineis et silvis, cum omnibus areis suarum et usibus eis pertinentibus, de frugibus et censum quod de istis rebus annue Dominus dederit, et exierit, fatiat illis prioribus et monachis de monasterio de loco Vertemate, quod est de congregatione Sancti Petri Cluniensis, quod eis necessitas fuerit. Et si da modo in antea ullo tempore ullus abbas aut priore de isto monasterio Sancti Petri Cluniensis, {22}si de ista ecclesia Sancti Cassiani aut de ullis rebus ad ipsa ecclesia pertinentes, ulla invasione per nullo ingenio fecerit ad nullum omo de ordine clericorum, canonicorum vel monachorum, seu ad nullus omo laicorum, aut si ad istis prioris et monachis de isto loco Vertemate de predicta ecclesia Sancti Cassiani, nec de suis rebus virtute aut ullas potestas fecerit et claruerit; ipsa ecclesia Sancti Cassiani cum omnibus suis rebus debeat nostram potestatem revertere, dum usque venerit illa potestas de servi Dei, qui in hoc ordine, qualiter superius legitur, fatiat permanere. Et promittimus atque spondimus, nos omnes milites, cum nostros heredes, istam ecclesiam Sancti Cassiani, cum omnibus suis rebus, omni tempore a parte de ecclesia et monasterio Sancti Petri Cluniensis et predicti prioris omni tempore defensare. Quid si defendere non potuerimus, aut si contra hanc cartam offersionis per quodvis ingenium agere aut causare presumserimus, in duplum ipsis rebus pars ecclesia Sancti Petri et prioribus restituere promittimus, quia sic inter nos convenit, unde tres cartas offersionis uno tenore scripte sunt. Actum isto loco Olziate. Signum manibus de istorum militis, qui hanc cartam offersionis ut supra fieri rogaverunt. Signum manibus Bernardi, Ardengi, Pagani, Bertrami, Arnoldi et reliquos testes. Ego Rogerio, qui et Ingezo, notarius sacri palatii scripsi, post tradita complevi et dedi. Mediolanus, qui et Otto, judex et missus domini inperatoris autenticum hujus exenpli vidi et legi, et sicut inibi continebatur, sic in isto legitur exemplo, extra litteram plus minusve. Ego Ambrosius, qui et Paganus, judex et missus domni tercii Henrici imperatoris, autenticum, etc.... Albertus, judex et missus domni regis, autenticum, etc... Ego Lanzo, judex, autenticum, etc... Rolandus, judex et missus domni secundi Chunradi regis, autenticum, etc... Ego Heriprandus, judex et missus domni tercii Henrici imperatoris, autenticum, etc... Johannes, notarius sacri palatii, auctenticum hujus exempli vidi et legi, et hoc exemplum ex ipso auctentico {23}exemplavi, et sic in eo continebatur, sicut in isto legitur exemplo, extra litteras plus minusve. (Bibl. nat. or. 159 et cop. 283-93.) (Au dos:) Sunt scripta nomina circa XX vel XXX militum qui dederunt ecclesiam Sancti Cassiani monasterio Cluniacensi, cum omnibus pertinenciis, anno Domini Mº nonagesimo IIIº. 3671. 1093. CHARTA QUA GERARDUS DE TIHECURT UXORQUE ET FILIUS EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAS DE TIHECURT ET DE MONSTEROL. In nomine summe et individue Trinitatis et Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et sancte Dei genitricis Marie et omnium celestium ordinum, hic et in futuro. Quicumque christiano censentur nomine, si mundi hujus divitie quam fallaces existant, illustratione Sancti Spiritus enucleatius studuerit enodare, contemplabitur in eis sub adumbrata specie dulcedinis adsistere honus jugis amaritudinis et importabile jugum exasperantis servitutis. Quam difficultatem patres sancti, colone in domo Dei omnipotentis absque ruga, examinantes momentaneum florem fugitivi seculi respuerunt, crucem suam, sicut ait Apostolus, gestantes, ad coronam superne patrie gradibus virtutum sine ambitione seculi inhiantes conscenderunt. Si quis vero exequutor fundamenti christiane religionis, que ab apostolis Christi exordium sumpsit, predia sua ceteraque jure possessa pauperibus Christi in vinea Domini militantibus sincere et libere tradiderit, retributionem inmarcessibilem eternam promerebitur in celis, angelorumque concivis, quia Christum elegit heredem terrenorum, sorcietur cum Christo hereditatem, {24}potiturus pro caducis mansura, pro temporabilibus æterna. Hanc igitur incomparabilem salutem, ego Gerardus de Thiecurt, a viris spiritualibus audiens et per gratiam Sancti Spiritus, licet mandatorum Dei viventis transgressor, habere super omnia desiderans, trado sub certa astipulatione, et filius meus Arnulfus, venerabili cenobio Cluniacensi, in honore beati Petri et Pauli fundato, ecclesiam apud Tihecurth consecratam in titulo sancte Trinitatis et sancte Crucis, libere absque respectu alicujus potestatis et dominationis, et croadam integram, in qua fundata est ecclesia predicta, et aliam partem ejusdem alodii in qua consistit ecclesia, cum campis et vineis, terris, pratis, aquis, aquarumque decursibus, silvis, edificiis, mancipiis, servis et ancillis et pascuis, et omnibus usibus cum ipso banno ad alodium pertinentibus. Tradimus etiam matrem ecclesiam apud Tihecurth, secundum jus nostrum, predicto Cluniacensi cenobio, et ecclesiam de Gandre et de Hache, et de Seseth. Tradimus insuper ego [et] uxor mea Adeleidis ecclesiam de Mosterol quod nostri est juris. Et ut hec donatio firma et stabilis permaneat, manu consequentium personarum confirmavimus. † Ego Popo, gratia Dei sancte Metensis ecclesie episcopus, confirmo et corroboro pontificali auctoritate, cum archidiaconis et aliis clericis nostris. Signum primicerii Adalberonis. Signum Adalberonis archidiaconi. Signum archidiaconi Matfridi. Signum archidiaconi Rotcelini. Signum archidiaconi Lietardi. Signum tesaurarii Arnulfi. Quicunque hec dona violaverit, sit anathema maranatha. Tradita sunt hec ipsi Hugonis Cluniacensis abbatis. Testes hi sunt: Walterius frater ipsius Gerardi, Wido de Confluenti oppido, Giruoldus et Girardus, Walterius de Scalmont, Fridelardus de Tihecurth et Gerardus de Bovenestor, Roricus de Betingia, Theodericus de Lenerivilla. Actum Metis, anno ab incarnatione Domini Mº XCmo III, indictione I, regnante rege Heinrico, duce Theoderico in Lotharingia, {25}comite Folmaro. Subnotata est hæc carta per manum Andree cancellarii. (Bibl. nat. or. 158; cop. 37-81; B. h. 98; D. 498.) (Au dos:) Carta ecclesiarum de Tihecurth et de Mosterol in Lottharingia. 3672. 1093 (?). CHARTA QUA HUGO DE LUPERCIACO ET UXOR EJUS DELEGAVERUNT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANGTORUM GERVASII ET PROTASII IN BURGO LUPERCIACO SITAM. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum sit sanctæ matris æcclesiæ filiis, tam presentibus quam futuris, quod ego Hugo de Luperciaco, cum adhuc negotiis secularibus implicatus huic mundo militarem, et honorem meum terrenum adversus insurgentes adversarios prout poteram defensarem, divina gratia preventus, cœpi cogitare qualiter circa me ineffabilis Dei bonitas egisset, de quam terribilibus periculis me indignissimum persepe liberasset, unde et in corde meo queritabam quid ei retribuerem pro omnibus quæ michi bona pro malis retribuisset; communicato denique cum uxore mea Adaleisa consilio, decrevi ex ejus consensu et militum meorum letabundo assensu, omnium terrarum et honorum, quos ab ipso Deo vel sanctis ejus et non a mortalibus dominis tenebam, post meum et ipsius meæ conjugis et filiæ quam unicam habebamus decessum, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniacensi devotam donationem facere, et hæc omnia æcclesiæ sanctorum martyrum Gervasii et Prothasii, quæ juxta supradictum castrum ab antecessoribus meis fundata est, in usus Cluniacensium monachorum ibidem Deo servientium delegare. Quod sicut alacriter decretum, ita est fideliter impletum, uterque, ego videlicet et uxor mea, ad sacrosanctum altare accessimus, et coram multis idoneis testibus hanc delegationem perfecimus. Non multo post, me indignum servum suum, Dei promovente clementia, ut crucem meam post ipsum bajularem, memet ipsum {26}abnegavi, et a pio patre Hugone, Cluniacensi abbate, sanctæ religionis habitum suscepi. Hoc itaque modo me a seculo decedente, et predicta filia post paululum defuncta, domina illa quondam in seculo uxor, nunc in Christo soror mea, me interveniente, jam factam donationem, in manu Yvonis, prioris Cluniacensis, penes supradictam sanctorum martirum æcclesiam iteravit et confirmavit, et pro investitura totius donationis ad presens quicquid in burgo, qui eidem ecclesiæ adjacet, Luperciaco Veteri cognominato, habebat, videlicet servos et ancillas, consuetudines justas vel injustas, fratribus ipsius loci, sine ullo retinaculo, liberum perpetualiter possidere concessit, exceptis his de quibus aliqui milites ante primam donationem casati fuerant, a quibus tamen ea cum vellent, vel in vita vel in morte, æcclesiæ restitui consensit; angustias quoque loci ipsius quibus incolæ nimium artabantur, metis circumquaque remotius a vico dispositis, ad habitacula sive alia commoda facienda dilatavit, omnes etiam terras ipsius æcclesiæ ubicumque essent, ab omni consuetudine, si quam in eis juste vel injuste habuerat, penitus absolvit, habitatoribus ipsius loci usuaria tam in aquis, quam in silvis benigne concessit; castrum supradictum cum appenditiis suis quoadusque de seculo, vel morte, vel habitus mutatione, recederet, sibimet reservavit, et ipsum, sicut michi se jurasse coram multis asseruit, nullo se impedimento perturbaturam magnopere promisit. Ut autem hæc rata et inconvulsa permaneant, nomina testium qui interfuerunt subnotantur. Signum Yvonis, prioris Cluniacensis. Sig. Hugonis Luperciacensis, qui hoc donum fecit. S. Heynrici, olim Suessionensis episcopi, tunc Cluniensis monachi. S. Lamberti capellani et Cristiani presbiteri. S. Gaufredi de Jaliaco. S. Abonis de Butode et Rotgerii de Marriaco. S. Rotberti de Limone, et Hugonis Borni, et Girberti de Luperciaco, et Uberti de Marroclas, et Walcherii militis, et Hugonis de Senguer. S. Ebrardi de Sengue, et Walterii de Seel et filii ejus Rainaldi, et Richardi de Luciaco, et Hugonis de Sancto Francherio, et Frotmundi de Talaiaco. S. Hugonis de Bretoneria, et Galterii de Sengue. Acta sunt hæc in Luperciaco Veteri, anno ab incarnatione Domini M. XC. III, indictione I, {27}epacta I, Olimpiadis vero CCCC LXXIIII anno II, regnante Phyllippo rege Franchorum anno XXXIIIIº. (B. h. 150, CLII.) ?? 3673. 1093. EPISTOLA RAIMUNDI, GALLÆCIÆ, ET HENRICI, PORTUGALLIÆ COMITUM, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CUI MITTUNT EXEMPLAR FOEDERIS INTER SE INITI, ET PACTORUM DE PARTIENDA FUTURA SUCCESSIONE SOCERI SUI ALFONSI, CASTELLÆ ET LEGIONIS REGIS. Domino atque reverentissimo, etc. (D’Achery, Spic., édit. in-4º, t. III, p. 122, et édit. in-fol., t. III, p. 418.) ?? ?? 3674. 1094, 2 mars. CHARTA QUA HUGO DE BERZIACO DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ECCLESIAM PARROCHIALEM DE BERZIACO CONFIRMATQUE DONATIONEM MANSI DE SOLONIACO EISDEM A SORORE SUA FALETRUDE FACTAM. Testante sacro eloquio: «Divicie viri animæ ejus sunt redemptio», oportetque ut dum unusquisque consistit in corpore, prout fuerit possibile, studeat helemosinis redimere peccata sua, et facere sibi amicos de iniquo Mamona, qui se recipiant in æterna thabernacula. Quod ego Hugo de Berziaco perpendens, recolensque me premi gravi peccatorum sarcina, ob delenda eadem peccata, cedo beatis apostolis Petro et Paulo atque Deo servientibus in Cluniensi monasterio, cui magis prodesse quam preesse videtur venerabilis pater Hugo, aliqua quæ mihi obvenerant jure hereditario, ut dum in presenti de mea abundantia illis concurro, in futuro eorum abundantia meæ inopiæ fiat supplementum. Dono itaque Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et {28}Paulo, et ipsis servientibus in prefato monasterio, æcclesiam parrochialem de Berziaco, cum sepultura et cimiterio, et censu domorum quæ sunt in cimiterio, oblationibus quoque tam pro vivis quam defunctis, medietatem quoque decimarum panis et vini totius parrochiæ, sicut Bernardus presbiter actenus tenebat, ipso Bernardo consentiente et factum laudante, et quicquid in ea habuit verpiente. Cedo etiam, laudo et confirmo eidem loco mansum quem dedit Faletrudis, soror mea, pro filio suo defuncto, cum universis apenditiis suis, set et vineas de Soloniaco laudo, quantum possum salvo quod feci sacramento. Si quis autem, vel ego, vel heres meus, proheres aut parens, hanc donationem irritam facere, et ei contradicere voluerit, nisi resipiscens digne penituerit, sit pars ejus cum his qui dixerunt Domino Deo: «Viarum tuarum scientiam nolumus; recede a nobis», et cum Datan et Abiron, quos vivos terra absorbuit atque anathema maranata in perpetuum sit. S. Hugonis, qui hoc donum fecit et firmare rogavit. S. Warolfi. S. Hugonis de Mediolano. S. Pontii de Soloniaco. S. Gausceranni de Valentinis. S. Rotberti Dalmatii. S. Wichardi de Soloniaco. S. Duranni de Sancta Maria. S. Hunberti, prepositi de Cluniaco. S. Wichardi Waschet, et Richardi, servientium ipsius. Actum Cluniaco publice, VI nonas martii, V feria, anno incarnationis Dominicæ M. XC. IIII, indictione II, epacta I, concurrente VI, regnante Philippo Francorum rege. (B. h. 152, CLIIII.) ?? 3675. [1094, octobre]. NOTITIA ALTERCATIONIS INTER ABBATEM CLUNIACENSEM ET ABBATEM SANCTI PETRI CARNOTENSIS, DE MONASTERIO SANCTI DIONYSII DE NOGENTO, IN CONCILIO AUGUSTODUNENSI. Subsequentibus vero annis, etc. (Bibl. Clun., col. 546.) ?? ?? {29}3676. 1094. CHARTA QUA GUIDO DE CASTELLO, QUOD VOCATUR ACULEUS, ET CONSOBRINUS EJUS SIGALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI SALVATORIS DE VINEOLIS, ETC. Quamdiu in hujus vite vivitur peregrinatione, studendum est unicuique fidelium, et maxime in seculari conversatione degentibus, ut de rebus transitoriis a Domino sibi collatis peccata sua redimere studeant, juxta illut prophete Danihelis Babilonicum regem salubriter admonentis: «Placeat, inquit, tibi, rex, consilium meum, et peccata tua helemosinis redime»; quo scilicet dum bona temporalia indigentibus misericorditer impendunt, felici commutatione a Christo æterna recipere mereantur. Iccirco ego Guido miles de castello quod dicitur Aculeus, cum Sigaldo nichilominus milite, consobrino meo, dono omnipotenti Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, ac Cluniacensi cenobio, cui domnus Hugo abbas preesse pariter ac prodesse videtur, pro redemptione peccatorum meorum et spe vitæ æternæ, aliquit de rebus a Deo mihi collatis, quæ mihi hereditario [jure] obvenerunt, æcclesiam scilicet Sancti Salvatoris, quæ sita est in episcopatu Augustidunensi, in villa quæ vocatur Vineolas, cum omnibus ad se pertinentibus, toto videlicet cimiterio, cum sepultura, omnique terra ad se pertinente, culta sive inculta, pratis etiam et silvis, seu molendinis. Dono etiam partem meam de his quæ cum supradicto parente meo possidere videbar, medietatem scilicet de pratis nostris propriis, cum medietate tocius corvadæ. Insuper concedo medietatem decimæ de pane et vino ad eandem æcclesiam pertinente. In villa quoque que dicitur Chiviniacus, et in alia villula, que nuncupatur Valelias, totam decimam vini et tres partes de decima frumenti. Hec itaque omnia trado et concedo omnipotenti Deo et sancte congregationi supradicti monasterii, pro absolutione meorum peccaminum et ut merear adipisci {30}regna celorum. Ceterum, si quis hoc donum mente sacrilega ausus fuerit calumpniari, iram Dei omnia inspicientis incurrat, nisi celeriter resipiscat, ac de iniqua temeritate digna satisfactione peniteat. Facta est hec donatio sive carta anno ab incarnatione Domini millesimo XCº IIIIº, regnante Philippo Francorum rege. (Bibl. nat. or. 160; cop. 37-152; B. h. 405, CCCCVIII.) (Au dos:) Carta Widonis de æcclesia de Vineolis. 3677. 1094. CHARTA QUA WILLELMUS DE SANCTO PONTIO ET FRATER EJUS WERPIUNT ET DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS PROPE SANCTUM PONTIUM SITAS. In nomine regis æterni. Ego Willelmus miles de Sancto Pontio cum fratribus meis, Petro videlicet clerico, Stephano quoque et Pontio, militibus, relinquimus atque werpimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cœnobio omnes calumpnias quas habuimus in terra ipsius loci, que est in vicinio villæ que dicitur ad Sanctum Pontium, in silvis, in pratis, in terris cultis, sive incultis, seu in ceteris rebus pro anima Leotaldi fratris nostri atque omnium antecessorum nostrorum. Hoc autem fecimus in manu domni Stephani, qui tunc temporis erat decanus Galuniacensis ville, in cujus custodia jam dicta terra esse dinoscitur, insuper ex nostra parte addentes tres andaginos cujusdam prati, et unam terram super mansionem Guntaldi rustici. Testes vero hujus werpitionis sive doni fuerunt hi: domnus Lanbertus Discalcius, Arlulfus de Germola et Ugo, frater ejus, Rotbertus de Sancto Pontio et Girardus frater ejus, Bernardus prepositus Sancti Pontii, et Bruno de Burgundia. Facta est carta anno Verbi incarnati millesimo XCº IIIIto. Petrus cognomento Gobius, Cluniacensis ecclesie cantor, me scripsit. (Bibl. nat. cop. 37-144.) (Au dos:) Carta Willelmi de Sancto Pontio. De Galuniaco. {31}3678. 1094. CHARTA QUA FROGERIUS DE CASTELLO, QUOD APPELLATUR MURASSALT, DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ECCLESIAM SANCTI NICHOLAI IN SUPRADICTO CASTELLO. Precedentium institutio et ordo æcclesiastice consuetudinis deposcit, ut dum quilibet devotus ex facultatibus propriis sancte ecclesie filiis pro redemptione anime sue aliquit dare decernit, cartam simul juris testamentarii [facere] studeat, ne forte aliquis, vel consanguinitatis objectione, vel etiam cupiditatis illectione, sive alicujus rei occasione nevum calumpnie audeat inferre. Unde ego Frotgerius miles de castello, quod vulgariter appellatur Murassalt, dono omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie in honore ipsorum apostolorum dicate, ecclesiam Sancti Nicholai presulis Christi, que sita est in supradicto castro, quam ex beneficio domni Oddonis, ducis Burgundie, dudum possederam, ita scilicet ut eandem æcclesiam jam dicti cenobii fratres ex integro habeant, teneant atque possideant, cum omnibus rebus ad se pertinentibus, terris videlicet cultis sive incultis, silvis, pascuariis, decimis, pratis, molendinis, quicquit illud est, sine omni calumpnia. Hoc sane donum cum assensu predicti ducis ac domni Agani, Eduensis episcopi, in cujus diocesi eadem æcclesia sita est, feci; annuente etiam conjuge mea ac filiis meis. Hoc igitur donum eo tenore feci, ut, quando mihi Deus concesserit, habitum sancte religionis in supradicto cenobio suscipiam, quatinus veniam delictorum a Domino quandoque adipisci valeam. S. domni Odonis ducis. S. donni Agani episcopi. S. conjugis mee ac filiorum meorum cunctorumque amicorum meorum. Si quis vero hoc testamentum ausus fuerit falsare seu violare, sit anathema maranatam. Anno Verbi incarnati millesimo XC. IIII. facta est hæc carta, regnante Philippo Francorum rege. (Bibl. nat. cop. 37-158; B. h. 420, CCCCXXIII.) (Au dos:) Carta Frotgerii de æcclesia de Murassalt. {32}3679. 1094. CHARTA QUA ROTBERTUS DE CASTELLO MUSSALT DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTÆ MARIÆ IN VILLA PULUNIACO, ETC. Domini ac Salvatoris nostri vox est in Evangelio dicentis: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula»; et iterum: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Proinde ego Rotbertus clericus, de castello Mussalt, postea monachus, recogitans quam multas, quamque innumeras contra creatorem meum in hoc miserabili seculo contraxi offensiones, decrevi, cum consilio amicorum meorum, dare aliquit de rebus mihi a Deo donatis, quæ jure hereditario possidere visus sum, Cluniacensi monasterio, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui domnus Hugo abba Dei ordinatione preesse videtur, æcclesiam Sanctæ Mariæ quæ sita est in villa cui dicitur Puluniacus, cum decima presbiterali, et sepultura, et tota offerenda. In alia quoque æcclesia, quæ cernitur esse sita in villa quæ dicitur Cropellis, ad supradictam æcclesiam pertinente, do simili modo duas partes de decima, duas quoque partes de sepultura, ac nichilominus duas de offerenda partes. Testes hujus doni fuerunt Hugo Frotgerius miles, Hugo cognomento Bescort, item Wilelmus Bescort, qui hoc donum laudaverunt, confirmando; rursus Wido monachus de Milpont, cum fratribus suis; Girbertus miles, fratresque ipsius. Si quis vero donum hoc calumpniatus fuerit, æterni anathematis jaculo feriatur, nisi ex corde penituerit. Anno incarnationis Dominicæ millesimo XC. IIII. factum est hoc testamentum, Filippo rege regnante. (B. h. 421, CCCCXXIIII.) ?? {33}3680. 1094. CHARTA QUA HUGO, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS, NOTUM FACIT SE ECCLESIAM SANCTI DESIDERII IN BRIXIA CAPELLAMQUE DE REORTORIO, CUM ECCLESIA SANCTI PAULI, MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDISSE. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Noverint omnes sanctæ Dei æcclesiæ filii, presentes scilicet et futuri, quod ego Hugo, Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus, dono Deo et sancto Petro et reverentissimo in Christo patri nostri donno Hugoni, Cluniacensis æcclesiæ abbati, et successoribus ejus fratribusque sub eorum ducatu Deo militantibus, æcclesiam Sancti Desiderii sitam in Brixia, sub annuali censu trium solidorum, retentis paratis et sinodo, secundum antiquum morem aliarum æcclesiarum episcopatus nostri; et capellam de Reorterio, cum æcclesia Sancti Pauli infra castri ipsius munitionem sita, cum appenditiis ejus, sub annuali censu quinque solidorum, cujus medietas solvetur in festivitate sancti Martini, medietas vero in Purificatione sanctæ Marie. Hæc itaque, salva subjectione sanctæ Lugdunensis æcclesiæ, do æcclesiæ Cluniacensi, per manum dilectissimi in Christo fratris nostri Seguini, ipsius donni abbatis camerarii, jure perpetuo possidenda, pro remedio animæ meæ et ut fratres æcclesiæ Cluniacensis Deum deprecentur pro excessibus meis et pro statu æcclesiæ Lugdunensis, necnon et pro salute omnium canonicorum et consanguineorum nostrorum. Facta est autem donatio hæc Lugduni, in presentia Gerini, capellani nostri, et Hugonis, nepotis nostri, et Godonis, archipresbiteri, canonicorum, et Gyrardi archipresbiteri. Ut autem hæc donatio firma permaneat, sigillo proprio subterfirmavi. Actum Lugduni, anno ab incarnatione Domini {34}nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo quarto, indictione secunda, concurrente VI. Ego Hugo, Divionensis æcclesiæ monachus, vice cancellarii scripsi et subscripsi. (B. h. 338, CCCXXXIX; D. 244; E. 173.) ?? 3681. 1094. CHARTA QUA WARINUS ET ELDINUS DE MONTEPANCERIO, FRATRES, RENUNCIANTES SÆCULO, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN TERRITORIO THIERNENSI. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus {35}Sancti. Notum sit omnibus in gremio sanctæ matris æcclesiæ pie viventibus, tam futuris quam presentibus, quod nos Warinus et Eldinus, germani fratres, seculum in interitum vergere multorum perditione perpendentes, nosque a vorigine vitiorum in qua alios mergi conspicimus eripere cupientes, inutili nobis militiæ seculari renuntiamus, et Cluniaci mutatione habitus, sub regimine venerandi patris donni Hugonis abbatis, jugum Domini suave et onus ejus leve ferre concupivimus. Et ne solo corpore videamur renuntiasse, corde autem ei fidem servare, abjecimus quæ animos nostros possent illicere. Et ego quidem {36}Warinus optinui uxorem meam quondam, nunc in sororem versam Marciniaco recepi. In commune autem quæquæ habuimus monasterio in quo degere elegimus contulimus, ut qui conversionem nostræ primordia sustinerent, aliquid emolumenti ex nobis caperent temporalis. Dedimus ergo Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo atque prefato monasterio domum nostram in Tierno, et omnem alodum nostrum in eodem loco, et quicquid ad Salviniach habuimus, quicquid etiam ad Buscherules et Gelsan atque Casselas possedimus. Hæc omnia de nostro proprio patrimonio et allodio nobiscum obtulimus Deo pro animarum nostrarum ac omnium parentum nostrorum, tam vivorum quam defunctorum, de quibus ea possedimus remedio, utiliores nobis, et illis censentes fratres et filios specialiter adoptatos, quam perverse viventes et carnaliter propagatos. Addidimus huic dono quicquid de quoquam habuimus in feudo, ut sicut omnia nostra servierant seculo, ita deinceps universa servire incipiant Deo, partem videlicet decimæ de Virzach, quam habebamus; feudum etiam quem habuimus de Bertranno, vicecomite de Mirmunt, ipso laudante et donum confirmante; vineas de Muntpancir, et de Campo Acerim et de Bunpassar; XIII quoque solidos annuos ad Uziach; et quicquid habebamus in manso de Saliniach; similiter et in manso de Uschel, terram quoque de Chermes, et quicquid habuimus ad Sumeltre; et quicquid in æcclesia de Cuziniach, et in terra ad ipsam ecclesiam pertinente; et quod habebamus in bosco de Rodo, quodque in bosco de Vospede. Si quis autem de his aliquid ex nobis in beneficio habebat, si illud habere delectat, de monachis Cluniensibus requirat et habeat. De his terris solvantur XX sextarii fabarum omnibus annis, propter quod inibi uxor mea habitum sanctæ susceperit conversationis. Quod si quis adversus hæc calumpniator vel contradictor extiterit, obtinere non valeat quod requirit; sed omnibus maledictionibus novi ac veteris Testamenti confossus regno Dei careat, nisi digne penitendo et quæ abstulerat restituendo resipiscat. Facta est donatio hæc anno {37}ab incarnatione Domini M. XC. IIII, indictione II, regnante in Francia Philippo rege. (B. h. 343, CCCXLIIII, et 724, DCCXXVII.) ?? 3682. [1094?] CHARTA QUA WIDO BURGUNDUS NOTUM FACIT SESE IPSUM FECISSE MONACHUM ET RES SUAS IN VILLA QUÆ DICITUR AD ALTARE MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDISSE. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Wido, qui vocor Burgundus, reminiscens enormitatem meorum peccatorum et innumerabilium scelerum, relinquo mundum cum suis actibus, et Sancti Benedicti regulæ gaudens subpono deinceps collum meum, et apud Cluniacum constituo me vivere et famulari Deo, ibique trado sanctis apostolis Petro et Paulo, videlicet loco supranominato, ubi videtur donnus abba Hugo magis prodesse quam preesse, unum mansum in villa quæ vocatur ad Altare, ita solitum per singulos annos et constitutum, ut supradicto loco [Cluniaco] solvat, vel ubi donnus abba jusserit, IIII porcos, et IIII arietes, et IIII solidos, et unum sextarium de vino, et II frustra carnis, et II panes in Natale Domini, et quotiens dominus hujus mansi venerit, servitium. Hunc mansum trado Sancto Petro, ita consuetum, cum villano et uxore et progenie eorum morantibus in eo. Hoc donum laudaverunt comes Wilelmus et archiepiscopus Hugo Besontiensis, et Wido et Pontius, filii mei, et donnus Girardus de Fontevene, et Joscerannus et Aymo, participes nostri fundi. Si quis autem huic dono contrarius existere voluerit, iram omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum super se provocet, nisi ad satisfactionem venerit. S. Widonis, qui hoc donum fecit et firmare jussit. S. archiepiscopi Hugonis Besontiensis. S. Widonis et Pontii filii mei. S. Josceranni. S. Aymonis. (B. h. 359, CCCLX, et 643, DCXLVI.) ?? {38}3683. 1094. CHARTA QUA GUIDO RUFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM ECCLESIÆ CUM ALIIS REBUS IN VILLA ALTARI. In nomine summi Dei, ego Guido miles, cognomento Rufus, de Burgundionis villa, cognoscens me multum male vitam duxisse meam per abrupta vitiorum a principio, penitentia ductus, dono Domino Deo omnipotenti satisfaciendo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo sanctæque congregationi Cluniensis cœnobii, in honore eorumdem apostolorum dicati, medietatem æcclesiæ quæ sita est in villa quæ dicitur Altaris, consecratam in honore beati apostolorum principis Petri, in pago Linguonico, cum uno molendino, piscariis, silvis, terris quoque cultis et incultis, insuper et medietatem potestatis quam habui in ipsa æcclesia, cum medietate nichilominus decimæ, consensu simul ac dono domni Rotberti, Lingonicæ urbis episcopi, qui hanc donationem sua auctoritate firmavit ac roboravit. Hoc autem facio pro salute animæ meæ ac genitoris mei Widonis, quondam Cluniacensis monachi, ac omnium antecessorum meorum, et ut omnipotens Deus absolvere me dignetur a vinculis omnium peccatorum. Testes autem hujus rei fuerunt: Walterius monacus et Frotmundus miles, nepotes mei. Si quis vero hoc donum calumpniatus fuerit, anathema sit. Facta est hæc carta temporibus domni Hugonis abbatis, anno Verbi incarnati millesimo XCº IIIIto, regnante Philippo, Francorum rege. (B. h. 402, CCCCV.) ?? 3684. 1094. EPISTOLA URBANI PAPÆ II, AD DURANNUM, ARVERNORUM EPISCOPUM, QUA EI MANDAT UT A CANONICIS BILIOMENSIBUS COENOBIUM BEATI LUPI RESTITUI MONACHIS CLUNIACENSIBUS JUBEAT. Urbanus, etc. Adversus fraternitatem, etc. (Mabillon, Ann., t. V, p. 336; D. Bouquet, t. XIV, p. 711; Baluze, Miscell., t. II, p. 176.) ?? ?? {39}3685. 1094, environ. JUDICIUM CONTRA HUMBERTUM, PRÆPOSITUM CLUNIACENSEM, QUEM JOCERANNUS PRIOR CULPAVERAT OB INJURIAS SANCTO PETRO FACTAS. Noverit tam presentium quam posterorum prudentia, quod domnus Joscerannus prior culpavit Unbertum prepositum de injuriis quas faciebat beato Petro, jussu domni Hugonis abbatis, id est de terris quas ultra feodum suum occupaverat, et de terris quas emerat, sine laude domni abbatis, de servis beati Petri, et de terris quas Pontius frater suus beato Petro donavit, quas injuste auferebat, et de terra burgi, quæ juris erat Sancti Petri, in qua domum suam construxerat; et de contumeliosis verbis et inhonestis responsis quæ contra fratres nostros, dominos suos, habuerat. Propter has injurias et propter alias venit in judicium; et judicatum est, ut tam feodum quam alodium suum et omnem censum et se et filios suos redderet in misericordia fratrum, et se deinceps nullatenus intromitteret, nisi quantum ei misericordia fratrum concederet. Judices autem fuerunt: Lambertus, cognomento Discalciatus, Gaufredus Cluniacensis, Hugo de Mediolano villa, Ansedeus de Oulato, Hugo Burdinus, qui cum eo ad placitum venerat. Ad hæc prior respondit se nequaquam velle cujuslibet reverentiæ causa talia dici vel fieri, nisi justo judicio propter querelas illas quæ ibi fiebant, hoc posset astrui. Assensere omnes ita justum esse propter querelas illas, unde se exculpare vel quibus contradicere non poterat. Postea ipse Unbertus in commune vocatus, interrogatus est a priore utrum laudaret judicium. Quod ipse cum filiis suis laudavit. Post hec quesivit prior ut daret fidejussores, ut ita teneret tam ipse quam filii sui sicut judicatum erat, quod et fecerunt, Ansedeum videlicet et Gaufredum. Inprimis tamen dederat Bernardum Constantinum et Warnerium Bilonem. Postea quesivit misericordiam, et fecerunt ei {40}misericordiam domnus abbas et fratres talem, ut res quas habebat antequam placitum istud inciperet, permitterent ei solummodo in vita sua, excepta condamina de Sancto Odilone, et donis et vendicionibus de plastris burgi Cluniacensis. Hæc autem vuerpivit per quendam lapidem in manu prioris domno abbati, cum laude et assensu filiorum suorum. Prior vero fidejussores predictos retinuit, ut si aliquando vel ipse vel filii sui calumpniam vel inquietudinem huic vuerpitioni inferre temptarent, a fidejussoribus quereretur. (B. h. 147, CXLIX.) ?? 3686. 1094 environ. CHARTA QUA DURANNUS, PRÆPOSITUS DE BERZIACO, DIMITTIT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODUM, FEVUM, TENEMENTUM ET PRÆPOSITURAM QUÆ A FRATRIBUS TENEBAT. Divina atque humana decretum auctoritate est, ut traditiones seu rerum commutationes cartis inserantur, scriptaque ad posterorum notitiam transmittantur, ne aliqua decessione vel successione varientur. Ideoque notum omnibus presentibus et futuris esse volo, quod ego Durannus, prepositus de Berziaco, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus meum alodum, fevum, tenemen, et prefecturam quam, de ipsis tenebam fratribus et parentes mei tenuerunt de domno Wigone et Rotberto in villa de Berziaco, et in agro ejus dimitto. Pro hoc quoque pacto accepi ab ipsis fratribus XLta solidos, et ut fideliter custodiam deinceps. S. Duranni, qui hoc donum fecit. S. Rittrudis, ejus uxoris. S. Bernardi et Duranni, filiorum ejus, atque Rotberti. S. Constantini. S. Stephani. S. Gaufredi. S. Girberti. S. Gongoldrici. S. Ingelfredi. (B. h. 317, CCCXVIII.) ?? {41}3687. 1095, 16 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES, ET LIBERTATEM MONASTERII CLUNIACENSIS, ET EAMDEM IMMUNITATEM CAPELLÆ SANCTI ODILONIS CONCEDIT, QUAM CÆTERIS EJUSDEM VILLÆ CAPELLIS CONCESSERAT GREGORIUS PAPÆ VII. Urbanus, etc. Cum omnibus sanctæ ecclesiæ filiis, etc. (Bibl. Clun., col. 516, d’après E., et Bull. Clun., p. 23, col. 2.) (Bibl. nat. or. 161; cop. 38-3; C. 45; E. 3; copie ancienne dans le vol. 380 de la collection Baluze.) ?? 3688. 1095, 5 avril. NOTITIA QUOMODO URBS EXEA EXPUGNATA FUERIT A SANCIO, ARAGONUM REGE, EXTURBATIS MAURIS, ETC. Notum sit vobis, quo tempore rex Sancius, etc. (Martène, Thes., t. I, p. 263, ex chartar. Clun., hispanice et latine.) ?? ?? 3689. 1095, 25 octobre. «DESIGNATIO SACRI BANNI SEU LIMITUM DISTRICTUS, IN QUO MONASTERIUM CLUNIACENSE EXERCET PLENUM JUS ET QUASI JURISDICTIONEM EPISCOPALEM, FACTA PER URBANUM PAPAM II, IN IPSO CLUNIACENSI COENOBIO.» Anno, etc. (Bibl. Clun., col. 518, et Bull. Clun., p. 25, col. 1; D. Bouquet, t. XIV, p. 100; Baluze, Miscell., t. I, p. 126.) (C. 148.) ?? {42}3690. 1095, 4 novembre. CHARTA QUA HUGO, ABBAS CLUNIACENSIS, TOTUSQUE LEHUNI CONVENTUS JURA ET PRIVILEGIA PRÆPOSITURÆ HUJUS MONASTERII CONFIRMANT, SECUNDUM FORMAM ET MOREM FUNDATIONIS DICTI OFFICII. Notum sit tam futuris, quam præsentibus, quod ego frater Hugo, etc. (Roulliard, Antiquités de Lihuns en Sangters, p. 113.) ?? ?? 3691. 1095, 13 novembre. «PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO STATUIT NULLO UNQUAM INTERDICTO PARROCHIÆ COMMUNI SUBJACERE MONASTERIUM SILVINIACENSE, ET CONFIRMAT OMNIA QUÆ JAM EI ACQUISITA ET DEINDE JUSTE ACQUIRENDA ERANT.» Urbanus, etc. Quoniam supernæ benedictionis, etc. (Bibl. Clun., col. 309 [fragment]; Bull. Clun., p. 29, col. 2.) ?? ?? 3692. 1095, 29 novembre. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO DONATIONEM MONASTERII SANCTI DIONYSII DE NOGENTO ROTROCI MONACHIS CLUNIACENSIBUS A GAUFRIDO, MAURITANIÆ COMITE, FACTAM CONFIRMAT. Urbanus, etc. Sicut irrationabilia poscentibus, etc. (Bibl. Clun., col. 544, d’après le cartul. de Nogent-le-Rotrou, et mieux dans le Bull. Clun., p. 26, col. 1.) (C. 141.) ?? {43}3693. 1095, 1er décembre. CHARTA CONCORDIÆ FACTÆ INTER CLUNIACENSES ET CASÆ DEI MONACHOS, IN CONCILIO CLAROMONTENSI. Noverint omnes æcclesiæ Dei fideles, tam presentes quam posteri, qualiter domnus Hugo, abbas Cluniacensis, et domnus Pontius, abbas Case Dei fratresque eorum, in Claromontensi concilio, per manum domni pape Urbani secundi et venerabilium archiepiscoporum, domni Hugonis Lugdunensis et domni Aldeberti Bituricensis, aliorumque multorum religiosorum virorum, sopita omni simultate quæ inter eos ex quibusdam occasionibus emerserat, in pacem et concordiam redierint. Sciendum itaque est, quia domnus abbas Poncius et fratres Casæ Dei concesserunt domno Hugoni abbati et fratribus Cluniacensibus Boortense monasterium et æcclesiam de Amberto, æcclesiam quoque Sancti Stephani de Castello, et ecclesiam de Digniaco atque æcclesiam de Cosantio, ecclesiamque de Vongeio, et æcclesiam de Prisseio, atque ecclesiam de Sivriaco, cum omnibus earum appendiciis, tam in terris quam in possessionibus, quam in decimis cæterisque reditibus, et partem decimæ de ecclesia Cortiaci, partem quoque decimæ quam habebant in æcclesia de Judeis, ut habeant deinceps hæc omnia in perpetuum. E converso domnus abbas Cluniacensis et fratres ejus concesserunt domno abbati Casæ Dei et fratribus ejus obedientiam de Castellione juxta castrum Corsiacum et æcclesiam de Casa Mediana, cum omnibus ad eam pertinentibus, {44}ut possideant ea omnia in perpetuum; ita tamen ut in Casa Mediana habitantes monachi preter duos aut tres non habeantur; habitantes autem in castellio quod vocatur Castellucium habebunt facultatem sepeliendi vel in cimiterio capellæ ipsius castelli vel in æcclesia de Auzac, quæ est parrochialis. Cætera vero omnia quæ eo die in quo hæc concordia facta est, aliqua investitura tam fratres Cluniacenses quam fratres Casæ Dei tenebant, finierunt si[bi] in perpetua pace; nec si[bi] deinceps ea ad invicem calumniabuntur. Convenerunt etiam inter se, ut quæcumque de cætero terræ vel possessiones si[bi] darentur ab illis, qui ea aliqua investitura tenerent, fratres illi qui inde a cocumque donum susceperint, eas sibi sine calumpnia et questione aliorum habeant. In ecclesiis vero adquirendis, quicunque eorum primum partem adipisci, dono ejus qui eis investitus esse poterit, tenebit eam in pace, nec quilibet alterius congregationis vim aut calumpniam inferre poterit, nec acquirendi vel edificandi æcclesiam in ipsa parrochia licentiam vel facultatem habebit. Clericorum autem vel militum quisquis in extremis positus cuicumque loco eorum sese ad sepeliendum destinaverit, ibi sine calumpnia sepelietur, et quæcumque dederit, locus ipse in pace retinebit, etiamsi se vel sua p[r]ius alteri parti devoverat, excepto quod si aliquis alius cum investitura primum dederit, non licebit ea nisi ipsis qui inde investiti fuerant habere. Cupientium venire ad monasticum habitum et ordinem, nulli suscipiendi aditus quocunque ire velit ab altero prohibebitur, etiam sese si primum donaverit, et si quia tunc largus fuerit, locus ipse [quem ingreditur, in pace] possidebit, exceptis his quæ cum investitura aliis primum contulit. Suscepti ad habitum transire ab uno ad alterum monasterium non poteri[n]t, nisi forte cum licentia abbatis sui. Actum publice apud Clarum Montem et laudatum atque confirmatum auctoritate [domini pape Urbani II, ut] sic ab utrisque inconvulse teneatur. Anno ab incarnatione Domini M. XC. V., kalendis decembris, indictione IIII. (Bibl. nat. cop. 38-168; B. h. 700, DCCIII.) (Au dos:) Carta diffinitionis inter fratres Case Dei et Cluniacenses. {45}3694. 1095, 5 décembre. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO VETAT NE EPISCOPI INQUIETENT CLUNIACENSES MONACHOS PRO ALTARIBUS ET ECCLESIIS, SIVE DECIMIS SUIS, CONCEDITQUE UT HI POSSINT DECIMAS E MANU LAICALI RETRAHERE. Urbanus, etc. Sedis apostolicæ benignitas, etc. (Bull. Clun., p. 26, col. 2; D. Bouquet, t. XIV, p. 716.) (C. 142.) ?? 3695. 1095, 7 décembre. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO BONA OMNIA PRIORATUS MARCINIACENSIS CONFIRMAT. Urbanus, etc. Ad hoc nos, etc. (Bibl. Clun., notes, col. 86; Bull. Clun., p. 22, col. 1.) ?? ?? 3696. 1095, 7 décembre. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO MONASTERII CELSINIACENSIS A SESE CONSECRATI POSSESSIONES AC PRIVILEGIA CONFIRMAT. Urbanus, etc. Ad hoc nos, etc. (Baluzii Miscell., t. II, p. 175; Doniol, Cart. de Sauxillanges, p. 356; Monum. pontif. Arverniæ, p. 87.) ?? ?? 3697. 1095 (?). CHARTA QUA DURANNUS, ARVERNENSIS EPISCOPUS, ABBATIAM MAUZIACENSEM DAT CLUNIACENSI MONASTERIO, PER MANUS ROBERTI, ARVERNENSIS COMITIS. Notum sit cunctis sancte Dei æcclesiæ fidelibus, tam futuris quam {46}presentibus, quod ego Durannus, Arvernensis æcclesiæ episcopus, cum consensu canonicorum meorum, abbatiam Mauziacensem concedo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniacensi cenobio, cui domnus Hugo abbas preest, per manus domni Rotberti, ejusdem provinciæ comitis, ad quem prefata abbatia temporaliter respicere videtur, ut deinceps in potestate et ordinatione domni Hugonis, Cluniacensis cenobii abbatis, omniumque successorum ejus isdem locus perpetualiter maneat; ita tamen ut abbas ejusdem loci et fratres ibidem constituti huic sanctæ matri æcclesiæ debitam exhibeant reverentiam. Hanc concessionem facimus, ego et nostræ æcclesiæ canonici, pro remedio animarum nostrarum, omniumque antecessorum seu successorum nostrorum, hujus sanctæ matris æcclesiæ episcoporum seu canonicorum, necnon pro remedio animæ Rotberti, prefati comitis, omniumque parentum ejus, pro animabus quoque cunctorum fidelium defunctorum, et ut nos atque successores nostri Dei gratia mereamur fieri participes et confratres omnium bonorum quæ fient in ipsa Cluniacensi congregatione; ipsi quoque cunctorum hujus nostræ æcclesiæ bonorum consortes existant. S. Duranti, Arvernensis episcopi. S. Rotberti, decani Portuensis. S. Bertrant archipresbiteri. S. Girbert de Pongibalt. S. Girini. S. Petri. S. Giraldi. S. Bernardi cabiscoli. S. Stephani de Nesgeris. S. A[n]selme Segresta. S. Petri Sirvent. S. Stephani Casla. S. Stephani, nepos Caslæ. S. Duranti Raimont. (Sceau pendant, en cire brune, de l’évêque Durand.) (Bibl. nat. or. 131; B. h. 100; D. 206; E. 168.) ?? 3698. 1095. PRÆCEPTUM PHILIPPI, REGIS FRANCORUM, QUO HUGONI, CLUNIACENSI ABBATI, DONATIONEM MAUZIACENSIS MONASTERII CONFIRMAT. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Noverint omnes sanctæ {47}Dei æcclesiæ, tam præsentes quam posteri filii, quod ego Dei gratia Francorum rex, Philippus Mauziacum veniens et multorum testimonio locum ipsum culpa et desidia inhabitantium monachorum regularis disciplinæ prevaricatione diu attritum addiscens, rogatu Rotberti comitis et Wilelmi filii ejus, venerabili Cluniacensi abbati Hugoni et omnibus successoribus ejus, ipsum cum omnibus ad se pertinentibus jure perpetuo possidendum atque regulariter ordinandum, pro salute animæ meæ regia auctoritate concessi, sicut prefatos comites dono et confirmatione Arvernensis episcopi Duranni et canonicorum ejus, necnon et archiepiscopi Bituricensis Aldeberti audieram concessisse. Si quis autem huic donationi nostræ contraire et eam irritam facere præsumpserit, tam terrena quam sacerdotali censura coherceatur et, nisi resipuerit, perpetuæ dampnationi subjaceat, donum vero nostrum inconvulsum permaneat. Et ut hæc concessio nostra stabilis et intaminata persistat, manu nostra subter signavimus et sigillo nostro impresso corroborari jussimus. Actum est autem hoc publice Mauziaci, anno Dominicæ incarnationis millesimo nonagesimo quinto, regni vero nostri XXX septimo, indictione III, præsente et confirmante sedis apostolicæ legato Hugone, archiepiscopo Lugdunensi et subscribente, presentibus etiam episcopis aliquibus et multis nobilibus, quos huic donationi subscribere eamque confirmare jussimus. † Philippus. S. Hugonis, apostolicæ sedis legati et archiepiscopi Lugdunensis. S. Ademari, episcopi Aniciensis. S. Wilelmi de Bafia. S. Aganonis, episcopi Heduensis. S. Ademari, abbatis Lemovicensis. S. Rotberti, prepositi Claromontensis. S. Sanccii, decani Aurelianensis. S. Girini, capellani archiepiscopi Lugdunensis. S. Berardi, archidiaconi Lugdunensis. S. Odonis, ducis Burgundiæ. S. Rotberti, comitis Arvernorum. S. Wilelmi, filii ejus. S. Widonis, dapiferi regis. S. Adelelmi, conestabuli ejus. S. Poncii Humberti de Podio. S. Petri Iterii. {48}S. Humbertii de Bellojoco. S. Ainbaldi, vicecancellarii, qui subscripsi jussu regis. (Fragment de sceau plaqué, en cire jaune, du roi Philippe Ier.) (Bibl. nat. or. 162; C. 134; D. 299; E. 152.) (Au dos:) Præceptum Philippi regis Francorum, de Mauziaco. 3699. 1095, environ. EPISTOLA HUGONIS, SILVANECTENSIS EPISCOPI, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA IPSI NOTUM FACIT SE PETITIONI HUGONIS, COMITIS DE CRISPEIO, ASSENSUM PRÆBUISSE, UT ABBATIA SANCTI ARNULFI DE CRISPEIO MONASTERIO CLUNIACENSI SUBDATUR. Hugo, Dei gratia Silvanectensis episcopus, domino et karissimo sibi Hugoni, Cluniacensis monasterii abbati, salutem et servitium. Notum fieri volumus vestræ benignissimæ et nobis dilectissimæ sanctitati, libenti animo assensum prebuisse petitioni donni Hugonis, comitis de Crispeio, super abatia Sancti Arnulfi, favente conventu canonicorum sanctæ sedis Silvanectensis. Concedimus itaque ut monasterium Sancti Arnulfi de Crispeio sub vestræ sanctissimæ dominationis, vestræque religiosissimæ sanctitatis omnibus modis subdatur imperio. Et quia exoptamus nobis affinitatem vestræ bonitatis, in dictione vestra situm sit ponendi et auferendi cujuscunque personæ volueritis, et hoc quandiu vita ista fruemini. Concedimus preterea, gratia vestri, ut post discessum vestrum successor vester, abbas videlicet Cluniacensis, habeat potestatem ponendi abbatem in supradicta æcclesia, secundum electionem Cluniacensis capituli, ita tamen ut Silvanectensis æcclesia et ejusdem episcopus ea quæ secundum Deum et secundum auctoritatem sanctorum patrum optinere debent non amittant, verum ea secundum quod canonicus ordo postulaverit obtineant. Ne quid autem grave videatur vestræ benignissimæ paternitati in hujusce modi constitutione, mandamus, quia dum presentialiter insimul locuti fuerimus, Deo volente, secundum discretionis vestræ consilium, quod emendandum fuerit emendabimus. Vos autem in presenti æcclesiæ consulite. (B. h. 647, DCL.) ?? {49}3700. 1095, environ. QUATUOR FRATRES DE VILLA MEDONIA: HUGO PRESBYTER, DURANNUS, BERNARDUS ET ALLEMBALDUS, DANT QUASDAM RES PROPE GRAONAM MONACHIS CLUNIACENSIBUS. Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod quatuor fratres de villa que dicitur Medonia, Hugo presbiter, Durannus, Bernardus, Allembaldus, dederunt pro remissione peccatorum suorum et vita eterna adipiscenda, Sancto Petro Cluniacensi et monachis ejus, quicquid habebant in Monte qui dicitur ... ennei, scilicet a via ipsius montis, ut vulgariter dicitur festrali, sicut pend...rra usque ad fluvium de Graona, videlicet silvas, vineas, prata, molendina, excepto uno campo quem concesserunt Johanni de Blania: tali conventione, ut quamdiu viveret, eundem campum possideret, eo defuncto, in dominium Sancti Petri et monachorum ejus redieret. Acta est donatio hec in presentia episcopi Matisconensis Landrici; hanc quoque donationem accepit domnus Stephanus, monachus de Vigurciun, qui eo tempore erat decanus de Chiviniis. Hujus donationis sunt testes Artaldus de Vigurcion, Johannes de Blania, Lanbertus, prepositus de Chivinnis. Si quis igitur huic donationi contradixerit, vel injuste calumniaverit, sit addictus perpetue dampnationi, cum Simone Mago et Juda, traditore Domini. Actum tempore domni Hugonis pie memorie abbatis. (Bibl. nat. cop. 47-248.) ?? 3701. 1096, 2 janvier. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES MONASTERII BEATI NICOLAI DE MORNIACO. Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Wilelmo, {50}priori et ejus fratribus in ecclesia beati Nicholai de Morniaco canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris, imperpetuum. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo karissimi, per omnipotentis Dei gratiam aspirati primam nascentis ecclesie conversationem multis jam temporibus destitutam renovare proposuistis, ut secundum sanctorum patrum instituta, corde uno et una anima sub jugo regule omnipotenti Deo serviatis, nos religioni vestre paterno gratulamur affectu, et ut semel inchoata religio, auctore Deo, semper inviolabilis perseveret, secundum venerabilis confratris nostri Ramnulphi, Sanctonensis episcopi, et vestram petitionem, tam vos quam vestra omnia sedis apostolice gremio confoventes, presentis privilegii auctoritate munimus; statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili karissime Wilelme, prior, et eorum qui post te in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia, de claustro discedere liberum sit, quamdiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino prestante viguerit. Preterea per presenti decreti paginam, apostolica vobis auctoritate firmamus ecclesias beati Petri, beati Stephani, beati Cirici, cum decima ejusdem parrochie beati Petri de Chalaveda. Ad hec adjicientes, statuimus ut quecumque hodie vestra ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, sive principum liberalitate, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decrevimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus perturbare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sanctonensis episcopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator aut rex, principes aut dux, comes, vicecomes, aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, hujus nostri decreti paginam, sciens contra eam temere {51}venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Lemovicis, per manum Johannis Sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis IIIIº nonas januarii, indictione IIIIa, Dominice incarnationis anno Mº XCº VIº. (E. 35, XXX bis.) ?? 3702. 1096, 20 mars. BULLA URBANI PAPÆ II, QUA MONASTERIUM SANCTI PETRI APUD BAINSONUM, PATRIMONIUM SUUM, CLUNIACO CONFERENS, EJUSQUE POSSESSIONES ET IMMUNITATES CONFIRMANS, EADEM LIBERTATE AC ALIA MEMBRA CLUNIACENSIS ORDINIS FRUI VULT. Urbanus, etc. Et religionem, etc. (Bull. Clun., p. 25, col. 2; Gall. christ., t. X, instr. p. 104; D. Bouquet, t. XIV, p. 720.) ?? ?? 3703. 1096, 12 avril. CHARTA QUA ACARDUS DE MONTEMERULO, FILIUS WICHARDI, DAT RES SUAS IN CONVADIO MONASTERIO CLUNIACENSI. Notum sit fidelibus Christi presentibus et futuris, quod ego Acardus, miles, de castro quod vocant Montem Merulum, filius autem Wicardi, qui et ipse dictus est de Monte Merulo, ego, inquam, Acardus, in hac tam multa et permaxima excitatione vel expeditione christiani populi decertantis ire in Iherusalem, ad belligerandum contra paganos et Sarracenos pro Deo, et ipse tali intentione permotus, cupiensque illo ire armatus, facio conventionem hujusmodi cum domno Hugone, {52}abbate venerabili Cluniacensi, et cum monachis ejus. Ante alios vero monachos hujus conventionis auctores mecum sunt: domnus Bernardus camerarius et domnus Gaufredus, prior de Monte Bertaldi, et domnus Geraldus de Cavariaco; itaque quandam possessionem meam quæ ex paternæ hereditatis jure mihi obvenit pono in convadium jam dictis senioribus, accipiens ab eis duo milia solidorum Lugdunensis monetæ, et quatuor mulas. Fit vero convadium istud tali tenore, ut a nulla persona cumsanguinitatis vel cognationis meæ redimi possit, nisi a me ipso. Quod si in hac peregrinatione Iherosolimitana mortuus fuero, vel quoquomodo illis in partibus remorari voluero, istud quod pro cumvadio nunc habetur, jam tunc non convadium, sed possessio legitima atque hæreditas Cluniacensis monasterii erit jure perpetuo. Si vero, Deo volente, reverti potuero, et in patria mea sine legitimo herede seminis mei defunctus fuero, nichilominus possessio ista ad jam dictum cœnobium jure perpetuo pertinebit. Jam vero denominanda ac designanda est possessio illa de qua nunc agitur. Quicquid habeo in villa Luherciaco: hoc est mansos, vineas, terras arabiles, prata, boscos et piscarias. Laudo autem et confirmo jam dictis senioribus facultatem adquirendi ab omni homine, qui habet aliquid de me in feudum in jam dicta villa et in cunctis finibus ejus. In hoc cumvadio similiter erit mansus meus de Virgerio et molendinum ad eum pertinens, et terræ, et vineæ ad ipsum pertinentes, et mansus de Cohot, et molendinum ad eum pertinens, cum terris suis, quem mansum tenet Rotbertus. Ut autem ista conventio firma et inconvulsa teneatur, per sacramentum eam propria manu mea confirmo, et preter sacramentum etiam fidejussores introduco duos, videlicet Guigonem de Boiis et Zachariam de Beoleris, qui et ipsi idem sacramentum quod ego juravi juraverunt, pro hac eadem causa atque conventione, tali tenore videlicet, ut si ego aut aliquis de parte mea, in jam dicta villa vel mansis vel terris, aliquam exactionem fecerit aliquando, aut de reditibus illis aliquid sibi usurpaverit, post interrogationem et requisitionem {53}nisi infra XL dies totum emendaverit, ego et fidejussores mei Guigo atque Zacharias intra castrum Roherterium nos in custodiam tradamus et non exeamus inde, donec totum emendatum sit, et ad sententiam seniorum Cluniacensium bene pacificatum. Factum est hoc apud Cluniacum, anno ab incarnatione Domini millesimo XCº VIº, indictione IIII, epacta XXIIIa, pascali termino II idus aprilis, concurrente IIº bissexto, regnante Philippo, rege Francorum, in sancta vero sede Romana feliciter presidente domno Urbano papa II. Factum est autem in presentia amantissimi patris domni Hugonis, abbatis Cluniacensis, eciam in manu ejus jam dictus Acardus miles et donationem fecit, et conventionem firmavit, et cum eo Bernardus miles de Chaycheo et uxor ejus Girberga, quæ erat soror Acardi, et hoc idem filios suos laudaturos fore promiserunt, et dictum est: «Quicumque audax et temerarius hanc conventionem infregerit vel promissionem istam annullare temptaverit, reum se esse cognoscat atque prevaricatorem in Deum et sanctos apostolos ejus Petrum et Paulum.» S. Acardi et fidejussorum ejus, Wigonis atque Zachariæ, qui cum eo conventionem hanc sacramento firmaverunt. S. Bernardi et uxoris ejus Girbergæ, qui hoc idem promiserunt. S. Isdrael de Beziaco. S. Stephani de Oblaco. S. Gundoldrici senis, et Bernardi, nepotis ejus. S. Odonis, capellani. Frater Hugo scripsit, magni mendicus Hugonis. (Bibl. nat. or. 165; cop. 38-88; B. h. 656, DCLVIIII.) (Au dos:) Achardi de Montemeruli. {54}3704. 1096, 12 avril. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO OMNES POSSESSIONES ABBATIÆ SANCTI MARTIALIS LEMOVICENSIS SUB DISCIPLINA CLUNIACENSIUM ABBATUM CONFIRMAT. Urbanus, etc. Ad sollicitudinem, etc. (Bull. Clun., p. 27, col. 1; Baluze, Miscell., in-fº, t. II, p. 178.) (C. 144.) ?? 3705. 1096, 7 mai. BULLA URBANI PAPÆ II, QUA MONASTERIO CLUNIACENSI CELLAM SANCTI MICHAELIS DE MONTE ALTO ALIAQUE BONA ASSERIT. Urbanus, etc. Officii nostri nos, etc. (Ruinart, Vita Urb. papæ II, p. 258.) ?? ?? 3706. 1096, 7 mai. BULLA URBANI PAPÆ II, AD ISARNUM TOLOSANUM, SIMONEM AGENNENSEM, GERALDUM CATURCENSEM, RAYMUNDUM LACTORENSEM EPISCOPOS, QUA MANDAT EIS UT IN POSSESSIONIBUS MOYSIACENSIS MONASTERII RECUPERANDIS OPERAM PONANT. Urbanus, etc. Fraternitatem vestram, etc. (Baluze, Miscell., in-fº, t. II, p. 179; Gallia christ., t. I, instr. p. 40.) ?? ?? 3707. 1096, 13 mai. BULLA URBANI PAPÆ II, QUA ASSERIT MONASTERIO CLUNIACENSI MONASTERIUM SANCTI ORIENTII AUSCENCIS, CUJUS DE COEMETERIO PRIVILEGIUM CONFIRMAT. Urbanus, etc. Apostolicæ sedis sollicitudo, etc. (Bull. Clun., p. 28, col. 2, nº 1; D. Bouquet, t. XIV, p. 322.) ?? ?? {55}3708. 1096, 23 mai. LITTERÆ URBANI PAPÆ II, AD HUGONEM CLUNIACENSEM ABBATEM, CUI MONASTERIUM BELLI LOCI AB IPSO EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGENDUM SE COMMITTERE NUNTIAT. Urbanus, etc. Belliloci monasterium, etc. (Bibl. Clun., col. 525, d’après E.; Bull. Clun., p. 24, col. 2, nº 1; D. Bouquet, t. XIV, p. 721; Cartul. de Beaulieu, p. XXVII.) (Bibl. nat. or. 163; E. 76, LXIX.) ?? 3709. 1096, 3 juin. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO CONFIRMAT HUGONI, ABBATI CLUNIACENSI, HONOREM, CUM ECCLESIA SANCTI MARTINI DE LAIRACO, QUEM HUNALDUS DICTO MONASTERIO DELEGAVIT. Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Religiosis desideriis dignum est facilem prebere consensum, ut fidelis devocio celerem sorciatur effectum. Proinde communis filii nostri Hunaldi, religiosum votum, cum justicie ipsius intuitu, tum tue spectabilis religionis reverentia, per presentis decreti paginam confirmamus. Is si quid[em], cum ad Cluniacense cenobium conversionis gratia, largiente Domino, pervenisset, honorem qui eum de patrimonio contingebat, cum ecclesia beati Martini de Lairaco, beato Petro et ejus Cluniacensi monasterio delegavit, in ipso etiam loco quia monasterium antiquitus fuerat, ex precepto reverentissimi pape Gregorii septimi, cellam sua industria reparavit. Hanc igitur cum universis ad eam pertinentibus in perpetuum Cluniacensis cenobii fratribus possidendam presentis {56}decreti auctoritate firmamus; in quibus hec propriis vocabulis annotanda precipimus: ecclesiam Sancti Petri de Casali, Sancti Vincentii de Avesac, Sancti Vincentii de Plaisac, Sancte Marie de Sereniaco, Sancti Caprasii de Broilo, Sancti Johannis de Astalgiaco, Sancti Martini de Paniciac, Sancti Bricii de Triliano, Sancte Marie de Bello Loco, Sancti Caprasii de Cucco, Sancte Marie de Calda Costa, Sancti Nicholai de Monte Guascone, Sancti Caprasii de Bibitorio, Sancti Martini de Guzano, Sancti Martini de Calvillo, Sancte Marie de Acudello, Sancti Germani de Cusiniano; in Burdegalensi pago, Sancti Pauli de Lorno, Sancti Clementis de Coma; in pago Lascurensi, Sancti Johannis de Podenx. Quicquid preterea idem locus in futurum juste adipisci poterit firmum seu integrumque permaneat, tam a te quam a successoribus tuis, seu his qui per nos in eodem loco prestituentur, regendum, disponendumque perpetuo. Et quia, disponente Domino, celle ipsius altare nostris manibus consecratum est, ampliori veneracioni locum ipsum deinceps haberi precipimus, [statu]entes ne cui persone, preter Romani pontificis scienciam, liceat adversus idem altare interdictionis aut excommunicationis proferre sententiam. Si quis ergo deinceps locum ipsum et quecumque ad eum pertinentia infestare, minuere, temerariis vexationibus fatigare, vel a vestro cenobio alienare presumpserit, divine indignationis et apostolice districtionis ulcione plectatur, ut a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienatus, nisi satisfactione congrua emendaverit, reum se divino judicio haberi cognoscat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judice[m] premia eterne pacis inveniant. Amen. (Cercles concentriques et Benevalete.) Datum Tolose, per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi et cardinalis, III nonas junii, indictione IIII, incarnationis Dominice anno Mº XCVIIº, pontificatus autem domini Urbani secundi pape IXº. (Bibl. nat. or. 164.) {57}(Au dos:) Quomodo Urbanus papa confirmavit abbati Cluniacensi quondam sibi data per quemdam comitem, Hunaldum, qui post hoc fuit monachus, etc. 3710. 1096, 9-15 juillet. BULLA URBANI PAPÆ II, QUA FIGIACENSE MONASTERIUM COENOBIO CLUNIACENSI SUBJICIT. Urbanus episcopus, servus servorum Dei. Cum pro negotiis ecclesiasticis in partes Galliæ venissemus, apud Arverniam largiente Domino plenariam synodum convocavimus. Illic a Conchensis monasterii fratribus reverendæ memoriæ Gregorii VII papæ littere presentate sunt, precipientis Figiacense cenobium Conchensi cenobio uniendum, et quia per idem tempus utrique loco abbates proprii presidebant, alterutro defuncto, eum qui superstes essed, utrique monasterio preferendum. Conchensis itaque cenobii abbas, quia contra litterarum ipsarum tenorem substitutus fuerat, in eodem concilio depositus, et Figiacensis, qui supervixerat, utrique loco prelatus est. Cepit ergo inter utrumque monasterium discordia tanta versari, ut et bona plurima distraherentur et animarum salus detrimentis maximis pessumdaretur. Preterea cum ad aures Cluniacensis abbatis hujusmodi constitucio pervenisset, cepit supradictas Gregorii pape litteras tamquam surrepticias calumniari et definitionem ejusdem negotii se presente aliter perpetratam testari, quandoquidem ab eodem pontifice Figiacensis locus Cluniacensi monasterio per privilegium fuerit confirmatus. Igitur cum, largiente Domino, tercia per instanciam nostra apud Nemausum synodus convenisset, cepit ejusdem negocii questio graviter agitari. Post longum vero super hac re episcoporum abbatumque tractatum, placuit cum pro apostolici privilegii conservatione, tum pro communi monasteriorum salute, ut utrique loco sicut antea fuerat abbas cardinalis restitueretur, et Figiacenses monachi sub Cluniacensis abbatis cura deinceps et provisione persisterent. Et nos igitur {58}commune concilii decretum apostolicæ auctoritatis pondere confirmantes, definitionis h[u]jus ordinem perpetuo permansurum nostri nominis litteris annotari, et sigilli nostri precepimus inpressione firmari. Si quis autem hujusce definicionis tenorem temerario ausu fuerit conatus infringere, sciat se apostolice indignationis ultionem incurrere et detrimentum sui ordinis vel officii invenire. Actum in concilio apud Nemausum, in ecclesia Sanctæ Mariæ, VII idus julii, anno Dominicæ incarnationis Mº XC. VII, indictione IIII, anno vero pontificatus domni Urbani II pape VIIII. Dat. apud Vallem Flavianam in monasterio Sancti Egidii, idibus julii. (Bibl. nat. or. 164 A.) (Au dos:) Exemplar privilegii Urbani papæ, de Fiacensi abbatia ad Cluniacum. 3711. 1096, 14 juillet. BULLA URBANI PAPÆ II, QUA DECLARAT MONASTERIUM SANCTI MARTINI DE CAMPIS, UT CÆTERA MEMBRA MONASTERII CLUNIACENSIS, SUB APOSTOLICÆ SEDIS TUTELA REMANERE. Urbanus, etc. Pie voluntatis postulatio, etc. (Bull. Clun., p. 29, col. 1; Félibien, Hist. de Paris, t. III, p. 52; Marrier, Mon. S. Mart. de Camp. hist., p. 148.) (C. 143; Bibl. nat. fonds latin 17716, fol. 94 vº.) ?? {59}3712. 1096, environ. CHARTA QUA BERNARDUS ET FRATER EJUS ODDO, IN EXPEDITIONEM HIEROSOLIMITANAM PROFICISCENTES, DANT IN VADIMONIUM MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA FLAGIACO. Notum sit omnibus in gremio sanctæ matris ecclesiæ consistentibus, futuris et presentibus, quod nos Bernardus et Oddo, fratres, pro peccatorum nostrorum remissione, cum cæteris in expedicione Hierosolimam proficiscentes, mansum unum, quem habebamus in comitatu Matisconensi, in villa Flagiaco, Busart cognominatum, cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, domibus videlicet, edificiis, campis, silvis, vineis, pratis, pascuis, vercariis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, domno Artaldo, decano de Lordono, in vadimonium pro centum solidis misimus. Hoc autem ea conditione fecimus, ut si in hac peregrinatione quam aggredimur, ut sunt humana, morte preventi fuerimus, mansus ipse cum omni integritate in Sancti Petri et Cluniacensis monasterii, cui preest reverendus pater Hugo, perpetua maneat dominacione. Quod et si redierimus et mansum redemerimus, in vita nostra tantum teneamus; post decessum vero nostrum, nullus heredum nostrorum in eo aliquid requirere presumat, sed ad beatum Petrum et locum Cluniacum pro salute nostra et omnium parentum nostrorum vivorum et defunctorum, et in sepulturæ nostræ locum, cum omni integritate sua, nemine contradicente, perveniat. Terminatur vero ipse mansus a mane via publica et a tribus partibus Sancti Petri terra. Si quis autem hanc donationem vel vendicionem calumniari presumpserit, non vendicet quod requirit, sed omni maledictioni et perpetuæ excommunicationi subjectus, Deum et beatos apostolos peccati sui ultores inveniat, nisi resipuerit. S. Bernardi et Oddonis, qui donationem vel vendicionem fecerunt. S. Umberti Ungri. S. Ilii de Craia. S. fratris ejus. S. Hugonis Meruli, qui habet sororem eorum, et aliorum multorum. (B. h. 664, DCLXVII.) ?? {60}3713. 1096, environ. CHARTA QUA HUGO BURDINUS ET UXOR EJUS ROSCELINA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUA IN VILLA LORNANT. Sciant omnes futuri et presentes, quod ego Hugo Burdinus, quia filios carnales qui mihi succedant in hereditate non habeo, filios spiritales mihi eligo, Deumque et beatos apostolos Petrum et Paulum monachosque Cluniacenses, quibus preest pariter et prodest venerabilis abbas domnus Hugo, heredes mihi instituo, pro animæ meæ et omnium parentum meorum vivorum et defunctorum remedio, ut spiritualium eorum in aliquo participes exsistamus, quibus de nostris carnalibus quantumcunque succurrimus. Dono itaque servis Dei habitatoribus prefati monasterii, in comitatu Matisconensi, in villa Lornant, clausum unum optimum et omnem hereditatem meam quacumque locorum sitam, in domibus, edificiis, curtilis, vercariis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis: ea convencione ut uxorem meam, Roscelinam nomine, cum defuncta fuerit, honeste suscipientes sepeliant, Ubertum quoque clericum, quem enutrivi et in filium mihi adoptavi, cum voluerit, ad monachicum habitum recipiant. S. Hugonis, qui hoc donum fecit. Sed et ego Roscelina, post mortem domini mei prefati Hugonis, cum domno Artaldo, decano de Lordono, consentiente domno Hugone abbate, placitum feci, ut hanc hereditatem mihi in vita mea dimitteret et post mortem meam omnis hereditas quoque mea, in domibus, edificiis, curtilis, vercariis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, in dominatione Sancti Petri remaneret, et in vestituram singulis annis VI denarios persolverem, ea tamen {61}ratione, ut prefatus Hubertus clericus quamdiu in seculo fuerit domum meam et vasa et cætera utensilia in beneficio de ipso decano teneat; post mortem vero ejus vel monachatum, omnia cum integritate ad Sanctum Petrum perveniant. S. Roscelinæ, uxoris ejus, quæ laudavit et auxit. S. Gunterii presbiteri. S. Huberti presbiteri. S. Huberti et Bernardi de Oblaco. S. Gisleberti, prepositi de Lordono, et aliorum. (B. h. 665, DCLXVIII.) ?? 3714. 1096, environ. CHARTA QUA HUGO ET LANDRICUS DE CRISTULS, FRATRES, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN LOCO QUI DICITUR COLONGIAS. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus et futuris, quod nos Hugo et Landricus fratres, de Cristuls, peccatorum nostrorum mole pressi, metu futuri judicii, ut aliquam partem et societatem mereamur cum electis Dei, donamus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi monesterio, cui preest pariter et prodest venerabilis abbas domnus Hugo, aliquid de hereditate nostra, quæ est in pago Matisconensi sita, in loco qui vocatur Colongias, hoc est mansum illum quem quondam pater noster Dalmatius matri nostræ dederat, et pro sepultura sua dari jusserat. Hunc ergo mansum, cum omnibus ad se pertinentibus, domibus videlicet, edificiis, curtilis, vercariis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, consentiente et laudante matre nostra, pro remedio animarum nostrarum, patris et matris nostræ, et omnium parentum nostrorum, vivorum et mortuorum, et omnium christianorum donamus, et a domno Artaldo, decano de Lordono, pro hac donacione XXX solidos accepimus. Si quis autem hanc donationem vel vendicionem calumpniari presumpserit, non vendicet quod requirit, sed omni maledictioni et perpetuæ excommunicationi subjectus, Deum et beatos apostolos peccati sui ultores inveniat, nisi resipuerit. S. Hugonis et {62}Landrici et matris eorum, qui hanc venundacionem vel donationem fecerunt. S. Hugonis. S. Ilii de Craia. S. Fulcaldi, cellelarii de Blanusco, et multorum aliorum. S. Injelberti de Curtavas. (B. h. 666, DCLXVIIII.) ?? 3715. 1096, environ. CHARTA QUA HUGO LI ABANDONEZ DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN POTESTATE DE BLANOU ET IN ALIIS LOCIS. Notum sit omnibus, quibus hæc scire convenit, quoniam ego Hugo li Abandonez dedi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo de Cluniaco hereditatem quam habebam ex parte patris et omnia quæ ipse pater meus et ego calumpniabamur in potestate de Blanou, terras, servos et ancillas, et francos, et quicquid calumpniabamur dedi in manu domni Hugonis abbatis, et domni Josceranni prioris, et domni Artaldi, decani de Lordono, deinde juravi manu mea et mei juraverunt et laudaverunt, quorum nomina hæc sunt: Gislebertus de Seczei, Johannes filius ejus, Petrus clericus filius ejus, Landricus filius ejus, Petrus prepositus Arsmala, Bernardus filius ejus, Gislebertus de Martile, Rotbertus de Prails. Hujus doni et hujus juramenti testes sunt Joscerannus de Jhopire, Landricus Grossus, Engelbertus de Curtevahc. Et ego Hugo li Abandenez in fine meo dedi de alodio meo, quod est ad Praichis et ad Chescei, dotalicium matris meæ post excessum ejusdem mee matris, quæ adhuc vivebat. Hoc donum feci in manu domni Artaldi, decani de Lurdon, ad Turniz, ubi post hæc defunctus sum. Qui ex his aliqua calumpniari voluerit, anathema sit; fiat, fiat. (B. h. 668, DCLXXI.) ?? {63}3716. 1096, environ. CHARTA QUA WALTERIUS, FILIUS WALTERII, NOTUM FACIT SE OMNIA QUÆ ANTECESSORES MONASTERIO CLUNIACENSI DEDERANT WERPIVISSE. In nomine Domini. Noverint fideles cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Walterius, filius Walterii, omnia quæ antecessores mei dederunt Sancto Petro et monasterio Cluniacensi, in capitulo, recepta eorum societate, coram omnibus monachis laudavi et confirmavi, atque si quid eis calumpniabar juste sive injuste vuerpivi, et ob hoc a domno Artaldo, decano de Lordono, XXX solidos accepi. S. Walterii, qui hanc confirmacionem fecit et firmari rogavit, S. Wichardi clerici, cognomento Bruni, S. Gisleberti, prepositi de Lordono, S. Fulcoldi, cellelarii de Blanusco, qui omnes testes fuerunt et firmaverunt. (B. h. 669, DCLXXII.) ?? 3717. 1096, environ. CHARTA QUA STEPHANUS COMES ET UXOR EJUS AD[ELA] MONASTERIUM SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS MONACHIS CLUNIACENSIBUS COMMITTUNT. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego St[ephanus] comes et uxor mea Ad[ela], considerantes pondus honoris nobis a Deo commissi, et trementes examen divini juditii, premeditari cepimus qualiter abbatias michi a patribus meis quasi sub jure regali dimissas, pro communi parentum et omnium fidelium salute, secundum ordinem Sancti Benedicti ordinare valeremus. Unde unam que sub honore sanctissimi confessoris atque pontificis Germani constructa est, et antiquitus sublimata, quia pene ab incolis prave viventibus dirui videbatur, ex consensu et rogatu domni Urbani pape, religioni Cluniacensis cenobii subjugare disposuimus. Sepius itaque domnus Hugo abbas a nobis nostrisque admonitus, immo a domno papa et ab ipso pontifice Autisioderensi magisque nimia pietate coactus, domnum Hey[nricum] {64}priorem Cluniacensem, domnum quoque Willelmum, priorem de Caritate, ad nos direxerunt; per quorum manum, laudante duce Burgundie Odone, a quo eandem abbatiam in benefitio habebam, uxore mea et filiis [meis] laudantibus, principibus quoque ipsius patriæ, Willelmo scilicet Nivernensi comite, et Waltero vicecomite, ceterisque quampluribus, Deo et Sancto Petro locoque Cluniacensi et domno Hugoni abbati suisque successoribus, ad regendum et disponendum abbatem et cetera secundum ordinem et voluntatem suam donavi, et possidendam ipsam abbatiam concessi: sic tamen, ut quasdam quas ibi habebam consuetudines ad locum tuendum et in meis adventibus serviendum retinerem. Convenientibus autem nobis XVIIII kalendas decembris, in capitulo Sancti Germani, postulantibus universis, predictus prior tradidit fratribus in abbatem nepotem patris sui domni Hugonis, abbatis ad regendum eos et disponendum locum secundum regulam Sancti Benedicti et instituta Cluniensis monasterii, ad tenendum et faciendum libere servitium Dei et Sancti Germani, collaudante hæc Umb[aldo] episcopo et vobis clero et populo; ipsis vero monachis se obedire his communiter requirenti presuli non parva voce promittentibus, auxiliante Domino Jesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. Regnante Philippo rege. Testes hujus rei sunt W. comes Nivernensis, Walterus vicecomes, Gotefredus dapifer comitis St[ephani.] Signum comitis Stephani †. Signum comitisse uxoris ejus †. (Sceau pendant du comte de Nevers.) (Bibl. nat. or. 165 A.; cop. 40-2.) (Au dos:) Preceptum de Sancto Germano [Autiss.]. 3718. 1096-1099. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO, AD PRECES COMITISSÆ FLANDRENSIS, CONCEDIT HUGONI, ABBATI CLUNIACENSI, MONASTERIUM SANCTI BERTINI. Urbanus, etc. Justis precibus ministerium, etc. (Bull. Clun., p. 28, col. 2, nº 2; D. Bouquet, t. XIV, p. 737.) ?? ?? {65}3719. 1096-1104. CHARTA QUA WILLELMUS, ARVERNORUM EPISCOPUS, CONCEDIT MONACHIS CELSINIENSIBUS ECCLESIAM SANCTI PARDULFI CUM CAPELLA DE TURRE. Religio munda et inmaculata apud Deum et patrem hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum; pupilli vero filii sunt æcclesiæ, qui in tribulatione sunt cum mala mundi propter patris hereditatem coguntur tolerare. Ecclesia nempe quasi vidua est, quæ licet cum sponso suo partim regnet in gloria cælestis patriæ, partim tamen peregrinatur in exilio captivitatis suæ. Istis etiam pupillis rex omnium regnorum et eorum matri vidue sponsus et dominus, pro qualitate meritorum disponit ac preparat regnum sempiternum; ipso eodemque quibusdam sibi presentibus dicente: «Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis, et ego disponam vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.» Hujus scilicet regni regina est æcclesia, et ejus regis amabilis sponsa, quæ non cum pupillis, sed pocius cum liberis gaudebit de castissimi sponsi amplexu in æternitate et accipiet regnandi premia pro exilii labore. Hanc vidælicet viduam, ego Willelmus, Arvernorum episcopus, Dalmacii de Bafia filius, non ignorans visitari et in sua necessitate consolari, religionem esse mundam et inmaculatam, die quadam utilitatis gratia meam peragrans parrochiam, Cælsinanias deveni, fratres visitavi, et ut pro meis delictis Deo supplicarent obnixius obsecravi, et de multis eos exortans, quod id michi et omnibus fidelibus deberent evidentissimis rationibus demonstravi. Inter quæ etiam prior loci Stephanus, qui jamdudum pro æcclesia Sancti Pardulfi, quæ eorum censualis erat, me interpellaverat, ut eam loco Celsiniensium et ejus habitatoribus concederem, et jure perpetuo {66}habendam darem, omnium precibus rogavit. Quibus auditis annui, et eorum precibus adquiescens, Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et presentibus fratribus et omnibus eorum successoribus predictam æcclesiam, cum capella sua de Turre concessi, et absque omnium succedentium calumpnia contradidi, tenensque Sancti Benedicti regulam manu propria confirmavi, salvo tamen pontificali jure et episcopalis dignitatis regimine. Cujus nempe concessionis ac donationis subtitulatos testes continet opus hujus donationis. Signum Willelmi episcopi. S. Stephani, ejus consanguinei et Cælsiniensium prioris. S. Giberti archipresbiteri. S. Mauricii, prioris Majenciaci. S. Hugonis, prioris Baorti. (Bibl. nat. or. 125.) (Au dos:) Donum Willelmi episcopi, de ecclesia Sancti Pardulfi. 3720. 1097, 9 janvier. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO POSSESSIONES ET PRIVILEGIA MONASTERII CLUNIACENSIS CONFIRMAT AUGETQUE. Urbanus, etc. Cum omnium fidelium, etc. (Bibl. Clun., col. 520, et Bull. Clun., p. 30, col. 1.) (C. 149.) ?? 3721. 1097, 9 janvier. BULLA URBANI PAPÆ II, AD HUGONEM (ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM) SEDIS APOSTOLICÆ LEGATUM, QUA, INTER ALIA, MANDAT UT PRO CAUSA CLUNIACENSIS MONASTERII DE DUCE BURGUNDIÆ, ET AIMONE BORBONENSI CONGRUENTEM JUSTITIAM EXSEQUATUR. Urbanus, etc. Quod de Guapicensi, etc. (Baluzii Miscell., in-fol., t. II, p. 180; D. Bouquet., Rec., t. XIV, p. 728. Cf. Bibl. nat. coll. Baluze, vol. 380, nº 8.) ?? ?? {67}3722. 1097, 17 avril. «PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, PRO IMMUNITATE CELLARUM CLUNIACENSIUM AB OMNI EXCOMMUNICATIONE, ET PRO LIBERTATE CONVOCANDI APUD CLUNIACUM QUEM VOLUERINT ANTISTITEM AD CHRISMA CONFICIENDUM ET OLEUM BENEDICENDUM.» Urbanus, etc. Quoniam abundante, etc. (Bull. Clun., p. 28, col. 1, nº 2; Mém. et doc. de la Société de la Suisse romande, t. III, p. 430.) (C. 145.) ?? 3723. 1097, 29 avril. EPISTOLA URBANI PAPÆ II, AD RAIMUNDUM, AUSCIENSEM ARCHIEPISCOPUM, DE COEMETERIO PRIORATUS SANCTI ORIENTI VIOLATO. Urbanus, etc. Cum in Ausciensi, etc. (Bull. Clun., p. 28, col. 1, nº 1; D. Bouquet, t. XIV, p. 725; Gallia christ., t. I, instr. p. 161.) ?? ?? 3724. 1097, 13 décembre. CHARTA QUA WILLELMUS, NIVERNENSIS COMES, FUNDAT ITERUM DOTATQUE MONASTERIUM SANCTI STEPHANI NIVERNENSIS IDQUE HUGONI CLUNIACENSI TRADIT. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti. Ego Willelmus, Dei gratia Nivernensis comes, notitiæ tam presentium quam futurorum literarum apicibus tradere volo, ne aliqua vetustatis abolitione, in oblivionem veniat venturæ posteritatis, qualiter monasterium, cujus primus fundator extiterat beatus Columbanus, in honore nativitatis Salvatoris nostri Jesu Cristi, et beatæ {68}Mariæ semper virginis, gloriosique protomartiris, Stephani, necnon et dilecti Domini discipuli sancti Johannis evangelistæ, sanctorumque Innocentium, in suburbio Nivernensi, propriis sumptibus reedificavi, possessionibus ampliavi, ornamentis etiam ecclesiasticis decoravi, atque ab omnibus exactionibus seu consuetudinibus liberum domno Hugoni abbati Cluniacensi, et per eum Cluniacensi ecclesie, perpetuo possidendum, ordinandum et disponendum, cum omnibus pertinentiis suis tradidi. Ego enim Willelmus, divinæ pietatis inspiratione compunctus, ad memet ipsum rediens, cepi mentis oculum in contemplationem rerum transeuntium infigere, et in his quæ in hujus nostri ruentis semper in deteriora seculi cursu fiunt plurimum immorari. Consideravi itaque et vidi quia juxta Sapientis sententiam: Omnia vanitas et veritas non est in eis, tanta enim inest in his varietatis transmutatio et deficientium rursumque sibi succedentium rerum vicissitudinis obumbratio, ut nihil fere unquam in eodem statu permanens, folio, quod a vento movetur et rapitur, omnia comparanda esse videantur; unde et veram esse cognovi illam de homine sententiam qua dicitur: «Quia omnis caro fœnum et omnis gloria ejus sicut flos feni»; que quidem David confirmatur, quo dicitur, testimonio: «Homo sicut fenum et dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit.» In Job quoque legitur: «Quia homo sicut flos egrediutr et conteritur, et fugit velut umbra.» Quid igitur habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole? Transeunt enim cuncta quæ temporaliter obtinentur, sed et homo in imagine pertransiens tesaurizat, et ignorat cui congreget ea, quia cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus, juxta illud: «Nudus egressus sum ex utero matris mee, {69}nudus revertar illuc.» His igitur et aliis quamplurimis hujuscemodi sermonibus et exemplis per religiosos et literatos viros edoctus et instructus, cepi de salute anime mee sollicite cogitare, et qualiter peccata mea elemosinis ac bonis operibus redimerem thesaurumque indeficientem mihi in cœlis tesaurizarem, dilligentissime pertractare, juxta illam Domini vocem dicentis: «Tesaurizate vobis tesauros in cœlo» et alibi: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula». «Quecumque enim, juxta Apostolum, in presenti seminaverit homo, hec et metet in futuro.» Sed quoniam qui in carne seminat, in qua et ego ejus utique concupiscentia abstractus et illectus plurimum seminavi, de carne, juxta Apostolum: «Non metet nisi in corruptionem», placuit mihi de cetero in spiritu seminare, quatinus divinæ pietatis et misericordie dono, de spiritu bonorum operum falce in eterna segete vite eterne fructum mererer colligere. Incedit itaque animo, instigante me et exortante domno Hugone, prius quidem decano, postea vero Nivernensi episcopo, jam dictum beate Dei genitricis, necnon et gloriosi protomartiris Stephani monasterium, jamjam dirutum et omnino pessumdatum, funditus reedificare et religiosos monastici ordinis viros inibi constituere quos inter me et Deum haberem mediatores, et apud supremum judicem pro peccatis meis, indefessos intercessores. Ut ergo quod corde conceperam, in effectum perficerem operis, primum quidem ipsum locum alti fortisque muri clausura per circuitum ambivi, deinde nobile monasterium, cum tribus turribus satis pulchro venustoque opere quemadmodum ab intuentibus videri potest construxi; claustra quoque et officinas, que fratrum numero Deo inibi famulantium sufficere possent, cum capella infirmorum edificare curavi, ornamenta quoque ecclesiastica eodem loco contuli, duas videlicet cruces, unam auream et aliam argenteam, textumque argenti deauratum, turibulumque argenteum, et capsem argenteam, duo quoque paria candelabrorum de argento, cum calice aureo et tribus cappis ac una {70}casula. Ad substantationem quoque servorum Dei inibi commorantium, meorum utique in cœlesti curia advocatorum, dono et concedo Deo et beatæ Mariæ semper virgini, necnon glorioso prothomartiri Stephano ceterisque sanctis inibi veneratis et supradictis fratribus Cluniacensis eorumque successoribus, totum burgum sicuti modo pro burgo habetur aut unquam melius habebitur, qui jam ex re nomen habens Burgus Sancti Stephani appellatur, cum terra et hominibus inibi hospitatis seu hospitaturis, omnibusque consuetudinibus quas ibi habebam, nihil mihi penitus in ea retinens. Sicut enim de meis peccatis nullum mihi a supremo judice in die extremi examinis volo reservari, sed potius omnia condonari, ita et ego in hoc dono nihil mihi retineo, nihil reservo, sed totum quicquid illud est quod ibi habebam vel habere poteram, si hanc donationem non fecissem, Deo et beate Marie semper virgini ac beato prothomartiri Stephano et monachis ejusdem loci dono et concedo; nisi quod si forte homines de terra mea pro tolenda consuetudine mea, se mihi subtrahendo hanc terram ad habitandum delegerint, prior quidem habebit in eis consuetudines et justiciam suam, sicut et in ceteris hominibus suis ejusdem Burgi, mihi tamen serviant sicut homines mei; de alia vero terra vel provincia quicumque adveniens hanc terram ad habitandum elegerit, liber sit ab omni mea meorumque hominum justitia et consuetudine, monachisque tantum serviat et respondeat. De cetero sint omnes homines hujus Burgi terram inhabitantes futuris semper temporibus liberi et immunes ab omni exactione, justitia et consuetudine mea meorumque hominum, ut nulli unquam, nisi priori et fratribus ejusdem loci, serviant vel de aliquo forefacto respondeant, nullique unquam heredum vel hominum meorum liceat hanc a me traditam et concessam libertatem atque immunitatem in aliquo violare vel supradicti Burgi homines qualibet occasione inquietare; liceat quoque eis mercatores et viatores omnes, quicumque apud eos hospitari voluerint, absque omni contradictione hospitio recipere, fenestras et {71}bannos macelli ad vendendum et emendum, sicut eis expedierit et priori placuerit, habere. Quando ego bannum fecero de annona mea vel vino, homines illius Burgi non observant hanc conditionem, sed omni tempore liceat eis emere et vendere in omni terra monachorum secundum arbitrium prioris. Si forte homines meos oportuerit ire in aliquam expeditionem seu alicujus mandati mei executionem, homines istius Burgi semper in pace ræmaneant. Sufficit enim mihi ut Deum eorum monachi fortiter pro me apud Dominum intercedant. Si macellarii de alia terra ad hanc, causa vendendi carnes, advenerint, ego et domnus Hugo, Nivernensis episcopus, donamus pro Deo et concedimus monachis infirmis consuetudines nostras. Quod si homines hujus Burgi duellum inter se firmaverint, in arbitrio prioris erit facere de eis quod voluerit. Si cum homine meo, seu cum homine alicujus hominis mei, homo istius terræ bellum firmaverit et placitum coram me aut coram preposito, seu coram aliquo homine meo actum fuerit, si prior vel legatus suus interfuerit, accipiet fidejussores et justitiam de homine suo, sicuti meus prepositus accipiet de suo. Si vero ad placitum ex parte primi, qui hoc faciat non adfuerit, prepositus meus accipiet loco prioris fidejussores et justitiam de homine ipsius, et mox ut eum vel ministrum ejus invenerit, investiet eum de justitia et fidejussoribus sui hominis, sicuti investitus esset si presens in causa fuisset. Similiter et prior faciet de homine nostro, si coram eo placitaverit et opus fuerit. Quod si aliquis reus timore perterritus, fugiens hujus Burgi terram intraverit, ex quo pedem in ea habuerit, non sit ausus aliquis eum insequi vel aprehendere, seu qualibet occasione infracturam aliquam in eadem terra facere; sed sit quasi in ecclesia securus et liber, quantum hujus terræ tenet capacitas. Quotquot autem hujus Burgi fuerint habitatores, facultatem habeant utendi omnibus oportunitatibus et aisantiis universis in aquis, in pascuis, in silvis, in mercatis et in nundinis atque in viis et semitis, sicut ceteri homines mei, sine omni contradictione, tam in civitate quam extra civitatem. Preterea {72}ego Willelmus et ego Hugo Nivernensis episcopus donamus hujus loci fratribus Cluniacensis cursum et usum per omnes silvas nostras ad calefaciendum et ad ædificandum et porcis eorum pastinatium. Ego quoque Willelmus comes dono eisdem monachis terram et clausum vinearum et censum et quicquid tenebam ultra Croam et ad Sanctum Benignum. Dono et concedo eis, ut homines advene qui hic hospitati sunt vel hospitaturi, liberi sint ab omni mea consuetudine. Dono et vineas Clementis heretici et vineas de Bussilliaco, que fuerant matris mee, et hereditatem Rainaldi de Vallano et allodium quod habebam Vernaco et terram de Forgiis, cum hominibus et consuetudinibus suis; dono etiam feodum de Moysiaco, qui est prope castellum Montis Honesii, quod est in casamentum, et quod habebam in dominio, apud castrum Moncellum; dono eis similiter allodium meum de Marcilliaco in quo Burgi pars videtur esse quæ adjacet castro et capellas de Moncellis et ea que ad capellas pertinent; dono etiam decimam salmonum meorum. Hugo quoque de Montigniaco pro amore meo concessit eis eclesiam cum curte de Luxiaco et ea que de terra ecclesiæ quolibet modo acquirere potuerit, quia ego liberavi eum de captione Archibaldi Burbonensis. Engilbertus Mirepes cum uxore sua Helisabet et filio suo Rainaldo concedit et reddit molendinum de Moysiaco cum aquæductu et terra quæ est in circuitu. Preterea ego dedi eis allodium de Melerano, et concessi terrulam quam dedit Bonefacius presbiter juxta Campum Vertum. Apud Veterem Croam, in villa quæ vocatur Chivinias juxta Alnisiacum, medietatem decime de annona que ad hunc locum pertinebat redimo et reddo, sicut cetera. Rodulfus de Essartis dedit vineam et modicum allodii pro me, et morte Oddonis Ticionis apud Campum Vertum. Dono tres ramatas in flumine proximo que fuerunt Hugoni de Lupertiaco; concedo et eclesiam Sancti Petri que est in suburbio Nivernensi, terram quoque et censum quæ Olivarius habebat in supradicto burgo, dedit pro amore meo, infantibus suis laudantibus Gauberto et Francone cum aliis suis, ex cujus feodo pars quedam erat. {73}Ego vero consuetudines quas ibi habebam dimitto; super hæc omnia laudo, dono, concedo et confirmo, ut quicumque huic nostre elemosine fundamento superedificare voluerit et de his que de beneficio vel feodo nostro descendent, hujus nostri doni augmentare quantitatem, liceat ei hoc facere et monachis absque aliqua heredum meorum contradictione recipere. Hec autem omnia sicut scripta sunt dono, concedo et confirmo Deo et beatæ Mariæ semper virgini gloriosoque prothomartiri Stephano ceterisque sanctis in hoc loco veneratis et dompno Hugoni sanctissimo Cluniacensi abbati dompnoque Petro priori et ceteris fratribus Cluniacensis Deo [in] hoc loco famulantibus eorumque successoribus, laudante et concedente nepote meo Willelmo et Reginaldo preposito ceterisque baronibus meis et fidelibus. In dedicatione hujus quoque ecclesiæ, quæ idibus decembris facta est, acta est solemniter hæc donatio, presentibus venerabilibus episcopis, videlicet dompno Ivone Carnotensi, Guidone Nivernensi, Galterio Cabilonensi, Humbaldo Autisiodorensi et ante altare gloriose semper virginis Mariæ gloriosique prothomartiris Stephani, lecta est hec carta et confirmata in conventu et audientia eorumdem episcoporum et Willelmi nepotis mei ceterorumque qui affuerunt clericorum et laicorum. Igitur ego Ivo, Carnotensis episcopus, hujus sanctæ bazilicæ consecrator indignus, consodalibus meis dominis supradictis episcopis, prece, jussu, et voluntate domini Guillermi comitis, hujus sanctæ basilicæ fundatoris et ceterorum qui affuerunt, excommunicamus et a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ sequestramus horum donorum calumniatores sive raptores seu in aliquo defraudatores, nisi ad emendationem et satisfactionem venerint. Et quicumque similiter in hujus eclesiæ terra infracturam fecerit vel per violantiam aliquid abstulerit de his quæ huic ecclesiæ data sunt vel juste dabuntur, vel quomodo quolibet acquisita vel acquiranda sunt, maledictio illa super eum veniat, quæ in lege scripta est: «Maledictus qui transfert terminos patrum suorum, et quicumque hæc negligendo infregerit maledictus sit, sicut Datan et Abiron, pars ejus sit cum apostata Juliano, cum Datiano et Simone mago; maledictus sit comedendo, stando, dormiendo, seu modo quolibet se {74}habendo.» Et quicumque huic ecclesiæ servierit vel secundum vires suas servitores adjuverit, particeps sit in ecclesiæ benefactis et mercedem hic et in futuro recipiat. Amen. Actum est hoc anno incarnationis Dominicæ millesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, regni Philippi regis Francorum anno tridecimo. (Bibl. nat. or. 166.) (Au dos:) La fondation du prieuré de Saint-Estienne de Nevers en l’an 1097. 3725. 1097. CHARTA QUA RANNULFUS, SANTONENSIS EPISCOPUS, BEANIENSE MONASTERIUM HUGONI, ARBATI CLUNIACENSI, SUBJICIT. Quoniam dispositio æcclesiarum omnipotentis Dei gratia in regimine et providentia est commissa episcoporum, pio studio invigilare debet circumspecta sollicitudo eorum, ut ea quæ bene ordinata sunt confirmare, confirmata ad meliora semper provehere satagant; ea vero quæ a rectitudinis tramite deviare conspexerint, ad equitatis lineam reducere studeant. Quapropter ego Rannulfus, Santonicæ sedis episcopus, diu dolens cænobium Sancti Stephani de Beania per vitam secularium abbatum pariter et monachorum ante nostri pontificatus tempora pessumdatum ac religione destitutum... expectabam oportunitatem nostris diebus ad ejusdem cænobii restitutionem. Qua tandem morte Gislemundi abbatis inventa, quamtocius convenire festinavi comitem Engolismensem Wilelmum et Fulcaldum de Archiaco, in quorum consilio et tuitione quantum ad secularem providentia monasterii consistere videbatur. Communicato itaque consilio cum archidiaconis et canonicis nostris, pariterque principibus prenominatis, aliisque idoneis personis, omnes simul unanimi voluntate et tranquilla pace concordavimus ut, salvo in omnibus jure episcopali et matris æcclesiæ Santonicæ sedis, curam et ordinationem suprascripti cœnobii in sanctam et sapientem manum domini Hugonis abbatis Cluniacensis {75}et omnium successorum mittere deberemus. Volumus igitur et concedimus et laudamus, ego Rannulfus episcopus, et Wilelmus comes, et Fulchaldus de Archiacho, ut ab hoc die in sempiternum maneat subjectum idem monasterium monasterio Cluniacensi et omnibus abbatibus Cluniacensibus, sicut omnia sua monasteria sub ordinatis abbatibus Deo servientia sibi subdita cognoscuntur, salvo tamen in omnibus jure pontificali et auctoritate Santonicæ sedis. Et ut concessio vel donatio ista firma et rata maneat in perpetuum, huic carte subscribere et crucis signacula propriis manibus imprimere curavimus. Signum Rannulphi episcopi †. S. Wilelmi comitis. S. Fulcaldi. Testes et laudatores sunt hii subnotati: Amaluinus archidiaconus; Petrus archidiaconus, qui hanc cartam dictavit; Arduinus, magister æcclesiæ Santonensis; Gaufridus, cantor. Factum est hoc anno ab incarnatione Verbi sempiterni millesimo XC.VII., epacta IIII, concurrente III, Urbano II Romanæ sedis pontificatum exornante, Amato archiepiscopatum Burdegalensem administrante, pariterque beati Petri legatione fungente, Philippo in Francia regnante, Wilelmo ducatum Aquitaniæ tenente. (Bibl. nat. or. 166 A.) (Au dos:) Carta Rannulfi episcopi, de abbatia Beaniensi. 3726. 1097. NOTITIA WERPITIONIS PISCARIARUM IN FLUVIIS SAGONA ET SALLIA QUAM FECIT PETRUS, ABBAS TRENORCHIENSIS, MONACHIS CLUNIACENSIBUS. Noticia sive descriptio relictionis seu werpitionis quæ facta est a domno Petro, abbate Trenorchiensi, et monachis ejus, de invasione rerum Sancti Petri Cluniacensis cœnobii in villa Darboniaco. Idem namque abba, factione, ut creditur, suorum circonventus, res nostras, id est piscarias in fluvio Sagone, injuste invaserant, medietatem etiam piscariæ in borario fluminis quod vocatur Sallia, quod juris nostri erat, abstulerant, et quæque erant partis nostræ in utrorumque fluminum ripis piscarias. Insuper etiam silvarum nostrarum ligna cedentes et auferentes, exclausam in ipso Sagone fluvio ad pisces nostros {76}capiendos effecerunt. Pro qua re commotus domnus Hugo, bonæ memoriæ Cluniacensis cellararius, adiens comitem Matisconensem, cujus custodie possessio jam dicta noscitur delegata, querelosam inde querimoniam, ut par erat, et clamorem ante illum fecit. Conventu itaque nobilium facto, presente eodem comite, cum domno Hugone cellarario, abbate quoque supradicto, cum suis monachis, clamore ad medium prolato, judicatum est ut utraque pars mutuo sibi invicem rectum firmaret, datis insuper pro confirmatione in manu comitis ab utraque parte obsidibus; quod et factum est. His itaque peractis, statuto die, apud Matisconem conventu facto, presidente comite, cum proceribus patriæ, assidente quoque supradicto abbate cum suis, dum eadem res communi omnium consilio, juste examinis finem expeteret, ex ore domni Humberti militis de Bellojoco et cunctorum presentium juditio definitum est, ut jam dictus abbas Trenorchiensis res nostras injuste invasas tali condicione restitueret, ut exclausam quam fecerat in fluvio Sagone destrueret, et Cluniacensi monasterio proprias piscarias in ripis ipsius fluvii relinqueret, medietatem quoque bocalii fluminis Salliæ, cum silvis ad eumdem locum pertinentibus, absque legali calumpnia in pace sicut antiquitus idem locus possederat dimitteret, et ut capitalem peccuniam pro recompensatione injuste captionis persolveret. Item, in alio placito quod actum est de eadem causa, testificatus est publice quidam de hominibus Sancti Petri, nomine Brunus, filius Constabuli, XXXta et uno annis se vidisse easdem res absque legali calumpnia Cluniacenses monachos tenuisse. Set quia plerumque prava cupiditas nec etiam legalibus testimoniis cedit, idem abbas veluti quondam Pharao cor indurans injuste possessa non dimisit, donec supramemoratus Hugo cellararius, certis deferentibus nuntiis, de ipsa re clamorem apostolicis auribus intulit. Unde factum est ut domnus papa Urbanus legatum suum cum litteris dirigeret domno Hugoni, Lugdunensi archiepiscopo, precipiens illi ut sepedicto abbati interdiceret ne ulterius in sede sua loco abbatis sederet, donec congrua {77}satisfactione injuste direpta restitueret. Quo ille precepto victus atque compulsus, relicturum se male invasa repromisit, ac die certo et condicto cum monachis sibi faventibus in saltu sive foresta quæ adjacet villæ nostræ quæ dicitur Perrona convenit ad placitum, cui etiam interfuerunt monachi Cluniacenses, domnus videlicet Gauscerannus cognomento Grossus; domnus Ilius, Cluniacensis villæ decanus; domnus etiam Hugo cellararius et domnus Adalardus, decanus de Perrona. Cum abbate vero Trenorchiensi hi affuere monachi: Eustorgius de Campania; Arnaldus, decanus de Chisiaco; Gauffredus de Loasa. Affuit et comes Matischonensis, cum pluribus militaribus viris ac rusticis. Horum itaque omnium publica contestatione commonitus, invasa restituit, injuste possessa reliquit, capitalis tantum peccuniæ redditionem sibi indulgeri postulavit. Gesta sunt hæc tempore domni Hugonis abbatis, anno XLº VIIIIº ordinationis ejus, anno Verbi incarnati millesimo XCmo. VII, indictione Vta. (B. h. 679, DCLXXXII.) ?? 3727. 1097. CHARTA QUA HUMBERTUS, NOBILISSIMUS COMES ATQUE MARCHISIUS, ULTRA MARE PROFICISCENS, CLUNIACENSI CŒNOBIO ET LOCO QUI BURGETUM DICITUR, MANSUM GUTINI CUM APPENDITIIS, ACCEPTA OPTIMA MULA, CONCEDIT. Notum sit omnibus, etc. (Guichenon, Hist. de la Maison de Savoie, t. IV, pr. p. 27, tiré des archives de Cluny.) ?? ?? 3728. 1097-1099. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II, QUO ABBATIAM SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS MONASTERIO CLUNIACENSI SUBDIT. Urbanus, etc... In Nemausensi, etc. (Bull. Clun., p. 24, col. 2, nº 2; D. Bouquet, Rec., t. XIV, p. 736; Baluze, Miscell., in-fol., t. II, p. 177, etc.) (C. 140.) ?? {78}3729. 1098. CHARTA QUA HUGO, SUESSIONENSIS EPISCOPUS, CELLÆ CONSIACENSI ALTARIA DE SAPONIACO, DE RONCHERIIS, DE BIRNIACO ET DE SPANLX, SUB ANNUO CENSU CONCEDIT. In nomine Patris, etc. Quotquot vel, etc. (Gallia christ., t. X, instr. col. 105, ex transsumpto Clun.) ?? ?? 3730. 1098, environ. LITTERÆ URBANI PAPÆ II AD [HUGONEM] ABBATEM CLUNIACENSEM, QUIBUS EUM HORTATUR UT ODILONI ABBATI ET FRATRIBUS S. ÆGIDII SE RECONCILIET. Urbani II litt. ap. Pflugk-Harttung, Acta pontif. rom., t. I, p. 66; Goiffon, Bull. de Saint-Gilles, p. 36. ?? ?? 3731. 1099, 10 septembre. EPISTOLA PASCHALIS PAPÆ II, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CUI NUNTIAT OBITUM URBANI PAPÆ II ET SUAM IN EJUS LOCUM ELECTIONEM. Paschalis, etc. Domini et Patris, etc. (Mabillon, Ann., t. V, p. 407; D. Bouquet, t. XV, p. 17.) ?? ?? 3732. 1099. CHARTA QUA MANASSES, REMENSIS ARCHIEPISCOPUS, ECCLESIAM DE TURRE SUPER MATERNAM MONASTERIO CLUNIACENSI CONFERT. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Noverit præsentium posterorumque solertia altare de Turri {79}super Maternam quondam in laicorum jura cessisse, adeoque eorum indebita usurpatione tenaciter occupatum, ut quidam potentes de Plagaiotri partes oblationum, decimæ, redituumque ad idem altare pertinentium municipibus suis manciparent, illique, quod dedecorosius est, uxoribus suis et filiabus in matrimonium contraderent. Tandem venerabilis memoriæ domni Rainoldi, [Remensis] archiepiscopi, consilio et crebra admonitione permoti, hereditate sanctuarium Dei indignum possidere judicantes, et ab injusta pervasione animum revocantes, eidem archiepiscopo supradictum altare eo tenore resignaverunt, videlicet ut illud ecclesiæ Sancti Petri Cluniacensis impertiret, et absque persona perpetualiter tenendum concederet. Cui religioni petitioni idem vir religiosus nullatenus adversatur, et altare memoratum ecclesiæ pretaxatæ hac solum pactione interposita contradidit, ut presbiter loci illius, qui tunc temporis personatum parrochiamque tenebat, quoad viveret, nisi forte propriis exigentibus culpis, eam amittere contingeret, libere et quiete possideret, eo autem viam universæ carnis ingresso, sive cujuslibet pro qualitate criminis a supradictis amoto, ecclesia Cluniacensis, quod suum erat, scilicet predictum personatum, perpetuo tenendum reciperet. Hujus elemosinæ largitionem, venerabilis domnus Rainoldus archiepiscopus ecclesiæ Cluniacensi contulit, et ut inconvulsa permaneret, testamentalibus eam litteris cum sigilli sui impressione roboravit. Succedente autem in episcopatu eidem Rainoldo Manasse, reverendo archiepiscopo, præfatum presbiterum contigit graviter deliquisse, et post diligentissimam criminis discussionem, cum in presentia memorati pontificis justa judicii censura eidem presbytero sæpedictus personatus cum parrochia abjudicatus fuisset, ecclesiam Cluniacensem eundem personatum et parrochiam recepisse. Porro sæpe replicatus presbyter dum personatum et præfatam simul parrochiam solitus esset regere, multa de redditibus altaris omnia sui juris esse asserens, personatui suo vindicavit, {80}utpote vir qui ejusdem loci oriundus extiterat et cujus opes exiguas homines villæ illius amoris et consanguinitatis causa de suo magis volebant augeri, quam laicorum de rebus male possessis facultates ditari. Domni igitur archiepiscopi circumspectio providens in posterum, ne inter monachos et presbiterum in parrochia sæpe memorata substituendum, de decima, de oblationibus, ceterisque altaris redditibus aliqua conturbationis jurgia suborirentur, consilio Manasse, archidiaconi, Gisleberti, ejusdem parrochiæ decani, Milonis subdecani, ceterorumque viciniæ illius clericorum, litem æquo discretionis moderamine terminavit, ita ut presbiter parrochiæ sæpe fatæ deserviturus, vini et annonæ, oblationumque mediam partem reciperet, cujus videlicet totum presbyter qui personatum simul et parrochiam tenebat accipere solitus esset. Concessa est ei etiam oblationis illius media portio, quæ in missa parrochiani defuncti et a monacho recepti, ejusdem monachi manibus oblata proveniret; exceptis oblationibus nubentium et mulierum celebratis nuptiis, et in purificatione sua ad ecclesiam redeuntium, missarum in anniversariis, in tricesimo die obitus alicujus sive infra celebrandarum, aliarum denique familiarium, quas ad eundem presbiterum pertinere nemini constat ambiguum. Postremo, ut hujus pactionis assertio in futurum non cassanda permaneat, testamentali eam scedula, cum sigilli sui imagine personarumque probabilium signis, in testimonium roboravit. Signum ejusdem Manasse, venerabilis archiepiscopi. S. Manasse, archidiaconi. S. Radulphi, præpositi. S. Richeri, cantoris. S. Odalrici. S. Adæ. S. Gisleberti, decani. S. Milonis, subdecani. S. Rainoldi. S. Balduini Anguillæ. Actum Remis, anno incarnati Verbi Mº XCVIIII, indictione VI, regnante Philippo Francorum rege anno XXXVI, archiepiscopatus autem domni Manasse anno IIII. Fulcradus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit. (D. 506; E. 210.) ?? {81}3733. 1099, environ. NOTITIA QUOMODO ANSCULFUS, ABBAS ANGERIACENSIS, ECCLESIAM SANCTÆ MARIÆ DE GENULIACO RETINUERIT, SOPITA, PRETIO DUCENTORUM SOLIDORUM, CALUMNIA QUAM DE ILLA ECCLESIA MONACHI CLUNIACENSES MOVERANT. Aimericus Bechet ecclesiam, etc. (Gallia christ., t. II, col. 1100.) ?? ?? 3734. 1100 (avant). CHARTA QUA RAINA ET MARITUS EJUS HUMBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS APUD MASCIACUM, TASELLAS ET ALIOS LOCOS. Notum sit omnibus hominibus, quod quædam nobilis domina, {82}nomine Raina, dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniacensibus de alodio suo apud Masciacum, unum mansum cum servo Aldranno et una filiarum ejus, cum omnibus terris quas tenebat Aldrannus, et in eadem villa unam vineam magnam juxta suam condaminam sitam; et apud Tasellas dedit mansum sacerdotale cum omnibus terris. Vir autem ejus Hunbertus, pro benivolentia et salute illius, dedit de alodio suo apud Saciacum medietatem medietatis unius campi, et frater ejus Bernardus dedit aliam medietatem ipsius medietatis campi, quod vocatur Altrunc. Hæc omnia dederunt pro requie animarum suarum, et ut domina, si vellet, apud Marciniacum monacha efficeretur. Sciendum quod predictus Hunbertus pro requie animæ suæ post mortem suam, supradictis donis adjunxit mansum Bernardi de Canino, et insuper omne alodium quod habebat apud Tasellas et apud Saciacum, scilicet vineas, prata, campos. Supradicta vero domina, bene providens animæ suæ, dedit dono, sicut et predicta, cuncta quæ habebat apud Masciacum, videlicet vineas, terras cultas et incultas, et molendinum et silvas et prata, et servos cum ancillis, si Achardus filius ejus absque legitimo herede mortuus fuerit; si vero legitimum heredem habuerit, [de] supradictis honoribus donum faciat Cluniaco conveniens fratribus ibidem Deo servientibus. Sed et si istius heres sine legitimo herede mortem subierit, supradicta conventione omnia Cluniacus habeat. Hæc dona facta sunt tempore domni Hugonis venerabilis abbatis, per manum domni Artaldi, de Lordono tunc decani. Horum donorum testes fuerunt, Willelmus decanus de Besorniaco, Ubertus de Saliaco, Hugo Burdinus, Bernardus infans de Oblaco et multi alii. Achardus filius eorum et laudavit et dedit. Domnus autem Bernardus, camerarius Cluniacensis, dedit magnam partem pecuniæ, videlicet mille et centum solidos de pecunia Girardi Viennensis, pro susceptione ejusdem dominæ Marciniaco, et eandem dominam bene ac sufficienter vestivit; et decrevit {83}atque constituit, cum voluntate et jussione domni Hugonis abbatis, necnon et domni Yvonis Cluniacensis prioris, domni quoque Artaldi, eo tempore de Lordono decani, ut de hac donatione omnibus annis per succedentia tempora daretur fratribus Cluniacensibus plena refectio a decano Lordonensi in anniversario domni Girardi Viennensis, qui multa dona Cluniaco condonavit. Et quia timuit ne non sufficeret ipsa donatio ad predictam refectionem perficiendam, adjunxit ei mansum de Busart, quem comparavit centum solidis de duobus fratribus Bernardo et Oddone, qui cognominati sunt Ungri. (B. h. 670, DCLXXIII, et 682, DCLXXXV.) ?? 3735. 1100, 25 janvier. PRÆCEPTUM ADEFONSI, REGIS HISPANIÆ, QUO DAT MONASTERIO SANCTI FACUNDI ET SANCTI PRIMITIVI MONASTERIUM SANCTI SALVATORIS DE VILLAVERDE. In Christi nomine. Ego Adefonsus, Dei gratia Toletani imperii rex et magnificus triumphator, labentis mundi illecebris irretitus, vidensque quem fugientem sequor complecti non valeo, et experimento cognoscens quod mundus semper amatores suos post se trahit ac decepit, meliori consilio divinitus armatus, cupiens pro perituris mansura, et pro caducis eterna adquirere, offero Deo et sanctis martyribus ejus Facundo et Primitivo, et fratribus in eorum ecclesia Deo servientibus, sub custodia religiosissimi abbatis domni Dias et regula Sancti Benedicti, {84}unum monasterium in honore sancti Salvatoris dedicatum, cum sua villa ab integro que dicitur Villaverde, et sic monasterium quomodo in illa villa in qua est positum, jacet in valle de Vidriales, quod michi accidit per consuetudines patrie a subcessione comitis Monini Fernandis, a patria exilio propter superbiam suam relegati, quod in vita sua dederam dilectissime uxori mee Berte, regine; ad cujus mortem do illud ad vestimentorum, cibi et potus monachorum in Sancto Facundo, ubi corpus ejus tumulatum est, Deo servientium, pro remedio anime mee ac sue; et sic trado illud monasterium cum sua villa, quomodo et omnes adjectiones illius, tam villarum quam etiam decaniarum, parrochiarum vel ipsi monasterio servientium omnium suarum hereditatum, ita quomodo illud suo tempore mea mulier in jure proprio habuit, cum toto suo debito, quanto ad eum pertinuit vel pertinere debet: hoc est cum montibus, fontibus, pratis, pascuis, paludibus, rivis, piscariis et molendinis, arboribus fructuosis vel infructuosis, et omni ornamento ecclesie, et omni profectu hominis, qui ad eum pertinet vel in ipso est; et volo ut serviat Sancto Facundo per tale foro quomodo illi serviunt et alie sue hereditates, et monachis Sancti Facundi qui ibi quesierint habitare volo habere talem consuetudinem et foro quomodo monachi ejusdem monasterii habent, qui licentia abbatis in omnibus decaniis suis undique sunt dispertiti: hoc est ut nullus ibi ubi quisquam eorum fuerit, non audeat pignorare aut aliquam molestiam inferre, quod si quis facere presumpserit, quingentorum solidorum dampna patiatur; et terdecim pauperes ibi pro remedio anime mee et uxoris mee Berte regine, sive in vita mea quomodo et post hujus ipsius decursum semper pastantur, ut qui de nostro beneficio temporali sustentantur in terris, eorum precibus adjuvent et sublevent in celis, et qui mei memoriam agere neglexerint, illius memoria de libro vite radatur, et in extremo examine vindicte ulcionem patiatur. Scriptum quippe est, quod qui pro alio orat semetipsum Deo commendat, et..... negat esse quod est, adclause fuerint janue {85}sponsi, cum clamaverint: «Domine! Domine! apperi», notus esse negabitur, et proinde ut mei memoria semper scripta in Sancto Facundo et fratribus ibidem Deo servientibus habeatur, volo ut ab hodierno die et deinceps illud monasterium suprascriptum de jure meo sit abrasum et dominio servorum Dei sit traditum, cum omnibus hereditatibus suis sibi pertinentibus, cum tale foro et cum tale directo, sicut illud mea mulier Berta regina tenuit vel habere debuit, et serviat post partem Sancti Facundi, sicut directo habent ii omnes alie sue hereditates, absque omni fisco regali, evo perhenni et per secula cuncta servire. Si quis tamen, quod ego fieri minime credo, contra hoc meum factum ad disrumpendum venerit, quisquis ille fuerit, qui talia comiserit, sive sit propincus vel extraneus, sit excommunicatus et a christiane fidei libertate separatus, et cum Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, quia contradixerunt mandatis Dei et Moysis, servi ejus, et cum Juda, Domini traditore, qui laqueo se suspendit, et sic vitam cum visceribus fundit, in profundo inferni eternas penas luiturus demergatur, et hoc meum factum in cunctis plenam obtineat firmitatem, et pro dampna temporalia, si quis hujus mee actionis temerario usu isrupere temptaverit, paciat vobis vel voci vestre duplatum vel triplatum, et vobis perpetim possidendum, et ad partem regis quinquaginta libras auri coti persolvat. Facta hec carta in castro Froila, era millesima Ca XXXVIII, VIIIº kalendas februarii. Adefonsus, Dei gratia totius Ispanie imperator, quod fiat confirmo. Raimundus, totius Gallecie comes et gener regis, confirmat. Urraca, soror regis, confirmat. Urraca, regis filia et Raimundi comitis uxor, confirmat. Enrricus, Portugalensis comes, confirmat. Uxor ipsius Tarasia, filia regis, confirmat. Bernardus, archiepiscopus Toletanus, confirmavit. Raimundus, Palentinus episcopus, confirmavit. Petrus, Legionensis episcopus, confirmavit. Garsias, Burgensis episcopus, confirmavit. Petro Assueris, comes, confirmavit. Garsias Ordonis, comes, confirmavit. Martinus Flains, comes, confirmavit. Sanxius Petri, comes, {86}confirmavit. Fernando Diaz, comes, confirmavit. Michael Alfonso, majorinus regis, confirmavit. Michael, majorinus Astorice, confirmavit. Munio Dias, majorinus in Carrione, confirmat. Don Felice in Castella confirmat. Ordonio Alvaris, armiger regis, confirmat. Alvar Dias confirmat. Gunzalvus Nunnis confirmat. Vermudo Roderiquis confirmat. Monio Roderiquis confirmat. Rodrigo Gunsalvis confirmat. Godestus Roderiquis confirmat. Petro Alvares confirmat. Gunsalvo Asuris confirmat. Gomis Martines confirmat. Pelagius Erigis, cognomento Botta, publici officii notarius, qui et scripsit confirmans. (Bibl. nat. cop. 283-95.) ?? 3736. 1100, 2 juin. CHARTA QUA ALBERTUS, FILIUS HUBERTI DE BONADICO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ET SANCTO GABRIELI CREMONENSI ECCLESIAM SANCTI STEPHANI IN EPISCOPATU VERONENSI. In nomine Domini Dei æterni, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi milleximo centesimo, secundo die introeunte mense junio, indictione prima. Ego Albertus, filius quondam Huberti de loco Bonadico, qui professus sum lege vivere Romana, libenti animo et mea bona spontanea voluntate, una cum filio meo Henrico, dono atque offero, pro mercede animæ meæ et parentum meorum æcclesiam Sancti Stephani, sitam in episcopatu Veronensi, in territorio Bonadico, cum omnibus rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus, scilicet terra culta et inculta, silvis, pratis, pascuis, et vineis, ac paludibus, saletis, sacionibus, Sancto Petro de Cluniaco et Sancto Gabriheli de Cremona, ita ut sit in dispositione prioris Sancti Gabrihelis de Cremona, scilicet ut mittat priorem et monachos quos voluerit, et Sanctus Petrus Cluniacensis inde habeat uno quoque anno decem solidos Veronenses monete per manum prioris Sancti Gabrihelis; eo videlicet ordine atque tenore, ut non liceat alienare eandem ecclesiam sine consensu ejusdem Alberti et heredum ejus, et isdem Albertus {87}sit ejusdem æcclesiæ adjutor atque defensor, nullo alio jure sibi retento. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego Albertus suprascriptus (quod absit!) aut ullus de heredibus ac proheredibus meis, seu quelibet ulla opposita persona, contra hanc meam cartam offersionis ire quandoque temptaverit, aut eam infringere quesierit, tunc a liminibus æcclesiarum extranei efficiantur, et cum Dathan et Abiron, et cum Juda traditore, cui Dominus intinctum panem porrexerit, ante tribunal æterni exinde habeat racionem in die judicii, et insuper componat a parte predicte ecclesie Sancti Petri et Sancti Gabrihelis duplas ipsas res, sicut pro tempore fuerit meliorata, aut valuerit sub estimacione in consimilibus locis, et nec mihi liceat ullo tempore nolle quod volui, sed quod a me semel factum vel conscriptum est inviolabiliter observare promitto, cum stipulacione subnixa. Actum in loco Sancti Stephani feliciter. Signum manuum suprascriptus Albertus et filius ejus, qui hanc cartam offersionis scribi rogavit ad suprascripta omnia. Signum manuum Guariento de Monte Aureo, Albricus de Orte, Paganus de Lazese, Guazo de Menervi, Natale Hubertus, Martinus de Bonadico, in hac carta rogati testes. Ego Johannes notarius rogatus hanc cartam offersionis scripsi et post tradita complevi. (B. h. 732, DCCXXXV.) ?? 3737. 1100, 15 juin. CHARTA QUA STEPHANUS DE NIBLENS HIEROSOLYMAM PROFICISCENS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI HEREDITATEM SUAM IN VILLIS BLANUSCO, PRADILIS ET CHESZEI. Quoniam via hæc polluta est in qua ambulamus, maxime nos qui sub seculari habitu temporali milicia implicamur, oportet ut ad patriam de qua propter primi parentis peccatum exulamus, suspirando et prout possumus bene operando redire nitamur. Nam humani generis creator et post lapsum reparator cælestisque vitæ monstrator, quomodo ad hanc rediri possit ostendit, cum inter alia virtutum et doctrinarum {88}suarum insignia opera misericordiæ maxime sibi complacere perdocuit, adeo ut quæ in pauperes expenduntur in se expensa glorietur et in judicio horum se remuneratorem esse testetur. Dicet enim hujusmodi operatoribus: «Quia dedistis mihi manducare cum esurivi, venite, percipite regnum vobis paratum, benedicti patris mei»; et illis referentibus: «Quando talia tibi Deus inpendimus? quando, dicet, fecistis uni ex minimis meis istis, mihi fecistis». Et item: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis»; et: «Thesaurizate vobis thesauros in cælo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur»; et: «Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in æterna tabernacula». Hec omnia et hujusmodi, quamvis miles, non surda aure preteriens, ego Stephanus de Niblens, et considerans peccatorum meorum multitudinem et Domini nostri Jesu Christi pietatem, mansuetudinem ac miserationem, quia cum dives esset, nostri causa pauper factus est, aliquid ei retribuere decrevi, pro omnibus quæ indigno gratis tribuit mihi. Statui ergo Hierusalem adire, ubi Deus homo visus et cum hominibus est conversatus, ac in loco ubi steterunt pedes ejus adorare. Sed conventus jam ante a domno Artaldo, decano de Lordono, fueram de quibusdam terris meis inter terras Sancti Petri positis, ubi homines mei hominibus Sancti Petri multa mala, me nesciente et nolente, inferebant et audire eum dissimulabam. Tandem hoc itinere arrepto, in me redii, et juxta peticionem ejus omnes hujusmodi impietatis obligationes dissolvi, omneque onus disrupi, ne aliquod deinceps Sancti Petri hominibus posset gravamen oriri; maximeque quia me meosque in aliis locis ampli honoris possessores his bene et sine gravi dispendio carere posse perspexi, unde parum profectus, plurimum vero peccati una cum eis contraxi. Dono itaque Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio, cui preest pariter et prodest venerandus pater et abbas domnus Hugo, et de meo jure in eorum jus dominationemque transfundo aliquid de hereditate mea, {89}ut dum eis de meis temporalibus ex parte concurro, ipsi mihi de suis habundantiis succurrant in futuro. Sunt autem res ipsæ in comitatu Matisconensi sitæ, in villis Blanusco et Pradilis et Cheszei: in Blanusco videlicet vuardam et salvamentum quod in tota valle illa calumpniabar, una cum liberis, servis et ancillis quos ibi requirebam; quicquid juste requirebam vel habebam dono, quicquid injuste calumniabar vuerpio et contempno, pro animæ meæ et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum salute et requie. Nam et hoc ipsum donum de Blanusco frater meus Hugo li Abandonez et nepos meus Walterius fecerant, atque a predicto decano, domno videlicet Artaldo, Hugo D solidos, Walterius XXX acceperant; sed ego post eos hoc devotius et perfectius feci, quia dilectionem domni abbatis et Cluniacensium fratrum erga me ampliorem cognovi. Domnus enim abbas cum ante eum veniens, cor meum de hoc itinere ei aperui, et donum hoc in manu ejus feci, signum salutis, id est sanctæ Crucis humero et anulum imposuit digito; a fratribus autem societatem eorum suscepi in capitulo, insuper et hoc mandatum a domno abbate accepi, ut si obitus meus in hac via eveniret, illi mandarem per aliquem meum familiarem, et ipse scribi me faceret, ut omni tempore apud Cluniacum mei memoria duraret. In Pradilis vero et Chescei dono quicquid ibi habeo cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum jure perpetuo a monachis Cluniacensibus possidendum, terras videlicet arabiles et inarabiles, vineas, campos, prata, silvas, boscos, fontes, aquas et aquarum decursus, omnesque quas ibi habebam consuetudines, et omnia servitia, omnes quoque liberos, servos et ancillas ipsam terram inhabitantes. Est autem in hac terra unus mansus, quem monachi Trinorchienses sibi datum a fratre meo Hugone dicunt: qui si legali et veraci testimonio probare possunt quæ dicunt, teneant et sibi concessa possideant; sin autem, ad legitimos revertatur, cum omnibus appenditiis suis, possessores, id est dominos, et ut audacter loquar, jam fratres meos monachos Cluniacenses. {90}Et quamvis hoc specialiter pro anima mea fecerim, accepi tamen a domno Artaldo L solidos, et duas mulas optimas. Factum est hoc donum anno Verbi incarnati M. C., indictione VIIII, VIta feria, XVII kalendas julii, primum in capitulo Cluniacensi per regulam Sancti Benedicti, deinde per cartam super altare Sancti Petri, postremo in manus venerandi patris Hugonis abbatis, anno LII ejus ordinationis; et Hugo Blancus quem residui honoris mei heredem reliqui hoc confirmavit et laudavit. Si quis autem filiorum vel heredum meorum huic dono contradixerit aut aliquam violentiam in ipsa terra exercere presumpserit, ab omnipotente Deo maledicatur, et ab omni hereditate mea extraneus habeatur, insuper et æterno condempnatus judicio, quicunque fuerit vel propinquus vel extraneus qui hoc donum irritum facere voluerit, anathema maranatha, cum Dathan et Abiron Judaque traditore perpetuis ignibus concremetur, et ab electorum societate segregetur, nisi digna satisfactione pænituerit, et male pervasa vel inquietata suis dominis et possessoribus quieta et redintegrata restituerit. Et licet hoc donum ita sit manifestum, ut astipulatione et testimonio non indigeat testium, tamen, ut stabilius perseveret, etiam testium assertio illud confirmet ac roboret. Sunt autem hii qui interfuerunt, et testes ac roboratores existunt: Siguinus de Branciduno, Wichardus de Sala, Hunbertus Pesanz, Milo de Niblens, Ilius de Craia, Gauscerannus de Curtavas, Giselbertus de Lordono prepositus, Bernardus de Fraxino, Giselbertus de Martilei, Gaubertus de Praiz, et fratres ejus Rotbertus et Bernardus, Artus, Silvester, Folcadus de Blanusco cellararius, Durannus de Sancta Maria, Erkenbaldus de Cavineis, Amicus presbiter, Petrus Corduan, Walterius de Tasi. Concedo etiam coram ipsis testibus, ut decanus de Lordono porcos suos in omnes silvas et boscos meos, cuicunque eos dederim vel dimiserim, ad pastum mittat, et pasnadium omnino de hoc nulli tribuat. Sed et {91}homines qui terram istam incolunt porcos suos in boscos et silvas easdem mittant, pasnadiumque domino suo, id est decano de Lordono, reddant. Si quis hoc calumniatur, maledictione et anathemate superiori feriatur. (B. h. 680, DCLXXXIII.) ?? 3738. 1100, 14 novembre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO MONASTERIUM SILVINIACENSE, TANQUAM CLUNIACENSIS CŒNOBII MEMBRUM, SUB APOSTOLICÆ SEDIS PROTECTIONE SUSCIPIT. Paschalis, etc. Ad hoc nos, etc. (Bull. Clun., p. 31, col. 1.) ?? ?? 3739. 1100, 15 novembre. BULLA PASCHALIS PAPÆ II, QUA CONFIRMAT POSSESSIONES ET PRIVILEGIA MONASTERII CLUNIACENSIS, ET VETAT NE IN DOMIBUS AB EODEM LOCO DEPENDENTIBUS ULLUS ABBATEM ORDINARE PRÆSUMAT. Paschalis, etc. Zelus Domini et religionis, etc. (Guichenon, Hist. de Bresse, preuves, p. 216; Cocquelines, Bullarum romanorum pontif., t. II, p. 114.) ?? ?? 3740. 1100, 19 novembre. LITTERÆ PASCHALIS PAPÆ II AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS GALLIARUM, PRO TUITIONE PRIVILEGIORUM MONASTERII CLUNIACENSIS. Paschalis, etc. Quanta reverentia, etc. (Bibl. Clun., col. 524; Bull. Clun., p. 33, col. 1, nº 1; d’Achery, Spic., t. III, p. 435; D. Bouquet, t. XV, p. 21; Mansi, Concil., t. XX, p. 1037; Mém. et doc. de la Société de la Suisse romande, t. III, p. 435.) (C. 147.) ?? {92}3741. 1100, 20 novembre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO POSSESSIONES ET OMNIA PRIVILEGIA MONASTERII CLUNIACENSIS CONFIRMAT. Paschalis, etc. Et religionis, etc. (Bibl. Clun., col. 1826, d’après E. XXXII; col. 522, d’après E. LXI, qui est plus complet; Bull. Clun., p. 32, col. 1; Mém. et docum. de la Société de la Suisse rom., t. III p. 433; Mansi, t. XX, p. 1038.) (Bibl. nat. or. 175; C. 146; E. 37, XXXII, et 68, LXI.) ?? 3742. 1100. CHARTA QUA HUGO, ABBAS CLUNIACENSIS, DAT MONIALIBUS MARCINIACENSIBUS OBEDIENTIAM DE IGARANDA, PRO QUIBUSDAM OBEDIENTIIS ET ALIIS REBUS CAMERARIO CLUNIACENSI INVICEM CONCESSIS. Noverint omnes fratres nostri, presentes et futuri, quod ego Hugo abbas, diu tractantibus meque instanter deprecantibus filiis ac fratribus nostris, domno videlicet Heinrico priore, domno Bernardo camerario, Hugone cellarario, Ilio decano, Artaldo decano de Lordono, pluribusque aliis, concedo perenniterque dono obædientiam de {93}Igaranda cum appendiciis suis, satis scilicet defraudatam et attenuatam, Marciniacensi loco sororibusque nostris ibi die ac nocte servientibus Deo, quarum procurationem commisimus filio nostro domno Seguino. Visum est namque nobis et dicitur a multis, quod postquam hæc obædientia Marciniaco pertinuerit, quia prope sita est, frater illius loci eam studiose colendo, sepius videndo, plura ibidem adquirendo, poterit ipsam edificare et ad utilitatem sororum illarum meliorare. Pro cujus commutacione, laudantibus similiter et poscentibus fratribus nostris, damus quædam de his quæ Marciniaco appendebant, cameræ Cluniacensi, quasdam videlicet obædientias, villas, mansos, reditus atque pecunias, quorum nomina hic habentur posita. Primitus vero ponitur inter cætera tota obædientia de Berziaco villa, cum omnibus ibidem pertinentibus; terra Faletrudis, quæ nominatur similiter de Berziaco villa, in qua jam dictus Seguinus donavit quatuor milia solidos et ducentos viginti et unum palefredum; obædientia de Furchas, solvens annuatim decem solidos Morlanenses; in obædientia de Cavaros viginti sextarii fabarum; in obædientia de Amberta viginti solidi Lugdunensis monetæ; mansus de Monte Canino, reddens septem solidos ejusdem monetæ, vel parcerencus fiet ibidem, si magis placuerit camerario; mansus de la Charala, de quo solvuntur quindecim solidi ejusdem monetæ vel parcerencus; in villa de Bruales et in villa de Salas, quicquid Marciniacus ibi habebat, vineæ scilicet et castanaria, ubi octo quarratæ vini recipi solent, si non coquatur aut tempestetur; in villa de Ronnens septem solidi ejusdem monetæ et quinque asinate sigili; in villa de Aquispassis, septem solidi ejusdem monetæ; obædientia de Telerias reddens quindecim summatas salis debitales; in villa de Salins una caldaria solvens annuatim quinquaginta solidos; mansus de Rocha reddens medietatem vini unius vineæ et unum prandium; mansus de Vilars Manols, solvens similiter medietatem vini unius vineæ et unum prandium et taschiam ipsius terræ et duos solidos in festivitate sancti Martini; mansus de Marriaco reddens duos panes et duodecim nummos, et unus campus appendens huic manso, reddens taschiam; terra Bosroen, quam dedit Marciniaco Fulcrens pro filia sua; mansus de Vallis {94}quem dedit Hugo Ferruls; obædientia de Saltu, et omnia quæ ibi pertinent; in villa de Cavaniaco unus mansus; in villa de Catgiset unus clausus, quem dedit Marciniaco Ada, soror domni Hugonis cellararii, excepto uno modio vini quem ipsa dedit monachis de Quadrella; in valle de Matciaco quicquid Regina de Obled dedit Marciniaco post mortem filii sui. Sub hac etiam convenientia concessit domnus abbas camerario, ut per manum ipsius in predicto loco Marciniensi domina una reciperetur, nichil ibi tribuens, nisi quod juxta morem aliarum dominarum honeste esset induta; quicquid autem ipsa dedisset sive terram, sive pecuniam, camerarius in proprio haberet. Hoc tantum in obædientia de Berziaco retentum fuisse omnes noverint, quod ex ipsa in anniversario patris nostri domni Hugonis abbatis plena refectio Cluniensi conventui in perpetuum amministrabitur, et in anniversario domni Petri de Gletens, tantum generalis eidem conventui de ea preparabitur. In obædiæntia etiam de Ygaranda, hoc solum retineri cunctis ignotescat, quod frater ille qui Marciniaci curam gesserit, ex ea in anniversario domni Dalmatii de Sinemuro, patris videlicet domni Hugonis abbatis, generalem tantummodo Cluniensibus fratribus perpetuo solverit. Facta est hæc commutatio, sicut hic scripta habetur, anno ab incarnatione Domini M. C., sedente in Romana ecclesia Pascali papa secondo, quæ communi consilio facta et definita in Cluniensi capitulo, coram me Hugone abbate, coramque toto conventu recitata est, firmiterque laudata. Unde quia ita est, et hæc commutatio ad utilitatem utriusque domus, Cluniensis videlicet et Marciniensis, facta est, volumus et ex parte Dei et beati Petri deprecamur, quatinus quod fecimus, fratres et successores nostri sic factum teneant, nec violare presumant. Si quis autem hoc institutum violaverit, et ad priorem statum reducere non erubuerit, videat ipse quid fecerit, nos tamen non alio eum ferientes gladio totum inter Deum et ipsum ponimus: unde pre omnibus Deum timeat; omnibus vero ita servantibus predictumque locum ubi sorores ille pro Deo pauperes factæ sunt juvantibus, sit pax perennis et gaudium sine fine. (Bibl. nat. or. 176; cop. 39-231.) (Au dos:) Carta de commutatione Igarande. {95}3743. 1100. CHARTA QUA NOTUM EST STEPHANUM COMITEM MATISCONENSEM WERPIVISSE CONSUETUDINES QUAS HABEBAT IN MANSO DE MOHEL, QUEM MONASTERIO CLUNIACENSI BERNARDUS, DURANNUS, ETC. DEDERANT. Noverint omnes presentes et futuri, quod Bernardus, Durannus, Hugo et Arlebaldus de Mohel, et mater ipsorum donaverunt Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati, ad locum Cluniacum, totum mansum de Mohel, sicut habetur in terra plana, in vineis, pratis, molendinis et boscis. Hoc donum fecerunt predicti fratres pro suis et parentum suorum animabus, et in capitulo Cluniacensi coram omni conventu laudaverunt et confirmaverunt. Sed in hoc manso habebam ego Stephanus, comes Matisconensis, per consuetudinem tres modios vini et unum sextarium avenæ. Unde noverint omnes sanctæ ecclesiæ filii, quod ego Stephanus comes hanc consuetudinem quam ibi habebam, scilicet tres modios vini et medietatem sextarii avenæ (quia alteram medietatem tenet vicecomes de me), dono Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati reverendo ad locum Cluniacum; omnem etiam torturam atque tolturam quam in eodem manso faciebam, aut ego sive aliquis sub potestate mea, dono et finio, et ex toto werpio similiter Deo et beato Petro ad eundem locum Cluniacum, pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum, et omnium successorum meorum, ut Deus omnipotens per intercessionem beati Petri, et per preces et orationes fratrum Cluniacensium tribuat mihi hanc vitam sic transire, ut ad æternam possim pervenire, et antecessores meos absolvat de injuriis quas in eodem manso fecerunt, et ipsis requiem æternam concedat, et successoribus meis pacem et virtutem tribuat, eosque ad bonum finem perducat. Hoc donum feci ego Stephanus comes Deo et beato Petro, et domno Hugoni Cluniacensium venerando abbati, in manum domni Bernardi, decani de Chivinnis, in presentia domni Dalmacii Joret, religiosi monachi, et domni Narduini, fratris ejus. Anno ab incarnatione {96}Domini millesimo centesimo, sedente in Romana ecclesia Pascali papa secundo; Berardo, Matisconensium episcopo. Quod si quis successorum meorum, hoc donum quod ego feci pro remedio animæ meæ et pro remedio omnium parentum meorum, tam preteritorum quam futurorum, deleverit, aut violaverit, aut Clunicensi loco de ipso nocuerit, noceat illi quicquid est in cælo aut in terra, et deleat illum Deus de libro vitæ, donec ad emendationem veniat, et satisfactionem Cluniacensi loco faciat. Hujus doni testes sunt et auditores atque laudatores: Ulricus de Balgiaco et conjunx ipsius; Gaufredus de Maile, et Artardus, frater ejus, prepositus Matisconensis, Joannes de Blani, canonicus Matiscensis, Wicardus Crevasant. (Bibl. nat. or. 177; cop. 37-250.) (Au dos:) Carta de manso de Mohel. 3744. 1100. CHARTA QUA NOTUM EST FALETRUDEM, FILIAM ARTALDI DE SANIPERIO, SOROREM HUGONIS DE BERZIACO, DEDISSE TERRAM SUAM DE BERZIACO MONASTERIO CLUNIACENSI, QUOD CONFIRMAVERUNT POSTEA FRATER ET MARITUS EJUS. Noverint omnes presentes et futuri, quod Faletrudis, filia Artaldi de Saniperio, soror Hugonis de Berziaco, dedit Domino Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, terram de Berziaco villa, sicut habebat et tenebat ipsam, tempore Stephani, prioris mariti sui, aut Rollani, secundi, scilicet in agris, ortis, vineis, pratis, molendinis, boscis et aquis, cum hominibus ipsius terræ, et si quid est aliud quod ad terram illam de Berziaco villa, pertineat. Hoc votum et hoc donum fecit predicta Faletrudis relicta vidua a priore marito mortuo, antequam secundo nupssisset, videlicet Rollanno Brixano, in presentia domni Seguini, domni abbatis Hugonis camerarii; qui videlicet Seguinus hoc donum ab ea suscepit, et in presentia domni Giraldi, decani de Chavariaco, laudante Hugone, fratre ejus, qui et habuit inde ducentos solidos et unum mulum. Mortua autem Faletrude, denuo predictus Rollannus, cui nupserat, et Hugo, frater ejus, donaverunt {97}et reddiderunt totam terram illam Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, in presentia domni Hugonis abbatis, et juravit Rollannus, ut si unquam faceret forfactum Sancto Petro vel loco Cluniacensi, in terra illa, vel usquam alibi pro terra illa, vel vir vel fæmina ingenio ejus, vel assensu ejus, infra quatuordecim dies post submonitionem et requisitionem abbatis Cluniacensis seu prioris, seu etiam camerarii, vel cujuslibet ab eis missi, aut summam tolti per capitale reddat, aut in prehensionem semet ipsum intra Cluniacum conducat, et inde nulla ratione exeat, nisi licentia predictorum seniorum induciatus, et ad terminum induciarum iterum se in prehensionem Cluniacum conducat, et hoc tamdiu faciat, donec summam tolti ad integrum reddat. Quod si alius quilibet homo, quem ipse Rollannus justiciare aut per suum corpus, aut per suum habere possit, aut constringere, in predicta terra vel alibi pro ipsa terra forfactum fecerit, cum, sicut dictum est, per supradictas personas requisitus fuerit, nisi per capitale reddi fecerit, lege suprascripta in prehensionem se conducat. Quod si talis est ille qui injuriam fecerit, quem Rollanus justiciare non possit, fideliter de illo Clunienses adjuvet seniores, et ut de calumniis quæ in predicta terra erant, quando hæc convenientia facta fuit, pacem Cluniensi loco faciat, et si aliquando ibidem calumniæ obortæ fuerint, legalis testis et fidelis adjutor Cluniensi loco de illis existat, et ut terram istam, sicut supra nominata est, infantes suos donare et laudare faciat, postquam commoniti fuerint ab aliquo supradictorum seniorum, Deo et beato Petro et Cluniacensi loco, ac jurare eodem modo quo ipse Rollannus jusjurandum superius narratum de hoc dono fecit. Super hoc etiam misit obsides Rollannus, quorum nomina in sequentibus scribentur, qui omnes juraverunt, quod si ipse jusjurandum quod fecit infregerit, aut Cluniensis locus per jusjurandum ejus forfactum quod factum fuerit recuperare non poterit, infra quatordecim dies postquam requisiti et commoniti fuerint ab abbate Cluniensi, sive a priore, vel a camerario, aut ab aliquo eorum misso, vel forfactum per capitale emendare faciant, aut in prehensionem se ipsos Cluniacum per suprascriptam legem conducant. Isti etiam ostagii juraverunt, ut si Rollannus {98}antequam infantes illi donum et sacramentum de terra ista faciant mortuus fuerit, et infantes ab aliqua supradictorum personarum requisiti, donum et sacramentum facere noluerint, aut interim aliquam torturam in terra ista facere presumpserint, infra quatuordecim dies postquam ipsi ostagii a qualibet predictarum personarum commoniti fuerint, aut infantes donum et sacramentum de ista terra persolvere et torturam, si aliqua inlata fuerit, emendare faciant, aut juxta suprascriptam legem se ipsos in prehensionem Cluniacum conducant; et postquam infantes donum et sacramentum sicut jam dictum est fecerint, si postea jusjurandum fregerint et commoniti emendare noluerint, infra XIIII dies, sicut diximus de Rollanno, postquam obsides ab aliquo predictorum seniorum requisiti fuerint, per suprascriptam legem Cluniacum se in prehensionem perducant. In sacramento Rollanni et in sacramento obsidum continetur, ut cum aliquis istorum obierit ostagiorum, infra XIIII dies postquam ille Rollannus requisitus fuerit ab aliquo predictorum seniorum, in loco mortui alterum ejusdem valentiæ mittat juxta laudamentum decani de Chavariaco, et decani de Montebertaldo, et decani de Romanis. Hugo de Berziaco juravit, ut si ipse seu aliquis homo quem justiciare possit in hac predicta terra, aut alibi pro hac terra, aliquid dampni intulerit, infra XIIII dies capitale reddat aut reddere faciat, aut juxta predictam legem, donec ad integrum emendetur, se in captionem Cluniaco conducat; et si alius quem justiciare non possit, torturam illam fecerit, de illis fidelis adjutor Cluniaco loco existat. Noverit omnis homo, quod ego Rollannus Brixanus, pro hac terra recepi a monachis Cluniacensibus IIII milia solidos, quos ego tradidi Hugoni de Berziaco pro terris emendis ad opus predictorum infantum. Hugo etiam de Berziaco habuit ducentos solidos ab ipsis monachis et unum palefredum pro laudamento et dono istius terræ; hanc conditionem et votum ambo ponentes, ut si quis heres noster hoc donum quod prius fecit Faletrudis, et nos ambo laudando et confirmando iterum perfecimus, violaverit, aut Cluniaco inde nocuerit, totius nostræ hereditatis indignus et in conspectu Dei reus existat, donec ad emendationem et satisfactionem erga Cluniacum {99}locum et ibi Deo servientes veniat. Factum est hoc donum a Rollanno et Hugone, sicut hic scriptum est, in presentia domni Hugonis abbatis, astantibus et audientibus multis Cluniacensibus fratribus: domno Heynrico priore, Bernardo camerario, Hugone cellarario, Ilio decano, Seguino, priore de Marciniaco, Gauceranno Grosso, aliisque quos longum est enumerare. Anno ab incarnatione Domini M. C. sedente in Romana æcclesia Paschali papa secundo. Hujus testes sunt Bernardus de Catché, Gaufredus de Mailé, Wichardus de Salenniaco, Villelmus de Civignone, Ansedeus Rebutinus, Hugo de Solenniaco, Acardus de Brueria, Durannus de Sancta Maria, Petrus clericus de Sancto Nicetio, Gaschet, Johannes sacrista et plures alii. Hæc sunt nomina obsidum: Bernardus de Mentenaco, Jarento de Mesornaco, Stephanus de Masiriaco, Hugo de Asneria, Humbertus de Domno Martino, Bernardus de Bauvero, Leodegarius de Villa, Ansedeus Rebutinus, Rainardus de Lent, Rainaldus et Petrus de Soloniaco, Durannus et Wido de Sancto Nicetio, Wigo de Brueria, Morannus de Mailé. Gaschez, Richardus, Poloniæ, Alardus, Barbuz, Wichardus prepositus, Andefredus, Constantinus, Tetbertus, Petrus Unfrez, Isengerius, Durannus Ruilarz: hii duodecim servientes juraverunt hoc ipsum quod et alii obsides, et hoc insuper, ut si ipsi vel aliquis homo quem justiciare possint in hac terra forfactum fecerint, si ante emendatum non fuerit, infra quatuordecim dies postquam ab aliquo supradictorum seniorum requisiti fuerint, per supradictam legem se ipsos Cluniacum in prehensionem conducant. (B. p. 15.) ?? 3745. 1100. CHARTA QUA GUIDO CONSUL DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SS. PETRI ET PAULI IN CASTRI LOCO JUXTA ABBATISVILLAM, IN CELLAM PERPETUO POSSIDENDAM, ETC. In nomine, etc. Guido ipsius providentia, etc. (Gallia christ., t. X, instr. col. 296.) ?? ?? {100}3746. 1100, environ. CHARTA QUA ERMENTRUDIS, UXOR BERNARDI BRANCIDUNENSIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA QUÆ DICITUR LIUM, ETC. Divinæ miserationis ineffabilis dulcedo filium suum pro nostra redemptione incarnandum ex servili forma in nostræ mortalitatis naturam mittens, ut humanæ dignitatis conditio nec post lapsum periret, quanta dilectione circa nos specialiter habundaverit, ex hoc manifeste cognoscitur, quod angelicæ creaturæ ruinæ nullatenus post culpam miseretur. Quocirca, quoniam ipse prior nos dilexit, diligendus est, et ne nos tantis beneficiis ingratos gehennæ deputet formidandus, si, dum licet, tempus acceptabile diesque salutis negligimus et animabus in perpetuum victuris medicare non satagimus. Nam procul dubio constat quia post mortem corporis nullus locus veniæ animabus conceditur, nisi illis qui in hoc seculo positi elemosinis et ceteris misericordiæ operibus insudare conantur. Quapropter ego Ermentrudis, facinorum meorum mole perterrita, sed ex misericordia illius qui mortem peccatorum non optat, relevata et confortata, ante mortem meam quendam mansum pro remedio animæ meæ et pro corporis [mei] sepultura loco Cluniacensi tradidi, ita ut absque calumpnia vel inquietudine cujuslibet personæ post mortem meam prefatus locus in perpetuum habeat. Dedi etiam et concessi non solummodo supradictum mansum, sed etiam quicquid in eadem villa, cujus nomen est Lium, habebam [vel habere debebam, et in villa qui dicitur Nocles, et in villa Caisiaco, et in villa Macheriaco, totum ab integro dono et laudo supradicto loco sine ullo calumpniatore], post mortem Widonis, nepotis mei, si ipse sine legi[ti]mo herede moreretur, cui cum tali tenore concesseram, eidem loco donavi. Hanc tamen conventionem {101}retinens, ut idem nepos in eodem loco sepeliretur. Si quis autem Sathanæ instinctu aut improbo ausu sepedicto surripere loco presumpserit, nisi resipuerit, cum Pilato et Juda, cum Anania et Saphira, cum diabolo et angelis ejus, utpote raptor et sacrilegus perpetuis crucietur in ignibus, quoniam ea quæ neque nepti meæ neque alicui propinquorum meorum, sed Deo omnipotenti et servis suis tantummodo concessi et dedi, nefas rapinæ et sacrilegii est vel modicum diminuere. S. Widonis, nepotis mei. S. Constantii de Praildis. S. Johannis de Blacio. S. Petri Artamali. S. Dodonis presbiteri, et Wilelmi presbiteri. S. Heynrici et uxoris ejus. (Bibl. nat. or. 178; cop. 40-40; B. h. 179, CLXXXI.) (Au dos:) Karta quam fecit Ermentrudis, uxor Bernardi Brancidunensis, de terra quam dedit Sancto Petro apud Lium. 3747. 1100, environ. CHARTA QUA EADEM ERMENTRUDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS AD CUELATUM, ETC. Hæc est carta de terra quam dedit Cluniaco, pro sepultura sua, Ermentrudis, mulier Bertardi Brancidunensis, terram scilicet quam habebat ad Cuelatum et ad Colonias, IIII peciolas vineæ et II prati, et ad Chessitum I jurnalem de terra, et I peciam prati, et quandam ancillam et filium ejus. De Vuidone autem nepote suo conventum fecit, ut apud Cluniacum sepeliretur, et terram quam ipse puer ex parte Ermentrudis tenebat, si absque herede moreretur, Sancto daret Petro. Testibus Dodone presbitero, et Vuilelmo presbitero, Heenrico quoque et uxore sua. (B. h. 211, CCXIII.) ?? {102}3748. 1100, environ. CHARTA QUA ROGERIUS BIGOT DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM THEFFORDENSIS VILLÆ. Notum sit omnibus, etc. quod ego Rogerius Bigot de communi consilio domini mei et voluntate Henrici, illustrissimi Anglorum regis, et uxoris illius Matildis regine, et domini Herberti, episcopi, et uxoris meæ, Adalicie, et hominum meorum, pro communi salute et remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum, tam vivorum quam defunctorum, et specialiter pro anima domini mei Willelmi regis senioris et uxoris Matildis, regine, et filii eorum Willelmi regis, et pro salute et incolumitate aliorum liberorum suorum, et pace et stabilitate regni eorum, dono et concedo, et presenti carta confirmo in liberam et perpetuam elemosinam Domino Deo et beate Marie semper virgini et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi, ecclesiam quam apud Theffordensem villam, in honore ejusdem beatissime semper virginis Mariæ construere et edificare cepi, cum omnibus que ad eandem ecclesiam pertinent, que Albertus eidem contulit, et que tenuit tempore regis Edwardi, et cum omnibus que ego et homines mei inpresenciarum donamus et que in posterum donaturi sunt heredes mei et successores nostri. Ego itaque Rogerius Bigot dono in primis et reddo me ipsum et uxorem meam Adaliciam, et omnes liberos meos, cum omni posteritate eorum, Deo et sancte Marie in prenominata ipsius ecclesia Theffordensi, sicut fratres et benefactores et advocatos sepeliendos in finem. Quare dono eidem ecclesie et monachis {103}Cluniacensibus, qui in ea domo Deo servituri sunt, totam terram, etc. (Bibl. nat. or. 179-1º; D. 5.) (Au dos:) Ecclesia Theffordensis ville. 3749. 1100, environ. PRÆCEPTUM HENRICI, ANGLORUM REGIS, QUO CONFIRMAT DONATIONES ECCLESIÆ BEATÆ MARIÆ DE THEFFORDIA A ROGERIO BIGOT FACTAS. Henricus, Dei gratia, etc., archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, vicariis, ministris et omnibus fidelibus suis Anglie et Normannie, salutem. Sciatis me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Theffordia et monachis [meis] Cluniacensibus, ibidem Deo servientibus, pro anima patris mei Willelmi regis et matris meæ, Matildis regine, et pro me ipso et uxore mea Matilde regina, et pro infantibus et omnibus parentibus meis, vivis et defunctis, et pro statu regni mei, quicquid eis donatum est, vel donabitur in regno meo, videlicet ecclesias, capellas, cimiteria, terras, decimas, homines, piscarias, nemora, et prata, et molendina, et omnia alia beneficia, et nominatim totam terram que fuit Alwi, quam Rogerius Bigot habuit et tenuit de patre meo, et totam terram in qua situm est monasterium Sanctæ Mariæ novum, et totam terram quam comprehenderunt ad ortum suum et virgultum, et pratum juxta monasterium, et de tota terra sua infra burgum de Theffordia et extra, que fuit Alwi et que est in Feragertunenfelda, vel de aliqua terra que est circa Theffordiam prohibeo ne scottent. Et quicumque voluerint esse monachi cum illis vel jacere in monasterio eorum, vel in monasteriis que ad eos pertinent, libere et quiete recipiantur cum omnibus beneficiis que donaverint eis; et defendo super forisfacturam meam quod nullus eos inde disturbet, et quicquid olim tenuerunt aut in futurum {104}largicione fidelium tenuerint, seu justis modis poterunt adipisci, bene et in pace et libere teneant, et si de aliqua re, quam unquam tenuissent vel in posterum tenuerint, sine judicio fuerint disseisiti, sine dilatione rescisiantur. Igitur predicti monachi mei teneant bene et in pace omnia tenementa sua, que eis concedo et confirmo, et nominatim de dono meo ecclesiam Sanctæ Mariæ de mercato cotidiano, cum omnibus que ad eam pertinent, et que Albertus ibi dedit et tempore regis Edwardi tenuit, et ecclesiam de Gatestor cum omnibus pertinentiis suis, etc. (Bibl. nat. or. 179-2º; D. 6.) ?? 3750. 1100, environ. CHARTA QUA BERNARDUS MILES, FILIUS BERNARDI DE GLANA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MOLENDINUM SUPER PONTEM GRISONIS, ETC. Ego Bernardus miles, filius Bernardi de Glana, pro redemptione anime patris mei et matris mee fratrumque meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniaco loco, cui preest domnus Hugo abbas, unum mansum integrum et unum servum, nomine Adalelmum, cum filiis suis, et unum molendinum desuper pontem de Grisone, eo tenore ut ipse miles accipiat a nobis hoc quod exierit, medietatem in beneficium, videlicet de molendino; ita tamen ut ipse quamdiu vixerit in suo proprio teneat et possideat integrum. Ea conventione, ut si ipse obierit in tali loco, videlicet prope istum locum, et nobis intimatus fuerit, eum sepeliamus. Hanc autem elemosimam fecerunt, laudaverunt et firmaverunt hii: Paganus de Capella, Bernardus de Vissando, Jocerannus de Oblat, Bernardus de Breras, Constancyus, Pellætanus. Si quis hanc cartam calumpniatus fuerit, sit anathema maranatha in anima et corpore. (Bibl. nat. cop. 33-22; B. h. 468, CCCCLXXI.) (Au dos:) De Campiloco. {105}3751. 1100, environ. CHARTA QUA GAUCERANNUS DE MONT ET FRATER EJUS GUILLELMUS JUREJURANDO PROMITTUNT SE HOMINIBUS ECCLESIÆ SANCTI STEPHANI DE ROCULIS MALUM NON FACTUROS. Gaucerannus de Mont et Guilelmus frater ejus habent saliment factum, ut in æcclesia Sancti Stephani Rocules malum non faciant, et si incadunt in preison, tornunt ad castellum de la Tor, de hic non liberant se, ut placitum faciant ad homines vel priorem, et si Gaucerannus perjurat se, debet reventere Adamarus de Mont et Petrus Almaricus et debet jurare Johannes de Mautun vel frater ejus et Gilinus Cocet C. solidos, Artaldus de Mont retrofiducia per centum solidos, Hugo et Adamarus similiter per ducentos solidos, Bernardus Cath C. solidos. (Bibl. nat. cop. 40-9.) ?? 3752. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST CHRISTIANUM CONVENTIONEM FECISSE CUM SENEBRUNO CAMERARIO CLUNIACENSI, DE QUADAM VINEA. Notum sit [omnibus], tam presentibus quam futuris, quod Christianus fecit conventionem cum domno Sœnebruno camerario, de vinea quam pater suus emerat, nundum vinea sed terra, quod deinceps in omni vita sua faciat eam ad medietatem et medietatem reddat, et servitium denominatum; et post mortem suam unus de filiis suis hanc vineam tenebit; et quando morientur, sepelientur Cluniaco, si se apportare fecerint. [Deinceps autem nullus] de filiis et parentibus suis hac conventione tenebitur, sed veniet in dominium tota Cluniacensis monasterii. Huic conventioni interfuerunt: Wichardus de Gras, Oddo {106}de Nanto, prepositus [episcopi], Levaldus, frater ejus, archipresbiter, Radulfus de Balaura et Bernardus Calvus. [Scripta per manum Balduini, feria III ebdomadæ Dominicæ passionis. Amen.] (Bibl. nat. cop. 40-10; B. h. 538, DXLI.) ?? 3753. 1100, environ. CHARTA QUA BERNARDUS GROSSUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ANCILLAM NOMINE ELDIARDEM, CUM INFANTIBUS SUIS. Notum sit omnibus, tam futuris quam etiam presentibus, quod ego Bernardus Grossus do unam meam ancillam, nomine Eldiardem, uxorem Duranni, servi Sancti Petri, cum filiis suis et filiabus, his nominibus: Teudinus, Richelmus, Humbertus, Constantius, Tedsa, Alexandra, Ermengardis, Constancia, ut ab hac die a mea et omnium meorum parentum servitute sint extorres et extranei, ac sancto Petro cum omni alacritate serviant omnibus diebus vite sue et Cluniacensibus senioribus. Si quis autem ex meis heredibus hos repetere voluerit et hoc meum donum calumpniare voluerit, omnibus maledictionibus que in veteri et novo Testamento contine[n]tur subjaceat, nisi ad emendationem venerit. S. Bernardi, qui hoc donum fecit et suis fidelibus firmare rogavit. Sig. Ermengarde, uxoris ejus. S. Bernardi levite. S. Bernardi. S. Wichardi. S. Jozaldi Dermaniaco. S. Soffredi. S. Adalardi. (Bibl. nat. cop. 40-11; B. h. 183, CLXXXV.) ?? {107}3754. 1100, environ. CHARTA QUA LANDRICUS GROSSUS WERPIVIT CALUMPNIAM QUAM FACIEBAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS DE PROSAPIA ELDIARDIS ANCILLÆ. Quoniam caro quæ corrumpitur aggravat animam, et peccata sic premunt infirmitatem nostram, ut nunc velimus, nunc nolimus, dignum est ut quæ recte agimus scripto ad posteros transmittamus, ut tam ab ipsis, quam a nobis fideliter observentur quæ aliquando bene volumus. Unde notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Landricus Grossus, Bernardi Grossi heres et filius, monachis Cluniacensibus calumniam intuli de quibusdam servis et ancillis de cujusdam Eldiardis prosapia descendentibus, cujus filii et filiæ fuerunt: Teudinus, Richelmus, Humbertus, Constantius, Tedsa, Alexandra, Ermengardis, Constantia, quos omnes pater meus Sancto Petro dederat; et ideo eos requirebam, qui patris datum nesciebam, et ipsi monachi de hoc dono cartam se habere nesciebant. Verumtamen conventus a domno Artaldo, decano de Lordono, et Bernardo, camerario, fratre meo, et aliis monachis, de injustitia quam videbar inferre illis, quod injuste ac nesciens pervaseram, primum in manu domni Hugonis abbatis, postea in capitulo Cluniacensi coram omnibus senioribus, vuerpivi cum Joceranno filio meo, laudantibus ceteris filiis meis; accepique pro hac vuerpitione seu dono quinquaginta solidos a prefato Artaldo, cum, ut dictum est, cartam se de hoc habere nescirent. Nam si scirent, nihil utique mihi dedissent. Si quis autem ex meis heredibus huic vuerpitioni contradicere voluerit, omnibus maledictionibus novi veterisque Testamenti subjaceat, nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. S. Landrici, qui hanc vuerpitionem fecit. S. Joceranni, filii ejus. S. Ilii de Craia. S. Humberti Ungri. S. Engelberti de Curtavas. {108}S. Ansedei juvenis de Oblaco. S. Artaldi de Buxeria. S. Joceramni de Curtavas. (B. h. 674, DCLXXVII.) ?? 3755. 1100, environ. CHARTA QUA BERNARDUS VEREDUNUS, PROFICISCENS HIEROSOLYMAM, HONOREM SUUM DE VARINGIS ET ALIAS RES TEOBAUDIO, SORORIO SUO, ET GIRBERGÆ, SORORI SUÆ, DERELINQUIT. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Bernardus Veredunus, commotus exemplo volentium salvare animas suas, proficiscens Jherusalem relinquit honorem suum de Varingis et domum suam de Cluniaco, cum omni suppelleptile domus et ortum qui adheret domui, Teobaudio sororio suo et Girberge sorori sue, tali condicione, ut, si redierit, parcientur per equas partes et reddiderit quindecim solidos Teobbaudo. Si vero obierit, Teobodus et uxor ejus habeant omnia in pace. Concedentibus Armengardi, sorore Bernardi et Vilelmo, filio ejus, et Amico presbitero et Johanne, fratre suo, et matre eorum, Durando Superopus et Bernardo, filio ejus, Durando Exconcio, Petro Cordubano, et Oddone Fabro et Constantino Bernardi, socio suo in itinere eodem, et Arnulfo. Qui hec calumniaverit anathema sit. (Bibl. nat. cop. 40-29.) ?? 3756. 1100, environ. CHARTA QUA ROBERTUS CORNUTUS QUATUOR SERVOS CLUNIACENSIS MONASTERII ET MEDIUM PLANTUM AB AIRARDO, MONACHO ET DECANO DE BESORNIACO, COMPARAVIT. Ego Robertus, cognomento Cornutus, comparationem feci de servis beati Petri, videlicet Bernardo, Adalelmo, fratribus duobus, itemque aliis duobus fratribus Rainbaldo atque Martino, tali conventione ut in vita mea teneam, ac post mortem Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensibusque monachis dimittam. Insuper etiam ab Airardo, monacho et decano de Besorniaco, terram medietatis plantationis accepi: ea convenientia qua et superiorem comparationem feci, {109}et pro his omnibus, cum ad finem venero Cluniacumque deportari me fecero, predicti loci fratres sepulture me tradant, necnon filio meo medietatem de vineis cum alia terra concedant, octoque denarios pro servitio omni anno accipiant. (Bibl. nat. cop. 40-30; B. h. 605, DCVIII.) ?? 3757. 1100, environ. FRAGMENTUM TESTAMENTI CUJUSDAM FEMINÆ, QUO IPSA DAT MONASTERIIS DE MARCINIACO, DE CLUNIACO, ETC. RES TUM SUAS, TUM EAS QUAS AB HUGONE, MARITO SUO, ACCEPERAT. .....Damus Marciniaco quicquid habeo apud Charentay et mansum scole, duas archas que sunt apud Naiverias et annonam que intus est, et annonam quam habeo in Altojugo. Item Cluniaco damus molendinum de Ponte et appenditium ejus, tres scilicet curtilos, ea conditione, ut dies anniversarii mei in memoria habeant, et eadem die conventus Cluniacensis plenarie procuretur pane et vino et pisscibus. Item Sancto Nicetio damus unam peciam terre et parum prati apud villam que dicitur Regniacus. Item Sancte Marie de Bellojoco damus duas vercherias apud Chirolas. Item Sanctis martiribus Victori et Corone de Altojugo concedimus curtillum quem tenet Amicus de Marciliaco; hunc curtilum dederat Hugo maritus meus prius, ut inde subtulares emerent fratribus qui Deo servirent in Altojugo. Item triginta sextarios annone damus sacriste Cluniacensi que est ad Sanctum Nicetium. Item rogamus etiam dominos et amicos nostros, ut quicquid post obitum meum de meo in quacunque re mobili poterit inveniri, preter ea que ego divisi, omnia pro anima mea distribuantur vel ecclesiis vel presbiteris vel pauperibus. Molendinum quod damus Cluniaco, cum appendiciis ejus, hos redditus XII sextarios annone, II solidos sive unum porcum, III eminas vini, V panes magnos, duo fiunt de uno cartallo et VI nummos. Tres curtilli pertinent ad molendinum: unus {110}curtillus debet VI nummos et IV cupas frumenti et tres pullos; et alter tantumdem; tercius, X nummos et IIII cupas frumenti et tres pullos. (Bibl. nat. cop. 40-32.) ?? 3758. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST ANSEDEUM MILITEM, FILIUM BERNARDI DE OBLACO, WERPIVISSE CALUMPNIAM QUAM FACIEBAT DE ALODIO BERNARDI, CAPELLANI DE LURDONO, IN VILLA OBLACO. Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod Ansedeus miles, filius Bernardi de Oblaco, calumpniam quam injuste faciebat super alodium Bernardi capellani de Lurduno, quod est in villa de Oblaco, verpivit et finivit in manu Vincentii presbiteri, pronepotis Bernardi supradicti. Hoc autem factum est in domo Stephani de Cadrella in presentia Uberti, militis de Saliaco, Petri Barbe, tunc temporis prepositi ejus, Girardi de Maciaco, Stephani Milardi, Gisleberti de Lurduno, Stephani clerici, Silvestri fratris ejusdem clerici, Bernardi Berte de Cotes; et ut hoc melius confirmaretur, habuit a supradicto Vincentio viginti solidos, Ubertus de Saliaco unam [libram] piperis; et sciendum quod supradictus Ansedeus in hac verpitione retinuit quod Bernardus capellanus prenominatus post excommunicationem de hac re factam, alodium ubicumque esset nominaret, ipso Ansedeo presente et supradictam verpitionem confirmante. Postea vero contigit, quod una die ipse Ansedeus Lurdunum venit, ubi Vincentius capellanus Sancti Maioli, qui tunc ibi advenit, jussu et assensu Ansedei, coram Bernardo et multis astantibus, excommunicationem fecit; qua audita capellanus in septem locis alodium suum jacere veraciter manifestavit. Ansedeus vero iterum sine ulla retentatione calumpniam quam injuste faciebat verpivit et finivit; et ut hoc forcius teneretur et confirmaretur, almuciam quam ipse Ansedeus in capite ferebat Vincentio presbitero pronepoti Bernardi capellani pro signo dedit, pro qua ab eodem Vincentio XII denarios et insuper pro placito supradicto {111}firmiter tenendo, vivente facturum unoquoque anno Bernardi sui patris anniversarium. Factum est hoc in presentia Vincentii, capellani de Sancto Maiolo, Stephani, presbiteri de Bellomonte, Aalardi presbiteri, Drogonis monachi, tunc temporis de Lurduno obedientiarii, Bernardi et Ugonis, militum cognatorum de Busseria, Ugonis Rufi de Breia, Bern..... Bernardi de Cotta, Bernardi de Donziaco..... Lebaudi Cristiani..... III solidos habuit. Nec hoc quic....... (Bibl. nat. cop. 40-33.) ?? 3759. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST ROTBERTUM LORIPEDEM ALODIUM SUUM IN TALAGUNTO ET CYMANDRIS JOCERANNO RAINERII DEDISSE, QUOD POSTEA JOCERANNUS MONASTERIO CLUNIACENSI CONTULIT, ET ALIOS DIVERSAS RES IN EADEM VILLA CYMANDRIS TRADIDISSE. Noverint universi presentes et futuri, quoniam Rotbertus Loripes, id est Eschacerius, dedit Joceranno Rainerii alodium suum omnem quod habebat in Talagunto et Cymandris; et Jocerannus dedit illud Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus, auctorizante supradicto Rotberto, teste Humberto de Cortevas. Item sciri volumus, quoniam Engilelmus et Gutardus dederunt Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus quicquid habebant in Cymandris, filiis suis hoc auctorizantibus; testibus Johanne de Porta et Johanne de Mortariis. Sciendum preterea quoniam Durannus Bastart donavit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus, quod habebat in Cymandris et filii Rotberti Curti, similiter dederunt Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus quod in eadem villa habebant, laudante et concedente Landrico Grosso, de cujus capite erant ista. Sciendum etiam quoniam Bernardus de Orget et fratres sui dederunt Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus quod habebant in Cymandris, teste Humberto {112}de Curtevas. Iterum sciendum quod Bernardus Rodanni de Amugné dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus tres perticas terre quas habebant in Cymandris, teste Johanne de Morteriis. Sciendumque quoniam uxor Hugonis de Bressa prepositi dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus tres perticas terre quas habebant in Cymandris, auctorizante filio suo, testibus Bernardo Rodanni et Johanne de Mortariis. Nec ignorandum quoniam Dodo Rosers et uxor ejus dederunt Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus tres perticas terre quas habebant in Cymandris, teste Johanne de Mortariis. Item sciant qui sunt et qui futuri sunt, quoniam Wilelmus archidiaconus et Humbertus canonicus excambiaverunt monachis Cluniacensibus in Cymandris quinque partes terre continentes viginti et duas perticas terre, laudantibus et concedentibus aliis canonicis; testibus Humberto de Curtevas et Alone de Sancto Ypolito et Isembardo de Amugne, et Dalmacio Ungro monacho. (Bibl. nat. cop. 40-39; B. h. 162, CLXIIII.) (Au dos:) Carta de Cymandris. 3760. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST HELIAM, FRATREM HUGONIS DE BASINENS, PLACITAVISSE CUM ODONE DE CHIVINIIS DE QUODAM PRATO IN VILLA CACELIACO, QUOD FRATER EJUS IN WADIMONIUM MONASTERIO CLUNIACENSI MISERAT. Cum constet genus humanum torrentis more ab ortu semper ad occasum defluere, facta quoque hominum et dicta simul cum eo deperire, dignum duximus ea consignare litteris que volumus commendare posteris. Quam ob causam, notum sit quod Hugo de Basinens misit in vuadimonium monachis Cluniensibus unum pratum in villa que dicitur de Caceliaco pro centum quinquagenta solidis, quam etiam donec ipse vixit absque alicujus contradictione tenuerunt. Post mortem denique ipsius, calumpniavit hoc Helias, frater ejus, et contradixit. Domnus {113}autem Oddo, qui tunc obedientiam regebat de Chiviniis, ad quam spectat terra illa, tandem placitavit cum eo, et auctorizavit et laudavit ipse, quatinus predictam terram haberent et tenerent in pace absque contradictione, donec predicta eis redderetur pecunia, centum videlicet quinquaginta solidi. Hoc autem, per consilium domni Wigodi de Pisait, fratris ipsius, et domni Gauzeranni, Matisconensis decani, qui etiam laudatores fuerunt, [et] promiserunt ut per fidem adjuvarent ipsi Odoni, si hoc placitum Helias non teneret, factum fuit. Testes et firmatores pacis hujus rei fuerunt Bernardus Vicarius et Aymo Rebutinus. Actum igitur fuit in curtile domni G[auzeranni], decani Matiscensi, videntibus Umberto de Ladosa et Gaufredo de Blanio, Humberto decano Cluniensi; propter hoc accepit XXV solidos ipse Helias a predicto Oddone, decano de Chiviniis. (Bibl. nat. cop. 40-42.) (Au dos:) Carta de Caciasa. 3761. 1100, environ. NOMINA ILLORUM QUI TENENT HEREDITATEM QUAM VENERABILIS RICAUDUS DEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI. Hic continentur nomina illorum qui tenent hereditatem quam domnus et venerabilis Ricaudus dedit Sancto Petro Cluniaco monasterio et habitatoribus ejus. In primis Leodegarius Castelanus unum mansum, cum omnibus appendiciis suis, et tres vineas in Castelliono, et aliam vineam in villa que vocatur Trabis, et quinque alias vineas juxta castellum quod nominatur Guarda et tres mansos, et in villa que nominatur Casse unum mansum, et in villa que nominatur Syronna tres mansos, et hunam bordariam et alias terras valentes unum mansum dimidium, et de omnibus terris quas fecit rumpere habet quartam partem de tasca, et habet medietatem de obliis et dimidium molendinum, et medietatem de obliis de castello quod nominatur Medianus, et totas gallinas et panes messionales de villa Sancti Andreæ in Rosanis, et de villa que nominatur Syronna et linguas vaccarum, et de villa que nominatur Moveria, habet quartam partem de tasca, de decimis, et {114}tascam de medietate supradicte ville. Et excepto hoc, omni anno Xcem modios inter annonam et vinum accipit a monachis habitantibus in Rosanis. Adelfredus ministralis tenet unum mansum de vinea et aliam vineam que fuit Poncii Capusonis, et unum dimidium mansum cum omnibus appendiciis suis, et omnes receptos, quos faciunt homines qui stant in villa Sancti Andreæ, et in villa que nominatur Syronna, de pane, de vino, de carne, de civada. Petrus iterum tenet unum mansum, cum omnibus appenditiis et decimis, et in territorio Sancti Andree duas vineas, et aliam vineam in Castelliono, et duas olcas, et ubicumque laborat in suam vicariam decimationem retinet; et in tribus villis, hoc est in Asinariis et in Mala Valle et in Pradalis, et in sua vicaria habet omnes receptos de vineis, de pane, carne et civada. Verannus dimidium mansum, et unum in Syronna, et dimidium in Lagarda, et in villa que vocatur Reuvest, et in Malla Valle quartam partem de decimis. Pontius Malignus unum mansum et alios duos mansos in Capadiis. In castello quod nominatur Rosannis, Pontius presbiter habet cartonum de tribus vineis, Bonifacius presbiter dimidium mansum, Johannes Rufus unam cabannariam, Fredaldus de Clausonna cartonum de una vinea, Borellus unam vineam, Bermundus unum mansum, Garencus dimidium mansum et duas vineas. In villa que nominatur Gemeta Stephanus Rabinellus unam vineam, Johannes presbiter unam vineam, Martinus laicus unum molendinum, Girardus unam vineam. In villa que nominatur Mala Vallis, Pontius Malignissimus unum mansum et duos alios mansos in Capadiciis, Isnardus unam vineam, Stephanus Puellus unum mansum, cum omnibus apendiciis suis, et duas vineas in Castelliono; Humbertus duas vineas in Cadafalco, et terciam juxta castellum quod vocatur..... Tassillus et Lambertus habent duas vineas juxta castellum quod nominatur Talarnus, Aidulfus miles inter alias vineas obtimas juxta castellum quod nominatur Petra. Ista et alia plurima dedit domnus Pontius decanus noster. Isti sunt fideijussores de ea ratione que hic continetur. Ex parte Veranni: Bello et {115}Caumarus; ex parte Leodegarii: Verannus et Petrus; ex parte Petri: Leodegarius et Gentio; ex parte Ildefredi: Warnerius et Natalis; ex parte Garentii: Stephanus; ex parte Poncii Ronni: Venrannus; ex parte Poncii Maligni fuit Rodulfus miles. (Bibl. nat. cop. 40-55.) (Au dos:) Carta Ricaudi et de illis qui tenent hereditatem Cluniensem. 3762. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST WIGONEM DE VARENNIS ET ALIOS DEDISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS MONASTERIUM SANCTI ANDREÆ DE TAMPONIACO. Notum sit omnibus fidelibus presentibus et subsequentibus, quod Wigo de Varennis et Gaufridus, frater ejus, Hugo de Moneta et Rainaldus de Luziaco, Gaufridus Rubrus et Seguinus de Glana, omnes isti cum heredibus suis dederunt Deo et sancte Marie genitrici Dei et beatis apostolis Petro et Paulo atque domno Hugoni Cluniacensi abbati hanc possessionem, que vocatur Tanponiacus, ubi constructum est monasterium Sancti Andree apostoli, ad integrum, et absque uno retinaculo, pro remedio animarum suarum, quatinus Deus omnipotens qui ad necessaria dare mortalibus terrena curavit, pro hac elemosina et ceteris sue vite bonis operibus eis terrena viventium portiones concedere cum fidelibus dignetur in requie perpetua. Testes hujus doni existunt Richardus de Extheiaco, Alcherius de Luziaco, Petrus de Pugnaco, Girardus Roiarius. Hanc possessionem dicunt esse ex fisco comitis Cabilonensis. Et in revera affirmant jam dudum precedentes comites concessisse beatis apostolis Petro et Paulo et abbatie Cluniacensi et locis ad eam pertinentibus omnia quecumque data fuerint ex suis phiscis et ex suis rebus. Si quis in posterum malo spiritu instigatus hoc donum calumpniaverit vel calumpniam inferre temptaverit, horum testium testimonio quo[s] supra memoravimus convictus mendax existat, et maledictio, que jubente Domino super Datan et Abiron venit, quos ut Scriptura testatur vivos infernus absorbuit, super eum veniat; donec, ut justum est, ad satisfactionem resipiscat. (Bibl. nat. cop. 40-57.) ?? {116}3763. 1100, environ. CHARTA QUA ROTBERTUS DE VITRIACO MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA PISTONGIAS. In nomine Domini. Ego Rotbertus miles de Vitriaco dono Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacum, pro sepultura et pro anima uxoris meæ, nomine Gibelina, dono unum mansum cum omnibus suis appendiciis in villa quæ dicitur Pistongias, ut ab hodierna die et deinceps in usus monachorum Cluniensium habeatur absque alicujus contradictione. Robertus, qui fierit et firmare rogavit. S. Drogo, filii ejus. S. Bernard. S. Hubert et mater sua. (Bibl. nat. cop. 40-59; B. h. 480, CCCCLXXXIII.) (Au dos:) Carta de Pistongias. 3764. 1100, environ. CHARTA QUA HUMBERTUS MALETI ET ALII DANT DIVERSAS RES MONASTERIO SANCTI PETRI DE GRAZACO. Notum sit omnibus hominibus, quod Umbertus Maleti dedit Deo et Sancto Petro de Grazac, pro anima uxoris sue Guoje, omnem terram quam ipse habebat Brostalsiz; et Ugo prior redemit eam a Poncio de Vertamisia centum quadraginta et duos solidos Podienses. Testes sunt Ugo prior, Poncius monachus, Arnaldus prior, Ato presbiter, Petrus Bajulus. Item Umbertus Maleti dedit decimum de Castanario et Ugo prior dedit ei L solidos Viennenses. Testes sunt Ugo prior et Poncia Montguose, Arnaldus presbiter, Poncius de Vertamisia. Willelmus de Lapte dedit Deo et sancto Petro et Ugoni priori feudum in una cabanaria a Apilaco, quam tenebat Petrus Giraudi. Testes sunt Ugo prior, Poncius monachus, Arnaldus presbiter, Ato prepositus et alii plures. {117}Petrus Etterii de Vertamisia dedit Deo et sancto Petro et monachis et Ugoni priori de Grazac, feudum de Lazocha, quod habebat Boers de la Tor in vadimonio pro XXX solidos Viennenses. Testes sunt Ugo prior, Umbertus Maleti, Arnaldus presbiter. Ugo prior et Petrus Agni fecerunt convenienciam de la cabanaria de Vaillelas, de qua ipse Petrus faciebat querimoniam; et Hugo prior pro hac querimonia donavit ei cabanariam dal Revest et XII solidos Viennenses, per manum Ugoni de Salsac et Guigoni de Monz. Quapropter supradictus Petrus et frater ejus Agnus juraverunt super sanctum altare, quod hanc cabanariam neque aliam terram de Rocolas amplius inquietare non presumant. Testes et fidejussores sunt Ugo de Salsac, et Guigo de Monz; item testes Bernardus, presbiter de Rocolas et multi alii. Ugo, prior de Grazac, habet in vadimonio a cabreriis de Meseras IIII sestarios siliginis et unum avene quos habebant in feudum de la Rocheta, et VII solidos Podienses, pro CC solidos Podienses. Ugo, prior de Grazac, habet in vadimonio a Jauzeranda, uxore Petri Etterii, et a filio suo illud quod ipsi habebant en la Cenita, pro L solidos Podienses. Poncius de Laval, maritus ejus, fidejussor et testis, Poncius monachus, Arnaldus presbiter. Ugo prior dedit Vivacio de Meseras C solidos Podienses pro querimonia quam ipse faciebat en la Cenita per manum Guigonis Maleti et Bertaudi Maleti. Unde ipse Vivacius et uxor et infantes ipsius donaverunt et laudaverunt Deo et sancto Petro et priori de Grazac omnia jura que ipsi habebant en la Cinta. Testes sunt Ugo prior, Bertrandus Maleti, Willelmus de Chabrespina, Petrus de Veros et alii plures. (Bibl. nat. cop. 40-64.) ?? 3765. 1100, environ. CHARTA QUA GRIMALDUS MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNEM HEREDITATEM SUAM. Notum sit cunctis parentibus meis et vicinis inter quos habito, quod ego Grimaldus miles, rediens ab itinere Hierosolimitano, et transiens per locum Cluniacense, cui domnus Hugo abbas preesse {118}videtur, fecerim hujusmodi donum fratribus ibi degentibus, accepta ab eis in capitulo societate et fraternitate, et participatione bonorum omnium que inibi aguntur, et in aliis locis ad eum respicientibus et pertinentibus. Ego Grimaldus miles ##symbole## (queratur hoc signum in memoriale, ubi canitur cotidie missa matutinalis cum nomine ejus) dono Deo et fratribus Cluniaco manentibus, post mortem meam, quicquid jure hereditario possidere videor, tali tenore et convenientia, ut memoriam mei, quoad vixero, in suis orationibus habeant et audito obitu meo ea persolvant michi que persolvenda sunt fratri et amico. Ad presens vero dono eis unciam auri unam. Si quis vero hanc donationem violare vel calumniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat. (Bibl. nat. cop. 40-67; B. h. 523, DXXVI.) ?? 3766. 1100, environ. CHARTA QUA FREDERICUS DE HEMONISMONTE DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM DE HEMONISMONTE, ETC. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Fredericus de Hemonismonte, frater Ansculfi, via Ierosolimitana sepulti, tradidi ecclesie Sancti Petri de Cluniaco omnem hereditatem nostram ex integro, mediam scilicet partem ecclesie supradicte ville, medietatem trium nemorum, IIIes comminas, duo prata obtima, XVI quartarias terre, XX percatas, XXV mancipia et XVI manentes super hoc predium, exceptis mancipiis: hujus predii villicus est Barcellio, qui fideliter providet pro posse suo; hoc predium concessum est Sancti Petri ecclesie, eo tenore quod nullus advocatus ibi habeatur. Guido {119}de Prisneio tenet modo hoc allodium, et per violentiam suam vult sibi retinere, unde consilium est fratribus ecclesie, ut ab ipsis inde ille excommunicetur, et ipso excommunicato, apud ducem Teodericum fiat proclamatio. (Bibl. nat. cop. 40-68.) (Au dos:) Carta Frederici. 3767. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST EMMAM, UXOREM WICHARDI, ET ALIOS DEDISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS RES SUAS IN VILLA PUSEOLIS. Audiant et sciant presentes et futuri, quoniam Emma dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus alodium omnem quod habebat in villa Puseolis, extra villam et intra, quod eidem ville pertinebat, in vineis et pratis, in silvis et in omnibus omnino terris, in servis et in ancillis, preter duabus filiabus Rotberti, actorizante Wichardo, marito suo, filiisque suis Artaldo, Walterio, Rotberto, Bernardo et Hugone; testibus Theobaldo de Crai, et Uberto Ungro, et Joceranno de Curtevas, et Engelberto, fratre suo. Similiter Jocerannus de Capella dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus quicquid alodii habebat in eadem villa, intus et extra, quod eidem ville pertinebat, et Notcherius concessit hoc, qui de Joceranno illud habebat in feodo, et Jocerannus Rainerii similiter au[c]torizavit. Sciendum quoque quoniam Ubertus de Cusseio dedit monachis Cluniacensibus quicquid allodii habebat in eadem villa Puseolis, intus et foris, quod eidem ville pertinebat, teste Bernardo de Bressa. Sciendum {120}etiam quod Dalmatius de Gigneio dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus corveam quam habebat in villa Puseolis, et usuarium omnem propter quod rustici ejusdem ville corveam illi faciebant, tam in pratis quam in silvis et pascuis, similiter dedit. Sciendum preterea, quoniam Rotbertus de Cristulio dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus alodium suum omnem quod habebat in eadem villa Puseolis et mansum de Munnet, auctorizantibus filiis suis, teste Engelberto de Curtevas. (Bibl. nat. 40-71; B. h. 182, CLXXXIIII.) (Au dos:) Carta de Puseolis et de manso de Munnet. 3768. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST EMMAM, UXOREM WICHARDI DE CRAI, DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI VILLAM DE PUZOILS. Quia non potest humana natura in una eademque stabilitate rerum persistere, eo quod res ipse decessione et successione semper variantur, idcirco noticiam eorum que geruntur scripto traditam ad posteros provide et utiliter transmittere procurat. Proinde notificamus tam presentibus quam futuris, quod Emma, uxor Wichardi de Crai, villam de Puzoils, et que ad illam pertinent, silvas, prata, vineas, aquas et servos atque ancillas, id est Constantium et infantes ejus, et Rotbertum uxoremque ejus similiter cum filiis suis, preter duas filias quas retinuit sibi, Durannum etiam cum infantibus suis, donat Deo et sancto Petro ad locum Clunitiensem. Wichardus, maritus ejus, propter hoc agendum, intravit in capitulum Cluniacense cum tribus filiis suis: Bernardo et Hugone et Aperania, et cum privignis suis, id est filiastres quatuor: Odone, Artaldo, Walterio, nomen quarti non recolimus; et propter hoc accepit ipse et filiastres ejus a monachis unam mulam decem librarum, et ducentos septuaginta solidos denariorum; et Bernardus Vetula decem solidos, eo quod hoc placitum quesivit et procuravit. {121}Testes hujus doni facti fuerunt Bernardus Vetula et Walo de Rezens, et Joscerannus de Cortevais et Engelbertus, frater ejus. (Bibl. nat. cop. 40-38; B. h. 272, CCLXXIII.) (Au dos:) Carta Wichardi de Crai et Emme, uxoris ejus, cum filiis suis, de villa [de Puzoils]. Ugonis abbatis. 3769. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST WALCHERIUM DE SALINIS CALDARIAM AREMBERTI MONASTERIO CLUNIACENSI AD USUM FRATRUM APUD MEZGES DEGENTIUM DEDISSE. Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus, domnum Walcherium de Salins, inter cetera beneficia ab eo loco Cluniacensi collata, dedisse eidem cenobio ad usum fratrum apud Mezges degentium, caldariam Arimberti in villa Salins, duos solidos et dimidium per unamquamque septimanam debentem, laudantibus filiis suis Humberto atque Hugone. Ex quo censu sex denarios fratri Cluniacensi salem deferenti in suo usu perpetuo dari delegavit; ac duos solidos, ut predictum est, fratribus de Mezges reddi constituit. Hujus doni adsunt testes Dalmatius Joret, camerarius Cluniacensis, et Stephanus, predicte obedientie Mezges decanus, et Gerardus, prepositus suus. (B. s. 6.) ?? 3770. 1100, environ. CHARTA QUA WALCHERIUS DE SALINIS NOTUM FACIT SE CLAUSUM DE ANGLAR, SERVOSQUE MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE, QUANDO CAPELLAM SANCTI NICHOLAI FUNDAVIT. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Walcherius de Salins, laudantibus filiis meis Humberto et Hugone, quando fundavi capellam in honore beati Nicholai, donavi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monasterio Cluniacensi, cui preerat domnus {122}Hugo abbas, Durannum et omnem progeniem ejus, et Geburdem cum omni progenie sua, et quicquid in eis habebam, tali conditione, ut semper monachis de Sancto Nicholao servirent, et a me et ab heredibus meis liberi essent, nec aliquid consuetudinis ab eis exigerent. Donavi quoque medietatem clausi mei de Anglar et decimam ejus. Testes sunt Ymarus, cappellanus meus, Humbertus et Hugo, filii mei, Arembertus, Girodus Salterius, et alii plures. (B. s. 7.) ?? 3771. 1100, environ. CHARTA QUA WALCHERIUS DE SALINIS NOTUM FACIT SE ET FILIUM SUUM HUMBERTUM DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI DIVERSAS RES IN SALINIS. Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Walcherius de Salins filiusque meus Humbertus, ob delendam multitudinem peccatorum nostrorum et promerendam aliquam partem in resurrectione justorum, cum Cluniacum simul venissemus, aliquid de rebus nostris servis Dei ibi conversantibus dare disposuimus, ut dum de temporali nostra habundantia eorum inopie ex parte concurrimus, eorum abundantia in futuro nostre inopie sit supplemento, et quod per nos non possumus, ipsis pro nobis orantibus, aliquatenus optineamus. Damus ergo ego quidem Walcherius post mortem meam, si in seculari habitu obiero, sive post monachatum, si monachus factus fuero, duas caldarias in Salinis, quarum utraque solvit duos solidos singulis septimanis. Quarumque unam tunc temporis tenebat Girardus Nirduls, alteram Berno Butez et Peregrinus. Dono etiam micham Jordanis, quam tenebat Girardus Pusirs, solventem XX solidos singulis annis; miccam quoque Trisoldi Fabri, solventem per singulos annos LX solidos; pratum etiam de Cantevie, et mansum in Fraxino, quem tenebat Isingarius, cognomento Rex. Sororibus nichilominus de Marciniaco dono in caldaria Stephani Mercette singulis septimanis XII {123}denarios. Hec omnia, filio meo Humberto laudante et ut hoc facerem instigante. Humbertus vero ipse dat eidem loco Cluniaco, me quoque laudante, caldariam quam tenebat Willelmus, duos solidos solventem singulis septimanis. Testes hujus donationis sunt: presbiter Higmarus, Humbertus de Dornai, Mainardus de Usiis, Letbaldus de Ceis, milites. Si quis autem hanc donationem infringere temptaverit, vel nos ipsi, vel aliquis de heredibus nostris, iram Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quorum tuitione constitutus et honore consecratus est ipse locus, incurrat, nisi se correxerit et quod male pervaserit non optineat; sed donatio ista per succedentia tempora fixa ac stabilis permaneat. (B. s. 8.) ?? 3772. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST WALCHERIUM DE SALINIS ET ARDUINUM BRUNUM DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI SITUM CUJUSDAM CALDARIÆ. Walcherius de Salino et Arduinus Brunus dederunt Sancto Petro de Cluniaco, in Salino, situm unius caldarie quem homines illius patrie non situm, sed michi vulgaritate sua nominant. Istud autem michi de quo agimus est ab oriente magno puteo Salinensi, de quo illud traitur, quod homines rei illius noticiam habentes muriam appellant, et intra domum michi ipsius est puteolus qui non est datus Sancto Petro. Michi quidem istud caldaria de Funcella ab incolis ville dicitur. Donum vero istud factum est apud Sanctum Amatorium, in claustro, in manu Hugonis monachi Cluniacensis, qui dicitur {124}de Castellione, cum lapide uno, in presencia Richardi de Roche et Alberici, fratris ipsius Walcherii, qui hoc donum fecit Sancto Petro cum Arduino et in presencia Guiszonis Joret, et Dalmatii Joret et Bermundi, filii Arduini de Castellione. (Bibl. nat. cop. 40-76; B. h. 572, DLXXV.) (Au dos:) De caldaria Walcheri et Bruni Arduini de Salino. 3773. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST NARDUINUM BRUNUM, WALCHERIUM DE SALINIS, ET ALIOS MONASTERIO CLUNIACENSI DIVERSOS MICHOS APUD SALINAS DEDISSE. Narduinus Bruno micho de la Funzela dedit Sancto Petro cum muria, et habet de censo II solidos unaquaque septimana, laudante domno Walcherio de Salins et filiis ejus Humberto atque Hugone. Jordanus etiam dedit XX solidos in micho suo ad locum Cluniacum; in duobus vero michis de Sancta Maria de Valle, XX solidos debitales. Tetbaldus de Fraxno et uxor sua X solidos in micho Girardi Nerdolio unoquoque anno dederunt prefato loco in Comitis Burgo. Walcherius autem II michos donavit; quamdiu advixerit, C solidos, et post suum decessum unaquaque septimana, laudantibus filiis ipsius Humberto et Hugone. Michus vero Girardi prepositi et Bone, uxoris Oddonis Fabri, LX solidos debet persolvere omnibus annis. Michus de la Bulgirii XL solidos, viginti solidos monachis, et XX dominabus de Marciniaco. Et hoc sit per IIII anni temporibus. In micho quoque Widonis, filii Tetzende, XVIII denarios unaquaque septimana, quos dedit Blanca, uxor Hugonis Gunbalt, pro anima sua, laudante Hermenburga, matre sua. Post mortem vero filie Blance, omnia dimisit. Item de vendis quas dedit comes Rainmundus in Argentiaco de duabus domibus, laudantibus fratribus suis. Jam dictus autem Walcherius donavit unum pratum sub Bracone situm, ad cibum bestiarum salis portantium, domumque ad Canalem sitam, ad hospitium fratrum salis conducentium. {125}Comes vero Stephanus dedit bancum in hac domo, ut absque, calumpnia alicujus in eadem omni tempore venundetur. Walcherius etiam similiter fecit, laudantibus filius suis. Similiter fecit Rogerius, vicecomes de Molneth, laudante filio suo Hugone. (B. s. 5.) (En rubrique:) Carta de Salins. 3774. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST RAIMUNDUM COMITEM VENTAS OMNIUM RERUM QUÆ IN DUABUS DOMIBUS SALINIS VENDUNTUR DEDISSE. Noticie futurorum commendare volumus, quod Raimundus comes, frater comitis Stephani, donavit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et monasterio Cluniensi, cui domnus abbas Hugo preerat, ventas omnium rerum que in duabus domibus Salinis, scilicet in domo Ermenfredi et in domo Bonodi venduntur, preter ventas nundinarum Sancti Andree. Actum in castello Argentiaco, coram domno Stephano Joret et Richardo, et Narduino fratribus ejus, et coram Rainaldo de Argentiaco et coram Ainardo Borel et Guidone Profund, qui omnes testes sunt hujus elemosine. (B. s. 9.) ?? 3775. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST ROBERTUM MONACHUM, SALNERIUM CLUNIACENSEM, VENTAS QUASDAM GUNTERIO ERMENFREDO CESSISSE APUD SALINAS. Sciant presentes et futuri, quod Robertus, monachus, salnerius Cluniacensis, dedit Gunterio militi, cognomento Ermenfredo, ejusque {126}heredibus ventas quas monachi Cluniacenses habent in domo ipsius Gunterii, et in domo Girardi Bonoldi; tali scilicet pacto, ut singulis annis idem Gunterius aut heres ipsius pro eisdem ventis monacho salnerio Cluniacensi, IIIIto die post festivitatem Sancti Andree, XXX solidos reddat, et preter istos in festivitate Sancti Nicholai XII denarios. Quos videlicet XXX et I solidos si ipse vel heres ejus statuto die reddere recusaverit, monachus salnerius ventas ipsas accipiat et tamdiu teneat, donec Gunterius vel heres ipsius jam dictum censum reddat et pro lege monacho tres solidos solvat. Hujus rei testes sunt: ipse Robertus monachus, tunc salnerius, Stephanus monachus, Salierus presbiter, Umbertus cappellanus Sancti Mauricii, Bernardus cappelanus Sancti Petri, Giraldus filius Eve, Petrus Balbus, Robertus clericus, filius Bernardi Provincialis. (B. s. 11.) ?? 3776. 1100, environ. CHARTA QUA WALCHERIUS DE SALINIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CALDARIAM GIRARDI NIGRIDOLI, ETC. Walcherius de Salins, inter cetera bona que fecit Cluniaco, pro anniversario suo, dedit nominatim caldariam Girardi Nigridoli et socii ejus Burtez, caldariam quoque Peregrini, et michium et muriam et baiernam. Que caldarie reddunt per septimanam IIII solidos. Muriam quoque pertinentem ad michium de Funiculo nobis werpivit, ut neque ipse, neque filii ejus, neque homines ejus ulterius eam vendant, sed Cluniaco sit semper libera. Statutum est autem a domno Hugone abbate et a domno Bernardo camerario et a ceteris senioribus nostris, ut nominatim pro elemosina ista jam dicti Walcherii anniversarius annuatim agatur in Cluniaco, et refectio fiat cunctis fratribus in refectorio et infirmaria, de pane et vino et fabis et piscibus et de ceteris nescessariis. Quam refectionem camerarius exhibebit. Istam donationem sicut et ceteras patris sui donationes laudaverunt filii ipsius Walcherii, Humbertus videlicet et Hugo ad Cluniacum. Testes sunt Ymarus {127}cappellanus, Girardus prepositus, Harebertus cocus, Stephanus, prior Megiensis, Johannes, monachus salinarius et alii. (B. s. 15.) ?? 3777. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST ANDREAM, PRÆPOSITUM DE CASTRO LEDONE, ET ALIOS PLURES QUASDAM RES IN DIVERSIS LOCIS MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Noverint omnes presentes scilicet atque futuri, quod quidam prepositus Andreas nomine, de castro vocabulo Leone, monachicum habitum suscipiens apud Cluniacum, uxorque ipsius ac filia velantes sua capita apud Marciniacum, donavit senioribus predicti loci, unam caldariam quam tenet Ildricus de Coteth. Que caldaria unoquoque die quando bullit IIII denarios reddit. Comes vero Rainaldus istum servum videlicet Ildricum dedit Sancto Petro. Qui servus de suo capite per omnes annos VII solidos habet persolvere. Similiter autem Pontius, cognomento Amalioth. Dedit etiam prefatus comes Rainaldus scilicet brasam et lignum quoddam, quod vocant stellam, atque per omnes dominicos dies modium salis valentem minutam. In duabus domibus autem donavit ventas. Istas vero domus tenet Humboldus Faber. In quibus domibus donavit etiam Thetbertus de Montmoret quicquid habere videbatur. Pro hoc vero beneficio miserunt eum seniores in capitulum, eique et uxori ejus societatem dederunt. Testes autem doni fuerunt Petrus Belinus, Arnulfus atque Willelmus servi ipsius, et Johannes monachus, camerarii socius aliique plures. Donavit etiam jam dictus comes IIIes salmarios salis in unam caldariam per singulos scilicet annos. (B. s. 16.) (En rubrique:) Carta de Leons. {128}3778. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST HUGONEM DE SCOLA ET FRATREM EJUS WILLELMUM DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM VILLÆ DE BOLZAC. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod domnus Hugo de Scola dedit Deo et Sancto Petro de Cluniaco et ad locum Scuriot totam suam partem de villa de Bolzac, hoc est pratos et salices, terram cultam et incultam; et dimidiam partem dimisit uxori suæ, quamdiu vixerit, et post mortem ejus remanebit Sancto Petro. Testes hujus donationis sunt: Teotardus de Nova Villa et Wido, frater ejus, de Nova Villa, et Ebrardus de Gannac, Wido de Venzac. Donnus vero Willelmus de Scola, veniens ad mortem, dedit Deo et Sancto Petro de Cluniaco et ad locum Scuriolis totam suam partem de villa de Bolzac, hoc est pratos et salices et domos et omnem terram cultam et incultam peromnia, sicut frater ejus Hugo de Scola fecit. Isti sunt testes hujus rei: Teotardus de Bilsac, Hugo, frater ejus, de Bilsac, Willelmus de Bilsac, Warinus de la Porta, Hugo de la Porta. Si quis homo contra hoc donum calumniaverit, ira Dei super eum incurrat, et cum Datan et Abiron penas habeat inferni, si non emendaverit. (Bibl. nat. cop. 40-73.) (Au dos:) Carta Hugonis et Willelmi, fratris ejus, de Scola, de Bolzac. 3779. 1100, environ. SACRAMENTUM FIDELITATIS PRÆSTITUM A PETRO ET ELDEBERTO ET MULTIS ALIIS SERVIS MONASTERII CLUNIACENSIS. Ego Petrus et Eldebertus condonabimus nos in locum quo jusserit dominus noster abbas vel prior vel illi qui ex parte illorum mandaverint ad fidelitatem ipsorum, et inde ne liberabimus nos per ullum {129}ingenium sine precepto illorum Cluniaci, quibus ipsi memoriter mandaverint, et hoc sacramentum non habemus ingeniatum, nec inantea pro ingeniato tenebimus, si Deus nos adjuvet et istæ sanctorum reliquiæ. Similiter juraverunt: Guitardus, Johannes Bilesenna, Umbertus Maiolus, Ebrardus Estropatus, Petrus Siguinus, Rehenardus, Dodo Fornerius, Aldebertus Aimoinus, Ugo Eliseus, Rainaldus Cuberga, Barnardus Faber, Engalbertus Fopierius, Fura, Poncius Madalbertus, Flavius, Barnardus Archentrudis, Geraldus Rufus, Lanbertus Vero, Clemens Peligantor, Marcellus Barbita, Stephanus Conadel, Marcellinus Senex, Poncius Boetus, Richelmus, Marcellinus Juvenis, Geraldus Alegius, Martinus, Garnerius Balbus, Stephanus, Poncius Gasquitus, Poncius Clemens, Bernardus Unia, Poncius Rainaldus, Johannes Alperada, Aldebertus Ugo, Isoardus Lunesa, Petrus Lepora, Caudaldus Ermeriardus, Gerardus Clencus, Petrus Catalaunus, Gaubertus, Johannes Bonusfilius, etc. (Bibl. nat. cop. 40-77.) ?? 3780. 1100, environ. CHARTA QUA WICHARDUS DE BUCERIA MILES NOTUM FACIT SE SERVUM SUUM, NOMINE BERNARDUM, MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDISSE. Noverint tam presentes quam posteri sancte matris ecclesie filii, quod ego Wichardus miles, de Buceria et duo filii mei, Gaufredus atque Jotserannus, pro remedio animarum nostrarum, dedimus beatis apostolis Petro et Paulo unum servum, nomine Bernardum, cognomento Porcarium; et accepimus de eodem ex pecunia predictorum apostolorum XXV solidos, tali tenore ut locus Cluniacensis absque ulla {130}contradictione vel inquietudine in sempiternum habeat et possideat. Hanc autem donationem fecimus per manum Guigonis monachi, Masiliensis decani, et super altare apostolorum obtulimus cartam. S. Bernardi (sic), qui cartam firmavit et servum dedit et filiorum suorum. S. Achardi, consanguinei sui. (Bibl. nat. cop. 40-78; B. h. 202, CCIIII.) ?? 3781. 1100, environ. NOTITIA WERPITIONIS CUJUSDAM COLONIÆ QUAM FECERUNT OTGERIUS DE BRONIA ET ODDO MONASTERIO CLUNIACENSI. Ad noticiam futurorum transmittimus, quoniam Otgerius de Bronia, cum uxore Stephana et liberis suis, cum tenerent dimidiam coloniam de alodio beati Petri Cluniacensis, acceptis XL solidis, et uno prandio de manu domni Stephani de Viscurson, werpierunt eam, videntibus Otgerio milite et Stephano cellarario et aliis multis. Alteram vero medietatem, cum teneret Oddo cum liberis suis, accepto rursus precio, werpierunt eam per manum supradicti fratris, ad opus beati Petri Cluniacensis; cujus testes fuerunt Berardus sacerdos et Eldinus Curtesius, multique alii. (Bibl. nat. cop. 40-79.) (Au dos:) De condaminis. 3782. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST PONCIUM ARNALDUM ET FRATREM EJUS GIRINUM MISISSE IN WADIMONIUM MONACHIS GRAZIACI COMMORANTIBUS TERRAM DE BARGIS. Terram de Bargis miserunt in vuadimonium monachis Sancti Petri Cluniacensis Graciago commorantibus Poncius Arnaldus et Girinus frater ejus pro LX solidis monete Valenciensis, laudante matre eorum Placentia et sorore eorum Helena, et filiis ac filiabus ipsius, tali convenientia, {131}ut tempore quo redimi eam voluerint, reddant supradictis monachis eandem monetam, aut si ceciderit, monetam que eo die plus in hac terra valuerit et majoris precii fuerit, et a festivitate Sancte Marie que est februario usque ad tres annos. Testes qui huic convenientie interfuerunt: Umbertus Girinus, Berno de Mont, Walbertus presbiter, Girinus et Jaius, Walbertus de Meseres, Petrus Achardus, Dunelmus et Johannes, nepotes Walberti presbiteri. Fidejussores: Humbertus Girinus, Avitus de Vertamisia, filii Renconis, Girinus Jaius, Walbertus presbiter, qui fecerunt fidem tali convenientia, ut si unus eorum obierit, alteri pro ipso respondeant. Dederunt ergo milites supradicti Poncius et Girinus hanc terram tali tenore, ut ipsi malum terre non inferant; et si quis inferre voluerit, ab ipsis prout potuerint prohibeatur. Hec reticendum quod XIIcim denarii istius monete hoc tempore valent duos solidos et VI denarios Podiensis monete. (Bibl. nat. cop. 40-80-1º.) ?? 3783. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST DALMACIUM ATARIOL ET ALIOS DEDISSE MONACHIS [DE GRAZIACO] MANSUM DE MUSEL IN PARROCHIA SANCTI JOHANNIS DE PALAJET. Sacrosancta Dei ecclesia que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, donavit Dalmacius Atariol unum mansum quod vocatur Musel; et mater sua donavit et soror sua, pro redemptione animarum suarum, et hoc mansum est in parrochia Sancti Johannis de Palajet, et hoc donum fecit Wilelmo priori, audiente Petro Recatino et Ugone Arnaldo. (Bibl. nat. cop. 40-80-2º.) ?? 3784. 1100, environ. CHARTA QUA HUBERTUS UNGRUS SE IPSUM OBSIDEM IN CASTRO DE OSSELLA PONIT. Ego Hubertus Ungrus juro super has sanctas reliquias, ut in hac dominica proxima, octavam scilicet Pentecostes, ponam me ipsum obsidem {132}in castro de Ossella et inde non exeam, nec trahi me faciam, sicut est clausa muro et aggere, nisi quantum inductus fuero a Berardo, Matisconensi episcopo, et Hugone, Cluniacensi abbate, vel illis quibus hoc isti injunxerint. Exeam etiam, si ignis incendio villa illa cremari ceperit, ita ut finito incendio intus redeam et captum me teneam. Cum vero induciatus fuero, finitis induciis in captionem redeam, nisi infirmitate vel captione inevitabili tenear, qua finita ibidem redeam, et hoc tamdiu compleam donec absolute ac diffinitive de hoc sacramento absolutus sim a Berardo, Matisconensi episcopo, et Hugone, Cluniasense abbate, vel illis quibus hoc injunxerint. Obsides Hubertus Ungrus, Gauzerannus de Curtavas, Petrus Ruils, Artaldus de Buxeria, Hugo Verula, Acardus de Macie, Ilius de Craia, Gufredus de Salie, Bernardus de Obleti, Bartholomeus de Buxeria, Milo de Obled, Walterius de Craia, Gaucerannus de Obled, Stephanus de Pino, Bertrannus de Burziaco, Bernardus Grossus, et caput mansi (?) et obses. (Bibl. nat. cop. 40-81.) ?? 3785. 1100 environ. CHARTA QUA NOTUM EST MONASTERIUM SANCTÆ CRUCIS, CONSTRUCTUM A GERALDO ET WALTERIO, SPOLIATUM FUISSE A THEODORICO DE FULCHEROLES GENERO EJUS ET ALIIS. Monasterium Sancte Crucis quod construxerunt duo viri nobiles et fratres Geraldus et Walterius, milites quondam imperatoris Henrici, et ducis Theodorici, permittente et consentiente eodem duce T. et filio ejus Symone, damnabiliter spoliatum est et destructum est. Qui duo fratres Geraldus et Walterius dederunt Sancte Cruci et Sancto Petro apud Cluniacum ecclesiam suam, nomine Monasteriolum, cum omni utilitate et jure quibus ipsi eam tenuerunt. Post mortem autem illorum {133}medietatem ecclesie predicte invasit gener predicti Walterii et miles ducis T. Theodoricus de Fulcheroles; alteram medietatem usurpavit Adalbero, canonicus Metensis Sancti Stephani. Item prefatus Walterius, cum uxore sua, dedit Sancte Cruci ecclesiam suam apud Reinivillam juxta castrum Munzun, quam usurpavit post mortem ejus Tiemarus abbas de Sancto Mansueto, quam ecclesiam tenuit idem Walterius ante mortem suam sine omni contradictione, annis viginti, et socer ipsius comes Meginherus annis XXX, et pater Meginheri comes Reginhardus annis XX; qui in suo fundo proprio primus eam construxit et consecrari fecit ab episcopo Tullensi sancto Gerardo qui fuit ante sanctum Leonem. Has calumnias infert nobis abbas Tiemarus per fiduciam ducis T. et Raimbaldi cancellarii ejus, propter pecuniam ejus datam. Preterea Walterius dedit Sancte Cruci V mansos terre et L mancipia apud Vilares, que nobis gener ejus T. aufert.... (Bibl. nat. cop. 40-82.) ?? 3786. 1100, environ. CHARTA QUA STEPHANUS, DECANUS DE CAVILLIS, ACQUISIVIT QUAMPLURES FAMULOS MONASTERIO CLUNIACENSI IN PERPETUUM SERVITUROS. Quod nolumus presentibus et futuris esse incognitum litteris commendamus servare in perpetuum, quia ille reducunt ad memoriam facta mortalium, et protestantur legentibus qualiter preteriti aliqua commertia composuerunt. Ego Stephanus de Cavillis, tali testimonio fretus, notifico presentibus et futuris, qualiter adquisivi in servitio sanctorum apostolorum Petri et Pauli famulos duos, videlicet Giraldum et sororem suam Stephanam et Giraldi filiam insuper, nomine Constantiam et cunctam progeniem eorum, que inantea ab istis processerit. Inter Sanctum Petrum et quemdam militem, nomine Pontium de Salunniaco habebant communiter quatuor servos, duo erant Sancti Petri {134}et duo prefati militis, propter quos dedi Pontio XIIIIcim nummorum solidos, et Azelino quatuor vini sextaria, ut in eternum permanerent in servitio Sancti Petri. Hoc donum fecit Pontius et Gaufridus. Ut hoc in perpetuum firmiter maneat, testibus subscriptis confirmamus. Signum Duranni de Cavillis presbiteri. S. Lamberti prepositi. S. Petri prepositi. S. Aderbaldi prepositi. S. Stephani cellararii. Si quis vero huic dono calumniam imponere voluerit, excommunicatus permaneat, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit. (Bibl. nat. cop. 40-84.) (Au dos:) Carta de duos servos Geraldy et sororem suam, quem Stephanus, decanus de Cavinias, adquisivit. 3787. 1100, environ. BLANDA, FILIA ERMENBURGIS, DAT UNUM MICHIUM MONASTERIO CLUNIACENSI. Ego, in Dei nomine, Blanda, filia Ermenburgis, soror Ainardi de Arguentiaco, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo unum mihi quod Wido tenuit, cum laudatione mee matris et fratris mei Ainardi, videntibus Galcherio et Jordano et multis aliis. S. Ainardi et Blande, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Galcherii. S. Jordani. (Bibl. nat. cop. 40-88.) (Au dos:) Carta Blande, filie Ermenburgis. 3788. 1100, environ. PONCIUS, FRATER BERALDI ET PONCII, DAT MONACHIS DE GRAZIACO QUASDAM RES IN VALLE UMBERTI, ETC. De duabus cabannariis que sunt in Valle Umberto, una fuit donata pro anima Petri fratrem Beraldi et Poncii. Alia donavit Poncius et filius suus Willelmus Sancto Petro, cum campis et silvis et cum molino, et {135}cantum ad illas cabannarias pertinet totum fuit donatum Sancto Petro de Graciaco, et acceperunt inde VIIII solidos; et si aliquis homo est qui ullam quisicionem voluerit facere contra Sancti Petri, anathema sit ante Dominum; et cum Poncius ad finem venit, pro anima sua dedit montem qui dicitur Calvus, cum campis et silvis, Sancto Petro de Graciaco et fratres illius loci, et a Sanna Crosa unam mansionem et tres eminadas de terra, et sunt testes Stephanus Tonninus et Petrus Sebencus, et Avitus Renco et frater suus et Guido. (Bibl. nat. cop. 40-95.) ?? 3789. 1100, environ. NOTITIA SERVITIORUM MONASTERII MONTIS BERTOLDI TEMPORE STEPHANI PRIORIS. Quando Stephanus prior venit a Monbertolt in vigilia Natalis Domini, invenit in domum CC sextarios siligini, et XL sextarios frumenti; de hoc vendidit LX sextarios siligini III solidos asinatam, et XL frumenti IIIIor solidos asinatam. De servicio Augusti, de Bernart d’Amberiaco XVI solidos, de Otgerio de Corcelles et Otgerio d’Ars X solidos; Bernardus Manglers III solidos, Libalbeta II solidos, nepos Roberti Morel X solidos, Franco cellararius XXX solidos vini; Umbertus d’Ars XX solidos, familie de Montbertolt L solidos, et de multones XL solidos, Ugo de Jueus VIII libras. Ipse prior dedit quemdam equum archipresbitero Sancti Mercii precii L solidorum fortis monete; Petro de Vaisseu roncinum XXti solidorum, monaco de Valens roncinum XXXV solidorum, Sofredo Maschi roncinum XL solidorum. Iterum emit quemdam equum a Simon Maschi XXV solidos quem dedit. Iterum emit a Villelmo Chofonto roncinum XXti solidos quem dedit; Stephano de Vilario dedit quemdam equum. Advenit Cluniacum usque ad festivitatem Sancti..... X libras...... (Bibl. nat. cop. 40-138.) ?? {136}3790. 1100, environ. FRAGMENTUM INDICULI SERVITIORUM ET PECUNIARUM A DIVERSIS RECEPTORUM. De uno equo XL solidos. Ipse tamen habuit de Andrea de Cavaigne LV solidos, de Hugone fratri preposito XL solidos et unum asinum, de Pontio Largo XVI solidos, de Benoso et de Teodorico XIIII solidos, de porcario VIII solidos, de Bernardo Gundranno et filio ejus XX solidos, de Gosberto Monnario et Simon XXXVI solidos, de duos rusticos de Sancto Leodegario XV solidos, de fornario V solidos, de Duranno de Cavagne V solidos, de Achart X solidos, de Gulgot et Letardo XXXVI solidos. De quo etiam molendinum nostrum frangerunt, et multa mala faciunt: de Garnerio de Vergeson III solidos, de Otgerio X solidos, de Bartolomeo X solidos, de Amico III solidos, de Otgerio X solidos, de Bartholomeo X solidos, de Erlebaudo III solidos; et de Solistre de Motin XII solidos, de Petro V solidos, de Petro Girolt XIII solidos, de Malevestito V solidos, de capellano de Solistre L solidos, de plantas X solidos, de femina de cortice III solidos, de Arnulfo II solidos, de preposito II solidos, de Pagano preposito XV solidos, de capellano et clerico ejus VI solidos. (Bibl. nat. cop. 40-139.) ?? 3791. 1100, environ. CHARTA QUA STEPHANUS, COMES BURGUNDIÆ ET DOMINUS DE TREVA, DAT MONACHIS SANCTI MARCELLI CABILONENSIS CENTUM SOLIDOS ANNUATIM DE CENSU DE TREVA. Sicut illi qui ecclesiam Dei destruunt infernali dampnationis pena, sic qui hedificant celesti remunerantur gloria. Quapropter ego Stephanus comes Burgundie et dominus de Treva, laudante uxore mea {137}filia ducis Lotharingie, dono et concedo annuatim centum solidos, qui de censu de Treva in festo Purificationis beate Marie mihi solvebantur, beato Marcello martiri Cabilonensi et monachis ejus in perpetuum persolvendos, tali scilicet conditione, ut de ista pecunia census, videlicet equus albus oneratus piscibus, qui de prefato castro prefato martiri debebatur, solvatur, et singulis annis reddatur. Hoc autem donum factum est domno Pontio priori, in villa de Fructiniaco, die lunis, in presentia multorum testium, virorum nobilium et religiosorum, abbatis de Caritate, abbatis de Bellavalle, Hugonis prioris Floriaci, Stephani prioris de Treva, Stephani Capioli monachi, Ebrardi archidiaconi Bisuntinensis, Guidonis abbatis militis de Durnec et Hugonis filii ejus, Odonis Campaniensis, Odonis de Dona Petra, Guidonis de Marchia, Theobaldi et Milonis fratrum et Theobaldi, nepotis eorum, Richardi et Gafridi de Rasia, Girardi, villici de Treva et Roberti de Flageiaco, qui ei noviter successerat. (Bibl. nat. cop. 40-240.) ?? 3792. 1100, environ. ROTULUS CHARTARUM ECCLESIÆ SANCTORUM PETRI ET PAULI DE GRAZIACO. I. Carta de Appilhac. — Audite, fratres benedicti, donum quod fecit uxor Aimoni de Mauduno sacrosancte ecclesie Dei, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Graziacum. Ego nomine..... dono Domino Deo et predicte ecclesie et domno Ugoni, abbati Cluniacensis, et monachis ipsius monasterii, in remissionem omnium peccatorum meorum, ecclesie, que est in villa que vocatur Appiliacs, portionem que me contingit, id [est] VI partem. Hoc donum laudat vir meus Aimo et filius noster Rotbertus. Qui {138}contra hoc donum surrexerit, vel in eo aliquam calumniam miserit, pereat a facie terre, et hoc donum firmum permaneat in eternum. Testis est Vilelmus, archipresbiter, et fratres sui, et Renco Arnaldus et fratres sui. II. Item carta istius ecclesie. — Audite, omnes qui in unum congregati estis, donum quod fecit Silvius sacratissime ecclesie Dei, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Graziacum. Ego Silvius dono Domino Deo et predicte ecclesie, et domno Ugoni, abbati Cluniacensis (sic), et monachis ipsius monasterii partem que me contingit, que est, que vocatur Appilliacs. Sine ulla requisitione hoc donum fecit ipse Silvius in vita sua. Postea vero, in die sepulture ejus, dum jacebat adhuc in feretrum intra ecclesiam, venit uxor sua Bliosens, cum amicis et filiis suis, scilicet Hicterium atque Garentonem et Vigonem, et laudaverunt predictum donum et adcreverunt illum. Dederunt quoque omnem comandam quam habebant in manso de Sadroiol, et rogaverunt ut hoc donum firmum permaneat, cum stipulatione subnixa. Testes sunt Vilelmus archipresbiter et fratres sui. III. Item alia carta ipsius ecclesie. — Donum quod Vilelmus archipresbiter et fratres sui Wido et Avitus, et soror ipsorum Acelena, fecerunt, pro anima patris sui sacrosancte ecclesie Dei, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Graciacum: estote parati ad audiendum. Ego Vilelmus et fratres mei et soror nostra donamus Domino Deo, et predicte ecclesie et domno Ugoni, abbati Cluniacensis, et monachis ipsius monasterii, pro anima [patris nostri qui] ad succurrendum fuit receptus... de ecclesia que est in villa que vocatur Appiliacs partem que nostram videbatur esse, et hoc donum firmum permaneat in eternum. Testes sunt Artaldus miles et Bertrannus Recatinus. {139}IV. De sacristia de Lapthe. — Rectum est ut unusquisque homo de propria sua re faciat quitquid voluerit. Ideoque ego Isnardus, qui cognomine vocor Bernardus, future vite sollicitus, omnia propria mea reliqui, preter mansum unum Arnar vocatur retinui, et me, cum ipso, cenobio Cluniacensi et domno Ugoni abbati reddidi, et ut fierer monachus postulavi. At ubi frater meus audivit me consecratum esse monachum, Willelmus scilicet et uxor sua Nazara, ad invicem considerantes qualiter vel quomodo mansum illum nobis aufferre potuissent; factum est autem, cum colligebamus messes, in predictum mansum, una cum clericis aut cum reliquiis, predicta Nazara, furore et dolore plena, invasit nos, et omnia ecclesie ornamenta disrupit atque destruxit. At postquam amici ejus reatum, culpam ejus atque crimen fecerunt cognoscere, humilis tremebunda veniens, dicens se emendationem cum viro suo facere, et ego Wilelmus, pro tam grave peccatum quod uxor mea Nazara, me consentiente, fecit, et filii mei Avitus atque Willelmus, damus cenobio Cluniacensi et Sancto Petro de Graciaco partem nostram quam habemus in ecclesia de Lapte, infra ecclesiam et extra ecclesiam, infra cimiterium et extra cimiterium, et laudamus eis partes fratrum nostrorum, Bernardi canonici atque Guidonis, in vitam eorum et post mortem, et ipsi similiter nostram; qualiter clerici illius ecclesie in vita patris nostri Aviti habuerunt atque tenuerunt, taliter et melius damus Cluniacensibus monachis, ut ipsi firmiter nunc et semper habeant atque teneant. Post multum vero tempus, dum adfui ibi monachus, hoc donum laudavi et confirmavi, et adcrevi illud medietatem de ecclesia de Apilias, que tempore illo mea videbatur esse, et duabus cabanariis que sunt alodia Sancti Martini de Apilliac, et de una mansione juxta cimiterium, cum orto suo. Juraverunt autem hii duo filii mei, Avitus et Willelmus, ut ita istud donum firmior teneretur, q[u]oniam si alius homo forfactum in his facit locis, ut adjutores sint. Si autem illi faciant, postquam ad rationem missi fuerunt, aut infra IIIIcim dies emendent per {140}rectum vel per placitum, aut in comprehensionem veniant in Graciacum, et inde non se liberent sine absolutione domni prioris, aut proprii ejus missi, et propter amonitionem sacramenti nullam homini teneant inimicitiam, sed antea ita attendant. Ecce testes hujus rei carte: Renco, Silvio, Willelmus, canonicus; Galbertus, clericus; Regio, nepos ejus; Gando, frater ejus; Petrus, Willelmus, Stephanus Ronninus; Petrus, capellanus Vertamise; Bladinus, presbiter de Lapte. V. Johanes capellanus reliquid nobis medietatem de manso Nuailliaco, et Girbertus, frater ejus, similiter dereliquid nobis alteram medietatem ejusdem mansi, post mortem suam; et in hunc mansum nobis dederunt per satimentum I caponem, et propter hoc donum nos dedimus eis duas maisones et I ortum in Graciaco, dum vixerint. = Jarentes de Vertamisia. VI. Deus in adjutorium. — Census terre Sancti Petri Gradiacensis, a la Carreria Arneldis, in Kalendis, unam primam, et III eminas de vino, et unum panem, et una quarta de scivada et coponum unum. Petrus Cautardus in Kalendis una prima, et III eminas, et I panem, et una quarta de scivada, et I caponem. Aldebertus similiter. Bernardus Cautet similiter. Martinus Dellac similiter. Durannus de Broliac similiter. Marcipaulia similiter. Umbertus Ranial, in blado, I primam, et III eminas vini, et panem, et quartam civate. Benedicta similiter. Andreas Capellus similiter. Arnulfus similiter. Girbertus Maca similiter. Rinaldus similiter. Aribertus Juvenis similiter. Durannus de la Roca similiter. Aribertus Petgus similiter. Airaldus Tabernarius similiter. Petrus Calduni similiter. Girardus Amatus similiter. Gauberga similiter. Silvius Faber similiter. Petrus Cabaca, in blado, I prima, et III eminas de vini (sic) et I panem, et I caponem, et una emina de civata. {141}VII. Ego Petrus Recatin, et Bertrannus, frater meus, donamus Deo omnipotenti et beato Petro et Paulo et omnibus sanctis Dei decimas quas nos habemus in parrochia de Graciaco et in parrochia de Lapte, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum, et hoc donum fecimus laudare Avito Renconi et fratri ejus Guidoni; et iterum laudavit Iterius et Garento, frater ejus, et Guigo et Avitus de Celsiaco, et frater ejus, et omnes isti fecerunt firmantias, quoniam si quis homo aliquid forfactum fecerit in hoc decimo ipsi emendant; et hoc donum laudaverunt uxores eorum et debent facere laudare filiis suis Petrus Recatinus et frater ejus; et propter hoc donum debent sepelire monachi ambos fratres et uxores eorum, et filios suos, usque milites sint. VIII. Ego Avitus, filius Willelmi de Celsac, et frater meus Willelmus, donamus et relinquimus Domino Deo sanctoque Petro et Paulo, in hoc monasterio, qui Graciacus nominatur, commanda de Cabannulas et omnes res quas parentes mei dederunt, audiente Bario cum fratre suo Jarentone et Avito Rancone, et Arnaldo cum fratre suo Rencone. IX. Ego Bernardus Vivat et frater meus Salinus donamus Domino Deo et Sancto Petro Graciasensi, post mortem meam, omnes res que habemus a Nuillaco et alla Cincta per alodum, pro redemptione anime mee et patris et matris mee. Propter hoc dono fratri meo Silvio centum quinquaginta solidos per escangeriam. Et de isto dono fuerunt testes: Arnaldus prior et Willelmus monacus, Winemandus, Pontius, Bernardus, Raimundus, Petrus, Berno. X. Sciant omnes, quando Arnaldus de Vertamisia perrexit apud Jherusalem, vendidit monachis Gratiaci decima que habebat in parrochia Graziaci et in parrochia de Abto centum solidos, scilicet decimum de Gulaneto totum, et decimum de Brostalsit, et de Brocia, id est {142}totos denarios, et totam carnem, et medietatem de annona quem habebat de Bertranno de Celsac pro pignore, pro XXXV solidos. Et postea ipse Bertrannus dedit ipsum decimum Beato Petro et Paulo, cum laude filii sui et uxoris sue, propter bovem quem tulerat a monachis. Hujus rei testes atque laudatores: Avitus Renco, Renco Arnaldus, Arnaldus presbiter. XI. Iterum Arnaldus habebat pro pignore, de Armanno Blanco, medietatem decimi de Nualiac et de Loberias, pro XXV solidos, et sicut ipse habebat decimum, ita misit eum monachis. Hanc venditionem fecit Arnaldus donno Stephano priori et ceteris fratribus; et Blismoda, uxor ejus, et Umbertus et omnes filii ejus, ita sane ut si aliquis voluerit inquietare, monachi requirant Arnaldo et filiis ejus. Unc donum fecit super altare Sancti Petri, cum uxore et filiis suis. Hujus rei testes: Ranco Blancs, Galbertus, Isnardus. XII. Sanctissimam ecclesiam que est constructa atque consecrata in honore apostolorum Petri et Pauli, sita in pago Vellaico, cui vocabulum est Graziacus, quam dederunt seniores Vertamisie cenobio Cluniacensi, pro redemptione animarum suarum. Postea ipsi seniores Vertamisie, videlicet: Aymo et filii ejus Rotbertus; Guido, filius Aviti; Avitus et Guido, filii Renchonis, et alius Avitus atque Guillelmus, filii Guillelmi monachi; Iterius, Jarento atque Guigo, filii Silvionis, omnes juraverunt supra sanctum altare, ut in hunc locum vel infra fines aut terminaciones que ibi posite sunt, nichil mali facerent. Si autem aliquis fecerit fratribus ibi Deo servientibus, ipsi adjutores atque auxiliatores sint. Si enim illi aut aliquis ex hominibus eorum forfactum fecerint, postquam prior aut aliquis ex fratribus, sive proprius eorum missus proclamaverit, infra quatuordecim dies emendent priori vel cui forfactum fuerit, secundum rectum aut secundum voluntatem prioris. Si per rectum aut per placitum emendare {143}noluerint, statim ut prior aut proprius ejus missus per sacramentum monuerit, in Graziaco veniant, scilicet in comprensione, et inde ne exeant sine absolutione prioris. Iterum, gubernante monasterium Graziaci domno Tocmaro priore, acceperunt sibi consilium seniores Vertamisie, videlicet Avitus de Celsac et Guilelmus, frater ejus, Iterius canonicus et Jarento, frater ejus, Avitus Renco et Guido, frater ejus, ut securitatem quam fecerunt de solo monasterio et de finibus ejus sub jurejurando, facerent de omni honore Sancti Petri et quicquid in ipso honore continetur; quam securitatem juraverunt omnes ita sane, ut in Dominica medie Quadragesime simul convenirent in castro Vertamisie, in comprehensione, et inde non ex[e]at ullus eorum per absolutionem prioris neque per absolutionem ullius hominis, quamdiu fuerit auditus clamor de omni honore Sancti Petri supra sex denarios. Postea, sub domno Stephano priore, ut non frangeretur neque violaretur ab eis hec securitas, juravit Guigo, frater Iterii hanc securitatem, et ceteri dederunt fideijussores in tali convenientia, ut si frangeretur ab ullo eorum, infra quatuordecim dies ubi quesitum fuerit a priore aut per proprium missum ejus, reddatur cui forfactum fuerit, et si noluerint, pignorent fideijussores usque dum reddatur a priore vel a quibus jusserit prior. Avitus Renco dedit fideijussores Petrum de Versiliaco et Ranconem Blancum; Iterius dedit fideijussores per se ipsum Avitum Ranconem et Petrum Recatinum. Similiter Jarento et frater ejus Guigo misserunt ipsos unusquisque per semet ipsum. XIII. Noverint presentes et futuri, quod ego Jarento de Vertamisia dedit Deo et Sancto Petro de Gradac et monachis, pro remedio anime mee, unam cabanariam a Apilac, quam solebat habere Silvius de Alonet; et hoc donum laudavit Iterius, frater ejus, et Acelena, uxor ejus, et Silvius, et S. S. filii eorum. Testes sunt: Bocardus et Uncbertus Boerinus, et Pe[trus] capellanus et alii plures. (Bibl. nat. cop. 44-56.) ?? {144}3793. 1100, environ. CHARTA QUA ANSELMUS, MEDIOLANENSIS ARCHIEPISCOPUS, CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM DE CALVENZANO. In nomine filii Dei, qui est summa veritas, Anselmus, sola Dei misericordia sanctæ Mediolanensis æcclesiæ archiepiscopus. Convenit nostro christiano moderamini, pia religione, ac benivola compassione, alacri mente poscentium animis assensum impertire. Idcirco ad nostram auctoritatem pertinet cunctos nostræ æcclesiæ filios paterno affectu diligere et optate pietatis opem non denegare. Ex hoc enim lucri potissimum premium apud Deum omnium conditorem promeremur. Quapropter omnibus nostris fidelibus, tam presentibus quam et futuris, notum fieri volumus, quod nos in nostra Mediolanensi æcclesia, cum nostris cardinalibus, de nostrarum animarum salute disputantes, nostrorum fidelium, scilicet Arialdi et Lanfranci fratrum, ac Atonis, eorum consanguinei, de Meregnano, imploratu, Sanctæ Mariæ æcclesiam de Calvenzano, quam ex nostra æcclesia tenebant longo tempore, cum terra ac eorum, scilicet Arialdi et Lanfranci, proprii predii decimis, quas ad presens concesserunt, et omnibus bonis quæ nunc habet et in perpetuum adipisci potuerit, sanctæ Cluniacensi æcclesiæ concessimus. Insuper volumus et laudamus quod, si quis eorum heredum vel alius quilibet homo de æcclesiis supra eorum predium ædificatis vel ædificandis, aut eorum decimis, eo inspirante qui ubi vult spirat, pretaxatæ æcclesiæ conferre voluerit, conferat cum Dei benedictione et hac nostra concessione; eo scilicet ordine, ut nostra prefata æcclesia de Calvenzano, ammodo absque penditio et conditione libera, libere Cluniacensi cenobio deserviat, et nullius alterius æcclesiæ ditioni in aliquo per infinita secula subjaceat. Quod {145}si quis nostrorum successorum, vel aliqua magna parvaque persona, huic nostræ saluberrime concessioni contrarius extiterit, sit anathema maranatha; non habeat partem cum illo qui pro nobis crucifixus est in Golgotha, donec resipiscens ad satisfactionem et congruam pœnitentiam venerit, et sanctæ Cluniacensis æcclesiæ abbati et monachis, qui pro tempore fuerint, satisfecerit. Quod ut verius firmiusque credatur, et a nostris posteris firmum et inconvulsum in perpetuum habeatur, hanc presentem paginam ad testimonium propria manu firmavimus, et nostro Heriprando cancellario nostro sigillo, ut moris est, insigniri jussimus. † Ego Anselmus, Dei gratia archiepiscopus, ad confirmandum subscripsi. Gothefredus archipresbiter subscripsi. Ato archidiaconus subscripsi. Arnulfus diaconus subscripsi. Bonifacius presbiter subscripsi. Tedaldus diaconus subscripsi. Aalbertus presbiter subscripsi. Rozo diaconus subscripsi. Landulfus presbiter subscripsi. Odelricus presbiter subscripsi. Landulfus diaconus subscripsi. Gualbertus diaconus subscripsi. Ariprandus, cancellarius sanctæ Mediolanensis æcclesiæ, subscripsi. (B. h. 99; D. 158; E. 146.) ?? 3794. 1100, environ. EPISTOLA WIGONIS COMITIS AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA CONFIRMAT DONATIONEM HONORIS DE VISILIA MONASTERIO CLUNIACENSI A PRÆDECESSORE SUO FACTAM. Seniori suo dilectissimo domno Hu[goni], Cluniacensi videlicet abbati sanctissimo, dominorumque meorum fratrum Cluniacensium sanctissimo conventui, ego Wigo, ut dicitur comes, fidelia famulamina. Sanctitatem vestram scire volo, quia honor de Visilia qui vobis a predecessoribus meis jam dudum fuerat datus, nunc a me, cum consilio {146}procerum meorum prudentiorumque canonicorum Gratianopolitanorum, assensu scilicet Rostagni [et] Wigonis, qui multum pro vobis in hoc negotio laboraverunt, multaque ab adversariis vestris adversa perpessi sunt necnon et aliorum, videlicet Adonis, Acardi et Adalberti, qui hoc donum constanter laudaverunt, in presentia quoque fratrum vestrorum de Domena, vobis perfectius est deditus; monachis quippe vestris ibi positis, adversarii vestri qui fraudulenter prefatum honorem sibi rapuerant inde expulsi sunt. Quamobrem pietatem vestram votis omnibus exoro, ut patris mei adversum vos offensam absolvere curetis, ejusque memoriam, sicut sibi esse necessarium scitis, et vos habere dignemini, et monasteriis vestris quemadmodum de vestris monachis habendam precipiatis. Pro me autem vos Dominum deprecari admodum exposco, quatinus de sublimitatis honore mihi commisso sibi placere merear. Illi vero duo milites fratres Arnaldus et Wigo, sub quorum potestate predictus honor habetur, qui vobis olim de eo resistere videbantur, nunc autem plenius inpendunt et se inpensuros monachis vestris ibidem com[m]oraturis pollicentur, nichilominus ut ipsis culpam dimittere et patris et matris eorum meminisse debeatis. Valete. (B. h. 104.) ?? 3795. 1100, environ. CHARTA QUA HUGO BERALDUS DE CALON ET UXOR EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI OCTAVAM PARTEM ECCLESIÆ DE NOGIROLS ET MANSUM UNUM IN VILLA RENGOSA. Auctor et largitor totius boni Dominus noster Jesus Christus, per assumptam carnem nostre humanitatis protestare dignatus est dicens: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, qui vos recipiant in tabernacula æternæ felicitatis.» Quod ego Hugo Beraldus de Calon et uxor mea audiens, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus Hugo abbas et monachis ibidem habitantibus, presentibus et futuris, aliquid de hereditate nostra, pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulturæ, id est octavam partem de æcclesia Sanctæ Mariæ de Nogirols, {147}hoc est in decimis et sepultura, et in primitiis (?), et de omnibus quæ pertinent ad æcclesiam, octavam partem, et unum mansum quem habemus in villa Rengosa, et omnia quæ ad ipsum mansum pertinent, et in ipsa villa habebamus servos et ancillas, prata, campos, silvas, cultum et incultum; pro qua causa accepimus quinquaginta solidos de Calon a domno Gaufredo, decano de Besorniaco. S. Gaufredi, filii Hugonis, qui hanc cartam firmavit, similiter omnes fratres sui et sorores firmaverunt. Si quis autem huic donationi calumpniari presumpserit, abhinc et deinceps iram Dei sanctorumque apostolorum incurrat. S. Willelmi de Saldo. S. Ansedei de Oblat. S. Jotseranni, fratris sui. S. Milonis, filii sui. S. Hugonis de Biera. (B. h. 139, CXLI.) ?? 3796. 1100, environ. CHARTA QUA RAINALDUS MILES DE SOLINIACO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUAMDAM PARTEM BOSCI VINCENSIS, ETC. In Dei omnipotentis nomine, ego Rainaldus miles de Soliniaco dono eidem omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniacensi cœnobio, cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur, partem meam quam habere videor de bosco Vincensi, et terram planam, sicut pertinet ex integro ad eundem boscum, pro salute animæ meæ et antecessorum meorum, eam scilicet partem silvæ quæ sita esse cernitur ad sinistram manum euntibus per viam publicam de Cluniaco, per quercum de Berziaco Matisconum. Hoc vero donum feci in manu domni Wilelmi, Cluniacensis decani, laudantibus atque firmantibus conjuge mea et filio simul et fratre; ea intentione vel tenore, ut si inde aliqua surrexerit calumpnia, contra hanc testis et assertor existam. Testes vero hujus doni sunt hi: Wilelmus decanus, Serlius monachus, Gaufredus miles de Cluniaco, Durannus laicus de Sancta Maria de Bosco. S. Rannaldi, qui hoc donum fecit et hanc cartam firmavit. (B. h. 328, CCCXXIX.) ?? {148}3797. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST DALMATIUM GINNIACENSEM MILITEM WERPIVISSE MONASTERIO CLUNIACENSI IN PLACITO ANCILLAM, NOMINE ADELEIDEM, CUM FILIIS SUIS. Sciant cuncti presentes et futuri, quod quidam miles, nomine Dalmatius Ginniacensis, quandam ancillam Sancti Petri, nomine Adeleidem cum filiis suis calumpniando, quasi ab aliis sibi datam requisivit, et ob hoc in presentiam domni Berardi, Matisconensis episcopi, cum monachis Cluniacensibus ad placitum venit. Episcopus autem et cæteri qui aderant, ejus sententia audita, injusta eum querere senserunt, et hoc idem viva voce ei annunciaverunt. Qui licet a presumptione sua non cessaverit, ex sententia judicum injusta se querere recognovit. Testes sunt episcopus ipse, Johannes de Blani et cæteri omnes qui placito interfuerunt. (B. h. 667, DCLXX.) ?? 3798. 1100, environ. CHARTA QUA PONTIUS MILES DE SOLINIACO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI POSSESSIONEM SUAM QUÆ DICITUR ISSARTUM RITBERTI. Cunctos intra sanctæ æcclesiæ gremium positos et precipue illos qui temporalibus diviciis abundant, divine legis pagina commonet dicens: «Vendite quæ possidetis, et date helemosinam»; — «Facite vobis saculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in cælis»; et Dominus ad divitem: «Vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus». Proinde ego Poncius miles de Soliniaco hac dominica ammonicione instructus, simulque considerans multitudinem peccatorum meorum, dono et concedo omnipotenti Deo et sancto Cluniacensi monasterio, cui domnus Hugo abbas preesse pariter ac prodesse videtur, partem quandam possessionis meæ, quæ dicitur Issartum Ritberti, {149}cum omnibus quæ inibi esse videntur, cultis videlicet et incultis, silvis et planis. Est autem ipsa terra in pago Matisconensi, sub custodia decani Galuniacensis villæ. Quod donum laudavi et firmavi, et Poncia uxor mea in manu Stephani monachi ipsius villæ decani. Signum Poncii militis. Signum Ponciæ, uxoris ejus. S. Hugoni, militis de Soliniaco. S. Arlebaldi, capellani Sancti Poncii. Si quis hoc donum ausus fuerit calumniari, æterno subjaceat anathemati, nisi legaliter pœnituerit. Petrus Cluniacensis æcclesiæ armarius hanc edidit cartham. (B. h. 697, DCC.) ?? 3799. 1100, environ. NOTITIA DONATIONIS CUJUSDAM MANSI JUXTA ECCLESIAM SANCTI LEODEGARII A GIRARDO DE MONTE MONASTERIO CLUNIACENSI FACTÆ. Tempore domni Hugonis abbatis quidam miles, nomine Girardus de Monte, dedit omnipotenti Deo et sancto Cluniacensi cænobio, sub veneratione beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, pro salute animæ suæ, quendam mansum qui est situs juxta æcclesiam Sancti Leodegarii prope Cluniacum, in pago Matisconensi, sub custodia Galuniacensis decani. Qui cum postea in quadam expeditione percussus fuisset vulnere letali, donum quod antea in vita sua sanus fecerat, iterum laudavit et confirmavit in manu Stephani monachi, Galuniacensis villæ decani. S. Girardi de Monte, qui hoc donum fecit. S. Gaufredi de Cassaneis. S. Aimeneldis, uxoris ejus. S. Wichardi, prepositi de Cabannis. Qui hoc donum infregerit anathema sit. (B. h. 698, DCCI.) ?? 3800. 1100, environ. NOTITIA DONATIONIS CUJUSDAM TERRÆ APUD SANCTUM LEODEGARIUM A BERNARDO, ROBERTO ET HUGONE FRATRIBUS MONASTERIO CLUNIACENSI FACTÆ. Carta de quadam terra quam tenebant quidam tres fratres germani, id est Bernardus, Rotbertus et Hugo, apud Sanctum Leodegarium, a {150}quodam fratre suo, nomine Wichardo, postea facto monacho, ex jure beati Cluniacensis injuste ablatam atque possessam sibique relictam. Quam cum aliquando temporis spatio sine ullo servitio tenuissent, conventi a domno Stephano, Galuniensis villæ decano, tali convenientia eandem terram tam ipsi quam heredes eorum possidere permissi sunt, ut omni anno servitium VI denariorum jam dicte obedientiæ decano reddant cum tasca. Similiter de alia terra, que juris ipsorum erat, apud Castellum quotannis VI denarios et tascam, ea dumtaxat convenientia, ut, cum ab hac luce migraverint, Cluniaco sepeliantur. S. Stephani, decani. S. Wichardi monachi, et fratrum ejus Bernardi, Rotberti et Hugonis. (B. h. 699, DCCII.) ?? 3801. 1100, environ. CHARTA QUA ROTBERTUS DALMATIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODIUM SUUM PROPE KADRELLAS. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ego Rotbertus Dalmatius, advertens illud terribile examen quod pro meritis cujuscumque hominis agitabitur, simulque ad mentem reducens mea scelerum flagitia, prevenire cupiens illud tremendum juditium nimiumque amarum, nisi divina clementia adfuerit super me, com consensu fratris mei, delibero et trado ad locum qui dicitur Cluniacus, sub nomine beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatus, omne alodium meum, quod habeo de Kadrellis usque ad montem qui vocatur Columberet, et de Sancto Myre usque Viriaco, cum omni sua integritate, id est terris, silvis, pratis, pascuis, vineis, aquis, aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, servis et ancillis, totum ad integrum, usque ad inquirendum. Concedo etiam cimiterium Vendenensis æcclesiæ. Hoc donum laudavit frater ejus Hugo, coram domno Hugone cellerario, avunculo scilicet suo et coram Ainardo preposito. Iterum vero postea isdem Hugo laudavit predictum donum coram domino Letbaldo {151}de Digonia et Letbaldo de Copetra et Aynardo, tali signo, quia predictus Hugo dixit fratri suo domno Rotberto, si vellet ipse Sancto Petro dare suum honorem libenti animo consentiret. (B. h. 725, DCCXXVIII.) ?? 3802. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST MARTINUM TEUTONICUM DUODECIM NUMMOS DE CENSU ANNIS SINGULIS DEBERE PRO CASALI IN LANGORNA DE SANCTO NICHOLAO. Notum fiat tam futuris quam presentibus, quatinus Martinus Theutonicus tenet casale unum in Langorna de Sancto Nicholao, et dat singulis annis XII nummos de censu. Hujus rei testes sunt Stephanus de Papilione, Reinaldus presbiter de Avenna, Odo Sancti Nicholai. (B. s. 12.) ?? 3803. 1100, environ. CONVENTIO FACTA INTER ROBERTUM, SALNERIUM CLUNIACENSEM, ET LANDRICUM MILITEM, DE MEDIETATE MICHII DE QUA CONTENDEBANT. Noscant omnes, quatinus Robertus salnerius calumpniabatur Landrico militi medietatem michii quam injuste tenebat. Qui justicia archidiaconi pactus est reddere salnerio Cluniacensi in unoquoque anno marcam argenti, medietatem in media Quadragesima, alteram medietatem in festo Omnium Sanctorum. Sed adhuc archidiaconus consilio virorum bonorum retinuit ecclesie Cluniacensi, laudantibus ambobus salnerio et Landrico, quod cum salnerius Cluniacensis redderet Landrico ea que tunc jure jacebant super illam medietatem michii, ita dico si illam medietatem michii jure vel ratione monachus salnerius deberet habere vel ei melius deberet accidere, Landricus acciperet debitum. Hujus rei testes sunt isti: archidiaconus, Willelmus canonicus, magister Stephanus, Wido Ermenfredus et frater ejus Gunterius, Fromundus prepositus, Wido Waldrici filius, et Selvus. (B. s. 13.) ?? {152}3804. 1100, environ. CHARTA QUA EBROLDA, VIDUA BERENGARII ET SANCTIMONIALIS IN MARCINIACENSI COENOBIO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DIVERSAS RES. Sciant qui istam cartam legerint, quod ego Ebrolda, que fui uxor Berengarii qui in Jerusalem perexit et qui ibi defunctus est, sanctimonialis facta de Marciniaco, post obitum dedit Sancto Petro de Clunicaco XII denarios in illa caldaria quam tenent Durannus et Lambertus, filii Enguitardis. Istos autem XII denarios reddet Bruno, filius Theoldi, qui habet in uxorem neptem meam Adeleidam. Debet etiam reddere iste Bruno IIos denarios Sancto Petro Cluniacensi, de vinea que sita est sub Rupe Roiante, quos denarios habet Cluniaci locus, me Ebrolda donante. Wido etiam, maritus filie mee, Laine, dedit Sancto Petro Cluniacensi XII denarios pro anima patris sui et matris sue, de vinea que est apud Grangias; et hoc donum fecit per meam atque filii mei domni Girardi monachi deprecationem. Istos XII denarios dabit quandiu vixerit. Post obitum vero suum, concessit totam vineam in jus Sancti Petri de Cluniaco. Andreas quoque, maritus filie mee Sofisie, dabit IIII denarios de domo que est in Langorna per singulos annos, et heredes qui ei successerint. Reddet etiam idem Andreas IIos denarios de vinea que est in campo, que vulgo dicitur Landerac. Omnes iste donationes facte sunt in manu domni Hugonis abbatis. Hujus donationis sunt testes: Hugo de Verziaco monachus, Araldus monachus, cappellani ipsius abbatis; Girardus, filius meus; Bruno, Wido, Andreas: isti tres fecerunt et laudaverunt et inde sunt testes. (B. s. 14.) ?? {153}3805. 1100, environ. CHARTA QUA HUBERTUS, EPISCOPUS SILVANECTENSIS, ECCLESIAM SANCTI SAMSONIS INTER NANTHOLIUM ET BERRONEM SITAM, MONASTERIO CLUNIACENSI A SE DATAM, CONFIRMAT. Hubertus, Dei gratia, etc. Rogasti nos, etc. (Duplessis, Hist. de Meaux, t. II, p. 16.) ?? ?? 3806. 1100, environ. CHARTA QUA NOTUM EST HUMBERTUM, BORBONENSIS CASTRI DOMINUM, MONASTERIO CLUNIACENSI WERPIVISSE QUIDQUID JURIS CALUMNIABATUR IN VILLA QUÆ DICITUR FRANTIA, ETC. Notum sit omnibus, tam presentibus quam et futuris sanctæ ecclesiæ filiis, quoniam Humbertus Borbonensis castri, quod in Eduensi pago situm est, miles et dominus, dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo monachisque Cluniacensibus, atque firmissima concessione laudavit, quicquid juste vel injuste habere seu calumniari videbatur in villa quæ dicitur Frantia et in alia villa quæ vocatur Mediolanum, terras videlicet, servos et ancillas, similiter et condaminas, id est culturas, cum interjacenti terra de Cinzosc, et silvam de Mai, sicuti quondam Ansedeus, frater ejus, Sancto Petro donaverat, et ipse laudavit et concessit; in villa etiam quæ dicitur Casellas, in Matisconensi pago sita, quicquid Joscerannus miles, cognomento de Joperra, cum uxore sua Odila, pro remedio animæ suæ dederat, æcclesiam scilicet et cimiterium, vineas et prata, terras cultas et incultas, silvas et aquas, aquarumque decursus et molendina et quæcumque ex utraque parte fluminis ad eandem villam pertinere videntur, et ad ultimum quicquid juste vel injuste in eadem villa et ad eam pertinentibus calumniabatur, {154}servos videlicet et ancillas, exceptis quibusdam servis qui vocantur Asnini: dedit etiam ipse Deo et sancto Petro, et laudavit et concessit. In villa quoque quæ vocatur Mazeriacum, terras quas monachi a quibusdam hominibus data commutatione in jus Sancti Petri devenire fecerant. In villa etiam Cimandrensi et in Sarciaco, possessiones quasdam terrarum quas camerarius Cluniacensis, domnus Hugo, a quibusdam prepositis Guntardo et Engelelmo comparaverat, et terram quam a Wichardo de Biciaco emptam juris Sancti Petri esse fecerat. Item in Sarciaco, mansum Landaldi, et ipsum etiam Landaldum et filios ejus, et in villa Cluniacensi, possessionem domus quæ quondam fuerat Wichardi de Casellis, et uxorem Duranni, qui cognominatur Super Opus, nomine Blismodem, et filios et filias ejus, et Girbaldum et Wichardum et Robertum, fratres ejus, et filios et filias eorum. Hæc quidem omnia, sicut supra scripta sunt, quæ ipse juste vel injuste prius calumniabatur, werpivit et dedit Deo et sancto Petro et monachis Cluniacensibus. Denique etiam adnotamus Bernardum Crispilium, liberum hominem, quem dedit Deo et sancto Petro. Similiter et Walterium de Tasiaco, quem pro servo calumniabatur, ea conventione dedit Sancto Petro, ut pro illo unum ex parentibus ejus accipiat, qui servili conditione teneatur astrictus. Pro his vero omnibus, predictus Humbertus suscepit a monachis Cluniacensibus quingentos solidos et uxor ejus centum, et filius ejus Ansedeus centum, et alius filius ejus, Willelmus, de scarlata rubea tunicam unam. Factum est autem hoc donum et hæc concessio ab ipso Humberto et a filiis ejus Ansedeo et Willelmo in capitulo Cluniacensi, in manu domni Heinrici prioris, et in manu domni Bernardi camerarii, presente fratrum conventu. Peracto igitur hoc dono et hac concessione in capitulo, ibidem beneficium et societatem loci concedentibus sibi fratribus accepit, ut etiam si monachus fieri vellet, libenter susciperetur; et si in laycali vita obiret, delatus Cluniaco honorabiliter sepeliretur, et debitum missarum, et orationum, et elemosinarum, sicut pro uno monacho {155}ita et pro eo ab omnibus persolveretur. Hujus quoque doni testes subscribuntur isti: Jocerannus miles de Vilers, Ansedeus miles de Angleuris, Artaldus miles de Buisol, Wido miles de Logiis, Artaldus miles de Buseria, Petrus miles Ruils, Bernardus miles de Umble, Ilius miles de Crais, Durannus de Sancta Maria, et filii ejus Petrus et Hugo, Guntelmus, prepositus Sancti Ypoliti, et Hugo presbiter frater ejus, Bernardus de Sarciaco. Acta itaque sunt hæc VIIII kalendas maii, tempore domni Hugonis abbatis, regnante Francorum rege Phylippo, presidente apostolicæ sedi venerabili papa Paschali. (Bibl. nat. or. 167; cop. 39-261; B. h. 681, DCLXXXIIII.) (Au dos:) Carta Humberti Borbonis. 3807. 1100, environ. CHARTA QUA GUASTONUS, VICECOMES VIARNENSIS, LAUDAT DONUM QUOD PATER SUUS CENTULLUS SANCTO PETRO CLUNIACENSI ET SANCTÆ FIDEI FECERAT, ET ADDIT QUINQUE SOLIDOS DE CURSU EQUORUM QUI FIT APUD MORLAS, ETC. Ego Guastonus, vicecomes Viarnensis, laudo, etc. (Marca, Histoire de Béarn, p. 387, ex chartar. Morl.) ?? ?? 3808. 1101 10 février. CHARTA QUA GUASTONUS, VICECOMES VIARNENSIS, SANCTO PETRO CLUNIACENSI ET SANCTÆ FIDEI CONCEDIT, UT NULLUS HOMO AUDEAT ULLAM REM TOLLERE IN VILLA MORLENSI, NEQUE IBI HOSPITARI. Ego Guastonus peccator, Viarnensis vicecomes, etc. (Marca, Histoire de Béarn, p. 387.) ?? ?? {156}3809. 1101. CHARTA QUA ODO, DUX BURGUNDIÆ, VILLAM GIBRIACUM, PRO MULTIS INJURIIS QUAS EIS FECERAT, MONACHIS CLUNIACENSIBUS WERPIT ET DE JUSTITIA INTER MONACHUM GIBRIACENSEM ET PRÆPOSITUM SUUM DIVIDENDA STATUIT. In nomine Domini. Noverint omnes sancte ecclesie filii, presentes et futuri, qualiter domnus Odo, Burgundie dux, super multimodis injuriis et malis consuetudinibus quas loco de Gibriaco intulerat, tandem resipuerit, qualemque Deo et Cluniacensi cenobio, cui hic locus de Gibriaco ex dono Lanberti comitis proprie ac specialiter pertinet, fecerit satisfactionem. Cum enim ipse Odo diu et multum locum hunc de Gibriaco dictum infestaret, perversisque consuetudinibus injuriare non cessaret, domnus Hugo, Cluniacensis abbas, post multas vocationes multasque commonitiones, ex auctoritate Romane ecclesie et domni Pascalis pape a cardinalibus domno Johanne ac Benedicto in communi Valentinensi concilio ipsum excommunicare fecit. Unde tandem aliquando, cum Hierosolimitanum iter proposuisset arripiendum, in se reversus veramque jam promittens emendationem, mandavit ad se venire fratres Cluniacenses, quod ipsi dictassent exequi paratus. Convenimus idcirco apud Gibriacum, ego Heinricus, prior videlicet Cluniacensis, mecumque domnus Bernardus, camerarius et Ilius decanus, duxque suorum concilio munitus. Ubi tunc sciens ac providus et de anime sue periculo timidus propriam recognoscens culpam et contradictum, ac beatum Petrum pro hujus loci ceterorumque Cluniensium locorum infestacione intelligens offensam, dimisit et absque omni {157}retinaculo werpivit Deo atque beato Petro locoque Cluniacensi omnes terras de Gibriaco et potestatem Gibriaci, omnesque illas que Gibriaco pertinent et in quibus monachi Gibriacenses aliquam habent vel habuerunt justiciam vel consuetudinem. Malum usum quem ibi imposuerat abscidit, totumque finivit. Torturas vero et quicquid ibi injuste exercebat radiciter werpivit. Promisit quoque se amplius locum illum in pace dimissurum. Deinde super hoc reddidit Hugonem, filium suum, cui ducatum relinquebat, ipsumque super sacrum altare fecit jurare, ut unquam, pater videlicet ex sua parte, idemque filius scilicet qui jusjurandum fecit, omni vita sua hanc werpitionem, et hanc pacem firmiter fideliterque per se ac per suos sic servarent. Similiter juravit et junior frater Heinricus, ut hanc pacem ac diffinitionem, quam pater suus promiserat, fraterque juraverat, ipse, si quando hereditas sibi perveniret, firmam et inconcussam custodiret. Quod si quis eorum, dux videlicet, sive isti infantes, aut eorum clientela, sive quilibet per preceptum ipsorum pacem hanc et werpitionem sicut diffinita et jurata est fregerit, infra quadraginta dies postquam ab ab[b]ate Cluniacensi sive priore vel camerario, aut obedienciario de Gibriaco, sive a proprio cujuslibet horum nuncio commonitus fuerit et vocatus, si infra illos quadraginta dies forfactum juxta ipsius valentiam ademendatum non habuerit, ille infans prior natu, aut junior si ducatum tenuerit, se ipsum in prehensionem apud Divionem castrum conducat, nec inde, sicut per burgum et villam clausum est, exeat, nisi quantum ab aliquo predictorum seniorum judicatus fuerit; postque indutias se ipsum ibidem captum teneat, donec forfactum illud juxta quod valebat habeat restauratum, sive ad misericordiam abbatis seu prioris, aut camerarii, aut obedienciarii Gibriacensis fuerit emendatum. Sub hoc etiam convenientia statutum est ac definitum, ut si prepositus de Valeria clamorem fecerit obedienciario de Gibriaco de aliquo suo justiciabili homine, ipse obedienciarius statuat diem preposito apud Gibriacum, in quo sibi hominem justiciet, de quo clamor factus fuerat. In quo placito {158}apud Gibriacum videlicet, habebit obedienciarius leges atque justicias. Si ipse satisfecerit ei, sufficiat ei. Sin autem, prepositus de Valeria requiret justiciam fieri ab ipso monacho ad opus ipsius qui passus fuerit injuriam. Et ipse monachus non exequetur istam justitiam, nisi in domo Gibriaci. Et eo tenore faciet ei justiciam, ut idem prepositus similiter faciat justiciam ipsi monacho de suis subjectis, de quibus fecerit proclamationem apud ipsum. Quandiu idem monachus fuerit paratus facere hanc justiciam in domo sua, non faciet ipse prepositus neque injuriatus proclamationem apud ducem, neque apud prepositum Divionis. Et si fecerit proclamationem, injuste faciet. Quod si per hanc injustam proclamationem allocutus fuerit prepositus Divionis monachum Givriaci de re superius tractata, et si idem monachus monstraverit recta ratione se fuisse paratum exequi memoratam justiciam, non volet adhuc exire de domo sua. Si autem non potuerit monstrare, obviabunt sibi monachus ac Divionis prepositus ad ulmum de Cochiaco, et ibi faciet monachus justiciam de hominibus Sancti Petri pertinentibus ad locum Gibriaci; similiter recepturus justiciam de subjectis eidem prepositi de quibuscumque conquestus fuerit. Si placitatio venerit ad duellum, quod vulgo dicimus campum, habebit monachus firmationem de suis et prepositus de suis, et ibi erit duellum definitum. Si monachus paratus fuerit ad ulmum justiciam facere, non ibit de ipsa re ad Divionem placitare, nec prepositus debet inde querimoniam facere apud ducem. Si fecerit, injuste faciet. Post hanc factam a preposito querimoniam, transmittet dux ad Cluniacum. Si nuncius ducis invenerit dominum abbatem ad Cluniacum, conqueretur apud eum de monacho Gibriaci. Si non potest loqui domno abbati, loquetur majori priori. Si ipse defuerit, loquetur vel camerario vel minori priori, vel hospitum procuratori. Postquam nuntius ducis locutus fuerit ad aliquam istarum personarum, postea exspectabuntur XV dies a duce et a suis, donec veniat aliqua justa responsio de Cluniaco super ista re. Hec omnia, sicut suprataxata sunt, dux se servaturum promisit, inter que statutum vel firmatum est, ut si homo Sancti Petri, quicumque sit, aliquam torturam fecerit duci vel suis, non aliqua ex {159}illo vindicta sumetur neque in mercato, neque alicubi, donec proclamatio ad monachum veniat, nisi torturam ipsam in via mercati aut in ipso mercato commiserit. Et hoc fecit consensu et laude Josberti vicecomitis. Si aliquam harum condonationum dux ipse vel heres suus infregerit et super hoc conventus a monacho fuerit, non exibit villam Divionem, donec de his ex quibus conventus est, condignam emendationem monacho faciat. Facta est hec pax et werpitio apud Gibriacum, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo primo, Paschalis pape anno secundo, domni Hugonis Cluniacensis abbatis quinquagesimo tertio, epacta octava decima, indictione nona. Que licet pro se evidenter sit firmata ac personarum supranominatorum, ducis videlicet Odonis, filiorumque suorum, Hugonis, Heinrici, et prioris Cluniacensis Heinrici, Bernardi, camerarii, Ilii, decani, et Gaufredi, ipsius ville tunc obedientiarii, satis sit astipulatione auctorizata, corroboratus tamen plurimorum assertione testium quorum nomina sunt hec: Rainardus de Glana, per manum cujus hoc ipsum factum est placitum; Josbertus de Castellione; Tescelinus, cognomento Sorus; Landricus Grossus; Ardradus Umgrus, necnon plures alii. (Archives de la Côte-d’Or, titres de l’abbaye de Cluny, carton 184, original.) ?? 3810. 1102, 29 mai. BULLA PASCALIS PAPÆ II, QUA MONASTERIUM SANCTI MARTIALIS LEMOVICENSIS ABBATI CLUNIACENSI SUBJUNGIT ET BONA EJUS SUB SUA PROTECTIONE SUSCIPIT. Pascalis, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Ademaro, abbati Lemovicensis cenobii, quod in honore beati Martialis edificatum {160}est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et que recte statuta sunt stabilitare. Proinde nos religionis statum, qui per te potissimum instauratus est in beati et apostolici confessoris Marcialis monasterio, augeri et provehi cupientes, juxta predecessoris nostri sancte memorie Urbani secundi statuta presentis decreti pagina stabilimus, locum ipsum sicut hodie est et sicut ab episcopo atque canonicis Lemovicensis ecclesie dispositum noscitur, semper sub disciplina, dispositione et custodia Cluniacensis abbatis persistere, et ut, obeunte abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem prefatus abbas illic vel successores ejus secundum Dei timorem previderit eligendum. Porro, pro tue religionis petitione et monasterium ipsum et quecumque ipsius sub tutela apostolice sedis perpetuo confovenda suscipimus. In quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda: In Petragoricensi pago, abbatiam Sancti Sori confessoris; in pago Lemovicensi, ecclesiam Sancte Marie et Sancti Nicolai in castro Albuzonis, cum cimiterio et sepultura ejusdem castri, et cetera que predecessoris nostri supradicti Urbani secundi [in] privilegio continentur; quecumque preterea in presenti vestrum cenobium juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli, etc., salva Lemovicensis episcopi canonica reverentia, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit; alioquin, quandiu forte (quod absit!) Lemovicensis ecclesia catholico pastore caruerit, vobis vestrisque successoribus liceat ordinationum sive consecrationum quarumlibet gratia, catholicum quem malueritis episcopum adire, et ab eo que sunt oportuna suscipere. Item constituimus ut secundum antique consuetudinis modum, absente episcopo, beati Martialis abbas, precipue cum majoribus canonicis, Lemovicensis ecclesie curam gerat, et episcopalis electio ex ejus potissimum arbitrio disponatur. Presente quoque episcopo, non sine {161}ejusdem abbatis consilio graviora ipsius ecclesie negocia peragantur. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ne pro communi parrochie interdictione vel excommunicatione, monasterium vestrum interdicto excommunicationive subdatur, ut tamen excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam, etc. Amen. Amen. Amen. Scriptum per manum Rainerii, scrinarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Pascalis secundus, sancte Romane sedis episcopus. Data Laterani, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, IIII kalendas junii, indictione Xa, incarnationis Dominice anno millesimo Cº IIIº, pontificatus autem domni Pascalis secundi pape IIIº. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2182, nº 2; cop. 41-94.) (Au dos:) Exemplar privilegii de abbatia Sancti Marcialis Lemovicensis. 3811. 1102, novembre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT OMNES POSSESSIONES MONASTERII VIZILIACENSIS SUB OBEDIENTIA ABBATUM CLUNIACENSIUM. Paschalis, etc. Quia documentis apostolicis, etc. (Bibl. Clun., not., col. 133; Bull., p. 33, col. 1, nº 2.) (E. 60, LIIII.) ?? {162}3812. 1102-1109. CHARTA QUA WILLELMUS, PETRAGORICENSIS EPISCOPUS, ECCLESIAM SANCTÆ MARIÆ DE AGURIACO APUD MONTEM BERULFUM MONACHIS CLUNIACENSIBUS ET SANCTI JOHANNIS DE RUNCINIACO DAT. Notificare volumus fidelibus universis presentibus atque futuris, quod domnus Willelmus, Petracoricensis episcopus, dedit Deo et Sancto Petro Cluniacensi, et Sancto Johanni de Runciniaco, æcclesiam Sanctæ Mariæ de Aguriaco, apud Montem Berulfum, videntibus et audientibus duobus monachis, Arnaldo de Villa Boenc, socio ac camerario domni Hugonis abbatis, et Arnaldo ejusdem loci priore; et hoc donum viderunt et audierunt Aymericus de Vals et Rotbertus de Vals. (B. p. 26.) ?? 3813. 1102-1118. CHARTA QUA HENRICUS, REX ANGLORUM, ECCLESIAM SANCTÆ TRINITATIS DE LENTONA MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONCEDIT. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum sit fidelium sanctæ Dei æcclesiæ piæ devotioni, quod ego Henricus, rex Anglorum, pro divini cultus amore et animæ meæ remedio et uxoris meæ Mathildis reginæ, et patris mei, et matris meæ, et antecessorum meorum, et pro salute atque incolumitate filii mei Willelmi ac filiæ meæ Mathildis, regiæ excellentiæ autentica largitione, concedo æcclesiam Sanctæ Trinitatis que est in Lemtona, dominio ac religioni monachorum Cluniacensium amodo ibidem Deo servientium, Willelmo Peverello ejusdem æcclesiæ fundatore, cum uxore sua Adaleida et filio suo Willelmo, id fieri obnixe {163}flagitante plurimumque deprecante, jure perpetuo sub prioratu ac dispositione Cluniacæ institutionis inconcusse et inviolabiliter ac prorsus omni remota calumnia possidendam, cum universis quæ ab eodem Willelmo Peverello de Notingeham eidem æcclesiæ collata sunt, id est X carrucatæ terræ cum pluribus decimis et manerium de Curtehala, excepto feoudo unius militis, quod Walterius, filius Winemeri tenet, et terra Turstini Mantelli. Pro recognitione autem dabit supradictus Willelmus et successores ejus unam marcam argenti de suo proprio, unoquoque anno, supradictæ Cluniacensi æcclesiæ. † Signum Henrici regis. † Signum Mathildis regine. † Signum Willelmi Pevrelli de Notingaham. † Signum Adelinæ, suæ uxoris. † Signum Willelmi Pevrelli, filii illorum. † Signum Ro[berti,] comitis Mellentis. † Signum Gisleberti de Aquila. † Signum Herberti. † Signum Rannulfi cancellarii. † Signum Ro[berti,] episcopi Lincoliensis. † Signum Rogerii, episcopi Salesberie. † Signum Roberti, episcopi de Cestre. † Signum Roberti, fratris Willelmi Pevrelli. † Signum Simonis comitis. † Signum Stephani, comitis de Alber. (Bibl. nat. or. 180 et 181; cop. 40-140; B. p. 1; D. 231; E. 230, CCXIII.) (Au dos:) Carta Heynrici, regis Anglorum, de monasterio de Lemtona. {164}3814. 1102-1118. HENRICUS, REX ANGLORUM, CONFIRMAT DONATIONES FACTAS ECCLESIÆ SANCTÆ TRINITATIS DE LENTONA. In nomine sanctæ et individue Trinitatis. Notum sit, etc., cum universis quæ ab eodem Willelmo et ab aliis benefactoribus eidem æcclesiæ collata sunt, id est Radefort et Mortona, et Lentona, et quod habet in Newethorp, et quod habet in Paplewich et Churthehala, excepto feodo unius militis, et terra Thurstini, et æcclesia Sanctæ Marie de Vico Anglico, et æcclesia de Langara, cum uno villano virgatam terræ tenentæ, et æcclesia de Fostona, et æcclesia de Irecestræ, et æcclesia de Riscendena, et duæ partes decimæ de Blidesworda, dominii videlicet, cum quodam rustico tenente virgatam terre; in Dostona similiter, in Newebota similiter, in Lindebeia similiter, in ...swella similiter, in Bradewella similiter, in Hocalawa similiter, in Essefort similiter, in Werchesworda [similiter] ..... integra decima, absque travis æcclesiæ pertinentibus, et duæ partes decimæ omnium equarum suarum, et decima tota sui plumbi, et decima venatus sui, tam carnium quam coriorum, et decima piscium suæ piscariæ de Notingeham. Dederunt etiam homines sui supradictæ æcclesiæ duas partes decimæ sui dominii: Avenellus de Haddona, Safredus de Pingueham et de Basefort, Robertus Pagani de eadem villa, Robertus de Heriz de Esseborna et de Ofsecroft totam decimam, Normannus de Montfaltrel de Assebech et de Chilewella, Rogerius Brito de suo dominio, Gocelinus de Watenoch, Radulfus Malaherba, de suo dominio. Serlo Blundus de Thorp, Helgotus de Badeswordera, et de Chotes, Herbertus de Gunnolvestona, Robertus de Paveilli, de Houstona, {165}Normannus de Sancto Patricio, de Dieresburch et de Blachewella et de Ralund, Hugo, Richardi filius, de Claiendona, Walterius Flameng de Hauresham, Robertus de Moretuein decem solidatas per annum, Gaufredus de Heriz de Staplefort, sua concedente matre. Robertus comes de Metlent dat predictæ æcclesiæ æcclesiam de Wichingestona; Hugo de Burun decimam de Chotegrava cum una virgata terræ; Herveius decimam de Rotintuna. His supradictis addita est, eodem Willelmo donante, capella Sancti Petri cum appendiciis suis, quæ sita est in parrochia Sanctæ Mariæ supradictæ æcclesiæ. (Bibl. nat. or. 182.) (Au dos:) Henricus, rex Anglorum, donavit monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancte Trinitatis de Lenthona, cum omnibus pertinentiis dicte ecclesie, etc. 3815. 1103. CHARTA JULITTÆ, FILIÆ COMITIS ROGERII, SORORIS ROGERII, REGIS SICILIÆ DE FUNDATIONE ECCLESIÆ SANCTÆ MARIÆ IN TERRITORIO SACCÆ. In nomine Domini Jesu Christi et individue Trinitatis. Amen. Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego domina Jullita, filia comitis Rogerii, cum consensu et voluntate fratris mei Rogerii, regis Sicilie, ducatus Apulie, et principatus Capue, edificavi in dominio nostro quamdam ecclesiam in honore beate Marie Virginis, in termino Sacce, pro animabus patrum et matrum, et filiorum, antecessorum et amicorum meorum, et pro illis qui interfecti fuerunt cum filiis meis; ego dictam ecclesiam fundavi extra muros Sacce, et vocatur Sancte Marie de Gimara, et est subjecta ecclesie Cluniensis ordinis et monachis ibidem Deo servientibus. In puram et perpetuam elemosinam {166}dedi et concessi et in hac presenti carta totam terram confirmavi, sicuti via extendit, ubi sita est, ab ingressu ecclesie juxta crucem, et de cruce usque ad viam publicam, que vadit ad civitatem que dicitur Achortai; et transite viam recta linea usque ad mare, et totam terram que est sicuti aqua venit de Basnea usque ad mare, totam terram infra vallonem et viam que venit de castro Sacce et vadit ante dictam crucem, que est inter castrum meum et ecclesiam, per illam dictam terram que prope est vallonem que vos transitis, quando eatis apud Sanctum Calogum, ad Balneum siccum, in montana, totam dictam terram, sicuti ego Jullita dixi, que est infra vallem prope Fontanam, et descendit ad mare et viam que venit de Sancto Calogo usque ad crucem predictam; de cruce recta via ad mare, est tota de donatione mea. Et propter hoc volo et notum facio omnibus qui hanc donationem ratam et [in]concussam absque omni calumpnia, contradictione et demanda, pace et honorifice, quiete et solute permaneant; propterea dedi et concessi duos casallinos predicte ecclesie, scilicet Bug-Sabaragi et Beginum, cum omnibus pertinentiis et villanis suis. Ego vero propter pacem predicte ecclesie monachis, qui Deo ibidem serviunt, et alios viros et vicinos jussi et feci terminos et divisiones. Ita dico inprimis et incipio divisiones inter Raabenamuth et Busabaragi et Reabularge. Versus orientalem ad dextram descendo: hic incipio post ire ad viam que descendit de Raabenamith ad grutam parvam, de arbore que dicitur Ficus Salvaticus; dimitto grutam ad sinistram, et descendo ad dexteram recte viam que vadit ad molandinum, eo usque ad terram albam versus Reabularge; dimitto Reabularge ad dextram, et descendo per viam que est inter duas terras albas, una ad dextram et aliam ad sinistram. Et per illam viam descendo et {167}eo rectam viam usque in proximum vallonem, et de illo vallone recta via per dictum vallonem usque ad flumen; postea per flumen, sursum, flumen ad flumen, usque ad petram magnam que est in medio flumine prope passum ad dextram; et de dicto lapide respicite versus dextram, et eatis recta via usque ad illam petram et bene apparet, et de infra petra, recta via usque ad aliam petram sursum parum ad primum lapidem, et illa est in dicto vallone, et istam dimittatis ad sinistram. Item eatis sursum per dictum vallonem, usque ad terram albam que est in cacumine montis, et de illo loco descendatis recta via usque ad proximum vallonem, et in dicto vallone est quasi parvum toronum de minutis lapidibus et est principium vallonis; et de illo loco ascendite sursum recta via sicuti linea est usque ad petram que est parum ante erea de Raspestra, et de dicto lapide ad eream. Circa eam sunt plures lapides, et infra eream est in termino tres divisiones, ad sinistram Bugsabaragi, versus dexteram Reabularge, et Signagi, et hic dimittatis Reabularge retro, et modo sumus in divisionem Signagi et de Busabaragi. Eamus recta via usque ad Gynras que sunt ante oculos nostros, per petrarum et per illum marginem recta via per cristum marginem usque ad Petram de Gissa, una ad dexteram et alia ad sinistram, et sunt in pede montis, que vocatur Sarracenis Mons Jenone; et de illa petra que est ad dexteram, ascendite sursum usque in altam montanam per illum dictum vallonem, et super illam dictam montanam, in sumitate sunt tres divisiones, et primam de Bugsabaragi, secundam de Signagi, terciam de Azadin. Nunc modo incipimus inter Bugsabaragi et Azadadin, vertamus ad sinistram, et eamus serre ad serram vel criste ad cristam, usque ad eram de Filio presbiteri, que est inter domum et gyssam et illa gyssa {168}que est prope salinam, et sunt partita; in medio est ficum unum. De illa erea eamus recta via, que est in crista vel serram, usque ad ultimam montanam que dicitur Kybilam, in vallone que est pede montana Kybilam et Sarraceni vocant Timorem, in lingua latina Angardia. In dicto vallone facimus tres divisiones, unam de Busabaragi, aliam de Begine, et alteram de Adadin. Per mediam montanam ascendimus sursum, postea de sumitate descendimus ad monasterium usque ad flumen qui venit de Begine, sicuti aqua descendit ad dexteram, est de Azadino; similiter sicuti aqua descendit ad dexteram, est de Begin: postea eamus flumen qui venit de Begin, flumen ad flumen, cursum aque, usque ad alium flumen in loco ubi ambo se congregant aquas, et sunt termini de Begyn et de Azadai et de Raabfila. Item eamus iterum cursum aque, que est divisio inter Bigin et Raabfila, sicuti aqua descendit de montana usque ad portam que dicitur Triemesse, usque ad petram que est in vallone et est magna petra, et ibi sunt due vallones subtus montana que vocatur Linynum, et de illo loco venit ad vallem de Landri et congregant se ibi divisa de Raabfilla, et concluse sunt, hic divise de Raabfilla et de Begyn. Hic dimittamus Raabfilla retro, et ascendamus per vallem de Landres sursum usque ad viam que venit Calambeloth, et jungimus ad fontanam que est in vallone prope viam. Hic cessamus viam nostram et dimittamus iter, revertamus ad primum locum, s[c]ilicet ad grutam parvam de arbore, et reiteramus viam nostram ire ad sinistram ad primum locum, ubi prius incepimus has divisiones, et eamus rectam viam ad sinistram, inter Busabaragi et Raabenamuth. De gruta arbore incipiamus ire ad sinistram et ad dextram dimittamus terram de Sancta Maria. Transimus per viam ultra, que venit de Raabenamuth, et vade {169}ad Reabularge. Nos ivimus criste ad cristam, recta via, usque ad grutam magnam que est in Rogicum et dicitur gruta de Patre Nasii; de illa gruta ad Nidum Avis non est nisi parum ab ista gruta de ad foramen nido niger, que est in dicto Rogito ad finitam Rogitum, et ibi est districtum parvum inter terram albam et Rochitum, et de illo loco descendite ad proximam vallonem. Postea vallone ad vallonem usque in thorionem que dicitur Stratonis, que est prope viam. Et ibi solebant obumbrare bestias de Gofuth in thorone, et de illo thorono descendite ad flumen in quo est passum de strato qua venit de Calathebeloth, et vadit apud Sacce; de illo loco, flumen ad flumen, usque ad viam que transit per portam Arzilie vel creta; de porta ad proximam vallonem, et de dicto vallone sursum non transire ultra, sed vallone ad vallonem, sicuti aqua currit tempore suo quando pluit, usque ad locum ubi est parvum planum et pantosum propter multitudinem aquarum. Ibi est terminus de Raabenamuth, et de Bugsaberagi. Et de illo loco eamus recta via usque ad viam que venit de Mazarie, et vadit ad Aggregentinum; transite viam ultra per medium petrarum, per dictam vallonem et marginem usque ad viam que venit de Monteliane sursum et de Azarivo venit, et illo loco dicto sunt termini de Bugsabagi et Raabchabtivo; dimittamus viam retro et descendamus rectam viam in vallones que dicuntur Herminie et ibi est parvum parthosum et planum inter montanas. De illo loco transite ultra flumen et flumen ad flumen usque sursum et dimittatis montanam parvam ad dextram, Raabchaittivo ad sinistram [et] venite recta via per magnam pendatam et ascendite supra cristam et venite ad magnam petram que vocatur Misilbe et alia est parva in via prope magnam lapidem. De illo loco descendite per planum de Bruscas et venite ad {170}magnam petram que est in dicto plano; ex alia parte est ad sinistram Raabchaitivo, et de illo dicto loco eamus per pede montana usque ad flumen ad locum ubi se congregant aque et est ibi una petra; in medio ibi sunt conclusi termini de Raabchaitif et de Begyno. Ex alia parte de isto flumine est divisio de montana que dicitur gruta Chatona versus de Begyn, terram filii Aruth. Dimittamus retro infra divisiones ecclesie Sancte Marie et dicitur Serra Aruth filius et tota est de ecclesia et aqua similiter. De lapide que est in medio flumine, eamus rectam viam usque ad parvum thoronum, de illo thorono ad unam petram que super se sustinet aliam recta et alta; de illo loco sursum ad dexteram de Begynem, ad sinistram de Raabchaitivo de flumine, sumus in territorio Bigyne. Item de dicto lapide alta eamus sursum ad maximam multitudinem lapidum, de illo loco in altum ascendimus in locum qui vocatur Zeliny et ibi est una petra alta in sumnitate montis et ibi adorant Sarraceni. De illo loco descendamus per margines ad Gymaras ad thoronum parvum et venimus ad montem que est inter Begyn et Raab Maymon, in medio est de illa montana ad aliam parvam montanam postea ad minorem; et ite recta via usque ad flumen et transite ultra ad tres lapides, unde una incisa est cum manu et de istis lapidibus vertetis recta via ad dexteram per unam parvam portam et ibi invenietis lapides plures similiter edificamentum. Transite ultra usque in vallone, postea vallone ad vallonem usque in altum et ibi inveniatis prope viam que venit de Calathebeloth et vadit apud Saccam, de via, viam ad viam, usque ad fontanam predictam: hec et hic sunt finita et terminos quos nos jussimus et precipimus fieri sicuti in dominio nostro. Ego Jullita, cum consensu et voluntate fratris mei Rogerii, regis Sicilie, dedi et concessi et ortum juxta funtanam et in hac carta cum omnibus pertinentiis casalinis predictis confirmavi. Et si est aliquid {171}vel aliquis de nostris, qui aliquod impedimentum super hanc donationem velit facere vel contradicere, destruat eum Christus sicuti fecit Sodomam et Gomorram et demergatur in profundum inferni. Et propter hoc ut firmum et ratum sit, cum sigillo nostro munimine roborari. Data anno Domini millesimo centesimo tertio, indictione quarte (sic). Amen. (Bibl. nat. or. 147 et 184; cop. 283-100.) (Au dos:) Carta fundationis ecclesie Sacce, que dicitur Sancte Marie de Gimara. 3816. 1103. CHARTA QUA NOTUM EST ALMANDUM ET RICHILDEM, UXOREM EJUS, ECCLESIAM SANCTI SALVII MANASSÆ, CAMERACENSI EPISCOPO, CESSISSE, UT EAM MONASTERIO CLUNIACENSI LARGIRETUR, ETC. Balduinus, comes, et mater ejus, etc. (Bibl. Clun., col. 535, d’après E.) (D. 497; E. 422, CCCC.) ?? {172}3817. 1103. NOTITIA QUOMODO DEFINITA FUIT CONTENTIO INTER CLUNIACENSES ET ANGERIACENSES MONACHOS DE ELECTIONE HENRICI ABBATIS SANCTI JOHANNIS POST MORTEM ANSCULFI ABBATIS. Clarescat omnibus christianis, tam præsentibus quam futuris, etc. (Besly, Hist. des comtes de Poitou, p. 425; Gall. christ., 1re édit., t. I, p. 209.) ?? ?? 3818. 1103 (?). BULLA PASCHALIS PAPÆ II, EDUENSI EPISCOPO DIRECTA, PRO QUERELA QUAM FACIEBAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS SUPER ECCLESIIS DE CARELLA, DE MOLINIS, ETC. P[aschalis] episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri N[orgaudo], Eduensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Pro querela Cluniacensium fratrum super ecclesia de Casella et ecclesiæ de Molinis, atque capella de Moncellis, super ecclesiis etiam de Ulmo et ecclesia de Trevello, meministi te tam prædecessoris nostri quam nostris litteris fuisse commonitum. Neque tamen dignatus es ullatenus obedire, immo ad nos veniens nullam eis violentiam, nullam molestiam te intulisse dixisti. Iterum igitur querela apud nos repetita, iterum fraternitati tuæ scribimus præcipientes, ut de his omnibus ecclesiis, quas antecessoris tui tempore tenuerunt, vel de quibus ejus habuerunt ascensum, nullam de cetero molestiam inferas, nec aliqua eos tergiversatione deludas, sed tam ista quam cætera quæ intra parrochiam tuam possident, sicut in vita antecessoris tui tenuisse noscuntur, omnino eis quieta permittas, aut ante legatum nostrum {173}justitiam exequaris. Quod si infra dies XL contempseris, deinceps te ab episcopali officio usque ad satisfactionem cessare censemus. (Fragment tiré de la Bibl. nat. ms. lat. 12665, fol. 77.) ?? 3819. 1103. PLACITUM QUOD FECIT NORGAUDUS, EDUENSIS EPISCOPUS, CUM DOMNO HUGONE, ABBATE ET MONACHIS CLUNIACENSIBUS, DE ECCLESIIS DE CARELLA ET ALIIS. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Omnes sancte universalis æcclesiæ filios volumus scire, quam pacem quamve concordiam Eduensis episcopus Norgaudus domnus, Hugoni, Cluniacensium venerando abbati, filiisque ejus Cluniacensibus fratribus, tandem post diutinam controversiam fecerit, qualiterve factam corroboraverit. Querimonie inter Cluniacenses fratres et predictum Eduensem episcopum Norgaudum, pro illatis ab eodem episcopo injuriis, exorte fuerant; et inter cetera injuriarum dapna idem episcopus necnon et Matiscensis presul domnus Berardus, quedam nova fecerant privilegia, que videbantur contraria quedam contra Cluniacensis æcclesiæ privilegia continere. Ut autem domnus Paschalis secundus papa hoc comperit, amore domni patris Hugonis et Cluniacensium fratrum karitate excitus, scriptis suis illa contraria, que memorata jam dictorum episcoporum privilegia continebant, dampnare curavit, et ad hec dampnanda atque simul Romane æcclesiæ negocia peragenda et pertractanda Prenestinum episcopum, domnum Milonem, tocius Gallie legatione injuncta, ad Gallias mittere studuit. Idem vero legatus Cluniacum veniens, certo die inter prefatum episcopum fratresque Cluniacenses placitum denominatum statuit. In quo placito quicquid supradictorum privilegia episcoporum contrarium adversus Cluniacensis æcclesiæ privilegia sonabant, precepto domini Pape, in presencia episcoporum quos subtitulabimus, et cunctorum qui aderant, exclusit ac dampnavit, æcclesieque Cluniacensis {174}privilegia firmavit et corrobo[ra]vit. In hoc quoque placito prememoratus Eduensis episcopus Norgaudus, decreto et litteris domini pape Paschalis II comonitus, justiciaque quam in ecclesiis subnominatis fratres Cluniacenses habebant exigente, domno patri Hugoni fratribusque Cluniacensibus donavit, concessit, hac laudavit æcclesias de Carrelis, et ecclesias de castro de Lorma, scilicet ecclesiam Sancti Albani et capellam ejusdem castri, ecclesiamque de Molinis, et ecclesiam de Trevello; ecclesiam autem de Moncellis simili modo donavit, similiter concessit et laudavit. Statutum est tamen, ut pro hac ipsa ecclesia duorum solidorum census annuatim reddatur; de hac iterum eadem ecclesia hec conveniencia habetur, ut si a Corbiniacensibus monachis fratres Cluniacenses interpellati de rectitudine fuerint, ubi Cluniacenses testificatorem suum poterint habere, non differant in curia memorati episcopi Eduensis Norgaudi justiciam exequi rectitudinis. Omnes etiam ecclesias, quas vel predecessoris sui domni Aganonis tempore tenuerant, vel de quibus donum vel investituram aut asensum habuerant, laudavit. Preceptum est quoque Domini pape Paschalis precepto et prefixum ac per prefatum Romane sedis legatum Prenestine episcopum, domnum Milonem corroboratum, ut sicut in prefati pape Paschalis, videlicet II, privilegio Cluniaco impertito continetur, tam ecclesie quam presbiteri ecclesiarum et res Cluniacensium universe sine inquietudine libere et inviolate permaneant. Hec vero de Vizeliacensi abbatia statuta sunt et prefixa. Statutum est et ordinatum et preceptum, ut Eduensis episcopus a Vizeliacensi abbate professionem vel obedientiam non exigat, nec abas ei ullo modo faciat. Fratres vero Vizeliacenses sacros ordines ab ipso suscipient, si tamen episcopus canonice ordinatus fuerit. Quod si eos ordinare renuerit, a quolibet alio episcopo canonice ordinato ordinabuntur. Presbiteris quoque, qui eidem abbatie deserviunt, crisma largietur absque aliqua retractacione. Anno ab incarnacione Domini M. C. III. acta sunt hec apud Massilias, per manum domni Milonis, Prenestini episcopi {175}et sancte Romane sedis legati; in presencia episcoporum, scilicet Matiscensis domni B[erardi], qui tunc cum episcopatu suo Lugdunensis archiepiscopi domni Hugonis vices agebat, et [h]ujus prefati Edunensis episcopi Norgaudi, in presencia quoque archiepiscopi de Evroic, domni Girardi, et episcopi de Titfort, domni Herberti, et episcopi Cestrensis, domni Rotberti, ac episcopi Belensis domni Poncii. Hoc placitum et [h]as conventiones donorum prefatus Eduensis episcopus Norgaudus, sicut in presentia supradictorum episcoporum per manu[m] domni Milonis, cardinalis sepedicti, firmaverat, sic Cluniaci in communi capitulo fratrum firmavit, laudavit, et corroboravit, presente Vizeliacensi abbate domno Artaldo domnoque Gaufredo, priore claustri, ac domno Bernardo camerario, presente etiam conventu. (B. h. 683, DCLXXXVI.) ?? 3820. 1103-1104. CHARTA QUA HUGO, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS, CONFIRMAT PLACITUM INTER EDUENSEM EPISCOPUM ET MONACHOS CLUNIACENSES FACTUM, DE ECCLESIIS DE QUADRELLA, DE LORMO, DE MONCELLIS, ETC. Noverint presentes et futuri, quod placitum a domno Milone, Prenestino episcopo et Romanæ sedis legato, inter domnum Nariodum, Eduensem episcopum, et fratres Cluniacenses factum, sed eatenus non bene custoditum, domnus Hugo, Lugdunensis archiepiscopus apud Sanctum Mammetem, ex consensu et sententia utriusque partis, reconfirmari fecit, adhibito Cabilonensi episcopo et aliis bonis viris amatoribus pacis. Jam dictus Eduensis episcopus has V æcclesias, videlicet de Quadrella, de Lormo, de Moncellis, de Molinis, de Trevio, sicut et antiqua donatio et apostolica preceptio exigebat, de manu sua in manu domni Hugonis abbatis reliquit in jus Cluniacensis æcclesiæ, ea conditione qua et alias æcclesias Cluniacus melius habet in {176}diocesi Eduensi. Concessit etiam idem episcopus et dedit Cluniensi cænobio æcclesias de quibuscumque in vita decessoris sui Aganonis episcopi vel in toto vel in parte ipsi Clunienses investituram seu donationem ipsius Aganonis nominatim habuerant. Que scilicet donatio, si necesse fuerit, testibus vel scripto roboranda erit. Privilegium autem quod jam dictus episcopus a domno papa P[aschali] obtinuerat, prefixum est ne hujus placiti diffinitioni firmitatique in quoquam obviare debeat. Signum domni Hugonis, archiepiscopi Lugdunensis. Signum Walterii, Cabilonensis episcopi. Signum Nariodi, Eduensis episcopi. S. Hubaldi, Eduensis canonici. S. Rostanni, archidiaconi Lugdunensis. S. Siguini, Eduensis decani, et multi alii testes. (B. h. 688, DCXCI.) ?? 3821. 1103-1104. NOTITIA WERPITIONIS MONACHIS CLUNIACENSIBUS AB HUMBERTO DE CASTELLIONE IN PLACITO FACTÆ JURIUM OMNIUM QUÆ IPSE HABEBAT APUD CAVARIACUM. Quoniam ea quæ scripturæ mandantur certius veriusque posterorum noticiæ reservantur, volumus ut presentium ac futurorum universitas agnoscat concordiam placiti quæ de loco Cavariaci facta est inter fratres Cluniacenses et [H]umbertum de Castellione. Humbertus autem iste accepit uxorem filiam videlicet Berardi de Luseiaco; qua ex causa surrexit in Cavariacum, æstimans se posse quasdam ibi malas consuetudines exercere, quas Berardus ille in vita sua finierat; unde tandem post multas retractationes, saniori consilio ad se rediens, in presentia domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, apud Berziacum villam venit, hujus rei racionem executurus. Quo in loco Berardus de Sendraens, prudens homo ac plenus dierum, super verpitione {177}quam predictus Berardus de Luseiaco fecerat, verum sicut ipse viderat et audierat retulit testimonium, coram multis, tam laicis quam monachis suo loco nominandis, in presentia jam dicti Hugonis abbatis et ejusdem Humberti de Castellione. Testimonium vero haberetur hujus modi, quia Berardus de Luseiaco et prius in vita sua et postmodum ad finem ductus, donavit et omnino finivit Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, unum receptum quem in Cavariaco exigebat, omnesque malas consuetudines ac depredationes, seu torturas quas ibi per se vel per suos exercebat, funditus verpivit et absolvit. Quid plura? Nichil penitus ibidem vel sibi vel posteritati suæ juste seu injuste exigendum amplius retinuit, nisi tantum vardam et malefactorum justiciam, quam se ibi habere fatebatur; contestans ne aliquis de projenie sua, quod ipse finierat, presumeret appetere seu aliud deinceps apponere. Justiciæ autem quam querebat tenor, attestante coram omnibus predicto Berardo de Sendraens, hujusmodi erat: ut si monachus ejusdem obædientiæ procurator de aliquo adversario seu latrone vel malefactore justiciam sibi quereret, plenarie eam ipsi faceret, et tunc jam ejusdem justiciæ leges et placita inter obædientiarium et seniorem de Luseiaco per medium esse deberent. Si quis etiam latro, videlicet qui de hominibus Sancti Petri non esset, in foro Cavariaci furtum faciens, vel ab ipso domino de Luseiaco seu ab ipso preposito, scilicet de Luseiaco, deprehenderetur, eodem modo, videlicet medio, ab eo justiciaretur. De hominibus autem Sancti Petri, tam interioribus quam exterioribus, nulla umquam ad eum justicia pertinebit. Sed hactenus de Berardo. Audiens igitur jam dictus Humbertus causam suam nullam justam continere racionem, de preteritis satisfaciens, in manu donni Hugonis abbatis juxta verpicionem Berardi de Luseiaco, cuncta et ipse verpivit et cuncta absolvit, promittens se de cetero æquitatem fidelitatemque beato Petro ad locum Cluniaci servaturum, nichilque jam amplius in obædientia de Cavariaco calumpniaturum. Hoc idem etiam in Cluniacensi capitulo postea {178}laudavit et fideliter confirmavit tenendum. Quod ut fidelius pleniusque servaretur in posterum, absolvit eum donnus Hugo abbas de injustæ invasionis presumptione. Si quis igitur huic tam definitæ absolutioni ac liberalitati aliquid calumpniæ apponere presumpserit, terribile Dei judicium se timeat incursurum. Facta est autem hæc Umberti, super hoc quod injuste querebat, verpitio apud Berziacum villam, sicut jam diximus, anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo tercio, indictione XI, Pascali papa Romano, Berardo, predicti Humberti fratre, Matiscensi episcopo, in manu donni Hugonis abbatis, presentibus et audientibus istis Cluniacensibus monachis: Heinrico priore, Bernardo camerario, Hugone cellarario, Duranno priore de Monte Bertaldo, Adalardo decano de Romanis, Humberto, cum aliis pluribus. Testes autem hujus rei et laudatores sunt hii: Berardus de Sendraens, Willelmus de Sancto Andrea, Wigo de Seckis, Milo de Lasiaco, et alii multi. (B. h. 689, DCXCII.) ?? 3822. 1103-1104. CHARTA QUA WICHARDUS DE MARTILIACO, ET ALII MILITES CASTELLORUM BRANCIDUNI ET SENECIACI, WERPIUNT IN PLACITO MONACHIS CLUNIACENSIBUS HOMINES VILLÆ DE PRUILINGIS LIBERTATE DONATOS. Quocienscumque ad utilitatem seu cautelam futurorum generali vel publica preceptione sanccitur, necesse est ut litterarum apicibus annotetur, ne forte, aliis decedentibus, aliisque succedentibus, paulatim res oblivioni tradatur. Qua ex re opere precium esse videtur hanc cartam de quorumdam hominum libertate conscriptam posteris commendare, ne ingenua libertas calumpniatorum detestanda cupiditate jugo servitutis iterum addicatur. Igitur in villa quæ dicitur Pruilinguis, quæ juri Cluniacensis æcclesiæ noscitur subjacere, quidam laicalis ordinis homines erant, qui quorundam militum de duobus castellis, id {179}est Branciduno et Seneciaco, servi esse videbantur; qui videlicet milites generali placito commoniti, tali eos de convenientia sanctis apostolis Dei Petro et Paulo et Cluniacensi cœnobio dimiserunt, ut inde ipsi in ejusdem Cluniacensis æcclesiæ cimiterio sepelirentur, sed hoc postea minime servatum est. Unde factum est, ut filii eorundem militum eosdem libertos rursum servitutis jugo appeterent, ita ut unum ex eis captivum ducerent. Videns hoc domnus Stephanus, Galunniacensis villæ decanus, clamorem inde fecit ante domnum Hugonem, abbatem. Jussu itaque ejusdem venerandi patris, domnus Ludovicus, Cluniacensis villæ decanus, et domnus Artaldus, Lordonensis decanus, cum supradicto Stephano, ad placitum in Brancidunensi et Seneciacensi castro convenerunt, eisdem raptoribus et jam dictæ libertatis infractoribus rectum obtulerunt, quod ipsi accipere noluerunt. Tandem vero veritatis ratione convictos ad hoc suasionibus seu pecuniæ commutatione perduxere, ut eos quos injuste invaserant, sub testimonio quorundam militum ipsius patriæ nobilium, penitus relinquerent in manu supradictorum seniorum, qui eidem placito interfuerunt. Hi sunt autem milites qui hanc werpicionem fecerunt: Wichardus de Martiliaco, et omnes filii et filiæ ejus; et ipse Wichardus XXX solidos inde accepit. Item Hugo et Arleius fratres, nepotes ipsius, et due sorores eorum, id est Mirabilia et Bonitta. Porro Hugo et Arleius XXX solidos inde acceperunt. Item Bernardus, cognomento Nigricorius, et Gauscerannus, frater ejus, milites de Seneciaco, simili modo hanc werpicionem fecerunt in manu supradictorum seniorum. Hi sunt autem rustici, qui a servitutis jugo liberati Beati Petri servitio mancipati sunt: Bernoinus pater et filii ejus David et Wichardus; item filii David, Otgerius, Petrus et Arlebaldus; item filii Wicardi, Petrus et Wicardus, et omnes qui ex eorum genere in posterum nati fuerint. Testes vero hujus relictionis seu werpitionis hi sunt: Wicardus de Sala, Bertrannus de Ver, Adalardus de Sala, Humbertus cognomento Pesandus et Walterius frater ejus, Bernardus cognomento Sofredus, {180}Radulfus. Facta est hec carta anno Verbi incarnati millesimo Cº IIIº, tempore domni Hugonis abbatis, anno Lº Vº ordinationis ejus. (B. h. 695, DCXCVIII.) ?? 3823. 1104 (?). CHARTA QUA DURANNUS DE MILIACO, SUMENS HABITUM MONACHICUM IN MONASTERIO CLUNIACENSI, DAT MONACHIS EJUSDEM LOCI TERRAM SUAM DE FRACTEIO. Euvangelicæ auctoritatis sententia nos ammonet, dicente Domino: «Tesaurizate vobis tesauros in cælo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur»; et iterum: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Quapropter necesse est unicuique fideli christiano terrena quæque possidenti operam dare, ut temporalia semper transferat ad æterna, quatinus pro terrenis cælestia, pro perituris æterna valeat commutare. Iccirco ego Durannus de Miliaco veniens ad sanctæ conversationis habitum, in extremo vite meæ, in Cluniacensi cænobio, dedi omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et eidem sancto Cluniacensi loco totam terram meam de Fracteio et quicquid culture ad eandem terram pertinet cum silva et omnibus quæ in ea sunt. Facta est autem hec donatio tempore domni Hugonis abbatis, anno Lº Vto ordinationis ejus. Est autem hec terra in pago Matisconensi, sub custodia decani Galuniacensis villæ. Signum Duranni de Miliaco. S. Otgerii et Bernardi filiorum ejus, qui hoc donum laudaverunt et firmaverunt. Si quis hoc calumniatus fuerit, anathema sit. (B. h. 696, DCXCVIIII.) ?? 3824. 1104-1105. CHARTA QUA HUGO DE BERZIACO CONCEDIT SEGUINO, CAMERARIO CLUNIACENSIS ABBATIS, ALIQUAM PARTEM DECIMÆ ECCLESIÆ BERZIACENSIS VILLÆ. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod Hugo de Berziaco hujusmodi placitum fecit et firmavit cum Seguino, domni {181}ac venerabilis Hugonis, abbatis Cluniacensis camerario, pro anima patris sui Artaldi et matris suæ Hodiernæ, simulque pro beneficio quod ab ipso Seguino de rebus Sancti Petri percepit. Laudavit et bona voluntate concessit ipse Hugo de Berziaco sancto Petro et Cluniacensi monasterio, cui domnus Hugo abba preest, partem illam de decima ecclesiæ de Berziaco villa, quam Jocerannus et Girardus de Centarberch jure fedii ab illo tenebant, tali conditione, ut si vel ipse Seguinus, vel aliquis de monachis Cluniacensibus eandem decimam vel ex toto comparare vel in vuadium a Girardo et Joceranno valeret accipere, liberam haberet potestatem hoc faciendi, et neque ipse Hugo, neque aliquis de heredibus ejus, neque ulla intromissa persona calumpniam aliquam ex hoc auderet commovere, vel requirere, vel ullo modo contradicere. Hoc pactum firmavit Hugo de Berziaco in manu Seguini, monachi Cluniacensis, presente Stephano Joreth, decano Cluniacensi, et Bernardo, constabulario, Fulcherio quoque monacho, qui Berziacum tenebat. Teste Pontio de Soloniaco. Teste Hugone de Mediolano. Teste Willelmo de Scivignon. Actum Cluniaco, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. C. IIII, indictione XII, epacta XXII, regnante Philippo rege. (B. h. 736, DCCXXXVIIII.) ?? 3825. 1105, 3 janvier. CHARTA QUA NAZARIA, FILIA JOCERANNI DE CULMINIS, SUMENS HABITUM MONACHICUM IN MONASTERIO MARCINIACENSI, TOTUM ALODIUM SUUM INTRA VEL EXTRA VILLAM CULMINAS MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT, CONSENTIENTE FILIO SUO BERNARDO. Ego, in Dei nomine, Nazaria, filia Joceranni de Culminis, dono in manu domni Hugonis abbatis ad locum Cluniacum et ad Marciniacum, totum alodium meum quod est intra prefatam villam Culminas et extra undique, in terris, in pratis, in silvis, in aquis, et molendinum unum; et terra illa usque hodie mei dominii est meorumque antecessorum sic fuit et talis terra est quæ medietatem frugum annuatim reddit domino terræ, sine bobus suis, sine aratro vel ferro suo. {182}Unus de villanis debet in servitium terræ annuatim duos panes, dimidium sextarium vini, duodecim denarios, IIII capones et Vtum caponem in Pascha, et massulam canabinam et taschiam de tota bordellaria sua, excepta vercheria; alius debet unum panem, II capones, III denarios annuatim de vercheria vel alia terra quam tenet. Similiter dono ad Cluniacum et Marciniacum mansum meum de Curtenella, quem tenet Walterius et quicquid ad mansum illum pertinet in cunctis locis. Hic mansus debet multonem vestitum; ad messionem debet I sextarium vini, II panes, IIII capones, et taschiam per totum mansum, excepta vercheria, et ad festum sancti Martini I sextarium vini, II panes, IIII capones, VI denarios, III sextarios avenæ et caponem in Pascha, et massulam canabi. De Culminis autem et de Curtenella debetur etiam carrovium et corveia; et quoniam monachatum requiro, pro vestitura mihi necessaria, dono ad Cluniacum terram meam de Exertinis et cum ea boscum dominii mei. Duo villani qui tenent terram illam debent annuatim in servitium III solidos et V denarios et taschiam per totam terram; et in pastinando porcos, plenum receptum servientibus meis, indulta pro hoc pastinatione de suis porcis. Richardum quoque utilem servum meum ministrumque totius descriptæ terræ meæ trado insimul. Donatio ista facta est apud Sanctam Columbam, in manu prioris Cluniacensis et camerarii et decani, et prioris Marciniacensis, qui eam receperunt de manu mea et de manu filii mei Bernardi. Testes sunt Hubertus Ungrus, Bernardus de Ver, Gaufredus de Marchesoto, Ilius de Valle, Fulcaldus de Senmuro, Artaldus de Wavra, et Bernardus ipse, filius meus, qui donationem hanc fecit, et prefatus Richardus, servus meus, et Agano, monachus de Carella et alii multi. Postmodum vero donatio ista sicut prius coram multis facta fuerat, sic coram multis sollempniter descripta et recitata est in presentia domni patris nostri Hugonis abbatis, die qua me benedixit idem pater in monacham, et professionem feci ad Cluniacum et ad Marciniacum, III nonas januarii, presente mecum predicto filio meo Bernardo, qui cartam istam ipsa die de manu sua obtulit in manu domni Hugonis abbatis, presente prefato Richardo et {183}aliis multis, tam monachis quam laicis, anno LVI ordinationis patris nostri domni Hugonis abbatis, anno ab incarnatione Domini M. C. V, indictione XIII. (B. h. 701, DCCIIII.) ?? 3826. 1105, 15 janvier. CHARTA QUA NARIODUS, EDUENSIS EPISCOPUS, ROMA REDIENS, ECCLESIAM SANCTI JULIANI IN BRIENNENSI TERRITORIO MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Noverint omnes filii sanctæ æcclesiæ, presentes et futuri, quod ego Nariodus, Eduensis episcopus, a Roma rediens, juxta peticionem Petri, domini papæ Paschalis camerarii, pro remedio animæ meæ et pro salute totius mei episcopatus, dono Domino Deo et beato Petro Cluniensique cænobio, ad locum scilicet Marciniacum, æcclesiam Sancti Juliani in Briennensi territorio sitam, ut deinceps, sine omni calumpnia, Marciniaco pertineat ac respondeat, quatinus Deus omnipotens tam mihi quam omni diocesi mihi commissæ pacem tribuat presentem et futuram, meque participem faciat bonorum omnium quæ ipse fieri permittet in jam dicto cænobio Cluniacensi ac Marciniacensi. Hoc donum fideliter feci apud Cluniacum, in manu domni Hugonis abbatis, tenens ejus baculum, et factum per presentem cartam confirmavi, anno Dominicæ incarnationis M. C. V, indictione XIII, epacta III, videlicet XVIII kalendas februarii, presentibus ac testificantibus Wilencho, Lingonensi archidiacono, Willelmo, archipresbitero de Parriciaco, Girardo cognomine Meschino, sacerdote de Paredo, Pascali papa II Romanæ æcclesiæ presidente, Philippo Francorum rege superstite. Factum est hoc presentibus et audientibus domno Bernardo, Cluniacensi priore; Seguino camerario, Jarentone cellarario, Luca armario, cum multis aliis. (B. h. 702, DCCV.) ?? {184}3827. 1105, avant le 18 janvier. CHARTA QUA BERNARDUS DE CACCHIACO, CUM CONJUGE SUA GIRBERGA ET FILIO SUO HUGONE, ASSENTIENTE EDUENSI EPISCOPO NARIODO, ECCLESIAS QUADRELLÆ MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Quoniam humana conditio velut decursus aquarum subito pertransiens labitur, et ea quæ in presenti fiunt citius tradenda sunt oblivioni, nisi alicui certæ et evidenti designationi commendentur, dignum videtur ut, cum per nos seu inter nos tale aliquid geritur vel disponitur, precipue de æcclesiasticis rebus, per scripturæ noticiam posterorum memoriæ diligenter fideliterque id transmittatur. Notum sit igitur omnibus fidelibus presentibus atque subsequentibus, Bernardum de Cacchiaco, cum conjuge sua Girberga filioque Hugone, [venisse] Berziacum villam, ante domnum Hugonem, Cluniacensem abbatem, ibique eum dedisse æcclesias Quadrellæ Deo et beato Petro Cluniensique cænobio et Sanctæ Mariæ Magdalenæ, ad monasterium scilicet Quadrellæ, pro remedio animæ suæ, animarumque antecessorum suorum in manu ejusdem Hugonis abbatis, tenendo ipsius baculum, cum conjuge filioque donum ipsum concedentibus atque laudantibus. De quibus etiam ecclesiis locus ipse Cluniacus longe ante donum et investituram habuerat. Hujus autem doni, quod ad presens in manibus habemus, testes sunt ipsi milites qui cum eodem Bernardo erant: Anselmus scilicet de Salmiriaco, Hugo de Turre, Garulfus de Aureavalle. Ex parte etiam Cluniaci huic dono interfuerunt: Bernardus Grossus, camerarius; Seguinus de Paredo, domni Hugonis abbatis cambellanus; Agano, prior Quadrellæ; Bernardus de Monte, cæterique qui tunc temporis cum eo erant. Pro supradictarum quoque ecclesiarum placito, iterum convenerunt apud Sanctum Mametem, ante jam dictum Hugonem, Cluniacensem abbatem, Hugo, Lugdunensis archiepiscopus; Nariodus, Eduensis episcopus, cum Walterio, episcopo Cabilonensi, {185}ibique ex hoc prius habitis multis rationibus, tandem Nariodus, Eduensis episcopus, consilio archiepiscopi Lugdunensis fultus aliorumque qui cum eo erant, absolute et inconcusse dedit Deo et beato Petro Cluniensique cænobio supramemoratas ecclesias. Quo etiam in loco carta ilico facta est, subscribentibus in ea corroboranda, manu propria, tam archiepiscopo Lugdunensi quam Eduensi episcopo atque Cabilonensi, continens talia de eisdem Quadrellæ æcclesiis inter cætera: Nariodus, Eduensis episcopus, has æcclesias, sicut et antiqua donatio et apostolica preceptio exigebat, de manu sua in manu domni Hugonis abbatis reliquit, in jus Cluniacensis æcclesiæ, ea conditione qua et alias æcclesias Cluniacus melius habet in diocesi Eduensi. Hujus etiam episcopalis donationis testes sunt ipse archiepiscopus et Cabilonensis episcopus; Rostannus, archidiaconus Lugdunensis, Gaucerannus et Wichardus, Lugdunenses canonici; Seguinus, Eduensis æcclesiæ decanus, et Humbaldus, ejusdem canonicus; Wichardus, canonicus Sancti Germani, et duo milites Quadrellenses, Leotbaldus de Caupetra et Petrus de Civiniaco. Ex parte autem Cluniacensium interfuerunt huic donationi: Gaufredus, olim episcopus Andegavensis; Bernardus Grossus, camerarius; Seguinus de Paredo, domni Hugonis abbatis cambellanus; Agano, prior Quadrellæ, cum multis aliis utriusque partis. Alio itidem tempore prope subsequenti, Leotbaldus Digoniensis pater, Leotbaldusque filius ejus, qui supradicta dona disturbabant, venientes [apud] Lasiacum, ante presentiam jam dicti Hugonis, abbatis Cluniacensis, omnem calumpniam quam de eisdem æcclesiis faciebant, funditus in manibus ejus finierunt, et si aliquod jus in eis habebant, Deo et Sancto Petro Cluniacensi omnimode dederunt. Cujus rei testes sunt hii milites, qui cum eis venerant: Rotbertus Dalmatius, Bertrannus de Villa Urbana, Leotbaldus de Caupetra, Petrus de Civiniaco. Ex parte quoque Cluniacensium interfuerunt Gaufredus, olim episcopus Andegavensis; Bernardus Grossus, camerarius; Seguinus de Paredo, supra bis nominatus; Hugo cellararius; {186}Agano, prior Quadrellæ; Bernardus de Monte, multique alii. Hæc autem donatio, sicut ex omni parte fideliter et inconcusse diversis in locis, sicut jam diximus, facta est, ita hic fideliter ac sincere est conscripta anno Dominicæ incarnationis M. C. V, indictione XIII, Paschali papa II Romanæ æcclesiæ presidente, Philippo Francorum regnum tenente, anno quoque ordinationis domni Hugonis venerandi abbatis L. VI, cujus, sicut predictum est, dispositioni æcclesiæ istæ traditæ sunt peromnia, ut deinceps sine calumpnia Cluniaco pertineant ac respondeant. Quia igitur hujus rei donatio atque werpitio tanta auctoritate facta, tantorumque virorum assertione est corroborata, si quis umquam improbus (quod absit!) contra eam manum extendere eamve infringere temptaverit, sciat se illud terribile ultimi judicii examen non evasurum, ubi cuncta nuda erunt et aperta, timeatque æternas gehennæ flammas, quæ nulli parcent iniquo. (B. h. 703, DCCVI.) ?? 3828. 1105, avant le 18 janvier. CHARTA QUA PONTIUS VILLANUS ET FRATRES EJUS MATERQUE EORUM LAUDANT DONATIONEM IN VILLA VILLARETO AB ILIO DE SAPOLGO ET ALIIS FACTAM, HUICQUE DONATIONI ADDUNT DUOS MANSOS VOCATOS DE CALCE ET DE ANTRANNO. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Noverint omnes filii catholicæ æcclesiæ presentes et futuri, quia Ilius de Sapolgo prius, et postea Girinus, filius ejus, tandemque filii ejus Ilius et Willelmus, pro remedio animarum suarum, donaverunt Domino Deo et beato Petro, ad locum Cluniacum, totam possessionem suam de Villareto, sicut ad eos pertinebat, cum reditibus suis, scilicet tam in terra culta quam inculta, quatinus libera et absoluta respondeat Cluniaco et Deo ibidem servientibus. Hoc autem donum postea calumpniati sunt tres nepotes eorum, Pontius videlicet Villanus, Gaiferus, et Paltanerus, cum matre sua Florentia. Unde apud Carolocum cum camerario Cluniacensi Seguino placitum habentes, presente Wichardo, priore Marciniacensi, et Girardo Viridi, de Villanova, et fratre Rollanno, {187}Poncio etiam priore Carolocensi, tandem predictum donum fideliter laudaverunt et peromnia firmaverunt Deo et beato Petro Cluniacensi cænobio, nichil ibi jam deinceps retinentes, vel sibi, vel posteris suis, set totum in pace dimittentes cum predicta matre sua, sicut a predictis antecessoribus suis jam antea donatum fuerat fideliter. Quibus peractis, tres predicti fratres sub eodem placito concorditer donaverunt Deo et Sancto Petro, sine omni retentione et sine omni calumpnia, cum predicta matre sua, duos mansos juxta positos in eodem territorio Carolocensi, in manu jam dicti Seguini camerarii, quorum alter vocatur mansus de la Calce et alter de Antranno. Quod donum, ut firmius in perpetuum maneat, fecerunt per manum atque laudamentum duorum fratrum, seniorum de Rotenna, Teotardi, scilicet Lugdunensis canonici, et Dalmacii militis. Cujus doni testes sunt: idem duo Teotardus et Dalmatius, Bernardus etiam de Cacchiaco, Girardus de Villun, Durannus Boerius, Girinus de Prissiniaco, Ilius de Marcennaco, Gaucerannus de Pineto, cum aliis multis. Hujus ætiam doni laudationem atque confirmationem fecerunt postea tam mater Florentia, quam omnes filii ejus apud Villaretum, in manu predicti Seguini camerarii et Ludovici, decani de Cavinnis, et Pontii de Sancto Victore, videntibus ac testantibus predicto Dalmatio de Rotenna, Duranno Boerio, Girino de Prissiniaco, Hugone de Sancto Andrea. Hoc ætiam in futuro certum habeatur, quia hii duo mansi in vadimonium fuerant positi pro trecentis quinquaginta solidis Lugdunensis monetæ, quæ pecunia per manum jam dicti Seguini camerarii persoluta est, et insuper mula una pro hac eadem re uni de tribus fratribus, Pontio scilicet Villano, est data. Illud etiam rogantibus, tam filiis quam amicis, concordatum est atque concessum, ut mater eorum predicta Florentia, si in vita sua habitum sanctæ religionis apud Marciniacum recipere voluerit, cum omni benignitate ibi recipiatur, si tamen juxta morem aliarum de suo vestita fuerit; quod si ipsa remanserit, donum tamen predictum firmum manebit et inconcussum. Quia igitur hæc utraque donatio, tam de Villareto quam de mansis, ita fideliter diligenterque facta est, et corroborata, si quis umquam improbus contra {188}ea (quod absit!) manum extendere presumpserit, timeat districtum Dei judicium, et pænas gehennæ. Hujus autem ultimæ donationis confirmatio peracta est anno Dominicæ incarnationis M. C. V, indictione XIII, Paschali papa IIº æcclesiæ Romanæ presidente, Philippo regnum Francorum tenente, Hugone archiepiscopo Lugdunensis æcclesiæ, anno videlicet ordinationis domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, LVIº, in cujus manum hoc ipsum donum, sicut hic continetur, laudatum est et confirmatum apud Cluniacum a predicto Pontio Villano, vice matris et aliorum duorum fratrum. (B. h. 704, DCCVII.) ?? 3829. 1105, avant le 18 janvier. CHARTA QUA LAMBERTUS DESCALCIATUS, CUM UXORE ET FILIIS SUIS, WERPIT CONSUETUDINES QUAS CALUMNIABATUR DE SERVIS SANCTI PETRI CLUNIACENSIS IN OBEDIENTIIS DE BERZIACO VILLA, DE PERRONA, ETC. In nomine Domini. Noverint omnes presentes et futuri, quia Lambertus Descaltius, qui cum filiis suis, quosdam homines Sancti Petri injuriis persequens, eisque servitii calumpniam faciens, fratribus Cluniacensibus hoc sepius calumpniando molestiam ingerebat, tandem, post multas ventilationes, Cluniacum venit cum filio suo Hugone et quibusdam militibus suis, ibique cum domno Bernardo, Cluniacensi priore, et Garentone, decano, super hac calumpnia placiti convenientiam habuit. Calumpniabatur namque, in obædientia de Berziaco villa, uxorem Adalelmi cum infantibus suis et quosdam alios; in obædientia de Berrona, Rotbertum de la Forest et quosdam alios; in obædientia de Sancto Ypolito, Gonthelmum et quosdam alios; in obædientia de Lordono, quosdam; in obædientia de Cavinnis, quosdam. In hoc igitur ultimo placito tam istos quam omnes alios quos in illo die in predictis quinque obædientiis vel aliquomodo habebat, vel in quibus aliquam calumpniam requirebat, funditus et sine omni retentione werpivit, et si quid in eis juris seu rectæ calumpniæ habuerat, totum concessit ac dedit Deo et beato Petro ad Cluniacum, tam ipse quam filius ejus Hugo Descaltius, in manum domni Hugonis ejusdem loci abbatis, per {189}manus jam dicti prioris atque decani, hoc ipsum postea etiam laudantibus et confirmantibus uxore ejusdem Lamberti Gerdrude, cum aliis filiis ipsius Wigone atque Widone. Quod ut firmius perpetuo maneat, habuit super hoc idem Lambertus centum solidos bonæ monetæ a Seguino, camerario Cluniacensi. Domnus quoque Hugo abbas recepit in monachum filium ipsius Berardum, adhuc satis puerum. Quia igitur verpitio ista seu donatio ita fideliter undique facta est, caveat omnis progenies ejusdem Lamberti, tam presens quam futura, ne umquam calumpniam istam repetere sive verpitionem hanc aliquomodo infringere presumat. Quod si quis umquam, Dei timore postposito, scienter eam infringere presumpserit, auferat ab eo Deus omnipotens omnem generis sui hereditatem, ipsumque deserat beatus Petrus claviger regni cælorum, nisi citius ad satisfactionis emendationem venerit erga locum Cluniacensem et fratres ibi Deo servientes. Hujus rei testes sunt: Hugo miles de Germolia, Achardus de Perderia, Wichardus de Rupe, Durannus presbiter de Maturo, cum aliis pluribus. Supranominata vero uxor ejusdem Lamberti et illi duo filii ejus Wigo et Wido, qui Cluniaci non interfuerant, postea totum placitum laudaverunt apud Buxeriam in manus domni Wilelmi, decani de Masiliis, et Rotgerii de Scuzeolis, audientibus et testantibus Achardo de Parderia, Wichardo de Rupe, Hugone cognomento Gaufredo, multisque aliis. Carta hæc postquam dictata et scripta fuerat, eidem Lamberto peromnia est recitata apud Cluniacum, in presentia domni Hugonis abbatis, et ipse eam iterum laudavit et confirmavit, et in manu ejusdem domni Hugonis abbatis eam posuit, audientibus et testantibus Hugone de Buxeria, Bernardo de Montaniaco, Hugone Gaufredo et Berardo puero nondum monacho. Factum est hoc anno Dominicæ incarnationis M. C. V, indictione XIII, Paschali papa II Romanæ æcclesiæ presidente, Philippo Francorum regnum tenente, Berardo Maticensem ecclesiam regente, anno videlicet ordinationis jam dicti Hugonis abbatis LVI. (B. h. 708, DCCXI.) ?? {190}3830. 1105, 8 mars. CHARTA QUA ERMENTRUDIS, FILIA WILLELMI, COMITIS BURGUNDIÆ, EJUSQUE FILII, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PER MANUM HUGONIS, PRIORIS MORTUÆ AQUÆ, CURTEM DE FRIGIDO FONTE, ETC. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. C. V, decemnovalis cycli IIII, solaris XXII, lunaris XVIII, indictione XIII, epacta III, concurrente VI, Paschasio papa apostolicam sedem vice beati Petri tenente, Henrico imperatore regnante, venerabili autem patre Hugone Cluniaco presidente, Patre Omnipotente ammonente, filioque ejus Domino nostro amministrante, Sancto vero Spiritu docente, filia Wilelmi comitis de Burgundia, Hermentrudis scilicet et filii sui Fridericus, Raginaudus, Theodericus, pro se ipsis ac suis antecessoribus, successoribusque, antecessoribus videlicet, Lodewico, Sophia ejus uxore, et filiis eorum Brunone, Theoderico, Lodewico, Friderico, filiabus vero Mathilde, Sophia, Beatrice, filiis autem Theoderici atque suæ uxoris Hermentrudis, Lodewico, Wilelmo, Hugone, Sancto P[etro] Cluniacensis æcclesiæ per manum Hugonis monachi, prioris scilicet de loco qui vocatur Mortua Aqua, curtem quæ vocatur Frigidus Fons, cum alodio eidem curti pertinente, hoc est æcclesiam de Grona cum omnibus appendiciis ejus, coloniam de Normanno Villare, terram de Recourantia, et illam de Quercubus, capellam de Putecrot cum cimiterio ejus, nichil sibi, nec etiam advocatiam retinentes, {191}dederunt disserendo, et Hermentrudis atque Theodericus filius suus, rogantibus presentibus, inibi sanxerunt, ut quod de prefato alodio Theodericus de Caprino Monte, et Johannes de Brezela in feodum habent, æcclesia de Frigido Fonte, sine proclamatione etiam aliqua heredum eorum, post obitum eorum habeat. Inter cetera vero prior Hugo atque Hermentrudis comitissa et filii ejus, disserentes constituerunt, ut si quis monachorum prefati loci proclamationem apud aliquem successorum eorum, qui teneret castrum Montis Biligardis, quod fuit comitis Theoderici, pro aliqua injuria eis illata faceret, ipse successor justiciam fieri juvaret, nichil inde sibi accipiens. Actum est hoc apud Montem Biligardis, VIII idus martii, feria IIII, presentibus atque testibus Thebaldo de Rubeo Monte, Vulrico de Belram, Henrico de Sorcei, Morando de Grangis, Theoderico de Chiwremonte, Gundrano capellano, aliisque multis, quorum nomina longum est enumerare. Cum autem pridie Palmarum apud Frigidum Fontem comes Fredericus idem allodium propria manu Sancto Petro per manum Hugonis prioris dedisset, presentes fuerunt Henricus de Suarca cum genero suo Gerunch, Gotefridus filius avunculi ejusdem comitis et alii quamplures. (Bibl. nat. or. 185; cop. 42-64.) (Au dos:) Carta Ermentrudis comitissæ et filiorum ejus Teoderici, Rainaldi et Friderici, de Frigidofonte. 3831. 1105, 20 mars. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES ET PRIVILEGIA MONASTERII SANCTI BENEDICTI SUPRA PADUM. Paschalis, etc. Justis votis, etc. (Bacchini Dell’ ist. di S. Bened. Racc., p. 57; Cocquel., t. II, p. 128, etc.) ?? ?? {192}3832. 1105, 10 avril. CHARTA BURCHARDI, BASILIENSIS EPISCOPI, QUA SUBJICIT ABBATI CLUNIACENSI MONASTERIUM SANCTI ALBANI IN SUBURBIO BASILIENSIS CIVITATIS. In nomine, etc. Ego Burchardus, etc. (Bibl. Clun., col. 536; Gall. christ., t. II, p. 354.) (Bibl. nat. cop. 42-23; D. 460; E. 171, VIIxx XIX.) ?? 3833. 1105 15 mai. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II MONACHIS SANCTI ANDREÆ APUD ROSANUM, A MONASTERIO CLUNIACENSI DEPENDENTIBUS, CONCESSUM, QUO CONFIRMAT EIS POSSESSIONEM ECCLESIÆ SANCTI ARIGII DE ROSANO. Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis Sancti Andreæ apud Rosanum eorumque successoribus in perpetuum. Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolicæ sedis servicium promotos agnoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obædientes tueri ac protegere, prout Dominus dederit, debeamus. Igitur, pro reverentia Cluniacensis cænobii, cui locus vester jure proprio pertinere cognoscitur, et venerabilis fratris nostri Hugonis abbatis religione, vestris quas per Almerium priorem accepimus peticionibus annuentes, monasterio vestro protectionis apostolicæ presidium non negamus. Statuimus enim, ut quecumque bona hodie possidetis, sive in futurum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste et legitime possedebitis, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; vestri quoque monasterii quieti providentes, confirmamus vobis æcclesiam Sancti Arigii de Rosano, cum omnibus pertinentiis suis, que ab Hugone et Feraldo, Wapicensium quondam episcopis, concessa, et a fratre nostro Hisoardo, qui nunc eidem æcclesiæ presidet, consentientibus {193}clericis suis, per cirografum consignata sunt, ut, omni remota calumpnia, stabilitate perpetua in ejusdem monasterii possessione permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cænobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate, cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ulcioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego Paschalis, catholicæ æcclesiæ episcopus, subscripsi. Data apud oppidum Zagaroli, idibus mai, per manum Æquicii agentis vicem cancellarii, indictione XII, incarnationis Dominicæ Mº Cº Vº, pontificatus domini Paschalis II pape VIº. (B. h. 709, DCCXII.) ?? 3834. 1105 (?), 15 mai. EPISTOLA ISOARDI, EPISCOPI WAPINCENSIS, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EI MANDAT SE ECCLESIAM SANCTÆ MARIÆ DE VEDENETO MONASTERIO SUO CONCESSISSE. I[soardus,] Dei gratia, Vuapincensis episcopus, venerabili patri domno Hugoni, Cluniacensi abbati, in Domino salutem. Idibus maii, residentibus nobis ante presentiam domini Paschalis pape, frater Petrus, {194}domini pape camerarius et vestri cænobii monachus, nos humiliter rogavit, ut æcclesiam Sanctæ Mariæ de Vedeneto, quæ nostri patrimonii est, vestro traderemus monasterio; et nos ergo, pro vestræ religionis reverentia et ejusdem fratris Petri amore, vestro cænobio eandem ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus, preter sinodalem justiciam, perpetuo concedimus possidendam. Ut autem hæc nostra concessio robur obtineat, presenti paginæ propriis manibus dignum duximus subscribendum. Ego Isoardus episcopus subscripsi. (B. h. 710, DCCXIII.) ?? 3835. 1105, 3 juillet. CHARTA QUA FREDERICUS, FILIUS COMITIS THEODERICI DE MONTEBILIGARDI, DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ECCLESIAM SANCTI CHRISTOPHORI ALTICHILCHENSIS. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. C. Vto, decennovenalis cycli IIII, solaris XXII, lunaris XVIII, indictione XIII, epacta III, concurrente VI, Paschali papa vice beati Petri apostolicam sedem tenente, Henrico IIIIto regnante, Burchado episcopo Basiliensem æcclesiam gubernante, venerabili autem patre Hugone Cluniaco presidente, omnipotentis Dei clementia ammonente, atque ulterius nolente pati locum Altichilchensis æcclesiæ a symoniacis pollui, immo dignante vivis ac defunctis, amministratione quorum locus prefatus ad laudem suam est constitutus, orationibus, elemosinis inibi factis remissionem concedere peccatorum; ego Fridericus, filius comitis Theoderici de Montebiligardis, laudante matre mea Hermentrude, laudante ætiam Burchado, Basiliensi episcopo, presentibus autem canonicis atque laudantibus Altichilchensis æcclesiæ: Reinbaldo preposito, Burchardo Vetulo, Wernero, Burchardo juvene, Petro, Azzone, pro me meisque omnibus antecessoribus successoribusque feci donationem Sancto Petro Cluniacensi et Hugoni, venerabili abbati Cluniacensis congregationis, {195}ac abbatibus monachisque ibi commorantibus, per manum Hugonis de Durnach, prioris scilicet de Mortua Aqua, de loco qui vocatur Altichilca, sito in territorio Basiliensi, fundato vero et consecrato in honore sancti Cristofori martyris. Actum est Vº nonas julii, sub testibus his: Conone de Agonavalle, Lutfrido de Plugusa, Winethero de Sancto Oudalrico, Friderico de Heytewilare, Henrico de Suercha, Waltone de Michelbach, Teywino de Suspa, Reinbaldo de Amaratvilla, Burchardo, Winithero de Aspa, aliisque compluribus tam clericis quam laicis. (B. h. 712, DCCXV.) ?? 3836. 1105, 28 octobre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONCEDIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS DECIMAS LABORUM SUORUM, ETC. Paschalis, etc. Sancti Spiritus per apostolum, etc. (Bull. Clun., p. 211, col. 1.) (Bibl. nat. coll. de Bourg., t. 86, pièce 78; E. 48, XLII.) ?? 3837. 1105, 7 novembre. LITTERÆ PASCHALIS PAPÆ II, AD HUGONEM ABBATEM CLUNIACENSEM, QUIBUS CONFIRMAT POSSESSIONES MONASTERII SANCTÆ MARIÆ DEAURATÆ TOLOSANI. Paschalis, etc. Prædecessoris nostri, etc. (Gall. christ., t. XIII, instr. p. 13.) ?? ?? {196}3838. 1106, 30 mars. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, ALBERICO, BALMENSI ABBATI, DIRECTUM, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES DICTI MONASTERII. Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Alberico, Balmensi abbati, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum. Pie postulacio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devocionis sincerius laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad apostolice sedis portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationes tuas, fratris nostri Pontii, Bisuntini episcopi, patrocinio commendatas, paterna benignitate suscipimus, et tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presentis decreti pagina confirmamus, cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis, sive aliis possessionibus ad idem Balmense cenobium pertinentia, ex quibus hec propriis nominibus annotamus, videlicet monasterium Sancte Mariæ Grandifontis cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaude cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancte Marie infra urbem Bisuntinam, quæ vocatur Jusanum cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Eugendi Eticæ cum appendiciis suis, monasterium Sancti Lauteni cum omnibus appendiciis suis, ecclesiam Sancti Johannis Balmæ cum capella Crancet, ecclesiam Sancti Gervasii Victoris cum appendiciis suis, ecclesiam Sancti Nicholai Carneti, ecclesiam Laviniaci, Montis Huin, Caveriaci, Kavaniaci, Brariaci cum appendiciis earum, ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis cum appendiciis suis, Sisinciaci, Larnaci, Desnensis cum appenditiis earum, ecclesiam Domblensem cum appendiciis suis, ecclesiam de Guars, Montis Tolose, Asnensis, Montis Alacris, Neblensis castri cum appendiciis {197}earum, ecclesiam Belle Vavre, Ciensis ville, cum capella castri, ecclesiam Sarmacie, Sabonarie, Alefracte, Cortunne, Ver, Biviliaci, Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis, Baensis, Bellimontis, Montis Relenis, Esciconis, Rancinaci, Gelerensis, Beneventi cum omnibus appendiciis earum, Sancti Regneberti, Sancti Stephani de Ponte, Domni Petri de Arlico, Wistrivici cum appendiciis earum, ecclesiam Poloniaci, cum capella castri, cum capella Marriaci, cum capella Platani, cum capella Sancti Saviniani, et omnibus appenditiis earum, ecclesiam Aquensis, Solciaci, Spinctensis, cum appendiciis earum. Preterea per presentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quæcunque bona in presentiarum idem monasterium juste possidet et quecunque in posterum, largiente Domino, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblacione fidelium, legitime poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat idem cenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatis retinere, minuere, vel temerariis vexacionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentacione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Bisuntini episcopi canonica reverentia. Si qua sane ecclesiastica, etc..... Amen, amen, amen. Ego Paschalis catholicæ æcclesiæ episcopus subscripsi. Datum Beneventi, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, III kalendas aprilis, indictione XIIII, incarnationis Dominice anno M. C. VII, pontificatus donni Paschalis II papæ VIIº. ##(Cercles concentriques et Bene Valete.) (Bibl. nat. or. 152 2º; cop. 42-253.) ?? {198}3839. 1106. EPISTOLA HUGONIS, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPI, AD HUGONEM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI MANDAT SE ECCLESIAM SANCTI GERMANI MONASTERIO EJUS DEDISSE IN COMMUTATIONEM ECCLESIÆ ARTENSIS QUAM ANTEA PROMISERAT. Reverentissimo patri domino Hu[goni] Cluniensium abbati, et toti congregationi Cluniensi illi commissæ Hu[go], Lugdunensis æcclesiæ servus, salutem. Scimus nos rogatu domni Petri, domini Pape camerarii, æcclesiam Artensem vobis et æcclesiæ vestræ olim dedisse. Qua de causa filii nostri canonici Lugdunensis ecclesiæ turbati, cæperunt instanter precari clementiam nostram, ne prefatam æcclesiam Artensem pateremur aliqua occasione alienari et separari ab æcclesia Sancti Stephani Lugdunensis, juris cujus ab antiquis temporibus fuerat. Quorum clamoribus ac precibus flexi, promisimus jam dicto domno P[etro] pro Artensis æcclesiæ commutatione nos daturos vobis æcclesiam de Sancto Germano, quæ sita est intra æcclesiam de Capella et æcclesiam de Marlico. Quam promissionem nunc perficientes, concedimus vobis et æcclesiæ Cluniensi supradictam æcclesiam Sancti Germani jure perpetuo possidendam, retinentes in ea synodales census et censum alium quem beatæ memoriæ domnus Gibuinus, archiepiscopus, in illa imposuit, obædientiam quoque et reverentiam episcopalem, sicut in cæteris æcclesiis quas beato Petro concessimus. Signum Girini decani. S. Girini capellani. S. Gausceranni cantoris. S. Arnaldi magistri. S. Godonis canonici et archipresbiteri. S. Teotardi camerarii. Actum Lugduni, anno incarnationis Dominicæ M. C. VI, indictione XIIII. (Trace de sceau plaqué.) (Bibl. nat. or. 186; B. h. 717, DCCXX; D. 243.) (Au dos:) Archiepiscopi Lugdunænsis de commutatione Artensis ecclesie pro Sancto Germano. {199}3840. 1106. CHARTA QUA ROBERTUS DALMATIUS, HIEROSOLIMITANUM ITER VOLENS ARRIPERE, MANSUM DE COLONGIIS VEL MOLENDINUM SUUM DE VENDANESSA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Noverint omnes presentes et futuri, quia ego Rotbertus Dalmatius Hierosolimitanum iter volens arripere, libram unam auri accipiens a domno Seguino, Cluniacensi camerario, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, mansum meum de Colongiis et omnia quæ ad eum pertinent, ut deinceps libere et absolute Cluniaco et ibi Deo servientibus pertineat et respondeat. Si vero aliqua querimonia vel controversia in eodem manso fuerit exorta, propter quam Cluniacensis camerarius eum retinere nolit, in loco istius eodem tenore dono Deo et beato Petro ad locum Cluniacum molendinum meum de Vendanessa et mansum meum de Pomers cum omnibus apenditiis suis, et insuper tantum de propria terra mea cum molendino illo et manso de Pomers, ut bene et evidenter valeat et recompenset mansum istum de Colongiis cum omnibus apenditiis suis. Donum autem istud fideliter et absolute facio ego Rotbertus Dalmacius apud Berziacum villam, in presentia et manu donni Hugonis, Cluniacensis abbatis, et donni Seguini, camerarii, multorumque aliorum monachorum, videntibus et testificantibus uxore mea Lobbita et Anselmo de Salmiriaco, Anselmo de Valestinis, Hugone Rabie, Seguino de Culminis, Ainardo preposito de Colongiis, aliisque nonnullis, anno Dominicæ incarnationis M. C. VI, indictione XIIII, Pascali papa Romanæ æcclesiæ, Nariodo episcopo Eduensis æcclesiæ. (B. h. 719, DCCXXII.) ?? {200}3841. 1106. CHARTA QUA NOTUM EST WILLELMUM ALAMANNUM, COMITEM MATISCONENSEM, WERPIVISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONSUETUDINEM CAPIENDI QUAM TOLLEBAT IN BURGO AUTISSIODORENSI CIVITATIS MATISCONENSIS. Notum esse volumus posteris nostris, quoniam cum Cluniacenses in civitate Matisconensi unum burgum haberent, Autisiodorum cognomentum, et comes Willelmus, quem vocabant Alamannum, vellet ibi consuetudinem capiendi levare, ventum est ad hoc, ut discussio fieret ab eo inter milites duos sub jurejurando, si umquam amplius factum fuisset. At illis per sacramentum asserentibus nunquam fuisse, hoc usurpatum ab aliquo antecessore suo, comes veritate agnita, et tenuit et teneri precepit sicut illi testabantur, ne ultra in burgo illo fieret aliqua rei vel personæ captio. Hoc autem factum est in curia sua, videntibus et audientibus multis, quorum fuit unus domnus Stephanus de Viscurson, qui clamorem fecit, et domni abbatis Hugonis venerandi patris nuntius fuit, Robertus Incatenatus, Rotbertus de Breces, cum pluribus aliis. Hoc autem factum est anno incarnationis Domini millesimo centesimo sexto, indictione XIIII. (Bibl. nat. cop. 42-99.) (Au dos:) De Matisconense. 3842. 1106, environ. EPISTOLA HUGONIS, CLUNIACENSIS ABBATIS, AD ANSELMUM, CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM, DE OBITU HUGONIS, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPI. Reverendissimo patri et dulcissimo amico, etc. (Mabillon, Ann. Ben., t. V, app., p. 496; Gerberon, Opera S. Anselmi, p. 446, ep. 79; Gall. christ., t. VII, pr. col. 109.) ?? ?? {201}3843. 1106, environ. EPISTOLA HUGONIS, CLUNIACENSIS ABBATIS, AD EUMDEM ANSELMUM, QUA MONACHOS SUOS QUOS AD EUM MISIT PRO NEGOTIIS MONASTERII CLUNIACENSIS, EI COMMENDAT, ETC. Amantissimo atque glorioso Patri, etc. (Gerberon, Opera S. Anselmi, p. 446, ep. 80.) ?? ?? 3844. 1106, environ. EPISTOLA HENRICI IV, IMPERATORIS, AD HUGONEM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA CONQUERITUR DE INJURIIS QUAS A FILIO SUO HENRICO AQUITANIÆ REGE ACCEPERAT. Henricus, etc. Quia tuorum semper pietatem, etc. (D’Achery, Spic., éd. in-4º, t. II, p. 390; éd. in-fol., t. III, p. 441.) ?? ?? 3845. 1106, environ. EPISTOLA HENRICI IV, IMPERATORIS, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, UT ARBITER ESSE VELIT INTER IPSUM ET PAPAM. Henricus, etc. Etsi per familiares monachos, etc. (D’Achery, Spic., éd. in-4º, t. II, p. 395; éd. in-fol., t. III, p. 442.) ?? ?? 3846. 1106, environ. EPISTOLA HENRICI IV, IMPERATORIS, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CUI GRATIAS AGIT DE RESTITUTA EJUS ORATIONIBUS SANITATE, ET IPSUM ROGAT UT A SACRO FONTE FILIUM SUSCIPIAT. Henricus, etc. Visis sanctitatis tuæ litteris, etc. (D’Achery, Spic., éd. in-4º, t. II, p. 396; éd. in-fol., t. III, p. 443.) ?? ?? 3847. 1106, environ. EPISTOLA HENRICI IV, IMPERATORIS, AD HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, DE PACE COMPONENDA INTER IPSUM HENRICUM ET SUMMUM PONTIFICEM. Henricus, etc. Diu est, Domne ac pater, quod, etc. (D’Achery, Spic., éd. in-4º, t. II, p. 390; éd. in-fol., t. III, p. 443.) ?? ?? {202}3848. 1106, environ. EPISTOLA HUGONIS, CLUNIACENSIS ABBATIS, AD PHILIPPUM, REGEM FRANCORUM, QUA EUM HORTATUR UT, ABDICATO REGNO, MONASTICAM VITAM AMPLECTATUR. Domino Philippo, etc. Sicut vestræ sublimitatis, etc. (D’Achery, Spic., éd. in-4º, t. II, p. 401; éd. in-fol., t. III, p. 443.) ?? ?? 3849. 1106-1107. CHARTA QUA ADEMARUS WALTERIUS DE CREMIACO ET FRATER EJUS WICHARDUS, MONACHUS DE SANCTO THEUDERIO, DEDERUNT MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUICQUID HABEBANT IN VILLA AMBELENIS ET IN CASTELLANIA DE ALBA RIPA. Noverint amatores veritatis et pacis, quod Ademarus Walterius de Cremiaco, quod est in Viennensi pago, quicquid habebat in villa Ambelenis et in tota castellania de Alba Ripa, dedit Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, per laudamentum Wichardi, monachi de Sancto Theuderio, qui Wichardus frater fuit ipsius Ademari; fecit hoc et per laudamentum uxoris sue Helizabeth et trium filiorum suorum, Walterii scilicet et Milonis et Ademari, sed et Burnonis, Walonis et Artaldi de Curada, et Rostagni de Cosantiis. Hi et plures alii testes sunt hujus donationis. Factum est hoc sub domino Pascali papa secundo, anno LVIIIº domni Hugonis, Cluniacensis abbatis †. (Bibl. nat. cop. 42-192; B. h. 720, DCCXXIII.) (Au dos:) Carta Ademari et Walterii ad Cluniacum de rebus suis in Viennensi pago. 3850. 1106-1107. NOTITIA DONATIONIS MOLENDINI DE SALICE A JOCERANNO DE VITRIACO MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACTÆ. Notum sit Cluniensibus universis et cæteris vicinis nostris, quod Jocerannus de Vitriaco molendinum suum, quod est intra eandem {203}parrochiam de Vitriaco, quod vocant molendinum de Salice, illud olim posuit in convadio pro sex libris denariorum Willelmo monacho de Cluniaco, decano de Besorniaco. Post aliquantum vero tempus, Jocerannus ipse proposuit et votum fecit ire in Jherusalem. Et tunc venit in presentia domni Hugonis apud Lordonum, et in manu ejus dedit molendinum ipsum cum appendiciis suis Deo et beato Petro, ad locum Cluniacum, ut ab illa die absque ulla contradictione, molendinum ipsum cum appenditiis suis ad Cluniacensem æcclesiam pertineret. Et pro hoc dedit ipsi Joceranno Rotbertus monachus, qui tunc decanus erat de Besorniaco, LXX solidos; Oddoni autem de Germiniaco, consiliario ipsius Joceranni, dedit V. Hujus dationis et oblationis testes sunt: Bernardus miles de Chachez et Girberga uxor ejus, et ipsorum filius Achardus puer, et Oddo prefatus de Germiniaco, et Hugo de Salenniaco; preter hos plures monachi honesti et veraces, sed et famuli eorum plures. Factum est hoc in manu domni Hugonis abbatis, sub domno Paschali papa IIº, tempore Philippi regis Francorum, anno LVIII domni Hugonis Cluniacensis abbatis. (B. h. 714, DCCXVII.) ?? 3851. 1107, 2 février. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO MANDAT UT A DIVERSIS LOCIS USQUE CLUNIACUM NULLUS PEDATICUM LEVARE PRÆSUMAT AUT EXACTIONEM FACIAT IN EOS QUI CLUNIACUM EUNT VEL INDE REDEUNT. Paschalis episcopus, etc. Sicut prædecessores nostri, etc. (Bull. p. 34, col. 1; D. Bouquet, t. XV, p. 34, etc.) (D. 332.) ?? 3852. 1107, 8 février. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA ABBATIÆ CLUNIACENSI PERTINENTIA. Paschalis episcopus, etc. Religioni vestræ, etc. (Bibl. Clun., col. 537; Bull. p. 34, col. 2, etc.) (E. 46, XL bis.) ?? {204}3853. 1107, 13 février (n. s.). CHARTA QUA ROBERTUS, COMES FLANDRENSIUM, CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI ABBATIAM SANCTI BERTINI. Robertus, etc. Quoniam, ut ait Apostolus, etc. (Bibl. Clun., col. 538; Duchesne, Hist. de la maison de Béthune, pr. p. 14; Le Mire, Oper. dipl., t. II, p. 1150.) (E. 153, VIIxx II.) ?? 3854. 1107, 16 mars (n. s.). PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES MONASTERII SANCTÆ MARIÆ DE CARITATE. Paschalis, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Odoni, priori monasterii Sancte Marie, quod de Caritate dicitur, et ejus fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc in apostolice sedis regimen, Domino disponente, promoti conspicimur, ut ipso prestante religionem augere, et ejus servis tuitionem debeamus inpendere. Igitur pro beate Marie semper virginis reverentia, et tam pro vestra spectabili religione, quam pro venerabilis fratris nostri Hugonis, Cluniacensis abbatis, dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis cenobii jure locus vester pertinet, vestris, o filii karissimi in Christo, petitionibus non difficulter accommodamus effectum. Predecessoris siquidem nostri sancte memorie Urbani secundi vestigiis insistentes, tam vos quam monasterium vestrum sedis apostolice auctoritate munimus. Quod videlicet monasterium, eodem venerabili fratre Hugone rogante, nos, currente indictione quinta decima, auctore {205}Deo, nostris manibus consecravimus. Statuimus itaque ut quecumque hodie idem cenobium juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda: in Altisiodorensi episcopatu, ecclesiam de Cona, de Aona, de Beluciano, ecclesiam Sancti Lupi, Sancti Petri de Boniaco, cum ipsa villa; in episcopatu Senonensi, ecclesiam de Cavarias, ecclesiam de Brenca, de Monteboio, de Castellione, de Diciaco, de Contentione, de Venedeio, ecclesiam de Cruce, Sancti Sidronii, Sancti Ionii, ecclesias de Joviniaco, et in suburbio ecclesiam Sancte Marie; in episcopatu Bituricensi, ecclesiam de Cenconio cum burgo, de Monastellione cum burgo, de Orolio, item de Orolio, de Birreto, cappellam de Monte Falconis, de Valeniaca, de Fontiniaco castro, de Nerunda, de Ulmeriaco, de Coola, Sancti Sulpicii juxta pontem Ligeris, Sancte Montane, Sancti Celsi; in Aurelianensi episcopatu, ecclesiam de Orolio, Sancti Laurentii in suburbio; in Nivernensi episcopatu, ecclesiam de Galliaco, de Colongiis, de Bisca, ecclesiam Sancti Honorati, Sancti Sulpicii, Sancti Victoris in suburbio; in episcopatu Eduensi, ecclesias de Rocca, de Monte Ansberti, cum villa de Lameneia, de Viverio in suburbio, æcclesiam Sancti Rozzi; in Meldensi episcopatu, ecclesiam de Rodolio; in Trecensi episcopatu, ecclesias de Sedana, Sancti Justi; in Belvacensi, ecclesiam Sancti Cristofori de Araciis cum appendiciis suis; in Suessionensi, ecclesiam de Brena foris castrum, de Villeriis, de Montemauro; in Carnotensi, ecclesiam Sancti Salvatoris in suburbio; in Rotomagensi, ecclesiam de Longa Villa; in Anglica terra, ecclesiam Sancti Salvatoris de Bermundisia, de Noantona, de Ponte Fracto, ecclesiam Sancte Milburgis cum universis possessionibus et appendiciis suis. Preterea decernimus ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablata[s] retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum {206}sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omminodis profutura. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ut nulli episcopo liceat in vos et locum vestrum, qui videlicet de Caritate nominatur, ultionem excommunicationis exercere, quatinus ab omni servitii secularis infestatione securi, omnique gravamine mundane oppressionis remoti in sancte religionis observatione seduli ac quieti, Domino annuente, permaneatis, salva in omnibus Cluniacensis abbatis reverentia et obedientia, ad cujus gremium locus idem tanquam cella noscitur pertinere. Si qua sane, etc... Amen. Ego Paschalis, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Datum apud monasterium Dolense, per manum [Equicii], agentis vices cancellarii, XVII kalendas aprilis, indictione XV, incarnationis Dominice anno M.C.VI, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape VIIIº. (Bibl. nat. cop. 42-140; vidimus de 1296 dans le ms. lat., nouv. acq. 2274, nº 1.) (Au dos:) Privilegium de Caritate. 3855. 1107, 15 avril. CHARTA QUA THEBALDUS DE RUBEO MONTE DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ECCLESIAM DE VALLE CLUSA. Cunctos fideles in Christum credentes decet et hoc proprium debent habere studium, ut de bonis a Deo sibi collatis aliquod Deo servientibus impendant beneficium, quatinus Deum possint habere propitium. Quapropter ego Thebaldus de Rubeo Monte, ut possim abluere enormitatem peccatorum meorum, dono et concedo Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cænobio, cui domnus Hugo abbas preest, per manum domni Hugonis, prioris de {207}Mortua Aqua, monasterium Vallis Clusæ, laudantibus universis ejusdem æcclesiæ clericis, laudantibus etiam cognatis meis, domni Guelfonis filiis, Guillelmo et Amadeo, cum matre eorum, nomine Raimodæ, rogatu ætiam casatorum meorum Ilirici et Richardi, fratris ejus, Uzonis, cognomento Pagani, et universorum ejusdem æcclesiæ servorum. Hanc donationem facio ego pro remedio animæ meæ, patris et matris meæ et universorum antecessorum seu successorum meorum, et pro remedio animarum omnium clericorum et predictorum casatorum, et cunctorum fidelium vivorum seu defunctorum. Facta est autem hæc donatio apud Mortuam Aquam, anno ab incarnatione Domini millesimo C.VII, feria IIa Dominicæ resurrectionis, Paschali secundo Romanam æcclesiam regente; presentibus testibus domno Pontio Trevensi, Gualone de Novo Castello, Gaufredo Trevensi, Geraldo sescalco suo, Othone de Mandodro, Rotberto Capello, Guidone de Perciaco. Si quis vero (quod non credo) ausu temerario hanc nostram donationem violare temptaverit, primitus iram omnipotentis Dei omniumque sanctorum incurrat, et nisi male temptata digne emendaverit, æterno cruciandus incendio, æterno regno in perpetuum privetur. (B. h. 715, DCCXVIII.) ?? 3856. 1107, après Pâques. EPISTOLA PONTII, BISUNTINENSIS ARCHIEPISCOPI, AD HUGONEM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI MANDAT SE DONATIONEM ECCLESIÆ VALCLUSENSIS MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACTAM APPROBAVISSE. P[ontius], Dei gratia Bisuntinus archiepiscopus, H[ugoni], Cluniacensi abbati, cunctisque in Deo sibi subditis fratribus, salutem. Valclusensis æcclesiæ et prioris Mortuæ Aquæ Hugonis peticioni justæ, vel qui eam possident principum adquiescere volentes, consensu Bisontinæ {208}æcclesiæ, concedimus Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniacensi æcclesiæ, cui Hugo abba preest, omnibusque successoribus ejus Valclusensem æcclesiam habendam et in perpetuum possidendam, salva tamen omni debita subjectione sanctæ matris Bisontinæ æcclesiæ. S. domni Mainerii decani. S. domni Hugonis. S. domni Manasses. S. domni Bernardi. S. domni Alberti. Facta est hæc promissio anno ab incarnatione Domini millesimo C.VII, apud Bisontinam urbem, in capitulo Sancti Johannis euvangelistæ. (Sceau plaqué à moitié brisé.) (Bibl. nat. or. 188; B. h. 716, DCCXVIIII; D. 150; E. 145, VIxxxv.) (Au dos:) Carta de Valle Clusa. 3857. 1107, 30 avril. BULLA PASCHALIS PAPÆ II, QUA MONASTERIUM SANCTI MARTINI DE CAMPIS, QUEMADMODUM CETERA CLUNIACENSIS COENOBII MEMBRA, SUB TUTELA APOSTOLICÆ SEDIS SUSCIPIT ET EJUS BONA CONFIRMAT. Paschalis episcopus etc. Religiosis desideriis, etc. (Marrier, Monasterii regalis S. Martini de Campis historia, p. 153). ?? ?? 3858. 1107, 6 juin. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT ECCLESIÆ CLUNIACENSI MONASTERIUM S. DIONYSII DE NOGENTO. Paschalis episcopus, etc. Que semel juste, etc. (Bibl. Clun., col. 548, et Bull. Clun., p. 35, col. 1.) (Bibl. nat. cop. 42-174; E. 39, XXXIV.) ?? {209}3859. 1107, 9 juin. BULLA PASCHALIS PAPÆ II, QUA MONASTERIUM SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS MONACHIS CLUNIACENSIBUS SUBMISSUM CONFIRMAT, ETC. Paschalis, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Hugoni, Altisiodorensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse et que recte statuta sunt stabilire. Audivimus siquidem beati Germani Altisiodorense monasterium sine regulari disciplina ac religione diutius mansisse, unde et secularibus injuriis adeo expositum fuit, ut rerum inopia coartatum in abjectorum clientium custodia traderetur. Ceterum omnipotentis Dei misericordia, beati Germani meritis, locum illum respiciente, venerabilis fratris nostri Umbaldi, Altisiodorensis episcopi, postulatione presenti, et nobilium virorum, videlicet Stephani, Blesensium comitis, et Adele, uxoris ejus, et Guillelmi, comitis Nivernensis, allegatione supplici, predecessori nostro sancte memorie Urbano secundo suggestum est, ut idem monasterium reverentissimi fratris nostri Hugonis, Cluniacensis abbatis, sollicitudini committeretur, in disciplina regularis ordinis reducendum; sic nimirum et principalium precum votis et precepti pontificalis auctoritate compulsus, loci curam suscepit, teque, fili karissime, Hugo, in Cluniacensi claustro probabilius eruditum, illic abbatem constituit, et discipline regularis ordinem, Domino largiente, restituit. Et nos ergo nostri predecessoris institutionem legitimam presentis decreti pagina per Dei gratiam confirmamus, ut videlicet predictum beati Germani monasterium in prefati Hugonis, Cluniacensis {210}abbatis, et successorum ejus ordinatione perpetuo permaneat; abbas autem ejusdem cenobii benedictionem ab Altisiodorensi episcopo accipiat, fratres quoque ipsius loci, qui ad ecclesiasticos fuerint ordines promovendi, ab eodem episcopo ipsorum ordinum sacramenta suscipiant, nisi evidens causa fuerit cur ejus ordinatio debeat evitari. Preterea universa ad ipsum monasterium pertinentia, tam tibi quam successoribus tuis presentis decreti assertione perpetuo possidenda sancimus: ecclesiam scilicet Sancti Lupi in suburbio ejusdem civitatis; in ipsius quoque pago, ecclesiam de Parriniaco, ecclesiam de Scannis, ecclesiam de Dibia, ecclesiam de Sallinaco, ecclesiam de Ariaco, ecclesiam de Roboreto, ecclesiam de Blaaniaco, ecclesiam de Venneto, ecclesiam de Bana, ecclesiam de Arinciaco, ecclesiam Sancti Salvatoris de Puseia, monasterium Meleredense, ecclesiam Sancti Verani, ecclesiam de Saxiaco cum omnibus ad eas pertinentibus; in pago Senonensi, ecclesiam Sancti Petri de Arvido, ecclesiam de Booliaco, ecclesiam de Monte Sancti Sulpicii, ecclesiam de Olmeto, ecclesiam de Alta Ripa, ecclesiam de Corbeliis, ecclesiam de Sancasio, cum appendiciis earum; in Trecensi pago, ecclesiam de Britiniaco cum appendiciis ejus; in pago Lingonensi, monasterium Sancti Leodegarii, monasterium de Ecclesiolis, ecclesiam de Mollaico, ecclesiam de Alnaico, ecclesiam de Carrisiaco, ecclesiam de Linerolis, cum omnibus pertinentiis earum; in episcopatu Eduensi, ecclesiam de Luceio; in episcopatu Nivernensi, ecclesiam de Disesia, ecclesiam de Masiliis, ecclesiam de Vendenessa, ecclesiam de Monte Erranno, ecclesiam de Castellione, cum omnibus appenditiis earum. Si qua sane ecclesiastica, etc. Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi. Datum Silviniaci, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, V idus junii, indictione XV, incarnationis Dominice anno Mº Cº VIIº, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape VIII. (Bulle.) (Bibl. nat. cop. 42-175.) (Au dos:) Privilegium de Sancto Germano. {211}3860. 1107 (avant le 4 août). LITTERÆ EUSTACHII III, BONONIENSIS COMITIS, AD ABBATEM CLUNIACENSEM, QUIBUS EI CONFERT ABBATIAM SANCTI VULMARI. Carissimo, omnique reverentia, etc. (Bibl. Clun., col. 539.) (E. 421, CCCXCIX.) ?? 3861. 1107, 4 août. BULLA PASCHALIS PAPÆ II AD HUGONEM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA CONFIRMAT EI MONASTERIA SANCTI VULMARI ET MENATENSE. Paschalis episcopus, etc. Desiderium, quod ad religiosum propositum, etc. (Bibl. Clun., col. 540; Bull. Clun., p. 35, col. 2.) (Bibl. nat. or. 187; E. 142, VIxxxii.) ?? 3862. 1107, avant le 13 août. CHARTA QUA WILLELMUS, BURGUNDIONUM ET MATISCENSIUM COMES, OMNES DONATIONES AB ANTECESSORIBUS SUIS MONASTERIO CLUNIACENSI FACTAS CONFIRMAT, ET DE SUO LARGITUR QUIDQUID HABEBAT APUD BELLUM MONTEM. Notum sit cunctis amantibus veritatem et pacem, quod ego Willelmus, Burgundionum comes et Mathicensium, laudo et confirmo ad Cluniacum omnes donationes quas antecessores mei Burgundionum {212}comites et comites Mathicensium, loco illi venerabili usque hodie contulerunt, videlicet Rainaldus, pater meus, filius Willelmi, et ipse Willelmus, filius alterius Rainaldi, et ipse Rainaldus, filius alterius Willelmi, et quæ illic dedit Stephanus comes, patruus meus; possessionem quoque in pago Leodiensi, quam Aywaliam vocant, quam mater mea Regina, quæ fuit uxor Rainaldi, Mathicensium comitis, dedit ad Marciniacum, ubi et ipsa multis jam annis in sanctimoniali habitu servit Deo, sub disciplina domni ac venerabilis Hugonis, abbatis. Nam de mea parte dono ad prefatum locum Cluniacum quicquid jure hereditario a majoribus meis mihi obvenit apud Bellum Montem, qui locus est in episcopatu Lausonensi, et insulam proximam, quam dicunt Insulam Comitum, quantum ad me res ipsa pertinet in hominibus, in terris, in vineis, in piscariis, vel cæteris reditibus. Sic laudo, sic offero res nominatas pro redemptione anime mee et avi ac nutritoris mei Cononis, comitis, et reliquorum parentum meorum Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus ac venerabilis Hugo, abbas. Siquidem tam ei quam successoribus ejus monachis Cluniacensibus, presentibus et futuris, hanc donationem facio, et per presentem cartam confirmo, cum stipulatione subnixa, in possessionem perpetuam. Et quicumque de militibus meis et de hominibus honoratis meis, et de feudalibus meis, de terris quas de me habent, de feudis vel de franchisiis meis, aliquid pro remedio animæ suæ donaverit ad Cluniacum, totum illud similiter laudo et confirmo, ut et ego in bono illo partem bonam habeam. Si quis autem vir vel femina de propinquitate mea vel de extraneis, ingenuus vel servus, clericus, laicusve, donationem istam auferre presumpserit, et cartam hanc calumpniari vel destruere, quod repetit non assequatur, insuper et auri libram eis, quos per talem calumpniam {213}pulsaverit, cogatur persolvere. Donatio autem ista ac carta firma permaneat, justiciæ vigore roborata, veritatis et æquitatis virtute stabilita ab hodie et deinceps per succedentia tempora, quandiu Christianismus fuerit super terram. Testes sunt isti videndo et audiendo: Pontius de Cuisel, cognomento Frarinus; Humbertus, de Coloniaco dominus; Fromundus de Tremmelaco; Richardus Jureth, Petrus de Glana inter Jur et Montem Jovis, Cono de Liceo, Fulmarus de Castellania, Oultoldenchus, Artaldus de Malleaco. De monachis autem: Lucas, armarius, Lambertus. S. Hugo. S. Dalmatius Jureth, Giraldus hospitalis, et multi alii de utroque ordine. Actum publice apud Berziacum villam, in manu domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, anno Dominicæ incarnationis M.C.VII, indictione XV, anno domni Paschalis pape secundi VIIIº, anno IIº Henrici regis quarti, anno vero ordinationis domni Hugonis, abbatis Cluniacensis, LºVIIIIº. Signum Willelmi, comitis Burgundionum simulque Mathicensium, qui hanc donationem fecit et cartam firmavit. Albertus Teutonicus scripsit. (Bibl. nat. or. 188 A.) (Au dos:) Carta Willelmi, Burgundionum comitis, de Bello Monte et de Insula in pago Lausonensi ad Clu[niacum]. 3863. 1107, 16 août. CHARTA QUA CONTISSA, UXOR QUONDAM AZONIS CRASSI, RES SUAS A MONTE QUI DICITUR BRIANZA USQUE AD LOCUM QUI DICITUR INFIGINA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT, AD ECCLESIAM CELLAMQUE SANCTI NICOLAI MEDIOLANENSIS FUNDANDAS. Anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo septimo, medio mense augusto, indi[c]tione Xa Va. Ego, in Dei nomine, Contissa, veste velaminis sanctæ religionis induta, et relicta quondam Azonis, qui fuit dictus Crassus, de civitate Mediolanensi, quæ professa sum lege vivere Romana, presens, presentibus dixi: «Dominus omnipotens ac redemptor noster animas quas condidit, ad studium salutis {214}semper invitat, et ideo ego quæ supra Contissa volo et judico seu per hanc paginam ordinationis meæ inviolabiliter confirmo, ut omnes res territoriæ juris mei, quas habere visa sum in loco et fundo seu monte qui dicitur Brianza, ad locum ubi dicitur Infigina, presenti die et hora deveniant in jure et proprietate monasterii æcclesiæ Beati Petri apostoli, quod est constructum et ædificatum in loco qui dicitur Cluniea, in quo scilicet loco, de suprascripto loco Brianza ad jam dictum locum qui dicitur Infigina, ego que supra Contissa volo et dispono edificare seu ordinare æcclesiam unam in honore beati confessoris Nicholai et cellam unam juxta ipsam ecclesiam, que amodo et deinceps ipsa æcclesia et cella semper sit sub cura et regimine seu potestate et defensione ipsius monasterii et æcclesiæ Sancti Petri, que dicitur in Cluniea, sine regimine et potestate alicujus cellæ, sed semper ipsa ecclesia et cella predicti Sancti Nicholai una cum jam dictis omnibus rebus territoriis specialiter permaneat in potestate et regimine seu defensione ipsius monasterii Sancti Petri: eo tamen ordine, ut monachi et officiales ipsius æcclesie Sancti Nicholai habeant et teneant predictas res omnes quæ superius leguntur, faciendum exinde de frugibus et reditibus, qui de ipsis rebus annualiter exierint, ad eorum communem utilitatem quodcumque voluerint; ita tamen ut jam dicti monachi et officiales ipsius æcclesiæ seu celle Sancti Nicholai qui nunc et in perpetuum in eadem ecclesia seu cella fuerint, persolvant annualiter fictum pro benedictione, pro ipsis rebus, argenti denarios Mediolanenses solidos quinque ad partem ipsius monasterii Sancti Petri, quod dicitur in Cluniea, pro mercede et remedio anime meæ, quæ supra Contissæ et ipsius quondam Azonis, qui fuit vir meus, quia decrevit mea bona voluntas; et nec mihi liceat amodo ullo tempore nolle quod volui, sed quod a me hic semel factum vel conscriptum est inviolabiliter conservare promitto, cum stipulatione subnixa. Actum in suprascripta civitate Mediolanensi. Signum manus suprascriptæ Contissæ, quæ hanc cartam judicati ut supra fieri rogavit. Signum manuum Alexandri et Arnaldi germanorum, lege vivencium Romana testium. Signum manuum Arderici et Nazarii atque {215}Maifredi testium. Ego Anselmus judex interfui et rogatus subscripsi. Ego Ardericus notarius sacri palacii scripsi, post traditum complevi et dedi. (B. h. 727, DCCXXX.) ?? 3864. 1107, août. CHARTA QUA JOHANNES, FILIUS DALMATII DE CASETA, ET NEPOS WARINI ET HELDINI DE MONTE PANCERIO, NOTUM FACIT SE WERPIVISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS HELEMOSINAS QUAS FECERANT SUPRADICTI WARINUS ET HELDINUS. Notum sit amantibus veritatem et pacem, precipueque Arvernensibus populis, quod ego Johannes, filius Dalmatii de Caseta, nepos Warini et Heldini de Montepancerio, post multas contrarietates quas per me et per fratres meos Cluniacensibus monachis feceram, volens tollere elemosinam ipsorum Warini et Heldini, tandem, datis obsidibus in manu Arnaldi, decani de Nazach, cum ipso Arnaldo veni ad domnum Hug[onem], Cluniacensem abbatem, apud Berziacum. Ibi sicut Heldinus monachus ab abbate suo per debitam obedientiam perque suam professionem adjuratus verum dicere, elemosinam ipsam denominavit ac determinavit, ita ego werpivi et finivi in manu predicti abbatis et coram ipso et multis aliis super sanctas reliquias juravi, quod de ipsa terra jam deinceps nunquam forfactum facerem, nec quisquam mortalium, meo assensu, monachis Cluniacensibus. Quod si errore aliquo, vel ego, vel alius per me, forfactum inde faceret, infra VII aut XV dies a nuncio abbatis vel prioris vel decani de Cavaros in rationem positus per caput emendarem, et de cetero juramentum tenerem. Juxta hunc tenorem juravit Petrus major frater meus ex sua parte, et alius frater meus Rollannus in manu abbatis pleviam fecit, et duos alios meos germanos, qui presentes non erant, promisi me quantum possem ad hoc ipsum adducere. Pro hoc abbas et monachi, magis miserati quam constricti, dederunt nobis quingentos et XX solidos et societatem in capitulo, in quo et presentem cartam ego Johannes {216}cum fratribus meis Petro et Rollanno firmavi et obtuli, accepta sponsione ab abbate et monachis, ut si quando vel ipse ego, vel quilibet ex fratribus meis vellemus venire, etiamsi omnes, ad monachatum, gratis nos susciperent. Pro hoc etiam et parentibus nostris defunctis societatem in benefactis suis donaverunt. Testes hujus rei sunt hi: predictus Arnaldus decanus, Johannes cantor Mathicensis, Rotbertus miles de Breciis, Willelmus Jocerannus, Johannes de Mauziaco, Boton, Martinus, Rodulfus, Benedictus, Stephanus, multique alii. De monachis: domnus Bernardus prior, Bladinus, Artaldus, camerarius, Hugo, Seguinus, Heldinus, Willelmus, Lambertus, pluresque alii. SS. Johannis, qui hoc fecit et juravit. SS. Petri, fratris ejus. SS. Rollanni, fratris ejus. Hec carta facta est et firmata anno Dominicæ incarnationis millesimo C.VII, indictione XV, in mense augusto, sub domno Paschali papa IIº. (Bibl. nat. cop. 42-179; B. h. 723, DCCXXVI.) (Au dos:) Werpitio Johannis de Caseta et sacramentum ejus et fratrum suorum. 3865. 1107. CHARTA QUA WILENCUS, SEDUNENSIS EPISCOPUS DAT ECCLESIÆ SANCTI PETRI DE ALTA PETRA QUIDQUID DE REBUS EJUSDEM ECCLESIÆ POSSIDEBAT, ETC. Ego Wilencus, Dei disponente clementia, Sedunensis episcopus, ecclesiæ beati Petri de Alta Petra dono quicquid de rebus ecclesiæ in proprio possidebam vel alii de me tenebant, reddo et in perpetuum canonicis in commune habendum concedo; servos et ancillas quos citra Jurenses partes habeo, præter Raynaldulum, filium Hugonis monachi, dono. Signum Stephani archidiaconi et cantoris. Signum Pontii prioris. S. Alcherii, S. Odonis, S. Bernardi canonicorum. S. Dodonis presbiteri. S. Ubini. S. Roberti Brunii. Predicta dona ego Wido, Viennensis archiepiscopus et apostolica auctoritate Bisontinæ sedis vicarius, confirmo. Et quicunque hæc infringere presumpserit, auctoritate {217}beatorum apostolorum Petri et Pauli, omniumque sanctorum et sanctarum Dei vinculo anathematis subjaceat. Acta sunt hæc anno Mº Cº VIIº incarnationis Domini, indictione quinta decima. (D. 148; E. 148, VIxxxvii bis.) ?? 3866. 1107. CHARTA QUA HUGO, CATALAUNENSIS EPISCOPUS, MONACHIS SANCTI TETBALDI CONCEDIT UT POSSINT SEPELIRE EOS QUI CONDUCTU PRESBYTERORUM SUORUM AD MONASTERIUM EJUSDEM LOCI ALLATI FUERINT. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Hugo, Dei gratia Cathalaunensis episcopus, notum fieri volumus omnibus fidelibus, quod monachi monasterii Sancti Tetbaldi, in parrechia Vitriacensi positi, nostram adeuntes presentiam, petierunt ut eis concederemus quatinus eos defunctos qui ad eos conductu presbiterorum suorum venire vellent, recipere et sepulture tradere eis liceret. Quorum petitionem rogatu Oddonis archidiaconi et ceterorum nostrorum fidelium clericorum et laicorum exaudientes, quod petierunt, pro salute animæ nostræ et amore domini abbatis Cluniacensis concessimus, ita tamen ut nullum recipiant absque conductu presbiteri cujus parrochianus erit; et hoc mercedis ab eis accepimus, quod in monasterio illo memoria nostri in orationibus habebitur, et in Cluniacensi æcclesia anniversarius obitus nostri dies quotannis celebrabitur. Et ut hoc nullus removere presumat, pontificali auctoritate sub anathemate precipimus. S. Oddonis archidiaconi. S. Warini decani. S. Bosonis. S. Hugonis. S. Richeri. S. Elberti. S. Raimbaldi. Actum Cathalaunis, per manum Warini cancellarii, anno Dominice incarnationis Mº C.VII, regnante Philippo in Gallia, indictione XV. (B. p. 37.) ?? 3867. 1107, environ. CHARTA QUA WILLELMUS, COMES MATISCONENSIS, FILIUS RAINALDI, COGNOMINE THEUTONICUS, LAUDAT ATQUE CONFIRMAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS OMNES DONATIONES AB ANTECESSORIBUS SUIS FACTAS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus, tam presentibus {218}quam futuris, quod domnus Willelmus, comes Matisconensis, qui fuit filius Rainaldi comitis, Theutonicus, veniens ante presentiam domni Hugonis abbatis, apud Berziacum villam, laudavit et confirmavit omnia quæcunque ad Cluniacense monasterium antecessores ejus antea dederant, et unde fratres Cluniacenses ipso die investiti erant. Concessit insuper quicquid predicti seniores inantea potuissent adquirere a militibus vel ab hominibus suis de feodo quod ab illo possidebant, ut Sanctus Petrus illud jure hereditario possideret. Testes hujus concessionis fuerunt: Umbertus miles de Coloniaco, Richardus miles, cognomento Derochatus, Vulmarus miles Theutonicus, Artaldus miles de Mailiaco. Monachi autem fuerunt isti: Siguinus camerarius domni abbatis, Dalmatius Jureth camerarius, Hugo de Verziaco, Bernardus de Monte, constabularius domni abbatis. (B. h. 735, DCCXXXVIII.) ?? 3868. 1107-1108. CHARTA QUA BERNARDUS BENEDICTUS ET FILII EJUS JUDICIO DAMNATI WERPIUNT MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONSUETUDINES QUAS IPSI REQUIREBANT IN TERRIS EORUM. Sanctitum decretumque est a patribus, ut quicumque aliquid alicui loco sanctorum pro salute animæ suæ dederit, vel etiam calumpniam aliquam contra æcclesiam juste aut injuste prius habitam spontanee werpiverit, ut hoc firmum et inconvulsum perhenniter maneat, testamentum inde autenticum fieri faciat. Ideo ego Bernardus, cognomento Benedictus, et filii mei Johannes et Walterius, atque Achardus et Girbaldus clericus, volumus scribi et memoriæ tradi, quod nos habentes discordiam cum monachis Cluniacensibus pro terris et rebus aliis quas, ut nobis videbatur, injuste auferebant, domno Hugone abbatiam Cluniacensem regente, fecimus placitum apud Laisiacum cum ipsis monachis, videlicet Hugone cellarario et Hugone alio monacho, qui tunc preerat ipsi obædientiæ, ibique werpivimus ipsam calumpniam {219}omnino pro salute animarum nostrarum coram testibus, scilicet Gausfredo de Classiaco et Walterio de Sancto Bonito, et ipsam werpitionem postea in capitulo Cluniaco confirmavimus. Sed, pro dolor! quia ipsam concordiam, ut nobis videbatur, coacti aliquantulum feceramus, peccatis nostris exigentibus, ut canis revertitur ad vomitum, sic iterum ad idem peccatum reversi sumus, et ideo molendina eorum fregimus, vaccas cæpimus, multa mala inde eis fecimus. At ipsi monachi proclamantes et justiciam ex nobis requirentes apud episcopum Matisconensem et alias potestates, licet vix impetrassent, tamen tandem Matisconem venimus, et ibi consilio amicorum, datis ex utraque parte obsidibus, in manu Archenbaldi, cognomento Nigelli, ventum est ad judicium, ibique justo judicio bonorum judicum adjudicatum est nos injustæ ipsam vuerram et ipsam calumpniam fecisse. Quapropter ipse Archembaldus monachorum obsides absolvit et obsides nostros in manus eorum tradidit, ut eos tandiu tenerent quoadusque factum judicium ab eis adimpleretur et calumpnia ipsa a nobis vuerpiretur. Unde, miserante Deo, qui non vult mortem peccatoris, set potius ut convertatur et vivat, iterum Laisiacum convenimus, et presente donno Leodegario, priore de Cluniaco tercio, et Jarentone cellarario, et Artaldo, decano de Belmont, et Hugone, decano de Perrona, et Hugone, ejusdem Laisiacensis villæ decano, et Berardo, cognomento Viride, decano de Cavariaco, et Gausfredo milite de Classiaco, et Bernardo de Blaniaco, Udulrico et Hugone fratribus ejus, multisque aliis, ipsam calumpniam bono animo affectuque sincero vuerpivimus, et sacramento super altare Sancti Sulpicii ipsam vuerpitionem confirmavimus, insuper et fidejussores dedimus, ut firmius concordiam et placitum teneremus et sacramentum a nobis factum fortius observaremus, scilicet Gausfredum de Classiaco, Bernardum de Blaniaco, Udulricum et Hugonem, fratres ejus, Gausbertum de Verchesiaco, Durandum de Verziaco et Warinum, filium ejus. Deinde, parvo tempore transacto, Cluniacum venimus, et in cathedra Sancti Petri, que est VIII kalendas marcii, capitulo nos presentavimus, et residente domno Leodægario et capitulum tenente, ipsam vuerpitionem {220}calumpniæ atque concordiam quam feceramus iterum coram cunctis fratribus confirmavimus. Ipse vero domnus Leodegarius tam nos, quam omnes qui auxilium vel consilium dederunt de malis que pro prefata calumpnia feceramus, cum confirmatione fratrum, quantum sibi concessum est, absolvit, et participes omnium bonorum que agunt ipsi monachi, Deo miserante, nos fore concessit. Si quis igitur nostrum vel heredum nostrorum diabolicæ pravitatis telo jaculatus, qualicumque modo huic vuerpitioni sive concordiæ iterum calumpniationis vim inferre presumpserit, auri libram monachis exsolvat, et æterno regno privatum, nisi emendaverit, se in perpetuum sciat. Facta carta tempore quo domnus Paschalis papa Cluniaco interfuit, anno ab incarnatione Domini Mº Cº VIIº, et in diebus domni Hugonis abbatis, regnante Philippo rege in Francia, Berardo episcopo Matisconensem æcclesiam regente. (B. h. 726, DCCXXIX.) ?? 3869. 1108, février. NOTITIA CONCORDIÆ INTER CLUNIACENSES MONACHOS ET TRENORCHIENSES INITÆ SUPER QUIBUSDAM TERRIS, CUM CONSENSU HUGONIS ET WILLELMI, ABBATUM. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod domnus Hugo, Cluniacensium abbas, fratresque Cluniacenses, et domnus Willelmus, Trenorchiensium abbas, fratresque Trenorchienses, post longam concertationem quam ad se invicem pro quibusdam causis habuerant, tandem sic in pacem et concordiam redierunt. Paucis siquidem diebus transactis post obitum domni Petri, Trenorchiensis abbatis, cujus pene totum tempus sub hac concertatione transierat, cum jam predictus W[illelmus] datus esset Trenorchiensibus abbas, venit ipse in mense februario ad domnum Richardum, Albanum episcopum, apostolicæ sedis legatum, et ad domnum Hugonem, Cluniacensem abbatem, apud Lordonum villam, prope Cluniacum, simulque cum eo aliquanti de suo monasterio fratres, inter quos Willelmus Gregorius prior et {221}Gaufredus de Loasia, et Bernardus camerarius, et Tewinus decanus de Campania. Hi pro se ipsis ac pro toto conventu Trenorchiensi agentes, in manu domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, coram prefato apostolice sedis legato, et domno Berardo, Mathicensi episcopo, multisque clericis ac laicis, per librum qui intitulatur Augustinus de Bono perseverantiæ, ad plenum reliquerunt et ex toto dimiserunt a die illa et deinceps in perpetuum eas res nominatim quas sibi nominatim reclamaverant, hoc est terram Arvei de Perrona, quam Sancto Petro donavit, ita sicut Arveus antequam in Cluniaco monachus factus esset eam possederat, excepto bosco quam dicunt Castanellum, de quo Trenorchienses ipsi investituram habuerant, decimam de Domangio ubi dicitur ad Catum Suspensum, calumniam de æcclesia de Losiaco, terram de Lio, de qua et promiserunt quod si aliquid detraxissent, nulli hominum in hoc contra Cluniacense patrocinium ultra jam ferrent calumpniam de terra Affricani apud Donziacum. Si quid in æcclesia de Langiaco vel in terris quas Cluniacenses apud Scureolas habent calumpniari temptabant, hoc quoque pænitus dimiserunt. Res quascumque Cluniacenses, cellæque ac decaniæ omnes ad Cluniacensem cameram pertinentes, quomodocumque tenuissent, si tricennali jam possessione tenuerant usque ad diem conventionis hujus, plane omnes res illas pacatas, quietas, tutasque perpetuo Cluniacensibus fore, Trenorchienses collaudarunt et confirmarunt; nam si quid controversiæ aut querelæ contra majores prioratus, ut est Silviniacus aut Paredus vel hujus modi, Trenorchienses habebant, retentum est, ut salva pace Cluniacensis æcclesiæ, de hoc cum ipsis prioribus agant, exigendo justiciam et faciendo. Pari modo parique tenore domnus Hugo, Cluniacensis abbas, laudantibus Bernardo camerario, Luca armario, Leodegario, uno de prioribus, Lanberto, Bernardo, ceterisque, qui aderant, tam ex parte sua quam et totius conventus Cluniacensis, in manu domni W[illelmi], Trenorchiensis abbatis, per {222}librum prescriptum ad plenum reliquit, et ex toto demisit a die illa et deinceps in perpetuum, nominatim hec: de terra Arvei prescriptum boschum Castanellum, apud villam Prahil mansum illum qui in controversia erat, apud prescriptum Donziacum de terra Hugonis Peziensis quantum illis Trenorchiensibus, scilicet in curia Lugdunensi, judicatum fuit. Res quascumque Trenorchienses, cellæque ac decaniæ omnes ad Trenorchiensem cameram pertinentes, quomodocumque tenuissent, si tricennali jam possessione tenuerant usque ad diem conventionis hujus, plane omnes res illas pacatas, quietas, tutasque perpetuo Trenorchiensibus fore, Cluniacenses collaudarunt et confirmarunt. Sed et hoc inter utrosque convenit, ut ab hodie et deinceps quicumque homo se vel sua Cluniacensibus seu Trenorchiensibus solo sermone sine aliqua investitura spoponderit, si precedente tempore vel jam morti proximus priori voluntate mutata, non ad eos quibus promiserat, sed ad alteros se vel sua non verbo tantum, sed et facto contulerit, illi qui priorem promissionem in solo sermone tenere videbantur, contra eos quibus postmodum non promissio tantum, sed et datio ipsius personæ vel rerum completa est, jus reclamandi aut repetendi nullatenus habeant; prior autem promissio in tantum valeat de quanto hi quibus facta est ab anno in annum investituram habuisse noscuntur. Ad firmamentum conventionis hujus pacisque stabilimentum presens carta descripta est, ac in utroque capitulo Trenorchiensi videlicet atque Cluniacensi solempniter recitata, et ab utroque conventu pari attestatione confirmata, sigillo parili multumque credibili consignata. Signum domni Richardi, Albani episcopi et apostolice sedis legati. Signum domni Berardi, Mathicensis episcopi. Signum Huberti archidiaconi. Signum Bernardi archidiaconi. Signum Joceranni, cantoris Cabilonensis. S. Guntheri archipresbiteri. S. Huberti archipresbiteri. Signum Oddonis presbiteri. De monachis Cluniacensibus seu Trenorchiensibus plures interfuerunt. De clericis: Stephanus, Walterius grammaticus et cæteri. Milites multi, inter quos: Hubertus Ungrus, Illius de Craio, Josbertus Pilat Castaneam, et cæteri milites multi, et servientes et ipsi multi: Petrus Trenorchiensis, Hugo prepositus Lordonensis, Constantius, {223}prepositus Itgiacensis, et Rodulfus, Constabulus, Stephanus, Benedictus, Vincentius, Parasius, Aimo et alii multi. Actum sub domno papa Pascali IIº, regnante Philippo rege Francorum, anno Dominice incarnationis Mº Cº VIIIº, ordinationis domni Hugonis abbatis LXº, domni Willelmi, abbatis Treno[r]chiensis, Iº. Albertus Teutonicus scripsit. (B. h. 729, DCCXXXII.) ?? 3870. 1108, 25 mai. BULLA PASCHALIS PAPÆ II, QUA SITHIENSE MONASTERIUM SUB TUTELA SEDIS APOSTOLICÆ SUSCIPIENS, MONACHOS CLUNIACENSES ABSOLVIT A CURA HUJUS MONASTERII QUAM SIBI CONCESSAM DICEBANT AC EJUSDEM POSSESSIONES CONFIRMAT. Paschalis, etc. Ad hoc nos, etc. (Le Mire, Oper. dipl., t. III, p. 24; Guérard, Cart. de Saint-Bertin, p. 217.) ?? ?? 3871. 1108 (?), 29 juin. EPISTOLA PASCHALIS PAPÆ II, QUA MANDAT MONACHIS SANCTI EGIDII UT CLUNIACENSIS ORDINIS DISTRICTIONEM EFFICACIUS TENEANT. P[aschalis], episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monasterii Sancti Egidii monachis, salutem et apostolicam benedictionem. Monachorum status a seculo omnino divisus est, ut choereat Deo, aliis enim licet et Deo servire et seculum non relinquere; monachis autem nec corpora licet nec voluntatem habere in propria potestate, ut in eis illud Dominicum impleatur: «Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.» Unde dilectionem vestram litteris presentibus commonemus, ut omni nisu omnique studio divine dilectioni vos {224}artius astringatis, et postpositis vanitatibus seculi, pleno mentis affectu Dei semper faciem inqueratis, propter quod opportunum vobis est, ut sicut a prioribus vestris dispositum est, Cluniacensis ordinis districtionem efficacius teneatis, ne, si aliter feceritis, in hominum detractionibus pateatis, et apostolice sedis indignationem gravius incurratis; Cluniacensis enim monasterii ordo multis locis per Dei gratiam religionis amplioris lumen infundit. Data Beneventi, III kalendas julii. (Bibl. nat. cop. 43-130.) ?? 3872. 1108 (avant le 3 août). CHARTA QUA GAUFREDUS DE BONANT WERPIVIT OMNES RES MONASTERII CLUNIACENSIS QUAS IN VILLA WILLIHELS INVASERAT. Notum sit timentibus Deum amantibusque veritatem et pacem, quod Gaufredus, filius Gaufredi de Bonant, post multas torturas ac violentias quas ipse vel pater ejus vel avus ejus Gaufredus, in illa obædientia de Williels contra Cluniacum perpetraverant, venit tandem ante presentiam domni Hugonis abbatis, apud villam Galiniacum, et ibi recognovit se esse hominem Cluniacensis abbatis et hominium quod sibi jam fecerat, denuo promisit extunc inantea se tenere a[b]sque contradictione. Denique de illa contrarietatæ in villa Oullihels vel pertinentiis ejus eatenus facta, hanc ibi communi assensu firmaverunt concordiam. Gaufredus ipse forciam vel firmitatem quam pater ejus aliquando ibi habuerat et iste renovaverat reliquit et werpivit in manu dompni Hugonis abbatis, ut quantum abbas ipse juberet, tantum de fortia illa caderet, et nunquam ulterius refirmaretur, nisi forte ad jussionem Cluniacensis abbatis vel ejus scilicet qui tunc erit vel cujusque successorum ejus. Quod si, Cluniacensium abbatum {225}assentiente (sic), curtis illa vel fortia refirmaretur aliquando, non alia tamen de causa id fieret, nisi ad defenssandam obædientiam illam, vel res ad eam pertinentes, ita ut nec Gaufredus ipse, neque posteri ejus de ipsa cuiquam hominum werram in suo capite unquam facerent, aut forfactum cujusquam illo introducerent. Quocienscumque autem ad preceptum Cluniacensis abbatis curtis illa predicta necessitate refirmaretur, tociens iterum, si abbas Cluniacensis juberet, caderet. Justiciam vel districtionem hominum intra villam Oullihels vel extra in pertinentiis ejus commanentium, qui ad Cluniacum pertinent, quomodocumque predictus Gaufredus eatenus sibi vendicare contenderit, de integro werpivit in manu predicti abbatis a die illa et deinceps, ut de nullo forfacto illorum hominum se unquam intromittat ad justiciandum, nisi forte de illis hominibus tam superbis tamque rebellis contra obædientiarium monachum aliquis existat, ut obædientiarius ille de illo tali cogatur clamorem facere ad Gaufredum, ut aliquem de posteris ejus, et de tali justicia monachus duas partes habebit, Gaufredus terciam. Si homo quilibet obedientiarii in villa Oullihels vel extra villam cuilibet extraneo forfactum fecerit aut extraneus quilibet homini obedientiarii, non se intromittet Gaufredus de illo vel illo, nisi obedientiarius hoc ad eum clamaverit, et tunc similiter Gaufredus terciam partem de justicia habebit. In mercato de Oullihels qualecumque forfactum homines extranei alius contra alium inter se fecerint, de utraque parte justicia ad solum Gaufredum pertinebit. Si homo extraneus in mercato contra hominem obædientiarii forfactum fecerit, cum per clamorem quem obedientiarius vel homo ejus ad Gaufridum fecerit, extraneus ille justiciatus fuerit, post emendam vel justiciam illius qui forfactum recepit, de reliqua justicia obedientiarius duas partes habebit, Gaufredus terciam. Similiter si homo obedientiarii in foro forfactum fecerit contra extraneum hominem, cum Gaufredus aut minister ejus de hac re ad obædientiarium clamorem fecerit, post emendam aut justiciam illius qui forfactum recepit, {226}de reliqua justicia obedientiarius duas partes habebit, Gaufredus terciam. Per librum beati Augustini de Consensu evangelistarum fecit Gaufredus werpitionem hanc in manu domni Hugonis abbatis. Domnus Hugo abbas dedit Gaufredo aureum anulum in signum concordiæ et benivolentiæ, et ad firmamentum atque stabilimentum hujus conventionis convenit inter eos cartam istam describi. Factum est hoc coram Hugone abbate, apud Galiniacum, per manum Bernardi, Cluniacensis camerarii, et Arpini monachi. Interfuerunt et alii fratres: Lucas, Seguinus, Lambertus, Bernardus, Poncius decanus Cluniacensis, Gerardus decanus de Oullihels, et Hugo, Albertus, Milo, Hugo Rufus, Stephanus. Cum Gaufredo affuerunt duo milites consiliarii ejus, scilicet Hugo de Scamellis et Bernardus Jovellus; de servientibus affuerunt: Gaufredus de Ygaranda, Rodulfus, Benedictus, Gaufredus, Vincentius, et alii atque alii. Factum est sub domno papa Paschali II, regnante Philippo rege Francorum, anno LX ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis. Albertus Teutonicus scripsit cartam et Godefredus per testimonium cartæ scripsit hic. (B. h. 730, DCCXXXIII.) ?? 3873. 1108 (après le 3 août). CHARTA QUA RAINALDUS DE SOLENNIACO, DERELINQUENS SÆCULUM, RES SUAS PROPE BERZIACUM VILLAM, CONSENTIENTIBUS FILIIS SUIS, MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod Rainaldus homo senex et miles de Solenniaco reddidit se pro monacho apud Berziacum villam in manibus domni Hugonis, Cluniacensis abbatis et ibi totundit eum domnus abbas in signum et probamentum monachatus, presentibus atque laudantibus filiis ipsius Rainaldi, Warulfo videlicet atque Wicardo, qui et elemosinam patris ex parte sua confirmaverunt in manibus prefati abbatis, per baculum ejus; æt fidejussores posuerunt quod totum illud facerent laudare fratrem suum juniorem, Maiolum {227}nomine, qui absens tunc erat, et matrem suam Reginam, atque sorores suas Petronillam et Agnem. Fidejussor autem extitit Petrus de Solenniaco miles. Elemosina vero seu donatio quam prefatus Rainaldus fecit ad Cluniacum, laudantibus liberis suis et uxore, hæc est: terra arabilis et montuosa retro montem, quem vocant Castellum super Berziacum villam, et frutecta et buxetum circa montem; totum quicquid habebat in protenso colle, quem vocant Tilletum supra Berziacum et campum infra Tilletum; totum quicquid habebat in bosco, quem vocant Carnetum; quicquid habebat in bosco, quem vocant Canalem, et extra boscum usque ad Pertusum Lupale. Hoc totum, sicut supradictum est, Rainaldus ipse coram filiis et amicis suis libere et absque omni cavillatione donavit ad Cluniacum, ita dumtaxat ut, [cum] uxor ejus defuncta fuisset, honorifice in Cluniaco sepeliretur, monacho de Berziaco exhibente portitores et bajulos funeris, et quod Cluniacensis camerarius Rainaldum vestire deberet quando ad monachatum intrasset. Nam et filiis ejus camerarius dedit palefredum unum, quia pauperes erant, et voluntariæ (sic) laudarent donationem patris sui ad Cluniacum; quod et fecerunt. Testes sunt de monachis: Lucas, Seguinus et alius Seguinus, Hugo, Bernardus et alius Bernardus, qui tenebat Berziacum, Albertus et alius Albertus, Teotardus, Milo, Girardus. Ante quos et camerarius Cluniacensis, per cujus manum factum est. Testes sunt et Durannus prior, Constantinus prior, Nicholaus clericus. De laicis: Petrus de Solenniaco miles, Humbertus Vetus Werra, et Rainaldus ipse ac duo filii ejus Warulfus et Wichardus, item Rodulfus, Constabulus, Benedictus, Vincentius, Gausfredus, Haimo, Giraldus, Constantius, Bernardus et alii multi. Factum est anno Dominice incarnationis millesimo C.VIII, indictione prima, sub domno Paschali papa IIº, anno Iº Ludowici regis Francorum, anno ordinationis domni Hugonis, Cluniacensis abbatis, LX. Albertus Teutonicus scripsit. (B. h. 731, DCCXXXIIII.) ?? {228}3874. 1108. CHARTA QUA NOTUM EST HUGONEM DE CALVOMONTE WERPIVISSE OMNEM CALUMPNIAM DE REBUS IN KIASOTO, MARINGO, ETC., QUAS HUGO LEDBALDUS, SOCER EJUS, IN VADIMONIUM AD MARCINIACUM MONASTERIUM DEPOSUERAT. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod Hugo Ledbaldus, miles, res aliquas juris sui, hoc est quicquid habebat in Kyasouto, Maringo, Kyarneto, et in ea villula quam dicunt Valles, cum pertinentiis illarum totum deposuit in vadimonium ad Marciniacum monasterium ancillarum Dei per manum Widonis monachi, cognomento Ruil, qui eo tempore, sub domno Hugone abbate Cluniacensi, prior Marciniacensis erat. A quo Widone Hugo Ledbaldus ipse pro vadimonio isto quingentos habuit solidos. Quod vadimonium tali tenore positum est, ut si Hugo Ledbaldus ipse ante mortem suam id redemptum non habuisset, jam deinceps omni tempore ad predictum monasterium Marciniacense jure perpetuo pertineret. Testes sunt Willelmus archipresbiter, Robertus clericus, cognomento Ruil, et alii atque alii. Sic habuerunt, sic possiderunt fratres vel sorores Marciniacenses vadimonium illud in vita Hugonis Ledbaldi et post mortem ejus. Verumtamen Hugo miles, filius Bernardi de Kiachedo, qui videlicet Hugo de Calvomonte appellabatur, quique predicti Hugonis Ledbaldi filiam, Lucam nomine, duxerat uxorem, ac per hoc terras, honoremque patris puelle possedit, vadimonium illud calumpniari presumpsit. Hinc etiam ipsos Ma[r]ciniacenses aliquandiu molestavit. Ad postremum tamen venit ante domnum Hugonem abbatem apud Cluniacum, ibique deposuit, reliquit, werpivit totam omnino calumpniam, totamque calumpniandi occasionem, in manu predicti abbatis, et tam de sua parte, quam etiam de parte uxoris sue, de cujus capite res erat, laudavit et confirmavit ad Marciniacum, coram multis testibus, totam {229}terram que fuerat Hugoni Ledbaldo in prenominatis villis, hoc est Kyasouto, Maringo, Kyarneto et in alia villula quam dicunt Valles, de qua magis calumpnia orta videbatur. Hanc igitur terram cum viris ac feminis incolentibus eam, cum servis et ancillis, cum vineis, pratis, silvis ac nemoribus, cum aquis aquarumque decursibus, cum universis usibus ac pertinentiis suis concessit Hugo, filius Bernardi de Kyachedo, et collaudavit et condonavit, quantum ad se vel ad uxorem suam, Lucam nomine, Hugonis Ledbaldi filiam, pertinebat, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum et ad Marciniacum. Fecit autem werpitionem istam vel laudamentum Hugo ipse, genu flexo, ante domnum Hugonem abbatem, per baculum ipsius senioris, in manu ejus. Duo autem monachi, hoc est Seguinus et Wichardus, qui precepto domni Hugonis abbatis res Marciniacenses procurabant, assensu ac voluntate abbatis sui, dederunt sepedicto Hugoni, qui dicebatur de Calvomonte, pro werpitione ista vel laudamento, quingentos solidos et consiliarius ejus centum et uxori ejus, quare de ipsa res veniebant, unum mantellum et unum pellicium varium. Placuitque de tota causa et pacificatione inter se facta cartam describi istam ad stabilimentum rei, ad monimentum posteritatis. Testes sunt multi. De monachis: Bernardus, camerarius Cluniacensis, Odo Arpinus, qui dicebatur Bituricensis, Seguinus Nivernensis, Wichardus Marciniensis, Willelmus, qui fuit archipresbiter, qui et superius testis scriptus est, Lucas armarius, Pontius decanus et Lambertus, Bernardus, Dalmatius Jureth, Hugo, Albertus et ceteri. De militibus: Hugo ipse de Calvomonte, cum quo res acta est; denique Gaufridus de Marchisot, Jocerannus de Centarbens, Hugo de Centarbens, Petrus de Civione (sic), Garulfus de Orvals, Hubertus Rufinus, Artaldus de Seziliis, Bernardus Jacob, Alcherius de Marchisot. De burgensibus vel servientibus: Durannus de Sancta Maria, Rodulfus, Constabulus, Gaufridus, Vincentius, Benedictus, Ledbaldus, Tedbaldus, Girardus Auritus, Robertus de Sancto Juliano, Robertus Crispinus, Geraldus et alii atque alii. Quia vero sepedicti {230}Hugonis uxor in placito ante abbatem apud Cluniacum presens non fuerat, die altero apud Patriciacum, ubi ipsa tunc manebat, placitum totum quod presens continet carta laudavit et quantum ad se pertinere poterat confirmavit et corroboravit, et in hoc testes sunt: in primis Hugo ipse maritus ejus et alius Hugo, cognomento Potardus, Wido de Paredo, Seguinus de Culminis. De monachis vero: Wichardus Martinus et Bernardus de Monte, qui et superius conscripti sunt. Facta est hoc (sic) primo apud Cluniacum, secundo apud Patriciniacum, anno Dominice incarnationis millesimo C.VIII, indictione Ia, epacta VIa, concurrente III, sub domno Paschali papa II, anno ordinationis domni Hugonis Cluniacensis abbatis LXº. Albertus Teutonicus scripsit. (Bibl. nat. cop. 43-179.) (Au dos:) Laudamentum Hugonis de Calvomonte et uxoris ejus ad Marciniacum, de terra Kyasoui cum pertinentiis suis. 3875. 1109, 2 juin. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT PONTIO, ABBATI CLUNIACENSI, OMNIA AB ANTECESSORIBUS SUIS MONASTERIO EJUS COLLATA ET CONCESSA. Paschalis, episcopus, etc. In provectionis suæ primordiis, etc. (Bull. Clun., p. 36, col. 1.) ?? ?? 3876. 1109, 16 octobre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, DE OBEDIENTIIS AD CLUNIACUM PERTINENTIBUS. Paschalis, episcopus, etc. Et religio Cluniacensis cœnobii, etc. (Bibl. Clun., col. 569, et mieux dans Bull. Clun., p. 36, col. 2, nº 2.) (E. 42, XXXVII.) ?? 3877. 1109, 17 octobre. «PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, AD PONTIUM, AD QUEM MITTIT PALLIUM CANDIDUM, UT EX EO ORNET DALMATICAS IN USUM ECCLESIÆ CLUNIACENSIS, CONCEDENS EI QUOD UTATUR INSIGNIIS PONTIFICALIBUS IN OCTO PRÆCIPUIS FESTIVITATIBUS MONASTERII SUI.» Paschalis, episcopus, etc. Bonum et laudabile Cluniacensium fratrum, etc. (Bull. Clun., p. 36, col. 2, nº 1.) ?? ?? {231}3878. 1109, environ. NOTITIA DE DONATIONE ALTARIS DE USEYES MONASTERIO CLUNIACENSI ET ECCLESIÆ ALTÆ PETRÆ A PONTIO BISUNTINENSI ARCHIEPISCOPO FACTA. Notum facimus omnibus, tam præsentibus quam futuris, quod ego Pontius, dum essem Bisontinæ sedis archiepiscopus, ecclesiæ Beati Petri Altæ Petræ de Useyes cum appendiciis suis dedi. Signum domni Magnerii archidiaconi et decani Sancti Johannis Evangelistæ. Signum Aldrici, decani. S. Pontii, prioris predictæ ecclesiæ. S. Alcherii, S. Hermenfredi, S. Lamberti, canonicorum ejusdem ecclesiæ. S. Dodonis, presbiteri. (D. 147; E. 147, VIxxxvii.) ?? 3879. 1109-1110, 19 octobre. CHARTA QUA WIDO DE WANGIONIS RIVO RES SUAS IN ECCLESIA APUD COLUMBERIUM VILLAM, QUAM DICUNT AD DUAS ECCLESIAS, ET SERVOS APUD MUNDAM VILLAM ET CAMPANEOLAS MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod ego Vuido de Vuangionis Rivo, pro remedio animæ meæ et uxoris meæ Beatricis et filii mei Widonis, et patris mei Vuidonis eque de Vuangionis Rivo, dono et offero Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, per concessionem et laudamentum donni Rotberti, Linguonensis episcopi, in æcclesia apud Columberum villam, quam dicunt ad Duas Ecclesias, partem illam quam presbiteratum vocamus, et medietatem decimæ totius villæ, et terratium tam de bosco quam de plano, et plaustinatium et mel et ceram quantum ad me pertinet vel ad heredes meos pertinere poterat, simulque quosdam homines meos, Joscelmum {232}scilicet cum liberis suis, filios Bernoardi, Vuarnerium molendinarium cum liberis suis, Tedbaldum sutorem. Quod in his habeo, hoc utique in hac donatione appono, et in Ranoponte piscatorem unum quod in illo habeo; servos et ancillas meas apud Mundam Villam et apud Campaneolas, de his utique partem meam in hac donatione appono. Factum est hoc apud Vuangionis Rivum publice, regnante Ludovico rege Francorum, Rotberto episcopo Linguonum, Pontio abbate Cluniacensium. (B. p. 21.) ?? 3880. 1109-1117. CHARTA QUA GUILLELMUS, BISONTINENSIS ARCHIEPISCOPUS, ECCLESIAM ALTEPETRENSEM MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Guilemus, Dei gratia sanctæ Bisonticensis æcclesiæ archiepiscopus, venerabili patri donno Pontio, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Pastoralis officii est ut evellat et destruat, ut disperdat et dissipet, ut edificet et plantet. Quia ergo ad hoc nos prefecit populo suo omnipotens Deus, ut vineam Domini Sabbaoth disciplinis regularibus excolamus, ut vicia evellere, superflua destruere, virtutum quoque plantaria inserere studeamus, dum hoc viribus nostris sine coadjutoribus adimplere non possumus, oportet nos agricolas, peritos virtutum viros, undecunque conducere, qui usque ad vesperum viriliter laborantes, ad ubera nostræ consolationis sub umbraculo divinæ protectionis confugiant, et nobiscum labores manuum suarum manducantes æternæ beatitudinis denarium sibi et nobis adquirant. Et quoniam Cluniacensis æcclesia pre ceteris Galliarum æcclesiis hujusmodi spiritalis agriculturæ peritissimos agricolas et multo plures habere cognoscitur, venerabilis fratris nostri Walcherii, Gigniacensis prioris, peticionibus annuentes, Altepetrensem æcclesiam religione quondam monastica destitutam, tibi, Deo {233}dilecte Cluniacensis abbas, sanctissimoque ejusdem loci conventui dedimus, concessimus ad inhabitandam et in religione monastici ordinis Deo auctore diligentius informandam. Actum Bisontii, in æcclesia Sancti. Johannis, laudante Pontio, Altepetrensi priore; domno Stephano, ejusdem ecclesie canonico et Bisontino cantore; domno Mainerio, decano; domno Bernardo magistro; domno Manasse archidiacono, Stephano thesaurario, Burcardo, Hugone archidiaconibus et aliis multis. Postea Cluniaci, III idus augusti, per memet ipsum in capitulo vestro interfui, et id ipsum cum his qui mecum aderant laudavi et confirmavi, salvis justiciis et debitis consuetudinibus nostris. Nunc quoque per presentis privilegii paginam prefatam Altepetrensem æcclesiam vobis vestrisque successoribus, cum omnibus appendiciis suis, laudamus, concedimus et confirmamus, salvis, ut prediximus, justiciis et debitis consuetudinibus nostris. Sane si quelibet in crastinum persona potens vel inpotens hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, donec satisfactione congrua emendaverit, aliena a corpore et sanguine Domini fiat, et in extremo exagmine districte ulcioni subjaceat. Conservantibus hec, pax et tranquillitas. Amen. (Bibl. nat. or. 189 et 189 A.; B. p. 8; D. 149; E. 149, VIxxxviii.) (Au dos:) Carta de Alta Petra. 3881. 1109-1118 CHARTA QUA NARDUINUS DE SALA EJUSQUE FRATER OELARDUS WERPIUNT CALUMNIAM QUAM CLUNIACENSIBUS MONACHIS FECERANT DE QUODAM PRATO SITO SUBTUS CARBONIAS. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod ego Narduinus de Sala et frater meus Oelardus, qui aliquando seniores de Cluniaco injuste {234}fatigavimus, pro quodam prato bono quod ego donaveram Sancto Petro ad Cluniacum pro altero fratre meo Gaufredo nomine, apud Cluniacum facto monacho, sed jam dictus Oelardus reclamabat, quasi ipse, quia adhuc puer erat, donationem hanc non laudavisset; tandem, recognoscentes injusticiam nostram venimus Cluniacum cum aliquantis amicis nostris, intravimus capitulum, calumpniam quam de prato illo moveramus werpivimus a die illa in totum tempus, et si quid de rebus ad nos pertinentibus a diebus Narduini patris nostri Cluniaco fuerat destinatum, totum communi voluntate, tota fide, et plena pace, ad Cluniacum laudavimus et confirmavimus pro remedio animarum nostrarum, vel parentum nostrorum in perpetuum. Hoc fecimus in capitulo, in conventu Cluniacensi, presentibus amicis nostris eisdemque testibus, quorum hec sunt nomina: Hugo, capellanus de Laysiaco, Benedictus, presbiter de Sonosano, Gaufredus miles de Classeaco, et Paganus frater ejus, Wichardus de Cavannis, Stephanus de Marzeaco. Est autem pratum illud subtus Carbonias, inter ipsam villulam et aquam Meogiam, pertingens usque in ipsum rivum; clauditur autem de tribus partibus longo fossato, de quarta parte ipso rivo, ita ut nec via, nec semita per pratum esse debeat. Robertus monachus tunc temporis decanus erat de Laysiaco, a quo in hac secunda donatione sexaginta solidos accepimus, ut donatio nostra et donationis pax melius atque firmius teneatur. Factum apud Cluniacum publice, in mense novembrio, sub domno papa Paschali, regnante Ludovico rege Francorum, tempore domni Berardi, Mathicensis episcopi, et domni Poncii, Cluniacensis abbatis. Ebrardus presbiter, rogatus, ad vicem cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. or. 190; cop. 46-152.) (Au dos:) Carta Narduini et fratris ejus Oilardi de Sala. 3882. 1109-1118. EPISTOLA PASCHALIS PAPÆ II, AD PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EI SCRIBIT IN CELEBRANDA EUCHARISTIA «PER SE PANEM, PER SE VINUM» ESSE DANDUM. Paschalis, etc. Scribens ad, etc. (Mansi, t. XX, p. 1013.) ?? ?? {235}3883. 1109-1120. EPISTOLA A. GUILLEBALDI DE SANCTO CARTERIO AD PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EI MANDAT SE CONFIRMAVISSE DONATIONEM A PATRE SUO FACTAM DE TELONARIA CONSUETUDINE PELLICIARUM VEL SEPIARUM. A. Guillebaldus Sancti Carterii P[ontio] abbati Cluniacensi in Domino salutem. Pater meus, scilicet Petrus Guillebaldus, quondam omnibus monachis Sancti Petri Cluniacensis quicquid telonaria consuetudine de pelliciis vel de sepiis illorum et tandem de omnibus, que ad illos pertinent, ante capiebat donavit. Quod egomet vivus confirmo et concedo eredesque mei, et quicquid tempore meo raptum est restauravi; atque si quis de successoribus meis pactum illud violaverit, hereditatem meam amplius non possideat. Hec concessio facta est domino Leodegario, archiepiscopo Bituricensem æcclesiam gubernante, atque Lodovico rege Francigenis dominante. Hujus rei sunt testes: Arpinus clericus, et Petrus de Betcholis, Arbertus, Bertrannus, fratres ejus, et Helias monachus et Petrus. (B. p. 22.) ?? 3884. 1109-1122. NOTITIA DONATIONIS AB ALONE, CANCELLARIO REGIS ALFONSI, FACTÆ MONASTERIO CLUNIACENSI, UT ANNIVERSARIUS DIES SUI OBITUS IN FUTURUM CELEBRETUR. Notum sit universis, etc. (Baluze, Miscell., t. VI, p. 478; éd. in-fº, t. III, p. 45. [Ex vetustis. Necrol. monast. Clun.] circa 1060). ?? ?? {236}3885. 1109-1149 (?). LITTERÆ A., ASTURICENSIS CONSULIS, ET E., EJUS UXORIS, QUIBUS P. CLUNIACENSI ABBATI, COMMITTUNT MONASTERIUM SANCTI SALVATORIS IN ASTURIA FUNDATUM. Sanctissimo Patri ac domino, domno P. Dei gratia Cluniacensi abbati, totique cetui ejus cure commisso, A....., Asturicensis consul, ejusque uxor E....., salutem et obedientiam. Quoniam quidem divina providentia noluit nobis carnales donare filios nec filias, unde multimodas illi referimus grates, quibus, post vitæ finem, res cum hereditate nostras relinqueremus, dignum duximus, consulente nobis atque monente post Deum pio episcopo Secobiensi, domno videlicet P[etro], omnipotenti Deo qui dedit et æcclesiæ vestræ, vobis, pater, et successoribus vestris cunctam substantiam nostram nosquemet ipsos tribuere hoc modo. Viventes itaque vestris vestrorumque sanctissimis orationibus nos commendamus, monasterium quoque in sancti Salvatoris honore in Asturia fundatum, quod de nostrorum parentum servitute peccuniis non modicis traximus, liberum vobis cum bono honore, ut diximus, damus; tali conditione ut nulli abbati, nulli priori, unquam obediat, nisi Cluniaco, et Cluniacensi abbati. Post obitum vero mortis, eidem monasterio quicquid possidemus et possidebimus hereditario jure, in remissionem omnium peccatorum nostrorum ordinamus. Domnum igitur G....., quem æcclesiæ vestræ in Villa Franca prefecistis, quia virum sanctum in divinis et humanis prudentem, denique in omnibus vobis utilem esse scimus, prefato in monasterio donate, quasi priorem nobis et..... vestrum camerarium ad nostras partes {237}transmittite, qui hoc in negotio nobis consulat, et in aliis, quæ litteris commendare nolumus, proficiat. Valete. (Bibl. nat. or. 203.) ?? 3886. 1110, février (n. s.). CHARTA QUA HUGO DE LISINIANO VILLAM SANCTI GELASII ECCLESIAMQUE IBI DE NOVO FUNDATAM ET MOLENDINARE MONACHIS CLUNIA CENSIBUS DAT. In Dei nomine. Ego Hugo de Lisiniano villam de Sancto Gelasio, quæ juris mei est, et boscum, et terras, et quicquid ibi habebam, sive in meo dominio sive in casamento, excepto casamento Petri de Torceaco et Willelmi de Turre, totum ex integro dono Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum, pro remedio animæ meæ, laudantibus filiis meis, Hugone Bruno atque Rogone. Hanc donationem ego ipse feci per presentem cartam in manu domni Pontii, Cluniacensis abbatis. Factum est hoc apud Lisinianum, in capitulo monachorum, coram multis testibus. De quibus hi sunt vel primi vel nominati: Hugo Brunus, filius meus, Pontius de Torceaco et Geraldus, filius ejus, Johannes, cognomento Comes, prepositus meus Linisinus, Petrus Rutinus, Callo clericus, cognomento Lombardus. De monachis: domnus Marcus, abbas Novi Monasterii Pictavensis, Bernardus, Cluniacensis camerarius, Jarento, Odo Arpinus, Albertus Teutonicus, Hugo et alii multi. Post hanc donationem, paucis interjectis diebus, ego ipse Hugo prefato abbati Cluniacensi, consobrino meo, occurri in villa de qua agitur Sancti Gelasii. Ibi tunc nos duo singuli singulos lapides posuimus in fundamentum novæ æcclesiæ construendæ. Et tunc ad donationem meam addidi unum molendinare super fluvium Sar, ut monachi de Sancto Gelasio, immo de Cluniaco, construant ibi molendinum sibi vel vivarium vel quicquid voluerint; decimas quoque canabi et lini de Frontenaco. Quæ omnia cum supradicta villa ab hodie et deinceps in perpetuum ad Cluniacum pertineant jure firmitatis et {238}pacis, et hii testes sunt: Hugo Brunus, filius meus, qui et ipse laudavit, cartamque hanc manu sua firmavit, sicut et ego mea manu; Graufredus Berlaus, Hugo de Frontena, cognomento Grossulus et prescripti monachi et alii multi. Factum publice apud Lisinianum et apud Sanctum Gelasium, anno Dominice incarnationis M. Cº VIIIIº, mense februario, sub domno papa Paschali II, regnante Ludowico rege Francorum, ordinationis domni Pontii abbatis Cluniacensis anno I, Albertus Teutonicus rogatus scripsit. S. Hugonis de Lisinia[no], qui donationem hanc fecit et per cartam istam firmavit. S. Hugonis Bruni, filii ejus, qui similiter fecit et firmavit. S. Rogonis, filii ejus. (B. p. 3.) ?? 3887. 1110, février (n. s.). NOTITIA CONCORDIÆ INTER NARIODUM, EDUENSEM EPISCOPUM, ET MONACHOS CLUNIACENSES FACTÆ, DE QUIBUSDAM JURIBUS IN ECCLESIIS DIVERSIS. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod molesta controversia quæ inter Eduensem episcopum domnum Nariodum et monachos Cluniacenses duraverat, sic tandem per manum domni Ricardi, Albanensis episcopi, apostolicæ sedis legati, et domni Ervei, Nivernensis episcopi, et domni Humbaldi, Autisidorensis episcopi, et Wilelmi, Nivernensis comitis, sopita est. Episcopus quidem carrobium quod apud villam Melledum et apud monasteriolum de more reposcebat, {239}ex integro werpivit; æcclesiam Sancti Gengulfi laudavit et donavit; æcclesiam Sancti Romani similiter; æcclesiam de Gestiis; æcclesiam Sancti Albani de Ulmo, judicio peracto; decimas de Luziaco castro recuperandas jure permisit adjuvare; de paratis Cluniacensium æcclesiarum in sua diocesi positarum, quales monetas per XXti annos, in vita domni Aganonis, Eduensis episcopi, et domni Hugonis abbatis, canonici Eduenses se recepisse probare potuerint, tales deinceps in pace recipiant. Retentum est quod ad curiam apostolici vel ad curiam regis iturus episcopus a presbiteris Cluniacensium æcclesiarum questum si fecerit, non tamen violentum. De capella Burbonensi condictum est ut a Pascha obitum domni Hugonis abbatis sequente usque ad V annos Cluniacenses fratres predicti episcopi bonitatem expectent. Sin autem bonitas ejus non arriserit, jam tunc de ipsa capella judicium et æquitatem eis exequatur in loco ex utraque parte convenienti. Concessu episcopi presbiteros fratres Cluniacenses in suis æcclesiis constituent, et sic vel ipsi episcopo vel ejus archipresbiteris constitutos presentabunt ad commendandam curam animarum. Episcopus ipse promisit predicto legato Ricardo et predictis episcopis atque comiti hoc laudamentum perpetuo se servaturum. Sin autem promissum infregerit, legatus inde justitiam faciat, et episcopi atque comes, relicto episcopo, cum Cluniaco se teneant. Huic pacto interfuerunt idque laudaverunt Eduenses canonici, scilicet Walterius archidiaconus, Stephanus cantor, Ansericus prepositus, Seginus archidiaconus, Humbaldus archidiaconus, Lambertus d’Espirei, Gaufridus diaconus. Factum Nivernis, mense februario, anno Mº Cº VIIIIº ab incarnatione Dominica, sub domno Paschali papa II, regnante Ludovico rege Francorum, in presentia domni Pontii, abbatis Cluniacensis, cum quo affuit Hugo abbas Sancti Germani, Bernardus camerarius, Jarento, {240}et alius Jarento, Engelbaldus archidiaconus, et alii multi clerici et layci. (B. p. 5; D. 143.) ?? 3888. 1110, 17 mars. CHARTA QUA LISIARDUS, SUESSIONENSIS EPISCOPUS, MONACHIS APUD CONSIACUM MANENTIBUS, ET AD ECCLESIAM CLUNIACENSEM PERTINENTIBUS, ALTARIA TRIA E LAICIS MANIBUS AD ECCLESIASTICAM POSSESSIONEM TRADUCTA CONCEDIT, ETC. In nomine Patris, etc. Ego Lisiardus, etc. (Gall. christ., t. X, instr., col. 107. Ex transsumpto Cluniaci.) ?? ?? 3889. 1110 (avant le 9 mai). CHARTA QUA PETRUS, SANCTONENSIS EPISCOPUS, ABBATIAM SANCTI STEPHANI DE BEANIA MONACHIS CLUNIACENSIBUS ANTEA DATAM CONFIRMAT. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. [Amen.] Ego Petrus, Sanctonensis humilis episcopus, presentium litterarum apicibus notificare curavi meis successoribus antecessorem meum domnum Rannulfum scilicet episcopum, dedisse, concessisse, per canonicam cartam firmasse abbatiam Sancti Stephani de Beania domno abbati Hugoni et cenobio Cluniacensi, meque concessisse et confirmasse eandem donationem et donationis cartam, salvo tamen in omnibus jure Sanctonicæ sedis et Sanctonensium episcoporum. Testes Amaluinus archidiaconus, et Gauscelmus archidiaconus, Gaufridus, capellanus episcopi. Facta est hæc carta anno Dominice incarnationis Mº Cº Xº, apud Sanctum Eutropium, in presentia domni Pontii abbatis, anno primo ordinationis ejus. S. Petri episcopi. S. Amaluini archidiaconi. S. Gauscelmi archidiaconi. S. Rannulfi archipresbiteri. (B. p. 2; D. 221.) ?? {241}3890. 1110, 28 août. CHARTA QUA PETRUS, CLAROMONTENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT SE, AD PRÆSENTATIO NEM ABBATIS CLUNIACENSIS, P. BERTRANDI DIACONUM AD CAPELLANIAM SANCTI FLORI INSTITUISSE. Ego P[etrus], Dei gratia Claromontensis episcopus, notum facio omnibus, quod, ad præsentationem venerabilis patris domini U., Cluniacensis abbatis, ad capellaniam ecclesiæ Sancti Flori institui P. Bertrandi, diaconum, præsente et volente A., priore Sancti Flori, salvo mihi jure proprietatis et possessionis, ut mihi non noceat, si præsentatio ista ad me pertineat. Actum anno Dominicæ incarnationis M.C.X, mense augusti, in festo sancti Juliani. (D. 291.) ?? 3891. 1110. CHARTA QUA AMELIUS, EPISCOPUS TOLOSANUS, ECCLESIAM SANCTÆ COLOMBÆ MONASTERIO CLUNIACENSI RESTITUIT. Ego Amelius, Dei gratia Tolosanus episcopus, etc. (Bibl. Clun., col. 578, d’après E.) (B. p. 6; D. 247; E. 257, IIcxl.) ?? {242}3892. 1110, environ. EPISTOLA TEODORICI AD PONTIUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI MANDAT SE ALODIUM SUUM IN VILLA BESENGA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDISSE, CONSENTIENTIBUS UXORE ET FILIIS SUIS, ETC. Suggestione quorumdam fidelium virorum maxime tamen vestrorum, qui mecum morantur, sepissime edoctus non adeo valere, nec ita gratum esse Deo quod post mortem tribuitur, quam quod ante obitum largitur, vivens et salutem corporis mei habens, ego Teodoricus, Cluniacensis ecclesie servus, consilio uxoris mee et liberorum meorum, in presentia vestri deliberare cupio, quid pro anime mee remedio daturus sim in helemosina, sanctis apostolis Petro et Paulo. Definio igitur me daturum, quam cicius Deus dederit animum, in villa que Besenga vocatur, undecim quarteria alodii vestita hominumque et ancillarum pertinentia quinquaginta et tria capita; terram insuper dominicam ad excercendum quantum aratro sufficit, obtimam in redditione frumenti et ordei; pratum quoque quantum competit bobus aratri; est quoque ibi molendinum, cujus reditus valet duodecim modios frumenti per annum; nemus etiam ejusdem alodi, reddens in unoquoque anno consuetudinarios XXV solidos. Census autem predictorum quarteriorum est viginti solidorum. Hujus autem alodii bannum et questum placitumque ad libitum teneo. Sanctitatem autem vestram, si quid umquam in me vobis placet, quatinus domnum Golbertum, quem nobis huc usque permisistis, deinceps firmiter habere promittatis, quoniam ortatu ipsius et que presencialiter do, et que in posterum dare dispono, meliorare spero. Posco etiam ut alium fratrem bene morigeratum, quia sic loco nostro expedit et solacio ei sit, nobis tribuatis sacerdotem. (Bibl. nat. cop. 40-66; B. p. 4.) (Au dos:) Carta Teodorici laici. {243}3893. 1110, environ. EPISTOLA PASCHALIS PAPÆ II AD PONTIUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EUM REPREHENDIT QUOD, DUM BERARDUS, MATISCONENSIS EPISCOPUS, HIERUSALEM ITURUS DISCESSISSET, CONTRA JUS ECCLESIÆ MATISCONENSIS IN MONASTERIO SUO CHRISMA CONSECRARI FECERIT. Paschalis, etc. Confrater noster, etc. (Labbe, Concil., t. X, p. 687; Gallia christ., t. IV, col. 1068; Hard., Concil., VI, 1a pars, p. 1827; Mansi, t. XX, p. 1043; Severt, Chronol. hist., t. II, p. 121; D. Bouq., t. XV, p. 47.) ?? ?? 3894. 1110, environ. EPISTOLA GILONIS, TUSCULANENSIS EPISCOPI, AD PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, DE VITA HUGONIS, ABBATIS CLUNIACENSIS, AB IPSO CONSCRIPTA. Dilectissimo patri, etc. (Martène, Thes., t. I, p. 321.) ?? ?? 3895. 1110, environ. «ROTULUS RUPTUS QUARUMDAM DONATIONUM» MONASTERIO DE GRACIAGO FACTARUM. I. Poncius de Cabrespina dedit Deo et beato Petro I mansum a la Villa de Mont, quem Guille[l]mus Aviz calumpniabatur; quam calumpniam et omnes alias malas querelas quas habebat in ecclesia et in terra de Graciaco dimisit, et posuit librum super altare. Propter hoc habuit L solidos Poges; inde sunt testes Iterius et Jarento, frater ejus, et Anfossus de Vertamisia, et Jeraldus de Mercor, Bruno de Lapti. II. Item Artaldus de Mont dedit in vadimonium la comanda de la Cocha pro VIIII solidis Viennensibus Guigoni de Graciaco. Idem sunt fideijussores et testes: Aumarus et Ugo de Paira. {244}III. Item Girinus Cocetus dimisit et postposuit omnem questionem de calumpniam quam faciebat in domo et in terra de Graciaco, et juravit hoc super altare, quod non amplius faceret; et si monachi aliquid forisfacerent ei, quod nollet sibi placitari in illa terra quam prius calumpniabatur, nullam injuriam faceret. Propter hoc habuit X solidos Viennenses, et II solidos pro porco, et si Girinus forisfaceret illis quod valeret XII denarios Poges, infra XIIII dies eis redderet. Testes et laudatores sunt idem: Aquinus de Mirol, Guillelmus Berno, Bocardus et frater ejus Jeraldus de Celsac. IV. Guillelmus de Chaçac dedit Deo et Sancto Petro decimam de laboratu suo in villa de Mont, de olchis, de pratlalibus et ortis. Similiter mater et soror donaverunt. Hoc juravit ipse Guillelmus super altare, et uxor sua et filius laudaverunt. Unde sunt fideijussores et testes: Petrus Rechatins et Guido Rufus. Propter hoc habuit ipse Guillelmus V solidos Viennenses. Hoc fuit factum in platea ante ecclesiam Sancti Petri. V. Renco de Jarisio dedit pro anima sua domum et ortum, census XII denariorum, et quarta avene, et gallina. Hoc laudaverunt uxor ejus et fratres, Arbertus presbiter et Arnaldus Cardo, et alii milites de Vertamisia, qui interfuerunt sepulture et obsequio ejus. VI. Guillelmus de Sancto Disder dimisit injuriam quam faciebat in uno manso a Malas Curtz Deo et ecclesie Graciaco, et osculatus est dominum Guigonem monachum, fratrem Icterii. Propter hoc hanc rem habuit ipse Guillelmus XXV solidos Viennenses. Inde sunt testes: Ademarus prior, avunculus ejus, et Paganus Berno, Faidinus, Petrus Grimar. VII. Medietatem duorum brachiorum dedit Icterius de Capraspina, pro anima sua, quam Guigo prior XXV solidos redemit de Anfosio. {245}VIII. Item Isarnus de Vertamisia dedit unam dimidiam chabannariam, pro anima sua, que est Albret supra Apiliacum. IX. Auneilt de Celsiaco dedit Sancto Petro quemdam mansum juxta Vercherias, cum laude filii sui Geraldi uxorisque sue ac filiorum ejus. Ideoque habuit a Guigone, priore de Grazaco, quamdam mulam decemque solidos Viennenses. X. Item Gisla et filius ejus Guillelmus Armandus dedit Sancto Petro quandam chabannariam que est apud Verselliacum; et ideo Guigo prior fecit Gisle quoddam annuale, deditque Stephano Runnino septem solidos et dimidium. XI. Item Petrus de Verselliaco dedit Sancto Petro quendam mansum dimidium, qui est in eadem villa, cum laude uxoris sue ac filiorum suorum. XII. Item Poncius de Capraspina dedit Sancto Petro quendam mansum, qui est apud villam de Munt, quem Guigo prior de Bertrando Armando XX et IIIIor solidos redemit. XIII. Item Girinus de Capraspinea dedit in vadimonio Sancto Petro quendam dimidium mansum, propter XXti solidos Podienses, qui est apud Genestet. XIV. Item Ugo de Prato dedit unum dimidium mansum Sancto Petro, qui est apud Genestet, quem Guigo prior a filiis Guidonis Arnaldi quindecim solidos redemit. XV. Item Poncius de Capraspinea dedit Sancto Petro, pro anima matris sue, unam cabanariam que est Allabte, quam Guigo prior a Guigone Puileto Xcem solidos Podienses redemit. XVI. Item Guigo prior habet in vadimonio pretium dimidie cabanarie propter VI solidos, quod est in valle Rinconis, de uxore Umberti de Rocellas. XVII. Item Guigo prior adeptus est quandam chabannariam que {246}est ad Averot, de matre Icterii [de] Averot, cum laude filii sui clerici, ipsiusque Icterii; ideoque clericus habuit..... (Bibl. nat. cop. 59-82.) ?? 3896. 1110-1116. BERNARDUS GROSSUS CONFIRMAT DONATIONEM FACTAM MONASTERIO CLUNIACENSI A PATRE, AVO ET PROAVO SUIS DE LIGNIS VIVIS ET MORTUIS IN BOSCO DE BREIAS. In nomine Domini. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod ego Bernardus, cognomento Grossus, filius Landrici Grossi, qui et ipse filius fuit Bernardi Grossi de Ousiella, unum boscum a patre et avo et proavo meum, senioribus nostris de Cluniaco dono, Pontio abbati et monachis, eorumque successoribus in perpetuum, sic communem facio. Quidquid de lignis vivis et mortuis necessarium eis est ad omnem focum in cunctis officinis monasterii omni tempore, sicut major murus monasterium et officinas claudit, totum habeant sicut voluerint de bosco meo illo qui istos habet terminos: ab oriente, villam quam B[r]eias vocant; ab occidente, fluvium qui vocatur Gradona; a septentrione, boscum de Casellis Cluniacensium seniorum, a meridie, boscum de Curte Humberti Cabilonensium monachorum Sancti Petri. In hoc igitur bosco excursum habeant cunctis diebus famuli et asini Cluniacensium seniorum ad omne focum, sicut dictum est, nisi ad rogum illum qui fit ad faciendum calcem, seu ad coquendas lateres vel ad faciendos carbones in usus fabrorum. Istud donum feci ego Bernardus, cum laudamento fidelium meorum, pro anima patris mei et mea et antecessorum meorum, et propter hoc a senioribus Cluniacensibus gratanter suscepi et habui mille solidos et equum unum, et juravi eis, manu mea dextera super sacrum altare et sanctas reliquias, quod nunquam faciam eis torturam de conventione ista, quod pactum hujusmodi nunquam eis effringam. Quod si aliquo modo unquam effregero, infra dies quatuordecim per caput habendi emendatum {247}habeam. Si quisquam de meis hominibus effregerit, aut aliquis homo, quem ego in jus ducere possim, postquam domnus abbas Cluniacensis, iste qui nunc est, vel qui post eum futurus est, seu prior, seu camerarius, vel etiam decanus, me super hoc convenerit, si non infra dies XIIIIim per captum habendi emendatum habuero, jam tunc intra Cluniacum me ipsum in custodiam adducam, nullatenus exinde exiturus, nullo ingenio educendus, nisi per absolutionem abbatis aut alicujus de tribus supranominatis personis; ita dumtaxat ut eadem conventione pactum hoc inantea teneatur. Si ita ego Bernardus non fecero, postea domnus abbas Cluniacensis, iste qui nunc est, vel qui post eum futurus est, seu prior, seu camerarius, vel etiam decanus, obsides meos hac de causa mecum obligatos super hoc ad rationem miserit, nisi infra XIIIIcim dies per caput emendatum fuerit, jam tunc ipsi obsides, omni occasione remota, intra Cluniacum se ipsos in custodiam reducent, nullatenus inde egressuri, nullo ingenio educendi, nisi per absolutionem abbatis aut alicujus de tribus supranominatis personis, ita dumtaxat ut eadem conventione pactum et sacramentum inantea teneatur. Dati autem obsides sunt ii: Humbertus Ungrus, Ilius de Craio, Petrus Ruils, Artaldus de Buxeria, Achardus de Maceaco. Quale autem sacramentum in causa ista juravi ego Bernardus, tale peromnia, et frater meus Landricus, et de altero fratre meo Widone puero, promisi abbati et senioribus quod conventionem istam et sacramentum facerem laudare peromnia, si unquam me vivente rediret. Tunc enim in Flandria morabatur. Qui si forte laudare id cunctaretur, ego et frater meus Landricus, partes nostras de bosco illo donavimus Sancto Petro ad Cluniacum, donec et ipse Wido ad plenum laudavisset. Cum domno abbate Pontio in ejus manu factum est, affuerunt de senioribus ii: Bernardus camerarius, Odo Arpinus, Jarento camerarius domni abbatis, Stephanus decanus et Dalmacius, frater ejus, Artaldus de Lordono, Ananias, Hugo Verliacus, qui et rogatus cartam hanc scripsit, et Johannes sacrista, famulus Cluniacensium seniorum, interfuit et alii multi. {248}S.J. De sorore autem sua, que nundum maritum duxerat, sub hoc eodem sacramento promiserunt, ut tempore quo nupserit, eam et maritidum suum convenientem istam et sacramentum peromnia pariter laudare facerent. Factum apud Cluniacum, in mense augusto, anno Dominice incarnationis millesimo Cº Xº, sub domino Paschali papa II, regnante Ludowico, rege Francorum, ordinationis domni Pontii, Cluniacensis abbatis, anno II. Anno quoque Dominice incarnationis millesimo Cº XVIº, ordinationis vero ejusdem domni Poncii abbatis VIIIº, vigilia Sancti Johannis Baptiste, que est VIIII kalendas julii, venit idem Bernardus Grossus ab Hierosolimis tunc reversus, ante presentiam ipsius venerabilis abbatis et fratres sui Landricus et Wido donumque, quod antea fecerant, per hanc eandem cartam renovantes, in manu domni abbatis confirmaverunt et sacramento corroboraverunt. S.F. Precium vero idem IIº fratres juvenes talem habuerunt: Landricus mulam unam, Wido equum unum. Testes sunt hii: Bernardus prior, avunculus eorum, Jarento sacrista, Humbertus decanus, Petrus miles Ruillus, Artaldus de Buxeria. (Bibl. nat. cop. 45-116.) (Au dos:) Karta de coemptione bosci ad omnem focum in cunctis officinis nostris. 3897. 1111. LITTERÆ RIQUINI, TULLENSIS EPISCOPI, AD ABBATEM CLUNIACENSEM, QUIBUS EI TRIBUAT CELLAM FRONDONENSEM. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 579, d’après E.; Belhome, Hist. {249}Mediani mon., p. 278, d’après la Bibl. Clun.; D. Calmet, Hist. de Lorraine, t. Ier, preuves, col. 526; 2e édit., t. III, pr. col. 60, d’après E.) (D. 54; E. 212, IXxxxviii.) ?? 3898. 1111-1122 (?). LITTERÆ AIMERICI, CLAROMONTENSIS EPISCOPI, AD PONTIUM (?), CLUNIACENSEM ABBATEM, QUIBUS ECCLESIAM UZONENSEM CELSINIACENSI PRIORI PERPETUO POSSIDENDAM SE CONCESSISSE NUNTIAT. Venerabili patri et domino, P. Dei gratia Cluniacensi abbati, A[imericus,] Claromontensis ecclesiæ humilis minister, salutem et sinceram dilectionem. Reverende paternitati vestræ ac caritati hactenus nobis exibite deesse in his quæ postulat nec debemus, nec possumus. Indignum etenim valde arbitramur, si tanta persona, in his quæ persolvere valemus, apud nos repulsam paciatur. Ea propter petitioni vestræ, quæ per venerabilem priorem Cluniacensem Armannum nobis facta est, annuimus, Uzonensem ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus et perpetuo possidendam Celsiniensi priori et omnibus successoribus ejus concessimus, salvo jure Claromontensis ecclesiæ et omnium episcoporum ejus, et retenta censura decem solidorum Podiensium vel quinque Claromontensis monete, qui annuatim Claromontensi episcopo persolvantur. (B. s. 31.) ?? 3899. 1112, 12 avril. CHARTA QUA BALDUINUS, FLANDRENSIUM COMES, ET CLEMENTIA, COMITISSA, MATER EJUS, CONFIRMANT PONTIO, ABBATI CLUNIACENSI, DONATIONEM ECCLESIÆ SANCTI BERTINI A ROBERTO COMITE FACTAM. Domno Pontio, reverendo sanctæ Cluniacensis æcclesiæ abbati, Balduinus, {250}Flandrensium comes, et Clementia comitissa, æternam in Christo felicitatem. Cupientes ea quæ ad religionem pertinent firma permanere, ne videlicet bene inchoata callidus hostis valeat pessumdare, serenitati vestræ notum facimus concessionem illam quam de ecclesia Sancti Bertini dominus meus Rotbertus comes adhuc vivens, me quoque annuente, predecessori vestro domno Hugoni piæ memoriæ abbati concessit scriptoque confirmavit, nunc etiam pro remedio animarum nostrarum, tam me quam filium meum, libenter vobis vestrisque successoribus iterato concedere, ratamque peromnia, omni occasione seposita, fore. Porro ut heç concessio nostra firma permaneat, in conspectu principum, cum eorundem assensu, eam firmavimus, atque sigilli nostri impressione subtersignari fecimus. Signum Lanberti abbatis. Signum Galteri thesaurarii. S. Rainneri notarii. S. Bernardi capellani. S. Alardi. S. Rodgerii castellani Insulani. S. Galterii castellani Curtriacensis. S. Reigeri dapiferi. S. Gillelmi dapiferi. S. Vulrici pincernæ. S. Guidonis. Actum anno Domini M. C. XII., in villa Iprensi, pridie idus aprilis. (Bibl. nat. fonds latin 11826, fº 13, jadis 16; B. p. 10.) ?? 3900. 1112, 1er mai. CHARTA QUA ISLONTIA, FILIA GOMIZ DIDACI, COMITIS, MONASTERIUM SANCTI SALVATORIS VILLÆ VIRIDÆ IN HISPANIA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Suasione serpentina, immo diaboli invidia ipsius ore propellente, vitio inobædientiæ primis hominibus ex paradisi habitacione ejectis, condoluit divina majestas; atque miserando decrevit per Verbum suum, id est per filium suum, cum quo et per quem, cooperante Spiritu Sancto, cuncta fecerat, tantam ruinam et culpam presumptionis vetite arboris per assumptionem humane carnis in uterum intacte virginis mortem nostram moriens in cruce justa humanitatem assumpte carnis debellare ac propellere, nosque ad vitam reparare; si tamen primi transgressoris {251}subjestionibus ac suasionibus spretis atque repulsis, precepta redemptoris sui sollicite ac diligenter obædiendo adimpleat, omnino credens Patrem ingenitum, filiumque unigenitum a Deo patre sine fine, sine principio genitum, non factum, coæternum et consubstancialem, unius essentie cum eodem Patre et Spiritu Sancto, non tres Deos, sed unum omnipotentem Deum, filium vero in nostra carne passibilem, pro tocius mundi salute passum ætiam et sepultum, de sepulcro vivens resurrexit a mortuis, ascendit ad celos, venturus in fine mundi cum majestate ex vivis et mortuis juditium facturus, cunctis prout jesserunt premia redditurus, aliis vitam eternam, aliis perpetuam dampnationem. Igitur ego Islontia, filia Gomiz Didaci comitis, comitissa, mole peccatorum pressa, et inlicita parentum maritali conjunctione rea, tam eorum quam meam expavescens dampnationem, disposui una cum filia mea Jelvira Moniz, cum adjutorio Dei, ex his que michi maritali et dotis jure, sibique paterno conlata sunt, anime patris illius subvenire, immo Deo pro ejus ereptione tale aliquid offerre, quatinus ob compassionem illius compaciatur nobis Deus simulque cum eodem nobis conferat atque concedat, quam fidelibus suis promisit, æternam beatitudinem. Cluniacensium siquidem venerabilium patrum fama ad nos usque perveniens, et experimento penes nos longo jam tempore laudabilis perseverans, adtraxit nos atque amore coegit, ut monasterium Sancti Salvatoris Ville Viride, in valle Vidriale, quod, ut dictum est, ambe possidebamus, ego dotis, illa paterno jure, beato Petro principi apostolorum et jam dictis dominis Cluniacensibus, ac quam maxime venerabili patri domno Pontio abbati ipsius loci ejusque successoribus predictum locum regimini et potestati submitteremus, quatinus anima prefati mariti mei Munionis Fernandiz, patrisque jam dictæ filiæ meæ et cæterorum parentum nostrorum animæ ipsorum orationibus adjutæ, januam regni cælestis valeant ingredi ac æterna beatitudine cum sanctis omnibus perhenniter perfrui. Prefatum monasterium vi regia domni Ildefonsi imperatoris longo tempore perdidimus, {252}sed filia ejus, Urraca regina, post obitum ejus, rem diligenter examinans, et requirens episcopum Legionensem scriptorem kartule quam de eodem maritus meus fecerat michi, repperit, veridicaque assercione plurimorum testium, injuste nos illud perdidisse conprobavit, nobisque illud restituit, et ad possidendum sua karta propria confirmavit. Ob amorem igitur omnipotentis Dei et religionis augmentum jam sepe nominatum locum cum omnibus sibi pertinentibus, quæ testimoniis aut scriptis nunc habet, aut habuit, vel habiturus est, summa cum alacritate et devocione liberum, ut Monio Fernandiz, dominus meus, pater filiæ meæ Jelvire tenuit, et nos post eum tenuimus, tradimus et concedimus vobis æternaliter possidendum, nichil in eo retinentes vel usurpantes, quod divinæ et vestræ religioni sit contrarium, excepto quod bene agentes dum vixerimus in eodem loco volumus recipi et nullam laicam personam preponi nobis denegamus. Ab odierno ergo die possidete et sic ordinate, ut animabus defunctorum ibidem jacentium proficiat, monete publice terre Ispanie L solidos ob memoriam eorum, scilicet annuale, censum ab eodem loco exigentes. Si quis autem propinquorum nostrorum vel extraneorum contra hunc testamentum nostrum surrexerit, ad destruendum vel disrunpendum, quamdiu in hac voluntate perstiterit, sit excommunicatus et a Christi corpore et sanguine segregatus, et quantum inde presumpserit vel usurpaverit, in quadruplum vobis restituat, et regi vel cui lex dederit L libras auri constrictus ob temeritatem maliciæ suæ persolvat, nostrumque datum firmissimum vobis permaneat. Hunc testamentum ego jam dicta Islontia et Jelvira legere audivimus et manibus propriis signum ingerentes roboravimus. †† Hæc descriptio facta est IIII feria, kalendis mai, era M. C. L., anno ab incarnatione Domini M. C. XII, regnante rege Ildefonso cum matre sua Urraca in Galecia; Bernardus archiepiscopus in Toleto, Pelagius episcopus in Asturica, Petrus episcopus in Palentia, regina domna Urraca, et comes Petrus de Galecia, nutritor filii ejus, adstantibus predicte terre plurimis potestatibus, et precipue {253}comite Rodrigo Veliz, apud Austuricensem civitatem hujus donationis chartam cognoscentes voluntaire conlaudantes confirmavere. Pelagius ejusdem civitatis episcopus conlaudans confirmavit; siquidem prefatus locus in suo consistit episcopatu. Comes Petrus confirmavit. Fernando Fernandiz conf. Gomiz Pelagius conf. Prior Stephanus Sancti Zoyli conf. Camerarius Dalmacius conf. Ermenerius conf. Cid, testis. Belid, testis. Raimundus notuit. Ego Mauricius, Dei gratia Braccarensis archiepiscopus, confirmo et signum pono. (Monogramme de l’archevêque.) (Bibl. nat. or. 192; cop. 283-104; B. p. 9.) (Au dos:) Carta Islontiæ comitisse, de monasterio Sancti Salvatoris Vallis Viridæ. 3901. 1112. CHARTA QUA WALTERIUS DE TILIO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODUM SUUM DE SANTIACO. In nomine Domini nostri Jhesu Christi, ego Walterius de Tilio concessi Deo, et Sancto Petro Cluniacensi, pro redemptione anime mee et parentum meorum, villam alodum meum de Santiaco, cum eo loco et sede ubi michi stagnum et molendinum facere decreveram, a monachis Cluniacensibus jure perpetuo possidendum, et quocumque modo voluerint et potuerint edificandum, laudante Aremburge, uxore mea, et filio meo Milone; laudantibus etiam et testimonium ferentibus huic donationi capellano meo Berardo et Hugone de Dornai et serviente meo Warino. Hæc donatio facta est Cluniaci, in capitulo fratrum anno Dominice incarnationis Mº. Cº. XIIº. (Bibl. nat. cop. 46-123; B. p. 7.) (Au dos:) Carta Valterii de Tilio. {254}3902. 1112. CHARTA QUA LEODEGARIUS, EPISCOPUS VIVARIENSIS, ABBATI CLUNIACENSI ET AYMARO, PRIORI RUPPONENSI SEX ECCLESIAS IN MANDAMENTO SANCTI ALBANI SITAS, IBIQUE NOMINATIM APPELLATAS, CONFERT. Notum sit, etc., quod ego Leodegarius, Vivariensis ecclesiæ minister, etc. (D. Vaissète, Hist. de Languedoc, t. II, c. 380.) ?? ?? 3903. 1112. CHARTA QUA JOHANNES, TARVANENSIS EPISCOPUS, MONASTERIO SANCTI MARTINI DE CAMPIS IN MANU PONTII, ABBATIS CLUNIACENSIS, DAT ECCLESIAM DE FREVENS. Notum sit omnibus, etc. (Bibl. Clun., col. 555 (fragm.); Le Mire, Oper. dipl., t. IV, p. 355; Du Chesne, Hist. des card. français, t. II, p. 60.) ?? ?? 3904. 1112-1140(?). LITTERÆ STEPHANI, ÆDUENSIS EPISCOPI, ARCHIDIACONIS, ARCHIPRESBYTERIS ATQUE PRESBYTERIS DIOECESIS SUÆ UT MONASTERIUM CLUNIACENSE ADJUVENT. Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, universis diocesis nostre archidiaconis, archipresbiteris atque presbiteris, salutem. Quoniam predecessores nostri speciali et precipua dilectione erga Cluniacensem ecclesiam devoti semper extiterunt, dignum duximus et nos vestigiis eorum inherentes, prefate ecclesie abbatem et conventum propensius amare, et omnia que juris eorum sunt ab iniquorum infestatione quantum poterimus deffensare. Proinde dilectioni vestre mandando precipimus, et precipiendo mandamus, ut si quando predictus domnus abbas Cluniensis, vel quispiam de prioribus ejus seu de monachis ubilibet manentibus, in conspectu vestro clamorem fecerit aut deposuerit querelam, non aliter quam si vestrum esset negotium, partes eorum viriliter adjuvetis, et omnem justiciam super malefactores illos {255}pro eis faciatis. Quicumque autem preceptum illud in irritum duxerit, noverit pro certo quia in eum graviter, actore Deo, vindicabimus. (Bibl. nat. cop. 59-74.) (Au dos:) Carta Stephani, episcopi Eduensis. 3905. 1113, octobre. PRÆCEPTUM LUDOVICI VI, REGIS FRANCORUM, QUO CONFIRMAT LIBERTATES MONACHORUM CLUNIACENSIUM ULTRA PONTEM PITUERIS COMMORANTIUM. Quoniam, exigente mole peccaminum, etc. (Bibl. Clun., col. 530.) (Bibl. nat. or. 193; E. 159, VIIxxvii.) ?? 3906. 1113, 14 décembre. CHARTA QUA PETRUS, GALITIÆ COMES, MONASTERIUM SANCTI MARTINI DE JUVIA MONACHIS CLUNIACENSIBUS COMMITTIT. P[etrus], Galleciæ comes, una cum fratre meo obtimate R., necnon et sororibus meis, videlicet sanctimonialis Munina atque Visclavara, cæterisque heredibus, venerabili patri nostro P[ontio], Cluniacensium abbati, ejusque successoribus in perpetuum. Post reconciliationem {256}quæ facta est per sanguinem Jesu Christi, inter creaturam et creatorem, cum regnum cælorum vim patiatur et violenti diripiant illud, dignum profecto est, ut ei juxta intellectum evangelicæ veritatis violentiam inferamus, et totis viribus ad illud per Dei gratiam veniamus. Sed quia tutum iter ad regnum celorum habere non possumus nisi preveniente gratia ex meritis virtutum scalam fecerimus per quam gradatim ascendamus, opportet nos ad scalam componendam virtutum virgas et gradus colligere justa hoc quod David propheta concinens ait: «Ambulabunt de virtute in virtutem et videbitur Deus Deorum in Sion», et in alio loco: «Deus in gradibus ejus dinoscetur cum suscipiet eum». Et licet virgæ cum gradibus prout decet conexe habeantur nisi nobis trahentium manus ad subeundum porrigantur, vigilanti cura pensandum est, ne forte in ascensu defectum patiamur. Eapropter, inter cetera et supernorum civium patrocinia placare per gratiam largitatis festinemus, et pauperibus Christi per ministeria caritatis quequæ necessaria subministremus. Unde nos supradicti conmuni fraternitatis consilio et auctoritate episcoporum, scilicet Sancti Jacobi domni Didaci, et Minduniensis domni Munionis, hanc seriem testamenti devote scribimus tibi reverentissimo patri nostro P. in honore beatorum Petri et Pauli de quodam monasterio Sancti Martini, quod in diocesi Minduniensis æcclesiæ situm esse cognoscitur, juxta flumen Juviæ, in territorio Trasanguis, cum omnibus adjunctionibus suis. Tali siquidem conditione potestati vestre prefatum monasterium ad presens tradimus, ut non vendatur nec commutetur, nec alii vestre obedientie nisi Cluniaco subiciatur; ita ut unus ex senioribus in gremio sanctitatis vestre enutritus et in divina pagina doctus ibi prior habeatur. Alius nanque sequens ordo ex obædientiis vestris ei, prout melius noveritis, adibeatur. Si forte vero (quod absit!) a predicto monasterio, aliqua interveniente occasione, illi seniores ultro discedere voluerint, ita quod reverti dedignentur, ab ejusdem monasterii jure nullatenus alieni habeamur, sed sicut quiæte tradimus, quiæte recipiamus. {257}Aliud ætiam in calce hujus pagine adicimus, quod nullo modo silentio pretereundum esse videmus, videlicet ut causa benefaciendi ibi reverentiam habeamus. Si qua sane aliqua persona sive propinqua, sive extranea, qualiscunque sit, contra hanc paginam testamenti temere venire temptaverit, a liminibus sanctæ æcclesiæ separetur, et quod in calumnia posuerit in duplo vel triplo conponat. Nos superius memorati in hac serie scripture manus nostras, æra Ma. Ca. La. Ia., et quod XVIIIIº kalendas januarias. Bernardus, archiepiscopus Toletanus, confirmat. Didacus, Conpostolanæ æcclesiæ episcopus, confirmat. Munio, Minduniensis æcclesiæ indignus vicarius, confirmat. Petrus, prior Sancti Jacobi, confirmat. Petrus Anajaci, thesaurarius Sancti Jacobi, confirmat. Asias Muniz magister scolarum confirmat. Froyla Vimaraci confirmat. Menendo Vimaraic confirmat. Menendo Solinizi confirmat. Comes Gugies testis. Comes Munio Pelagis testis. Comes Rudericus Veilazi testis. Didacus, qui notuit. Didacus, ecclesiæ beati Jacobi divino nutu sedis episcopus, hoc scriptum confirmat, anno sui presulatus XIIº. (Bibl. nat. or. 194; cop. 283-106; B. p. 14.) (Au dos:) Carta domini Petri, comitis Galitie, de donatione monasterii Sancti Martini. 3907. 1113, avant le 27 décembre. CHARTA QUA JOHANNES, AURELIANENSIS EPISCOPUS, CONCEDIT MONACHIS ECCLESIÆ SANCTI PETRI PITUERIS QUIDQUID ILLI EX SANCTÆ CRUCIS ET IPSIUS FEODO OBTINEBANT, ETC. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 531, d’après E.) (Bibl. nat. or. 183; E. 143, VIxxxiii.) ?? {258}3908. 1113-1150 (?). CHARTA QUA RAIMUNDUS, DUX NARBONENSIS, ET COMES TOLOSANUS MONACHOS CLUNIACENSES AB OMNI PEDAGIO QUITTAT ET IN CONDUCTU SUO SUSCIPIT. Ego Raimundus, Dei gratia, dux Narbonensis, comes Tolosanus, marchio Provincie, omnibus baillivis, servientibus, bajulis et hominibus meis, et universis presentem cartam inspecturis, salutem. Sciatis quod ego intuitu Dei, pro salute anime mee et antecessorum meorum, quitavi omnes nuncios qui ad victum et vestitum sacri conventus Cluniacensis, vel ad aliud opus eorum aliquid deberent, ab omni pedagio et traverso et passagio per totam terram et posse meum et eos omnes in conductu meo suscipio; et firmiter prohibeo ne aliquis de meis militibus, servientibus, vel bajulis hanc mee donationis et concessionis paginam audeat vel presumat aliquatenus temerare. Et ut hoc donum meum perpetua gaudeat firmitate, sigilli mei munimine roboravi. (Bibl. nat. cop. 40-89.) (Au dos:) Littera de pedagio concesso per ducem Narbonensem, comitem Tolosanum et marchionem Provincie ecclesie Cluniacensi, cum salvo conductu. 3909. 1114, 7 octobre. CHARTA QUA NOTUM EST ADEMARUM VICECOMITEM ET FILIUM EJUS WIDONEM WERPIVISSE ELECTIONEM ABBATIS SANCTI MARTIALIS LEMOVICENSIS, QUAM CALUMPNIABANT, ET PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CONSTITUISSE ABBATEM SANCTI MARTIALIS BERNARDUM, TUNC CLUNIACENSEM PRIOREM. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quia dum bone memoriæ domnus Ademarus, abbas Lemovicensis, obisset, orta est dissensio de electione abbatis; sed veniens domnus {259}ac venerabilis Pontius, Cluniacensis abbas, sedato tumultu monachorum ac burgensium, qui auctoritate Ademari nobilissimi vicecomitis maxime fuerat exortus, predictum vicecomitem ex hoc convenit. Qui ejus redargutionem, ut erat vir sapiens, benigne suscipiens, in capitulo coram omnibus ipsam electionem omnino guerpivit vel dimisit, una cum filio suo Guidone. Quod et abbates qui presentes aderant et ejusdem cænobii fratres fecerunt, et se in voluntate et dispositione domni Pontii abbatis ex toto commiserunt. Supradictus etiam vicecomes Ademarus confirmavit in manu domni Pontii abbatis donum quod pater ejus Ademarus de monasterio fecerat, ut neque ipse, neque filii ejus, neque aliquis ex propinquis vel successoribus ipsius futuris temporibus ullo modo ipsam electionem requirerent vel inde se intromitterent; sed sicut auctoritate apostolica decretum est et maxime Urbani pape, in potestate et arbitrio atque ordinatione abbatum Cluniacensium, tam electio abbatis quam dispositio ejusdem cænobii Sancti Marcialis per cuncta sibi succedentia tempora permanerent. Quo facto, abbatem eis prudentissimum virum domnum Bernardum, olim camerarium, tunc autem Cluniacensem priorem, constituit. In cujus electione et ordinatione, omnes pariter una voce acclamaverunt. Acta sunt hæc apud Lemovicas publice, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo C. XIIII, indictione VII, epacta XII, nonis octobris; testes autem fuerunt hi: Rainaldus abbas Vosiensis, Stephanus abbas Sancti Augustini, Ademarus abbas Sancti Sori, Eldebertus decanus sedis Lemovicensis, cum omni capitulo. Laici autem fuerunt: Amelius de Cambone, Geraldus et Gulferius frater ejus de Turribus, Bernardus de Vivinneh, et Aimericus Bernardus frater ejus, Theotardus vicarius; regnante Ludovico rege Francorum, presidente in sede Lemovicensi Eustorgio pontifice. (B. p. 11.) ?? {260}3910. [1114, avant le 15 octobre (?).] PASCHALIS PAPA II MONASTERII SANCTÆ MARIÆ DE CARITATE, A SESE QUONDAM CONSECRATI, PROTECTIONEM SUSCIPIT, POSSESSIONESQUE «IN PRESENTI SEPTIMA INDICTIONE CONFIRMAT, ODONE PRIORE PER PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, PETENTE». Paschalis, etc. Apostolicæ sedis auctoritate, etc. (In Bibliotheca Hamburgensi, ex schedis Pertzii societatis mon. Germ. Jaffé-Lœvenfeld, p. 753.) ?? ?? 3911. 1114, 7 novembre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM POSSESSIONES IN ANGLIA, NORMANNIA ET ALIIS PROVINCIIS. Paschalis episcopus, etc. Apostolicæ sedis auctoritate, etc. (Bibl. Clun., col. 571; Bull. Clun., p. 37, col. 2; etc.) (E. 59, LIII; extrait à la Bibl. nat. dans le ms. lat. n. a. 2279, nº 1.) ?? 3912. 1114, 7 novembre. PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II, QUO DECLARAT SE CONCESSISSE PONTIO, ABBATI CLUNIACENSI, ET SUCCESSORIBUS EJUS USUM MITRÆ, DALMATICÆ, ETC. Paschalis episcopus, etc. Cum differentiam donationum, etc. (Bibl. Clun., col. 572; Bull. Clun., p. 37, col. 1; etc.) (E. 58, LII.) ?? 3913. 1114, environ. CHARTA QUA BERNARDUS GROSSUS DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUIDQUID DE LIGNIS VIVIS VEL MORTUIS NECESSARIUM EIS EST IN BOSCO QUI TERMINATUR AB ORIENTE VILLA DE BREIAS, ETC. In nomine Domini. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod {261}ego Bernardus, cognomento Grossus, filius Landrici Grossi, de Ussiella, unum boschum a patre et avo et proavo, etc.... Cum domno abbate Poncio, in cujus manu factum est hoc, affuerunt de senioribus hi: Bernardus camerarius, avunculus ejus, Artaldus de Lordono, Jarento camerarius domni abbatis, ad cujus intelligentiam atque discrecionem sacramentum factum est, quippe dum juravit qui eum manutenuit, aliique quamplurimi. (Bibl. nat. or. 191; cop. 46-153; B. p. 13.) (Au dos:) Carta de bosco Bernardi Grossi. 3914. 1114, environ. CHARTA QUA ELISABETH, UXOR HUGONIS DE LIEMUNDO, DEDIT, PRO ANIMA MARITI SUI, QUIDQUID POSSIDEBAT IN VILLA CIANA ET IN CARMEIA. Omnibus christianæ religionis cultoribus notificetur atque notificatum memoriæ commendetur, quia ego Elisabeth, uxor Hugonis de Liemundo, dedi pro anima ejus et pro animabus antecessorum nostrorum, necnon et pro anima mea, omnia quæ predictus Hugo vir meus habuit, possedit, optinuit a Landrico, vicario de Branciuno. Hoc autem per manum Gausberti, obedientiarii de Julliaco, dedi beato Petro et æcclesiæ Cluniacensi, accipiens a predicto Gausberto monacho L solidos denariorum de moneta Cabilonensi. Dedi autem in villa Ciana et in Carmeia quicquid in eis vir meus a predicto Landrico habuit, in terris, in silvis, in pratis, in aquis aquarumque decursibus, et taschiam de Bragniaco, laudantibus filiis nostris Hugone canonico, Bernardo, Helia, Leudbaldo. Signum Ansierii archidiaconi. S. Hugonis de Meiliaco. S. Raimundi canonici. S. Gaufredi de Porta. {262}S. Walterii de Mansionibus. S. Petri de Carmeia. S. Aimonis Cuscheth. Actum Cabillonis, in curia Hugonis de Meiliaco. (B. p. 12.) ?? 3915. 1115, 8 août. NOTITIA INJURIARUM QUÆ ILLATÆ FUERUNT MONASTERIO MOYRIACENSI POST DONATIONEM EJUSDEM COENOBII MONASTERIO CLUNIACENSI A WILLELMO ARNALDI FACTAM, ET CONVENTIONUM SUPER EISDEM INJURIIS CUM PETRO VICECOMITE GAVARRITANO ET ALIIS. Apud veteres talis mos fuisse dinoscitur, ut rerum gestarum noticiam posteritati futuræ recolendam litteris seu scedulis exaratam reservarent, ne quod eis certum aut cognitum habebatur posteris incertum aut incognitum stare videretur. Quamobrem nosse volumus omnes qui in hoc monasterio Beatæ Mariæ semper virginis de Moyriaco, scilicet nunc et in posterum futuri sunt monachi, quod bonæ memoriæ domnus Willelmus Arnaldi de Moyriaco, lene Christi jugum ferre cupiens, atque se totum regularibus disciplinis sub monastico habitu coaptans, hoc monasterium in suo proprio alodio beatæ Mariæ primitus devotus fundavit, et plurimas possessiones, quæ proprio jure tam in vineis quam in terris cultis atque incultis sibi eveniebant, jure ei hereditario delegavit. De hereditate vero filiorum suorum hoc in opus monasterii Moyriacensis retinuit, ut nulli unquam aliquid de hereditate ipsa venderetur aut in pignus daretur, nisi monachis, si ipsi retinere voluerint. Similiter ne monachis alterius monasterii daretur, nisi quantum in vita sua ipse dederat, cum anathematis interdictione prohibuit. Desiderans etiam quatinus excellentiori deserviret religioni, decrevit ut hic locus sancti cænobii Cluniensis potestati ac religioni perpetuo subjaceret. In quo videlicet monasterio Cluniense obtulit Deo et sancto Petro apostolo domnum Petrum filium suum, ut, secularem relinquens, cælestem assumeret militiam. Qui apud Cluniacum regulari disciplina non mediocriter imbutus, {263}huic monasterio prelatus et prior effectus, ampliavit eum quantis potuit muneribus, hornavit eum suppellectilibus preciosis, locupletavit tabula altare argentea, turibulis argenteis, calicibus ac variis ornatibus; sed, ut omittam cætera, usque pene ad exitum vitæ utilitatibus hujus loci et ut in religionis stabilitate persisteret, fideliter insudavit. Denique, quidam qui de ejus prosapia exortus est, Raimundus Bernardi, cognominatus de Durfort, filius scilicet sororis domni Petri, violentias atque multas injurias contra nos et contra locum nostrum, in petendo partem, in terra nostra fecit. Postea vero vulneratus Alairiaco jacens, pænitentia ductus, omnia quæ Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus Moyriaco dederat, Deo et beatæ Mariæ reliquit, in manu ipsius domni Petri et domni Unaldi abbatis et Andreæ monachi, vidente et audiente Petro, vicecomite Gavarritano, et Arnaldo Rotgerii fratre ejus et multis aliis. Sed sanus factus hoc donum non diu tenuit, quia medietatem de terra quæ Fangosa vocatur sibi retinuit. Iterum quoque apud Seram letali vulnere in capite percussus, et apud civitatem Lactoranam deportatus, domnum Petrum avunculum suum convocans, ut eum absolveret rogavit; et ut pro anima ejus Dominum deprecaretur, omnia quæ ante tulerat beatæ Mariæ dimisit in perpetuum, presente vicecomite Viviano et Raimundo de Prada cum multis aliis. Ante hoc vero placitum, post mortem Willelmi Arnaldi, patris ipsius domni Petri prioris, soror ejus Arsendis nomine, Passercula cognominata, et Willelmus Bernardi de Narces, maritus ejus, cum ipso discordantes, plurima quæ supradictus pater beatæ Mariæ dederat sibi vindicantes, cætera quæ tenere non poterant igni ferroque vastantes; quorum infestationem, data quadam porcione terræ cum consilio domni Arnaldi de Bovilla, qui quondam Aginensis episcopus fuerat, domnus Petrus sapienter mitigavit. Dedit enim eis medietatem villarum Sanctæ Columbæ, et aliam de Loniaco, excepto quod ecclesias vel res ecclesiasticas et salvationem et vineam quæ prope est, quam ipse ædificaverat, retinuit. Insuper dedit eis VI denariadas vineæ, in villa quæ {264}vocatur Albars, tali tenore ut hanc vineam in vita sua tenerent et post mortem illorum Sanctæ Mariæ redderetur. Veniens itaque supradicta Arsendis cum viro suo Wilelmo et filiis Arnaldo et Bernardo apud Moyriacum, in altare Dei genitricis Mariæ, super vivificum corpus sanctamque crucem jurantes, firmaverunt ut in perpetuum sine querela possideretur a monachis omne quod Willelmus Arnaldi vel ipse Petrus dederant, exceptis villarum medietatibus, et vinea in vita eorum quam supra denotavimus. Terram quoque illam, quæ juxta ecclesiam est de Albars, in jus monasterii dederunt una cum filio suo Bernardo, quem obtulerunt Deo et beatæ Mariæ ut monachus efficeretur. Visores fuerunt domnus Petrus prior, et Anna mater ejus et Arsendis soror ejus, cum viro suo Willelmo Bernardi et filiis Arnaldo et Bernardo monacho, A..... G..... et G..... monachus, Johannes et Fredulfus, pueri monachi, G..... Etius, A..... et alii quamplures. At vero Petrus, vicecomes Gavarritanus, hujus qui modo superest pater, quia erat consanguineus domni Petri prioris, cæpit terras nostras calumniari et inquietare jura honoris nostri, qui etiam quadam a domno Petro priore terræ accepta portiuncula, videlicet medietatem de parrochia quæ vocatur Esquirs in fevum, excepto ecclesiam et res ecclesiasticas, ut faceret ei tenere omnem aliam terram et ut super altare, sicut alii fecerunt, firmaret; quod et fecit, videntibus domno Symone, Agynensium episcopo, et domno Esquitilio, Moisiacensium abbate, cum aliis pluribus. Sed postea mentitus est, quia ea quæ Raimundus Bernardi abstulerat monasterio, ipse similiter tollere presumpsit. Mortuo autem eo, uxori ejus et Petro filio dedit Petrus prior ducentos solidos, et firmaverunt ei Fangosa et omnem aliam terram. Sed et illam culturam quam pater istius Petri emerat a quodam nostro rustico Arnal Fornet XXI solidis Aginensium, tunc mater cum filio dimiserunt in manu ipsius Petri prioris ac domni Hugonis abbatis, vidente G..... Vuillelmi, Donato vicario nostro cum multis aliis. Sed non post multum tempus, cum Petrus iste, {265}Petri vicecomitis filius, patris in vicecomitatu potestatem indeptus fuisset, cæpit inmaniter contra nos et contra omnes terras quas habemus ultra et citra flumen Gorcii sevire, rusticos depredari, et ad ultimum totam illam terram, quæ vocatur Fresonia, sibi vindicare presumpsit. Quid crudelius est? Ipsum priorem capi et sub capturæ custodia teneri jubere inreverenter ausus est. Sed consilio domni Gausberti, [Aginnensis] episcopi, acceptis a priore CC solidis, firmavit ei secundo omnem terram Beatæ Mariæ, vidente ipso episcopo et Petro de Monte Calvo, ubi hoc factum est, Willelmo de Gualardo et Monteto, priore Alayriaci et G..... Lagania cum multis. Iterum quoque, veteribus malis nova adiciens, Petrus vicecomes bannum suum in omni terra de Fangosa misit, sublatis inde plus quam quinquaginta modios annonæ, et per tres annos in heremum redacta est. Qui etiam burgum et omnem parrochiam Moyriaci cum honore sibi pertinente usurpare non timuit. Tantas igitur ac tales a Petro vicecomite sustinuit domnus Petrus prior persecutionum molestias, ut quasi in exilio positus longa quereret latibula, immanissimam ejus volens declinare persecutionem. Denique metuens ne hujus ecclesiæ thesauros violenter raperet, transmisit eos Cluniaco, argentum scilicet de tabula, calices et turibula, et alia quæ huic loco hornatui essent vasa argentea. Sed domnus Pontius, Cluniensium abba, previdens quieti hujus monasterii, omne illud argentum ad nos remisit, precipiens ut Petro vicecomiti daretur, si in manu domni Gausberti, Agi[n]ensis episcopi, et domni Monteti, prioris Alayriaci, domnique Heliae, sacristæ Moysiaci, ac domni G..... de Balagerio, aliorumque hujus terræ prudentissimorum virorum, et etiam super altare Sanctæ Mariæ juraret, fidem pleviret ipse et uxor sua, nomine Guiscarda, et fratres sui predictam terram donare, derelinquere Deo et Sancto Petro Cluniaci et Sanctæ Mariæ de Moiriaco: tali pacto talique convenientia, ut in tota terra quæ ad jus Sanctæ Mariæ pertinere videtur, nunquam in perpetuum ipse vel aliqui de parentela sua aliquid tollerent, raperent vel aliquam violentiam facerent. Quæ {266}convenientia hoc modo facta est: Posita veneranda cruce et reverendo corpore Christi super altare Beatæ Mariæ semper virginis, una cum plurimorum sanctorum reliquiis, ego Petrus vicecomes, cum uxore mea Guiscarda, dono Deo et Sancto Petro Cluniaci et sanctæ Mariæ matri Christi et huic monasterio Moiriaci et monachis, qui modo sunt hic et qui in æternum in hoc loco Deo sunt servituri, omnem terram illam quam hucusque huic loco calumniabam et auferebam; et per fidem meam plivisco super has sanctas reliquias, et super altare Sanctæ Mariæ, et super crucem et venerabile corpus Christi, ut in tota ista terra quam superius donavi huic loco et dereliqui, nichil mali ultra faciam, non tollam aliquid violenter aut voluntarie, nec tollere faciam, nec aliqui qui post me de mea progenie nascituri sunt. Ut autem ista convenientia semper integra teneatur, ego et uxor mea facimus † signum propriis in charta manibus, et damus partem corrigiæ, servanda posterius, in testimonium veritatis. Accepi quoque propter hoc a domno Petro priore et a domno G..... de Balager LX et VI marchas argenti, inter quas duo turibula et duo calices, duo quoque candelabra argentea erant, et totum argentum tabulæ altaris Beatæ Mariæ, precium videlicet duo milia et ducentorum solidorum Aginensis monetæ. Quicunque violaverit aut infregerit istam convenientiam, partem accipiat cum Satan. Amen, amen, amen. Quod militibus A..... et P..... de Moirac dedi absolute reddam huic loco; et fratribus meis R..... et A....., sicut ego feci, firmare super altare faciam. Visores fuerunt G[ausbertus], episcopus, P. prior Moiriaci et M. prior Alairiaci, K..... prior Sancti Genesii, G. de Balager, B. de Narces, G. monachus, P. de Golengs, P. de Albino, P. de Moirac, pueri, et cæteri monachi. Milites vero Willelmus de Galard, Montesin de Golengs, P. de Monte Calvo, R. et G. de Auliniaco, Willelmus Amaneu de Segoniaco, Bernucia de Marciola, cum aliis multis, Bruno et Ingrosus de Alairiaco, Calvus de Calda Costa, Martinus de Moirac et Willelmus filius ejus; Willelmus de Castilio, qui argentum ad altare reddere monachis debuit, sed quia reddere contempsit, octingentos, et postea duo milia solidorum coactus dedit, qui simul {267}juncti quinque milia faciunt. Facta autem hæc convenientia die dominica, VI idus augusti, luna XIIIIa, concurrentes IIII, epacta XXIIIa, anno ab incarnatione Domini Mº. Cº. XVmo, indictione VIIII, regnante Ludovico Francorum rege, Romanæ ecclesiæ domno Paschasio papa IIº pontificatum tenente, et in Aginensi Gauberto, quo presente hoc totum factum est, in Guasconia Wilelmo Aquitanorum duce principatum tenente. Amen. (B. p. 35.) ?? 3916. 1115, 14 décembre. CHARTA QUA FRIDERICUS, COMES DE FIRRETHO, MONASTERIO CLUNIACENSI POSSESSIONEM ECCLESIÆ ALTKIRCHENSIS ANTEA DONATÆ CONFIRMAT. In nomine, etc. Notum sit omnibus, etc. (Acta Sanctorum Bolland. ad 3 Junii, t. I, p. 342.) ?? ?? 3917. 1115. CHARTA QUA RODULFUS, REMENSIS ARCHIEPISCOPUS, NOTUM FACIT MANASSEM, FILIUM HUGONIS DE PLAGAIOTRI, LAUDANTE MATRE SUA GUIDESMODI, DECIMAM DE TURRE SUPER MATERNAM MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Quod presentibus intimamus, etc. (Bibl. Clun., col. 1830, d’après E.) (D. 495; E. 205, IXxxxi.) ?? {268}3918. [1115.] CHARTA QUA GERALDUS CUM UXORE SUA HADEWIGA ET FILIO SUO GERALDO PRÆDIUM SUUM SITUM APUD SELIDIN MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod quidam vir nobilis, nomine Geraldus, cum uxore sua Hadewiga et filio suo Geraldo, tradidit ad reliquias Sanctæ Fidis et aliorum sanctorum de Cluniaco missas, quemadmodum ad altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Cluniaco, predium quod situm est apud Selidin, in possessionem cenobii sanctimonialibus feminis, sub hac conditione, ut omni anno solvatur ad elemosinariam in Cluniaco denarius quem Didatilinc dicimus, et quicunque eis aliquam vim in eodem fecerit aut aliquid abstulerit, vel in omni quodcunque traditum eis fuerit, ad has reliquias sanctorum, vel qui sibi subripuerit advocatiam vel prioratum vel magistratum super eas, nisi cui concesserit domnus abbas Cluniacensis, qui tunc temporis est, anathema reputetur cum Pharaone rege Ægypti, qui populum Dei sibi subjugare conatus est, decem plagis castigatus, pænam mortis recepit in medio maris; et cum Juda traditore Domini, qui furabatur quæ mittebantur et suspensus crepuit medius; et cum Herode, qui persecutus æcclesiam justorum, percussus ab angelo et consumptus a vermibus exspiravit. Hujus rei testes sunt qui audierunt et viderunt: Bertoldus comes, Adelgoz de Werra, Trudewin, Burchart, Rupertus, Eberhart, Gerunc, Henrinch, Beringer, Megenbolt, Sigebret, Luziman, Gerhart, Bertolt, Megenbret, Ricolf, Adelbero, Giso, Diederich, Egelolf, Rudolf, Manegolt, Adelbret, Berhart, Godescalt, Adelbret, Hildebolt, Adelbret, Bertolt, Burchart, Godefrit, Immo. (B. p. 16.) ?? {269}3919. 1115. CHARTA QUA PONCIUS, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT MONASTERIUM A PRINCIPE GERALDO IN ALODIO SUO SELEDEN FUNDATUM CLUNIACO COENOBIO DATUM FUISSE. Frater P[oncius], Cluniacensis abbas, tam presentibus quam futuris. Princeps nobilis Geraldus pro amore Dei destructo castello suo, voluit fieri monasterium, in proprio alodio suo Seleden, donans illud in manu nostra Deo et Beato Petro Cluniacensi, ideo scilicet ut sanctimoniales nostras illuc transferri mandaremus, antea enim manebant Boliswilere. Donatio autem ista facta est nobis, presente Bertolfo duce, et advocato loci, Bertolfo comite, et Adelberto de Stouf, et legato episcopi Basiliensis domni Roudolfi, Siginando Grandivalensi preposito, et cæteris venerabilibus plurimis. Statuimus autem ut monasterium Seleden neque Cellæ, neque alicui unquam monasterio subjaceat, nisi tantum Cluniaco. Interdicimus vero, ut in predictarum monasterio sanctimonalium nulla umquam femina recipiatur, nisi per abbatem Cluniacensem precipiatur. Decrevimus quoque, ut omnes possessiones, quæ pro susceptione seu sustentatione sanctimonalium fratribus de Cella aliquando donatæ sunt, qui earum curam multo tempore gesserunt, sanctimoniales ex integro ut proprias sibi recipiant. Diffinivimus etiam quatenus quecumque monachi de Cella de suis propriis possessionibus ad sustentationem sanctimonialium caritative contulerunt, ex integro recipiant. Illas vero possessiones, quas specialiter pro monialibus quibusdam, videlicet Gisela, Sigeburg, Mathilt, Liugard Mathilt, pro victu et vestitu earum monachi de Cella distribuerunt, unaquaque earum moriente, statim recipiant. Actum anno incarnati Verbi M. C. XV, Romanorum imperatore augusto Henrico V. (Bibl. nat. fonds latin 11826, fol. 14, jadis 17.) ?? {270}3920. 1115, environ. SENTENTIA INTER BERNARDUM GROSSUM ET ABBATEM PONTIUM, AB EPISCOPO EDUENSI LATA, QUA CONFIRMAT DONATIONES AB ANTECESSORIBUS BERNARDI HUGONI ABBATI CLUNIACENSI APUD SANCTUM HIPPOLYTUM FACTAS, ETC. Notum sit omnibus qualiter Bernardus, cognomento Grossus, ea que antecessores sui Cluniaco concesserant, que etiam ipse domno abbati Hugoni abjuraverat, et datis obsidibus firmaverat, iterum calumpniare cepi, et magna inquietatione exagitare, in tempore domni Poncii abbatis. De quibus controversiis in examinationem Eduensis episcopi domnus abbas P. et predictus B. se posuerunt. Hec talibus judiciis terminata sunt. Peagium capere solebat, quod domino abbati Hugoni sacramento et datis obsidibus omnino dimiserat, illud deinceps cepit a transeuntibus extorquere, et mutato nomine conductum vocavit, non peagium; unde judicatum ei fuit, quia neque pro conductu, neque pro peagio, aliquid per coactionem ulterius capiat, et obsidibus securitatem confirmet. De Sancto Ypolito dictum est, quod omnia illa que domnus abbas Poncius vel homines sui possent racionare, avum suum guerpisse, vel patrem vel avunculum suum, vel seipsum, quiete totum dimitteret, et quicquid accepit, redderet secundum catallum a tempore placiti prioris cum isto domno abbate P. habito. De occupationibus condominarum quas dicebat se invenisse per homines suos, qui eas pergiraverant, quia nescientibus monachis divisio facta fuit, pro nichilo habeatur. Sed si tricennalem possessionem monstrare possint, vel donum factum a predecessoribus suis vel ab ipso, eas monachi quiete possideant; sin autem iterum terram pergirent et communi consilio discernant. De hominibus Wichardi qui per Cluniacum transiebant ad servicium Bernardi, pro ea que eis ablata in seditionem commotis, dictum est, quod de illis hominibus Wichardi, qui pacem fecerant cum Cluniensibus per manum camerarii, remaneret. De aliis vero, dies inter Bernardum et monachos {271}capietur, et justicia sui cuique daretur. De seditione autem facta, quia Bernardus se dedecoratum dicebat, camerarius rectum et honorem ei obtulit, et diem nominavit. Bernardus super recti oblationem predictam Cluniensium cepit, hoc cum domnus abbas qui aberat audiret, precepit ut excommunicaretur; ille terrore compunctus, quod abstulerat reddere firmavit, tres mulas dedit et pratum; donnus abbas pratum respuit, quia vadimonium non legitime recipitur in hac parte. Judicatum est ut mule recipiantur pro pretio quod valent et calumpnia que super eas fit solvatur, et quod super est de catallo reddatur. Quo computato sexcenti et XXXVII solidi fuerunt inventi. Bannum Cluniaci infra metas istas consistit: Julliacus meta una, Sergi, Carrella, Sancta Maria de Bosco, Matisconum, Tornut. Si a priori placito vel ipse, vel aliquis de suis infra has metas aliquid abstulit Cluniaco euntibus vel redeuntibus, reddant illud pro catallo, et ulterius pacem firment. De molendino dictum est, si monachi ab heredibus illud se emisse possunt probare, elevare vel deicere illud, ita ut non noceat, possunt. Si autem Bernardus aliquid laudavit eis, ipsorum erit; aliter heredibus justitiam teneant. De Bellomonte dictum est, quod ea pace qua comes Hugo eis dimisit, teneant. Quod Bernardus probare poterit comitem Hugonem in villa illa in pace cepisse, habeat. De Cantulupi vel Sancto Desiderio, dictum est, ibi nichil accipere debet, nisi pugillum candela[b]rum et tres solidos, et pro hoc custodiam debet. Quod autem probare poterit Hugonem de Brancio in pace monachorum ibi cepisse, habeat; cetera dimittat. De hominibus quos monachi possident, et Bernardus clamat, ita dictum est illos quos ante prius placitum calumpniaverat, si in placito non retinuit, dimittat monachis; de aliis justiciam habeat. De Gaufrido de Melion dictum est, quod poterit probare Hugonem de Brancio in homine illo cepisse, habeat; si probare non potest, C solidos quos cepit reddat et hominem dimittat. De Duranno de Cassan[ias] dicit Bernardus, quod licet in terra monachorum habitet, tamen pro aliis tenoribus quas habet homo in terra ejus, et quia homo ille est de dominio ejus, ab antecessoribus suis habet in eo captionem; de hoc dictum est, quod {272}poterit probare antecessores cepisse in terra illa, ubi stat homo, teneat; quod super est dimittat, et quadraginta solidos quos cepit reddat. Judicium factum est, quod quidquid a priori placito Bernardus abstulit sine racione, reddat catallum. De Paredo dictum est, quod licet Savericus illic moraretur, nichil inde deberet rapere, et quicquid cepisset pro catallo redderet. De Carbonella, ubi homines sui aliqua ceperant, dixit se habere garandum; dictum est, quod si garandum rectum de captione posset habere, maneret; sin autem catallum redderet. De muliere Hulgot dicit Altaldus, quod Landricus dedit eam, et homines Bernardi nominat qui hec sciunt, illi negant; dictum est, quod si in carta possunt testes illi inveniri, maneat; sin autem probetur carta vera et datio mulieris per quoslibet testes. (Bibl. nat. cop. 47-235.) (Au dos:) De Sancto Ypolito. 3921. 1116, avant le 17 avril. CHARTA QUA GERARDUS, ENGOLISMENSIS EPISCOPUS, NOTAM FACIT SENTENTIAM AB IPSO LATAM ADVERSUS ABBATEM UZERCENSEM DE TERRA QUAM BERNARDUS, VICECOMES DE COMBORN, CLUNIACENSIBUS MONACHIS DEDERAT. Ego Gerardus, Engolismensis episcopus, et sanctæ Romane ecclesiæ legatus, presentibus et futuris notum fieri volo, quod Bernardus, vicecomes de Cumborn, et Abbas Usercensis, cum quibusdam personis monasterii sui, in curiam nostram venerunt, pro controversia quam inter se habebant de quadam terra quam ipse Bernardus pro salute animæ suæ monachis Cluniacensibus dederat. Abbas autem Usercensis adversus Bernardum et donum ab eo factum his utebatur rationibus, dicens quod terra illa quam Bernardus ad edificationem faciendam predictis monachis dederat, erat de alodio Sancti Petri Usercensis, quod Oddo, comes de Marchia, Sancto Petro Usercensi dederat. Aliam insuper pretendebat racionem, dicens quod ecclesia {273}Trainiacensis, in cujus parrochia illud edificium fiebat, erat Sancti Petri Usercensis jus, quam quidam presbiter monasterio Sancti Petri Usercensis donavit, et post aliquantum temporis Umbaudus, Lemovicæ sedis episcopus, cum consilio Gausberti archidiaconi et Bosonis, archipresbiteri, eidem monasterio donavit; ad donum vero episcopi astruendum relationem ipsius doni cartam conscriptam protulerunt. Ad hæc predictus vicecomes Bernardus respondit, dicens quod terra illa, nomine Amanzenas, de alodio comitis Marchie non erat, sed suum proprium alodium ab avis et proavis esse asserebat, quod in manu fratris nostri Eustorchii, Lemovicensis episcopi, monachis Cluniacensibus ad edificationem faciendam dederat. Quod autem Umbaudus, Lemovicensis episcopus, donum ecclesiæ Trainiacensis eis fecisset, se omnino ignorare dicebat. His itaque auditis utriusque partis rationibus, una cum venerabilibus fratribus et coepiscopis nostris Lemovicensi, Petragoricensi, Agennensi, canonica auctoritate judicavimus quod Bernardus, predictus vicecomes, comiti Marchie, si ab eo impeteretur, infra quadraginta dies ab eo die quod judicium factum est, de alodio quod per donum comitis Marchie Usercenses monachi optinere nitebantur, quantum exigeret ratio responderet. Et quia carta quam super dono Umbaldi episcopi de ecclesia Trainiacensi protulerant, canonicam firmitatem non habebat, cum predictis episcopis judicavimus, ut infra eosdem quadraginta dies duos legitimos testes producerent, qui racionabiliter probarent se vidisse et audisse quod prefatus episcopus Trainiacensem æcclesiam, cum consilio predicti Gausberti archidiaconi et Bosonis archipresbiteri, monachis Usercensibus dedisset; interim vero monachi Cluniacenses terram illam quam Bernardus vicecomes eis dederat quiete tenerent et edificarent. Interfuerunt autem huic nostro judicio predicti fratres episcopi, et assensum prebuerunt, Ildebertus, Geraldus, Lemovicenses archidiaconi, Arnaldus Guillelmi, Guillelmus de Nanclars, Petragoricenses archidiaconi; Gaufridus, Agennensis archidiaconus; Petrus Engolismensis precentor; Esdradus, Julianus, Raimundus, Engolismenses canoni[ci]; Helias de Gimnello, et Rennulfus de Garait, {274}Lemovicenses archipresbiteri, et multi alii venerabiles clerici. Et ut hoc nostrum juditium firmius et certius habeatur et teneatur, propria manu nostra subscripsimus, et sigillo nostro muniri fecimus. Ego Girardus, Engolismensis episcopus et sancte Romanæ ecclesiæ legatus, subscripsi. Actum est autem hoc juditium in Petragoricensi episcopatu, castello quod Ixidolium vocatur, anno incarnati Verbi M. C. XVI, indictione VIII, regnante Ludovico rege Francorum. (Bibl. nat. or. 195-1º.) ?? 3922. 1116, 17 avril. CHARTA QUA MAURICIUS, ABBAS SOLEMNIACENSIS, MONASTERII SUI JURA SUPER SILVAM AMANZENAS A BERNARDO, VICECOMITE DE COMBORN, MONACHIS CLUNIACENSIBUS IN VENTIODORENSI MONASTERIO SERVIENTIBUS DATAM CONCEDIT, ET INSUPER ECCLESIAM TRAINIACENSEM CONFERT. Ego Mauricius, abbas Solunniacensis, universis sancte ecclesiæ filiis, presentibus scilicet [et] futuris, notum fieri volo, quod Bernardus, vicecomes de Conborn, dedit Ventiodorensi monasterio, et monachis Cluniacensibus in ipso monasterio Deo servientibus, et successoribus eorum, quandam silvam quæ Amanzenas appellatur, ut eam quiete et inconcusse perpetuo possiderent, et in ipsam silvam æcclesiam seu monasterium edificarent. Hoc autem donum fecit ipse Bernardus, consilio et assensu domini nostri Eustorgii, Lemovicensis episcopi, et clericorum suorum, me presente, qui suscepit donum predicte silve ad opus Ventiodorensis monasterii, de manu Bernardi, et Philippus prior ejusdem monasterii suscepit illud donum de manu episcopi. Et quia predicta silva in parrechiis æcclesiarum Sancti Ilarii de Lascorbas et Sancti Martini de Trainaco et ecclesiæ de Camberet sita est, quæ sunt de jure monasterii nostri, quas etiam Bernardus vicecomes de nobis habet, et antecessores sui de nostris habuerunt, nos religionis intuitu et reverentia Cluniacensis æcclesiæ inducti, quicquid {275}de jure nostro et ecclesiarum monasterio nostro pertinentium intra fines prenominate silve continebatur, totum ex integro Ventiodorensi monasterio et fratribus ibidem Deo servientibus donavimus, et ut in perpetuum pacifice et tranquille possiderent et ibi ecclesiam seu monasterium edificarent concessimus. Preterea donavimus sepedicto Ventiodorensi monasterio ecclesiam Sancti Martini de Trainiaco, cum omnibus ad eam pertinentibus, videlicet decimis, primiciis, sepulturis et oblationibus et cappellis, necnon etiam cum aliis beneficiis et possessionibus ad altare ejusdem æcclesiæ pertinentibus, ut ea de fevalibus adquirant et adquisita auctoritate et concessione nostra et fratrum nostrorum sine intermissione possideant. Hæc itaque dona consilio venerabilium fratrum nostrorum, Petri prioris nostri, et prepositi, nomine Petri de Cevena, et Bernardi prepositi Sancte Crucis, et Bernardi prepositi Sancte Fauste de Brivazac, et communi consilio aliorum monachorum nostrorum solemniter in capitulo nostro fecimus, quæ suscepit de manu nostræ Philippus Ventiodorensis monasterii prior. Et ut hæc dona fideliter ei et suis successoribus illibata conserventur, ego Mauricius abbas et omnes fratres nostri, qui in ipso capitulo aderant, ipsi Philippo osculum pacis prebuimus. Interfuerunt autem huic donacioni atque concessioni Stephanus de Rivo Chaucidos, Petrus de Nobiliaco, Geraldus [de] Lemovicis, Gaufredus de Vijano, Guaucelmus de Cevena, Bernardus de Brivazac, Ugo de Cella, Solempniacenses monachi; cum Philippo priore presentes adfuerunt Ugo de Lavarzino, Johannes capellanus de Petrabuferia, Aimericus de Sollempniaco diaconus, Petrus Montolis, famulus ipsius Philippi, Petrus Andreæ, famulus Ugonis de Lavarzino, et tota congregatio Solempniacensium fratrum. Ut autem hæc donatio atque concessio firma semper et illibeata permaneat, presentem cartam propria subscriptione subterfirmavimus, et nostro sigillo muniri fecimus. Factum (sic) est autem hæc carta Solumniaci, anno incarnati Verbi millesimo centesimo XVImo, XV kalendas maii, indictione nona, tempore domini nostri pape Paschalis, {276}regnante Ludovico rege Francorum. Ego Mauricius, abbas Sollempniacensis, propria manu subscripsi. Ego Petrus, prepositus Sollempniacensis, propria manu subscripsi. Ego Gaucelmus, Sollempniacensis elemosinarius, subscripsi. Ego Bernardus, Sollempniacensis cellerarius, subscripsi. (Bibl. nat. or. 195-2º.) ?? 3923. 1116, après le 17 avril LITTERÆ GERARDI, ENGOLISMENSIS EPISCOPI, AD PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUIBUS CONFIRMAT CONCORDIAM INTER PRIOREM VENTIODORENSEM ET ABBATEM SOLEMNIACENSEM DE ECCLESIA SANCTI MARTINI DE TRAINNIACO FACTAM. Gerardus, Engolismensis episcopus et sanctæ Romanæ æcclesiæ legatus, Pontio eximio et merito venerabili Cluniacensi abbati et fratribus sibi a Deo commissis eorumque successoribus in perpetuum. Ex relatione dilecti filii nostri Philippi, Ventiodorensis celle prioris, et ex lectione cartarum pro certo cognovimus ipsum cum dilectis fratribus Mauricio, Sollemniacensi abbate, et capitulo Sollemniacensi sollemniter concordiam fecisse de ecclesia Sancti Martini de Trainniaco, et omnibus ad eam pertinentibus, et de silva quæ Amanzenas vocatur, vobisque et vestris successoribus jus quod Sollemniacense monasterium in predicta æcclesia atque in silva donatione principum et concessione Lemovicensium episcoporum habebat, seu antiquitus habuerat, donasse atque in perpetuum concessisse; et quia nos apostolicæ sedis sollicitudinem gerimus, et concordiam monasteriorum et religiosorum locorum diligere debemus, predictam donationem atque concessionem laudamus atque apostolicæ sedis auctoritate confirmamus, ut deinceps et vos vestrique successores quiete et pacifice perpetuo habeatis atque possideatis. Et ut hæc nostra concessio seu confirmatio firmior et certior permaneat, propria manu nostra subscripsimus, et sigillo nostro muniri fecimus. Ego Girardus, Engolismensis episcopus, sanctæ Romanæ æcclesie legatus, subscripsi. Datum Engolisme, anno incarnati Verbi M. C. XVI, indictione VIIII, regnante Lodovico rege Francorum. (Bibl. nat. or. 195-3º.) ?? {277}3924. 1116-1117. CHARTA QUA BERNARDUS, VICECOMES [DE COMBORN], ET FILIUS EJUS ARCHEMBALDUS MONACHIS CLUNIACENSIBUS DANT BOSCUM NOMINE AMANZENAS. Universis presentibus et futuris notum fieri volumus, quod ego Bernardus vicecomes et Archenbaldus filius meus, Deo et beato Petro apostolorum principi et Cluniacensi æcclesiæ, pro salute animarum nostrarum dedimus boscum qui Amanzenas nominatur. Hunc autem boscum ita dedimus, ut Ventiodorense monasterium ipsum semper quiete et inconcusse in perpetuum habeat atque possideat. Boscum si quidem, a nobis Cluniacensi æcclesiæ et Ventiodorensi monasterio datum, ex una parte terminat via quæ extenditur a Pauliaco usque ad Culturas, et ex altera parte via quæ descendit a Culturis usque ad Cooz. Quicquid vero intra predictas vias continetur, quod ego et filius meus Archenbaldus in dominio habebamus, in dominio Cluniacensis ecclesia et Ventiodorense monasterium integre possideant; pari quoque tenore concessimus, ut quicquid in predicto bosco quilibet fevales de nobis habebant, a monachis Ventiodorensibus haberent. Quod autem jam dederant vel daturi erant Cluniacensibus fratribus, illud totum concessimus, et ut Ventiodorenses monachi sine interuptione possiderent auctorizamus; quicquid itaque infra prescriptas vias habetur, de quocumque manso, de quacumque bordaria sit, Cluniacensibus fratribus et Ventiodorensi monasterio a nobis donatum esse nullus fidelium dubitet. Hæc omnia fecimus consilio et assensu domini nostri Eustorgii episcopi Lemovicensis et clericorum suorum, apud Tutelense cenobium. Postea vero eadem dona fecimus apud Ventiodorum, in manu {278}patris nostri domini Poncii, venerabilis Cluniacensis abbatis. Donationi apud Tutelense cenobium factæ interfuerunt: Eustorgius Lemovicensis episcopus, Ebalus Tutelensis abbas, Mauricius Solemniacensis abbas, Geraldus Bellilocensis abbas, Aimericus archidiaconus de Jovignac, Helias archipresbiter de Gimello, Ramnulfus de Garaic, Philippus prior, Ademarus monachus, et alii complures, tam clerici quam laici. Donacioni vero apud Ventiodorum factæ in manu domni Poncii abbatis Cluniacensis interfuerunt: Amblardus Lemovicensis abbas, Philippus prior, Ademarus monachus, Helias de Gimello, Ugo de Lavarzino et multi alii. Factum est autem primum donum apud Tutelam, anno incarnati Verbi M. C. XVI, indictione VIIII; secundum autem donum apud Ventiodorum, actum est anno incarnati Verbi M. C. XVII, indictione X, domno Pascali papa catholicam æcclesiam gubernante, Lodovico rege Francorum regente, Leodegario archiepiscopo Bituricensi æcclesiæ presidente. (Bibl. nat. or. 195-4º.) ?? 3925. 1117, 22 février. CHARTA QUA URRAKA, REGIS ADEFONSI FILIA, DOMINA GALLETIÆ, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CŒNOBIUM DE PALUMBARIO. In Dei nomine. Ego infanta, etc.. (Bibl. nat. or. 137; cop. 283-75; B. p. 32.) ?? 3926. 1117, 2 avril. CHARTA QUA BERNARDUS GROSSUS WERPIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUOSDAM SERVOS ET PRATUM INFRA PONTEM DE ANNAIACO. In nomine Sancte Trinitatis. Notum sit presentibus et futuris, quod {279}Bernardus, cognomento Grossus, dedit æcclesie Cluniacensi Aldiardim de Molnet, quam calumniabatur, filios et filias ejus, et qui de eis nati fuerant vel nascituri erant, in manu domni Pontii abbatis, per librum qui dicitur Register Gregorii VII pape, in presentia domni Berardi, Matiscensis episcopi. S. domni Bernardi, Cluniacensis prioris. S. domni Ugonis, abbatis Sancti Yrenei Lugdunensis. S. Bernardi archidiaconi. S. Unberti Ungri. S. Artaldi de Busseria. S. Wichardi de Sala. S. Unberti prepositi et filii ejus Maioli. Actum [Cluniaci], anno incarnationis Dominice M. C. XVII, indictione X, regnante Ludovico rege, IIII nonas aprilis, tempore domni Pontii, Cluniacensis abbatis. Eodem die, coram supradictis testibus, werpivit idem Bernardus, et si aliquam justitiam in eo habebat vel habere debebat, pratum quod nobis calumpniabatur infra pontem de Annaiaco, sicut determinatur pratum illud, et circumdatur ab aggere qui est secus viam publicam usque ad maternam aquam que dicitur Guia. Calumpniabatur etiam Grimaldum de Curte Francionis cum infantibus suis: calumpniam itaque quam in eo habebat et in infantibus suis, in manu domni Pontii abbatis verpivit. Werpivit etiam Guntardum Jadellum cum infantibus suis quos calumpniabatur; werpivit quoque Rotbertum de Sancto Yppolito, qui habitat juxta portam cum infantibus suis: in manu supradicti venerabilis patris nostri domni Pontii abbatis, calumpniam quam in his omnibus habebat vuerpivit, et si aliquam justitiam in eis habebat vel habere debebat, beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi æcclesiæ, pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum dedit. Actum eadem die qua superiora, presente domno Bernardo, Cluniacensi priore, domno Bernardo Ungro, Unberto Ungro, Artaldo de Busseria, Wichardo de Sala, Unberto preposito, et filio [suo] Maiolo, et Guntelmo, preposito de Sancto Ypolito, et aliis multis. Conservantibus hoc pax et tranquillitas et felicitas sempiterna. (Bibl. nat. cop. 48-93; B. p. 18.) (Au dos:) Carta Eldiardis et aliorum multorum, quos Bernardus Grossus werpivit. {280}3927. 1117, 8 juillet. CHARTA QUA FERNANZ FERNANNIZ ET UXOR EJUS GELVIRA, FILIA REGIS ALFONSI, QUARTAM PARTEM MONASTERII DE FERRERIES IN GALLÆCIA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DANT. In nomine Dei omnipotentis, qui omnia ex nichilo creavit, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Quia presentem vitam sine peccato transire non possumus, et ad vitam æternam nisi mundi pervenire nequaquam valemus, jubet Dominus Jesus Christus ut peccata nostra elemosinis redimamus et de his quæ possidemus thesaurum in celo faciamus, «quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit». Et Paulus apostolus: «Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes»; et Salomon: «Redemptio anime diviciæ suæ»; et in libro Thobi: «Melius est elemosinam dare quam thesauros auri reponere»; et: «Qui facit elemosinam, saciabitur vita». In qua elemosina non pauperum spolia, sed propria Deo fiunt grata, quoniam non placet Deo illud munus quod alter letus accipit et alter tristis amittit, sed illa est Deo grata elemosina, que ex propria exhibetur ereditate vel substantia, non que de aliena datur rapina. Igitur, in Dei nomine, ego Fernanz Fernanniz his et talibus doctus exemplis, necnon peccatorum meorum multitudine perterritus et uxor mea, infanta donna Gelvira, filia serenissimi regis Alfonsi, non coactus, sed spontanea voluntate, placuit animo meo et predicte uxori meæ, ut pro anima mea et anima patris mei Fernandi comitis et anima uxoris meæ predicte infantæ, et pro animabus omnium aviorum et parentum meorum, facerem cartam vel {281}testamentum sicut et facio Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, ad monasterium de Cluniaco, ubi domnus Poncius abbas esse videtur, de hereditate mea propria, quam habeo de patre meo et de avibus meis jure hereditario: id est quartam partem de monasterio de Ferreries, quod est positum in Gallecia, in terra de Lemes, juxta Pantonem, totam quartam meam integram, sicut mihi competit inter meos heredes, id est casas, ecclesias, vineas, terras populatas et non populatas, totamque hereditatem per ubicunque eam invenire potuerint, ut fratres de Cluniaco in predicto monasterio de Ferreries commorantes, quiete et hereditario jure in perpetuum possideant, ut predictorum apostolorum intercessionibus et fratrum de Cluniaco orationibus omnia peccata mea mihi et uxori meæ, et patri meo, et matri meæ, et omnibus parentibus meis, indulgeat omnipotens Dominus. Amen. Nulli autem volumus fratres qui in Ferreries steterint servire nisi ad Cluniacum; sed abbas de Cluniaco ordinet, et judicet secundum ordinem suum sicut voluerit, et omnes qui post eum futuri sunt abbates in secula seculorum. Amen. Si quis autem de gente nostra vel extranea aut alius aliquis venire temptaverit et hunc testamentum irrumpere voluerit, in primis cum his qui Deum tradiderunt et crucifixerunt, in inferno in perpetuum ardeat, et pro testamento quod voluit infringere, auri libras Cm persolvat, et quod inde auferre voluerit pariat in duplum vel triplum, et hoc testamentum plenam et perpetuam habeat firmitatem. Factum est autem hoc testamentum era Ma Ca La Va, VIII idus julii, regnante Urracca regina, cum filio suo Alfonso; Bernardo, archiepiscopo in Toleto; apud Sanctum Jacobum, Didago secundo; apud Ovetum, Pelagio episcopo; Petrus, episcopus Lucensis; Didagus, episcopus Auriensis. Ego Fernanz Fernandiz et uxor mea infanta Gelvira hoc testamentum fieri rogavimus et manu propria roboravimus. Gomez Pelaiz confirmavit. Ferrandus Menendiz confirmavit. Petrus Oveguis confirmavit. Cutz Gonzaviz confirmavit. Gonzalvus {282}Assuriz confirmavit. Citi testis et Beliti testis sumus et de manus nostras hoc roboravimus coram testes. (Bibl. nat. or. 196; cop. 283-108; B. p. 28.) (Au dos:) Fernanz Ferranniz de Ferreries. 3928. 1117, 20 juillet. CHARTA QUA NOTUM EST SYMEONEM PRESBYTERUM MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM AD PONTEM DE AENAC, ETC., DEDISSE. Ne oblivione memorie invida superveniente pereant que firma manere volumus, apicibus annotamus. Ego igitur Symeon presbiter dimitto, concedo, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo in manu domni Poncii, Cluniacensis abbatis, in presencia domni Bernardi prioris et domni Wichardi camerarii, et aliorum multorum monachorum, pratum quod habebam ad pontem de Aenac, quicquid in eodem prato habebam a monachis Sancti Petri et quicquid ab aliis hominibus adquisieram, vel labore meo ibidem michi parevieram, totum ex integro, pro anima mea, concedo. Testes hujus donationis sunt qui et presentes fuerunt: domnus Gauscerannus, Matisconensis ecclesie decanus, et Bernardus et Humbertus et Gauffredus, ejusdem ecclesie archidiaconi, et Dalmacius, canonicus et Walterius, Cabilonensis canonicus, et Leotaldus Cluniacensis capellanus. Facta Meledi, anno ab incarnatione Domini millesimo Cº XVIIº, presidente sedi Matisconensi domno Berardo; regnante Philippo rege. Scripsit etiam Eldinus, domni abbatis armarius, XIII kalendas augusti. (Bibl. nat. cop. 48-102.) ?? 3929. 1117, 7 septembre. CHARTA QUA BERNARDUS DE USELLA, COGNOMENTO GROSSUS, FILIUS LANDRICI GROSSI, WERPIVIT MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBAT IN LIBERIS VEL SERVIS INFRA CLUNIACI BURGUM VEL EXTRA. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus amantibus {283}veritatem, quod ego Bernardus de Usella, cognomento Grossus, filius videlicet Landrici Grossi, divina inspiratione compunctus, pro anime mee salute, omniumque parentum meorum remedio, in manu et per manum domni Pontii, omnimodis venerandi Cluniacensis abbatis, dedi, concessi, virpivi Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi cenobio, quicquid juste vel injuste seu quolibet modo habebam, vel per me aut per aliquem meorum querebam, in liberis, servis, ancillis, maribus vel feminis, intra prefati Cluniaci burgum, vel extra, circumquaque manentibus, necnon etiam in obedientiis seu quibuslibet locis ad jam dictum venerabile Cluniacense cenobium pertinentibus, ut deinceps sopita omni tam mea quam etiam meorum justa vel injusta querela seu exactione, perpetuo jure Cluniacensi abbati ejusdemque reverendi cenobii monachis subjaceant. Actum publice Cluniaci, anno ab incarnatione Domini millesimo Cº XVIIº, ordinationis vero domni Pontii abbatis VIIII anno, feria VI, vigilia Nativitatis Sancte Marie. Testes vero hujus donationis sunt domnus Rainaldus, Vizeliacus abbas, Bernardus prior Cluniacensis, avunculus ejus; itemque Bernardus de Meleto, avunculus ejus, Jarento sacrista, Artaldus de Buxeria, Bartholomeus, frater ejus, Stephanus de Cristolio, Wichardus de Sala. (Bibl. nat. cop. 48-128; B. p. 19.) (Au dos:) Charta Bernardi Grossi de servis et ancillis. 3930. 1117. SENTENTIA DEFINITIVA A GERARDO, ENGOLISMENSI EPISCOPO ET SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ LEGATO, INTER GUIDONEM, LASCURRENSEM EPISCOPUM, ET FRATRES CLUNIACENSES SUPER ECCLESIIS DE MORLANNO LATA. Ego Gerardus, Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus, presentibus et futuris notum fieri volo, quod fratres nostri Guido, Lascurrensis episcopus, et Cluniacenses monachi, pro controversia {284}quam inter se habebant super ecclesiis de Morlanno, precepto domini nostri pape Paschalis, ante presentiam nostram convenerunt. Episcopus siquidem Lascurrensis conquerebatur quod predictas ecclesias Clunienses monachi injuste possidebant; econtra monachi ecclesiam Sancte Fidis de Morlanno tricennali possessione sine canonica calumpnia se tenuisse astruebant. De nova vero capella per judices a domino papa Paschali datos tempore Trecensis concilii, Trecis definitum esse asserebant. Quod judicium episcopus factum esse non negabat, sed utraque pars diverso modo judicium factum deferebat; neutra tamen sufficiens monumentum ipsius judicii pretendebat. Monachi tamen litteras de recognitione juditii sui in presentia domini Pape facta, sub testimonio Ismeonis, Diensis episcopi, qui unus ex judicibus fuerat, a domino papa Lascurrensi episcopo directas dicebant; quarum exemplar in presentia nostra ostendebant, in quo continebantur ut facta revestitione de capella Sancti Andree, monachi per tres legitimos testes probarent juramento se jure parrochiali locum illum in quo predicta capella fundata erat tricennali possessione tenuisse. Sed quia exemplar illud sigillo munitum non erat, episcopus Lascurrensis predictas litteras a domino papa predecessori suo directas esse non credebat. Nos itaque, auditis diligenter utriusque partis rationibus una cum venerabilibus fratribus nostris Roberto, Corisiopitensi episcopo, Hugone, abbate Sancti Eparchii, Achardo, Engolismensi archidiacono, Petro, Engolismensi precentore, Iterio, magistro scholarum Sanctonensi, atque pluribus aliis, quod ex parte Cluniacensis capituli duo legitimi testes producerentur, qui juramento probarent illas litteras, quas proferebant, esse verum exemplar litterarum domini pape pro predicto negotio Lascurrensi episcopo directarum. Quo expleto, {285}iterum ex parte Cluniacensis capituli producerentur et tres alii testes, qui publicis criminibus reprobari non possent, et per juramentum astruerent se vidisse quod monachi Cluniacenses ecclesiam Sancte Fidis de Morlanno per triginta annos et locum in quo nova capella fundata erat absque canonica calumpnia possederant. Quod si hujusmodi testes presentare non possent, constituimus ut ex parte Cluniacensis capituli cum litteris ejusdem, tres persone presentarentur, que tricennalem possessionem predicte ecclesie Sancte Fidis, et loci in quo nova capella edificata erat, jure parrochiali monachos Cluniacenses sine canonica calumpnia habuisse, juramento probarent. Quibus ita prosecutis, monachi Cluniacenses deinde dictas ecclesias cum suis pertinentiis quiete haberent et possiderent. Hujus vero juramentis ut ante presentiam nostram prosequerentur, in crastina die festivitatis beati Michaelis, terminum dedimus. Interfuerunt autem huic diffinitive cause: Henricus, abbas Sancti Johannis Angolismensis; Amblardus, abbas Sancti Marcelli; Radulfus, abbas Nobiliacensis; Gillelmus, prior Sancti Licerii; Otgerius, prior Sanctimontensis; Girbertus, prior Morlanensis; Guillelmus, prior de Monte Alto; Bonushomo, Adurensis electus; Sanctius, Lascurrensis archidiaconus, et plures alii. Et ut hoc nostrum difinitivum judicium firmius et certius permaneat, propria manu nostra subscripsimus, et auctoritatis nostre sigillo muniri fecimus. Et ut utraque pars scriptum haberet, precepimus. Hoc quoque quod a scriptore oblitum fuerat huic carte subjungi precepimus: quod si Cluniacenses fratres a supradictis juramentis deficerent, Lascurrensis ecclesia predictas ecclesias deinceps quiete possideret. Actum autem Engolisme, anno incarnationis Dominice Mº C. XVIIº, indictione X, regnante Lodovico rege Francorum. {286}Girardus, Engolismensis episcopus et sancte Romane ecclesie legatus subscripsit. (Bibl. nat. cop. 48-129; D. 527.) ?? 3931. 1117. CHARTA QUA GAUFRIDUS DE SALIACO CONTULIT MONASTERIO CLUNIACENSI STEPHANUM CORNUTUM «CUM OMNIBUS ILLIS QUI EX LUMBIS EJUS PROCESSERUNT.» Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Gaufredus de Saliaco, pro animabus antecessorum suorum, omni calumpnia sopita, contulit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et obædientiæ de Jaliniaco, domnoque Gausberto Monetario, ejusdem obodientiæ (sic) decano, Stephanum cognomento Cornutum, cum omnibus illis qui ex lumbis ejus processerunt vel processuri sunt. Hoc autem sciendum est, quod domnus Gaufredus de Saliniaco pro isto dono a domno Gausberto Monetario L solidos accepit. Hujus rei testes sunt: Gaufredus de Marchiseio, Artaldus de Maliaco, Guntardus presbyter, David de Maliaco, Adam frater ejus, Benedictus, Bruno de Alio, Warnerius Budellus, Hugo Forestarius, Willelmus Warnerius. Factum est autem hoc donum et in capitulo concessum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XVII, regnante Ludovico rege Francorum, Pontio abbate presidente cenobium Cluniense, Berardo episcopo regente episcopatum Matisconensem. (B. p. 20; Bibl. nat. cop. 40-69.) ?? 3932. 1118, 12 avril. PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II, AD PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUO CONFIRMAT BONA CLUNIACENSIS MONASTERII. Gelasius, etc., Cluniacensis monasterii, etc. (Bibl. Clun., col. 572, nº 2; Bull. Clun., p. 38, col. 1, nº 1, etc.) (E. 91, IIIIxxiv.) ?? {287}3933. 1118, 16 décembre. PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNIA QUÆ POSSIDEBAT ET ACQUISIERAT, ETC., AC PONTIO ABBATI CONCEDIT UT IN SACRIS PROCURANDIS DALMATICA SANDALIISQUE UTATUR. Gelasius, etc. Ignem semper in alteri, etc... Datum, etc., Dominicæ incarnationis anno M. C. XVIIII, etc. (Bibl. Clun., col. 1827; Bull. Clun., p. 38, col. 1, nº 2, etc.) (E. 98, XCI.) ?? 3934. 1118, décembre. DIFFINITIO ALTERCATIONUM QUAS LEODEGARIUS, VAPINCENSIS EPISCOPUS, HABUERAT CUM CLUNIACENSIBUS MONACHIS SUPER DIVERSIS REBUS. Ad recordationem firme memorie scribimus, quod ego Leodegarius, Vapincensis episcopus, in presentia domni pape Gelasii secundi, altercationes quas cum Cluniacensibus monachis habueram, ita definivi. Terram quam eis abstuleram, quiete et sine calumpnia ulterius possidendam, monachis reddo; oletam vero inter meam et eorum terram, Vapincensis sacrista cum aliis quos ipse advocaverit ponet, ecclesiam quoque de Veheneto quam eis prius cum assensu capituli mei dederam, eisdem monachis restituo, ut clerici plenarie eos inde revestiant, me bona fide et sine malo ingenio tractaturum, et deinceps monachis de illa ecclesia et de omnibus aliis rebus quas in episcopatu meo habent, salva justitia mea, me fidelissimum amicum fore promitto. Quod si clerici pacifice eos revestire noluerint, huic mee revesti[ti]oni {288}rebelles exstiterint, eos et coadjutores eorum a liminibus sancte ecclesie sequestrabo, et ecclesiis eorum omnem divinum officium interdicam. Quod ante domnus papa fecerat et modo confirmat, et eis omnimodis inimicus ero; post factam istam revestitionem et satisfactionem domno papa, de contemptu, loco et termino quem domnus papa constituerit, clerici si voluerint causam suam agant. Facta fuit hec apud Sanctum Valerium, in presentia domni pape Gelasii secundi; presentes et testes fuerunt: domnus L. Ostiensis episcopus, et domnus G. E[n]golismensis episcopus, et cardinales domnus Boso et domnus Johannes de Crema, et domnus Corradus; et episcopus Grati[an]opolitanus et Valentinus et Aurasicensis, et plures alii. (Bibl. nat. cop. 49-52.) ?? 3935. 1118. CHARTA QUA GUIDO, LASCURRENSIS EPISCOPUS, ET PONTIUS, ABBAS CLUNIACENSIS, CONTROVERSIAM COMPONUNT INTER ECCLESIAM LASCURRENSEM ET CLUNIACENSE MONASTETERIUM, PRO ECCLESIIS DE MORLANNO, QUAS GUIDO MONACHIS CONCEDIT. Ego Guido, Lascurrensis episcopus, etc. (Gall. christ., t. I, pr., p. 198.) ?? ?? 3936. 1119, 1er avril-2 août. PRÆCEPTUM LUDOVICI, REGIS FRANCORUM, QUO CONFIRMAT ODONI, PRIORI SANCTÆ MARIÆ DE KARITATE, MONASTERIUM SANCTI LAURENTII QUOD AURELIANIS SITUM EST. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Quoniam, scriptura testante divina, honor regis judicium diligit, quod judicium ita intelligimus, ut bona discernamus a malis, et mala devitemus, bona vero sectemur, consequens est et valde congruum, ut hujus censura judicii et prius in nobis ipsis ac postmodum in aliis conservetur a nobis; quatinus et malefacientes a suis improbitatibus regia auctoritate reprimi et benefacientes in suis bonis voluntatibus regia munificentia {289}debeant adjuvari. Quapropter noverit fidelium tam presentium quam futurorum devotio, quoniam ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, voluntati et peticioni domni Odonis, prioris æcclesie Sanctæ Mariæ de Karitate, quam specialiter diligo, obtemperans, donum quod eidem Sanctæ Mariæ de Karitate tempore patris nostri factum est, quodque idem pater noster laudasse et confirmasse cognoscitur, de monasterio videlicet beatissimi martiris Laurentii, quod Aurelianis juxta Ligerim situm est, cum omnibus que jam eidem loco data sunt vel deinceps dabuntur, nos quoque laudamus et confirmamus, quatinus a nulla seu presentium seu futurorum persona hæc regalia violari valeant instituta. Preterea autem omnibus in burgo Sancti Laurentii quantumcumque dilatando et amplificando se extenderit commanentibus, excepta dumtaxat strata publica, hanc habere in æternum libertatem concedimus, ut nullus nobis in regno succedens, immo nullus humanitatis artatus metis, cujuslibet conditionis vel exactionis, aut illius etiam consuetudinis que vicaria dicitur, eos audeat molestare jugo, sed omnes consuetudines et justicias atque omnia forisfacta a minimo usque ad maximum, nullus omnino alius nisi fratres ibidem consistentes accipiant, et proprii eorum juris sit omnia talia accipere, emendare atque disponere. Providentes etiam quieti et paci eorum, constituimus atque precipimus, ut si idem fratres de domibus burgi sui alicui homini censum debent, quando census ille de cujuslibet manu, ut assolet, in alterius manum venerit, vel si forte contigerit ut idem census ab aliquo superiore domino per quamlibet occasionem requisitus fuerit vel occupatus, nichil amplius omnino exigatur, nichil reddatur, nisi plani census summa, que priori domino antea reddi consueverat. Villam quoque, Gometum nomine, quam pater noster cum suis habitatoribus eadem libertate donatis supradictis fratribus impendit, quam nimirum de proprio regali jure esse constat, excepta silva, nos quoque impendimus. De silva etiam quantum sibi suisque in eadem villa habitantibus opus fuerit, in omnes usus concedimus. Ut autem hoc memoriæ firmiter traderetur, scripto commendavimus, et sigilli nostri auctoritate et manus nostræ impressione corroboravimus. Actum publice {290}Aurelianis, anno incarnati Verbi millesimo CXVIIII, regni nostri XI, adstantibus in palatio nostro [his qu]orum cum signis subtitulata sunt nomina: Signum Willelmi, dapiferi. S. Gisleberti, buticularii. S. [Hu]gonis, constabularii. S. Widonis, camerarii. Huic etiam rei interfuerunt Hugo de Rua Nova, Paganus filius Warini, Hugo Griarius, Gaudo Herluinus. Data per manum Stephani cancellarii. (Bibl. nat. or. 198; cop. 49-172.) (Au dos:) Preceptum Ludovici regis de ecclesia Sancti Laurentii in Aurelianensi civitate. 3937. 1119, mai à décembre. CHARTA QUA WILLELMUS ET AIMERICUS DE GORDONE, NEMUS QUOD PRIUS MONS MALUS, NUNC MONS SANCTI JOHANNIS VOCATUR, MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDERUNT, ETC. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus veritatem amantibus, quod ego Willelmus et ego Aymericus de castro Gordone dedimus Domino Deo et beatis Petro et Paulo apostolis et sanctæ Cluniacensi æcclesiæ, in manus domni Pontii, ejusdem sanctæ Cluniacensis congregationis venerabilis abbatis, pro remedio animarum nostrorum patrum et matrum nostrarum omniumque parentum nostrorum, nemus prius Mons Malus, nunc autem Mons Sancti Johannis vocatum, cum fundo, fundum cum omni libertatis auctoritate et utilitate, in perpetuum Cluniacensibus monachis possidendum, et in servitium Dei ad æcclesiam ibi construendum. Preterea dedimus eidem domno abbati Pontio et monachis suis in eodem Sancti Johannis Monte Deo servientibus boveriam de Parinnaco. De cætero laudavimus, concessimus et donavimus in proprietatem cum omni libertate, auctoritate et utilitate eidem loco prefato quicquid homines nostri de nostris fedvalibus ad eundem locum dederint: ea scilicet conditione, ut ipse domnus Pontius abbas omnes illas terras quæ ab illa die in nostra potestate ei collatæ fuerint, respondere eidem prefato Montis Sancti Johannis loco precipiat. Porro omnibus tam laicis quam clericis ad eundem locum confugientibus et habitationem in eodem loco sibi preparantibus aut mansionem ibi habentibus infra terminos crucum, {291}ego Willelmus et ego Aymericus pacem, salvationem et securitatem in omnibus rebus et corporibus suis promisimus, fide ac sacramento confirmavimus, tam nos quam milites nostri et clientes. Si quis autem pro aliquo timore, offensione vel forifacto, de alio loco ad istum locum pro salvatione rerum et corporum suorum confugerint, illis fide et sacramento confirmavimus, quatinus ibi pacem et salvationem hac ratione habeant, ut ejusdem loci monachi super illos clamantibus et justiciam requirentibus justitiam faciant. Si vero non potuerint, illos et res eorum a se expellant. Illi autem recedentes et res eorum, per triduum, pacem ab omnibus hominibus habeant. Porro hanc nostram donationem nobiscum confirmaverunt, viderunt et fecerunt Rotbertus de Alba Rupe, Raimundus et Gausbertus frater ejus de Galviac, Raimundus et Arnaldus de Vernul, Raimundus et Petrus Willelmi, Maynardus de Bainac, Bernardus Hugonis de Roca, Willelmus de Felhonor, Gausbertus et Bernardus de Pestiliaco, Petrus de Lamutta, Rinaldus de Rufilac, Arnaldus de Tolviun, Aymericus Iterii, Rigaldus et Arnaldus, fratres sui, Giraldus de Castello Novo, Giraldus et filius suus, Giraldus de Valon, Raimundus Vuillelmi de Vigan, et plures alii milites. Item, servientes: Giraldus Engolismensis, Eberardus Cocus et filius ejus Arnaldus, Giraldus Archimbaldi et Siginus frater ejus, item Rainaldus Eberardi, Helyas pincerna et plures alii. Actum publice apud castrum Gordonem, anno Dominicæ incarnationis M. C. et nono decimo, anno autem ordinationis domni Pontii abbatis XI, presentibus monachis Cluniensibus: Gausberto Aurelianense abbate, Deusdet Fisiacense abbate, Wichardo camerario, Iterio, Bernuino. Regnante Lodevico rege Francorum. Porro donavimus eisdem monachis in eodem prefato Sancti Johannis Monte Deo servientibus in proprios usus singulariter in omnibus silvis et nemoribus nostris, porcis eorum pascua, et tam ad ædificandum quam ad suos speciales focos ligna quantum eis necesse fuerit. Testes hujus nostræ donationis sunt: Arnaldus de Galviac, Arnaldus de Rufilac, Adimarus de Galviac, et {292}cæteri omnes prescripti, qui sunt obsides confirmationis hujus nostræ salvationis sunt et obsides ejusdem nostræ donationis. (Bibl. nat. or. 198 A.; B. p. 23.) (Au dos:) Cartha Willelmi et Aymerici de Gordone. 3938. 1119, 24 juin. CHARTA QUA EBERARDUS COCUS ET FILIUS EJUS ARNALDUS, DE CASTRO GORDONE, DUO MOLENDINA CUM STAGNO ET UNAM CONDAMINAM MONACHIS CLUNIACENSIBUS, AD MONTEM SANCTI JOHANNIS DANT. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus veritatem amantibus, quod ego Eberardus Cocus et ego Arnaldus, filius suus, de castro Gordone, dedimus, pro remedio animarum nostrarum, patrum et matrum nostrarum, et pro remedio animarum dominorum nostrorum Willelmi et Aymerici de eodem castro Gordone eorumque parentum et omnium parentum nostrorum, in manus domni Pontii sanctæ Cluniacensis æcclesiæ venerabilis abbatis, ad Montem Sancti Johannis, et fratribus ibi Deo servientibus, eis sine calumpnia, cum omni auctoritate, libertate et utilitate, in pace perpetualiter possidendum, duo molendina cum stagno et unam condeminam, omnia ad pedem ejusdem prefati Montis insimul sita. Preterea unum de filiis meis ei pro monacho reddidi, quem et ipse benigne suscepit. Hujus meæ donationis testes sunt: Giraldus de Valon, Willelmus de Gordone, Rotbertus de Alba Roca et alii multi. Actum publice apud castrum Gordonem, anno Dominicæ incarnationis M. C. XVIIIIº, anno autem ordinationis domni Pontii abbatis XIº, in die festivitatis sancti Johannis Baptiste, presentibus monachis Cluniacensibus: Wichardo camerario, Iterio, Bernuino capellano. Scriptum autem per manum Hermanni, domni Pontii abbatis notarii. (B. p. 24.) ?? {293}3939. 1119, 24 juin. CHARTA QUA WILLELMUS ET PETRUS DE MASSAUC MANSUM DE LA COMBA MONACHIS CLUNIACENSIBUS AD MONTEM SANCTI JOHANNIS, ANTE CASTRUM GORDONEM DANT. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit omnibus veritatem amantibus, quod ego Willelmus et ego Petrus de Massauc dedimus, pro remedio animarum nostrarum, patrum et matrum nostrarum ac omnium parentum nostrarum, in manus domni Pontii sanctæ Cluniacensis æcclesiæ venerabilis abbatis, ad Montem Sancti Johannis ante castrum Gordonem, et fratribus ibi Deo servientibus, eis sine calumpnia, cum omni auctoritate, libertate et utilitate, in pace perpetualiter in proprietatem possidendum, illum nostrum mansum de Lacumba cum reditibus suis, aquis aquarumque decursibus, agris, silvis et pratis. Hujus nostræ donationis testes sunt Rainaldus de Rufilac, Giraldus de Lamutta, Willelmus de Gordone et alii multi. Actum publice apud castrum Gordonem, die festivitatis sancti Johannis Baptistæ, anno Dominicæ incarnationis M. C. nono decimo, anno autem domni Pontii abbatis ordinationis XI, presentibus monachis Cluniacensibus: Wichardo camerario, Iterio de Bosca, Bernuino capellano. Scriptum per manum Hermanni, domni abbatis notarii. (B. p. 25.) ?? 3940. 1119, 4 septembre. CHARTA QUA WIDO, GENEVENSIS EPISCOPUS, ECCLESIAM DE CONDOMINIO MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT, SALVO JURE DOMINI FULCINIACENSIS. Wido, Dei gratia Gebennensis episcopus, venerabili domino et amico {294}nostro Pontio, Cluniacensi abbati, tuisque successoribus in perpetuum. Ecclesiam de Condominio cum omnibus appenditiis suis, pro anima mea et pro animabus omnium antecessorum meorum, æcclesiæ Cluniacensi concedimus, laudamus et confirmamus; ea tamen conditione, ut Radulfus, nepos meus, et illi qui habuerint principalem dominationem in castro Fulciniaci semper habeant advocatiam Condominii et rerum ad eam pertinentium. Et si pro qualicunque injuria, controversia exorta fuerit inter homines illius qui fuerit dominus de Fulciniaco, et homines monachorum habitantium apud Condominium, clamor non ad aliam qualicunque secularem personam deferatur, nisi ad dominum de Fulciniaco, et ad priorem Condominii, et ita ut justitia fiat aut apud Fulciniacum aut apud Condominium. Hanc donationem facio Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi æcclesiæ pro anima patris mei Ludoici et avi mei Ermenradi et Guillelmi, fratris mei, et filiorum ejus Rodulfi, Ludoici, Raimundi, et episcoporum Geraldi Lausanensis et Amedei Morianensis, nepotum meorum, et matris eorum Utiliæ et matris meæ Tebergæ et omnium qui nati sunt vel nascituri sunt de nostra progeniæ et cognatione. Signum Aymonis de Peloniaco, canonici. S. Alberici, decani, canonici. S. Aymonis, comitis Gebennensis. S. Guillelmi, filii ejus. S. Guillelmi Dardelni. S. Gauceranni, fratris ejus. S. Fulconis, fratris eorum. S. Guidonis de Filingis. S. Richardi vicedomini militis. Conservantibus hæc, pax conservetur æterna. Si quis autem (quod absit!) hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, donec ad satisfactionem veniat, alienus a corpore et sanguine Domini fiat. Feci autem hoc donum ego Vuido Gebennensis episcopus publice in civitate Gebenna, in claustro beati Petri, astantibus et conlaudantibus canonicis meis Alberico decano, et Witberto priore de Condominio, et Pontio capellano, necnon Willelmo ejusque filiis Rodulfo milite, Giraldo, Lausanense [episcopo], et Amedeo Morianense episcopo, et {295}multis aliis tam clericis quam laicis, presente quoque domino Willelmo, Catalaunense episcopo, qui cum predicto abbate pro pace regni et sacerdotii ad imperatorem Heynricum proficiscebantur. Actum anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo nono decimo, pridie nonas semtembris (sic). (Bibl. nat. or. 197; B. p. 36.) (Au dos:) Carta episcopi Genevensis de Condominio. 3941. 1119, 27 novembre. BULLA CALIXTI PAPÆ II, QUA CONFIRMAT OMNIA BONA ET POSSESSIONES MONASTERII SANCTI MARTINI A CAMPIS, PETENTE MATHÆO PRIORE, SUB OBEDIENTIA ABBATIS CLUNIACENSIS. Calixtus, etc. Sicut injuste poscentibus, etc. (Bibl. Clun., col. 555, extrait; Bull. Clun., p. 39, col. 2, Marcier: Hist. mon. S. Martini de Campis, p. 156, etc.) ?? ?? 3942. 1119, 7 décembre. EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II, AD MONACHOS MONASTERII VERZIACENSIS, QUOD RECIPERE DEBEANT PRIOREM DE MONASTERIO CLUNIACENSI. Calixtus, etc. Carissimi fili nostri, etc. (Bull. Clun., p. 41, col. 1, nº 2; D. Bouquet, t. XV, p. 232.) ?? ?? 3943. 1119. PRÆCEPTUM LUDOVICI VI REGIS FRANCORUM, QUO NOTUM FACIT SE RECEPISSE IN GARDA SUA MONASTERIUM CLUNIACENSE ET POSSESSIONES EJUS IN REGNO FRANCIÆ. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, {296}Dei gratia Francorum rex. Notum fieri volumus cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod nos, pro salute nostra et stabilitate regni nostri, ad preces archiepiscoporum, episcoporum et principum regni nostri, monasterium Cluniacense, nobilius membrum nostri regni, cum omnibus prioratibus, possessionibus et pertinentiis suis in regno nostro constitutis, in nostra et successorum nostrorum regum Francie defensione, garda et tutela recipimus. Et quia certum est quod singuli prioratus ad abbatem et monasterium Cluniacense pertinentes per abbates Cluniacenses acquisiti sunt et eis dati ad suam et monachorum suorum et pauperum Christi sustentationem, et quod a fundatione ordinis Cluniacensis est observatum, quod abbas Cluniacensis prioratus suos committit regendos et custodiendos, sicut rem suam propriam, cuicumque voluerit de suis monachis, sine aliqua distinctione, electione vel certe persone requisitione vel nominatione, et eosdem removet quando sibi bonum videtur et utile; ideo, ad tanti gregis Dominici unitatem sub potestate et dominio et obedientia abbatis {297}et monasterii Cluniacensis regendam perpetuo, ad requisitionem abbatis et conventus Cluniacensis, et ad preces priorum et monachorum prioratuum Cluniacensium, nomina prioratuum, in quibus abbas Cluniacensis habet et exercet supradicta ad suam voluntatem, presentibus litteris inseri fecimus. Sunt autem hec nomina, videlicet: prioratus Beate Marie de Karitate super Legerim, quam Gauffridus, Autissiodorensis episcopus, et Guillelmus, comes Nivernensis, et Barnardus de Chilant, et alii fideles nostri regni, ad quos locus ille de Caritate, cum villa et pertinentiis suis omnibus in spiritualibus et temporalibus totaliter pertinebat, Hugoni abbati et monasterio Cluniacensi et eorum successoribus dederunt et concesserunt absque ulla retentione, per se et monachos suos professos omni tempore habendum, tenendum et possidendum; prioratus Sancti Martini de Campis Parisiensis, et alii prioratus qui sequuntur, videlicet de Lehuno, de Montedesiderio, de Abbatisvilla, de Crispeyo, de Nantolio, de Autolio, de Grandicampo, de Sancta Margareta, de Consiaco, de Gaia, de Vandopera, de Turribus super Maternam, de Sancto Theobaldo, de Sancta Margareta, de Floriaco, de Vergeio, de Troaldo, de Magombrio, de Longo Ponte, de Nongento, de Gacicuria, de Peuvers, de Ponte Monachorum, de Prato juxta Donziacum, de Sancto Stephano Nivernensi, de Sancto Salvatore Nivernensi, de Sancto Reveriano, de Luperciaco, de Borbonio, de Paredo, de Amberta, de Caroloco, de Marcigniaco, quem Hugo, abbas Cluniacensis, fundavit in patrimonio suo, de Remilliaco, de Wasto, de Bugisent, de Domna Petra, de Silviniaco, de Rivis, de Celsiniis, de Volta, de Sancto Floro, de Portu Sancti Saturnini prioratus. Statuimus insuper et concedimus et promittimus, quod nos et successores nostri reges Francie tenemur abbates qui pro tempore fuerunt et eorum successores et monasterium Cluniacense et prioratus predictos manutenere, deffendere et custodire sicut res proprias, et ipsi abbati et monasterio Cluniacensi garentire {298}cum omnibus bonis et rebus suis in regno nostro positis, vim et violentiam removere, dampna et injurias, a quocumque inferantur, facere emendari promittimus et tenemur pro nobis et successoribus nostris regibus Francie, quotiens nos vel successores nostri reges Francie per abbatem et conventum Cluniacenses fuerimus requisiti. Fortalicia autem, castra et municiones propter necessitates et defensiones corone regni Francie publice faciendas, in manu corone Francie habebimus, abbate et conventu Cluniacensibus prius requisitis; predicta autem aliquo casu extra manum et coronam regni Francie non poterunt ad aliquam aliam personam aliquo modo transferri sive pervenire. Astantibus in palatio nostro hiis quorum subtitulata sunt nomina, facta sunt hec: videlicet Guillelmo, dapifero; Gisleberto, buticulario; Hugone, constabulario; Guidone, camerario. Ut autem hec memorie traderentur, scripto commendavimus, et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri impressione, ne a posteris infirmari posset vel infringi, corroboravimus. Actum publice Aurelianis, anno incarnati Verbi millesimo centesimo nono decimo, regni nostri undecimo. S. Guillelmi, dapiferi. S. Gisleberti, buticularii. S. Hugonis, constabularii. S. Guidonis, camerarii. Data per manum Stephani, cancellarii. (Bibl. nat. lat., nouv. acq. 2274, nº 2, Olim, Clun., 8; cop. 212-225; E. 170, VIIxxxviii.) ?? 3944. 1119-1121. LITTERÆ CALIXTI PAPÆ II, AD PONTIUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUIBUS DECERNIT UT QUÆCUMQUE PERSONÆ CLUNIACENSIUM CLAUSTRORUM MANSIONES ELEGERINT ABSQUE ALICUJUS CONTRADICTIONE SUSCIPIANTUR. Calixtus, episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Pontio, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis. Si monachus, clericus aut laicus, sive cujuslibet ordinis professionisve persona, nisi forte certa de causa excommunicata sit, Cluniacensium claustrorum mansiones elegerit, absque alicujus contradictione {299}suscipiatur, et que, de suo jure attulerit, libere a monasterio habeatur. (Bibl. nat. fonds lat. 17049, fol. 605.) ?? 3945. 1120, 22 février. PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II, QUO CONFIRMAT AMPLISSIMA PRIVILEGIA AB ANTECESSORIBUS SUIS MONASTERIO CLUNIACENSI CONCESSA. Calixtus, etc. Religionis monasticæ, etc. (Bibl. Clun., col. 573; Bull. Clun., p. 38, col. 2, etc.) (Bibl. nat., collection Baluze, vol. 380, n. 3.) ?? 3946. 1120, 1er avril. GREGORIUS, PRESBYTER CARDINALIS, ET PONTIUS, CLUNIACENSIS ABBAS, FUNGENTES VICE DOMINI PAPÆ CALIXTI, DIFFINIUNT CONTROVERSIAM QUÆ MOTA ERAT INTER BASILIENSEM ECCLESIAM ET MONACHOS SANCTI BLASII. Controversiam quæ agitata est inter Basiliensem ecclesiam et monachos Sancti Blasii, nos Gregorius, presbiter cardinalis, et Pontius, Cluniacensis abbas, vice fungentes domini papæ Calexti, per Dei gratiam, sic diffinimus, audita utriusque partis causa. Si alii archiepiscopi vel episcopi regni, qui sunt advocati in abbatiis aliorum episcopatuum jure æcclesiæ suæ ex concessione vel ex tolerantia sedis apostolicæ, electis abbatibus concessionem per virgam fecerint, episcopus quoque Basiliensis abbatibus, qui in æcclesia Beati Blasii preponendi sunt, post electionem hoc ipsum faciat; quod si Romana æcclesia {300}ceteris episcopis concessionem per virgam contradixerit, sic se habeat domnus episcopus Basiliensis, sicut et ceteri archiepiscopi vel episcopi dispositione Romane æcclesiæ se habuerint. De cetero domnus episcopus predictos Sancti Blasii fratres sic tueatur, ut fratrum religio et monasterii possessio per ejus industriam non minoretur, verum etiam in dies augmentetur. Preterea illa antiqua observantia quæ ab episcopis retenta est, et scriptis confirmata, videlicet quod advocatus laicus quem episcopus eis dederit, si tirannidem in possessionibus vel hominibus monasterii exercuerit, ab eodem episcopo amoveatur, et alius bonus subrogetur. Hæc igitur omnia ut rata et illibata permaneant, apostolica auctoritate confirmamus, et sigilli nostri impressione signamus. Actum publice Basileæ, apud Sanctum Albanum, anno ab incarnatione M. C. XX, presidente in sede apostolica Calixto papa II, imperante vero Henrico IIIIº imperatore augusto, astantibus atque collaudantibus domno Roudulfo, Basiliensi episcopo, et domno Rostanno, Sancti Blasii abbate. Testes hujus nostræ accionis fuerunt: domnus Giraldus, Lausonensis episcopus et predicti imperatoris cancellarius, et Wichardus, camerarius; Hugo, constabularius; Petrus, armarius; et Willelmus, prior Sancti Albani, monachi Cluniacenses; canonici quoque Basiliensis: Hesso, prepositus; Heremannus, decanus claustri; Hugo, cantor et alii multi. Monachi etiam Sancti Blasii: Drutmannus, Giraldus, et plures alii. De laicis vero, comes Adelberto, Warnerius, advocatus; Warnerius, vicedominus. De prepositis vero Basiliensis æcclesiæ: Sigenandus, prepositus Sancti Germanni Grandisvallis, et Bucco, prepositus Sancti Urcini. Scriptum per manus domni Adelberti, prioris de cella Sancti Petri Cluniacensis in Silva Nigra, sub die kal. aprilis. Et nunc, Domine mi, providentia vestræ auctoritatis decernat super hanc rem. (Bibl. nat. or. 198 B.) ?? {301}3947. 1120, 21 août. CHARTA QUA URRACA, HISPANIÆ REGINA, ECCLESIAM SANCTI NICHOLAI IN VILLA FRANCA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. In nomine sancte et individuæ Trinitatis, Patris videlicet ac Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Urraka, Dei gratia Ispanie regina, regis Adefonsi regineque Constancie filia, grato animo et spontanea voluntate, facio kartam stabilitatis sive testamentum firmitatis de ecclesia Sancti Nicholai, que sita est in villa Burvia, que alio nomine nuncupatur Villa Franca, Cluniacensi cenobio, quod est constructum in honore apostolorum Petri et Pauli, ac domno Poncio ejusdem loci abbati, fratribusque illic Deo servientibus, et cunctis eorum successoribus in perpetuum. Hoc autem donum facio omnipotenti Deo et jam dicto monasterio beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis, pro remedio animarum parentum meorum, regis scilicet Adefonsi ac regine Constancie et pro remissione peccatorum meorum, et ut orationibus fratrum in prefato loco Deo servientium et presentis regni pacem, simul et stabilitatem michi peccatrici pius et misericors Deus benigne concedat ad sibi fideliter et humiliter serviendum, æternæque beatitudinis requiem, cum sanctis et electis suis indulgeat. Si quis autem vir vel femina de genere meo, vel de alio aliquo, hanc kartam violare temptaverit aut infringere voluerit, sit excommunicatus et a liminibus sancte Dei æcclesiæ separatus, et cum Datan et Abiron, quos terra terribiliter absorbuit, perpetuis penis deputatus, et cum Juda traditore in inferno inferiori sine fine cruciatus, et insuper exsolvat mille libras auri purissimi supradicte æcclesiæ rectoribus vel defensoribus et hec karta maneat firma et stabilis in perpetuum. Amen. Facta karta die agnito XII kal. septembris, era M. C. LVIII. Willelmus, {302}dux Aquitanorum confirmavit. Petrus Gonsalvez, comes, confirm. Rodericus Gonsalvez, frater ejus, confirm. Fernandus Garciaz confirm. Semeno Lopez, dapifer regine, confirm. Johannes Petrez confirm. Petrus Lopez, testis. Petrus Diez testis. Goter Petrez, testis. Bernardus Toletanus, archiepiscopus, confirm. Pelagius, Austoricensis episcopus, confirm. Didagus, Legionensis episcopus, confirm. Ego Urraka, predicta regina, hanc kartam scribere mandavi et propria manu confirmavi, in qua etiam æcclesiam Sancti Johannis et ospitale de Monte Irago Cluniaco monasterio concessi, cum omnibus suis appendiciis, pascuis videlicet et montibus, cum omni integritate a[d] supradictum locum pertinente. Dominicus Falconis, canonicus et sacrista Burgensis sedis æcclesiæ Sancte Mariæ, confirmavit. Petrus Vincencii, notarius curie regine, robur subscripsit, confirmavit. Urraka †. (Monogramme de la reine.) (Bibl. nat. or. 199 et 200; cop. 283-110 et 111; B. p. 27.) (Au dos:) Carta Urracæ reginæ, de Villa Franca. 3948. 1120, 20 septembre. CHARTA QUA SEMENA MONIOS MONASTERIUM SANCTÆ CRUCIS DE CASTANEDA IN HISPANIA MONASTERIO CLUNIACENSI DAT. In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quem jam venisse credimus pro salute hominis perditi, et iterum expectamus venturum ad judicandum mundum, audiant presentes et futuri seriem hujus descriptionis. Congruum quippe est et acceptabile Deo omnipotenti, ut quamdiu in hoc corpore sumus et a Domino perigrinamur, aliquid operemur pro remedio anime nostre, que, corpore deficiente, vitam expectat immortalem. Reminisci debemus Psalmi[s]te dicentis quoniam: «Vanitas est omnis homo vivens», certe que vanitas major esse potest, quam vivere cum labore et suo creatori in presenti non obedire, et post ad inferni claustra descendere? Est etiam alia {303}conditio inter divites et pauperes constituta, quam pauperes in sua paupertate deficiunt. De divitibus scriptum est quia: «Tesaurizant et ignorant cui congregant ea.» Et iterum audivimus quia: «Potentes potenter tormenta pacientur.» Propterea ego Semena Monios, simul cum sobrinis meis: Sancia Roiz et Major Roiz, et cum filiis comitis Fernandi et comitisse domine Enderquine, et cum abbate domno Petro, pro animabus nostris et pro animabus comitis Monionis et uxoris sue, comitisse domine Majoris, et pro anima comitis Rodrici, et pro animabus fratrum nostrorum, et sororum nostrarum, et pro animabus omnium aliorum parentum nostrorum in hoc monasterio et in aliis monasteriis quiescentium et pro anima abbatis Johannis et omnium parentum suorum, qui fundavit istud monasterium, simul cum comite domino Monione, decrevimus facere hoc quod sequitur. Quoddam monasterium tenebamus jure hereditario Sancte Crucis consecratum, et in Castanneda, juxta ripam fluminis quod vocatur Pisuenna. Nos ergo positi in Ispania, audivimus famam loci Cluniacensis et domni Poncii abbatis et sancte illius congregationis, qualiter constituti in Dei servitio, sub disciplina regulari vivunt, et ad celestia sine tedio tendunt. Propterea ego domina Semena, cum supradictis sobrinis meis, tam viris quam mulieribus, concedimus monasterium suprascriptum Sancte Crucis de Castanneda, cum omni integritate sua, et quantum ad ipsum locum pertinet: hoc est monasterium cum villis suis, et cum suis antiquioribus terminis, scilicet montibus, collibus, silvis, pratis, pascuis atque paludibus, terras et vineas, cultas et incultas, ortos, molendinos, aquas, fontes, piscarias, introitus et exitus. Et sicut tenemus, ita de nostro jure tollimus et cartam testamenti facimus, et tradimus sacro altario beatorum apostolorum Petri et Pauli loci Cluniacensis, ita ut nullus ex nobis vel ex omni nostra progenie ibi partem aut rationem habeat vel requirat. Et ita damus istum locum, ut non intret ibi saio ne pro homicidio, neque pro fossaderia, neque pro anuba, neque pro castelaria, neque pro ulla causa, neque pro angaria regis. Ita damus {304}sacro altario suprascripto, et tibi, domno Pontio abbati, et fratribus Deo ibidem servientibus, ut ex nos viventes mereamur longevam salutem cum remedio animarum nostrarum, et requiem sempiternam parentes nostri possideant. Vos autem exhortamur ut ab odierna die et deinceps ipsum locum jure hereditario possideatis, et habeatis licentiam de illo facere quodcumque volueritis. Quod si aliquis ex nostris vel extraneis, seductus mala cupiditate, in aliquo tempore hoc testamentum destruere voluerit et hanc donationem irritam facere, pereat cum eis qui Dominum glorie crucifixerunt in eterna dampnatione, et pro dampno temporali C libras auri persolvat, et quod facere ausus est nullo modo valeat, et testamentum presens roboretur in secula seculorum. Facta series hujus scripture IIa feria, XII kalendas octobris, era C. LVIII post M, regnante regina Urraca in Legione et filio suo Ildefonse in Toleto, Bernardo archiepiscopo in Toleto, Didaco episcopo in Legione, Pelagio episcopo in Oveto, Petro episcopo in Palentia, Semeno electo in Burgis. Et ego Semena Monios, simul cum sobrinis meis suprascriptis, hanc cartam testamenti, postquam fieri jussimus et legere audivimus, manibus nostris signantes roboravimus. Comes Petrus Eldara(?) confirmavit. Rodricus Gonsalvis de Asturiis confirm. Gonsalvus Pelais confirm. Comes Suarius confirm. Alfonso Fannis confirm. Gonsalvo Gonsalvis confirm. Petro Roiz confirm. Gutiere Roiz confirm. Monio Dias confirm. Martin Alfonso confirm. Fernando Alvares confirm. Abbas Martinus de Sancta Juliana confirm. Abbas Alfonsus de Sancte Emeterii confirm. Abbas Martinus de Sancta Maria de Portu confirm. Cit et Bellit, testes. Martinus Salvatoris scripsit. (Bibl. nat. cop. 283-113.) (Au dos:) Hec est carta de monasterio Sancte Crucis de Castanneda. {305}3949. 1120(?). BULLA CALIXTI PAPÆ II AD PONTIUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA CONFIRMAT OMNIA BONA MONASTERII MARCINIACENSIS. Calixtus, etc. Desiderat siquidem, etc. (Bibl. Clun., not. col. 87, fragm.; Bull. Clun., p. 41, col. 2, nº 1.) ?? ?? 3950. 1120, environ. CHARTA QUA NOTUM EST HUBERTUM DE SALIACO, FILIUM ALTERIUS HUBERTI, CONFIRMAVISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS MANSUM MAINFREDI, JUXTA PORTAM BESORNIACI, ET ALIAS TERRAS A PATRE SUO DATAS. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod Ubertus de Saliaco misit in vadimonium mansum Mainfredi justa portam [Besorniaci] monachis Cluniensibus, et omnes terras quas ipse Mainfredus tenebat ab eo, et omnes terras quas idem Ubertus habebat, a ripa Grandi usque ad Vinosam, et usque ad Vissandum et Corbolum pro quingentis solidis, eo pacto, ut si Ubertus non redimerit antequam moriatur, perpetualiter habeant et possideant. Hoc autem factum est presentibus monachis Berardo Viridi, Guillelmo de Bersoniaco, Stephano de Galaniaco, ante eclesiam Sancti Odilonis Cluniaci, per manum domni Bernardi camerarii. Testes quoque sunt Andreas prepositus, Johannes secretarius, Garnerius, famulus camerarii; fidejussores vero sunt Girardus Viridis, Petrus Ruils, Gaucerannus de Vitreia. Pro trecentis quoque solidis, quos a domno Bernardo camerario habuit, dedit tres modios vini per unumquemque annum in villa Chagisiaco, in vineis Bernardi et fratrum ejus, qui cognominatur Parvuli, teste ac fidejussore Milone de Oble. Postea vero sanctus Hugo abbas, Lurduni eum Ubertum..... {306}ne jam sibi proxima, recepit ad monachizandum, et tunc idem Ubertus omnia que in vadimonium miserat et que [supra] scripta sunt, pro anima sua, in quantum melius scivit et potuit, Cluniacensi eclesie dedit, et data confir[mavit, et] concessit. S. Luce armarii. S. Artaldi de Lurduno. Testes sunt domnus Bernardus camerarius, Rodulphus famulus, Constabulus, et alii multi. Hoc autem tali modo concessum est obedientie de Besorniaco, ut singulis annis obedientiarius ejus persolvat inde camerario XX solidos in festivitate Sancti Maioli. Sequenti autem tempore, post mortem supradicti Uberti, filius ejus, nomine Ubertus, donum patris sui, anime ejus non bene providens calumnians, repetebat, unde ad placitum venire ipse Ubertus et domnus Bernardus, suprascripto tempore camerarius, nunc vero prior pacificus; isque prior, pro pacanda querela et pro obtinenda pace, Uberto munera dedit. Laudavit ergo Ubertus donum suprascriptum patris sui, et si aliquid juris in eo habebat totum dedit et concessit Deo et servientibus beato Petro Cluniaci. Huic donationi interfuerunt viri veraces testes hi: Domnus Bernardus, prior Cluniacensis, et frater ejus Bernardus; Engelbertus de Yspania, Boso, Fulco, monachi; Artaldus de Busseria, Ubaldus famulus, Stephanus de Cadrella, Dodo de Sancto Germano, Giraldus Pellicus, laici. (Bibl. nat. cop. 50-101; B. p. 17.) ?? 3951. 1120, environ. DIFFINITIO CONTROVERSIÆ QUÆ VERTEBATUR INTER PETRUM DE PETRODO (?) ET DECANUM DE CAVINIIS, SUPER PRÆPOSITURA DE SALUSTRIACO. Petrus de Petrodo habuit litigium cum decano de Cavignis, de prepositura de Selustriaco, cui Petro decanus jus obtulit; Petrus autem facere vel suscipere omnino recusavit. Qui tamen Petrus omnino consensit ut causa litigii ventilaretur ante episcopum Matisconensem et Bernardum de Bruerio, atque Guidonem de Berziaco, in {307}presentia decani de Bellojoco, aliorumque multorum, quorum nomina subterleguntur. Que causa consensu Petri et Umberti, fratris ejus, ad hoc deducta est, ut Petrus cum fratribus suis, quicquid de prepositura ante quesierat, ex toto refutaret. Qui etiam omnimodam se pacem servaturum deinceps sub hac re sacramento promisit, atque ut omnes fratres suos id ipsum jurare compelleret eodem sacramento spopondit, quod Umbertus, Oddo et Guillelmus, ut Petrus promiserat, impleverunt. Eodem etiam sacramento promisit Petrus, ut si aliquando Stephanus clericus, frater suus, pro supradicta re vellet aliquomodo calumniari æcclesiam, quod idem Petrus adversus eum pro æcclesia warantiam portaret. Quam ob causam, decanus dedit Petro et fratribus ipsius septuaginta solidos Cluniensis monetæ. His ita compositis, decanus appellavit Petrum, ut de terris monasterii quas injuste detinet sibi faceret rationem, hoc est de manso de Cros, et de terra Guillelmi de Monte Vergeso. De qua appellatione nullam ad presens habere potuit rationem, et consilio amicorum suorum, promisit decanus nullam super hac re a presentis anni resurrectione usque ad alteram resurrectionem adversus Petrum querimoniam se facturum; ab hoc autem termino sine ulla contradictione vel offensione facta a Petro, poterit decanus juris sui rationem, quacumque voluerit hora, requirere. Petrus enim suo ita se sacramento constrinxit, ut nullam æcclesie contrarietatem faceret, si predicte rei justitiam decanus quereret. Horum omnium testes sunt: predictus episcopus, Stephanus, decanus de Bellojoco, Bernardus de Bruerio, Guido de Berziaco, Guicardus de Massilia, Stephanus, prepositus de Civigno, Durannus Largus, Haaldus presbiter de Civigno, Gausbertus presbiter de Carnato, Paganus de Mareza, Guicardus de Solestria et alii plures. (Bibl. nat. cop. 50-103.) (Au dos:) Pro Chevegnis. {308}3952. 1120, environ. LITTERÆ PONTII, CLUNIACENSIS ABBATIS, QUIBUS DE HUMBALDO, DICTO LUGDUNENSI ARCHIEPISCOPO, CONQUERITUR ET MONACHIS SUIS MANDAT, UT AB IPSO ABSTINEANT. Dilectissimis fratribus, tam monachis quam clericis, cæterisque devotis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, frater P[ontius] Cluniacensis abbas, salutem et benedictionem. Quantum Hu[mbaldus], dictus Lugdunensis episcopus, post gravem afflictionem jam dictæ æcclesiæ, ad congregationis nostræ inquietationem, ad vestras credimus aures pervenisse. Nunc vero isdem tantis malis graviora adiciens ad domini papæ et apostolicæ sedis contemptum prorumpens, verba et scripta ejus omnino comtempnens, contra decreta canonum contraque auctoritates apostolicæ sedis nefanda scripta dispersit. Qui si intellexisset scita sanctorum conciliorum sacrorumque canonum, quibus sanctæ Romanæ æcclesiæ auctoritas innititur et declaratur, non in celum posuisset os suum, sed digito buccam suam compressisset. Quapropter vobis mandamus, ut sicut a comptemptore domini pape et sedis apostolicæ, ab eo vos abstineatis, nullam ab eo requirendo justiciam, quæ utique apud illum nulla est, nec in aliquo ei serviendo, donec in proximo beati Petri et domini papæ ac sedis apostolicæ sententia digne feriatur; presbiteris quoque æcclesiarum nostrarum precipimus, ut magis studeant obædire institutis domini pape et predecessorum ejus, quam subdiminis et exactionibus predicti Hu[mbaldi.] Si quis vero illius nenias sedis apostolicæ decretis preposuerit, et illa nefaria scripta in nostris ecclesiis annunciaverit, nos eum auctoritate beati Petri et domini pape ejusdemque Cluniacensis æcclesiæ omnium benefactorum vestrorum expertem facimus, litteras istas vicissim mandamus mitti et auctoritatem apostolicæ sedis et Cluniacensis æcclesiæ {309}populis et probis viris predicare, ne illius sacrilegi scripti contagione ledantur. (Bibl. nat. or. 201.) (En titre:) Scripta domini abbatis contra litteras Lugdunenses. 3953. 1120, environ. CHARTA QUA JOSBERTUS DE LINO DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ET DOMUI DE COLUMBERIIS LIGNA AD CALEFACIENDUM IN FORESTA DE LINO, ETC. Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Josbertus de Lino, Cluniacum veniens orationis gratia, pro redemptione anime mee et parentum meorum, donavi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie, in communi capitulo, et domui de Columberiis, que ad eam pertinet, in foresta mea de Lino, ut monachi inibi accipiant ligna sufficienter ad calefaciendos se et furnum suum et apud Rabomunt jus pascue, ad pascenda animalia sua. Et ipsi fratres concesserunt mihi, quod tantum facerent pro me post obitum meum, quantum faciunt pro uno de fratribus suis. Hujus rei testes sunt: Frater Otgerius, prior Cluniacensis, et totum capitulum, Rainaldus, miles de Gentiarum; Balduinus, serviens ipsius Josberti. (Bibl. nat. cop. 50-117; D. 277; E. 250, CCXXXIII.) ?? 3954. 1121. CHARTA QUA WILLELMUS, PETRAGORICENSIS EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI THEODORI DE ROCABOVISCURTE. Willelmus, etc. Sapientium auctoritate, etc. (Bull. Clun., p. 59, col. 2, nº 2; Gall. christ., t. II, instrum., c. 486.) ?? ?? {310}3955. 1121-1124 (?), 9 janvier. EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II, AD BERARDUM, MATISCENSEM EPISCOPUM, QUA EI OFFICIUM EPISCOPALE AUCTORITATE SEDIS APOSTOLICÆ INTERDICIT, DONEC IPSI DE ILLATIS CLUNIACENSI MONASTERIO INJURIIS SATISFACIAT. Calixtus, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Matisconensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Quæ Beati Petri Cluniacensi monasterio a te illata sunt et nos et fratres nostros vehementer gravant. Post nostras enim commoniciones, post scripta frequenter missa, manum tuam, quod actenus inauditum est, super ipsam parrochiam extendisti, clericos et laicos excommunicasti et in beati Odonis ecclesia divina penitus celebrari officia prohibuisti. Monachis etiam graves prout asserunt injurias intulisti, et nonnulla eis pertinentia abstulisti. In his tamen omnibus paterna tibi benignitate pepercimus, correctionem tuam, sicut venerabilis frater noster Hu[mbaldus], Lugdunensis archiepiscopus, ad nos veniens promiserat, expectantes. Tu autem, ut prius, sicut et postea, pertinaciter restitisti. Hanc ergo presumptionem et tantum apostolice sedis contemptum ferre diutius non valentes, licet inviti, propter paterne dilectionis et familiaritatis gratiam, ex racionabili fratrum nostrorum sententia, episcopale tibi officium auctoritate sedis apostolicæ interdicimus, donec a Cluniacensis monasterii et clericorum seu laicorum et ipsius capellæ infestatione desistas, et nobis de contentu nostro satisfacias. Datum Laterani, V idus januarii. (B. p. 38.) ?? {311}3956. 1121-1124. JUDICIUM CORAM GIRARDO, ENGOLISMENSI EPISCOPO ET ROMANÆ ECCLESIÆ LEGATO, A QUIBUSDAM EPISCOPIS ET ABBATIBUS LATUM INTER AIMERICUM, CLAROMONTENSEM EPISCOPUM ET P., CLUNIACENSEM ABBATEM, DE ECCLESIIS ARVERNIÆ QUÆ CLUNIACENSIUM ERANT. Notum sit omnibus, [ta]m futuris quam presentibus, quod ex [precepto] domini nostri papæ Calisti, ad audientiam Engolismensis episcopi G[erardi] et sanctæ Romanæ ecclesie legati, A[imericus] ecclesiæ Claromontensis episcopus, cum clericis suis et P..... monasterii Cluniacensis abbas, cum monachis suis pro querimoniis diffiniendis quas æcclesia Claromontensis adversus eos et ipsi adversus eam habuerant, quod Luperciacum convenerunt, ubi auditis ex utraque parte rationibus, religiosi ac sapientes viri, videlicet episcopi Vivariensis, Agignensis, Lemovicensis et Petragoricensis; abbates Sancti Marcialis, Sancti Eparchii, et Aureliacensis; clerici Hugo de Lavardino, et Hiterius, Valentinæ æcclesiæ canonicus, ad reformationem pacis inter eos et concordiæ, hanc diffinitionem ab utrisque laudatam ac concessam, pro judicio dederunt; quod quicquid in ecclesiis Arverniæ monachi Cluniacenses possidebant quando celebratum fuit ab Urbano, bonæ memoriæ papa, apud Claromontem concilium, illud etiam Cluniacensis ecclesia teneret et haberet. Si vero postea, concedente Claromontensis ecclesiæ pontifice, cum laude quatuor aut trium ejusdem ecclesiæ clericorum, monachi Cluniacenses aliquid quod non esset de communi victu canonicorum Beatæ Mariæ, salva episcopi censura, a clericis vel laicis obtinuerunt, similiter Cluniacensis æcclesia quiete teneret et haberet. Si autem aliquis æcclesiæ Claromontensis episcopus, {312}non concedente canonicorum generali capitulo, ecclesias vel alia ecclesiastica de communi victu clericorum cum tribus aut quatuor alienaverit, et monachis Cluniacensibus, vel aliis dederit, illas Claromontensis ecclesia revocabit et monachi Cluniacenses perdiderint. Huic autem placito interfuerunt tam laicales personæ quam clerici: G. abbas de Brantosma, G. abbas de Sarlatho, archidiaconi Petragoricenses; W. de Nanclaro; J. de Salis; G. prior Huserchiæ, monacus; P. et G. de Mirebello, monachi; E. prior de Vestencio, clericus; R[icardus] legati nepos, clericus; Hugo monacus Casæ Dei; A. vicecomes Lemovicensis; Stephanus de Castello et plures alii laici; Prior de Cruacho, monacus; A. decanus de Seliacho; S. archipresbiter de Cuciacho; P. prior de Buxera, monacus. (Orig. aux archives du Puy-de-Dôme, Arm. 18, sac B., cote 8.) ?? 3957. 1122, 9 janvier. BULLA CALIXTI PAPÆ II, AD PONTIUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI CONFIRMAT DONATIONEM ECCLESIÆ SANCTI THEODORI DE ROCHABOVISCURTE A WILLELMO, PETRAGORICENSI EPISCOPO, FACTAM. Calixtus, episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio, Pontio, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis monastice modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum Beati Petri Cluniacense monasterium, ab ipso sue fundationis exordio, sedi apostolice in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sancte recordationis, Johannes undecimus et alii ad nostra tempora pontifices ecclesie Romane, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prerogativa {313}donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea, fili in Christo karissime, Ponti, quem nos in Viænnensis ecclesie regimine positi, nostris per Dei gratiam manibus, in abbatem consecravimus, et personam tuam et locum cui, Domino auctore, presides, totis dilectionis visceribus amplectentes, et quieti vestre et ecclesiarum vestrarum attentius providentes, ecclesiam Sancti Theodori de Rochabovecourt, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius ecclesie clericis, a venerabili fratre nostro Willelmo, Petragoricensi episcopo, tibi et ecclesie Cluniacensi humiliter et devote donatam auctoritate apostolica, tam tibi quam successoribus tuis perpetuis temporibus confirmamus, et presentis privilegii pagina committimus. Si quis igitur, ausu temerario impiaque presumptione contra Deum et sanctos ejus apostolos, contra animam suam, hoc nostre apostolice auctoritatis privilegium in aliquo infringere temptaverit, incunctanter se noverit nostre apostolice maledictionis aculeo transpunctum, nostre apostolice excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, nec, nisi per dignam satisfactionem, saluti pristine reparandum. Ei vero qui conservator extiterit, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiat, et apud districtum judicem premium eterne pacis inveniat. Amen. Amen. Amen. Ego Calixtus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Datum Laterani, per manum Grisogoni, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis [ac] bibliothecarii, V idus januarii, indictione XV, incarnationis Dominice anno Mº Cº XXIIº, pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno vero IIIIº. (Bibl. nat. cop. 50-190; E. 45, XL.) ?? {314}3958. 1122, 7 mars. CHARTA QUA SUARIUS, CONSUL, ET UXOR EJUS HENDERQUINA, COMITISSA, MONASTERIUM SANCTI SALVATORIS DE CORNELIANA MONACHIS CLUNIACENSIBUS DANT. Quandoquidem Dominus noster Jesus Christus, scilicet Verbum Patris, pro salute fidelium incarnari et nasci absque virili contagione de beata Maria voluit, derisiones, sputa, flagella, mortemque humiliter sumpsit, et ad confirmandam credulitatem fidelium cæteraque æcclesiæ sacramenta, non solus, sed cum multis surrexit: dignum profecto est ut nos, pro quibus ipse tot et tanta humiliter sustinuit, ex viribus et adquisitionibus nostris ei offeramus, atque nosmet ipsos, illius suorumque fidelium immitando exemplis, totis nisibus concedamus. Obinde ego consul Suarius, una cum propria conjuge Henderquina comitissa, illum timentes judicem cum amore, amantesque cum timore, cui soli conpetit medicinam post mortem prestare, admota voluntate domini nostri P. Ovetensis episcopi, suorumque canonicorum conmutavimus cum parentibus et heredibus nostris illorum partes, videlicet monasterii Sancti Salvatoris de Corneliana, quod situm est apud Asturias, in territorii de Salas, inter duo flumina, Nonaia et Narceia. Dedimus quippe supradictis parentibus et heredibus nostris, pro suarum partium predicti monasterii, villas et hereditates quas cum illis et absque eis habebamus; quas villas et hereditates per firmissimas kartas juste et canonice ex utraque parte obnixe firmavimus. Postquam, miserante Deo, juste ut supradiximus sepefatum monasterium in nostro jure obtinuimus, cernentes atque considerantes intra nosmet ipsos non esse dignum laica persona monasterium vel æcclesias aut hereditates alicujus monasterii hereditario jure possidere, fraterna interveniente karitate, donamus et concedimus suprataxatum monasterium Sancti {315}Petri et Pauli Cluniacensi monasterio, ejusque venerabili abbati domino Pontio, sanctissimoque conventui illius, cum omni hereditate illius et omnibus villis quas ex nostra hereditate et adquisitione atque regia inkartatione hactenus habuimus, et adquirere Deo donante potuimus. Hææ sunt æcclesiæ villæque, hereditates ac familia quas cum predicto monasterio Sancti Salvatoris de Corneliana omnipotenti Domino et Cluniacensi monasterio, pro remedio nostrarum animarum nostrorumque parentum offerimus: In primis monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana, Sanctum Martinum, Sanctam Eufemiam, Sanctum Vincentium, Sanctum Jacobum de Vescas, hææ sunt æcclesiæ quæ sunt in territorio de Salas. Item in Salas villam Obinianam cum omnibus bonis suis, Villam Novam, villam Elavam, Celmonium, Obanes; in Castaneto nostram portionem; medietatem de Carles; Nava, Lavalios, Casam Melendi mediam, Villam Zon, Villam Mar, Portella, Avellaneda, Vega de Camunio mediam, Linares, medietatem de Vega Arango, Lauro, Fraxineto, Venes, Pelones, Lanio, nostram portionem in Borones; in terram de Salzedo, nostram portionem in Sancto Salvatore de Ambax, Linares, Trastarano; in terra de Submeto, Orria et Prelon; in Tebrega in valle de Sancto Johanne, Varzena, in Carzana, Texera, quantum ibi habemus, tam de parte parentum quam etiam de nostra adquisitione; in valle Sancti Petri, ecclesiam Sancte Eulaliæ de Torze, Sanctum Christoforum de Cunia, ecclesiam Sancti Vincentii, ecclesiam Sancti Justi de Paramo cum omnibus adjuntionibus suis, Elesga, castellum Sancti Petri cum omnibus villis et hereditatibus suis. In terra de Vadabia Covellas, Villa Cezin, Cova, Valinas, Trobano; in Sena hereditatem Oduarii; in riba de Orvego, Sarego, Carocera, Subribios cum Senris de Ordas; in riba de Omania, Petragal, intus in Legione, nostras casas cum omnibus parentibus suis in circuitu; secus Legionem, villam quæ vocatur Nava; in terra de Monzon, Framnadam, et Sanctum Stephanum; in terra de Campis, valle de Junquello, Cavadellos, Fontes de Veroz, castro de Benvivre, Falafes, Mouzar; in campo de Tauro, Morales, Cabanarios, Penella, Villam Avaruz; in terra Galletie, inter Euve et Masma, villam quæ dicitur Don Pinion, Felgosa cum {316}omnibus bonis suis, Villam Framir, Posata. Damus et concedimus Cluniacensi monasterio et abbati domino Pontio, et sanctissimo conventui illius suprad[ict]um monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana, cum prefato castello, et cum omnibus suprascriptis æcclesiis, hereditatibus et villis, nostram scilicet portionem, quantum nos ibi habemus vel habere debemus, preter jus pontificale; tali videlicet conventione, ut semper benedictum abbatem per sanctissimum abbatem Cluniacensis monasterii in prefato monasterio habeamus. Et concedimus ut per unumquemque annum Cluniacensis monasterium a prefato monasterio II marcas argenti recipiat. Et nos comes Suarius et Henderquina comitissa, omnibus diebus vitæ nostræ obtineamus et habeamus prefatum monasterium Sancti Salvatoris de Corneliana, pro beneficio æcclesiæ per manum domini abbatis Cluniacensis monasterii, sicut definivimus in manu camerarii domini Ugonis. Post mortem quoque nostram, liberum et ingenuum ad Cluniacensem monasterium ex omnibus partibus omnium hominum permaneat atque consistat. Stabilimus quoque cum prefato camerario domno Ugone de sorore nostra domina Urracha, ut detur ei in suprataxato monasterio domum utilem ad habitandum et portiones ciborum sibi cum tribus aliis famulis, tales quales ipsi monachi a refectorio sumpserint. Si melius ei fecerint, laudamus. Si quis tamen presenti obviaverit scripturæ, perpetua dampnetur excommunicatione; et habeat partem et societatem cum Datan et Habiron, cum Simone Mago, cum Juda quoque atque Nerone, cum diabolo et angelis ejus, et pereat in eternum. Amen. Et pro temerario ausu Xcem milia solidorum purissimi argenti Cluniacensi monasterii persolvat. Ego sepefatus consul Suarius cum propria conjuge Henderquina comitissa, hanc legitimam kartam, quam fieri jussimus et relegendo multociens audivimus, propriis nostris manibus roboramus et roborando concedimus. (Monogrammes.) Factum fuit hoc testamentum noto die nonas marcii, currente era Ma Ca LXa, regnante Urracha regina cum filio suo Adefonso in Legione et in Castella. {317}Urracca, Hyspanensium regina confirmat. (Monogramme d’Urraque.) Adefonsus rex, predicte regine filius, confirmat. Santia, soror regis, reginaque filia, confirmat. Urracca Veremudiz conf. Comes Guterius conf. Gundisalvus Pelagii conf. Adefonsus Veremudiz conf. Gundisalvus Ansuriz conf. Pelagius, gratia Dei Ovetensis episcopus, confirmat. (Seing.) Didacus, Dei gratia Legionensis episcopus, conf. Didacus, archiepiscopus Sancti Jacobi apostoli, conf. Petrus, Lucensis episcopus, conf. Stephanus, prior Sancti Zoili Carrionensis, conf. Philippus, prior Sancti Petri Ventiodori, conf. Pelagius Martiniz conf. Menendus Enalsi conf. Ecta Vita Suariz conf. Menenduz Roderiquiz conf. Gundisalvuz Menendiz conf. Flainus Fafilaz conf. Rodericus Petriz conf. Suarius Ordoniz conf. Petrus Didaz conf. Ordonius Didaz conf. Petrus Garciaz conf. Fernandus Petriz conf. Alii multi boni et nobiles confirmant. Petrus, testis. Pelagius, testis. Martinus, testis. Johannes notuit canonicus Legionensis. (Seing du notaire.) (Bibl. nat. or. 202; cop. 283-116 et 120; B. p. 30.) (Au dos:) Testamentum Sancti Salvatoris de Corneliana. {318}3959. 1122, 8 mars (n. s.). ADALARDUS, DOMINUS DE MORNIACO, DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS LOCUM DE BUTZA ET OMNIA QUÆ CONCESSERAT HEREMITIS. «Vexillum Christi carte preponitur isti, per cujus donum permanet omne bonum». — In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Adalardus, de Morniaco dominus, do, tribuo, et concedo locum qui vocatur {319}Butza, necnon etiam terras et locum in quo molendinus fuit, et omnia illa que pertinere concessi heremitis, Domino Deo et beate Marie semper virgini, genitrici ejus, et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniacensis, domnoque Poncio abbati, sanctoque conventui, pro redemptione anime mee, patris ac matris, fratrum, filiorum, parentumque omnium meorum, tali pacto, talique conventione, ut locus iste non exeat de manu sua, nec de potestate conventus Cluniensis ecclesie, sed semper sit in ordinatione et providentia tam presentium monachorum ecclesie Sancti Salvatoris de Broleto quam futurorum. {320}Ego frater Hugo, et socius noster Johannes, qui ecclesiam de Butza pertinemus, et predictas res que huic ecclesie pertinent, ex dono ab ipsoque Aleardo accepimus, similiter concedimus. Iterum ego Adalardus duoque filii mei Gonbaldus et Helias, et frater meus Helias, simul concedimus. Hoc donum fuit factum apud Broletum, in ecclesia Sancti Salvatoris, super altare, VIII idus marcii, anno millesimo centesimo XXI ab incarnatione Domini, luna V. Ista carta fuit facta regnante Calixto papa II in sede apostolica, Ludovico rege dominante in Francia, Willelmo duce Aquitanorum, et comite Pictavorum, Petro episcopo Sanctonice sedis residente in cathedra. † S. Helie, filii Aleardi, qui hanc crucem fecit infra castrum Morniacense. † S. Gonbaldi, filii Aleardi, qui hoc donum concessit. Hec donatio fuit facta videntibus et audientibus Aimerico de Fort, Wardrardo de Bria, et Willelmo Gombaldo, fratre ejus. † S. Adalardi de Morniaco, qui hoc donum fecit. Isti sunt monachi qui viderunt: Helias monachus, qui tunc tenebat domum de Broleto; Willelmus monachus; Helias monachus; Willelmus monachus; Petrus monachus. † S. Hugonis heremite, qui hoc donum concessit. Petrus capellanus, qui hoc vidit; Stephanus diaconus, qui hoc audivit. (Bibl. nat. cop. 50-130.) (Au dos:) Carta de Butza. 3960. 1122, 7 septembre. ROLANDUS, ERMANNUS ET ALII DANT MONACHIS CLUNIACENSIBUS MONASTERIUM SANCTÆ LUCIÆ IN COMITATU TARVISIENSI. Anno Domini millesimo C. XXII, septimo die intrante mense septembri, indictione XV, Rolandus, Ermannus, Wenegisus, et filius ejus Benzo, Walganus, Cono, Adam de Fontenivo, fecit de Romano, in presentia multorum hominum, monasterium Sancte Lucie, quod est situm in comitatu Tarvisiensi, non longe a fluvio Brenta, dederunt in {321}potestatem Sancti Petri de Cluniaco, ut ab hac die inantea sit in tuitione et in potestate abbatis Cluniacensis, prout ipse disposuerit, vel prior quem pro tempore ibi ordinaverit. Sed etiam in eodem loco, predicti consortes, pro remissione peccatorum suorum et salute animarum, quicquid ad eos pertinebat vel juste aut injuste de bonis predicte ecclesie habebant, super altare Sancte Lucie, in manus domini Ottonis et domini Obizonis, monachorum congregationis, refutaverunt, et eorum dispositioni omnia que ad predictum monasterium pertinent in vice domini abbatis commiserunt. Nomine obedientie, hoc monasterium debet dare censum marcam argenti monasterio Cluniacensi. Hic interfuerunt Albertus de Toula, Aitingus, Hugo Lonbardus, Eppo, Johannes Rufus, Petrus de Aunaria, Germannus, Nataldus, Albertus, Gerardus, Fredolandus de Fontenivo et reliqui plures. (Bibl. nat. cop. 50-197.) ?? 3961. 1122, 21 octobre. EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CUJUS ELECTIONEM AUCTORITATE SEDIS APOSTOLICÆ CONFIRMAT. Calixtus, etc. Filiorum nostrorum, etc. (Mabillon, Ann. Bened., t. VI, p. 79; D. Bouq., t. XV, p. 246, etc.) ?? ?? 3962. 1122, 21 octobre. EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II AD CLUNIACENSES MONACHOS, QUA EOS DE CAPTIS DETRIMENTIS CONSOLATUR ET ELECTIONEM PETRI IN ABBATEM CLUNIACENSEM APPROBAT. Calixtus, etc. Quia nos in pastorem, etc. (Mabillon, Ann. Bened., t. VI, p. 79; D. Bouq., t. XV, p. 247, etc.) ?? ?? 3963. 1122, environ. EPISTOLA PETRI, ABBATIS CLUNIACENSIS, AD CONSTANTINOPOLITANUM IMPERATOREM, PRO RESTITUTIONE CŒNOBII CLUNIACENSIUM APUD CONSTANTINOPOLIM. Glorioso principi et magnifico Constantinopolitanæ urbis imperatori Joanni Calo, etc. Gratias omnipotenti regi regum, etc. {322}##Sequitur alia ejusdem, de eadem restitutione ad patriarcham Constantinopolitanum epistola: Venerabili et magno pontifici Dei Constantinopolitano patriarchæ, etc. Quamvis et terrarum remotio, etc. ##(Baronius, Annal., t. XVIII, p. 329-332.) ?? ?? 3964. 1122-1131. EPISTOLA BERENGARII, FOROJULIENSIS EPISCOPI, AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EI NUNTIAT RESTAURATIONEM OBEDIENTIÆ PONTIS SORGIÆ SUO TEMPORE DIRUTÆ. Summo patri religioni domno Petro Cluniacensi abbati, B. Forojuliensis episcopus, ejus in Christo filius, quicquid domino servus. Visis sanctitatis vestræ litteris de destructione in nostris temporibus et desolatione loci de Ponte, paterno more loco vobisque condolui. Verumtamen revisis litteris, namque graciosas salutes vestras cum gaudio ut decet amplectens, velut vivis vocibus vestris et prece fratris vestri domni W. presentium latoris motus, cum olim dubius quod ut salutem consequi mererer eligerem, ad presens pro remedio animæ meæ et predecessorum meorum, non hesitans de restauratione ecclesiæ dirutæ cum officinis, non in quo erat prius loco, sed in oportuniori et securiori, et hoc in monte, cum restauratione molendinorum, cum replantatione vinearum, cum reparatione incultarum terrarum, cum persolvendis quingentis solidis cum usuris utique ex modo, si, dum vixero, quod vestri juris est mihi concesseritis, et hoc vestra judicaverit cum consilio fratrum pietas, Deo opitulante, elegi. Insuper vero quemlibet monachum qui ad hec ordinanda aptus sit cum capellano et clerico et famulo, cum de vestris nichil apud nos ut gelu atritum floreat, de meo tribuendo omnia que necessario fuerint conducam. Annalis igitur census, quia maximus labor instat, si per V aut per IIIIor {323}annos parceretur, pro munere haberem. Sin autem, ut diu stabilitum est, statuto tempore reddam. De his vero omnibus ne aliquid minus fiat, tot obsides sub juramento quot jusseritis ponam. Si hoc quod me non placeat, alium quemlibet eligite qui melius complaceat; hoc enim me completurum, nisi mors preveniat, ne dubitetis, quia non dubito. Valete. (B. s. 1.) ?? 3965. 1123. RODULFUS, REMORUM ARCHIEPISCOPUS, DECERNIT ECCLESIAM IN HONORE SANCTI PRÆJECTI APUD BETUNIAM CONSTRUCTAM A MONACHIS CLUNIACENSIBUS POSSIDENDAM ESSE. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Rodulfus, propicia divinitate Remorum, licet indignus, archiepiscopus, controversiam inter monachos Sancti Prejecti et Cluniacenses monachos diu ventilatam, tandem examinis nostri moderamine terminatam, stilo mandare dignum disposui, et ad noticiam omnium presenti pagina pertrahendam curavi. Ingruentibus aliquando quibusdam oportunitatibus contigit a monachis Sancti Prejecti corpus ejusdem martyris in episcopatum Atrabatensem, ad castellum deferri quod Betunia dicitur, et per ejus merita multa signa et miracula Dominum ibidem operari. Hæc videntes terre illius incolæ simul et divinæ pietati congratulantes, nec Sancti Prejecti beneficiis ingrati, inibi in honore illius æcclesiam construxerunt et predia et possessiones multas ad eandem contulerunt. Monachi vero argenteis calicibus, crucibus, textibus, vasis, palliis, planetis, aliis vestibus, cortinis, libris, aliis etiam ornamentis, quæ de monasterio suo convexerant, predictam æcclesiam decoraverunt. Domnus Lambertus bonæ memoriæ, Atrabatensis episcopus, audiens in parrechia sua absque scitu suo et archidiaconi sui æcclesiam constructam, eam sibi ut propriam vendicavit, et æcclesiæ Cluniacensi ad usus monachorum Abbatisvillæ contradidit. Hinc irarum et discordiæ fomes pullulavit, inde scandalum {324}inter Sancti Prejecti monachos exortum et Cluniacenses, invaluit. Monachi Sancti Prejecti, quia gratia divina opitulante, per meritum prefati martyris, et quod sumptu et labore suo jam dicta æcclesia fundata fuerat, suam et sui juris esse dicebant; Cluniacenses, quia episcopus Atrabatensis ob hoc videlicet quod eam in episcopatu suo, eo inconsulto et archidiacono suo, constructam invenerat, illam eis largitus fuerat, hanc jure sibi defensare volebant. Hanc litem dirimere volentes, hoc fine terminavimus, quod Cluniacenses monasterio Sancti Prejecti pro ornamentis in æcclesia illa consumptis duodecim marcas argenti ad presens recompensaverunt, pro censu vero dimidiam in festivitate ejusdem sancti quotannis eidem resignabunt. Si vero, accidente casu, legatus qui eam detulerit morte vel aliquo impedimento preventus fuerit, monachi Sancti Prejecti haud minus omni occasione sopita, a Cluniacensibus prefixam pactionem, dimidiam videlicet marcam recipient, et sic Cluniacenses sepefatam æcclesiam quietam et inconcussam deinceps retinebunt. Hanc autem testamentalem scedulam, ut omnis inter eos in æternum querela exterminetur, signis et probabilibus personis cum nostre imaginis additamento, approbatam esse statuimus. Signum Lisiardi, Suessionensis episcopi †. Signum Æbali, Catalaunensis episcopi †. Signum Engelranni, Ambianensis episcopi †. Signum Symonis, Noviomensis episcopi †. Signum Johannis, Morinensis episcopi †. Signum Claræmbaldi, Silvanectensis episcopi †. Signum Odonis, abbatis Sancti Remigii †. Signum Nicholai, Remensis archidiaconi †. Signum Hugonis, Remensis archidiaconi †. Signum Joffridi decani †. Signum Frederici prepositi †. Signum Leonis cantoris. Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo centesimo XXº IIIº, indictione Ia, regnante Ludovico venerabili rege Francorum anno XVº, archiepiscopatus autem domni Rodulfi archiepiscopi anno XVIº. Fulcradus cancellarius scripsit et subscripsit. (Bibl. nat. or. 206.) (Au dos:) Radulfi Remensis archiepiscopi. {325}3966. 1123. CHARTA QUA HUGO BERALDUS ET FRATER EJUS PETRUS CONFIRMANT DONATIONEM FACTAM A BERNARDO GROSSO MONACHIS CLUNIACENSIBUS IN BOSCO DE BREIAS. In nomine Domini. Notum sit amantibus veritatem et pacem, quod nos duo fratres, scilicet Hugo Beraldus et Petrus Beraldus, unum boscum ab antecessoribus nostris, in quo partem quartam habemus, senioribus nostris de Cluniaco, quibus preest domnus Petrus abbas eorumque successoribus perpetuo futuris, sic communem facimus. Quicquid de lignis vivis vel mortuis necessarium eis est ad omnem focum in cunctis officinis monasterii omni tempore, sicut major murus monasterium et officinas claudit, totum habeant, sicut voluerint de bosco quem dedit eis Bernardus Grossus, et frater ejus Landricus ad omnem focum, in quo et nos quartam partem habemus; habetque boscus ille terminos istos: ab oriente villam quam Breias vocant, ab occidente fluvium qui Gradona vocatur, a septentrione boscum de Casellis, Cluniacensium seniorum, a meridie boscum de Curte Humberti, Cabillonensium monachorum Sancti Petri. In hoc igitur boscho excursum habeant cunctis diebus [famuli] et asini Cluniacensium seniorum, ad omnem focum, ut dictum est, nisi ad rogum illum qui fit ad faciendam calcem, seu ad quoquendos lateres, vel ad faciendos carbones in usus fabrorum. Istud donum facimus, nos scilicet ego [Hugo Beraldus et ego] Petrus Beraldus, pro animabus nostris et pro anima patris nostri et matris nostre et antecessorum nostrorum. Et propter hoc suscepimus a domno Bernardo, priore Cluniacensi, CC solidos; et juravimus super sacrum altare quod nunquam faciamus eis torturam de convencione ista, quod pactum hujusmodi nunquam eis effringamus. Hoc juravimus fideliter et sine malo ingenio. Ego quidem Hugo Beraldus juravi, audiente Bernardo Grosso, qui dum jurarem me {326}manu tenuit, et audiente Wigone, decano Cluniacensi, Stephano de Cristol, Christiano Coco, Petro de Curte Humberti. Ego etiam Petrus Beraldus juravi, audiente Leotaldo, capellano Cluniacensi, Humberto presbitero, Bernardo, Johanne Clunicensi. Factum in manu Bernardi, prioris Cluniacensis, laudante simulque cooperante avunculo nostro Hugone Beraldo, abbate Divionense, anno Dominice incarnationis Mº C. XX. III. Quod ut perpetuo maneat inconcussum cartulam fieri mandavimus, et intrantes capitulum Cluniacense, sicut hec cartula continet, coram omnes qui aderant confirmavimus cum libro regule, sicque societatem et participationem omnium beneficiorum suorum conventus Cluniacensis nobis dedit, et pro absolutione peccatorum nostrorum et antecessorum nostrorum oracione facta, Amen respondit. (Bibl. nat. cop. 51-75.) (Au dos:) Carta Hugonis Beraldi et Petri Beraldi fratrum. 3967. 1123. CHARTA QUA THEOBALDUS, PALATINUS COMES, FUNDATIONEM MONASTERII COINCIACENSIS A THEOBALDO, AVO SUO, FACTAM, ET A STEPHANO, PATRE SUO, AMPLIATAM, CONFIRMAT. In nomine, etc. Ego Theobaldus, etc. (Gall. christ., t. X, pr. p. 110. Ex transsumpto Cluniaci.) ?? ?? 3968. 1123-1124. CALIXTUS PAPA II PONTIO PRÆCIPIT NE ABBATIAM CLUNIACENSEM IN MANU SUA SINE RECUPERATIONIS SPE REFUTATAM, MOLESTIIS AFFICIAT. Fragment dans une bulle d’Honorius II. (Bull. Clun., p. 44, col. 1, à ces mots: «Tibi præcipimus, etc.» Mansi, t. XXI, p. 340.) ?? ?? 3969. 1123-1124. CALIXTUS PAPA II MONACHIS CLUNIACENSIBUS PRÆCIPIT NE AMPLIUS DE PONTIO ABBATE COGITENT, QUI ABBATIA SE ABDICAVERIT, UTQUE PETRO ABBATI OBEDIANT. Fragment dans une bulle d’Honorius II. (Bull. Clun., p. 44, col. 1, à ces mots: «Zelum inter vos, etc.» Mansi, t. XXI, p. 340.) ?? ?? {327}3970. 1124, 23 juin. PRÆCEPTUM SANCIÆ, RAIMUNDI ET URRACÆ REGINÆ FILIÆ, QUO DAT PETRO, CLUNIACENSI ABBATI, MONASTERIUM SANCTI MICHAELIS DE SCALATA. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris videlicet ac Filii et Spiritus Sancti, cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Ego infans domina Sancia, nobilissimi comitis domni Raimundi et Urracce regine filia, vobis domino Petro Cluniacensi abbati et omni congregationi ipsius loci in domino Jesu Christo eternam salutem. Amen. Magnum est titulum donationis, in quo nemo potest actum largitatis inrumpere neque foris legem proicere, set quicquid conceditur vel offertur semper libenter debet amplecti. Et ideo ego infans domna Sancia vobis jam dicto abbati et sibi commisse congregationi, per manum domni Hugonis camararii, dono quadam hereditate mea propria, que habeo de parentorum meorum, et jacet in territorio de Leone, et est super ripam Estola, et nomine suo Sancto Michaele de Scalata, cum toto suo honore et cum suas villas, et sua hereditate, toto illo monasterio ab integro do vobis pro anima patris mei, et pro mea, ut habeatis illo et serviat in ipso loco per secula seculorum; ita ut de odie[rno] die de jure meo sit abraso et in vestro tradito, atque confirmato hevo perhenni et secula cuncta. Quod si aliquis de meis propinquis aut de extraneis hanc cartam inrumpere voluerit, quisquis ille fuerit, qui talia comisserit, in primis dedeat (sic) excomunicatus, et anatematizatus, et habeat partem et societatem cum Datan et Abiron, cum Juda quoque atque Nerone, cum diabolo et ejus ministris, in inferno [in]feriori demergetur, et insuper ista hereditate duplata vel triplata et ad parte regis C libras auri. Facta carta donationis die VI feria, VIIII kalendas julii, in era C LX II, post millesima, regnante regina Urraca cum filio suo domni Adefonsi regis Yspania, et comes Petrus {328}Gonzalvit in Lara, et in Turre de Mont Molion, comes Fernandus in Malgrado, comes Sudarius in Luna, Rodrigus Martiniz in Melgar. Bernardus, archiepiscopus in Toleto. Petrus, Palentinus episcopus. Didagus, Legionensis episcopus. Pelagus, Oventensis episcopus. Infans domina Sancia in Graliare et comes Bertran in Carrione. Citi, testis. Beliti, testis. Petro, testis. Ego infans domina Sancia hanc cartam manus meas roboravi et signum injeci. (Monogramme.) Bernardus notuit et signum injecit. (Seing.) Ego Aldefonsus, Dei gratia Yspaniarum rex, confirmo. Signum Lupi Lupi. Signum Menendi Bufini. (Bibl. nat. or. 207; cop. 283-125.) ?? 3971. 1124, juin. CHARTA QUA LAMBERTUS, MARTURANENSIS EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI MATHEI, ETC. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Anno millesimo centesimo vicesimo quarto ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et tertio anno regnans dominus Rog[erius] comes in terra Cosentie, mense junius, secunda indictione. Notum sit omnibus Dei fidelibus, tam futuris quam presentibus, quoniam ego Lambbertus, Dei gratia Marturanensis episcopus, per concessum omnium canonicorum nostre ecclesie, et consilium illorum, una cum domino Riccardo et bonorum hominum istius civitatis, pro Dei hamore et pro redemcione anime domini Hodonis, avunculi mei, et meæ et animarum omnium fidelium defunctorum, ecclesiam quandam, quæ Sanctus Matheus appellatur, cum ecclesia Sancti Filippi, que est in provincia Marturani, Sancto Petro Clinium, priori {329}Gerardo, liberam atque ab omni vinculo tocius servitutis quietam concedo, et ut Deus omnipotens multimoda[m] suam misericordiam nobis benignius largire dignetur. Quomodo autem libertas supradicte ecclesie a nobis concessa est audite: ut nullus supcessor meus, aut episcopus, aut quelibet alia persona hab ecclesia ista aliquo modo servicium aliquod expostulet, nisi tantummodo persona ipsius prioris ecclesie qui preherit, cum vocatus fuerit ad sinodum, et ad placitum seu necesse ecclesie, veniat; et cum venerit, oneste recipiatur, et quod in domo invenerit, inde officiatur. Interim de supradicta obediencia, si episcopus transmeaverit per viam et ad ecclesiam recesserit, ut justum est recipiatur; et quod inventum fuerit de rebus ecclesie, ut possem abuerit, jure cum suis serviatur. Si quis autem (quod absit!) contra hanc libertatis hujus ecclesie cartulam invasor vel calump[n]iator extiterit, et ecclesie Dei, cui calumniam intulerit, centum libras auri purissimi persolvat, omnique tempore vite sue, nisi resipuerit, et ad emendacionis satisfaccionem venerit, sup anathemate vitam presentem finiat, futuramque nu[n]quam habiturus requiem paciatur, set sine termino, quod perpetrari conatus est, facinus doleat. Ut hec autem cartula inconvulsa et stabilis omni tempore permaneat, os datores et concessores ujus libertatis testes ad defensores quod (?) scripsimus. Ego Lambertus, episcopus Marturanensis, dono et concedo, hacque stipulacione signi † manu mea corroborabi. † Ego Riccardus, Marturanensis dominus, dono et concedo, et hoc signum confirmo. Ego Nicolaus, presbiter et notarius, hanc cartam rogatus sum scribere. Ego Andreas, presbiter et decanus. Ego Petrus archidiaconus. Ego Donnellus presbiter. Ego Letus presbiter Grinius. Ego Letus presbiter curtis. Ego Mainardus. Ego Letus, cantor. Signum manum Petri, Sancti Silvest[r]i et canonicus (sic). Signum manu Bernerius, testes. Ego Robbe[r]tus presbiter. Signum manu Mauro, filio Talaricus, testes. Signum manum Maurus Faber. (Sceau fruste.) (Bibl. nat. or. 208; cop. 283-124; D. 523.) ?? {330}3972. 1124. CHARTA QUA BERNARDUS GROSSUS CLAUSUM DE MONTIBUS MONACHIS CLUNIENSIBUS DAT. Sciant presentes et futuri, quod ego Bernardus, cognomento Grossus, dominus castri quod dicitur Uxella, poscente patruo meo Bernardo, priore Cluniacensi, concedo Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo monachisque Cluniacensibus perpetuo futuris, quicquid juste hactenus habui, vel alii per me, circa clausum de Montibus, videlicet intra vias que ipsum clausum ambiunt, ut habeant ipsi monachi totam illam terram ex integro que est inter duas vias. In qua terra si mei homines aliquam injusticiam fecerint, justitiam faciam predictis monachis de ipsis hominibus. Et si quid in ipsa terra intra duas vias occupaverunt, quicquid illud est predictis monachis concedo. Hoc donum facio ego Bernardus pro anima mea et patris mei aliorumque meorum decessorum, in manu predicti domni Bernardi prioris fideliter et absque ullo retinaculo. Et ut firmum sit et stabile atque remotum ab omni calumpnia, cartulam fieri mando, facta[m]que confirmo, anno Dominice incarnationis M. C. XXIIII. Testes hujus rei sunt qui subnotati sunt: S. Bernardi prioris. S. Bernardi de Melei. S. Leotardi, decani de Sancto Ypolito. S. Stephani presbiteri de Cluniaco. S. Widonis de Cutiaco. S. Guntelmi de Sancto Ypolito. S. Bernardi militis, qui hoc fecit. S. Petri monachi, qui hanc cartulam scripsit. (Bibl. nat. cop. 51-130; B. p. 39.) (Au dos:) Carta Bernardi Grossi, de clauso Montis. 3973. 1124, environ. CHARTA QUA ALGERIUS, CANONICUS LEODIENSIS ECCLESIÆ, POSTEA MONACHUS CLUNIACENSIS, JOHANNI PRIORI DE VILAR ALODIUM SUUM JUXTA EAMDEM ECCLESIAM VENDIDIT, UNDE SINGULIS ANNIS MARCAM ARGENTI MONACHIS CLUNIACENSIBUS ILLE PERSOLVERET. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus tam {331}presentibus quam futuris. Ego Algerius peccator, cum adhuc essem in seculo, ecclesie Leodiensis Sancte Marie Sanctique Lamberti indignus canonicus, cum fratre Johanne priore de Vilar, data pecunia, ita conveni, ut quoddam allodium juxta ecclesiam de Vilar mihi adquireret, unde singulis annis in eternum pro salute anime mee Clunienci ecclesie marcam solveret. Ipse autem libenter hoc a me suscipiens, strenue sicut promiserat perfecit, terram adquivisit, quam jure perpetuo in possessionem ecclesie de Vilar delegans, presente domno Pontio, tunc temporis abbate, et Ivone priore ceterisque confratribus Cluniensibus, eandem marcam singulis annis in eternum se suosque successores ecclesie Cluniensis, de ipsa ecclesia de Vilar, cui terram delegaverat, persolvere pepigit, hoc adjecto quod in ipsa marca XII denarii, quos ecclesia de Vilar eotenus ecclesie Cluniensi pro censu solverat, computarentur. Ego autem ipse Algerius, ipsius ecclesie Cluniensis postea factus qualiscumque monachus, presente domno Petro, ipsius ecclesie venerabili abbate, et prioribus et ejusdem ecclesie confratribus, cum eodem domno Johanne, priore de Vilar, ita omnino rem renovavi et confirmavi, ut singulis annis in eternum ipsa ecclesia de Vilar, antiquo suo censu supputato, marcam argenti pro terra sibi adquisita, in festo Omnium Sanctorum solvat ecclesie Cluniacensi. (Bib. nat. cop. 54-212; B. p. 33.) (Au dos:) Carta Algerii monachi de una marcha annuatim solvenda super ecclesia de Villar. {332}3974. 1124. CHARTA QUA ADALBERO, LEODIENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT WALTERUM DE TRUDIGNES, ECCLESIAM DE BERTREIS MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Adalbero, gratia Dei Leodiensis episcopus, notum facio presentibus et futuris fidelibus nostris, quia Walterus de Trudignes, liber homo, tradidit Sancto Petro et fratribus Cluniacensis monasterii, ecclesiam de Bertreis cum omnibus usuariis, decimis et ceteris appendiciis suis in Hanudis et in Puceis et in Trudeneis, et in Evrenais, pro salute anime sue vel animarum patris et matris sue, ea scilicet conditione ut fratres quos abbas Cluniacensis ibi Deo servituros transmiserit, ipsam ecclesiam et quicquid ad eam pertinet, ita libere teneant sicut tenebat ipse Walterus, et per singulos annos tantummodo unum aureum denarium Leodiensis monete in Pasca ipsi fratres persolvant ad altare Sancti Petri Cluniacensis ecclesie; homines vero qui de terra ipsius ecclesie beneficiati sunt et fidelitatem inde fecerunt Waltero, ipsam terram de manu prioris ecclesie requirant, et fidelitatem et servicium inde priori ipsius ecclesie faciant. Districtio quoque ville ad ecclesiam pertinebit, ita ut Godescalcus, frater ipsius Walteri, qui advocatus est ejusdem allodii, medietatem ipsius districtionis de ecclesia teneat vel per hoc ipsam ecclesiam et quicquid ad ipsam pertinet ab omnibus injusticiis deffendat. Restauracionem similiter Sancto Petro et ipsis fratribus dedit, ita ut medietatem ipsius restaurationis ecclesia, medietatem {333}ipse advocatus teneat; medietatem etiam chorvede, que ipsius Walteri erat, eis concessit; alia enim medietas pertinet ad ecclesiam et abbatem Sancti Laurentii. Molendinum quoque de Bavigneis, cum omnibus usuariis suis, et medietatem silve de Trudineis, ad integrum, sicut in suos usus et in dominium tenebat, ipsis fratribus dedit. Advocatiam dedit Godescalco, fratri suo, et posteris ejus, ea conditione ut ipsam advocatiam teneant de ecclesia Cluniacensi, et de manu prioris quem abbas de Cluniaco ibi transmiserit, et ut nullus ibi sit advocatus neque subadvocatus preter ipsos, et libertatem ipsius allodii inviolabiliter ipsi custodiant, et a malis hominibus deffendant. Ita enim liberum erit ipsum allodium et justiciam sue libertatis retinebit ipsa ecclesia cum omnibus appenditiis suis, ut preter quod constitutum est advocato tenere de ipsa ecclesia, id est medietatem districtionis ville, et medietatem restaurationis, nullum jus, nullamque potestatem aut dominium seu violentiam in ipsum allodium et in homines ad ipsam ecclesiam pertinentes exerceat. De omni quoque justicia que fiet in ipso allodio, de quo prior ejusdem ecclesie placitare debebit cum fratribus et hominibus suis, nichil ad eum pertinebit, nisi forte ad faciendam vel retinendam justiciam, quam per se illi diffinire non poterunt, advocetur; et tunc de ipsa justicia quam fecerit, duos denarios fratres habebunt, ipse tertium habebit denarium. De medietate autem silve quam dedit idem Walterus ipsis fratribus, si quis injustitiam fecerit, pro justicia exigenda duos denarios similiter fratres habebunt, advocatus semper ipsius silve tertium accipiet denarium. Quicumque autem ad altare ecclesie pertinent, et censum ibi persolvunt nichil ad advocatum pertinebunt, nullum jus, nullamque potestatem advocatus super eos habebit nec inplacitabit, neque violentiam de ipsis ecclesie faciet nec ad exigendam de illis justiciam, cum priore sedebit, nisi ab ipso advocetur, et tunc, ut dictum est, pro facta ab ipso justicia, tertium habebit denarium. Et hoc quoque statutum est, ut prior ipsius ecclesie cum fratribus suis ad nullum {334}alium pertineat, vel alicui celle appendat, nisi ad abbatem et ad priorem Cluniacensis monasterii. Quod si aliter abbas Cluniacensis facere voluerit, scilicet ut sub providentia vel potestate alicujus celle, vel prioris alterius hanc transponat ecclesiam, episcopus Leodiensis et advocatus prohibeant fieri et in deffensione atque arbitrio sit eorum hoc privilegium et hanc constitutionem retinere et tueri in perpetuum. Bona vero que ad ipsam ecclesiam sunt collata, vel aliquando a fidelibus erunt conferenda, ad usus fratrum ibi Deo servientium proficiant, nec unquam ad aliorum usus conferantur, vel in potestatem extraneorum redigantur. Hanc igitur elemosinam ipse Walterus Sancto Petro dedit et confirmavit, ut fratres ibi Deo servientes ipsum publice et privatim cotidie habeant in orationibus suis, et cotidiana[m] absolucione[m] faciant ei, et tam anniversarium suum, quam patris et matris sue anniversaria in vigiliis et missis et in ceteris beneficiis suis devote recolant. Que constitucio sive traditio, ut rata et inconvulsa maneat, hanc ad posterorum memoriam sive confirmationem presenti scripto mandavimus et in generali synodo cum consensu sancte Leodiensis ecclesie, episcopali auctoritate firmavimus, et nostro sigillo corroboravimus. Testesque idonei sunt adhibiti et in hac carta conscripti: Andreas prepositus et archidiaconus, Alexander archidiaconus, Heinricus archidiaconus, Almannus archidiaconus, Steppo archidiaconus, Arulfus, canonicus Sancti Lamberti, Wilelmus, Heinricus, Steppo scholasticus. Ex nobilibus atque illustribus viris: Godefridus, comes Namucensis, Gislibertus, comes de Durachio, Lambertus, comes de Monteacuto. Liberi homines: Godescalcus, advocatus ejusdem allodii, Adelo Namucensis, Girardus de Landineis, Gerardus de Berceis, Gislibertus de Lens, Heinricus de Pucei. De familia Sancti Lamberti: Humbertus et frater ejus Godezo, Godezo de Evrenais, Robertus, et alii multi. Actum Leodii, anno Dominice incarnationis Mº Cº XXIIII, indictione II, regnante Heinrico quarto, anno imperii ejus XXV, sub Adalberone, Leodiensi episcopo. (Bibl. nat. cop. 51-147; D. 470; E. 423, CCCCI.) ?? {335}3975. 1124-1125. CHARTA QUA WALTERUS DE TRUDIGNES RECOGNOSCIT MEDIETATEM DECIMÆ ECCLESIÆ DE BERTREIS FRATRUM DICTI LOCI ESSE, ALTERAM VERO SUAM, DUM VIXERIT. Ego Walterus hoc etiam manifestum fieri volo, quod inter me et fratres de Bertreis diffinitum et confirmatum est, ut decima ipsius ecclesie quam Sancto Petro tradidi, ita inter me et ipsos fratres equaliter parciatur, ut dum vivo partem ipsius decime quam in usus meos detinui ex integro habeam; reliqua vero pars ad ipsos fratres permaneat. Post obitum quoque meum totam decimam obtinebunt. Quod ut ista firma permaneant, due carte sunt inserte, quarum unam ego, alteram vero fratres habent; ut scilicet in neutram partem injusticia aliqua fieri possit. Unde, pater et abbas venerabilis, vobis obsecrando mando, ut illud quod in predictis cartis scriptum habetur in vestro capitulo confirmetis, ne si aliquam novam personam ad predictam dirigitis ecclesiam, de parte predicte decime valeat inquietare. (Bibl. nat. cop. 51-148 vº; D. 470; E. 424.) ?? 3976. 1124-1127. EPISTOLA WALTERII DE TRUDIGNES AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA ROGAT EUM UT MITTAT AD ECCLESIAM DE BERTREIS MONACHOS CLUNIACENSIS MONASTERII. Domino et patri suo P[etro] venerabili Cluniacensium abbati, W[alterus] filius et fidelis suus, per magni consilii angelum abundare in omnem gratiam et in omne opus bonum. Notum facio vobis, pater karissime, et fratribus vestris, quia æcclesiam de Bertreis cum omnibus usuariis et appendiciis suis legaliter tradiderim et confirmaverim æcclesiæ {336}Cluniacensi, pro salute animæ meæ in testimonio legitimi advocati et nobilium atque liberorum hominum, cum consensu Leodiensis episcopi et archidiaconi, ad cujus curam pertinet parrochia ipsius æcclesiæ. Homines autem mei, qui de terra sive reditibus ipsius æcclesiæ sunt beneficati, ipsa beneficia accipient de manu prioris ipsius æcclesiæ, et de ipsa æcclesia in hereditatem tenebunt ipsi et posteri eorum et fidelitatem inde facient ipsi æcclesiæ nullaque violentia vel malo ingenio a sua erunt excludendi hereditate. Præbenda quoque presbiteri qui parochiæ deservit ad priorem ipsius æcclesiæ pertinebit, ut illam cum meo consilio, quoad vivam, et deinde cum consilio fratrum suorum donet presbitero illi qui ad implendum tale officium idoneus sit, ita tamen ut de investitura altaris et de cura animarum sive de culpis suis ipse presbiter suo respondeat archidiacono. Servi vero et ancillæ qui ad ipsam æcclesiam pertinent tantummodo censum sui capitis solvent ad altare, et de cætero mihi servient dum vivo; post obitum vero meum erunt æcclesiæ de integro. Frater vero meus Godescalcus, cui advocatiam dedi, et posteri ejus nihil in placitis ipsorum fratrum habebunt, nisi ab eis fuerint convocati adjutores ad placitum, et tunc tercium tantummodo accipient denarium. Conductores etiam decimæ Sancto Petro et mihi fidelitatem facient, quia dum vivo medietatem omnium rerum ad ipsam æcclesiam pertinentium accipiam ad subsidium meum. Post obitum vero meum et ipsa medietas dabitur fratribus ibi Deo sub vestra obædientia servientibus. Qui fratres pro censu unum tantum denarium aureum, singulis annis, solvent Cluniacensi æcclesiæ. Hanc igitur constitutionem dum carta et sigillo Leodiensis episcopi confirmare et vobis mittere intenderem, jamdudum, domine pater, deprecatus sum ut aliquos de fratribus Cluniacensis monasterii, viros boni consilii et amatores sanctæ religionis, ad locum quem Sancto Petro tradideram mitteretis, per quos ipse locus in ædificanda æcclesia et in augmento rerum suarum proficeret, quique tantummodo sub vestra vel prioris Cluniacensis monasterii essent obædientia. Quæ peticio {337}mea cum vobis placuerit et remissis ad me litteris, ita ut mandaveram vos facturum promiseritis, miror et valde contristor, quare vestram promissionem alio commutaveritis consilio; tales enim personæ, non de Cluniaco, sed de Cossiaco, ad me missæ sunt, quæ nullum in religione sancta haberent studium, quæ contentionibus deservirent et res ecclesiæ distraherent atque dissiparent, nullumque bonum exemplum exiberent populo. Quapropter iterum suggero et precor, ut secundum vestram promissionem unum priorem et alios tres fratres de Cluniacensi monasterio, viros Deum timentes et religiosos atque prudentes, ad locum nostrum mittatis, per quos et sancta religio et rerum vestrarum census augeatur eorumque bono exemplo gaudeat et ædificetur populus. Quod si forte propter hoc negligitis, quoniam procul a vobis sumus, et res quas Sancto Petro dedi parvæ vobis videntur, concedite mihi ut cum vestra gratia ipsum locum constituam ubi voluero, secundum timorem et voluntatem Domini. (Bibl. nat. or. 234; D. 468.) ?? 3977. 1124-1127. EPISTOLA ADALBERONIS, LEODIENSIS EPISCOPI, AD IDEM SPECTANS UT SUPRA. Ego quoque Albero, gratia Dei Leodiensis episcopus, vestram paternitatem et fratrum Cluniacensium venerabilem saluto conventum, meque vestris orationibus commendo et ut me vestrum fidelem accipiatis deprecor. Pro quibus autem filius noster Walterus ad vos cum litteris suum mittit nuntium, necesse est ut solliciti sitis, scilicet ut ad nostras partes monachos tales dirigatis, in quibus bonus odor sanctæ religionis et humilitatis atque caritatis redoleat. Nam quos prior Cossiaci misit, tanquam ex vestra parte, multum dissimiles sunt ab illis conversatione et moribus, quos aliquando de vestro cognovimus ordine. Ego autem, sicut vester fidelis, eorum ero adjutor in quibus voluerint, et vos de quibus mihi mandaveritis libenter faciam, prout possibile fuerit. Valete. (Bibl. nat. or. 234; D. 468.) ?? {338}3978. 1125, 2 avril. PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT OMNIA PRIVILEGIA A PRÆDECESSORIBUS SUIS MONASTERIO CLUNIACENSI CONCESSA, ETC. Honorius, etc. Incomprehensibilis et, etc. (Bibl. Clun., col. 1377; Bull. Clun., p. 42, col. 1, nº 2.) ?? ?? 3979. 1125, 2 avril. BULLA HONORII PAPÆ II AD CLUNIACENSES MONACHOS, QUA SCRIBIT SE ABBATIAS SANCTI ÆGIDII, SANCTI BERTINI ET SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM, PETRO, ABBATI CLUNIACENSI, REFORMANDAS CONFIRMASSE, ET VETAT NE AD PONTIUM, OLIM ABBATEM, INVITO PETRO, CONVERTANTUR. Honorius, etc. Laudes et, etc. (Martène, Thes., t. I, col. 363; Mabillon, Ann., t. VI, p. 140; D. Bouq., t. XV, p. 258, etc.) ?? ?? 3980. 1125, 2 avril. EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD ABBATEM ET MONACHOS SANCTI ÆGIDII, QUA EIS PRÆCIPIT UT AD OBEDIENTIAM PETRI, CLUNIACENSIS ABBATIS, REDEANT. Honorius, etc. Ad hoc universalis, etc. (Bull. Clun., p. 42, col. 2, nº 1; D. Bouq., t. XV, p. 264, etc.) ?? ?? 3981. 1125, 2 avril. EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD ABBATEM ET MONACHOS SANCTI BERTINI, QUIBUS MANDAT UT AD SUBJECTIONEM ET OBEDIENTIAM PETRI, CLUNIACENSIS ABBATIS, REDEANT. Honorius, etc. Pax ecclesiæ, etc. (Bull. Clun., p. 41, col. 2; D. Bouquet, t. XV, p. 263, etc.) ?? ?? 3982. 1125, 2 avril. EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD MONACHOS SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM, QUIBUS MANDAT UT OBEDIENTIAM ET REVERENTIAM PETRO, ABBATI CLUNIACENSI, EXHIBEANT, ET ABBATEM QUEM EIS DEDERAT REVERENTER SUSCIPIANT. Honorius, etc. Pax ecclesiæ, etc. (Bull. Clun., p. 41, col. 2, nº 3.) ?? ?? {339}3983. 1125, 11 juillet. CHARTA QUA WILLELMUS DE BORBONE WERPIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS CALUMNIAM QUAM FACIEBAT IN MANSO DE SALORNAI, ETC. Facta precedentium litteris notificari solent memoriæ succedentium. Unde presenti scripto posterorum noticiæ mandare precepi, qualiter ego Willelmus de Borbono placitaverim cum domno Bernardo, priore Cluniacense, et ceteris Cluniacensibus monachis, de terris et hominibus infra nominandis, de quibus calumniam eis faciebam, scilicet de manso de Salornai, de bosco de Mai, de condaminis de Cincosc, et de terra quæ jacet inter illas, de quodam manso qui est apud Chassiacum, quem dederat illis Humbertus Ungarus et Ardradus, filius ejus, cum hominibus in ipso manentibus; de quibusdam hominibus qui sunt apud Sanctum Ypolitum, et vocantur Chavio, quos et quorum filios pro servis requirebam; de hominibus qui sunt apud Amoniacum, scilicet filii Bernardi Eschazer, et de terra ipsorum. De his igitur omnibus, ego Willelmus de Borbo placitum habui cum predicto priore Bernardo, apud Maciacum, sub presentia multorum qui in fine cartulæ notati sunt, anno Dominice incarnationis M. C. XXV et V idus julii. In quo placito gerpivi in manu Bernardi prioris, monachis Cluniacensibus perpetuo futuris quidquid juste vel injuste calumniabar in predictis terris vel hominibus, vel in aliis de quibus in die ipsius placiti investituram habebant in episcopatu Matiscensi, preter Durannum Asnel et filios ejus, qui est apud Chaselas, et preter Rotbertum de la Rocheta, de quo adhuc placitandum est. Concessi quoque illis atque donavi, et per cartulam presentem, quam fieri laudavi, dono, laudo et confirmo quidquid juris habeo in predictis terris et in predictis hominibus, et in aliis hominibus vel terris, de quibus in hac die investituram habent in episcopatu Matiscensi, ut deinceps {340}pacifice habeant et quiete possideant, remota penitus omni calumnia ex parte mea vel posteritatis meæ, preter jam dictum Durannum cum filiis suis, et Robertum. Sed et de feudo Israel concedo illis et laudo quidquid poterint probare sibi concessum a patre ipsius vel avunculis seu a fratribus suis. S. Willelmi de Borbo, qui hoc donum fecit. S. Bernardi prioris, in cujus manu factum est. S. Bernardi de Meley. S. Wigonis, decani Cluniacensis. S. Bernardi Ungri, decani de Lordo. S. Stephani presbiteri de Cluniaco. S. Hugonis, fratris ejus. S. Bernardi Grossi de Uysella. S. Achardi de Maciaco. S. Bartolomei militis de la Buyseira. S. Gaufredi de Saliaco. S. Algodi, militis. (B. p. 34.) ?? 3984. 1125. CHARTA QUA EUSTACHIUS, MONACHUS CLUNIACENSIS, OLIM COMES BONONIENSIS, DAT VIGINTI LIBRAS ANGLICÆ MONETÆ ANNUATIM ACCIPIENDAS, MEDIETATEM ECCLESIÆ CLUNIACENSI, MEDIETATEM ECCLESIÆ DE RUMILIACO. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Eustachius, olim comes Boloniensis, nunc autem, disponente Deo, monachus Cluniacensis, quod in ultimis æcclesiæ Cluniacensi dedi presenti cartula sigillo meo munita corroboro et confirmo, videlicet ut de villa mea quæ est in Anglia et vocatur Fobinges annuatim sine ullius contradictione vel diminutione reddantur predicte æcclesiæ X libræ Anglicæ monete et alie X ejusdem monetæ æcclesiæ de Rumiliaco, quam et ego cum Maria, uxore mea, dedi monachis Cluniacensibus. Hoc feci ego Eustachius in manu Bernardi, prioris Cluniacensis, publice apud Romiliacum, anno Verbi incarnati M. C. XX. V, laudante simulque confirmante Stephano, comite Boloniensi, cui hereditatem meam cum Mathildi, filia mea, dedi, que et hoc donum laudavit atque confirmavit, presentibus multis quorum {341}nomina subnotata sunt. S. Heustachii, qui hoc fecit. S. Stephani, comitis Bolonie, qui laudavit. S. Matildis, comitisse, quæ et laudavit. S. Bernardi, prioris, in cujus manu factum est. S. Balduini, abbatis Sancti Wlmari. S. Balduini de Chaïol. S. Willelmi de Hesdinol. S. Clarembaldi de Timberona. S. Balduini, constabularii. S. Haemfredi, dapiferi. S. Wiffredi, pincerne. S. Eustachii de Finles. (Bibl. nat. or. 210; D. 29; E. 227, CCX.) (Au dos:) Carta Eustachii, comitis Boloniæ, de decem marchis in Angliæ. 3985. 1125. CHARTA RAINALDI, REMENSIS ARCHIEPISCOPI, DE QUITATIONE ALTARIS DE TURRE SUPER MATERNAM MONASTERIO CLUNIACENSI FACTA. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1389, d’après E.) (D. 496; E. 207, IXxxxiii.) ?? 3986. 1125. COMPOSITIO FACTA PER RAINALDUM, REMENSEM ARCHIEPISCOPUM, DE PRESBYTERIO DE TURRE SUPER MATERNAM, INTER PRESBYTERUM EJUSDEM LOCI ET MONACHOS CLUNIACENSES. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1390, d’après E.) (D. 494; E. 214, CC.) ?? {342}3987. 1125, environ. EPISTOLA R[AINALDI], ABBATIS VIZELIACENSIS, AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA AB IPSO MISERICORDIAM FLAGITAT PRO PHILIPPO, QUODAM MONACHO IRRELIGIOSO OB PŒNITENTIAM INJUNCTAM DESPERATO. Reverendissimo domino P. Cluniacensi abbati, etc. (Martène, Thes. Anecd., t. I, p. 366.) ?? ?? 3988. 1125-1140, environ. CHARTA QUA MASCELINUS, FILIUS GAUFREDI, TAUNIACENSIS CASTRI DOMINI, PETRO, CLUNIACENSI ABBATI, REDDIT TERRAM DE RONO, ETC. Noticiæ cunctorum traditum esse volumus, quod ego Mascelinus, Gaufredi, Tauniacensis castri domini, filius, terram quam idem pater meus Deo et Cluniacensi ecclesiæ, pro salute animæ suæ et parentum suorum largitus est, aliquanto tempore, injuste licet, eisdem Cluniacensibus auferens, in proprios usus non jure retinui. Postmodum autem recogitans istud saluti animæ meæ obesse, Cluniacensi abbate, domino videlicet Petro ad partes nostras veniente, adii illum, ac de retroactis injuriis ei satisfaciens, indulgentiam ab eo accepi. Propter quod totum illud quod jam dictus pater meus jam dictæ Cluniacensi ecclesiæ contulerat ex integro reddidi, sicut subjecta demonstrant. Terram scilicet de Rono, cum pratis et bosco, quæ ex illa parte quæ respicit ad orientem, clauditur uno brachio Arnonis fluvii; ex illa vero quæ respicit ad meridiem, similiter clauditur uno brachio Arnonis, cum ipso brachio et cum molendinis qui in eo sunt et qui in eo fieri poterunt, totum prorsus brachium dono, sicut totum meum est; tercia pars, quæ respicit ad occidentalem plagam, terminatur ipso magno flumine Carantæ: quam terciam partem dono cum tota illa mea parte ipsius fluminis quæ sibi est contigua. Illa pars quæ posita est versus septentrionem terminatur esterio Roscherio. Ipsum etiam esterium dono ad omnia utensilia quæ ibi fieri possunt. Dono etiam in meo nemore {343}Biarcii tam largum spacium terræ, ubi spaciose possit ædificari monasterium cum claustro et cum omnibus domibus, et officinis, et ortis, et virgultis, quæ habitatoribus necessaria sunt. Volo etiam et concedo, ut de ipso nemore, videlicet de omnibus arboribus ipsius nemoris, tam viridibus, quam siccis, libenter accipiant habitores loci ad omnia necessaria sua, scilicet tam ad ædificandum, vel ad restaurandum domos et clausuras ortorum vel virgultorum, quam ad calefaciendum, et prorsus ad omnia necessaria. Illud quoque notificare curavi, quod illud spacium supradictæ terræ quod remanet apertum inter esterium Huelum et brachium Arnonis, volo et concedo esse ad arbergeriam, id est ad habitacionem hominum; qui undecumque convenerint, cujuslibet artis vel officii sint, ibi habitare volentes ad servitium monasterii, securi et quieti maneant ab omni exactione consuetudinis, nisi quam monasterio fecerint, ita ut ostam nec cavalcatam, nec villicationem, nec omnino aliam debitam consuetudinem mihi vel heredibus meis faciant. Hæc omnia, quæ pro salute animæ meæ confero, concedo et confirmo esse libera et absoluta ab omni angaria, ab omni consuetudine, nulla re in eis pœnitus retenta. Hoc donum ego Mascelinus, ut predictum est; in manu jam dicti domni Petri, abbatis Cluniacensis, faciens pro temporalibus commodis, spiritualia ab eo accepi, ut videlicet anniversarius dies depositionis meæ et patris mei Gaufredi, qui est XV kal. januar. et matris meæ, qui est X kal. januar. et aviæ meæ Teuciæ, cujus, quia mortis diem ignoramus, cum anniversario patris mei celebretur. Hujus rei testes existunt: Willelmus Baldricus, Ademarus Funellus, Arnaldus Fulcherius de Talleburgo, Bertrannus, filius Hugonis, Goffredus Giraudus. Fuerunt autem cum abbate et alii nonnulli de monachis, videlicet Hugo Berardus, camerarius Sancti Johannis Angeliacensis, Wicardus, sacrista Cluniacensis et Bernardus Morellus, prior Aiensis. (Bibl. nat. or. 205; cop. 59-46.) ?? {344}3989. 1126, 24 avril. EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD PRÆSULES, PROCERES ET ALIOS FIDELES GALLIÆ, UT PONTIUM, MONASTERII CLUNIACENSIS INVASOREM, ELIMINARE PROCURENT. Honorius, etc. Universæ bonitatis, etc. (Mabillon, Ann. ord. Ben., t. VI, app., p. 648; D. Bouq., t. XV, p. 260; Mansi, t. XXI, p. 336.) ?? ?? 3990. 1126, 24 avril. EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD MONACHOS CLUNIACENSES, UT A PONTIO, MONASTERII CLUNIACENSIS INVASORE, TANQUAM SCHISMATICO ABSTINEANT. Honorius, etc. Gravamur admodum, etc. (Mabillon, Ann., t. VI, app., p. 648; D. Bouq., t. XV, p. 261; Mansi, t. XXI, p. 337.) ?? ?? 3991. 1126, 24 avril. EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD HUMBALDUM, LUGDUNENSEM ARCHIEPISCOPUM, UT PONTIUM OLIM ABBATEM CLUNIACENSEM, IN CARCEREM MITTERE PROCURET. Honorius, etc. Dolemus quoniam, etc. (Mabillon, Ann., t. VI, app., p. 648; D. Bouq., t. XV, p. 261; Mansi, t. XXI, p. 337.) ?? ?? 3992. [1126], 26 mai. FORMULA EXCOMMUNICATIONIS IN PONTIUM, CLUNIACENSIS ABBATIÆ INVASOREM, ET FAUTORES EJUS LATÆ PER PETRUM, SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ CARDINALEM LEGATUM. Hæc est excommunicatio, etc. (Mabillon, Ann. ord. Bened., t. VI, app., p. 648.) ?? ?? {345}3993. 1126, 26 juillet. CHARTA QUA GOMES NUNIDES ET FRATER EJUS FERNANDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MONASTERIUM DE BOTINIO IN GALLICIA. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris ac Filii et Spiritus Sancti, qui trinus et unus vivit et regnat, Deus a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen. Ego siquidem domnus Gomes Nunides, nutu Dei comes, una cum fratre meo domno Fernando, damus atque concedimus beato Petro apostolorum principi et monachis Cluniacensis cenobii monasterium quoddam hereditatis nostre, ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum, qui ibidem sepulti sunt, pro spe vite eterne et felicitatis perpetue. Hoc autem monasterium nos habuimus de genere et genere nostro ab ipso sui exordio, in tantum omni alio herede remoto, ut post mortem patrui mei, comitis domni Fernandi, medietas illius cum inquisitione veritatis in jus regium deveniente, medietas vero patris nostri nobis remansit. Ego autem medietatem illam que patrui mei fuerat a rege domno Adefonso prescriptione firmitatem adquisivi; totum itaque monasterium, cognomento Botinio, per terminos et divisiones suas antiquitus, cum ecclesiis et hereditatibus quas inter vel extra habet vel habere poterit, Cluniacensi ecclesie damus atque concedimus, tali videlicet conditione, ut in unoquoque anno dimidia argenti marcha exinde Cluniaco reddatur, cetera vero ibidem commorantibus et Deo servientibus sint in usum. Quod si (quod absit!) aliquis de genere nostro ad tantam devenerit inopiam, ut semper ibi refugium a priore habeat atque adjutorium pro possibilitate inveniat. Est autem predictum monasterium in provincia Gallecie, in terra Turonii, in ripa fluminis Munei, territorio Rudensi, prope ipsam urbem Tudam, ad radicem rupis magne, que vocatur Vulturaria versatur..... {346}in quadruplum componat, et desuper Xem milia solidos eidem monasterio auctoritate regia persolvere cogatur. Facta karta donationis sub era ##Ia Ca LXa IIII, die VIIa kalendas augusti. Ego comes domnus Gomes Nunides in hac donationis karta manus meas roboravi. Ego F. Nunides hanc donationis kartam manu mea roboravi. Qui presentes fuerunt et viderunt et audierunt: Adefonsus, archidiaconus, confirmat. Arias Fernandides confirmat. Pelagius Adefonsides confirmat. Suarius Cresconides confirmat. (Monogramme des donateurs.) Johannes, qui notuit. Petrus testis. Pelagius testis. Martinus testis. Midus testis. Stephanus testis. Et tota simul Toronia. (Bibl. nat. cop. 283-126.) (Au dos:) Carta donacionis monasterii de Botinio in Galicia. 3994. 1126, 20 octobre. RESCRIPTUM HONORII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT PETRUM UT ABBATEM CLUNIACENSEM ADVERSUS PONTIUM, QUEM DAMNAT UT INVASOREM, ETC. Honorius, etc. Universalis ecclesiæ, etc. (Bull. Clun., p. 43, col. 2; Mabillon, Ann., t. VI, p. 649; D. Bouq., t. XV, p. 262; Mansi, t. XXI, p. 338.) ?? ?? 3995. 1127, 23 mai. CHARTA QUA TARASIA, REGINA, DOMINI ADEFONSI, HISPANIARUM IMPERATORIS, FILIA, MONASTERIUM DE VIMINERIO MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. In nomine Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Tarasia regina, domni Adefonsi Yspaniarum imperatoris filia, vobis domno Petro abbati Cluniacensi vestrisque successoribus, necnon fratribus in monasterio Cluniacensi commorantibus, facio testamentum donationis meæ de monasterio Sancte Mariæ, quod cognomento {347}Viminerium vocatur, quod videlicet in territorio Bracarensi situm est; pro remedio animæ meæ et pro remissione peccatorum meorum. Hoc autem donum vobis fratribus Cluniacensibus facio, ut habeam participationem in cunctis beneficiis et in cunctis orationibus vestris, tam in æcclesia Cluniacensi quam in ceteris obædientiis, quæ Cluniaco pertinere videntur. Post mortem vero meam, rogo vos et medullitus efflagito, ut in monasterio Cluniacensi meum tricenarium fiat, atque die obitus mei anniversarius in cenobio Cluniacensi perpetuo celebretur et recolatur. Oportunum itaque mihi proceribusque meis visum est, ut de hoc supradicto monasterio in primis, donec plenius efficiatur, una marca argenti Cluniacensi monasterio in censum prebeatur. Cum vero illud monasterium per Dei gratiam ad plenitudinem restaurationis pervenerit, secundum augmentum ædificati monasterii census supradictu augeatur. Et post obitum meum, ille census augmentatus in die anniversarii mei ad refectionem monachorum Cluniacensium tribuatur. Hoc igitur monasterium supra commemoratum vobis, domno Petro, Cluniacensi abbati, et successoribus vestris fratribusque Cluniacensibus, pro remissione peccatorum meorum dono atque concedo per manum domni Stephani camerarii perpetuo possidendum, cum omnibus hereditatibus suis atque justiciis tam æcclesiasticis quam laicalibus, quecunque ad ipsum monasterium pertinent vel pertinere debent, ubicunque poteritis invenire. Et etiam cum cauto quod videlicet habet terminos suos discurrentes per locum illum qui dicitur ad Fontem Frigidum, et inde per ripam de Kazorros, et inde quomodo dividit cum Monumenta, et inde ad illam arcam de Agua de Vada, et inde per cacumen Montis Laurarii, et inde per illud castrum quod dicitur Sapeli, et inde ad illam archam de Avelaneda, et inde per Soverdelum, et inde unde primitus incepimus. Si quis autem, tam de propinquis meis quam de extraneis, istud factum meum irrumpere temptaverit, in primis sit excommunicatus atque maledictus, et cum Juda traditore habeat participium et regali curiæ IIas libras auri persolvat. Facta series testamenti era Ma Ca LXa Va, die quæ est X kalendas junii. Ego prephata regina hoc testamentum manu mea corroboro {348}atque confirmo. Infans Ildefonsus conf. Pelagius Bracharensis archiepiscopus conf. Comes Fernandus, conf. Magister Bernardus conf. Comes Monio conf. Hugo, Portugalensis episcopus, conf. Infanta Sancia, conf. Adefonsus, conf. Regnante Ildefonsus juvenis in Legione. † Ego regina Tarasia, confirmavi. (Monogramme.) Petrus testis. Hugo testis. Sarrazinus testis. Onoricus testis. Gundisalvus testis. Willelmus testis. Pelagius testis. Menendus, proprie curie notarius. (Bibl. nat. or. 211; cop. 283-127; B. p. 31.) (Au dos:) Carta Tarasie, reginæ, de Viminerio et monasterio Sancte Marie. 3996. 1127, 21 novembre. CHARTA QUA OBERTUS, MARCHIO, ET BERTA, UXOR EJUS, ET ALII DANT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ET STEPHANO, PRIORI DE CASTELLETO, RES SUAS IN FUNDO OCIMIANI, ETC. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. centeximo vigeximo septimo, undecimo kalendas decembris, indicio sexta. Monasterio Sancti Petri, quod est situm et constructum in loco Cluneti, nos Obertus marchio, filius cujusdam item Oberti, et Berta, quæ et Adælasia jugalis, filia cujusdam Darnadi, et Wilielmus atque Aledran et Bernardus, Riprandus, et Obertus, pater et filii, qui et quæ professi sumus ex natione nostra lege vivere Salica, ipso namque jugale et genitori nostro nobis consentiente et subter confirmante, offertor et donatores, {349}offertis et donatrix prædicto monasterio, presentes presentibus diximus: quisquis in sanctis ac in venerabilibus locis ex suis aliquid contulerit rebus, juxta Auctoris vocem, «in hoc seculo centuplum accipiet, et insuper, quod melius est, vitam possidebit æternam.» Ideoque nos qui supra jugales, simul cum filiis nostris, donamus et cædimus atque offersionem facimus a presenti diæ in eodem monasterio pro animarum nostrarum atque genitorum nostrorum mercedæ. Hii sunt de nostris juris rebus et portionibus in loco et fundo Ocimiani pæcia una de sediminæ, per mensuram juxtam jugera tres et perticæ jugiales quattuor, atque pæcia una de bosco cum aræis suarum juris nostris insimul tenente, quod esse videtur jugera decem et octo et perticæ jugiales octo, et jacet a loco qui nominatur Moneta, usque in Turiscina et usque in Paludo. Item in eodem loco Ocimiani similiter de nostris rebus juris inter vites et prata atque terra aratoria, per mensuram justa[m] jugera tredecim et perticæ jugiales quattuor, quod est super totum modia centum. Insuper donamus atque cædimus in predicto monasterio totam illam decimam, scilicet de omnibus fructibus illis, quibus ex nostris justis laboribus sine contradictione dare potuerimus in Ocimiano et in Pomaro, atque in Sancto Salvatore, sive in Lugo, vel in Congiago, et in omnibus aliis nostris locis de nonis partibus, item decimam dare omnia in integrum. In hac donatione et offersione domnus Stephanus, prior de Castellito, receptor fuit a parte predicti monasterii, eo videlicet ordine ut supradicta pecia de sedimine monasterium Sanctæ Dei genitricis virginis Mariæ atque Sancti Petri seu et Sanctæ Crucis, in sanctificationæ et honoræ ipse prior Stephanus adjutor et operator ad hædificandum et componendum fieri debet; et ibi monachos et rectores mittere debet, ita ut diligenter ut quantum potuerit exerceatur. Quam autem supra istam pecia de sedimine et de bosco insimul tenente, atque de vitibus sive de pratis, {350}seu et de terris arabilibus, simul cum predictis decimis et omnibus rebus juris nostris superius dictis, unacum accessionibus et ingressibus seu cum superioribus et inferioribus earum rerum, qualiter superius legitur, in integrum, ab hac die in predicto monasterio donamus, cædimus atque conferimus, et per presentem cartulam offersionis ibi habendum confirmamus; et faciat pars ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit jure proprietario nomine quicquid voluerit, sine nostra et heredum ac proheredum nostrorum contradictione et repetitione. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos qui supra jugales (quod absit!), aut ullus de heredibus nostris ac proheredibus seu quislibet obposita persona contra hanc cartulam offersionis ire quandoque temptaverimus aut eam per quosvix ingenium infrangere quesierimus, tunc inferamus ad illam partem contra quam exinde litem intulerimus, multa quæ est pena auri optimi uncias centum, argenti ponderas ducenti, et quod repetie[r]imus et vindicare non valeamus, sed presens hæc cartula offersionis diuturnis temporibus firma permaneat atque persistat inconvulsa, constipulatione subnixa; et a nobis qui supra jugalibus nostrisque heredibus ac proheredibus qualiter superius legitur, in integrum, ab omni homine defensare. Quod si defendere non poterimus aut si nobis exinde aliquid per quosvix ingenium subtraere quæsierimus, tunc in duplum suprascripta rex parti predicti monasterii restituamus, sicut pro tempore fuerint meliorate aut valuerint per extimationem in consimilibus locis. Et nec nobis liceat ullo tempore nolle quod voluimus, sed quod a nobis semel factum vel quod scriptum est inviolabiliter conservare promittimus, constipulatione subnixa. Hanc enim cartulam offertionis paginæ Otonis notarii et judicis manu conscribere rogavimus, in qua subter confirmans, testibusque confirmans optulit roborandam. Actum infra castrum predicti Ocimiani feliciter. Signa manuum suprascriptorum jugalium et filiorum, qui hanc cartam offersionis pro animarum suarum mercede fieri rogaverunt. Et ipse Obertus marchio, qui ad eandem {351}conjugem suam atque ad filios suos consensit, ut supra. Signa manuum Otonis Nanis de Trivilla, et Beri de Paxiliano, et Ugonis Merenza, Rainaldi, et Oberti de Gamundio. Fulco de Forio, Wilielmus de Ovilla, Johannes Pizo, milites et vassali ipsius marchisi inde fuerunt testes. Ego qui supra Oto notarius et judex scriptor hujus cartule offersionis post traditam complevi et tradidi. (Bibl. nat. fonds lat., nouv. acq. 1674, nº 1.) (Au dos:) M. C. XXVII. XI kal. decembris, indicio VI. Car[tam] donationis et offersionis fecerunt Obertus marchio, filius cujusdam Oberti, et Berta, que et Adelasia jugalis, filia cujusdam Darnadi, Wilielmo et Bernardo et Riprando et Oberto et Aledran interrogante, de pecia una de sedimine modia X, et de busco modia quinquaginta insimul tenente, a loco Monete usque in Turriscina et usque in Paule et nominative de suis juris rebus in loco Ocimiani, de terra culta et vitibus atque de pratis modia quadraginta, eo ordine uti. Testes Oto Nano de Trivilla, Ugo Merenza, Fulco de Foro, et Rainaldus de Camundi, Wilielmus de Oville, Berus de Paxiliano, Johannes de Sancto Benedicto. 3997. 1127. CHARTA QUA LETARDUS ET FRATRES ATQUE SORORES EJUS, ET COMITISSA DE CLAROMONTE, ETC., DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODIUM DE FLABAIO. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod alodium de Flabaio, quod ego Letardus et fratres mei et sorores, et alii nostri heredes, et comitissa de Claromonte, et Olricus de Barro, pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum, Beato Petro Cluniacensis ecclesie contradidimus, per presentem cartam libere possidendam cum omnibus suis appendiciis eidem ecclesie Cluniacensi confirmamus, eo tenore, quod singulis annis quinque solidos Catalaunensis monete predictus locus Cluniacensi ecclesie pro censu solvat, et nulli ecclesie subjaceat. Ut autem {352}hoc stabile et inconcussum permaneat, testes subscribuntur quorum testimonio facta libere ista traditio perhibetur: Hugo Rogerus, Gerardus Widricus, Guido, Jocelinus, Bartolomeus, Wiardus de Claromonte, Dudo, Balduinus, Falco, Helias, Hugo. Facta est hec carta Virduni, ab Herberto, Sancte Marie Magdelene scolastico et signata sigillo Henrici, Virdunensis episcopi, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXº VIIº, presidente Romane sedi papa Honorio, imperante Gallis Lotario, Francigenis Ludovico. Preterea ego idem Letardus de alodum meum de Hippe cum omnibus que ad alodum pertinent, videlicet servos et ancillas, post mortem meam, et pro investitura do unum clientem, nomine Hecelinum, et X nummos annuatim monete currentis per patriam. Inde sunt testes: Bincelinus miles, Dudo cliens, et alii quamplurimi. (Bibl. nat. cop. 53-47.) (Au dos:) Carta Letardi de Flabaio. 3998. 1127 (?). EPISTOLA HONORII PAPÆ II AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA MANDAT EI PONTIUM, PRÆDECESSOREM SUUM, DEFUNCTUM ESSE PRÆTERITO MENSE DECEMBRI. Honorius, etc. (Bibl. Clun., col. 1313, l. 3; Bull. Clun., p. 44, col. 2, nº 1; D. Bouq. t. XV, p. 264; Mansi, t. XX, p. 34.) ?? ?? 3999. 1127-1128. EPISTOLA ADALBERONIS, LEODIENSIS EPISCOPI, AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA INSTANTER ROGAT EUM, UT MITTAT AD ECCLESIAM DE BERTREIS MONACHOS MONASTERII CLUNIACENSIS PRO ALIIS PRAVIS QUI VENERANT. A[dalbero], Dei gratia Leodiensis episcopus, P[etro], reverentissimo abbati Cluniacensis monasterii universisque ejusdem congregationis fratribus, salutem in Christo. Noverit utique reverenda vestra {353}dilectio, quod dominus W[alterus] de Trudigneis, postpositis omnium ecclesiarum nostrarum religiosis viris, tam canonicis quam monachis, ad famositatem vestri nominis vestræque religionis aspiravit, vobisque ecclesiam de Bertreis, quam in allodio suo sitam liberaliter possedit, cum omnibus appendiciis suis liberam ab omni jure legaliter tradidit, sub hac videlicet conditione, ut nulli cellæ aut ecclesiæ, nisi Cluniacensi esset obnoxia, nec alicui nisi vobis de aliquo negotio vel obedientia responderet, atque ad perpetuum hujus privilegii suæque liberalitatis monimentum, annuatim aureum nummum Leodiensis monetæ ecclesiæ Cluniacensi persolveret. Gaudebat igitur in spem adductus maximam eandem ecclesiam possessionibus ac religione in brevi quammaxime multiplicandam, quam et vivendo possederat et mortuus eandem se possessurum perenniter in Domino sperabat. Verum aliter quam ratus esset provenit. Ecce enim post prædictam traditionem jam quatuor anni exacti sunt, necdum aliquem idoneum procuratorem ad predictam ecclesiam stabiliter ibi mansurum direxistis; sed alii, nescio de quibus aliis locis confuse succedentes, subtractisque ecclesiasticis sumptibus ac rebus ibi pertinentibus recedentes, eam ad ultimum viduam ac pene desolatam reliquerunt, pro dolor! Unde religionis vestræ sanctitas blasphematur. Cum summa igitur diligentia vobis mando ac fideliter obsecro, quatinus idoneum aliquem procuratorem ad predictam ecclesiam dirigatis, et, sicut dignum est, studiosius solito eam incolatis et excolatis, ut Dei gratiam et nostrum consilium et auxilium habere valeatis. Præsertim etiam ego et ipse Walterus unanimiter obsecrando vobis mandamus, ut sicut cartam hujus traditionis per bannum confirmavimus in generali synodo, ita etiam et vos eandem, ut inconvulsa permaneat, confirmetis in vestro capitolio; aut certe, si propter importunitates aliquas eandem ecclesiam retinere negligitis, obnixe petimus ut sicut eam liberam de manu domini Walteri suscepistis, ita et liberam eidem W. restituatis: quatinus per nostram providentiam visitationis consolatione relevetur, et ad laudem et honorem omnipotentis Dei studiosius incolatur. Valete. (D. 469.) ?? {354}4000. 1128, 15 février. CHARTA QUA BRUNECTUS, FILIUS HENRICI, DAT PAULINÆ, FILIÆ ULALDI, TERTIAM PARTEM OMNIUM RERUM SUARUM. In nomine Domini nostri Jesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnatione ejus millesimo centesimo vigesimo octavo, quinto decimo kal. martii, indictione sexta. Manifestus sum ego Brunectus, filius Enrici, Dei gracia, ego quidem Brunectus, consentiente in illo genitore meo, per hanc cartam dono et trado tibi Pauline, filie Ulaldi, idem tertiam portionem integram de omnibus casis et terris et rebus meis mobilibus et immobilibus, seu se moventibus, quas modo habeo vel quas inantea acquisiero, ut dictum est, predictam integram portionem, tertiam de omnibus illis rebus in integrum, una cum inferioribus et superioribus, seu cum accessionibus et ingressibus earum, tibi eas dono et trado, pro quibus a te recepi meritum aurum imprefinite. Unde repromitto, ego quidem Brunectus, una cum mei heredes, tibi Pauline vel tuis heredibus, aut eidem homini, cui vos illam meam donationem dederitis vel habere decreveritis, ut si nos vobis de eas aliquo tempore in aliquo exinde intentionaverimus aut retollere vel subtrahere consensierimus, nos vel ille homo, cui nos eas dedissemus aut dederimus, et si nos exinde auctores aut defensores quere[re] aut dare volueritis, et nos vobis eas ab omnibus hominibus defendere non potuerimus et non deffenderimus, spondemus nos vobis componere istam meam donationem in duplum in consimili loco, sub extimatione qualiter tunc fuerit. Sic tamen, si nos exinde auctorem vel defensorem nec querere nec dare volueritis, licentiam habeatis, absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causas agendi, responsum reddendi, finem ponendi modis omnibus, vobis eas defendendi cum carta ista qualiter juxta legem melius potueritis. G.... in tali {355}ordine hanc cartam Glandulfus, notarius domini imperatoris, scribere rogavi. Actum Luca, [civitate?]. Signum manu mea Brunecti, qui hanc cartam fieri rogavit, et [Enrico?] genitore suo sibi consensit. S. manus Anglio Morentani, Cenami, S. Bertis, rustici, S. Martini rogati, testium. S. manus Bondini, S. Petri Rodulfini, S. Bica vocati, S. Pagani rogati testium. Glandulfus, notarius domni imperatoris, post tradita, complevi et dedi. (Bibl. nat. cop. 53-157.) ?? 4001. 1128, 25 juillet. CHARTA QUA ROBERTUS DALMACII, FILIUS ROBERTI, CONFIRMAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS DONATIONEM MANSI DE COLUMNIS QUAM PATER SUUS EIS FECERAT. In nomine sancte Trinitatis, presentibus et futuris notum facimus, quoniam Robertus Dalmacii, filius iterum Roberti Dalmacii, mansum de Columnis, quem pater ejus Deo et Sancto Petro, pro anime sue mercede, contulerat, et quem idem Robertus, filius ejus, sibi injuste vendicabat, presencia bonorum virorum, quorum nomina inferius posita sunt, sub jurejurando in manus monachorum Sancti Petri Cluniacensis, vuerpivit et omnino refutavit in manu scilicet Petri camerarii, Bernardi cellerarii, Hugonis de Cresciaco, et Willelmi, decani de Besorniaco; mansum item de Mineria, quem avunculus illius, Dalmacius de Centarben, Deo contulerat, et quem predictus auferebat, in quem malas consuetudines requirebat, sub eisdem testibus, in eisdem manibus, sub dicto sacramento refutavit, retentis ibi solummodo duobus bichetis de avena; item molendinum de Vandenessa, quod mater ejusdem Rotberti, pro anima sua, beato Petro obtulerat, et quod ipse auferebat, eodem quo prediximus modo sub testibus, cum juramento condonavit, nullis usibus ibi retentis, excepto quod semel aut bis in anno, si voluerit aut necessitas illi fuerit, in aquis ejusdem molendini piscari debebit, id tamen nunquam pro damno {356}monachorum sive molendini facere temptabit; eodem sacramento idem Rotbertus se obligavit et prepositus ejus Walterius et forestarius et cellarius ipsius, quod super predictis mansis et molendino Beato Petro et suis integram teneant pacem, et si eam aliquo modo fregerint, infra XL dies postquam domnus abbas per se vel per suum quemlibet nuntium racionaverit, eum emendare habebit, et si hoc tam cito non poterit emendare, se ipsum cum his qui secum juraverunt in castro Carella vel in Secegio obsidem dabit, inde non exiturus absque licencia domni abbatis vel alicujus nunciorum ejus, si prius non emendaverit. Presentes testes fuerunt: Leotbaltus de Digonia, Ademarus Morellus, Petrus de Civegnone, Girardus, filius Ledbaldi de Digonia, Senebrunus, Hugo Rabia, Gauffredus de Villa Urbana, Anselmus de Semeliaco, Hugo de Valle, Gerardus de Allento, Jocerannus, prepositus de Besorniaco, Bernardus, prepositus de Columnis, et Bernardus, filius ejus. In villa de Columnis predictus Rotbertus Dalmacii malas consuetudines immiserat et convictus placito universa abdicavit predictorum manibus, exceptis duabus currvatis in anno et una ligatura vel fasce feni ab uno quoque villano, tali tamen qua scutarius ejus vel in collo suo vel in collo runcini sui possit portare; pro his que supradicta sunt malis atque invasionibus predictus Rotbertus Dalmacii recepit a domno et venerabili Petro, abbate Cluniacensi, sex denariorum libras. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXVIII, mense augusto feliciter. Hanc kartulam Rotbertus Dalmacii fieri jussit VIII kalendas augusti, in loco de Columnis, in casa habitationis Bernardi prepositi, in qua placitum definitum est. (Bibl. nat. cop. 53-84.) (Au dos:) Carta Roberti Dalmatii de Besorniaco, de manso de Columnis. {357}4002. 1128-1134. CHARTA QUA BERTRANDUS DE CORTEVAIS DAT ECCLESIÆ CLUNIACENSI QUASDAM RES IN ALODIO SUO DE VILLA BREISSA. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Bertrannus de Curtevais dono et presenti carta confirmo Deo et beato Petro et conventui Cluniacensi, singulis annis, in alodio meo de villa que dicitur Breissa, tam in vita mea quam post mortem meam, duos modios puri vini ad mensuram Cluniaci, et quatuor sextarios frumenti purgati et quintum de faba, aut pro faba tantumdem frumenti, ita duntaxat ut in predicto alodio tam de frumento quam de aliis annonis, [de vino etiam et] denariis, vel qualibet re alia, de omnibus omnino redditibus, ego vel quilibet successorum meorum, nichil prorsus accipiamus donec predictam vini et frumenti et fabarum quantitatem Cluniacus recipiat; eo etiam tenore, ut si ego vel successorum meorum quilibet aliquam injuriam vel quamlibet fraudem de hoc pacto fecerimus, nisi infra octo dies in Cluniacensium monachorum beneplacito satisfecerimus, predictum alodium omnino perdamus, et in Cluniacensium fratrum jus perpetuo cedat. De his autem que dono, refectio die anniversarii patris mei Cluniaci statuta est fieri, tam pro salute anime matris mee quam patris omniumque parentum meorum, necnon pro anima domni Helie monachi, qui fuit hospitalis Cluniacensis, patrisque et matris ejus, omniumque suorum parentum. Pro hac autem donatione recepi ego Bertrannus de Curtevais septingentos solidos Cluniacensis monete a predicto Helia. Ista omnia supradicta laudante et consentiente Juliana, uxore mea. Hujus rei testes sunt: Lethaldus, miles de Curtevais; Martinus, capellanus; Wichardus de Capella; Bernardus Aymerici; Bernardus Pelliciarius; {358}Guntardus; Walterius, homo Stephani de Cretuil, et frater ejus Guntardus; Walinus de Alceis; Guigo, cellerarius de Meleio; Petrus, cementarius; Bernardus Anselmi; Bruno de Rein; Amietus et Tetbertus. Verumtamen, ut hoc donum vel pactum ratum, firmum et inconcussum in eternum permaneat, quatinus cartha ista domni Mathei, Albanensis episcopi, domni etiam Galterii, Cabilonensis episcopi, domni quoque Petri, Cluniacensis abbatis, sigillis muniretur et corroboraretur supplicando obtinui. (Bibl. nat. cop. 50-148; D. 507.) (Au dos:) Carta Bertranni de Curtevais, de villa que dicitur Breyssa. 4003. 1130, 1er mai. EPISTOLA ANACLETI PSEUDOPAPÆ AD CLUNIACENSES MONACHOS, QUIBUSCUM VIXERAT ADOLESCENS, QUA MONET EOS UT ILLUM SEQUANTUR; LATA PER GREGORIUM, DIACONUM CARDINALEM, LEGATUM SUUM. Conversionis meæ primordia reducens ad animum, etc. (Baronius, Ann., ad annum 1130, nº XXXV; D. Bouq., t. XV, p. 360.) ?? ?? 4004. 1130, 11 septembre. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES MONASTERII SANCTORUM GERVASII ET PROTASII FOSSENSIS, ORDINIS CLUNIACENSIS. Innocentius, episcopus, servus servorum Dei. Dilecto filio Guilielmo, abbati monasterii sanctorum Gervasii et Protasii, quod situm est in Arelatensi provincia, secus oppidum Fossas, ejusque successoribus {359}substituendis regulariter in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quam ob rem, dilecte in Domino fili Guilielme, abbas, tuis postulationibus clementer annuimus, et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii monasterium cui, Deo auctore, presides, juxta exemplar predecessorum nostrorum felicis memoriæ Sergii et Paschalis, Romanorum pontificum, apostolicæ sedis patrocinio communimus. Statuentes ut quæcunque possessiones ad idem cenobium in presentiarum juste et legitime pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis nominibus duximus annotanda, videlicet æcclesias de castello Ereas, cum decimis et oblationibus per episcopos concessis, cella Sanctæ Mariæ de Plano, cella Sancti Gervasii, Sanctæ Mariæ Almianarræ, Sanctæ Eulaliæ, Sancti Nykolai, Sancti Vincentii, Sancti Salvatoris; in episcopatu Forojuliensi, æcclesia Sancti Stephani de Castro Duplo, Sancti Mitrii de Monteferrario, Sancti Victoris, Sancti Vincentii in castro quod dicitur Trani, Sanctæ Mariæ de Flaiosco; in episcopatu Massiliensi, ecclesia Sanctæ Mariæ [et] Sancti Vincentii; in episcopatu Arelatensi, æcclesia Sancti Mitrii, Sancti Vincentii, Sancti Petri, Sanctæ Trinitatis, Sancti Juliani et Sanctæ Ceciliæ; in episcopatu Cabilonensi, æcclesia Sancti Gervasii; in episcopatu Atensi, æcclesia Sancti Marcellini; item in episcopatu Forojuliensi, æcclesia Sancti Martini de Blancaforte, cum omnibus ad ipsas æcclesias pertinentibus. Decernimus ergo, ut nulli, etc.; missas sane publicas in eodem monasterio per episcopum fieri, vel stationes celebrari, preter abbatis ac fratrum voluntatem omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, popularibus occasio prebeatur ulla conventibus; hoc quoque presenti decreto subjungimus, ut ipsum monasterium et ejus monachi ab omni secularis servitii sint infestatione securi, omnique {360}gravamine oppressionis mundanæ remoti, quatenus in sanctæ religionis observatione seduli, nulli alii nisi Romanæ apostolicæ sedi, cujus juris est, aliqua teneantur occasione subjecti. Ad indicium autem percepte a Romana æcclesia libertatis, sex nummos argenteos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, etc. Amen. Amen. Amen. Ego Innocentius, catholicæ ecclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Guilielmus, Prenestinus episcopus, subscripsi. Ego Johannes, tituli Sancti Grisogoni presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Petrus, cardinalis, presbiter tituli [S.] Equitii, subscripsi. Ego Romanus, diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi. Ego Guido, diaconus cardinalis beatissime Marie in Via Lata, subscripsi. Datum aput Sanctum Egidium, per manum Aimerici, sanctæ Romanæ ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, III id. septembris, indictione VIII, incarnationis Dominice anno Mº Cº XXXº, pontificatus vero domni Innocentii secundi papæ anno I. (Bibl. nat. ms. lat. 16992, fº 36; E. 137, VIxxx.) ?? 4005. 1130, 5 novembre. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT BONA ET JURA PRIORATUS SANCTI ARNULFI CRISPEIENSIS, CLUNIACENSIS ORDINIS. Innocentius, etc. Desiderium quod, etc. (Bull. Clun., p. 46, col. 1.) (Bibl. nat. cop. 54-125.) ?? {361}4006. 1130. HUGO, ROMANÆ ECCLESIÆ PRESBYTER CARDINALIS, APOSTOLICÆ SEDIS LEGATUS, IN CONCILIO CARRIONENSI RESIDENS, VILLAM VIRIDEM MONACHIS CLUNIACENSIBUS ASSERIT. Ego Hu[go], sanctæ Romanæ ecclesiæ presbiter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, residentibus nobiscum in concilio apud Carrionem celebrato, Aldigerio Tarraconensi, R[aimundo] Toletano, Didago Compostellano archiepiscopis, Semenone Burgensi, Petro Palentino, Didago Legionensi, Aloni Asturicensi, Petro Lucensi, Munioni Migduniensi, Alfonso Tudensi, Hugoni Portugalensi, Bernardo Conimbriensi, B[ernardo] Tamorensi, Sancio Avilensi, Petro Secoviensi, Bertranno Oxomensi, Bernardo Seguntino, episcopis, controversiam super Villa Viridi, inter Cluniacenses et monachos Sancti Facundi jam diu agitatam, monachis prefati Sancti Facundi conquerentibus cognovimus. Susceptis vero utriusque partis instrumentis, et diligenter perfectis, in carta Sancti Facundi regem A[lfonsum] quendam nobilem militem, Munionem Ferrandiz nomine, sine judicio suis rebus expoliasse, inter que ipsa Villa Viridis continebatur, et eandem villam {362}pro anima uxoris suæ Berte, monasterio Sancti Facundi contulisse repperimus. In scriptura vero Cluniacensium declarabatur, quod Urraca regina, prefati regis A[lphonsi] filia, post mortem patris sui, de anima illius sollicita, diligenter inquireret quomodo patri suo posset subvenire, et religiosorum accepto consilio, ut ea que pater suus injuste abstulerat restituere satageret, cuidam nobili feminæ, nomine Gelvire, filiæ predicti Munionis Ferrandiz conquerenti super hereditate patris sui reddidit et restituit omnem hereditatem paternam, et nominatim ipsam Villam Viridem, quam mater sua Isloncia dono arrarum a viro suo pretaxato Munione Ferrandiz acceperat, in presentia bonæ memoriæ Bernardi, Toletani archiepiscopi et P[etri], Legionensis episcopi, et baronum terræ quorum hec consilio acta sunt. In alia vero scriptura Cluniacensium continebatur, quod prefata Isloncia cum filia Gelvira prefatam Villam Viridem, que ipsi Islonciæ arrarum dono justæ contingebat, pro anima viri sui predicti Munionis Ferrandiz et suarum animarum remedio dederunt Deo et Cluniacensi sanctorum Petri et Pauli monasterio, et tradiderunt in potestate[m] et jus fratrum et monachorum ipsius cenobii, assensu Urracæ, reginæ, et filii sui illustris A[lfonsi], confirmatione P[elagii], Asturicensis episcopi, in cujus diocesi sita erat, et M[auritii], ejusdem provinciæ Bracharensis archiepiscopi. Tercio quoque loco Cluniacenses Pascalis pape privilegium ostenderunt, in quo Villam Viridem et omnia que a pontificibus data vel per pontifices confirmata eidem Cluniacensi monasterio fuerant apostolica auctoritate inviolabiliter observanda, sub anathematis interminatione censebantur. Ea propter communicato totius concilii consilio et assensu, nos sancte videlicet sedis apostolicæ Hu[go] legatus, et Al[digerius], Tarraconensis, et R[aimundus], Toletanus, et D[idagus], Compostellanus archiepiscopi, adjudicamus predicto monasterio Cluniacensi ipsius Ville Viridis possessionem, in qua {363}jamdiu permanserunt, et ipsius Villæ Viridis possidendæ jus, omni de cætero querimonia sopita confirmamus. Astante vero egregio Hispaniarum A[lfonso] rege, cum consulibus et principibus terræ suæ, Roderico, Galleciæ comite; iterum Roderico Veliz, comite; iterum Roderico Martiniz, comite; Munione comite; Petro Lupithi, Roderico Gomiz, et aliis quampluribus. Anno dominicæ incarnationis M. C. XXX, indictione VIII. (Bibl. nat. or. 214 et 215; lat. nouv. acq. 2279, nos 2 et 3; cop. 283-131.) (Au dos:) Juditium Villæ Viridis. 4007. 1130. EPISTOLA HUGONIS, APOSTOLICÆ SEDIS LEGATI, AD CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA MANDAT EI IN CONCILIO CARRIONENSI JUDICATUM ESSE UT REINVESTIRETUR DE MONASTERIO DE CORNELIANA A SUERIO, COMITE, ABLATO. Hu[go], sanctæ Romanæ ecclesiæ presbyter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, venerabili fratri P., Cluniacensis monasterii abbati, et totius ejusdem monasterii venerabili conventui, salutem in Domino. In concilio apud Carrionem celebrato conquesti sunt nobis U[go], camerarius, et alii fratres vestri se a Suerio, comite, monasterio de Corneliana injuste expoliatos esse. Cujus rei notitiam veraciter indagantes, residentibus nobiscum O. Tarraconensi, R. Toletano, D. Compostello archiepiscopis, ceterisque Hispaniæ episcopis, necnon quampluribus religiosis viris, judicavimus ut reinvestirentur; quod rex et Suerius, comes, hactenus distulerunt. Vos autem super hoc litteras domini Papæ ad utrosque ut revestiamini acquiratis. (D. 521.) ?? {364}4008. 1130. EPISTOLA O., TARRACONENSIS ARCHIEPISCOPI, UT SUPRA. O., Tarraconensis archiepiscopus, venerabili fratri P. Cluniacensis monasterii abbati, et totius ejusdem monasterii venerabili conventui, salutem in Domino. In concilio apud Carrionem celebrato, etc. (ut supra, nomine O., Tarraconensi tantum omisso). (Bibl. nat. cop. 283-133; D. 522.) (Au dos:) De Corneliana in Yspania. 4009. 1130. CHARTA QUA NOTUM EST BURGENSES DE CARITATE SACRAMENTUM DE NON INFERENDO DAMNO ULLO TEMPORE ECCLESIÆ CLUNIACENSI FECISSE. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod anno ab incarnatione Domini Mº Cº XXXº, juraverunt homines de Karitate domno Petro, abbati Cluniacensi, in civitate Nivernis, in presentia domni comitis Willelmi et domni Hugonis, episcopi Altisiodorensis, et domni {365}Fromondi, episcopi Nivernensis, et decani et cantoris ejusdem ecclesie, et domni Atonis, Trecensis episcopi, et Manasse, archidiaconi [ejus et Teobaldi archidiaconi] Senonensis, et domni Gervasii abbatis Sancti Germani, hoc inquam juraverunt, quod ab illa die inantea, domnum Petrum abbatem Cluniacensem, vel successores ejus abbates Cluniacenses, vel monachos Cluniacenses, tam presentes quam futuros, non assilirent, nec percuterent, nec occiderent, nec res eorum per violentiam tollerent, nec dampnum aliquod eis abbatibus, vel monachis, vel famulis, vel sociis eorum, aut missis eorum, vel aliquibus rebus ipsorum contra voluntatem ipsorum inferrent, ipsique eidem hec supradicta non facerent supradictis personis, nec vir, nec femina, consilio vel auxilio, seu consensu ipsorum vel potentia. Quod si quis homo vel femina supradicta dampna moliretur inferre abbati Cluniacensi aut monachis Cluniacensibus vel hominibus, aut rebus ipsorum, ut dictum est, et prescirent, fideliter eis denunciarent et eos adjuvarent fideliter et sine fraude, et deinceps perpetuo in suprascripta fidelitate fideliter perseverabunt, neque rebelles eis erunt. Hoc sacramentum juraverunt primi super sanctas reliquias, quidam qui vocabatur Paganus Cornutus, et Hugo, prepositus de Karitate, et cetera multitudo ad similitudinem illorum. Testes Siguinus de Tornella et Reinaldus Helie et alii quamplurimi monachi, clerici, laici. Kartam istam fieri jusserunt supradicti pontifices, et sigillis suis muniri preceperunt. ##(Au bas et à doubles lacs de soye verte pendent les sceaux des évêques d’Auxerre, de Nevers et de Troyes.) (Bibl. nat. cop. 54-164; D. 180.) (Au dos:) Quod burgenses de Karitate juraverunt non contraire abbati Cluniacensi in perpetuum. {366}4010. 1130. CHARTA LUDOVICI VI, REGIS FRANCORUM, DE IMMUNITATE PEDAGII QUOD EST APUD MONSTERIOLUM, ET SUPER EXACTIONIBUS QUAS CONCESSIT ECCLESIÆ CLUNIACENSI. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1392.) (E. 202, IXxxviii.) ?? 4011. 1130. CHARTA QUA LUDOVICUS VI, REX FRANCORUM, DONA ECCLESIÆ PITUERENSI A GILBERTO STRANGULATO COLLATA, ET PRIVILEGIA QUÆDAM A SE IPSO EIDEM ECCLESIÆ CONCESSA CONFIRMAT. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1391.) (E. 215, CCI.) ?? 4012. 1130, environ. CHARTA QUA PETRUS, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT PETRUM DE MONTEMEDIO PLURIMA BENEFICIA MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONTULISSE. Ego frater P[etrus], humilis Cluniacensis abbas, notum facio omnibus legentibus istud, quod domnus Petrus de Montemedio, fidelis et dilectus noster, tam nobis quam Cluniacensi ecclesie plurima beneficia et obsequia impendit. Inter cetera vero que nobis contulit, centum et Xcem auri uncias nobis accommodavit, quod tali tenore fecit, ut finito anno ab hac proxima, que instat, Pentecostem usque ad aliam, pro unaquaque {367}uncia XXX et sex solidi Cluniensis monete sibi a nobis persolvantur. Hac igitur de causa, vadimonia nostra tam aurea quam argentea sibi pro pignore tradidimus plus valentia; hac autem conditione totum factum est, ut vel prefixo tempore juxta quod statutum est, sua sibi ex integro persolvamus, vel quod sibi libuerit inde secum faciamus. Hinc ergo frater P. sum sponsor et promissor, fratres vero nostri qui affuerunt testes et coadjutores sunt, ceteri vero laici qui affuerunt, testes sunt tantum. Horum autem qui affuerunt, vel quorum consilio factum est, nomina hec sunt: Domnus Armannus, prior Cluniacensis, Rainaldus supprior, Aimarus sacrista, Pontius camerarius, Hugo cellararius, Arnaldus capellanus noster, Enguizo, noster camerarius, Humbertus kamerarius. R. de Kar., Stephanus, filius Avie, Gaufredus de Bussiaco, Durannus Callidus, Arnaldus de Bosco, Senebrunus, magister Rotlandus, Letaldus de Avenato, Meschinus de Nivernis, Stephanus Colungius, Willelmus Bosiacus, Raymundus de Avenato, Thomas Cadot, Petrus Ottolanus, Bertrannus, filius Johannis Cunredi, Robertus Fenerator, capellanus de Altojugo, Stephanus Cadot, Johannes Conredus. (Bibl. nat. cop. 54-209.) ?? 4013. 1130, environ. EPISTOLA R[AINARDI], ABBATIS SANCTI JOHANNIS EVANGELISTÆ SENONENSIS, AD PRIOREM CLUNIACENSIS CELLÆ ET OMNES INDIGENAS BULBONENSIS OPPIDI, QUA EORUM CHARITATI COMMENDAT URSONEM, CANONICUM REGULAREM, QUI AD BULBONENSIA BALNEA PROPERABAT. Domno priori Cluniacensis cellæ, etc. R. dictus abbas Senonensis. Urso filius noster, etc. (Duchesne, Hist. de France, t. IV, p. 447.) ?? ?? {368}4014. 1130, environ. TESTAMENTUM WICHARDI DE ANTONE, QUO DAT QUIBUSDAM DIVERSAS RES IN MALAGARDA, ETC. Testamentum Vicardi de Antone. Vardam et mansum Teofanie et usuaria totius ville de Lorteri, preter feudum Bonoldi, dono Beate Marie de Ambroniaco, in proclamationibus meis solvant [monachi] propter hoc X libras, si opus fuerit; supradictus Bonoldus habeat feudum liberum, salva reverencia domini de Antone. Vardam Sancti Mauricii et avoriam et quod habeo in Malagarda et omnia usuaria totius parrochie, preter Setzeu, dono Sancto Martino. Monachi vero in proclamationibus meis centum solidos solvant. Sancto Martino de Insula dono gardam de Nayosco et quod habeo in villa de Setzeu, et in Joannaciis et villam de Merulo. Ipsi vero X libras solvant in proclamationibus meis. Castrum de Antone dono Poncio et Bornoni, sed Poncius habeat domum meam et marcatum et vadimodium quod habent milites de Broen proprie, et Borno habeat vetus castrum proprie. Cetera omnia sint communia; patgium de aqua omnino Deo dimitto. Supradictus vero Poncius et Borno solvant in proclamationibus meis, sexcentos solidos. Set si ipsi facere noluerint, ipsum castrum Lugdunensi ecclesie dono et laudo, et canonici DC solidos solvant. Castrum de Protgias supradicto Poncio et Bornoni dono et laudo. (Bibl. nat. cop. 17-94.) ?? {369}4015. 1130-1131. CHARTA QUA HENRICUS I, REX ANGLORUM, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CENTUM MARCATAS ANNUI REDDITUS DE FIRMA CIVITATUM LUNDONIE ET LINCOLIE ACCIPIENDAS. H[enricus], rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus Anglie, et filiis sancte ecclesie salutem. Sciatis quoniam [de]di et concessi Deo et ecclesiæ Beati Petri de Cluniaco, pro Dei amore et salute animarum parentum meorum et prolis [mee] et pro statu et incolumitate regni mei, C. marcatas redditus singulis annis, scilicet LX marcatas in firma et red[ditibus] civitatis mee Lundonie, et XL marcatas in redditibus civitatis mee Lincolie; ita tamen quod has C. marcatas [quoquo anno] reddi faciam ecclesie Cluniacensi de meo proprio thesauro in omnibus diebus meis; post discessum autem meum, [statuo ut] has C. marcas quoquo anno deferant ministri mei de prenominatis civitatibus cum aliis redditibus meis [ad scacarium m]eum, ibique reddantur nuncio Beati Petri. Si vero hec non fecerint ministri, eadem fiat Sancto Petro [de pecunia predicta] justicia, que fiet de mea firma propria. Hanc itaque donationem meam concedo et regia [auctoritate ecclesie Beati] Petri Cluniacensis in perpetuum obtinendam corroboro. Confirmavit quoque eam precibus meis [dominus Innocentius papa majestate] litterarum et sigilli sui, et ne quis temere hoc inminuere vel infringere presumat, [sub anathemate prohibuit. Testibus W., archiepiscopo] Cantuariensi, et T., archiepiscopo Eboracensi, et R., episcopo Sar[isburiensi], et H., episcopo Wint[oniensi], et A., episcopo [Lincolniensi {370}et G., episcopo Londiniensi, et G. cancellario et R., de Sig...] et R., comite Glœcestriæ, et B., similiter comite, et Hugone Bigot dapifero, et [Milone Glœcestriæ, et P., fil. Johannis. Apud Norhantonam.] (Bibl. nat. or. 212; D. 234; E. 240, CCXXIII.) ?? 4016. 1130-1131. CHARTA QUA HENRICUS I, REX ANGLORUM, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CENTUM MARCATAS ANNUI REDDITUS. H[enricus], rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, vicecomitibus et omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis, salutem. Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesiæ Beati Petri Cluniacensis centum marcatas redditus quoquo anno, in Anglia, scilicet sexaginta marcatas de redditibus meis Lundonie de firma civitatis, et quadraginta marcatas de firma civitatis Lincolie, ita quod ministri mei de illis civitatibus qui firmas meas tenuerint, afferent secum hanc pecuniam ad scaccarium meum ad festum Sancti Michaelis, et ibi eam liberabunt nuncio Sancti Petri. Si vero non fecerint, justicia mea scaccarii eandem faciet eis justiciam inde, quam facerent de firma mea. Hanc itaque donationem meam concedo, et illi ecclesie in perpetuum obtinendam corroboro et regia auctoritate confirmo, testibus illis quorum signa manibus propriis sunt subscripta. Has autem centum marcatas singulis annis reddam eis de thesauro {371}meo, et post discessum meum a successoribus meis recipient, sicut superius annotatum est. Hanc etiam donationem meam confirmo et corroboro et papa Innocentius precibus meis confirmavit, et quicumque eam inminuere vel infringere presumserit, eum anathematis vinculo preligavit. Signum Henrici † regis. Signum Mathildis † imperatricis, filie sue. (Bibl. nat. or. 217; cop. 55-50; D. 312; E. 218, CCIV.) (Au dos:) Henricus rex dat C. marcas Cluniaco. 4017. 1130-1132. CHARTA QUA HATO, TRECENSIS EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAS DE BARBONA, DE LINTIS ET DE LINTELLIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Hato, Dei gratia Trecensis ecclesie humilis minister, omnibus fidelibus in perpetuum. Summa Dei virtus sapienter cuncta gubernans ad informationem humane vite misericorditer veniens, prudenter hoc providit, et juste pieque ordinavit, ut qui ecclesiasticis sunt intenti serviciis, ecclesiasticis jure prosequantur beneficiis. Quicquid ergo ad utilitatem servorum Dei efficere contendimus, profuturum nobis ad eternam beatitudinem promerendam confidimus. Quocirca notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris fidelibus, quod karissimi viri fratres Cluniacenses ad nos humiliter attendentes, petierunt ut pro amore Dei aliquod beneficium {372}illi sanctissime domui Cluniacensi impertiri dignaremur. Siquidem justa petentibus aures claudere divina pietas non permittit, proinde, considerantes piam eorum esse petitionem, illorum petitionibus gratanter annuimus, atque ecclesiam de Borbona, ecclesiasque de Lintis et Lintellis perpetuo jure possidendas dedimus et concessimus; ita tamen ut Iterius presbiter, quamdiu vixerit, quinque per singulos annos solidos Cluniensi ecclesie de ecclesia de Borbona persolvat; et nepos meus Vurricus X solidos in vita sua. Post mortem vero illorum, ille prenominate tres ecclesie in proprium deveniant monachorum; ita ut habeant liberam potestatem eligendi in eisdem ecclesiis idoneos sacerdotes quos Trecensi episcopo representantes, curam animarum de ejus manu recipiant. Monachi vero de ecclesiasticis beneficiis eisdem presbiteris mensurate provideant. Dedimus etiam ecclesie Cluniacensi, laudantibus et concedentibus clericis nostris, petente hoc atque exigente papa Innocentio, unam prebendam in ecclesia Beati Petri Trecensi in perpetuum tenendam. Quod ne aliqua temporum vetustate aut personarum varietate mutaretur vel infirmaretur, jussimus hanc cartam nostri sigilli auctoritate roborari et nomina ydonearum personarum, que interfuerunt, subtitulari. S. Odonis archidiaconi. S. Manasseni archidiaconi. S. Falconis archidiaconi. S. Tegeri canonici. S. Vulrici, nepotis episcopi. (Bibl. nat. cop. 45-186; D. 31; E. 243, IIc XXVI.) (En titre:) Donatio ecclesiarum de Borbona et de Lintis et Lintellis. {373}4018. 1130-1132. CHARTA QUA HATO PRÆCEDENTEM DONATIONEM CONFIRMAT ET DECERNIT UT ECCLESIARUM REDDITUS INTER PRESBYTEROS EARUM ET MONACHOS CLUNIACENSES DIVIDANTUR. Ego Hato, Dei gracia Trecensis episcopus, omnibus fidelibus salutem. Notum sit omnibus hominibus, quod nos, pro redemptione anime nostre, dedimus Cluniacensi ecclesie ecclesiam de Barbona, laudante Odone archidiacono, nepote nostro, ad cujus archidiaconatum spectabat; hoc tamen tenore, ut presbiter Gutterius nomine, qui nunc curam predicte ecclesie habet, Cluniacenses monachos in unoquoque anno de quinque solidis investiat, donans eis XII denarios in Natale Domini, XII in Pascha, XII in Pentecosten, XII in festivitate Omnium Sanctorum, XII in sollempnitate ipsius ecclesie; cum autem presbiter ipse decesserit vel seculum mutaverit, monachi presbiterum libere eligent, qui ab episcopo curam animarum accipiet, et extunc monachi in omnibus et per omnia in predicta ecclesia duas partes accipiant et sacerdos terciam, excepto quod si terra culta vel inculta eidem ecclesie in elemosinam data fuerit, absque parte sacerdotis monachorum erit. Sacerdos autem separatim accipiet confessiones, peras, nuptias, reconciliationes mulierum. Addimus etiam eis et dedimus ecclesiam de Linthis et de Linthellis, et, ut vulgo dicitur, de Sancto Silvasio, quas dederamus Wirrico, nepoti nostro, qui eas in manu eorum deposuit, et ab eis acceptas et pro investitura Xcem eis per unumquemque annum solidos dabit; cum autem decesserit in jus et in possessionem Cluniacensis ecclesie perpetuo transibit ea lege qua ecclesia Barbonensis. (Bibl. nat. cop. 60-238.) (Au dos:) Carta hec ad concilium quod dominus papa Eugenius {374}Remis celebravit delata, dum referretur in curia portitoris sigillum effractum est, relique tamen ipsius sigilli carte supposite sunt. 4019. 1130-1133. DIPLOMA HENRICI I, REGIS ANGLORUM, QUO DAT CLUNIACENSI MONASTERIO MANERIUM DE TICHESORA, ETC. Henricus, rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus et omnibus fidelibus sancte ecclesie per Angliam constitute, salutem. Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam et regia auctoritate confirmasse Cluniacensi ecclesie manerium de Tichesora et dimidium manerium de Manatona et Opeford, quod Ern[ulfus] de Hesding ei dedit et concessit, cum omnibus rebus que ad ea jure pertinent. Quare volo et precipio ut Cluniacensis ecclesia ea bene et in pace et quiete possideat modo et in sempiternum, sicut quietiora erant quando in manu mea et dominio meo erant. Testibus H., archiepiscopo Roth[omagensi], et T., archiepiscopo Eboracensi; et H., episcopo Wint[oniensi], et R., episcopo Sar[isberiensi]; et A., episcopo Linc[olniensi], et B., episcopo Sancti David, et G., cancellario, et R., comite Gloc[estrie], et B., filio comitis. Apud Udestoc. (Bibl. nat. or. 213; D. 315; E. 223, CCIX.) ?? 4020. 1131, 10 mars. CHARTA QUA WICHARDUS DE ANTON CONFIRMAT ELEEMOSYNAM QUAM PATER SUUS FECERAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS IN OBEDIENTIA ROMANI ET IN ALIIS LOCIS. Anno Verbi incarnati Mº Cº XXXIº, ego Wichardus de Anton, cum {375}multis baronibus et amicis meis, VIto idus marcii, Cluniense capitulum ingressus sum pro confirmanda elemosina patris mei Wichardi, quam ad predictum locum fecerat, ubi et eodem die sepultus est; et cum essem in capitulo, cunctis residentibus, unus ex illis qui testamento patris mei interfuerat, in medio surgens, scilicet Berardus de Baviers, pro se et pro ceteris de ipsa elemosina in auribus cunctorum dixit: Wichardus de Anton, qui defunctus est, nobis audientibus, omnes malas consuetudines quas juste vel injuste requisierat in terra Beati Petri, ubicumque sit, et quas pater ejus in illa non habuerat, omnino guerpivit in manu Stephani, tunc temporis decani de Romano. In eo vero quod guardiam habuerat in hobedientiam de Romano, hoc tantum retinuit filio suo, ut semel et non amplius in anno cum Xcem tantum militibus, ibi veniens reciperetur et hospitium haberet. Quod quidem ea conditione fecit, ne quid plus in ea requirere, vel ipsam obedientiam in aliquo gravare presumeret, et tam a suorum quam ab omnium mortalium infestatione defenderet, nec permitteret ullam personam in eadem requirere guardam aliquam; in his etiam que ad predictam pertinent hobedientiam nihil requireret. Pontius Breisent, Durannus de Sandreans, Willelmus de Leunerias, Stephanus de Barsenens, qui testamento predicti Wichardi interfuerant, sic illum fecisse confirmaverunt. Ad hec ego Wichardus, filius Wichardi de Anton, surrexi, et secundum tenorem horum verborum elemosinam patris mei et testamentum laudando confirmavi, et confirmo. Preterea, pro remissione peccatorum patris mei et pro recompensatione bona malorum que ipse fecerat in terra Beati Petri, concedo monachis Cluniacensibus mansum Mauricii, in parrochia Sancti Pauli positum, ut habeant illum in possessione ex integro et pertineat ad hobedientiam {376}de Romano jure perpetuo, quod pater meus adhuc vivens preceperat. Concedo etiam monachis Sancti Martini Matisconensis molendinarium quod est juxta terram ipsorum in loco qui dicitur Dompera, ad reedificandum sibi molendinum. Factum in Cluniensi capitulo, presidente Adelelmo priore, sub his testibus: S. Wichardi, qui hoc fecit, S. Bornonis Laure, S. Pontii de Palaneres, qui hoc laudantes confirmaverunt. S. Hugonis de Chalmunt. S. Rainaldi de Balgiaco. S. Berardi de Baviers. S. Pontii Breisent. S. Duranni de Sandreans. S. Willelmi de Leunerias, S. Stephani de Barsenens. (Bibl. nat. cop. 55-73.) (Au dos:) Carta Wichardi de Anton, in diocesi Lugdunensi. 4021. 1131, 20 mai. INNOCENTIUS PAPA II PETRO, CLUNIACENSI ABBATI, CONFIRMAT DONATIONEM CENTUM MARCARUM ARGENTI AB HENRICO, ANGLORUM REGE, FACTAM. Innocentius, etc. Donationes et beneficia, etc. (Bibl. Clun., col. 1392; Bull. Clun., p. 44, col. 2, nº 2; etc.) (Bibl. nat. or. 216; E. 98, XC.) ?? 4022. 1131, 13 juillet. DIFFINITIO CONTENTIONIS QUÆ ORTA FUIT INTER EPISCOPUM ASTURICENSEM ET MONACHOS CLUNIACENSES SUPER ECCLESIA DE BURBIA. † Era M. C. LXVIIII., in temporibus Adonis, episcopi Asturicensis, ecclesie Beate Marie semper virginis ejusdem sedis presulatum obtinentis, {377}orta fuit contentio super ecclesiam de Burbia, Cluniacensibus cum fratribus, qui eam regebant, et qui directum sedis Sancte Marie rebelles injuria contendebant. Unde accidit ut eam interdictam divino misterio, idem episcopus Ado vita dum vixerit et post obitum suum eadem conditione dereliquit. Veniens itaque ego Rodbertus, successor ejus, gratia Dei Asturicensis episcopus, nolens eam impunitatem ita dimittere, cum canonicis nostris in capitulo, misi dompnum Galdricum in questionis causa pro eadem ecclesia, Cluniacensem fratrem, de qua vim patiebamur. His vero finitis jurgiis, per nostram ratiocinationem et suam cognitionem, justo canonum juditio, fedus et censum nostre ecclesie competenter nobis dare firmavit, scilicet VI libras in censu et unum obtimum prandium in nomine ..... commitantibus cum ..... taturis; similiter et successoribus meis, unoquoque anno, preter archidiaconorum servicium, largiri promisit cetera omnia, decime videlicet offerenda, census, mortuorum obsequia et donationes, et quecumque lucrari potuerint, aliena non sibi addentes jura ad utilitatem sue ecclesie patienter a nobis concessa et firmata, non objurgantes que supra taxavimus, juri suo quieto remaneant, ..... clericum qui ibi erit missurus sua manu nobis oblatus, si dignus illam ecclesiam vel aliam retinere fuerit, nostra benedictione nostraque presentia providente sub sua potestate persistat. Ego Rotbertus episcopus, cum nostris canonicis, hanc cartam adfirmamus. Johannes archidiaconus confirmavit. Xemenus archidiaconus confirmavit. Petrus archidiaconus confirmavit. Amedeus archidiaconus confirmavit. Pelagius archidiaconus confirmavit. Conventus canonicorum confirmavit. Facta carta III idus julii. Placitum hoc inter Rotbertum episcopum et Waldricum priorem, ego Petrus, Cluniacensis abbas, neque scivi, neque laudavi. (Bibl. nat. cop. 54-223.) ?? {378}4023. 1131, 21 septembre. CHARTA AYMERICI, ARVERNORUM EPISCOPI, DE COMPOSITIONE PACIS INTER IPSUM ET PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, SUPER ECCLESIIS SANCTI PARDULFI, ETC. Ego Aymericus, Dei gracia Arvernorum episcopus, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, graves et diuturnas discordias, que inter me et abbatem Cluniacensem domnum Pe[trum] ac canonicos Claromontenses et monachos Cluniacenses propter quasdam ecclesias olim fuerant, taliter, Deo auxiliante, extinctas fuisse. Nam Claromonti, in festo beati Mathei apostoli, tam nos, quam predictus abbas Pe[trus] et multi priorum et fratrum Cluniacensium convenientes, presente et laudante toto capitulo nostro, omnes ecclesias illas vel partes ecclesiarum, de quibus adversus eos questi fueramus, eis perpetuo possidendas concessimus, quarum hec sunt nomina: æcclesia Sancti Pardulfi, capella de Turre, æcclesia de Plaudiaco, æcclesia de Vivarols, quæ ad Celsinanias pertinent, æcclesia de Arfolio, quæ ad Castellum de Montibus pertinet, æcclesia de Oratorio, æcclesia Sancti Martini, quæ ad Sanctum Florum pertinent, æcclesia de Lastic, que ad Voltam pertinet, æcclesia Sancti Boniti. Preterea æcclesias de quibus, tam nos quam canonici Claromontenses querebantur: videlicet illam de Bilsach, illam de Charmes, illam de Godoniach, illam de Sancto Desiderio, illam de Sancto Ylario, eis concessimus, ea conditione ut annuatim XXXa solidos, sicut et ab antecessoribus nostris constitutum fuerat, quinque istæ æcclesiæ canonicis Claromontensibus persolvant; illam quoque de Vethina, quam similiter canonici querebant, eis concessimus. Concessimus etiam omnes illas æcclesias, vel partes æcclesiarum, de quibus ipsi adversum nos querebantur, vel se a nobis vel ab antecessoribus nostris spoliatos nosque investitos causabantur; quarum hæc sunt nomina: æcclesia de Sendriaco, in ecclesia Sancti Johannis IIIIor solidi, in æcclesia de Barh quarta pars, item in æcclesia de Linirols quarta pars, medietas de ecclesia de Olonziaco, quæ omnia ad {379}Silviniacum pertinent; in æcclesia vero de Continiaco, et in æcclesia de Tresail, quas similiter Silviniacenses querebant, quicquid juris ego, vel canonici Claromontenses habebant, eis concessimus, querimoniis Trinorchiensium monachorum sive aliorum quorumlibet exceptis, ut si aliquid in his duabus se jure habere dixerint presentibus Silviniacensibus fratribus, judicio nostro eorum querimoniæ diffiniantur; æcclesiam insuper de Calidis Aquis, de qua prior Sancti Flori, æcclesiam de Perucha, æcclesiam de Chrosantia, de quibus prior de Volta, æcclesiam de Manniaco, de qua prior de Langiaco, æcclesiam de Montibus, et æcclesiam de Altaripa, de quibus fratres Celsinienses querebantur, eis pari modo concessimus. Preter hæc autem, æcclesiam Sancti Christofori et æcclesiam de Ysarpa, in quibus fratres Cluniacenses nichil umquam habuerant, neque aliquid requirebant, eis dedimus. Concessimus quoque indifferenter omnia illa de quibus tempore Claromontensis concilii, quod per domnum papam Urbanum secundum celebratum est, investiti erant. Confirmavimus insuper omnia illa quæ dono, vel concessione nostra, vel antecessorum nostrorum aliquando adquisierunt. Super hæc autem, omnes illas æcclesias vel partes æcclesiarum seu omnia æcclesiastica, quolibet modo adquisita, de quibus die vel anno quo hæc concordia facta est, jam dicti fratres Cluniacenses investiti erant, ut in perpetua pace possideant concessimus, laudavimus et confirmavimus. Adjecimus etiam, ut æcclesiarum in quibus se partem aliquam habuisse aut habere vel dono, aut concessione Claromontensium episcoporum, aut investitione supradicti Claromontensis concilii probare potuerint, reliquas partes ipsarum æcclesiarum vel æcclesiasticarum rerum libere ab illis quorum fuerint adquirere, et canonice justeque possidere, etiam absque episcopi tunc concessione, possint. Ne enim deinceps, impetenda ab aliquo subsequentium episcoporum hujusce rei concessione fatigari debeant, nos benigne eorum paci providentes, hoc nunc eis concessimus. Illarum vero æcclesiarum partes, quas se habuisse vel habere nec concessione alicujus Claromontensis episcopi nec investitione {380}jam dicti concilii Claromontensis probare poterint, habeant quidem et possideant, si die vel anno quo hæc concordia inter nos et ipsos facta est quolibet modo investiti erant; reliquas tamen partes, etiam si illorum quorum fuerint dono adquirere potuerint, sine episcopi Claromontensis concessione suscipere non presumant. Aliarum sane æcclesiarum in quibus penitus nichil habent, decimas, exceptis feudis presbiteralibus, ab illis quorum fuerint, absque episcopi concessione, adquirere eis licebit. Hæc omnia nos eis; ipsi autem nobis æcclesiam de Sancto Lupo cum omnibus ad eam pertinentibus dederunt. Acta sunt hæc anno incarnationis Dominicæ millesimo centesimo XXXmo Iº, anno secundo pontificatus domini pape Innocentii IIdi, regnante rege Francorum Lodovico, in die festivitatis sancti Mathei apostoli, me et omnibus canonicis Claromontensibus, predicto quoque domno Petro, abbate Cluniacensi, et multis fratrum Cluniacensium presentibus et laudantibus, quorum quosdam hic subnotamus. De canonicis: prepositus Claromontensis, Petrus de Chamelere; decanus, Petrus Guidonis; Hildinus, decanus de Portu; Rogerius, abbas Sancti Genesii; Petrus Fulcherii, archidiaconus; Guillelmus, archidiaconus; Rodulfus, Claromontensis archipresbiter; Giraldus de Plantatis; Willelmus, archipresbiter. De monachis autem: domnus Adalelmus, prior Cluniacensis; Humbertus, prior Celsiniensis; Stephanus, prior Sancti Flori; Hildinus, prior de Volta; Eustachius, prior de Rivis; Petrus, prior de Amberta; Petrus, prior de Boort; Hugo, prior de Nigro Stabulo. In omnibus vero supradictis ecclesiis sinodos et paratas episcopales nobis et successoribus nostris retinemus, et in ecclesia de Barh V solidos, et in illa de Ferreriis, decem. (Bibl. nat. or. 218; cop. 55-22; D. 207.) (Au dos:) Carta comitis Aymerici Arvernorum super compositione pacis inter ipsum et ecclesiam Cluniacensem et canonicis Claremontensibus, super quibusdam ecclesiis. {381}4024. (Après le 21 septembre 1131.) SENTENTIA PETRI, ROMANÆ ECCLESIÆ LEGATI, SUPER QUERELA QUÆ VERTEBATUR INTER ECCLESIAM CLUNIACENSEM ET EPISCOPUM CLAROMONTENSEM, DE ECCLESIIS DE VERMACEO ET DE SANDRIACO. Ego Petrus, diaconus cardinalis et sanctæ Romanæ ecclesiæ legatus, assidentibus nobis archiepiscopo Bituricensi et episcopis Autisiodorensi et Nivernensi, et abbatibus Virziliacensi et Autisiodorensi, et magistro Giliberto, et multis aliis viris prudentibus et discretis, inter episcopum Claromontanum et monachos Cluniacenses, audita Cluniacensium querela et allegatione, et alterius partis responsione, in hunc modum sententiam dedimus. Si monachi prædicti diffinitionem quam allegaverunt esse factam inter se et episcopum Claromontanum ab Engolismensi legato, tribus vel duobus testibus vel scripto legitimo, vel ore judicum probare potuerint, quicquid in illa diffinitione continetur firmum et stabile esse confirmamus. Si prædicti monachi tribus vel duobus legitimis testibus probare potuerint se habuisse possessionem de ecclesia de Vermaceo et de Sandriaco, fiat eis integra restitutio, scilicet cum omnibus fructibus amissis, salvo utriusque partis jure proprietatis. Si episcopus monstrare poterit litteras papæ quibus ei injunctum esset monasterium pro Cestelên in loco illo construere, in quo Cluniacenses calumniantur esse constructum, litteris domini papæ non præjudicamus, nec juri Cluniacensium aliquid detrahimus, videlicet ut si apud papam probare voluerint in suo allodio factum esse monasterium, nostra diffinitione non impediantur. Si episcopus similiter monstrare poterit sanctimoniales de Fonte Ebraudi habere privilegium, ut ubicunque terram acquisierint ibi oratorium faciendi licentiam habeant et cimiterium privatum sibi tantum et suis famulis habeant, contra privilegium nihil fieri jubemus, nec occasione privilegii sanctimonialibus invadendi aliena bona {382}licentiam concedimus, nec monachos aliquid damni pati volumus. Si monachi prædicti tribus vel duobus testibus probare potuerint, quod postquam habuerunt parrochiam de Bilziaco, capella in illa parrochia facta fuerit, capella monachis tradatur, salvo proprietatis utriusque partis jure. Ut hæc autem diffinitio firma permaneat, sigilli nostri impressione eam firmamus. (D. 209.) ?? 4025. 1131, 31 octobre. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM LOCI, QUI DICITUR PRINS. Innocentius, etc. Ex apostolicæ sedis, etc. (Bibl. Clun., col. 1408; Bull. Clun., p. 45, col. 1, etc.) (E. 95, IIIIxxvii.) ?? 4026. 1131-1138. EPISTOLA PETRI, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPI, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI MANDAT SE MONASTERIUM SANCTI RIMBERTI MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Petrus, Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus et apostolicæ sedis legatus, Petro, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus et toti conventui in perpetuum, salutem. Quoniam ad nos pertinet, ut ea quæ sunt sub cura nostra sub sollicitudine habeamus, idcirco monasterium Sancti Rimberti religione et omni bono tam spirituali quam corporali destitutum consilio religiosorum virorum tibi, Petre, Cluniacensis abbas, omnibusque successoribus tuis, tam intus quam extra ordinandum committimus atque donamus. Abbatem namque quem ipse volueris, semper ibidem pones et cum tibi videbitur removebis, aliumque qui utilior ibi fuerit subrogabis. Qui quidem more solito a nobis benedictionem suscipiet, et reverentiam debitam exhibebit. Ut autem cautius ibi religionis integritas conservetur, interdicimus ne aliquis {383}monachorum futuris unquam temporibus a loci illius abbate benedictionem accipiat aut ipsi professionem faciat; sed vel de Cluniaco illuc monachi mittentur, vel ad idem monasterium Sancti Rimberti venientes Cluniacensi monasterio professionem faciant, et ab abbate Cluniacensi benedicentur. Hujus rei testes et laudatores sunt domnus Stephanus de Chandiaco, archidiaconus. (D. 51.) ?? 4027. (1132?), 27 janvier. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD STEPHANUM, ÆDUENSEM EPISCOPUM, QUA AL[BERICUM], SUBPRIOREM CLUNIACENSEM, ABBATEM INSTITUIT VIZELIACENSEM. Innocentius, etc. Quemadmodum tua novit fraternitas, etc. (D’Achéry, Spic., édit. in-4º, t. III, p. 471; édit. in-fol., t. II, p. 506a. Conciles, Labb., t. X, p. 956; Hard., t. VI, p. 2, col. 1163.) (Bibl. nat. lat. 12703, fol. 295.) ?? 4028. 1132, 2 février. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II AD LUDOVICUM VI, FRANCORUM REGEM, QUA SCRIBIT SE (KAL. FEBRUAR.) CLUNIACUM PERVENISSE, IBIQUE FESTO DIE PURIFICATIONIS SANCTÆ MARIÆ A GUILLELMO PATRIARCHA HIEROSOLIMITANO ET A[NSELMO] EPISCOPO BETHLEEMITICO LITTERAS OBEDIENTIÆ ET SUBJECTIONIS SUSCEPISSE. Innocentius, etc. Sani Deo gratias, etc. (D’Achéry, Spic., édit. in-4º, t. III, p. 152; édit. in-fol., t. III, p. 488b; D. Bouq., t. XV, p. 374; Mansi, t. XXI, p. 401.) ?? ?? {384}4029. 1132, vers le 13 février. COMPOSITIO FACTA APUD BELJOCUM, INTER PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, ET PETRUM, ABBATEM SANCTI ÆGIDII, SUPER CONTROVERSIA EORUM, IN PRÆSENTIA INNOCENTII PAPÆ II. Inter Cluniacensem ecclesiam et monasterium Sancti Egidii ingens multo tempore controversia extiterat. Cluniacensis enim abbas monasterium Sancti Egidii sibi vendicabat, et ab ejusdem monasterii abbate obedientiam et professionem exigebat. Econtra vero abbas Sancti Egidii monasterium suum ad Romanam ecclesiam specialiter spectare et nulli alii subjacere debere prorsus asserebat. Notum sit igitur omnibus, quod ego Petrus, abbas Cluniacensis, et ego Petrus, abbas Sancti Egidii, predictam controversiam consilio fratrum utriusque monasterii in presentia domni pape Innocentii, episcoporum quoque multorum et cardinalium apud Beljocum amicabili compositione sic terminavimus. Statutum quippe est, ut si religionis ordo in monasterio Sancti Egidii in aliquo diminutus fuerit, ego Petrus, abbas Sancti Egidii, vel successores mei ipsum, precepto vel consilio Petri, abbatis Cluniacensis, vel successorum ejus, reformabimus. Concedo quoque ego Petrus, abbas Sancti Egidii, consilio conventus nostri, ut cum Petrus, abbas Cluniacensis, vel successores ejus in monasterium Sancti Egidii venerint, cum reverentia suscipiantur, honeste quamdiu ibi fuerint cum suis omnibus procurentur, et residendi in sede nostra, capitulum etiam regendi, me quoque seu successoribus meis presentibus, ac per se ipsos que corrigenda fuerint {385}corrigendi habeant facultatem. Cum vero ego Petrus, abbas Sancti Egidii, decessero vel forsitan de loco illo motus fuero, vel successores mei decesserint, vel de loco illo moti fuerint, fratres monasterii nostri liberam de congregatione sua eligendi abbatem habeant facultatem, ita tamen ut si pro abbate ad aliam congregationem transirent, de nulla alia quam de Cluniacensi eis abbatem accipere liceat. Quo defuncto vel remoto, eandam de congregatione sua eligendi abbatem cum predicto tamen tenore habeant facultatem. Quia vero Cluniacensis ecclesia propter monasterium Sancti Egidii diu multumque laboravit, ac non modicum gravamen tam in personis quam in expensis inde sustinuit, iccirco ego Petrus, abbas Sancti Egidii, consilio totius conventus nostri, dono et concedo, et in perpetuum transfero Petro abbati et monasterio Cluniacensi obedientiam illam que vocatur Limantium, cum omnibus que ad eandem obedientiam pertinent. Quod si aliquis super prefatam obedientiam P[etro], abbati Cluniacensi, vel successoribus ejus ullam moveret controversiam, ego P[etrus], abbas Sancti Egidii, vel successores mei, actores et justi eis inde essemus defensores. Sane ego Petrus, abbas Cluniacensis, consilio totius conventus nostri, quicquid in monasterio Sancti Egidii, excepto eo quod supradictum est, petere aut quocumque modo exigere poteramus, hoc totum per me perque successores meos prorsus derelinquo et liti que tamdiu duraverat in perpetuum renuntio. Convenimus quoque ut si Cluniacensis ecclesia super abbatia Sancti Egidii specialia privilegia, vel monasterium Sancti Egidii super Limantio instrumenta aut cartas proprias habeat, utrobique reddantur. Si qua vero generalia in hac causa deinceps nullum habeant vigorem, tota hec prescripta conventio absque ulla contradictione in perpetuum servetur. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XXXII, tempore domni pape Innocentii secundi, anno quoque ejus secundo, regnante Lodovico Francorum rege, ipso quoque domno papa Innocentio presente, episcopo etiam Albanensi {386}M[atthæo] Johanne Cremensi, episcopo Autisiodorensi domno Hugone, Aymerico cancellario, Gregorio diacono cardinali, Romano diacono cardinali. Hujus rei testes sunt: Raimundus, abbas Sancti Privati, Geraldus grammaticus, Robertus Sancti Egidii, Odo, Pontius Montis Rodundi, Petrus Andree. (Bibl. nat. or. 219 A; cop. 55-131; D. 49.) (Au dos:) Carta de Limant. 4030. 1132 (vers le 17 février). COMPOSITIO FACTA INTER ABBATES CLUNIACENSEM ET AMBRONIACENSEM, IN PRÆSENTIA DOMINI INNOCENTII PAPÆ II, SUPER ECCLESIA DE PRINS. Veritas rerum gestarum, etc. (Bibl. Clun., col. 1394, d’après E.) (D. 541; E. 254, CCXXXVII.) ?? 4031. 1132 (vers le 17 février). CHARTA QUA PETRUS, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT SE DEDISSE MONACHIS AMBRONIACENSIBUS QUASDAM RES IN CAPELLA DE CHALOMONTE, ET APUD AMBERIACUM SAISIRIACUMQUE, IN RECOMPENSATIONE JURIS QUOD EI IPSI CONCESSERANT APUD PRINS. Ego frater Petrus, etc. (Bibl. Clun., col. 1395, d’après E.) (D. 540; E. 255, CCXXXVIII.) ?? {387}4032. 1132, 2 mars. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, DE CLUNIACENSIS ECCLESIÆ CONSECRATIONE PER SE FACTA, ET INDULGENTIIS A SE CONCESSIS OMNIBUS QUI EAM VISITAVERINT IN ANNIVERSARIO IPSIUS DEDICATIONIS DIE. Innocentius, etc. Liberalitatis laudabile, etc. (Bibl. Clun., col. 1380; Bull. Clun., p. 46, col. 2, etc.) ?? ?? 4033. 1132, 8 mars. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, SUPER COMPOSITIONE INTER EUMDEM PETRUM ET PETRUM, ABBATEM SANCTI ÆGIDII, FACTA. Innocentius, etc. Quæ ad pacem, etc. (Bibl. Clun., col. 1395, d’après E., et Bull. Clun., p. 45, col. 2, d’après Bibl. Clun. Labbe, Concil., t. X, col. 963; Hardouin, t. VI, c. 1170.) (Bibl. nat. or. 220; E. 86, LXXVIII.) ?? {388}4034. 1132, 8 mars. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS, DE CLUNIACENSIS ECCLESIÆ DEDICATIONE PER SE FACTA, ET INDULGENTIIS A SE CONCESSIS OMNIBUS QUI EAM VISITAVERINT. Innocentius, etc. Liberalitatis laudabile, etc. (Bibl. Clun., col. 1381; Bull. Clun., p. 47, col. 1, etc.) (Bibl. nat. or. 360 (vidimus); lat. nouv. acq. 2265, nº 6; E. 32, XXVIII bis.) ?? 4035. [1132], 30 mars. BULLA INNOCENTII PAPÆ II, QUA INVESTIT DE NOVO PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, DE ABBATIA SANCTI BERTINI, AD REFORMATIONEM RELIGIONIS. Innocentius, etc. Canonum præcepta nos instruunt, etc. (Bull. Clun., p. 47, col. 2; D. Bouq., t. XV, p. 376.) (Bibl. nat. or. 221; cop. 54-119.) ?? 4036. 1132, 30 mars. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, QUA MONET MONACHOS SANCTI BERTINI UT ABBATI CLUNIACENSI, QUEM DE ILLORUM ABBATIA INVESTIVIT, OBEDIANT ET SUPER SE ABBATEM QUEMDAM ELIGERE PROPERENT. Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis Sancti Bertini, salutem et apostolicam benedictionem. Magna {389}nuper instantia in presentia fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum et aliorum religiosorum virorum, qui Remis convenerant, dilectus filius noster, P[etrus] abbas et fratres Cluniacenses, ut abbatiam Sancti Bertini eis a predecessoribus nostris pontificibus Romanis commissam et suis privilegiis roboratam, Cluniacensi restitueremus monasterio postularunt. Ceterum nos, ne quid festinantius debito facere videremur, ex deliberato eorumdem archiepiscoporum et episcoporum consilio, preteritam Epyphaniæ sollempnitatem vobis indutias dedimus, quo videlicet termino ad nostram veniretis presentiam, prefato abbati et fratribus de sua querimonia respondere parati. Vos vero non venistis, nec direxistis responsales. Sed duo monachi ex parte venerabilium fratrum nostrorum R[ainaldi,] Remensis archiepiscopi, et M[ilonis,] Tervanensis episcopi ac dilecti filii nostri, T[heoderici,] Flandrensium comitis, ut eis longiores daremus indutias suppliciter nos rogarunt. Quorum nimirum desideriis annuentes mediam preteritam quadragesimam vobis terminum constituimus. Sed quum in vestra contumacia perdurantes obedire nostris jussionibus contempsistis, nos qui, licet indigni, loco beati Petri apostoli residemus, et suam cuique debemus justiciam conservare, Cluniacense monasterium de abbatia Sancti Bertini, predecessorum nostrorum inherentes vestigiis, investivimus. Per apostolica igitur scripta universitati vestre mandando precipimus, quatinus prefato filio nostro P. abbati humiliter pareatis et juxta ejus dispositionem atque consilium gravem et idoneam personam vobis in abbatem, invocata Spiritus Sancti gratia, eligere maturetis. Datum apud Vapingum IIIº. kalendas aprilis. (A. sup. 3.) ?? {390}4037. 1132, 30 mars. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, DE MONASTERIO BEATÆ MARIÆ DE CARITATE SUPRA LIGERIM, QUOD SIT SEMPER PRIORATUS ORDINIS CLUNIACENSIS, ET NUNQUAM ABBAS IBIDEM INSTITUATUR. Innocentius, etc. Dispensatrix et provida, etc. (Bull. Clun., p. 48, col. 1, nº 1.) (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2274, nos 3 et 4; cop. 55-93.) ?? 4038. 1132, 7 septembre. DIPLOMA ALDEFONSI, HISPANIÆ IMPERATORIS, QUO DAT PETRO, CLUNIACENSI ABBATI, MONASTERIUM SANCTORUM FACUNDI ET PRIMITIVI. Ad hoc divina providentia imperatores et reges terreni regni apicem conscendere permittit, ut servorum Dei de sua abundantia suppleant inopiam et sic per misericordiam quam impenderint, æternam post temporalem mereantur percipere coronam. Hoc enim modo et nobis consulitur et ipsis, dum in altero nostra largitate eorum relevatur inopia, in altero ipsorum devota oratione æterna nobis paratur corona. Iccirco ego Aldefonsus, Hyspanie imperator, comperta cenobii Cluniacensis tam celebri, tam probata, tam sancta religione, divino mox timore compunctus et amore, societatem fratrum ibidem Deo et sancto Petro militantium humiliter peto et dono Deo et æcclesiæ præfate beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniaci, et Petro abbati, omnique conventui abbatiam Sancti Facundi et Primitivi, quæ sita est in Legionensi episcopatu, supra flumen quod dicitur Ceia, cum universis honoribus suis, quos possidet vel quos est possessura in æternum, pro animæ meæ et patris mei Raimundi, comitis, matrisque {391}meæ Urrachæ reginæ, et avi mei regis Aldefonsi, et omnium parentum meorum redemptione, per consilium et prudentiam domni Stephani, abbatis supradicti monasterii, et Hugonis, camerarii. Tali autem pacto donum istud facio, ut abbas Cluniacensis quicumque ille sit, de congregatione sua quem voluerit abbatem in prefato monasterio ordinet, qui sub ejus et æcclesiæ Cluniacensis obedientia permaneat, et in uno quoque anno quatuor marcas argenti Cluniaco pro censu reddat. Si quis autem ex heredibus meis, aut alius aliquis contra hanc donationem nostram venire temptaverit et præsenti cartæ obviare, cum his qui Dominum tradiderunt et crucifixerunt, in inferno perpetualiter ardeat, et totius hereditatis meæ, mea imprecatione et Dei manu vindicante, exsors fiat. Factum est autem hoc testamentum era millesima centesima LXX, anno ab incarnatione Domini M. C. XXX. II., epacta XII, indictione X, VII idus septembris. Ut autem inviolabilis tam a me quam ab omnibus successoribus meis in perpetuum hæc mea teneatur donatio, hanc cartam fieri præcepi, quam regia manu et auctoritate subterfirmavi et corroboravi, atque firmandam æque principibus meis et fidelibus mandavi. Et hoc donum in manu domni Stephani, ejusdem monasterii abbatis, et Hugonis, Cluniacensis camerarii, peregi. Raimundus, archiepiscopus in Toleta, confirmat. Didagus, archiepiscopus in Compostella, confirmat. Aries, episcopus in Legione, confirmat. Petrus, episcopus in Palentia, confirmat. Robertus Asturicensis episcopus, confirmat. Infanta Santia, germana regis, confirmat. Rodrigus Gunzalvet, comes in Toleta, confirmat. Petrus, comes in Monte Forti, confirmat. Rodrigus Gomiz, comes, confirmat. Rodrigus, comes in Legione, confirmat. Belasco Moniet confirmat. Goter Pelagius confirmat. Petrus Pelagius confirmat. Goter Fernandus confirmat. Anaia Rodrigo confirmat. Ego rex Aldefonsus, cum uxore mea regina Berengaria, et Santia, mea germana, dono abbatiam Sancti Facundi et Primitivi cum suis honoribus Deo et sancto Petro Cluniaci et hanc cartam fieri jussi, quam propria confirmavi et corroboravi manu. (Bibl. nat. or. 222 et 222 A; cop. 283-134.) {392}(Au dos:) Carta Sanctorum Facundi et Primitivi, in Hyspania, prope Carrionem ad VIItem vel VIIIto leucas, que abbatia singulis annis debet monasterio Cluniacensi IIIIor marchas argenti. 4039. 1132, 13 décembre. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO COMMITTIT ABBATI CLUNIACENSI MONASTERIUM SANCTORUM FACUNDI ET PRIMITIVI IN HISPANIA. Innocentius, etc. Ignem venit, etc. (Bibl. Clun., col. 1396; Bull. Clun., p. 48, col. 2; Yepez, Coronica general, t. VII, app., p. 22; Mansi, t. XXI, p. 410.) (E. 141, VIxxxii.) ?? 4040. 1133, 23 mai. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EX VARIIS PERICULIS EREPTUS, VOTIVAS ORATIONES EXPOSCIT. Innocentius, etc. Protexit nos Deus, etc. (D’Achéry, Spic., in-4º, t. II, p. 481; et in-fº, t. III, p. 486; D. Bouq., t. XV, p. 380; Mansi, t. XXI, p. 416.) ?? ?? 4041. 1133, 16 juillet. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT ABBATI CLUNIACENSI DONATIONEM ECCLESIARUM DE BARBONA, ETC., AB ATTONE, TRECENSI EPISCOPO, CLUNIACENSI MONASTERIO FACTAM. Innocentius, etc. Quæ vobis et fratribus, etc. (Bibl. Clun., col. 1408; Bull. Clun., p. 50, col. 1, nº 2; Mansi, t. XXI, p. 415.) (Bibl. nat. or. 226; E. 101, XCIII.) ?? {393}4042. 1133, 22 décembre. CHARTA QUA PETRUS, QUI DICITUR CAPUT, DE CIVITATE CREMONA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PECIAM TERRÆ CUM ECCLESIA SUPER ÆDIFICATA IN HONORE SANCTÆ MARIÆ IN BURGO EJUSDEM CIVITATIS. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo trigesimo tercio, XIº kalendas januarii, indictione duodecima. Ecclesie Sancti Petri de Clugnedo, ego Petrus, qui dicitur Caput, de civitate Cremona, qui professus sum lege vivere Romana, offertor et donator ipsius ecclesie, presens presentibus dixi: Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contulerit rebus, juxta Auctoris vocem, «in hoc seculo centuplum accipit et insuper, quod melius est, vitam possidebit eternam.» Ideoque ego quidem Petrus dono et offero a presenti die in eadem ecclesia, pro anime mee mercede, id est peciam unam de terra juris mei, cum ecclesia super edificata in honore Sancte Mariæ et Omnium Sanctorum, consecrata, que jacet in burgo iste civitatis, et est ipsa pecia de terra cum prefata ecclesia per mensuram justam percicarum quatuor vel plus; coeret ei a mane et a sero et a montibus via, a meridie mihi reservo, sibique (?) alie sunt coerentes. Quam autem istam peciam de terra, cum ista ecclesia juris mei superius dictam, una cum viis et accessis, cum superioribus et inferioribus suis in integrum, ab hac die in eadem ecclesia Sancti Petri de Clugnedo, dono, cedo, trado, confero, et per presentem cartam offersionis et donationis ibidem habendum confirmo. Ita ut sit in dominio et proprietate ejusdem ecclesie Sancti Petri, et in dispositione abbatis predicte ecclesie Sancti Petri de Clugnedo, et ordini, et ibi monasterium et monachos ibi ponat, et ut jam dicta ecclesia Sancti Petri de Clugnedo annualiter habeat de prenominata ecclesia Sancte Marie et Omnium Sanctorum, nec ab eo abbate qui modo est in prefata ecclesia Sancti Petri, neque ab aliis qui in futuro ibidem pro tempore, neque ab {394}delegatis eorum sine omni heredum meorum contradictione. Quidem spopondeo atque promitto me ego qui supra Petrus una cum heredibus meis parti ipsius ecclesie, aut cui pars ecclesie dederit istam peciam de terra cum ista ecclesia ab omni homine defensare. Quod si defendere non potuerimus, aut si parti ipsius ecclesie exinde aliquid per quodvis ingenium subtraere quesierimus, tunc in duplum eandem donacionem parti ecclesie, et cui pars ecclesie dederit restituamus, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit, sub extimatione in consimili loco, pro anime mee mercede. Quod sic est mea bona voluntas. Actum in cimiterio ecclesie Sancti Gabrielis, sita in suburbio iste civitatis, feliciter, et domnus prior Guillelmus predicte ecclesie extitit missus ecclesie Sancti Petri. Signum manus istius Petri, qui hanc cartam offersionis et donationem fieri rogavit et istam penam obligavit ut supra. Signa manuum Ambrosii et Lanfranci, Oldoni et Ugocionis atque Bernardi, seu Alberti, et item Alberti et Ongari, et Gisleberti, et Bernardi judicis, et Lanfranci Giroldi, rogati, testes. Ego Johannes, notarius sacri palatii, hanc cartam offersionis et donacionis scripsi; post traditam, complevi et dedi. (Bibl. nat. cop. 56-9.) ?? 4043. 1133. CHARTA QUA PETRUS, CLUNIACENSIS ABBAS, CONVENTIONEM SUPER ECCLESIIS MONTIS MARTYRUM ET SANCTI DIONYSII DE CARCERE PARISIENSIS, INTER PRIOREM SANCTI MARTINI DE CAMPIS, EX UNA PARTE, ET REGEM FRANCORUM ET CÆTEROS, EX ALIA FACTAM, LAUDAT. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1397.) ?? ?? {395}4044. 1133-1137. DIPLOMA LOTHARII III, ROMANORUM IMPERATORIS, PRO ECCLESIA CASTELLETI IN EPISCOPATU VERCELLENSI SITA. In nomine sancte et individuæ Trinitatis. Lottharius, divina favente clementia tercius Romanorum imperator augustus. Cum imperialis munificentia omnino nulli deesse debeat, maxime tamen Dei cultoribus et Christi pauperibus exaudicionis suæ aures accomodare debet, quorum orationibus adjuti, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus æterna; proinde, omnium fidelium nostrorum, tam futurorum quam presentium, noverit industria, qualiter nostram adiit presentiam venerabilis frater et prior monasterii apostolorum Petri et Pauli, nomine Petrus, rogans ut æcclesiam suam, que dicitur Castellitus, sitam in episcopatu Vercellensi, in nostram susciperemus tuicionem, moreque antecessoris nostri, divæ memoriæ, Heinrici imperatoris, bona ipsius, tam acquisita quam acquirenda, imperiali auctoritate et precepto confirmaremus. Cujus justis peticionibus annuentes, confirmamus quicquid ad presens vel habet, vel habitura est, legaliter tamen et juste, acquisiturum, omniaque in integrum quæ ad predictum locum pertinere videntur, vel quæ a fidelibus ibi oblata fuerint, aut quicquid ipsius loci habitatores juste et legaliter acquirere potuerint, per hoc nostrum preceptum denominato loco, regali auctoritate confirmamus, conprehendentes non minus ea quæ comes Wido ob remedium animæ suæ eidem optulit æcclesiæ, tam in possessionibus quam in aliis mobilibus et immobilibus. Precipiendo {396}itaque jubemus, ut nullus episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, galstaldio, sculdassius, nullaque regni nostri magna parvave persona, prefatum locum cum omnibus pertinentiis suis, vel fratres ejus aut aliquem eorum utriusque sexus homines inquietare, molestare, vel per placitum fatigare, aut de his quæ supra scripta sunt vel demum acquisiturus est locus sine regali judicio devestire audeat, vel sine voluntate habitantium aliquam consuetudinem ibidem mittere presumat, aut aliquam minorationem, aut depredationem de acquisitis vel acquirendis facere temptet. Et quicquid de predicti monasterii possessionibus fiscus noster sperare poterit, totum nos pro futuræ remunerationis premio eidem loco concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum nostris futurisque temporibus semper proficiat in augmentum. Insuper concedimus ut nullus homo audeat respondere mallaturam advocato ejus. Et si aliquo tempore aliqua contentio contra id ipsum monasterium exorta fuerit, non per viliores, sed per nobiliores et veratiores homines diffiniatur ex utraque parte. Si quis igitur nostræ confirmationis preceptum violare presumpserit, sciat se compositurum quadringentas auri libras, medietatem cameræ nostræ et medietatem predicto loco. Et ut hec nostra imperialis auctoritas firmior habeatur et diligentius observetur, presentis decreti paginam sigilli nostri impressione subtus insigniri jussimus. Signum domni Lotaharii, tercii Romanorum imperatoris. Ego Ehehardus subcancellarius, vice Brunonis. (Bibl. nat. or. 146-3º; cop. 283-91 Vº.) ?? 4045. 1134, 20 septembre. CHARTA QUA ACHARDUS DE MACIACO DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUIDQUID JURIS HABEBAT IN TERRA HUGONIS DE BALBERICO. Sciant omnes pacis et veritatis amatores, quod ego Achardus de Maciaco, ego quoque filius ejus Achardus, pro amore Dei et pro remissione omnium peccatorum nostrorum et antecessorum nostrorum, {397}quicquid juris in terra Hugonis de Balberico habebamus, quam decanus de Masiliaco, scilicet Joscerannus, quoquo modo possidet, donamus per manus ipsius Deo et sancto Petro et Cluniacensibus monachis, preter quandam partem decime de Curcivedo quam michi ad habendum concedit. Ut autem ab hodierna die et deinceps prefatam terram, sicuti eam tenet predictus decanus et successores ejus, quiete possideant, sacramenti obligatione firmamus, ne a nobis vel nostris sub appellatione juris amodo ullam calumpniam exinde paciantur. Et si aliquis causa hujus juris eis molestiam fecerit absque nostrorum expensis eos exinde fideliter manu teneamus. Factum est autem hoc apud Sanctum Mamertum, XII kal. octobris, feria V, anno ab incarnatione Domini Mº Cº XXXIIII, regnante Philippo rege Francorum, presidente Petro, archiepiscopo Lugdunensi, in presentia istorum virorum: Gervasii, Widonis, Stephani, monachorum; Girbaldi, Wichardi, Arberti, presbiterorum; Wicardi de Marziaco et Bernardi, fratris ejus; Hugonis Sancti Prejecti, Hugonis de Busseria, Bernardi de Centarbenz, Christiani de Roca, Widonis de Piarderia, Hugonis de Chasaltiart, Duranni de Dardre, Artaldi de Busseria, militum; Lebaldi, Bernardi Manischal. (Bibl. nat. or. 223; cop. 198-146.) ?? 4046. 1134. FORTUN GARCEIZ CAYXAL, EJUSQUE UXOR TOTA, GARSIÆ SANCTI SALVATORIS ABBATI, DANT QUIDQUID HEREDITATIS HABEBANT IN CIVITATE CÆSARAUGUSTANA, ETC. In nomine sancte Trinitatis et individue unitatis. Hec est karta donationis {398}quam facio ego Fortun Garçeiz Cayxal, cum uxore mea dompna Tota, Domino Deo, sancto Salvatori et sanctis martyribus Nuniloni et Elodie, ejusdem cenobii et vobis dompno Garsie abbati et omnibus monachis ibidem Deo servientibus, tam presentibus quam futuris. Donamus namque ego supradictus Fortun Garçeiz cum uxore mea dompna Tota, illam hereditatem quam abemus in Cesaragustana civitate, cum terris, et vineis, et ortis, et ortalibus, et cum omnibus domibus suis, que pertinent ad illam hereditatem, et quicquid habeo vel ibi abere debeo Sancto Salvatori. Similiter et illam de Chalataium cum omnibus pertinentiis suis, et illam hereditatem de Petrola, et etiam in Novielas, et in Cortes, et in Fraschano, et in Borga, et in Tarazona, et in Agreta, et in Danabiela, et in Tutela, hereditatem, et in Soseth, de Abinfrocat et de Alcaton. Et etiam illud palacium Sancti Adriani, cum tota sua hereditate, terris et vineis, ortis et molendinis, et cum omnibus que ad illud pertinent, dono ut teneant et possideant monachi Sancti Salvatoris, sicut ego tenebam in die quando fui captus, excepta illa vinea que est juxta Sanctum Adrianum. De hoc vero supradicto palatio sunt fermes Ferrando de Asso et Ferracut de Exaver. Do etiam in Sancossa unam casam cum suo orreo et unam cupam, et in burgo vetulo de Sancossa unam casam quam tenet Calvet, cum suo furno et sua pertinentia. Trado similiter in villa que dicitur Ulli unam obtimam vineam quam dedit michi don Didago propter multa servicia que feci ei et multa dona que dedi in auro et argento et jumentis [Fidanças: S. Sancio Garçeç de Fileru, Sancio Ennecones de Ulle. Testes: S. Frio Lopiç de Fileru. S. Frio Humenones de Liub.]. Et similiter in Sancta Cecilia, illud palatium cum tota sua novena de illa villa. In tali vero covenientia, ut ego Caxal et uxor mea dompna Tota {399}hec omnia supradicta teneamus in omni vita nostra, et post mortem amborum, omnia superius dicta sine ulla contradicione permaneant in potestate Sancti Salvatoris et abbatis ejusdem monasterii vel monachorum suorum possidenda jure perpetuo in secula seculorum; et si in tota patria ista mortuus fuero, monahi Sancti Salvatoris sepeliant me in cimiterio ejusdem monasterii. Similiter et uxorem meam. Hec omnia ideo facio, quia dompnus Garsias abbas et monachi Sancti Salvatoris redemerunt me et abstraxerunt de captivitate. Si quis hanc donationem nostram propinquorum vel extraneorum meorum a potestate Sancti Salvatoris abstrahere voluerit, sit anathematizatus cum Dathan et Abiron, in inferno inferiori. [Ego Friõ Garçez Kaxal concedo et confirmo istam cartam et de manu mea hoc signum † facio. Ego dompna Tota, ejus uxor, similiter laudo et confirmo per hoc signum †. Ego S. Friõ Garçez Kaxal cum uxore mea, cum dompna Tota, mandamus ut quicumque tenuerit istum nostrum honorem de Tutela, ut in die Cena Domini faciat obptimam cenam senioribus Sancti Salvatoris pro animabus nostris, in vita et in morte. Facta carta in era Ma Ca LXXII, regnante rex Garcias in Pampilona et in Tutela, rex Ranimirus in Aragone et in Osca, et in Superarbi, episcopus Sancius in Panpilona, episcopus Dodo in Jaka, et in Osca, episcopus Michael in Tirassona et in Tutela.] (Bibl. nat. or. 209; cop. 283-136.) (Au dos:) Carta de Çaragoça. 4047. 1134, environ. CHARTA QUA GUARINUS, AMBIANENSIS, ET SIMON, NOVIOMENSIS EPISCOPI, EX MANDATO INNOCENTII PAPÆ ECCLESIAM MONTIS DESIDERII CLUNIACENSIBUS JAM PRIDEM TRADITAM, RESTITUUNT. Mabillon, Ann. ord. Bened., t. VI, p. 250. ?? ?? {400}4048. 1135, environ. CHARTA QUA MANASSES, MELDENSIS EPISCOPUS, TESTATUR COMPOSITIONEM INTER PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, ET THEOBALDUM DE CRISPEIO, DOMINUM DE NANTOLIO, SUPER DOMO FORTI QUAM IDEM THEOBALDUS FECERAT IN TERRA SANCTÆ MARIÆ DE NANTOLIO. Ego Manasses secundus, etc. (Duplessis, Hist. de Meaux, t. II, p. 31.) ?? ?? 4049. 1135-1154. DIPLOMA STEPHANI, ANGLORUM REGIS, QUO LEWENSIS MONASTERII BONA CONFIRMAT. Ego Stephanus, Dei gratia rex Anglorum, presentibus et futuris in perpetuum. Regali convenit excellentiæ regi regum Domino humiliter deservire, et religiosos omnes ubique propensius honorare. Quapropter Lewense monasterium Sancti Pancratii quod proprium est Cluniacensis cenobii, quia regulari disciplina construitur et caritate dilatatur, pie diligo et quicquid ei a quibuscumque donatum est, ego auctoritate regia confirmo pro salute mea et antecessorum meorum, videlicet quecunque a baronibus meis et ceteris hominibus francis et anglis prefato monasterio devote donata sunt, mea confirmat donatio, scilicet in Devenesira ecclesiam de Biria, cum terris et decimis ad illam pertinentibus, et terram de Brunescota. Apud Brai unam virgatam terre et æcclesiam ipsius villæ, quam dedit Malger de Brai, et terram quam dedit Willelmus ad Asebiriam. In Dorseta ad Melebiriam unam hidam terræ et dimidiam quam dedit Girardus, filius Balduwini. In Wiltesira, æcclesiam de Winterburna et quicquid ad eam pertinet, quam dedit Raginaldus de Dunstanvilla. Ad Wanbergam, unam hidam terræ, quam dedit comes Rotrot. In Suthreia, decimam de Suthtona, quam dedit comes de Moritonio; decimam de Scaldefort in omnibus, quam dedit {401}Gillebertus, filius Ricardi; ecclesiam de Gattona cum decimis et terra ad illam pertinentibus, quam dedit Herfredus de Gattona, et ibidem terram quam dedit Oddo de Domno Martino, et gravam. In Lundonia terram quam Huardus dedit, et terram quam dedit Goderus, presbiter, ad Bissopesgatam, et terram quam dedit Milo juxta Smedefeldam, et terram quam dedit Godricus presbiter, pro monachatu Absalonis, filii sui; [et terras et domos quas dedit Benedictus, filius Wiberti]; et terram quam dedit Vitalis Grossus, et terram quam dedit Gisla, filia ejusdem Vitalis. Ecclesiam de Stanegata, quam dedit Radolfus, Brienni filius, cum terris et decimis. Ecclesiam de Prituwella, quam dedit Rodbertus de Essessia, cum aliis ecclesiis de terra sua, et terris et decimis ad illas pertinentibus, [et manerium de Soberia]; et insuper decimas omnium dominiorum suorum. In Sutsexia æcclesiam de Contona cum terris et decimis suis, quam dedit Rogerius de Sancto Johanne; ecclesiam de Stoctuna, cum capella de Mereduna et æcclesia de Rakintona, quas dedit Savaricus, filius Kane, cum terris et decimis ad illas pertinentibus; æcclæsiam de Loventona cum terris et decimis de dono Ricardi de Loventona; æcclesiam et decimam de Tangemera, quam dedit Willelmus de Pagaham; decimam de Sepewica, de dono Radulfi Hereng; decimam Ricardi de Huwingiis, dimidiam decimam Ricardi de Pagaham, decimam Fulconi de Meslirs; decimam Rodberti, filii Morini de Meslirs; decimam Rogerii de Kaisnito, de Grafaam, et ecclesiam de Meslirs, et cum ea tres solidos per annum de Hugone de Kaisneto; decimam de Glottingis, de dono Radulfi de Kaisneto; decimam Radulfi, filii Rov; decimam de Essete; ecclesiam de Suthtuna cum terris et decimis suis; in eadem villa dimidiam hidam terre, quam dedit Helias pro monachatu filii sui; decimam de Bletteham, quam dedit Willelmus de Altaripa; æcclesiam et terram de Eringeham, quam dedit Rodbertus de Arundello; æcclesiam de Peteswerda cum appenditiis suis, scilicet æcclesiam de Tulintona cum terris et decimis ad {402}eam pertinentibus et capellam de Treva cum decimis suis et capellam de Dunecketuna cum decimis villæ; æcclesiam de Lutesgareshale cum appenditiis suis; æcclesiam de Stedeham cum decimis et terra que ad eam pertinet, scilicet unam hidam terre preter terram presbiteri; quattuor solidatas terræ quas dedit Turstanus de Kotes; terram quam dedit Alanus, filius Rodberti; æcclesiam de Bercam, quam dedit Alanus de Dunstanvilla, cum terra et decimis, [et terram de Neuetimbra de dono ejusdem]; et capellam de Gruteham cum terra et decimis. Ad Bradeherst, terram et nemus, quod dedit Hugo de Diva et Willelmus, filius ejus; in eadem villa terram quam dedit Hugo de Kahannes, et terram de Vulfola, quam dedit Rodbertus pincerna et heredes qui ante eum ipsam terram tenuerunt donationem fecerunt; unam hidam terræ de manerio de Ripa in hundreth de Grenesteda, quam dedit comes de Moritonio, et unam virgatam terre de Lastane; nemus de Hamewuda cum terra quam tenet Lefsi de dono Rodberti pincernæ; ecclesiam de Grenesteda cum terris et aliis appendiciis et decimis, quam dedit Alveredus pincerna; juxta Grenestedam, terram de Feltbruge, quam dedit Willelmus de Domno Martino; æcclesiam de Burestou cum terris et decimis ad illam pertinentibus; juxta Blachingeliam, terram quæ vocatur Gruteners, quam dedit Ricardus, filius Gisleberti, et decimam Gisleberti de Curtuna, quam idem dedit juxta Haslo; decimam Gausfredi de Ballolio de Bifleam, [et juxta Grimbroc, terram quam dedit Bartholomeus juxta quandam terram et pratum quod dedit Adam de Germunvilla]; in Bulwareheda, quinque mansiones quas dedit comes de Avho; in castellaria de Penevesel, decimam de Prestentona, quam dedit Alveredus pincerna; terram de Saford, quam dedit Raimbertus de Suthtona; unam hidam terre, quam dedit Willelmus de Kahannes in Langania; in eadem villa duas hidas terre, quas dedit Herbertus, cum pastura de Galeto Maris, et ibidem dimidiam hidam terre, quam dedit Hugo de Diva; ibidem dimidiam hidam terræ quam dedit Radulfus de Clavreham, et dimidiam hidam terræ, quam dedit Symon filius Drogonis. Ad Achintonam, duas hidas de Rogero, episcopo Salesbiriæ, in eschangio pro terra quam dedit Herveus de {403}Wiltona quando factus est monachus, quæ est apud Nideravenam. Apud Ramechinges, LX acras terræ, et mariscum quod pertinet ad ipsam terram, de dono Hugonis de Kahannes; in eadem villa sexies XX acras terræ et mariscos ad terras easdem pertinentes, de dono Willelmi Malfet, et unam hidam terræ quam dedit Grento apud Thorn [et II hidas terre de Cnolle]. Ad Dundintuna, duas hidas quas dedit Willelmus de Kahannes, et Hugo, filius ejus concessit. Ad Natawudam, terram quam dedit Radulfus de Clavreham, et juxta Natawudam, III solidatas terræ quas dedit Seburc, de mariagio suo, de feudo Willelmi, filii Alveredi. In hundredo de Hertefeld duos rusticos de dono ejusdem Seburc ad mortem suam. Ad Burneham, de feudo Willelmi de Diva, XVII solidatas terræ, et IIII denaria quæ dedit idem Willelmus pro anima matris suæ Ceciliæ; æcclesiam de Eckentuna, cum duabus virgatis terræ et decimis quæ ad illam pertinent, de dono Willelmi Malfet. In Burgingeherst, terram et boscum quæ dedit Herbertus, filius Randulfi, et ibidem terram quam dedit Grento, et ibidem terram quam dedit Willelmus Lethus, et ibidem boscum quem dedit Hugo de Diva, et terram quam dedit Serlo. Ad Bretford, terram unius rustici quam dedit Willelmus de Diva, quando factus est monachus. Ad Bukeneleiam, III solidatas terræ et boscum, qui pertinet ad eandem terram quam dedit Grento. Ad Stotingeam, X solidatas terræ, quas dedit Richerius de Aquila. Apud Langport, dimidiam hidam terræ de manerio de Burna, quam dedit Adelardus Flandrensis, et decimam terræ, quam tenuit Maingerius, decimam de Folkintona, quam dedit Randulfus; capellam de Chalvintona, quam dedit Rodbertus pincerna cum decimis villæ. In manerio de Exeta, quinque solidatas terræ quas dedit Ricardus, filius Hemmigii; decimam Drogonis cum una acra terræ apud Bedingeham; decimam Herdingii de Assaham, decimam Alrici de Lacumbæ; decimam Vulfrici, prepositi; decimam Levhini de Crotteberga, decimam Lefsi, fratris ejusdem Leuwini. Ad Alfrichestunam dimidiam hidam terræ quam dedit Willelmus, filius Boselini, et decimam Radulfi, nepotis Grentonis; æcclesiam de Essenduna cum terris et decimis ad eam pertinentibus, quam dedit Gausfredus Bagnardus, et accrevit insuper {404}XL duas acras terræ et X acras nemoris, et III acras prati ad Chochesford. Apud Welingeham XL acras terræ et nemus quod ad eam pertinet, de dono Fredeberti. Juxta Karletonam, terram quam tenebat Rogerus Suriz et terram quam tenebat Walernus, quam dedit Ricardus, filius Harduwini de Scalariis; æcclesiam de Kachestona cum pertinentibus suis, de dono Stephani de Scalariis; æcclesiam de Wadona cum appendiciis suis, et æcclesiam de Ruith cum terris et decimis, et capellam de Widealla cum appendiciis suis, et æcclesiam de Berhammesteda, cum suis pertinentibus, de dono Hugonis de Scalariis. Apud Kanefeldam, decimam Ricardi de Guerres et duas acras terræ; ibidem decimam alterius Ricardi et duas acras terræ; æcclesiam de Meretona cum appendiciis suis, quam dedit Gausfredus Baignardus, et Radulfus, frater ejus, super accrevit LX acras terræ et IIII acras prati, et XX acras terræ quas tenebat Ulfkitel. Ad Kenebroc, unum frustum nemoris, quod dedit Radulfus Baignardus; decimam de Hadestuna, quam dedit Gausfredus Baignardus, et ad Ristonam æcclesiam et dimidiam, et decimam aulæ de omnibus, et decimam Bertæ, et terram Alferi, et ad Apesburgam unum sokemannum, et terram Brummanni Kati, et terram viduæ, et terram quam tenebat Hugo, presbiter; et decimam de Sceketuna, et decimam de Gerdestuna, de dono Gausfredi Baignardi. Apud Harpelai, decimam de terra Walterii Delbec, et XII acras terræ de dono ipsius. In Walpola, unum tenmanlot de dono Ricardi, filii Hermeri [et ibidem thernitinam de dono Gaufridi Bainnardi]; æcclesiam de Meltona cum terris et decimis ad illam pertinentibus, et decimam de Haxiholma, et decimam de Hamtona in Ardenæ, de dono Gausfredi de Stutevilla; æcclesiam de Fakestuna cum terris et decimis de dono Widonis de Ballolio. Precipio insuper et confirmo eidem monasterio ob remedium animæ meæ, ut ipsi Lewenses monachi per totam Angliam, neque in foro, neque in transitibus, neque in portubus maris, ullum aliquando de rebus suis propriis theloneum seu consuetudinem solvere cogantur. Quod si hac libertate cognita aliquis aliquid acceperit ab eis, pro forisfactura X libras regi persolvet. Hæc omnia concedo æcclesiæ Sancti Pancratii et confirmo auctoritate regia, ut monachi {405}ibidem Deo servientes, libere, quiete, et indissolubiliter possideant. Et ut mea concessio et eorum qui donaverunt donatio firma et inconcussa perpetuo maneat, signo sancte crucis manu propria confirmo, et manibus fidelium meorum testificandam trado. [In Cantia in archiepiscopatu Dorobernensi, Hortunam cum pertinentiis suis, Tydentunam cum pertinentiis suis, æcclesiam de Bradeburna et decimas de Hunechild, decimam de Aedertune et de Heastbruze, et ecclesiam de Assetesforde cum decimis ejusdem, et I virgata terræ, et I socchemannum. In episcopatu Lundoniensi, ecclesiam de Purleia cum decimis et terris, et consuetudinibus ejusdem. In episcopatu Norwicensis, ecclesiam de Stansteda cum decimis et terris ejusdem. Hec omnia sunt de dono Adelvie, filie Hugonis de Munford.] (Bibl. nat. or. 225.) (Au dos:) Stephanus, rex Anglorum, de ecclesie Lewensi. 4050. Avant 1136. CHARTA QUA RADULFUS, DOMINUS DOLENSIS CASTRI, CONCEDIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS EXEMPTIONEM PEDAGII IN TERRA SUA. In Christi nomine, ego Radulfus, Dolensis castri per Dei misericordiam dominus, memoria cunctorum fidelium, tam presentium quam futurorum, teneri volo, quod de injuria quam fecerant homines mei Petro, priori Najarensi, et Andree, monacho, socio ejus, pacem et concordiam cum eis feci, per manum domini Vulgrini, Bituricensis archiepiscopi. Ego siquidem, recognoscens culpam et injuriam quam fecerunt eis homines mei, in presentia predicti domini mei Bituricensis archiepiscopi Vulgrini, ad pedes eorum humiliter procidi, et de illata eis injuria indulgentiam suppliciter postulavi. Insuper {406}et pro remissione ejusdem injurie, et pro remedio anime mee atque parentum meorum, concessi eis et condonavi ut deinceps quotiescumque res proprie conventus Cluniacensis seu res proprie conventus Marciliacensis per terram meam transierint, de quacumque terra veniant, in tota terra mea neque pedagium neque consuetudinem aliquam reddant, sed et conductum meum ubicumque potestas mea et dominatio mea fuerit, habeant. Pro hac igitur concessione, predicti monachi injuriam sibi illatam mihi et hominibus meis dimiserunt, me quoque in societatem beneficiorum Cluniacensis et Marciliacensis monasterii susceperunt. Prescripta autem consuetudinum mearum concessio, uxoris mee F. et omnium tam filiorum quam filiarum assensu confirmata est. Et ut in posterum memoriter teneatur, presentis scripti testimonio commendata est. Huic concordie componende presentes affuerunt cum domino archiepiscopo clerici sui: Goffridus, cantor Bituricensis; Guillelmus, archidiaconus Dolensis; Girardus, archidiaconus Dunensis; Seguinus, archidiaconus Nerisanie; Humbertus, archipresbyter Bituricarum; Johannes, archipresbiter de Castello Mellani. Signum Rodulfi. Signum Fenionis. Cum Petro priore et cum Andrea socio ejus affuerunt: Bernardus et Haimarus, monachi Cluniacenses. Cum Radulfo Dolensi affuerunt milites: Radulfus de Paciaco, Dominicus de Malguisa, Herbertus de Becellis et Bertrannus, Audebertus de Arcam, prepositus Dolensis. Hi sunt testes: Robertus Busenciacus, Sabardinus, Petrus Morrellus, Aimericus de Fraxelinis. Signum Rodulfi juvenis. Signum Oddonis. Signum Elbonis. (Sceau.) (Bibl. nat. cop. 84-158.) (Au dos:) Carta Radulfi, domini Dolensis castri, quod non debemus pedagium neque aliquam consuetudinem in terra sua. (Et plus bas:) In comitatu Burgondie. {407}4051. 1136, 13 mars. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT DONUM ECCLESIÆ BEATÆ MARIÆ DE MONTE DESIDERIO MONASTERIO CLUNIACENSI FACTUM. Innocentius, etc. Bonus et diligens, etc. (Bibl. Clun., col. 1402; Bull. Clun., p. 49, col. 2; Mansi, t. XXI, p. 412, etc.) (E. 89, IIIIxxi.) ?? 4052. 1136, 13 mars. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, PRO CONFIRMATIONE PRIORATUS DE ROCHABOVISCURTE SUB ORDINE CLUNIACENSI. Innocentius, etc. Bonus et diligens, etc. (Bibl. Clun., col. 1401; Bull. Clun., p. 49, col. 1, etc.) (E. 132, VIxxiv.) ?? 4053. 1136, 2 juin. DIFFINITIO QUERELÆ EXISTENTIS INTER WILLELMUM COMITEM MATISCONENSEM EX UNA PARTE ET DECANUM DE CAVINIIS EX ALTERA, DE PASCUIS QUÆ ANTECESSORES EJUSDEM DECANI AD ALIOS CULTUS REDEGERANT. Notum sit omnibus, quod ego Willelmus, Matiscensis comes, adversus decanum de Caviniis querelam habui de pascuis quas antecessores ejus ad alios cultus redegerant. Sed rogatus a domino Petro, abbate Cluniacensi, et a fratribus ejusdem monasterii, pascua illa de quibus querela fuerat et de quibus domus de Caviniis tamen, quando querelam feci, investita erat, in perpetua pace ad quos voluerint usus, possidenda donavi. Donum autem hoc Cluniaco, presente ipso abbate feci, super altare ejusdem capelle, per quemdam librum posui. Accepi {408}vero ab ipso, propter hoc donum, octo libras Cluniensis monete; exceptis viginti solidis, qui dati sunt militibus meis. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo sexto, IIIIº nonas junii. Testes hujus donationis sunt: domnus Arbertus, prior Cluniacensis, Hugo de Crecei camerarius, Jarento elemosinarius, Humbertus de Narsea, monachi; milites: Arduinus de Salis, Bernardus Paganus, Hugo et Otgerius, frater ejus, de Cabannas, Johannes Conre, Rodulfus Portarius. (Bibl. nat. cop. 56-199.) (Au dos:) Pater noster qui es in celis, sanctificetur. 4054. 1136. CHARTA QUA NOTUM EST LETALDUM DE CALMONTE WERPIVISSE HOMINES ET FEMINAS, QUOS CALUMPNIABATUR CONTRA MONASTERIUM CLUNIACENSE. Noverint presentes et posteri calumniam quam dominus Letaldus de Calmonte contra fratres Cluniacenses habebat sic esse terminatam. In manu domni Petri, Cluniacensis abbatis, guerpivit et dedit Deo et ecclesie Cluniacensi servos et ancillas, liberos et liberas, quos calumniabatur et suos esse dicebat, quorum hic ex parte nomina subjuncta sunt: Brictio, Maiolus, Achardus, Paganus, Amicus de Carella, Bernardus Sus, Bernardus Furnerius, Bonitus de Brocis et Bernardus, fratres, Raimberga et Armenberga sorores, Osanna, Stephana, Adalgardis, Leucta, Makia, Elmentrudis, et quoscumque alios de hominibus ejus Cluniacensis ecclesia tenebat die qua concordia hec facta est. Propter hanc concordiam et firmam pacem in perpetuum, dederunt fratres Cluniacenses predicto Letaldo XIIcim libras. Laudaverunt hoc: Florentia, uxor ejus, et filii ejus universi, videlicet Wichardus atque Bernardus. Interfuerunt huic concordie et testes sunt: domnus Hugo, camerarius domni abbatis, Drogo, constabulus, Girardus de Chopetra, Gervasius sacrista, monachi; Vincentius capellanus, {409}Vincentius mareschallus, Petrus de Belmonte, Ubaldus, Johannes Conrei, laici. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M. C. XXX. sexto, indictione XIIII, regnante Francorum rege Ludovico. Ex parte autem Letaldi sunt testes: Bernardus de Centarbenes, Gaufredus de Marchesuto; ex parte domine et filiorum ejus: idem Gaufredus de Marchesuto, et Gaufredus de Petra Campi, Umbertus presbiter, Grimaldus prefectus, Durannus de Hospitali et alii quamplures. (Bibl. nat. cop. 57-24.) ?? 4055. 1136. DIPLOMA STEPHANI, ANGLORUM REGIS, QUO CONFIRMAT CLUNIACENSI MONASTERIO CENTUM MARCAS ARGENTI AB ANTECESSORE SUO HENRICO CONCESSAS, PRO QUA DONATIONE ASSIGNAT MANERIUM DE LEDECOMBA. Stephanus, etc. (Bibl. Clun., col. 1398, d’après E.) (D. 233; E. 217, CCIII.) ?? 4056. 1136, environ. CHARTA QUA NOTUM EST GILBERTUM, BURGENSEM CLUNIACENSEM, QUI IN SÆCULO BONIS EXUBERABAT, SEMET IPSUM FECISSE MONACHUM CUM FILIO SUO. Noverint universi, tam presentes quam posteri, quod quidam burgensis de Cluniaco, Girbertus nomine, cum in seculo bonis exuberaret, divina tactus clementia, sua omnia pro ipso, qui pro nobis pauper fieri voluit, pauper factus dereliquit et se ipsum cum filio suo monastice subdidit discipline, relicta in seculo quam sibi maritali copula conjunxerat uxore. In adventu autem suo, tanta secum detulit {410}et donavit pro quibus domnus abbas duas procurationes fratribus fieri singulis annis decrevit et jussit; sed quia metuebat ne minus sufficienter de his que donaverat fieri possent, adhuc alia eisdem procurationibus profutura providit. Mulier siquidem ejus, Mariam domum ante tabulas sub porta constitutam, quam ipse illi cum seculo renuntiaret, pro dote et pro sua parte. Hanc igitur monitis ipsius et precibus ad procurationes ex integro et sine cujuslibet occasionis optentu singulis annis, sicut in carta definitum est, fratribus faciendas, mulier post ejus decessum infirmario et elemosinario donavit, utrique dimidium, ita ut altera pro ipsa refectio, altera fiat pro ipso. Hoc tamen assensu domini abbatis et capituli retento, ut si Martinus, famulus de elemosina, eandem domum habere post mortem mulieris voluerit, et de suo emere suffecerit, ab elemosinario simul et infirmario vilius centum solidis donetur quam cuilibet alteri. Huic rei interfuerunt et testes sunt: Domnus abbas P[etrus] et domnus Albertus prior, in quorum manibus res acta est, Jarento helemosinarius, Hugo infirmarius, Martinus famulus elemosinarii. (Bibl. nat. cop. 46-184.) ?? 4057. 1137, 20 juillet. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI MANDAT AB URBE ROMA USQUE BARIUM VIX ALIQUAM CIVITATEM CASTRUMVE REMANSISSE QUOD SIBI SUBJECTUM NON EXISTAT, ET GRATIAS AGIT SUPER SOLLICITUDINE SUA ERGA SANCTAM SEDEM. Innocentius, etc. Super sollicitudine, etc. (Bibl. Clun., col. 765; Bull. Clun., p. 50, col. 1, nº 1; D. Bouq., t. XV, p. 392.) ?? ?? 4058. 1138, 5 juin (?). CHARTA QUA DOMINICUS, PRESBYTER, PAGANUS, FRATER EJUS, ET ALII DANT ECCLESIÆ SANCTÆ MARIÆ ET MONASTERIO CLUNIACENSI SE IPSOS ET RES SUAS IN MONTE CASTELLONE. In nomine sancte et individue Trinitatis. Anno Dominice incarnationis {411}millesimo centesimo XXXº VIIIº, mensis junius, indictione IIII, residente Innocentio papa [in] summa sede apostolorum Petri et Pauli. Quum divini juris est querere Deum omnipotentem; quia omnis homo debet despicere de ista vita caduca, et fragilis est, et illa debemus frequentare que sine fine permanent, ego presbiter Dominicus et frater meus Paganus, quoque fratres et mater nostra Qualdratda, atque soror nostra Alvana, filii Monaldi, qui sumus abitatores in castro Cripte, nos isti quoque fratres, sumus donatores, pro redemptione anime nostre vel parentum nostrorum, [in] monte Castellon, quicquid pertinet nobis, et insuper tradimus atque concedimus quicquid nos habemus, tam rebus mobilibus quam immobilibus, ad ecclesiam Sancte Marie..., et tradimus nos isti persone nostre ad serviendum ad istam ecclesiam, et tradimus per manum presbiter Rolandus atque presbiter Ramerius, in servo servorum Dei modo in antea non abeamus potestatem neque vendendi, neque donandi. Et nos isti presbiteri concedimus vobis isti donatores permanere in ecclesia Sancte Marie, et obedire ad istam ecclesiam, et abere alimenta secundum possibilitatem istius ecclesie. Quapropter obligamus nos isti donatores, si nos voluerimus agere contra hanc cartam donationis, ut nos essemus in pœna solidorum C et postea incurrat ira Dei omnipotentis Patri et Filio et Spiritui Sancto, et beate Marie perpetue virginis (?) et omnes apostolos atque virgines Dei, scilicet martires atque confessores et simus exscuminicati et anatdemati, in actis de trecentum decem et octo sancti patri qui canones constituerunt. Actum est in castro Cripte, juxta ostium ecclesiæ Sancti Petri. Signum Albertus, Atdelmi filius, Johannes, filius Mosconis, presbiter, Raim..... Malapera, Coto, Rainpertus, nurus {412}Rollandi, Stephanus, filius Johannis Scolla, Johannes, filius Rainerii Male Hiso, rogati sunt testes. Ego Johannes, judex et notarius, complevi et reddidi. (Bibl. nat. cop. 57-191.) ?? 4059. 1138. CHARTA QUA ADEMARUS, VICECOMES LEMOVICENSIS, DAT MONASTERIO VENTEDORENSI NONNULLOS MANSOS, ETC. Sciant quos scire necesse est, quod ego Ademarus, vicecomes Lemovicensis, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, in manu Philippi, prioris Ventedorensis, mansum de Burrutiaco, et alium mansum de Quinciaco, et alium de Telione, et alium de Angladione, et alium de Rino, et alium de Volta, quos villarios apud Sanctum Bonitum, quos tenent Helias, et Hugo, et Brachiarii, et quoscumque in omni terra nostra servos et ancillas habeo, quamdiu in illa terra habitare voluerint liberi habeantur. Preterea mansum de Fundo et quicquid ad hunc locum et ad loca predicta pertinet, in manu domni P[etri], abbatis Cluniacensis, et in presentia totius conventus, cum se ipso obtulit. Testes sunt hujus rei antequam Cluniacum veniret: Archimbaldus, vicecomes, et uxor ejus, filia predicti vicecomitis, et Bernardus de Marcha, et Helius Morsellus, et Petrus de Monte Luduno, Petrus, abbas Carnotensis et plures alii. Anno ab incarnacione Domini M. C. XXX. VIIIº, regnante Ludovico rege Francorum. (Bibl. nat. cop. 58-25.) ?? 4060. 1138 (?). CHARTA QUA BERNARDUS DE BAJOLLIO UXORQUE EJUS ET FILII EORUM MONASTERIO CLUNIACENSI DANT ALTARIA IN VILLIS DE DOMNO PETRO, DE BAJOLLIO, ETC. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod ego Bernardus de Bajollio {413}et uxor mea Mathildis et filii mei Ingerrannus et Wido, Eustachius et Bernardus, et filia mea Atuidis per manum domni Garini, Dei gratia Ambianensis episcopi, in presentia fratrum meorum, et in præsentia duorum archidiaconorum Ambianensium, Radulfi videlicet et Balduini, et multarum aliarum personarum, tam clericorum quam laicorum, altaria quæ jure hereditario tenebamus ecclesiæ Cluniacensi libera sine aliqua contradictione pro redemptione animarum nostrarum et prædecessorum nostrorum concessimus, quorum ista sunt nomina: ecclesia de Domno Petro, altare de Bajollio, altare de Turs, altare Aerdicuria, altare de Ramburellis, altare de Alenai, ea scilicet conditione ut monachi qui apud Domnum Petrum habitabunt marcam unam argenti per singulos annos pro censu persolvant ecclesiæ Cluniacensi. Super hoc etiam tres carrugatas terræ meæ et quadraginta falces prati mei et hortum et pomerium fratris mei Radulfi monachis habitaturis facta liberatione donavi. Si quis autem hanc elemosinam nostram minuere vel adnihilare præsumpserit, prædicti episcopi Ambianensis domini Guarini, quam ab eodem super hoc fieri impetravimus, excommunicationi subjacebit. Hujus rei testes sunt capellani et clerici sui Acardus et Walterus, Rogerus et Walterus de Noelli, Godardus de Durocato, Gaufridus de Asceu, Godardus de Mailnoviler, Adelhelmus de Brasli. (D. 323.) ?? 4061. 1138-1139. CHARTA QUA GUARINUS, AMBIANENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT BERNARDUM DE BALLOLIO CONCESSISSE MONASTERIO CLUNIACENSI QUÆDAM ALTARIA QUÆ IPSIUS ET EJUS ANTECESSORUM ERANT. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1403, d’après E.) (D. 322; E. 324, CCCIII.) ?? {414}4062. 1138-1141, 17 mai. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA MANDAT EI SE LUGDUNENSI ARCHIEPISCOPO INJUNXISSE UT AB INJURIA ET INFESTATIONE CESSET; EDIXISSE ETIAM UT MONASTERIUM SANCTI RAGNIBERTI A CLUNIACENSIBUS REFORMETUR ET ECCLESIA DE VILLAFRANCA EISDEM MINIME AUFERATUR. Innocentius, etc. Pro pace et tranquillitate, etc. (Bull. Clun., p. 48, col. 1, nº 2; D. Bouq., t. XV, p. 396.) ?? ?? 4063. 1139, 18 mars. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO DOMUS HOSPITALIS PONTIS BARGIE PROTECTIONEM SUSCIPIT ET LIBERTATES ET POSSESSIONES CONFIRMAT. Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Bertholdo atque Willelmo, provisoribus hospitalis domus Pontis Bargie, eorumque fratribus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Sicut venerabili fratre nostro Tedewino, episcopo Silve Candide, referente, didicimus et litterarum vestrarum inspectione cognovimus, terra in qua hospitalis domus Pontis Bargie et ecclesia sita est, ubi etiam omnipotenti Deo ejusque pauperibus gratum ministerium exhibetis, beato Petro, apostolorum principi est oblata, eique sub censu annuo jure proprietario tradita. Unde etiam idem frater noster, dum in partibus Teutonicis legatione sedis apostolice fungeretur, apud eundem locum altare sacravit, cymiterium benedixit; et nos igitur, que ab eodem fratre nostro exinde gesta sunt auctoritate apostolica confirmantes, eandem domum et ecclesiam cum suis omnibus pertinentiis in Beati Petri proprietatem protectionemque suscepimus, et presentis scripti pagina communimus, statuentes ut idem locus nulli omnino persone nisi solo Romano pontifici subjectus existat. Quascumque etiam possessiones, quecumque bona in presentiarum juste et canonice possidet, {415}aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. Sancimus etiam ut de predicto loco, videlicet Ponte Barge, qui ad jus Beati Petri et vestrum spectare videtur, nullus a vobis decimas exigere presumat. Presbiteri quoque et clerici qui inibi omnipotenti Domino deservire decreverint, celebrandi divina officia liberam habeant facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare; set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem quod idem locus Beati Petri juris existat, annis singulis bisantinum unum nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si quis igitur in posterum hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonitus, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiat, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniat. Amen. Amen. Amen. Ego Innocentius, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. † Ego Theodewinus, S. Rufine episcopus, subscripsi. † Ego Petrus, cardinalis presbiter tituli Sancte Stephanie, subscripsi. † Ego Lucas, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Johannis et Pauli, subscripsi. † Ego Crysogonus, presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis, subscripsi. Datum Lateranni, per manum Aimerici, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, XV kalendas aprilis, indictione II, incarnationis Dominice anno M.C.XXXVIIII, pontificatus domni Innocentii pape II anno X. (Bibl. nat. cop. 58-150.) ?? {416}4064. 1139, 26 avril. BULLA INNOCENTII PAPÆ II, QUA CONFIRMAT POSSESSIONES ET PRIVILEGIA MONASTERII SANCTI BERTINI SITHIENSIS A CLUNIACENSIUM SUBJECTIONE LIBERATI. Innocentius, etc. Que ad perpetuam ecclesiarum, etc. (Guérard, Cart. de l’abbaye de Saint-Bertin, p. 310.) ?? ?? 4065. 1139, 28 avril. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO LAUDAT DONATIONEM A NOBILI VIRO GUILLELMO MONTIS PESSULANI FACTAM, UT IN EO LOCO ÆDIFICETUR ORATORIUM (QUOD POSTEA DICTUM FUIT CLUNIZETUM), ET PRIORATUM S. GERMANI DE FOS, MONASTERIUMQUE S. RAGNEBERTI CLUNIACO CONFIRMAT. Innocentius, etc. Quos omnipotens Dominus, etc. (Bibl. Clun., col. 1404; Bull. Clun., p. 50, col. 2; Mansi, t. XXI, p. 412, etc.) (E. 133, VIxxvi.) ?? 4066. 1139, 30 avril. BULLA INNOCENTII PAPÆ II, QUA CONFIRMAT POSSESSIONES ROMANI MONASTERII, PETENTE PETRO, CLUNIACENSI ABBATE. Innocentius episcopus, etc. Sicut injusta poscentibus, etc. (Cartulaire de Romainmotier, p. 177.) ?? ?? 4067. 1139, 30 juin. CHARTA QUA NOTUM EST ECCLESIAM DE CARBONA MONACHORUM CLUNIACENSIUM IN VILLA DE MELAI COMMORANTIUM JURIS ESSE. Quoniam generatio preterit et generatio advenit, facile a noticia {417}posteritatis labitur quod scripto memorie non mandatur; quocirca, tam presentium quam futurorum memorie presentibus apicibus assignamus monachos de Melai in ecclesia de Carbona quasdam partes habere, easdemque diu sine cujusquam calumpnia possedisse. Monachorum namque est sacerdotem mittere, paratas etiam tempore suo persolvere, et presbiterium (sic), si adversus ordinem suum criminaliter egerit, et si quicquam quod juris monachorum est violenter auferre vel per fraudem subtrahere molitus fuerit, dictante equitatis ratione, eicere; episcopi vero vel vicariorum ejus est curam animarum ei committere. Si autem aliquid monachis in ecclesia de Melai commorantibus sacerdos injurie vel damni intulerit, in eorum curia prout justitia dictaverit emendabit. Ecclesie redditus, quos nos vulgariter presbiterale feudum appellamus, a monachis tenebit. Noverit autem sagacitas audientium, quod controversia olim habita est inter monachos Cluniacenses et sacerdotem quendam, Girbertum nomine, qui sine jussione eorum ecclesiam eorum pervaserat, et in presentia domini Stephani, venerabilis Eduensis episcopi, discussa et ventilata, et tam ipsius quam assistentium sibi auctoritate diffinita, et a sapientibus sapienter est determinata. Sacerdos denique, qui adeo presumptuose egerat, quod ecclesiam sine eorum precepto intraverat, rectum faciens eis pro cognitione presumptionis, genu flexo monachis quatuor nuncios episcopi jussu persolvit, et investituram ecclesie a monachis accepit. Monachorum etiam esse tam per legitimos testes, scilicet Walterium, monachum de Sancto Martino, et Hugonem Magnum, et Seguinum de Capretis, qui id solius justicie amore testati sunt, quam per diuturnam investituram inventum et comprobatum est, maruglerium mittere et eicere. Hoc autem in ecclesia de Carbona habere monachos attestatum est, attestatione quorumdam, episcopalis excommunicationis timore, veritatem experimentium. Stephanus autem, Heduensis episcopus, pro remedio anime sue et Cluniaci amore, ut habent et tenent et attestatum est eos habuisse, tempore antecessorum suorum Aganonis {418}et Nariodi, episcoporum, eis concessit et laudavit. Testantur isti: Gaufridus archidiaconus, Rainaldus, prior Magabriensis, Savaricus, Cluniacensis elemosinarius, Arduinus de la Guichia, monachus Cluniacensis, Hugo, prior ejusdem ecclesie Melai, Obertus, prior Sancti Symphoriani, Siguinus, archipresbiter de Stagno, domnus Aldo, Siguinus de Glana, Guido Bisorius, Petrus Arnaldus. Hoc autem publice est actum Hedue, mense junio, feria sexta, regnante Ludovico juniore rege Francorum, Hugone duce Burgundie, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo C. XXX nono, epacta XXa septima, concurrens quintus, luna vicesima nona. (Bibl. nat. cop. 58-73.) ?? 4068. 1140. CHARTA QUA BERTOLDUS DE TUANNA CETERIQUE FUNDATORES HOSPITALIS APUD PONTEM DE BARGIIS ÆDIFICATI, DICTUM HOSPITALE PETRO, CLUNIACENSI ABBATI, COMMITTUNT. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Bertoldus de Tuanna, cum aliis quibusdam nobilibus viris apud Pontem de Bargiis hospitale, ad opus pauperum, edificavimus, ibique nos Deo servire sub conversionis habitu statuimus. Postea vero communi voto et assensu, ego Bertoldus cæterique fundatores ejusdem predicti loci, nos ipsos ipsumque locum gubernandum, erudiendum, custodiendum, Cluniacensi monasterio dedimus in manus domini Petri, venerabilis abbatis, qui tunc temporis eidem monasterio plus prodesse quam preesse visus est. Tunc enim idem Cluniacense monasterium omnium spiritualium disciplinarum forma, speculum et norma, præ cæteris eminebat. Actum est autem in capitulo Cluniacensi, anno Dominicæ incarnationis millesimo centesimo quadragemo (sic), regnante Churado, Romanorum rege secundo, Francorum autem rege Ludovico, Innocentio papa secundo Romanum pontificatum agente. Nec illud {419}silendum quod prefatus locus apud Pontem de Bargiis per privilegium domini Innocentii papæ et per preceptum pretaxati Romanorum regis secundi, scilicet Chonradi, ab omnium episcoporum sive alicujus secularis potestatis dominatione munitus, liber et absolutus est fundatus, excepto tantum domini pape et abbatis Cluniacensis. (Bibl. nat. ms. lat. 12665, fol. 74 (orig.).) (Au dos:) Carta hospitalis de Bargiis. 4069. 1140. CHARTA QUA HUGO DE BERZIACO NOTUM FACIT CONCORDIAM FACTAM INTER SE IPSUM ET MONACHOS CLUNIACENSES, DE QUADAM TERRA VILLÆ BERZIACENSI ADJACENTE, ETC. Ego Hugo de Berziaco, filius Rollanni Breisent, notum facio omnibus, tam futuris quam presentibus, litem que inter me et domnum Petrum abbatem ac monachos Cluniacenses diu habita tali modo fuisse terminatam. Conquerebar michi plurima a monachis Cluniacensibus aufferri, que illi econtra sui juris esse asserebant. Subito igitur cum meis consilio terram adjacentem ville Berziacensi, que fuerat domine Faletrudis, matris mee, et boscum qui vocatur de Opere, et alium boscum quem Guigo, decanus Cluniacensis, emerat a Gauffrido de Minciaco, et maracalciam quam in terra monachorum levaveram, aquam quoque quam per terras eorum ad meum molendinum venire faciebam, omnes etiam consuetudines quas a tempore avunculi mei in terra eorum levavi, ex toto et sine aliqua retentione eis guerpivi et dimisi; boscos de Frategia, de Builia et de aliis locis in quibus mecum aliquam partem habent, quando voluerint et me commonuerunt partiar cum illis, et partem eorum in perpetua {420}pace illis dimittam. Si quid cum in eis semisce habere mei homines probare potuerunt, habebunt illud in pace. Condaminam de Monte Medio similiter ex toto eis reliqui, sub hac tamen conventione, ut si monachi aut clerici apud Montem Medium, ex precepto abbatis Cluniacensis manserint, habeant illam; sin alias revertatur ad Cluniacensem ecclesiam. Mansum Petre Clause, quod modo Paganus tenet, post mortem ejusdem Pagani recuperabunt Cluniacenses monachi. Ego vero tandiu faciam eis pacem firmam teneri a filiis predicti Pagani, quandiu voluerint illis esse ad justitiam ubi debuerint. De mansis Sancti Poncii pacem omnimodam monachis tenebo, nec aliquid in mansis requiram, quousque possim ostendere avunculum meum aliquam in eis consuetudinem ad pacem monacorum habuisse. Quam cum ostendero, in pace habebo eam; nec desuper aliquid in mansis supradictis requiram. De aliis terris, que hic nominatim non sunt expresse, si qua discordia emerserit, ad cognitionem hominum communium, videlicet tam meorum quam monachorum, veniam, ut quod utrumque super mota questione tenendum ipsi deffuerint, hoc indubitanter ac firmiter et ego et monachi teneamus. Tenebo etiam firmissime placitum quod per manum domini Rainaldi, Lugdunensis archiepiscopi, constat factum fuisse. De molendino Caveroche dimissum est in manu Hugonis de Cerceyo et Bernardi de Sachins, qui si forte quacumque occasione defuerint, bona fide alii loco eorum supponentur, ut quod ipsi super hoc dixerunt tam ego quam monachi perpetuo teneamus. Pedagium nichilominus ex toto guerpivi, de hominibus videlicet de Cluniaco et de Paredo, et qui sunt a Paredo usque Cluniacum de terra monachorum. Similiter de Nantuacensibus, et eis qui sunt a Nantuaco usque Cluniacum, de terra eorum, nec sub occasione quam solent aliqui querere caritatis, que procul dubio non est caritas, sed violenta exactio, aliquid de rebus eorum extorquebo. Quatuor etiam nundinis nominatissimis de nullo homine, undecumque sit, pedagium accipiam, nisi tantum modo de illis qui trussellos liberos super equitaturas ducent, si tamen non fuerint de hominibus monachorum; de {421}illis enim, undecumque sint, in illis supradictis nundinis nichil accipiamus. Recepimus propter hanc concordiam a monachis, tam ego quam mei, mille CCCtos solidos et duas marchas argenti. Igitur et laudante et confirmante hec omnia uxore mea, ad perpetuam pacem monachorum, jussi hanc cartam sigillis venerabilium virorum Galterii, Cabilonensis, et Pontii, Matisconensis episcoporum, sigillari. Acta fuerunt hec anno Dominice incarnationis Mmo Cmo XLmo, pontificatus vero domini pape Innocentii XIº, regnante Ludovico potentissimo rege, filio videlicet Ludovici qui fuit filius Philippi. (Bibl. nat. cop. 59-23.) ?? 4070. 1140, environ. LITTERÆ QUIBUS PETRUS VENERABILIS ABBAS CLUNIACENSIS PRO RODULFO DE PERRONA, FILIO HUGONIS MAGNI, BENEFACTORE, MISSAS AC PRECES TUM CLUNIACI, TUM IN TOTO ORDINE CELEBRARI JUBET. Ego frater Petrus, humilis Cluniacensis abbas, nota facio legentibus ea quæ sequuntur. Comes Rodulfus de Perrona, filius Hugonis magni, fratris Philippi regis Francorum, magnus amicus et benefactor exstitit hujus, in qua omnipotenti Deo servire optamus, sanctæ Cluniacensis ecclesiæ. Hic post reliqua bona opera sua, quibus Deum sibi propitiare dum incolumis viveret, laborabat, jam infirmus et morti proximus præcedentibus aliquid majus adjunxit. Nam monasterio de Crespeio, quod antiquitus in eodem Crespeii castro constructum fuerat, et Cluniacensi ecclesiæ subditum erat, tam in terris quam in terrarum redditibus, tanta largitus est, ut redditus anni terrarum illarum, mille solidorum quantitatem excederent. Præter hæc et multa alia quæ diversis {422}ad Cluniacum pertinentibus monasteriis delegavit, etiam ipsi Cluniacensi monasterio quingentas argenti marcas jure testamentario donavit. Quæ, ipso jam vita exempto, paucis post diebus Cluniacum allatæ sunt et Cluniacensi conventui publice in capitulo præsentatæ. Nolentes ergo, immo vitantes tantis beneficiis ex toto apparere ingrati, communi consilio et precibus præcipimus ei duo tricenaria fieri, tres missas ab uno quoque sacerdotum cantari, ter septem pœnitentiales psalmos a cunctis aliis non sacerdotibus dici; per universa monasteria ad Cluniacum pertinentia, ubi ordo tenetur, tricenaria celebrari, ab aliis sacerdotibus tricenaria non facientibus duas missas absque exceptione aliqua celebrari. Super hæc omnia, quod raro cuilibet conceditur, datum est ei et anniversarium solemne, sicut uni post imperatores et reges de majoribus amicis et benefactoribus nostris. Ut autem sciatur cujusmodi sit hoc anniversarium, die qua illud celebrandum est, fiet pro eo generale officium in conventu cum missa similiter publica: fratres universi sacerdotalis ordinis Cluniaci morantes, eadem die missam pro ipsius salute celebrabunt, alii psalmum Miserere mei Deus dicent et tredecim pauperes reficientur. Annuale insuper missarum, hoc est anno integro quotidiana missa pro eo celebrabitur. Facta sunt ista ut omnipotens miserator per immensam misericordiam suam ejus misereatur, et a sorte impiorum ereptum, eum numero suorum associet, et felicis ac sempiternæ vitæ participem facere dignetur. Amen. Amen. (D’Achery, Spicil., éd. in-4º, t. XI, p. 332, et in-fol., t. III, p. 495 b.) ?? 4071. 1142, 19 mai. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT ECCLESIÆ CLUNIACENSI DONATIONEM MANERII DE LETDECUMBA A STEPHANO, REGE ANGLORUM, FACTAM. Innocentius, etc. Ad hoc in, etc. (Bibl. Clun., col. 1400, d’après E.; Bull. Clun., p. 51, col. 1; Mansi, t. XXI, p. 408; etc.) (Bibl. nat. or. 227; D. 319; E. 88, LXXX.) ?? {423}4072. 1142, 29 juillet. DIPLOMA ADEFONSI, HISPANIÆ IMPERATORIS, QUO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MONASTERIUM SANCTI PETRI DE CARDINA, ETC. Quanto divitiis et possessionibus habundantius quisque videtur affluere, tanto largius de his que possidet et ecclesiis et veris Dei cultoribus pro salute animæ suæ debet impendere, juxta illud Apostoli: «Facite bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei,» et illud Salomonis: «Divitiæ viri redemptio animæ ipsius sunt.» Eapropter ego Adefonsus, Hispaniæ imperator, una cum uxore mea Berengaria, predecessorum parentum meorum piis vestigiis desiderans inherere, pro mea et eorum salute, pro peccatorum nostrorum remissione, ne elemosinam duo scilicet milia mekallorum, quam ipsi rex scilicet Fredenandus, proavus meus, et Adefonsus, avus meus, Cluniacensi ecclesiæ de redditibus sui regni censualiter singulis annis pro salute animarum suarum reddi statuerunt, videar retinere, dono jure hereditario eidem Cluniacensi ecclesie domnoque Petro ejusdem loci abbati, suisque successoribus et omnibus monachis Deo in eadem ecclesia et beato Petro, in cujus honore fundata est, famulantibus, monasterium Sancti Petri de Cardigna, cum universis decaniis suis, cum honoribus et hereditatibus suis, terris videlicet et vineis, montibus et vallibus, pratis, pascuis, aquis, molinis, piscariis, ingressibus et regressibus, omnibusque aliis rebus eidem monasterio, quocumque loco sint et poterint reperiri, pertinentibus. Eo vero modo predictum monasterium Cluniacensi æcclesiæ, et abbati domno Petro habendum concedo, quatenus nomen abbaciæ, quod modo ibi est, in nomen prioratus convertat, vel si quid aliud inde facere voluerit faciat. Ut autem Cluniacensis ecclesia et qui ibi sunt monachi jam dictum monasterium et ejus possessiones libere et quiete possideant, ca[uto {424}ipsum] monasterium ut infra terminos quos habet et quos ei dono et habere concedo, nemo violenter causa pignerandi vel alicujus mali faciendi intra[re presum]at. Si vero intraverit et extra ejus terminos constitutos et cautum per violentiam aliquid extraxerit, et eos diruperit, duplatum quicquid illud sit [mo]nasterio restituat, et mille morabotinos regie potestati et eidem monasterio pro calumpnia solvat. Dono preterea Cluniacensi æcclesiæ et abbati do[mno Petro], pro elemosina quam parentes mei eidem æcclesiæ singulis annis de redditibus sui regni reddi statuere, villam Albellam, in Burgensi territorio sitam, cum omnibus ejus [term]inis et aliis universis ejus pertinentiis, quocumque loco sint et poterint inveniri. Dono etiam eidem æcclesiæ et abbati prenominato ducentorum morabotinorum redditum in balneis que in Burgis sunt, per singulos annos habendum, tali quidem modo ut quidam de eadem æcclesia monachus, vel alter quem ipsi posuerint vicarius, eadem balnea universum eorum redditum accipiens semper teneat, et si quid preter ducentos morabotinos quos in ipsis balneis eis habendos concedo superfuerit, mihi vel meo vicario fideliter reddat. Et si qua forsitan occasione eadem balnea cadere et reedificari vel alia preter hec in eadem villa fieri, quod omnino prohibeo, contigerit, Cluniacensis ecclesia et qui Deo ibi serviunt monachi statutum censum ducentorum morabotinorum in eis sicut in istis habeant et eorum vicarii, qui ea tenuerint, mihi vel meo vicario quod superfuerit fideliter reddant. Eidem quoque Cluniacensi æcclesiæ et ejusdem abbati domino Petro et monachis jure hereditario dono quemdam ad casas faciendas in Burgis locum, et quandam terram ubi ad habitantium in eadem domo sustentationem faciant ortum. In tali quidem libertate predictas hereditates Cluniacensi ecclesiæ et abbati ejusdem et monachis possidere concedo, ut roxa, fossadera, pecta, homicidio omnique alia facienda que regi pertineat, in perpetuum inde ablatis, hii qui populati in eis fuerint, nemini ex debito nisi monachis Cluniacensibus serviant. Majorini, saiones, vel alii homines eas, {425}causa malifaciendi vel pignerandi, non intrare presumant. Qui si intraverint, regie potestati, et monachis Cluniacensibus mille morabotinos pectent. Supramemoratas hereditates, quas Cluniacensi æcclesiæ et abbati domno Petro et ejusdem æcclesiæ monachis eorumque successoribus dono, libere et quiete eis in perpetuum possidere concedo, et si qua forsitan æcclesiastica secularisve persona huic [mee dona]tionis paginæ post modum contraria venerit et eam diruperit, perhenni percussa anathemate, cum Datan et Abyron, et Juda proditore, [apud infer]os tormentetur, nisi resipuerit, et insuper pro temerario ausu pectet regiæ potestati et Cluniacensi æcclesiæ mille libras auri et dupla[tum reddat quicquid in]vaserit. Facta carta Salamanticæ, in presentia domni Petri, Cluniacensis [abbatis, qui tunc in Hispaniam] venerat invitatione domini Adefonsi, supramemorati imperatoris, in era M. C. LXXX, IIIIº kalendas augusti, [predicto imperatore Adefon]so imperante in Toleto, Legione, Cesaraugusta, Najara, Castella, Galecia. Ego Adefonsus, imperator, hanc cartam quam jussi fieri anno [VIII mei imperii], confirmo et manu mea roboro. (Monogramme du roi Alphonse.) Signum imperatoris. Hujus rei sunt confirmatores et testes: Ego imperatrix [Hispaniæ Beren]garia confirmavi. Ego Sancia, soror imperatoris, infantissa, confirmavi. Comes Rodericus Gomez confirmavit. Comes Ferrandus confirmavit. Comes Ramirius Froilez confirmavit. Rodericus Ferrandez confirmavit. Ferrandus Johannis confirmavit. Poncius de Cabreria confirmavit. Raimundus, Toletanus archiepiscopus, confirmavit. Petrus, Secobiensis episcopus, confirmavit. Pe[trus, Palentinus episcopus], confirmavit. Ber[nardus, Sagontinus episcopus], confirmavit. Martinus, Auriensis episcopus, confirmavit. Bernardus, Cemorensis episcopus, confirmavit. Petrus, Burgensis episcopus, confirmavit. Stephanus, Oxomensis episcopus, confirmavit. Johannes, Legionensis episcopus, confirmavit. Guterrus Ferrandez {426}confirmavit. Didacus Munioz, majordomus imperatoris, confirmavit. Poncius de Minerva, alferiz, confirmavit. Michael Felicis, majorinus in Burgis, confirmavit. Geraldus scripsit jussu imperatoris et magistri Hugonis, ejus cancellarii. (Bibl. nat. or. 228, 229, 230; cop. 86-80; 283-139 et 150; D. 318.) (Au dos:) Privilegium Aldefonsis (sic) regis de reditibus Hispanie. 4073. 1142, août. PRÆCEPTUM ADEFONSI, HISPANIÆ IMPERATORIS, QUO CONFIRMAT DONATIONEM MONASTERII SANCTI SALVATORIS DE BODINIO ECCLESIÆ CLUNIACENSI A COMITE GOMEZ NUNIDES FACTAM. Sit presentibus et futuris manifestum, quia ego Adefonsus, Hispanie imperator, una cum uxore mea Berengaria, grato animo, voluntate spontanea, nemine cogente, pro peccatorum nostrorum remissione, et domini Petri, Cluniacensis abbatis, rogatu et amore, cauto monasterium Sancti Salvatoris de Bodinio per eosdem terminos quibus rogatu comitis Gomes, quando illud possidebat, cautavi: per illum videlicet locum, quo cum cauto Tude dividitur; inde vero sicut dividitur cum cauto Atelie, et transit per cacumen de la Conforcada; inde per Pennam Vulturariam, et per montem Sculque, et per Petram Capre; inde sicut venit ad prenominatum fluvium Lauri. Hujus rei equidem causa predictum monasterium cauto, ne majorinus et saio regius, vel aliquis alius regis vicarius infra prenominatos terminos, causa pignerandi vel malifaciendi, intrandi licentiam habeat. Si quis vero, quicumque sit, cautos constitutos dirumperit et extra eos aliquid violenter extraxerit, pectet pro temerario ausu mille libras auri et duplatum restituat quicquid acceperit. Hos supramemoratos cautos, quos monasterio Sancti Salvatoris dono, omni tempore stabiles et mansuros esse concedo, et si quis forsitan huic meo facto contrarius venerit, et illud dirumperit, a Deo maledictus, cum Juda, proditore, dampnetur, nisi penitens emendaverit, et pectet regie majestati mille {427}marobotinos. Facta carta Karrioni, mense augusto, era M. C. LXXX, predicto imperatore Adefonso imperante in Toleto, Legione, Sarragocia, Najara, Castella, Galecia. Ego Adefonsus, Hispanie imperator, hanc cartam, quam jussi fieri, confirmo et manu mea roboro. (Monogramme.) Petrus, Palentinus episcopus. Martinus, Auriensis episcopus. P[e]dagius, Tudensis episcopus. Johannes, Legionensis episcopus. Comes Ferrandus de Galecia confirmavit. Comes Rodericus Velez de Sarria confirmavit. Didacus Munios, majordomus imperatoris, confirmavit. Poncius de Minerva, alferis, confirmavit. Ferrandus Johannis confirmavit. Pelagius Curvus confirmavit. Rodericus Ferrandus confirmavit. Geraldus scripsit, jussu magistri Hugonis, cancellarii imperatoris. (Bibl. nat. cop. 283-138.) ?? 4074. 1142. COMPOSITIO FACTA INTER GALTERIUM, CABILONENSEM EPISCOPUM, ET MONASTERIUM CLUNIACENSE, DE ECCLESIA CASTRI CAPELLÆ Gesta mortalium traduntur litteris, ut ea quæ succedentium mutabilitate deficiunt litterali memoria diu vivant. Unde notum fieri volumus posteritati sequentium inter ecclesiam Cluniacensem et dominum Galterium, episcopum Cabilonensem, pro ecclesia castri Capellæ ortam esse calumniam. Monachi Cluniacenses, qui eam per tempora multa tenuerant, suam ex integro dicebant esse. Sed episcopus, partem eos in ipsa ecclesia habere non negans, suum esse ut in illa presbyterum poneret asserebat. Hoc tandem fine ex utraque parte causa decisa est, quod idem episcopus in sua curia apud Burgum Novum, discussa testium veritate, ad cognitionem liberalium personarum, prædictam ecclesiam Cluniacensi ecclesiæ plenarie resignavit. At quoniam paupertas fecerat ut sacerdos certum in ea presbyteratus redditum non haberet, coram episcopo a domino A[rberto], Cluniacensi priore, provisum est, ut duas partes tam sepulturæ quam decimæ, medietatem {428}quoque denariorum et annonæ, undecunque et quoquo modo provenerint, Cluniacenses habeant, et residuum pro cantuario in presbyteri partem cedat. Sane Cluniacensis ecclesia ponet in eadem ecclesia capellanum et decimarium ad decimam colligendam, et custodem quem voluerit, qui recipiat partem suam. Hujus rei testes sunt: Galterius, episcopus Cabilonensis; Arbertus, prior Cluniacensis; Wigo, cantor Mastisconensis; Hugo de Viliaco, canonicus; Galterius de Losiaco, canonicus; Christoforus, sacerdos Sanctæ Cæciliæ; Stephanus, camerarius Cluniacensis; Gervasius; Petrus de Burniaco; Ardeuvius de Loridono. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCXLII. (D. 157.) ?? 4075. 1143, 23 mars. BULLA INNOCENTII PAPÆ II, QUA CONFIRMAT PRIVILEGIA MONASTERII SANCTI MARTINI DE CAMPIS PARISIENSIS. Innocentius episcopus, etc. Quotiens illud a, etc. (Marrier, Mon. S. Mart. de Camp., p. 170; Bibl. Clun., col. 603, fragm.) ?? ?? 4076. 1143, 29 octobre. PRÆCEPTUM ADEFONSI, HISPANIARUM IMPERATORIS, QUO CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI VINCENTII DE SALAMANTICA. Cum Scriptura nos omnibus bonum facere moneat, ecclesiis et ecclesiasticis viris, veris Dei cultoribus, est elemosina precipue largienda, juxta illud Apostoli: «Dum tempus est, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.» Hujus rei gratia, ego Adefonsus, imperator Hispanie, una cum uxore mea Berengaria, grato animo, voluntate spontanea, pro mea parentumque meorum salute, pro peccatorum nostrorum remissione, Cluniacensi æcclesiæ, in honore {429}beati Petri fundatæ, et ejusdem ecclesie abbati domno Petro, monachisque omnibus Deo ibi militantibus, eorum[que] successoribus in perpetuum, ecclesiam Sancti Vincentii de Salamantica, cum omnibus ejus hereditatibus vel a me vel ab aliis ei datis, ejusdem æcclesiæ priore domno Alvito domnoque Berengario ipsius civitatis episcopo, suggerentibus et concedentibus, jure hereditario dono, et hereditariam eis in perpetuum habendam concedo. Ita, inquam, predictæ Cluniacensi æcclesiæ et predicto abbati domno Petro, ecclesiam Sancti Vincentii prenominatam dono, quatenus canonicalem habitum qui modo ibi habetur, in habitum monacalem transvertat, et eidem æcclesiæ ac ejus possessionibus, ut pater et dominus semper disponat et semper provideat. Si qua autem æcclesiastica secularisve persona huic mee donationi contrarius in posterum venerit, et eam diruperit, ab omnipotente Deo maledictus in inferno cum Juda proditore dampnetur, nisi resipuerit; insuper pro temerario ausu, hereditate Cluniacensi æcclesiæ duplata, regiæ potestati mille marcas pectet argenti. Facta carta Najaræ, IIIIº kal. novenbris, era Ma Ca LXXXIa, predicto imperatore Adefonso imperante in Toleto, Legione, Sarragocia, Najara, Castella, Galecia. Ego Adefonsus imperator hanc donationem quam in manu domini Guidonis, Romanæ ecclesiæ cardinalis et legati, Cluniacensi ecclesie de predicta ecclesia Sancti Vincentii facio, Deo auctore, confirmo, et firmam et stabilem omni tempore esse concedo. (Monogramme.) Signum imperatoris. Ego Berengaria imperatrix, confirmo. Ego Sancius, imperatoris major filius, confirmo. Ego Raimundus, Toletanus archiepiscopus, confirmo. Ego Petrus, Compostellanus archiepiscopus, confirmo. Ego Petrus, Secoviensis episcopus, confirmo. Ego Petrus, Palentinus episcopus, confirmo. Ego Bernardus, Sagontinus episcopus, confirmo. Ego Berengarius, Salamantinus episcopus, confirmo. Ego {430}Stephanus, Oxomensis episcopus, confirmo. Rodericus Gomez comes, confirmavit. Poncius de Cabreria comes confirmavit. Guterrus Fernandez confirmavit. Rodericus Fernandez confirmavit. Didacus Munioz, majordomus imperatoris, confirmavit. Garsias Royz, majorinus imperatoris in Burgis, confirmavit. Geraldus scripsit, jussu imperatoris et magistri Hugonis, ejus cancellarii. (Bibl. nat. or. 231; cop. 86-84; 283-143 et 145; D. 237; E. 261, CCXLV.) (Au dos:) Privilegium Aldefonsis (sic) imperatoris Hispaniarum, de Sancto Vincentio de Salamannica. 4077. 1143, novembre. EPISTOLA CELESTINI PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM ET FRATRES EJUSDEM MONASTERII, QUA EIS MANDAT ELECTIONEM SUAM IN SUMMUM PONTIFICEM PACIFICE ET UNANIMITER FACTAM FUISSE. Celestinus, etc. Charitatem vestram, etc. (Bull. Clun., p. 51, col. 1; d’Achery, Spic., édit. in 4º, t. VI, p. 451; et in-fol. t. III, p. 496; D. Bouq., t. XV, p. 408; Mansi, t. XXI, p. 592.) ?? ?? 4078. 1143. CHARTA QUA HUMBERTUS, BISUNTINENSIS ARCHIEPISCOPUS, HUGONI, PRIORI DE ALTA PETRA, CONFIRMAT ECCLESIAM DE DOMNO MARTINO. Humbertus, Dei gratia Bisuntine sedis alumpnus et archiepiscopus, Hugoni, venerabili priori de Alta Petra suisque successoribus canonice promovendis, geste rei noticiam in perpetuum. Officii nobis commissi sollicitudo nos vigili cura pungit et ammonet omnibus christianis, precipue tamen religiosis, in veritate testimonii munimenta in posterum relinquere. Eapropter quod factum est in presencia nostra literis sigillo impressis testificamur et futuris cognoscendum relinquimus. Landricus siquidem, archidiaconus de Varas, de preterito excessu {431}compuntus, ad nos veniens, recognovit quod ecclesiam de Domno Martino injuste et violenter monachis de Alta Petra austulisset et male habuisset, et ob hoc predictam ecclesiam in manu nostra guerpivit et eam priori de Alta Petra suisque successoribus libere possidendam in perpetuum concessit. Nos igitur ecclesiam quam diximus ecclesie de Alta Petra monachisque ibidem Deo famulantibus jure perpetuo tenendam concedimus et privilegii nostri testimonio sanctimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hujus constitucionis paginam sciœns, hanc ecclesiam, videlicet de Domno Martino, ecclesie de Alta Petra auferre temptaverit, excommunicacioni subjaceat et districti judicii sentenciam subeat. Actum est in presencia nostra anno Dominice incarnacionis Mº Cº XLº IIIº. Testes sunt: Taurelius, archidiaconus de Salins; Guillelmus de Arguel; Stephanus de Focherens, canonici; Lambertus, item canonicus; Stephanus, decanus de Vinnas; Petrus Malignus, de Nos; Bernardus de Munihesaya. Feliciter. (Bibl. nat. or. 233; D. 151.) (Au dos:) Carta Humberti, archiepiscopi Bisuntinensis, quomodo in presentia sua ecclesia de Domno Martino reddita fuit monachis de Alta Petra. 4079. 1143-1145, environ. CHARTA QUA HUMBERTUS, BISUNTINENSIS ARCHIEPISCOPUS, LAMBERTO, PRIORI DE ALTA PETRA, CONCEDIT ECCLESIAM DE VENNA, IN HONORE SANCTI JOHANNIS EVANGELISTÆ. Humbertus, Dei gratia Bisuntine sedis humilis minister, Lamberto venerabili priori de Alta Petra suisque successoribus canonice sustituendis, rei geste noticiam in perpetuum. Episcopalis officii sollicitudo non modica nos instanti pungit aculeo, quatenus justis et maxime ecclesiarum peticionibus benignum prebeamus assensum. Eapropter, venerande prior Lamberte, tuis et fratrum tuorum multis supplicacionibus emollitus, plurimum tamen amore loci ductus, tibi et ecclesie, cui Deo actore presides, donamus et jure perpetuo tenendam concedimus ecclesiam de Venna, in honore sancti Johannis euvangeliste consecratam, et sigilli nostri testimonio eam cum suis appendiciis {432}tibi et per te tuis successoribus confirmamus. Et ne quis pro ea ulterius te vel ecclesiam tuam inquietare presumat, anathematis sentencia prohibemus. Testes sunt Petrus, abbas Sancti Vincencii; Guichardus, prior Sancti Pauli; Vuilencus archidiaconus; magister Stephanus. Data est ecclesia ista salvo jure nostro et ministrorum nostrorum. (Bibl. nat. or. 224; D. 152.) (Au dos:) Donum Humberti archiepiscopi Bisuntinensis, de ecclesia Sancti Johannis de Venna. 4080. 1144, 24 février ou 2 mars. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ II, QUO CONFIRMAT DONATIONEM MONASTERII SANCTI VINCENTII DE SALAMANTICA ECCLESIÆ CLUNIACENSI FACTAM. Celestinus, etc. Cum ex injuncto, etc. (Bibl. Clun., col. 1413, d’après E.; Bull. Clun., p. 52, col. 1, nº 1; Mansi, t. XXI, p. 594, etc.) (E. 54, XLVIII.) ?? 4081. 1144, 14 avril. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES MONASTERII DE CARITATE, SALVA CLUNIACENSIS ABBATIS OBEDIENTIA. Lucius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro, priori monasterii Sanctæ Mariæ quod de Karitate dicitur, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Ad hoc nos, disponente Domino, in apostolice sedis servitium promotos esse cognoscimus, ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire, et ei obedientes tueri ac protegere, prout Dominus {433}dederit, debeamus. Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere. Igitur pro beatæ Mariæ semper virginis reverentia, et tam pro vestra spectabili religione, quam pro venerabilis fratris nostri Petri, Cluniacensis abbatis, dilectione, ad cujus curam ex Cluniacensis cenobii jure locus vester pertinet, dilecti in Christo filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar predecessorum nostrorum Urbani et Paschalis, bonæ memorie Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona idem cenobium inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propicio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Autissiodorensi episcopatu, ecclesiam de Cona, de Aona, de Buluciaco, ecclesiam Sancti Juliani, Sancti Petri de Boniaco cum ipsa villa; in episcopatu Senonensi, ecclesiam de Cavannas, ecclesiam de Branca, de Monte Boio, de Castellione, de Diciaco, de Contentione, de Venesio, ecclesiam de Cruce, Sancti Sidronii, Sancti Jonii, ecclesias de Joviniaco, et in suburbio ecclesiam Sanctæ Mariæ; in episcopatu Bituricensi, ecclesiam de Tenconio cum burgo, de Monastello cum burgo, de Orolio, item de Orolio, de Birreto, capellam de Monte Falconis, de Valeniaco, de Fontiniaco castro, de Nerunda, de Ulmeriaco, de Coola, Sancti Sulpicii juxta pontem Ligeris, Sancte Montane, Sancti Celsi; in Aurelianensi episcopatu, ecclesiam de Orolio, Sancti Laurentii in suburbio; in Nivernensi episcopatu, ecclesiam de Albiniaco, ecclesiam de Galliaco, de Colungia, de Bisca, ecclesiam Sancti Honorati, Sancti Sulpicii, Sancti Victoris in suburbio; in episcopatu Eduensi, ecclesias de Rocha, de Monte Ansberti cum villa, de Lameneia, de Viverio, {434}in suburbio ecclesiam Sancti Rozzi; in Meldensi episcopatu, ecclesiam de Rodolio; in Trecensi episcopatu, ecclesias de Sedana, Sancti Justi; in Belvacensi, ecclesiam Sancti Christophori de Araciis cum appendiciis suis; in Suessionensi, ecclesiam de Brena foris castrum, de Villeriis, de Monte Mauro; in Carnotensi, ecclesiam Sancti Salvatoris in suburbio; in Rotomagensi, ecclesiam de Bellomonte, de Longavilla; in Anglica terra, ecclesiam Sancti Salvatoris de Bermundesia, de Noranthona, de Ponte Fracto, ecclesiam Sanctæ Milbulgis, cum universis possessionibus et appendiciis supradictarum ecclesiarum, ecclesiam de Daventreia; in Venecia, ecclesiam Sanctæ Crucis cum appendiciis suis; in Ispania, ecclesiam Sancti Petri de Arratis; item in episcopatu Trecensi, ecclesiam Sancti Sepulchri cum appendiciis suis; item in episcopatu Meldensi, ecclesiam de Firmitate Ansculfi, ecclesiam de Chailli, de Chamini, de Bussei, de Bellovidere, ecclesiam Sancti Christophori in suburbio; item in episcopatu Autissiodorensi, ecclesiam de Narci, ecclesiam de Varenna, de Domno Petro, de Murliaco, de Bosco Britannie, capellam de Castronovo, de Suliaco, de Manniaco, de Colungiis super Jonium, de Namui, de Aliniaco, de Novovico; alias quoque ecclesias et capellas quas canonice possidetis, vobis nichilominus confirmamus. Liceat etiam vobis in ecclesiis vestris presbiteros eligere, qui, si idonei fuerint, ab episcopis gratis et absque ulla pravitate curam animarum suscipiant, eisque de plebis cura rationem reddant; vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exibeant. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ut nulli episcopo liceat in vos et in locum vestrum, qui videlicet de Caritate nominatur, ultionem excommunicationis vel interdicti exer[c]ere. Quatinus ab omni servitii secularis infestatione securi, omni gravamine mundane oppressionis remoti, in sanctæ religionis observatione seduli ac quieti, Domino annuente, permaneatis, salva in omnibus Cluniacensis abbatis reverentia et obedientia, ad cujus gremium locus idem tanquam cella noscitur pertinere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis {435}vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus apostolicæ sedis auctoritate. Si qua sane in crastinum ecclesiastica secularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei redemptoris nostri Domini Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. (Cercles et Bene valete.) Ego Lucius, chatholicæ æcclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Conradus, Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Petrus, Albanensis episcopus, subscripsi. Ego Thomas, presbiter cardinalis tituli Vestine, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi, subscripsi. Ego Otto, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancti Adriani, subscripsi. Ego Wido, in Romana ecclesia altaris minister indignus, subscripsi. Datum Laterani, per manum Baronis, capellani et scriptoris XVIII kal. maii, indictione VII, incarnationis Dominice anno M. C. XL. IIII, pontificatus vero domni Lucii secundi pape anno primo. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2274, nº 5; cop. 61-21.) ?? 4082. (Après le 14 avril 1144.) CHARTA QUA HUGO, AUTISSIODORENSIS EPISCOPUS, LAUDAT OMNES POSSESSIONES MONASTERII DE KARITATE IN EPISCOPATU SUO SITAS. Ex antiqua sanctorum patrum institutione processisse dinoscitur {436}ut cum a fidelibus aliquid dignum memoria geritur, litterarum apicibus annotetur, per has namque gestæ rei veritas inconcussa custoditur, et quæ per fraudem seu per oblivionem obrepere poterat falsitas repellitur. Nos itaque religiosorum virorum instituta servantes, eorumque vestigia hac in parte imitantes, scribendo ad posteros transmisimus quod nostro in tempore fecimus. Sciat igitur universa fidelium multitudo, quod ego Hugo, Dei gratia Autissiodorensis episcopus, Sanctæ Mariæ de Karitate et fratribus ibidem Domino servientibus omnia quæ nunc in episcopatu Autissiodorensi vel quæ in eodem usque in finem seculi poterint adipisci jure perpetuo possidenda laudo atque concedo, et hujus sigilli mei munitione confirmo. Hæc autem confirmatio atque laudatio facta est Autissiodorum, in capitulo Sancti Stephani, consensu atque voluntate omnium canonicorum ibi assistentium, id ipsum volentium atque laudantium, quorum aliqua hic subscribuntur nomina, scilicet Benedicti decani, Vlgerii prepositi, Atthonis Raffardi, Jone cancellarii. Fuerunt etiam plures alii, quorum hic non scribimus nomina. Prior vero de Karitate, domnus videlicet Odo, fuit in illo capitulo et cum eo plures monachi atque laici, in quo hec confirmatio atque laudatio facta est: Christianus scilicet monachus, Stephanus Morinus monachus, Petrus Morandus monachus, Morinus, capellanus de Domno Petro, Hugo de Booneia, Aufridus, famulus prioris, et multi alii quos memorare non est necesse. (Bibl. nat. lat. nouv acq. 2274, nº 5; cop. 61-21.) ?? 4083. 1144, avril. CHARTA QUA PONTIUS, VISITATOR MONASTERII CLUNIACENSIS, CONFERT JOHANNI ET ADÆ, SACERDOTIBUS SANCTI ANDREÆ IN LOCO ISEO DE BREXANA, OMNE JUS QUOD HABEBAT PRÆDICTUM MONASTERIUM IN ECCLESIA SANCTI GERVASII DE CLUNIACO. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo quadragesimo quarto, mense aprili, indictione septima. In Christi {437}nomine, placuit atque convenit inter domnum Poncium monachum, circam monasterii ecclesie Beati Petri Cluniacensis, presentibus et consciliantibus domno Tedaldo, priore monasterii Sancti Jacobi de Ponthita, et domno Alberto monacho, priore de Montenaso, et domno Henrico, priore monasterii de Verdemala, et domno Guiroldo, priore monasterii de Calvenciaco, et domno Azone, priore monasterii Sancti Marci, et domno Alberto, priore monasterii de Quinciano, necnon et inter domnum Johannem et Adam, presbiteros et officiales plebis et ecclesie Sancti Andree, que est in loco Iseo de Brexana, ut in Dei nomine dicebat dare, sicut a presenti dedit, jam dictus Poncius a parte isti sui monasterii Cluniacensis istis sacerdotibus ad partem et utilitatem iste sue plebis et ecclesie, ad fictum censum reddendum fictuario sive censuario nomine usque in perpetuum, id est omne jus et directum quodcumque prefata ecclesia Cluniasensis habebat vel habere videbatur in ecclesia que est edificata in honore sancti Gervasii, in loco Cluniaco et in rebus ipsius ecclesie, eo videlicet ordine ut prefata plebs et ecclesia de isto loco Iseo, ejusque officiales, qui nunc sunt vel pro tempore fuerunt, habere et tenere debeant istum jus et istas res, et faciant exinde de frugibus et censu seu redditu quos exinde annue Dominus ejus dedit, ipsa plebs, aut cui dedit pars ipsius plebis, quicquid eis fuerit oportunum, sine omni contradictione ecclesie Cluniacensis et ejus parti, videlicet cum accessionibus et ingressibus, seu cum superioribus et inferioribus suis, qualiter superius legitur, in integrum; et persolvere exinde debebunt et debeant iste plebis officiales vel aliquis a parte ipsius plebis, per se vel per eorum missum isto monasterio et ecclesie Cluniacensi, singulis annis, argenti denariorum bonorum Mediolanensium veteris monete solidos quatuor. Dato et consignato predicto ficto et censu a parte iste plebis parti istius monasterii Cluniacensis in loco et fundo Provalgia infra {438}monasterium aut ibi extra, videlicet tunc temporis cum circa aut alius certus legatus venerit ad requirendum et tollendum censum ipsius monasterii de Provalgia. Et hoc stetit et convenit inter eos, quod si pars predicte plebis steterit per totum continuum triennium, quod non solverit predictum censum et fictum sicut supra legitur, tunc pars istius monasterii Cluniacensis possit aufferre iste plebi et ejus parti illud jus et directum quod ei concessit ad habendum et tenendum seu utendum, sine ulla pena alia, aut superinposita inter eos non fiat. Penam vero inter se posuerunt, ut que pars istius monasterii Cluniacensis et plebis in his que superius leguntur non perseveraverit, quod illa pars que hoc non conservaverit debeat pacare pro pena parti fidem servanti argenti denariorum bonorum Mediolanensium libras viginti, et insuper stare conventioni, quia sic inter eos stetit. Actum est hoc infra monasterium Sancti Marci, quod est prope civitatem Laudis, unde due carte in uno tenore scripte sunt. Ego Poncius, circa, subscripsi, prior Quicianensis. Ego Tedaldus, monachus et prior, interfui et subscripsi. Ego Geraldus, prior Calvenciani, interfui et subscripsi. Ego Albertus [subscripsi]. Signum manus istius Henrici, prioris de Verdemala. Ego Adam presbiter subscripsi. Ego presbiter Bonus interfui et subscripsi. Ego Johannes, Isensis ecclesie presbiter, interfui et subscripsi. Signa manuum Lanfranci Stephano, Lotherii Silonis, Johannis Caura, Arialdi da Marcurolo, Manfredi Plaxentini, Rodulfi de Pontetha, Boni, Johannis, Cononis, testium. Ego Algisus, judex, interfui et subscripsi. Ego Henricus, judex ac regis missus, scripsi, post tradita complevi et dedi. Ibique promisit jam dictus donnus Poncius cora[m] istis, donno Johanni et Ade, sacerdotibus iste plebis, ad utilitatem iste plebis, a parte istius sui monasterii, quod pars ipsius monasterii de Clugnea debeat esse cum ista plebe et cum parte iste plebis, si intentio apparuerit iste plebi et ejus officialibus vel cui dederint de ista ecclesia et {439}rebus ipsius ecclesie Sancti Gervasii, et demonstrare et adducere cartas in placito, si requisitum ei fuerit, quas habet pars ipsius monasterii de Clunea de ipsa ecclesia vel ejus rebus, et esse secum, tamen sine dispendio ipsius monasterii de Clunea; et promisit insuper eis quod ipsummet donnum Petrum suum abbatem et istius sui monasterii vel ejus successorem istam cartam et conventionem firmare. (Bibl. nat. cop. 61-27.) ?? 4084. 1144, 22 mai. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM MANERII DE LETDECUMBA A STEPHANO, ANGLORUM REGE, FACTAM. Lucius, etc. Quoniam sine veræ, etc. (Bull. Clun., p. 52, col. 1, nº 2.) ?? ?? 4085. 1144, 22 mai. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II, QUO CONFIRMAT OMNIA PRIVILEGIA AB ANTECESSORIBUS SUIS MONASTERIO CLUNIACENSI CONCESSA. Lucius, etc. Religionis monasticæ, etc. (Bibl. Clun., col. 1383, d’après E.; Bull. Clun., p. 52, col. 2; Mansi, t. XXI, p. 610; etc.) (E. 62, LVI.) ?? {440}4086. 1144, 22 mai. LITTERÆ LUCII PAPÆ II, AD EPISCOPOS GALLIARUM, QUIBUS VETAT NE QUIS ÆDIFICET CAPELLAM VEL ECCLESIAM IN PARROCHIIS AD MONASTERIUM CLUNIACENSE PERTINENTIBUS ABSQUE CONSENSU ABBATIS. Lucius, etc. Juxta canonicam, etc. (Bull. Clun., p. 54, col. 1, nº 1, et p. 77, col. 2, nº 1.; D. Bouquet, t. XV, p. 413.) (Brit. Mus., Addition. ms. 21240, fol. 15, fol. moderne 19 rº.) ?? 4087. 1144, 22 septembre. EPISTOLA LUCII PAPÆ II, AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EI RESPONDET VALETUDINEM SUAM IN MELIUS IRE; FRATRES TREDECIM MITTI VULT AD HONOREM DEI ET CLUNIACENSIS ECCLESIÆ COLLOCANDOS. Lucius, etc. Dilectionis tuæ litteras, etc. (Bibl. Clun., col. 850; D. Bouq., t. XV, p. 415; Mansi, t. XXI, p. 608.) ?? ?? 4088. 1144, 24 octobre. CHARTA QUA GAUFRIDUS, PETRAGORICÆ SEDIS EPISCOPUS, CONCEDIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACULTATEM ELIGENDI CAPELLANUM DE ROCHENAC. Gaufridus, Dei gratia Petragorice sedis episcopus, Petro, Cluniacensis {441}monasterii abbati, et fratribus ejus in perpetuum. Notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris, quod Rainaldus, pie recordationis predecessor noster episcopus, dedit canonice et concessit clericorum suorum consilio, Hugoni, predicti monasterii abbati, et successoribus suis æcclesiam Sancti Johannis de Rochenac. Porro cum Cluniacensis monasterii monachi ad prefatam æcclesiam ab abbate suo missi in ea vellent eligere capellanum, quem postmodum episcopo Petragoricensi presentarent, surrexerunt quidam sacerdotes, qui quasi hereditario jure et profana successione predicte ecclesie capellaniam invaserunt, et quorundam nobilium laicorum perverso patrocinio, reluctantibus monachis, usque ad nos tenuerunt. Quod quia injustum atque profanum visum est domino Innocentio pape, cui de supradicto illicito ausu conquesti fuerint, et nobis, qui querelam eorum de eadem injuria multotiens suscepimus, justitie cui deesse non debemus incumbentes, atque ætiam apostolice jussioni obedientes, sepedicte æcclesiæ capellaniam damus et concedimus, ut supradicta nefanda hereditas perpetuo destruatur, Petro, abbati Cluniacensis monasterii, ac successoribus suis tali tenore ut monachi æcclesiæ de Rochenac idoneam personam eligant in capellanum, quem postmodum Petragoricensi episcopo, prout justum est, presentare provideant. Damus et concedimus dicto Petro abbati Cluniacensis monasterii et omnibus monachis ejusdem loci in posterum. Hec autem donatio facta est in manu Helie, prioris ecclesie de Rocenac, consilio clericorum Petragorice sedis, Petri de Nanclar archidiaconi, Gaufridi de Vern archidiaconi, Petri de Chauze archidiaconi, Constantini, Raimundi Brantosmensis abbatis, H. Goetti de Sancto Asterio, {442}Rannulfi prioris de Anissa. Et ut hec nostra donatio certior et firmior habeatur, hanc cartam sigillo nostro muniri fecimus et propria manu subscripsimus. † Signum Gaufridi episcopi. Signum P[etri] de Nanclar archidiaconi. Signum G[aufridi] de Vern archidiaconi. Signum P[etri] de Cauze archidiaconi. Signum Constantini. Signum Iterii de Peiregors, archidiaconi. Signum Helie de la Crobta. Signum Petri de Cauciada. (Bibl. nat. or. 235; cop. 61-38; D. 529, 530, 531.) (Au dos:) Carta episcopi Petragoricensis, de eligendo capellano in ecclesia de Rocenac. 4089. 1144, (avant le 18 novembre.) LITTERÆ PRIORIS SANCTI SALVII AD ABBATEM CLUNIACENSEM SUPER DISCORDIA EXISTENTE INTER MONACHOS EJUSDEM LOCI ET MONACHOS SANCTI JOHANNIS VALENTIANENSIS. Reverentissimo patri domino abbati, frater H., prior Sancti Salvii, et omnis conventus, debitam cum omni devotione obedientiam. Noverit paternitas vestra, quod placitum quod habuimus contra ecclesiam Sancti Johannis, per Dei providentiam et vestram intercessionem, sicuti hic annotabitur, jus Cluniacensis ecclesiæ et nostræ per magnos labores adquisivimus. Abbas enim Sancti Johannis tantum opprobrium ferre nolens de abbatia discessit. Qua de causa populus Valentianensis et clerici et canonici qui remanserunt, contra nos insurgentes, in præsentia episcopi, dominum papam appellaverunt, cum utique nec pro archiepiscopo Remensi, nec pro episcopo Cameracensi, divinum officium intermittere noluerint. Immo in octavis beati Martini, {443}in præsentia domini papæ me de hac causa appellaverunt. Provideat igitur paternitas vestra quid super hoc agendum sit. (D. 461.) ?? 4090. 1144, (avant le 18 novembre.) «ACTIO PLACITI DE DISCORDIA INTER ABBATEM SANCTI JOHANNIS DE [VALENTIANIS] ET PRIOREM SANCTI SALVII» IN PRÆSENTIA EPISCOPI CAMERACENSIS AGITATA. Reverendo domino et patri suo L[ucio], Dei gratia universalis ecclesiæ summo pontifici, N[icolaus], eadem gracia Cameracensis ecclesiæ humilis minister, salutem cum debitæ subjectionis obsequio. Causa quædam inter priorem Sancti Salvii et abbatem Sancti Johannis diu ventilata est, novissime autem in præsentia nostra hoc modo est diffinitum. Prior in abbatem sic agebat. «Parrochiæ nostræ jura, ecclesiæ videlicet Sancti Gaugerici, tibi injuste vendicas, et parrochianos nostros contra consuetos usus ecclesiæ nostræ et privilegii nostri tenorem injuste suscipis, cum abbatia tua infra parrochiam nostram, Sancti videlicet Gaugerici, sita sit, et non liceat tibi jure antiquo aliquem de parrochianis nostris suscipere, nisi illos tantum qui de familia vel curia B., comitis, sunt.» Cum igitur abbas minus sufficienter ad hoc responderet, et nullam suam justiciam super hoc ostendere posset, tandem visum est nobis et ecclesiæ nostræ personis, assensu utriusque partis, abbatis videlicet canonicorumque suorum, et prioris, ut antiqua jura in præsentia nostra recognoscerentur et sub cyrographi annotatione et sigilli nostri impressione munirentur, et ita deinceps omnis querimonia inter eos sopiretur. Quod et factum est. Abbas autem hujusmodi concessionem non observans, iterum prædictos parrochianos, et chrisma, quod in præfata ecclesia Sancti Gaugerici accipere debebat, aliunde suscepit. Ex querimonia igitur prioris iterum abbas ante præsentiam nostram die statuta vocatus est, ad objecta responsurus. Cum autem prior in abbatem ageret et ablata requireret, et chyrographum quod a nobis acceperat ab abbate non observatum ostenderet, abbas in hunc modum respondit: «Huic chyrographo {444}capitulum nostrum et comes, sub cujus tutela sumus, et concives nostri contradicunt. Unde te in præsentia domini papæ in octavis beati Martini appello.» Taliter in præsentia nostra actum est. Videat ergo paternitatis vestræ æquitas quid super hoc agendum sit. Valete. (D. 462.) ?? 4091. 1144, 1er décembre. EPISTOLA LUCII PAPÆ II, AD S[AMSONEM], REMENSEM ARCHIEPISCOPUM, QUA EI COMMITTIT DIFFINITIONEM CONTROVERSIÆ INTER ABBATEM DE VALENTIANIS ET PRIOREM SANCTI SALVII EXISTENTIS. Lucius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri S[amsoni], Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Super controversia quæ inter abbatem [Sancti Johannis] de Valentianis et H., priorem Sancti Salvii, in præsentia venerabilis fratris nostri N[icolai], Cameracensium episcopi, agitata est et per concordiam terminata, prædictus abbas nostram audientiam appellavit. Tandem vero utroque nostro conspectui præsentato, præfatus abbas privilegia concordiæ, unde controversia agitur, obviantia se habere asseruit, sed ea minime secum detulit. Quamvis itaque propter hoc quod et ipse appellavit et imparatus venit, adversus eum possemus sententiam protulisse, ex mansuetudine tamen sedis apostolicæ erga eum mitius volentes agere, causam ipsam tuæ discretioni committimus, per apostolica tibi scripta mandantes quatinus ascito tecum præfato Cameracensi episcopo et aliis discretis et religiosis viris, si præfatus abbas, ut asserit, privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordiæ obviantia protulerit, causam audias, et remoto appellationis subterfugio, media {445}æquitate diffinias. Alioquin eandem concordiam, sicut per præfatum episcopum facta est, facias observari. Datum Laterani, kal. decembris. (D. 463.) ?? 4092. 1144. FRIDERICUS, COMES FIRRETHENSIS, UXORQUE EJUS STEPHANIA ET FILIUS LUDOVICUS, MONASTERIUM MONIALIUM CLUNIACENSIUM IN LOCO DICTO VELPACH CONDUNT DOTANTQUE. In nomine sanctæ Trinitatis, etc. (Monuments de l’évêché de Bâle, t. II, p. 707.) ?? ?? 4093. 1144, environ (?) CHARTA QUA PONTIUS, TERNIACENSIS PRÆPOSITUS, HUGONI, PRIORI TERNIACENSI, PRÆPOSITURAM SUAM CONFERT. Noverint tam futuri quam præsentes, quod ego Poncius, Terniacensis præpositus, Deo et monasterio Terniacensi et domino Hugoni, supradicti loci priori ejusque successoribus et monachis Cluniacensibus inibi in perpetuum Deo servientibus, meam præposituram et quicquid ex parte ista Rhodani a supradicta domo habeo dono, vendo, videlicet tertiam partem firmamentorum et tertiam partem placitorum, et decem servitia in Nativitate Domini, et servitium cacipulci, et vineam juxta fontem Reginæ, et curtile cum vinea, et vineam de Mercheil, et quicquid calumniabar vel in Commentato vel in aliis villis aut locis cultis vel incultis, ubi aliquid juste vel injuste habere videbar, pro septingentis triginta solidis supradicto loco vendo, dono, laudo, atque inrevocabiliter prius per librum cum uxore mea per manus supradicti loci prioris, deinde cum ipsa per sacramentum super sacrosanctum altare, ut neque nos, neque heredes nostri ullam requisitionem in perpetuum faciant, trado. Quod si aliquis magnus {446}vel parvus, masculus seu femina, calumniam vel molestiam seu requisitionem aut guerram supradictæ domui pro acquisita præpositura facere conaretur, ego Poncius bona fide, ego Poncius omnibus meis viribus cum expensis supradictæ domus sine fraude et malo ingenio adjuvare [promitto], et hoc sacramento confirmo. Datis insuper fidejussoribus, videlicet Gerino de Sancto Simphoriano, Guidone de Bergun, Achardo de Comernai(?), Letordo Cauda Asini. Hoc factum est tempore domini Stephani, Viennensis, et domini Amedei, Lugdunensis archiepiscoporum, et domini Humberti, episcopi Aniciensis, in manu domini Hugonis, supradicti loci prioris, qui supradictum Poncium cum uxore per manus tenuit quando ambo super sacrosanctum altare juraverunt ut neque per se, neque per filios suos, neque per aliquam submissam personam magnam vel parvam, calumniam vel molestiam aut requisitionem in aliquo tempore faciant. Hujus rei testes sunt: in primis domnus Stephanus, Viennensis archiepiscopus, in cujus manu ipse Poncius guerpivit hæc omnia et fidelitatem in manibus ejus supradictæ juravit ecclesiæ; S. Humbertus, Aniciensis episcopus; Willermus de Marziaco, Gerinus de Sal, Hugo Rufus, Guillermus de Faramont, Guigo de Terniaco et Belinus, frater ejus, et Hugo, prior ejusdem loci; Ademarus, prior de Candiaco; Petrus, prior de Plogo; Guido, sacrista; Petrus Bardelinus, Aicardus Guifredus, Poncius de Vireta, Armannus Capellanus, Gerinus de Sancto Simphoriano et Humbertus, frater ejus, Guido de Bergun, Guigo Rufus, Confordus, Galterus de Balbiaco, Guillermus de Terniaco, Aicardus de Comenaco, Benedictus Robertus, Stephanus Idiers, Morellus, Johannes Vinea, Nicolaus Seignorez. Rursus ut semper pax firma maneat, nec ulla occasio rixandi detur, ego Poncius supradictam venditionem in manu domni Hugonis, Viennensis archiepiscopi, et domini Petri Viviani, prioris Terniacensis, qui mihi rursus viginti {447}solidos dedit, laudo et confirmo. Et de hoc testes sunt: Johannes, abbas Sancti Petri foris portam; Aquinus, abbas Sancti Andreæ; Willermus, decanus; Stephanus; Garcinus, archidiaconus; Guillermus Lab’.; magister Rostannus; Petrus, archipresbyter; Guigo de Tornaco; Ademarus de Cueriis; Poncius de Sansolio; Bonefacius; Poncius Berardus; Petrus de Landas. Et ne pro hac venditione amplius in perpetuum aliqua discordia sit, apud Guiorguium, ad plenam parrochiam, in ecclesia, cunctis audientibus, hoc rursus laudo et confirmo. Hinc testes sunt: Hugo de Rocatus, Hugo Nigrabolli, Antelmus Parens, Aimo Bruns, Aimo Arans, Licardus Mallenus, Durannus, presbyter; Poncius Berno et filii ejus; et domnus Petrus, prior Tarniacensis, in cujus manu Poncius hanc venditionem laudavit et confirmavit; Humbertus, prior de Tarniaco; Poncius Parens; Gerinus, prior de Griniaco. (D. 217.) ?? 4094. 1144-1145. EPISTOLA LUCII PAPÆ II, AD EPISCOPUM BURGENSEM IN HISPANIA, CUI MANDAT UT ECCLESIAM DE CARADIGNA FRATRIBUS CLUNIACENSIBUS IN PRIORATUM CONCEDAT. Lucius, etc. Meminisse debet tua, etc. (Bull. Clun., p. 55, col. 2, nº 2). ?? ?? 4095. 1144-1148. EPISTOLA GAUFRIDI, NORMANNORUM DUCIS, AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA CONFIRMAT DONATIONEM CENTUM MARCARUM ARGENTI ANNUATIM SOLVENDARUM MONASTERIO EJUS AB HENRICO, REGE ANGLORUM FACTAM. Reverendo patri Dei gratia Cluniacensi abbati P[etro] et sanctissimo conventui Cluniacensi, G[aufridus] eadem gratia dux Normannorum {448}et comes Andegavorum, æternam in Domino salutem. Felicis memoriæ prædecessor noster Henricus, rex Anglorum, centum marcas argenti singulis annis Cluniacensibus fratribus in elemosina dabat; eo autem decedente pro prædictis centum marcis data est terra prædictis fratribus; illam igitur terram Cluniacensi ecclesiæ et fratribus ibidem Deo servientibus jure perpetuo possidendam concedimus. Donationem quoque de terra prædicta ab imperatrice factam laudamus et confirmamus. Testes sunt Hugo, archiepiscopus Turonensis; Paganus de Claravalle; Guido de Sablolio. (D. 225; E. 238, CCXXI.) ?? 4096. 1145, 11 janvier. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, DE SUBJECTIONE ABBATIS MONASTERII SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM IPSI CLUNIACENSI ABBATI. Lucius, etc. Privilegiis quæ a sede, etc. (Bull. Clun., p. 54, col. 2.) (Bibl. nat. or. 236.) ?? 4097. 1145, 19 janvier. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II, QUO CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI MONASTERIUM SANCTI SABÆ DE URBE [ROMA]. Lucius, etc. Etsi ecclesiarum, etc. (Bibl. Clun., col. 1408, d’après E.; Bull. Clun., p. 55, col. 1; Mansi, t. XXI, p. 613.) (Bib. nat. or. 237; E. 36, XXXI.) ?? {449}4098. 1145, 20 janvier. EPISTOLA LUCII PAPÆ II, AD PETRUM ABBATEM ET MONACHOS CLUNIACENSES, SUPER ADVENTU ET COLLOCATIONE FRATRUM EORUM IN MONASTERIO SANCTI SABÆ URBIS ROMÆ. Lucius, etc. Fratres vestros debita, etc. (Bull. Clun., p. 55, col. 2, nº 1; D. Bouq., t. XV, p. 416.) ?? ?? 4099. 1145 (après le 15 avril). CHARTA QUA NICOLAUS, CAMERACENSIS EPISCOPUS, DIFFINIVIT CONTROVERSIAM EXISTENTEM INTER PRIOREM SANCTI SALVII ET ABBATEM SANCTI JOHANNIS DE VALENTIANIS. Nicolaus, divina miseratione Cameracensium episcopus, tam futuris quam præsentibus in perpetuum. Controversiam inter ecclesiam Sancti Salvii et Sancti Johannis abbatiam super variis importunitatibus diu habitam consilio personarum nostrarum decidentes, ecclesiæ Sancti Salvii possessionis suæ jura, quæ in parrochia Sancti Gaugerici hactenus tenuerat, auctoritatis nostræ munimento assignamus. Quod autem antiquitatis argumento comitem et servientes suos, dapiferum scilicet, pincernam, pistorem, camerarios et portarium, coquum et culcitrarum portitorem, duodecim etiam pares cum domesticis servientibus de pane eorum viventibus, et canonicos cum familia sua, parrochianos Sancti Johannis fuisse collegimus, baptismum et sepulturam et cetera quæ parrochianis suis necessaria sunt, ecclesiæ Sancti Johannis pace utriusque ecclesiæ concessimus. Decretum est itaque ut parrochiani Sancti Gaugerici, tam in burgo quam in castro Valentianensi commanentes, in baptismate, sepultura et in oblationibus, et ceteris quæ parrochialia sunt, ab ecclesia Sancti Johannis nullatenus suscipiantur, sed ab ecclesia Sancti Gaugerici, sub tutela Sancti Salvii, absque ulla decisione inrefragabiliter possideantur. Cum autem quæ præsignata sunt pace utriusque ecclesiæ ordinaverimus, in prævaricatores quoad resipiscant [excommunicationis] sententiam proferimus, atque canonica {450}subsignatione et sigilli nostri impressione hujus nostri decreti paginam confirmamus. S. Theoderici, præpositi et archidiaconi. S. Johannis, Alardi, Evrardi, archidiaconorum; Guerimboldi, Geraldi, sacerdotum; Guillelmi, Hugonis, Radulfi, levitarum; Adam, Eustachii, Roberti, Johannis, Hugonis, Gualteri, Albrici, sublevitarum. Actum anno incarnati Verbi MCXLV. Ego Guerimboldus, cancellarius, recensui. Ut autem hæc omnia quæ prænotata sunt vera esse credantur, ego Nicolaus, Dei gratia Cameracensis ecclesiæ episcopus, assensu personarum nostrarum et totius capituli nostri, hanc cartam sigilli nostri auctoritate et probabilium virorum attestatione munivi. S. domni Parvini, abbatis Sancti Sepulcri Cameracensis. S. Adæ, abbatis Sancti Andreæ de Castello. S. Gualteri, abbatis Sancti Auberti. S. Theoderici, præpositi et archidiaconi. S. Johannis, Alardi, Evrardi, archidiaconorum. S. Guerimboldi, cancellarii. S. Guerimboldi, Geraldi, sacerdotum. S. Guillelmi, Bartholomei, Gualteri, levitarum. S. Roberti, Eustachii, Hugonis, Gualteri et Mathæi, sublevitarum. (D. 467.) ?? 4100. 1145 (après le 15 avril). EPISTOLA SAMSONIS, REMORUM ARCHIEPISCOPI, AD EPISCOPUM CAMERACENSEM, QUA MANDAT EI SE CONFIRMAVISSE CONCORDIAM AB EO FACTAM INTER ABBATEM SANCTI JOHANNIS DE VALENTIANIS ET PRIOREM BEATI SALVII. S[amso], Dei gratia Remorum archiepiscopus, carissimo fratri N[icolao] Cameracensis ecclesiæ venerabili episcopo, salutem et dilectionem in Domino. Ad mandatum domini papæ Lucii, bonæ memoriæ, et vos et abbatem Sancti Johannis de Valentianis, et Hugonem, priorem Beati Salvii, ante nos evocavimus. Et quia abbas privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordiæ per vos factæ obviantia nequaquam protulit, sicut in præsentia domini papæ se prolaturum asseruit, mandato ipsius papæ debitam exhibentes obedientiam, concordiam per vos factam metropolitana auctoritate confirmamus, sollicitudini vestræ mandantes et præcipientes ut eam inrefragabiliter observari faciatis. Valete. (D. 463 bis.) ?? {451}4101. 1145 (après le 15 avril). CHARTA QUA SAMSO, REMORUM ARCHIEPISCOPUS, NOTUM FACIT SE, AUDITA UTRAQUE PARTE IN CAUSA PRIORIS SANCTI SALVII ET ABBATIS SANCTI JOHANNIS, CONCORDIAM PER EPISCOPUM CAMERACENSEM FACTAM CONFIRMAVISSE. S[amso], Dei gratia Remorum archiepiscopus, universis ecclesiæ filiis in perpetuum. Felicis memoriæ Lucius papa per apostolica scripta nobis mandavit, quatinus ascito nobiscum venerabili confratre nostro N[icolao] Cameracensi episcopo, et aliis discretis et religiosis viris, si abbas Sancti Johannis de Valentianis, ut ante ipsum papam asseruit, privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordiæ per predictum episcopum factæ obviantia proferret, causam ipsius et Hugonis, prioris Sancti Salvii audiremus, et remoto appellationis subterfugio, media æquitate diffiniremus; alioquin eandem concordiam, sicut per eundem episcopum facta est, faceremus observari. Nos itaque et prædictum episcopum et abbatem Sancti Johannis et priorem Sancti Salvii ante nos evocavimus. Abbas vero privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordiæ per episcopum factæ obviantia nequaquam protulit. Eapropter apostolico mandato debitam exhibentes obedientiam, concordiam per episcopum factam metropolitana auctoritate confirmamus, prædicto episcopo Cameracensi mandantes et præcipientes ut eam inrefragabiliter observari faciat. Ut autem hæc nostra confirmatio pondus auctoritatis habeat, et rata et inconvulsa maneat, sigilli nostri impressione et probabilium personarum attestatione illam muniri præcepimus. S. Gosleni, Suessionensis episcopi. S. Bosonis, archidiaconi. S. Leonis, decani. S. Gervatii, cantoris. S. Gregorii et Rogerii, presbyterorum. S. Symonis, Senonensis archidiaconi, Drogonis, et Guermundi, diaconorum. S. Guidonis, Rogeri et Bosonis, subdiaconorum. Actum Remis, incarnati Verbi anno MCXLV, indictione VII, {452}regnante gloriosissimo Francorum rege Ludovico anno VIII, archiepiscopatus autem domni Sansonis anno VI. (D. 464.) ?? 4102. 1145 (après le 15 avril). LITTERÆ NICOLAI, EPISCOPI CAMERACENSIS, AD ABBATEM VALENTIANENSEM, QUIBUS EI PRÆCIPIT UT CONCORDIAM PER IPSUM FACTAM, VIRTUTE LITTERARUM ARCHIEPISCOPI REMORUM, OBSERVET, UT SUPRA. Nicolaus, Dei gratia Cameracensium episcopus, abbati de Valentianis et congregationi Sancti Johannis sibi commissæ obedientiæ vinculum. Scripsit dominus noster S[amso] Remorum archiepiscopus, in hæc verba: «Ad mandatum domini papæ Lucii, etc.» (ut supra, nº 4100, usque) observari faciatis. Vobis igitur eadem domini papæ et domini metropolitani auctoritate et nostra sub obedientiæ reverentia præcipimus ut concordiam per nos factam, privilegio nostro confirmatam, absque aliqua interruptione observetis. Valete. (D. 465.) ?? 4103. 1145 (après le 15 avril). NOTIFICATIO ET CONFIRMATIO CHARTÆ REMORUM ARCHIEPISCOPI DE QUO SUPRA, AB EPISCOPO CAMERACENSI FACTÆ. Nicolaus, divina miseratione Cameracensis episcopus, tam futuris quam præsentibus in perpetuum. Mandato domini papæ bonæ memoriæ Lucii et præcepto domini nostri Sansonis, Remorum archiepiscopi, assentientes, quæ privilegio suo universitati ecclesiasticæ sub privilegio exposuit subnotavimus: «S., Dei gratia Remorum archiepiscopus, universis ecclesiæ filiis in perpetuum. Felicis memoriæ, etc. (ut supra, nº 4101, usque) anno VI. Drogo, cancellarius, recognovit, scripsit et subscripsit.» Hujus igitur munitionis auctoritate confirmati concordiam per nos factam episcopali auctoritate confirmamus, et, ut inrefragabilis {453}permaneat, in prævaricatores quoad resipuerint excommunicationis sententiam proferimus, atque canonica subsignatione, nostra quoque subsigillatione hujus nostri decreti paginam confirmamus. S. Theoderici, præpositi et archidiaconi. S. Johannis, Alardi, Evrardi, archidiaconorum. S. Geraldi, archidiaconi. S. Gyerimboldi et Gerardi, sacerdotum. S. Guillelmi, Bartholomæi, Radulfi, Gualterii, levitarum. S. Roberti, Eustachii, Hugonis, Gauterii et Mathæi, sublevitarum. Actum incarnati Verbi anno MCXLV, præsulatus domni Nicolai IX. Ego Guerimboldus, cancellarius, scripsi et recognovi. (D. 466.) ?? 4104. 1145. CHARTA QUA FORTUNIO GARCEIZ KAIXAL DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM BEATI ADRIANI DE VADO LONGO. In Christi nomine et ejus divina clementia. Ego Fortunio Garceiz Kaixal facio hanc cartam donationis. Dono et concedo Deo et Sancto Petro Cluniacensi ecclesiam Beati Adriani de Vado Longo, cum illa hereditate quam desponsavimus eam ego et uxor mea Tota, die consecrationis ejus. Dono insuper molinendum et vineam quæ est circa palacium et agrum qui dicitur Peculiare, qui est super pontem in Ursella, et ortum ubi puteus est ad caput ecclesie, et in burgo novo palacium meum et totam ipsam hereditatem quam Cluniacenses monachi jam tenebant et possidebant ex die consecrationis prenominate ecclesiæ, quando ego et predicta uxor mea Tota obtulimus illam prefato Sancto P[etro] in manu et in presentia S[ancii] Pampilonensis episcopi. Hoc autem donativum facio propter salutem et remedium animæ meæ vel parentum meorum, regis S[ancii] et filiorum ejus, regis {454}P[etri] et Ald[efonsi] et uxoris meæ T[otæ] atque filii mei G., ut sit in salutem, et remedium animarum nostrarum per secula cuncta. Amen. Dono autem sic ut habeant et possideant predicti monachi æcclesiam Sancti Adriani cum omnibus prefatis hereditatibus ingenuam et liberam et quietam et sine ulla mala voce per secula cuncta. Amen. Quicumque vero ex nepotibus vel ex generatione nostra hoc donativum violare aut frangere voluerit, sit anathema et excomunicatus, et cum Datan et Abiron et cum Juda, traditore, sepeliatur in inferno. De hoc sunt testes: Johannes, abbas de Sancti Johannis de Pinna; Petrus, abbas Sancti Salvatoris Leierensis cenobii; Petrus, abbas Sancte Marie de Irax; et in burgo novo de Sangossa, ubi palacium est cum suo orto et cum sua exita directa usque ad terminum coram vicinis statutum. Sunt testes Gilerm Cegorra, Gilerm Ugo, Sancius Picator; Miletus Bivianus, frater ejus; Arnaldus Vel, Nicholaus Faber, Johannes Motila; Petrus de Lafita; Gilerm Ross de Uli; Garcia Semenones; Ferran Galinz; Lope Arceiz de Sancto Adriano; Eneco Enecones; Petrus Castellanus; Petrus Arnaldi; Blasco Sancte Eulalie. ##SIGNVM : † : CAIXAL : Facta carta era Mº Cº LXXXº IIIº, regnante Domino nostro Jesu Christo, et sub ejus imperio dominante comite Barchinonense ac principante in Aragone, et in Sobrarbe, et in Rupa Curcia, in Cesaraugusta, et in Calatavibus; regnante rege G[arcia] in Pampilona, et Alava, et Bizcaia, et in Tutela; episcopo L[ope], cujus interventu et auctoritate hanc cartam facio, existente animarum procuratore in Pampilona; episcopo D[odo] in Osca, episcopo M[ichaele] in Tirassona, episcopo S[ancio] in Calahorra et in Nagera. Fiat, Fiat. Ego P. prefati Kaixal capellanus, licet indignus, hanc cartam scripsi et hoc signum (seing) posui. (Bibl. nat. or. 238 et 239; cop. 283-147 et 148.) ?? {455}4105. 1145. CHARTA QUA HATO, TRECENSIS EPISCOPUS, STATUIT CANONICOS ECCLESIÆ SUÆ NIHIL DE PRÆBENDALI BENEFICIO PRÆTER VIGINTI SOLIDOS ANNIS SINGULIS ACCEPTUROS, EXCEPTIS CLUNIACENSIBUS QUIBUS PRÆBENDAM CONCESSIT. In nomine, etc. (Bibl. Clun., notæ, col. 104.) ?? ?? 4106. 1145-1147 CHARTA QUA AMEDEUS, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS, DE MANDATO DOMINI PAPÆ, DIFFINIT CONTROVERSIAM EXISTENTEM INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET JOCERANNUM GROSSUM. Notum sit omnibus in manibus quorum hæc carta pervenerit, quod ego Amedeus, Lugdunensis archiepiscopus, apostolicæ sedis legatus, domini papæ urgente mandato, venerabiles Cluniacenses fratres et Jocerannum Grossum ad diffiniendam controversiam quæ inter eos diu agitata fuerat ante meam evocavi præsentiam. Utraque itaque parte ante nos constituta, allegaverunt Cluniacenses prædictum Jocerannum in Cluniacensis ecclesiæ terris, quæ sub ejus fuerant potestate, graves injurias et exactiones fecisse, hospitia quæ antecessores ejus in eis non habuerant violenter exegisse, rapinis et talliis diversisque infestationibus eorum homines graviter oppressisse. Econtra Jocerannus aiebat nil in eorum terris accepisse, nisi ea quæ more consuetudinario antecessores sui in eis acceperant. Auditis igitur utriusque partis rationibus, et consilio religiosorum virorum Eraclii, archidiaconi, Willermi de Marzeu, magistri Otmarii, Girberti, archipresbyteri, testibus, quos Cluniacenses produxerant, diligenter præstito sacramento testificati sunt quod Jocerannus in prædictis ecclesiæ terris nullam penitus vim nullasque exactiones de more inferre debebat. Testimonio quorum Joceranni testes non contradixerunt. Præterea ecclesiæ testes {456}asseruerunt quod, ipsis præsentibus et audientibus, Bernardus, prædicti Joceranni pater, cum Ierosolymam in domum Hospitalis, ubi se donaverat, ire disponeret, in Cluniacensium fratrum et aliorum multorum præsentia, non solum consuetudines ullas in prædictis ecclesiæ terris se non habere asseruit, verum etiam Joceranno et Henrico filiis suis, qui præsentes aderant, ne injurias aliquas aut exactiones in præfatis ecclesiæ terris deinceps inferre præsumerent evidenter præcepit; qui si ejus mandato non obedirent, paternam hereditatem eis interdixit. Quibus auditis, et communicato illorum consilio qui ibidem nobiscum aderant, per sententiam protulimus ut Jocerannus de illatis injuriis prædictis fratribus satisfaceret, et se a talibus exactionibus deinceps compesceret; neque enim in terris eorum de more talem habebat potestatem. (D. 351.) ?? 4107. 1145-1153 (?). EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD NARBONENSEM ARCHIEPISCOPUM, CUI MANDAT UT EPISCOPUM R[AIMUNDUM] ET CANONICOS MAGALONENSES ET PETRUM DE VERONA COERCEAT AB OMNI INFESTATIONE FRATRUM CLUNIACENSIUM IN MONASTERIO NOVO JUXTA MONTEM PESSULANUM SITO COMMORANTIUM. Eugenius, etc. Veniens ad nostram, etc. (Bull. Clun., p. 58, col. 1, nº 2; D. Bouquet, t. XV, p. 446.) ?? ?? 4108. 1145-1158. CHARTA WILLELMI, ARVERNORUM COMITIS, DE CONCORDIA INTER IPSUM ET PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, SUPER MAUZIACENSI ET CELSINIACENSI MONASTERIIS. Quæ pro salute, etc. (Bibl. Clun., col. 1411.) (Bibl. nat. or. 204; cop. 45-173; D. 208; E. 246, CCXXIX.) ?? {457}4109. [1146], 16 janvier. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD ENGOLISMENSEM ET LEMOVICENSEM EPISCOPOS, QUIBUS MANDAT UT INQUIRANT SUPER CONTROVERSIA ORTA INTER CLUNIACENSES MONACHOS ET CLERICOS DE ROCABOVISCURTE. Eugenius, etc. Controversiam, quæ, etc. (Bull. Clun., p. 59, col. 1; D. Bouq., t. XV, p. 435.) ?? ?? 4110. [1146], après le 16 janvier. RESCRIPTUM GERALDI, LEMOVICENSIS, ET LAMBERTI, ENGOLISMENSIS EPISCOPORUM, AD EUGENIUM PAPAM, SUPER EXECUTIONE COMMISSIONIS SUPRAPOSITÆ, QUO APPARET ECCLESIAM DE ROCABOVISCURTE AD MONACHOS CLUNIACENSES PERTINERE. Sanctissimo, etc. Controversia, quæ, etc. (Bull. Clun., p. 59, col. 2, nº 1.) ?? ?? 4111. [1146, après le 16 janvier.] CHARTA QUA ITERIUS, ABBAS SANCTI THEODORI DE ROCABOVISCURTE, NOTUM FACIT SE, SECUNDUM DIFFINITIONEM EUGENII PAPÆ, PRÆDICTAM ECCLESIAM MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONCESSISSE. Ego Iterius, decanus, etc. (Bull. Clun., p. 60, col. 1, nº 1.) ?? ?? 4112. 1146, 9 février. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES PRIORATUS NANTUACENSIS. Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Guilenco, {458}priori Natoacensis monasterii ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Apostolici moderaminis clementie convenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolice sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar predecessoris nostri felicis memorie pape Lucii, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Pomerium, Trifordum, Caloium, Trevogias, Rumilliacum, Casinum, Cantriacum, Calargias, Talusiacum, Maserias, Brenodum, Sanctum A[l]banum, Sanctum Martinum de Frasno, Villam justa Ambroniacum, Sanctum Germanum de Valboni, Buencum, Lovennam, Ardunum, Ascinencum, Villam juxta Gebennas, Sanctum Martinum de Darentasia, Cervariacum. Prohibemus quoque et apostolica auctoritate interdicimus, ut infra terminos ipsius monasterii, videlicet Sanctum Martinum, Salas, Senochias, Carisium, lacum Silani, Poisatum, quemadmodum a venerabili fratre nostro Amedeo, Lugdunensi archiepiscopo, apostolice sedis legato, rationabili providentia statutum et prohibitum est, nullus hominem capere vel invadere seu assultum vel quamlibet offensam facere presumat; monasterium vero ipsum cum capella Sancti Michaelis, que infra ipsum cimiterium sita est, in ea libertate manere sanctimus que a beato Gregorio concessa est, et in {459}qua per sexaginta annos quiete fuisse dinoscitur; in obedientia autem et dispositione Cluniacensis abbatis et monasterii tam locus ipse quam fratres perpetuo maneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hujus nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Ego Cunrardus, Sabinensis episcopus, SS. Ego Albericus, Hostiensis episcopus, SS. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, SS. Ego Gregorius, presbiter cardinalis, tituli Calixti, SS. Ego Guido, presbiter cardinalis, tit. Sancti Grisogoni, SS. Ego Reinerius, presbiter cardinalis, tit. Sancte Prisce, SS. Ego Hubaldus, presb. card. tit. Sancte Praxedis, SS. Ego Hubaldus, presb. card. tit. SS. Johannis et Pauli, SS. Ego Wido, presb. card. tit. SS. Laurentii et Damasii, SS. Ego Bernardus, presb. card. tit. S. Clementis, SS. Ego Hubaldus, presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem, SS. Ego Willanus, presb. card. S. Stephani in Celiomonte, SS. Ego Odo, presb. card. S. Georgii ad Velum Aureum, [SS.] Ego Guido, diac. card. SS. Cosme et Damiani, SS. Ego Octavianus, diac. card. S. Nicholai in Carcere Tulliano, SS. Ego Gregorius, diaconus card. S. Angeli, SS. Ego {460}Astaldus diac. S. Eustachii juxta Templum Agripe, SS. Ego Barardus [Berardus], diac. card. S. Romane ecclesie, SS. Ego Jacinthus, diac. card. S. Marie in Comidi, SS. Ego Cinthius, diac. card. SS. Sergii et Bachi, SS. Datum trans Tiberim, per manum Roberti, sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, V idus febroarii, indictione nona, incarnationis Dominice anno Mº Cº [XLVº], pontificatus vero domni Eugenii III pape, anno primo. (E. 90, IIIIxxii.) ?? 4113. 1146, 15 février. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA PRIVILEGIA A PRÆDECESSORIBUS SUIS MONASTERIO CLUNIACENSI CONCESSA. Eugenius, etc. Cum omnibus sanctæ, etc. (Bibl. Clun., col. 1386, fragm.; Bull. Clun., p. 56, col. 1.) (E. 63, LVII.) ?? 4114. 1146, 15 février. PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III, AD PRIOREM SANCTI MARCELLI (DE SALZETO), CUI CONFIRMAT DONATIONEM ECCLESIÆ DE SAVATIA, AB E[USTACHIO], EPISCOPO VALENTINENSI, CONCESSAM. Eugenius, etc. Apostolicæ sedis auctoritate, etc. (Bull. Clun., p. 62, col. 1, nº 1.) (Bibl. nat. or. 240.) ?? {461}4115. 1146, 9 septembre. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD RAYMUNDUM, PETRAGORICENSEM EPISCOPUM, SUPER RESTITUTIONE ECCLESIÆ DE ROCABOVISCURTE AB ILLO FACIENDA MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUI EX EA A CLERICIS EXPULSI FUERANT. Eugenius, etc. Ad tuam credimus, etc. (Bull. Clun., p. 60, col. 1, nº 2; D. Bouq., t. XV, p. 441.) ?? ?? 4116. 1146. CHARTA QUA NOTUM EST GUIDONEM, COMITEM MATISCONENSEM, VENTAS DUARUM CALDARIARUM IN BURGO LEDONIS MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDISSE, ETC. Agnoscat Cluniacensium fratrum universitas omniumque fidelium ventura posteritas, quia comes Guido Matisconensis, ventas duarum caldariarum Cluniacensi ecclesie dederat, quas duo burgenses tenebant de burgo Ledonis, scilicet Filibertus Boiseth et Huboldus Faber. Postea ministrorum comitis pravitas et scelerata cupiditas ventas illas abstulit et diu violenter retinuit. Tandem frater Guido, salsamentarius Cluniacensis, comitem Willelmum conveniens, pro injuria perpetrata experientiam ejus consuluit, et liberali auctoritate ejusdem comitis ventas illas in perpetuum quiete et inconcusse possidendas, Cluniacensis ecclesia recepit. S. Senebruni, qui eas tenebat et jussu comitis predicti in manu sal[sa]mentarii Guidonis dimisit. S. Aymonis prepositi Ledonis. S. Galterii constabuli. S. Rogerii vicarii. S. Guidonis de Porta. S. Pagani, Guinerandi. Actum Ledonis, incarnationis Dominice anno Mº Cº XLº VIº. (B. s. 17.) ?? 4117. 1147, avril. CHARTA QUA PETRUS DE AURA ET TOTA FAMILIA EJUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI MOLENDINUM DE ROCHA TALLATA. In nomine Domini, anno ejusdem incarnationis Mº Cº XLº VIIº, in {462}mense aprili, regnante Lodoico rege Francorum, sit per hanc cartam notum omnibus hominibus, quod ego Petrus d’Aura et ego Guillerma, ejus uxor, et nos eorum infantes, Petrus, Guillermus, Pontius, Raimundus, Guillerma, omnes insimul, cum consilio Bernardi d’Aura, bona fide et sine dolo et absque ulla retentione, vendimus et titulo venditionis in perpetuum tradimus Deo et Beato Petro Cluniacensi, et tibi, Petro, ejusdem monasterii abbati, et omnibus monachis presentibus et futuris, ad omnes voluntates vestras, dandum, vendendum, impignorandum, vel quo alio modo volueritis alienandum, cum consilio tamen Petri de Cornone et Bertranni de Sancto Juliano, et fratrum suorum, Bernardi Petri et Rebuf, scilicet unum molendinum cum omni jure suo et cum omnibus suis pertinenciis et que pertinere debent. Qui predictus molendinus vocatur Rocha Tallata, et est in fluvio Lesi, juxta molendinum Bertranni de Insula, qui vocatur Joet. De hoc vero predicto molendino dabitis tantum, pro usatico, XIIcim denarios filiabus Petri Dalmatii de Castronovo, et nullum alium usaticum vel servitium inde facietis. Propter autem hanc venditionem et traditionem molendini predicti cum jure suo et cum suis pertinentibus, dedistis nobis jamdictis LX marchas argenti fini, sicut inter nos fuit conventio, et nichil remansit apud vos in debito. Hoc fuit factum cum consilio Petri de Cornone, et habuit inde CC. L solidos, et cum consilio Bertranni de Sancto Juliano et fratrum suorum predictorum, et habuerunt inde VI marchas argenti. Qui omnes predicti laudaverunt supradictis monachis et laudare fecerunt a fevalibus suis, videlicet: Bernardo de Insula et uxore sua Bonafos et filio eorum Guille[l]mo, et a Poncio de Albananicis et uxore sua Amorosa, et a Guillelmo Gauterii de Crecio et uxore sua Mabilla, quicquid juris ibi habebant, salvo tantum usanco (?) II solidorum et consilio. Similiter ego Petrus d’Aura promitto et convenio per me et per heredes meos vobis predictis monachis, presentibus et futuris, quod si aliquis homo vel femina aliquid ampararet vel auferret in hoc predicto molendino, per me vel per meos, totum vobis jure restituam, et inde dono vobis regressum super omnes res meas ubicum que sint. Hujus rei testes sunt: Guillelmus {463}Siguini, Guillelmus Laterici, Augerius de Natres (?), Petrus de Naires, Guillelmus de Naires, Deodatus de Sauzeto, Guillelmus [et] Stephanus, filii ejus, Pontius de Carcassona, Guillelmus Salomonis, Guasco Orgerii, Guillelmus [et] Petrus, filii ejus, Guillelmus Augerii, filii Guiraldi Augerii, Petrus Porcelli, Johannes Pipini, Bernardus Brunonis. Similiter ego Bernardus, comes Melgorii, et ego Beatrix, comitissa, ejus uxor, per nostros (sic) vel per nostros, laudamus, concedimus et consiliamur totum hunc molendinum predictum, cum omni jure suo et cum omnibus suis pertinentibus tibi, Petro, Cluniacensi abbati, et omnibus monachis ejusdem monasterii, presentibus et futuris, salvo tantum censu predicto et con[sil]io Petri de Cornone et Bertranni de Sancto Juliano et frat[r]um suorum predictorum, et concedimus et convenimus vobis quod propter aliquod forifactum predictorum feudatariorum nostrorum, nullam molestiam, nullam exactionem vel peticionem vobis nec in hoc molendino faciamus, excepto censu supradictorum II solidorum, et propter hoc dedisti michi Bernardo comiti predicto CC. LX solidos, et michi Beatrici comitisse C. solidos. Hujus rei testes sunt: Pontius de Obillonis, Olivarius de Melgono (?), Petrus Almera, Guillelmus Otonis, Guillelmus Siguini, Bernardus de Piniano, Guillelmus de Oor, Guillelmus de Sabrano, prior Sancti Saturnini, Ugo, cellarius Cluniacensis, Pontius Siguini, Raimundus, monachus, Johannes de Meiolano, Leodegarius de Monte Acuto. Quando vero Petrus de Aura dedit supradictum regressum in omnibus rebus suis, fuit factum in presentia et audientia domni Guillelmi Montis Pessulani et Guillelmi, filii ejus, et Maurini, et Pontii de Carcassona, et predictorum monachorum. Poncius Bega dictavit hanc cartam. (Bibl. nat. cop. 63-12.) ?? 4118. 1147, 29 mai. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA IPSI SUBDIT AC SUCCESSORIBUS EJUS ABBATIAM BALMENSEM, IN PRIORATUM MUTANDAM PRO EXSECRABILI ET HORRENDO FACINORE QUOD BALMENSES MONACHI COMMISERUNT. Eugenius, etc. Quam proprie et, etc. (Bull. Clun., p. 57, col. 2, nº 1; D. Bouq., t. XV, p. 444.) ?? ?? {464}4119. 1147, 29 mai. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD G[UILLELMUM], MATISCONENSEM COMITEM, CUI RESCRIBIT SE SUBDIDISSE ABBATIAM BALMENSEM ABBATIBUS CLUNIACENSIBUS, PRÆCIPITQUE UT ID EXECUTIONI DEMANDARI SATAGAT. Eugenius, etc. Quam proprie et, etc. (Bull. Clun., p. 57, col. 2, nº 2; D. Bouq., t. XV, p. 444.) (B. s. 33, fº 129 vº.) ?? 4120. 1147, 29 mai. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD H[UMBERTUM], BISUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM, CUI RESCRIBIT SE SUBDIDISSE ABBATIAM BALMENSEM ABBATIBUS CLUNIACENSIBUS. Eugenius, etc. Scire te volumus, etc. (Bull. Clun., p. 58, col. 1, nº 1; D. Bouquet, t. XV, p. 444; Gall. chr., t. XV, inst. p. 37.) ?? ?? 4121. 1147, 2 juin (?). EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD ODONEM, PRIOREM SANCTI MARTINI DE CAMPIS, QUA MANDAT EI SE SUSCIPERE PROTECTIONEM PRIORATUS EJUS. Eugenius episcopus, etc. Religiosis desideriis dignum, etc. (Marrier, Mon. S. Martini de Campis, p. 179; Bibl. Clun., col. 603.) ?? ?? {465}4122. 1147, 14 juin. CHARTA QUA WILLELMUS, MATISCONENSIS ET BURGUNDIÆ COMES, DONUM BALMENSIS ABBATIÆ, AB EUGENIO PAPA FACTUM CLUNIACENSI ABBATI CONFIRMAT. Ego Willelmus, Masticonensis comes et Burgundiæ, notum facio cunctis legentibus ista dominum papam Eugenium secundum dedisse domino Petro, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus et Cluniacensi ecclesiæ in perpetuum abbatiam de Balma, cum appendiciis suis omnibus, in prioratum. Quod donum ego Willelmus comes, pro salute animæ meæ et parentum meorum, et pro reformatione religionis, quæ in loco illo valde deperierat, mandato jam dicti domini papæ, laudante hoc idem et confirmante Poncia comitissa, uxore mea, et filiis meis Stephano et Gerardo, laudavi, et quantum ad me spectare videtur, in capitulo Cluniacensi, præsente supradicto domino Petro abbate et conventu fratrum plurimo confirmavi. Insuper per me ipsum eundem dominum Petrum abbatem et fratres ejus de monasterio Balmensi investivi, et ad posterorum notitiam cartam hanc sigillo proprio roborari præcepi. Testes laudationis illius, quam in capitulo feci, sunt hii: Guido de Losiaco, Willelmus de Branciduno, Guido de Capella, et duo filii ejus, Bermundus videlicet et Jocerandus, Paginus de Cassiaco, Bernardus Paganus, Stephanus de Basiniaco, Thomas de Marliacho et Stephanus frater ejus. Testes autem investitionis sunt hii: Aimo præpositus Ledonensis, Aimo major, Johannes Conredus, Malaspina, filius comitis. Hæc omnia quæ supra dicta sunt, ego Vilelmus comes feci, salvi omnibus usibus meis et omnibus illis, die illo quo hæc carta facta fuit investitus eram. Acta sunt hæc anno ab incarnatione Domini MCXLVII, Ludovico juniore rege Francorum eunte super Saracenos, cum multa manu comitum et procerum, XVIII kal. julii. (D. 10.) ?? {466}4123. 1147, 14 juillet. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD PRESBYTEROS ECCLESIARUM AD BALMENSE MONASTERIUM PERTINENTIUM, QUIBUS MANDAT UT OBEDIANT PETRO, ABBATI CLUNIACENSI. Eugenius, etc. Sicut in culpa, etc. (Bull. Clun., p. 61, col. 1, nº 1; D. Bouq., t. XV, p. 425.) ?? ?? 4124. 1147, 23 août. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD P[ONTIUM], MATISCONENSEM ET G[UALTERIUM] CABILONENSEM EPISCOPOS, PRO CLUNIACENSIBUS FRATRIBUS ADVERSUS G[OCERANNUM] GROSSUM, EORUM MOLESTATOREM. Eugenius, etc. Dilectus filius noster, etc. (Bull. Clun., p. 61, col. 1, nº 2; D. Bouq., t. XV, p. 445.) ?? ?? 4125. 1147, 23 août. BULLA EUGENII PAPÆ III, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA EI CONFIRMAT SUBJECTIONEM MONASTERII BALMENSIS. Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro, Cluniacensi abbati, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum. Gloriosa et ammirabilis divinæ providentia majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum amministratio singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris æcclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idolatriæ scelus incurrunt, severitatis æcclesiasticæ disciplinis {467}sunt artioribus coercendi. Balmense utique monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonæ opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit, unde tam in spiritalibus quam in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem placuit ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque justitia preeunte, dilecte in Domino fili Petre, abbas, Balmense monasterium cum omnibus quæ inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis, prestante Domino, poterit adipisci, tibi et successoribus tuis et per vos Cluniacensi æcclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi sæcundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter conservetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt æcclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore optinuerit, numquam abbatis sed prioris nomen tantummodo sortiatur, salva nimirum apostolicæ sedis auctoritate. Si qua igitur in f[uturum] æcclesiastica secularisve persona, etc. Ego Eugenius, catholicæ æcclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Albericus, Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Imarus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Humbaldus, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Johannis et Pauli, subscripsi. Ego Guido, presbiter cardinalis tituli Sanctorum Laurentii et Damasi, subscripsi. Ego Hugo, presbiter cardinalis tituli in Lucina, subscripsi. Ego Aribertus, presbiter cardinalis tituli Sanctæ Anastasie, subscripsi. Ego Julius, presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli, subscripsi. Ego Guido, presbiter cardinalis tituli Pastoris, subscripsi. Ego Jordanus, presbiter cardinalis tituli Sancte Susannæ, {468}subscripsi. Ego Oddo, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum, subscripsi. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancti Adriani, subscripsi. Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sancti Angeli, subscripsi. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancte Marie Nove, subscripsi. Ego Guido, diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu, subscripsi. Ego Jacintus, diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmydyn, subscripsi. Datum Autisiodori, per manum Guidonis sancte Romanæ æcclesie diaconi cardinalis et cancellarii, X kalendas septembris, indictione X, incarnationis Dominicæ anno Mº Cº XLº VIIº, pontificatus vero domni Eugenii III pape, anno IIIº. (Bibl. nat. or. 242; cop. 63-40.) (Au dos:) Privilegium Eugenii pape III, de concessione Balmensis monasterii. 4126. 1147, après le 23 août. EPISTOLA WILLELMI, COMITIS BURGUNDIÆ, AD GUIDONEM DE MUNET ET ALIOS, QUIBUS MANDAT UT FRATRIBUS CLUNIACENSIBUS LOCA BALMENSIS MONASTERII TRADANT. Karissimis amicis meis et hominibus domno Guidone de Munet, Aimoni preposito Ledonis, Hugoni de Siniaco, Tetberto de Monte Moret, Petro preposito de Gualardono, Gauseranno de Poloniaco, Rotberto de Quingiaco prepositis, preposito de Dolla, Willelmo de Cavusto, Girardo de Strabona, Petro de Ciaco, Humbert, Hugoni de Tremelaco, Hugoni de Roca, Malespine, filio meo, W[illelmus], comes Burgondie, salutem et dilectionem. Propter inauditum scelus et contemptum sancte Romane ecclesie, quem monachi Balmenses ostenderunt in magistrum Otbertum, canonicum Eduensem, et propter reformationem religionis, que ibi deperierat, mandavit mihi domnus papa, {469}et in remissionem peccatorum meorum precepit, quatinus Balmenses monachos a locis suis expellerem et loca ipsa cum omnibus appendiciis suis et ornamentis domno abbati Cluniacensi redderem, monachos ejus in eis ponerem, positos cum omni pace et quiete diligenter custodirem. Quia igitur omnis christianus domno pape sicut Jesu Christo, cujus vices agit, obedire debet, per fidem illam quam michi promisistis, per sacramenta fidelitatis que michi fecistis, vos convenio, admoneo, et adjuro, quatinus domnus Guido de Munet loca Balmensia que in sua potestate sunt, juxta preceptum domni pape fratribus Cluniacensibus reddat, monachos Balmenses, si sponte ea dimittere noluerint, expellat, terrasque ab ipsis post datam in eos sententiam aut vendite aut in guagerimonium posite sunt, fratribus jam dictis in pace restitui faciat. Similiter faciat prepositus Ledonis de his que in sua potestate sunt; et Hugo de Siniciaco, de illis que in sua sunt; Tetbertus de Monte Moret, de illis que [in] sua; Petrus, prepositus de Gualardono, de illis que in sua; Gaucerannus, prepositus de Poloniaco, de illis que in sua; Rotbertus de Quingiaco, de illis que in sua; prepositus de Dolla, de illis que in sua; Willelmus Joret, de illis que in sua; Girardus de Strabona, de illis que in sua; Petrus de Ciaco, de illis que in sua; Humbertus et Hugo de Tremelaco de illis que in sua; Hugo de Roca, de illis que in sua; Malaspina, filius meus, de illis que in sua potestate sunt. (Bibl. nat. cop. 63-206; D. 138.) ?? 4127. [1147, avant le 24 août.] CHARTA QUA WILLELMUS, MATISCONENSIS ET BURGUNDIÆ COMES, MONASTERIO CLUNIACENSI CONFIRMAT DONATIONEM CUJUSDAM CALDARIÆ IN BURGO LEDONIS, ETC. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Willelmus, comes Matisconensis et Burgundiæ, pro salute animæ meæ et parentum {470}meorum, dono et in perpetuum habendam concedo Deo et Cluniacensi monasterio possessionem quandam cum appendiciis suis in burgo Ledonis, quæ vulgo Baerna Monteria dicitur, quæ erat Aimonis prepositi Ledonis, dato ei concambio, alia scilicet Baerna Monteria cum nostra et ipsius mutua concordia. Dedi burgensem quendam et baernam, sicuti Aimo prepositus Ledonis melius eam tenuerat. Ecclesia vero Cluniacensis pro tanto sibi collato beneficio dedit mihi se[x]decim milia solidorum Cluniacensis monetæ et quattuor mulas. Hoc donum fecit et concessit domina Pontia comitissa, uxor mea, et duo filii mei Stephanus et Girardus, Aimo prepositus, mater ejus et fratres, Gualterius quoque vicecomes Frontoniaci et alii omnes qui in ea aliquid juris habere videbantur. Quod ut firmiori stabilitate consisteret, ego ipse et uxor mea et filii mei et alii omnes supradicti juramento firmavimus, eo videlicet tenore, quod in perpetuum hujus donationis actores et defensores bona fide existeremus. Si quis vero calumpniam facere aut dampnum inferre temptaret, nos pro posse nostro donationem ipsam per omnia tueremur. Juraverunt vero proceres terræ meæ: Hugo de Berziaco, Enricus Grossus, Gaucerannus Grossus, Willelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Maiolus Rebutinus, Stephanus de Basinens, quod si predicta pactio non teneretur aut aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus, Matiscum venirent, et ibi obsides manerent, donec, re pacificata, cum ejusdem abbatis licentia redirent. Id ipsum se facturos, videlicet in obsidium venire in burgo Ledonis juraverunt: Willelmus Joret, Guido de Munet, Guido de Losiaco, Gualterius, Rainaldus, Aimo de Castello Rainaldi, Rotbertus prepositus Dollæ, Ricardus prepositus de Arbos, Ebrardus de Evans, Girardus frater ejus, Vardus de Monte Moret, Stephanus filius ejus, Savericus de Sancto Germano, Gaucerannus de Sancto Lauteno, Gualterius de Belloforti, Raimundus de Castellaria, Hugo de la Balma, Guido de Marchia, Isdrellus de la Balma, Milo de Monte Moret, Guido de Arla et alii plures, quorum {471}nomina Cluniaci scripta habentur. Ne igitur tam sollempnis donatio aliqua in posterum oblivione turbaretur, cartam exinde fieri et sigilli nostri impressione muniri precepimus. Id ipsum Dominus papa precibus nostris confirmavit. (Bibl. nat. or. 241; cop. 63-1; D. 252.) (Au dos:) Confirmatio Willelmi, comitis Matisconis, de calderia [de Ledone]. 4128. 1147, 24 août. BULLA EUGENII PAPÆ III, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA CONFIRMAT MONASTERIO EJUS DONATIONEM CALDARIÆ APUD LEDONEM A WILLELMO, COMITE MATISCONENSI, FACTAM. Eugenius, etc. Quæ ab ecclesiæ, etc. (Bibl. Clun., col. 1409, d’après E.; Bull. Clun., p. 58, col. 2.) (Bibl. nat. or. 243; D. 342; E. 103, XCV.) ?? 4129. 1147, 3 novembre. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA DECLARAT ABBATES CLUNIACENSES HABERE CORRECTIONEM ORDINIS IN ABBATIA SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS, ET NULLUM IBI ABBATEM ABSQUE EORUM ASSENSU ELIGI POSSE. Eugenius, etc. Cognoscentes, quod servos, etc. (Bull. Clun., p. 61, col. 1, nº 3; D. Bouq., t. XV, p. 447. Quantin, Cartulaire général de l’Yonne, t. Ier, p. 442.) ?? ?? {472}4130. 1147, environ. EPISTOLA HUMBERTI, BISUNTINENSIS ARCHIEPISCOPI, AD EUGENIUM PAPAM, DE CONTROVERSIA INTER MAJOREM LEDONENSEM ET MONACHOS CLUNIACENSES HABITA SUPER CALDERIAM QUAMDAM APUD LEDONEM. Domino et patri suo, E[ugenio], Dei gratia summo pontifici, H[umbertus], Bisuntinensis archiepiscopus, filialem amorem et devotam subjectionem. Rogatu domni Cluniacensis [abbatis], de querela quadam que emersit inter Balmensem ecclesiam et majorem Ledonensem, ea que coram nobis gesta sunt paternitati vestre scripta transmittimus. Balmensis abbas Albericus caldariam unam apud Ledonem tenuit, nec ullam super hac re controversiam contra eam motam agnovimus. Post hec Humbertus et Guigo, abbates, eamdem caldariam in pace tenuerunt. Cluniacensis quoque abbas, priusquam ex precepto Sanctitatis vestre Balmensem susceperit ecclesiam, predictam caldariam duobus annis in pace tenuit, majorque hominium ei faciens nichil super hac re conquestus est. Post hec omnia major contra Balmensem ecclesiam de caldaria illa causam movit, et violenter, absque omni judicio, sese de ea investivit. Interfui ego ipse uni placito in quo Balmenses monachi longi temporis possessionem deffendere se voluerunt, dicentes ea quod predicti abbates XXX annis et eo amplius in pace tenuissent sui absque dubio esse debere et de his se nolle causam intentare. Judicatum est si major probare posset se quesisse justiciam et non obtinuisse, quod Balmensis prior ei respondere deberet; si non posset probare, ecclesia caldariam suam in pace teneret. Produxit major duos testes, quorum unus dixit se audisse apud Ledonem quod Milo quidam de predicta caldaria ab abbate Alberico justiciam quesivit, et non audiisse quod idem abbas justiciam ei fecerit, vel facturum se promiserit. Alter dixit similia se audisse apud castrum Arliacum. Responderunt monachi probare se posse, si opus esset, testes quidem non esse legitimos; set diversitas locorum sufficeret reprobationi {473}testium. Major in sua potestate confidens, sepedictam caldariam violenter possedit et possidet; monachis de illata violentia nobis conquerentibus, majori divina interdiximus, qui cum se injuste de ecclesia pulsum clamaret, et in presentia nostra satisfacturum promitteret, diem ei Bisuntini statuimus, ad quem nec ipse venire, nec ullam omnino excusationem pretendit. Monachi vero venientes de multiplicibus gravaminibus suis justiciam sibi fieri proposcerunt. Nos itaque, consilio fratrum nostrorum pro predicta caldaria et multis aliis possessionibus quas Balmensibus monachis injuste aufert, in plenaria sinodo majorem publice excommunicavimus. Videat Sanctitas vestra quod deinceps agendum sit. Quidquid vidimus et audivimus, hoc testati sumus. (Bibl. nat. cop. 63-139.) ?? 4131. 1147, environ. CHARTA QUA BERNARDUS GROSSUS, DOMINUS BRANCEDUNI, RECOGNOVIT SE NULLUM JUS HABERE IN TERRA CLUNIACENSI FILIUSQUE EJUS GAUSCERANNUS SATISFECIT MONASTERIO CLUNIACENSI DE INJURIIS A SE ILLATIS. Notum sit omnibus, quod Bernardus Grossus, quando voluit ire Iherosolimam, in castro Branciduno recognovit in totam terram que pertinet ad æcclesiam Cluniacensem, et in obedientiis et decaniis, non habere se neque hospitari, neque in exercitum ducere homines terre, {474}neque ad aliquam munitionem construere, neque talliam, neque justiciam alicujus forisfacti, homicidii, latrocinii, adulterii, neque alicujus reatus, neque aliquam consuetudinem, nisi ut bonus vicinus, et hoc rogatu eorum qui per manum abbatis Cluniacensis presunt decaniis et prioratibus, si necesse fuerit in aliqua actione. Hujus recognitionis testes fuerunt, qui audierunt et qui interfuerunt: domnus Arbertus, prior Cluniacensis, et Bernardus de Mileto, avunculus ejusdem Bernardi Grossi, et Rotbertus, filius ejus; Ademarus sacrista, Enguizo camarlencus, Stephanus de Jueis, Hugo [de] Dunbeis, monachi Cluniacenses; Stephanus presbiter de Lordono, Bernardus famulus camarlenci, Jocerannus quoque et Henricus, filii ejus, et plures alii, tam de militibus quam de clientibus ejus et hominibus. Post discessum vero ejus, G[auscerannus], filius ejus, in quibusdam decaniis multa mala irrogavit; unde clamor pervenit ad aures domini papæ Eugenii. Ideo posuit super eum excommunicationis sententiam, donec veniret in presentiam venerabilis Lugdunensis archiepiscopi Amedei, satisfacturus et emendaturus de forisfactis que fecerat in terra æcclesie Cluniacensis a discessu patris sui usque ad diem illam. Hac de causa venit in audientiam predicti archiepiscopi, et sententia judicii ejus in manu ejus promisit que forisfecerat in terris Cluniacensis æcclesie restituere, reddere et emendare, et ulterius se talia non presumere. Ideo tunc solutus fuit a sententia domini pape. Huic rei interfuerunt testes: ipse archiepiscopus Amedeus et Ilio de la Riveria abbas, Gaudemarus Blancus, Willelmus de Marziaco, et alii plures concanonici Lugdunenses. Iterum interfuit Enguizo et Gervasius et Rotbertus Grossus et Hugo de Donbeis, Stephanus de Jueis et Martinus decanus de Bellomonte, monachi Cluniacenses. De sociis Gausceranni Grossi: Bertrannus de Cortevais et Hugo Rufus et Rodulfus de Manceio. Hoc placitum celebratum fuit in ecclesia Sancti Hyrenei Lugdunensis. (A. VIIIclx-835.) ?? {475}4132. 1147-1148. «DISPOSITIO REI FAMILIARIS CLUNIACENSI[S] FACTA A DOMNO PETRO, ABBATE.» Quum res valde labilis est humana memoria, nec morientes incessanter homines veracem semper posteris suis rerum gestarum famam relinquere possunt, scripture subsidium a primis sapientibus adinventum est. Nam quod scribitur varietatem suscipere nescit, et nisi casu vel studio corrumpatur, uno eodemque modo veritatem rerum gestarum indifferenter succedentibus tradit. Feci hoc ego in quibusdam tantum spiritalibus, facio nunc in quibusdam ad commodum corporale simul et spirituale pertinentibus causis. Notum facio igitur ego frater Petrus, humilis Cluniacensis abbas, omnibus istud legentibus, quod, quando ad hoc officium ante viginti sex annos assumptus sum, magnam quidem ecclesiam, religiosam, famosam inveni, sed pauperrimam, magnarum expensarum, et comparatis redditibus cum expensis nullorum pene redituum. Taecenti erant vel eo amplius fratres, nec centum de propriis sumptibus domus illa procurare valebat. Turba hospitum semper, pauperum numerus infinitus. Congregata de omnibus decaniis annona, vix quatuor mensibus, aliquando nec tribus; vinum undecumque collectum, nunquam duobus, aliquando nec uno suffitiebat. Panis parvus, niger et furfureus; vinum maxime aquatum, insipidum et vere villum. Preter alias et multo cum fenore mutuo acceptas expensas, in emendo solummodo annonam et vinum plus quam viginti milia solidos Cluniacensis kamerarius expendebat. Has angustias ego videns, habito cum sapientibus fratribus qui tunc vivebant {476}consilio, prout mihi et ipsis rationabile visum est, mesatica per decanias constitui, et ut conventum Cluniacensem de pane, de fabis, et earum sagimine, quidam ex decanis uno mense, quidam duobus mensibus, quidam tribus ebdomadibus, quidam quindecim, quidam octo diebus, hoc est integro anno procurarent, ordinavi; et ut semper annuatim hec constitutio servaretur, universorum fratrum assensu et voluntate in capitulo precepi, et scripto firmavi. Hoc ita ut decretum est, multis postmodum annis servatum est. Procedente dehinc tempore, visum est tam mihi quam fratribus ut quedam de pristina ordinatione mutarentur, et alique decanie que mesatica faciebant, ad alios monasterii usus, juxta quod ratio exigebat, deputarentur. Ea de causa decania que Masilias dicitur, quia magis avenæ quam frumenti ferax est, ad procurandas omnium hospitum equitaturas, deputata est. Galiniaco, quedam aliæ fratrum procurationes, imposite sunt. Juliacus, propter condaminas illius, quas in vineas vertimus, et quandam conventus pro domno Hugone Autisiodorensi episcopo annuam procurationem, a mesatico quod ei impositum fuerat, excusatus est. Decania Sancti Ypoliti, certa similiter de causa, a mesatico excepta est. Statutum est ergo, ut quia prima ordinatio, quæ per totum annum de his que suprascripta sunt conventum procurabat, sic variata vel immutata fuerat, nova rursus ordinatio fieret, que similiter per totum annum fratres universos de pane, de fabis, et earum sagimine, ut dictum est, procuraret. Que talis est: Decanus de Cavariaco procurabit totum Septembrem. Decanus Cluniacensis, totum Octobrem et dimidium Novembrem. Decanus de Perronna, reliquos dies ipsius Novembris. Decanus de Scutiolis, sexdecim primos dies Decembris. Decanus de Caviniis, reliquos dies ipsius Decembris, cum toto Januario. Decanus de Lordono, totum Febroarium cum Marcio. Granatarius, totum Aprilem et totum Maium et totum Junium, cum dimidio Julio: cui tamen granatario fabas mensis et dimidii kamerarius persolvere debet. Decanus de Laisiaco, quod reliquum est de Julio. Decanus de Bersoniaco, totum Augustum, {477}exceptis octo diebus ultimis. Decanus de Sancto Gengulfo, illos octo dies ultimos Augusti. Hec mesatica ita constituta sunt, ut non tres tantum neque quatuor sextarios frumenti, aut plus sive minus, ad opus uniuscujusque diei obedientiarii jam dicti granatario dent, sed quantum necessarium fuerit. Ipse tamen granatarius ea que ei obedientiarii reddiderunt, ut fidelis dispensator qui dat in tempore tritici mensuram, fideliter custodiat, ne fraudem de rebus monasterii faciens, Ananie et Saphire mortem, secundum beati Benedicti sententiam, in anima sustineat. Quod si refectiones generales, vel debite, vel gratuite, intervenientes, a pane dando vel fabis eos excusaverint, excusentur. Quod si vel gratuite non fuerint, vel debite aliquo casu defecerint, nichilominus dies illos suppleant. Ab illis tamen qui procurationes illas ex debito facere debuissent, postmodum annonam expensam vel fabas exigant, exceptis refectionibus illis quas kamerarius absque annuis redditibus facit. Illarum autem refectionum, quarum causa annuatim sufficientem peccuniam recipit, panem et fabas que expenderint ab eodem kamerario requirant. Hæc secunda ordinatio longo rursus tempore mansit. Sed quia, ut scriptum est, ubi plurima consilia, plurima salus, et quantumlibet bonum sit, quodlibet consilium, meliore tamen superveniente, absque dubitatione mutandum est; sicut successit prime ordinationi secunda melior, ita secunde meliori successit tertia obti. Est autem hujusmodi: Constitutum est ut decanus de Lordono, tam ipse de Lordono quam de Sancto Ypolito, cum adjutorio octo dierum de Sancto Gengulfo, totum Cluniacensem conventum, tam sanos quam egros, de bono pane semper procuret, juxta majus pondus quod ego ipse in principio mesaticorum constitui. Non vero solum conventum, hoc est eos qui vel in refectorio, vel in infirmaria comedunt, sed omnes illos quos decani mesatica facientes de mesaticis procurare solebant, procurabit, et quicquid inde facere solebant, faciet. Frumentum vero quantum et quale reddere consueverunt decani, dum mesatica facerent, granatario, tantum et tale reddant camerario. Similiter reddent {478}eidem et sagimen fabarum, fabas autem jam dicto decano de Lordono, quia ipse cum decaniis suis etiam granatarius factus est. Sicut vero supra decanis est dictum, si refectiones generales vel debite vel gratuite intervenerint, a pane dando vel fabis excusabitur, sic et kamerarius ab adipe. Quod si vel gratuite non fuerint, vel debite aliquo casu defecerint, more solito diebus illis et panem dabit et fabas; sic et kamerarius quod dictum est. Exigent tamen postea ab his qui procurationes facere debuissent. Que, si illi reddere potuerint, ab eis recipient. Si non potuerint, jam dicti solita supplebunt. Nec illud reticendum est, quod ad rem de qua agitur pertinet, morem antiquum fuisse, ut diebus singulis quibus nomina fratrum defunctorum congregationis nostre, hoc est professorum, de libro in quo regula scripta est, die quo obierunt, pronuntiantur, panis eis, vinum et generale daretur. Sed pro generali talis recompensatio a sancto patre nostro Hugone facta est, ut quosdam ville Cluniacensis furnos et eorum redditus, qui ad cameram antea pertinebant, Cluniacensis elemosinarius obtineret. Pro vino autem, ego ipse quicquid panis et vini in refectorio vel in infirmaria comedentibus superest, quod primitus vel granatarius vel vini custos sibi ex more vendicabant, elemosinario concessi. De pane vero sic institutum est, ut quinquaginta libre ad pondus, non quod nunc fratribus datur, sed quod ante tempus nostrum fratribus dari solebat, jam dicto elemosinario redderentur. Et ut pondera ista ignorantibus nota fiant, noverint tria diversa fuisse. Unum minus, quod hospitum dicitur; alterum illo majus, quod erat conventus toto anni tempore preter Quadragesimam. Quadragesimale vero pondus majus etiam illo erat. Quando autem, ut suprascriptum est, mesatica primum instituta sunt, mutavimus secundum illud pondus in tertium, quod majus erat, hoc est ut eodem pondere quo panis prius dabatur in sola quadragesima, daretur conventui toto anno. De quinquaginta vero jam dictis libris quas defunctis fratribus anniversaria die pronuntiatis dari censuimus, hoc statutum est, ut non ad pondus quod olim Quadragesimale dicebatur, et quo nunc fratres utuntur, sed ad illud quod minus est et quod ante hanc nostram {479}institutionem habere solebant. Ne vero aliquis miretur, hunc infinitum defunctorum numerum certo, hoc est quinquagenario numero, determinatum, noverit tali hoc factum esse consilio, ne processu temporis crescentes in inmensum defuncti vivos expellerent, dum trecentos ad minus vivos et mille fortassis quandoque defunctos parvi ecclesie redditus procurare non possent. Nam ut quidam ait quod jam in proverbium versum est: «Est modus in rebus, sunt certi denique fines»; et ut alter: «Pensate diu quid ferre recusent, quid valeant humeri»; stultum est non metiri vires cum pondere, et humeris illam inponere sarcinam quam non valeat is cui imposita fuerit ferre, immo cui cogatur invitus victusque succumbere: Hac ergo consideratione harum quinquaginta librarum numerus et pondus sic decretus est. Si tamen procuratio fratribus ex debito fiat, tunc ad quale pondus datur conventui, ad idem dabitur et his de quibus agitur defunctis. Tres autem pauperes quibus ex consuetudine cotidie panis et vinum sero in elemosina datur, nec minorem, nec alterius generis, sed qualem et quantum panem conventus accipit, talem et tantum cotidie accipient. Et quia, ut jam dixi, granarium simul cum decaniis suis decano de Lordono commissum est, ad procurationem hospitum et familie faciendam quantum ad panem pertinet, reddet ei kamerarius, ut aliis granatariis reddere solitus erat, quingentos sexaginta sextarios frumenti et quingentos de seggle. Et ut ratio qua ista sic disposita sunt posteris nota fiat, noverint istud legentes, quoniam inprimis quingenti tantum frumenti sextarii a camerario granatario reddebantur, sed post, ut quosdam clericellos nobiles, qui tunc in burgo Cluniacensi docebantur, aleret, et ad quedam principalis mense fercula panem juxta velle cocorum comminuendum augeret, supradictis quingentis sextariis sexaginta additi sunt. In hac vero nova et ultima ordinatione quingentis sexaginta etiam triginta frumenti vel fabarum sextarii pro mesatico de Masiliis adjuncti sunt. Insuper et tredecim pro fabis {480}decem et octo prebendariorum. Tali modo his omnibus sextariis insimul computatis fiunt tam frumenti quam fabarum sextarii sexcenti et tres. De quibus sexcentis et tribus trecentos sex minus de mesaticis granarii accipiet. Reliquos qui supersunt de frumento, quod preter mesatica reddi solet, tam de ducentis de Caviniis quam de centum de Lasiaco et de centum de Perronna, ei kamerarius reddet. Que si inde reddere non potuerit, de proprio reddere procurabit. De quingentis vero de seggle, trecentos apud Montem Bertaldi, ducentos apud Romans accipiet; quos, ut de frumento dictum est, si aliquo casu inde habere non potuerit, a kamerario totum requiret, illeque ei negare non potuerit. Sed de prebendariis supradictis hoc est addiciendum, quod ante tempus nostrum panis eis, qualis inferiori familie dari solet, dabatur, hoc est de vassallorum. Quem postmodum talem esse decretum est, qualis est panis conventus vel hospitum, ad pondus tamen quod, ut supradictum est, conventui preter Quadragesimam toto anno dari mos antiquus preceperat. Sunt autem libre ille prebendariorum decem et octo, de quibus ut granatarius novem, alias novem elemosinarius solveret, preceptum est. Et quia semel de hujusmodi constitutionibus loqui cepi, etiam alia his similia addam. De pane quidem et legumine conventus et de pane hospitum et familie ista sic instituta sunt. De vino vero, quia aliter fieri non poterat, nec terrarum Cluniacensium redditus hoc aliter ordinari paciebantur, ad noviter plantandas et colendas vineas consilio fratrum studium converti, et, ut jam plantate suis temporibus congrue coli possent, quosdam notos Anglie redditus fratri earum cultori et custodi annuatim reddi decrevi. Que constitutio, nisi forte aut nimia terrarum sterilitas acciderit, aut studium colendi cultorum culpa neglexerit, trecentis immo fere quadringentis monachis vinum habundanter providere poterit; nec solum monachis, sed et hospitibus ex plurima parte sufficere valebit. His precedentibus, et generale fratrum quod post legumina eis dari solet, de quo multe frequenter querele fiebant, sic ordinatum est: Cluniacensis kamerarius in burgo Cluniacensi centum libras et quingentos Cluniacensis solidos monete accipiat, atque censu Pictaviensi {481}et allecibus viginti milibus que comes Boloniensis Eustachius dedit additis, caseis quoque, vel qui debentur, vel qui ex nutritura, que apud Cluniacum vel apud Metgias fieri solet, proveniunt adjunctis, illud integre et absque omni prorsus querela provid[e]at. Hoc multis jam annis sic factum est. Istud etiam oportet scire legentes, quod post precedentia institutum est, ut decanus de Masiliis universorum hospitum equitaturas habundanter de avena procuret, et si forte vadimonia sua pro avena non superflua, sed necessaria inpigneraverint, ea redimat. Et ante hanc quidem institutionem mille et ducentos tantum avene sextarios kamerario unoquoque anno ex prima quam feci institutione reddebat, qui indifferenter tam in hospitum quam in abbatis, prioris, cellararii atque kamerariorum equitaturis expendebantur. Sed quia, unoquoque istorum de illa summa avene sibi rapiente quod poterat, frequentes querele et negligentie de equitaturis hospitum audiebantur, statui ut, aliis semotis, solis hospitibus, quantumcumque necesse haberent vel quantumcumque moram facerent, provideret, et vadimonia illorum, ut dictum est, redimeret. Hoc precipue de extraneis. De domesticis vero, hoc est fratribus congregationis prima tantum nocte eorum equitaturas procuraret, exceptis prioribus qui in Hyspania et illis qui in Anglia morantur, et priore de Paredo et de Borbono et de Silviniaco, quorum equitaturas ut hospitum quandiu Cluniaci manserint, ex usu antiquo kamerarius procurare solebat. Hii omnes quantum ad equitaturarum suarum procurationem spectat, pares peregrinis hospitibus erunt. De priore Cluniacensi hoc constitutum est, ut ad procurandas equitaturas suas trecentos avene sextarios a decano de Scutiolis accipiat. De kamerario Cluniacensi cum omnibus sociis suis, hoc decretum est, ut centum sextarios avene, qui a decano de Sancto Victore debentur et alios centum de obedientia Bellimontis accipiens, addita avena que a venditoribus avene pro more in villa Cluniacensi exigitur, nichil ultra quantum ad avenam spectat, requirat. His premissis, quod de vestimentis fratrum ordinatum est, ne processu temporis oblivione pereat, addendum est: nescio enim quo casu, quando ad hoc pastorale offitium accitus sum, nichil de his, {482}sicut nec de reliquis pene omnibus exterioribus, ordinatum inveni. Camerarius enim, cui omnia exteriora imposita erant, tam rei familiaris inopia quam multiplici ad quam non sufficiebat occupatione impeditus, vestimenta fratribus egre, confuse, insufficienter providebat. Nec juxta apostolicam et Sancti Benedicti regulam vestimenta fratribus distribuebat, prout cuique opus erat. Eapropter priori Cluniacensi ex majori parte hec cura imposita est, ut tunicas, hoc est vulgari nomine frocos, cucullas, pellicias, agnina caputia vel capellos, stamineas, femoralia, flumas, hoc est opertoria pulvinariorum, universis fratribus in Cluniaco manentibus sufficienter provideat. Ut autem hec sibi injuncta plene facere posset, decrete sunt ei viginti marce argenti de censu Italico, viginti de censu Hispano, viginti de quodam manerio Anglico, quod dicitur Opifortis, et quindecim marce de manerio quodam Anglie quod dedit comes Eustachius, et salvo hoc Cluniacensi censu, ad Rumeliacum monasterium, quod et ipsi Cluniacensi ecclesie dederat, voluit pertinere. Datus est ei insuper et totus Provintie census, qui ad Cluniacensem kameram pertinere solebat, a prioratu de Terniaco, qui est super Rodanum, et ab illo de Talviaco usque ad Alpes Provintie, et usque ad mare cum eorumdem prioratuum censu. Hec priori Cluniacensi imposita sunt. Trabucos vero et pedules fratrum primo custodi operis nove ecclesie imposui. Cujus redditibus, quos habebat in Anglia, propter novas emergentes gerras deficientibus, kame[ra]rio quod ille solitus erat facere injunxi, ut trabucos et pedules fratribus provideret, de trecentis solidis gatgerie Humberti Ungri, quam nobis, dum Jerusalem iret, pro quatuor milibus solidorum quos a nobis accepit, in vadimodio (sic) dedit. Illam gatgeriam ego decano de Lordono concessi tali modo, ut omnes fructus et redditus jam dicte gatgerie acciperet, et inde prefatos solitos (sic) ad ea que supranominata sunt kamerario redderet. Si autem gatgeria illa redempta fuerit et custos operis majoris ecclesie, de centum marcis de Ledecumba manerii, quod rex Anglorum Stephanus meo tempore Clunicensi ecclesie dedit, sexaginta saltem marcas habere potuerit, sicut prius facere solebat, trabucos et pedules universis fratribus provideat. (A. s. 4.) ?? {483}4133. 1147-1153. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD HUGONEM, ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM, QUA EUM REPREHENDIT QUOD FRATRIBUS CISTERCIENSIBUS ET CLUNIACENSIBUS INJURIAS INFERAT. Eugenius, etc. Quanto persona tua. (Bibl. Clun., col. 902.) ?? ?? 4134. 1148, 15 février. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD ABBATEM ET FRATRES SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM, QUIBUS MANDAT UT OBEDIENTIAM ET REVERENTIAM EXHIBEANT ABBATI CLUNIACENSI, NEC ELIGERE POSSINT SIBI ABBATEM SINE IPSIUS AUCTORITATE, PRÆCEPTO, CONSILIO ET ASSENSU. Eugenius, etc. Dilecti filii nostri, etc. (Bull. Clun., p. 61, col. 2.) ?? ?? 4135. 1148, 7 mai. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD HUGONEM, AUTISSIODORENSEM EPISCOPUM, QUA EI CONCEDIT NE SANCTI GERMANI ABBAS AB ABBATE CLUNIACENSI POSTHAC PER BACULUM INVESTIATUR. Eugenius, etc. Postquam controversia, etc. (Gall. christ., t. XII, instr., col. 122; D. Bouq., t. XV, p. 450.) ?? ?? 4136. 1148, 20 mai. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD H[UMBERTUM] ARCHIEPISCOPUM, P[ETRUM] DECANUM ET CAPITULUM BISUNTINENSE, PRO CLUNIACENSIBUS FRATRIBUS, ADVERSUS AYMONEM, PRESBYTERUM DE BILIACO. Eugenius, etc. Ex parte Cluniacensium, etc. (Bull. Clun., p. 60, col. 2; D. Bouq., t. XV, p. 481.) ?? ?? {484}4137. 1149, 20 mai. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD H[UGONEM], VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM, CUI COMMITTITUR COGNITIO CONTROVERSIÆ EXISTENTIS INTER [HENRICUM], EDUENSEM EPISCOPUM, ET PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM, DE PROPRIETATE ECCLESIARUM DE POLONIACO. Eugenius, etc. Controversiæ, quæ inter, etc. (Bull. Clun., p. 62, col. 1, nº 2; D. Bouquet, t. XV, p. 453.) ?? ?? 4138. (1149, après le 20 mai.) RESPONSUM ARCHIEPISCOPI VIENNENSIS MANDANTIS EPISCOPUM EDUENSEM PER PROCURATORES SUOS, PRÆPOSITUM VIDELICET ECCLESIÆ EDUENSIS ET MAGISTRUM OSBERTUM, VIENNÆ COMPARENTEM, APPELLASSE AD AUDIENTIAM APOSTOLICAM AD DOMINICAM LÆTARE JERUSALEM. (Bull. Clun., p. 62, col. 2. [Simple mention.]) ?? ?? 4139. 1149, 22 septembre. CHARTA QUA BERNARDUS, SANCTONENSIS EPISCOPUS, PACEM COMPONIT INTER ARCHYPRESBYTERUM DE ROCHELLA ET MONACHOS AYENSES. In nomine. etc. Ego Bernardus, etc. (Bibl. Clun, col. 1450; Bull. Clun., p. 81, col. 2). (Bibl. nat. or. 229 A; D. 328; E. 7 bis, VI bis.) ?? {485}4140. 1149, 4 novembre. CHARTA QUA NOTUM EST HUGONEM DE CALMONTE ET SOROREM EJUS GUILLERMAM RES SUAS IN VILLIS DE LURCIACO ET DE SAPES MONACHIS CLUNIACENSIBUS DARE. Quæ alta temporum profunditate in oblivionem devocari pertimescimus, præsenti scripto memoriæ posterorum commendare gaudemus. Notum itaque fiat quod Hugo de Calmonte pro remedio animæ suæ quicquid in villa de Lurciaco juste vel injuste possidebat, seu nomine gardæ, vel quolibet alio titulo, Deo et ecclesiæ Cluniacensi donavit, ceteraque beneficia, quæ Aicardus de Montemerulo et Girberga, soror ejus, et Fulcardis, mater eorum, pro salute animarum suarum eidem ecclesiæ Cluniacensi contulerant, donavit et concessit, quicquid videlicet in villa de Licrans habebant, et mansum de Coet cum appendiciis suis, et mansum de Verzil cum appendiciis suis. Hoc autem Guillerma, soror prædicti Hugonis, et Hugo de Roorterio, filius ejus, laudaverunt et confirmaverunt. Nihilominus manifestum fieri volumus, quod prædicta Guillerma, pro requie æterna habenda, in die obitus, Deo et Cluniacensi ecclesiæ donavit quicquid in villa de Sapes et in appendiciis ejus habebat, et columgiam de Ibleris cum appendiciis suis, et mansum de Veteri Curia cum appendiciis suis, et mansum de Morons, quod eis in vita sua pro octo libris obligaverat, ea videlicet pactione, ut quadringentos solidos Hugoni Palatino, pro debitis suis, et Hugoni de Calmonte solvendis redderent; quod ita factum est. Sciendum vero est quod prædictus Hugo de Roorterio, antequam hanc donationem in manu domini Humberti, Lugdunensis archiepiscopi, et præsentia ipsius capituli laudare vellet, {486}quemadmodum se facturum promiserat, sex libras a præfata Cluniacensi ecclesia habuit. Quibus susceptis, in manu domini Humberti, præfati Lugdunensis archiepiscopi, hoc donum, nihil ibi retinens, laudavit et concessit, et hanc cartam sigillo domini archiepiscopi et sigillo Lugdunensis ecclesiæ muniri præcepit. Hujus rei testes sunt: Eraclius, archidiaconus; Petrus Berardi; Johannes, archipresbyter de Sandrans; Robertus, presbyter de Saviniaco; Hugo de Valens; Willermus de Chaloutis; Petrus Rufus de Chavaliaco; Petrus Guichardi; Hugo Palatinus; Hugo de Sayo; Hugo de Marchia; Robundus de Molun; Gaufredus Martini; Petrus de Vissiliaco, prior Montis Bertrandi; Guido de Marchia, monachus; Bernardus de Sandrens, monachus; Bernardus de Vilula, monachus. Quod autem hæc carta in capitulo Lugdunensi ab Hugone de Roorterio laudata et confirmata sit testes sunt: Mallenus, decanus; Gerinus, præcentor; Gerinus, senescalcus: Guido, sacrista; Poncius, magister; Aimo de Rivoria; Hugo Oliverius; Petrus, archipresbyter de Raseio; Petrus de Borbone, et plures alii. Hoc autem factum est anno ab incarnatione Domini M.C.XL.VIIII, pridie nonas novembris. (D. 218.) ?? 4141. 1149. CHARTA QUA HUMBERTUS, BISUNTINENSIS ARCHIEPISCOPUS, CONFIRMAT DONATIONEM BALMENSIS ECCLESIÆ MONASTERIO CLUNIACENSI AB EUGENIO PAPA TERCIO FACTAM. Humbertus, Dei gratia Bisontinensis archiepiscopus, Petro venerabili abbati Cluniacensi ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ex injuncto nobis a Deo pontificalis dignitatis officio {487}admonemur ecclesiarum paci et utilitati quantum possumus, Domino auxiliante, providere. Quod utique efficaciter implere sufficimus, si majorum nostrorum et maxime Romanorum pontificum vestigiis inhæremus. Hinc igitur quod a domino papa Eugenio de Balmensi ecclesia et ejus pertinenciis statutum est, quod videlicet propter scelus, quod Balmenses monachi ad contemptum sanctæ Romanæ ecclesiæ in magistrum Otbertum ausu sacrilego commiserunt, et propter religionis defectum, quæ ibi maxime deperierat, loco ipsi nomen et dignitatem abbatiæ in perpetuum abstulit, vobisque et per vos Cluniacensi ecclesiæ perpetuis temporibus in prioratum ordinandum dedit, ratum et inconvulsum manere volumus. Donamus itaque præfatam ecclesiam Balmensem cum omnibus appendiciis suis et libere et quiete, quemadmodum a domino papa factum est, vobis et ecclesiæ Cluniacensi perpetuo possidendam concedimus, salvo jure et reverentia Bisontinæ ecclesiæ et nostra et successorum nostrorum et justitia tam in spiritualibus quam temporalibus. Actum Bisontii, anno ab incarnatione Domini M.C.XL.VIIII, indictione XI, in præsentia domini Guidonis presbyteri cardinalis tituli sanctorum Laurentii et Damasi. † Ego Humbertus, Bisontinensis archiepiscopus, subscripsi. Ego Landricus subscripsi. W. decanus. Ego Wido, major archidiaconus, subscripsi. Ego præcentor subscripsi. Ego Stephanus, archidiaconus, subscripsi. Ego Guido, archidiaconus, subscripsi. Ego Guido, archidiaconus. Ego Guido, archidiaconus, subscripsi. † Ego Vilancus, archidiaconus, subscripsi. Ego Guillermus de Auguos subscripsi. Ego Wubo de Vallibus subscripsi. † Ego Petrus de Sancto Mauricio subscripsi. Ego Johannes Maltalans subscripsi. Ego Nicolaus, decanus, subscripsi. Ego Albertus, decanus, subscripsi. Hujus rei testes sunt: Enguizo, camerarius abbatis Cluniacensis; Arnaldus, capellanus ejus; Leontifredus, constabulus ejus; Girinus, capellanus ejus; Petrus, camerarius Balmensis; Milo, magister operis Cluniacensis, prior de Loco Dei; Haymo, prior Sanctæ Mariæ Bisoncii; Lambertus, frater ejus; Johannes {488}de Masiliis; Hugo, prior de Jois; Poncius, elemosinarius Balmensis; Godardus, prior de Ceis; Petrus, miles, dominus de Ceis; Willermus, miles, de Salins; Marnerius, miles, et Johannes, filius ejus. (D. 136.) ?? 4142. 1149. CONVENTIO INTER HENRICUM, WINTONIENSEM EPISCOPUM, ET PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, DE MILLE UNCIIS AURI QUAS EPISCOPUS MONASTERIO MUTUAS DEDIT. Notum sit omnibus fidelibus Dei, quod ego Henricus, Dei gratia Wintoniensis episcopus, rediens a Roma Cluniacum, et cognoscens quod eadem ecclesia Cluniacensis involuta et impedita esset debitis et usuris, pondere et numero duorum milium marcarum argenti, pro Dei amore et animæ meæ salute, ad ipsam expediendam et liberandam, domno Petro abbati et conventui ejusdem æcclesiæ accommodavi mille uncias auri, tam in auro quam etiam in argento, tali tenore quod ipse abbas et fratres æcclesiæ reddent mihi unoquoque anno centum uncias puri auri, quousque predictæ mille unciæ ex integro michi persolvantur. Si vero interim ab hac vita me recedere contigerit, quicquid de predicto debito fuerit sive remanserit, prefatæ æcclesiæ dono et concedo. Concessi etiam eis quod ad eandem expeditionem et deliberationem sumerent aurum, quo magna crux et imago ejus sumptibus meis et munere meo ornate erant, scilicet quingentas uncias auri, tali conditione quod unoquoque anno a predicto abbate et fratribus sexaginta unciæ optimi auri ad prenominatæ crucis reparationem reddentur, quousque eadem eodem modo et pondere quo fuerat reparetur et perficiatur. Hanc conventionem predictus abbas cum priore et omnibus fratribus promiserunt michi in veritate se observaturos. Prenominatæ vero peccuniæ, scilicet mille uncie auri quæ michi reddendæ sunt et sexaginta unciæ ex quibus crux reparari debet, singulis annis in Quadragesima reddentur, scilicet unoquoque {489}anno in octabis Pasche ex integro persolvendæ. Quod si predicta pecunia eodem modo et eodem termino quo prescriptum æst, soluta non fuerit, burgenses qui hanc conventionem firmiter observandam juraverunt, infra murum interius, quo ecclesia et claustrum clauditur, in captione se ponent, nec exinde egredientur, quousque pecunia sicut predictum est persolvatur. Promisit etiam michi abbas cum fratribus, quod si me ab hac vita migrare contingeret antequam crux sicut prescriptum est reparata esset, non ideo opus crucis reficiendæ mutaretur vel differretur, nec ipsa crux, nec cuppa aurea cum gemmis, in qua corpus Domini reconditur, neque scutella greci operis, neque urceus, neque Constantinus argenteus, neque pannus altaris auro intextus, aliquo modo ab æcclesia auferrentur. Ex parte episcopi testes fuerunt: magister Willelmus Lugdunensis, Guazo archidiaconus, Rodulfus clericus, Willelmus et Robertus capellani, Walterius clericus, Richardus cocus, Henricus Guarellus, Adam filius Azonis et alii plures. Ex parte autem abbatis et conventus: Hermannus prior, Petrus subprior, Robertus camerarius, et Inbertus, socius ejus, Enguizo camerarius abbatis, Ademarus sacrista, Savericus elemosinarius et alii plures. Nomina vero burgensium qui juraverunt hec sunt: Rodulfus de Charolos, Johannes Couredius, Bernardus Colungerius, Meschinus Nivernensis, Blancardus mercator, Philippus de Avinnai, David de Bosco, Stephanus Quailot, Blanchet, Durannus mercator, Seguinus, Letaldus, Arnaldus, Gaufridus Cheverus, Petrus de Bello Monte, Seguinus, Raimmundus, Stephanus Beslunc, Winebaldus, Petrus Burdinus, Silvester. Anno ab incarnatione Domini M. C. XL. nono facta fuit hæc conventio inter dominum Henricum, Wintoniensem episcopum, et domnum Petrum, Cluniacensem abbatem, et conventum, in capitulo Cluniacensi; prima vero Quadragesima sequenti incipient pecuniam reddere, sicut prescriptum est. (Bibl. nat. or. 244.) (Au dos:) Depositio domini Henrici, Wintoniensis episcopi, de mille unciis tam auri quam argenti apud Cluniacum. {490}4143. 1149-1156. CONSTITUTIO EXPENSÆ CLUNIACI PER MANUM DOMINI HENRICI, WINTONIENSIS EPISCOPI. [I]. Hec est constitucio expense Cluniaci per manum donni Henrici, episcopi Wintoniensis. Pondus panis Cluniacensis ad opus monachorum II marcarum est et VII unciarum, et V denariorum. Cum autem duplicatur pondus, panis ex dupplicato pondere factus IIbus monachis tribuitur. Aliud pondus quo carnalis panis fiebat, II marcarum et II unciarum est et V denariorum Anglicorum; et dupplicatum, sicut et primum, in cena inter IIIIor monachos distribuitur. Pondus de quo panis frumenti vel siliginis fit ad opus familie, II marcarum est. De duobus sextariis frumenti fiunt CCLIII panes parvi, qui miches vocantur, et in hospicio dantur, et CXV panes majores albi, qui dantur in hospicio, et CXV isti majores panes tantum pensant quantum CCXXX michies. De uno sextario fiunt CXX panes majores, qui dantur in hospicio, et isdem {491}panis magnus de hospicio IIIIor marcarum est. Ad procurationem fratrum CCCtorum aut plus sufficiunt in die una tria sextaria frumenti. Ad procurationem hospitum et tocius familie, nisi major supervenerit hospitum conventus, sufficiunt in die una unum sextarium et dimidium frumenti vel unum sextarium et dimidium siliginis. [II]. Decania de Laisiaco. Apud Laisiacum sunt XII libre censuales et XXXVII sol. de censu ville, monete Clun. Apud de Burnai debentur LX sol. Apud Loisiacum, quod est membrum Laisiaci, de ecclesia debentur L sext. annone, que sunt sexties XX bichet ad mensuram Torniacensem, et de decima lini [et] aliarum rerum minutarum L sol. monete de Torniaco. Et iterum apud Laisiacum debentur CCXLII panes, ex quibus sexdecim fiunt de sextario ad mensuram Cluniac. Et iterum debentur apud Laisiacum XXV sext. avene ad mensuram Clun. et in Augusto debetur ibi I sext. vini apud Domnum Petrum et VI galline. Sunt ibi et XV molendina et unum furnum. Summa omnium hec est: XIX libre et VII sol. et CCXLII panes, ex quibus XVI fiunt de uno sextario, et panes illi conversi in annonam faciunt XVI sext. et II panes supersunt et XV sext. avene, et L sext. annone et XXIIII panes siliginis. Hec omnia redduntur absque his que colliguntur de lucracione dominii. Preterea sunt ibi V molendina et unus furnus, que non sunt annumerata. [III]. Decania de Bello Monte. In festivitate S. Johannis Baptiste debentur ibi L sol. Torn. monete. In Augusto debentur ibi XVI sext. vini vel precium vini quantum tunc venditur, et XII panes et IIIIor porci, unusquisque XII den., et XL pulli galline. Tempore vindemie debentur ibi IIIIor modii vini. Eodem tempore debentur monacho et familie ejus III procurationes. In festivitate S. Martini debentur ibi CC et XI panes. Quantitas istorum et supradictorum que debentur in Augusto eadem est, scilicet de uno sextario ad mensuram Clun. fiunt VIII panes. In {492}eadem festivitate debentur ibi CLXXIII bichet de avena ad mensuram Torn., et II bichet et dimidium ad eandem mensuram faciunt unum sext. Clun. Tunc et debentur ibi C sext. vini et IIII sext. illa faciunt III sext. Clun., aut precium sicut tunc vendunt. Et tunc debentur ibi LXVI sol. et VI den. pro carne. Debentur et ibi in purificatione S. Mariæ ab unoquoque piscatore, qui habet officium piscandi, una cordata piscium, et VII sunt piscatores. Similiter in Pascha et Pentecostem et festivitatem Omnium Sanctorum, et in Natale Domini. Presbiter habet ecclesiam Sancti Cirici in vita sua, et recipit decimam et offerendas ecclesie que ad monachos pertinent, et debet luminaria providere apud Bellum Montem. Apud Bellum Montem debentur XVI bichet de annona in Augusto. Apud Varennam, menbrum Belli Montis, debentur XV bichet inter frumentum et siliginem ad mensuram Torn. Apud Sanctum Ambrosium, aliud ejusdem menbrum, debentur IIII sol. Cabilon. monete et V panes predicte magnitudinis in festivitate S. Martini et IIII[a] pars sext. olei. Apud Manziacum debentur IV bichet de avena et II panes predicte mensure, et VII sol. Torn. mon. Apud Osenai debentur II panes sicut predicti, et VII denarii. Est apud Bellum Montem nemus quoddam quod sufficit ad procuracionem mille porcorum tempore pasnadii. De censu ville debentur ibi VII sol. Apud Bellum Montem sunt VIIII boves, et adhuc addi possunt ibi X boves, quia sufficit terra ad lucrandum. Sunt ibi VI vacce et XII ociosa animalia, exceptis vitulis hujus anni, et sunt ibi VIIII troie et X porcelli. Est ibi una carrata vini. Si bene vinee colantur, possunt ibi colligi VI carrate vini. Est ibi pratum de quo possunt colligi XXX carrate feni. Sunt ibi III molendina, de quibus habet duas partes monacus et tertiam molendinarii. Est ibi unum molendinum, de quo habet monachus mediam partem, et mediam molendinarius. Hec IIII molendina, si bonum tempus fuerit, sufficiunt ad procuracionem minoris familie. Homines ville habent XX carrucas; has debent tribus vicibus in anno, scilicet ad waret et ad lucrandum bladum hiemalem, et in Quadragesima, ad opus domini accummodare. Sunt ibi omnes terre, que antiquitus fuerunt, preter quasdam que sunt in calumnia militum. Decima et tascha de Bello {493}Monte valent XXV sext. annone ad mensuram Clun. Ecclesia de Bello Monte valet XL sol. de offerenda et sepultura. Ecclesia Sancti Cirici valet bono tempore XV sol. et XX bichet annone ad mensuram Torn. Apud Sanctum Desiderium debentur XII sol. in Nativitate S. Johannis et XII sol. in festivitate S. Martini et XIIII panes predicte mensure, et tunc similiter X bichet de avena ad mensuram Torn. Sunt ibi VI boves, et possunt addi XVIII. Sunt ibi prata de quibus possunt colligi XXX carrate feni. Est ibi una carrata vini. Est ibi vinea dominica de qua solent colligi II carrate vini, et de hominibus una carrata vini. Est ibi unum molendinum in dominio et III molendina alia, de quibus monachus habet duas partes et molendinarius terciam. Et hec IIII molendina, si bonum tempus fuerit, sufficiunt ad procurationem tocius familie. In tribus partibus decime d’Estrigni, in unaquaque eorum tercia pars recipitur in annona et vino. Apud Canlocum tercia pars decime de omnibus recipitur. Et ambe iste decime valent XL bichet annone, preter vinum. De Bello Monte debetur plena refectio fratribus in refectorio et C pauperibus in hospicio, in anniversario Hyldefonsi regis Ispanie. Et debentur ibi C sext. avene de novo incremento. Debitum Belli Monti[s], L sol. Summa omnium hec est: X libre et XVIII sol. et I den., et XXXIII sext. frumenti et dimidium, tam in blado quam in panibus, et LXXIIII sext. avene, et II bichet et LV sext. annone, et II bichet et III sext. siliginis, et VIIII modii vini et XI sext. et IIII[am] partem unius sext. de oleo, et XL pulcinos. Hec omnia redduntur, absque luccracione domini[i]. Possunt colligi de dominio VI carrate vini et XXX carrate feni. Preterea sunt ibi IIII molendini et nemora ad pasnagium mille porcorum, que non sunt annumerata. Et apud Sanctum Desiderium sunt IIII molendina que non sunt annumerata et unum de decima. Possunt ibi colligi de dominio II carrate vini, et XXX carrate feni, et de hominibus una carrata vini. [IV]. Decania de Melodo. Ibi debentur CXV panals de frumento; de avena CCXXX panals, galline LXXV, multones III, VII lib. monete Clun. De decimis, XL panals frumenti. De ordeo XX panals. Apud Saviniacum {494}XXIIII panals frumenti et XIII de ordeo. Est apud Meledum molendinum unum quod reddit X bichet. Est ibi aliud molendinum in vadimonio; sed quoniam in lite est, summa redditus ignoratur. De pratis possunt colligi XX carrete feni. Sunt ibi XII boves nec possunt amplius addi. Sunt ibi porci tam magni quam parvi XVIII. Sunt ibi VIII vacce, et decima potest addi. Sunt ibi seminata C panals de frumento, et poterunt ibi seminari quartum (sic) viginti panals vel plus de ordeo et avena. Hoc anno collecta sunt ibi CC panals de frumento, et de ordeo CC panals, et de vino II carrate. Domus bene custodite sunt, et grangia nova fit ibi. Sunt ibi II carruce villanorum, sed solebant esse VI. Vinee bene culte sunt, et pro X sol. bene possunt coli. Sunt ibi III nemora, et sufficiunt ad pasnagium LX porcorum. Sunt ibi hospitati LX homines. Terre omnes ibi sunt sicut olim fuerunt. Est ibi debitum VIII lib. et III sol. Pro servicio debentur Cluniaco II generalia de fladonibus, alterum de caseo cum cepis. Summa omnium hec est VII lib. et XLIIII sext. frumenti et IIII penals et II sext. annone et dimidium, et LVII sext. avene et dimidium, et VIIII sext. ordei, et I penal, et III multones et LXXV galline. Hec omnia reddit absque luccracione dominii. Preterea est ibi I molendinum, cujus redditus non est annumeratus, et redditus pasnagii. Insuper possunt ibi colligi de dominio L sext. frumenti et L sext. ordei et II carrate vini. [V]. Decania de Sancto Ypolito. Ibi debentur VIIII lib. et VI sol. ad festivitatem S. Martini, et in Natale S. Johannis Baptiste IIII lib. De unoquoque asino qui vadit in nemora ad ligna, XII denarii; qui sunt omnes X sol.; et ad festivitatem S. Martini XIX sext. frumenti ad mensuram Clun. et XXI sext. annone ad eandem mensuram, et LX sext. vini et dimidium, et XV capones et V pulli galline. Apud Pugeos est quidam homo qui habet I carrucam, IIII boves, ex quibus duo sunt domini et duo alii sunt hominis illius, et debet dominus habere medietatem totius lucri. Debentur ibi XVIII sext. annone de decima et de tascha ad mensuram Clun., sed hoc in tempore sterili. Quando vero tempus melioratur, augebitur numerus sext. Sunt ibi VII sedilia, in quibus sunt {495}dupplices rote molendinorum, et si bonum fuerit tempus, II sext. reddunt in ebdomada vel cum furno uno qui ibi est, procurare possunt XX homines cotidie. Sunt ibi V carruce, unaqueque VI boum, et VIta carruca potest addi. Sunt V vituli hujus anni et II preteriti anni, et VII boves, et III asini, et XVIIII porci tam magni quam parvi. Sunt ibi vinee, que si bene colantur possunt reddere VI carratas vini. Est ibi novum clausum vinee, in quo poterunt in futuro colligi VI carrate vini, et ipsum clausum vinee simul cum aliis vineis potest colligi bene pro VI libris. Apud Sanctum Ipolitum et apud Chesales seminata sunt LX [sextaria] de frumento, et in terris accommodatis II sext. frum. seminata sunt, de quorum fructi recipiet dominus medietatem lucri. Ad festivitatem S. Martini debentur apud Chesales LVIII sol. et VI sext. annone. Ad festivitatem S. Vincentii XIIII sol. Ad festivitatem S. Johannis Baptiste XII sol. et plus estimatur. Possunt ibi colligi de feno LX carrate. Sunt ibi II molendina de quibus possunt haberi XV sext. de frumento medietas et de ordeo medietas. De fructu segetum hujus anni recipit Cluniacus C et L sext. frum. et XXX vendidit dominus, et seminata sunt LX. In Augusto recepta sunt ibi C et VII sext. ordei et avene de lucro tocius anni. Unusquisque pastor vel bubulcus recipit ibi VII sext. de omnibus bladis. Summa omnium hec est: XVIII libræ et XXVI sext. et dimidium de frumento et CLXVIIII sext. annone, et VII sext. ordei et dimidium, et III modios vini et XII sext. et dimidium, et XV gallinas et V pullos. Hec omnia reddit absque lucracione dominii. Insuper possunt ibi colligi de dominio XII carrate vini et LX carrate feni. [VI]. Decania Cluniacensis. In ortis juxta aquam IIII libre et X sol. De bordalariis LX sol. De censu, ad festivitatem S. Johannis, X libre. De feriis (?) XXX sol. De banno vini VI libre. De censu domorum et de bannis VI libre. De Varennes XXX sol. De Rufiano IIII libre. De vinea Rufiaci IIII sol. De avena Rufiaci VII sext. De molendino de Vernei XX sext. frum. et V sol. De vendicione salis III sol. De la perrera de Crai VI sol. {496}De feno pratorum IIII libre. De vino vinearum VIII libre et V sol. Summa omnium hec est: XLVIIII libre et XIIII sol. et XX sext. frum. et VII sext. avene, exceptis placitis et laudacionibus suis, que per annum conputantur pro XL libris. [VII]. Decania de Cavariaco. Reddit XVII libras et XVI sol. et V den. et LIII sext. frumenti et XII sext. siliginis et XLIIII sext. et dimid. avene, et sexies XX et X sext. vini et XXV gallinas et III aucas. Apud Prings sunt XX sol. debitales. Sunt ibi et apud Peroges CCCC oves, et sufficit terra ad lucrandum XX carrucis, sed III tantummodo carruce ibi sunt, et prata sufficiunt ad omnes carrucas. Ecclesia de Meiseu est dimidium de Cavariaco, et reddit XX sol et I sext. fabarum et de decima XX sext. frum. et siliginis, quum mediocre tempus est. Ecclesia de Wandens reddit de decima XXX sext. annone, si bonum tempus fuerit et medietatem oblacionum et sepulture. Ecclesia de Peroges, si bonum tempus fuerit, solet reddere XV sext. annone et V sext. vini. Ecclesia de Cavariaco est de dominio et totam decimam recepit dominus cum dominio, et duas partes offerende et sepulture et omnes candelas. Duo furni sunt ibi, et reddunt X sext. annone et X sol. qui in supradictis redditibus computati sunt. Tercium molendinum est ibi, quod bene valet IIII sext. annone. Census de burgo Cavariaci L sol. et de quartalagio IIII sext. frum. et X sext. siliginis. Et de venditionibus XL sol. De pratis colliguntur ibi LX carrate feni, et pro falcacione dantur XL sol. In instramento sunt ibi VIII boves, et IIII possunt addi, et I vaca est ibi et VIIII possunt addi; et V porci sunt ibi, et X galline. Seminata sunt ibi XXX sext. siliginis, et XX sext. avene possunt ibi seminari. In hoc anno collegerunt ibi XV modios de omnibus bladis et XII carratas vini. Carruce villanorum sunt ibi XX, et solebant esse XXX; et omnes iste debent dominio duos dies ad seminanda iemalia. Vinee bene possunt coli pro XL sol. et modo bene culte sunt. Nemora bene custodita sunt. Terre omnes ibi sunt sicut olim fuerunt et plures. Cavariacus debet procurare {497}conventui Clun. toto mense septembri et in vigilia Pasce plenam refectionem, et XXX sol. in concha. Debitum Cavariaci, XX libre. Summa omnium hec est: XXVIII libre et XVIII sol. et V den. et LVII sext. frumenti, et XXII sext. siliginis, et quater XX sext. annone uno sextario minus, et XLIII sext. et dimidium avene, et I sext. fabarum, et VIII modios de vino, et VII sext. et XXV gallinas et III aucas. Hec omnia reddit, absque lucratione dominii. Preterea sunt ibi offerende et sepulture ecclesiarum, que non sunt annumerate. Insuper possunt ibi colligi de dominio, si bonum tempus fuerit, CCC sext. de omnibus annonis et XX carrate vini. [VIII]. Decania Sancti Martini Matisconensis. Prepositura Bernardi clerici reddit III den. et VIII libras et X sol. Preter hoc de Nova Cella debentur XXX sol., de Crusille, XX sol., de Varie XX sol., de Replunge, IIII sol. Sunt apud Sanctum Martinum debitales XIIII sext. et dimid. frum. et II sext. avene, et IX capones, et II sext. de nucibus, et LXXIX sest. vini. Ecclesia de Nova Cella reddit de decima et de tascha XIIII sext. annone. Ecclesia de Warennes et de Donno Martino valent L sol. per annum de omnibus rebus. Ecclesia de Crosilles reddit de decima et de tascha X sext. annone, si mediocre tempus fuerit, et reddit I carratam vini. Est ibi capella Sancte Marie, que reddit per annum XX sol. De vineis dominicis possunt colligi ibi X carrate vini. In instauramento sunt ibi IIII boves, et II possunt addi, et IIII vacce sunt ibi. Sunt ibi seminata XX sext. frumenti. In augusto collegerunt ibi XLVI sext. frum. et XX ordei et X sext. siliginis, et XV carratas vini; et adhuc sunt ibi IX carrate vini et tota siligo; et sunt ibi XVII sext. et dimidium ordei. Est ibi quoddam molendinum quod reddit III sext. annone, sed superius numerata sunt. Domus de Sancto Martino de Matisco[ne] debet Cluniaco II procuraciones, sed neutra fuit facta multo tempore. Summa omnium hec est: XIIII libre et XIIII sol., et II den. et XIIII sext. et dimidium frumenti et XXIII sext. annone et II sext. avene et II sext. de {498}nucibus et VI modii vini et XIIII sext. et IX galline. Hec omnia reddit absque luccracione dominii. Insuper possunt colligi de dominio, si bonum tempus fuerit, XX modii vini. [IX]. Decania de Berziaco. Reddit LXVI sol., et X ex his sol. expenduntur in procuracione villanorum, qui eos afferunt, et reddit adhuc XXIIII sext. frum. et I panal, et de avena XVIII sext. et I panal et C sext. vini, et C pullos gall., et V capones et V multones, et IIIIxx. et VI operarios. Decima ecclesie que ibi est valet VI sext. annone, et dominus habet medietatem offerende et sepulture et totam candelam, et de censu cimiterii VIII sol., et de tascha XIIII sext. annone. In hoc anno collegerunt ibi LII sext. frum. De vineis dominicis possunt colligi X carrate vini, et, si bonum tempus fuerit, XX. Est ibi unum molendinum, quod valet per annum I sext. annone. In instauracione est I equus, III asini et XII boves, et potest unus addi, et V vacce sunt ibi, et V possunt addi, et sunt ibi XL oves et XVIII porci. Seminata sunt ibi XX sext. frumenti, et de fabis I sext. et I panal, et de ordeo et avena XI sext. poterunt ibi seminari. Sunt ibi VII carruce villanorum, et has debent domino duabus vicibus per annum. Vinee possunt bene coli pro XX solidis. Domus de Berziaco debet Cluniaco plenam refectionem de bonis piscibus in refectorio, et in infirmaria, in festo S. Hugonis, et ad ipsam refectionem debet IIII sext. frum. pro pane et III panals de fabis et II modios vini. Debitum de Berziaco, IIII libre. De Berziaco exiguntur L sol. pro generali Hugonis de Vallibus. Summa omnium hec est: LXXIII sol. et XXIIII sext. frum. et I panal et XXIII sext. avene, et I panal, et XXI sext. annone et VI modios vini et IIII sext. et C pulcinos et V capones et V multones et IIIIxx. et VI operarios. Hec omnia reddentur a[b]sque luccracione dominii et absque offerenda et sepultura ecclesie que ibi est. Insuper possunt ibi colligi de dominio, si bonum tempus fuerit, X carratas vini et XX carratas feni. [X]. Decania de Arpai. Reddit VIIII libras, et XXIII sol. deficiunt de {499}redditu, et reddit XXVI sext. frumenti et L sext. avene et IIIIxx. et VII sextaria vini et I porcum de XVIII den. et XXX gallinas et II multones et III agnos. De duobus terragiis, quorum unum est citra aquam Sedunam et alterum ultra, redduntur XIIII sext. annone et pro panibus IIII sext. frum. et IIII nummate panis. Item de thasca I sext. annone. Sunt ibi piscarie, de quibus habet decanus medietatem a festivitate S. Martini usque ad Marcium, et de aliquibus piscariis habet decanus terciam partem intra eundem terminum. Est ibi aliqua piscaria de qua habet decanus unam cordatam piscium unaquaque ebdomada. Et si donnus abbas vel prior illuc venerit, licet famulis decani ad opus eorum in eadem piscaria piscari quantum voluerint. Ecclesia de Ronnes bono tempore reddit quater XX sext. annone; et medietas sepulture et offerende et tota candela est decani. Ecclesia de Aremeringes reddit VI sext. annone et sepulture medietatem. Ecclesia de Juliaco reddit XX sext. annone et medietatem sepulture, et V sol., qui supra, cum VIII libris, computati sunt. Sunt ibi duo molendina, que reddunt XIX sext. siliginis et III panals frumenti et I frescengam duorum solidorum. Est ibi aliud molendinum, quod valet VII sext. annone per annum. Sunt ibi in instauramento VII boves, et VII possunt addi. Nulla vacca est ibi, sed X possunt ibi esse. Est ibi asinus et XVII oves, et possunt ibi addi CC oves. Seminata sunt ibi, tam citra Sedunam quam ultra, XXVI sext. siliginis, et C sext. possunt ibi seminari. Sunt ibi XL carruce villanorum, et debentur domino semel ad seminanda iemalia. Possunt ibi colligi VI carrate vini, sed colligi solebant ibi olim XV carrate. Vinea que est in dominio bene potest coli hoc anno pro XXX sol., et sequentibus annis pro XX solidis. Decanus de Curzoliis accipit X carratas vini. De vineis Juliaci, que solebant pertinere ad decaniam de Arpai, tempore S. Hugonis, et de vineis istis solebat facere procurationem Cluniaco die marcii, in rogationibus. Possunt ibi colligi XXXIIII carrate vini. Domus de Arpai debet Cluniaco unam procuracionem in ebdomada post Pascha floridum. Debitum de Arpai, XXXII libre. Summa omnium hec est: VIIII lib. et III sol. et X den. et XXXI sext. frum. et L sext. avene, et XIX sext. siliginis, et CXXVIII sext. {500}annone et V modios vini et VII sext. et XXX galline et II multones et III agni. Hec omnia redduntur absque lucracione dominii. Preterea sunt ibi offerende et sepulture et piscarie, que non sunt annumerate. Insuper possunt ibi colligi de dominio, si bonum tempus fuerit, XII modii vini. [XI]. Decania de Monte Bertoldi. Prepositura Roberti sacerdotis reddit VII lib. et XVII sol. et VII den. et IIII sext. et dimid. frumenti et siliginis, et X sext. vini et dimid. et IIII multones et dimid. baconem et I justiciam mellis et sexies XX capones et X operarios ad prata falcanda. Prepositura Bernardi reddit VIII lib. et VII den. et I sext. et dimid. frumenti et II sext. avene et XVIII sext. vini et X porcos et IIII multones et IIIIxx. et VII capones, et XXXVIII sectores ad prata falcanda; sed dicunt quod alique terre ibi vastate sunt et deserte. Hee due prepositure reddunt in augusto denarios et annonas pro panibus et frescengas et in festivitate S. Andree porcos. Prepositura Silvii sacerdotis reddit LIII sol. et VIII den. et VII sext. et dimidium frum. et V sext. avene et VI sext. vini, una quarta minus, et III porcos et II multones et IIII anseres, et XXVI gallinas. Tempore vindemie debentur inde monacho vel servientibus ejus alique procuraciones. Prepositura Poncii sacerdotis reddit IIII lib. et XV den. et II sext. et I cartallum frum. et I porcum et III multones et XXIII gallinas. Hec omnia redduntur in festivitate S. Martini et in Natale Domini. Prepositura Stephani reddit XXIII sol. et II den. et dimid sext. frum. et VIII gallinas. De servicio de Bruil debentur XVII sol. et VI sext. vini et I sext. et I cartallum frum. et II galline. Apud Farens redduntur IIII lib. et V sol. et II den. et VII sext. et dimid. frum. et V sext. avene et XVII galline. Erant olim apud Montem Bertoldi II piscarie: quidam dicunt quod IIII erant; sed omnes destructe sunt. Sunt ibi XVIII ecclesie: Ecclesia de Monte Bertoldi. Ecclesia de Cortel reddit per annum XX sol. Una ecclesia Sancti Desiderii reddit V sol. et IIIam partem de omnibus bladis. Ecclesia de {501}Farens; et tota decima colligitur cum dominio. Ecclesia de Monte Merulo valet X sol. Ecclesia de Munceals reddit domino II partes decime de frumento et siliginis et vino et de aliis rebus XX, quandiu dominus voluerit, et III sol. et dimid. ex consuetudine. De tribus ecclesiis de Oratorio redduntur XI sol., et due partes sepulture sunt domini, et tota decima est domini, preter sextum cartallum, et medietas et offerenda est domini et tota candela. De ecclesia de Cheantens tota decima est domini, preter sextum cartallum, et due partes sepulture sunt domini et tota candela. In ecclesia de Amberiaco census est domini, et tota decima preter nonum cartallum, et due partes sepulture et offerende et tota candela. Ecclesia de Saviniaco reddit IX sol. et dimid., et tota decima est domini, et offerenda et sepultura est tota domini, preter quartam partem. Sacerdos autem Robertus, quia probus homo est, habet tertiam partem quandiu vivit. In Bressia sunt due ecclesie que vastate sunt et deserte, sicut et alie terre que ibi sunt. Restant adhuc IIII ecclesie de quibus nichil quesivimus, scilicet ecclesia de Monte Bertol, et ecclesia Sancti Germani, et ecclesia ad Judeos et ecclesia altera de Sancto Desiderio. Supersunt adhuc de redditu de Sendrens, quod pertinet ad Montem Bertoldi, XXXV sol. et XII frescenge et IX sext. siliginis. Omnes decime supradictarum ecclesiarum et tasche, si bonum tempus fuerit, valent XL modios, et modius unus habet VIIII sext. Est apud Montem Bertoldi I furnus qui valet V sol. Est ibi unum molendinum quod reddit VII sol. et aliud molendinum quod reddit III sol. et I porcum et III partes unius sext. annone. Est ibi tercium molendinum quod reddit I sext. frumenti et II sext. vini et I porcum et I multonem. In duabus preposituris que sunt in Bressia solebant accipi X libre in denariis et in annonis, et modo ibi nil accipitur, quia terra vastata est. Terra quam tenuit mater Uldrici valet X sol. In instauramento sunt ibi due asine et XIX boves, et V possunt addi, et V vacce sunt ibi, et XV possunt addi; II troie sunt ibi, et XL porci possunt addi; et sunt ibi C et X oves. Sunt {502}ibi seminata LV sext. siliginis et XII sext. frum. In augusto collegerunt ibi XL sext. frum. et XXX modios siliginis et XV carratas vini. Sed in bono tempore possunt ibi colligi XXX carrate vini. Omnes carruce villanorum, que ibi sunt, debentur bis ad seminandum et ad vinum, et ad fenum et [ad] ligna deportanda. Ad vineas colendas sufficiunt L sol. Possunt ibi colligi LX carrate feni. Domus de Monte Bertolt debet Cluniaco CCC sext. siliginis, et duas procurationes plenas preter carnem: unam in vigilia Purificationis, alteram in festivitate Proti et Jacinti, et XV frescengas et XV multones et XV sol. in concha. Debitum de Monte Bertoldi XXIIII libre et VIII sol. et sexies XX sext. annone. Summa omnium hec est: XXXV libre et IIII sol. et V den. et XXIII sext. frum. et dimid. et XII sext. siliginis, et de omnibus annonis CCCLX sext. et XII sext. avene et II mod. et dimid. et II sext. vini et XXVIII tam porcos quam frescengas et dimidium baconem et XIIII multones et CC gall. et quater XXIII et IIII aucas et I justiciam mellis et XXXVIII operarios ad prata falcanda. Hec omnia redduntur absque lucracione dominii. Preterea sunt ibi XVIII ecclesie, quarum quedam decime et offerende et sepulture et tasche non sunt annumerate. Insuper possunt ibi colligi de dominio, si bonum tempus fuerit, L sext. frum. et XXX modii siliginis et XXX carrate vini et LX carrate feni. [XII.] Decania de Sancto Jangulfo. Reddit LXXVI sol. et II den. et XXV sext. frum. in panibus et XXX sext. avene, omnia ad mensuram Clun. et IIII mod. et dimidium vini et XXIIII gallinas et XXX pulcinos et XVIII sextores ad prata falcanda. Sunt ibi II furni et valent per annum XII sext. annone ad mensuram Clun. Novem molendina sunt ibi, et si bene facta essent, et bonum esset tempus, valerent per annum LII sext. annone, sed modo ex parte vastata sunt. In ecclesia de Sancto Jangulfo et in ecclesia de Cerceio et in capella de Burgeto valet pars domini de decima XII sext. annone, et tantum recipit dominus de {503}offerendis et de sepulturis quantum de decima, scilicet partes. Decima ecclesie de capella valet XXI sext. annone, et dominus habet duas partes sepulture et offerende et de terragio III sext. annone. In instauramento sunt ibi V boves et VII possunt addi et VII vacce possunt addi. Possunt illic habere XX carrucas ter in anno ad lucrandum dominium, tam de propriis villanis quam de vicinis. Si vinee bene culte fuerint, possunt ibi colligi X carrate vini. Possunt ibi colligi XV carrate feni. Decania de Sancto Jangulfo debet Cluniaco I septimanam de mesagio et unam refectionem. Summa omnium hec est: LXXVI sol. et II den. et XIX sext. frum. in panibus et quater XX. et XI sext. annone et XXX sext. avene et IIII mod. vini et XII sext. et dimidium et XXIIII gall. et XXX pulcinos et XXIII sectores ad prata falcanda. Hec omnia redduntur absque lucracione dominii. Preterea sunt ibi IIII ecclesie, quarum decime, sepulture et offerende non sunt ad plenum annumerate. Insuper possunt ibi colligi de dominio X carrate vini et XV carrate feni. [XIII.] Decania de Lordono. Ad festivitatem S. Martini debentur ibi DX panes, et CX ex panibus his redduntur ad procurationem eorum qui eos afferunt, et CCCC panes qui remanent conversi in annonam, faciunt XXIII sext. frum. ad mensuram Clun. Et de avena tunc debentur ibi LX sext. rasa et dimid. ad mensuram Clun. Redditus, qui tunc redduntur in denariis, pro vino, pro carne, pro censu, pro piscibus, in summam redactus, facit XLII lib. et X sol. Redditus in gall. CCXXX et XX pullos. Est ibi quoddam vadium pro XV lib. et uno asino, quod valet per annum XXX sol. Debentur ibi VII multones et dimid. et I agnus. Sunt ibi CCL operarii ad prata falcanda, sed CL sufficiunt ad eandem operacionem et C reliqui unusquisque dat II den. pro operacione sua, si tamen dominus voluerit. Sunt ibi V ecclesie: ecclesia de Cotes, ecclesia de Marcie, ecclesia de Taisi, ecclesia de Praiz, ecclesia de Blanos. Ecclesia de Cotes valet per annum quater XX sext. de omnibus annonis ad mensuram Clun. et in festivitatibus omnibus {504}dimid. oblacio ecclesie est domini de Lordono, et tota sepultura, preter XII den. et omnes candele earundem festivitatum. Ecclesia de Ma[r]cie valet XII sext. de omnibus annonis, si bonum tempus fuerit, et in festivitate Omnium Sanctorum habet dominus de Lordono medietatem panum qui offeruntur, et in festivitate S. Martini et in Natale Domini medietatem omnium candelarum. De ecclesia de Taisi habet dominus de Lordono medietatem decime et medietatem sepulture et medietatem panum in festivitate Omnium Sanctorum, et valet decima pars domini de Lordono et tascha VIII sext. de omnibus annonis, ad mensuram Clun. De ecclesia de Praiz habet dominus de Lordono medietatem panum in festivitate Omnium Sanctorum, et decima valet XII sext. de omnibus annonis ad mensuram Clun. De ecclesia de Blanos habet dominus de Lordon medietatem offerende in omnibus festivitatibus et totam candelam et totam sepulturam, preter III sol. Et ista ecclesia cum Donziaco valet L sext. de omnibus annonis ad mensuram Clun. si bonum tempus fuerit. Apud Dunbinas habet dominus de Lordon I sext. de annona. Molendinum de Crusiles, quod Ascelinus monachus emit, et Petrus de Burnai injuste vendidit, valet per annum XII sext. Molendinum de Mailli valet per annum XII sext. Possunt apud Lordon colligi LXX carrate feni, si bonum tempus fuerit. In instauratione sunt ibi IIII carruce, unaqueque VI boum, et quinta potest addi. Sunt ibi X vacce et XVIII ociosa animalia. Sunt ibi porci tam parvi quam magni XXXV. In hoc anno seminata sunt ibi XLIIII sext. frum. et VI sext. fabarum. Possunt ibi seminari in Quadragesima L sext. ordei et avene, et semen ad hoc paratum sufficit. Sunt ibi per totam potestatem Lordoni XL carruce villanorum, et debet unaqueque carruca unam dietam ad waret, aliam ad rebiner, aliam ad seminanda hiemalia, aliam in Quadragesima. Vinee de Lordono hoc anno sterili reddiderunt X carratas vini, sed quando bonum tempus fuerit et bene culte fuerunt, solebant reddere LX. Ad vineas colendas debent operarii in Pentecosten LX sol., ex quibus XXXa in cultura vinearum ponuntur, reliqui XXX in aliis rebus; sed si illi XXX sol., qui in aliis rebus expenduntur, ad vineas colendas vel, si innovate fuerint, {505}manutenendas, ponerentur, bene melius coli possent. Nemora non sunt bene custodita. Debitum quod ibi debetur sunt LX libre. Ad procuracionem Clun. conventus debet Lordon II menses et III refectiones plenarias, unam in vigilia Natalis Domini, aliam in marcio, terciam in maio. Debet etiam XXVII carra, unumquodque X boum et unumquodque carrum, quod remanet, debet reddere IIII sol. Tempore vindemiarum debentur ibi procurationes XX, et sext. vini X. Summa omnium hec est: XLVII lib. et XVI sol. et VIII den. et XXXIIII sext. frum. et octies XX et XV sext. annone et dimid., et X sext. vini et VIII multones et CCXXXV gall. et XX pulcinos, et LXX carratas feni, et tempore vindemie XV procurationes et CL operarios. Hec omnia redduntur absque lucracione dominii. Preterea sunt ibi V ecclesie, quarum sepultura et offerenda non sunt annumerate. Insuper possunt ibi colligi de dominio, si bonum tempus fuerit, XL carrate vini. Debet etiam Lordon XXV carra, unumquodque de X bobus et unumquodque carrum, quod remanet, debet reddere IIII sol. (B. s. 2, fol. 292 et suiv.) ?? 4144. 1150, environ. EPISTOLA PETRI, CLUNIACENSIS ABBATIS, AD M., PRIOREM PONTIDENSEM, ET ALIOS, UT QUERELAM INTER SORORES MONASTERIORUM CERNOBII ET CANTURII TERMINENT. Venerandis et dilectis filiis nostris, donno M. priori Pontidensi, et donno B. priori Vertematensi, et donno Ai. priori Sancti Maioli Papiensis, frater P[etrus], humilis Cluniacensis abbas, salutem, gratiam et benedictionem. Veniente nuper ad nos venerabili et magno viro domino En. Cumane ecclesie archidiacono, delata est ante faciem nostram grandis et gravis querela sororum nostrarum de Cernobio, de injuriis et exaccionibus, quas sorores nostre de Canturio sibi inferebant. {506}Nos vero super his, prout nobis visum fuit, scripsimus dilectioni vestre. Nunc autem et ante aliquos dies venerunt ad nos magni et nobiles tres viri nuncii domini archiepiscopi, et totius urbis Mediolanensis, dicentes nobis viva voce et litterarum multorum testimonio, quas secum detulerunt, comprobantes querelam illam sororum de Cernobio nobis antea delatam penitus falsam fuisse nec aliqua inniti veritate. Adjecerunt etiam, multum rogantes et obnixe supplicantes, ne monasterium de Canturio jure suo privaretur, et ne subjectio illa, quæ sororibus de Canturio antiquitus debita est et exibita a sororibus de Cernobio, per nos tolleretur. Habito tandem cum fratribus nostris consilio, res ad hoc devenit, ut prudentie vestre imponeremus tanti examen negotii et finem; mandamus igitur dilectioni vestre, quatinus utrique parti, sororibus scilicet de Canturio et illis de Cernobio, convenienti die indicta, raciones earum et allegaciones audiatis, et ex auctoritate nostra, prout justicia dictaverit, litem illam amico fine terminetis. Preterea cujusdam nobilis viri clamor frequens ad nos usque perlatus est, qui peccuniam multam fratribus nostris monasterii Besatensis jam a longo tempore commodatam necdum recipere potest. Mandamus vobis ut convocatis singulis fratribus et amicis, et advocatis ecclesie illius, habito cum illis consilio, de solucione debiti illius vobiscum diligenter tractate, et quod vobis visum melius esse fuerit nobis significate, et nos inde vobis remittemus nostrum consilium. Quod si sorores, quarum causa ventilatur, justicie equitatem subire noluerint, maneat Cernobium subjectum sicut hactenus in pace fuit. (Bibl. nat. or. 245, cop. du XIIIe siècle.) ?? 4145. 1150, environ. CHARTA QUA WILLELMUS DE PORTA, HIEROSOLYMAM PROFICISCENS, DAT DIVERSAS RES MONASTERIO CLUNIACENSI, SI OBIERIT IN VIA HIEROSOLYMITANA. Ego Willelmus de Porta, si obiero in via de Iherusalem, dimitto Deo et Sancto Petro quadraginta solidos de wadio in vinea Ingerbaldi et Letardi, fratris ejus, Johannisque, nepotis ejus, apud Meles, juxta {507}Rochiam, et de quatuor modiis vini, triginta solidos, sicut vendidi eidem Ingelbaldo; fidejussor hujus venditionis, Wido vicarius; et XX solidos quos debet mihi idem Ingelbaldus, et de cellario quod mihi Bertrannus, filius Anselmi, ingadiavit, XX solidos, quorum fidejussor est Jocerannus Boterius. Testes hujus doni: Rainaldus Rufus et Wido Patuerius. Quod si rediero, XX solidos dabo Deo et Sancto Petro. (Bibl. nat. cop. 64-229.) (Au dos:) Carta Willelmi de Porta. 4146. 1150, environ. CHARTA DE CONTROVERSIA INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET EPISCOPUM EDUENSEM SUPER COEMETERIO DE MELLETO, ETC. Cluniacenses clamaverunt adversus Eduensem episcopum, quod juramento probationis prede eorum, quam reddituri erant eis, homines Eduensis episcopi non passi sunt apponere, me sciente, et ideo homines Cluniacensium, quia incertum noluerunt jurare, dimiserunt novem libras de capitali prede sue. Unde adjudicatum est eis, ut jurarent apposito, me sciente, et recuperarent quod dimiserant de capitali prede sue. Et de effractionibus cimiterii adjudicatum est, ut effractionem cymiterii et mortes hominum intra cymiterium interfectorum, et vulnera vulneratorum, et dampnum novies componant, et emunitatem tripliciter, juxta sententiam Leonis, juxta quam de compositione ibidem in placito judicium dedimus. Quam ut pre manibus habeatis, subter adnecti fecimus: «Leo papa. Si qui monasteria et loca dicata et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quilibet exinde abstrahunt, dampnum novies componant, et emunitatem tripliciter, et velut sacrilegi canonice sententie subjugentur.» Episcopo autem Eduensi adjudicatum est, quod si usu consuetudinario juris sui esset accipere sibi ad opera sua boves hominum manentium in Clun[i]ensium villis, de quibus in placito illo actum est, et posset probare legitimis testibus, {508}homines Cluniensium, qui insecuti sunt homines episcopi, ut boves quos ducebant auferent, et hominem qui interfectus est, et capitale, si quod aliud amiserunt, debent reddere hominibus episcopi, et justiciam facere. Si vero usus consuetudinarius a parte episcopi probari non poterit, facient sui justiciam de bubus injuste acceptis. Æcclesias quas Cluniacenses possunt probare se habuisse [per] donationem vel concessionem Aganonis, et firmitas sibi concessione istius ejusdem episcopi N[orgaudi] per manum domini Milonis, Prenestini episcopi, tunc in partibus Galliarum apostolice sedis legati, habeant et quiete possideant. De capella Borbonensi, si possint probare domini Clunienses, eam sitam infra fines parrochialis ecclesie sue, et ab episcopo Eduensi Norigaudo, ipsis contradicentibus, consecratam, nec prius fuisse consecratam, injusticiam fecit parrochiali ecclesie cum consecravit eam, et est juris ejusdem parrochialis ecclesie et eorum quorum est parrochialis ecclesia. De paratis judicatum est, ut si ecclesie, secundum diversitates terrarum in quibus site sunt, possint probare se tempore Aganonis, cum pace illius, usque ad tempora istius episcopi dedisse monetas terrarum in quibus site sunt, sicut per ipsas terras currunt, probent, et ita solveant de cetero cum pace. Si potest probari a parte Cluniacensium eos hactenus habuisse emendationes, que vocantur leges forisfactorum commissorum in cymiterio de Melleto, probent et habeant. Si vero probare non poterunt, habeat episcopus. Pensio monachi canonice emendetur. Quod ideo seorsum posuimus, quaregravius emendari debet. Omnes supranominate probationes legitimis debent fieri testibus ab utraque parte. (Le sceau est perdu.) (Bibl. nat. cop. 64-235.) ?? {509}4147. 1150, environ. CONCORDIA FACTA INTER DECANUM JULIACI ET PRÆFECTUM DE CARMEIO SUPER MULTIS REBUS QUÆ HIC USURPAVERAT IN DICTIS LOCIS JULIACO ET CARMEIO. Notum sit universis Petrum, prefectum de Carmeio, multa de rebus beatorum apostolorum Petri et Pauli illicita diu usurpatione tenuisse. Quod ego Durannus, Juliaci decanus, agnoscens, ipsum prefectum conveni, et quia que injuste tenebat mihi adhuc incognita erant, tamdiu hominem per placita distruxi, quousque ad ipsius ore rei veritate[m] addidici. Tenebat itaque in Juliaco vineam unam et unum cellarium; in Carmeio, cellaria et domos, de quibus nullus census reddebat; ibidem et in molendino uno custodem sine assensu meo ponebat, et taschias ville accipiebat, et de bosco Presterie dabat et vendebat, et accipiebat quantum volebat; die etiam qua census noster redditur, quatuor denarios de censu habebat; fabricaturas ville in suum proprium usum preoccupaverat; de manso ville quod tenebat, censum quando volebat retinebat. De his omnibus inter me et ipsum coram domno de Creci, camerario, et domno Bernardo de Meleio, et domno Drogone, constabulo, talis concordia facta est: Primo fidelitatem juravit Deo et Sancto Petro in manu mea, et quod singulis annis supra XII denarios illicite de rebus Beati Petri non acciperet; pro vinea dabit quotannis quartam partem, et decimarum, duos panes, duo sextaria vini et IIIIor denarios; pro cellario, duos denarios; de cellariis et domibus Carmeii, quas habet, preter unam in qua habitat, que est juxta Plaseis, debitum et consuetudinarium censum; in molendino non ponet custodem sine voluntate et assensu decani Juliaci, quicumque ille sit; taschias Deo et Sancto Petro reliquit, retento sibi panagio et redecimo et lino et canvo; nichil de bosco Presterie accipiet nisi ad opus molendini prefati et siccum lignum; quatuor denarios {510}quos die redditionis census accipiebat, ex toto dereliquit; fabricaturas etiam ville sine omni servitio quod fabro faciamus. De manso reddet quotannis VI denarios, panem et dimidium bichet et dimidium avene, et diurnales sicut alii de villa; preter ista, de molendino Chiani XVIII denarios in vigilia Sancti Johannis seu die. Hec omnia dereliquit Petrus Deo et Sancto Petro, et heres ejus, tali conditione ut cetera que ei remanent in pace et quiete illum et filios ejus tenere dimittant. Hujus rei testes sunt: Bernardus, presbiter Carmeii, Stephanus de Carmeio, Bruno de Fossatu, Bruno cellerarius, Aimo, prefectus Juliaci, Lambertus Clavel; ex parte Petri: Bertrannus de Curtevais, Gaufredus Passebarre, J. Bonittus, frater ejus, Hugo forestarius, Stephanus de Buxiaco. (Bibl. nat. cop. 64-236.) ?? 4148. 1150, environ. CHARTA QUA GALTERIUS, PRIOR DE DOMNA MARIA, CONCEDIT ECCLESIÆ DE ESCUREI PRATUM, ETC. Ego Galterius, prior de Donna Maria, laude et assensu capituli nostri [at]que ministralium nostrorum, Juliani villici, Josberti et capellani nostri Petri, concessi Deo et fratribus de Escurei pratum cum costa montis juxta abbatiam, hac conditione ut annuatim XII nummi Cathalaunenses, ad festum sancti Johannis, VIII dies ante vel prius, reddantur. Et ne aliqua super hoc in posterum calumpnia oriatur, fieri inde cyrographum volumus, cujus partem ecclesia nostra habeat, alteram illa de Escureio. (Trace du cyrographe.) (Bibl. nat. cop. 64-243.) ?? 4149. 1150, environ. AYMO ESYNGRES DE GROSUM DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS SUMMATAM SALIS IN BADERNA. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Aymo {511}Esyngrez de Grosum, qui decessit apud Nazara, in itinere beati Jacobi apostoli, dedit Deo et Sancto Petro et Paulo Cluniacensi, sommatam salis in baderna quam adquisierat, mandavitque fratribus suis et uxori sue quod hoc redderent. Si autem nollent, vel e mundo migrarent, monachi predicti loci in baderna acciperent quicunque eam teneret. Testes Johannes Rosset, Marchis de Grosum, Stephanus Bertins, Petrus Dibum, Albespinus Minimus, juglers, Lambertus mercator. (B. s. 18, fol. 296 vº.) ?? 4150. 1150, environ. CHARTA DONATIONIS WALCHERII JORETH IN LOCO CENCINS. In Cencins autem dedit Walcherius Joreth unum mansum et forestam. In hoc vero manso accipit quicquid sibi placet senior. (B. s. 19.) ?? 4151. 1150, environ. CHARTA DONATIONIS WIDONIS PASSE IN VILLA BLETERENS, ETC. Wido autem, cognomento Passe, qui una cum matre ac fratribus de suis donavit rebus in diversis locis, scilicet in villa Bleterens curtilum cum mansione, in Valoria unum mansum cum pertinentiis, in alio autem loco terre jornalem; in isto vero jornale quartam solummodo accipiet garbam senior. Dedit etiam servum, nomine Stephanum. (B. s. 20.) ?? 4152. 1150, environ. CHARTA QUA BERNARDUS, CLUNIACENSIS PRIOR ET ALII FRATRES, CONCEDUNT MANSUM APUD PAYSIACUM ADALARDO, ETC. Ego Bernardus Cluniacensis prior et alii ejusdem cenobii fratres, mansum quoddam, quod est apud Paysiacum, de jure Beati Petri et {512}nostro, sub annuo censu VII solidorum Leonensis monete persolvendo in festo sancti Michaelis, concessimus Adalardo et filiis ejus nominatim designatis, Miloni et Petro, ea videlicet conventione, ut si post decessum patris, alter eorum vel uterque voluerint mansum prefatum obtinere, debebunt per singulos annos supradictum [censum] VII solidorum Cluniacensi monasterio persolvere. Fratri quoque qui adducit salem, mansi possessor duo hospitia in anno ex debito prebebit. Quod si post decessum patris, filii mansum iddem, ita ut determinatum est, tenere noluerint, ipsum mansum cum omni edificio et cultura ac melioratione sua in jus et liberam possessionem Cluniacensis monasterii retransibit. Si autem Milo vel Petrus legitimos heredes habebunt, ipsis terram prefatam sub censu determinato relinquere poterunt. Alioquin in jus monasterii, ut determinatum est, redibit. Testes Huardus de Monmeret, Remigius de Leons, Teybrannus de Sancto Gyngulfo, Hugo de Bosco, Philippus. (B. s. 21.) ?? 4153. 1150, environ. CHARTA QUA MARTINUS BRAMANS BOSCUM ET ISENGARDIS, UXOR EJUS ET ALII DEDERUNT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM QUAM TENEBANT DE SANCTO EUGENDO. Notum fiat omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Martinus Bramans Boscum et Isengardis ejus uxor, cum filiis suis, et Aymo famulus cum uxore sua et filiis suis, terram quam de Sancto Eugendo ad censum tenebant, in cujus particula quadam Walcherius Salinensis fundavit capellam, Deo et Sancto Petro Cluniacensi ad censum XII denariorum singulis annis et vini nummatarum IIIIor donaverunt. Inde sunt testes ipse idem Walcherius, qui placitum fecit, et Giraldus Saltarius, Herenbertus quoque seneschalcus, Bernoque serviens, et Peregrinus ac Berno Boteth. (B. s. 23.) ?? {513}4154. 1150, environ. BERNARDUS CONSTANTINUS RELIQUIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS MILLE SOLIDOS IN CLAUSO AMALIACO. Bernardus, cognomento Constantinus, reliquit mille solidos in clauso Amaliaco, et uxor sua faciet illud ad medietatem; suamque partem de vino, quod exierit de illo, dabit nobis in redemptionem mille solidorum unoquoque anno. At vero si ipsa bene fecerit illud, auferemus ab ea. Filii sui hoc etiam laudaverunt, Stephanus Constantinus videlicet, Gaufredus et Unus clericus. Hoc etiam notum sit, quod medietatem unam dedit ipse Bernardus pro anima sua, quousque nummi jam dicti persolverentur. (B. s. 24.) ?? 4155. 1150, environ. CHARTA RIVIANI MONTIS. Carta Riviani Montis. Sciant presentes atque secuturi, quod quidam milites ad conversionem venientes, dimiserunt Sancto Petro mansum de Vizella, cum vinea atque omnibus pertinentiis: id est tres panes, sextarium vini, IIII avene, medietatemque vini supradicte vinee. Hoc autem dederunt Humbertus, Hugo Rebotins. (B. s. 25.) ?? 4156. 1150, environ. CHARTA DE PAISIACO. De Paisiaco. Dedit etiam Wido de Larniaco mansum de Paisiaco, cum apendiciis, scilicet IIII panes, quartam avene, sextarium vini, tres spallas de porcis, vineas duas, unam dominicam et alteram ad medietatem; molendinos duos, unum videlicet ad annonam, alterum quem {514}contritorem vocant, duo etiam prata apud Saviniacum; apud Paisiacum ancillam unam medietatemque infantum. (B. s. 26.) ?? 4157. 1150, environ. CHARTA DE CALENDINIACO. De Calendiniaco. Unam vineam in Cuisiaco, vineam unam quam dedit Pontius Frairim ad medietatem. (B. s. 27.) ?? 4158. 1150, environ. EPISTOLA PETRI CLUNIACENSIS ABBATIS, QUA COMMENDAT FRATRIBUS APUD MOYSSIACUM DEGENTIBUS, ABBATEM QUEM ILLIS PRÆFECIT, ETC. Dilectissimis et amantissimis fratribus ac filiis sub patrocinio beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Moyssiacum degentibus Pe[trus Cluniacensis?] abbas, salutem animarum et corporum et eternam benedictionem. Noveritis, filii karissimi, qualiter vos semper dileximus quemque speciali amore locum illum pre omnibus congregationis nostre locis, habuimus et honoravimus: hoc namque privilegium vobis et loco vestro semper concessimus et concedimus, ut in amore et honore atque memoria congregationis nostre speciales sitis. Unde, filii, rogamus nostri memores Deum super omnia diligatis, teneatis, honoretis, eique gratias super beneficiis suis agatis, licet enim vobis pluries supervenerint anxietates, ejus misericordia non {515}defuit vobis, prestant (?) in vobis augmentum, et in necessitatibus solacium; idcirco verbum ipsum in omnibus et super omnia pre oculis habetote, dumnis nostris summis apostolis servire necessitatem. Ordinem nostrum et sacram religionem sanctamque hobedientiam cum summa diligentia custodite; pensate quod nichil scit quicquid in mondo servitur; cogitate cum quanto sudore laborandum, ut possitis evadere illud terribile judicium et pervenire ad gaudium nunquam finiendum. Dompnus abbas, quem vobis preffecimus, vir bone intentionis et religiosus, vobis et fratribus vestris parum carus, se laudat satis de vobis; unde gaudemus, et ut magis magisque ipsum diligatis, honoretis, eique devote hobediatis utpote tam glorioso viro volumus et ammonemus; de cetero commendamus nos omnipotenti Deo, qui vos benedicat, ordinet et protegat, et ab omnibus peccatis absolvat, vobisque perseverantiam justam religiose tribuat, et post hanc vitam meritis et precibus sanctorum apostolorum, quibus deservitis, vos ad eterna perducat. Amen. Et quia nos corporali aspectu videre non possumus, speciali nos videamur presens et precibus vestris. (Bibl. nat. cop. 1-168.) ?? 4159. 1151. EPISTOLA PETRI, CLUNIACENSIS ABBATIS, AD HUGONEM, ABBATEM DE TRIBUS FONTIBUS, CUI DAT QUIDQUID ECCLESIA DE BAUDOVILLARI HABEBAT A PARTE TRIUM FONTIUM, ETC., NE QUERELA AMPLIUS DE VICINITATE TERRARUM EORUM ORIATUR. Dilecto et venerabili fratri Hugoni, abbati de Tribus Fontibus ejusque successoribus regulariter substituendis, frater P[etrus], humilis Cluniacensis abbas, in perpetuum. Nichil magis convenit et personæ et ecclesie nostre, quam querere que ad pacem sunt, et sub caritatis concordia reliquos ordines, qui ubique terrarum nobis et {516}nostris junguntur, dulciter confovere; precipue autem illos qui de Cisterciensi ordine exierunt, specialiter vero domum Clarevallensem, singulariter ejusdem loci abbatem carissimum nostrum et que ad ipsum pertinent volumus omnimodis conservare. Inde est quod ecclesiam de Tribus Fontibus, primogenitam filiam Clarevallensis monasterii, adversus filios nostros monachos Sanctæ Margaritæ et illos de Baudovillari, ne aliqua querela amplius de vicinitate terrarum inter eos oriatur, presentis privilegii pagina communimus. Donamus enim predicto monasterio de Tribus Fontibus, ad peticionem karissimi nostri Clarevallensis abbatis, et confirmamus quicquid habebamus a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsartum, ita ut a prædicto fonte sit meta et linea via Rothberti Hyspaniæ usque ad caladiam de Roncheriis, que est via ultra veterem capellam et ultra viam salinariam, et inde usque ad territorium de Chanseniaco; ita ut prefati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos, sine omni costumia, ad annuum censum decem solidorum Proviniensis monete, qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari. In hac autem terra monachi de Tribus Fontibus in plurimis locis habebant terciam partem; qui et dederunt nobis quandam partem terræ quam habebant extra fontem Berarsarti, videlicet quicquid ibi habebant. Ita tamen factum est hoc, quod monachi nostri de Baudovillari excolent ibi terram quam excolere solebant, vallem illam que est inter veterem capellam et pratum et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus, et nichil amplius. Quod si terram illam dimiserint monachi, non poterunt eam dare, nisi monasterio de Tribus Fontibus. Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus suæ et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua, et monachi de Tribus Fontibus similiter in omnibus finibus eorum ad omnia pecora sua. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate vel alicujus {517}perversitate aut mutaretur aut deperiret, sigilli nostri impressione firmavimus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo primo. (Bibl. nat. ms. lat. 2265, nº 8; D. 274.) ?? 4160. 1151. CHARTA QUA NICOLAUS, PRIOR SANCTÆ MARGARETE, EX PRÆCEPTO ABBATIS CLUNIACENSIS, DAT ECCLESIÆ DE TRIBUS FONTIBUS QUIDQUID ECCLESIA DE BAUDOVILLARI HABEBAT, A PARTE TRIUM FONTIUM, ETC. Quoniam vita hominum brevis est labilisque memoria, res gestas custodiæ commendare litterarum decrevit antiquitas. Proinde ego Nicolaus, prior Sancte Margaretæ, communi assensu totius capituli nostri et subscriptarum personarum testimonio, ex precepto tamen domni P[etri], Cluniacensis abbatis, donamus æcclesiæ Beatæ Mariæ de Tribus Fontibus et confirmamus quicquid filia nostra æcclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium, etc. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate vel alicujus hominis perversitate aut mutaretur aut deperiret, presentis cyrographi pagina munivimus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo primo. Signum Lamberti subprioris. Signum Nicolai cellararii. Signum Hatonis, prioris de Baudovillari. Signum Odonis. (Bibl. nat. or. 246.) (Au dos:) Donum quod dedit prior Sancte Margarete ecclesie Beate Marie de Tribus Fontibus. 4161. 1152, 20 février. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, QUA BERNARDO EPISCOPO SANTONENSI PRÆCIPIT, UT A PETRO, ABBATE CLUNIACENSI, IN PARŒCIA ECCLESIÆ B. MARIÆ DE ROCHELLA ÆDIFICARI ECCLESIAM SINAT. Eugenius, etc. Veniens ad præsentiam, etc. (Besly, Hist. des comtes {518}de Poitou, p. 473; D. Bouq., Rec., t. XV, p. 471; Mansi, t. XXI, p. 668.) ?? ?? 4162. 1152, 20 février. BULLA EUGENII PAPÆ III, QUA CONFIRMAT PRIORATUS ET OMNIA BONA MONASTERII SILVINIACENSIS SUB OBEDIENTIA ABBATUM CLUNIACENSIUM. Eugenius, etc. Justis religiosorum desideriis, etc. (Bull. Clun., p. 62, col. 2; Monum. pontif. Arverniæ, p. 221.) ?? ?? 4163. 1152, 5 mars. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, QUA H[UMBERTO], ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI, MANDAT UT, UNA CUM HUMBERTO, ARCHIEPISCOPO VESONTIONENSI, FRATRES GIGNIACENSES, NISI INTRA DIES VIGINTI ABLATA FRATRIBUS DE MIRATORIO RESTITUERINT, INTERDICTO ET EXCOMMUNICATIONE AFFICIAT. Eugenius, etc. Nequitia illorum, etc. (Manriq., Ann. Cist., t. IV, p. 553; D. Bouq., t. XV, p. 472.) (Bibl. nat. ms. lat., 11832, fol. 15.) ?? 4164. 1152, 14 mars. EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, QUA PRÆCIPIT PETRO, CLUNIACENSI ABBATI, ET UNIVERSO CONVENTUI, UT FRATRIBUS DE MIRATORIO, QUÆ GIGNIACENSES ADEMERINT, REDDENDA CURENT. Eugenius, etc. Inebriati, sicut, etc. (Manrique, Ann. Cist., t. IV, p. 553; D. Bouq., t. XV, p. 471.) ?? ?? {519}4165. 1152. CHARTA QUA SAMSON, REMENSIS ARCHIEPISCOPUS, NOTUM FACIT MANASSEM ET ALIOS DEDISSE ECCLESIÆ S. GENESII ET MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUIDQUID HABEBANT IN MOLENDINIS APUD TURRIM SUPER MATERNAM. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Sanson, divina miseratione Remorum archiepiscopus, universis sanctæ matris ecclesiæ filiis, tam præsentibus quam futuris in perpetuum. Ne oblivione pereat quod expedit reminisci, litterarum apicibus mandari jussimus, quod Manasses, filius Johannis et Helvidis, uxor ejus, et Adelaidis, quondam uxor Eustachii, cum filiis suis, Hugone scilicet et Eustachio et filia Agne, partem quam in molendinis apud Turrim super Maternam habebant ecclesiæ Sancti Genesii et monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus, sub annuo censu decem modiorum annonæ et semis, et centum quinquaginta anguillarum sibi et successoribus suis perpetuo tenendam concesserunt, ita quod Manasse tres modios frumenti et quatuor modios avenæ, necnon et Adelaidi et filiis suis duos modios avenæ et modium frumenti et dimidium annuatim persolverent. Statutum etiam et concessum est, ut bannus et justitia et quicquid ad prædictos molendinos pertinet, in manu monachorum sine aliqua contradictione sit. Hoc aliquando Eustachius infringere conatus est, et ecclesiam ex parte vexavit; sed postmodum ad se rediens, injusticiam suam recognovit, et ita immobiliter manere, sicut constitutum esse prædiximus, per manum nostram perpetuo concessit, medietatem partis quæ ad eum pertinet, duorum videlicet modiorum avenæ et modii dimidiique de tritico in festo beati Andreæ, alteram vero medietatem in festo beati Johannis recepturus. Hæc præsentibus litteris mandata ut inconvulsa permaneant, sigilli nostri impressione corroborari fecimus et idoneorum testium nomina subscribi præcepimus. Hugo, abbas Sancti Remigii; Johannes, abbas Sancti Nicolai; Odo, abbas Sancti Dyonisii; Boso, archidiaconus; {520}Drogo, præpositus; Leo, decanus; Gregorius, cantor; Constantinus et Henricus, presbyteri; Rogerus et Guido et Boso, subdiaconi; Stephanus, decanus; Paganus de Fimiis; Dudo, præpositus; Erlaudus et Eurardus, fratres. Actum Remis, anno incarnati Verbi Mº Cº LIIº, indictione XIIII, regnante Hludovico, Francorum rege, anno XV, archiepiscopatus autem domni Sansonis anno XIIº. Robertus, cancellarius, recognovit, scripsit et subscripsit. (D. 491; E. 204, IXxxx.) ?? 4166. 1152-1154. DIPLOMA HENRICI, DUCIS NORMANNIÆ, QUO CONCEDIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS MANERIUM DE LEDDECUMBE. H[enricus,] Dei gratia dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, comitibus, baronibus, justiciariis, vicariis, et omnibus fidelibus suis, Francis et Anglis, totius Angliæ, salutem. Sciatis quod ego concedo et confirmo Deo et ecclesiæ Sancti Petri Cluniacensis et monachis ibidem Deo servientibus, manerium de Leddecumbe in perpetuam elemosinam, pro salute Henrici regis, avi mei, et omnium antecessorum meorum et pro propria salute mea; quod manerium Stephanus rex dedit et assedit eis pro centum marcis, quas prefatus Henricus rex solebat dare annuatim eidem ecclesiæ Cluniacensi. Quare volo et firmiter precipio, quod predicta æcclesia et monachi idem manerium bene et in pace et libere et quiete et honorifice in perpetuum teneant, cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et molendinis et hominibus, et teneuris eorum, et cum omnibus libertatibus suis, sicut unquam melius et plenius et liberius tenuit illud Henrichus rex in manu sua. {521}Testes: Teobaldus, archiepiscopus Cantuariensis; Henricus, episcopus Wintoniensis; Richardus, episcopus Lundiniensis; Robertus, episcopus Lincoliensis; Joscelinus, episcopus Saresberiensis; Willelmus, comes Gloocestrie; Rainaldus, comes Cornubie; Robertus, comes Legrecensis; Richardus de Humet; Ric[hardus] de Luci; Willelmus Mart[el]; Manesses Bis[et]. Apud Westmonasterium. (Fragment de sceau et de contre-sceau en cire verte sur cordelettes de soie.) (Bibl. nat. or. 247-248; cop. 70-146.) ?? 4167. 1153, 11 juin. DIPLOMA FRIDERICI, ROMANORUM REGIS, QUO CONFIRMAT ABBATI CLUNIACENSI MONASTERIUM BALMENSE. In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus, divina favente clementia, Romanorum rex augustus. Si religiosorum vota et peticiones clementer admittimus, et ad cultum divine religionis gratiosum favorem eis impendimus, tam temporalis quam eterne beatitudinis premia felici commertio nobis contrahere non ambigimus. Eapropter omnium tam presentium quam futurorum sollers noverit industria, qualiter nos, ob reverentiam et peticionem dilecti nostri Petri, venerabilis Cluniacensis abbatis, statutum donationis quod Cluniacensi æcclesiæ de Balmensi cenobio cunctisque possessionibus ad ipsum locum pertinentibus collatum est a reverendo videlicet patre nostro papa Eugenio tercio, necnon ab Humberto, Bisuntinæ ecclesiæ venerabili archiepiscopo, seu a Willelmo, Burgundie preclaro comite, nos quoque, regia auctoritate corroboramus et confirmamus, et pagine presentis privilegio in æternum valituro, de nostro ac regni dominio {522}in Cluniacensis monasterii et abbatum ipsius dominium transactamus, salvo tamen jure, quo regno eadem Balmensis æcclesia subjecta esse cognoscitur. Regia nichilominus auctoritate precipimus, ut eadem æcclesia nullum advocatum habeat, nisi quem Cluniacensis abbas eligere voluerit; et ut omnia firma et inconcussa pace retineat quecumque temporibus Alberici abbatis possedit, vel quæ eo tempore possidebat, quo eam Cluniacensis abbas regendam suscepit. Jubemus etiam, ut quicunque ex jure Balmensi abbati olim hominium faciebant, Cluniacensi abbati absque ulla contradictione modo similiter faciant. Ipsam quoque Balmensem æcclesiam et omnia ad eam pertinentia ob salutem animæ nostræ et omnium parentum nostrorum in tuicionem nostram suscipimus, regia auctoritate prohibentes ne aliqua magna seu parva persona ab hominibus ejusdem æcclesie districtum vel aliquam exactionem exigat, nec Balmenses monachos a perquirendo jure suo in propriis possessionibus impedire presumat. Ex quibus quasdam propriis necessarium duximus exprimendas vocabulis: monasterium videlicet Sancte Marie Grandifontis, cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaude, cum omnibus appenditiis suis, monasterium Sancte Marie infra urbem Bisuntinam, quod vocatur Jussanum, cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Eugendi Æthice, monasterium Sancti Lauteni, monasterium Sancti Desiderati Ledonensis cum omnibus appendiciis ipsorum; Mulnet, Crancet, Noviacum, Biviliacum, Sabonarie, Alafrautam, Sanctus Mauricius, Sanctus Renebertus, monasterium Sancti Stephani de Ponte, monasterium Sancte Angnetis, Sisinciacum, Capellam, Beneventum, monasterium Sciense, monasterium de Dola, monasterium Strabonense. Que omnia cum reliquis acquisitis vel acquirendis, Balmensi æcclesiæ et per eam Cluniacensi regia auctoritate confirmamus et in perpetuo possidenda contradimus. Adicientes ut nullus hujus nostræ traditionis statutum infringere presumat. Si quis autem in aliquo temere contraire temptaverit, regio banno subjaceat et mille libras auri cameræ nostræ persolvat. Et ut hæc omnia æternaliter rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Testes interfuerunt, {523}quorum nomina subscripta cernuntur: Arnoldus, Coloniensis archiepiscopus; Gunterus, Spirensis episcopus; Conradus, Wormaciensis episcopus; Anselmus, Havelbergensis episcopus; Conradus, Augustensis episcopus; Wibaldus, Corbiensis atque Stabulensis abbas; Henricus, dux Saxonie; Henricus, dux Bavarie; Bertoldus, dux Karinthie; Teodus, comes Hollandie; Heremannus, palatinus comes; Hugo, comes de Tagesburch, Signum donni Friderici Romanorum (Monogramme) regis invicti. Ego Arnoldus cancellarius recognovi. Datum Wormatie, anno Dominice incarnationis Mº Cº Lº IIIº, indictione I, IIIº idus junii, regnante domino Friderico Romanorum rege glorioso, anno vero regni ejus IIº, in Christo feliciter. Amen. ##figure (Bibl. nat. or. 249; D. 135; E. 231, CCXIV.) (Au dos:) Fridericus imperator, de Balma, in comitatu Burgundiæ. [Originale est in Lurduno.] 4168. 1153-1162. CHARTA QUA BOSO, CATALAUNENSIS EPISCOPUS, CONFIRMAT ECCLESIÆ BEATÆ MARIÆ DE TRIBUS FONTIBUS TERRAS QUAS CONCESSERAT EI ABBAS CLUNIACENSIS. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Boso, Dei gratia Cathalaunensis episcopus, confirmo ecclesiæ Beatæ Mariæ de Tribus Fontibus in perpetuum quicquid ecclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsart, ita ut a prædicto fonte sit meta et linea via Roberti Spanie, usque ad caladiam de Roncheriis, que est via ultra veterem capellam et ultra viam {524}salinariam, et inde usque ad territorium de Cansennac, ita ut præfati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos, sine omni costumia, ad annuum censum X solidorum Proveniensis monetæ, qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari. Ita tamen factum est hoc, quod monachi de Baudovillari excolent vallem illam quæ est inter veterem capellam et pratum, et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus, et nihil amplius. Quod si terram illam dimiserint monachi, non poterunt eam dare, nisi monasterio de Tribus Fontibus. Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus suæ et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua, et monachi de Tribus Fontibus in omnibus finibus eorum similiter ad omnia pecora sua. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate mutaretur, sigilli nostri auctoritate munivimus. (D. 278; E. 249, CCXXXII.) ?? 4169. 1154, 4 mars. EPISTOLA ANASTASII PAPÆ IV MONACHIS CLUNIACENSIBUS IN ECCLESIA DE ROCABOVISCURTE COMMORANTIBUS, QUA MANDAT SE COMMISISSE CONTROVERSIAM EXISTENTEM INTER EOS ET CLERICOS EJUSDEM ECCLESIÆ EPISCOPIS G[ERALDO], LEMOVICENSI, ET B[ERNARDO], SANTONENSI. Anastasius, etc. Controversiam, quæ, etc. (Bull. Clun., p. 64, col. 1, nº 1.) ?? ?? 4170. 1154, 18 avril. BULLA QUA ANASTASIUS PAPA IV, PRÆSENTE PETRO, ABBATE CLUNIACENSI, JUDICIUM FACIT DE DISCORDIA EXISTENTE INTER EUSTORGIUM, ABBATEM DE MIRATORIO, ET FRATRES GIGNIACENSES, VIDELICET PRÆCIPIT UT ABBAS DE MIRATORIO RESTITUAT ABBATI CLUNIACENSI DECEM ET SEPTEM MILLIA SOLIDORUM QUOS ISTE PRO PACE DONAVERAT. Anastasius, etc. Quotiens aliqua negotia, etc. (Bull. Clun., p. 63, col. 2.) (Bibl. nat. or. 250.) ?? {525}4171. 1154, 20 avril. PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV, QUO CONFIRMAT OMNES POSSESSIONES PRIORATUS BEATÆ MARIÆ DE PRATO DONZIACI SUD OBEDIENTIA ABBATIS CLUNIACENSIS. Anastasius, etc. Religiosis desideriis dignum, etc. (Bull. Clun., p. 64, col. 1, nº 2.) (E. 69, LXII.) ?? 4172. 1154, 25 avril. EPISTOLA ANASTASII PAPÆ IV, AD H[UMBERTUM], BISONTINENSEM ET [HERACLIUM], LUGDUNENSEM ARCHIEPISCOPOS, QUIBUS MANDAT UT EUSTORGIUM, ABBATEM DE MIRATORIO, EXCOMMUNICENT, NISI SENTENTIÆ AB IPSO PAPA LATÆ OBTEMPERAVERIT. Anastasius, etc. Quæ in Romana, etc. (Bull. Clun., p. 65, col. 2, nº 1; D. Bouq., t. XV, p. 661.) ?? ?? {526}4173. 1154, 25 avril. EPISTOLA ANASTASII PAPÆ IV, AD ALANUM, AUTISSIODORENSEM EPISCOPUM, QUA CONFIRMAT CONCORDIAM FACTAM INTER EUM ET ABBATEM CLUNIACENSEM, SUPER JURISDICTIONE IN MONASTERIO SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS. Anastasius, etc. Quæ a prædecessoribus, etc. (Bull. Clun., p. 66, col. 1; Gall. Christ., t. XII, instr. p. 129.) ?? ?? 4174. 1154, 1er mai. LITTERÆ ANASTASII PAPÆ IV, QUIBUS PRÆCIPIT PETRO, ABBATI CLUNIACENSI, UT REVOCET COMMENDATIONES SEU DONATIONES QUORUMDAM PRIORATUUM ET REDDITUUM ABSQUE FRATRUM CONSILIO CERTIS PERSONIS COLLATAS. Anastasius, etc. Ex apostolicæ sedis, etc. (Bull. Clun., p. 65, col. 2, nº 2.) ?? ?? 4175. 1154, 7 mai. LITTERÆ ANASTASII PAPÆ IV AD THEOBALDUM, PRIOREM SANCTÆ MARIÆ DE PRATO DONZIACI, QUIBUS PROHIBET NE QUIS INFRA TERMINOS PARROCHIÆ SUÆ CŒMETERIUM VEL BAPTISTERIUM STATUAT, CONFIRMATQUE JUS QUOD HABET PRIORATUS IN CAPELLA SANCTI CARADOCHI. Anastasius, etc. Quotiens illud a, etc. (Bull. Clun., p. 66, col. 2.) ?? ?? 4176. 1154, environ. EPISTOLA ANSELMI, HAVELBERGENSIS EPISCOPI, AD PETRUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CUI MITTIT GRATULATIONES SUAS. Domino P[etro], venerabili Cluniacensi abbati, A[nselmus], pauper Christi, Havelbergensis ecclesie vocatus episcopus, salutem cum {527}debita tanti patris reverentia. Sicut plerumque fit, ut alienatio corporum alienationem quoque faciat mentium, ita non nunquam fit ut eadem voluntas mentium dilectionem altrinsecus generet absentium personarum. Inde est, quod nos religionem ac prudentiam persone vestre per venerabilem fratrem Go., Palmensis cenobii priorem, audientes, et animum vestrum ad sublimia et maxima imperii negotia dilatatum intelligentes, scripto saltem noticiam vestri habere cupimus, optantes ut jam aliquando et faciem vestram videre et sanctitatis vestre colloquio frui, et nobis detur et vobis. Noverit enim beatitudo vestra, quod serenissimus Romanorum rex et semper augustus Fr[idericus], ex quo personam vestram semel vidit, semper dulcem de vobis memoriam habuit, et nos, qui circa ipsum aliquando sumus, pro ipsius commendatione propensius vos diligimus, et ad prestandum vobis obsequium semper parati erimus. Vestra igitur interest, ut juxta sapientiam vobis a Deo datam caute ac prudenter ea que tractanda sunt tractetis, quoniam hominem tortuosum et serpentina astucia volubilem et lubriosum reperietis, et de quo dici potest: «Nescio quo teneam mutantem Prothea wultus.» Orate pro nobis et hominibus, amabilis pater. (Bibl. nat. cop. 67-64.) ?? 4177. 1154 (?). CHARTA QUA CONTROVERSIA QUÆ ERAT INTER NOVALIACENSES ET CONTAMINIACENSES MONACHOS TERMINATUR. Certa et vera sit omnibus significatio, quod controversia, quæ de ecclesiis Thiesii et Castellionis et earum appendiciis diu et sæpe inter Novaliacenses et Contaminiacenses ventilata fuit, a Bernardo, Berinecensi abbate, tunc priore Novaliacensi, et Anguizone, Cluniacensi {528}camerario, tunc priore Contaminiæ, sic in pace terminata stetit. Placuit itaque Stephano, Clusii abbati, qui judex et conciliator hujus negotii ab Adriano papa constitutus erat, et Bernardo, prædicto abbati, et communi capitulo Novaliacensi et Berinecensi et ceteris suis aliorum locorum confratribus, ut ab Anguizone, priore Contaminiæ, mille quadringentos solidos Secusienses eo pacto et tenore acciperent, ut præfata concordia in perpetuo deleta et sopita jaceret; Contaminiacenses autem prædictas ecclesias cum beneficiis et appendiciis suis firma et perpetua pace deinceps haberent et possiderent. Quod factum ratum et confirmatum fuit et est concessu et voluntate omnium prædictarum personarum, et Arducii, Gegensis episcopi, et Aymonis Fulciniacensis, qui advocatus hujus rei erat, M.C.L anno ab incarnatione Domini, F[riderico] imperatore regnante et guerram cum Mediolanensibus agitante. Hii sunt testes: U[mbertus], comes Maurianensis; A[ymo] Furciniacensis; R[odulfus] ejus filius; G. de Volseno; P. de Bovio; W. Seginus; D. Clarl.; P. Alava[r]di; B. prior Aquæ Bellæ; P. magister de Grunofio, et fere omnis parrochia Thiesii. (D. 327.) ?? 4178. 1154-1156 (?). LITTERÆ HENRICI II, REGIS ANGLIÆ, QUIBUS NOTUM FACIT ABBATEM CLUNIACENSEM CONCESSISSE AD PETITIONEM SUAM, CUIDAM WILLELMO, ECCLESIAM SANCTI COSMÆ DE CONSTANTINO. H[enricus], Dei gracia rex Anglie et dux Normanie et Aquitanie et comes Andegavie, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Noveritis P., abbatem et conventum Cluniacensem ad petitionem {529}nostram concessisse Willelmo de Sancte Marie ecclesia, clerico nostro, de camera nostra, ecclesiam suam Sancti Cosme in terra nostra de Constantino, ad tenendum eam de ipsis tota vita sua in perpetua elemosina, reddendo eis pensionem XXX librarum Andegavensium per annum; ita quod post decessum suum ad abbatem et conventum Cluniacense[m] revertatur. Nolumus autem, ut ex hoc quod ipse Willelmus eandem ecclesiam ad petitionem nostram adeptus est, et eam possidet, dampnum vel detrimentum eis proveniat, quia post decessum prefati Willelmi ipsam ecclesiam bene et pacifice et integre habeant, cum omnibus pertinentiis suis et cum omnibus emendationibus quas ipse Willelmus ibi fecit. P. S. episcopo Cicestr[ensi] apud Driencurt. (Bibl. nat. cop. 67-144.) (Au dos est écrit d’ancienne écriture:) De ecclesia Sancti Cosme de Constantino, concessa per P., abbatem Cluniacensem, cuidam clerico ad vitam suam, pro et sub pensione annua trigenta librarum Andegavensium abbati Cluniacensi solvendarum, quo mortuo debebat reverti ad abbatem Cluniacensem. 4179. 1154-1189. DIPLOMA HENRICI II, REGIS ANGLORUM, QUO DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS TOTAM LEDECUMBAM. Henricus, rex Angliæ et dux Normanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, vicecomitibus, {530}justiciariis, baronibus et ministris suis, et omnibus fidelibus suis, Francis et Anglis, tocius Anglie, salutem. Sciatis me concessisse et confirmasse et dedisse Deo et sancto Petro et monachis apud Cluniacum Deo et sancto Petro servientibus, pro salute animæ meæ et regis Henrici, avi mei, et omnium antecessorum meorum, totam Ledecubam, cum omnibus pertinentiis suis, pro centum marcis argenti, quos (sic) prefatus rex avus meus Henricus solebat dare prefatæ æcclesiæ Cluniacensi annuatim. Quare volo et firmiter precipio, ut bene, et honorifice, et quiete, et libere teneant. Et sint liberi et quieti de syris et de hundrada et de placitis omnibus justicie regis, et de murdro et de latrocinio, et de daneget, et de omnibus gealdis, et de omnibus aliis consuetudinibus, quæ ad regem et ad ministros ejus pertinent, et teneant infra burgum et extra burgum, in bosco et in plano, in straet et in straem, cum soca et saca et toll et theam et infangentheof et omnibus aliis consuetudinibus suis, sicut umquam melius et honorabilius tenuit rex Henricus, avus meus, in dominio suo, et nemo ponat eos neque homines suos in placito, nisi coram me, quoniam de corona mea est et elemosina. (Bibl. nat. or. 251.) ?? 4180. 1155, 2 mars. COMPOSITIO FACTA INTER GIGNIACENSEM ECCLESIAM ET FRATRES MONASTERII CISTERCIENSIS DE MIRATORIO. Notum sit omnibus, quod fratres de Miratorio reddiderunt domui Cluniacensi, mediantibus dominis Eraclio, Lugdunensi archiepiscopo, apostolice sedis legato, et Henrico, Wintoniensi episcopo, undecim milia solidorum Lugdunensis monete, pro XVII milibus solidorum, de quibus domnus papa Cluniacenses ab illis de Miratorio investiri preceperat. Pro omnibus decimis quas Ginniacenses exigebant, dictum est quod fratres de Miratorio LXX solidos Ledonensis monete eis annuatim persolvant, et pro his de his inter eos pax perpetua permanebit {531}De pascuis, dictum est quod illi de Miratorio pascua in terris Ginniacensium sine dampno eorum, bona fide interveniente, habeant. Similiter monachi Ginniacenses de propriis animalibus pascua in terris de Miratorio habeant. Si quis etiam Ginniacensium aut ab æcclesia illa egressus, vel alius quispiam potestati eorum subditus, illis de Miratorio dampna vel injurias inferret, ipse prior Ginniacensis et alii fratres illum ad restitutionem dampnorum vel injuriarum bona fide compellerent. Si vero malefactor ille penitus a potestate Ginniacensi recederet et postea aliquis hominum suorum tam clericorum quam laicorum eundem suscipere vel ipsi auxilium prebere seu eciam consulere causa malignandi reperiretur, prior Ginniacensis cum aliis fratribus receptatorem vel consiliatorem illum ad restituenda dampna cohercerent. Postquam etiam a potestate eorum foret penitus egressus, domini archiepiscopus Lugdunensis, episcopus Wintoniensis, abbas Cluniacensis, prior Ginniacensis et sui ipsum graviter bona fide usque ad satisfactionem persequerentur. Similiter illi de Miratorio Ginniacensibus de suis facient. De terris vel querelis, quas Ginniacenses et fratres de Miratorio habent inter se, dictum est quod attestatione bonorum virorum, si fieri possit, conveniant, ut ibi unusquisque jus suum recipiat. Si autem inter se in aliquo convenire non possint, ante dominos Lugdunensem archiepiscopum et Henricum, Wintoniensem episcopum, ad terminandam querelam remeent. Hoc itaque totum tam Cluniacensis conventus quam Ginniacensis, necnon et Miratorii laudaverunt, et fieri concesserunt. Factum est etiam laudantibus et confirmantibus dominis E[racleo], Lugdunensi archiepiscopo, apostolice sedis legato, et Henrico, Wintoniensi episcopo, et Petro Cluniacensi, et E[ustorgio], Miratorii abbatibus, et G[uidone], priore Ginniacensi, quod et omnium sigilla presenti carte inserta declarant. Hec autem facta sunt anno ab incarnatione Domini M. C. quinquagesimo quinto, sexto nonas martii; confirmata in capitulo Cluniacensi. (Bibl. nat. or. 252; D. 459.) ?? {532}4181. 1155, 5 mai. PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV, QUO CONFIRMAT ABBATIAM BALMENSEM IN OBEDIENTIA ABBATIS CLUNIACENSIS. Adrianus, etc. Gloriosa et admirabilis, etc. (Bibl. Clun., col. 1415, d’après E.; Bull. Clun., p. 67, col. 1; Mansi, t. XXI, p. 815.) (Bibl. nat. or. 253; E. 70, LXIII.) ?? 4182. 1155, 21 mai. PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV, QUO PROHIBET NE ULLUS ORDO PRÆTER CLUNIACENSEM, IN PARROCHIIS AD JUS CLUNIACENSE PERTINENTIBUS PONATUR NEVE CŒMETERIUM CONSTRUATUR ABSQUE ASSENSU ABBATIS CLUNIACENSIS. Adrianus, etc. Injuncti nobis a, etc. (Bull. Clun., p. 68, col. 1, nº 1.) ?? ?? 4183. 1155-1156. CHARTA QUA PETRUS, CLUNIACENSIS ABBAS, PRÆCIPIT DUPLICEM TRICENARIUM MISSARUM CLUNIACI FIERI PRO SALUTE ANIMÆ MATHILDIS, FILIÆ HENRICI, REGIS ANGLORUM. Cum a trecentis fere annis omnes pene latini reges Cluniacensem ecclesiam dilexerint, et eam tam rerum mobilium quam immobilium donis causa Dei provexerint et ditaverint, inter universos tamen felicis {533}memorie rex Anglorum et dux Normanorum Henricus, Willelmi, primo ducis, dein regis, filius, speciali eam amore coluit, et veneratus est. Donis autem multiplicibus et magnis omnes jam dictos exsuperans, etiam majorem ecclesiam a rege Hispanorum Aldefonso inchoatam miro et singulari opere inter universas pene tocius orbis ecclesias consummavit. Ea de causa specialis apud universos Cluniacensis ordinis fratres ejus memoria habetur et in perpetuum, per Dei gratiam, habebitur. Cui in paterna hereditate succedens Matildis, ejus filia, Henrici magni Romanorum imperatoris conjux, mater autem alterius Henrici junioris, Anglorum regis ducisque Normannorum et Aquitanorum, paterne imaginis et prudentie formam velut sigillo impressam representavit, et, preter alia digna relatu, Cluniacensem ecclesiam more patrio sincere dilexit. Unde ego frater Petrus, humilis Cluniacensis abbas, voluntate et assensu nostrorum, quando apud Rothomagum videndi et colloquendi ei causa eam adii, ipsa rogante, constitutum a nobis est, ut post obitum ipsius, pro salute anime ejus, fiat duplex tricenarius missarum in Cluniaco. Ab aliis autem sacerdotibus due misse cantentur. A reliquis vero non sacerdotibus, aut bis quinquaginta psalmi, aut cencies Miserere mei Deus, et XIII, unaquaque die per integrum annum, pauperes ab elemosinario bene reficiantur. Per universa vero loca Cluniacensis congregationis ubi XIII fratres morantur, fiat ei tricenarius, et pauper unus, per tocius anni spacium unaquaque die, reficiatur. A cunctis autem universaliter sacerdotibus, preter illos qui missas tricenariorum cantaturi sunt, ei missa una cantetur, et a non sacerdotibus, aut quinquaginta psalmi, aut quinquagies Miserere mei Deus. Alii autem priores minorum prioratuum, quibus hoc possibile fuerit, C, pro anima ejus, pauperes reficiant. Hec vero omnia studiose servari precipimus, ut omnipotens et benignus Deus plenam ei remissionem peccatorum suorum conferat, et in eterna vita ad consortium sanctorum suorum et sanctarum perducat. Amen. (Bibl. nat. ms. lat. nouv. acq. 2265, nº 9.) {534}(Au dos:) De rege Henrico primo Anglie, basilice nove nostre precipuo constructore post regem Hispanie. 4184. 1156 (?), 22 avril. LITTERÆ ADRIANI PAPÆ IV, QUIBUS COMMITTIT MAGISTRO RICHARDO EPISCOPO ET PHILIPPO ARCHIDIACONO CONSTANTIENSIS ECCLESIÆ DIFFINITIONEM ALTERCATIONIS EXISTENTIS INTER MONACHOS MONTISBURGI, EX UNA PARTE, ET PRIOREM ET MONACHOS S. COSMÆ EX ALTERA, DE ECCLESIA DE MORSALINIS. Adrianus, etc. Conquerentibus dilectis, etc. (Bibl. Clun., col. 1419, et Toustain de Billy, Hist. de Coutances, t. I, p. 220.) (Bibl. nat. fonds lat. 10087, cartul. de Montebourg, nº 99.) ?? 4185. 1156 (?), après le 22 avril. CHARTA QUA RICHARDUS EPISCOPUS ET PHILIPPUS ARCHIDIACONUS CONSTANTIENSIS, NOTAM FACIUNT DIFFINITIONEM QUAM, DE AUCTORITATE APOSTOLICA, FECERANT CAUSÆ EXISTENTIS INTER MONACHOS MONTISBURGI, EX UNA PARTE, ET MONACHOS SANCTI COSMÆ EX ALTERA, DE ECCLESIA DE MORSALINIS. Universis, etc. (Bibl. Clun., col. 1418, nº 3.) (Bibl. nat. fonds lat. 10087, nº 99.) ?? {535}4186. 1156 (?), avant le 25 décembre. EPISTOLA PETRI, ABBATIS CLUNIACENSIS, AD WALTERIUM MONTISBURGI ABBATEM, CUI MANDAT SE APPROBAVISSE CONCORDIAM FACTAM INTER MONACHOS MONTISBURGI ET MONACHOS SANCTI COSMÆ DE ECCLESIA DE MORSALINIS. Venerabili, etc. (Bibl. Clun., col. 1418, nº 1). (Bibl. nat. fonds lat. 10087, nº 98.) ?? 4187. 1156 (?), avant le 25 décembre. EPISTOLA PETRI, ABBATIS CLUNIACENSIS, AD RICHARDUM, CONSTANTIENSEM EPISCOPUM, QUA DEPRECATUR EUM UT CHARTAM FACIAT DE CONCORDIA PRÆDICTA PRO MONACHIS SANCTI COSMÆ. Venerabili, etc. (Bibl. Clun., col. 1417.) (Bibl. nat. fonds lat. 10087, nº 101.) ?? 4188. 1156 (?), avant le 25 décembre. CHARTA QUA RICHARDUS, CONSTANTIENSIS EPISCOPUS, ROGATU DOMNI PETRI, ABBATIS CLUNIACENSIS, CHARTA ET SIGILLO SUO CONFIRMAT CONCORDIAM FACTAM INTER MONACHOS MONTISBURGI, EX UNA PARTE, ET MONACHOS S. COSMÆ, EX ALTERA, DE ECCLESIA DE MORSALINIS. Ego, etc. (Bibl. Clun., col. 1418, nº 2.) (Bibl. nat. fonds lat. 10087, nº 100.) ?? {536}4189. 1156, 19 août. LITTERÆ ADRIANI PAPÆ IV, AD S[TEPHANUM] VIENNENSEM, ET E[RACLIUM] LUGDUNENSEM ARCHIEPISCOPOS, QUIBUS MANDAT, ROGATU PETRI, ABBATIS CLUNIACENSIS, NE MONASTERIUM CELSINIACENSE VEXARI AB EUSTACHIO, FRATRE EJUSDEM PETRI, PATIANTUR. Adrianus, etc. Dilectus filius noster, etc. (Bull. Clun., p. 68, col. 1, nº 2; D. Bouquet, t. XV, p. 674.) (Or. au Brit. Mus., Addition. Charters, 1539.) ?? 4190. 1156, 30 août. DIPLOMA QUO SANCIUS REX, ADEFONSI IMPERATORIS HISPANIÆ FILIUS, DAT SANCTÆ MARIÆ DE NAGERA ET MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTÆ MARIÆ DE PORTU. In Christi nomine, amen. Quoniam regie clemencia dignitatis ad hoc debet sollicite semper intendere, ut omnipotenti Deo, in cujus manu corda regum esse noscuntur, per opera misericordie valeat sine intermissione placere, et ei studeat pia intencione servire, sine quo nec regnum potest habere terrenum, neque adquirere sempiternum; icirco, ego rex Sancius, Dei gratia domni Adefonsi, illustris imperatoris Hyspanie filius, cum ejus consilio, consensu ac voluntate, facio cartam donacionis et textum scripture firmitatis et confirmationis Deo et beate Marie de Naigara, et beato Petro apostolo Cruniacensis monasterii et tibi Reimundo, ejusdem ecclesiæ instanti priori, et omnibus successoribus tuis et monachis ibi Deo servientibus, et beate Marie, et beato Petro apostolo, de ecclesia Sancte Marie de Portu, quam ego ab antecessore meo rege Garsia in scriptis suis ecclesiæ Naigarensi fuisse traditam conperi, et postea inde sublatam, regali juri {537}meo commissam inveni, ut ab hac die habeatis predictam ecclesiam, et possideatis, vos et successores vestri, tam presentes quam futuri, jure hereditario in perpetuum. Ita, inquam, do et concedo vobis eam cum terris et montibus, rivis ac fontibus, pratis et pascuis, ingressibus et regressibus, et cum terminis et directuris eidem ecclesiæ pertinentibus, ubicumque fuerint, ut serviat ecclesiæ Naigarensi ad honorem Dei et beate Marie et beati Petri. Et hoc facio pro remedio anime meæ et mulieris meæ, venerabilis regine domne Blanche, quam in Jagarensi ecclesia sepelire feci, ut sit in ejus memoria et in remedio anime sue. Si quis ex meo vel alieno genere hoc meum factum et donacionem infringere voluerit, sit maledictus et excommunicatus, et pectet regie parti mille morabitinos, et hoc meum factum semper maneat firmum. Facta carta in Naigara, sub era M. C. LXXXX. IIII et quod est IIIº kalendarum setembris, imperante Adefonso, imperatore Toleto, Legione, Gallecia, Castella, Naigara, Sarragocia, Baecia et Almaria; comes Barchinonie, et Sancius, rex Navarre, vassalli imperatoris; Johannes Toletanus, archiepiscopus et primas Hyspanie, confirmavit. Ego rex Sancius hanc cartam, quam fieri jussi, meo proprio robore confirmo. Prior, qui tenuerit ecclesiam Sancte Marie de Portu, mando quod illuminet semper sepulcrum uxoris meæ regine. Rex Sancius de Navarra, confirmavit. Comes Almanricus, tenens Baeciam, conf. Comes Poncius, majordomus imperatoris, conf. Comes Lupus, tenens Naigaram, conf. Comes Vela de Navarra, conf. Goter Fernandiz de Castella, conf. Sancius Didaci, conf. Martinus, ecclesiæ beati Jacobi archiepiscopus, conf. Johannes, Legionensis episcopus, conf. Victorius, Burgensis episcopus, conf. Reimundus, Palentinus episcopus, conf. Rodericus, Naigarensis episcopus, conf. Nicholaus, Palentinus archidiaconus, {538}regis cancellarius, conf. Fernandus Petriz, majordomus regis, conf. Gomez Gonzalviz, alferiz regis, conf. Petrus Exemeniz, tenens Ogronium, conf. Martinus Pelaiz, regis notarius, hanc cartam scripsit. (Bibl. nat. or. 254; cop. 283-154.) (Au dos:) De Nazeris. 4191. 1157. CHARTA QUA DANIEL, CHEPHERI ELECTUS, MONASTERIO CLUNIACENSI CONCEDIT ECCLESIAM SANCTÆ MARIÆ DE MAJORI MONTE. Anno glorifice Christi incarnationis Mº Cº Lº VIIº, regnante invicto rege Willelmo, indictione VI, ego Daniel, Chepheri electus, consensu et voluntate fratrum subscriptorum, precibusque domini Renaldi de Tusa, concessi æcclesiæ Cluniacensi æcclesiam Sancte Marie, cum omnibus pertinentiis suis, quæ est apud Majorem Montem, ut eam æterno jure possideat sine calumpnia mei successorumque meorum, hac conditione quod singulis annis, in festo sancti Salvatoris, pro recognitione et reverentia presententur æcclesiæ Chepheri due libre cere et una incensi per priorem de Sach vel per unum de cappellanis suis, et reverentiam cum debito honore exibeat Sancti Salvatoris prelato ceterisque fratribus. Hanc donationem, † ego Daniel, electus faciens, meo signo confirmo, datisque testimonium perhibeo. † Ego Hodo, canonicus et prior claustri, donum laudans, confirmo. † Ego Guido, canonicus et cellerarius, testis sum. † Ego Halardus, canonicus, testis sum. † Ego Johannes de Monte Corbino, canonicus, testis sum. † Ego Petrus de Sach, canonicus, testis sum. † Ego Hugo, canonicus, testis sum. † Ego Willelmus Provenzanus, canonicus, testis sum. † Ego Petrus, canonicus, testis sum. † Ego Thomas, {539}canonicus, testis sum. † Ego Willelmus, canonicus, testis sum. † Ego Gilibertus, canonicus, testis sum. † Ego Boso, Chepheri electus, predictam concessionem concedo et confirmo. (Bibl. nat. or. 255; cop. 283-156.) (Au dos:) Privilegium de domo Sancte Marie in Monte Majori. 4192. 1157, environ. LITTERÆ B[ERTOLDI], DUCIS DE ZÆRINGHEN, ATQUE BURGUNDIÆ RECTORIS, AD ABBATEM CLUNIACENSEM, SUPER ECCLESIA DE ROQUERIO MONTE. ..... Dei gratia Cluniacensi abbati et omni conventui, B[ertoldus,] dux de Zaringhem atque Burgundiæ rector, salutem cum fideli famulatu. Vestræ insinuamus sanctitati, quoniam cœnobiolum vestrum de Roqueriomonte, quod sub nostra tuitione suscepimus servandum, diversarum mundialium rerum jam sensit detrimentum a domino Hugone, qui ipsam præposituram a vobis susceperat agendam et regendam. In pluribus enim nocuit, sed in nullis profuit; quia diu infirmitate gravatus, nec præesse potuit nec prodesse. Audivi ergo et bene comperi, quia jam eandem vobis resignaverat præposituram et memorata cellula destituta est, tam in spiritualibus quam in secularibus. Hinc est quod vestræ rogando demandamus magnitudini, quatenus illam nulli alienigenæ commendetis, sed cuidam in eodem cœnobio decano, viro honesto et in omnibus bene morigerato, quem et cuncti tam majores quam minimi poscunt, assignare, nostris exorati {540}precibus, procuretis. Confido enim quod per hunc quæque dilapsa possint reparari. (D. 153.) ?? 4193. 1157, environ. EPISTOLA HUGONIS III ABBATIS CLUNIACENSIS AD FRIDERICUM IMPERATOREM, QUA CONQUERITUR DE EXPULSIONE MONACHORUM E BALMENSI MONASTERIO. Serenissimo et felicissimo domino F[riderico], imperatori Romanorum, frater H[ugo], humilis Cluniacensis abbas, utriusque vite jocunditatem. Proposueramus ad vos venire, et noticiam et gratiam vestram querere, sed plures cause propositum nostrum impediunt. Parentes Roberti Grossi, quem dominus papa dampnavit, undique Cluniacensem ecclesiam inquietant, et novam plantationem nostram valde concutiunt. Ad dominum Papam ituri sumus, et in preparatione itineris intenti occupamur. Conquerimur plurimum magnificentie vestre, quod fratres nostri et confratres vestri, qui pro salute et prosperitate vestra et regni vobis a Deo commissi, Deo cotidie supplicant, et anniversarium avunculi vestri, regis Conradi, annuatim celebrant, de abbatia Balmensi, quam dominus papa Eugenius in prioratum ecclesie Cluniacensi dedit, et vos sigillo auctoritatis vestre confirmastis, violenter expulsi sunt. Rogamus autem obnixe, ut ipsum prioratum et possessiones ejus et caldariam, quam Aymo major de Ruviniaco ecclesie Balmensi aufert, qua etiam antecessorem nostrum investistis, nobis, si placet, restitui faciatis. Presentium latores ad serenitatem vestram a nobis transmissos sciatis, et his, que serenitati vestre dixerint, fidem adhibeatis; et peticiones quas pro Cluniacensi ecclesia fuderint, misericorditer exaudiatis. (Bibl. nat. ms. lat. 11832, pièce 28.) (Au bas:) Domino imperatori Romanorum. {541}4194. 1157-1161. LITTERÆ F[ERDINANDI] REGIS HISPANIARUM, AD CONCILIUM CIVITATIS RODERICI, QUIBUS NUNCIAT EI SE DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTÆ AGATHÆ. F. Dei gratia rex Hispanorum, dilecto concilio Civitatis Roderici, salutem et plurimam dilectionem. Noscat dilectio vestra, quod ecclesiam Sanctæ Agathæ dedi et concedo monasterio de Cluniaco et isti monacho ejusdem monasterii, nomine Ato, ut de monasterio et pro monasterio Cluniacensi eam obtineat et illi monasterio et non alii de illa obediat et obedientiam faciat; volo et mando ut inde annuatim pro censu tribuat octo morabatinos monasterio Cluniacensi; et totum terminum suum, cum aldea Sancti Felicis, cum toto suo termino, prædicta ecclesia Sanctæ Agathæ habeat in pace et sine omni adversatione. Valete. (D. 314; E. 259, CCXLII.) ?? 4195. 1157-1161. EPISTOLA PETRI, BURGENSIS EPISCOPI, AD MONACHOS CLUNIACENSES, QUA MANDAT EIS SE CONFIRMARE DONATIONEM ECCLESIÆ DE CARADINNA IPSIS A REGE ALDEFONSO FACTAM. Reverentissimo sancte Cluniacensis ecclesie conventui, P[etrus], {542}Dei gratia ecclesie Burgensis episcopus, salutem et sincerum in Christo amorem. Quantum sit pium et justum ac fidei christiane consentaneum viros religiosos honorare, juvare atque diligere, quantumque sit malum atque nefarium et animarum saluti contrarium illos infestare, molestare, eisque jura sua auferre, prudentiam vestram non credimus ignorare; ac igitur consideratione sollicitus, ecclesiam vestram, cujus odor bone opinionis longe lateque dilatatur, honorare, juvare atque diligere proposui. Dono itaque vobis et ecclesie vestre Cluniacensi, et concedo et confirmo ecclesiam de Caradinna, cum omnibus pertinentiis suis, quam quondam Aldefonsus, bone memorie imperator, pro remedio anime sue et parentum suorum vobis et ecclesie vestre contulit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2279, nº 4; D. 524; E. 258, CCXLI.) (Au dos:) De dono domus de Caradinna. 4196. 1158-1161. EPISTOLA PETRI, BURGENSIS EPISCOPI, AD H[UGONEM] ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EXPONIT QUOMODO ECCLESIAM DE CARADINNA MONASTERIO CLUNIACENSI A SUMMO PONTIFICE ABJUDICATAM IPSE DEDERIT ET CONFIRMAVERIT. Venerabili et karissimo amico suo domno H[ugoni], Cluniacensi abbati, P[etrus], Dei gratia ecclesie Burgensis episcopus, salutem et dilectionem. Discretionem vestram recolere existimo quanta dissentio inter predecessorem nostrum et vestrum pro ecclesia de Caradinna quondam extiterit. Pie enim recordationis imperator Aldefonsus illud juris quod ad ipsum pertinebat æcclesie Cluniacensi contulit. Predecessor vero noster abbatem Caradinne, quem benedixerat, plus equo et justo diligens, donationi imperatorie coram summo pontifice {543}contradixit; et ideo summus pontifex ecclesie Cluniacensi predictam ecclesiam abjudicavit. Nos itaque ecclesiam Cluniacensem a juventute nostra diligentes, et pro posse nostro res et rectores ejus venerantes, tunc temporis partem vestram juvimus, et si facultas nobis daretur, ablata vobis restituere proposuimus. Data igitur nobis celitus nunc temporis facultate, affectum ad effectum perducimus, et ecclesiam de Caradinna, cum omnibus pertinentiis suis, Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi libere donamus, et donationem illam quam fecit imperator Aldefonsus confirmamus, retento tantum jure nostro, id est, receptione annuali cum processione, et trium dierum modesta procuratione. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2279, nº 5; cop. 283-115; D. 525.) ?? 4197. 1159, 27 février. EPISTOLA ADRIANI PAPÆ IV, QUA MANDAT WILLELMO, CENOMANENSI EPISCOPO, UT JUDICET INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET WILLELMUM DE ALTA FAIA, DE ECCLESIA ROCHÆBOVISCURTIS LITIGANTES. Adrianus, etc. Super causa de, etc. (D. Bouquet, t. XV, p. 691.) ?? ?? 4198. 1159, 27 février. EPISTOLA ADRIANI PAPÆ IV, QUA PRIOREM ET MONACHOS DE ROCHABOVISCURTE DE SUPERIORI EPISTOLA CERTIORES FACIT. Adrianus, etc. Super causa quæ, etc. (D. Bouquet, t. XV, p. 691.) ?? ?? {544}4199. 1160 (?), 9 janvier. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, STEPHANO ABBATI CLUNIACENSI, IN QUO QUÆDAM LIBERTATES PRIUS DATÆ MONASTERIO SUO CONFIRMANTUR, ET DE NOVO ALIÆ CONCEDUNTUR. Alexander, etc. Cum omnium fidelium, etc. (Bull. Clan., p. 211, col. 2). (Bibl. nat. or. 256 et 257 (vidimus); et cop. 76-127.) ?? 4200. 1160. CHARTA QUA HUGO, CLUNIACENSIS ABBAS, NOTUM FACIT MATHÆUM LOTHARINGUM DEDISSE ECCLESIÆ CLUNIACENSI LOCUM QUI VOCATUR GRANDIS CAMPUS. In nomine Dei omnipotentis, pii et misericordis. Ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, presentibus et successuris notum facio, quod quidam miles, nomine Matheus, cognomento Lotharingus, {545}instinctu cujusdam fratris sui, monachi nostri, nomine Drogonis Lupi, dedit Deo et beato Petro et ecclesie Cluniacensi, locum qui vocatur Grandis Campus, in quo ipse, adjuvante et cooperante prenominato fratre suo, ecclesiam et habitationes monastico ordini congruas construxit et redditus unde monachi viverent multo precio et labore undecunque adquisivit. Dedit autem locum illum in prioratum sub censu X sol. ab eodem prioratu ecclesie Cluniacensi annuatim persolvendorum, ea conditione ut quandiu idem Drogo, frater suus, vixerit, eidem ecclesie loco prioris presideat; post obitum vero ejus, prior qui illi substituendus fuerit, cum consilio et voluntate ipsius Mathei substituetur. Post utriusque vero obitum, faciet de eo Cluniacensis ecclesia sicut de prioratu suo. Ego vero dedi eidem loco de propriis redditibus ecclesie Cluniacensis centum solidos, qui erant de helemosina vicecomitis de Feritate, qui sunt in villa quæ dicitur Marriniacus. Dedi etiam illi quod ecclesia Consiacensis habebat in decima de Welli, et in recompensatione illius decime, condonavi ecclesie Consiacensi dimidiam marcam de censu suo. Concessit etiam predictus Matheus ecclesie de Grandi Campo omnes possessiones et omnia illa que eadem ecclesia possidebat eadem die qua donatio facta est, et quicquid in posterum de rebus et de feodo suo juste adquirere potuerit. Ego quoque promisi ei, quod si labor aliquis vel calumpnia eidem loco, quod per se non possit sedare, emerserit, auxilium et consilium nostrum et ecclesie Cluniacensis, nullatenus illi defutura. Huic donationi interfuerunt hii: ego Hugo, Cluniacensis abbas; Ingravio, abbas Sancti Medardi Suessionensis; Enguizo, camerarius noster; Godefredus, conestabulus; Drogo Lupus, predicti Mathei frater; Anscherius, prior Consiaci; Tebaldus, prior Crispeii; Thomas, capellanus noster; Geraldus, prepositus Consiaci; Stephanus, prior de Monte Mirabili; Guilelmus Colungerius, capellanus noster; Bernardus Vizeliacus; Nicolaus de Anglia et Rainaldus de Stampis, notarii nostri; Willelmus, prior de Altolio; Bernardus, famulus noster; Petrus, senescalcus de Grassa; Calceredus, pincerna; {546}Silvester, marescalcus; Cristianus, cocus; Bernardus Salomon; Matheus ipse qui donum fecit; Johannes monachus; Petrus Strabo; Adam de Cruce. Actum Consiaci, anno incarnationis Dominice M. C. L. X., regnante in Francia Ludovico juniore, in Anglia Henrico juniore, in Allemannia Frederico imperatore Romano existente, anno tercio ordinationis nostre in abbatem Cluniacensem. Ego Walcherius, tunc temporis prior Lehuni, vidi et audivi et scripsi hec manu mea. (Bibl. nat. or. 257 A.) (Au dos:) Carta de Grandi Campo, in Francia. 4201. 1160, environ. CHARTA QUA PETRUS, FILIUS LUDOVICI VI, REGIS FRANCORUM, ET DOMINUS CURTINIACI, CONCEDIT QUÆDAM PRIVILEGIA MONASTERIO SANCTI PETRI DE CURTINIACO. Gloriam hominis cum homine diu stare non posse ipse quoque mundus, cum suis casibus, quasi quibusdam vocibus clamat. Si ergo juxta Psalmistæ vocem: «Cum homo interierit, sua cum eo non descendit gloria;» quid agendum est, nisi ut de substantia hominis terreni heres fiat ecclesia. Ego igitur Petrus, Ludivici regis Galliæ frater, dominusque Curtiniaci, qui plurima mala ecclesiæ Beati Petri Curtiniaci per homines meos nescienter commisi, sed amodo nulla irrationabilia prefatæ ecclesiæ per me et per meos, Deo atestente, fieri affirmo, et hoc in perpetuum, sed sicut antecessores mei res Sancti Petri Curtiniaci manutenuerunt, ego conservabo. Qua de causa omnium prepositorum meorum condunatione facta, videlicet militum, famulorumque quorumdam, scilicet Gilonis de Tornel; Benardi, prepositi de Curtiniaco; Garnerii, prepositi de Castro Renard; Milonis, socii Garnier, et Stephani Eschelier, de Puteofontis, prepositi; Ranerii, {547}prepositi de Chantecoch; Petri, prepositi de Monargis; Milonis mercatoris Terberont(?), quorum prædictorum omnium fidem dare feci, quatinus quod prædixi fideliter servari, et ipsi servent, nec aliquid ex rebus hominum prætextate ecclesiæ vi capere presument; et si forte præpositus quislibet de prefecturis depositus fuerit, et alius in loco ipsius subrogatus extiterit, quod istos prænominatos facere fecit, et ipse faciet; sed si contigerit ut homines præfatæ ecclesiæ forefactum faciant, quod mei juris sit, prepositus tunc in cujus prefectura hoc evenerit, ad clamorem in presentia prioris Sancti Petri vel illius qui in loco prioris erit, fuerit, veniat et ibi jus meum qualiter inter se convenit accipiat; deinde, quod pretereundum nolo, cum quislibet præpositorum meorum quamlibet rem hominum Sancti Petri Curtiniaci infra potestatem meam vel extra, videlicet in prædicta vel qualicumque modi sit, ignorenter rapuerit, quatinus ei demonstratum fuit, infra quindecim dies reddat. Et ut hec quæ supradixi rata et inconcussa in perpetuum permaneant, sigilli mei auctoritate ecclesiæ Sancti Petri Curtigniaci et ibi Deo servientibus in eleemosinam confirmavi. [Bibl. nat., coll de Bourg., t. 86, pièce 99 (copie moderne).] ?? 4202. 1160-1178, 18 janvier. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA CONFIRMAT FRATRIBUS DE CHAVA TERRAS DE FOLENS ET DE CURCINERIIS. Alexander, etc. Justis petentium desideriis, etc. (Bull. Clun., p. 72, col. 2, nº 1). (E. 78, LXX bis.) ?? 4203. 1161, 2 avril. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA MANDAT HENRICO, EPISCOPO BELVACENSI, UT CLUNIACUM SE CONFERAT, ET HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, OCTAVIANI FAUTOREM, AUT REMOVEAT, AUT SI REVERTI AD FIDEM CONSTITUERIT, RECIPIAT. Alexander, etc. Illa ardentis caritatis, etc. (Martène, Ampl. collect., t. II, c. 659; D. Bouq., t. XV, p. 768; Mansi, t. XXI, p. 1149.) ?? ?? {548}4204. 1161, 7 avril. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA NOTUM FACIT UNIVERSIS FRATRIBUS CLUNIACENSIS MONASTERII IN IPSIUS FIDELITATE ET OBEDIENTIA EXISTENTIBUS, QUIDQUID MANDAVIT HENRICO, EPISCOPO BELVACENSI. Alexander, etc. Sicut Cluniacense, etc. (Martène, Ampl. collect., t. II, c. 661; D. Bouq., t. XV, p. 769; Mansi, t. XXI, p. 1151.) ?? ?? 4205. 1161-1172. CONFIRMATIO QUARUMDAM CONSUETUDINUM BONARUM, QUAS SANCTUS HUGO ALIIQUE BEATI ABBATES INCOLIS VILLÆ CLUNIACENSIS CONCESSERANT, A STEPHANO, ABBATE CLUNIACENSI FACTA. In nomine Domini Jhesu Christi. Amen. Notum sit tam posteris quam presentibus, quod domnus Stephanus, Cluniacensis abbas, consuetudines {549}dicti loci bonas et a sancto Hugone aliisque beatis ejusdem ville abbatibus recte statutos usus scire et conservare desiderans, jussit ut viri antiquiores prefati loci convenientes insimul, de statu ville et usibus a sanctis retro abbatibus constitutis et conservatis, inter se collocando dissererent, et eos ad memoriam revocarent, redactosque in scriptis ad supradictum venerabilem abbatem Stephanum defferrent. Sunt igitur predicti loci consuetudines, de quibus electi viri senes concorditer dixerunt, hec que sequntur: [I.] Si quis in eadem villa Cluniaco per annum et diem ut civis habitaverit, deinceps eum ecclesia pro perrochiano tenet et fert et habet. [II.] Si aliquis eum, qui prenominati loci habitator et ecclesie perrochianus habetur, de servitute interpellaverit, ecclesia ipsum pro jure manutenere debet. [III.] Si convictus fuerit esse servus, non impetitori eum reddere debet ecclesia, sed jubere et permittere ut cum rebus suis quo voluerit perrecturus villam exeat. [IV.] Si de aliquo burgensium vel in prefato loco habitantium clamor et querela ad potestatem loci facta fuerit, is de quo clamor factus est, si jus facere paratus sit, et pro posse suo ydoneam securitatem mittat, neque res, neque corpus ejus capi aut male tractari debet. [V.] Si burgenses inter se controversiam habuerint, antequam clamor ad potestatem loci fiat, per se vel per manum vicinorum ad pacem {550}reduci et concordiam possunt, nisi de hoc sit controversia quod fractum ville vocant: ut si quis verberet, furetur, adulterium faciat; horum namque animadversio et castigacio ad magistratum loci pertinet. [VI.] Si verberacio aut ictus cum sanguine fit, sexaginta solidorum pena est; si absque sanguine, sex solidorum, de quibus dominus loci tres, is qui percussus aut verberatus fuerit alios tres habebit. [VII.] Si quis alium furem, servum, putidum, perjurum, leprosum, traditorem vocaverit, contumelie hujus pena, si clamor inde ad potestatem ville fiat, sex solidorum est, quorum tres dominus loci, reliquos tres ille cui facta injuria est habebit. [VIII.] Si quis furti convictus fuerit, ejus res et corpus in placito et miseratione domini sunt. [IX.] Adulteri pena est, ut adulter adulteraque a fine usque ad finem ville nudi concurrant; quod si fecerint, res eorum et corpora pacem habebunt. [X.] Si quis postea crimen aut criminis penam eis improperaverit, si clamor inde fiat, domino loci tres solidos, ei quem vituperaverit alios tres dabit. [XI.] Qui uxorem duxerit, capellano suo panem, vinum et carnem, pro modo facultatum suarum, honoriffice dabit. Pro debito isto, capellanus invitus nummos non accipit, neque is qui uxorem ducit denarios invictus capellano pro convivio dabit. [XII.] Si quis testamentum fecerit, quod de rebus suis non contra jus statuerit, ita servandum est. {551}[XIII.] Si quis non facto testamento obierit, is qui, deffuncto genere aut cognacione propinquior fuerit, bona ejus habebit, qui et mortuum sepelire et pro anima ejus benefacere debet. [XIV.] Si quis, non facto testamento, sine herede et uxore decesserit, bona ejus ad ecclesiam devolvuntur. [XV.] Qui panes ad vendendum faciunt, pro fornagio et debito fornerii majoris et socii sui, de panello nummum vel nummatam paste dare debent. [XVI.] [Alii, qui sibi ad comedendum, non ad vendendum panificant, pro fornagio et debito duorum fornariorum, de panello obolum vel obolatam paste donare debent.] Ulterius nisi (sic), preter ligna ad coquendum panem, exigi debent. [XVII.] Pro molendo sextario, a messionibus usque ad natale Domini, due cuppe cumulate, una avene, altera farine, dari debent. A nativitate Domini usque ad messiones cuppe non cumulantur, sed rase tribuuntur. Qui minus sextario molet, ad supradictam racionem, pro eo quod molere voluerit, debitum molendini exolvet. [XVIII.] Si gluto aut meretrix viro probate vite aut femine turpis verbi aut facti contumeliam irrogaverit, statim de injuria illata vindictam sumere potest; de qua vindicta sumpta, magistratus neque clamorem exaudire, neque alio modo se intromittere debet. (Bibl. nat. lat., nouv. acq. 2265, nos 10 et 11.) ?? {552}4206. 1161-1172. CHARTA QUA ROSCELINUS, VICECOMES CENOMANENSIS, DEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI BASILICAM DE NOVO PONTE SUPER SARTAM, ETC. Quoniam quidem in multis terrarum partibus beneficium Cluniacensis ecclesie innotuit, Roscelinus, vicecomes Cenomannis et Sancte Suzanne, in remissione peccatorum suorum et antecessorum suorum dedit et in perpetuum concessit æcclesie Cluniacensi basilicam de Ponte Novo, cum cymitterio et omnibus appendiciis suis, que sita est supra Sartam, justa castrum Bellimontis, ita [s]cilicet ut omnes homines monachorum ibi accipiant omne servicium christianitatis, tam in vita quam in morte, ibique sepeliantur non solum isti, sed omnes illi qui graciam beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quorum honore fondata est basilica, petierint illis qui ibi se contulerint. Concessit itaque monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus decimum diem omnium reddituum castri Bellimontis et tocius castellanie et duos furnos quos in eodem castro habebat, ita liberos quod certis terminibus per annum ministros mutare poterunt, et de tribus feriis, que apud Pontem Novum in solennitatibus apostolorum Petri et Pauli sunt, unam liberam et inmunem, illam videlicet de morte et aliarum duarum medietatem et decimam omnium reddituum suorum de Anglia, atque quandam medietariam terre apud Locium, ita ut si quis ex supradictis rebus aliquid inde monachis auferret, tantumdem justicie vicecomes ipsis faceret, acsi de suo aliquis raperet. Et si quis baronum suorum terram suam vel vineas, seu edificia {553}sua aut aliud aliquid prefate æcclesie in elemosinam dare voluerit, hoc idem vicecomes Roscelinus et Ricardus, filius ejus, liberum et inmune fore voluerunt, et quicquid in feodo illorum juste adquirere potuerunt, coram Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et omnibus sanctis se servaturos, tam ea quam cetera omnia, que ad predictam ecclesiam pertinent, promiserunt. Burgenses seu homines monachorum Pontis Novi, pro nullo forisfacto alicui aliquod jus faciant, nec in curia prioris et si quid de consuetudinibus vicecomitis retinuerint, vel aliud aliquod delictum fecerint, nichil amplius quam xij nummos pro forisfacto vicecomiti aut ejus ministro, reddant. Sed si homicidium ab aliquo predictorum hominum perpetratum fuerit alicubi, quamvis in curia prioris ad jus veniant, tamen de hoc solo vicecomes medietatem habebit, et prior aliam. Si vero alius homo undecumque veniat, et simile opus peregerit, aut etiam majus isto, et infra cymiterium supradictum intrare potuerit, quantumcumque voluerit ibidem morari, salvum eum licebit, et inde aut placitare poterit, aut sub custodia prioris ejusdem loci, de tota terra vicecomitis sanum et incolumem exire licebit. Burgenses autem et homines prioris ita liberos et inmunes concessit, ut in nullo negocio suo pergant, preter causa belli aut causa perdendi castrum, aut causa custodiendi castrum Bellimontis, si homines desint. Sic tamen hoc facere debent, ut idem vicecomes aut senescallus ejus priorem Pontis Novi super hac re suppliciter petendo rogitet. Hanc cartam Constancia, vicecomitissa, precibus donni Stephani, abbatis Cluniacensis, laudavit, et cum liberis suis concessit; et ne oblivioni traderetur, ego Roscelinus, vicecomes, sigilli mei karacthere muniri feci. (Bibl. nat. or. 260 A; D. 249.) (Au dos:) Carta de Novo Ponte. {554}4207. 1162, 17 mai. BULLA QUA ALEXANDER PAPA III MONASTERIUM VIZELIACENSE AB ECCLESIÆ CLUNIACENSIS POTESTATE LIBERAT, CONSIDERANS QUAM MANIFESTE CLUNIACENSIS ECCLESIA TEMPORE HUJUS TURBATIONIS ERRAVERIT, ET QUOMODO A PRISTINA RELIGIONE ET HONESTATE CORRUENS AB UNITATE ECCLESIÆ SE FECERIT ALIENAM. Alexander, etc. Sacrosancta Romana ecclesia, etc. (D’Achery, Spicil., éd. in-4º, t. III, p. 572; éd. in-fol., t. II, p. 537; Mansi, t. XXI, p. 1160.) ?? ?? 4208. 1162, 22 mai. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA ET JURA PRIORATUS SANCTI ARNULFI DE CRISPEIO, CLUNIACENSIS ORDINIS. Alexander, etc. Religiosam vitam eligentibus, etc. (Bull. Clun., p. 70, col. 2.) ?? ?? 4209. 1162, 22 mai. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA PRIORATUS SANCTI STEPHANI NIVERNENSIS, A WILLELMO, COMITE NIVERNENSI CONCESSA, SUB ORDINE CLUNIACENSI. Alexander, etc. Religiosis desideriis dignum, etc. (Bull. Clun., p. 69, col. 2.) ?? ?? 4210. 1162, 26 septembre. BULLA VICTORIS PAPÆ IIII, AD HUGONEM, BALMENSEM ABBATEM, QUA ABSOLVIT MONASTERIUM EJUS AB OMNI SUBJECTIONE CLUNIACENSIS MONASTERII, ET CONFIRMAT POSSESSIONES BALMENSIS ABBATIÆ. Victor, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Hugoni, abbati monasterii Sancti Petri Balmensis, ejusque successoribus regulariter instituendis in proprii. Officii nostri nos hortatur auctoritas {555}pro ecclesiarum statu et earum quieti et utilitati, auxiliante Domino, salubriter providere, dignumque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad ipsarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolice sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar predecessorum nostrorum Urbani, Paschalis, Calixti, Innocencii et Lucii, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus, et ab omni obedientia et subjectione Cluniacensis ecclesie omnino absolvimus, et in abbatiam restituimus atque in pristina et antiqua libertate, sicut a primis fundatoribus cognoscitur fuisse fundatum et ordinatum, cunctis de cetero temporibus esse aut permanere censemus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus, hec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam Sancti Johannis Balme cum capella Crancet, ecclesiam Sancte Marie Grandis Fontis cum libertate; ecclesiam Sancti Petri Gaude cum capella et appendiciis earum; ecclesiam Sancte Marie infra urbem Vesuntinam, que vocatur Jusanum monasterium cum libertate et appendiciis suis; ecclesiam Sancti Eugendi Œtice cum appendiciis suis; ecclesiam Sancti Lauteni et villam cum appendiciis suis; ecclesiam Sancti Gervasii Victoris; ecclesiam Sancti Nicolai Carneti, ecclesiam Laviniaci, ecclesiam Montishuini, et villas earum; ecclesias Cavaniaci, Brariaci, Canaviaci, et villas cum appendiciis earum; ecclesiam Sancti Desiderati Ledonensis cum appendiciis suis; ecclesiam Sisinciaci, Larnaci, Desnensis, {556}cum appendiciis earum; ecclesiam Dombrensem, ecclesiam de Ubers, Montis Tolose, Asnensis, Montis Alacris, Neblensis castri, cum appendiciis earum; ecclesiam Sarmacie, Sabonarie, Alefracte, Cortennie, Mulnet, Biviliaci, cum appendiciis earum; ecclesiam Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis; ecclesiam Bamensis, Bellimontis, Montis Relanis, Esthiconis, Ratcenati, Gelaversis, Beneventi, cum appendiciis suis; ecclesiam Bellevavre, Ciensis ville, cum capella castri, Sancti Reneberti, Sancti Stephani de Ponte, Domni Petri de Arliaco, cum appendiciis earum; ecclesiam Poloniaci, cum capella Mariaci; Platani, cum capella Sancti Saviniani; ecclesiam Solciaci, Aquensis, Spictensis; ecclesiam de Ansarno, de Miseriaco, de Buxeriaco, cum appendiciis earum; ecclesiam que vocatur Cappella; ecclesiam de Freterens; ecclesiam de Frangiaco, de Saviniaco, de Condamina, cum appendiciis earum; cappellam Montis Moreti; cappellam Sancti Jangulfi; cappellam Melciaci, cum appendiciis earum; ecclesiam Sancti Mauri, cum cappella Noviaci, cum cappella Bornaci; ecclesiam de Vieria; ecclesiam de Bavenens; ecclesiam de Valdrei; ecclesiam de Mons, cum appendiciis earum; ecclesiam de Viliaco; ecclesiam de Brunens; ecclesiam de Villare Roolt, cum appendiciis earum; ecclesiam de Cappella Vilenti; ecclesiam de Bleterens, cum appendiciis earum; ecclesiam de Ulere; ecclesiam Sancte Agnetis; ecclesiam Sancti Sulpicii; ecclesias de Nancia, de Cogia; ecclesiam de Reta; ecclesiam de Fai; cappellam Sancti Leodegarii; ecclesiam de Bavenens; ecclesiam Solloniaci; ecclesiam de Nulliaco; ecclesiam de Corlaoult; ecclesiam de Citey; ecclesiam de Corlent; ecclesiam de Trivas; ecclesiam Sancti Georgii; ecclesiam de Vincella; ecclesiam de Montangey; ecclesiam de Viller Rostay; ecclesiam Sancti Stephani supra Ledonem, cum cappella de Verroi, cum cappella de Publi; ecclesiam de Brunens, cum appendiciis earum; ecclesiam de Vuers; paratas ecclesiarum quas bone memorie Ansericus, {557}Bisuntinus a[r]chiepiscopus, Balmensi monasterio rationabiliter contulit; dona comitum Burgundie, Rainaldi videlicet et Willelmi, fratris sui, et antecessorum suorum, scilicet: homines, baiernas, furnos, domos, cum appendiciis suis, tam in vico Ledonensi quam in aliis locis, potestatem ecclesie Grandis Fontis et baiernas Salini ad eam pertinentes, cum appendiciis suis, libertatem Gaudensis potestatis a prefatis comitibus ei concessam, vendas Ledonis, quas Guillelmus comes Balmensi monasterio contulit. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut omnes possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu quibuslibet vexationibus fatiguare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnibus profutura, salva diocesani episcopi canonica justitia et apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur, etc. Ego Victor, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Ego Hubaldus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli Pastoris, subscripsi. Ego Landus, diaconus cardinalis Sancti Angeli, subscripsi. Ego Gerardus, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum, subscripsi. Datum apud Faverniacum, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, VI kalendas octobris, indictione X, incarnationis Dominice anno Mº Cº LXº IIº, pontificatus vero Domini Victoris pape IIII anno IIIº. — Collatio facta est altero originali sano et integro, non viciato, non cancellato, sumpta per nos. (Signé) G. FIGUL., et SY. BULLANDI, avec paraphes. (Bibl. nat. cop. 71-105.) (Au dos est écrit d’ancienne écriture:) Copia cujusdam bulle que tangit abbatiam Balmensem, que videtur esse subrepticia, pro eo {558}quod non reperitur in cronicis nec in martiligio summorum pontificum; quare, etc. 4211. 1162. CHARTA QUA PETRUS, APTENSIS EPISCOPUS, CONFIRMAT DONATIONEM ECCLESIARUM DE ULMATIS, ETC., AB ANTECESSORE SUO MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACTAM. Ego Petrus, Dei gratia Attensis episcopus, una cum sacrista nostro Bonnodo et canonico Rainoardo, laudo et concedo illud donum, quod antecessor noster Leodegarius donavit ecclesiæ Cluniacensi, videlicet ecclesiam Sanctæ Mariæ de Ulmatis et ecclesiam Sancti Stephani de Casa Nova, cum decimis et aliis rebus quæ pertinent ad ecclesiam, salvo jure canonicorum. Dono etiam ecclesiam de Marceias et ecclesias Sanctæ Mariæ, et Sancti Laurentii, et Sancti Amantii de Alpestre, et ecclesiam Sancti Johannis de Felezes atque Sancti Raphaelis. Hujus rei testes sunt Bomodus sacrista et Rainoardus canonicus, et Willermus Bodoz presbyter, Willelmus Raimundi Cavilla, Rostannus Cabanna, et alii plures. Facta carta ista in castro Samorio, anno ab incarnatione Domini M. C. LXII, regnante Frederico imperatore. (D. 7.) ?? 4212. 1163, 13 juin. LITTERÆ EPISCOPORUM OSTIENSIS, PORTUENSIS, ETC., AD EPISCOPUM MAGALONENSEM ET ABBATEM CLUNIACENSEM SUPER DISCORDIA INTER EOS EXISTENTE. Hu. Ostiensis, B. Portuensis episcopi, W. tituli Sancti Petri ad vincula presbyter, M. Sancti Georgii ad velum aureum, Dei gratia Romanæ ecclesiæ cardinales, venerabilibus fratribus J[ohanni] eadem gratia Magalonensi episcopo ejusdemque loci capitulo, Stephano, Cluniacensi {559}abbati, universoque ejusdem loci conventui, salutem in Christo. Dum in concilio Turonis celebrato, ad terminandam controversiam quæ super ecclesia Beati Petri juxta Montempessulanum sita inter vos vertebatur, a serenissimo papa Alexandro dies vobis fuisset apostolicis litteris præstituta, et Romanorum pontificum scriptis in medium hinc inde prolatis, lis ipsa dubios sortiretur eventus, ex mandato præfati Romani pontificis, partis etiam utriusque consensu, hujusmodi perpetuis temporibus inter vos statuimus servari concordiam. Ut scilicet de cetero monachi Cluniacenses excommunicatos Magalonensis ecclesiæ, seu etiam interdictos non recipiant neque pœnitentiam dent in villa Montispessulani vel in aliis villis Magalonensis episcopatus per se aut per capellanum aliquem introductum. Ad infirmos etiam non accedant nisi vocati, neque sacerdotalem miserationem aliquando exhibeant. Cum autem vocati accesserint, si infirmus apud eorum monasterium sepulturam elegerit, liberam ejus habeant sepulturam. Canonici vero Magalonenses in pulsandis campanis et receptione funeris in ecclesia debitam humanitatem exhibeant. Monachi autem tertiam partem omnium quæ eis infirmus moriens contulerit, canonicis Magalonensibus solvant, nisi forte decedens præfatis monachis in conversum vel monachum se reddiderit, vel etiam talis fuerit in quem jus excommunicationis ferendæ Magalonenses, cum decederet, non haberent. Si autem is qui apud jam dictum monasterium sepeliri decreverit, partem rerum suarum monachis partemque prænominatis canonicis duxerit relinquendam, canonicis dabitur optio de duobus, ut scilicet a monachis nihil recepturi legatam sibi partem retineant, aut relictorum contributione facta, totius summæ partem tertiam assequantur. Præterea missas sponsaliorum seu partus canonici Magalonenses non decantabunt, neque jam dictos parrochianos recipient in præcipuis festivitatibus vel ad pœnitentiam, si ecclesiis ad quas spectant voluerint se forte subtrahere. Decimas quoque ad jus Magalonensis ecclesiæ spectantes de cetero non recipient nec retinebunt. Sed tam de hiis prediis, quæ nunc in prænominata parrochia habent, quam de hiis, quæ in futurum ad proprietatem eorum fuerint modis aliquibus {560}devoluta, decimas Magalonensi ecclesiæ persolvant, exceptis terris et vineis quas nunc, tempore scilicet hujus concordiæ introductæ, circa idem monasterium sine interpositione fluminis aliarumve terrarum possidere noscuntur. Si vero aliquando contigerit villam circa monasterium prænominatum ædificari, jus parrochiale in eadem villa Magalonensis ecclesia obtinebit. Monachorum autem erit capellanum eligere ejusdemque loci episcopo præsentare. Præsentatus autem ab episcopo curam animarum recipiet, nisi causa evidens et rationabilis contradicat. Nihilominus etiam statuimus, ne aliquando liceat Cluniacensibus duodenarium monachorum numerum in eodem prioratu excedere aut aliquando ibi constituere abbatem, seu aliam ecclesiam in sæpedicto episcopatu absque episcopi et capituli consensu ædificare. Non licebit etiam monachis possessiones ad Magalonensem ecclesiam ratione feodi vel alio jure pertinentes, aut canonicos vel conversos ipsius, seu etiam donatos, absque episcopi et capituli licentia recipere. Idem etiam tenebuntur canonici erga monachos observare. Consecrationes quoque ecclesiarum et altarium atque promotiones monachorum ad Magalonensem episcopum pertinebunt, si ea gratis et libere peragere voluerit. Ut autem hujusmodi concordia perpetua stabilitate firmetur, sigillorum nostrorum munimine eam duximus roborandam. Actum Turonis, idus junii, anno incarnationis Dominicæ M. C. LXIII, indictione undecima, pontificatus magnifici papæ Alexandri tertii anno quarto. (D. 214.) ?? 4213. 1163, 26 juin. CHARTA QUA PETRUS, BURGENSIS EPISCOPUS, FORMALITER CONCEDIT ABBATI CLUNIACENSI MONASTERIUM SANCTI PETRI DE CARDIGNA. In nomine Domini. Admonet nos religio christiana, et veneranda patrum hortatur a[u]ctoritas, loca, que ferventius cultui deserviunt divino, beneficiis augmentare et propensius divino intuitu beare muneribus, et ut servientibus alimenta non desint sollicitudine vigili precavere. Eapropter ego Petrus, Dei gratia Burgensis episcopus, venerabilis {561}fratris Stephani, Cluniacensium abbatis, et fratrum Cluniacensium religionem attendens, monasterium Sancti Petri de Caradiggna, cum omnibus ecclesiis et cellulis ad predictum monasterium pertinentibus, tibi prenominato Stephano, Cluniacensium abbati, et successoribus tuis perpetuo habendum et gubernandum concedo. Quod videlicet monasterium illustrissimus Ildefonsus, Yspanorum princeps, utpote in regali allodio fundatum, in compensationem cujusdam beneficii, quod singulis annis ad mensam fratrum Cluniacensium dare consueverat, quantum ad temporalia pertinebat, concessit; ut sicut ille ea que ad suæ coronæ celsitudinem pertinebant, pro salute animæ suæ Cluniacensium fratribus in eodem monasterio vel in cellulis et villulis ad idem pertinentibus concessit, ita ego prenominatus episcopus ea que ad episcopalia jura respiciunt, pleno jure et stabilitate perpetua concedo, salva tamen michi et successoribus meis annua procuratione et processione, altarium et ecclesiarum dedicatione et monachorum ordinatione. Actum est autem hoc VI kal. julii, indictione XI, anno M. C. LX. tertio, Allexandri felicissimi pape tertii pontificatus anno quarto. Ego Petrus, Burgensis episcopus, qui hoc instrumentum donationis fieri jussi, manu propria subscripsi. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2279, nº 6; cop. 283-158; D. 526.) (Au dos:) Carta Sancti Petri de Caradiggna in Yspania. 4214. 1163, 18 ou 28 juillet. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, AD HUMBERTUM DE BELLOJOCO ET AD FORENSEM ET MATISCONENSEM COMITES ALIOSQUE NOBILES VIROS, QUA GRATULATUR DE PACE JURATA INTER EOS ET CLUNIACENSEM ECCLESIAM, ATQUE INDULGENTIAS CONCEDIT. Alexander, etc. Et præsentis vitæ commodum, etc. (Bibl. Clun., not., col. 158; Bull. Clun., p. 74, col. 2; D. Bouquet, t. XV p. 801.) (E. 55, XLIX.) ?? {562}4215. 1163, 20 juillet. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA STEPHANUM, ABBATEM, ET FRATRES CLUNIACENSES HORTATUR UT DE POSSESSIONIBUS QUIBUSDAM TRANSIGANT CUM CANONICIS BEATI MAURICII TURONENSIS, AUT PROXIMO FESTO BEATÆ LUCIÆ AD SESE VENIANT AUT REM HENRICO, REMENSI ARCHIEPISCOPO, DECERNENDAM COMMITTANT. Alexander, etc. Significaverunt nobis, etc. (Martène, Ampl. coll., t. II, p. 669.) ?? ?? 4216. 1163. ITERIUS, PETRAGORICENSIS ECCLESIÆ DECANUS, ET GAUFRIDUS DE VERNIO, EJUSDEM ECCLESIÆ THESAURARIUS, STEPHANO, CLUNIACENSI ABBATI, CONCEDUNT QUIDQUID JURIS HABEBANT IN ECCLESIA SANCTI THEODORI DE ROCABOVISCURTE. Iterius, Petragoricensis ecclesie decanus, et Gaufridus de Vernio, ejusdem ecclesiæ thesaurarius, et capitulum jam dicte ecclesie, Stephano, abbati Cluniacensi, suisque successoribus in perpetuum. Rebus gestis auctoritatis titulus et quies inconcussa tunc demum comparantur, cum, non pretermissis quibus geste sunt sine fine et modo, solemni scripto commendantur. His enim ordine consequenti sic procuratis, et autenticum est quod geritur, et, omni controversia de medio sublata, scrupulus contentionis sopitur. Eapropter tam presentibus quam successure posteritati significare curamus querelam super ecclesia Sancti Theodori de Rocha Bovis Curti, que inter nos et fratres vestros Cluniacenses {563}monachos diutius agitata est et in Romana curia sepius ventilata, et inde judicibus delegatis frequenter comissa et appellationibus ac aliis per longum tempus suspensa, amicali interveniente compositione, hoc scilicet transactionis modo, in perpetuum sopitam esse. Sane nos cathedrales canonici, huic liti renuntiantes, quicquid juris in querela ista nos habere dicebamus, totum Cluniacensi ecclesie donavimus, et predictam ecclesiam Sancti Theodori benefitio nostro et donatione jure perpetuo quiete et inconcusse possidendam sibi concessimus, hoc pacti et transactionis tenore, ut monachi ibidem residentes singulis annis in Inventione beati Stephani XX solidos Engolismensis monete capitulo nostro sub annua pensione persolvant, et canonicis nostris cathedralibus, si forte ad eos diverterint, ospitalitatis obsequium liberaliter exhibeant. Hec autem facta sunt Petragoris in capitulo nostro, consilio et assensu priorum vestrorum, videlicet Gardrade, prioris Sancti Eutropii; Helie, prioris de Didonia; Helie, prioris de Monte Berulfo; Helie, prioris de Rocenac, et Willelmi, prioris d’Anessa, anno M. C. LX. III, epacta XIIIIma, concurrente VIImo, indictione [XIa]. Porro ut hec transactio auctoritatem et perpetuam quietem in posterum sortiatur, eam solemni scripto comendavimus et sigillo nostro roboravimus. (Bibl. nat. or. 257 B.) (Au dos:) Compositio facta inter Cluniacenses monachos et canonicos Petragoricenses super ecclesia Sancti Theodori. 4217. 1164, 20 mars. CHARTA MATHÆI, DUCIS LOTHARINGIÆ, «PRO PRIORATU DE RELANGIIS.» Quoniam ea, que a fidelibus et catholicis viris pro salute et remedio animarum suarum sacris locis donantur, stabilia et fixa debent manere {564}ad perpetuam eorum in eisdem sacris locis continuandam memoriam, eapropter ego Matheus, Dei gratia dux Lotharingie, notum facio tam presentibus quam futuris, ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit, quod cum in itinere Sancti Jacobi apostoli pro peccatorum meorum penitentia essem, placuit michi devenire ob causa visitandi eumdem locum, cumque fratres ibidem omnipotenti Domino servientes cum magno honore et reverentia me suscipissent, cognita religione et honestate eorum, consilium mei fuit, placuit mihi atque omnibus qui mecum aderant, ut conferremus eidem sacro monasterio aliquid de possessionibus meis, unde in eodem dicto loco anime mee patrisque mei matrisque mee [ducis] et ducisse et omnium antecessorum meorum perpetua memoria ..... fiat, cum consilio eorum, qui mecum in eodem itinere aderant, quidquid in villa que dicitur Dompnus Bazolus, cum omnibus usibus et utilitatibus obtinebam; quam donationem sigilli mei testimonio eidem monasterio confirmavi et coram testibus ydoneis in presentia totius conventus ejusdem loci super ipsius sanctum altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli guerpivi. Datum est hoc in eodem Cluniacensi monasterio, anno ab incarnatione Domini M. C. LXIIII, XIII kal. aprilis, indictione XII, concurrente III, epacta XXV, regnante Frederico imperatore Romano. Testes hujus rei sunt Gauslenus..., Ugo Descaba (?), Ugo V. de Sameriaco, Theodericus de Aspromonte, Girardus advocatus de Bruerriis, Willelmus de ....., Armannus senescallus hostalarius, Jacobus de Na........ de Fonteniaco, Nicolaus cancellarius (?), Theodericus canonicus, Walfredus de Fr. (B. s. 35, fol. 276 rº.) ?? 4218. 1164. CHARTA QUA JOHANNES, PRIOR VERGIACI, MONACHIS CISTERCII TRADIT QUIDQUID ECCLESIA VERGIACENSIS HABEBAT IN LOCO QUI DISTANNUM DICITUR. Noverint omnes ecclesie filii, tam presentes quam futuri, quod {565}Johannes, prior Vergiaci, voluntate et assensu tocius capituli sui, quicquid ecclesia Vergiacensis habebat in loco qui Dystannum dicitur, tam in terris cultis quam incultis, nemoribus, pratis et aquis, decimis, et in omnibus que ibi possederant, monachis Cistercii in perpetuum possidendum tradiderunt, eo scilicet tenore, ut monachi Cistercienses monachis Vergiaci annuatim quadraginta sextarios annone reddant ad mensuram Divionis, que tunc temporis erat, medietatem frumenti et medietatem ordei, talis quale[m] terra ipsa portaverit. Et sciendum quod idem census infra quindecim dies post octabas Pasche reddetur. Sed si monachi Vergiaci eum non requisierint aut accipere noluerint, monachi Cistercii immunes erunt a culpa. Verum hoc monachi Vergiacenses sibi retinuerunt, ut in nemoribus Destanni ligna acciperent ad vasa sua et proprias domos Vergiaci edifficandas, tam ipsi quam famuli eorum, illi dumtaxat qui cothidianas prebendas in domo eorum accipiunt. Hoc pactum laudaverunt et priorem Cistercii investierunt monachi et famuli Vergiacenses, quorum hic nomina continentur: Johannes, ipse prior Vergiaci, Bernardus prior claustralis, Bernardus decanus, Guido de Valle, Agano, Petrus de Marriniaco, Rodulfus, Sichardus, Richardus, Achardus Rannulphus, Guido, monachi famuli; Nicholaus major, Heinricus, Henricus major, Petrus Signarius famulus, Arnulfus cocus. Iterum Cistercienses et Vergiacenses monachi inter se statuerunt, ne a quolibet priore Vergiacensi monachi Cistercienses prefatum censum in vadimonium vel aliquam commutationem acceperent, absque consensu totius Vergiacensis capituli; ut autem Cistercienses habere possent predictum territorium de Destanno, monachis Vergiacensibus dederunt octoginta libras et centum agnos in principio et in introitu rei. Ex his vero famuli habuerunt partes suas. Dederunt Cisterciences etiam XXV solidos ad procurationem unius prandii Vergiacensium, et pro uno quoque monachorum Vergiacensium, cohabitantium ibi et morientium, Cistercienses in morte facere promiserunt sicut pro suis. Et Vergiacenses similiter pro Cisterciensibus se promiserunt acturos. Promiserunt etiam Vergiacenses Cisterciensibus de hoc territorio Destanni, de eo scilicet {566}quod ad jus suum pertinebat, legitimam garantiam portare. Et ut ea que prediximus firma et illibata permaneant, in presentia domini Henrici, tunc temporis Eduensis episcopi, recitata et confirmata sunt, et, rogatu utriusque partis, sigillo ipsius roborata; et nomina testium qui ibi affuerunt, videlicet apud Sedelocum, inferius sunt notata: Seguinus, Eduensis decanus; Raninardus (sic) de Glene, Osbertus de Tilio, Jacobus et Rainerius de Voidenai, nepotes ejus; Gauffredus, prepositus Sedeloci; Seguinus, major Sedeloci; Canino de Monte Regali, Humbertus, monachus de Channe, et Rainnerius, monachus Clarevallis. Hoc idem pactum postea recitatum et confirmatum est in presentia Hugonis, ducis Burgundie, et, rogatu utriusque partis, sigillo ipsius roboratum. Nomina vero testium, qui ibi affuerunt hec sunt: Galterius, Lingonensis episcopus; Guido, decanus de Funge, Johannes de Belna, decanus Divionis; Josbertus de Grance; Haimo Rufus; Guerricus, miles Vergiacensis. Facta sunt autem hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quarto, Ludovico rege Francorum regnante, Henrico Eduensium episcopo, Hugone duce Burgundie, nepote ipsius; Gilberto abbate Cistercii existente. (Bibl. nat. or. 258, cop. authentique du XVe siècle sur papier.) (Au dos:) Pactum pacis cum monachis Vergiaci super territorio de Destain. {567}4219. 1164. COMPOSITIO FACTA INTER RAYMUNDUM, COMITEM SANCTI ÆGIDII, ET MONACHOS CLUNIACENSES, SUPER DOMO SANCTI SATURNINI. Omnibus præsentibus et futuris notum sit, quod ego Raigmondus, comes Sancti Ægidii, cognosco et confiteor Sancti Saturnini villam alodium et proprietatem esse Beati Petri Cluniacensis, sed propter amicitiam quam monachi erga me habebant, et ut per meam defensionem villa ipsa in commercio viantium magis augeri possit, statuimus quosdam novos redditus mihi et sibi infra villam in invicem accipiendos. Et ne unquam ab aliquo variari possit, hac diffinitione statutum est: in pedatico quod per aquam accipitur, duæ partes erunt meæ, tertia illorum. In omnibus vero usaticis quæ per terram accipiuntur, tam infra villam quam infra bonas ipsius villæ, medietas erit mea et medietas illorum. In quintallo et in corda et in leda de mercato, medietas erit mea et medietas illorum, excepta leda lumborum et linguarum, et excepta leda ulnarum et omnium fructuum qui ad sextarium non vadunt, quæ propria est monachorum. De habitantibus in villa, focum videlicet ibi facientibus et formaticam donantibus, nec per me, nec per meos aliquam unquam justitiam habebo. Si inter extraneos lis orta fuerit in villa, medietas justitiæ erit mea et medietas illorum. Si inter aliquem extraneum et aliquem habitatorem villæ contentio fuerit, de habitatore nullam ego justitiam habebo, justitia vero quæ de extraneo multata fuerit, media nobis erit. In octo {568}sextaria de sale, quos in sardinis accipere solent, sive in omnibus consuetudinibus, quas de ratibus quæ per aquam veniunt accipere solent, quæ sunt decimæ et gubernacula et transversaria, et in remo quem de unoquoque navigio descendente per aquam antiquitus haberet, et in denario quem de unoquoque navigio vendito accipiunt, ego partem non habebo, sed propriæ erunt illorum, sicut et omnes illi redditus quos antiquitus habere solent. Et ita sane villa ipsa, exceptis hiis quæ supra diximus, ab omni vi mea et meorum et usatico deinceps libera permanebit, ut nec ego nec ullus unquam de meis aliquid infra villam vel infra bonas villæ aliquid injurare vel arcere possit, sed quicquid arcendum vel justificandum in villa et infra bonas villæ fuerit, non nisi per manum prioris vel decani ipsius monasterii fiat. Quia non ipsi concesserunt et laudaverunt mihi in prædicta villa ea quæ supra dixi, quæ antecessores mei nec ego habueram ante, propterea ego concedo illis et laudo et nundinas et mercata et omnia commercia in quibus lucrari et negotiari possint. Nundinas autem nominatim et expresse permitto eis et laudo a prima die Paschæ usque ad diem jovis post octabas Paschæ, et ut venientes ad nundinas et ad mercata secure veniant et redeant. Quicunque vero in villa Sancti Saturnini manserit, vel domum ibi habuerit, vel in domo locata focum fecerit, et familiæ eorum, omnes isti ab omne usatico et justitia mei et meorum liberi erunt. Mercatum, quod antiquitus in villa Sancti Saturnini, die jovis statutum est et ex dono regis Franciæ confirmatum, nos eodem die jovis in perpetuum tenendum laudamus et confirmamus. De pedatico, quod per aquam, ut supradictum est, accipitur, de parte monachorum de unoquoque anno viginti solidos bajulos meos persolvent. Statutum est hoc ita ad tenendum in perpetuum a me et a meis anno ab incarnatione Domini M. C. LXIIII, regnante domino meo Ludovico, {569}Francorum rege, in præsentia et testimonio ipsorum qui interfuerunt, ego videlicet Raigmondus, comes, qui hoc statui et laudavi, et Belmondus de Usez; Willermus de Sabrano, constabularius; Petrus de Cadarose; Masanes, bajulus; Pontius Flamma; Petrus, prior de Cadarosa; Petrus de Remolinis; Bertrandus de Balneolis; Willelmus, sacrista Sancti Pauli; Petrus Raimondus, clericus; Petrus Natalis; Petrus Hugonis; Hugo de Portu; Tebaudus Cordoanus; Raigmondus Bernerii. (D. 43 bis.) ?? 4220. 1165, 15 juin. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT JURA ET BONA ABBATIÆ MAUZIACENSIS, SUB OBEDIENTIA ABBATIS CLUNIACENSIS. Alexander, etc. Effectum justa postulantibus, etc. (Bull. Clun., p. 68, col. 2; Gall. Christ., t. II, instr. p. 111; Monum. pontif. Arverniæ, p. 267.) ?? ?? 4221. 1165, 30 juillet. BULLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA CONFIRMAT STEPHANO, CLUNIACENSI ABBATI, DONATIONEM VILLÆ SALELLÆ A RAYMUNDO PETRI FACTAM. Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Stephano abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis peticionibus grato concurrentes assensu, donationem quam Raimundus Petri, pro redemptione peccatorum suorum, de assensu et voluntate bone memorie Dalmatii, quondam Narbonensis archiepiscopi, {570}monasterio vestro rationabiliter fecit, sicut in autentico scripto exinde facto continetur, vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum apud Montepesulanum, III kalendas augusti. (Bibl. nat. or. 150 1º.) ?? 4222. 1166, 17 juillet. CHARTA QUA BERENGARIUS DE SALELLA CONFIRMAT DONATIONEM MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACTAM A RAIMUNDO PETRI, AVO SUO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Berengarius de Salella, cum filio meo, Petro Raimundi, et omnibus aliis infantibus meis, nostra bona, gratuita et spontanea voluntate, et cum consilio et voluntate domni Pontii, Narbonensis archiepiscopi, et Raimundi, Arulensis abbatis, et Raimundi de Poihsurigis et Raimundi de Quaranta, et aliorum ville Salellæ nobilium et bonorum hominum, illam donationem, quam Raimundus Petri, avus meus, et Petrus Raimundi, pater meus, fecerunt Deo et Cluniacensi monasterio, laudamus, concedimus et confirmamus, sicut in carta donationis eorumdem scriptum est, et promittimus Deo et beate Marie et predicti loci Salelle monachis, et aliis omnibus abitatoribus, quod in predicte donationis honore vel rebus nullam ammodo forciam vel toltam faciamus, set benigne amemus et manuteneamus. Facta carta anno Domini M. C. L. XVI, XVI kalendas augusti, feria prima, regnante rege Lucdovico. Signum † Berengarii de Salella. Signum † Petri Raimundi, filii ejus, qui hanc cartam fieri jussimus, firmavimus firmarique rogavimus, atque precepimus. Signum † domni Raimundi, abbatis de Arulis. Signum † Raimundi Berengarii {571}de Aviliano. Signum † Raimundi de Poihsurigis. Signum † Raimundi de Quaranta. Signum † Arnoldi Ysarni. Signum Petri Romeu. Raimundus, monachus et sacerdos, rogatus scripsit, dictante Raimundo, abbate de Arulis. Hec autem carta fuit confirmata et a supradicto Berengario de Salella laudata, in capella de Capite Stagni, feria IIII, mense augusti, in presentia domni Pontii, Narbonensis archiepiscopi, et Poncii Carcasensis episcopi, et Guillelmi, Agatensis episcopi, et Johannis, Magalonensis episcopi, et Rotgerii et Petri, Narbonensium archidiaconorum, et Fulcranni, Magalonensis, et Petri Raimundi, sacriste Agatensis, et Oddonis sacriste Carcascensis, et Willelmi, abbatis Sancti Amandi. Et ut hec carta nostris futurisque temporibus firma et inconcussa permaneat, sigillo domni Poncii, Narbonensis archiepiscopi, signata et impressa fuit. (Bibl. nat. or. 150 3º.) ?? 4223. 1166, avant le 31 juillet. PRÆCEPTUM LUDOVICI [VII], FRANCORUM REGIS, QUO NOTUM FACIT SE AB ABBATE CLUNIACENSI IN VILLA SANCTO JANGULFO, CERTIS CONDITIONIBUS ASSOCIATUM, PROPTER GUERRAS. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, temporalium status rerum quanto facilius movetur, tanto evidentius nos commonet Deo pie subici, qui sine motu movet omnia, de cujus judiciorum profundissima abysso prodire intelligimus, quod domus Cluniacensis recenti memoria latissime efflorescens, aliis salutare subsidium impertiri consueta, nunc guerris undique pullulantibus et circumquaque malitia debacchante, graviter eliditur et per pressuræ vehementiam aliunde salutem rogare coacta, nos adiit humiliter postulans ut ei subveniremus. Ea de causa, domnus Stephanus, abbas Clun., et conventus ipsius loci nos consociaverunt in villa quæ {572}dicitur Sanctus Jangulfus, et in omnibus possessionibus ad ejusdem villæ potestatem pertinentibus, et nominatim vico qui dicitur Burgum Novum, istis duntaxat pactionibus quæ subjectæ sunt: Pro arbitrio nostro, in eadem possessione unam vel plures habebimus munitiones. De burgo Clun. et villis sive terris ad jus Clun. ecclesiæ ubicunque pertinentibus, sine assensu abbatis et ejusdem ecclesiæ nullus homo ad ibi manendum recipietur. Ecclesiæ et presbyteri ecclesiarum, et ea quæ ad presbyterium proprie pertinere noscuntur, extra partem nostram specialiter monachorum erunt: id est, minutæ decimæ, oblationes fidelium, legata, cimiteria, sepulturæ, et si qua sunt alia beneficia quæ ad eum pertinere videantur. Cetera vero omnia nobis et Cluniacensi ecclesiæ communia erunt omnino: id est, justicia, census, decimæ, terragia, molendina, furni, agricolationes, vineæ, prata, piscationes aquarum et stagnorum. Si ibi factæ fuerint, et si ibi contigerit fieri exactiones vel quæstus, vel nundinas, vel mercatum, vel pedagia, vel conductus, ista nihilominus communia erunt; et, ut breviter dicatur, quidquid exitus vel redditus de villa et terra et hominibus appellatur, nobis et monachis commune erit, et æqualiter per medium distribuetur. Præpositus a nobis constitutus, et primo et quotiens fuerit innovatus vel morte vel alia commutatione, antequam de administratione præposituræ se intromittat, faciet fidelitatem nobis, abbati et ecclesiæ Clun.; quod si abbas absens fuerit, nihilominus coram priore vel camerario et aliis officialibus cum juramento fidelitatem eidem ecclesiæ prestabit. Si abbas vel aliquis officialium ejus in burgo Clun. vel in aliis locis ad Cluniacum pertinentibus, aliquem vel aliquos de suis hominibus vel hospitibus in causam traxerit, idem præpositus, nec per se nec per aliquem ministrorum suorum in partem adversariam stabit, nullum omnino de hominibus sive hospitibus ecclesiæ commendatum habebit, neque pro commendatione aliquid ab eis accipiet. Moneta Clun. eadem curret in burgo illo, quæ currit in Cluniaco; villa ista cum appendiciis suis proprie et specialiter ad personam et majestatem {573}regiam et ipsius coronam regni spectabit, nec aliquo modo in jus et dominium vel potestatem alicujus alterius poterit devenire, nec nobis vel successoribus nostris de manu propria eam alienare vel traditione vel commendatione, vel aliquo modo licebit. Quod si forte eam tenere noluerimus, in jus et potestatem Clun. ecclesiæ ex integro redigetur. Præpositus autem ibidem a nobis constituetur, sic tamen ut in præpositura jus hereditarium penitus excludatur. Si quid infra castellaniæ ipsius limites per emptionem acquisitum fuerit, in commune redigetur, quoniam et emptionis precium de communi solvetur. Hæc omnia pro immobili firmitate annotari scripto et sigillo nostro muniri fecimus, subter inscripto nominis nostri karactere. Actum publicæ Parisius, anno Verbi incarnati Mº Cº LXVIº, regni nostri XXIXº, Philippi filii nostri natalis anno primo, astantibus in palatio nostro, quorum apposita sunt nomina et signa: S. comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathæi, camerarii. S. Radulfi, constabularii. Data per manum H[ugonis,] cancellarii. (D. 297, et Archives de Saône-et Loire, H. 1, nº 5.) ?? 4224. 1166, 3 novembre. DIPLOMA LUDOVICI [VII], FRANCORUM REGIS, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM DE AMBERTA. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, gratia Dei Francorum rex. Inter cetera que famosissime domui Cluniacensi monasterii ab antecessoribus probate caritatis viris collata esse dinoscuntur, in subjectione Cluniacensium domum Amberte ditioni nostre subjectam, que quondam abbatia fuit, dono illustrium virorum Bernardi et Theodeberti, fratris sui, redactam esse cognovimus. Ut {574}majoris religionis forma insigniretur, familiaris autem noster frater Theobaudus, Cluniacensis prior, nostram adiit excellentiam et quia, guerris in patria undique surgentibus, mali homines ecclesias opprimere nitebantur et earum bona dissipare, de confirmandis possessionibus Amberte, nos humiliter exoravit. Quem sane tum propter reverentiam religionis sue, tum propter mutue familiaritatis debitum impeticione (sic) sua exaudire curavimus. Noverint itaque universi presentes et futuri, quoniam donum et helemosinam, quam vir magnus bone memorie Bernardus, cum jam dicto fratre suo Theoberto, domui Cluniacensi fecit de Amberta et de ejusdem æcclesiæ possessionibus, sicut confirmatum est per preceptum gloriosissimi augusti regis Ludovici, nostri antecessoris, nosque eidem æcclesiæ et magnifico abbati Stephano, per manum donni Artaldi, prioris de Amberta, eandem elemosinam cum omni edificio et cuncta familia, servis scilicet et ancillis, mancipiis utriusque sexus et ætatis, cum vineis, campis, pratis, silvis, curtiferis, viridigariis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, farinariis, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesitis et inquerendis, cum omni integritate mobili et immobili confirmantes, concedimus ut predicta æcclesia de Amberta omnes possessiones, quas nunc habet aut in futuro, sive nostra liberalitate, sive quorumlibet largitione adquisitura est in quibuscunque pagis vel vicariis consisterint, sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideat perpetualiter et vendicet. Preterea homines suos liberos ac servos suos nemo sine ipsius permissione distringat. De silvis autem et de exartis, ubi partem habet, nullus nisi per voluntatem illius terraticum accipiat, æcclesias etiam suas, cum omnibus decimis suis terrarumque appendiciis, quarum hec sunt nomina, teneat et possideat: Prima æcclesia de Amberta, in honore sancti Martini est consecrata, et capella in honore sancti Nicetii; æcclesia de Torziaco, in honore sancti Hypoliti, et capella in honore sancti Martini; æcclesia de Mabliaco, in honore sancte {575}Mariæ; æcclesia Sancti Abundi Vetuli et capella in castro; æcclesia de Ronesion in honore sancti Petri; æcclesia in honore sancti Andreæ; æcclesia in honore sancti Germani; æcclesia in honore sancti Ferreoli, et capella de Espinatia; æcclesia de Vivent, in honore sancti Stephani; æcclesia de Arzu, in honore sancti Salvatoris; æcclesia de Changiaco, in honore matris Christi, et capella de hospitali, in honore sancte Mariæ Magdalene; æcclesia de Anda, et capella de Bosco, in honore sancti Petri; et pars quedam æcclesie in honore sancte Mariæ. In Christi vero nomine precipimus et contestamur, ut nunquam alicui, nisi domino abbati et sancto conventui æcclesie Cluniacensis aliquo modo subiciatur, set juxta traditionem quam nostris diebus tenere videtur, ei vivere liceat, ea scilicet racione ut rectores predicti monasterii ipsas res teneant, possideant, ordinent secundum dispositionem sui loci, in alimonia videlicet et stipendio de necessitate Christi servorum inibi Deo et sanctis ejus servientium. Horum itaque nostra confirmatio ut apud omnes ratissima abeatur, presentem paginam sigilli nostri auctoritate muniri fecimus, subter inscripto nominis nostri karactere. Actum publice Parisius, anno incarnati Verbi millesimo centesimo sexagesimo sexto, regni vero nostri XXXº, Philippi filii nostri secundo, astantibus impalatio (sic) nostro, quorum apposita sunt nomina et signa: S. comitis Blesensis Theobaudi. S. Guidonis, buticularii. S. Matthei, camerarii. S. Radulfi, constabularii. (Monogramme.) Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionis, tercio nonas novembris, feria quinta. (Trace du sceau.) (Bibl. nat. or. 259; E. 234, IIcxvii.) ?? 4225. 1166, environ. CHARTA QUA STEPHANUS, CLUNIACENSIS ABBAS, CONFIRMAT COMPOSITIONEM FACTAM INTER CONVENTUM DE NOGENTO ET VICECOMITEM CASTRIDUNI. Ego frater Stephanus, humilis Cluniacensis abbas, presentibus et posteris in perpetuum. Noverint omnes scriptum istud lecturi vel {576}audituri, quod compositionem illam, que facta est inter karissimos fratres nostros, videlicet conventum de Nongento, tempore Ivonis prioris, et vicecomitem Castriduni, per manum domni Willelmi, Carnotensis electi, super controversia que diu agitata est inter eos, de consuetudinibus burgi Sancti Sepulcri, ratam habemus et firmam, secundum quod continetur in carta prefati domni Carnotensis super hoc facta. Et ne labili memoria deleatur, set ad virorum notitiam inviolatum transeat, nos quoque scripti presentis attestatione et sigilli nostri impressione prefatam pactionem et compositionem laudamus et confirmamus. Lecta in capitulo Cluniacensi universo audiente, et assensum commodante conventui. (Sceau de l’abbé.) (Bibl. nat. cop. 74-228.) (Au dos:) Quod abbas Stephanus Cluniacensis concedit compositionem factam inter conventum de Nogento et vicecomitem Castriduni. 4226. (1166-1167), 1er mars. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, AD ABBATEM ET FRATRES CLUNIACENSES, QUA EIS ELECTIONEM RAIMUNDI, PRIORIS SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM, IN ABBATEM CONFIRMASSE SIGNIFICAT PROPTER NECESSITATEM, SALVIS JURIBUS CLUNIACENSIBUS. Alexander, etc. Venerabilis frater noster, etc. (Bull. Clun., p. 72, col. 1, nº 2.) ?? ?? 4227. 1166-1167. EPISTOLA CHRISTIANI MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI AD CLUNIACENSES FRATRES DE HUGONE III ABBATE AB EIS EJECTO AD PROPRIAM SEDEM REVOCANDO. Carissimis in Christo, etc. (Gall. christ., t. IV, instrum. c. 286.) (Bibl. nat. ms. lat. 11834, p. 6.) ?? {577}4228. 1168 (n. s.), 16 février. CHARTA QUA WILLELMUS ET MANASSERUS MALEVICINI CONFIRMANT DONATIONES AB ANTECESSORIBUS SUIS PRIORATUI DE WASSICURTE FACTAS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Quoniam teste Veritate, que Christus est, superabundavit malitia et refrigescit caritas multorum, per presentis pagine scripturam ad memoriam tam presentium quam futurorum reducere curavimus, ne diuturnitate temporis in posteros oblivioni traderetur, quod Radulfus Malevicinus, cognominatus ad Barbam, et heredes ejus post ipsum multa ecclesie de Wassicurte, pro remedio animarum suarum, et monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus dederunt, et in perpetuum habere concesserunt. Et quoniam omnia enumerare non possumus, de multis pauca colligentes, ea que secuntur scripto nostro interposuimus. Radulfus vero ad Barbam donavit monachis ecclesiam de Wassicurte et decimam ejusdem ville cum cunctis appenditiis suis, ubi monachi habitatione facta manserunt. Ivo vero apud Wassicurtem effecto monacho, filius ejus paterno nomine Radulfus nominatus, concessit donum patris, et Eva, mater ejus, cum eo; insuper addiderunt decimam molendini sui de Medanta et totius thelonei quod habebant in castro Medante et quicquid possidebant apud Wassicurtem, sive in terris, sive in aquis, sive in pratis, nichil sibi ibi retinentes, et concesserunt decimam Soundrie et ecclesiam ejusdem ville cum oblationibus {578}et terris ecclesie. Preterea concesserunt quod quicumque, sive miles, sive alius de feodo Malevicinorum, predictis monachis vellet dare, ipsi libere concedebant. Dederunt autem decimam vinearum de Wassicurte eo modo quod habebant. Talis est consuetudo, ut quicumque vineas tenent cuvas in vineis portabunt, et vindemiis ibi positis, monachi de cujus decimam accipient, et accinum ad prelum eorum portabitur et medietatem vini monachi habebunt. Dederunt etiam decimam conductus de Rodonio et capellam de Fonteneio cum decimis terraticis, et totam terram quam habebant Malvicini in predicta villa, et dimidietatem censuum et oblationum. Dederunt in furno suo apud Medantem, singulis annis, duodecim solidos ad faciendos cereos in ecclesia, et hospites Roberti capellani infra Medantam ad luminaria ecclesie et XLta solidos, quos Robertus Malvicinus dedit ecclesie in redditibus Medante. Dederunt in unaquaque navi que venit ad Medantem unum quadrantem salis. Ista predicta et multa alia, que longum est enumerare, de proprio dono Malvicinorum sunt. Ista que sequuntur de feodo ipsorum. Fulcho et Hosmundus et Thorodus, nepos ejus, dederunt ecclesiam de Joyacho et oblationes et decimas et quecumque ad ecclesiam pertinebant, et quicquid habebant apud Peritavillam (sic), et quandam aream molendini apud Rodonium, et totum territorium de Vessengni, et quartam partem decime ejusdem territorii. Bernerius, filius Doonis, et Paganus Colubrinus, et filius ejus Willelmus dederunt ecclesiam de Boneriis et totam decimam ejus. Robertus de Ver in molendino suo dedit monachis octo sextarios frumenti. Balduinus de Magna Villa dedit ecclesie censum hospitum quem habebat infra portam Medante et culturam quam extra portam tenuit. Otrannus, filius ejus, dedit quinque solidos in reditu suo de Ripa. Herinfredus etiam, cognomine Puint Mule, dedit monachis ecclesiam de Salleio et oblationes et decimas, et tria arpenta terre apud Sagleium, et quartam partem decime de Vessengni; Hubertus de Roseto dedit aliam quartam partem decime de Vessengni. {579}Hubertus Esraillez dedit medietatem decime de Mesnilio Sancte Marie et censum trium arpentorum vinearum apud Gacicurtem, et terram de Beesac et atrium de Boneriis. Richardus de Braiceil dedit medietatem decime de Meselando Drogo de Joiacho et Balduinus, filius ejus, dederunt medietatem decime de Cussiaco. Predicti autem monachi habent Peritam Villam, in qua habent et censum et dominatum et justitiam, et campipartem et medietatem decime de Gurnaio et totam decimam terrarum illarum quas proprio aratro arant. Fulbertus de Gassicurte et Fredeburgis, uxor ejus, donaverunt decimam de Cruce. Bernardus de Mandrosa dedit medietatem Cantapie. Helduinus et Radulfus frater ejus, Brachium Lupi, dederunt decimam de Belveeir. Willelmus de Mennarvilla et Rogerius de Semevilla dederunt decimam de Breerval. Adam Colubrinus et Paganus, frater ejus, donaverunt pressoragium de terra que erat communis inter eos. In gubernaculo cujusque navis, que pontem Medante ascendit, monachi habent unum denarium. Duos solidos censuales habent in hospitio Medante pro Hascelino. In gurgite Petre Ruentis habent IIIIorxx anguellas censuales. Decimam habent de Broel in terris et vineis de elemosina Leonis Murilegi. Henricus de Buscheledo et Willelmus et Elgelrannus fratres concesserunt terram et decimam quam habebant apud Buscheledum, de feodo Radulfi Malvicini. Hec sunt de nemoribus: habent Busrotundum, Cantepiam, Cantecoc, Lessegleriz, medietatem de Aspremunt, medietatem Ferrerie, Guischemunt. Burchardus de Ponte Leveio dedit medietatem campipartis de Vileta. Monachi habent unum modium vini in vinea Villelmi le Vigueir, in vinea Hemardi presbiteri dimidium modium et dimidium modium in vinea de Matreio; habent etiam quartam partem decime de Buscheleio quam dedit Remerius Turquintinus; habent etiam decimam de Magna Villa et decimam de Nuisement, que pertinent ad parrochiam Soimdrie. Paganus Columbrinus et Symon, filius ejus, dederunt ecclesie de Wassicurte terram de Diane Monte. Ego vero Willelmus, Malvicinorum heres, et Manasserus, frater meus, hec omnia supradicta concedimus, et ut firmum et ratum esset, auctoritate sigilli mei confirmamus. Hoc {580}factum est Ludovico, Francorum rege, regnante et tempore Willelmi, Carnotensis electi, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo LXmo VIImo. Datum est apud Roenium, XIIII kalendas marcii. (Bibl. nat. cop. 75-81.) ?? 4229. (1168-1178), 22 décembre. RESCRIPTUM ALEXANDRI PAPÆ III, AD PARISIENSEM ET SILVANECTENSEM EPISCOPOS, ETC., UT MONASTERIO CLUNIACENSI NEMUS QUOD SAGITTA VOCATUR RESTITUI JUBEANT. Alexander, etc. Dilecti filii nostri, etc. (Bull. Clun., p. 213, col. 1, nº 2; D. Bouq. t. XV, p. 938.) (Bibl. nat. coll. Baluze, t. 46, fol. 104.) ?? 4230. 1169, 11 novembre (?). DIPLOMA ALDEFONSI, REGIS IN TOLETO, ETC., QUO FERIAM TRIGINTA DIERUM MONASTERIO SANCTI ZOYLI DE CARRIONE CONCESSAM, IN EADEM VILLA CONSTITUIT. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Quoniam justum est ut regia dignitas loca sancta et religiosas personas regiis donis remuneret et honoret, et precipue illos a quibus majora et honorabiliora obsequia exhibentur, idcirco ego Aldefonsus, Dei gratia Toleti, Castelle et Extremature rex et dominus, pro salute anime mee et omnium parentum meorum, consilio et prelatorum sancte ecclesie et principum regni nostri, dono et constituo in perpetuum monasterio Sancti Zoyli de Carrione et vobis, domno Umberto, ejusdem monasterii priori, et Hyspanie camerario, et omnibus fratribus in eodem loco Deo servientibus, feriam XV dies ante festum Sancti Johannis et XV alios post festum similiter Sancti Johannis, tali conditione et tenore, ut ego habeam medietatem de solo portagio, et prior de Sancto Zoylo et fratres aliam medietatem integre de omni portagio. Constituo et mando, ut per totum mensem illum feria illa in villa Sancti Zoyli {581}teneatur, et ita, sicut supradictum est, inter me et priorem de Sancto Zoylo, omni fraude et violentia remota, portagium dividatur, set merinus meus in illa feria nichil omnino accipiat per totum mensem illum, nisi per manum prioris Sancti Zoyli vel ministrorum ejus, qui totam meam medietatem de portagio tantum meis hominibus reddant bona fide, et quicumque ad illam feriam venerint, securi veniant postquam de domibus suis exierint cum omnibus mercaturis suis donec ibi redeant, et nullus eos in aliquo, sive pro pignore, sive pro rapina, sive pro inimicicia, neque pro qualibet alia causa illos tangere audeat; et qui hoc facere presumpserit, tanquam proditor et interfector domini sui reus habeatur et judicetur, et nullus eum in toto regno meo receptare vel defendere audeat. Concedo et confirmo et perpetua lege constituo, bona voluntate et grato animo, quod nullus de villa de Sancto Zoylo a me vel ab alio, in tota civitate de Carrione, pro vassalo vel collazo recipiatur. Et ut hoc meum stabilimentum majorem fortitudinem et roborem habeat, rivum de Carrione inter civitatem et villam de Sancto Zoylo limitem constituo. Hec omnia beneficia Deo et beato Zoylo et vobis jam dicto priori vestrisque successoribus facio, pro eo quod desuper altare beati Zoyli primus arma milicie sumpsi, ut hec tanta beneficia signum memoriale propter hoc permaneant per eterna secula. Amen. Si quis vero ex genere meo vel alieno hanc meam elemosinam disrumpere aut retemptare presumpserit, sit a Deo maledictus et excommunicatus, et cum Juda, Domini proditore et Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, in profundum inferni demergatur, et insuper regie parti mille aureos in coto persolvere cogatur. Facta carta aput Burgis, era Ma CCa VIIa, in die Sancti Martini, tunc temporis quo serenissimus rex Aldefonsus inibi primus curiam tenuit, regnans in Toleto, in Castella, in Najera et Extrematura. Et ego Aldefonsus rex hanc cartam, quam fieri jussi, manu propria roboro et confirmo. Cenebrunus, Dei gratia Toletane sedis archiepiscopus et Yspaniarum primas, confirmat. Raimundus, Palentinus episcopus, {582}conf. Petrus, episcopus Burgensis, conf. Rodericus, Kalagurritanus episcopus, conf. Guilelmus, Segobiensis episcopus, conf. Sanctius, Avilensis episcopus, conf. Joscelinus, Segontinus episcopus, conf. Johannes, Oxomensis episcopus, conf. Comes Albarus, conf. Comes Minio, conf. Comes Lupus, conf. Comes Petrus, conf. Comes Pontius, conf. Comes Vela, conf. Comes Gundissalvi, conf. Gondissalvus de Mararone, conf. Gondissalvus Roderici, conf. Petrus Semenes, conf. Gomes Garsie, conf. Petrus Roderici, conf. Petrus Roderici de Castro, conf. Albarus Roderici, conf. Lopdias de Mena, conf. Rodericus Gutterii, conf. Fernandus Gutterii, conf. Petrus Gutterii conf. (Le monogramme du roi Alphonse est entouré des souscriptions suivantes:) Petrus Garsie, majordomus curie regis, confirmat. Martinus Ferdinandi, cancellarius regis, conf. Rudericus Gundissalvi alferiz conf. Petrus notarius regis scripsit. (Bibl. nat. cop. 283-157.) ?? 4231. 1169, 21 août-4 avril 1170. PRÆCEPTUM LUDOVICI, REGIS FRANCORUM, QUO NOTUM FACIT SE, ROGATU CLUNIACENSIS ABBATIS, PRIORATUM DE AMBERTA SUB POTESTATE SUA PONERE. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, rex Francorum, omnibus in perpetuum. Regiæ magnificenciæ opus esse dignoscitur, non solum ecclesias regni beneficiis ampliare, verum etiam brachio defensionis amplecti, et ne a dignitate coronæ in manus alienas processu temporis deveniant præcavere. Notum itaque facimus universis, tam futuris quam præsentibus, quod rogatu amici {583}et fidelis nostri, venerabilis viri Stephani, Cluniacensis abbatis, et totius ecclesiæ, quæ magnum hujus regni membrum existit et cujus religio diebus nostris insigne sanctitatis præbet exemplum, crebra etiam petitione dilecti ac familiaris nostri Artaldi, prioris de Amberta, eandem ecclesiam, videlicet Ambertam, cum omnibus appendiciis suis in manu et protectione nostra suscipimus; decernentes ut [eadem] ecclesia et possessiones suæ universæ in perpetuum sub regio permaneant dominio et protectione, auctoritate etiam regia prohibentes ne alicui heredum nostrorum, aut alii unquam homini liceat eam aliquo modo ad aliam transferre potestatem. Quod ut ratum in posterum et immobili firmitate subnixum permaneat, scripto notari, et sigilli nostri auctoritate confirmari præcepimus. Actum publice, apud Fontem Bliaudi, anno Verbi incarnati M. C. LXIX, regni vero nostri XXXIII, a Philippi filii nostri nativitate quinto. Subter etiam inscripto nominis nostri karactere, astantibus in palatio nostro, quorum apposita sunt nomina et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathæi camerarii. S. Radulfi constabularii. Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis. (D. 296.) ?? 4232. 1170. PRIVILEGIUM WILLELMI, ACONENSIS EPISCOPI, DE CONSTRUENDO IN PARROCHIA SUA MONASTERIO. Willelmus, etc. (Bibl. Clun., col. 1431, d’après E.). (Bibl. nat. cop. 76-124; E. 190, VIIIxxxvii.) ?? {584}4233. 1170, environ. CHARTA QUA GIRARDUS, COMES VIENNENSIS ET MATISCONENSIS, WILLELMO, FIRMITATIS ABBATI, ORDINIS CISTERCIENSIS, PER MANUM STEPHANI, CLUNIACENSIS ABBATIS, DAT QUASDAM RES IN BURGO LEDONIS ET ALIAS ACQUIRERE PERMITTIT. Sciant presentes et futuri, quod ego Girardus, comes Vienne et Matisconi, post multa discrimina, que primo ab imperatore, postmodum a rege passus sum in terra mea, ad me ipsum regressus sum, et videns quod melius est sperare in Domino quam in principibus, recogitavi elemosinis redimere peccata mea, et ita placare faciem Domini cujus vox est: «Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me.» De rebus igitur mihi ab ipso collatis excogitavi aliquid dare famulis suis ei apud Firmitatem servientibus, videlicet venerabili abbati Wilelmo et aliis fratribus secum in eodem loco commorantibus, et hoc per manum donni Stephani, Cluniacensis abbatis, ut eorum interventu et ab presentibus malis erui et a futuris periculis liberari merear. Sunt autem eedem res in pago Bisumtinensi, in burgo Ledonis, videlicet due montarie in puteo, et tercia quam habebant ab Aimone Guntello, preposito Ledonis, qui per manum patris mei, Guilelmi comitis, et per manum fratris mei, Stephani comitis, et per manum meam eis ipsam dederat, et inde nos fidejussores posuerat; et ut liceat eis vel in presenti, vel in futuro, vel a me, vel ab his qui a me tenent, donatione vel emptione, vel alio quolibet justo titulo adquirere, ut sex montarias habeant inter has prenominatas, et illud quod super adquisitum fuerit, et hoc continue dum caldarie operabuntur. Hoc autem et aliud quod in donatione subternominabitur, ita libere et absolute eis donavi, ut neque nomine pedagii, neque nomine vende, ab eis vel nunciis eorum aliquid exigatur, nec etiam ab homine, quem eis hac de causa dedi, Johanne {585}videlicet Boisset, cum uxore et filiis et heredibus, et tenemento suo. Ipsum etiam hominem, cum laudamento Aimonis, prepositi Ledoni (sic), dedimus, qui inde habuit L solidos ut hoc laudaret; dedi etiam eis ut tantum in adjacens ville liceat eis adquirere, quod in vineis possint colligere decem carratas vini et tantum herbe et feni, quod possit sufficere animalibus eorum, que ibi habuerint, et de terra arabili quantum tria juga boum elaborare poterunt. Ista supradicta pro salute anime mee et genitoris mei Guilelmi comitis et matris mee, eis sicut supradictum est libere et absque ulla diminutione vel conditione exquirenda a me vel ab heredibus et hominibus meis dedi, ut semper teneant et possideant et ab omni semper actione sint immunia. Et quoniam ista supradicta a me penitus removere et Deo offerre disposui, ex parte ipsius cui devota et oblata sunt, interdico ut nulli mortali liceat aliquid ex eis auferre vel minuere. Quod si quis facere vellet, sit pars ejus cum Datham et Abiron, et eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.» Donatio ista facta est a me in capitulo de Firmitate, et per textum evangelii super altare beate Dei genitricis Marie oblata, coram prefato Guilelmo abbate et fratribus ecclesie, cum sacramenti astipulatione, quod ego primus feci, et postmodum barones mei, fide interposita, firmaverunt: Poncius de Cuisello, Tebertus de Monte Moret, Oilardus de Monte Belet, Hugo de Vinzellis, Guilelmus de Chauvis, Ebrardus de Avens, Mala Spina, frater meus, Hugo de Castello Rainaudi et Rainaudus frater ejus, Milo de Monte Moret, Humbertus, prepositus de Sancto Desiderato, Stephanus de Antiochia. Ipsi autem ex benignitate sua mihi comcesserunt et dederunt, ut singulis diebus vite mee pro pace mea et peccatis meis ab uno fratrum ecclesie Filius Patri immoletur et missa decantetur, quod post decessum meum pro remedio anime mee imperpetuum teneatur; et quod in omnibus locis ad Cisterciense monasterium pertinentibus, tantum pro me fiat quantum pro uno fratrum ecclesie. Volui autem hoc instrumentum siggillo meo muniri et siggillo domini Lugdunensis archiepiscopi et episcopi Matisconensis et abbatis Cluniacensis et domini Bisuntini archiepiscopi, ad cujus {586}diocesim locus ipse, in quo res istius donationis constitute sunt, pertinere dinoscitur. Hanc donationem, ut conjux mea et filii mei, cum ad etatem pervenerint discretam, laudent efficere promisi. Apud Firmitatem hujus donationis facte testes sunt: Hugo de Salins, Bisantinus canonicus et meus cancellarius; Joceramnus Grossus, Galterius de Coches, Gaufridus Richardus, Robertus Barberota, Uldricus de Vienna, Poncius Superbus. Apud Ledonem sunt testes investiture: Durandus, Ledonensis decanus; Aimo Guntellus, Petrus et Tantinus, dicti presbiterales, Oddo de Arlai, Guilelmus de Chavis, Ebrardus de Avens, Unbertus de Sancto Desiderato, comitis Stephani prepositus; Guido Carterus, Uldricus Osel, Guido Berchet, Bernardus custos putei, Johannes Boiset, Giroldus Acelina. Le parchemin porte les trous où passaient les lacs de quatre sceaux, ainsi désignés: 1º abbatis Cluniacensis; 2º archiepiscopi Lugdunensis; 3º comitis Geraldi; 4º Matisconensis episcopi. (Bibl. nat. or. 260.) (Au dos:) Carta comitis Gerardi, de Sale. Prima. 4234. 1170, environ. LITTERÆ A[MALRICI] HIEROSOLIMORUM REGIS AD ALEXANDRUM PAPAM III, DE ABBATIA PALMAREÆ CLUNIACENSIBUS MONACHIS COMMITTENDA. Summo Dei gratia sancte Romane atque apostolice sedis pontifici, Alexandro domino et patri dignissimo, A[malricus], per eandem [gratiam] Jerosolimorum rex, salutem et debitam obedientiam. Memoriter recordamur, quia quondam sanctitatis vestre auctoritas nos scriptis monuit ut ecclesiam Palmaree monachis ecclesie Cluniacensis dare faceremus, quia ergo locus ille Palmaree jamdudum per abbatem suum jam defunctum dissipatis rebus suis desolatus erat, et nunc denuo ille, qui modo inibi est abbas, non adeo sollicitus in congregandis prout expedit ecclesie rebus est; idcirco Gormundus, abbatie {587}illius advocatus, patronus et fundator, hoc quod benignitas vestra petiit optat. Eapropter itaque paternitatem vestram exoramus, quatenus abbatem congruum vel priorem cum tribus vel quatuor monachis approbatis ab ecclesia Cluniacensi ad prefatam ecclesiam Palmaree, simul cum litterarum vestrarum attestatione, destinari faciatis, ne possessiones que divino in sempiternum servitio attitulatæ sunt pro ministrorum defectu ad seculares usus et jura resummatur. (Bibl. nat. ms. lat. 12665, fol. 82.) ?? 4235. 1170, environ. CHARTA QUA JOCERANNUS GROSSUS DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUEMDAM LOCUM IN SYLVA DE GRON, UBI ÆDIFICATA EST ECCLESIA SANCTI JOHANNIS. Omnipotentem Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credere magnum est; preceptis autem ejus salutaribus obedire maximum, dicente Apostolo, «quoniam fides sine operibus mortua est.» Proinde ego Jocerannus, cognomento Grossus, peccatorum meorum multitudinem considerans, et Dei ac Domini nostri Jesu Christi admonitiones quibus fideles suos informat pensans, sicut est illut: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis»; et alibi: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula»; ut a peccatis meis absolvi et cum corpore exutus fuero sanctorum cetibus merear aggregari, dono et in perpetuum possidendum concedo, uxore mea consentiente et laudante, Deo et beate Marie genitrici ejusdem Domini nostri Jesu Christi, et beatis apostolis Petro et Paulo, et sancto Johanni euvangeliste, sanctoque conventui Cluniacensis monasterii, quendam locum, cum omnibus appendiciis suis, ex integro, in alodio meo et in silva de Gron, ubi videtur esse edificata quedam ecclesia Sancti Johannis apostoli et euvangeliste. Determinatur vero predictus locus, sicut carraria ducit que est supra essartum Savarici, usque ad viam molendini {588}de Taysi, et sicut Graona fluvius portat, usque al biet et viam que vadit a Breyo. Ideo autem inspirate mihi a Deo hujus donationis terminos et formam tam diligenter distingo, ne aliqua inter posteros calumnia seu controversia per ignorantiam ut fieri solet oriatur. Igitur ingressus predicti Cluniacensi[s] cenobii commune capitulum, domno Stephano, ejusdem loci reverentissimo abbate presidente, ipsum et omnes fratres tunc et semper ibidem Domino Deo servientes, de supradicta alodii mei parte, coram multis nobilibus viris et burgencibus, sollemniter investivi absque ulla retentione cujuslibet dominationis vel exactionis. Unde etiam ab eisdem abbate videlicet et fratribus quingentos solidos Cluniacensis eorum monete recepit. Proinde ne ullus heredum meorum seu quelibet persona mihi successura audeat umquam vel possit reclamare et hanc donationis legitime cartam infringere, sed semper rata et inconvulsa maneat, sigilli mei munimine corroborari eam feci, adibitis etiam pro consuetudine testibus idoneis, scilicet Raimbaudo, serviente meo. Willelmus de Breio, Willelmus, cognomento Piscis, et alii plures milites, huic donationi interfuerunt. (B. s. 30, fol. 297 Vº.) ?? 4236. 1170-1179. DIPLOMA HENRICI II, REGIS ANGLIÆ, QUO CONCEDIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS MANERIUM DE LEDDECUMBA. H[enricus], rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie, et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicariis et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis, totius Anglie, salutem. Sciatis quod ego concedo et confirmo Deo et ecclesie Sancti Petri Cluniacensis et monachis ibidem Deo servientibus manerium de Leddecumba in perpetuam elemosinam pro salute regis H[enrici], avi mei, et omnium antecessorum meorum et {589}propria salute mea; quod manerium rex Stephanus dedit et assedit eis pro C. marcis, quas predictus rex Henricus solebat dare annuatim eidem ecclesie Cluniacensi. Quare volo et firmiter precipio, quod predicta ecclesia et monachi idem manerium bene et in pace et libere et quiete et honorifice in perpetuum teneant, cum omnibus pertinentiis suis, in bosco et plano, et pratis et pasturis, et aquis et molendinis et hominibus et tenuris eorum, et cum omnibus libertatibus suis, sicut unquam melius et plenius et liberius tenuit illud rex Henricus in manu sua. Testibus: F[rogero], episcopo Sagiensi; R[oberto], episcopo Nannetensi; Reginaldo, archidiacono Saresburiensi; Nicolao capellano; Ricardo de Hum[et], constabulario; Unfredo de Bohun; Reginaldo de Curtenai; Gilleberto Malet; Stephano de Turonibus; Willelmo de Stut[evilla]; Reginaldo de Paveilli; Willelmo de Ostilli. Apud Chinon. (Bibl. nat. or. 261; D. 309.) (Au dos:) De manerio de Lebdecumba. {590}4237. 1170-1180. LITTERÆ ALEXANDRI PAPÆ III, AD NAZARENUM ARCHIEPISCOPUM, BETHLEEMITENSEM, ACCONENSEM ET LIDDENSEM EPISCOPOS, DE ABBATIA PALMAREÆ A MONACHIS CLUNIACENSIBUS REFORMANDA. Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Nazareno archiepiscopo, Bethleemitano, Acconensi et Liddensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Quam nobilis celebrisque per orbem ecclesia Cluniacensis existat, et quanta gloria prefulgeat, meritorum gratia premineat sanctitatis, et fragrantia sit decorata virtutum, quot etiam sue religionis odore ac bone conversationis exemplo, ad pie et religiose vivendum instruxerit, universus fere mundus agnoscit. Unde quia jam dicta ecclesia, nullo mediante, apostolice sedis adheret, et religionis est illustrata virtute, eam sicut specialem filiam uberiori affectu diligimus, et ad ejus commodum et incrementum per nos et per alios votivis cordis affectibus aspiramus. Sane cum dilectus filius noster T[ebaldus], prior de Crispeio, predicte ecclesie monachus, coram karissimo in Christo filio nostro A[malrico], illustri Jerosolimorum rege, prout ejus assertione accepimus, proposuisset quod prefata ecclesia in regno suo, sicut habet in aliis regnis, ecclesiam sue religioni subditam non haberet, et eundem regem super hoc suppliciter et devote ipse, sicut vir pius et clemens et religionis amator, suum ad petitionem ejus animum inclinavit, et quod huic rei placida mente faveret adjecit. Verum quoniam monasterium de Palmareia religione qua olim fulgebat, quod dolenter dicimus, est destitutum, et ad debitum commissi nobis officii spectat religionem plantare, et in locis studiosius reformare, in quibus est deformata, fraternitatem vestram per apostolica scripta rogamus, monemus atque precipimus, quatenus si monasterium illud, inspectis privilegiis ejus, ad jurisdictionem Beati Petri specialiter pertinere noveritis, fratribus Cluniacensibus, {591}ad instituendam ibi religionem suam, auctoritate nostra in perpetuum, tanquam a nobis concessum assignetis, occasione et appellatione cessante. Si autem ad episcopum Tyberiadensem pertinet, vos nichilominus omnem operam et sollicitudinem quam poteritis, ut eisdem concedatur fratribus et eorum ecclesie ac religioni jure perpetuo supponat, salvo jure quod ibi consuevit habere episcopus, adhibeatis, ita quod studium et diligentia vestra debeat super hoc commendari, et nos uberiores vobis gratiarum actiones debeamus referre. Nos enim nulla ratione pati possumus vel debemus, ut in predicto loco debea[n]t monastica deperire, sed tanto amplius volumus et desideramus in loco illo religionem de ordine Cluniacensi reformari, quanto in majorem provenire profectum credimus animarum et incrementa succedere speramus virtutum. Quod vos utique tanto debetis libentius agere, et ad hoc animos vestros inducere, quanto circa hoc nostrum cognoscitis desiderium et voluntatem existere promptiorem et ecclesia Cluniacensis majori religione preminet, et ad nos cura et sollicitudo ejus specialius noscitur pertinere. Ceterum si omnes huic rei non poteritis interesse, alii vestrum, quod supradictum est, studiosius exequantur. Nobis namque probrosum nimis existeret et fratribus illis valde ignominiosum, si tantum inutiliter et sine complemento sui desiderii laborem sustinerent. Datum Tusculi, XIII kal. novembris. (Bibl. nat. ms. lat. 12665, fol. 81.) (Au dos:) Transscriptum privilegii domini Pape de dono abbatiæ de Palmaereia. 4238. 1170-1180, 3 novembre. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONCEDIT ABBATI CLUNIACENSI CORRECTIONEM MONACHORUM, NON OBSTANTE APPELLATIONE. Alexander, etc. Relatum est nobis, etc. (comme au Bullaire de Cluny p. 102, col. 1, nº 2, jusqu’à la date, qui est telle:) Datum Tusculani, IIII non. novembris. (E. 74, LXVII.) ?? {592}4239. 1171. CARTA QUA WIDO, COMES NIVERNENSIS, CONFIRMAT LIBERTATEM ECCLESIÆ SANCTI STEPHANI IN SUBURBIO NIVERNENSI. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Wido, comes Nivernis, omnibus fidelibus presentibus et futuris in perpetuum. Certum est quod proavus meus Willelmus, comes Nivernensis, ecclesiam beati Stephani prothomartiris in suburbio Nivernis sitam, summa diligencia reedificavit et reedificatam ordini monastico et æcclesie Cluniacensi optulit. Dedit etiam burgum quod juxta æcclesiam situm est ab omni exactione et consuetudine liberum, ita quod homines burgi nec comiti nec alicui sibi succedencium servirent, nisi tantum monachis. Dedit eciam eis liberum ingressum et egressum et facultatem vendendi et emendi per totam terram suam sine impedimento. Sed quia frater meus Willelmus, qui ultra mare obiit, et requiescit in Bethleem, in burgensibus, contra prefatam libertatem, novas exactiones et imposiciones facere cepit, reclamantibus et egre ferentibus monachis, hoc pacto dimisit, videlicet quod pro tribus causis tantummodo, si captus se redimeret, si filiam suam nupciis traderet, si Iherosolimam pergeret, tria milia solidorum per manum prioris a burgensibus haberet. Quod ego amore Dei et venerabilis Stephani, abbatis Cluniacensis, et conventus ejusdem æcclesie secutus, prefatam loci libertatem a proavo meo Willelmo comite factam confirmo, excepto quod tria milia solidorum monete, que tunc Nivernis erit, pro tribus prefatis causis, videlicet si captus me redimero, si filiam meam nupciis tradidero, si Iherosolimam perrexero, a priore prefati loci queram, et prior levabit eos a burgensibus, nichilque aliud a me vel a successoribus meis in perpetuum a priore vel a burgensibus exigetur, et {593}hoc maxime factum est, ut circa deffensionem æcclesie et burgensium atque rerum suarum ego et successores mei magis de cetero solliciti existamus. Habent autem respectum persolvendi illa tria milia solidorum usque ad quadraginta dies, nec propter hoc aut propter aliud aisiencias meas eis deffendam, nec res suas auferam, quandiu per manum prioris sui justiciam facere voluerint. Rem istam, sicuti definita et in presenti determinata est, juravi ego tenere, juravit et Rainaldus frater meus, et uxor mea laudavit. Fuit eciam in juramento meo, quod si contigerit me habere heredem masculum, qui usque ad annos discrecionis perveniat, cum submonitus fuero a priore vel a monachis, faciam illum similiter jurare, ut teneat quod in hac carta continetur. Ut autem hoc perpetue firmitatis obtineat vigorem, rogavi dominum Bernardum, Nivernensem episcopum, et dominum Willelmum, Autissiodorensem episcopum, ut isti carte sigilla sua apponerent. Si qui vero successorum meorum istam mee institucionis pactionem vellent infringere, concedo et precipio ut a prefatis episcopis, Nivernensi videlicet et Autissiodorensi, persone ipsorum anathemati et terra supponatur interdicto, et eciam abbati Cluniacensi, et monachis Sancti Stephani ad primam libertatem a prefato proavo meo Willelmo comite, ipsius reedificatore et datore loci, concessam recurrere liceat. Huic autem carte testimonium perhibent sigilla apposita et nomina eorum qui huic pactioni et confirmacioni mee affuerunt, que hic asscribi volui: Bernardus, Nivernensis episcopus; Thebaldus, decanus; et de militibus meis: Abbo vicecomes, Guarnerius de Trianiel, senescallus; Ebraldus de Charentum; Rainaldus de Marchia; Willelmus de Uselo; Radulfus, tunc dapifer comitis; Iterius, tunc prepositus Nivernensis; et de monachis: Stephanus, abbas Cluniacensis; Bernardus, tunc prior de Sancto Stephano; Humbertus, sacrista Cluniacensis, et multi alii clerici et monachi, milites et laici. Factum est hoc apud Sanctum Stephanum Nivernis, publice, anno ab incarnacione Domini Mº Cº LXXº Iº, regnante Ludovico rege Francorum. (Bibl. nat. or. 262.) ?? {594}4240. 1171. CHARTA QUA HUGO DE BERZIACO NOTUM FACIT SE BOSCUM DE OPERE MONACHIS CLUNIACENSIBUS WERPIVISSE. Sciant presentes et posteri, quod ego Hugo de Berziaco, boscum quod vocatur de Opere, super quo recens iterato inter me et monachos Cluniacenses querela interfuit, totum guerpivi et quicquid me in illo juris habere putabam libere et absolute dedi Deo et ecclesie Cluniensi sine retentione aliqua, et per manum domni Stephani, venerabilis Matisconensis episcopi, obtuli super altare de Berziaco villa, presentibus ... Laudantibus hanc donationem filiis meis, qui aderant: Galterio archidiacono ... Ogerius, prior Cluniacensis, Sofredus decanus, Bernardus de Inget, Raimundus de Corento, Rigaudus, capellanus de Colongiis. De servientibus: Benedictus Pelneserius, Ricaudus capellanus, Bernardus capellanus; domnus Gaufridus archidiaconus, Galterus, canonicus de Igiaco. Ad majorem autem rei evidentiam cartam istam sigillo domni Stephani, episcopi Matiscensis, et domni Otgerii, prioris Cluniacensis, per cujus manum hoc factum fuit, muniri rogavi. Actum anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXX primo, regnante Ludovico, rege Francorum. (Bibl. nat. cop. 77-142.) ?? 4241. 1171. CHARTA QUA RAYMUNDUS MONTEBRANNUS DAT SANCTO PETRO CLUNIACENSI ET MONASTERIO SANCTI ANDREÆ VAPINCI JUS CAPIENDI LIGNI AD CALEFACIENDUM IN TERRITORIO DE BUYSSARDO. Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod {595}ego Raymondus Montisbranni pro remedio anime mee atque omnium parentum meorum, dedi Deo et Sancto Petro Cluniaci atque monasterio Sancti Andree Vapinci, quod est situm extra civitatem, per totum nemus quod est in territorio de Buyssardo, excepto quod in deffensum omnibus hominibus illius terre misero, sicuti quidam fluvius, nomine Dravus, predictum territorium ex parte Vuapinci dividit, calefactum ex integro tantum quantum prefate domui intus et extra ad proprium panem coquendum in perpetuum opus fuerit. Hoc autem donum feci et concessi absque ulla fraude, et frater meus Arnaudus similiter laudavit Wilhermo priori et omnibus successoribus ejus, quamplurimis Vapinci civitatis videntibus et audientibus; unde Wilhelmus, predictus prior, dedit michi de rebus monasterii centum solidos Viennensis monete et ut donum sit firmum et ratum meliusque in testimonium, prefata domus debet michi et meo successori in perpetuum annuatim usque ad natale Domini pro censu duos sestarios vini ad mensuram Vapinci persolvere. Cumque hoc foret factum in manu Wilhelmi prioris, forte abbas Cluniacensis, nomine Stephanus, ad has partes devenerat et apud Sanctum Geraldum de Asperis, in domo Geraldi Maurelli, in manu Gregorii episcopi, et predicti abbatis, hoc idem ego et frater meus Arnaudus concessimus et firmavimus. Ipse vero abbas beneficii Cluniacensis ecclesie nos participes constituit. Anno ab incarnatione Domini millesimo C. LXXI; hujus rei testes sunt Bernardus, prior Sancti Andree [de] Rosanis, Vabbones, Berengarius de Borna, Petrus, prior de Bellojoco {596}Franco d’Oza, Villelmus Bernardi, Nicholaus Bernardi, Bertrandus de Porta, Bertrandus Raymbaudi, Poncius Ayraldi, Jacobus Humbertus miles, Guigo de Corvo, Hugo Pelati et quamplures alii. Si quis vero hanc elemosinam infringere voluerit, sit particeps [Core, Datan] et Abiron, quos vivos terra absorbuit, usque satisfactionem pro malefacto fecerint. (Archives de l’Isère, B. 3248, p. 194.) ?? 4242. 1171-1189. CHARTA QUA STEPHANUS, ÆDUENSIS EPISCOPUS, INJUNGIT ARCHIDIACONIS, ETC., UT VIRILITER ADJUVENT MONACHOS CLUNIACENSES IN OMNIBUS REBUS EORUM. Stephanus, Dei gratia Æduensis episcopus, universis diocesis nostræ archidiaconis, archipresbyteris, presbyteris, salutem. Quoniam prædecessores nostri speciali et præcipua dilectione erga Cluniacensem ecclesiam devoti semper extiterunt, dignum duximus et nos vestigiis eorum inhærentes præfatæ ecclesiæ abbatem et conventum propensius amare et omnia quæ juris eorum sunt ab iniquorum infestatione quantum poterimus defensare. Proinde dilectioni vestræ mandando præcipimus et præcipiendo mandamus, ut si quando prædictus abbas Cluniacensis vel quispiam de prioribus ejus, seu de monachis ubilibet manentibus, in conspectu vestro clamorem fecerit aut deposuerit querelam, non aliter quam si nostrum esset negotium, partes eorum viriliter adjuvetis, et omnem justiciam super malefactores illos pro eis faciatis. Quicunque autem præceptum istud in irritum duxerit, noverit pro certo quia in eum graviter, actore Deo, vindicabimus. (D. 145.) ?? {597}4243. 1172. CHARTA QUA BERNARDUS, NIVERNENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT MAUGUINUM, SANCTI REVERIANI PRÆPOSITUM, VINEAM SUAM DE MONTE COGNII PRIORI SANCTI REVERIANI VENDIDISSE. Quoniam que loquimur cito transeunt et oblivioni traduntur, iccirco que agimus memorie litterarum commendamus, ut sciant posteri nostri ea que acta sunt bene ut in veritate acta esse. Unde ergo B[ernardus], Dei gratia, Nivernensis episcopus, notum facio filiis qui nascentur et exurgent, ut et ipsi hoc enarrarent filiis suis, quod Mauguinus, prepositus Sancti Reveriani, vendidit Johanni, priori de Sancto Riveriano, pro via Iherosolimitana, vineam suam de Monte Cognii et partem suam terre illius, que communis erat inter ipsum et priorem, que sita est inter nemus quod dicitur Noauz et condeminas. Pro hac venditione habuit Mauguinus a predicto priore quingentos solidos Silviniacensis monete, et uxor et filii ejus, pro laudatu, duodecim solidos Nivernensis monete. Preteritis jam ante temporibus, idem Mauguinus prepositus vendiderat predicto priori partem suam camporum illorum qui vocantur condemine, et uxor et heredes ejus venditionem laudaverant, quam iterum cum venditione vinee de Monte Cognii et partis terre communis, que pro via Iherosolimitana, ut dictum est, a Mauguino facta erat, omnes laudaverunt. Insuper et Willelmus, major filius Mauguini, precepto patris et matris et fratris sui Roberti, et sororis suæ Constantiæ, juravit pro omnibus aliis eos omnes, erga æcclesiam Sancti Riveriani et priorem, omnium rerum venditionem, quam Mauguinus fecerat priori, bona fide observaturos. Precepit etiam Mauguinus uxori et heredibus suis, et hoc ipsi concesserunt, quod de cetero ad voluntatem et placitum prioris Sancti Riveriani se haberent, nec filii uxores nisi liberas absque precepto prioris ducerent, nec filia nisi libero homini nuberet absque prioris precepto. Hæc omnia supradicta per manum nostram æcclesiæ Sancti Riveriani et Johanni priori et successoribus ejus a predicto Mauguino et uxore {598}et heredibus ejus concessa et conlaudata in signum recordationis et memoriæ scripturæ comendavimus, et in testimonium sigillum nostrum apposuimus, adhibitis de curia nostra testibus: Hodone de Cuffi, archipresbitero; Gaufrido, capellano nostro; Stephano de Chona; Gaufrido de Lineriis, aliisque quampluribus; Bernardo, priori (sic) Sancti Stephani; Girardo preposito; Stephano Marescaut; Guitone, famulo; Gastello, coco; Roberto, capellano Sancti Reveriani; Ebrardo de Nuilli; Hodone, presbitero; Gaufrido Thiriaca; Galverico, Johanne de Chevannis; Reinaudo Salvatge. Actum fuit hoc anno ab incarnatione Domini Mº. Cº. LXXº. IIº, regnante Lodovico rege Francorum, Guidone Nivernensium comite existente. (B. s. 3, fol. 295.) ?? 4244. 1173, 27 octobre. CHARTA QUA PACTIONES ANTIQUÆ INTER ECCLESIAM CLUNIACENSEM ET HUGONEM DISCALCIATUM RENOVANTUR ET AMPLIANTUR. Tempore bonæ memoriæ domini Petri, abbatis Cluniacensis, facta est contentio inter ecclesiam Cluniacensem et Hugonem Discalciatum. Siquidem Hugo Discalciatus in Monte de Avoto castrum erexerat, quod contra ecclesiam stare videbatur. Et contra monachi Cluniacenses in villa quæ dicitur Clarum Mane castrum firmaverunt. Et cum aliquanto tempore dissensio ista durasset, tandem, mediante Hugone de Berziaco et aliis militibus, et ex parte nostra fratre Enguizone et aliis fratribus, in hunc modum utrinque ad pacem ventum est. Sane munitiones illæ pari assensu ab utrisque eversæ sunt. Montem illum in quo Hugo munitionem firmaverat ecclesiæ contulit Cluniacensi, et juramento firmavit, quod deinceps ipse nec heres ejus munitionem ibi faceret, nec a Buxeria usque Cluniacum aliquando munitionem erigeret. Et inde ipse Hugo habuit CC libras et XX. Comes quoque Willermus Masticonensis, de cujus feodo mons erat, ipsum in perpetuum alodium ecclesiæ contulit et concessit. Postmodum tempore domni Rodulfi, abbatis, iterum lis orta est inter Hugonem et ecclesiam {599}Cluniacensem, quoniam quædam minus expressa erant in prioribus pactionibus. Unde, mediante eodem Hugone de Berziaco, pactiones pristinæ iteratæ sunt et renovatæ. Additum etiam, quod monachi Cluniacenses domum et burgum de Masiliis pro voluntate sua muris et munitionibus claudere et firmare poterunt, et ceteræ priores pactiones firmiter stabunt. Et ita omnes querimoniæ quas Hugo habebat adversus ecclesiam ex toto indultæ sunt et remissæ. Et inde habuit Hugo CCC solidos et consilium ejus C solidos. De pedagio quod ipse constituit in terra nostra querimoniam facere poterunt monachi dum voluerint. De consuetudinibus Sancti Pontii et Montis Franciæ dictum est quod inde ipse non accipiet, nisi quod per justitiam aut antiquum morem juxta testimonium seniorum hominum fuerit assecutus. Has pactiones idem Hugo in capitulo, præsente domino Radulfo abbate, juravit cum filiis suis Widone et Lamberto. Testes inde sunt Oggerius, prior Cluniacensis; Berardus de Braonna, camerlencus domini abbatis; Humbertus, sacrista; Hugo, prior de Salis; Hugo, conestabulus; Drogo, decanus de Perrona; Henricus Lombardus, elemosinarius; Poncius, decanus; Milo, notarius domini abbatis; Willermus de Borbon et omnis conventus. De militibus vero: Wido Riuls, Lambertus de Mali, Wicardus de Barbareschia; et de burgensibus: Stephanus de Bosco, Hugo, frater ejus, Warnerius de Bosco, Hugo Raimundus, Petrus de Merlo, Willermus Calioz, Silvester Miliars, Johannes, famulus prioris Cluniacensis, de Mascone, Willermus Guaslaz et alii multi. Ex mandato itaque ipsius H[ugonis], archiepiscopus Lugdunensis, episcopus Masticonensis, abbas Cluniacensis et conventus apposuerunt ibi hic sigilla sua, ut verius et certius credatur. Acta sunt hæc publice in Cluniacensi capitulo, anno Verbi incarnati M. C. LXX. III, VI kal. novembris, regnante Ludovico, rege Francorum, anno primo electionis domini Radulfi, abbatis. Wido de Flay scripsit. (D. 508.) ?? {600}4245. 1173, novembre. DIPLOMA WILLELMI, REGIS SICILIÆ, QUO CONCEDIT TERRAS ECCLESIÆ SANCTÆ MARIÆ MONTIS MAJORIS, QUÆ CLUNIACENSI ECCLESIÆ SUBJECTA ERAT. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. W[illelmus], divina favente clementia, rex Silicie, ducatus Apulie et principatus Capue. Majestati nostre debetur et nostris videtur proprie titulis inherere, Christi ecclesias non solum pio regimine gubernare, verum etiam necessitatibus earumdem misericorditer subvenire et largitionis nostre munificentiam gratius inpertiri. Cedit siquidem ad regnantium gloriam, si Deo dicatis locis ultro provideant, et earum indigentias caritatis affectu suffragiis studeant salutaribus elevare. Hinc est igitur quod dum tu Bona, devota et fidelis nostra, mater Gualterii, venerabilis Panormitani archiepiscopi, et Bartholomei, venerabilis Agrigentini electi, dilectissimorum fidelium et familiarium nostrorum, majestati nostre sepius supplicares pro ecclesia Sancte Marie, que sita est in territorio Montis Majoris, subjecta Cluniacensi ecclesie, ut ad ipsius sustentationem ecclesie de terris consuleremus, devotionem honestatis tue benignius intuentes, preces tuas clementer admisimus et pietatis studio predicte duximus ecclesie consulendum. Liberalitatis ergo nostre gratia commoniti, tum divine miserationis intuitu, cujus providentia regimur et regnamus, tum supplicationum tuarum instantia, concessimus predicte ecclesie Sancte Marie de Monte Majori in divisis et tenimento Caccabi terram quinquaginta seminum modios capientem, juxta quod continetur in divisis, quas de predicta terra Goffridus de Centurbio et Gaytus Bulcasseni, magistri duane nostre de secretis, nostra fecerunt auctoritate muniti; per quorum manus supradicte ecclesie tradi et assignari jussimus terram ipsam perpetuo possidendam, ut suo deinceps usui proficiat, et ipsius sustentationi ecclesie debeat jugiter deservire. Ad istius autem concessionis et munificentie nostre confirmationem et stabile firmamentum, presens privilegium {601}per manus Bartholomei, notarii nostri, scribi et bulla plumbea nostro tipario inpressa bullari precepimus, anno, mense et indictione subscriptis. Data in urbe felici Panormi, per manus Gualterii, venerabilis Panormitani archiepiscopi, et Mathei, regii vicecancellarii, et Bartholomei, venerabilis Agrigentini electi, regiorum familiarium. Anno Dominice incarnationis millesimo centesimo septuagesimo tercio, mense novembris, indictionis sexte, regni vero ejusdem domini nostri W[illelmi], Dei gratia excellentissimi atque invictissimi regis Sicilie, ducatus Apulie, et principatus Capue, anno septimo feliciter. Amen. (Bibl. nat. or. 263; cop. 283-159.) (Au dos:) Privilegium regis Sicilie domui Sancte Mariæ in Monte Majori indultum. 4246. 1173. NOTITIA DE SOCIETATE FACTA INTER AYMONEM, PRIOREM DE CHAS, ET IMPERATOREM EJUSQUE HEREDEM QUI COMES ERIT BURGUNDIÆ. Notum sit omnibus fidelibus Aymonem, priorem de Chas, laude et assensu Cluniacensis ecclesie, dominum inperatorem et ejus heredem, qui comes erit Burgundiæ, in territorio de Chas sociasse. Extenditur autem hujusmodi societas a villa que Fontes dicitur, usque ad aliam que Orva nominatur, et ab alia que Antoyls ab incolis rursus astruitur usque ad aliam quam Yvres nominant, et a Ponpyrre usque ad aliam quam Vayllans appellant. Excepit autem prior jam dictus ab ista societate atque retinuit dominicaturas suas, scilicet decimas, oblationes, elemosinas, furnos, molendina, et situs molendinorum, terram et prata duobus aratris sufficientia, casamentum {602}magistri Arnaldi, positionem ministri qui census et redditus conmunes inperatoris et ecclesie recipiet. In aliis vero redditibus universis, quoquo modo proveniant, in terris et pratis, silvis, aquis, pedagiis, ventis, justiciis et hominibus, atque in aliis usibus, infra pretaxatos terminos, prior jamdictus dominum inperatorem et ejus heredem, sicut dictum est, sociavit, et ita quod redditus istos inperator aut ejus heres et ecclesia equaliter per medium parcientur. Debet autem dominus inperator et ejus heres, qui comes erit Burgundie, societatis hujus ac beneficii respectu, jamdictam ecclesiam et res ecclesie, ubicumque fuerint manutenere, et deffendere. Burcardus de Hasuel, magister Ernestus legatus tunc imperialis in Burgundiam, Regnaudus de Montebisio, magister Arnaldus, Poncius de Vaylans, Petrus de Yvres, Hugo clericus de Rayon, Burcardus de Cusantia, Gerardus villicus et alii. [Actum] in claustro Palmensis ecclesie, anno Mº Cº LXXIIIº, ab incarnatione Domini. Amen. (Bibl. nat. or. 264; D. 230.) (Au dos:) Privilegium domini imperatoris de Chaus. 4247. 1173. CHARTA COMPOSITIONIS CONTROVERSIÆ QUÆ VERTEBATUR INTER PRIOREM DE MARMESSA ET CAPELLANUM DE CASTRO VILLANO, SUPER REDDITIBUS ET BENEFICIIS UTRIUSQUE ECCLESIÆ. Sciant omnes tam futuri quam præsentes, quod controversia fuit inter Simonem, priorem de Marmessa et Ricardum, capellanum de Castro Villano, super redditibus et beneficiis ecclesiæ Castri Villani et {603}capellæ Lazarorum et ecclesiæ de Marmessa. Controversia ista per multum temporis finiri non potuit, donec a domino papa exiit præceptum, ut a me Galtero, Lingonensi, et Stephano, Æduensi episcopis, audiretur; audita ab eis infra triginta dies absque remedio appellationis terminaretur. Super hoc autem quampluribus diebus assignatis, tandem apud Claras Valles diffinitum est quid in ecclesiis illis æqua divisione monachi et capellanus acciperent. Hæc sunt igitur quæ pro presbyteratu suo capellanus habere debet: confessiones, escerpas, baptisteria, reconciliationes mulierum, decimas militum, les aubez, suas missas privatas, quas ipse vel proprius suus capellanus cantaverint, quemadmodum ipse ex toto procuraverit, in dominica denarium de caritate, redditus de duellis et de juramentis, procurationes nuptiarum cum oblationibus sponsi et sponsæ tantum. Procurationes autem mortuorum usque ad tres solidos prædictus Viardus habebit. Si quicunque post illum erit ecclesiarum illarum presbyter, ipse et monachi eas procurationes per medium divident, quocunque modo inde emolumentum venerit aliquod. De secta vero nuptiarum et de oblationibus omnibus, quas partiri solent, et de absolutionibus, et de terra qualibet, si contigerit eam in elemosinam dari, et de ceteris beneficiis, quocunque modo proveniant, monachi duas partes, predictus V. tertiam habebit, ita sane quod quicunque post ipsum substituetur presbyter, quartam partem cum presbyteratu suo solummodo accipiat, monachi tres partes in sempiternum libere possidebunt, cum decimis tam magnis quam minutis, quæ sine presbytero monachorum sunt. Candelas autem totius anni et cereum paschalem habent monachi in ecclesia, in qua manent; in ecclesia vero Castri Villani candelas totius anni et cereum paschalem habebit presbyter, exceptis candelis in festo Omnium Sanctorum, in Natali Domini, in festo Innocentum, in Purificatione Sanctæ Mariæ, in Pascha, in Pentecoste, {604}in festo beatæ Mariæ mediante augusto; quarum duas partes monachi, tertiam prædictus V. habebit, quartam vero tantum quicunque ei substituetur presbyter. In festo quoque beati Belcarii et Sancti Martini, V. iste et monachi oblationes per medium divident; sed post ipsum monachi tres partes sicut et de aliis accipient. Electionem siquidem capellani et præsentationem prioris esse indubitati juris est. Oblationem etiam, postquam recepta fuerit, accipere vel in domum suam portare vel cuiquam dividere vel partiri absque voluntate prioris vel nuntii sui presbyter non præsumat. Hoc venerabilis Valterus, Lingonensis episcopus, in perpetuum duraturum auctoritate sua et impressione sigilli sui confirmans corroborat. Hujus rei testes sunt: Rodulfus, abbas Longiadi; Raignaudus, cellerarius Claræ Vallis; Petrus, decanus Barri; magister Hunaudus, capellanus episcopi; magister Nerduinus; magister Erembertus; et Lambertus, monetarius; Wiardus; Moriherus; Balduinus, frater ejus, Radulfus de Peolleio, Hugo, frater ejus, et alii quamplures. Actum sollempniter in præsentia venerabilis Galteri, Lingonensis episcopi, anno Verbi incarnati M. C. LXX. III, regnante Ludovico rege, Odone duce Burgundiæ, Hugone Brecarum Castrum Villanum viriliter regente. (D. 212.) ?? 4248. 1173. CHARTA QUA HENRICUS, ARBAS DICTUS DE ALTA CUMBA, NOTUM FACIT SE TERRAM APUD MARZIACUM, PRO FRATRE SUO WAUFREDO, MONACHIS CLUNIACENSIBUS DEDISSE. Ego Henricus, abbas dictus de Alta Cunba, notum facio universis presentibus et futuris dedisse me ecclesie Cluniacensi, pro Waufrido fratre meo, apud Marziacum, terram que dicitur Benedicta. Ipse siquidem Waufredus dampna quedam intulerat prescripte ecclesie, pro quibus defuncto cimiterii communio negabatur. Ego igitur Henricus dampna illa resarcire cupiens, predictam terram cum appendiciis {605}suis dedi in helemosinam jamdicte ecclesie Cluniacensi, pro remedio anime prenominati fratris mei et patris sui ac mei, matris quoque ac fratrum sororumque mearum, quorum corpora in cimiterio ejusdem ecclesie in pace requiescunt. Si quis igitur de omni cognacione nostra hanc donacionem inficiari aut calumpniari temptaverit, anathema sit a Christo, et exsors nostre hereditatis existat. Huic donacioni affuit Cluniacensis venerabilis abbas Rodulfus, Ysaac quoque abbas Sancti Sulpicii, et prior Oggerus, conventusque Cluniacensis. Auctum anno Mº Cº LXXº IIIº Verbi incarnati. (B. s. 4, fol. 295 vº.) ?? 4249. 1173-1176. LITTERÆ RAIMUNDI, ARELATENSIS ARCHIEPISCOPI, AD RODULFUM ABBATEM CLUNIACENSEM, DE ABBATIA SANCTI GERVASII. R[odulfo], venerabili Cluniacensi abbati, et sacro conventui ejusdem loci, R[aimundus], Arelatensis dictus archiepiscopus, cum prosperitate salutem. Noverit vestræ fraternitatis discretio, quod intuitu religionis monasterii vestri et honestatis quæ, Deo volente et beato Petro apostolo cooperante, longe lateque resplendet, monasterium et vos modis omnibus diligere et jura vestra per diocesim nostram illæsa custodire desideramus. Verum super prudentia et discretione monasterii vestri satis miramur qua tarditate vel negligentia abbatiam Sancti Gervasii, quam ad vos jure pertinere credimus, quærere et recuperare nostris temporibus negligitis, præcipue cum abbas vester Pe[trus] et predecessor noster bonæ memoriæ super hoc convenerunt et laudatione et confirmatione ab Arelatensi ecclesia eidem abbati et monasterio facta, instrumentum conventionis per alphabetum divisum inter se fecerunt, et sic monachi vestri ejusdem monasterii possessionem nacti, guerra interveniente, tempore procedente ejecti fuerunt. Ideoque, quia facultatem loquendi et tractandi vobiscum super his non habemus, priorem de Podioleno vel de Ponte, cum quibus locuti sumus, ad vos transmittimus, ut de his quæ ex parte nostra vobis dixerint {606}eis credatis, et de voluntate et consilio vestro nobis rescribatis. Valete, et nostri memores in orationibus vestris amore Dei, si placet, estote. (D. 250.) ?? 4250. 1174, 21 janvier. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA MANDAT HENRICO REMENSI ARCHIEPISCOPO, UT CLERICOS, SIVE LAICOS QUI PRIORATUS, ECCLESIAS ET ALIAS POSSESSIONES AD CLUNIACENSE MONASTERIUM PERTINENTES, LOCATAS VEL COMMODATAS TENEANT SINE ASSENSU CAPITULI CLUNIACENSIS, COMPELLAT UT EAS RESTITUANT. Alexander, etc. Quanto Cluniacense, etc. (Martène, Ampl. coll., t. II, p. 999.) ?? ?? 4251. 1174, 24 janvier. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA PRIORI ET FRATRIBUS CLUNIACENSIBUS PLAUSUM DAT, QUOD [RODULFUM], PRIOREM QUONDAM DE CARITATE, IN MAGISTRUM PARITER ET ABBATEM ELEGERINT. Alexander, etc. Gratum nobis est, etc. (Lœvenfeld, Epistolæ, p. 143.) (Bibl. nat. ms. lat. 16992, fol. 152.) ?? 4252. 1174, 1er février. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT BONA ET JURA PRIORATUS BEATÆ MARIÆ MONTIS DESIDERII, ORDINIS CLUNIACENSIS. Alexander, etc. Suscepti regiminis, etc. (Bull. Clun., p. 73, col. 1.). ?? ?? 4253. 1174. CHARTA QUA NOTUM EST HUGONEM, CLUNIACENSEM ABBATEM, ET GUIGONEM, TEMPLARIUM, INTER SE CONVENISSE DE CENSU DIMIDII MANSI ET DIMIDIÆ CALDERIÆ SALINIS SITORUM. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod domnus Hugo, abbas Cluniacensis, et frater Guigo, templarius, apud Salinis {607}convenerunt, et ibi de controversia que inter eos diu fuerat, de censu dimidii mansi et dimidie caldarie, tractaverunt. Tandem, post allegationes et rationes multas hinc inde factas in manus domini Guidonis, archidiaconi Salinis, et aliorum bonorum virorum seposuerunt. Qui communi assensu utriusque partis predictam controversiam ita terminaverunt: Fratres de Templo quicquid juris habebant vel clamabant in dimidio manso et dimidia caldaria ecclesie Cluniacensi in perpetuum vulpierunt et dederunt. Obedientiarius vero Salinensis de Sancto Nicholao annuatim persolvet templariis XX solidos in festo Sancti Andree. Factum est hoc apud Salinis, in domo magistri Stephani, anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXº IIIIº. Hujus rei testes sunt: Johannes, Benedictus, Hugo, monachi; magister Stephanus, Geraldus de Leiir, Petrus Grossus, Geraldus Nigerdolus, Fromendus, Stephanus canonicus, et plures alii. (Bibl. nat. or. 265; cop. 79-95; B. s. 10, fol. 296.) (Au dos:) Controversia de Salinis. 4254. [1174-1176], 16 janvier. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO PROHIBET NE ABBAS CLUNIACENSIS THESAURUM ECCLESIÆ, HONORES, POSSESSIONES ET OBEDIENTIAS ALIENET SINE CONSENSU CAPITULI. Alexander, etc. Quanto vos et, etc. (Bibl. Clun., col. 1431; Bull. Clun., p. 74, col. 1, nº 1.) (E. 28, XXV.) ?? {608}4255. [1174-1176], 17 janvier. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, AD RODULFUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA CONFIRMAT POSSESSIONEM ECCLESIÆ SANCTI JOHANNIS IN TERRA GAUZERANNI GROSSI CONSTRUCTÆ. Alexander, etc. Justis petentium desideriis, etc. (Bull. Clun., p. 72, col. 2, nº 2.) (B. s. 28, fol. 297 vº.) ?? 4256. 1176. CHARTA QUA HUGO, DUX BURGUNDIÆ NOTUM FACIT CONCORDIAM INTER ABBATEM ET BURGENSES TRINORCIENSES FACTAM. Quoniam que ab hominibus fieri solent a memoria facile elabuntur, nisi scripto commemorentur; quapropter ego Hugo, dux Burgundie, notum fieri volo omnibus, quod quedam controversia versabatur inter abbatem Trinocensem et burgenses ejusdem ville, illa enim controversia coram domino Matisconensi episcopo et coram me et coram nuntiis domini regis, hoc modo pacificata est: quod abbas predictus Girardus omnes querelas, quas ipse habebat supra burgenses, illis omnino aquitavit, promisit etiam illis per manum meam, coram domino Matisconensi episcopo et coram nuntiis domini regis, et concessit quod nulla causa interveniente sive necessitate, nichil de rebus burgensium nec alius pro eo capiat, eos aquitans et res suas, a proximo festo Omnium Sanctorum in tres annos, salvo tamen jure et usibus domini regis. Ille idem abbas erga burgenses me auxiliatorem posuit, et quod illis auxilium et consilium meum darem, si forte abbas de {609}pacto discordaret, Guillelmo de Saudun jurare feci. Preterea dominus Matisconensis episcopus terram abbatis, si de pace discordaverit, sub vinculo anathematis ponet. Volo interim ut sciatur ab omnibus, quod omnes res ecclesie Trinocensis, ubiconque sint, et ipsos burgenses in custodia et protectione mea accepi, domino rege super hoc consentiente et domino papa precipiente. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXº VIº. (Bibl. nat. cop. 80-111.) ?? 4257. 1177. CHARTA QUA HUGO, DOMINUS BRECARUM, NOTUM FACIT SE INQUISIVISSE DE CONSUETUDINE QUAM DOMUS DE MOSTERET DEBET HABERE IN TERRA EJUS. Ego Hugo, dominus Brecarum, notum fieri volo presentibus et futuris me inquisivisse veritatem et consuetudinem quam domus de Mosteret debet habere in terram meam. Ego didici et inquisivi quod domus Sancti Petri Cluniacensis de Mosteret debet habere usuarium suum liberum, quemadmodum et ego liberum in omni confinio oppidi d’Arques, videlicet in nemoribus, in pratis, in aquis, terris et pasturis, exceptis quod in fundo Vallis Bruvant nihil debent habere [neque reclamare]; in villa de Mosteret neque in hominibus, neque in costa quæ durat usque ad novum molendinum, ego neque meus heres nihil juste debet habere neque reclamare. In confinio de Gie habent monachi quod suæ bestiæ debent ire et redire per pasturas meas libere et quiete, et porci sui similiter per nemora mea de Gie. In oppido d’Arq habent monachi homines in quibus habent tale dominium quale habeo in meis hominibus; excepto quod homines monachorum debent equitatum et exercitum et custodiam villæ et pontium refectionem, sicuti homines mei; et si contigerit quod homines monachorum detenti fuerint in novalibus, in nemoribus vel in aquis, emendatio sive forefactum monachorum erit. Similiter et pascuagium porcorum hominum {610}suorum, sine alicujus contradictione suum erit. Et si bellum de hominibus monachorum erga meos homines firmatum fuerit, campus et emendatio hominum suorum suum erit pacifice. Item si homo extraneus forte supervenerit volens in oppido stationem facere et jacuerit prima nocte in domo monachorum vel in domo alicujus hominum suorum, ille homo superveniens sine contradictione monachorum erit. Item si lis vel controversia emerserit inter homines meos et homines monachorum, si eorum homo evadere poterit sine interceptione servientium meorum et intrare domum suam poterit vel alicujus hominum monachorum, emendatio et forefactum suum erit. Et si monachorum homo uxorem duxerit in feminis meis, feminæ erunt monachorum, et feminæ suæ tali conditione erunt meæ. Et si aliquis hominum prædictorum monachorum dominium ipsorum effugere voluerit, et sub dominio meo venerit, monachorum erit. Et si monachi justiciare non poterunt, ego et heres meus justiciare et eis reddere debemus. Et si homines monachorum terras sive prata vel alia ab hominibus meis mercati fuerint vel in vadio acceperint, quiete possidebunt. Similiter et mei homines ab eorum hominibus. Et si homines d’Arc aut de Gie aliquam elemosinam præfatis monachis caritative contulerint, sive in terris, sive in pratis aut redditu, sine alicujus contradictione possidebunt. Si milites d’Arc, aut homines voluerint vendere vel in vadio ponere redditus, terras sive prata, libere possunt monachi emere sive invadiare; et si homines monachorum aliquam fortunam in confinio d’Arc invenerint, inter monachos et homines [per medium] partietur. Insuper omnes homines monachorum possunt et debent bestias suas ducere et reducere libere et quiete, et per omnes pasturas meas d’Arc, in quibus homines mei d’Arc suum habent usuarium. Super hæc omnia habent monachi in villa de Mosteret omnem justitiam, videlicet furtum, sanguinem, bannum et raptum et falsam mensuram. Hæc omnia supradicta, sicut divisa sunt et {611}scripta, pro remedio animæ meæ, et parentum meorum et antecessorum meorum, sigilli mei impressione firmavi. Actum anno incarnationis Dominicæ Mº centesimo septuagesimo septimo. (D. 211; E. 347, CCCXXV.) ?? 4258. 1177. CHARTA QUA ALDEFONSUS, REX HISPANIÆ, CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM ECCLESIÆ SANCTÆ MARIÆ DE NAZARA A PRÆDECESSORIBUS SUIS FACTAM. In Dei nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1433, d’après E.). (D. 238; E. 261, CCXLIV.) ?? 4259. 1177-1178. CHARTA QUA JOSCERANNUS MERLA NOTUM FACIT SE, QUUM HABITUM MONACHICUM INDUERET, DEDISSE ECCLESIÆ CLUNIACENSI RES SUAS IN VERCHERIA DE CROZA. Quoniam vita mortalium brevis est et caduca, et memoria nostra ad obliviscendum facilis et prona, ad hoc litterarum remedia sollers repperit antiquitas, ut quod caligo neglecte vetustatis forte deleret ex animo, amminiculo notularum in mentem rediret per oculos. Igitur presenti scripto tam modernos doceri quam posteros volo, quod ego Joserannus Merla, preventus Spiritu Sancto, brevitate vite presentis et incerto et futuri juditii metu commotus, offero me ipsum in monachum Deo et beato Petro in ecclesia Cluniacensi. Insuper de rebus {612}meis prefate ecclesie in presentia totius capituli donationem facio, domno Villelmo venerabili abbate ecclesiam Cluniacensem regente, presentibus filiis meis Oddone et Johanne, et assentientibus, et quod nunquam presentem donationem, neque per se, neque per subintroductam personam infringent tacto sacrosancto evangelio confirmantibus. Ne autem oblivionis malum posteros in dubium aliquando mittat, donationis terminos et fines distingo. Concedo itaque medietatem vercherie de Crosa, que mihi jure competebat. Concedo itidem quietam fore in perpetuum querelam, quam, sive jure, sive injuste, super hominibus de Jaliniaco movebam. His adjungo totum quod habebam in brocea, id est nemusculo, de Murinam. Dono etiam totum quod possidebam in bosco, in plano, in vercheriis, in ecclesia, sicut li biez Sancti Nicecii, id est quedam aqua, discernit. Item calumpniam quam ego et filii mei super masuris quas stagnum occupat sepedicte ecclesie movebamus, in perpetuum sopitam esse pari consensu diffinivimus. Porro autem, ne quispiam heredum vel nepotum nostrorum, seu per ignorantiam, seu per aliam quamlibet occasionem, in generationibus super venturis a nobis dissentiat, bonorum virorum, qui plurimi solempniter facte donationi interfuerunt, aliquot nomina subter annotare curavimus. Stephanus, Matiscensis episcopus; Martinus, capellanus Jaliniaci; Bernardus Jordani; Bonus Amicus, prepositus Jaliniaci; Petrus, olim cellararius; David, clericus; Bernardus de Chavanis; Pauper, clericus; Rodulfus, carte scriptor, et alii multi. Ut igitur presens carta majori roboretur munimine, eam sigillo domni Stephani, Matiscensis episcopi, roborari fecimus. (Bibl. nat. cop. 84-153; D. 548.) ?? {613}4260. 1177-1179. CHARTA QUA HENRICUS II, REX ANGLORUM, MILLE MARCAS ARGENTI MONASTERIO CLUNIACENSI DAT. H[enricus], Dei gratia rex Anglorum et dux Normanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegavensis, Willermo eadem gratia abbati Cluniacensi et conventui ejusdem loci, salutem et dilectionis plenitudinem. Ad nostram pervenit notitiam plurium certissima relatione, quod monasterium Cluniacense, anteactis temporibus, multis ad ipsius afflictionem causis contingentibus, pro rerum ad ipsum pertinentium varia dissipatione et hostilis incursus crebra oppressione, supra modum debitorum sit multitudine obligatum. Caritatis igitur monitu calamitati ipsius pie compatiens mille marcas vobis misi per abbatem de Sancto Basilo et magistrum Herbertum de Ramesia, quas ad omnes vestri allevationem vos recipere volo, hac conditione, ut si eas voluero repetere, mihi redantur cum ipsas repetiero. Si autem quoad vixero illas non repetiero, concedo et volo ut illas in perpetuam habeat elemosinam abbatia vestra pro salute animæ meæ et meorum in portione testamenti mei. Teste me ipso, et Willermo, filio Radulfi, Alvedo de Sancto Martino, Ricardo Giffard. Apud Argentomum. (D. 227.) ?? {614}4261. 1178, 9 février. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO POSSESSIONES MONASTERII NOVI PICTAVENSIS CONFIRMAT. [Alexander episcopus, servus servorum Dei, delectis filiis Helye abbati Novi Monasterii, ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum, salutem.] Ad hoc universalis ecclesie cura a provisore omnium bonorum Deo nobis commissa est, ut religiosas personas diligamus et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus inpenditur, nisi ex caritatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur omnes christiane fidei amatores religionem diligere, et loca venerabilia cum ipsis personis divino servicio mancipatis attencius confovere, ut nullis pravorum hominum inquietentur molestiis, vel inportunis angariis fatigentur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium vestrum, in quo divino estis mancipati obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quecunque bona Guillelmus, bone memorie, quondam Pitavensis comes, seu fideles alii de suo jure eidem monasterio contulerunt, et in presenciarum idem monasterium juste possidet, sive in futurum racionabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo prescriptum monasterium constructum est, com omnibus pertinenciis suis; ecclesiam Sancti Germani, cum capella leprosorum; {615}ecclesiam Sancti Eparci, ecclesiam de Pectimavia, ecclesiam Sancti Pauli, ecclesiam Sancti Nicholai, ecclesiam de Capella de Moleriis, ecclesiam de Capella Mosterolii, ecclesiam de Chiric, ecclesiam de Lempnia, ecclesiam de Magnic, ecclesiam de Podio, ecclesiam de Amberia, ecclesiam de Benniaco, ecclesiam de Castello Berisii, ecclesiam de Marino, ecclesiam de Faia, ecclesiam de Cormerio, ecclesiam Sancti Saturnini, ecclesiam de Baeth, ecclesiam de Andilliaco, ecclesiam Sancti Vincentii, ecclesiam Sancti Sepulcri, ecclesiam de Sartis, ecclesiam de Benzac, ecclesiam de Vivast, ecclesiam de Albiniaco, ecclesiam de Ruella, capella[m] de Jart, cum omnibus earum pertinentiis. In quibus presbiteri per vos eligantur et diocesanis episcopis presente[n]tur; quibus, si idonei fuerint, episcopi qui curam committant, ut ei quidem de plebis cura, pro rebus vero temporalibus ad monasterium pertinentibus vobis respondeant; quod hoc facere noluerint, subtrahendi eis temporalia, que a vobis tenent, liberam habeatis auctoritate apostolica facultatem; sepulturam quoque ipsius loci vestri et locorum vestrorum in quibus tres aut quatuor ex fratribus vestris habitant, inmunes esse decernimus, ut eorum deliberationi et extreme voluntati, qui se ibi sepeliri deliberaverint, nullus obsistat, salva justicia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Constituimus etiam ut, obeunte abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astucia seu violentia preponatur, nisi quem abbas Cluniacensis et successores sui, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, providerint eligendum; electus autem a Pitavensi episcopo benedicatur, omni professionis exactione postposita. Preterea consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui {616}ad sacros fuerint ordines promovendi, ab eodem episcopo recipiatis, si quidem catholicus fuerit, ex gratiam atque orationes apostolice sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere: alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Presenti quoque capitulo duximus adjungendum, ut nec eidem episcopo, nec episcopi ministro cuiquam liceat citra nostram vel legati nostri a latere nostro missi licenciam, in locum vestrum temere excomunicationis vel interdictionis proferre sententiam, quatinus ab omni servitii sitis infestatione securi omnique gravamine mundane obpressionis remoti, et in sancte religionis observatione seduli quietique persistatis, nec ulli alii, nisi abbati Cluniacensi, aliqua teneamini occasione subjecti. Nemini quoque liceat sine vestro et diocesani episcopi assensu ecclesiam vel oratorium infra parochiam Novi Monasterii edificare, salvis privilegii[s] Romanorum pontificum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata serventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud dictrictum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. [Ego Alexander, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. † Ego {617}Hubaldus, Hostiensis episcopus, SS. † Ego Johannes, presbiter cardinalis SS. Johannis et Pauli tituli Pamachii, SS. † Ego Albertus, presbiter cardinalis tituli S. Laurentii in Lucina, SS. † Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli S. Marie, SS. † Ego Petrus, presbiter cardinalis tituli S. Susanne, SS. † Ego Jacinctus, S. Marie in Cosmydin diaconus cardinalis, SS. † Ego Hugo, diaconus cardinalis, SS. † Ego Laborans, diaconus cardinalis, SS. † Ego Rainerius, diaconus cardinalis S. Georgii ad velum aureum, SS. Datum Anagnie, per manum Graciani sancte Romane ecclesie subdyaconi... notarii, quinto idus februarii, indictione undecima, incarnationis Dominice anno millesimo centesimo septuagesimo septimo, pontificatus vero domini Alexandri pape tertii, anno nono.] (A. s. 5; Bibl. nat. lat. 18,394, p. 71.) ?? 4262. 1178, 17 avril. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNES POSSESSIONES MONASTERII CLUNIACENSIS ET INTER CŒTERA DONATIONEM ECCLESIARUM B. MARIÆ DE NAZARA ET S. TRINITATIS DE LENTONA. Alexander, etc. Quanto specialius, etc. (Bibl. Clun., col. 1436, d’après E.; Bull. Clun., p. 74, col. 1, nº 2.) (E. 29, XXVI.) ?? {618}4263. 1178, juin. CHARTA QUA ARDUCIUS, GENEVENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT HENRICUM, DOMINUM DE FOCINIACO, OMNI EXACTIONI IN DOMO DE CONDAMINIO, CERTIS CONDITIONIBUS, RENUNCIAVISSE. Ar[ducius], Dei gratia Gerbensis episcopus, cunctis in Christo fidelibus, tam præsentibus quam futuris, æternam in Domino salutem. Tranquillitati et libertati ecclesiarum ac Deo jugiter famulantium ex officio nobis injuncto et ex debito caritatis, quæ in suo fonte non admittit alienos, invigilare debemus ut in beneplacito creatoris vel ad modicum respiret sancta Dei ecclesia, quæ a principibus hujus seculi frequenter gemit inter malleum et incudem. Hinc est quod ecclesia de Condaminio post persecutiones et naufragia portum suæ liberationis adinvenit. Henricus, dominus de Fociniaco, nepos noster, apud Salanchiam, convocatis majoribus terræ suæ, quicquid juris in ecclesia de Condaminio haberet, in nostra præsentia et R. Teutonici et Raimondi, fratrum nostrorum, Willermi et Aimonis, nepotum nostrorum, recordari fecit post fidelitatis examen et juramenti interpositionem a dapiferis et ministris et ab eis, ad quos tum ex ævi longinquitate, partim ex ipsis rebus constabat, notitialis facta est recordatio. Si contingeret terram de Fulciniaco impugnari ab hostibus, in tutamentum terræ esse deberent homines ecclesiæ de Condaminio; si fera in terra de Condaminio caperetur, ipsius venationis dimidium ad dominum de Fuciniaco portaretur; justitia adulterii, homicidiorum furtique banna ad dominum de Fuciniaco pertinent. In aliis omnibus libera est ecclesia supradicta ab omni exactione et gravamine, nisi esset ejus spontanea voluntas. Hoc in manu nostra firmiter stabilitum est et laudatum a domino Henrico de Fuciniaco et a fratribus suis {619}Guillermo et Haimone et Marchesio; ita tamen quod si quæstio inde oriretur vel querimonia ex parte ecclesiæ de Condaminio, quod gravaretur vel molestaretur in aliquo, districta a nobis et a nostris successoribus pro illo excessu fieret justitia, ne temeritas remaneret impunita. Hanc presentis paginæ subscriptionem sigillo nostro firmamus et munimus, ut nullam habeat repulsam quod justitia stabilivit. Actum est hoc domino Alexandro sanctæ Romanæ ecclesiæ præsidente, Frederico imperatore, Amedeo, comite Gebennensi, tempore prioris Guillermi, qui multum pro hac pace et pro libertate ecclesiæ laboravit, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. C. LXX octavo, die Veneris, mense junio. Ego Girbertus, Gerbensis canonicus et magister, scripsi et feci hanc cartam jussu domini Alexandri, Girbernensis episcopi, habentis vices cancellarii. Pro testibus affuerunt Nantelmus decanus, Fredoardus, Willermus, Jospez, Gebernenses canonici; Albertus et Guillermus, monachi; Lambertus, sacerdos; Rodulfus Teutonicus et Raimundus de Fociniaco, fratres episcopi; Poncius Pilatus, Guido [de] Fraxino, Guillermus Seginus, Aimo de Sinaco, Guillermus de Fraxia, miles; Alimarus de Castellione, Turombertus, filius ejus; Manerius de Chalanchia, Anselmus de Rancurel, Petrus Festa, Petrus Giroldus, dominus Giroldus de Margancello, bajulus negotii, et alii. Hoc in fine apponimus scripti hujus, ut omnis occasio et calumnia amoveatur, ne homines de Condaminio graventur in objectis, nisi prius convicti vel confessi essent, ne justus et innocens a justo reprimatur. (D. 205.) ?? {620}4264. 1178, 6 décembre. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT PRIORATUM SANCTI VIVENTII DE VERGIACO, CUM OMNIBUS SUIS PERTINENTIIS, SUB OBEDIENTIA ABBATIS CLUNIACENSIS. Alexander, etc. Suscepte administrationis, etc. (Bull. Clun., p. 75, col. 1.) (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2265, nº 12.) ?? 4265. 1178 (?). CHARTA QUA HUGO DE PLAIOSTRO NOTUM FACIT ABBATI CLUNIACENSI SE DEDISSE ELLEBAUDO FABRO DUOS MODIOS FRUMENTI IN MOLENDINIS DE TURRE SUPER MATERNAM. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Hugo de Plaiostro abbati Cluniacensi et toti ejusdem loci capitulo notum facio in perpetuum, quod de tribus modiis frumenti quos jure hereditario habebam a monachis vestris apud Turrim super Maternam manentibus, in redditibus molendinorum, assensu fratris mei Manasse, duos in commutationem dedi Ellebaudo Fabro et ejus heredibus in perpetuum, et jus quod habebam in illis duobus modiis frumenti, coram Duranno, priore tunc temporis de Turri super Maternam, et coram Milone et Hugone, monachis ejusdem monasterii, in eum et heredes ejus transtuli, ut deinceps monasterium de Turri super Maternam duos modios frumenti Ellebaudo Fabro et ejus heredibus annuatim persolvat, sicut et mihi prius solvere consueverat. Ut autem hæc rata permaneant, sigilli mei impressione et subscriptorum testium annotatione confirmari expediens duxi. Signum Duranni, prioris. S. Milonis, S. Hugonis, monachorum. S. Philippi, militis de Turri super Maternam. S. Johannis, filii ejusdem Philippi. S. Petri, militis, filii Abonis de Plaiostro. S. Stephani, militis de Turri super Maternam. S. Remigii, præpositi de Congeio. S. Eurardi, præpositi de Turri super Maternam. S. Ricardi, præpositi. S. Roberti Anglici majoris. S. Theobaldi {621}Barbæ. S. Johannis Janueredi. S. Berengerii, filii Gisleberti. S. Brehardi. Actum istud apud Turrim super Maternam, ante monasterium, anno Verbi incarnati Mº Cº LXXº VIIIº, regnante domino Philippo anno primo. (D. 492; E. 213, IXxxxix.) ?? 4266. 1178, environ (?). EPISTOLA RUFINI, MINISTRI SANCTI BENEDICTI SUPRA PADUM, QUA GRATIAS AGIT ABBATI CLUNIACENSI QUOD IPSUM ET SUOS VISITARE CURAVERIT ET OBEDIENTIAM PROMITTIT. Singulari domino suo et patri donno Villelmo, Dei gracia Cluniacensi abbati, frater Rufinus, Dei providencia monasterii Sancti Benedicti desupra Padum minister, debitam cum subjectione obedientiam et reverenciam. Cum ex injuncto vobis officio visitare subjectas vobis ecclesias teneamini, de hoc vobis gratias multimodas referimus, quod nos per H., Sancti Maioli de Papia, et per R., Sancti Gabrielis de Cremona priores, visitare curastis; a quibus quia causabamus de litteris quas vobis clausas incaute direximus, consilio et voluntate jam dictorum presentes excellentie vestre litteras, priorum detergentes errorem transmissimus, in quibus, secundum tenorem apostolici precepti, vobis et successoribus vestris super observanciam monastici ordinis, obedientiam promittimus, et jam dictis prioribus delegatis, vice vestra fungentibus, corporalem obedientiam, eis honorem exhibentes, devote promisimus. Ceterum, ut super effluentem mensuram vobis devote ex mera liberalitate reddamus, Deum, qui sigillatim cunctorum affectiones interrogat et intuetur, testem in hac parte invocamus, quod plenam fidem, et devocionem, et mutuam caritatem erga Cluniacensem ecclesiam, matrem nostram, et in omnibus que ejus sunt, de cetero habere cupimus et optamus. (Bibl. nat. cop. 83-101; D. 369.) {622}(Au dos:) Littere R., abbatis Sancti Benedicti super Padum, directe abbati Cluniacensi, de obedientia et subjectione. 4267. 1179, 8 avril. BULLA ALEXANDRI PAPÆ III, AD ROBERTUM, PRIOREM MONASTERII SANCTI TAURINI DIRECTA, QUA CONFIRMAT POSSESSIONES EJUSDEM MONASTERII, ET EAS ALIENARI ABSQUE LICENTIA ET ASSENSU CAPITULI CLUNIACENSIS PROHIBET. Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Roberto priori monasterii Sancti Taurini, in episcopatu Ambianensi siti, ejusque fratribus, tam præsentibus quam [futuris], regularem vitam professis in perpetuum. Ad hoc universalis, etc. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur, præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus annotanda vocabulis: ex dono Rorigonis de Roja et uxoris suæ Elisabeth locum ipsum in quo monasterium vestrum constructum est, cum omnibus appenditiis suis. In episcopatu Noviomensi duas partes decimæ de Verpillieres, cum tractu ejusdem decimæ duobus annis et quandam terram apud eamdem villam de Verpilliere et decimæ de Bruier. In episcopatu Ambianensi medietatem molendini de Faleverto pro quo habetis viginti modios frumenti annuatim, quale de molendino provenit, ad illam mensuram quæ tunc temporis habebatur quando conventio facta fuit de eodem molendino et medietatem {623}quartæ partis ipsius molendini pro quinque modiis frumenti et dimidio uno denario minus valentis ad mensuram publicam; in altera medietate quartæ partis octo sextarios frumenti vobis singulis annis persolvendos, quatuor in Nativitate Domini, et quatuor in festo sancti Johannis Baptistæ, pro quibus illius quartæ partis carpentationem providere debeatis, molendinarium in eodem molendino providere et ponere. Ex dono Wermundi et Agnetis, filiorum prædicti Rorigonis, quindecim buvaria terræ allodii sui, quod habebant apud Juiriacum et unum apud Tueuloy. Ex dono Alberici de Roja, filii prædictæ Agnetis, terram quam habebat apud Horvilliers. Ex dono Wermundi de Cersorio quatuor modios frumenti in molendino de Truort singulis annis persolvendos. Ex dono Radulphi de Moscurti unum modium frumenti in eodem molendino annuatim persolvendum. Ex dono Manasses de Duniuntio totius aquæ piscationem cum dominatu a molendino Faleverti usque ad metas quæ dividunt aquam vestram et vivarium de Cella. Ex concessione Nicolai abbatis Corbeiensis et totius conventus sui molendinum suum de Domno Quintino in perpetuum possidendum pro viginti modiis frumenti, quale a molendino habetur ad mensuram molendini. Apud Sanctum Thaurinum quindecim buvaria terræ et decimam in campo de Cayno et in buvario quod desuper illum est et in buvario parvo, quod versus Nemencort est, atque in campo quod inter Bernastrum et Doancurt jacent et campo de Lescafaut et in campo de Barbobusco. In cultura de Bernastre totam decimam. Altare de villa Sancti Thaurini cum minuta decima ejusdem villæ et decimam de quibusdam curticulis forinsecis; decimam de vinea, quæ subtus viam est, et juxta aquam. In eadem villa, tertiam partem majoris decimæ. Altare de Dammiliaco et tertiam partem minutæ decimæ et oblationis in tribus festivitatibus, scilicet Natali Domini, Pascha et Purificatione Sanctæ Mariæ. Tertiam partem decimæ de Oscancort. Apud Mirmont, dimidium buvarium terræ et altare de Athancurt cum illo de la Chavate et tertiam partem decimæ majoris et minoris, cum duabus partibus oblationum in tribus festivitatibus, scilicet in Natali Domini, Pascha et Purificatione Beatæ Mariæ. {624}Ex dono Galfridi et Hersendis duos modios frumenti apud Cellam. Ex dono Gilæ et Bartholomei, filii ejus, decem et octo sextarios frumenti apud Castel. Ex dono Gaufridi de Diencurti duo bovaria terræ. Ex dono Rorigonis decem bovaria terræ apud Athancurt. In nemore de Castel usuarium lignorum ad ignem vestrum faciendum et ad clausuram. Ex dono Elisabeth de Sancto Taurino unum modium frumenti pro anima matris suæ annuatim persolvendum apud Grisviler. Ex dono Fulconis militis unum modium frumenti pro anima uxoris suæ solvendum apud Alemencurt. In molendino de Curchi unum modium frumenti ad mensuram Nigellensem. Apud Davenescurt decem sextarios frumenti. Ex dono Werrici, filii Algotti, quandam vineam apud Rojam. Ex dono Radulphi militis alteram vineam in eodem loco sitam. Ex dono Roberti Barbe de Laocurt et filii ejus Evrardi duo bovaria terræ apud Tillosoy et unum bovarium apud Jueri et unum modium frumenti apud Laocurt annuum. Ex dono Gelduini de Roja quatuor bovaria terræ apud Andechi. Ex dono Eustachii de Sancto Medardo tria bovaria terræ apud vetus castellum Rojæ. Ex dono Garini, majoris de Garmigniaco, unum bovarium terræ apud Jueri. Apud Levanenls dimidium bovarium terræ; inter molendinum Faleverti et Sanctum Medardum tres curticulos. Apud Dammeri quinque hospites in atrio. Apud Martiniacum unum hospitem cum quodam terragio. Apud Nigellam unum hospitem. Apud Rojam duos hospites. Apud Bernastrum duos hospites. Apud Hathancurt duodecim solidos et sex capones. Decimam in quadam terra quæ est inter Villers et Andechi. Ex dono Bonardi et Gilberti terram in qua curtis vestra de Bethencort ædificata est. Ipsam autem, cum appenditiis suis, et minutam decimam ejusdem curtis et terras pertinentes ad eamdem curtem. Ex dono Eurardi et Petri, filii ejus, quatuor bovaria terræ juxta Leavienls. Ex dono Gillemari de Garmigniaco terram quam habebat juxta Bethencurt. Ex dono Nicolai de Chilli duos curticulos. Ex dono Josberti de Roseriis tres curticulos apud Bethencurt. Ex dono Elyranni terram quam habebat apud Buissi. Ex dono Fulconis Ratti duo bovaria terræ apud Bethencurt. Ex dono Engelberti de Parviler {625}tres curticulos et quatuor bovaria terræ. Tria bovaria terræ quæ recepistis a Jacobo in Pulsastro pro discordia quæ erat inter vos et eumdem Jacobum de terra de Bucherel. Prohibemus itaque, ut nullus terras vel possessiones quæ a vestro tenentur monasterio aliis ecclesiis vel monasteriis in vita seu in morte conferre vel ab ipso alienare absque licentia et assensu capituli Cluniacensis præsumat. Sane novalium vestrorum, quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino decimas vel primitias a vobis exigere præsumat. Liceat quoque vobis laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et in vestro monasterio absque contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit de eodem loco sine licentia prioris sui, nisi obtentu arctioris religionis, discedere; discedentem vero sine communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. In parrochialibus autem ecclesiis quas tenetis, liceat vobis presbiteros eligere et episcopis præsentare, quibus si idonei fuerint, episcopi curam animarum committant, ut ipsis quidem de spiritualibus, vobis vero pro temporalibus ad vestrum monasterium pertinentibus debitam subjectionem impendant. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis interdictis et excommunicatis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, etc. (ut supra, en ajoutant après apostolica authoritate), et diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc. Ego Alexander, catholicæ ecclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Hubaldus, Hostiensis episcopus, subscripsi. Ego Chumudus Salspurgensis ecclesie humilis minister, Sabinensis {626}episcopus, subs. Ego Johannes, presbiter cardinalis SS. Johannis et Pauli tituli Pamachii, subs. Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli Sanctæ Anastasiæ, subs. Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli S. Marci, subs. Ego Theodorus, presbiter cardinalis Sancti Vitalis tituli Vestinæ, subs. Ego Petrus, presbiter cardinalis tituli Sanctæ Susannæ, subs. Ego Petrus, presbiter cardinalis tituli Sancti Chrisogoni, subs. Ego Cinthyus, presbiter cardinalis tituli Sanctæ Cæciliæ, subs. Ego Arduinus, presbiter cardinalis tituli Sanctæ Crucis Hierusalem, subs. Ego Matheus, presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli, subs. Ego W[illelmus], Remensis archiepiscopus, tituli Sanctæ Sabinæ cardinalis, subs. Ego Jacobus, diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Cosmedin, subs. Ego Arditio, diaconus cardinalis Sancti Theodori, subs. Ego Laborans, diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Porticu, subs. Ego Rainerus, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subs. Ego Gratianus, diaconus cardinalis Sanctorum Cosmæ et Damiani, subs. Ego Johannes, diaconus cardinalis Sancti Angeli, subs. Ego Matheus, Sanctæ Mariæ Novæ diaconus cardinalis, subs. Datum Laterani per manum Alberti, sanctæ Romanæ ecclesiæ presbiteri cardinalis et cancellarii, sexto idus aprilis, indictione duodecima, incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo septuagesimo nono, pontificatus vero domini Alexandri papæ tertii anno ejus vigesimo. (Bibl. nat. coll. Bourg., t. 86, pièce 94.) ?? 4268. 1179, 25 mai. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNES POSSESSIONES MONASTERII NOVI PICTAVENSIS. Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Helie abbati Novi Monasterii, ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, {627}regularem vitam professis in perpetuum. Ad hoc universalis ecclesie cura a provisore omnium bonorum Deo nobis commissa est, ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex caritatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur omnes christiane fidei amatores religionem diligere et loca venerabilia cum ipsius personis divino servitio mancipatis attentius confovere, ut nullis pravorum hominum inquietentur molestiis vel importunis angariis fatigentur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium vestrum in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona Willelmus, bone memorie quondam Pictavensis comes, seu fideles alii de suo jure eidem monasterio contulerunt et inpresentiarum idem monasterium juste possidet, sive in futurum rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prescriptum monasterium constructum est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Germani cum capella leprosorum; ecclesiam Sancti Eparci, ecclesiam de Pectinaria, ecclesiam Sancti Pauli, ecclesiam Sancti Nicholai, ecclesiam de Capella [de] Moleriis, ecclesiam de Capella Mosterioli, ecclesiam de Chiric, ecclesiam de Lerpnia, ecclesias de Magnic, ecclesiam de Podio, ecclesiam de Amberia, ecclesiam de Benniaco, ecclesiam de Castello Berusii, ecclesiam de Marnic, ecclesiam de Faia, ecclesiam de Cormerio, ecclesiam Sancti Saturnini, ecclesiam de Boeth, ecclesiam de Andilliaco, ecclesiam Sancti Vincentii, capellam Sepulchri, ecclesiam de Sartis, ecclesiam de Banzac, ecclesiam de Vinast, ecclesiam de Albiniaco, ecclesiam de Ruella, capellam de Sart, cum omnibus earum pertinentiis. In parrochialibus vero ecclesiis quas {628}tenetis, liceat vobis clericos eligere et episcopo presentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Liceat quoque vobis clericos et laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos, absque ullius contradictione, in vestro collegio retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit de claustro vestro, sine abbatis sui licentia, nisi obtentu arctioris religionis discedere; discedentem vero sine communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, expulsis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obstat, salva tamen justicia illarum ecclesiarum [a] quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia, seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, cum assensu Cluniacensis abbatis, secundum Dei timorem et Beati Benedicti regulam providerint eligendum. Electus autem a Pictavensi episcopo benedicatur, omni professionis exactione reposita. Preterea consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, ab eodem episcopo recipiatis, si quidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere: alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Presenti quoque capitulo duximus adjungendum, ut nec eidem episcopo, nec episcopi ministro cuiquam liceat citra nostram vel legati nostri a latere nostro missi licenciam, in {629}locum vestrum temere excommunicationis vel interdicti proferre sententiam, sed nec alicui seculari potestati fas sit idem monasterium indebitis oppressionibus vel serviciis aggravare, quatinus ab omni servitii sint infestatione securi, omnique gravamine mundane oppressionis remoti et in sanctæ religionis observatione seduli quietique persistatis, nec ulli alii, nisi abbati Cluniacensi, aliqua teneamini occasione subjecti. Nemini quoque liceat sine vestro et diocesani episcopi assensu ecclesiam vel oratorium infra parrochiam Novi Monasterii edificare, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Decernimus ergo, etc., salva apostolice sedis aucthoritate et in predictis ecclesiis diocesanorum suorum canonica justicia. Si qua igitur, etc...... Ego Alexander, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Ego Hubaldus, Hostiensis episcopus, subscripsi. Ego Theodinus, Portuensis et Sancte Rufine episcopus, subscripsi. Ego Petrus, Tusculanus episcopus, subscripsi. Ego Henricus, Albanensis episcopus, subscripsi. Ego Bernardus, Prenestinus episcopus, subscripsi. Ego Johannes, presbiter cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli, tit. Pamachii, subscripsi. Ego Johannes, presbiter cardinalis tit. Sancte Anastasie, subscripsi. Ego Johannes, presbiter cardinalis tit. Sancti Marci, subscripsi. Ego Petrus, presbiter cardinalis tit. Sancte Susanne, subscripsi. Ego Vivianus, presbiter cardinalis tit. Sancti Stephani in Celio Monte, subscripsi. Ego Cincthius, presbiter cardinalis tit. Sancte Cecilie, subscripsi. Ego Hugo, cardinalis tit. Sancti Clementis, subscripsi. Ego Arduinus, presbiter cardinalis tit. Sancte Crucis in Jerusalem, subscripsi. Ego Jacobus, diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmedin, subscripsi. Ego Ardicio, diaconus cardinalis Sancti Theodori, subscripsi. Ego Rainerius, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, subscripsi. Ego Gratianus, diaconus cardinalis Sanctorum Cosme et Damiani, subscripsi. Ego Rainerius, diaconus cardinalis Sancti Adriani, subscripsi. Ego Matheus, Sancte Marie Nove diaconus cardinalis, subscripsi. Ego Bernardus, diaconus cardinalis Sancti Nicholai {630}in Carcere Tulliano, subscripsi. Datum Laterani, per manum Alberici, sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, VIII kal. junii, indictione XII, incarnationis Dominice anno Mº Cº LXXVIII, pontificatus vero Alexandri pape III anno XXº. (Bibl. nat. cop. 82-10; D. 537; E. 30, XXVII et 67, LX.) (Au dos:) Privilegium Alexandri de Novo Monasterio. 4269. 1179, 7 juillet. CHARTA QUA HUGO, DUX BURGUNDIÆ, DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS TERRAM ET MANSOS APUD VARENNAS. Quoniam humana memoria labilis est et res gestæ facile traduntur oblivioni, nisi fuerint scripti veritate firmatæ, idcirco decrevit sollertia prudentium, ut donationes et pacta sive contractus ad malum oblivionis fugiendum litterarum fidei commendentur. Inde est, quod ego Hugo, dux Burgundiæ, notum facio præsentibus et futuris, quod ob remedium animæ meæ et antecessorum sive successorum meorum, et propter gravamina, quæ in rebus ecclesiæ Cluniacensis occasione guerrarum mearum feceram, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi ecclesiæ terram illam in qua heredes Arnulfi de Varannis et Bernardus de Rualata decem solidos debitales habuerant, ipsis laudantibus et concedentibus, ut monachi domum et cetera necessaria ibidem construerent; præfatis vero militibus illos decem solidos alias assignavi. Dedi etiam eidem ecclesiæ mansum Ervardi de Longo Vado et mansum Petri Bolier, ut monachi faciant inde quod sibi visum fuerit, et totam terram sive corveiam meam a domo illa monachorum usque ad caminum de Bassenci et usque ad barram, et pratum meum totum a Cernilio præpositi usque ad molendinum {631}Alverni, sicut salices ducunt usque ad aquam. Hæc omnia ex meo dominio in dominium ecclesiæ et monachorum transfundo absque aliqua mea vel successorum meorum retractione vel contradictione vel calumnia, in omni pace et quiete [imperpetuum] libere possidenda. Concessi etiam ut, si, de dono vel emptione, aliquid de rebus hominum meorum, quæ ad feodum meum pertinuerint, ipsi monachi potuerint acquirere, sicut ecclesia Beatæ Mariæ de Belna et Beati Stephani a me et antecessoribus meis liberam habent potestatem, sic etiam ipsi monachi Cluniacenses habeant. Guerpivi etiam ecclesiæ Cluniacensi commendatos quos habebam in tota potestate Viriaci de hominibus ecclesiæ, Petrum videlicet Morvilen et alios, nec deinceps aliquem de hominibus eorum absque mandato abbatis vel prioris Cluniacensis in commendationem accipiam. Has igitur donationes sive concessiones feci sollempniter apud Belnam, in manu domini Beraldi, prioris Cluniacensis, et filii mei Odo et Alexander [hoc] laudaverunt et tenendum concesserunt. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini M.C.LXX.IX. Testes ex parte monachorum sunt isti: magister Henricus Lonbardus; Landricus, decanus Cluniacensis; Artaudus, prior Sancti Marcelli; Oliverius, prior Vergiaci; Guitardus, greneterius Cluniacensis; Hugo, prior Floriaci; Stephanus, prior de Coaldo. De militibus meis: Willelmus de Ogias, Lucas Trecensis, Regnaudus de Verneio, Henricus filius præpositi, qui concessit monachis quod ibi habebat. De servientibus: de Montibus, præpositus Belnæ; Landricus de Pomar, Bartholomæus filius ejus; Guitardus Jordana; Galterius, frater præpositi; Ansellus, serviens meus; Petrus portarius, Petrus de Monte Heliæ. Datum per manum Hugonis; notarii mei, apud Belnam, in die Sancti Thomæ martyris atque pontificis. (D. 33; E. 320, CCXCIX.) ?? {632}4270. 1179-1183. CHARTA QUA UXOR GUIGONIS DE CASTELLO ET FILII EJUS MISERUNT IN PIGNUS MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUIDQUID HABEBANT IN VILLA RUFIACO. Sciant presentes et futuri, quod domina ... uxor Guigonis de Castello et filii ejus, Bernardus et Stephanus, cuncta que habebant in villa de Rufiaco, in terris videlicet, in pratis, in vineis, in nemoribus et ceteris omnibus, miserunt in pignus ecclesie Sancti Petri de Cluniaco et domno Theobaldo abbati, qui tunc eidem ecclesie abbas preerat, pro XXti libris Cluniacensis monete. Concesserunt autem ex integro fructum quod provenire poterit ex isto pignore, Deo et ecclesie Cluniacensi, pro animabus suis, nichil querentes, neque in estimatione redemptionis aliquid imputantes. Et sciendum quod non nisi de proprio suo poterunt redimere, et in mense marcio similiter redimere poterunt. Hoc factum est in presentia domni Theobaldi, abbatis Cluniacensis; Beraldi, prioris; Otberti et Sofredi, qui erant camerarii; Seguini, decani, quorum nomina pro testimonio hic adposuimus. Fuerunt et laici: Willelmus Escucius, Benedictus Cornutus, Joscerannus, filius Willelmi, Humbertus Barbete, Silvester, portarius domni abbatis, Oddo de Sartino, Stephanus Barcinus, Simon de Buxi, Petrus Campolus, Durannus Chevrers, Durannus corbellangus domni abbatis, Gaufridus de Sartrino, Willelmus de Marziaco, et alii. (Bibl. nat. cop. 83-100.) ?? {633}4271. 1180 (n.s.), février (?). CHARTA QUA WILLELMUS, REMORUM ARCHIEPISCOPUS, CONFIRMAT CLUNIACENSI ABBATI PRÆSENTATIONEM PRESBYTERI IN ECCLESIA DE TURRE SUPER MATERNAM. Guillermus, Dei gratia Remorum archiepiscopus, sanctæ Romanæ ecclesiæ tituli Sanctæ Sabinæ cardinalis, apostolicæ sedis legatus, omnibus ad quos litteræ istæ pervenerint, in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod cum inter dilectum nostrum T[heobaldum], abbatem Cluniacensem, et Hilduinum, Remensem archidiaconum, super præsentatione presbiteri in ecclesia de Turre super Maternam, quæstio verteretur, tandem partibus in presentia nostra constitutis, prædecessorum nostrorum bonæ memoriæ Rainaldi et Manasse quondam Remensium archiepiscoporum privilegia diligenter inspeximus; ex quibus cum nobis innotuisset jus altaris et repræsentationem presbiteri ad Cluniacensem ecclesiam pertinere, id ipsum juris juxta eorundem privilegiorum formam eidem ecclesiæ adjudicavimus: factaque a jam dicto archidiacono ejusdem juris renuntiatione, eum quem ipse, ad præsentationem jam dicti abbatis, nobis præsentavit, ad illius ecclesiæ recepimus administrationem. Data per manum Alexandri, cancellarii nostri, anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXº IXº, mense februario. (D. 490; E. 216, CCII.) ?? 4272. 1180 1er septembre. CHARTA QUA ARTALDUS ALBUS, VICECOMES, THEOBALDO, CLUNIACENSI ABBATI, REMITTIT CUSTODIAM AMBERTÆ, ETC. Ego Artaldus Albus vicecomes notum facio tam presentibus quam {634}futuris, quod pro remissione peccatorum meorum et maxime malorum que feci ecclesie Cluniacensi et rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus, et pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum, reliqui et remisi, et dedi Deo et beato Petro Cluniacensi, et domno Teobaudo, venerabili abbati, custodiam de Amberta, quam quere[la]bam, et omnem querelam quam habebam vel habere poteram juste vel injuste in toto honore de Amberta, usque ad aquam de Cangiaco, que dicitur Tessona, ita ut ego et omnes heredes et successores mei simus excommunicati, si super hoc ullam ulterius ecclesie de Amberta suscitaverimus litem vel querelam; in villa de Torziaco, quam meis malis exactionibus et indebitis consuetudinibus oppresseram et fere ad nichilum redegeram, fateor me nichil juris, nichil proprietatis umquam habuisse, sed nec aliquis meorum umquam in ea aliquid juris habuit. In parrochia vero ejusdem ville habeo sexdecim cartas avene et unam cartam ordei rasam de consuetudine, et illas solummodo retinui mihi; in terra Chantrein, unam cartam avene; in terra Vasta, unam cartam avene; in terra Engeloart, tres cartas avene; in terra Dalfin, unam cartam avene; in la penderia de la Sala, unam cartam avene; al Perum, in una vercheria de Stephano presbitero, unam eminam avene; de Chansolela, unam cartam ordei rasam et tres gallos. In la penderia de Chaseles, unam cartam avene; Aus Chers, in una vercheria, unam cartam avene; in la Gota Alros, unam cartam avene; in Petra Mossua, unam cartam avene; in terra Sibiler, unam cartam avene; in terra Dalcoz, unam cartam avene; au Perez de Gotamoner, unam cartam avene; in terra de Masiliis, {635}sex denarios; in tota terra decani de Torziaco, nichil amplius habeo juris vel consuetudinis. Capellanos, prepositos, et homines de Amberta, ubicunque sint, numquam manutenebo nec faciam manuteneri ab aliquo contra priorem. Homines mei, qui tenent de ecclesia quodcumque tenementum, sive sit terra, vel possessio alia, si forefecerint priori aut ecclesie, venient ad curiam prioris et respondebunt de facto, et in ipsa curia jus facient. Ego Artaldus, vicecomes, hoc feci apud Ambertam, et me hec omnia fideliter servaturum firmavi et tactis sacrosanctis euvangeliis propria manu juravi, in presentia domini Teobaudi, abbatis Cluniacensis, et domni Hugonis, ejusdem loci tunc prioris, et multorum aliorum tam clericorum quam laicorum. Predictus autem domnus abbas T[eobaudus] concessit michi duos mansos in parrochia de Torziaco tenendos in vita mea, scilicet mansum Guitardi et mansum de Croso. Post decessum vero meum revertentur ipsi mansi ad ecclesiam de Amberta libere et quiete, cum omni vestitura sua. Concessit etiam michi capellam in castro meo de Croset, ita tamen ut de capellano ad me nichil pertineat nec ad heredes meos, sed ipsi monachi constituent in eandem capellam capellanum quem ipsi voluerint, et omnes oblationes et obventiones capelle habebunt. Ego autem dedi eidem capelle ad luminaria quinque annuos solidos debitales in pedagio ejusdem castri et unam pedam domui edificande, liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione. Jam dictus vero abbas et monachi condonaverunt michi quinquaginta libras, quas debebam eis, et omnia mala que eis feceram, et confratrem me fecerunt et participem omnium bonorum que fiunt in ecclesia Cluniacensi, tam in capite quam in membris. Ut igitur hec omnia firmam habeant perpetuitatem, feci ea in scripta redigere et sigilli mei dependentis munimine confirmari. Testes horum sunt qui interfuerunt: Hugo, sacrista Cluniacensis; Artaldus, prior Karilocensis; Duranus, prior Sancti Victoris; Josmarus de Varenes; Petrus, decanus de Torziaco; Ildinus, decanus {636}de Amberta; Anselmus, sacrista; Poncius de Castello; Petrus de Charnant; Pontius, prior claustralis; Rodulfus de Spinatia, et Dalmatius, frater ipsius; Artaldus Morellus; Dalmatius de Sancto Abundo; Ildinus Grimaudus; Johannes, presbiter de Sancto Abundo; Stephanus et Bernardus, presbiteri de Amberta; Petrus Pistor; Bernardus Otbert; Pulot; Senior Loer; Poncius clericus; Petrus Loer; Girardus Berruier, Girbertus serviens, Beraudus, Durannus Loer; Girbertus Loer, et Dalmatius, frater ejus; Bernardus Peito; Girbertus Paganus; Johannes Colungier. Facta sunt hec anno ab incarnatione Domini M. C. LXXX, primo die mensis septembris, apud Ambertam, regnante Francorum rege Philippo, primo anno, et domini Teobaudi venerabilis abbatis Cluniacensis primo promotionis anno. (Bibl. nat. or. 266; D. 45; E. 209, IXxxxv.) (Au dos:) De prioratu de Amberta. 4273. 1180, 1er septembre. LITTERÆ ARTALDI ALBI, VICECOMITIS, AD ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM ET EPISCOPUM CLAROMONTENSEM DIRECTÆ, QUIBUS EIS NUNTIAT SE DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI CUSTODIAM AMBERTÆ, ETC. Karissimis dominis et patribus suis domino Johanni, Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo, et domino Poncio, Dei gratia episcopo Claromontensi, Artaudus Albus vicecomes, salutem. Mala mea præterita mente retractans, quæ feceram ecclesiæ Cluniacensi et rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus, cœpi vereri ultionem divinam et pœnam quam merueram, si in eisdem malis perseverarem. Unde dolore cordis tactus intrinsecus et pœnitentia ductus, pro remissione eorundem peccatorum meorum et pro remedio animæ meæ reliqui et remisi, etc., et hoc meo sigillo dependente confirmari. Et vobis venerabilibus {637}viris dominis et patribus meis quo humilius possum supplico, quatinus intuitu amoris Dei et hujus meæ devotionis et precis (?) huic scripto sigilla vestra appendatis et auctoritate pontificali ea corroboretis. Facta sunt, etc. Testes horum qui interfuerunt sunt, quorum nomina sunt subscripta: Hugo, etc. (D. 44.) ?? 4274. 1180, environ. CHARTA QUA HUGO ALBUS DAT ECCLESIÆ SANCTI VIVENTIS QUIDQUID HABEBAT IN TERRITORIIS DE MENCHANGES ET DE VERGEIO. Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod dominus Hugo Albus, pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum, quidquid habebat in territorio de Menchanges et in territorio de Virgeio, scilicet juxta Faiam, tam in vineis quam in campis, aubsque ulla excepcione, ecclesie Sancti Viventis et monachis ibi habitantibus, in perpetuum concessit. Ut autem hoc ratum haberetur nec processum posset infringi temporis, iccirco presentem paginam sigillo domini Hugonis de Virgeio muniri fecerunt. Testes hujus rei sunt: Petrus decanus, Petrus de Ysurra, Viardus de Novuunco (?), Cristianus de Berna, Bonus Homuncio, Arnolinus decanus et multi alii. (Bibl. nat. cop. 64-232.) (Au dos:) Carta Hugonis Albi, qui dedit nobis ea que habet in territorio de Mecenges et de Vergeio. {638}4275. 1180, environ. CHARTA QUA WILLELMUS, COMES CABILONENSIS, DAT EXEMPTIONEM PEDAGII IN TERRA SUA MONASTERIO CLUNIACENSI. Notum sit omnibus hanc cartam videntibus, quod ego Willelmus, comes Cabilonensis, amore Dei et anime patris mei ac matris redemptione, dedi omne pedagium de rebus omnibus que spectant ad victus sive ad vestimenta fratrum Cluniacensium, per totam terram meam. Et ut hoc firmius in perpetuum permaneat, sigilli mei auctoritate ad testimonii munimentum corroboravi. (Bibl. nat. cop. 84-150.) ?? 4276. 1180-1 81, du 1er novembre au 4 avril. CHARTA QUA WILLELMUS, COMES CABILONENSIS, CUM ECCLESIA CLUNIACENSI COMPONIT SUPER QUERELIS QUAS EADEM ECCLESIA ET DOMUS DE PAREDO ADVERSUS IPSUM COMITEM DIU HABUERANT. Quoniam ea quæ, etc. (Bibl. Clun., col. 1441, d’après E.) (Bibl. nat. or. 267 et 293 (vidim.); D. 298 et 350; E. 211, IXxxxvii.) ?? {639}4277. 1180-1181, du 1er novembre au 4 avril. DIPLOMA PHILIPPI II, REGIS FRANCORUM, DE PACE COMPOSITA INTER CLUNIACENSE MONASTERIUM ET WILLELMUM, COMITEM CABILONENSEM, SUPER DOMO DE PAREDO. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod ecclesia Cluniacensis frequenter conquesta fuerat de pressuris vehementibus, exactionibus pessimis, quibus comes Cabilonensis Willelmus et pater suus domum de Paredo et pertinentias ejus ac terram ecclesie vehementer afflixerant. Cum itaque tempore patris sui et suo ab abbatibus Cluniacensibus et prioribus Paredi, super hoc sepe frustra laboratum fuisset, novissime convenerunt apud Lordonum Theobaldus, abbas Cluniacensis, et Johannes, prior Paredi, cum quibusdam monachis Cluniacensibus, et comes Cabilonensis cum quibusdam militibus et hominibus suis, et tandem victus ratione, simulque peccatorum suorum immensitate[m] considerans, ob remedium anime sue et antecessorum suorum guerpivit penitus et quitavit omnes consuetudines et exactiones, quas ipse et pater suus in terra ecclesie contra justiciam et equitatem impericulum animarum suarum acceperant. Recognovit igitur et confessus est, quod in villa Paredi et pertinentiis ejus et in universa terra ejus non habet talliam vel porcellagium vel besenagium, vel messionagium seu annonagium, vel carredum, que omnia ipse et ministri ejus plerumque {640}violenter accipiebant; preterea homines ecclesie quandoque in expeditiones suas ire cogebat, et opera sua facere conpellebat, videlicet in fossatis suis erigendis et castellis construendis vel destruendis, que omnia penitus guerpivit et remisit; ita quod hec omnia ab ipso vel ab heredibus aut ministris suis deinceps nullatenus requirentur. Et ut breviter comprehendam, in villa Paredi vel terra ecclesie ubicunque sita, nullam sibi jurisdictionem vel consuetudinem, exclusa omni concertatione retinuit, preter illa que supposita sunt: quasdam siquidem consuetudines sibi de jure deberi asserebat, quas monachi negabant, quoniam in cartis predecessorum suorum Hugonis et Theobaldi, comitum Cabilonensium, non continebantur. Asserebat enim sibi a priore Paredi deberi sommarium et custodem ejus, cum in exercitum nostrum pergeret, et ciphum corneum cum duabus cocleariis corneis, predictum sommarium in reditu suo redditurus, nec aliter deinceps alterum recepturus. Porro dum terram suam simpliciter deambulaverit, procurationem semel aut bis in anno in hospicio Paredi sibi deberi asserebat; ita quod in multitudine sociorum domum non gravaret. Refectionem quoque plenariam apud Tolonum semel in anno querebat. Si quando ad clamorem prioris et ecclesie Paredi pro dampnis ecclesie illatis, cum armata manu super aliquem vicinorum hostium ipsum pergere oportuerit, de singulis domibus Paredi, singulos homines cum armis secum ituros dicebat; ita tamen quod ad domos suas possent ipsa die reverti. Super his quatuor consuetudinibus, quas prefatus comes querebat, et monachi negabant, ne bonum pacis inter ipsos impediretur, ita dictum est: quod si eas habere voluerit, non statim violenter extorquebit, sed appellabit super his abbatem Cluniacensem et priorem Paredi, quod justicia dictaverit inde accepturus. Licebit quoque abbati et priori Paredi memoratum comitem de guerpitione consuetudinum istarum appellare, quando voluerint et ipse eis de jure respondebit, quod ratio dixerit servaturus. Dictum est preterea, quod in carredo prioris, quo vinum de vineis suis {641}aut alienis ad usum monachorum, de partibus Cabilonensibus adduci solet, non debet comes pedagium accipere. Si vero prior ad hoc vinum comparatum adduxerit, ut illud denuo vendat, licebit comiti inde padagium accipere. Procurationem quoque, quam apud Digunz semel in anno querebat, in manu memorati abbatis Cluniacensis guerpivit et remisit. De hominibus salvamenti ita diffinitum est, quod homines ecclesie, qui terram comitis non tenent, nullum omnino servitium ipsi vel ministris suis debent per consuetudinem; homines vero ecclesie, qui terram comitis tenent, servitium quod de tenemento impositum est sibi persolvent. De cetero, quoniam graciam et amorem Cluniacensis ecclesie sibi plurimum adquirere cupiebat, statuit firmiter et concessit, ut nullus de villa Cluniaco per terram ipsius comitis umquam temporibus padagium solvat, sed de ipso et de hominibus ejus securus vadat. Has itaque conventiones, sigillo comitis Cabilonensis confirmatas et sigillis episcoporum Eduensis et Cabilonensis, ipse comes in presentia nostra et baronum nobis assistentium tenendas promisit et super sancta juravit, et ut sigilli nostri auctoritate communiremus rogavit. Que omnia, ut perpetuum et inviolabile robur optineant et ne a posteris quoquo modo valea[n]t retractari, presentem cartam sigilli nostri impressione ac regii nominis karactere inferius annotato corroborari precepimus. Actum Senonis publice, anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXº, regni nostri anno secundo. Astantibus in palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa: Sign, comitis Teobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulfi, constabularii. Data per manum (Monogramme du roi.) Hugonis cancellarii. (Bibl. nat. or. 268; cop. 84-92; D. 293; E. 229, CCXII.) (Au dos:) Litera regis Philippi, per quam apparet quod comes Cabilonensis nichil habet in tota terra de Paredo. — Philippus rex, de Paredo. {642}4278. 1180-1181, du 1er novembre au 4 avril. CHARTA PHILIPPI II, REGIS FRANCORUM, DE CAROLOCO CUM PERTINENTIIS SUIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Quoniam ea que in pias causas erogata sunt, sublimitati regie convenit protegere ac immutilata conservare, notum fieri volumus universis presentibus pariter ac futuris, quoniam adierunt serenitatem nostram Theobaldus, venerabilis abbas Cluniacensis, et Artaudus, prior Cariloci, suppliciter flagitantes quatinus libertatem sive immunitatem, quam excellentissimus predecessor noster Karlomannus, Francorum rex, ecclesiæ Cariloci contulit, sicut in ejus privilegio continetur, auctoritate privilegii nostri Cluniacensi ecclesie confirmaremus. Siquidem idem locus Karilocensis hereditas extitit Ratberti, Valentinensis episcopi, qui construxit ibi monasterium, et fratres regulariter viventes ibidem deputavit. Sui autem laudabilis voti compos effectus sancte Romane ecclesie illud, ut sub ejusdem tuitione perpetuo maneret, tradere non neglexit. Cujus auctoritate ac privilegio fretus supradictus Ratbertus apud Pontigonum curiam Karoli imperatoris adiit, et eundem locum coram quadraginta et eo amplius archiepiscopis et episcopis liberum fieri instanter impetravit ab omni inquietacione personarum. Postmodum vero sanctus Oddo, Cluniacensis abbas, Hugone rege ordinante, ut auctoritas apostolica predictum locum largiretur Cluniacensi monasterio, [per] privilegium {643}obtinuit. Ludovicus etiam gloriosissimus rex venerandis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie sue regalitatis precepto hoc idem confirmare dignatus est. Ad peticionem igitur memorati abbatis Cluniacensis et prioris Kariloci, predictorum antecessorum nostrorum vestigia secuti, monasterium Kariloci sub nostra nostrorumque successorum censentes in evum perdurare defensione concedimus, et regio more nostre auctoritatis precepto firmamus, ut sub nullius unquam tuitione flectatur nisi regia, ita quod ipsum cum omnibus ad se pertinentibus ecclesie Cluniacensi, ad quam spectare dinoscitur, salvum et illibatum conservemus. Statuimus etiam et precipimus, ut prioratus sive cellas aut ecclesias, sive villas, seu terras eidem loco et fratribus ibidem Deo servientibus a fidelibus concessas, aut in posterum rationabiliter conferendas, seu in prediis ipsorum constructas, cum omnibus ad eas pertinentibus, nullus archiepiscopus vel episcopus, nullus judex publicus, aut ipsius provincie dux vel comes, nullus clericus vel laicus, nullaque potestas sive persona, quolibet ingenio audeat conturbare, vel aliquid inde abstrahere, aut censum minuere, usurpare, commutare presumat, nec ulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, nec aliquibus vexationibus fatigare; set quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium inpresenciarum possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis [justis] modis Deo propicio poterit adipi[s]ci, abbati Cluniacensi et priori prefati monasterii et fratribus ibidem constitutis eorumque successoribus firma et illibata permaneant; in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Regniacum, cum pertinenciis suis; Sanctum Nicecium de Strata, cum appendiciis suis: quas ecclesias et villas Boso rex dedit in elemosinam memorato Radberto, episcopo et ecclesie Kariloci, et idem Radbertus per preceptum supradicti Karlomani sibi fecit confirmari. Donatio etiam {644}et immunitas ecclesie et burgi de Tisiaco, cum pertinenciis suis, predicto monasterio Cariloci facta rata permaneat. Nos itaque, predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, statuimus interdicentes, ut nulli liceat prescriptas ecclesias seu earum villas, cum omnibus suis pertinenciis, litibus aut vexationibus fatiguare, set fratribus ibidem degentibus liceat, remota omni inquietationis querela, propositum suum secundum regulam Sancti Benedicti quiete servare et Dei misericordiam pro nostra totiusque populi salute assidue implorare. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona predicti monasterii libertates seu immunitates infringere ullo modo conata fuerit, noverit se ultioni regie subjacere. Que omnia ut perpetuam stabilitatem obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere subter annotato precepimus confirmari. Actum apud Bituricas publice, anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXº, regni nostri anno secundo, astantibus in palacio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa: Signum Thebaldi, dapiferi nostri. Signum Guidonis, butic[u]larii nostri. S. Mathei, camerarii. S. Radulfi, constabul[ari]i. Data per manum (Monogramme du roi.) Hugonis, cancellarii. (Bibl. nat. cop. 84-16; Arch. nat. P. 1388, cote 65; D. 294.) ?? 4279. 1180-1181. COMPOSITIO FACTA INTER GERARDUM, COMITEM MATISCONENSEM, ET MONACHOS CLUNIACENSES, SUPER TERRIS ECCLESIÆ SUPRADICTÆ IN EPISCOPATU MATISCONENSI SITIS. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod frequenter orta est {645}querela inter nobilem virum, comitem Gerardum Matisconensem et monachos Cluniacenses, super indebitis consuetudinibus et insolitis exactionibus, quibus comes et ministri ejus terras æcclesiæ Cluniacensis, in episcopatu Matisconensi sitas, ultra modum gravabant. Siquidem comes in quibusdam villis monachorum advocationem et custodiam querebat, ubi monachi nichil illum habere asserebant. In aliis vero locis, ubi constabat illum advocationem habere, indebitas exactiones et insolitas consuetudines usurpabat. Cum igitur super his sepenumero a fratribus Cluniacensibus mota esset querela, tandem, mediantibus viris prudentibus et religiosis, controversia illa sopita est in hunc modum et ad pacem perducta. Convenerunt apud Sanctum Martinum Matisconensem domnus Theobaudus, venerabilis abbas Cluniacensis, cum quibusdam senioribus Cluniacensibus, et memoratus comes Gerardus, cum multis militibus et ministris suis, et tandem compromissum est inter eos, ut hinc inde viros antiquiores et fideliores eligerent, quos de consuetudinibus et statu terre illius esse crederent certiores, et quicquid ipsi testes, prestita prius sacramenti religione assererent, ab utraque parte firmiter teneretur. Cum ergo prefati testes, dato prius sacramento de investiganda veritate, secum pariter diu deliberassent, tandem in hujusmodi testimonium consenserunt: dictum est ab eis, quod comes Willelmus, pater comitis Gerardi, nullum omnino jus vel consuetudinem aliquam in domo vel in villa de Lasiaco aliquando habuit vel quesivit, et comes Gerardus testimonio illorum super hoc libenter assensit. Dictum est, quod comes in villa de Domenge et de Hyggi habeat gerberiam, videlicet in fossore unam gerbam et in aratore duas. Apud Aionam habet comes custodiam viarum et pascuorum, quæ pascua comiti et monachis sunt communia. In nemore, quod {646}dicitur Jou, habet comes medietatem et monachi quartam partem; et comes et monachi habent ibi taschias suas. In nemore de Domenge habet comes quatuor colungerios, in quibus monachi nichil accipient. Apud Domenge habet comes medietatem taschie, et monachi aliam. In his tribus villis, nullam aliam consuetudinem habet comes vel ministri ejus in terra monachorum. Dictum est, quod in obedientia de Chavineis et ejus appenditiis habeat comes latronem, adulterum, homicidam et feneratorem, qui in presentia decani de Chavineis legitime approbati fuerint et convicti; centum etiam michias censuales et custodiam viarum et pascuorum. Deinde arbergariam, quam secundum memoratorum testium garendiam, pro voluntate sua ibidem habere poterat et quascumque alias consuetudines vel exactiones ipse vel ministri ejus ibi querebant, sepedictus comes, ob remedium anime sue et antecessorum sive successorum suorum, penitus guerpivit et dedit Cluniacensi æcclesiæ. Propter hoc donum, concessit ei domnus abbas Theobaudus et conventus Cluniacensis, ut procurationem, quam ipse conventui Cluniacensi et leprosis de Sancto Lazaro, singulis annis, in octavis Pentecostes sponte faciebat, domus de Chavineis faciat; post decessum vero ejus, ad diem anniversarii sui redigetur. Missam etiam unam cotidianam, pro ipso et antecessoribus ejus sive successoribus ei concesserunt, et in fine suo tantum pro eo fiet, quantum solet fieri pro domno abbate Cluniacensi. In singulis quoque dominicis, capellanus de Chavineis specialem in ecclesia faciat pro ipso memoriam et antecessoribus ejus. Donaverunt etiam ei et remiserunt quicquid deliquerat in rebus mobilibus Cluniacensis ecclesie, excepto quod de indebitis consuetudinibus, si quas in aliis locis ad Cluniacensem ecclesiam pertinentibus induxit, et de fundo terre vel censu debitali eum nichilominus poterunt appellare. Ut autem hujus pacis diffinitio perpetue firmitatis obtineat vigorem, ipse comes cum omni devocione hoc tenendum juravit, et conventiones istas litteris mandari precepit, et sigillorum presentium impressione roborari. Laudaverunt etiam et {647}tenendum juraverunt Willelmus et Gaucherius, filii sui. Actum Matiscone, apud Sanctum Martinum, anno ab incarnatione Domini Mº Cº octogesimo, presente domno Theobaudo, abbate, et audientibus multis, vel astantibus, quorum nomina subscripta sunt. Testes: Beraudus, prior Cluniacensis; Ildinus, magister hospitalis de Sancto Egidio; Hugo, sacrista Cluniacensis; Petrus de Marziaco; Wido de Coloniaco; Drogo de Brueria, decanus de Petronna; Willelmus de Cristoil, decanus de Laiziaco; Obertus de Salis, decanus de Chaviniis; Milo et Martinus, monachi et scriptores. Ex parte comitis: Artaudus, vicecomes Matisconensis, Oslardus de Montebelleth, Hugo de Vinzellis, Humbertus de Salins, Wido de Loaisio, Willelmus de Novo Castello, magister Alpinus, magister Gauterius, Otgerius Galo, prepositus Matisconensis, Durannus Galo, Radulfus de Arvernia, Jordanus de Cluniaco, et Pontius Callidus. De familia abbatis Cluniacensis: Hugo Caprarius, Bellusmons, Raimundus, Durannus de Varennis. De familia de Chavineis: Johannes, capellanus; Bernardus, mariscalcus; Stephanus, prepositus; Bartholomæus, cellerarius; Bernardus, prepositus de Salustriaco; Stephanus, capellanus; Gauffredus, prepositus de Vergicione; Petrus de Marey, Constantius de Janne; Martinus, medicus; Berardus Faber, Durannus Baro, Petrus Brunnus, Benedictus Senioretus, Johannes Baro, Martinus Faber, Hugo Baro. De familia de Laisiaco: Petrus, capellanus; Josbertus, cellerarius; Petrus Breissand, Christoforus, Umbertus Anglicus, Stephanus, filius cellerarii, Bernardus Bonins, Aimo Aliod, Bernardus, Rainardus et Petrus frater ejus. Preterea concessit idem comes, ut monachi Cluniacenses pactiones istas, si voluerint, per manum domini pape et domini regis Francorum faciant confirmari. (Montbrison, bibl. de la Diana (orig.); Bibl. nat. cop. 84-97, 121-197, 204-100; D. 341 bis; E. 318 bis, CCXCVII.) ?? {648}4280. 1180-1181. CONCORDIA FACTA INTER GUIDONEM DISCALCIATUM ET ECCLESIAM CLUNIACENSEM, DE VILLA SANCTI PONCII. Notum sit omnibus præsentibus et futuris, quod frequenter facta est contentio inter monachos Cluniacenses et nobilem virum Guidonem Discalciatum super gravaminibus et indebitis exactionibus, quas idem Guido, et Hugo, pater ejus, occasione custodiæ in villa de Sancto Poncio fecerant; propter quæ ad clamorem fratrum Cluniacensium dominus Æduensis et dominus Matisconensis episcopi memoratum Guidonem et terram ejus excommunicationis et interdicti sententiæ supposuerunt. Tandem autem querimonia illa, mediantibus viris prudentibus et pacificis, ad bonum pacis et concordiæ perducta est in hunc modum. Compromissum est inter eos, quod ad testimonium Guicardi de Barberesche et Blanchet, quondam præpositi præfati Guidonis, tunc hospitalarii, et Chevromat, præpositi de Dardre, utrinque starent, ita quod testimonium attestationis suæ ipsi testes jurisjurandi religione firmarent. Dato igitur sacramento, testimonium præbuerunt, quod tempore Guigonis Discalciati, qui fuit avus sæpedicti Guidonis, viderunt absque aliqua contradictione et calumnia teneri, quod dominus de Buxeria in Natali Domini apud Sanctum Poncium per singulos mansos mensuram unam avenæ, quam vocant antiquum panale, et panem unum vel denarium unum acceperit, et gallinam unam in dominica, quam vocant Quadragesimam intrantem; justitia quoque in latronem et adulterum legitime convictum et probatum ad dominum de Buxeria pertineat, et de cetero nullam in eadem villa vel hominibus ejus habeat omnino consuetudinem, vel exactionem, vel justitiam. Sed propter beneficium superius dictum debet eam tam ab omnibus mortalibus pro posse suo, quam a semet ipso {649}liberam et immunem servare et defendere. Verumtamen non pertinet ad dominum de Buxeria, ut decano de Jaliniaco resistat in aliquo vel contradicat, quin faciat in villa vel hominibus voluntatem suam. Dominus de Buxeria præpositum in eadem villa nunquam debet habere; sed præpositus de Buxeria vel unus de servientibus domini Guidonis qui manserit in Buxeria consuetudines superius dictas recipiet. Et nec idem præpositus nec ministri ejus in terra vel hominibus de Sancto Poncio aliquam penitus consuetudinem habent. Dictum est etiam, quod in tribus mansis apud Montem Franciæ homines qui mansos inhabitant propter aquas et pascuaria domini de Buxeria, quibus utuntur, per singulos mansos unum panale avenæ sponte dederunt ei; quod monachis non displicuit. Et propter hoc de cetero dominus de Buxeria nullam omnino consuetudinem vel exactionem vel justitiam in præfatis hominibus vel rebus eorum faciet; sed propter hoc debet eos bona fide custodire. Additum est etiam, quod de decima de bosco, quod dicitur Pectacium, quam frater Jarento de Nuilleses sibi a domino Hugone Discalciato datam adserebat, sæpe memoratus Guido nullam guarantiam portabit nec impediet monachos quin repetant jus suum, quando et ubi voluerint et valuerint. De duobus quoque molendinis quæ supradictus Blanchet tenuerat, monachis reclamantibus similiter dictum est, quod dominus Guido heredes ejus compellet et justiciabit ut inde monachis faciant quicquid jus aut ratio dictaverit. Hæc omnia firmiter bona fide tenenda sæpedictus Guido in capitulo Cluniacensi juravit. Juraverunt etiam Guicardus de Barberesche, Hugo de Dardre, Artaudus de Spina. Et ut hoc deinceps firmius teneatur, præsenti cartæ sigillum suum apposuit. Dominus etiam Æduensis et dominus Matisconensis episcopi, ad postulationem ejusdem Guidonis præsentem paginam sigillorum suorum attestatione firmaverunt, ut si ipse vel successores ejus ab istius pacis determinatione resilire voluerint, hujus concordiæ transgressorem et terram ejus excommunicationis et interdicti sententia feriant. Monachi vero dederunt propter hoc memorato Guidoni trecentos solidos. Actum est hoc in capitulo Cluniacensi, anno ab incarnatione Domini MCLXXX, {650}regnante in Gallia domino Philippo, domini Ludovici filio, anno primo regni ejus. Hujus rei testes sunt: dominus B[er]aldus, prior Cluniacensis; Rainaudus, custos ordinis; Guillermus Colungerius, tunc camerarius; Landricus, decanus; Guido de Coloniis, Pontius de Masiliis, Guido de Flay, Milo, Daniel, qui cartam scripsit. De militibus vero: Guicardus de Barbaresche, Hugo de Dardre, Artaudus de Spina, Petrus de Molens, Stephanus de Centalben, Stephanus de Cortevais. De burgensibus: Gaufredus de Bosco, Hugo, frater ejus; Hugo, frater Garnerii; Bertrandus Garnerii; Stephanus Garcin, Petrus de Sancto Ambrosio, Guillelmus Gallar, Petrus Bordelinus, Stephanus, frater ejus; Stephanus Raimundi, Guillermus de Bosco, Henricus et Hugo, filii Arnaudi de Bosco, Johannes et Stephanus, filii Hugonis Caprarii, Bernardus et Petrus Conrei, et multi alii. (D. 517 et 518.) ?? 4281. 1181, 9 février. EPISTOLA ALEXANDRI PAPÆ III, QUA CONFIRMAT COMPOSITIONES FACTAS INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET [GUILLELMUM] COMITEM CABILONENSEM NECNON ET GIRARDUM COMITEM MATISCONENSEM, EX ALTERA. Alexander, etc. Cum ecclesia vestra, etc. (Bull. Clun., p. 76, col. 1, nº 2; D. Bouq., t. XV, p. 974.) ?? ?? 4282. 1181, 10 février. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, PRO CONSECRATIONE CUJUSDAM CAPELLÆ APUD BELNAM, QUÆ AD CLUNIACENSES PERTINET. Alexander, etc. Cum apud Belnam, etc. (Bibl. Clun., col. 1444; Bull. Clun., p. 76, col. 1, nº 1.) (E. 71, LXIV.) ?? {651}4283. 1181, 28 juillet. PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III, QUO INHIBET NE QUIS ECCLESIAM, CAPELLAM SEU ORATORIUM IN PARROCHIIS CLUNIACENSIUM ET PRÆCIPUE IN PARROCHIA DE MOLINIS ÆDIFICET ABSQUE ASSENSU CLUNIACENSIS ABBATIS. Alexander, etc. In eo sumus loco, etc. (Bull. Clun., p. 72, col. 1, nº 1.) ?? ?? 4284. 1181, juillet. CHARTA QUA GUILLELMUS, ABBAS PSALMODIENSIS, VENDIT BERTRANDO, PRIORI SANCTI STEPHANI DE TORNACO, ET MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID PSALMODIENSE MONASTERIUM HABEBAT IN PARROCHIA SANCTÆ MARIÆ DE SORDONICIS, ETC. Anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXIº, mense julii, ego Guillelmus, gratia Dei, abbas Psalmodiensis, cum consilio tocius nostri capituli et cum auctoritate domini Hænrici, legati et cardinalis sanctæ Romanæ æcclesiæ, atque episcopi Albaniensis, vendimus et tradimus, pro magna nostra necessitate et utilitate, totum hoc quod habemus vel habere debemus nomine nostro vel nomine nostri monasterii, vel aliquis habet pro nobis vel nomine nostro in parrochia Sanctæ Mariæ de Sordonicis vel in ejus pertinimento, et quicquid habemus in parrochia Sanctæ Crucis vel in ejus pertenimento, vel aliquis habet nomine nostro, et totum quod habemus vel habere debemus vel aliquis habet nomine nostro in parrochia et in pertinimento Sancti Petri de Sala, et totum hoc quod habemus in parrochia et pertinimento Sancti Boniti, vel aliquis habet nomine nostro, et totum hoc quod habemus vel habere deberemus vel aliquis habet nomine nostro in parrochia et pertinimento Sancti Martini de Nomoglet; et totum hoc quod habemus vel habere debemus vel aliquis habet nomine nostro in parrochia et pertinimento Sancti Felicis de Paleria; et totum hoc quod habemus vel habere debemus ad Aldernet; et totum quod habemus vel habere {652}debemus vel aliquis habet nomine nostro in parrochia et pertinimento Sancti Andræ de Vabres; et totum hoc quod habemus vel habere debemus vel aliquis habet nomine nostro in parrochia Sancti Nazarii; et totum hoc quod Guillelmus de Salve tenet a nobis; totum hoc quod habemus vel habere debemus vel aliquis habet vel aliqui nomine nostro vel nomine nostri monasterii, quocumque modo habeat, vel tenet, vel tenuit in prescriptas parrochias, vel in predictis locis, sive sint usatica vel feuda, vel fevales, vel mansi cum suis pertinimentis et possessoribus, et possessionibus et terras cultas et incultas, et apennarias, et nemora, et pascua, et totum hoc quod habemus vel habere debemus in predictis parrochiis, vendimus et tradimus tibi Bertrando, qui es prior Sancti Stephani de Tornaco, et omnibus fratribus ejusdem loci et Cluniacensis monasterii; et propter totum hoc nomine perfectæ emptionis dedistis et solvistis nobis IIIIor milia solidorum Melg[oriensium], quos persolvimus judeis de Lunello pro debitis nostri monasterii; et promittimus vobis et successoribus vestris, quod semper totum hoc, ut suprascriptum est, vobis et successoribus vestris in pace tenere et habere faciemus racionabiliter, et nulla ratione, vel jure, vel consuetudine, seu cujuslibet rei occasione veniemus contra hoc, nec si fuerimus decepti ultra dimidiam partem justi precii, et omni juri speciali et generali renunciamus, et in predicta vendicione pro predicto precio vendimus, cedimus et concedimus omnes actiones, peticiones, persecutiones, exceptiones atque defensiones, quas habemus vel habere debemus in predictas parrochias, ita quod nobis ibi nichil retinemus, nisi æcclesiam Sancti Andreæ de Vabres, cum suis decimis, primiciis et oblacionibus et suis spiritualibus. Ego Petrus Pictavini, Psalmodiensis prior et monachus, suprascriptam vendicionem laudo et concedo; et ego Fulco, monachus ejusdem monasterii similiter laudo et concedo. Ego Petrus Uzecie, quondam Psalmodiensis abbas, laudo et concedo. Ego Raimundus Gregorii, Psalmodiensis monachus, laudo et concedo. Ego Bertrandus Ademars laudo et concedo. Ego Bertrandus de Sovalcinis idem. Ego Bertrandus idem. Poncius {653}Guillelmi similiter. Bermundus Catelli similiter. Gaudinus idem. Raimundus de Varinicis idem. P. Bermondi de Ecclesiæ idem. B. de Villa Ficca idem. G. de Sancto Laurencio idem. B. de Marrisanegues idem. P. Catelli idem. B. de Marcillanegues idem. G., frater ejus, idem. Arnaldus de Sancto Felice, idem. Johannes de Barreria idem. Bernardus Cornaldi idem. Totus conventus Psalmodiensis æcclesiæ in capitulo laudavit et confirmavit. B. de Sancto Benedicto, testis. Rostagnus, testis. R. de Bagarnz, testis. B. de Sancto Romano, testis. G. de Leccas, testis. Gaucelmus de Vermeilz, testis. P. de Saumanna, testis. G. de Fabricis, testis. Stephanus de Fabrica, testis. Johannes de Cerceraz, testis. P. de Ulmo, testis. B. de Brogidor, testis. Julianus, testis. (Bibl. nat. or. 269; D. 215; E. 263, CCXLVI.) (Au dos:) De vendicione quarumdam possessionum facta ab abbate et conventu Psalmodiense eccles. Cluniacensi. 4285. 1182, 11 avril. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III, QUO STATUIT QUOD NULLUS ORDO SEU RELIGIO ALIA PONATUR IN PARROCHIIS JURIS CLUNIACENSIS MONASTERII, NEC CŒMETERIUM ÆDIFICETUR. Lucius, etc. Injuncti nobis a Deo, etc. (Bull. Clun., p. 76, col. 2.) ?? ?? 4286. 1182, 11 avril. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA ET JURA PRIORATUS SANCTI PETRI DE RUMILIACO SUB OBEDIENTIA ABBATIS CLUNIACENSIS. Lucius, etc. Quotiens a nobis, etc. (Bull. Clun., p. 77, col. 1.) (E. 50, XLIV.) ?? {654}4287. 1182, 18 juin. CHARTA QUA ADEMARUS, SANCTONENSIS EPISCOPUS, CONFIRMAT PACEM FACTAM INTER ARCHIPRESBYTERUM DE ROCHELLA ET MONACHOS AYENSES A BERNARDO, SANCTONENSI EPISCOPO. Ego Ademarus, Dei gratia Xanctonensis sedis minister humilis. Veridica multorum relatione Cluniacensem ecclesiam inter ceteras tocius orbis in apice perfectionis florere cognovimus, ac titulis religionis et sinceritatis quadam prærogativa monastice observationis fulgore pre aliis choruscare intelleximus. Habuit etenim tempore pacis jam dicta Cluniacus aurea secula, quando fere de tocius mundi partibus religiosi viri ad fontem consolationis illius passu devotionis accelerabant, submissaque spiritualis desiderii sistula ex jam dicto fonte edificationis laticem avidius hauriebant. Igitur tante opinionis odore refertus et luce jam dicti fulgoris in interiori homine illustratus ad jam dictam ecclesiam cum clericorum meorum venerando collegio acceleravi, et sicut audieram ita inveni in civitate Domini virtutum, que Cluniacus est. Eapropter volentes fieri participes omnium bonorum que fiunt in jam nominata ecclesia, tam in capite quam in membris, cartam illam sigillatam sigillo beate recordationis domini Bernardi, {655}predecessoris nostri, tenuimus, legimus et confirmavimus, cujus tenor talis est: «In nomine, etc.» (Voir ci-dessus nº 4139, à la date de 1149, 22 sept.) Preterea precibus venerabilis domini Tebbaudi, Cluniacensis abbatis, inclinati, paci et tranquillitati fratrum Cluniacensium intendentes, monasteria et ecclesias atque capellas in nostro episcopatu sitas, necnon et omnes decimationes ecclesiarum vestrarum et aliarum, si forte a laicis revocare poteritis, sive donationibus, sive transactionibus, sive commutationibus vel emptionibus, seu aliis justis modis, ubicunque sint, necnon et universa omnia quecunque, Deo propitio, acquirere poteritis; insuper omnem donationem, largitionem, quam dominus Hysenbertus de Castro Alione ecclesie Ayensi consilio virorum prudentium noscitur dedisse, sicut tenor autentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda et tenenda in perpetuum pontificali auctoritate concedimus et confirmamus; et ut nostra concessio atque confirmatio perpetue firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine presentem paginam fecimus communiri. Ad majorem quoque cautelam, ut omnis questionis scrupulus de medio tollatur, damus et concedimus vobis decimas quas a laicis acquisistis vel acquirere poteritis. Inhibemus etiam, et sub pena excommunicationis laicis omnibus, qui habent decimas in parrochias vestras, ne aliquo titulo ad alias ecclesias transferre presumant. Quod si facere presumpserint, sepultura et omni divino officio careant. Sicut supradictum est, vel scriptum, fecimus consilio Henrici, archidiaconi Alnisiensis. Porro ne hoc decretum nostrum ita statutum aliqua supervenientium posset cavillatione convelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem hec carta apud Xanctones, XIIII kal. julii, Dominice vero incarnationis anno MCLXXXII, Romano pontifice Lucio III, regnante in Francia rege Philippo, Henrico rege Anglorum gubernante ducatum Aquitanie per Richardum, filium suum. Testes sunt: predictus archidiaconus; magister Willermus Testaudus, notarius noster; Willermus Viviani; Arnaudus, monachus, nepos noster; {656}Giraudus, archipresbyter de Archiaco; Bernardus, abbas Nantolii; magister Henricus, domini abbatis Cluniacensis socius; Seguinus Robertus, ejusdem abbatis notarius; Helias de Prencac, prior de Ays; Helias de Forz; magister Columbus; Durannus, camberlengus; Hugo, marescallus; Robertus, sacerdos, qui hanc cartam scripsit. (Bibl. nat. or. 269 A; D. 328; E. 7, VI.) (Au dos:) Confirmatio Ademari, Xantonensis episcopi, de pace facta inter archiprebysterum de Rochella et monachos Ayenses. 4288. 1182, 25 juin. CHARTA QUA WILLELMUS, BURDEGALENSIS ARCHIEPISCOPUS, ABBATI CLUNIACENSI CONFIRMAT QUIDQUID CLUNIACENSIBUS IN BURDEGALENSI PROVINCIA COLLATUM FUERAT. Willelmus, etc. Nimis absonum, etc. (Bibl. Clun., col. 1445, d’après E.) (Bibl. nat. or. 270; cop. 86-96; D. 236; E. 420, CCCXCVIII.) ?? 4289. 1182, 14 juillet. EPISTOLA LUCII PAPÆ III, AD UNIVERSOS PRÆLATOS, CONTRA MALEFACTORES QUI MOLESTANT MONACHOS VENIENTES AD CAPITULUM GENERALE CLUNIACENSE. Lucius, etc. Ad tantam jam, etc. (Bull. Clun., p. 54, col. 1, nº 2 et p. 77, col. 2, nº 3; D. Bouquet, t. XV, p. 414) ?? ?? {657}4290. 1182, 24 août. NOTITIA CONVENTIONIS SUPER CONTROVERSIA QUÆ VERTEBATUR INTER THEOBALDUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, ET HAMELINUM, COMITEM VARENNENSEM, DE PRIORE SUBSTITUENDO IN MONASTERIO SANCTI PANCRACII LEWENSIS. Noverint universi, etc. (Bibl. Clun., col. 1446, d’après E.) (D. 232; E. 228, CCXI.) ?? 4291. 1183-1193. CHARTA QUA JOHANNES, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS, S[TEPHANUS], DECANUS, ET UNIVERSUM CAPITULUM, HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, EJUSQUE SUCCESSORES IN FRATRES ET CANONICOS RECIPIUNT. Johannes, Dei gratia prime Lugdunensis ecclesie humilis sacerdos, S[tephanus], decanus, et universum capitulum, venerabili fratri et amico karissimo Hugoni, abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Familiaritatem et dilectionem quam vobiscum, domine abba, contraximus, attendentes, et eam arctiori vinculo caritatis astringere {658}tam circa vos quam successores vestros, grato animo cupientes, de communi consilio et consensu fratrum nostrorum, personam vestram et per vos omnes successores vestros in fratres et canonicos recepimus, ita quod in omnibus beneficiis ecclesie nostre, tam spiritualibus quam temporalibus, vivi et post obitum quantum unus canonicorum percipiatis; et licet hominium et juramentum archiepiscopo et ecclesie sicut alii canonici facere debeatis, illud tamen propter reverentiam ecclesie Cluniacensis, vobis remisimus. Hanc quoque confederationis vicissitudinem expectantes a vobis, omnes nos et qui nobiscum continuam procurationem percipiunt in refectorio nostro, et qui in societate nostra recepti sunt vel recipientur in posterum, omnium orationum et benefactorum, que fient in capite Cluniacensi et membris, participes fieri postulamus, et ut tantum faciat pro nobis ecclesia Cluniacensis post obitum, quantum pro fratribus vestris monachis, cum de medio cedunt, fieri consuevit. Quod et nobis gratanter et humiliter concessistis. Ut igitur hec inter nos mutua caritas et confederatio perpetuo valeat observari, presentem cartam nostre concessionis vobis et successoribus vestris indulsimus sigillorum nostrorum munimine roboratam; statuentes ut omnes qui jure successionis in ecclesia vestra constituentur abbates, quamprimum post institutionem suam Lugduni venerint, donum ab archiepiscopo et ecclesia percipiant canonie. (Bibl. nat. or. 271; D. 245.) (Au dos:) De confederatione facta inter nos et canonicos Lugdunenses. 4292. 1184, 19 ou 20 avril. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA ET JURA PRIORATUS SANCTI ARNULFI DE CRISPEIO, ORDINIS CLUNIACENSIS. Lucius, etc. Effectum justa postulantibus, etc. (Bull. Clun., p. 78, col. 1.) (Bibl. nat. cop. 87-97.) ?? {659}4293. 1184, 26 septembre. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA ET JURA PRIORATUS DE RODOLIO, ORDINIS CLUNIACENSIS. Lucius, etc. Quotiens a nobis petitur, etc. (Bull. Clun., p. 79, col. 1.) ?? ?? 4294. [1184-1185], 23 octobre. PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS ECCLESIAM SANCTI JOHANNIS EVANGELISTÆ, ÆDIFICATAM IN SYLVA DE GRON, EX CONCESSIONE JOCERANNI GROSSI. Lucius etc. Justis petentium desideriis, etc. (Bull. Clun., p. 77, col. 2, nº 2.) (Bibl. nat. or. 272; cop. 86-60; B. s. 29, fol. 297 vº.) ?? 4295. 1185, 16 décembre. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA, ET JURA PRIORATUS SANCTI PETRI DE CONSIACO, SUB OBEDIENTIA MONASTERII CLUNIACENSIS. Urbanus, etc. Quotiens a nobis petitur, etc. (Bull. Clun., p. 85, col. 1, nº 2.) ?? ?? 4296. 1185, 16 décembre. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA, ET JURA PRIORATUS BEATÆ MARIÆ MONTIS DESIDERII, ORDINIS CLUNIACENSIS. Urbanus, etc. Religiosam vitam eligentibus, etc. (Bull. Clun., p. 87, col. 1.) ?? ?? {660}4297. 1185. CHARTA PETRI, NIVERNENSIS COMITIS, EJUSQUE UXORIS AGNETIS, QUA CONFIRMANT LIBERTATEM ECCLESIÆ SANCTI STEPHANI NIVERNENSIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Petrus, comes Nivernensis, et ego Agnes, comitissa, uxor ejusdem comitis, et filia Guidonis, comitis, notum facimus omnibus fidelibus, tam presentibus quam futuris, in perpetuum. Certum admodum est et notum, quod illustris Willelmus, comes Nivernensis, ecclesiam Beati Stephani prothomartiris in suburbio Nivernensi sitam, diligenter reedificavit et ordini monastico atque Cluniacensi ecclesie obtulit. Dedit etiam burgum, quod juxta eandem ecclesiam est situm, ab omni exactione et consuetudine liberum, ita quod homines illius burgi nec comiti nec alicui successorum suorum servire tenerentur, nisi tantum monachis Sancti Stephani. Dedit etiam eis liberum ingressum et egressum, et facultatem vendendi et emendi, et res suas libere distribuendi per totam terram suam sine aliquo inpedimento. Unde, quia non solum qui plantaverint, sed etiam qui super edificaverint, mercedem a Domino accipient, nos divini amoris intuitu, et pro salute animarum nostrarum et omnium, tam predecessorum quam successorum nostrorum, necnon pro rogatu domini Phillippi, regis, et Hugonis, abbatis Cluniacensis, eandem libertatem, quam predictus comes Willelmus prefate ecclesie et burgo dedit, nos concedimus et confirmamus atque sigillorum nostrorum munimine roboramus. Remittimus etiam tria milia solidorum, quos Guido, comes Nivernensis, a burgensibus prefati monasterii, si quando caperetur et redimeretur, pro redemptione sua ex tenore cujusdam cartule sue, quam eidem ecclesie fecerat, solebat exigere. Excipientes tamen, quod si filiam nostram nuptui tradiderimus, vel si ego comes civitatem sanctam Jherusalem adiero, tria {661}milia solidorum a burgensibus ejusdem burgi, per manus prioris accipere debeo Nivernensis monete, que eo tempore erit; nichilque aliud a nobis vel successoribus nostris deinceps a priore vel a burgensibus exigatur; redemptionem autem supradictam ita omni modo relaxamus, ut pro nulla captione qua redimerer, ego vel aliquis successorum meorum aliquid exigere valeamus. Et hoc maxime factum est, ut circa defensionem prefate ecclesie et burgensium atque rerum suarum nos et successores nostri de cetero solliciciores existamus. Habent autem respectum persolvendi illa tria milia solidorum usque ad XL dies, nec propter aliquam causam aisiencias nostras nos vel successores nostri eis defendemus, nec res suas auferemus, quamdiu per manum prioris sui justiciam facere voluerint. Remissionem autem trium milium solidorum, quos pro captione nostra a burgensibus ecclesie Sancti Stephani exigere solebamus, ideo in perpetuum facimus, quia eidem ecclesie Sancti Stephani plura dampna intuleramus, ut nobis Deus parcat hic et in futuro. Rem siquidem istam, sicuti definita est et in presenti terminata, ego Petrus, comes Nivernensis, juravi tenere et perpetuo observare, concedente et volente et rogante Agnete, comitissa, uxore nostra. Continetur etiam in isto juramento meo, quod si contigerit me habere heredem masculum, qui usque ad annos discretionis perveniat, cum ammonitus fuero a priore vel a monachis prefati monasterii, cogam eum similiter jurare quod teneat quidquid in hac carta continetur. Hujus confirmationis et remissionis fidejussorem dominum Phillippum, regem Francie, constituimus, ut si quando nos vel successores nostri contra tenorem cartule venire temptaverimus, prefatus rex emendare faciat. Rogamus insuper dominum papam, ut hanc confirmationem et remissionem confirmet. Episcopos autem T[heobaldum] Nivernensem, et H[ugonem] Autissiodorensem, rogamus, ut ad confirmandum hanc cartulam sigilla sua apponant. Si quis vero successorum nostrorum vel nos institutionem istam et remissionem quandoque infringerimus, concedimus et precipimus ex parte Dei predictis {662}episcopis, ut personas infringentium et possessiones eorum anathemati supponant, et tunc liceat abbati Cluniacensi et monachis Sancti Stephani de Nivernis, ad primam libertatem concessam a prefato Willelmo, comite Nivernense, ejusdem monasterii reedificatore, recurrere. Hec autem confirmatio et remissio facta est in presentia domini Hugonis, venerabilis Cluniacensis abbatis, existentibus testibus sociis ejus, scilicet: Joscelino, quondam abbate de Lenniaco; Rostagno, decano Cluniacensi; Duranno Rufo; Landrico, constabulo; Siguino, capellano; Willelmo, notario; militibus etiam: Drogone de Merlo, Gaufrido de Pogua, Ansello Bullican, Salvagio, Petro de Corcun; Ebraudo de Castro Novo, Guidone, fratre ejus; Amico de Marceilli, Herberto, cancellario comitis, et Girardo, preposito Sancti Stephani. Factum est autem hoc publice, in palacio comitis Nivernis, in presentia comitis et uxoris ejus et aliorum multorum. Anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXº Vº, regnante domino Phillippo, rege Francorum. (Bibl. nat. or. 273.) (Au dos:) Rescriptum carte domini Petri, comitis Nivernensis. 4298. 1185. CHARTA QUA GAUFRIDUS, MILES DE THAISIACO, ET FRATER EJUS CONFIRMANT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNIA QUÆ GAUFREDUS, FILIUS CONSTANTINI, DEDERAT. Notum sit omnibus futuris et presentibus, quod Gaufredus, filius Constantini de Thaisiaco, quando in Cluniacensi monasterio fecit se monachum, donavit Deo et beate Marie, ac sanctis apostolis Petro et Paulo et fratribus Cluniacensibus omnia que predicto patri suo et avo, videlicet [Constantino et] Stephano rustico, jure hereditario fuerant, terras scilicet cultas et incultas, agros, prata, nemora ubicumque essent, sicuti pretaxati duo viri Constantinus predictus et Stephanus rusticus, melius libere habuerant et in pace possederant. Hanc itaque donationem Gaufridus, miles de Taisiaco, prius calumniavit, ac postea, anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXV, donavit, et confirmavit {663}quicquid calumpnie juste vel injuste in ea facere posset, et in capitulo Cluniacensi et in ecclesia de Thaisiaco, cunctis videntibus parrochianis, ipse ac ... ejus frater super sacrosanctam pacem de cetero tenendam fide sua juraverunt, et de his que de allodio non erant garenthiam contra omnes homines facere debent, accepta propter hoc absolutione de malis illatis magnis et inestimabilibus qua Cluniacensi ecclesie fecerant, cum quinquagenta solidis monete Cluniacensis. (Bibl. nat. cop. 88-141.) ?? 4299. 1185 ou 1186, 15 décembre. EPISTOLA URBANI PAPÆ III, QUA MANDAT EPISCOPIS LEGIONENSI ET ASTORICENSI, UT MONEANT POPULUM VILLÆ FRANCÆ AD DECIMAS ET JURA SOLVENDA QUÆ DEBENTUR MONASTERIO EJUSDEM LOCI, SUB POENA EXCOMMUNICATIONIS. Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus... Legionensi et Astoricensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit ad nos, ex conquestione prioris et fratrum cenobii de Villa Franca, quod populus ipsius ville, qui eis est ex parrochiali jure subjectus, decimas et alia jura eis, in anime sue periculum, subtrahere non verentur. Preterea sepius propriis ecclesiis ac sacerdotibus derelictis, in prejudicium juris eorum ab extraneis presbiteris divina temere percipiunt sacramenta. Volentes igitur eisdem priori et fratribus in suo jure adesse, fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus prescriptum populum monere attentius ac inducere procuretis, ut decimas et alia jura priori et fratribus illis, sicut de jure tenentur, exsolvant, et ecclesiis ac sacerdotibus suis reverentiam exhibeant et honorem, et ab eorum molestatione desistant; ministris etiam ecclesiarum et monasteriorum circumstancium districtius inhibere curetis, ne falcem de cetero in alienam messem immitatur, aut prescriptis priori et fratribus injuriam inferant vel gravamen. {664}Quod si nobis non acquieverint, tam populum illum quam presbiteros, qui eum in dispendium juris illorum recipere ad divina presumunt et sacramenta ecclesiastica impertiri, auctoritate nostra, sine appellationis obstaculo, censura canonica percellatis. Quod si ambo his exequendis nequiveritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur. Datum Veronne, XVIII kalendas januarii. (Bibl. nat. cop. 283-160.) ?? 4300. 1186 (avant). CHARTA QUA HENRICUS II, REX ANGLORUM, NOTUM FACIT SE SUSCEPISSE IN CUSTODIA SUA ABBATIAM CLUNIACENSEM ET DOMOS SUAS. H[enricus], Dei gratia rex Anglorum, et dux Normanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegavensis, archiepiscopis, et episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicariis et omnibus ministris et fidelibus suis totius terræ suæ salutem. Sciatis me suscepisse in manu et custodia et protectione mea abbatiam Cluniacensem et omnes domos et prioratus ad ipsam abbatiam spectantes; et ideo præcipio quod prænominatam abbatiam et omnes domos et prioratus et res et possessiones ad ipsam pertinentes custodiatis et manuteneatis et protegatis sicut res meas proprias, ne quis eis injuriam vel violentiam aut gravamen faciat. Si quis autem eis super hoc in aliquo forisfacere præsumpserit, sine dilatione id eis emendari faciatis. Teste Gaufredo, filio meo, et cancellario. Apud Vintoniam. (D. 229; E. 222, CCVIII.) ?? {665}4301. 1186, 4 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI PRIORATUS SANCTÆ MARIÆ DE NAZARA ET SANCTÆ TRINITATIS DE LENTONA. Urbanus, etc. Quanto specialius, etc. (Bibl. Clun., c. 1447, d’après E.; mieux dans le Bull. Clun., p. 80, col. 2.) (E. 5, IV.) ?? 4302. 1186, 4 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT COMPOSITIONEM FACTAM A BERNARDO EPISCOPO SANTONENSI, INTER MONACHOS AYENSES ET PETRUM ARCHIPRESBYTERUM DE ROCHELLA, LAUDATQUE PRIVILEGIA MONASTERIO CLUNIACENSI AB ADEMARO, EPISCOPO SANTONENSI, TRIBUTA. Urbanus, etc. Justis petentium desideriis, etc. (Bibl. Clun., col. 1449, d’après E., et mieux dans le Bull. Clun., p. 81, col. 2.) (E. 7. VI.) ?? 4303. 1186, 4 ou 5 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, DE SUBJECTIONE ABBATIÆ BALMENSIS MONASTERIO CLUNIACENSI. Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati monasterii Cluniacensi[s] ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Gloriosa, et ammibilis, {666}etc. Hac itaque justitia preeunte felicis recordationis Eugenius papa predecessor noster, predictum Balmense monasterium, cum omnibus pertinentiis suis, Cluniacensi ecclesie in perpetuum statuit possidendum et privilegii sui munimine confirmavit. Nos itaque ejus vestigiis inherentes, prefatum monasterium sicut illud juste et canonice possidetis, cum omnibus que inpresentiarum juste ac canonice possidet aut in futurum justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Ea videlicet ratione, ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt ecclesiam, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore optinuerit, nunquam abbatis, sed prioris nomen tantummodo sorciatur. Decernimus ergo, etc. (Cercles et Benevalete.) Ego Urbanus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Ego Chunradus, Sabinensis episcopus et Magontinus archiepiscopus, subscripsi. Ego Theodinus, Portuensis et Sancte Rufine sedis episcopus, subscripsi. Ego Henricus, Albanensis episcopus, subscripsi. Ego Theobaldus, Hostiensis et Velletrensis episcopus, subscripsi. Ego Johannes, presbiter cardinalis tituli Sancti Marci, subscripsi. Ego Laborans, presbiter cardinalis Sancte Marie trans Tiberim, tituli Calixti, subscripsi. Ego Pandulfus, presbiter cardinalis basilice XII apostolorum, subscripsi. Ego Albinus, presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Jherusalem, subscripsi. Ego Melior, Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pagmachii presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Adelardus, tituli Sancti Marcelli presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Gratianus, Sanctorum Cosme et Damiani diac. card., subscripsi. {667}Ego Soffredus, Sancte Marie in Via Lata diac. card., subscripsi. Ego Rollandus, Sancte Marie in Porticu diac. card., subscripsi. Ego Petrus, Sancti Nicholai in Carcere Tulliano diac. card., subscripsi. Ego Radulfus, Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card., subscripsi. Datum Veronne, per manum Transmundi, sancte Romane ecclesie notarii, III nonas marcii, indictione quarta, incarnationis Dominice anno Mº Cº LXXXVº, pontificatus vero domni Urbani pape [III] anno I. (Bibl. nat. cop. 88-221; E. 87, LXXIX.) ?? 4304. 1186, 20 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, CONTRA EOS QUI INVADUNT RES ET BONA FRATRUM ORDINIS CLUNIACENSIS VEL IN IPSOS MANUS INJICIUNT VIOLENTAS. Urbanus, etc. Non absque dolore, etc. (Bull. Clun., p. 168, col. 2, nº 1.) (Arch. nat. L. 233, nº 4.) ?? 4305. 1186, 21 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAPELLANIAM ECCLESIÆ DE BROLLETO. Urbanus, etc. Justis petentium desideriis, etc. (Bull. Clun., p. 82, col. 1.) (Or. au Brit. Mus., Addition. Charters, 1540; Bibl. nat. cop. 89-2; E. 15, XIII.) ?? {668}4306. 1186, 25 mars. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUOD CLUNIACENSES NON SOLVANT PROCURATIONES PRÆLATIS, QUANDO ISTI NON ACCEDUNT AD EORUM ECCLESIAS. Urbanus, etc. Quanto monasterium vestrum, etc. (Bull. Clun., p. 83, col. 1, nº 1.) (E. 79, LXXI.) ?? 4307. 1186, 2 avril. BULLA URBANI PAPÆ III, AD HUGONEM IV, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUO CONFIRMAT OMNIA PRIVILEGIA MONASTERIO CLUNIACENSI A PRÆDECESSORIBUS SUIS CONCESSA. Urbanus, etc. Religionis monasticæ, etc. (Bull. Clun., p. 83, col. 1, nº 2.) (E. 6, V.) ?? 4308. 1186, 5 avril ou 13 mai. EPISTOLA URBANI PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS, NE RECIPIANT PROCURATIONES A CLUNIACENSIBUS, NISI PERSONALITER AD EORUM PRIORATUS VISITATIONIS CAUSA VENERINT. Urbanus, etc. Sic est æcclesiarum, etc. (Bibl. Clun., p. 84, col. 2.) (E. 14, XII et 80, LXXII.) ?? {669}4309. 1186. CHARTA QUA HUGO, DUX BURGUNDIÆ, NOTUM FACIT SE CONSANGUINÆ SUÆ COMITISSÆ TORNODORI CONCESSISSE FACULTATEM DANDI ECCLESIÆ CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBAT APUD HIZ. Ego Hugo, Dei gratia dux Burgundiæ et Albinii comes, omnibus præsentibus et futuris notum facio et cum hac carta in veritate testor et recognosco me, laude et assensu filiorum meorum Oddonis et Alexandri, bono animo concessisse carissimæ consanguineæ meæ Matildi, comitissæ Tornodori, quod si abrenuntiaverit sæculo vel in extremis vitæ suæ, licenter possit dare Deo et beato Petro Cluniacensi quicquid emit a me apud Hiz, pro remedio animæ suæ et meæ, pariterque nostrorum. Testes sunt Gobertus, abbas Fontaneti; Stephanus de Corraboil, monachus; magister Hugo, capellanus meus; Odo, archipresbyter Tullonis; Johannes, clericus meus. Anno Dominicæ incarnationis M. C. LXXXVI. (D. 292.) ?? 4310. 1186-1187, 25 juin. PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT SUBJECTIONEM ABBATIÆ SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS MONASTERIO CLUNIACENSI. Urbanus, etc. Quanto specialius, etc. (Bull. Clun., p. 85, col. 1, nº 1.) ?? ?? 4311. 1186-1187, 30 juillet. EPISTOLA URBANI PAPÆ III, COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO, [ALFONSO] EPISCOPO, ET B. ARCHIDIACONO AURIENSI, QUIBUS COMMITTIT COGNITIONEM ET CORRECTIONEM VIOLATIONIS JURIUM MONASTERII DE VILLA FRANCA A PRIORE MONTIS ZEBERRII FACTÆ. Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus... {670}Compostellano archiepiscopo, ..... episcopo, et dilecto filio B., archidiacono Auriensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri..., prior et monachi de Villa Franca suam ad nos querimoniam transmiserunt, quod, cum inter ipsos et priorem de Monte Zeberrio, de quadam ecclesia quam idem prior justa terminos parrochie monachorum ipsorum, contra privilegia monasterii Cluniacensis, ad quod eadem ecclesia spectat, indulta, construxisse dicuntur, super ecclesia quoque de Perex, et aliis pluribus capitulis controversia verteretur, venerabilis frater noster..... Astoricensis episcopus, in verbo veritatis et in osculo pacis prefato priori de Villa Franca promisit, quod ipsam ecclesiam minime dedicaret, donec questio mota finem debitum ordine judiciario sortiretur. Verum idem episcopus, sue postmodum promissionis oblitus, eandem ecclesiam, non sine derogatione sue dignitatis et nominis, tam dicto priore de Villa Franca invito et ad sedem apostolicam appellante, nocturno tempore dedicavit et corpus cujusdam defuncti in ejus cimiterio sepelivit, ut ex hoc jus parrochiale sibi certius posset in posterum vindicare. Licet autem de hujus enormitate facti plurium personarum litteras receperimus, quibus fides est in majoribus adhibenda, quia tamen plene nobis de veritate non constat, cognitionem et correctionem hujus rei vestre discretioni committimus, per apostolica scripta mandantes, quatinus inquisita presentibus partibus veritate, si rem ita se habere constiterit, campanas que in ipsa ecclesia dicuntur de novo suspense, faciatis auctoritate nostra in terram deponi, et effodi corpus illius, qui apud ipsam ecclesiam fuit traditus sepulture, et in eadem ecclesia, usque ad decisionem cause, omnia divina prohibeatis officia celebrari, et eundem episcopum de transgressione sue promissionis et fidei, et pro {671}eo quod appellationi non detulit, corrigatis, sicut eum de institutione canonica videritis corrigendum; Aimardus quoque, et alii, qui post excommunicationis sententiam a diocesano episcopo interpositam divina scienter celebrasse in eadem ecclesia prohibentur, ecclesiastica sentencia percellatis. Si qui autem vobis restiterint, quo minus mandatum nostrum libere adimplere possitis, in eos auctoritate nostra ecclesiasticam sententiam proferatis, quam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari, et hec omnia, contradictione et appellatione cessante, effectui mancipare curetis. Ceterum, si omnibus his exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur, litteris nequaquam obstantibus, istarum non habita mentione, a sede apostolica impetratis. Datum Veronne, III kalendas augusti. (Bibl. nat. cop. 283-161.) ?? 4312. 1186-1187, 23 août. BULLA URBANI PAPÆ III, QUA CONFIRMAT TRANSACTIONES FACTAS INTER CONVENTUM SANCTI SALVATORIS NIVERNENSIS PETRUMQUE COMITEM NIVERNENSEM, ET INTER PRIORATUM DE AMBERTA ARTALDUMQUE ALBUM, DOMINUM CASTRI NOVI. Urbanus, etc. Hugoni abbati et conventui Clun. etc. Quanto specialius cenobium vestrum, etc..... existere promptiores. Pervenit autem ad nos quod, cum nobilis vir P[etrus], Nivernensis comes, monasterio vestro Sancti Stephani Nivernensis multa dampna et injurias intulisset, tandem, litterarum nostrarum auctoritate commonitus, a suo facto resipuit, et libertatem burgi predicti Sancti Stephani Nivernensis, prout debuit, recognovit, et eam se promisit, juramento prestito, servaturum; compositionem quoque ab eodem comite et Agnete, uxore ejus, cum fratribus vestris predicti Sancti Stephani amicabiliter factam ad memoriam futurorum scriptis autenticis roborarunt, {672}quam karissimus in Christo filius noster Philippus, illustris Francorum rex, ratam habuit, et nichilominus sui scripti munimine confirmavit. Nos itaque, vestris postulationibus annuentes, compositionem illam, sicut inter prefatos fratres vestros et jam dictum comitem et uxorem ejus, de assensu partium facta est, et non solum eorum, sed etiam ipsius regis scriptis autenticis roborata, ratam habemus, eamque futuris temporibus manere decernimus illibatam. Ad hec compositionem inter Artaldum Album, dominum Castri Novi, et fratres vestros de Amberta super multis dampnis et gravaminibus, que eis irrogaverat, initam, sicut de assensu partium facta est, et in predicti viri autentico continetur, ne processu temporis rescindatur, ad peticionem vestram similiter ratam habemus, eamque auctoritate nostra et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, etc. Si quis, etc. Datum Verone, X kal. septembris. (Bibl. nat. lat. nouv acq. 2265, nº 13.) ?? 4313. 1187. CHARTA QUA HUGO, DUX BURGUNDIÆ, PRO ANIMA GUIRARDI DE REON DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS JUS SUUM IN VENDITIONIBUS CASTELLIONIS. Quoniam propter vitæ præsentis brevitatem et succedentium varietatem, facile labitur a memoria quod a mortalibus geritur, nisi litteris fuerit annotatum, eapropter, in Dei nomine, ego Hugo, dux Burgundiæ, notum facio presentibus et futuris, quod pro salute mea et meorum, et pro animabus parentum et antecessorum meorum et pro anima domini Guirardi de Reon, in emendationem damnorum, quæ intulit ecclesiæ Cluniacensi, dedi et hac mea carta confirmavi Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et ecclesiæ Cluniacensi, consensu et voluntate filiorum meorum, Odonis et Alexandri, totam partem meam in venditionibus de Castellione, integre et plenarie, cum omnibus pertinenciis suis, absque ulla exceptione, sicut {673}dominus Lingonensis episcopus alteram partem unquam plenius vel liberius habuit, cum libertatibus et consuetudinibus suis, sive venditiones infra burgum, sive extra fiant. Et hoc donum garantizabimus memoratæ ecclesiæ Cluniacensi, ego et heredes mei. Porro domnus abbas H[ugo] et conventus concesserunt mihi missam unam cotidianam et continuam pro anima domini Girardi de Rion, præter anniversarium ejus, ideo quod medietatem suprascripti redditus pro eo dedi et alteram medietatem pro me ipso. Testes sunt: Artaudus, sacrista Cluniacensis, quem de memorata donatione præsentem investivi, Petrus de Pousiol, Berardus de Bosco, Robertus Billo, monachi; et de laicis: Simon de Brecon, Girardus, præpositus de Castellione, Petrus major, Radulfus, aurifaber, et alii multi. Actum anno ab incarnatione Domini M. C. LXXXVII. (D. 34.) ?? 4314. 1187. CHARTA QUA HUGO, DOMINUS VERGIACI, DAT ECCLESIÆ CLUNIACENSI HOMINES QUOS SERVOS ESSE DICEBAT IN VILLA GIVRIACO. Quoniam humana natura labilis est, et res gestæ facile traduntur oblivioni, nisi fuerint scripti veritate firmatæ, idcirco decrevit sollertia prudentum, ut donationes et pacta sive contractus ad malum oblivionis fugiendum litterarum fidei commendentur. Inde est, quod ego Hugo, dominus Vergiaci, notum facio præsentibus et futuris, quod, ob remedium animæ meæ parentumque meorum, et propter gravamen quod homines mei fecerunt in villa de Givriaco, quam occasione guerræ ducis combuxerunt, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo Cluniacensi ecclesiæ homines, quos in eadem villa meos dicebam esse servos, verum esset aut non, quicquid juris in eum habebam, et ut occasio malignandi a me et a meis tolleretur. Concedo scilicet filios et filias Ricardi, decani et Balduini, et quicquid ex eis processerit. {674}Sic cepi ac cepi librum, et obtuli eos per librum prædictis apostolis Petro et Paulo super altare beati Dionysii, et prior ejusdem domus et Belnæ, nomine Guillermus, accepit eos per librum. Deinde accepi Theobaldum Dimidium, decanum, per manum, et fratres ejus Hugonem et Andream pro aliis omnibus, et de manu mea misi in manum prioris prædicti, per quem totum hoc factum fuit, ut quite, libere ac perenniter jure hereditario possideret et haberet ecclesia; fecique eos jurare super altare et reliquias beati Dionysii et sancti Vincentii fidelitatem ecclesiæ et ne alium dominum facerent vel nominare præsumerent contra ecclesiam, seque et suos omnes servos esse ecclesiæ nunquam negarent. Si sacramentum (quod absit!) non tenerent, forefactores corporum et pecuniarum essent ecclesiæ, et quicquid de ea tenerent perderent. Et ego Hugo super prædictas reliquias et altare, ne aliquid ultra requirerem in eis bona fide, bona intentione promisi, juravi, et si aliquis eorum contra sacramentum se alienare ab ecclesia vellet, pro posse meo adjuvarem dictam ecclesiam ut recuperare posset. Facta est carta anno ab incarnatione Domini M. C. LXXX. septimo, regnante Philippo rege Franciæ, Hugone duce Burgundiæ, T. Æduensi episcopo. Et ut carta hæc firma et rata sit omni tempore, feci eam muniri sigillo capituli Sancti Dionysii et sigillo meo. Testes hujus rei sunt: dominus Hugo et uxor ejus, domina Gilia, et Symon frater ejus, Petrus de Nui, canonicus, Petrus de Isuirez, Hugo Robertus miles, et Aimo Turgifer, Bernardus de Beona, et Roba, Robertus et frater ejus, Petrus Bonomet, Guillermus prior, Ancelmus et Leibaudus monachi, Benignus sutor, Guirardus filius Andreæ, Lunarisse et filius ejus Robertus, Bertot Magnus, Jacelmus filius Roberti, Morellus, Galterus Trucaut, Guibergus. Ego Æduensis episcopus Stephanus hanc donationem vel guerpitionem, quam venerabilis Hugo Cluniacensi ecclesiæ amore Dei fecit, confirmo sigilloque meo munio. {675}Et quicumque contra hoc factum ire præsumpserit, anathema sit. (D. 39.) ?? 4315. 1187. THEODORICUS, ARCHIEPISCOPUS BISUNTINUS, NOTUM FACIT LUDOVICUM DE ABANS DEDISSE DOMUI LOCI DEI RES SUAS APUD TORPAM, ET IN ALIIS LOCIS. Theodoricus, divina miseratione Bisuntine sedis humilis minister, presentibus et futuris rei geste noticiam. Officii pastoralis nobis commissa sollicitudo, tanquam ex suscepti regiminis debito nos hortatur, ut omnium ecclesiarum, que in archiepiscopatu nostro sunt constitute et earum tamen maxime, quarum filios religionis compedibus esse novimus adstrictos, possessiones et [bo]na manutenere et diligenter fovere studeamus. Inde est, quod presentibus et futuris per presentia scripta scire relinquimus, quod Lodovycus, dominus de Abans, ad presentiam nostram accedens, pro sue ac suorum predecessorum animarum remedio dedit in elemosinam Deo et domui Loci Dei per manum nostram, quandam vineam apud Torpam, quam Paganus et fratres ejus tenebant et preterea medietatem insule, que est sub Loco Dei et etiam quicquid hab[et] in salagio portus de Roches et concambium mansi de Monte autrui (?) quod da[tum] est apud Ruyllins. Laudaverunt autem hec omnia Otto et Theobaldus, filii sui, et Lodovycus, nepos suus. Testes Fredricus, camerarius et cantor; Willelmus de Arguel, archidiaconus de Asjoia; Willelmus de Chavys, archidiaconus Ledonis; Humbertus, Salinensis archidiaconus; Stephanus, thesaurarius Sancti Stephani; Oliverius, prior Montisacuti; Theobaldus, prior de Vallibus. Nos autem super hiis, que per manum nostram Deo et predicte ecclesie per elemosinam collata sunt, veritati[s] testimoni[um] perhibentes, presentem paginam ad evitandum scandalum in generationibus futuris, sigilli nostri auctoritate fecimus insigniri. Actum Bisuntii, in camera nostra, anno Dominice incarnationis millesimo {676}centesimo octogesimo septimo. Acta per manum Amedei, cancellarii nostri. (Le sceau manque.) (Or. au Brit. Mus., Addition. Charters, 1564.) ?? 4316. 1187. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA ET JURA PRIORATUS SANCTI DIONYSII DE NOGENTO. Clemens, etc. Religiosis desideriis dignum, etc. (Bull. Clun., p. 92, col. 2, nº 2). ?? ?? 4317. 1187-1191. BULLA CLEMENTIS PAPÆ III, QUA MONASTERIO CLUNIACENSI ASSERIT CAPELLAM IN CIVITATE TUSCANENSI, CONCESSAM A JOHANNE, TUSCANENSI EPISCOPO. Clemens, etc. Justis petentium desideriis. (Epist. Innoc. III, ed. Baluzius, t. II, p. 851; Bull. Clun., p. 102, col, 1, nº 1.) ?? ?? 4318. 1188, 16 février. EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS IN QUORUM DIŒCESIBUS SUNT PRIORATUS ORDINIS CLUNIACENSIS, QUIBUS MANDAT UT REVOCENT POSSESSIONES A PRIORIBUS DISTRACTAS. Clemens, etc. Ea, quæ in ecclesiarum, etc. (Bull. Clun., p. 88, col. 1.) (E. 75, LXVIII.) ?? {677}4319. 1188, 25 ou 27 févr. EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS, NE PROCURATIONES A PRIORATIBUS ORDINIS CLUNIACENSIS EXIGANT CUM AD EOS NON ACCESSERINT. Clemens, etc. Sic est ecclesiarum, etc. (Bull. Clun., p. 88, col. 2, nº 1.) (E. 17, XV.) ?? 4320. 1188, 26 février. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM MONASTERII BALMENSIS AB EUGENIO III PAPA FACTAM. Clemens, etc. Gloriosa et admirabilis, etc. (Bull. Clun., p. 88, col. 2, nº 2.) (Bibl. nat. cop. 90-70; E. 20, XVIII.) ?? 4321. 1188, 26 février. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO MONASTERII CLUNIACENSIS PROTECTIONEM SUSCIPIT ET BONA QUÆDAM AC PRIVILEGIA CONFIRMAT. Clemens, etc. Quanto specialius, etc. (Bull. Clun., p. 89, col. 2.) (E. 49, XLIII.) ?? {678}4322. 1188, 26 février. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNIA BONA, JURA ET PRIVILEGIA MONASTERII CLUNIACENSIS. Clemens, etc. Religionis monasticæ, etc. (Bibl. Clun., col. 1453, d’après E., et Bull. Clun., p. 90, col. 1.) (E. 19, XVII.) ?? 4323. 1188, 27 février. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO CONFIRMAT ABBATIAM SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS SUB OBEDIENTIA MONASTERII CLUNIACENSIS. Clemens, etc. Quanto specialius, etc. (Bull. Clun., p. 92, col. 1; Baluze, Miscell., t. II, p. 177.) ?? ?? 4324. 1188, 27 février. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, AD HUGONEM IV, ABBATEM CLUNIACENSEM, PRO CONFIRMATIONE ABBATIÆ SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM SUB OBEDIENTIA ABBATUM CLUNIACENSIUM. Clemens, etc. Privilegiis, que a sede, etc. (Bibl. Clun., c. 1452, d’après E.; Bull. Clun., p. 91, col. 2, nº 1.) (Or. au Brit. Mus. Addit. Charters, 1541; Bibl. nat. cop. 283-163; E. 139, VIxxxi.) ?? {679}4325. 1188, 5 mars. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO CONFIRMAT HUGONI IV, CLUNIACENSI ABBATI, VILLAM SANTIM, QUAM W. DE SPIRE EIDEM MONASTERIO LEGAVERAT. Clemens, etc. Preces, quæ a, etc. (Bull. Clun., p. 92, col. 2, nº 1.) (Bibl. nat. or. 274; cop. 90-77; E. 72, LXV.) ?? 4326. 1188, 19 juillet. CHARTA QUA PRIOR VILLÆ FRANCÆ ET PRIOR HOSPITALIS MONTIS ZEBRUARII CONVENIUNT UT CORAM REGINA URRACHA PER ARBITROS CONTENTIONEM SUAM COMPONANT. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Notum sit universis quod XIIIIº kal. augusti, sub era Ma CCa XXa VIa, convenerunt apud Villam Francam, ante reginam dominam Urracham, in presentia domini Petri, Compostellanensis archiepiscopi, et aliorum prelat[or]um, Martinus, prior Sancte Marie de Villa Franca, cum monachis suis, et Oliverius, prior hospitalis Montis Zeberrii, similiter, ad sopiendam controversiam super pluribus questionibus que inter eos vertebantur. Predictus itaque prior Sancte Marie de Villa Franca, proposuit contra Oliverium, priorem Montis Zebrerii, quod infra fines ecclesie sue, quam ex donatione illustrissime regine bone memorie domine Urrache, filie regis Aldefonsi et matris domni imperatoris, cum assensu Astoricensis ecclesie, a LX et amplius retro annis in pace monasterium suum possedisse dicebat, aliam ecclesiam fundaverat, in qua parrochianos suos recipiebat, et tam in parrochianis suis quam et in {680}peregrinis sua jura injuste usurpabat; proposuit et quod decimas et jura parrochialia in termino de Perrex, a monasterio suo diutius possessa, occasione cujusdam ecclesie, quam de novo ibi construxerat, sibi violenter subtraxerat, petens nichilominus medietatem cujusdam molendini quod pro parte in solo Sancte Marie situm, idem prior Montis Zeberrii possidebat. Et quoniam in omnibus his jura subtracta et diutius usurpata conquerebatur, preteriti temporis amissos fructus et expensas, quas in persequtione hujus injurie monasterium suum fecerat, sibi restitui postulabat. Econtra sepedictus prior Montis Zeberrii se in his omnibus monasterio Sancte Marie injuriam fecisse inficians, et quicquid fecerat se juste fecisse, ac quicquid ibi possidebat, se jure suo possidere affirmans, medietatem ecclesie Sancti Nicholai ab ipso priore Sancte Marie de Villa Franca petiit, cum decimis inconilorum suorum et eorum omnium qui inhabitant domos monasterio suo censuales, qui scilicet vulgo solarangi appellantur; petens versa vice expensas quas non modicas ob venerationem quam pro priore Sancte Marie de Villa Franca sustinuerat, se fecisse conquerebatur. Et quoniam, volente utraque parte, domnus rex inter eos statuerat, ut eorum controversia supradicti archiepiscopi arbitrio sopiretur, utraque pars ibi suas proposuit rationes. Tandem pars monasterii Sancte Marie de Villa Franca priori Montis Zebruarii C solidos obtulit, ut in omnibus predictis questionibus, veritate per bonos et fideles homines inquisita, res ad eum statum reduceretur, qui temporibus felicis memorie serenissimi imperatoris domini Aldefonsi fuisse dinoscitur, mortis ejus tempore maxime considerato. Cumque hoc ipsi priori Montis Zeberrii placuisset, pignus pro ipsis C solidis accepit, et loco cautionis se cum possessionibus et rebus suis potestati regine commisit, ut per eam veritatis inquisitionem adimpleret et perpetuo observaret. Ea statim interposita condicione et convenientia, ut ea pars qui in ipsa veritatis inquisitione alteram injuste vexasse inveniretur, {681}jura sua ei retinendo vel auferendo, ei fructus amissos, expensas ac dampna illata resarsire[t]. Cumque domnus P. archiepiscopus et alii boni homines qui aderant sollicite laborarent, nec possent controversiam eorum per transactionem sopire, petente utraque partium initam inter se adimplere controversiam, electi sunt ab utraque parte sex boni homines burgenses ipsius ville: P. de Fonte, Dominicus Johannis, Pelagius Barraganus, Martinus Pelagii, Helias Archambaldus, Fernandus Gostetz, qui publice coram omnibus, in manu domni archiepiscopi juraverunt quod, omni gratia et favore seu odio postpositis, veritatem fideliter inquirerent, ab illis dumtaxat personis quas neutri parti crederent esse obnoxias vel suspectas, quasque secundum morem regionis juramento confusionis obligarent. His omnibus consensit pars utraque et recessit. Interfuerunt autem, ut dictum est, illustris regina domina Urracha, et domnus P. Compostellanus archiepiscopus, et F., de Superada et de Montefero abbates; item Suerius Monitus, Gocalus Johannis, Garcias Fernandi de Cabet, P. Lutz, Veremundus Suaritz, Fernandus Petri dictus Furcacia, Garcias Menendi, Gocalus Pelagii de Argancia, et frater ejus Ferrandus Pelagii, et Sancius Odoarii, seculares milites; item Lupus Sancii, miles de spata, Nunus Cota, monachus de Superada; item Fernandus Cebola et Garcias Juliani, clerici de Villela; Martinus Froetz; Dominicus Johannis minor, Johandus Ponet, Geraldus de Belna, P. Bel, Maureto Geraldus de Pradela, Malmercer, burgenses ipsius ville. Post quinque vero dies convenerunt idem priores, etc. (Voir ci-après, nº 4328.) (Bibl. nat. cop. 283-173.) (Au dos:) Cartha domus Villefranche in Hyspania super causa Montis Zebruarii. {682}4327. 1188, 24 juillet. INQUESTA SUPER CONTROVERSIA INTER PRIOREM SANCTÆ MARIÆ DE VILLAFRANCA ET PRIOREM MONTIS ZEBRUARII. Notum sit omnibus hominibus hoc intelligentibus controversiam fuisse inter priorem Sancte Marie de Villa Franca et priorem de Monte Zebruario, super unum oratorium, quod prior de Monte Zebruario construxerat in Villa Franca. Qua causa istam controversiam dividendi et in pace redeundi placuit regine Urrache, matri domini regis Aldefonsi, facere exquisam, quomodo oratorium illud se habuit in tempore imperatoris, et qualiter construxerat. Quare predicta domina regina precepit inquisitoribus, videlicet Petro de Fonte, et Dominico Johannis, et Pelagio Barragan, et Martino Pelagii, et Helie Archambaldo, et Fernando Gostet, ut inquirerent quomodo predictum oratorium tempore imperatoris factum fuerat. Igitur predicti inquisitores invenerunt quosdam idoneos testes dicentes quomodo factum fuerat oratorium illud et se habuerat in tempore imperatoris. Qorum nomina testium inferius hac in karta invenientur. Igitur ego Petrus Martini dico et in veritate testor, quod in tempore imperatoris in illa casa de Monte Zebruario, quam superius oratorium diximus esse, nunquam vidi campanam, nec audivi neque missam cantare, neque ullas horas dicere, neque sepelire, neque offerre, neque parrochiam habere, neque baptizare, neque forisdare Sancti Nicholai ad Zebrerium, neque partem habere Sanctam Mariam in molendino de Zeberrio, neque decimas dare de Zeberrio ad Sanctam Mariam. Sed vidi in illa casa unum altariolum parvulum, non bene coopertum, et porta, que ibi est modo, solebat esse in alia parte; quod de Perrex veniebant decime et oblationes ad Sanctam Mariam, et capellanus Sancte Marie manifestabat, et communicabat, et sepeliebat homines illius domus de Zebreio in cimiterio Sancte Marie. {683}Quod ego Martinus Vuilelmi dico et in veritate testor quod (reliqua, ut supra.) Quod ego Vuillelmus de Cruce dico, etc. Quod ego Maureton dico, etc. Quod ego Dominicus Neptus dico, etc. Quod ego Johannes dico, etc. Quod ego Geraldus Johannis dico, etc. Quod ego Bonus Mancipus dico, etc. Quod ego Rodericus de Perrex dico, etc. Quod ego Martinus Moz dico, etc. Quod ego Petrus Vassallus dico, etc. Quod ego Ugonet dico, etc. Quod ego Petrus Petri, etc.... nunquam vidi neque audivi campanam, nisi unam parvulam, set non audivi eam tangere, neque missam cantare, etc. (ut supra.) Quod ego dicto Bricion dico et in veritate testor, quod tempore imperatoris vidi priorem Sancte Marie et priorem de Zeberrio stare in pace et in amore et nullus querebat ad alium aliquid foris neque rendam et nunquam vidi campanam, etc. (ut supra.) Quod ego Martinus de Vanciola dico, etc.... set vidi homines qui morabantur ibi in illa casa, quod unos levabant ad Montem Zeberrio, et alios sepeliebant ad Sanctum Nicholaum et ad Sanctam Mariam. Quod ego Didacus Alvitiz dico, etc. Quod ego Martinus Rutura dico, etc.... in alia parte, et vidi quod capellanus Sancti Nicholai, Stephanus Provizo, manifestabat et communicabat et sepeliebat homines illius case ad Sanctum Nicholaum et ad Sanctam Mariam commendabat, et de Perrex veniebant ad Sanctam Mariam audire missam, et ibi offerebant, et medietas sepulture dabatur ad Sanctam Mariam, et alia ad Ziberrium. Quod ego Vuillelmus Pelagii dico, etc. {684}Quod ego Petrus Varenno dico, etc.... alia parte; set vidi sepelire unum fratrem suum rusticum, et dare decimas de Perrex ad Sanctam Mariam, et Stephanus Provizo manifestabat, etc. Quod ego Martinus Banbotam dico, etc. Quod ego Michaelis Pl. dico, etc. Quod ego Petrus de Cabradelo dico, etc. Quod ego Johannes Rebolo dico, etc.... alia parte, et capellanus Sancti Jacobi manifestabat et communicabat, et sepeliebat homines illius case in cimiterio Sancti Jacobi. Quod ego Ciprianus dico, etc. Quod ego Giraldus Sanchavin dico, etc.... et capellanus Sancti Jacobi, etc. Quod ego Petrus Velascus de Corilon dico, etc. Quod ego Johan Conde dico, etc.... et capellanus Sancti Nicholai, etc. Quod ego Sancius Johannis de Vilela dico, etc.... neque sepelire, nisi unam meam germanam, quam sepelivit capellanus Sancti Jacobi in camino sine [nernere?] Petrus Gondisalvis, et capellanus Sancte Marie sepelivit rustican in camino, etc. Et ego Petrus Barrini dico, etc. Et ego Elias d’Angolesma dico, etc.... capellanus Stephanus Proviso manifestabat, etc. Et ego Rodericus Feliz dico, etc.... neque sepelire, nisi rusticum quem sepelivit capellanus Stephanus Proviso, etc. Et ego Johannes Vermudi dico, etc. Quod ego Johannes Diet de Corilon dico, etc. Et ego Petrus Aldefonsus dico, etc.... et Petrus Salvador de Perrex et uxor sua et filium suum jacent in cimiterio Sancte Marie. Et ego Vuillelmus Ferabraza dico, etc. Et ego Petrus Grummarat dico, etc. Et ego Petrus Torto dico, etc.... neque audivi campanam, nisi {685}unam ferream sicuti cincorra de bobus, que stabat fixa in pariete, set nunquam audivi eam tangere, neque audivi missam ibi cantare, neque ullas horas dicere, neque baptizare, neque parrochiam habere, set prior illius domus sepelivit rustican et alios homines illius case; manifestabat et communicabat et sepeliebat capellanus Petrus Gondisalvi in cimiterio Sancte Marie et Sancti Jacobi et Sancti Nicholai, etc. Et ego Giral Torto dico, etc. Et ego Johannes Lupus dico, etc. Et ego Petrus Garete dico, etc.... et in illo altariolo stabant Fave et Manteiga, etc. Et ego Petrus Galego dico, etc.... nunquam vidi campanam neque audivi, nisi unam qualem boves portant, set nunquam audivi eam tangere, etc. Et prior domus illius cantabat missam ad Sanctum Nicholaum, et Sancte Marie, et vidi levare in manu sua ad Johannam Raton, per tres vices vel per quatuor unam oblatam, et porta, etc. Et ego Petrus de Sancto Tirso dico, etc. Et ego Petrus Vuillelmi dico, etc.... et vidi sepelire rustican, quam sepelivit prior illius domus, qui rogavit priorem Sancte Marie ut dimitteret ei sepelire rusticam, et prior Sancte Marie concessit ei hoc facere, et misit suos clericos ad sepeliendum eum, etc. Et ego Petrus Furel dico, etc. Et ego Pelagius Vermudi dico, etc... et quando fratrem levabant ad Montem Zeberrio, clerici Sancti Nicholai ibant cum suis crucibus cum eis, propter honorem usque ad pontem, etc. Et ego Petrus Salego dico, etc.... et Stephanus Provizo et Petrus Scribam manifestabant, etc. Et ego Johannes Corgalin dico, etc. Et Bernardus Agustus, et Gilbert Aust, et Petrus Maestre, et Laurencius, et Bonet, et Bardon, et Gilbert Calvet, et Giraldet, et Berval de Lasana, et Rogel, et Petrus Caurel, jurejurando dixerunt quod nichil sciebant de tempore imperatoris. Et ego Petrus de Faiola dico, etc.... neque audivi campanam, nisi unam ferream, que stabat sub uno banco, de qua fecerunt postea {686}palam ad tapiam faciendam, et Stephanus Provizo sepelivit sobrinam Alemarii Vetuli, et rusticam, et alios homines illius domus manifestabat, et communicabat, et sepeliebat in cimiterio Sancte Marie et Sancti Nicholai, et in cimiterio Sancti Jacobi, et unus clericus obiit in domo illa, et dixit capellanus Stephanus Provizo: «Eamus vigilare eum.» Et in altera die acceperunt eum cum crucibus suis, et venerunt usque ad pontem, et miserunt eum ad Montem Zeberrium. Et ego Guilelmus Babara dico, etc.... set audivi ibi missam cantare molliter sub silentio, et vidi unam campanam ferream, sine corda, stantem in una pertica, set non vidi illam tangere; alias horas nunquam ibi audivi neque alias campanas; et Stephanus Provizo manifestabat, etc., et prior domus illius cantabat missam in festivitatibus ad Sanctam Mariam et Sancti Nicholay, et vidi ad Joan Raton, per quatuor vices levar duas oblatas, et nescio per quod, et sepelire rusticam, et matrem domine Lobe, et Stephanus Proviso sepelivit eos, etc. Et ego Fernandus Petri de Vilela dico, etc.... audivi tangere unam campanam, set non vidi eam, etc. Et ego Rodericus Michael dico, etc. Et deinde Garcia Julianus dixit jurejurando se scire nichil de hoc tempore imperatoris. Et Fernandus Johannis de Vilela dixit similiter. Et ego Martinus Pelagii de Vilela audivi missam cantare molliter sub silentio, etc. Et ego Didacus Petri dico, etc.... et capellanus Stephanus Provizo, et Petrus Monazin, et Petrus Gondisalvi sepeliebant, etc. Et ego Trimudus Setin de Corilon dico, etc... vidi unam campanam ferream sub uno poiodo, et tangebant illam ad missam cantare ad Pedro Bonvezin, set non vidi ibi baptizare, etc., et vidi capellanus (sic) Sancte Marie et capellanus de Zeb[er]rio partir oblatas. Suerius de Curilon dixit jurejurando se scire nichil de hoc tempore imperatoris, et Friola Forlet dixit similiter per sacramentum. Et Johannes Perna de Curilon, de tempore imperatoris dixit per sacramentum, quod nunquam vidit in illa casa de Zeberrio missam {687}cantare, neque offerre, neque decimas dare, set vidi ibi unam campanam, et non audivi eam tangere, et vidi sepelire rusticam, et audivi ibi dicere horas. Et ego Martinus Juliani vidi parietes illius case coopertos et non aliut, preter hec autem que scripto commendata sunt. Omnes qui tempore imperatoris domos illas et ecclesias earumque statum noverant communiter, dixeront foris aliquid dari a domo illa Montis Zebruarii, que est in Villa Franca, ecclesie Sancte Marie, vel ab ecclesia Sancti Nicholai ipsi domui Zebruarii; nec viderunt nec audierunt tunc temporis, nisi tantum moderno tempore, quod illa domus Zeberrii in illo loco habet portam [apertam?] ubi modo habet eam; nec viderunt nec audierunt quod illa domus Zeberrii haberet campanas, vel campanile, vel altare magnum, parrochianos, aut sepulturam, aut quilibet divina officia publice celebraret; nec viderunt, nec audierunt quod nunquam haberet baptisterium, vel aliquam ministrationem spiritualium in peregrinis vel ipsius ville habitatoribus; nec viderunt, nec audierunt quod ecclesia Sancte Marie haberet aliquam partem in illo molendino domus Zeberrii, exceptis personis illis qui contrarium dixisse quodam modo superius leguntur. Facta fuit hujus inquisitionis publicatio IXº kalendas augusti, era Ma CCa XXa VIa. Ego Ramundus, diaconus, monachus Carrazeti, vocatus ab istis inquisitoribus, cum eis in ipsa inquisitione assidue ambulavi, et sicut invenimus in tabulis cereis scripto fideliter commendavi, et hoc scriptum proprie manus subscriptione [confirmavi]. † Ego Fernandus Goestez hujus rei inquisitor fui, et hoc scriptum signo proprie manus, etc., confirmo. † Ego Maurenton, burgensis Ville France, presens fui et confirmo. † Ego Vermudus Causido, burgensis, etc., confirmo. † Ego Petrus de Fonte hujus rei inquisitor fui, et hoc scriptum pro signo proprie manus conf. {688}† Ego Dominicus Johannis hujus rei inquisitor fui, et hoc scriptum pro signo proprie manus conf. † Ego Pelagius Barragan hujus rei inquisitor fui, et hoc scriptum pro signo proprie manus conf. † Ego Martinus Pelagii hujus rei inquisitor fui, et hoc scriptum pro signo proprie manus conf. † Ego Elias Archambal hujus rei inquisitor fui, et hoc scriptum pro signo proprie manus conf. † Ego Johannes Suerii, sacerdos, presens fui et conf. † Ego Petrus Dicz, presbiter, id. † Ego Dominicus, sacerdos, id. † Ego Raimundus, sacerdos, id. † Ego Pelagius Roderici, presbiter, id. † Ego Maureton, burgensis Ville France, id. † Ego Martinus de Narajola, burgensis Ville France, id. † Johannes Rebolo, burgensis Ville France, id. † Giraldus Emerii, burgensis Ville France, id. † Ego Elias de Angolesma, burgensis Ville France, id. † Ego Johannes Baron, burgensis Ville France, id. † Ego Martinus Froile, burgensis Ville France, id. † Ego Joanel, burgensis Ville France, id. † Ego Johannes Muniz, burgensis Ville France, id. † Ego Sancius, sacerdos, presens fui, scripsi et confirmavi. ##(Au bas pend un sceau sur lequel on lit: Sigillum domine regine Urrache.) (Bibl. nat. cop. 283-165.) (Au dos, de la même main que l’original:) Cartha domus Ville-franche in Hispania, super causa Montis Zebruarii. {689}4328. 1188, 24 juillet. SENTENTIA ARBITRORUM SUPER CONTENTIONE INTER PRIOREM DE VILLA FRANCA ET PRIOREM HOSPITALIS MONTIS ZEBRUARII CONFIRMATA PER REGINAM URRACHAM, ETC. Post quinque vero dies convenerunt idem priores ante eandem reginam, presentibus compluribus bonis hominibus, et predicti sex inquisitores veritatem quam diligenter inquisierant et in scripto redegerant ibi publicaverunt: ubi manifeste comparuit, quod prescriptus prior Montis Zeberrii monasterium Sancte Marie de Villa Franca injuste vexaverat, quia in ipsa parrochia de Villa Franca, que tota, cum omnibus terminis suis, ab exordio sue fondationis, ad ipsum monasterium Sancte Marie pertinere dinoscitur, in quadam domo sua, ubi modicum altare aliquando habuerat, altare magnum et sollempne construxerat, campanile cum campanis magnis injuriose erexerat, et ad recipiendos parrochianos magnam portam ubi olim murus esse solebat apperuerat, ac parrochiam et jus Sancte Marie sibi usurpaverat, atque subtracto jure parrochie, quod antiquitus capellani Sancte Marie in ipsa domo Zeberrii habere consueverant, decimas et oblationes, sepulturas et cetera jura parrochialia in terminio de Perrex monasterio Sancte Marie abstulerat et sibi occupaverat. Prior autem Montis Zebruarii, licet in hac veritatis inquisitione plurimum gravaretur, tamen tandiu assensit, et se restiturum ablata ac demoliturum nova opera repromisit. Ego regina domina Urracha hec omnia, que coram me gesta fuerunt, scribi feci et confirmo, et ut hoc scriptum robur obtineat perpetuum, sigillum meum appono. Ego P. de Fonte in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Dominicus Johannis in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Pelagius Barraga[n]s in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Martinus Pelagii in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Helias Archimbaldus in his omnibus {690}presens fui et confirmo. Ego Ferrandus Gostetz in his omnibus presens fui et confirmo. Ego Ferrandus Arie vidi et audivi et confirmavi. Ego P. Martini confirmavi. Ego Ferrandus presbiter, capellanus regine, confirmavi. Ego Martinus, Astoricensis canonicus, regine clericus, confirmavi. Ego Godinus, diaconus regine, confirmavi. Ego Dominicus Johannis, presbiter, de mandato regine, scripsi et confirmavi. (Bibl. nat. cop. 283-174.) ?? 4329. 1188. CHARTA QUA HUGO IV, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT PLURES NOVAS CONSUETUDINES, VILLÆ CLUNIACENSI, ET CONFIRMAT ANTIQUAS CONSUETUDINES AB HUGONE I ET STEPHANO I, ABBATIBUS, CONCESSAS. Quoniam scriptum est: «Mundus transit et concupiscentia ejus», et res geste, nisi litteris adnotentur, oblivione quamcitius depereunt, ea que salubri intentione instituta sunt et multorum habent profectui et indempnitati deservire, litteris ad posteros transmittere opere precium et non inefficax duximus. Eapropter, ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, omnimodis prospicere volens paci et utilitati burgensium Cluniacensium et omnium ibidem manentium, consilio seniorum nostrorum, eisdem burgensibus et sequacibus eorum concessi, ut bonis usibus et consuetudinibus, quas antecessores eorum quoquomodo, justo tamen titulo, a predecessoribus nostris obtinuerant, libere et quiete deinceps utantur. Ut autem eos et successores eorum nobis et ecclesie Cluniacensi ex obnoxiis reddamus obnoxiores, quedam que ad pacem sunt, eis gratuito concessimus. [I.] Videlicet, ut nemo alicui Cluniaci manenti calumpniam possit inferre repetens aliquam rem quam homo Cluniacensis triginta uno {691}anno per se vel per alium pacifice tenuerit et sine negatione justicie. Si vero, post continuationem possessionis tricenarie et unius anni, aliquis calumpniam inferre temptaverit, vel rem ita legitime possessam repetere, super hoc non audietur nec calumpniari poterit. [II.] Item, si quis emerit quod de furto vel rapina sit, cum inde inpetitus fuerit, si legitime probetur quod res empta de furto vel rapina sit, si emptor investitus fuerit, perdet quod emit, et ignorantiam juramento purgabit, jurans quod illud scienter non emerit a fure vel raptore, sed legitime, in communi foro; et postea super hoc forisfacto pax integra ei tenebitur. Si autem hoc facere non potuerit aut noluerit, furti empti reus erit. [III.] Item, statuto termino quo census annui debent reddi, si quem convenerit serviens dominorum, ut debitum reddat servicium, nisi statim reddiderit, poterit eum serviens vadiare, et post septem dies vadimonium vendere. Si quis vadimonium excusserit, septem solidos pro excussione potestati persolvet. Si non habuerit unde possit vadiari, dominus ad possessionem se vertet, et in dominium suum illam reducet donec reus ei satisfecerit. [IV.] Item, statuimus ut nemo Cluniaci manens, contra aliquem ibidem manentem controversiam, presumat legistas ad cause sue defensionem inducere; sed si quid questionis inter partes emerserit, secundum bonos usus ville judiciali ordine terminetur. [V.] Si aliquis de hominibus forinsecis contra aliquem Cluniaci morantem placitaturus legis peritos ad cause sue munimen adduxerit, burgensis Cluniacensis legistam advocatum habere poterit. [VI.] Quicquid etiam bone memorie antecessores nostri, domnus {692}videlicet Hugo, domnusque Stephanus, abbates, juste et legitime burgensibus concesserunt, sicut in autentico cui sigillum nostrum apponi fecimus, continetur, ob pacem et meliorationem ville eis concedimus. Et ut hec omnia rata permaneant et firma, presentem cartam sigilli nostri et sacri conventus Cluniacensis auctoritate roboravimus. Actum sollempniter in capitulo Cluniacensi, universo conventu laudante, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo octavo, regnante Philippo, Francorum rege victoriosissimo. (Trace de deux sceaux pendants.) (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2265, nº 14.) ?? 4330. 1188. CONVENTIONES INTER HUGONEM, PRIOREM DE MORTUA AQUA, ET HOMINES A PRIORATU SUO DEPENDENTES. Ad succedentium memoriam et presentium utilitatem conservandam et augendam presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet. Ipsarum proinde annotatione presentibus et futuris notum esse volumus, quod frater Hugo, prior de Mortua Aqua, Cluniacum veniens, multa precum instantia nobis et conventui institit, ut quasdam pactiones, quas pro bono pacis mutuo contraxerat cum hominibus ad eandem domum pertinentibus, queque subscripte sunt, auctoritate sigilli nostri et sacri conventus Cluniacensis roboraremus, et ratas haberemus. Hoc ipsum humiliter petierunt Dodo, Stephanus et Girardus de Mortua Aqua, et Narduinus de Fuians, quos homines de Mortua Aqua et ceteri ad jurisdictionem ejusdem ecclesie pertinentes, vice sua ad hoc petendum et statuendum miserant. Nos igitur eorum justis postulationibus favorabilem prebentes assensum, que subscripta sunt concedimus, confirmamus et in posterum firmiter observanda esse sanctimus. Hee sunt ergo conventiones inter priorem {693}de Mortua Aqua et homines ejus. Prior habet taschiam et decimam in omni terra de Mortua Aqua et de Essun que admansata non est. De omnibus pratis que homines tenent a priore, et de chasellis que tenent ab illo, habet prior censum, secundum quod antiquitus institutum est, et debent ei homines sui omnes consuetudines quas nunc usque debuerunt, preter talliam. Ut enim tallia eis remitteretur, hec de novo ad solitam pensionem addiderunt: de unoquoque bove quem quilibet eorum habuerit, dabit annuatim priori III sol. Stephanensium; si loco bovis, vacam aut equum aut equam posuerit ad arandum, tantum dabit pro eo quantum pro bove daret; si foris domum suam bovem, qui suus sit proprius, alicui commendaverit, dabit pro eo quantum daret si esset in ejus propria carruca; si ab extraneo bovem acceperit, qui suus non sit, de statuto censu dimidium solvet. Si homo noster alicui bovem suum ad crescentiam dederit, secundum quod emolumenti inde habuit de censu solvet; homo qui bubus caret, III sol. dabit; qui bovem unum et III vacas habuerit, VI sol. dabit; qui bovem nullum habuerit et IIII vacas possederit, VI sol. dabit; si boves duos habuerit, jam extunc pro vaccis suis nichil dabit. Hoc communiter debetur priori per totam terram sanctuarii. Vallis de Mortua Aqua et villa de Essun debet priori ter in anno corveiam boum. In pratorum sectione, quicumque hoc agere novit, debet priorem uno die juvare, illi videlicet de Mortua Aqua et de Essun, de Avoldreia et de Villari. In Valle de Mortua Aqua et de Essun, recipiet prior decimas suas prout ei visum fuerit, ad carrum, vel ad navigium, vel in domibus vel in finagio. Et quicumque bladum suum de campo detulerit, deferet et decimam, nisi collo suo, ob nimiam paupertatem deferat. Si in Valle de Mortua Aqua vel de Essun homo obierit, qui ad panem et conductum suum non habeat heredem suum, sed heres ejus jam ab eo separatus est, monachorum erit quidquid homo ille possidebat. Si proximus repetere voluerit terram defuncti, levius eam debet ei prior concedere quam alteri. Nemini de Valle de Mortua Aqua licet extra Vallem maritare filiam suam de terra Vallis illius; quod si fecerit, prior in dominium suum deducet terram quam pater {694}filie dederat, et cui voluerit illam dabit, ita tamen quod si mulier maritata heredem habuerit, si heres redire voluerit, et manere in Valle de Mortua Aqua, terram suam recuperare poterit, si tamen sectam servitutis non habuerit. Si homo de Valle terram suam vendere voluerit, prius eam submonebit priori; si prior emere voluerit, levius emet; sin autem, homo ille vendet extunc terram suam cui voluerit, tantummodo de valle illa sit. Similiter fiet de domo. Si autem, nesciente priore, quis terram suam vendiderit, prior eam in suum dominium transferet. Si aliquis hominibus de terra sanctuarii aliquid violenter abstulerit, non ideo aliquid de censu constituto perdet prior. Si aliquis celaverit bestiam, que censum debeat et postea probatum fuerit, censum reddet, et pro forisfacto V sol. solvet. Si quis malefactor forisfactum fecerit in terra sanctuarii, et illud emendari non potuerit infra Bixuntinum archiepiscopatum, et propter emendationem forisfacti illius necesse fuerit Romam mittere, vel alibi consilio virorum, qui sanioris consilii sunt, mittetur, et tunc omnes in commune, unusquisque pro facultate sua, providebunt et persolvent expensas. Homines de Grandi Fonte et de Fuians de tribus mansis debent moisons, arietes, denarios et menaidas juxta consuetudinem antiquam, preter denarios quos debent mihi pro bubus suis. Si homines sanctuarii forisfactum vel injuriam intulerint priori vel familie ejus, tanquam domino suo, ad honorem ejus ei emendabunt secundum terre consuetudinem. Si quis censum constitutum non reddiderit et oportuerit non reddentem vadiari, et ille vades excusserit, pro excussione habebit prior legem statutam. Leges de Mortua Aqua et de Essona prioris sunt: de adultero LX sol.; de adultera tantumdem; de latrone et proditore quicquid habent; de duello victo LX sol.; de homicidio placitum ad misericordiam prioris; de sanguine IX sol.; de communi clamore III sol. Pro debito domus non poterunt amodo vadiari homines sanctuarii. In omni terra sanctuarii que nondum est admansata, si contigerit eam excoli, habebit {695}prior taschiam et decimam. Si prior venerit hora hospitandi ad domum alicujus hominum suorum et hospitari voluerit, semel in anno hospicium prestabit ei homo suus, tanquam domino suo. Nos autem, auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, et sacri conventus Cluniacensis, prohibemus et sub pena excommunicationis interdicimus ne quis omnino prior vel monachus aliquid de censu isto alicui adcensare presumat vel aliquo titulo ab ecclesia alienare. Actum anno incarnati Verbi Mº Cº LXXX octavo. (Sceau de Hugues, abbé de Cluny.) (Bibl. nat. or. 275; D. 499.) (Au dos:) Conventiones inter domum de Mortua Aqua et homines ejusdem prioratus. 4331. 1188. CHARTA CONCORDIÆ FACTÆ INTER FRATRES CLUNIACENSES ET DOMINUM BERNARDUM DE MAILLI, SUPER POSSESSIONIBUS DE MAILLI, ETC. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod controversia que orta est inter fratres Clunienses et domnum Bernardum de Malli, qui quasdam possessiones quas diu legitime tenuerant donacione et mera concessione antecessorum ejus, eis calumpniabatur, tali modo ad concordiam perducta est. Siquidem domnus Bernardus, si quid juris habebat in condamina de Coctaney vel in prato quod dicitur Duarum Sororum, vel in qualibet possessione de Malli, quam quolibet justo titulo prescripti fratres ab antecessoribus ejusdem Bernardi adquisierant vel legitime obtinuerant, totum guerpivit ecclesie Cluniacensi, et inde firmam pacem juravit, et quod legitimam garantiam super hiis adversus omnes homines portaret, et nichil de cetero ipse neque heres ejus in omnibus rebus vel possessionibus de Malli, quas ecclesia Cluniacensis legitime possidet, reclamaret. Quod ut laudaret, dedit ei Girinus camerarius triginta quinque solidos Cluniacensium. Inde enim idem Bernardus fidejussores et obsides posuit {696}Cluniacensi ecclesie: domnum Hugonem de Berzi, domnumque Hugonem primogenitum et ejus filium, qui, ob firmitatem hujus concessionis, huic carte apposuit suum sigillum. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo octavo, regnante domno Philippo, Francorum rege. Hujus rei testes sunt: Hugo, capellanus de Berzi, Johannes de Malli prepositus, Petrus Morel et Constancius, frater ejus, Stephanus, prepositus de Salis, Guillelmus de Salis, Amicus Morel, Andreas Charluis, Verrerius, Micholetus Berbeta, Petrus de Burgo Novo. (Trace de sceau.) (Bibl. nat. cop. 90-160; D. 487.) (Au dos:) Super concordia facta cum domno Bernardo de Mally. 4332. 1188. CHARTA QUA NOTUM EST HUMBERTUM JUNIOREM DE BELLO JOCO CONCESSISSE UT DEINCEPS NULLUS MONACHUS ORDINIS CLUNIACENSIS DET PONTONAGIUM APUD BELLAM VILLAM. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod domnus Humbertus junior de Bellojoco, ob remedium anime sue et antecessorum suorum, precipue tamen matris sue, concessit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et conventui Cluniacensi, presidente in capitulo Cluniacensi domno Beraldo, priore, ut amodo nullus monachus de ordine Cluniacensi det pontenagium apud Bellam Villam. Actum anno Verbi incarnati millesimo centesimo octogesimo octavo. Quod ut ratum sit et firmum, huic carte appositum est sigillum domni Humberti. Huic etiam concessioni interfuerunt et testes sunt: Humfredus de Marchant, Gauterius li Flamens, Bernardus, medicus domni Humberti; Durannus de Bosco, Stephanus de Charola. (Bibl. nat. cop. 90-214.) (Au dos:) Aliquis monachus Cluniacensis non debet dare aliquod pontonagium apud Bellam Villam in terra Bellijoci. {697}4333. 1188. CHARTA TRANSACTIONIS FACTÆ SUPER CONTROVERSIA EXISTENTE INTER PRIOREM DE MARMESSA ET CAPELLANUM CASTRI VILLANI. Robertus, Dei gratia Cabilonensis episcopus et Galterus, abbas Sancti Petri, omnibus salutem in Domino. Quoniam in omnibus rebus precipuam æquitatis quam stricti juris rationem desideramus, idcirco controversiam que vertebatur inter Nicolaum, priorem de Marmeesse, et Odonem, capellanum Castri Villani, quæ controversia commissa erat nobis audienda atque diffinienda a domino papa, volumus potius per transactionem de consensu partium ad concordiam reducere, quam de rigore juris per sententiam diffinire. Notum sit omnibus itaque, tam præsentibus quam futuris, quod talis transactio in præsentia nostra facta est inter priorem de Marmeesse et præfatum capellanum et in scriptis redacta. In primis cum capellanus posuerit vicarios in ecclesiis Castri Villani, debent facere fidelitatem priori cum clericis qui sunt in mensa capellani, et si ipsi vicarii vel clerici offenderint priorem et infra triduum post requisitionem prioris non emendaverint, illos debet removere capellanus et alios idoneos per consilium prioris ponere. De oblationibus omnibus quæ ponuntur in missis publicis seu privatis prior debet recipere tres partes, capellanus vero quartam [partem], exceptis oblationibus quæ offeruntur a sponso et sponsa prima die, quæ pertinent ad capellanum; post primum diem per supradictas dividuntur partes. De trecennariis et annualibus, tres partes prior recipiat; quicquid enim de procurationibus mortuorum capellanus habere poterit, medietatem priori bona fide consignabit. {698}De oblationibus autem quæ dantur pro hiis qui in claustro monachorum sepeliuntur, capellanus nihil recipiat; [quicquid autem capellanus pro nuptiis seu pro sepulturis vel a predicatoribus alicubi habere poterit, tres partes prior recipiat.] Quod autem datur capellano pro procuratione nuptiarum ad ipsum pertineat. Candelas autem tocius anni et cereum paschalem [habent monachi in ecclesia in qua manent. In ecclesia vero Castri Vilani candelas tocius anni et cereum paschalem] presbiter habebit, exceptis candelis festi Omnium Sanctorum et Natalis Domini, et Innocentum et Purificationis Sanctæ Mariæ, et Resurrectionis et Pentecostes, et Assumptionis beatæ Mariæ, quarum omnium tres partes prior, quartam capellanus, recipiet. Si quando vero prior vel ejus monachus in ecclesiis Castri Villani divina recipere voluerit, capellanus contradicere non præsumat. Electionem quoque ipsius capellani atque præsentationem prioris esse indubitati juris est. Oblationes autem capellanus vel aliquis presbiter alicui clerico vel laico donare vel in domum suam portare seu dividere absque voluntate prioris vel nuntii sui non præsumat. Hæc sunt namque ea que pro presbyteratu suo capellanus habere debet: confessiones, echerpas, baptisteria, reconciliationes mulierum, decimas militum, dealbatos, redditus de duellis et juramentis, dominica denarium de caritate quæ fit in Castro Villano. Ut autem hæc transactio in perpetuum rata permaneat, nos Robertus, Dei gratia Cabilonensis episcopus, et Walterus, abbas Sancti Petri, in hac parte a domino papa delegatus, hanc cartulam transactionis impressione sigillorum nostrorum munimus atque corroboramus. Testes sunt [H.], archidiaconus Cabilonensis; Odo, archidiaconus Cabilonensis; magister Elenerius; H. Castellus, {699}R., capellanus episcopi. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXXº octavo. (D. 213; E. 344, CCCXXII.) ?? 4334. 1188. CHARTA RAINALDI DE NIVERNIS QUA CONCESSIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS EXEMPTIONEM PEDAGII APUD DISESIAM. Ego R[ainaldus] de Niv[ernis] notum fieri volo omnibus quibus litere iste patebunt, quod cum venerabiles fratres et amici nostri domnus Hugo Cluniacensis abas, et conventus, querimoniam super illatis sibi dampnis adversum me proposuissent, et maxime pro forisfacto Cariloci, timore et amore Dei ductus, cum eis amicabiliter componere curavi, et eis concessi, ut amodo neque ipsi neque famuli qui cum eis equitabunt, neque res ipsorum proprie dent aliquod pedagium apud Disesiam. Quod ut ratum sit et firmum, huic carte sigillum meum apponi feci, uxore mea Aalide laudante. Concessi etiam eis me in proximo illis daturum plateam, in qua domum regularem edificare possint apud Disesiam, liberam et francam omnino. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octuagesimo octavo, regnante Philipo rege. (Trace de sceau.) (Bibl. nat. cop. 90-213.) (Au dos:) Carta R. comitis Nivernensi[s] de pedagio apud Disesiam. {700}4335. 1189, 25 mars. CHARTA QUA PRIOR HOSPITALIS MONTIS ZEBRUARII RECOGNOSCIT JURA PRIORIS SANCTÆ MARIÆ VILLÆ FRANCÆ, CUM QUO FACIT CONVENTIONEM. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus, quod ego Oliverius, prior Montis Zebruarii, attendens quod ex contentione que vertebatur inter ipsum hospitale et monasterium Sancte Marie de Villa Franca oriebatur non solum animarum periculum, sed maximum rerum detrimentum, nam et ipsius hospitalis sumptus inventi sunt in quingentos fere aureos absque ulla utilitate, et ipsius monasterii in XVcim fere milia solidorum exercuisse; propterea expedire magis credidi et animarum saluti et ipsorum locorum utilitati contentionem concordia sopire, quam ulterius incassum velle contendere. Itaque, caritatis affectu et spontanea voluntate, placuit mihi dare predicto monasterio de Villa Franca duo molendina integra, qui sunt juxta ipsum monasterium, inter ipsum et pontem, in perpetuum habenda, qui tamen sunt pignori obligata pro CCCC et XL solidis monete Turonensis, et debet ea redimere ipse prior predicti monasterii, vel ipsum monasterium, addere etiam prior LX solidos, quos mihi dat tantummodo in presenti, et sic perficiuntur quingenti solidi ex istis LX et illis qui dari debent molendinis. Abrenuncio etiam omni questioni et impeticioni, quam habere videbar vel habere poteram adversus predictum priorem et ejus monasterium, tam de capella Sancti Nicolai quam de oratorio nostro de Villa Franca, quam de qualibet alia re, et non debeo ulterius parrochianos aliquos de Villa Franca in ipsa villa, neque in vita neque in morte, recipere, neque ego neque successor meus, neque aliquis ex parte hospitali[s] Montis Zebruarii, neque in oratorio predicto, neque in aliquo alio loco in territorio de Villa {701}Franca, neque decimas, neque oblationes in Villa Franca, neque sepulturam, neque aliquid unde aliquod dampnum provenire possit predicto monasterio. Similiter non debeo recipere excommunicatos aut interdictos vel vetitos a priore predicti monasterii, vel ex parte ipsius monasterii, neque in Villa Franca neque alibi; neque debeo parrochiam neque sepulturam aut campanam in predicto oratorio habere. Et prior predicti monasterii dimittet predicto hospitali decimationes de Perexi, et concedit ei decimationes terrarum vel vinearum quas ipsum hospitale acquisivit in territorio de Villa Franca, vel in futurum poterit acquirere; et dat etiam ei domum carral de Vilela et vineam que contigua est ipsi domui, ut habeat eas in perpetuum. Et ut hec inter nos stabilis sit et firma convenientia, placuit utrique parti, ut quicumque nostrum vel successorum nostrorum eam transgressus fuerit, alteri parti penam persolvat quingentorum aureorum; et insuper, si transgressio fuerit facta ex parte predicti hospitalis, liberum sit et licitum predicto monasterio vel priori ejus predictas domum et vineam sibi recipere, et habere adversus predictum hospitale quascumque ante hanc compositionem habeat actiones, nulla ipsi hospitali de litis actionibus reservata. Et similiter si transgressio fuerit ex parte monasterii Sancte Marie, liberum sit et licitum hospitali predicto vel priori ejus recipere sibi predicta molendina, et habere adversus predictum monasterium quascumque ante hanc compositionem habeat actiones, nulla ipsi monasterio de suis actionibus reservata. Et obligavit se uterque nostrum juramento ad hujus conventionis perpetuam observantiam. Et quod ego Oliverius vel hospitale nostrum faciat eam confirmari per abbatem et monasterium de Oreliaco. Et quod ipse faciat eam confirmari per abbatem et monasterium Cluniacense. Ego Petrus, Compostellanus archiepiscopus, confirmavi. Ego R[odericus], {702}Lucensis episcopus, conf. Ego J. Arie, Lucensis decanus, conf. Ego J. Roderici, Lucensis archidiaconus, conf. Ego magister Rodericus, Lucensis canonicus, conf. Ego Velascus Petri, presbiter cardinalis, presens fui et conf. Ego Munio, cardinalis, conf. Ego Rodericus Alvari, canonicus Sancti Jacobi, conf. Ego Petrus Martini, archipresbiter, conf. Ego P. Samonensis abbas, conf. Petrus de Fonte, testis. Martinus Pelagii, testis. Dominicus Johannis, testis. Pelagius Barragan, testis. Martinus Friole, testis. Helias de Angolisma, testis. Helias Archambal, testis. Dominicus Bonete, testis. Facta convenientia ista aput Villam Francam, VIII kalendas aprilis, era Ma CCa XXVII. Munio Alfonsi scripsit et confirmavit. (Bibl. nat. cop. 283-175 et 177.) (Au dos:) Cartha domus Ville France in Hispania, super causa Montis Zebruarii. 4336. 1189, décembre. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III, QUO PROHIBET NE QUIS INFRA TERMINOS CLUNIACENSIS MONASTERII POSSIT CONSTRUERE HOSPITALE AUT ALIQUOD MONASTERIUM. Clemens, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni abbati, et conventui Cluniacensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens a sede postulantur que commodum ecclesiarum respiciunt et quietem, in quantum fore dinoscitur consentaneum rationi, libenter impertimur assensum apostolicum et favorem, et eadem effectu prosequente complemus. Eapropter justis vestris postulationibus annuentes, ut infra terminos immunitatem vestri monasterii continentes privilegiis ab apostolica sede indultis vestro monasterio consignatos atque firmatos, et ab ipso monasterio hactenus in pace possessos, aliquod hospitale seu cujuslibet religionis monasterium {703}absque vestro consensu aliqua persona construere non presumat, salvis privilegiis et indulgentiis romanorum pontificum auctoritate apostolica inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre prohibitionis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis se noverit incursurum. Datum Laterani, VII idus decembris, pontificatus nostri anno secundo. (E. 18, XVI.) ?? 4337. 1189. CHARTA QUA GAUCHERIUS, DOMINUS DE BORBONIO, EJUSQUE UXOR MATHILDIS, CONCESSERUNT EXEMPTIONEM PEDAGII IN TERRA SUA MONACHIS CLUNIACENSIBUS. Ad succedentium memoriam, presentium utilitatem conservandam et augendam, presidium litterarum inventum esse nemo sapiens qui dubitet. Proinde ipsarum adnotatione, tam presentibus quam futuris notificamus me dominum Gaucherium de Borbonio, dominamque Matildem, uxorem meam, ob remedium animarum nostrarum, dedisse Deo et ecclesie summorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensium, ne amodo in omni terra nostra ubicumque sit, aliquis pedagium aut aliquam consuetudinem vel exactionem querat vel extorqueat ab eis de his que proprie sunt conventus Cluniacensis et pertinent ad mensam eorum; hoc eis ex parte mea et domine Matildis uxoris mee, concessi coram domino Guillelmo, fratre meo, et domino Rainaudo, Matiscensi episcopo, Stephano Ancioceno, preposito domini Guillelmi comitis, fratris mei, sicut promisi, qui his omnibus interfuit, Pontio canonico. Quod ut ratum sit et firmum, hanc cartam sigillo meo ego Gaucherius confirmavi. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo nono, regnante domino Philippo, Francorum rege victoriosissimo, feliciter. Amen. (Bibl. nat. or. 276.) {704}(Au dos:) Carta Gaucherii de Burbun, de pedagiis et exactionibus terre sue. 4338. 1189. CHARTA QUA MANASSES, EPISCOPUS LINGONENSIS, CONFIRMAT DONATIONEM AB HUGONE, DUCE BURGUNDIÆ, MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACTAM, DE QUIBUSDAM BENEFICIIS APUD CASTELLIONEM DIVIONEMQUE. Ego Manasses, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum facio omnibus quibus litteræ præsentes patebunt, quod cum nobilis vir Hugo, dux Burgundiæ, instinctu divino contulisset ecclesiæ Cluniacensi in elemosina quædam beneficia apud Castellionem, rogatus sum a domino duce et Oddone, filio ejus, ut devotionem suam confirmarem, eo quod de feodo sit episcopi Lingonensis. Quia igitur bonorum virorum elemosinas approbare et ecclesiarum securitati teneor providere, donationem illam necnon et beneficium quod ecclesiæ Cluniacensi dedit in Divione, præsenti carta mea confirmavi, ita etiam quod si dominus dux vel aliquis de suis inde molestiam vel injuriam fecerit ecclesiæ Cluniacensi, ego vel successores mei episcopi terram ducis interdicto supponemus, donec ecclesia Cluniacensis justitiam suam obtineat. Sic enim a nobis confirmari ista postularunt dominus dux et filius ejus, eo quod elemosinas suas stabiles esse desiderarunt. Actum anno incarnationis M. C. LXXXIX. (D. 35.) ?? 4339. 1189. CHARTA QUA HUGO, BURGUNDIÆ DUX, NOTUM FACIT SE ASSIGNASSE ABBATI CLUNIACENSI DECEM LIBRAS DIVIONENSIS MONETÆ IN PEDAGIO DIVIONENSI. Hugo, Burgundiæ dux et Albonii comes. Noverint nunc et in perpetuum, tam universi quam singuli, nos assinasse abbati Cluniacensi et ecclesiæ X libras Divionensis monetæ in pedagio Divionensi annuatim {705}solvendas in festo beati Remigii, pro remedio animæ nostræ et prædecessorum nostrorum et pro anniversario nostro annuatim faciendo. Pedagiarius autem debet jurare quod prædictas [X] libras per dictum terminum de primis nummis pedagii solvet; et nisi ita redderentur, præcepimus, volentes totam terram nostram interdicti sententia alligari usque dum satisfactum esset. Testes autem sunt Manaserus, episcopus Lingonensis; magister Hugo, capellanus noster; Johannes Albispinus, clericus et notarius noster. Actum anno Verbi incarnati Mº Cº LXXXº IXº. (D. 285; E. 311, CCLXXXIX.) ?? 4340. 1189. CHARTA PHILIPPI II, REGIS FRANCORUM, QUA NOTUM FACIT SE, AD INSTANTIAM ABBATIS CLUNIACENSIS, SUSCEPISSE IN MANU SUA VILLAM VOCATAM ESCUROLES. In nomine, etc. (Bibl. Clun., col. 1489.) (E. 194, IXxx.) ?? 4341. 1190 (après le 24 juin). CHARTA QUA RAINALDUS DE DISESIA DAT MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUADRAGINTA LIBRAS AD EMENDUM LOCUM APUD DISESIAM, ETC. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod ego Reinaldus de Disesia, ob injuriarum quas ecclesie Cluniacensi intuli relaxationem, et ad anime mee remedium, proficissens Ierosolimam, donavi XL libras monachis Cluniacensibus, ad emendum locum apud Disesiam, in quo sibi domum edificarent, ab omni exactione liberam et immunem, ad cujus constructionem ligna de nemoribus meis gratis {706}concessi; concessi etiam eis qui in jam dicta domo habitabunt, singulis diebus, de nemoribus meis unam asinatam lignorum mortuorum. Iterum concessi eis quod quicquid, sive emptione, sive donatione, seu alio quolibet justo modo apud Disesiam acquirere poterunt, in pace possideant. Item concessi eisdem, quod nullus monachorum Cluniacensium ad pontem de Disesia amodo pedagium reddat, sed ipsi et res eorum libere et quiete transeant. Quod ut ratum et inviolabile permaneat, sigilli mei impressione roboravi. Hujus vero donationis testes sunt Johannes, episcopus Nevernensis, G. de Maseres, G. prepositus de Lesi, qui supradictas libras reddendas in proxima Omnium Sanctorum festivitate juravit; D. conestabulus Cluniacensis, N. prior de Disesia. Actum anno incarnationis Dominice Mº Cº LXXXXº, apud Disesiam, in presentia episcopi Nivernensis, et sigillatum apud Bellam Villam, Philipo rege Francorum eunte Ierosolimam. (Bibl. nat. cop. 93-59.) ?? 4342. 1190. CHARTA QUA WILLELMUS, COMES VIENNENSIS ET MATISCONENSIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI REDDITUM CENTUM ET QUATUOR SOLIDORUM LEDONENSIUM. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Willelmus, comes Viennensis et Matisconensis, ob remedium anime mee et antecessorum meorum, et precipue pro emendatione excessuum per me, sive per meos illatorum ecclesie Cluniacensi, dedi ecclesie Cluniacensi in perpetuam elemosinam redditum centum et quatuor solidorum Lodonensium, duobus terminis annuatim solvendorum, tam a me quam ab heredibus meis post me, per manum prepositi mei Lodonensis de calderiis meis, mandato conventus Cluniacensis, medietate videlicet in festo sancti Johannis solvenda, et altera medietate in festo beati Andree. Ut autem hec elemosina ad remedium {707}anime mee et meorum stabilis permaneat, eam presenti carta mea confirmavi. Actum anno ab incarnatione millesimo centesimo nonagesimo. Hiis testibus: Reinaudo de Bisuntio; Everardo de Chavennes; Aim[one] Rebotino; Bern[ardo] de Lai; Humberto de Arlai, Zacaria, Pontio Callido; Rem[igio] et Pagano, tunc prepositis Lodonensibus. (Bibl. nat. or. 277; cop. 93-11; D. 345.) (Au dos:) Carta de caldaria Willelmi comitis. 4343. 1190. FRAGMENTUM LITTERARUM HUGONIS, ABBATIS CLUNIACENSIS, DE UNIONE MONASTERIORUM DE BERTREES ET SANCTI VICTORIS JUXTA HOYUM. In nomine sancte et individue Trinitatis. Hugo, Dei gratia, humilis Cluniacensis abbas, totusque ejusdem [loci] conventus, universis Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, salutem in Domino. Universa negotia, que perhennem desiderant habere memoriam, litterarum indicione ac testimonio debent communiri. Inde est, et cætera. Preterea prior, qui apud Sanctum Victorem curam animarum geret et providebit in spiritualibus, electione ejusdem conventus et auctoritate abbatis Cluniacensis instituetur, ita tamen quod per eundem priorem temporalia non disponentur, nisi forte utilior non inveniatur. Hiis prior sic institutus, quoad vixerit, a prioratu suo non amovebitur, nisi ad majorem vocetur honorem, ad quem tamen non provehetur nisi assensu conventus Sancti Victoris, vel (quod absit!) minus religiosus vel bonorum ecclesie dilapidator fuerit inventus. Decretum est etiam nullos monachos a nobis [ad] commanendum eis dirigere, nisi forte heedem Dei petierint ancille. Ut autem prior spiritualium spiritualibus curis {708}liberius intendere possit, si conventus sororum noluerit, libere et absque omni contradictione quemcumque voluerint ad temporalem amministrationem, dummodo utilis et fidelis sit, de collegio suo sibi æligent et assument provisorem et amovebunt, si aliter quam opus est fecerit. Nichil quoque aliquatenus a conventu vel priore prenominato exigere poterimus, preter annuum censum a fundatoribus predictarum domorum constitutum, scilicet a cellis singulis unum aureum denarium monete Leodiensis, sed auctoritate nostra actum est, quod pro recompensatione dat ecclesia Sancti Victoris quinque marchas Cluniaco et de quinque marchis reddet abbas unam marcham apud Martin., quamobrem ecclesia Sancti Victoris libera est ab omnibus querelis in perpetuum. Acta sunt hec anno Verbi incarnati Mº Cº nonagesimo, indictione XVa. (Bibl. nat. or. 389 3º.) ?? 4344. 1190. CHARTA QUA PETRUS, NIVERNENSIS COMES, DEDIT MONASTERIO SANCTI PETRI CURTINIACI DIMIDIUM MODIUM FRUMENTI ET DIMIDIUM SILIGINIS. Gloriam mundi, etc. Ego Petrus, Nivernensis comes, presentis scripturæ monumento notum facio universis tam præsentibus quam futuris, quod [pro] Dei amore et animæ meæ et parentum meorum remedio, ecclesiæ Beati Petri Curtiniaci benigne et caritative dedi in grangia mea de terragio meo dimidium modium frumenti et dimidium siliginis, et in perpetuam elemosinam bona fide concessi. Huic elemosinæ donationi interfuerunt: Seguinus de Cornella, Oddo de Fraginiaco, Hugo de Lurciaco, Gaufridus de Poga, Petrus de Corcom, Guillelmus, capellanus de Curtiniaco, Milo mercator, Petrus Pencerons. Quod ut ratum et inconcussum in posterum habeatur, sigilli {709}mei impressione roborari fecimus. Actum apud Caritatem, anno Verbi Mº Cº nonagesimo. (Bibl. nat. coll. Bourg., t. 86, pièce 99, copie moderne.) ?? 4345. 1190. CHARTA QUA ODO, FILIUS DUCIS BURGUNDIÆ, RECOGNOSCIT SE NULLUM JUS HABERE IN VILLA GEVREIO NEC IN HOMINIBUS SANCTI PETRI CLUNIACENSIS DE BARGES, PRÆTER MAGNAM JUSTICIAM. Ego Odo, filius ducis Burgundie, omnibus notum facio quod, in presencia patris mei Hugonis venerabilis ducis Burgundie, adtestatum fuit et vere cognitum, quod nichil habebamus in villa Gevreii, preter illos qui vocantur Booler et in hominibus Sancti Petri Clugniacensis morantibus in villa de Barges, preter magnam justiciam et quod Theobaldus Landrici de Barges et Droco Matuns de Gevreio et Radulfus de Norun erant homines Sancti Petri Cluniacensis et ut hoc ratum habeatur, presentem cartam, precepto patris mei et propria voluntate, sigillo meo munivi. Hujus rei testes sunt: Guiglermus de Cristugl tunc prior Gevreii, Hugo prior Flureii, Martinus magister de Brochun, Renaudus de Vorne, Hubertus de Porta, milites; Ebradus Biglo, Engerandus de Balges, Belinus sutor, Theobaldus decanus. Autum est hoc anno incarnati Verbi Mº Cº XCº. (Arch. nat. K 1149, nº 99; D. 282.) (Au dos:) Carta de Gevrey. {710}4346. 1190, environ. CHARTA QUA HUGO DE BERZIACO ET FILIUS EJUS HUGO DIMITTUNT MONASTERIO CLUNIACENSI MALAS CONSUETUDINES QUAS PERCIPIEBANT IN VILLA BERZIACO, ETC. Ego Hugo de Berziaco pater, et ego Hugo de Berziaco, filius, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod quum iter Ierosolimitanum arripuimus, in plenario capitulo Cluniacensi quitavimus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi malas consuetudines, quas nos vel servientes nostri feceramus in terra Sancti Petri Cluniacensis. Primo quitavimus marescalciam bladi ante collectionem messium quam accipiebamus in campis; testamur etiam et dicimus quod in terra Berziaci ville et in omnibus apendiciis nullam debemus facere quistam denariorum vel talliam, et illam quistam denariorum vel talliam quam faciebamus apud Prueliege et apud Vienges, que sunt de camera Cluniacensi et de Jalenniaco, quittavimus; breneriam canum, ubicumque eam accipiebamus, quitavimus. Testamur etiam quod prepositus noster, nec cellerarius, nec coqus, nec aliquis de servientibus nostris debent habere messiones in omni terra Cluniaco pertinenti; in ma[n]sis qui sine habitatore deserta remanent, in quibus aliquid capere debemus, nichil debemus accipere donec ecclesia Cluniacensis acceperit inde servicium suum. De aliis querelis que vertebantur inter nos et ecclesiam Cluniacensem, compromisimus in tribus amicis nostris, videlicet: Waltero de Berziaco, archipresbitero de Berziaco et Beraldo de Brueria; et tribus monachis: camerario Cluniacensi, Rad. Boche et alio quolibet. Isti sex facient veteranos homines et sapientes terre Chavinniarum jurare consuetudines quas habuimus nos et antecessores nostri a sexaginta annis et infra in terra et dictione Chavinniarum, videlicet apud Buzi et circa Perreclou, et ea in quibus prenominati sex unanimiter concordaverint, bona fide servabimus, tam nos quam successores nostri. Hec omnia laudaverunt et approbaverunt Walterius de Berziaco et Gaufridus de {711}Berziaco, filius Hugonis filii. Preterea de pedagio de Charnet, sciant omnes quod ecclesia Cluniacensis quieta est in tota terra mea ab omni pedagio, et cum extranei homines dent quatuor denarios pro trosello, homines Cluniacenses non debent nisi duos. Ut autem hec nostra donatio et elemosina rata et inconcussa in perpetuum observetur, presentem cartam sigillorum nostrorum appositione fecimus roborari. (Point de trace de sceaux.) (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2163, nº 8; cop. 93-76.) ?? 4347. 1190, environ. CHARTA QUA ODO, FILIUS DUCIS BURGUNDIÆ, LAUDAT ELEEMOSYNAM A PATRE SUO FACTAM MONASTERIO CLUNIACENSI APUD BERNAM ET CASTELLIONEM. Sciant qui has litteras viderint, quod ego Oddo, filius ducis Burgundiæ, concedo, laudo et ratam habeo elemosinam quam dominus pater meus dux fecit ecclesiæ Cluniacensi apud Bernam pro excessibus suis. Similiter etiam concedo et ratam habeo elemosinam quam fecit eidem ecclesiæ Cluniacensi apud Castellionem pro salute animæ suæ et suorum, necnon et pro anima Girardi de Reun, fidelis sui. Et hæc præsentis cartæ meæ testimonio confirmavi, ne ullatenus possint in posterum infirmari. (D. 280.) ?? 4348. 1190, environ. CHARTA QUA WILLERMUS, COMES VIENNENSIS ET MATISCONENSIS, SE FIDEJUSSOREM REDDIDIT ECCLESIÆ CLUNIACENSI PRO PACE SERVANDA AB HUGONE DE MAILLO, ETC. Ego Willermus, comes Viennensis et Masticonensis, notum facio omnibus litteras istas inspicientibus, quod ego fidejussi ecclesiæ Beati Petri Cluniacensis pro pace servanda de Hugone de Maillo, et si ipse aliquo casu fortuito a prædicta pace resiliret (quod absit!), ego personam meam obligavi et jurejurando promisi ipsam ecclesiam in omnibus conservare indemnem. Juravit etiam dominus Willermus de {712}Germola et uxor ejus, domina Hugeta de Mailli, præsentem pacem tam pro se quam pro suis fortiter observare. Ut autem hoc quod factum est, ratum et firmum habeatur, ego jam dictus comes de mea et ipsorum voluntate præsentem cartam decano de Cluniaco sigilli mei munime tradidi roboratam. (D. 347.) ?? 4349. 1191, 28 juillet. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT SUBJECTIONEM BALMENSIS MONASTERII SUB ORDINE CLUNIACENSI. Celestinus, etc. Gloriosa et admirabilis, etc. (Bull. Clun., p. 95, col. 1.) (Bibl. nat. cop. 93-180; E. 61, LV.) ?? 4350. 1191. CHARTA QUA ODO, DUX BURGUNDIÆ, LAUDAT DONUM QUOD COMITISSA TORNODORI MONASTERIO CLUNIACENSI FECIT, ID EST QUARTAM PARTEM VILLÆ DE HID. Ego Odo, dux Burgundie, laudo et concedo donum quod Mathildis, comitissa Tornodori, nostra consanguinea, fecit capitulo Cluniacensi, pro anniversario suo, scilicet quartam partem unius ville que vocatur Hid, quam emit a patre meo, sicut continetur in litteris patris mei quas ipsa habet; et quia villa est de meo casamento, donum litteris meis sigillo apposito confirmo, sicut pater meus concessit et laudavit litteris suis, quas comitissa dicta habet apud se. Hujus rei testes sunt: Odo, archipresbiter de Toillun, Matherus Destez, Macrus Daci, Guillelmus Odreiz, Johannes de Toillun. Actum est hoc anno millesimo centesimo nonagesimo primo ab incarnatione Domini. (Bibl. nat. or. 278; cop. 94-70; D. 204.) (Au dos:) Concessio Matildis comitisse, de villa de Hiz. {713}4351. 1191. CHARTA QUA WILLELMUS ABBAS, DOMINUS DE CLARIACO, QUITTAT MONASTERIO CLUNIACENSI PEDAGIUM QUOD ACCIPIEBAT IN TERRA SUA. Ego Vuillelmus abbas, dominus de Clariaco, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod, pro remedio anime mee et parentum meorum, quitavi pedagium quod accipiebam, nominatim apud Rocham, vel ubicumque in omni terra mea pedagium acciperem, in manu domni Hugonis, abbatis Cluniacensis, taliter quod nuntii Cluniacenses vel monachi ejusdem cenobii, vel quicumque qui ad ecclesiam Cluniacensem vel ad menbra ad eandem ecclesiam pertinentia per terram meam transierint, quicquid ferant, pedagium non persolvent, et ita, sicut dixi, monachi, laici, vel quicumque ecclesie Cluniacensi vel membrorum ejusdem ecclesie, tam ipsi quam animalia eorum, cum honeribus suis, specialiter per Rocham et per omnem terram meam ibunt et redibunt absoluti et liberi ab omni pedagio et ab omni usagio sive consuetudine penitus absoluti. Istam donationem laudaverunt et humiliter postulaverunt fieri et factam approbaverunt: Haelis, uxor mea, et Rotgerius et Wilelmus, filii mei, tali modo quod nullus heredum meorum ecclesiam Cluniacensem super hoc unquam inquietare possint. Conventus siquidem Cluniacensis, auctoritate dompni abbatis sui, in recompensationem hujus helemosine, fecerunt me et parentes meos participes omnium beneficiorum ecclesie Cluniacensis, et unusquisque sacerdotum ipsius ecclesie dedit mihi unam missam et ceteri orationes. Ut autem hec omnia firma et illibata semper permaneant, presentem cartam per cyrographum divisam, sigillo meo communiri feci, ita quod in memoriam mei unam cartam conventus Cluniacensis habebit, et aliam filii mei et heredes {714}filiorum meorum in memoriam beneficiorum que mihi et ipsis idem conventus concessit. Que carta apud Tinctum, pro bono pacis custodienda ponetur in testimonium. Actum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo primo. (Bibl. nat. cop. 93-205.) (Au dos:) Carta W. abbatis et domini de Clariaco, super pedagio quod est apud Rocham, quod remisit ecclesie Cluniacensi pro anima sua. 4352. 1191. HOMAGIUM BERNARDI DE TURRE, PRO CASTELLO EJUSDEM NOMINIS, AB IPSO CLUNIACENSI ECCLESIÆ FACTUM. Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus, quod ego Bernardus de Turre, sequens vestigia antecessorum meorum, Bertranni patris mei et Guillermi, patrui, qui, intuitu Dei et pro remedio animarum suarum, mera donatione dederunt Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et abbati Cluniacensi dominium castelli de Turre; domino Hugoni, abbati Cluniacensi, memoratum feodum recognovi, et hominium pro ipso feodo illi feci, et fidelitatem juravi in præsentia illustris regis Philippi et multorum baronum, sub tali conditione, ut in posterum ego et successores mei castellum dictum et tutelam domus de Sancto Pardulfo et de Tarvis justam et non malitiosam ab abbate Cluniacensi habeamus et teneamus, quemadmodum præfati antecessores mei, Bertrandus et Guillermus, legitime tenuerant, tali conditione {715}et modo, ut jus istud et dominium jam dictum in nullam aliquando abbas Cluniacensis transferat personam quocunque alienationis titulo. Quod ut ratum sit et firmum, huic cartæ sigillum meum apponi feci. Actum anno incarnati Verbi M. C. nonagesimo primo. (D. 84.) ?? 4353. 1192, 13 janvier. CHARTA STEPHANI, COMITIS BURGUNDIÆ, ET WILLELMI, COMITIS VIENNENSIS ET MATISCONENSIS, DE RESTITUENDA CLUNIACENSI MONASTERIO UNA MONTEIA APUD LEDONEM. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Stephanus, comes Burgundie, et ego Willelmus, comes Vienne et Matisgonis, recognovimus quod unam monteiam, quam ecclesia Beati Petri Cluniacensis apud Ledonem Salis habuerat, perdidit sive per nos, sive per homines ville. Sed quoniam hoc peccatum amplius portare nolumus, adcreantavimus quod infra XV dies post instans Pascha, quibus calderie bullient, predictam monteiam ecclesie Cluniacensi restituemus, et in perpetua pace teneri faciemus ob remissionem peccatorum nostrorum et predecessorum nostrorum, dominorum comitum Willelmi Matisgonensis et Girardi Matisgonensis. Cujus rei testes sunt: domnus Hugo, tunc abbas Cluniacensis; Durannus, conestabulus; Seguinus, capellanus; Humbertus de Revel, Radulphus Boche, Ivo, Ludovicus, Guibertus notarius, socii domni abbatis. Item Ottho de Roseio, Pontius Callidus, Bernardus Garcins, Bono judeus. Quod ut ratum sit, litteris nostris et sigillis nostris fecimus confirmari. Actum anno Verbi incarnati Mº Cº nonagesimo IIº, apud Ledonem Salis, infra octabas Epifanie. Hoc fecimus pro animabus nostris et parentum nostrorum {716}comitis Renaudi, comitis Willelmi, fratris ejus, comitis Stephani, comitis Girardi, filiorum suorum. (Bibl. nat. or. 279; cop. 94-151; D. 13 et 344 bis.) (Au dos:) [Carta] comitis Burgundie et comitis Viennensis de caldaria [apud Ledonem]. 4354. 1192, 23 janvier. CHARTA QUA WILLELMUS, COMES VIENNENSIS ET MATISCONENSIS, CONCEDIT CLUNIACENSI MONASTERIO TRES SOLIDOS ET DIMIDIUM QUACUMQUE HEBDOMADA APUD LEDONEM SALIS. Noverint omnes, qui hec legerint vel audierint, quod ego Willelmus, comes Vienne et Matisgonis, concessi in elemosinam venerabili domino domno Hugoni, abbati et ecclesie Cluniacensi, apud Ledonem Salis, in baderia Quarterii sive eorum qui post eum baderiam illam tenebunt, III solidos et dimidium quaque ebdomada, dum calderie bullient; ita quod finito anno, circa kalendas, predictus abbas sive ecclesia Cluniacensis C et IIII solidos sibi solutos habuerit. Quod ut in perpetuum teneat, litteris nostris sigillo nostro jussimus roborari. Actum anno Verbi incarnati Mº Cº nonagesimo IIº, apud Ledonem Salis, infra octabas Epiphanie. (Bibl. nat. or. 280; cop. 94-152; D. 333.) (Au dos:) Comitis Viennensis, de caldaria. 4355. 1192, 8 février. BULLA CELESTINI PAPÆ III, AD ABBATEM ET FRATRES CLUNIACENSIS MONASTERII, QUA CONFERT EIS POTESTATEM EXCOMMUNICANDI MALEFACTORES EJUSDEM ABBATIÆ DE PROVINCIA LUGDUNENSI. Celestinus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Licet universa loca religiosa fovere ac diligere teneamur, illis tamen propensiori cura intendere nos oportet, que sub beati Petri jure consistunt et nullo mediante ad provisionem nostram pertinent et tutelam. {717}Inde est, quod nos monasterium vestrum contra molestationes indebitas speciali volentes libertatis privilegio communire, presentium auctoritate statuimus vobisque benignius indulgemus, ut universos malefactores vestros et hominum vestrorum, qui de provincia fuerint Lugdunensi, si eorum episcopi et ecclesiarum prelati a vobis tertio requisiti eos ad satisfactionem vobis congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum vobis sit vestrisque successoribus illos, candelis accensis, auctoritate apostolica, excommunicationis sententie atque interdicti subicere, quos tandiu nuntietis excommunicationis et interdicti vinculo innodatos, donec de perpetratis excessibus satisfecerint competenter, et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad apostolicam sedem cum litterarum vestrarum testimonio venerint absolvendi. Libertates preterea et immunitates ac rationabiles consuetudines monasterii vestri hactenus observatas, ratas esse decernimus, et eas auctoritate apostolica vobis, vestrisque successoribus confirmamus, arcius inhibentes ne quis possessiones, jura vel bona ejusdem monasterii, preter sedis apostolice conscientiam, cui specialiter est subjectum, quomodolibet alienare vel antiquas et rationabiles ipsius monasterii consuetudines, et hactenus observatas violare presumat. Quod si a quoquam fuerit attemptatum, statuimus omnimodis irritandum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam, etc. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, etc. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, VI idus februarii, pontificatus nostri anno primo. (Bibl. nat. cop. 94-62.) ?? 4356. 1192, 15 février. EPISTOLA CELESTINI PAPÆ III, QUA MANDAT J[OHANNI] ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI ET EJUS SUFFRAGANEIS SE FRATRIBUS CLUNIACENSIBUS CONCESSISSE FACULTATEM EXCOMMUNICATIONIS ET INTERDICTI SENTENTIAS PROFERENDI IN HOMINUM SUORUM MALEFACTORES, ETC. Celestinus, etc. Licet universa loca, etc. (Bull. Clun., p. 94, col. 1.) (Brit. mus. addition. ms. 21,240, fº 30 rº.) ?? {718}4357. 1192, 28 février. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAS DE MONTE MERULO, DE SOLLENAT, DE SANCTO DESIDERIO ET DE HERMES. Celestinus, etc. Piis petentium desideriis, etc. (Bull. Clun., p. 94, col. 2.) (E. 77, LXX.) ?? 4358. 1192, avant mars. CHARTA QUA MATHILDIS, COMITISSA TORNODORI, NOTUM FACIT SE IN PERPETUUM DARE CLUNIACENSI ECCLESIÆ QUARTAM PARTEM VILLÆ HIFZ. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Ego Matildis, comitissa Tornodori, notum fieri volo præsentibus et futuris me capitulo Cluniacensi tenore perpetuo dedisse et concessisse quartam partem unius villæ, que vocatur Hifz, quam emi ab Hugone, duce Burgundiæ, assensu et voluntate Odonis et Alexandri, filiorum ejusdem, sicut continetur in litteris ejusdem ducis, quas ab ipso mihi traditas reservo, pro salute animæ meæ et animabus prædecessorum meorum, et pro anniversario meo, quod Cluniacensis ecclesia ipso præcipue dono facere pepigit in æternum. Donum itaque sic a nobis est dispositum, quod quandiu vixero proventus villæ nominatæ in refectione Cluniacensis conventus semel in anno expendetur; post mortem vero meam, in die anniversarii mei proventus similiter conventus refectioni distribuetur. Si vero monachi Cluniacenses donum istud vendere vel invadiare volebant, ad heredes solummodo pertinens, emptione vel vadio redire decrevimus et voluimus, manente semper beneficio refectionis memorato conventui destinatæ. Quia si {719}aliquo modo donum meum a potestate monachorum exitum habere contingat, venditione scilicet, aut vadio, aut terræ in terram mutatione, nihilominus maneat redditus in refectionem sæpedictam dispositus, ex quocunque modo res contingat, quantum donum valet in redditu, tantum pro refectione sua conventui semper restituatur. Sicut enim perpetuum est anniversarium, sic beneficium manere volumus in æternum. Huic ergo nostræ donationi, ut firma sit et stabilis, litteras præsentes sigilli nostri munitas impressione apposuimus. Cujus rei hii testes sunt: Stephanus de Monte Sancti Johannis; Bertrandus de Saudon; Hervesus de Safre; Oliverius de Quingi; Raignerius de Sannei; Guillermus Odrez; Jobertus de Mesi; Petrus, præpositus de Victel; Simon Balbus; Hugo, clericus; Aimo, bubulcus; Humbertus, archipresbyter de Victel; Aimo, capellanus meus; Zacarias, clericus de Maili; magister Nicolaus, monachus Cluniacensis; Willermus, monachus; Stephanus, prior de Troanz. Actum est hoc anno Verbi incarnati millesimo centesimo nonagesimo secundo. (D. 203.) ?? 4359. 1192 (n. s.), mars. CHARTA QUA GALTERUS, EDUENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT M[ATHILDEM] TORNODORENSEM COMITISSAM, DEDISSE ECCLESIÆ CLUNIACENSI QUARTAM PARTEM VILLÆ DE HIZ. Ego Galterus, Dei gratia Æduensis episcopus, tam futurorum quam præsentium memoriæ dignum duximus committendum, quod M[athildis], nobilis Tornodorensis comitissa, ecclesiæ Beati Petri Cluniacensis donavit et concessit perpetuo possidendam quartam partem villæ que dicitur Hiz, pro anniversario suo annuatim recolendo. Ad cujus petitionem hanc suam donationem præsenti scripto annotavimus et sigillo nostro communivimus, sub anathemate interdicentes ne quis ausu temerario hujus elemosinæ donationem audeat violare. Actum anno incarnati Verbi Mº Cº nonagesimo primo, mense martii. (D. 241; E. 303, CCLXXXI.) ?? {720}4360. 1192, 6 août. EPISTOLA CELESTINI PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM ET ABBATEM SANCTÆ COLUMBÆ, UT FACIANT RESTITUERE PRIORATUI DE CARITATE DOMUM SUAM DE COLONGIIS. Celestinus, etc. Ex insinuatione dilectorum, etc. (Bull. Clun., p. 95, col. 2, nº 2.) (Bibl. nat. ms. lat., 12,680, fol. 23 b.) ?? 4361. 1192. CHARTA GUICHARDI DE BELLOJOCO, DE VIGINTI MILLIBUS SOLIDIS QUOS PATER SUUS DEBEBAT ECCLESIÆ CLUNIACENSI. Sciant omnes ad quos præsens scriptum pervenerit, quod ego Guicardus de Bello Joco viginti milia solidorum, quos pater meus abbati Cluniacensi debebat, ex præcepto ejusdem abbatis Hugoni de Vianna, creditori suo, cum viginti militibus sub tali conditione sacramento firmavi, ut decem milia in festo sancti Martini præsentis anni, et alia decem milia in eadem festivitate sequentis anni, bona fide ad graantum suum redderem. Quod si aliquo casu non fieret, ego ipse in propria persona, cum viginti militibus qui hoc mecum juraverunt, ostagium teneremus in castello Bellijoci, nec inde egrederer nisi licentia et voluntate ejusdem H. de Vienna, nec viginti milites similiter. Nomina {721}vero illorum qui mecum juraverunt hæc sunt: Hugo de Ronchevol, Guichardus de Marzi, Hugo Foudras, senescaudus; Hugo de Marzi, Stephanus de Piseiz, Hugo de Salezi, Guicardus de Marcheant, Guicardus de Piseiz, Guicardus de Salessi, Hugo de Fouchieres, Odo de Marcheant, Guirardus de Chasni, Guicardus de Santeni, Poncius de Chanave, Aimo de Teliz, et Aimo nepos ejusdem, Guigo de Lierga, Humfredus de Marcheant, Stephanus Blains. Præterea responsales dedi comitem Cabilonensem et comitem Forensem. Et comes Cabilonensis ostagium tenebit apud Cadrellam, et comes Forensis apud Claipé, nec inde egredientur usque ad solutionem præfati debiti. Et ut hoc ratum firmumque maneat, præsenti cartæ sigillum nostrum impressimus. Actum anno Verbi incarnati M. C. nonagesimo IIº. (D. 24.) ?? 4362. 1193, 24 juillet. CHARTA REGINALDI, CARNOTENSIS EPISCOPI, QUA CONCESSIT PRIORI SANCTI DIONYSII DE NOGENTO JUS PATRONATUS ECCLESIARUM SUARUM IN EPISCOPATU CARNOTENSI. Reginaldus, etc. (Bibl. Clun., col. 1491.) ?? ?? 4363. 1193, 28 octobre. CHARTA QUA ODO, DUX BURGUNDIÆ, NOTUM FACIT SE DEDISSE ABBATI CLUNIACENSI DECEM LIBRAS DIVIONENSIS MONETÆ RECIPIENDAS IN PEDAGIO DIVIONENSI. Rerum omnium memoriam scripturæ vivacitas conservat inextinctam. Ne ergo oblivionis rubigine malignandi serpat occasio, notum facio præsentibus et futuris, ego Oddo, dux Burgundiæ, me dedisse Deo et ecclesiæ Sancti Petri de Cluniaco, pro remedio animæ patris mei et meæ, decem libras Divionensis monetæ annuatim recipiendas in pedagio Divionis, eodem termino quo decem libræ, quas pater meus eidem domui dedit, recipiuntur, pro gravaminibus et injuriis {722}quas ego et pater meus eidem domui usque in hodiernum diem intulimus. Hujus rei testes sunt Willelmus, comes Matisconensis; Simon, dominus de Luzi, et plures alii. Actum apud Matisconem, anno incarnationis Domini Mº Cº nonagesimo IIIº, die jovis ante festum Omnium Sanctorum. (D. 286; E. 312, CCXC.) ?? 4364. ##1113. (ou 1193??) CHARTA QUA PETRUS, COMES NIVERNENSIS, LIBERAT HOMINES BEATI PETRI DE CURTINIACO IN POTESTATE SUA CURTINIACI, ETC. CONSTITUTOS, AB OMNI CORVEIA ET CHAREIA. Gloriam hominis, ut supra. Ego Petrus, comes Nivernensis, dominus Curtiniaci, notum fieri volo universis tam presentibus quam futuris, ad quorum notitiam presentes litteræ pervenerint, quod pro remedio animarum carissimi patris mei et matris meæ et meæ, universos homines ecclesiæ Beati Petri de Curtiniaco in potestate Curtiniaci et Chantecoc et Pifontis constitutos, ab omni corveia et chareia hos quitavi, et immunes in perpetuum esse concessi; presertim divinæ pietatis intuitu ecclesiæ et monachis ibi Deo servientibus concessi, quod quotiens prepositos meos Curtiniaci et Chantecoc et Pifontis a me mutari contigerit, sive a successoribus meis, subsequentes prepositi et servientes alii, priori ecclesiæ Beati Petri Curtiniacensis jurabunt quod homines jam dictæ ecclesiæ, propter occasionem injustam, in causam trahere sive vexare non presument, nec in res ad dictam ecclesiam spectantes absque juris prohibitione violentam manum dehinceps non apponent, et omnia supradicta firmiter observabunt. Si vero supradicti præpositi aut servientes de hominibus ejusdem ecclesiæ jus habere voluerint, dictus prior vel mandatum ejus de ipsis hominibus in curia sua jus eidem exibebit. Hoc autem de mandato meo Petrus Pencerius, tunc prepositus Curtiniaci, et Gaufridus, tunc prepositus Pyfontis, dicto priori juraverunt; quod ut ratum in posterum, presentem paginam eidem priori tradidi sigillo {723}meo roboratam. Hoc laudavit Yolandis, comitissa Nivernensis, domina Curtiniaci, uxor mea. Actum Senonis, anno Mº Cº XCº IIIº. (Bibl. nat. coll. Bourg., t. 86, pièce 99.) ?? 4365. 1193, (après ##) CONQUESTIO PRIORIS DE CURTINIACO, DE INEXECUTIONE CHARTARUM CONCESSARUM MONASTERIO SUO, A PETRO, DOMINO CURTINIACI, FILIO LUDOVICI REGIS, ET PETRO, FILIO EJUS, COMITE NIVERNENSIS. ... Dicit et conqueritur prior de Curtiniaco, quod ipsi et prioratui suo predicto fit injuria quantum ad istam clausulam, quæ est in priori littera quæ sic incipit: «Sed si contigerit, etc.»; et quantum ad istam fere est eadem clausula quæ sic incipit in secunda littera: «Si vero, etc.», in hoc quod alia de servientibus in absentia domini imperatoris, qui per longum fuerit absens, adeo quod non poterat ejus haberi coppia, tam contra ipsum privilegium, quam contra usum monachorum diutinum et longum, hominumque de quibus jus suum prosequi deberent coram ipso priore, qui sunt homines prioratus vel eorum vos ceperint et detinuerint, sicut modo noviter ceperint et detinuerint res dicti Rosignelli, qui est homo prioris et prioratus, et ejus bona sesierint, quod facere non possunt in terra prioris contra dicta privilegia ibi, ubi dicit quod si homo prioris forefactum faciat, qui et sit juris domini de Curtiniaco, prepositus in cujus prefectura hoc evenerit, etc., quare supplicat et petit idem prior terram suam de dictis bonis resarciri et injuriam sibi emendari. (Bibl. nat. coll. Bourg., t. 86, pièce 99.) ?? {724}4366. 1194. CHARTA QUA ODDO, DUX BURGUNDIÆ, NOTUM FACIT SE HUGONI, ABBATI CLUNIACENSI, QUOSDAM HOMINES APUD GIVREIUM CONCESSISSE. Ego Oddo, dux Burgundiæ, omnibus notum facio me pro injuriis quas prioratui de Givreio intuleram et pro anima matris meæ et antecessorum meorum salute, domino Hugoni, venerabili abbati Cluniacensi, et ecclesiæ suæ quosdam homines, quos apud Givreium habebam, qui vocantur li Boolir et heredes eorum in perpetuum concessisse, et quicquid juris in eis habebam dedisse. Et ut donatio ista perpetuum robur obtineat, præsentem cartam sigillo nostro signatam eidem abbati in hujus rei firmamentum tradidimus. Actum est hoc in multotorum præsentia, apud Givreium, anno ab incarnatione Domini M. C. XCIIII. (D. 287.) ?? 4367. 1196, 5 août. PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III, QUO CONCEDIT ABBATI CLUNIACENSI FACULTATEM CORRIGENDI QUÆ VIDERIT CORRIGENDA IN ABBATIIS AD MONASTERIUM SUUM PERTINENTIBUS. Celestinus, etc. Cum a nobis petitur, etc. (Bull. Clun., p. 95, col. 2, nº 1.) (E. 73, LXVI.) ?? 4368. 1196, 8 août. EPISTOLA CELESTINI PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ETC. QUA EIS MANDAT UT DIREPTORES ET VEXATORES FRATRUM CLUNIACENSIUM LAICOS EXCOMMUNICENT, CLERICOS AB OFFICIO ET BENEFICIO SUSPENDANT. Celestinus, etc. Non absque dolore, etc. (Bull. Clun., p. 96, col. 1.) ?? ?? {725}4369. 1196. CHARTA QUA HUGO IV, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT TERRAM DE FOSSEMES COMITI BOLONIÆ ET UXORI EJUS AD VILLAM CONSTRUENDAM. Quoniam ea que successu temporum evanescunt, recitatione litterarum facilius ad memoriam reducuntur, presenti scripto dignum duximus commendare quod ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, de consilio prudentum virorum et sociorum nostrorum, nobili domino comiti Bolonie Ren[aldo] et eque nobili sue uxori Idde comitisse, quorum antecessores multa bona contulerant in elemosinam monasterio Clu[n]iacensi, possessiones nostras de Fossemes integre et cum omnibus appendiciis ad villam construendam per medium possidendam jure hereditario concessimus, et in omnibus omnino rebus sine ulla exceptione medietatem nobis retinuimus; ita quod nos sine comite Bolonie in territorio de Fossemes possessiones aliquas nobis vendicare non poterimus, nec ipse sine nobis, preter illa que nobis specialiter retinemus, videlicet ut omnes multuras nove ville in molendinis nostris nobis recipiendas pro voluntate nostra ordinabimus. Decimas quoque omnes et omnia que ad parrochias predicte ville pertinent, et que de jure nostro sunt, et que de alterius jure nobis vindicare poterimus, libere possidebimus; ita quod in eis predictis comes nichil habebit. Sciendum etiam, quod quicomque Bolonie comes extiterit, ei qui tunc erit abbas Cluniacensis propter hoc homagium tenetur exhibere. Ballivi quoque comitum, qui ibi successive missi fuerint, priori Rumeliaci fidelitate debent astringi super omnibus proventibus et porcione prioris servanda fideliter et reddenda. Insuper mansuras quales ibi habebimus, nos nostram, et comes suam, et uterque suam obtinebit liberam. Nec illud silendum est, quod predicta villa a comitatu Bolonie nullo modo poterit alienari, nisi nobis, a quibus {726}procedit, in elemosina fuerit collata, nec ab aliquo monachorum nostrorum poterit distrahi, neque comes Bolonie patietur ipsam alienari nisi de communi consilio et sigillo capituli Cluniacensis. Et ut hoc inconcussum permaneat, sub cirographi divisione nostrorumque sigillorum impressione, cartam presentem fecimus roborari, apposito etiam sigillo capituli Cluniacensis. Actum anno Verbi incarnati Mº Cº XCº VIº, testibus subscriptis: Roberto, priore Sancti Martini de Campis; Giroldo, priore Abbatis Ville; Siguino, capellano nostro; Girino, camerario: Guichardo Bordo, Guiberto notario, Humberto de Revel; nobilibusque viris: domino Alberico, comite Domni Martini; Petro Leschans; Ansello de Chaeu; Morsello, senescallo Bolonie. (Bibl. nat. cop. 97-102.) (Au dos:) Carta H. abbatis Cluniacensis de quandam (sic) terram quam concessit comiti Bolonie et uxori sue Idde. 4370. 1197, 1er mai. CHARTA QUA REGINALDUS, MATISCONENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT WILLELMUM, COMITEM MATISCONENSEM, PROMISISSE NEC PER SE, NEC PER ALIUM OCCUPATURUM CALDARIAM QUAM ECCLESIA CLUNIACENSIS APUD LEDONEM HABET. Ego Rainaldus, Dei gratia Matisconensis episcopus, notum facio presentibus et futuris, quod Willelmus, comes Matisconensis, in manu nostra, interposita fidei religione, firmavit quod donec conventus Cluniacensis arbitrio nostro vel successorum nostrorum servato juris ordine stare voluerit de querela quantumlibet grandi, si quam contra eundem conventum idem comes habuerit, caldariam ipsorum quam habent apud Ledonem non occupabit nec faciet vel permittet ab aliquo hominum suorum subreptione qualibet occupari. Quod si (absit!) suadente humani generis inimico, fecerit, nec infra quatuordecim dies postquam commonitus fuerit ab eodem conventu, id competenti satisfactione correxerit, tunc nos vel successores nostri personam ipsius {727}comitis et universam terram ejus interdicto et excommunicationi sine omni procrastinatione subdemus, nec sententiam relaxabimus, donec dicto conventui caldaria fuerit, cum perceptis inde proventibus, in integrum restituta, et de illata injuria congrue satisfactum. Actum Matiscone, anno incarnati Verbi Mº Cº XCVIIº, kalendis maii. (Bibl. nat. or. 282; cop. 98-14; D. 336.) (Au dos:) Carta R., episcopi Masticonensis, de caldaria apud Ledonem. 4371. 1197, 25 mai. LITTERÆ HUGONIS, LEUCORUM EPISCOPI, QUIBUS CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM ECCLESIÆ DE MONSTEROLIO A GERALDO (VOCATO AD BARBAM) FACTAM, ETC. Reverendis fratribus et amicis Hugoni, venerabili abbati, et sacro conventui Cluniacensi, Hugo, Dei gratia Leucorum episcopus, salutem in Domino. Monasticæ severitas disciplinæ, quæ, divina opitulante clementia, in cœnobio vestro splendide vigere dignoscitur, nos invitat ut petitionibus vestris, quæ a rationis tramite non discordant, facilem præbeamus assensum. Eapropter, dilecti in Domino fratres, vestris precibus inclinati, ecclesias, possessiones et decimas quas in nostra habetis diocesi, auctoritate vobis præsentium confirmamus, ecclesiam videlicet de Monsterolio, cum decimis, libertatibus et immunitatibus suis, quam vobis pia devotione dederunt Jeraldus, vocatus ad Barbam, Galterius de Novis Casis, frater ejus, et Arnulphus, filius ejusdem Jeraldi; ad quam, cum vacare contigerit, liceat priori et fratribus Thiecurth nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint præsentare presbyterum, qui a nobis animarum cura percepta vobis de temporalibus et nobis de spiritualibus respondeat, sicut vidimus in vestris privilegiis contineri. Et quidem jus præsentandi, quod præfati donatores in præfata ecclesia habuerunt, vobis concedimus et confirmamus. Insuper confirmamus vobis ecclesiam de Secbecth, quam Arnulphus, filius Jeraldi, vobis dedit, et ecclesiam de Renivilla, quam {728}dictus Galterus vobis dedit. Harum sane ecclesiarum cimiteria libera esse decrevimus, statuentes ut infra fines parrochiarum ipsarum nulli liceat de novo ecclesiam vel oratorium ædificare absque vestro consensu. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, anathema maranatha. Signum Frederici, decani et archidiaconi, qui sigilli quoque sui appositione præsenti confirmationi se favorem præbuisse declarat. Testis est magister Hugo; Fulco, præpositus de Balno; Udo de Berga. Datum per manum Galterii, cancellarii nostri, anno incarnationis Verbi M. C. XCVII, VIII kal. junii. (D. 235.) ?? 4372. 1197, juillet. CARTA QUA RAINALDUS LUGDUNENSIS ET AYNARDUS VIENNENSIS ARCHIEPISCOPI DONATIONEM DOMUS TERNACENSIS CONVENTUI CLUNIACENSI AB HUGONE ABBATE FACTAM CONFIRMANT, ET, UT ILLA IN POSTERUM AB ABBATIBUS OBSERVETUR, SE OPERAM DATUROS FIDEJUBENT. Ego Rainaldus, prime Lugdunensis et ego Aynardus, sancte Viennensis ecclesiarum Dei gratia humiles ministri, ad posterorum noticiam presentium insinuatione transmittimus, quod cum domus Ternacensis cuidam creditori titulo pignoris esset astricta, tamque gravis mole debiti depressa, ut vix jam de ejus redemptione spes aliqua superesset, donnus Hugo, Cluniacensis abbas, sano inductus consilio eandem domum et appendicias ejus in jus et dominium sacri conventus Cluniacensis sollempni donatione transtulit, tali pactione annexa, quod conventus eam redimeret, quatuor procurationes annis singulis de ipsius proventibus habiturus, et libere applicaturus suis utilitatibus, si quid, factis eisdem quatuor procurationibus, superesset. Procurationes autem sunt he: In anniversaria die bone recordationis donni Herberti abbatis Sancti Theuderii, una; in natali beatorum apostolorum Petri et Pauli, una; in anniversaria die nobilis viri Didagi Lupi de Hyspania, una; quarta vero procuratio in anniversario donni Raimundi, Lodovensis episcopi, de quorum elemosinis magna {729}ex parte per sollicitudinem donni Thebaldi, majoris prioris Cluniacensis, eandem domum constat esse redemptam, et in conventus proprietatem et dispositionem libere et absolute reductam. De pactionibus sane inter eosdem abbatem et conventum super eadem domo perpetualiter observandis, prout in eorum autentico facto exinde plenius continetur, ad ipsius abbatis instantiam nos et successores nostros apud eundem conventum vinculo fidejussionis reddidimus obligatos; ita videlicet quod si Cluniacensis abbas qui pro tempore fuerit, aliter quam in predicto autentico habetur, circa domum Ternacensem preter conventus voluntatem versari voluerit vel aliquod eis contra id quod statutum est prejudicium importare, nec ad commonitionem nostram celeri emendatione correxerit, quod perperam fuerit attemptatum, nos vel successores nostri omnes ecclesias, quas Cluniacense cenobium in nostris diocesibus habere dinoscitur, tandiu faciemus sub interdicto manere, donec conventui Cluniacensi ab abbate constiterit super hoc unde questio fuerit plenarie satisfactum. Quod ut ratum et firmum perpetuis temporibus habeatur, presens scriptum quod in testimonium dicte fidejussionis edidimus, siggillorum nostrorum appositione fecimus roborari. Actum anno incarnati Verbi Mº Cº XCº VIº, mense julio. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2327, nº 4.) ?? 4373. 1198, avant le mois de mai. CHARTA THEOBALDI, COMITIS CAMPANIÆ, QUA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI GRANGIAM MEKERELICURTIS, QUÆ PERTINEBAT AD SANCTAM MARGARETAM. Ego Theobaldus, etc. (Bibl. Clun., col. 1491, d’après E.) (D. 30; E. 206, IXxxxii.) ?? {730}4374. 1198, 4 mai. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III, AD ABBATEM ET CONVENTUM CLUNIACENSEM, QUO CONFIRMAT DONATIONEM GRANGIÆ MERCURII CURTIS A COMITE CAMPANIÆ FACTAM. Innocentius, etc. Cum a nobis petitur, etc. (Bibl. Clun., col. 1491; Bull. Clun., p. 96, col. 2.) (D. 275; E. 94, LXXXVI.) ?? 4375. 1198. SENTENTIA RAINALDI, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPI, AUCTORITATE APOSTOLICA, SUPER PRÆSENTATIONEM AD QUASDAM ECCLESIAS ET CAPELLAS IN GEBENNENSI DIOCESI. In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Anno incarnationis ejusdem Mº Cº XCº VIIIº, ego Rainaldus, primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, Stephanus, ejusdem ecclesiæ decanus, et Jocerannus, abbas Insulæ Barbaræ, cognitores causæ, ex delegatione summi pontificis, quæ inter dominum Nantelmum, episcopum Jebennensem, ex parte una, et Cluniacenses et Sancti Eugendi monachos, ex parte alia, vertebatur ex eo quia idem episcopus in quibusdam capellis, quas eorum monasteria in Jebennensi episcopatu habent, sine assensu et præsentatione ipsorum instituit capellanos, cum ad prescripta monasteria de jure communi præsentationem pertinere iidem monachi constanter affirmarent; visis et auditis allegationibus utriusque partis, et attestationibus cum summo labore et sollicitudine non modica diligenter inspectis, virorum prudentum habito consilio, electionem et præsentationem capellanorum in iis ecclesiis eisdem monachis adjudicamus: {731}monasterio Sancti Eugendi in ecclesiis de Seissiaco et de Nividen; et episcopum Gebennensem ad restitutionem gageriæ quam habebat in venna, ab eadem ecclesia IX libris primum ei solutis, condempnamus; monasterio Nantuacensi in ecclesiis Rumiliaci, Engiaci, Giniaci, Moies, Taluise, Annisiaci, Viriaci parvi, Chavoinac, Paissins, Rominiaci, Brevo, Alberjamont, Corcellos, Chandaro, Chantre, Sorreires, Darlon, Doche, Villæ, Biliadi et de Chasnas, electionem et præsentationem adjudicamus; monasterio Sancti Victoris in ecclesia de Chisenai, et ad restituendam gageriam quam eadem ecclesia a comite habebat in venna prefatum episcopum condempnamus; monasterio de Paterniaco in ecclesia Terelai; monasterio de Condamina in ecclesia de Tyes electionem et præsentationem similiter adjudicamus et capellam novam eidem, si termini qui sunt ab Espervia, versus Condaminam, capellam inter se contineant; episcopo vero Gebennensi electionem et præsentationem capellanorum in hiis ecclesiis adjudicamus in octo ecclesiis de Boges, scilicet Sancte Radegundis, Seclæ, Jarziaci, Castellaris, Mote, Capellæ, Deserti, Alioni, et in ecclesiis de Fringe, Chuella et Chaumontet, Castellionis, Salanchi et Sanctæ Mariæ de Ripa. (D. 12; E. 333, CCCXI et 335, CCCXIII.) ?? {732}4376. 1198 (?). NOTIFICATIO SENTENTIÆ RAINALDI, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPI, UT SUPRA. R[ainaldus], Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, Stephanus, ejusdem ecclesiæ decanus, et J[ocerannus], dictus abbas Insulæ Barbaræ, carissimis in Christo Rumiliaci, Engiaci, Giniaci, Moies, Taluise, Amaisiaci, Viriaci parvi, Chavornay, Paisins, Romaniaci, Breno, Arberjamento, Corcelles, Chandouro, Chantre, Serreires, Darlo, Doche, Villæ, Biliaci, Chasnas, Chismiaci, Treelay et Tyes, capellanis universis salutem in Domino. Universitati vestræ præsentium auctoritate volumus innotescat, quod cum inter dominum Nant[elmum], Gebennensem episcopum, ex parte una, et Cluniacenses monachos, ex parte alia, de præsentatione et electione capellanorum in ecclesiis quarum curam geritis, olim gravis quæstio emersisset, nunc de mandato summi pontificis causa ipsa experientiæ nostræ commissa, post auditas hinc inde rationes, electionem et præsentationem capellanorum antedictis monachis adjudicavimus et in ecclesiis in quibus nunc vices geritis capellanorum, eligendi et præsentandi plenam eis contulimus potestatem. Ea propter, in Christo carissimi, universitati vestræ auctoritate apostolica, cujus vices gerimus in hac parte, præcipiendo mandamus, quatinus in ecclesiis vestris a Nantuacensi, de Paterniaco, de Sancto Victore et de Condamina monasteriis, præsentationem vestram et electionem et temporalia, quæ in ecclesiis capellaniæ nomine possidetis, humiliter de cetero recognoscatis, et inde tanquam ab eis, a quibus temporalia ipsa percipitis, fideles esse studeatis peromnia et devoti. (D. 242; E. 334, CCCXII.) ?? {733}4377. 1199. CHARTA QUA GUILLERMUS, COMES VIENNENSIS, NOTUM FACIT SE CONCESSISSE UT, IN QUÆRIMONIIS INTER SE ET ECCLESIAM CLUNIACENSEM EXISTENTIBUS, QUATUOR VIRI ELIGANTUR, QUORUM ARBITRIO UTRAQUE PARS STABIT. Ego Guillermus, Viennensis et Masticonensis comes palatinus, notum facio omnibus has præsentes litteras inspecturis, me ad petitionem domini Hugonis, abbatis Cluniacensis, et sacri conventus, eis indulsisse, si quid querimoniæ adversus eandem ecclesiam habebam, et si homines mei de la Bazola eos in causam traxerint, quatuor legitimi homines eligentur, a me duo, ab abbate duo, quorum arbitrio stabunt utrinque judicio vel concordia mediante. Si in hominibus meis hoc defecerit, ego eos pro amicis non habebo, nec in terra mea eos receptabo, sed bona fide Cluniacensem ecclesiam contra eos juvabo. Hoc ipsum dictum est de Regnaldo Dalmacii et ceteris hominibus meis. De hiis qui homines mei non sunt, si quis justitiam noluerit accipere ad cognitionem illorum quatuor electorum et Cluniacensem ecclesiam infestare præsumpserit, extunc præfatum monasterium contra malefactorem illum juvabo, nec eum in terra mea receptabo. Insuper in capitulo Cluniacensi, pro Dei amore et salute animæ meæ et antecessorum meorum, juravi me pacem pro posse meo provisurum eidem ecclesiæ et præmissa observaturum. Actum anno incarnati Verbi M. C. nonagesimo nono. (D. 339.) ?? 4378. 1200, 20 mars. LITTERÆ INNOCENTII PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPUM ET DECANUM LUGDUNENSEM, CONTRA MONACHOS MENATENSIS MONASTERII QUI DENEGABANT OBEDIENTIAM CŒNOBIO CLUNIACENSI. Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri... [archiepiscopo] {734}et dilecto filio... [decano] Lugdunensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilectorum filiorum, abbatis et conventus Cluniacensis, nostris est auribus intimatum, quod cum monasterium Menatense Cluniacensi ecclesiæ fuerit ab antiquo subjectum, abbas et monachi ejusdem cœnobii se Cluniacensibus pro suæ voluntatis arbitrio subtrahentes obedientiam eisdem et reverentiam debitam denegant exhibere. Volentes igitur præfatis fratribus in suo jure, sicut tenemur, adesse, discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus convocatis audiatis inter eos causam et appellatione remota, mediante justitia terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, ad ferendum testimonium veritati ecclesiastica districtione cogatis. Quod si ambo hiis exequendis non potueritis interesse, tu frater archiepiscope, ea nihilominus exequaris. Datum Laterani, IIIº decimo kalendas aprilis, pontificatus nostri anno tertio. (D. 56 bis.) ?? 4379. 1200, 6 avril. CHARTA QUA JOHANNES, REX ANGLORUM, OCTOGINTA ACRAS TERRÆ APUD CURTEHALAM ET ALIAS RES PRIORATUI DE LENTONA CONCEDIT. J[ohannes], Dei gratia rex Anglie, dominus Hybernie, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicariis et omnibus ballivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie Sancte Trinitatis de Lentona et monachis ibidem Deo servientibus, in liberam perpetuamque elemosinam, quater viginti acras terre de essartis de Curtehala et molendinum de Blachelif in eschambium terre de Papelwika, quam rex Henricus, pater noster, dedit {735}in liberam et perpetuam elemosinam canonicis de Novo Loco in Sirewda, quos ibi fundavit. Quare volumus et firmiter precipimus, quod predicta ecclesia de Lentona predictum molendinum et illas quater viginti acras de essartis de Curtehala habeant et teneant bene et in pace, libere et quiete, integre et plenarie et honorifice, cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis, et ita quod ille quater viginti acre sint libere et quiete de reguuardo nunc et in perpetuum. Concessimus etiam et hac carta nostra confirmavimus eisdem monachis de Lentona, pro salute nostra et heredum nostrorum et pro animabus regis, patris nostri, et H[enrici], regis, avi patris nostri, et antecessorum nostrorum, heremitagium de Kershala, cum omnibus pertinentiis suis, in liberam, puram et perpetuam elemosinam. Quare volumus et firmiter precipimus ut predicti monachi nostri libere et quiete in pace et honorifice teneant predictum heremitagium, sicut Hugo de Burun, monachus eorum, liberius et quietius tenuit. Concessimus etiam et hac carta nostra confirmavimus eisdem monachis unam feriam octo dierum ad festum sancti Martini, cum plenario theloneo de omnibus rebus, de quibus theloneum accipi potest, exceptis emptionibus illis quas de mensa vel vestitu eorum esse constiterit, quibus super hiis quietanciam concessimus et confirmavimus. Quare volumus et firmiter precipimus, quod nemo vendat vel emat in Notingham infra hos octo dies quibus feria durat, et ut omnes venientes ad feriam et redeuntes sint quieti ab omnibus querelis. Precipimus etiam ne vicecomes nec castellani de Notigham vexent predictos monachos in dravis bovum, nec in aliquo alio sicut solebant, set emant tali foro sicut alii venientes ad nundinas de longinquis partibus. Volumus etiam ut predicti monachi et res, et possessiones, et homines eorum liberi et quieti sint ab omni seculari servitio et exactione; et si quis versus (?) predictam domum aliquid de suis possessionibus clamaverit, sive eam in aliquo vexare vel in placito ponere voluerit, prohibemus ne pro aliquo respondeant neque in placito intrent, neque aliquis eam placitare faciat nisi coram nobis vel capitali justicia nostra. Hec omnia concessimus eis in perpetuam elemosinam pro animabus H. regis, proavi nostri, et {736}H. regis, patris nostri, et antecessorum nostrorum, et pro nostra nostrorumque et omnium fidelium salute, sicut carte regis H. patris nostri, rationabiliter testantur. Testibus Gaufredo, filio Petri, comitis Essexie, Willelmo Briwere, H. Bardulfo, Hugone de Nevilla, Roberto, filio Rogeri, Simone de Patelhillo. Datum per manum Symonis, archidiaconi Wellensis, et Johannis de Gray, apud Wigorniam, sexto die aprilis, regni nostri anno primo. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2280, nº 1.) ?? 4380. 1200, 31 mai. LITTERÆ INNOCENTII PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM ET EPISCOPUM ELYENSEM, DE DOMO SANCTI PANCRACII LEWENSIS. Innocentius, etc. Accedens ad apostolicam, etc. (Voir la pièce suivante, dans laquelle celle-ci est insérée.) (Bibl. nat. or. 284 (vidimus); D. 321.) ?? 4381. (1200, après le 31 mai.) SENTENTIA H., CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI, ET E., ELYENSIS EPISCOPI, QUA MONACHOS SANCTI PANCRACII LEWENSIS PRIORI QUEM EIS DEDERIT ABBAS CLUNIACENSIS, LITE PENDENTE, OBEDIRE JUBENT. Omnibus sancte matris ecclesie filiis, ad quos presens scriptum pervenerit, H[ubertus], Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus, tocius Anglie primas, et E[ustachius], ejusdem gratie dono Elyensis episcopus, eternam in Domino salutem. Mandatum domini pape suscepimus in hec verba: Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Cantuariensi, ..Cicestrensi et ..Elyensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Accedens ad apostolicam {737}sedem G., presbiter, procurator nobilis viri H[amelini], comitis Warennensis, ex parte ipsius, de dilecto filio Cluniacensi abbate in auditorio nostro proposuit questionem, quod cum in prioratum Sancti Pancratii de Lewes, per monachorum electionem et de assensu comitis preficiendus sit aliquis in priorem, abbas ipse, nuper vacante monasterio, quendam ibi priorem intrusit pro sue arbitrio voluntatis, petens pro comite antedicto intrusum penitus amoveri et ecclesiam per electionem fratrum, suo interveniente assensu, nichilominus ordinari. Verum dilecti filii B... et S..., nuntii et procuratores Cluniacenses, et H..., supprior Sancti Pancratii, qui ad prosequendam appellationem quam pro nominato priore interposuerat ad apostolicam sedem accesserat, gravem replicantes contra ipsum comitem questionem, ex parte abbatis Cluniacensis proponere studuerunt, quod cum monasterium Sancti Pancratii de Lewes ad Cluniacensem ecclesiam, nullo mediante, pertineat, comes ipse ecclesiam de Cuninggeburg cum quibusdam pertinentiis ejus ad Lewense monasterium pertinentem violenter invasit, et quicquid ibi annone erat ad usus suos fecit in propria castella transferri; in Hecham similiter, in Karletis et Waltone maneriis monachorum servientes suos constituit, sub pena demenbrationis, indicens ne monachis quicquam de proventibus maneriorum redderent vel ab aliquo suorum hominum reddi aliquid paterentur. Decimas preterea denariorum suorum quos debet eidem ecclesie de Lewes, per violentiam per quinquennium fere detinuit et litteras sigillatas ipsius ecclesie, quas obligavit Judeis pro pecunia quam accepit mutuo ad usuram, renuit liberare. Adjecit eciam ad majoris confusionis et malitie cumulum nuntios suos in Lewense capitulum mittere, qui prefatos priorem et suppriorem et alios quicumque fovebant partem abbatis infra proximum quatriduum de terra ejus jusserunt abscedere, nisi vellent propriorum menbrorum mutilationem elapso quatriduo sustinere. Minatus est etiam universis quod {738}eos faceret fame perire, si observarent interdictum cui abbas Cluniacensis Lewensem ecclesiam supposuerat propter violentiam, dampna et gravamina que idem comes ipsi ecclesie inferebat. Custodes quoque, vacante prioratu, ad portam monasterii sepe posuit, qui ab ejus ingressu nuntios Cluniacensis ecclesie et universos monachos Cluniacensis congregationis arcerent; hospites etiam et peregrinos, cujuscumque essent religionis vel ordinis, non prius admitterent quam prestita fide firmassent se nullum mandatum ferre scripto vel verbo ex parte Cluniacensis ecclesie vel suorum. Asserebat preterea abbatem ipsum jure suo usum in eadem ecclesia instituisse priorem, sicut in aliis prioratibus ad Cluniacensem ecclesiam pertinentibus est hactenus sine contradictione qualibet observatum, in quibus priores citra quamlibet electionem instituit et destituit etiam monachis inconsultis; petentes institucionem prioris ab eodem abbate factam per favorem sedis apostolice roborari et comitem sepedictum ad ablata restituenda compelli et satisfactionem de illatis dampnis et injuriis exhibendam. Ceterum S... et W... monachi et nuntii prioratus peticioni annuebant comitis et pro parte votis Cluniacensium concurrebant, asserentes electionem prioris jure communi ad capitulum pertinere, ibique requirendum assensum comitis ut patroni, et instituto ab abbate Clunicense amoto, postquam ibidem esset per electionem conventus ab ipso abbate alius institutus, petebant non posse sine canonica causa destitui per eundem, et quod abbas antiquo canone centum solidorum contentus non gravaret amplius prioratum. Licet autem iidem monachi mandatum capituli non haberent, ad institutionem tamen et destitutionem prioris juxta premissum modum eorum objectionibus est responsum, et quod ultra summam prefixam nomine canonis non requirebatur in eodem prioratu aliquid ab abbate, quamvis interdum pro multis et magnis necessitatibus ab ipso sicut ab aliis moderatum subsidium postularet. Cum autem super hiis et similibus coram dilectis filiis nostris J. tituli Sancte Prisce presbitero, et P. Sancte Marie in Via Lata diacono, cardinalibus, {739}quos eis dedimus auditores, fuisset diutius disputatum, qui nobis ea fideliter retulerunt, quoniam ex confessione procuratoris jam dicti comitis intelleximus violentiam ab ipso in rebus ecclesie perpetratam, licet non animo retinendi eum diceret hoc fecisse, sed ut sic emendaretur in melius quod male factum fuerat ab abbate, quamvis ex hoc secundum rigorem juris a peticione sua potuisset saltem hac vice repelli, post restitutionem tamen plenariam ablatorum et possessionem quietam et satisfactionem condignam de dampnis et injuriis irrogatis, si super questione premissa proponere quicquam voluerit, ipsum vel procuratorem ipsius de benignitate sedis apostolice in auditorio nostro, cum causam ipsam nolimus, sicut nec expedit, alii delegare, decrevimus audiendum. Monachis autem libertatem electionis petentibus, cum et id a parte altera negaretur et ipsi mandatum sufficiens non haberent, et propter probationum defectum ad presens intencionem suam probare non possent, respondimus quod licet mirabile videatur si aliud ibi quam in aliis conventualibus prioratibus monasterio Cluniacensi subjectis debeat optinere, coram nobis tamen audientiam concedemus, cum ex parte conventus Sancti Pancratii sufficiens apparuerit procurator, ita tamen ut priori quem abbas Cluniacensis instituit idem conventus reverentiam et obedientiam interim studeat exhibere. Quocirca fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus precipiendo, quatinus nisi sepedictus comes a vobis monitus et ablata restituerit universa et de dampnis et injuriis irrogatis satisfactionem exhibuerit congruentem, vos eum ad id et monachos ad obediendum priori superius nominato, omni contradictione et appellatione cessantibus, per districtionem ecclesiasticam conpellatis, assignantes eis postmodum terminum competentem in quo, si voluerint, nostro se conspectui representent, super premissis controversiis recepturi justiciam et facturi, nullis litteris obstantibus, si que apparuerint preter assensum partium a sede apostolica impetrate. Quod si omnes hiis exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exsequantur. Datum Laterani, II kalendas junii, pontificatus nostri anno tercio. — Cum igitur post hujus mandati susceptionem ad {740}pacis reformationem pluries operam dedissemus, nec nobis datum esset desuper in hiis que pacis erant proficere, constitutis tandem in nostra presentia apud Huppeham domno H[ugone], Cluniacensi abbate et dicti comitis procuratoribus, necnon et monachis quibusdam Lewensibus, qui ex parte conventus sui venerant, pro comite contra dictum abbatem est objectum, quod prenominatus G., qui se comitis procuratorem falso gessit in curia, mandatum a comite non habuit, nec ejus factum comes unquam approbavit. Et ideo quod eo interveniente contra comitem in curia statutum est vel optentum, irritum censendum est et inane, usque adeo quod et littere a domino abbate contra comitem tunc obtente nullius debent esse momenti. E contrario pars abbatis executionem mandati apostolici fieri petebat instanter, et maxime de obedientia priori exibenda, proponens exceptionem de falso procuratore ad hunc articulum non pertinere; nam cum dominus papa contra monachos precise statuerit, quod obedientiam priori quem abbas instituit impendant, quos in curia procuratorem non habuisse testatur, patet quod etsi comes nullum in curia procuratorem habuisset, vel prenominatum G..., falsum procuratorem fuisse constitisset, nichilominus id ipsum de obedientia priori exibenda precepisset, maxime cum juris communis esse videatur, ut priori ab abbate preposito prioratus possessio, quam semel adeptus est, non debeat, pendente an rite institutus sit questione, subtrahi, nec a monachis obedientia denegari. Monachi vero Lewenses, qui ibidem aderant, protestati sunt in jure se abbati tamquam patri et domino et ecclesie Cluniacensi subjectos et obedientes existere, nec eisdem velle in aliquo resistere, vel controversiam movere, nec conventum in electione seu nominatione sui prioris jus aliquod vendicare. Cum igitur super predictis et aliis quibusdam fuisset coram nobis diutius actitatum et articulus de obedientia priori exibenda videretur a domino papa absolute decisus, nos habito prudentum virorum consilio, cum nobis constaret collegam nostrum episcopum Cicestrensem proprii {741}corporis infirmitate detentum interesse non posse, juxta formam mandati apostolici decrevimus obedientiam et reverentiam, lite pendente, priori quem abbas instituit a monachis Lewensibus exibendam et quoscumque resistentes quominus pacifica possessione et administratione gaudeat prioratus, omni contradictione et appellatione cessantibus, per districtionem ecclesiasticam cohercendos. (Bibl. nat. or. 284; D. 321.) (Au dos:) Carta H[uberti] archiepiscopi Cantuariensis et E[ustachii] Eliensis episcopi, de pace facta inter comitem Pontiniaci et abbatem Cluniacensem super domo Sancti Panchracii. 4382. 1200. CHARTA QUA MATTHÆUS DE MONTE MORENCIACO ASSIGNAT CERTOS REDDITUS IN CENSIVA SUA APUD SARCELAM, PRO ALIIS QUOS PROAVUS SUUS BOUCHARDUS DEDERAT MONASTETERIIS CLUNIACENSI ET SANCTI MARTINI DE CAMPIS. Ego Matheus de Montemoranciaco universis ad quos presens scriptum pervenerit notum facio, quod illustris vir bone memorie Bouchardus, proavus meus, divini amoris instinctu, centum solidos ecclesie Cluniacensi ad luminare, et ecclesie Beati Martini de Campis quadraginta solidos in perpetuam elemosinam contulit. Preterea eidem ecclesie Sancti Martini sexaginta solidos, pro commutatione Dugniaci, qui de jure ad ipsam pertinebat, annuatim solvere tenebatur, sicut in autenticis ipsius Burchardi necnon et nobilissimi regis Ludovici et Stephani, Parisiensis episcopi, continetur expressum. Sed quia in diversis locis et confuse predicta pecunia non satis efficaciter fuit assignata, ego, causa Dei, ad preces et consilium domini Mathei, avunculi mei, et aliorum venerabilium virorum, majoris efficacie gratia, in uno certo loco, videlicet apud Sercele in censiva mea assignavi, in octavis sancti Martini hyemalis annuatim recipiendam. Hoc autem ad majorem mee cessionis firmitatem {742}statuendum decrevi, quod major meus quicumque fuerit in predicta villa, unus post alium, in accipiendo majoriam vel post, cum a predictis fratribus requisitus fuerit, si tunc oblivione omissum est, prestabit juramentum quod predictam pecuniam in die prenominata, sine dilatione et objectione aliqua, de primis censive denariis receptis cellarario vel nuntio ejus annuatim persolvet. Si vero in ipsa die aliquis ex parte monachorum, pro aliqua impediente occasione, presens non fuerit, idem major apud se dictam pecuniam conservabit, donec predictus cellararius vel aliquis, sicut dictum est, propter ipsam venerit ad recipiendam; nec pro precepto meo, si forte contra factum meum ire presumpsero, predictam solutionem, magis timens suum juramentum quod preceptum meum, nullatenus differet vel contradicet. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo. (Bibl. nat. cop. 101-42.) ?? 4383. 1200. LITTERÆ MONACHORUM SANCTI MARTINI DE CAMPIS QUIBUS MANDANT MONACHIS CLUNIACENSIBUS MORTEM PRIORIS IPSORUM ET UT INSTITUTIONEM NOVI PRIORIS AB ABBATE CLUNIACENSI FACTAM RATAM HABERE VELINT. Venerabilibus et karissimis patribus et fratribus L., priori, et sacro conventui Cluniacensi, fratres sui et conservi in Domino monachi, qui apud Sanctum Martinum de Campis morantur, salutem et sinceram in Domino devotionem. Priore nostro, devoto filio vestro, domno R[oberto], viam universe carnis ingresso, tenebamur quidem, ex antiqua institutione Cluniacensis ecclesie et consuetudine inter vos et prioratus vestros hactenus observata, mittere, sicut et mittebamus, nuntios ad dominum abbatem et vos pro obtinendo priore. Verum cum nuntii nostri, H., supprior, et R. sacrista nostri, Her. de Gornaio {743}et L. de Silvanecto, priores, et A., subcamerarius, essent in itinere constituti, invenerunt juxta Longum Pontem domnum abbatem ad nostram ecclesiam accedentem. Qui, audita desolatione nostra, ad nos properavit accedere et ecclesie nostre, ne mora ad se periculum traheret, sicut ad eum pertinet, providere priorem. Itaque nulla nostra electione, nominatione vel peticione de certa persona precedente, sine etiam nostro ab initio vel ex postfacto requisito consensu, quippe qui nichil horum penitus in ordinatione prioris habemus, prefatus domnus abbas, divino ductus consilio, pro sue voluntatis arbitrio, nobis priorem instituit domnum Willelmum, qui in ecclesia nostra camerarii officium exequebatur, virum providum et ecclesie Cluniacensi fidelem admodum et devotum, eique in capitulo nostro prioris injunxit officium; quod utique erat, nisi de gratia ipsius abbatis pensata utilitate nostre ecclesie processisset, cum vestro consilio in Cluniacensi capitulo de quo mallet monacho, faciendum. Quia igitur pia consideratione provocatus domnus abbas nobiscum fecit hanc gratiam, rogamus vos per misericordiam Dei quatinus hoc habere velitis acceptum, in quo nostris pepercit laboribus et expensis, nec juri et dignitati Cluniacensis ecclesie in aliquo derogavit. Actum et recitatum publice in capitulo Sancti Martini, anno incarnati Verbi Mº CCº. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2277, nº 1; C. 151.) (L’orig. porte au dos:) Quod Willelmus, camerarius Sancti Martini de Campis, ibidem factus est prior ex gratia, cum deberet fieri in capitulo Cluniacensi. 4384. 1200. CHARTA QUA LINGONENSIS DECANUS NOTUM FACIT COMPOSITIONEM FACTAM FUISSE INTER LINGONENSEM ET CLUNIACENSEM ECCLESIAS SUPER DECIMIS DE LEVREIO. Decanus, cum universo Lingonensi capitulo, omnibus præsentes litteras inspecturis, salutem. Noverit universitas vestra, quod controversia quæ vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et nostram super decimis de Levreio, laboris videlicet et proprietatis ipsius prioris de {744}Levreio, in præsentia venerabilis patris Hugonis, abbatis Cluniacensis, et reverendi domini Hilduini, Lingonensis electi, sopita est in hunc modum, quod prior de Livreio, quicunque sit, singulis annis reddet ecclesiæ Lingonensi unum modium vini puri et duos sextarios bladi, unum frumenti et alterum avenæ, pro omnibus terris et vineis quas propriis sumptibus excolit et laboribus, et pro omnibus aliis de quibus debetur decima. Domus autem nostra non solvet priori costumiam qartelli avenæ et unius gallinæ, quicunque in ea maneat. Actum anno Domini M. CC. (D. 156.) ?? 4385. [1200, environ.] CHARTA QUA IDA, COMITISSA BOLONIE, CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUIETANTIAM DE OMNIBUS CONSUETUDINIBUS ET EXACTIONIBUS IN TERRA SUA. Sciant qui has litteras viderint, quod ego Ida, comitissa Bolonie, amore Dei et exemplo antecessorum meorum, qui ecclesiam Cluniacensem sicut matrem dilexerunt, dedi et concessi et hac mea carta confirmavi eidem Cluniacensi ecclesie quietantiam de omnibus omnino consuetudinibus et exactionibus, tam apud Boloniam et Witsandum quam per totam terram [meam], videlicet monachis et hominibus suis et omnibus rebus eorum; et ut sint in custodia et conductu meo et potentie comitatus Bolonie in perpetuum, sicut corpus meum et res mee. Hoc autem feci pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum, et nominatim comitis Eustachii, qui hanc libertatem eis primo concessit. Hiis testibus: Ingelranno de Penis, Baldewino de Kaiou, Clarenbarido de Thienberona, Roberto de Udevarse, Ingelranno de Muntcheveres, Arnulfo de Kaiou, et Stephano, fratre ejus; Baldewino de Colberc, Guidone de Berebrune, Heinfrido de Odere, Radulfo de Lans, Radulfo Marescallo, Henrico, avunculo meo, Johanne de Rubrec, et multis aliis. (Bibl. nat. cop. 101-163.) {745}(Au dos:) Carta Yde, comitisse Bolonie, de pedagiis et exactionibus per totam terram suam. 4386. 1200, environ. HUGO, LEDONENSIS CAPELLANUS, SUBCAMERARIO CLUNIACENSI MANDAT HENRICUM, FILIUM GIRARDI DE LEDONE, JURAVISSE PACEM A PATRE SUO FACTAM CUM MONACHIS CLUNIACENSIBUS. Venerabili viro Hugoni, subcamerario Cluniacensi, Hugo capellanus Ledonensis, salutem quam sibi. Noverit vestra dilectio, quod Henricus, filius domini Girardi de Ledone, militis, juravit coram nobis tenere pacem et concordiam, quam fecit pater ejus cum monachis Cluniacensibus. (D. 3.) ?? 4387. 1200, environ. TESTAMENTUM GUIGONETI DE GERMOLA. Pateat omnibus, quod Guigonetus de Germola debet Gaufrido, avunculo suo LX solidos Clunienses et IIIIor talenta: duo sunt in vadimonium Cluniaco pro IX s. Cluniensibus; singulis ebdomadis debent I d. de usura; alios duos reddidit ei. Sponcius de Baune scit ubi sunt. Item Gaufridus habet unum bovem et duas vaccas in domo Guigoneti pro L et III solidis fore. de chettal. Guigonetus legat predicto {746}Gaufrido suum palafredum. Item legat G. filiole sue, filie Vicardi de Moles, L s. Matiscon. de C solidis quos debet reddere Oelardus de Montebeleto; alios vero L solidos jubet reddi Gaufrido, ejus avunculo. Item Guigo, hospitalis Aque Sparse frater, legat domui predicte, pro redemptione anime sue suorumque antecessorum, mansum de Vendenessa, generaliter plena et nemora, absque omni retentu, pro C et V solidis foren. Item G. legat Villgelmo, fratri suo, partem suam de Ver; filios vero suos Villegelmum et Gaufridum in custodia ipsius ponit. Spetronille atque predictis filiis legat bladum istius anni de universa terra sua, et bestias sui tecti que sue erant, et duos boves qui sunt a Germolei, supra quos habet XI s. Clunienses de chettal. Item G. legat Simoni atque Stephano, fratribus suis, partem suam de Mator et de Germola, preter quartellatam terre quam prebet in luminari Sancti Nicholai Germole. Petrus Guadalbers habet eam pro XII d. Cluniacensibus servicii. Stephanus, frater ejus, capiet singulis annis II d. de custodia; X vero erunt in luminare: lampadem, quam antea tenebat ipse cum fratribus suis, tenebunt S. atque Stephanus; tali pacto legat eis terram, quod nequeant ludere vel in vadimonio mittere donec fiant milites. Item G. legat Perrino, nepoti suo, partem sue terre de Sinemuro sine parte fratrum suorum. Item G. legat ecclesie Santiniaci III d. in luminari, et III d. in luminari Sancti Petri de Duno annuatim super tenementum Duranni de Laie. Item G. prebet capitulo de Sanctiniaco IX solidos et VI denarios pro sepultura, et pro I tricenario, et vicario suo XII d. Item G. prebet capitulo de Duno III s. et duobus presbiteris suis XII d. Item G. prebet Lebaudo archipresbitero VII s. pro redemptione anime sue, et VII s. et VI den. reddit pro palefredo. Item G. prebet Petro, priori hospitalis, III s., et II s. et VI denarios pro uno tricennario, atque Stephano, clerico ipsius hospitalis, XII denarios, et insuper prebuit VIII s. ceteris quorum non sunt nomina ibi scripta. Item G. prebuit famulo suo {747}X s. pro tunica. Item G. reddit cuidam ex feminabus suis VI s. atque quartallum bladi. Hujus rei testes sunt: Petrus, prior hospitalis, capellanus de Sanctiniaco; Stephanus clericus, Hugo de Tresmont, et Ugo, ejus filius; Ugo Francus, Petrus de Vaudomin, Rex de Ver, Johannes del Treugi, Johannes des Chans. Item G. prebet unum convivium domui hospitali Aque Sparse, atque prebet aliud convivium hospitali d’Oliseis. Sciant omnes quod G. legat servicium universe terre sue generaliter Petro, priori hospitalis, et Ugoni de Tresmont, donec clamores et debita solvantur. (Bibl. nat. cop. 101-172.) ?? 4388. 1200, environ. CHARTA DE COMPOSITIONE ET PACE INTER CLUNIACENSEM ET BALMENSEM ECCLESIAS. Quæ, mediante concordia, et sine pravitate inter aliquos statuuntur, firma debent stabilitate muniri, et ne in posterum recidivum contentionis incurrant, litterarum beneficio roborari. Inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias grandis quidem et diuturna discordia fuit. Sed per gratiam Dei omnipotentis, de assensu partium omni scrupulo contentionis et simultatis facto de medio, pax inter eas reformata est, et ne, faciente humani generis inimico, rumpi possit, funiculo multiplici roborata. Placuit etiam Cluniacensi et Balmensi ecclesiis, quod amodo in perpetuum, cum Balmensis ecclesia vacaverit, conventus ejusdem loci de claustro Cluniacensi abbatem sibi eligat, de consilio tamen et consensu Cluniacensis abbatis, et in capitulo Cluniacensi, secundum ejusdem loci consuetudinem, nominabit, ut ibi ab eodem Cluniacensi abbate ejus electio approbetur et confirmetur, et de manu ejus electus abbas baculum accipiat pastoralem. Qui vero mancipabitur nec absolvetur a vinculo professionis quam fecit Cluniacensi ecclesiæ, sed statim post approbationem ciretur ullo tempore ab hac quantulacunque subjectione, quam sibi in eam Cluniacensis ecclesia reservavit, nec patietur ut a monachis Balmensibus vel ab aliquo id ullatenus attemptetur. Quod etiam juramentum perpetuæ {748}obedientiæ perenniter servandæ in omni subjectione ecclesiæ Cluniacensis conventus Balmensis universus et pueri de schola fecerunt primo in manu venerabilis Teobaudi, prioris Cluniacensis, qui assumptus est in abbatem ab ipsis, et quo mediante ab excommunicationis sententia, qua multo tempore propter inobedientiam suam et rebellionem extiterant innodati, fuerunt misericorditer absoluti, et postea per karissimos filios Humbertum Blang, decanum suum, Haymonem de Posuel, Girardum de Molneriis, Girardum Caballum, quos cum litteris de ratihabitione ad venerabilem patrem suum Cluniacensem abbatem et conventum pro eodem Teobaldo, priore Cluniacensi, eligendo sibi in abbatem Balmenses miserunt, sub eodem juramento fideliter promiserunt, quod nec per se, nec per aliquam quamcunque personam emancipari quærerent ab obedientia et subjectione Cluniacensis ecclesiæ; sed in ea fideliter permanebunt, et si forte exemptio quæsita esset, ea nullatenus uterentur. In hunc autem modum assumptus abbas unum de monachis claustri Cluniacensis, ad consilium Cluniacensis abbatis, in priorem majorem Balmensem assumet. Quod et faciet tam ipse quam successores ejus in perpetuum, cum Balmensis ecclesia priorem majorem non habuerit. Et tam ipse abbas quam prior major et omnes monachi Balmenses in capite, et in obedientiis constituti obedientes erunt Cluniacensi ecclesiæ, et tam in divinis officiis quam in aliis consuetudinibus, servabunt ubique Cluniacensis ordinis instituta. Quippe qui sunt monachi Cluniacenses, et in morte et in vita tantum habent in Cluniacensi ecclesia et in omnibus membris ejus quantum habent monachi Cluniacenses. Abbas vero Cluniacensis correctionem habebit in capite et in membris Balmensis ecclesiæ, et ejus dispositioni cuncti parebunt secundum Deum et Cluniacensis ordinis, ut prædiximus, instituta. Major quoque prior Cluniacensis, quotiens Balmam iverit, absente abbate Balmensi, tenebit ibidem capitulum, sedebitque ad scillam in refectorio, et per omnia majoris prioris officium exequetur, et {749}tam ibi quam ubique in cunctis membris Balmensis ecclesiæ, quæ corrigenda viderit, corriget secundum Cluniacensis ordinis disciplinam. Si vero abbas Balmensis reprehensibilis inventus fuerit, ab abbate Cluniacensi regulariter punietur, nec ab ejus judicio vel ordinatione recedet. Quia vero, sicut a patribus antiquis veridica et certa relatione modernis monstratum est et significatum pro vero, quod a Balmensi monasterio in Cluniacensi ecclesia ordo monasticus emanavit, hæc eidem Balmensi ecclesiæ prærogativa concessa est ab abbate Cluniacensi et conventu, ut semper, absente abbate Moysiacensi, qui semper de jure consuetudinario primus post abbatem Cluniacensem incedit, idem Balmensis abbas semper locum obtineat primariæ dignitatis. Sane pro recompensatione damnorum quæ Cluniacensis ecclesia occasione monachorum Balmensium multipliciter noscitur pertulisse, abbas Balmensis et conventus, ut devoti filii, concesserunt et assignaverunt libere et absolute ecclesiæ Cluniacensi unam monteiam salis apud Ledonium et molendinum de Croseth cum omnibus pertinentiis suis, quæ Balmensis ecclesia jure alodii possidebat inter Montem Moreth et Ledonium. Vineam quoque, quæ Babilonia dicitur, sitam in territorio ejusdem villæ similiter possidendam jure hereditario concesserunt. De quibus omnibus, scilicet monteia, molendino et vinea, debent legitimam garanteiam ferre ecclesiæ Cluniacensi, et facere ut ea in pace possideat et quiete. Sciendum est enim, quod abbas Cluniacensis ultra quam superius est expressum, non debet gravare Balmensem ecclesiam vel membra ejus nec in eis amplius aliquid acquirere præter conscientiam abbatis Balmensis et fratrum, excepto quod supra noscitur memoratum. Ut autem credantur fidelius suprascripta et robur perpetuum obtineant, ego frater Thebaldus, Balmensis abbas humilis, cujus mediante sollicitudine hæc gesta sunt, præsenti scripto sigilli nostri testimonium duximus apponendum. (D. 137.) ?? {750}4389. 1200, environ. CHARTA QUA NOTUM EST WILLERMUM DE CHIVINON, MATREMQUE ET FRATRES EJUS, DEDISSE CLUNIACENSI ECCLESIÆ QUIDQUID HABEBANT IN PRÆPOSITO DE BARCHASERE. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod ego Willermus de Chivinon et mater mea et fratres mei donavimus et guerpivimus Deo et ecclesiæ Cluniacensi quicquid juris habere videbamur in præposito de Barchasere et in omni progenie ejus. Et ne qua inde monachis Cluniacensibus calumnia nasceretur, et nullo modo facta donatio posset ab aliquo perturbari, rogavimus dominum Willermum, comitem Cabilonensem, ut præsentem cartam proprio sigillo insigniret. (D. 200.) ?? 4390. 1200, environ. LITTERÆ PHILIPPI, SUPPRIORIS MONACHORUM THEESFORDIE, AD OMNES PRIORES ORDINIS CLUNIACENSIS IN ANGLIA CONSTITUTOS, DE SUPPRIORE LEWENSI. Viris venerabilibus et discretis, omnibus et singulis prioribus ordinis Cluniacensis in Anglia constitutis, frater Philippus, supprior monachorum Theesfordie, et ejusdem loci conventus humilis, salutem æternam in Domino. Quoniam credimus vobis aliquorum prava insinuatione esse suggestum per nos stare quominus supprior Levensis in domo nostra est prior admissus, quod etiam pridie abbati esset ingressus in eandem prohibitus et præclusus, ut vobis de immunitate et innocentia nostra super hoc plenius constet, litteras præsentes sigillo capituli nostri munitas in verbo veritatis dicentes et in periculo animarum nostrarum et ordinis nostri firmiter attestantes nullum nostrum ullo unquam tempore procurasse vel consilium patrono nostro vel alicui in mundo dedisse vel eidem comiti consensisse quod neuter illorum suum sit propositum consecutus. Immo ipso testante, qui nihil ignorat et omnia scit antequam fiant, semper parati {751}fuimus dictum suppriorem sive quemcunque alium quem nobis abbas providisset, quantum in nobis est, suscipere et eidem abbati tanquam summo et præcipuo domino et patri nostro in terris obedire et omnem quam possumus reverentiam, subjectionem et honorem exhibere, libertates etiam et jura domus Cluniacensis, venerabilis matris nostræ et magistræ, in nullo velle lædere, delere vel minuere, sed potius in omnibus et præ omnibus et contra omnes pro posse nostro servare illæsa, eo quod illa propria nostra per omnia reputemus, cum filia a matre non reputetur alia vel extranea, in cujus pace et quiete nos desideramus semper manere obnoxios et devotos. Ceterum, cum non simus nostri juris, sed sub potestate et districtu dicti comitis nolentes et compulsi constituti in tantum quod, sicuti toti provinciæ constat, extra septa ecclesiæ nostræ sine licentia et permissione speciali servientum dicti comitis egredi non possumus, nec litteras ab aliquo suscipere, vel nostras alicui dirigere, nisi prius dictus comes illas inspexerit evidenter, vos tanquam dominos et fratres in Christo karissimos attentius rogamus, quatinus caritatis et divinæ pietatis intuitu dominum abbatem inducatis in quantum potestis, ut talibus impedimentis consideratis, impotentiam nostram respiciendo, nos habere dignetur excusatos. Vos etiam præmissa respicientes nos de jure excusabiles et a culpa immunes, si placet, habeatis. Ter quidem litteratorie innocentiam nostram domino abbati ostendimus, bis cum adhuc esset apud Cluniacum, et tertio post recessum suum a partibus nostris. Quod iterato, Deo dante, quam citius corporaliter ejus præsentia frui poterimus, fideliter et devote faciemus. Mittimus vobis transcriptum litterarum tam a nobis quam a dicto comite domino abbati alias transmissarum inspiciendas, iterato vos rogantes, quatinus dictis litteris cum quanta potueritis diligentia erga dominum abbatem procuretis, ut rancorem animi et commotionem qua erga nos injuste movetur, (novit Deus) nobis relaxet, et nullam, si placet, erga nos crudelitatem exerceat, sicut nec de jure, sicut nobis videtur, debet, cum parati simus et perpetuo erimus omnibus mandatis et præceptis suis, quantum in nobis est, humiliter et devote ac canonice obedire. Tantum {752}ergo, si placet, ad præsens faciatis, ut diligentiam vestram nobis profuisse sentiamus, et ob hoc, qui modo vobis sumus devoti, merito devotiores in futurum esse debeamus. Super omnia ad pacem inter abbatem et comitem reformanda laboretis. Valete. (D. 239.) ?? 4391. 1200, environ. CHARTA QUA BERNUERIUS DE DREES POSUIT IN VADIMONIUM IN MANU PRIORIS DE GIVRIACO QUIDQUID HABEBAT APUD EUMDEM LOCUM. Notum sit præsentibus et futuris, quod Barnuerius, miles de Drees, posuit in vadimonio quicquid habebat apud Geuvré pro VIII marchis argenti, XX solidis minus, Stephano priori ejusdem domus, tali conditione quod quicquid de eadem gageria de redditu exiret, in elemosinam esset. Hujus rei testes sunt: Guido, dominus de Vergé, archipresbyter Vergei; Petrus de Nui; Belinus, sutor de Geuvré; Robertus, nepos ejus; Bonushomo, filius Bernardi de Belna. (D. 281.) ?? 4392. 1200, environ. LITTERÆ H., SUPPRIORIS SANCTI PANCRACII DE LEWES, AD ABBATEM CLUNIACENSEM, UT DE NOVO PRIORE EI PROVIDERE VELIT. Reverentissimo patri et domino, Dei gratia domino abbati, frater H., supprior, et conventus humilis Sancti Pancratii, salutem et obedientiam debitam et devotam. Ad pedes paternitatis vestræ humiles ac proni provoluti lacrymis obortis exitum patris et prioris nostri H., piæ memoriæ, dolentes referimus, totis viribus ac precibus supplicibus postulantes, quatinus idoneum nobis pastorem providere velitis, utilem in temporalibus, pium et discretum in spiritualibus, utpote qui domum Lewensem, mores et consuetudines patrias melius novistis, {753}negotium jam dictum secundum Deum taliter promoventes, si placet, ut ab eodem dignam recipere valeatis remunerationem. Ad hoc autem perficiendum, dilectos fratres nostros, Johannem et Augustinum, vobis duximus dirigendos. Valeat paternitas vestra in Domino. (D. 436.) ?? 4393. 1200, environ. LITTERÆ H., DOMINI BAUGIACI, AD ABBATES DE FONTANETO ET DE ALBARIPA, DE CONTROVERSIA SUPER TERRA DE CHAMLITA, ETC. Viris venerabilibus abbatibus de Fontaneto et de Albaripa, et priori de Fontaneto, H., dominus Baugiaci, salutem et reverentiam. Si bene recolitis vos quando terram de Chamlita, auctoritate domini papæ, sicuti vobis placuit, absolvistis A., præposito de Corneia, in præsentia domini ducis et de ejus mandato, quia illius causæ cognitio vobis est a domino papa commissa; supplicamus igitur vobis quod ipsi et nobis diem et locum assignetis, ubi coram vobis juri parituri comparere possimus. Volumus autem quod quicunque de domo Cluniaci ad vos, ex parte nostra, veniat, ipsum tanquam nos in jure nostro petendo exaudiatis: quia liberam et generalem administrationem domui Cluniaci in causa ista concessimus, et ipsam procuratione jure(?) suam super tertia parte dotalicii filiæ nostræ constituimus, ratum habituri quicquid ipsa faciet, sive in agendo, sive in defendendo, sive transigendo, sive aliud pro alio mutando. (D. 556.) ?? 4394. 1200-1207. CHARTA QUA HUMBERTUS, VALENTINENSIS EPISCOPUS, NOTUM FACIT PONTIUM GUERS, PRIOREM SANCTI MARCELLI, CONCESSISSE ECCLESIÆ SANCTI PRIVATI DECIMAS QUAS IBI PERCIPIEBAT. Cum ea que ad perpetuam ordinata sunt pacem irrefragabiliter deceat {754}observari, commodissimum est instrumentorum tenaci memorie illa comitere, ne ventura posteritas preteritorum ignara ea valeat perturbare. Eapropter ego Humbertus, Dei gratia ecclesie Valentine episcopus, per presentem scripturam posterorum memorie transmittere curavi, quod Pontius Guers, Sancti Marcelli prior, de voluntate et consilio conventus sui, postulavit a conventu ecclesie nostre, ut decimas quas in parrochia Sancti Privati percipiebant illi ecclesie Sancti Privati concederent, ita ut dicta ecclesia Sancti Privati perpetuis temporibus generalem procurationem universo conventui ecclesie nostre facere teneretur XII denariorum; set quia dignum erat, ut qui illis populis spiritualia ministrabant ab eis decimas reciperent, placuit dicto conventui nostro eorum preces admittere et effectui mancipare, ita ut abbas Cluniacensis suusque conventus ad dicti census procurationem ecclesiam Sancti Privati cum omni jure ad se pertinenti obligarent et deinceps communitati nostre censuariam constituerent. Hac igitur inter eos placita conventione, dictus prior Sancti Marcelli, ad cujus jus ecclesia Sancti Privati noscitur pertinere, in capitulo Valentino veniens, dictas decimas de manu decani, presente et laudante conventu, juri ecclesie Sancti Privati, adsociendas recepit et de consensu et voluntate sui conventus in predicta ecclesia Sancti Privati et omni juri eidem ecclesie competenti hunc censum constituit ut singulis annis, quarto kalendas aprilis, generalem procurationem cum helemosina consueta conventui ecclesie Valentie ecclesia Sancti Privati facere teneatur. Hoc idem dominus H., Cluniacensis abbas, totusque sue ecclesie conventus approbando laudaverunt, et presentem cartam suis sigillis roboratam ecclesie Valentine transmiserunt; {755}alia eamdem sententiam continente, et sigillo capituli nostri munita cum testimonio alphabeti incisi, ab ecclesia nostra recepta. Hujus rei testes sunt: decanus Sancti Apollinaris, Richo; Durannus de Torno, magister Ainardus, Namblardus, Hugo de Stella, Gerento de Bisagio, Petrus vicarius, Poceail, archipresbiter de Motilio, Pontius Guers, prior Sancti Privati, Guillelmus de Belmont, ceterique clerici conventus Sancti Apollinaris. Volumus tamen ut jura Cluniacensis ecclesie et dignitates in his omnibus observentur illesa. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2265, nº 16; cop. 70-153 et 108-96; D. 246; E. 256, IIc XXXIX.) ?? 4395. XIIe siècle. «CENSUS OBEDIENTIARUM PROVINCIALIUM.» De Taluis, XV sol. Lugd. monete. De Candiaco, X sol. ejusdem monete. De Artais, IIII libras Viennensis monete. De Tarniaco, L sol. ejusdem monete. De Proolgo, L sol. ejusdem monete. De Tincto, XV sol. ejusdem monete aut Valentinensium. De Bolza., X sol. Viennensium aut Valentinensium. De Sancto Georgio, C sol. Valentinensium, et I ligamen, et I asinum bonum, et I feltrum. De Comboi, V sol. Valentinensium. De Cabeolo, XX sol. Valentin. De Ronpone, XL sol. Valentin. et I saco, et I ligamen, et I asinum bonum, et I feltrum. De Calcedo, X sol. Valentin. De Barnava, XX sol. Valentin. De Hur, XXX sol. Valentin. De Alesio, XL sol. de censu ejusdem domus, et L sol. pro procuratione Valentin., et I asinum, et I saccum, et I feltrum, et I ligamen. De Fontibus, XXX sol. Valentin. et I asinum bonum. De Podioleno, C. III sol. et XV [d.] Melgor., et I asinum bonum, et I ligamen, et II feltra, et I vas plenum vini. De Sancto Amantio, XX sol. Valentin. et X arietes aut XVI d. pro ariete, et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen, et II feltra. De Sancto Pantaleone, C sol. {756}Valentin., et II saccos, et II ligamina, et III feltra. De Sancta Galla, XXX sol. Valentin., et I asinum bonum, et I ligamen, et II feltra. De Sancta Lucia, XV sol. Valentin. et I asinum bonum, et I ligamen, et I saccum, et II feltra. De Sancto Andrea de Rosas, C sol. Valentin., et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen, et II feltra. De Beljoco, XXX sol. Valentin., et II feltra. De Vapingo, XXX sol. Valent., et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen et II feltra. De Teza, XXX sol. Valent., et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen, et II feltra. De Intrais, X sol. Valent., et II feltra. De ecclesiis Castelli Geraldi, X sol. Valent., et X arietes, unumquemque XVI denariorum, et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen, et II feltra. De Albara, X sol. Mergor., et II feltra. De Campo Terciario, X sol. Mergor., et II feltra. De Canagobio, IIII libras Mergor., et II asinos bonos, et II ligamina, et II saccos, et III feltra. De Valanzona, C. III sol. Mergor., et LV arietes, unumquemque XVI denariorum, et XLV sol. pro baconibus, et III asinos, et III bastos, et III saccos, et III ligamina, et XII feltra, et XV modios ordei, et XXV frumenti, secundum mensuram ejusdem ville, et unum ex majoribus vasis domus plenum vino. De Sancto Laurentio, XV sol. Melgor., pro baconibus, et V arietes, aut pro I quoque XVI den., et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen, et II feltra, et I vas plenum vini. De Gargai, III sol. Valent. De Nugers, V sol. Valent. De Olinadis, XXX sol. Melgor. De Revestenripert, X sol. et XV sol. Melgor., et I asinum bonum, et I saccum, et I ligamen, et II feltra. Pons Sorgie, XXX sol. Melgor. Ulmates, XXX sol. Melgor. Cluniset, Turnac. (A. s. 1, fº 307 vº.) ?? 4396. XIIe-XIIIe siècle. NOTITIA MALORUM QUÆ ECCLESIÆ CLUNIACENSI A COMITIBUS CABILONENSIBUS ILLATA FUERUNT. Propter innumerabilia mala, que olim Guillelmus, comes Cabilonensis, ecclesie Cluniacensi inferebat, Cluniacenses adiverunt pie memorie {757}dominum regem Ludovicum. Qui, motus pietate, accessit ad partes illas et eidem comiti abstulit totam terram suam, ita quod non remansit ei palmus terre. Qui necessitate conpulsus, pacem fecit cum ecclesia Cluniacensi et cartam suam per manum ejusdem regis de conpositione et forma pacis; postmodum autem, defuncto eodem comite, successit filius ejus Guillelmus comes, pater instantis comitisse. Qui post mortem domini regis Ludovici, pejora dampna quam pater ejus fecerat, ecclesie Cluniacensi intulit. Unde dominus rex Phillippus, anno regni sui secundo, ad partes illas accedens eundem comitem dissaisivit de omni terra sua. Qui necessitate compulsus pacem composuit et tenere juravit, et juxta cartam patris sui suam cartam nobis fecit. Dominus etiam rex, juxta tenorem carte, suum privilegium super hoc nobis dedit. Idem autem comes carte sue obvians post istam composicionem et juramentum suum, mala que fecerat, pejoravit, graviora dampna prioribus nobis inferens. Postmodum autem ultima infirmitate detentus filiam suam, comitissam instantem, coram se mandavit et omnia mala, que ecclesie Cluniacensi fecerat, contra juramentum suum et contra salutem anime se fecisse coram universis astantibus recognovit. Ipsam etiam filiam suam jurare fecit, quod pacem ecclesie Cluniacensis et omnia que continebantur in carta sua et in carta patris sui firmiter observaret. Que post mortem patris sui, tanquam juramenti oblita, antecessorum suorum mala renovans tot dampna ecclesie Cluniacensi intulit, antequam Guillelmus de Barris eam duceret, que probari poterunt XI milia solidorum; post adventum istius domini Guillelmi de Barris, non sunt minuta mala, immo multiplicata super numerum. (Bibl. nat. fonds lat. 11826, fol. 25, jadis 27.) ?? {758}4397. 1201, 10 juin. COMPOSITIO INTER HAMELINUM, COMITEM WARENNENSEM ET HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, SUPER NOMINATIONE ET INSTITUTIONE PRIORIS LEWENSIS. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Sciant tam presentes quam futuri, quod cum orta esset contencio inter dominum H[ugonem], abbatem Cluniacensem, et H[amelinum], comitem Warennensem, super nominatione et institutione prioris Lewensis, tandem, mediantibus domino H., Cantuariensi archiepiscopo, et domino E., Elyensi episcopo, et domino G[ausfredo], filio Petri, tunc justiciario Anglie, de assensu utriusque partis, presente domina Y., comitissa Warennensi, in cujus hereditate fundata est domus Lewensis, et tam illa quam W., filio et herede suo consentiente, sopita est eadem contencio in hunc modum, postquam diu duraverat: vacante prioratu Lewensi, cum nunciis comitis Warennensis, duo monachi Lewenses mittentur Cluniacum infra quindecim dies postquam contigerit predictum prioratum vacare; abbas autem Cluniacensis, cum consilio sui conventus, bona fide et secundum conscientiam suam nominabit duos de ordine Cluniacensi, quos magis idoneos crediderit ad administrationem domus Lewensis, tam in temporalibus quam in spiritualibus, exceptis duobus, scilicet majore priore Cluniacensi et priore Karitatis. In opcione autem nunciorum comitis erit de duobus nominatis ab abbate ibi assumere quem maluerint, qui eis sine dilatione tradetur in priorem Lewensem, deducendus ad comitem et ecclesiam Lewensem, et ab illis suscipiendus honorifice et sine difficultate. Prior autem sic {759}institutus per manum abbatis, et, ut dictum est, a nunciis comitis assumptus, liberam habebit administrationem in spiritualibus et temporalibus, interius et exterius, tam in instituendis quam in amovendis suppriore domus illius et prioribus cellarum, et aliis obedientiariis et ministris ad eandem domum pertinentibus, ita quod non poterit amoveri, nisi meruerit ex manifesta et racionabili causa, secundum regulam Beati Benedicti. Preterea abbas Cluniacensis non exiget de predicta domo nisi centum solidos nomine census annui, nec aliquam ibi faciet exactionem. Salva autem erit ipsi abbati Cluniacensi plene dignitas sua et auctoritas in disciplinis, corexcionibus et aliis spiritualibus ad ordinem Cluniacensem pertinentibus. Hec autem omnia utraque pars bona fide et sine malo ingenio firmiter observabit in perpetuum. Acta sunt hec apud Lamehom, anno incarnationis Domini Mº CCº Iº, quarto idus junii, coram predictis mediatoribus et per illos; presentibus et testibus dominis W., Londoniensi, et G., Roffensi, et H. Saresberiensi, et M. Wigorniensi, et J. Northwicensi episcopis, et M. de Certeseia, et de Boxleia, et de Fulger., abbatibus, et de Coventria, et de Dovoria prioribus; comite Rogerio Bigot, Hugone Bardulfi, Willelmo Briwere, Roberto, filio Rogerii; Galfrido de Say; Willelmo de Warenna; Humberto de Burgo, camerario domini regis; Radulfo de Plaitz; Roberto de Perepont; Ricardo Aguilonn et Roberto, filio ejus; Waltero de Wanci; Philippo de Burnham; Waltero de Grauntcurt, et multis aliis. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2280, nº 2; or. 285, 286, 287; D. 316; E. 236, IIcxix.) (Au dos:) Compositio inter nos et comitem Warennie super domo Sancti Pancracii. (Trace des sceaux.) {760}4398. 1201, 19 juin. LITTERÆ CONVENTUS LEWENSIS AD FRATRES CLUNIACENSES, DE COMPOSITIONE FACTA CUM COMITE WARENNENSI, UT SUPRA. Sanctissimis patribus et dominis suis domino priori et sacro conventui sancte Cluniacensis ecclesie, humiles et devoti filii sui, conventus Sancti Pancratii, humilem et devotam cum salute obedientiam, et superne dulcedinis adipe saginari. Sicut sorte sinistra et animo amaro laborantibus domesticum est questu lugubri frequenter auras replere, et aures amantum sollicitare, ita sedato tumultu et concessa post luctum leticia, ipsius causam et materiam non occultare videtur non absurdum, ut quorum fuit, communicato doloris calice, flere cum flentibus, eorumdem sit, propulsa meroris nebula, gaudentibus congaudere. Vestre sanctitati satis innotuit questio diu mota, dura satis et hactenus indecisa inter vos et dominum patronum nostrum super ordinatione domus nostre, que quidem tractu temporis sumens convalescentiam, jam nunc eatenus ascendit, quod nisi maturiori consilio et celeri opera malis, que secum convectaverat, fuisset obviatum, illa specialis filia vestra, ille oculus vester dexter, quem nominare consuevistis, non tam caligasset jam quam prorsus erueretur. Siquidem cum sanctissimus pater noster, cujus prudentie litis tam sumptuose et dispendiose terminationem divina dignatio reservavit, in Angliam hac de causa venisset, ipsam totam hoc flatu infectam invenit, quod regis, comitum, baronum, et omnium magnatum terre, una erat sententia pro comite Warennensi standum, ad illius dignitatis et juris defensionem modis omnibus insistendum, quicquid molestie vel rigoris in ipsum exerceretur, toti regno illatum et omnes ei debere esse patrocinio, qui pro omnibus agebat; inter hec quas spoliationes, quas cruces inedie et famis nos sustinuerimus morosum esset exprimere, cum singula {761}nichil aliud nobis intentarent nisi manifestam et irrecuperabilem subversionem. Ceterum inter tot malorum malleos et domino patri nostro et sancte Cluniacensi ecclesie, matri nostre, omnem semper humilitatem, reverentiam, obedientiam et subjectionem impendimus et impendere parati fuimus, sumus et semper erimus. Et licet aliquando inde contrarium fama sinistra sonuerit, mera veritas hec est, quod ab hiis separare nos non poterit periculum vel gladius. Huic autem innocentie nostre testimonium si placuerit perhibere poterit pius pater noster, in cujus audientia publice potestati sumus in jure et adhuc libere protestamur nullam nos contra sanctam Cluniacensem ecclesiam habuisse vel habere velle querelam, nec nos in nominatione vel electione prioris nostri jus aliquod vendicare. Ad hec, sanctissimus pater noster, consulto satis et modesto discretionis vestigio in causa procedens, considerata temporis malitia, circumspectis malis cotidie crescentibus et grandescentibus, intuens quod non esset indempne capud a quo tam generosum membrum precisum esset aut avulsum, de consilio magnorum et multorum prudentium, censuit aliquantum subducendum severitati, et cum domino patrono nostro amicabiliter componendum. Quod, et Deo ipsius conatibus aspirante, feliciter actum est in forma que vobis poterit demonstrari. In qua, licet superficie tenus antique vestre consuetudini et libertati videatur modice aliquantulum derogatum, clarius tamen intuentibus et diligentius discutientibus palam erit et vestre dignitati per omnia esse consultum et nostre paci perpetue provisum et infinitis malis obviatum. Quia igitur totum quod sumus vestrum est, nec habet unde glorietur palmes, nisi de pinguedine radicis bone, nos omnes ad pedes vestre universitatis prosternimus, cum multis lacrimis postulantes et supplicantes quatinus ipsam formam pacis per dominum patrem nostrum, Deo cooperante, roboratam et a nobis approbatam, gratam et acceptam, sicut et nos habere dignemini, vestri gravaminis tolerantiam, si quid in ipsa est, intuitu nostre pacis eque ferentes. Conservet sanctitatem vestram divina protectio. {762}Actum et recitatum publice in capitulo nostro, anno Verbi incarnati Mº CCº Iº, Xº IIIº kalendas julii. (Bibl. nat. or. 289; C. 152; D. 435; E. 225, IIc XVIII.) ?? 4399. 1201. COMPOSITIO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET ODDONEM, ARCHIDIACONUM PARISIENSEM, DE PRIORATU PONTIS MONACHORUM. H. Clementis, Parisiensis ecclesie decanus, totumque capitulum, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, eternam in Domino salutem. Notum facimus, quod scriptum autenticum viri venerabilis H., Cluniacensis abbatis, oculata fide inspeximus, cujus tenorem presenti pagine de verbo ad verbum duximus inserendum. Ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, notum facio tam presentibus quam futuris, quod cum domus nostra de Ponte Monachorum tot esset debitis honerata, ut per monacum Cluniacensem relevari non posset de facili, nos hac ratione inducti, et domini Philippi, illustris regis Francorum, et venerabilis patris nostri Oct[aviani], Hostiensis episcopi, precibus inclinati, dedimus et concessimus, de assensu sacri conventus Cluniacensis, dilecto clerico nostro Odoni Climent, archidiacono Parisiensi, prefatam domum cum pertinanciis suis tota vita sua pacifice possidendam, hoc modo: divinum officium in ea regulariter et honeste faciet jugiter celebrari, et tres monachos ad minus per quinquennium ab augusto proxime preterito numerandum, et post quinquennium quinque monachos ibi tenebit, quibus omnibus honorifice et regulariter necessaria ministrabit; unus autem horum sive trium sive quinque, quem idem archidiaconus maluerit, quoad spiritualia tantum, prioris geret officium, qui nobis de spiritualibus {763}respondebit, et super statu domus in temporalibus nos singulis annis certificabit. Si vero aliquis monachorum amovendus fuerit, cum hoc nobis innotuerit, ipsum amovebimus et loco ejus alium subrogabimus. Dictus autem archidiaconus infra predicti quinquenii terminum prefatam domum liberare tenetur ab omni debito, videlicet unoquoque istorum quinque annorum de quinta parte totius debiti ad minus, cui eadem domus fuerit obligata et interim pensionem quindecim librarum Parisiensium annuatim; post quinquennium vero deinceps viginti librarum pensionem in nundinis Latiniaci singulis annis nuntio nostro sine aliqua difficultate persolvet. Insuper prefatam domum cum pertinenciis suis tenere debet in bono statu, et edificia reparare et meliorare; homines, possessiones et redditus ecclesie bona fide servare et manutenere pro posse suo debet, nec redditus vel possessiones ecclesie alienare vel alicui dare in feodum vel obligare poterit. Si male alienata, propriis sumptibus pro posse suo revocabit, et omnia honera tam de susceptione abbatis et monachorum Cluniacensium, quam alia ad domum pertinentia substinebit. Quod si idem archidiaconus habitum religionis assumpserit vel ad pontificatus honorem assumptus, vel viam universe carnis ingressus fuerit, memorata domus, cum omnibus appendiciis, melioracionibus seu adquisitionibus quas ibi fecerit, instauramenta etiam domus, peccudes, animalia, que ibidem habebit, ad nos libere, et absque aliqua contradictione revertentur. Hec omnia predictus archidiaconus se bona fide servaturum prestito corporaliter sacramento juravit; promisit etiam quod ne ........... sibi occurerint, pro posse suo sicut prior, et filius, et juratus fideliter promovebit. Prefatus igitur Odo, Parisiensis archidiaconus et canonicus et frater noster in capitulo constitutus [superius ex]pressa se concessisse nobis audientibus publice recognovit et requisivit a nobis quod si forte a predictis conventionibus resiliret, ad universa que tenet de nobis convertere nos possemus, quousque super hoc esset ab archidiacono satisfactum. In cujus rei testimonium, ad peticionem ipsius presens {764}scriptum fieri et sigilli nostri fecimus inpressione muniri. Auctum anno incarnati Verbi Mº CCº primo. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2265, nº 15.) (Au dos:) Compositio inter nos et Oddonem de Ponte Monachorum. 4400. 1201. LITTERÆ MONACHORUM DE CARITATE AD MONASTERIUM CLUNIACENSE, QUIBUS RECOGNOSCUNT JUS ABBATIS SUPER AMOTIONE PRIORIS ET SUPPRIORIS SUI CONVENTUS. Reverentissimis patribus et dominis karissimis L., priori et sacro conventui Cluniacensi, fideles filii et conservi sui in Domino, conventus de Karitate, salutem et cum omni reverentia obedientiam humilem et devotam. Inter religiosas domos que a sancta matre nostra Cluniacensi ecclesia processerunt et eandem respitiunt, ecclesiam nostram esse credimus, que semper ipsam et majori veneratione coluit et habundantiori karitate dilexit, illi in prosperis et adversis indesinenter adherens, et secundum Beati Benedicti regulam et Cluniacensis ordinis instituta, eam in omnibus reverens ut dominam et magistram; hinc siquidem non inmerito presumimus accidisse, quod pre aliis et religione claruit, et terminos suos ubique dilatans rebus et possessionibus habundavit. Illud autem, quod in ecclesia nostra super amotione prioris et supprioris nostri et quibusdam aliis excessibus contra matrem nostram Cluniacensem ecclesiam, peccatis exigentibus, est presumptum, per Dei gratiam et venerabilis patris nostri domni abbatis Cluniacensis bene placitum, ordinationem et industriam, ad laudem Dei tam prudenter et regulariter reformatum est, ut sancte religionis et honestatis unguentum, quod a vobis sicut a capite descendit in menbrum, in nullo vel modico deperditum fuerit, licet odor ejus occasione turbationes et scandali aliquandiu fuerit imminutus. Novit enim omnipotens Dominus, et vobis utinam fideliter innotescat! quod in his et aliis omnibus, ita omnes et singulos nostrum ad omnem dispositionem {765}suam invenit humiles et subjectos, quod quicquid ei in nos statuere placuit, reverenter suscepimus et devote illud Psalmiste: «Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum», per exhibitionem operis adimplentes; nec enim ita sumus hebetes et ingrati, ut patri nostro ac domino abbati Cluniacensi et vobis in aliquo voluissemus unquam resistere, immo potius sancte matri nostre Cluniacensi ecclesie honorem, reverentiam et obedientiam in omnibus et per omnia voluimus semper et volumus exhibere, nec in prefitiendo nobis vel amovendo priore jus aliquod vindicamus, cum ipsius ordinatio tota ex domni abbatis Cluniacensis pendeat voluntate. Cum igitur firmiter habeamus in votis semper vobis tamquam dominis in omni subjectione jugiter obedire, sanctitatem vestram lacrimosis precibus imploramus, ut purgato culpe vitio, cesset jam indignatio vestra, si quam exinde erga nostram ecclesiam concepistis, et eamdem, que vestra est, sicut hactenus fecistis diligere fortius et fovere velitis. Actum et recitatum publice in capitulo nostro, anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo primo. (Trace de sceau.) (Bibl. nat. or. 290; lat. nouv. acq. 2274, nos 6 et 7, vidimus; cop. 103-6; C. 150; D. 169.) ?? 4401. 1201. CHARTA QUA STEPHANUS, COMES BURGUNDIÆ ET DOMINUS TREVÆ, DAT PRIORATUI SANCTI MARCELLI CABILONENSIS REDDITUS NUNDINARUM TREVÆ. Ego Stephanus, comes Burgondie et dominus Treve, presentibus et futuris rei geste noticiam in perpetuum. Sciant omnes quos scire oportuerit, quod bone memorie comes Stephanus, pater meus, pro equo albo piscibus onerato, quem censualiter debebat priori Sancti Marcelli Cabilonensis, deputaverat ei et ecclesie Sancti Marcelli, et {766}concesserat in censu Treve centum solidos annis singulis persolvendos. Pro his igitur centum solidis quos mihi retinui, laudantibus Wichardo Bordon et Philiberto, Sancti Marcelli et Treve prioribus, laude et assensu Stephani, filii mei, concessi et dedi ecclesie Sancti Marcelli in elemosinam perpetuo possidendam, omnes redditus nundinarum que sunt apud Trevam, in decolatione sancti Johannis et in festo sancti Bricii, qui in partem meam penitus cedebant. Dedi quoque eis et concessi in elemosinam medietatem reddituum quos habebam in parvis nundinis prioratus Treve et in nundinis Sancti Andree, que fiunt apud Trevam; pars enim altera duarum istarum nundinarum ad priorem Treve penitus pertinebat. In his autem quatuor predictis nundinis, supradictorum laude priorum, medietatem justiciarum mihi retinui. Sciendum vero quod familia prioris de Treva vel aliquis de precepto ejus, absque omni contradictione villicorum vel aliorum ministrorum meorum, predictos redditus quos dedi, sicut in presenti pagina continetur, debet recipere et reddere priori Sancti Marcelli; partem vero, que ejus propria est, retinere. Si quis autem (quod absit!) hanc elemosinam aliquando perturbare presumpserit, concessi ut prior de Treva in castello Treve divina penitus interdicat, donec de qualibet illa perturbatione ei plenarie fuerit satisfactum. Testes: Philibertus, prior Treve, et Bernardus monachus; Petrus, medicus Maceriarum; Pontius de Sonz et Girardus de Wileson, milites; Ebrardus de Wilefaz et Petrus de Ayrosc. Ut igitur presens scriptum ratum et inconcussum permaneat, sigilli nostri impressione presentem feci paginam communiri. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo primo. (Bibl. nat. cop. 102-194.) ?? {767}4402. 1201. CHARTA QUA DIDACUS LUPI DE FARO NOTUM FACIT SE DEDISSE SANCTÆ MARIÆ DE NAJERA COLLACIUM IN TOREZELLA, ETC. In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego domnus Didacus Lupi de Faro et uxor mea, domna Toda, una cum filiis et filiabus nostris, pro nostrarum et parentum nostrorum animarum remedio, damus et co[n]cedimus Deo et beate Marie et ecclesie Cluniacensi et vobis domno Semeno, priori Sancte Marie de Najera et conventui ibidem Deo et beate Marie servienti, de nostra propria hereditate, unum collacium in Torrezella, scilicet Blasco Sanches, cum solare suo et cum tota hereditate et pertinentia sua. Et damus in illa villa totam decimam omnium reddituum nostrorum, scilicet de fossaderiis, de homicidiis et de omnibus calumniis; ita quod ille collacius, quem in ipsa villa vobis damus vel quicumque hereditatem ipsius collacii tenuerit, habeat potestatem recipiendi ea que prediximus ad opus ecclesie Najarensi (sic). Idem damus vobis in Sancto Georgio Majori, ut supra, etc. Idem damus vobis in Ogia Castro, ut supra, etc. Item damus vobis in Yzcaray, ut supra, etc. Idem damus vobis in Zorraquin, ut supra, etc. Item damus vobis in Valle Gannon, ut supra, etc. Idem damus vobis in Pradella, ut supra, etc. Idem damus vobis in Berbesca, ut supra, etc. Idem damus vobis in Vallorchanos, ut supra, etc. Idem damus vobis in Amijugo, ut supra, etc. Idem damus vobis in Sancta Agatea, ut supra, etc. Idem damus vobis in Valle Eregio. Idem damus vobis in villa Bordon, ut supra, etc. Idem damus vobis in Carranza, ut supra, etc. Idem damus vobis in Romania, {768}ut supra, etc. Idem [damus] vobis in Argentales, ut supra, etc. Idem damus vobis in Salzedo, ut supra, etc. Idem damus vobis in Galdames, ut supra, etc. Idem damus vobis in Subporta, ut supra, etc. Idem damus vobis in Summo Rostro, ut supra, etc. Si quis autem de genere nostro vel quilibet alius in hac donatione nostra injuriam vel tortum inferre voluerit aliquando priori vel conventui Najarensi (quod absit!), majores nostri generis habeant potestatem, cum priore vel conve[n]tu Najarensi, pignorare et compellere factores hujus damni ad emendandum et restituendum totum damnum illius anni in quo prior vel conventus querelam fecerit haut rancuram. Quod si majores nostri generis noluerint juvare domnum priorem vel seniores, sicut supradictum est, habeat domnus rex potestatem ut ipse faciat emendare totum dampnum illius anni in quo prior vel conventus ei fuerint conquesti. Facta carta sub era Ma CCa XXXa IXa, regnante rege Aldefonso cum uxore sua domna Alienor regina et infante domno Ferrando, eorum filio, in Toleto, in Concha, in tota Extremadura, in tota Castella, et in tota Alava. (Or. au Brit. Mus. Add. Charters, 25,814; Bibl. nat. cop. 283-182.) ?? 4403. 1201 (?). ACQUISITIONES ET STATUS DOMORUM BONÆ MEMORIÆ DOMNI SEMENONIS, PRIORIS SANCTÆ MARIÆ DE NAJERA. In Dei nomine, ego frater Semeno, cum consilio dompni Didaci Lupi, adquisivi domum et villam de Torrecella a domno Aldefonso, regis Castelli, et dedi pro illa et pro domibus et vineis, et pro omnibus suis pertinentiis, cum carta et bulla confirmacionis ejusdem ville, duo milia et VIx Ctos aureos domne Guiomar et filiis ejus. Super omnia hec expendi CCCCtos aureos cum bulla et carta confirmacionis, et fiunt IIIa Ma. Preterea domnus rex Aldefonsus Castelle dederat jam dudum memoratam villam de Torrecella dompno Didaco Sememenes et uxori ejus dompne Guiomar et omni generacioni eorum per cuncta secula. {769}Nos itaque, gratia Dei preveniente et adjuvante, per longa tempora multos labores sustinentes, adquisivimus ita domum et villam de Torrecella. Valet siquidem prefata villa de Torrecella ecclesie de Najera, per singulos annos, CCtos Mnos et amplius sine dubio. Ego frater Semeno, cum consilio dompni Didaci Lupi, adquisivi a dompno Aldefonso, regis Castelle, ecclesiam et villam de Fagegiis, et dedi in servicio regi Castelle CCtos Mnos. Ipse enim rex dederat jam dictam villam de Fagegiis cuidam burgensi de Lucronio et omni generacioni illius per tempora cuncta. Valet supradicta villa de Fagegiis ecclesie de Najera annuatim LXXta Mnos censuales. Ego frater Semeno, cum consilio dompni Didaci Lupi, adquisivi a dompno Aldefonso, regis Castelle, de sua propria hereditate, unam hereditatem que est in Cova Cardelli, quando rex subjugavit sibi villam de Bitoria, et dedi pro illa hereditate in servicio regi Castelle, duas mulas obtimas cum aliis serviciis multis, et continet illa hereditas quantum possunt laborare per annum duo jugera bovum. Ego frater Semeno, cum consilio dompni Didaci Lupi, transacto anno, adquisivi quandam hereditatem que est apud Granonem, cum ecclesia et domibus suis, et dedi pro illa hereditate, cuidam burgensi de Bello Foramine, qui habebat illam in diebus suis et in diebus filiorum suorum, Ctum Mnos. Dedi etiam ego frater Semeno alios Ctum Mnos in bovibus quos emi, et in stipendiis mancipiorum, et in cibariis hominum et jumentorum, et in aliis supellectiliis, que in supradicta domo necesse erant. Ego frater Semeno, cum consilio dompni Didaci Lupi, emi tres solares ante portam Beate Marie et unam hereditatem que est justa domum Sancti Lazari, et dedi propter solares et hereditatem CCCCtos Mnos. Edificavi etiam in illos [tres] solares tres domos obtimas, quales non habentur a Burgis usque in Panpilona, set non consumavi illas, set preparaveram omnia necessaria ad perficiendum. Supra dictam vero hereditatem plantavi vineam et posui cementum in cir[c]uitu vinee. Hec omnia constiterunt quingentos Mnos, sine impensas {770}panis et vini. In te[m]poribus siquidem nostris evenit quod fere omnis villa de Najera a facie ignis consumta est et maxima pars domorum nostrarum igne cremata fuit, scilicet dormitorium, infirmaria et major pars apotece. Ego frater S. cum propriis expensis feci dormitorium, et infirmariam, et claustrum infirmarie, et capellam Sancti Benedicti, et apotecam, et pistrinum totum a fundamento, et expendi in laboribus istis quinge[n]tos aureos, sine pane et vino. Ego frater S., desiderans senper servire et placere senioribus et sociis meis de Najera, cum consilio et adjutorio domni Didaci Lupi, abstuli venerabili capellano de Najera ecclesiam Sancti Vincentii, et dedi illam sociis meis de Najera. Habet predicta ecclesia omnem decimam panis et vini de omnibus terris et vineis que sub jure regali continentur a Granone usque ad Navarret et Antelena. Valet redditus jam dicte ecclesie C aureos omni anno conve[n]tui de Najera. Dedi etiam venerabili conventui de Najera unam hereditatem obtimam que est in villa de Rogo, que jure debebat esse domus Sancte Columbe, et est illa hereditas quantum possunt laborare tria juga bovum per annum. Ego frater S. adquisivi a domno Didaco Lupi unam vineam, que vocatur vinea de la Torreziella, quam domnus Aldefonsus, rex Caste[lle], dedit domno D. Lupi cum carta et bulla, et cum testibus honestis, sicut ipsi testes continentur in carta, que est in tesauro Beate Marie de Najera. Verumtamen domnus Didacus, qui senper acquievit consiliis meis, rogatu meo dedit et obtulit cartam cum bulla et vineam Deo et Beate Marie de Najera et conventui ejusdem loci. Valet siquidem predicta vinea omni anno ecclesie de Najera C aureos. Adquisivi etiam quamplures hereditates et collacios a domno Didaco Lupi, sicut in consequenti scripto continetur: «In nomine, etc.» (Voir le numéro précédent.) Ego frater S. emi domum, et vineas, et ortum, et medium molendinum ex quemdam burgensem de Najara, et vendidi domum cum hereditatibus, et retinui molendinum et dedi illut conventui de Najara. Comitissa, mater domni Didaci, dabat pro supradicto medio molendino trecentos aureos. {771}Hucusque scripsimus de hadquisicionibus quas ego frater S. adquisivi cum consilio et adjutorio domni Didaci Lupi; modo dicimus de statu domorum que sub potestate nostra erant, quomodo dismisi illas. Ego frater Semeno dimisi in Burovia tria juga bovum, et unum de mulis, et unum lectum bonum; in presenti anno seminavi ibi CCtos et IXm tabladas tritici et XXm tabladas ordei, et IXm tabladas avene. Est sine debito. Et dimisi CC et LXa tabladas tritici. Ego frater S., quando recepi domum Sancti Andree de Cyronia, inveni in illam LXXX oves (unam minus), et XII capras, et V juga bovum, et X vacas, et VI porcos, inter masculos et feminas, porcos et porcas. Dimisi modo in supradicta Cironia CC et XV inter oves et capras, et XX et VII vacas, et XX et VIII porcos, inter porcos et porcas, et IX juga bovum cum tribus indomitis, et duo plaustra nova, et unam caldariam novam, et duas campanas novas. Et seminavi in hoc anno XX et V azudezes et quatuor almudes. Et est domus Sancti Andree sine debito. Inveni in domum Sancte Cholumbe XX et unam ovem, inter oves et capras, et quatuor juga bovum, et VI porcos et VIII vacas. Modo dimisi in domum Sancte Columbe C et XX inter oves et capras, et VI juga bovum, et XX porcos, inter porcos et porcas, et XXX vacas, et unam; seminavi in hoc anno X et VII azud. Est domus Sancte Columbe sine debito. Ego frater Semeno, tenens domum de Lucronio, feci domum unam cum suo furno, et unam cameram que cotidie minabatur ruinam, et expendi in laboribus istis C aureos. Est domus de Lucronio sine debito. Ego frater S. tenui domum de Villa Aurea duos annos, et inveni illam desertam et depopulatam. In primo anno adduxi omne semen quod seminavi in illa de Lucronio, et emi ibi quinque juga bovum, et postea tradidi illam cuidam monacho nostro socio de Najara, sine debito. Hec omnia probata fuerunt, sicut suprascripta sunt, coram priore Sancti Flori, camerario in Hyspania, domno Eustorgio et fratre Aymerico, priore Sancti Germani, et magistro Alano, et omni conventu Najarensi. {772}Ego frater S. dedi domum Sancti Georgii cuidam monaco de Najara in die Omnium Sanctorum, et recepit LXXX et XII cafizes tritici, et XXX cafizes de comina, et XX cafizes de avena, et VI cubas plenas vini, et in Aras, duas cubas plenas vini, et in Longar, unam; in Torraviento, X et IX cafizes tritici, XL cafizes de ordio, de avena XIII cafizes, et duas cubas plenas vini, et sex juga bovum, et XI vacas, et XXX equas, et CCCCC XVII oves, et duos asinos, et XX et II porcos. Ego frater S. dimisi in domum de Najera, quando domnus Alanus recepit prioratum de Najara, IIII cubas plenas boni vini, et LX bacones et unum, et XX et duas uncturas, et feci ibi X cubas obtimas, et dimisi tres mulas in domo supradicta de Najara. Status domus Sancti Georgii apud Lucronium probatus fuit coram domno E., priore Sancti Flori, et camerario in Hispania, et fratre Aimerico, priore Sancti Germani, per juramentum prepositi Stephani de Sancto Georgio, et Lupi Navarri de Torravento clavigeri, qui dixerunt ita esse, et si aliter invenietur, se emendaturos. Et ego domnus Didacus Lupi de Faro hec omnia suprascripta concedo et confirmo, et etiam proprio sigillo corroboro. Si quis vero adversarius hec contradicere voluerit, non ex facili credatur, quia ego scilicet domnus D. Lupi dico veritatem patri et domino meo abbati Cluniacensi, et sacro conve[n]tui ejusdem ecclesie, quod magis valet ecclesia de Najara propter domnum Semenum decem milia aureorum. (Or. au Brit. Mus. Add. Charters, 25,814; Bibl. nat. cop. 283-181.) (Au dos:) Hec sunt adquisitiones et status domorum bone memorie domni Semenonis, prioris Sancte Marie de Najera in Hyspania, de tempore Alfonsi regis. {773}4404. 1201. CHARTA QUA NOTUM EST GUIDONEM BESTIALEM QUITTAVISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS CUSTODIAM DE CLERMAIN, ETC., CUM LAUDE GUICHARDI DE BELLOJOCO. Sciant omnes tam presentes quam futuri, quod Guido Bestialis custodiam quam quærebat super villam de Clerman, licet injuste, et exactiones quas ibi faciebat, et custodiam similiter quam super Robertum de Condemina clamabat, et exactiones quas in eum faciebat, licet injuste, omnia dimisit et quitavit, et juravit quod ultra in perpetuum nec ipse, nec heredes ejus aliquid ibi reclamabunt. Dedit etiam domui de Masiliis quinque solidos censuales annuatim in perpetuum, de quibus debet reddere Rainaldus de Fornet XVIII denarios, Johannes de Fornet XII denarios, Vincentius et Bernardus de Fornet XVIII denarios, Girbertus de Fornet XII denarios. Dedit etiam camerariæ Cluniacensi II solidos et IIII denarios, quos debet reddere Hugo Charbonellus. Pro his omnibus misit Guido Bestialis dominum Guichardum de Bellojoco et heredes suos in perpetuum plegios de pace semper observanda. Dominus quoque Guichardus de Bellojoco ad testimonium veritatis et confirmationis, ad petitionem ipsius Guidonis, cartam præsentem sigillo suo roboratam super his omnibus fieri voluit. Actum anno incarnati Verbi Mº CCº primo. (D. 481; E. 300, CCLXXVIII.) ?? 4405. 1202, 1er juin. CHARTA QUA HUGO, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT RAIMUNDO, DUCI NARBONÆ, ETC., LOCUM IDONEUM AD CONSTRUENDUM PALATIUM IN VILLA SANCTI SATURNINI. Quoniam mortalium vita brevis et viventium labilis est memoria, {774}ne vitio fragilitatis humanæ veritas occultetur, et quæ inter homines plerunque pro bono pacis acta sunt, contentionis occasionem generent et rixarum, moribus est receptum et merito, ut quæ memoriam desiderant, scripturæ ministerio perpetuo valeant et perdurent. Hinc est quod notum fieri volumus omnibus hominibus tam præsentibus quam futuris, quod anno ab incarnatione Domini M. CC. II, kal. junii, ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, consilio et voluntate sociorum nostrorum, et consensu et voluntate Raigmondi de Brozeto, prioris Sancti Saturnini, et conventus ipsius monasterii, per me et per omnes successores meos, in remunerationem obsequiorum quæ monasterio nostro et membris ejus a te recepisse confitemur, et in spem futurorum, quæ te collaturum promittis, dono et in perpetuum feodum trado tibi, Raigmondo, Dei gratia duci Narbonæ, comiti Tolosano, marchioni Provinciæ, ac omnibus successoribus tuis, locum idoneum ad construendum et perficiendum tibi palatium in villa Sancti Saturnini, in eo scilicet loco, in quo turrim ædificare inceperas, tali conditione ut singulis annis pro illo et pro aliis quæ tibi concedimus, unum marabotinum dones, nomine census, abbati et ecclesiæ Cluniacensi, quinta die post Pascha; quotienscunque tamen illum priori Sancti Saturnini, quicunque ille fuerit, solveris vel solvi facies, abbati Cluniacensi eum solvisse intellexeris. Si tamen ex negligentia vel oblivione per biennium vel triennium vel tempore longiori solutus non fuerit, res ipsa hoc in commissum non cadet, sed marabotinus annis singulis exigetur. Præterea in domo Sancti Saturnini singulis annis debebis accipere, CC tantum equitantibus pro terræ consuetudine, per te vel per alium quem volueris a festivitate sancti Michaelis usque ad festivitatem sancti Martini; quem si tibi vel ballivo tuo terræ illius oblatum coram tribus vel quatuor probis hominibus hujus villæ vel bajulus tuus, si absens tu fueris, accipere nolueritis, pro illo anno acceptus reputabitur. {775}Veruntamen quando bajulus tuus albergam vellet accipere, et si tot equitaturas non haberet, secum tamen equitantibus CCtis cum suis equitaturis, pro religionis tamen consuetudine procurationem donare teneberis, scilicet panem, et vinum, et civatam, et pulmentum illi diei et tempori opportunum. Et ego R., Dei gratia dux Narbonæ, comes Tolosanus, marchio Provinciæ, hæc omnia vera esse confitens et cognoscens, propter hoc hominium facio tibi Hugoni, Dei gratia Cluniacensi abbati, et in bona fide mea te recipiens, promitto tibi et monasterio Cluniacensi omnia quæ in instrumento patris mei, quod factum fuit inter G., priorem tunc Sancti Saturnini, et R., patrem meum, me bona fide perpetuo observaturum. Instrumenti autem tenor hic est: «Omnibus præsentibus et futuris notum sit, etc. (Ut supra)..... Raigmondus Bernerii.» Ad hoc statuo ut successores mei abbatibus succedentibus semper mutuo comite vel abbate idem faciant et promittant, quod ego tibi facio hic et promitto. Et ego, si tibi supervixero, hoc idem faciam successori vel successoribus tuis; ita tamen quod propter hoc faciendum ego fines terræ meæ non egrederer, neque successores mei, sed ubicunque in terra mea possemus tibi occurrere loco et tempore competenti. Promitto etiam tibi, quod ab hac die inantea de possessionibus vel juribus Sancti Saturnini nihil acquiram sine consensu et voluntate priorum et conventuum illorum, sed personas, loco, res ecclesiæ Cluniacensis monasterii bona fide defendam et promovebo. Acta sunt hæc omnia apud Sanctum Saturninum, in ecclesia majori, scilicet Beati Petri, præsentibus et consentientibus: Gerino, camerario Cluniacensi; Simone, cambellancho; Girardo, notario domini abbatis; Johanne de Peivers et Martino, sociis domini abbatis; Gerardo, abbate Carlatensi, {776}et Raigmondo, priore Sancti Saturnini; Johanne, priore Tincti; Stephano, priore claustrali Sancti Saturnini; G., priore Rompontis, et Rostanno de Salve, priore Andusiæ, et Rostanno de Andusia; Petro de Vermel, priore de Roseriis; Bernardo de Gallerta, priore de Rions; Petro, priore de Ancone; Hugone de Seusse, et toto conventu Sancti Saturnini; præsentibus: Audeberto de Novis, judice et assessore domini comitis in castro Bellicadri; Raigmondo Gaufridi, vicario de Paternis; Alberto Martello, vicario de Malacena; Petro Chevennecia, et Gerunculo, scriptoribus domini comitis; Bonovida, ejusdem bajulo in villa Sancti Saturnini; Raigmondo de Meresci, Vinaldo Brutio de Tolosa, Britone; et præsentibus de villa Sancti Saturnini: Bartholomæo de Sancto Saturnino; Rainone de Sancto Saturnino; Willelmo, fratre ejus; Poncio Serpillio; Poncio Eustacio; Poncio Pilato; Johanno Pitavino; Willelmo, de Portu; Aimarico, fratre ejus; Bernardo de Marsilia; Raigbaudo Petro; Martino; Raignone Foiraz; Poncio Pellipario; Poncio de Caldiano; Baclione; Bernardo Cheval de Mel; Gilberto et multis aliis ejusdem villæ, et me Hugone, notario domini R., comitis Tolosani, qui mandato R. Willelmi, judicis ejusdem et cancellarii hæc scripsi, et signum meum apposui. Et ego R. Willelmus, judex et cancellarius domini comitis Tolosani, præsens interfui et subscripsi. «Fiat, Domine, cor meum demerdatum». Et ego Girardus, domini abbatis notarius, præsens interfui et subscripsi. «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.» Amen. (D. 43.) ?? {777}4406. 1202, novembre. CHARTA QUA GUICHARDUS, DOMINUS BELLIJOCI, WERPIVIT MALAS CONSUETUDINES QUAS REQUIREBAT IN TERRIS MONASTERII CLUNIACENSIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego Guichardus, dominus de Bellojoco, cum super dampnis et injuriis ab antecessoribus meis et me et hominibus meis ecclesie Cluniacensi irrogatis, inpeterer a domno Hugone, venerabili abbate Cluniacensi, quondam abbate Radingensi, et jam propter hoc in me et tota terra mea sententia esset apostolica auctoritate promulgata, tandem inter nos talis concordie compositio intercessit. Convenimus enim apud Sanctum Nicetium et ibi compromisimus in sex arbitros, tres milites ex parte mea et tres monachos ex sua. Ego vero Guichardus, tactis sacrosanctis euvangeliis, corporale prestiti sacramentum, quod quicquid prenominati sex arbitrarentur, bona fide integre custodirem, et hoc idem sacramentum jurari feci a decem militibus meis. Cum vero post multas dierum assignationes, tandem convenissemus apud Regniacum, et prenominati arbitri in quos conpromiseramus non bene concordaverent, ego Guichardus, divina inspiratione et motu proprio, compromisi in ipsum abbatem, et super sacramentum quod feceram de sex arbitris promisi stare dicto ejus et illud fideliter custodire. Postea vero, pro perficienda promissione mea, veni Cluniacum, et secundum dictum ipsius abbatis, quitavi omnes malas consuetudines et gravamina que antecessores mei et ego et servientes mei feceramus in tota terra Sancti Petri Cluniacensis et membrorum et hominibus eorum, videlicet in talliis, in operibus, et jornalibus, et messibus, et gallinis, et in mareschalchiis, et in omnibus aliis consuetudinibus, quos in temporibus antecessorum meorum et meorum inoleverant in hominibus et terra eorum; excepto eo {778}quod ubi fenum solet de jure accipi, ita accelerate(?) accipietur, videlicet trossa una quam equs possit rationabiliter portare usque ad hospitium suum, et hoc infra festum sancti Michaelis, et ultra non possit perquiri. Preterea omnia dampna illata eis vel hominibus suis, per me vel per servientes meos, prius compromissionem factam inter nos apud Sanctum Nicetium, in talliis vel aliis rebus, licet sex arbitri cum consensu meo statuerunt, teneor in integro restituere abbati vel mandato ipsius. Idem vero abbas et totus conventus, pro bono hujus pacis, de omnibus querelis quas contra me habebant, sustinuerunt, neque de eis poterunt me impetere, quamdiu prenominatas pactiones fideliter observabo. Omnes etiam querelas quas habebam contra Cluniacensem ecclesiam penitus in hac concordia quitavi. Et ut hec conventio firma et illesa permaneat in eternum, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum apud Cluniacum, anno Domini Mº CCº secundo, mense novembri. His testibus: Eustorgio, abbate Mauziacensi; Girardo, abbate Crudatensi; Girino camerario, Duranno conestabulo, Artaudo, priore Paredi; Girardo notario, monachis; Dalmacio Dioin; Poncio, preposito de Alvignet; Bernardo, preposito Bellijoci; Roberchon de Bellojoco, Duranno de Boscho, Petro de Clusa, Willelmo de Boscho, burgensibus Cluniacensibus, et pluribus aliis. Hec autem omnia feci et meo sigillo confirmavi, quoniam volo malas consuetudines radiciter amputare, et bonos usus antecessorum meorum firmiter custodire, salvo jure meo et bona custodia in locis in quibus eam habere consuevi. (Bibl. nat. cop. 104-10.) ?? 4407. 1202. CHARTA QUA ALBERTUS DE TURRE NOTUM FACIT SE DEDISSE DOMUI INIMONTIS QUAMDAM POSSESSIONEM APUD NERVIACUM, ETC. In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Albertus, dominus {779}de Turre, notum facio universis præsentes litteras inspecturis me anno ab incarnatione Domini M. CC. secundo in manu domni abbatis Cluniacensis, quondam abbatis Radingensis, dedisse domui Inimontis pro omnibus injuriis eclesiæ illi et aliis menbris eclesiæ Cluniacensi[s] illatis, possessionem illam apud Neyriacum, quam tuleram in partem meam a Bernardo de La Cra, integre et sine aliqua retentatione in perpetuum possidendam libere et quiete, excepto dominio pascuorum. Et similiter dedi eidem domui apud Sarrarias locum fullonum et aquam fullonibus necessariam, similiter et campum sub illa via quæ ducit ab ecclesia ad rivum, quantum juris illic habebam. Et pro damnis a me illatis hominibus Inimontis, dedi eisdem hominibus et eclesiæ, ut in villa mea de Luys ab omni leida, quantum ad me, in perpetuum sint immunes, hac conditione ut ipsi remitterent mihi omnem injuriam et rancorem. Recognovi etiam in prænominati abbatis et Stephani, prioris Portarum, et aliorum plurimorum præsentia, me in domo [et] villa et rebus Inimontis nullam gardam, dominium aut consuetudinem debere habere; hoc tamen retento, quod recognitio ista non possit mihi nocere in posterum, si possem probare legitimis scriptis me aliquid ibi debere habere dominii vel usagii. Hoc autem totum in perpetuum bona fide servaturum per me et per meos, et quod nullam deinceps eclesiæ Inimontis facerem injuriam, tactis sacrosanctis evangeliis promisi et juravi, tali conditione quod ego non tenerer sub hac donatione vel juramento, si domus Inimontis aliquod dominium vel gardam tribueret alicui personæ super se nobili vel potenti, ne forte super hoc posset mihi damnum aliquod evenire. Super hac autem pactione {780}fideliter conservanda, constitui dominos Lugdunensem et Viennensem, archiepiscopos et eorum capitula fidejussores super justitia contra me [et terra mea] facienda, si a præscriptis pactionibus resilirem. Hæc autem [omnia] suprascripta juravit Albertus, filius meus, se bona fide in perpetuum servaturum. Super hac autem donatione, recognitione, et juramento meo, testes sunt: [Stephanus, prior Portarum, Haymo, W. Freschez, Reimundus, conversi Portarum]; Nantelmus, prior [Danminæ; Petrus, socius ejus; Symon Masche, chamberlengus; Petrus de Charlan, Girardus, notarius, Renaldus Bouche, monachi Cluniacenses; Ysaac Inimontis, Johannes Inimontis, Walterus de Walbochia, capellani]; Bozo de Briod, Guido de Morestel, Jocerannus de Langes, [Girardus Masche, Bartholomœus Boilez, Rostennus de Puisimi, Bernardus de Marrier, Petrus Blans, Walterus Blans, Vincentius Bocia, Berlo Flamencus, Durannus Anglicus, Christoforus Paschalis et Girardus, conversi Inimontis], super horum omnium confessione et juramento facto a filio meo similiter testes sunt. (Bibl. nat. coll. Bourg., t. 86, fol. 105 vº; D. 161.) ?? 4408. 1202, environ. LITTERÆ CANTUARIENSIS, HELIENSIS ET CICESTRENSIS EPISCOPORUM, DE PACE REFORMATA INTER ABBATEM CLUNIACENSEM ET COMITEM WARENNENSEM PRO LEWENSE PRIORATU. Cum mandatum apostolicum pro abbate Cluniacensi suscepissemus, ego Cantuariensis et Heliensis et Cicestrensis episcopi, ut tam comitem Warenne ad satisfatiendum de dampnis et injuriis quas intulerat ecclesie Lewensi, quam monachos Lewenses ad obediendum priori quem abbas eis preposuerat compelleremus, omni contradictione {781}et appellatione cessantibus, et postmodum super principali questione, de nominatione vel electione prioris Lewensis, partibus diem assignaremus in curia, prius paci reformande inter dictos abbatem et comitem duximus insistendum, pro bono pacis quam sperabamus executionem nobis injunctam aliquandiu protelantes. Tamdem vero cum idem abbas non sine multo labore et gravi dispendio ad nos accessisset in Anglia, die quadam sibi et comiti apud Wataham prefixa, ipso et procuratoribus comitis in nostra presentia constitutis, presente etiam nuntio Cicestrensis episcopi ipsius vices agente, P., camerarius, Helias, Willelmus, Symon et Hugo, monachi Lewenses, pro se et conventu Lewensi, ex cujus parte venerant, protestati sunt in jure quod in nullo se opponebant Cluniacensi ecclesie, immo ipsi tamquam matri sue penitus adherentes parati erant eidem et abbati Cluniacensi, sicut patri et domino, omnimodam obedientiam et reverentiam exhibere. Dictis igitur monachis, ad peticionem nostram ab abbate susceptis in osculo pacis, indiximus parti comitis, ut custodes qui ad portam domus Lewensis positi dicebantur a comite removeret, ita quod salvo jure comitis, abbas et sui liberum ingressum et egressum haberent ad domum Lewensem; alioquin custodes excommunicationi supponeremus et terram comitis interdicto. Et sic dicto abbate consentiente, ob reverentiam domini regis, qui super hoc nobis scripserat, prefiximus alium diem. Cum autem abbas ad domos suas de Lewes et de Acra non post multum temporis causa visitationis accederet, comitantibus nuntiis nostris, ut videlicet providerent ne vel abbas in prejuditium comitis super querela que inter eos vertebatur aliquid attemptaret, vel comes aut homines sui eidem abbati vel suis ad domos supradictas aditum denegarent, tam ipsi quam abbas utrobique ab hominibus comitis ignominiose per violentiam sunt repulsi; unde malefactores excommunicati fuerunt et terra comitis interdicto supposita. Abbas etiam utrumque monasterium propter violentiam ibidem commissam, et quia custodes, quamvis excommunicati, in eisdem tamen morabantur domibus, interdixit. Postmodum vero cum {782}ad diem prefixam Wigorniam venissemus, ad iteratam petitionem domini regis protractum est negotium de assensu dicti abbatis. Appropinquante autem solempnitate paschali, accesserunt ad me Cantuariensem nuntii comitis pro ipso et hominibus suis cautionem offerentes, quod super predictis injuriis ecclesie starent mandato; et sic absolutis hominibus juxta formam communem, recesserunt nuntii michi firmissime promittentes quod statim amoverentur custodes a porta Lewensi et ad submonitionem meam de premissis satisfactio fieret competenter. Verum abbate consequenter ad Lewense monasterium accedente, iterum abbati et suis ingressus et egressus monachis per violentiam est preclusus; unde propter iteratam injuriam et illusionem Deo factam, hujus sceleris complices et factores excommunicati fuerunt; et quia novissima pejora erant prioribus, non tantum terra comitis propria, verum etiam terre de feodo suo supposite fuerunt interdicto; altera vero die Londonii prefixa, presentibus dicto abbate et uxore et filio comitis cum procuratoribus ejusdem et quamplurimis baronibus terre sue, postquam diu laboravimus ad pacem, tamdem, cum difficultate maxima, de assensu predictorum et consilio multorum episcoporum et magnatum terre, qui ibidem aderant, fuit pax ad honorem utriusque partis, sicut credimus, provisa, per assensum comitis, si ad hoc posset induci, postmodum roboranda. Porro veniente die ad roborationem pacis vel executionem mandati apostolici faciendam statuta, de pace formata vel alia nichil prorsus a parte comitis renuntiatum est nobis; immo, quod grave tulimus, eadem parte comitis ad laicalem potentiam convolante, tam nobis quam abbati ex parte domini regis inhibitum est districte, ne in prefato negotio, quod ad coronam regiam pertinere dicebatur, procedere temptaremus. Cum autem nichilominus mandatum domini pape vellemus exequi, Deo magis obedire quam hominibus eligentes, nec nobis datum esset desuper in his que pacis erant proficere, pro comite contra dictum abbatem est objectum litteras quibus innitebamur nullius esse momenti, eo quod interveniente {783}illo, qui se falso gesserat comitis procuratorem in curia, easdem impetraverat pars abbatis; unde quod si contra comitem statutum est in curia vel optentum, censendum est irritum et inane. E contrario pars abbatis executionem mandati apostolici fieri petebat instanter, maxime de obedientia priori exhibenda, proponens exceptionem de falso procuratore ad hunc articulum non pertinere; nam dominus papa precise contra monachos statuerat ut obedientiam exhiberent priori quem abbas instituerat, quos tamen in litteris suis fatebatur non habuisse procuratorem in curia. Preterea juri communi consentaneum videbatur, ut priori ab abbate preposito, qui etiam aliquamdiu in possessione fuerat prioratus, non deberet a monachis, pendente questione an rite sit institutus, obedientia denegari; precipue cum hoc idem favor religionis exigat, ne ordo depereat pro defectu prepositi, et monachi absque priore degentes ut acephali, tamquam oves sine pastore, dispersi errare incipiant et vagari. Monachi vero Lewenses, qui venerant ex parte conventus, professi sunt in jure se abbati tamquam patri et domino et ecclesie Cluniacensi subjectos et obedientes existere, nec eisdem velle in aliquo resistere vel controversiam movere; nec conventum Lewensem in electione seu nominatione sui prioris jus aliquod vendicare. Habito igitur prudentum virorum consilio, cum constaret collegam nostrum episcopum Cicestrensem interesse non posse, ego Cantuariensis et Heliensis episcopus prefatum articulum decidentes, auctoritate apostolica precepimus, juxta formam suscepti a nobis mandati, obedientiam et reverentiam magistro Alexandro, quem abbas in sepedicta domo Sancti Pancratii priorem instituerat, a monachis Lewensibus exhibendam, et quoscumque resistentes quominus pacifica possessione et administratione prioratus gauderet, omni contradictione et appellatione cessantibus, per censuram ecclesiasticam decrevimus cohercendos. Verum discretis ac religiosis personis, J[ohanne] de Bello et W[illelmo] de Ponte Roberto, abbatibus, de mandato nostro accedentibus ad domum Lewensem, ut illuc introducerent dictum {784}priorem, tam ipsi quam prior violenter ab hominibus comitis sunt repulsi. Unde resistentes excommunicationis sunt innodati sententia, et terra comitis auctoritate apostolica supposita interdicto. Novissime vero, cum in ipsum comitem multociens et benigne commonitum parati essemus districtionem ecclesiasticam exercere, tamdem per Dei gratiam, presentibus multis episcopis et magnatibus terre, pax inter dictos abbatem et comitem est firmata ab ipsis et successoribus in perpetuum observanda, sicut plene in rescripto pacis autentico continetur. Postmodo vero ego Cantuariensis comitem et malefactores predictos super predictis injuriis veniam postulantes, quos absolvere potui, recepta ab eis solita cautione, absolvi; et eisdem injunxi penam, indicens comiti ne deinceps religiosis domibus vim inferret vel ibidem custodes apponeret; et sic, me presente et comitante, introductus est abbas in domum Lewensem, et a comite et monachis honorifice receptus, libere in eadem domo que ad suum pertinebant officium ordinavit. (Trace de sceau.) (Bibl. nat. or. 288; D. 2.) (Au dos:) De negocio ecclesie Lewensis. 4409. 1203, décembre. CHARTA QUA RAINALDUS, LUGDUNENSIS ARCHIEPISCOPUS, DE MANDATO GUIDONIS, FRATRIS SUI, COMITIS FORENSIS, ASSIGNAT MONASTERIO CLUNIACENSI TOTAM DECIMAM DE NERVIACO PRO DECEM LIBRIS LUGDUNENSIS MONETÆ. Noverint tam præsentes quam futuri, quod ego R[ainaldus], Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ archiepiscopus, de mandato Guidonis, fratris mei, comitis Forensis, cum haberem comitatum Forensem in manu mea, nomine tutelæ liberorum ipsius, nepotum meorum, assignavi abbati et conventui Cluniacensi, totam decimam de Nerviaco citra {785}aquam et ultra aquam, scilicet majorem et minimam decimam, pro decem libris Lugdunensis monetæ, quas debitales annis singulis de mandato præfati fratris mei eis assignare tenebar, libere et sine aliqua diminutione, jure perpetuo possidendam; ita quod, nec ego nomine archiepiscopi, vel aliquis successorum meorum, sive capitulum Lugdunense, pater meus, sive nepotes mei, vel heredes eorum, aut aliquis alius in prædicta decima aliquid vendicare possimus, sed tota et integra in annona et in nutrimentis animalium, ad faciendum anniversarium sæpedicti fratris mei ecclesiæ Cluniacensi quieta et in pace remaneat. Et sciendum quod ad hanc decimam colligendam nullus minister est per hereditatem vel per aliquam successionem; sed ille colliget eam et feret ad utilitatem ecclesiæ, cui abbas vel nuntius ejus ipsam committere voluerit colligendam et ferendam in ea libertate, in qua tempore fratris mei hoc fieri consuevit. Ego quoque, ad majorem firmitatem, auctoritate archiepiscopi ratum istud habeo, et sigilli mei auctoritate confirmo. Hoc laudaverunt pater meus et nepos meus Guigo, et sorores ejus Guigona et Marquissa, et uxor fratris mei Adaladix, comitissa. Testes sunt Hugo Benedictionis Dei et Eustorchius Mauriciensis abbates, Guillermus, archipresbyter de Nerunde, Durannus de Spodio, et Johannes de Vaura, Johannes Roche, Aimardus de Vernol, Catardus de Suire, et Chatardus de Tierno. Actum anno incarnati Verbi M. CC. III, mense decembri. (D. 53.) ?? 4410. [1203-1215.] COMPOSITIO INTER ECCLESIAM BURGENSESQUE CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET DOMINAM DE BRANCIONE EJUSQUE FILIOS ET HOMINES, EX ALTERA. Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit, quod cum inter Cluniacensem ecclesiam et ejusdem ville burgenses, ex una parte, et {786}dominam de Brantione et filios ejus atque homines suos et coadjutores, ex altera parte, dissensio orta fuisset, reformata tandem pace inter eosdem, mediantibus venerabili episcopo Cabilonensi R[oberto] et nobili domina B[eatrice], comitissa Cabilonensi, ne successione temporis res ipsa a memoria hominum laberetur, de voluntate utriusque partis processit, ut modus pacis presenti pagina notaretur. Contigit itaque quod burgenses Cluniacenses propter injurias multas et immensas a filiis prefate domine et hominibus suis atque coadjutoribus ecclesie Cluniacensi et membris ejus atque burgensibus irrogatas, ad castrum de Brancione, et ad castrum de Nantum, et ad villam de Chassangiaco, armata manu et valida descenderent, in quibus quidem locis et sibi adjacentibus mala plurima perpetrarunt; de dampnis igitur utriusque partis fuit compositum tali modo: In primis domina de Brantione ad pacem super hiis veniens cum ecclesia Cluniacensi et burgensibus ceterisque membris ejusdem ecclesie in propria persona juravit in manu domini R[oberti] Cabilonensis pacem a se et suis omnibus erga eandem ecclesiam et omnes suos inviolabiliter observandam; juravit etiam quod ab omnibus illis, qui ex parte sua in ea guerra dampnum sustinuerant, erga eosdem firmam pacem faceret observari. Hoc idem juraverunt tactis sacrosanctis Bernardus Grossus et Guillelmus Grossus, filii ejusdem domine; juravit etiam illud idem et eodem modo Guido de Senitiaco pro se et omnibus suis; Seguinus de Brancione pro se filioque suo Hugone, et pro omnibus suis, excepto Oulardo, canonico. Qui tamen Oulardus, si pacem jurare et servare voluerit, sicut et alii erit in pace. Sin autem ipse eandem pacem jurare, ut prædiximus, et servare noluerit, nullum habebit reditum in terra domine Brancionis vel comitisse, dum constaret eum forefecisse ecclesie Cluniacensi seu ville vel membris ecclesie; et si forefaceret et forefactum reduceret in terra predicte domine Brancionis vel comitisse, tenerentur ipsi erga quos rediret emendare forefactum. Stephanus de Nantum pro se et omnibus {787}suis; Jocerandus de Sala pro se et omnibus suis; Jacobet de Luiniaco pro se et omnibus suis. Dominus vero Ulricus de Baugiaco, maritus domine de Brancione, hanc pacem approbavit et concessit pro se et omnibus suis, atque pro ea inviolabiliter observanda, litteras sigillo suo roboratas ecclesie contulit Cluniaci. Ecclesia quoque Cluniacensis, ex parte sua et suorum, ad pacem super eisdem venit cum sepedicta domina et cum suis, et de communi consilie ecclesie et ville juraverunt duo burgenses Cluniacenses hanc pacem ab omnibus suis esse firmiter observandam. In hujus etiam pacis reformatione quicquid inveniri potuit ex hiis que capta fuerant ab utraque partium, in hominibus videlicet, equitaturis et armaturis, fuit in integrum restitutum. Sciendum insuper quod domina Beatrix, comitissa Cabilonensis, mandato et petitione domine de Brantione et omnium suorum, ecclesie Cluniacensi et burgensibus fidejussione se obligavit, quod si quis ex parte domine de Brancione vel suorum pacis hujus institutionibus obviaret, ipsa domina comitissa dampnum illatum ecclesie Cluniacensi vel suis in integrum resarciret; a quo si forte resilire niteretur, promiserunt et concesserunt, ad instantiam ejusdem comitisse, dominus R[ainaldus], archiepiscopus Lugdunensis, qui litteras suas testimoniales de hoc facto ecclesie Cluniacensi contulit, et dominus R[obertus], episcopus Cabilonensis, quod personam ipsius comitisse et totam terram ejus tamdiu sub interdicto ponerent et tenerent, quousquead illatis dampnis ecclesie Cluniacensi et ville esset plenarie satisfactum. Preterea ipsa comitissa, si quid juris vel querele respectu hujus dicte guerre habebat erga ecclesiam Cluniacensem aut burgenses, pacificata penitus sub prelibata interdicti conditione, voluntate propria condonavit. Ut igitur pacis hujus compositio robur perpetuum obtineat, dominus episcopus Cabilonensis et ipsa domina comitissa presentem paginam sigilli sui testimonio roborarunt. (Bibl. nat. or. 281; D. 505.) (Au dos:) Carta de dispositione pacis inter dominam de Brantione et ecclesiam et burgenses Cluniacenses. (Les sceaux sont perdus.) {788}4411. 1204, 24 avril. LITTERÆ ODONIS, DUCIS BURGUNDIÆ, AD ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM, ETC., QUIBUS MANDAT SE MONASTERIO CLUNIACENSI ASSIGNAVISSE QUATUOR DENARIOS IN PEDAGIO BELNENSI. Venerabilibus dominis et amicis R[ainaldo], Dei gratia Lugdunensi archiepiscopo, Æduensi et Lingonensi eadem gratia episcopis, Odo dux Burgundiæ, salutem et paratam ad obsequia voluntatem. Cum olim pro damnis et injuriis, de quibus ab abbate Cluniacensi impetebar, inter me et ipsum talis compositio intervenisset, quod singulis annis usque ad quinquennium, in festo beati Remigii, C libras, quarum medietas est Pruvinensis monetæ et altera Divionensis, et insuper C libras Divionenses pro hominibus Floriaci, quos eidem promiseram me daturum Cluniacensi ecclesiæ vel mandato ejus, sine difficultate persolverem, me propter multas necessitates quas sæpe sustineo, solutiones non faciente, sicut convenerat, ne diutius petitionem boni viri prædicti Cluniacensis abbatis eludere viderer, in pedagio Belnensi quatuor ei denarios assignavi, ab ipso vel mandato ejus eo usque pacifice percipiendos in ipso pedagio, quousque ducentas quinquaginta libras Pruvinenses et trecentas quinquaginta libras Divionenses in ea valencia, in qua modo sunt, receperit. Quod autem assignationem istam usque ad perfectam solutionem supradictæ totalis summæ pecuniæ in pace teneat a Dominica infra octabas hujus instantis Ascensionis Dominicæ, et quod nulla ei molestia vel injuria fiat a me vel ab aliquo omnino homine, ego in mea fide firmiter creantavi et Mathæus de Troes et Johannes de Roses et Nicolaus, præpositus Argiliaci, tactis sacrosanctis evangeliis, juraverunt; qui etiam ex suo juramento infra quadraginta dies, postquam ab abbate Cluniacensi vel mandato ejus submoniti fuerint, tenebunt ostagium Cluniaci, donec unusquisque eorum satisfecisset abbati de tertia parte {789}residui debiti quod non esset receptum in pedagio, si contra hoc creantum meum de pace servanda in perceptione quatuor denariorum usque ad perfectam solutionem ab aliquo veniretur. Ad majorem etiam hujus conventionis firmitatem, vos quanta possum attentione rogo, et postulo, ut si prædicta non servarem, infra quindecim dies a submonitione Cluniacensis abbatis, unusquisque vestrum in sua diocesi super me et terram meam excommunicationis et interdicti sententiam, non obstante aliquo privilegio, ferat, et de hoc litteras vestras patentes abbati prædicto concedatis. Hanc autem cartam sigilli mei impressione roboravi. Actum Belnæ, anno gratiæ M. CC. IIII, octavo kal. maii. Præterea sub hiis eisdem conventionibus percipiet prædictus abbas viginti quatuor libras Divionenses in pedagio memorato, quæ ultimo persolventur. (D. 41; E. 313, CCLXXXXI.) ?? 4412. 1204, 17 juin. BULLA INNOCENTII PAPÆ III, QUA CONFIRMAT OMNIA BONA PRIORATUS LEHUNI IN SANGUINE TERSO. Innocentius, etc. Quoties a nobis petitur, etc. (Bull. Clun., p. 99, col. 1.) ?? ?? 4413. 1204, octobre. DIPLOMA QUO PHILIPPUS II, REX FRANCORUM, PAREDUM ALIASQUE VILLAS IN BURGUNDIA SITAS IN CUSTODIA SUA SUSCIPIT. Philippus, Dei gratia Francorum rex, universis ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Noveritis quod nos Paredum, Bellum Montem, Reigniacum, Villareium et omnes alias villas et res in Burgundia, in quibus earum domini nos voluerint colligere et assotiare per jus, in custodia nostra suscepimus, salvo alterius jure et ita quod {790}quantum debuerint parati sint per nos juri stare. Actum Parisius, anno Domini Mº ducentesimo quarto, mense octobri. (Bibl. nat. or. 291.) ?? 4414. 1205, 13 janvier. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT OMNES POSSESSIONES MONASTERII CLUNIACENSIS. Innocentius, etc. Religionis monasticæ modernis, etc. (Bibl. Clun., col. 1492, d’après E.; Bull. Clun., p. 97, col. 1.) (E. 31, XXVIII.) ?? 4415. 1205, 13 janvier. LITTERÆ INNOCENTII PAPÆ III, QUIBUS CONFIRMAT SENTENTIAM A LUGDUNENSI ARCHIEPISCOPO LATAM, CONTRA EPISCOPUM GEBENNENSEM SUPER INSTITUTIONE CAPELLANORUM. Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, sententiam quam venerabilis frater noster Lugdunensis archiepiscopus et cumjudices ejus ex delegatione nostra tulerunt de causa que inter vos, ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum Gebennensem episcopum, ex altera, super institutione ac presentatione capellanorum in quibusdam capellis, quas monasteria vestra in episcopatu possident Gebennensi, sicut est justa, nec legitime appellationis remedio sublevata, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, idibus januarii, pontificatus nostri anno septimo. (E. 126, CXVII.) ?? {791}4416. 1205, 23 janvier. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III, QUO DECERNIT UT LICEAT CLUNIACENSIBUS MONACHIS MOLESTATORES SUOS EXCOMMUNICARE IN PROVINCIA LUGDUNENSI. Innocentius, etc. Licet universa loca, etc. (Bull. Clun., p. 100, col. 1, nº 2.) (E. 107, XCIX.) ?? 4417. 1205, 28 janvier. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ III, AD TOLETANUM ARCHIEPISCOPUM ET EJUS SUFFRAGANEOS, UT BENIGNE EXCIPIANT ABBATEM CLUNIACENSEM CUM IN HISPANIAM PRO REFORMATIONE MONASTERIORUM SUORUM VENERIT. Innocentius, etc. Cum capiti suo membra, etc. (Bull. Clun., p. 99, col. 2.) ?? ?? 4418. 1205, 29 janvier. EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS, DE POSSESSIONIBUS PRIORATUUM ORDINIS CLUNIACENSIS NON ALIENANDIS. Innocentius, etc. Ea quæ in ecclesiarum, etc. (Bibl. Clun., col. 1382; Bull. Clun., p. 100, col. 2, nº 1.) (E. 100, XCII.) ?? 4419. 1205, 29 janvier. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III, QUO DECERNIT UT LICEAT ABBATI CLUNIACENSI CORRIGERE, QUÆ IN ABBATIIS SIBI SUBDITIS CORRIGENDA VIDEAT. Innocentius, etc. Solet annuere sedes, etc. (Bibl. Clun., col. 1382; Bull. Clun., p. 100, col. 1, nº 1.) (E. 93, IIIIxxv.) ?? {792}4420. 1205, septembre. CHARTA QUA ODO, DUX BURGUNDIÆ, NOTUM FACIT ELISABETHAM, QUONDAM UXOREM REGNAUDI, VIGERII EDUENSIS, RESIGNAVISSE ECCLESIIS CLUNIACENSI ET MAGOBRENSI GAGERIAM DE MANLIE. Ego Odo, dux Burgundie, notum facio universis presentibus et futuris, quod Elizabeth, quondam uxor Regnaudi, vigerii Eduensis, pro remedio anime sue et dicti mariti sui et antecessorum suorum, resignavit et quitavit in presentia mea ecclesie Cluniacensi et Magobrii gageriam de Manlie, quam eadem Elisabet habebat in vadio pro quinquaginta marchis argenti et clausura ejusdem ville; et quia hoc eidem domine facere licebat, sicut in autentico facto de partitione sui et filiorum suorum plenius continetur, scilicet et quod de parte sua gageriarum libere dispensare poterat, ego Odo, dux Burgundie, predictum donum dictis ecclesiis Cluniacensi et Magobrii ad preces predicte Elizabeth garantizabo et manutenebo. Quod ut ratum habeatur, presens scriptum sigillo meo confirmavi. Actum est hoc anno incarnati Verbi Mº CCº quinto, mense septembri. (E. 330, CCCIX.) ?? 4421. 1205. CHARTA COMITISSÆ CABILONENSIS DE COMPOSITIONE FACTA INTER IPSAM ET ECCLESIAM CLUNIACENSEM SUPER PAREDO ET TOLONO. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod orta discordia inter abbatem et ecclesiam Cluniacensem et ecclesiam Paredi, ex una parte, et me Beatricem, comitissam Cabilonensem, ex alia, tali compositione {793}per manus venerabilis Hug[onis], Autissiodorensis episcopi, taliter conquievit: videlicet quod ego cartam patris mei de Paredo et Tolono et appendiciis concessi, laudavi et meo sigillo confirmavi, et me inviolabiliter observaturam juravi. Item juravi salvamentum et tuitionem ville Paredi et Toloni et appendiciorum, et me nullam injuriam, vel violentiam, vel gravamen illaturam hominibus vel rebus predictarum villarum. Et si forte per interceptionem hominibus earum vel terre exterioris aliquid contra tenorem carte patris mei commisero, infra XXti dies postquam constiterit, et super hoc requisita fuero, me juravi emendaturam et satisfacturam. Item juravi quod villam de Paredo vel Tolono contra ecclesiam Cluniacensem vel Paredi non muniam vel retinebo, nec homines Paredi vel Toloni contra ecclesiam Cluniacensem vel Paredi manutenebo. Elemosinam patris mei restitui integre et quietam clamavi. Ad majorem securitatem predictarum villarum, de mandato meo juraverunt hii homines mei: Bernardus de Calvomonte, Reinaudus Dalmatius, Stephanus de Castello de Montana, Hugo de Digonia, Guichardus de Calvomonte, Radulfus de Marci, Hugo de Petra Campi, Guichardus, filius ejus. Bernardus Gelin, Guichardus de Digonia, Gaucherius de Sancto Albano, Hugo de Pueleto, Willelmus de Sancto Albano. Quod si ego contra prescriptam pactionem que de Paredo vel Tolono et hominibus vel rebus eorum facta est in aliquo venero, submoniti ab abbate Cluniacensi vel mandato suo, Cluniacum venient, ibique ostagium tenebunt, inde non exituri, donec condigna injuriarum emendatio fuerit facta. Pro bono vero pacis remisit mihi ecclesia Cluniacensis cunctas injurias quas ei vel menbris ejus irrogavi, et ego similiter injurias et damna mihi et hominibus meis illata remisi, et super hoc litteras domni abbatis et ecclesie Cluniacensis recepi. Ego autem Cluniacensem ecclesiam et omnia ad eam pertinentia de cetero diligere teneor {794}et fovere, et per me et per meos amicos manutenere et omnia impedimenta submovere et bona promovere; ecclesia similiter Cluniacensis mihi comitisse tenetur. Ut hec compositio in perpetuum firma permaneat, presenti cirografo apposita sunt sigilla meum et episcopi Autissiodorensis, in cujus presentia facta est confirmatio. Actum apud Paredum, anno gratiæ millesimo ducentesimo quinto. (Bibl. nat. or. 292; cop. 107-111; D. 263.) ?? 4422. [1205.] CHARTA EPISCOPORUM EDUENSIS, CABILONEESIS ET MATISCONENSIS QUA CONFIRMANT PACEM FACTAM INTER ECCLESIAM CLUNIACENSEM ET COMITISSAM CABILONENSEM DE PAREDO. Ego G., Eduensis, ego Robertus Cabilonensis, et ego Poncius, Mastisconensis episcopi, universis notum facimus, quod ad preces quas per litteras suas patentes nobis fecerunt dilecti nostri abbas et conventus Cluniacensis et illustris comitissa Cabilonensis, presenti scripture in qua modus pacis continetur de querelis et controversia que vertebatur inter jam dictos abbatem et ecclesias de Cluniaco et de Paredo, ex una parte, et comitissam, ex alia, apposuimus sigilla nostra, ne processu temporis labatur a memoria, quod pro bono pacis ab utraque parte noscitur esse factum. Est autem hec forma pacis et verba que in carta comitisse continentur: «Notum, etc.». (Bibl. nat. or. 292; cop. 107-111; D. 267.) (Au dos:) Carta et compositio pacis facte inter ecclesiam Cluniacensem et comitissam Cabilonensem de Paredo, per manus G. Eduensis, R. Cabilonensis et P. Matisconensis episcoporum. 4423. 1205. CHARTA QUA BEATRIX, COMITISSA CABILONENSIS, CONFIRMAT CHARTAM WILLELMI PATRIS SUI, DE QUERELIS QUAS HABUERAT CUM MONACHIS CLUNIACENSIBUS, PROPTER PAREDUM. Noverint universi presentem paginam inspecturi, quod ego Beatrix, {795}comitissa Cabilonensis, cartam de Paredo et de Tolono et de appendiciis eorum, quam pater meus fecit et sigillo suo munivit, laudavi et concessi, meque eam inviolabiliter observaturam tactis sacrosanctis evangeliis juravi, et istam presentem cartam meo nomine feci ad formam predicte carte patris mei, que talis est: «Quoniam, etc.» Ut autem hec rata et inconcussa perpetuis temporibus permaneant, ego Beatrix, comitissa Cabilonensis, presentem cartam sigilli mei appositione confirmavi. Actum est hoc anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo quinto, coram hiis testibus: domno Hugone, Autisiodorense episcopo, Hunbaldo, Eustachio, Zacaria, Milone, canonicis Autisiodorensibus; Stephano de Castello de Montana, Bernardo de Calvo Monte, et Guicardo, filio ejus; Rainaldo Dalmacio, Hugone de Digonia, et Guicardo fratre ejus; Hugone de Petra Campi, et Guicardo, filio ejus; Guicardo de Sancto Albano, Willelmo de Sancto Albano, Radulfo de Marniaco, Hugone de Puleio, Bernardo Gerini, magistro Stephano de Bosco, Roberto capellano de Martiniaco. (Bibl. nat. or. 293; D. 350.) (Au dos:) Carta comitisse Cabilonensis, de Paredo. 4424. 1206, 10 juin. CHARTA WILLELMI, COMITIS FORCALQUERII, QUA NOTUM FACIT SE DEDISSE ET REMISISSE BEATÆ MARIÆ DE GANAGOBIA QUIDQUID PERCEPERAT IN VILLA DE PODIO, ETC. Anno Dominicæ incarnationis M.CC.VI, die XV ante festum sancti Johannis Baptistæ. Notum sit omnibus tam præsentibus quam futuris, quod ego V[uillelmus], Dei gratia comes Forcalqueriensis, in bona mentis valitudine existens, pro redemptione peccatorum meorum et parentum meorum, titulo meræ et irrevocabilis donationis, spontanea bona voluntate, sine aliquo pravo intellectu, dono, remitto et laudo Deo et beatæ Mariæ de Ganegobie, et Villermo Anglico, priori, et fratribus {796}ejusdem domus præsentibus et futuris in perpetuum, quicquid juste vel injuste in claustro et in villa de Podio, et in terris, et in possessionibus ejusdem monasterii ego et antecessores mei vel villici mei percipere consueveramus. Præterea bona fide et sine malo intellectu relinquo, et restituo, ac desamparo sine aliquo retenemento quicquid nos et villici nostri percepimus aut percipere consuevimus in villa de Segoncia, de Hericiis, et de Viseriis, et de Peronto, et in omnibus aliis locis ad prædictum monasterium pertinentibus, ubicunque sint per totum comitatum nostrum. Reddo etiam prædicto monasterio et prædictis fratribus quicquid ego vel alius ex dono nostro in prædictis villis et alibi in comitatu nostro tenemus aut tenuimus, in castris scilicet vel fortericiis, villis, domibus, condaminis, vineis, hortis, pratis, nemoribus et defensis, molendinis, pascuis, aquis, aquarum decursibus, vel alio quocunque modo ad dictum monasterium pertinentibus. Propter etiam multa malefacta et detrimenta, quæ domus et ordo Cluniacensis per guerras nostras sustinuerunt, et nos etiam, peccatis nostris exigentibus, in propria persona illicite fecisse confitemur, ne per hæc peccata anima nostra damnetur, et ut Deus misereatur nostri, in restitutionem tanti detrimenti per nos et per nostros prædicto ordini et fratribus illati, donamus, relinquimus et desamparamus in perpetuum Deo et beatæ Mariæ de Podio sæpedicto Ganegobiæ et fratribus ejusdem loci præsentibus et futuris ibidem Deo servientibus, omnia usatica justa vel injusta quæ nos aut prædecessores nostri vel alius per nos in eorum possessionibus et hominibus hactenus percipere solebamus, ita quod amodo usque in sempiternum a nobis et a nostris ab omni exactione et usatico sint liberi et absoluti. Ad majorem hujus desamparationis, libertatis et donationis firmitatem, cautelam, et ut a nullo qui in comitatu Forcalqueriensi mihi successerit, hæc desamparatio, donatio et libertas, vel aliqua sui in parte possit irritari, tibi domino Villermo priori Anglico de Podio, et per te fratribus de Podio præsentibus et futuris bona fide et sine dolo, sicut melius dici vel intelligi potest, sicut supradictum est, cum hoc præsenti instrumento {797}sigillo nostro plumbeo sigillato dono, laudo et confirmo. Actum fuit hoc in castro sursum Forcalquerii, ante cameram domini comitis. Et testes fuerunt: Is. Forcalqueriensis præpositus, Andigolus capellanus, Bertrandus, sacerdos Segonciæ, Petrus Farulfus, Durandus Batilii, Garcia Dalo, V. de la Crosa, Raimundus Buxonus, Petrus Blanc. Datum per manum Petri, notarii. S[ignum] ipsius Petri. (D. 248.) ?? 4425. 1206, 21 octobre. CONCORDIA INTER HUGONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM ET BURGENSES VILLÆ CLUNIACI, QUA ABBAS EIS OMNES INJURIAS REMITTIT, IPSIQUE COMMUNIE RENUNTIANT. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego frater Hugo, humilis Cluniaci abbas, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis nos pro bono pacis et amoris remisisse et condonasse burgensibus nostris Cluniacensibus, omnes querelas quas hactenus adversus eos habuimus, tam super expensis factis occasione guerre Berziaci et communie, quam super omnibus aliis injuriis et preteritis gravaminibus nobis ab illis, vel per illos illatis. Et ipsi de cetero renuntiaverunt penitus obligationi et communie sacramento. Et ita inter nos et ipsos est pax firma et integra reformata, salvo in omnibus jure et dominio nostro, et debita nostre justicie potestate et salvis bonis usibus et antiquis consuetudinibus nostris et ville, scriptis et non scriptis, sicut inter nos et ipsos fuerat ante tempus communie rationabiliter observatum. Si quis vero occasione predictorum ipsos impetierit, vel nobis aliqua gravamina intulerit, coram nobis juri parebunt, et si expensas inde fieri contigerit, ipsi medietatem unam expensarum et nos aliam persolvemus. Actum Verbi incarnati anno Mº CCº VIº, XIIº kalendarum novembris. (Archives de la Côte-d’Or, titres de l’abbaye de Cluny, carton H 184, original.) ?? {798}4426. 1206, environ. CHARTA HERVEI, COMITIS NIVERNENSIS, EJUSQUE UXORIS MATHILDIS, DE LIBERTATE ECCLESIÆ SANCTI STEPHANI NIVERNENSIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Herveus, comes Nivernis, et ego Matildis, comitissa, uxor ejusdem comitis, et neptis Guidonis, comitis, notum facimus omnibus fidelibus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Certum admodum est et notum, quod illustris Willelmus, comes Nivernis, ecclesiam Beati Stephani, prothomartiris, in suburbio Nivernensis sitam, diligenter reedificavit et ordini monastico atque Cluniacensi ecclesie optulit; dedit eciam burgum quod justa eandem ecclesiam est situm, ab omni exactione et consuetudine liberum, ita quod homines illius burgi nec comiti nec alicui successorum suorum servire tenerentur, nisi tantum monachis Sancti Stephani. Dedit eciam eis liberum ingressum et egressum et facultatem vendendi et emendi et res suas libere distribuendi per totam terram suam sine aliquo impedimento. Unde quia non solum qui plantaverint, sed eciam qui super edificaverint, mercedem a Domino accipient, nos divini amoris intuitu et pro salute animarum nostrarum et omnium tam predecessorum quam successorum nostrorum, necnon pro rogatu domini Nivernis G[uillelmi] episcopi, et Hugonis, abbatis Cluniacensis, eandem libertatem, quam predictus comes Willelmus prefate ecclesie et burgo dedit, nos concedimus et confirmamus atque sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Remittimus eciam tria milia solidorum, quos Guido, comes Niverne[n]sis, a burgensibus prefati monasterii, si quando caperetur et redimeretur, pro redempcione sua, ex tenore cujusdam cartule sue quam eidem ecclesie fecerat solebat exigere; excipientes tamen quod si filiam nostram nuptui tradiderimus, vel si ego comes civitatem sanctam Jherusalem adiero, tria {799}milia solidorum a burgensibus ejusdem burgi per manus prioris accipere debeo Nivernensis monete, que eo tempore erit. Nichilque aliud a nobis vel [a] successoribus nostris deinceps a priore vel a burgensibus exigatur; redempcionem autem supradictam, ita omni modo relaxamus, ut pro nulla capcione, qua redimerer ego vel aliquis successorum meorum, aliquid exigere valeamus. Et hoc maxime factum est, ut circa defensionem prefate ecclesie et burgensium atque rerum suarum nos, et successores nostri de cetero solliciciores existamus. Habent autem respectum persolvendi illa tria milia solidorum usque ad XL dies, nec propter hoc vel propter aliud aisiencias nostras nos vel successores nostri eis defendimus, nec res suas auferemus quamdiu per manum prioris sui justiciam facere voluerint. Remissionem autem trium milium solidorum quos pro capcione nostra a burgensibus ecclesie Sancti Stephani exigere solebamus ideo imperpetuum facimus, quia eidem ecclesie Sancti Stephani plura dampna intuleramus, ut nobis Deus parcat hic et in futuro. Rem siquidem istam, sicuti definita est et in presenti terminata, ego Herveus, comes Nivernensis, juravi tenere et perpetuo observare, concedente et volente et rogante Matilde, comitissa, uxore nostra: continetur eciam in isto juramento meo, quod si contigerit me habere heredem masculum, qui usque ad annos discretionis perveniat, cum ammonitus fuero a priore vel a monachis prefati monasterii, cogam eum similiter jurare quod teneat quicquid in hac carta continetur. Hujus confirmationis et remissionis fidejussorem dominum Philippum, regem Francie, constituimus, ut siquando nos vel successores nostri contra tenorem cartule venire temptaverimus, prefatus rex emendare faciat. Rogamus insuper dominum papam, ut confirmacionem et remissionem confirmet; episcopos autem G. Nivernensem et Autissiodorensem rogamus, ut ad confirmandum hanc cartulam sigilla sua apponant. Si quis vero successorum nostrorum vel nos institucionem istam et remissionem quandoque infringerimus, concedimus et precipimus, ex parte Dei, predictis episcopis, ut personas infringencium et possessiones eorum anatemati supponant, et tunc liceat abbati Cluniacensi et monachis Sancti Stephani {800}de Nivernis ad primam libertatem concessam a prefato Willelmo, comite Nivernense, ejusdem monasterii reedificatore, recurrere. Hec autem confirmacio et remissio facta est impresencia domini Hugonis, venerabilis Cluniacensis abbatis, existentibus testibus sociis ejus: Duranno Rufo, constabulo; Guischardo et Petro, prioribus Sancti Salvatoris et Sancti Stephani; Thoma, capellano; Guiberto, notario; Bancelino; Hugone de Billeio; G., Nivernensi episcopo; B., cantore; O., sacrista de Nivernis; Rainaldo David; militibus eciam: Rainaldo de Danzeio, fratre Hervei, comitis Nivernis; Gaufrido, senescaldo Nivernensi; Odone de Bosco. (Bibl. nat. or. 283, cop. contemp.; coll. de Bourg., t. 86, pièce 104.) ?? 4427. 1207 (n. s.), 5 janvier. CHARTA FRATERNITATIS INTER CLUNIACENSEM ET ANICIENSEM ECCLESIAS. Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum sit, quod vetus et quasi inveterata familiaritas inter Aniciensem et Cluniacensem ecclesias, presidentibus capitulo Aniciensi domnis Bertranno, Dei gratia ejusdem loci episcopo, et Hugone, Cluniacensi abbate, antiqua utriusque ecclesie societas, sicut inferius continetur, innovata fuit et confirmata: videlicet quod cum ecclesia pretaxata tali gaudeat privilegio, quod nulli, nisi tantum Romano pontifici et Francorum regi, sollempnem debeat processionem annis singulis semel exibendam, sibi Cluniacensem abbatem quem tertium ab antiquo in hac processionis reverencia voluit venerari; ita sane quod presens abbas Cluniacensis in ecclesia Aniciensi, si prebendas vaccantes invenerit, de consilio capituli, tanquam episcopus loci, idoneis poterit conferre personis easdem, claves etiam omnes thesauri ecclesie ipsius in capitulo thesaurarius resignare tenetur, et cum episcopus loci prebendam non habeat canonicalem, de communi capitulo decretum est, quod quociens abbas memoratus ad ecclesiam venerit Aniciensem, sicut canonicus ibidem residens integriter percipiat canonicam, missam voce alta {801}et alia sollempnia sicut episcopus celebrabit; in sede episcopi majori more residebit, quamdiu presens fuerit, cum nulli alii liceat preterquam soli Romano pontifici et episcopo ibidem residere. Ceterum vice reciproqua, veniens Aniciensis episcopus in ecclesiam Cluniacensem, sollempnem debet habere semel in anno processionem, et si, episcopo presente, obediencias in ecclesia Cluniacensi vaccare contigerit, de consilio capituli per idoneas eas poterit ordinare personas, et sicut superius dictum est, quicquid honoris et reverencie abbati Cluniacenses in hac societate contulit Aniciensis ecclesia, episcopo Aniciensi abbas et conventus Cluniacensis concesserunt, et ut non solum transitoria, sed et perhenniter mansura ecclesias uniant memoratas, statutum est de communi utriusque ecclesie consensu, quod audito obitu abbatis Cluniacensis, fiat in ecclesia Aniciensi pro ipso tanquam pro canonico loci, et similiter pro episcopo Aniciensi apud Cluniacum tanquam pro monacho Cluniacensi; et preterea, singulis annis, secundo die decembris in utraque predictarum ecclesiarum fiat sollempne officium pro fratribus utrobique defunctis. Hoc adjecto, quod quociens breve pro canonicis Aniciencis (sic) defunctis Cluniaco delatum fuerit, fiat pro eis sicut pro monacho Cluniensi in capite et in membris; in Aniciensi quoque ecclesia, matutinis horis, prima, tercia, sexta et nona certi psalmi et diversi pro statu Cluniacensis ecclesie in diebus profestis perpetuo statuti sunt. Sanctitum quoque est, ob majorem dilectionem, quod semel in anno fiat in ecclesia Cluniacensi officium pro omnibus illis qui panem et vinum annuum clericis Aniciencis suppellicium portantibus legaverunt; et ad factum istud perpetuandum, episcopus et capitulum Anicienses in una parte istius pagine per alfabetum partite, sigilla sua apposuerunt, et abbas et conventus Cluniacenses sigilla sua in parte altera. Actum publice, in capitulo Anicienci, anno Domini Mº CCº VI, in vigilia Epiphanie. (Bibl. nat. cop. 109-53.) (Au dos:) Cluniensis et Aniciensis ecclesiarum fraternitas. {802}4428. 1207 (n. s.), 7 mars. CHARTA QUA DALMATIUS DE LUZEIO ET UXOR EJUS NOTUM FACIUNT SE VENISSE AD CONCORDIAM CUM MONACHIS CLUNIACENSIBUS ET EIS DEDISSE DOMUM SANCTI HIPPOLYTI. Notum sit omnibus, quod ego Dalmatius de Luzeio et domina de Wannuri, uxor mea, venimus ad bonam pacem et concordiam de omnibus querelis, sive de catallis, sive de aliis rebus quas usque ad hanc diem habuimus contra ecclesiam Cluniacensem, et inde abbatem Cluniacensem et conventum et suos bona fide quitavimus, et munitioni et domui Sancti Ipoliti et omnibus pertinenciis suis de nobis et de omnibus nostris amicis et hominibus dedimus firmam treugam et bonam pacem a festo sancti Michaelis proxime venturo in annum. Si vero contra hæc quæ superius scripta sunt in aliquo veniremus, vel aliqui de nostris, infra quindecim dies postquam exinde conventi essemus, illatum damnum emendaremus ad dictum camerarii Cluniacensis et domini Hugonis de Petrecamps; et etiam si aliquis contra hoc veniret aut faceret, Cluniacensem ecclesiam pro omni posse nostro adjuvaremus. Hæc autem omnia bona fide juravimus tenenda pro nobis et omnibus hominibus et amicis nostris. Et dominus Hugo de Luzi, et domnus Hugo de Petrecampo, et Joscerannus de Sartines, et Harduinus Vetula, et Joscerannus de Saliaco nobiscum juraverunt. Actum anno Verbi incarnati M. CC. VI, nonas martii, quarta scilicet feria, in capite jejuniorum. (D. 550.) ?? 4429. 1207, 27 mars. BULLA INNOCENTII PAPÆ III, QUA CONFIRMAT OMNIA BONA ET JURA PRIORATUS SANCTI SEPULCHRI DE SAMBLERIIS, ORDINIS CLUNIACENSIS. Innocentius, etc. Ad hoc universalis, etc. (Bull. Clun., p. 100, col. 2, nº 2; Innocentii epist., lib. 10, nº 224, éd. Baluze, II, 849.) ?? ?? {803}4430. 1207, avril. CHARTA PONTII EPISCOPI MATISCONENSIS, DE PACE FACTA SUPER QUERELIS QUAS GAUFREDUS DE BUSSEIO HABEBAT ERGA CLUNIACENSEM ECCLESIAM. P[ontius], Dei patientia Matisconensis episcopus, omnibus præsentes litteras inspecturis vel audituris, æternam in Domino salutem. Nosse volumus universitatem vestram, quod cum diu quæstio agitata fuisset inter ecclesiam Cluniacensem et Gaufredum de Busseio de centum libris Matisconensibus et de quadam terra in stagno Cluniacensi posita, quæ omnia petebat idem G. a domo Cluniacensi, tandem Hymbertus de Mailiaco, camerarius, et Stephanus, decanus Cluniacensis, procuratores domini abbatis et ecclesiæ Cluniacensis in causa ista, et prænominatus Gaufredus, in nos compromiserunt. Nos igitur pro bono pacis arbitrati sumus, quod dominus abbas et ecclesia Cluniacensis darent dicto Gaufredo quadraginta libras Matisconensis monetæ, et idem Gaufredus de cetero super omnibus querelis erga Cluniacensem ecclesiam pacem haberet, et cartas omnes quas super hiis vel aliis querelis ad sæpedictam ecclesiam pertinentibus habebat absque contradictione resignaret. Quod sine mora factum est. Ipse siquidem Gaufredus tradidit eas in manus nostras, quas nos astantibus multis et videntibus disrupimus, et sigilla omnia confregimus, et ab impetitione ecclesiæ Cluniacensis in posterum cessare præcepimus. Prædictus vero Gaufredus tali modo omnes petitiones et actiones et querimonias, quas contra dominum abbatem et ecclesiam Cluniacensem habebat, omnino abjuravit, et corporali præstito sacramento se observaturum firmavit. Memoratæ vero quadragintæ libræ Matisconenses in præsentia nostra dicto Gaufredo persolutæ fuerunt. Quod ut ratum sit et perpetuæ stabilitatis robur obtineat, præsens instrumentum sigillo nostro duximus roborandum. Actum anno gratiæ M.CC. septimo, mense aprili. (D. 557.) ?? {804}4431. 1207, 14 mai. BULLA INNOCENTII PAPÆ III, CUJUS SOLUMMODO HABEMUS FRAGMENTUM, DE BONIS MONASTERIORUM ILLICITE ALIENATIS. ..... et alii monachi monasterii ..... suorum prejudicium et gravam [en] ..... cum igitur ..... sollicitudinem ecclesiarum omnium gerere teneamur, auctoritat[e nostra] vobis indulgemus, quatinus ea que ab ipsis alienata inveneritis illicite vel distracta, ad jus monasteriorum, ipsorum appellatione remota, legitime revocetis. Nulli ergo homini omnino liceat hanc paginam nostre indulgentie infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, II idus maii, pontificatus nostri anno decimo. (C. 154.) ?? 4432. 1207, 15 mai. BULLA INNOCENTII PAPÆ III, AD ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ABBATES, ETC., PRO TUITIONE PRIVILEGIORUM MONASTERII CLUNIACENSIS. Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et perfovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat; specialiter autem dilecti filii {805}fratres Cluniacenses, tam de frequentibus injuriis quam de ipso cotidiano defectu conquerentes, universitatem vestram litteris pecierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones eorum vel res, seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint, que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in fratres ipsos contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum seu nutrimentorum ipsorum, spretis apostolice sedis privilegiis extorquere, monitione premissa, si laici fuerint, publice candelis accensis excommunicationis sententia percellatis: si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam laici quam clerici seculares, qui pro violenta manuum injectione anathematis vinculo fuerint innodati, cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. De monachis vero et canonicis regularibus id servetur, ut si ejusdem claustri fratres manus in se injecerit violentas per abbatem proprium, si vero unius ..... alterius claustri hujusmodi presumpserit violentiam exercere, per injuriam passi et inferentis abbates absolutionis be..... tiam, si aliqui eorum, priusquam habitum reciperent regularem, tale aliquid commiserit propter quod ipso actu excommunicationis....; nisi excessus ipsorum esset difficilis et enormis, utpote si esset ad mutilationem menbri vel sanguinis effusionem pro ..... vel abbatem injecta, cum excessus tales vel similes sine scandalo nequeant preteriri. Si vero in clericos fe..... pro vitando scandalo mittantur ad sedem apostolicam absolvendi; villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum ..... quandiu ibi sunt, interdicti sententie supponatis. Datum Laterani, idus maii, pontificatus nostri anno decimo. (C. 153.) ?? {806}4433. 1207, 16 mai. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III, CONTRA APPELLATIONES MONACHORUM CLUNIACENSIUM. Innocentius, etc. Authenticum bone memorie, etc. (Bull. Clun., p. 102, col. 1, nº 2; Innocentii epist., lib. 10, n. 228, éd. Baluze, II, 851.) (C. 155.) ?? 4434. 1207, 16 mai. BULLA INNOCENTII PAPÆ III, QUA CONFIRMAT DONATIONEM CAPELLÆ IN CIVITATE TUSCANENSI MONASTERIO CLUNIACENSI AB EPISCOPO TUSCANENSI FACTAM. Innocentius, etc. Authenticum felicis memoriæ, etc. (Bull. Clun., p. 102, col. 2, nº 1; Innocentii epist., lib. 10, n. 227, éd. Baluze, II, 851.) ?? ?? 4435. 1207, mai. CHARTA QUA RICARDUS, AMBIANENSIS EPISCOPUS, ADDIDIT DUOS SACERDOTES PRIMIS DUOBUS EXISTENTIBUS IN VILLA RUA. Ricardus, Dei gratia Ambianensis episcopus, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis, eternam in Domino salutem. Nos qui, licet indigni, in episcopali cathedra residemus, pre ceteris curis quibus interdum premimur, ex injuncto nobis officio pastorali obviare tenemur periculis animarum, ne cum oves cure commisse pastoris pro defectu ejusdem non invenerint quis eis sufficienter provideat, idem pastor debeat merito de incuria reprehendi. Igitur quod prelibavimus attendentes, cum apud Ruam populum multum et magnum tam auditu quam propriis oculis comperissemus, et tante multitudini sine multis animarum periculis duorum curam non posse sufficere {807}sacerdotum, cum ultra vires eorum esset negotium, habito consilio a canonicis ejusdem loci et etiam a laicis et multis aliis personis autenticis requisiti, primis duobus duos addidimus sacerdotes, onus partientes in plures, ut levius portaretur. Cura autem totius predicte ville illis quatuor a nobis commissa, ordinavimus assensu et voluntate canonicorum ecclesie de Rua, ut ipsi omnes fructus ejusdem parrochie, tam in oblationibus quam in aliis proventibus, inter se equa dividerent portione, similiter et reliquos redditus ad prebendas pertinentes. De quibus, ne inter eos et canonicos contentio oriretur, concesserunt ipsi canonici, ut eosdem redditus cum omni integritate presbiteri perpetuo possiderent sub pensione nonaginta librarum Parisiensis monete ab eisdem presbiteris dictis canonicis annuatim per partes reddenda, tribus ad hoc terminis constitutis, in Nativitate scilicet beati Johannis Baptiste triginta libras, in festo Omnium Sanctorum triginta, in Purificatione beate Virginis triginta. Cum ergo tam pro contentione prebendarum, quam animarum periculis supradicte conventiones habite sint et tractate, nos eas, sicut ad nostrum spectat officium, favorabili prosequentes assensu ad delendum omne oblivionis nocumentum, singula earundem conventionum capitula memoriali cyrographo fecimus annotari, et sigilli nostri patrocinio communiri, sub interminio anathematis districtius inhibentes, ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ausu temerario contraire presumat. Sciendum etiam, quod viri venerabiles Radulphus, archidiaconus Pontivensis, et prior et capitulum beati Petri de Abbatisvilla, ad quos prebendarum pertinet patronatus, archidiacono scilicet duarum et reliquarum quatuor memoratis priori, et capitulo, presentem cartam ad majorem cautelam suis fecere, sicut et nos, signaculis consignari. Actum est hoc anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo septimo, mense maio. (Bibl. nat. or. 294; D. 46.) (Au dos:) Pro prioratu Abbatis Ville. {808}4436. 1207. CHARTA QUA GALTERUS, DOMINUS BERZIACI, NOTUM FECIT SE DEDISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS QUOSDAM HOMINES APUD BERZIACUM ET JUS QUOD HABEBAT IN VILLA DE FAUCONAI. Ego Galterus, dominus Berziaci, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum ego cruce signatus iter vellem arripere, anime mee volens remedio providere, pro anime mee et parentum meorum remedio, dedi et concessi Beato Petro Cluniacensi in prioratu Berziaci ville quosdam homines quos habebam in dicta villa Berziaci, scilicet Robertum Dalmerium et omnes fratres et parentes suos in villa Berziaci commorantes. Preterea dedi liberaliter et concessi beato Petro in dicto prioratu Berziaci totum jus quod habebam vel habere poteram in villa de Fauconai, tam in pratis quam aliis terris, a via per quam itur a Cluniaco apud Matisconum, usque ad Berziacum villam, sive de dominicatura, sive de feodo, sive de censu meo esset. Si vero in dicta valle abbas Cluniacensis vel etiam prior Berziaci ville facerent stannum, ego vel heredes mei in eodem nichil juris possemus aliquatenus reclamare. Has autem donationes sive concessiones Helyzabeth, uxor mea, laudavit et etiam approbavit. In cujus rei testimonium presentes litteras feci sigilli munimine roborari. Actum anno gratie Mº CCº septimo. (E. 266, CCXLIX.) ?? 4437. 1207. CHARTA QUA NOTUM EST GUIDONEM BESTIALEM WERPIVISSE MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBAT IN HOMINIBUS SANCTI PONCII. Notum sit, etc. (Bibl. Clun., col. 1497, d’après E.) (D. 83; E. 301, CCLXXIX.) ?? {809}4438. 1207, environ. LITTERÆ B., SUBPRIORIS SANCTI MARTINI DE CAMPIS, AD B., PRIOREM CLAUSTRALEM ET FRATRES CLUNIACENSES, QUIBUS EOS EXORAT UT IPSI DE PRIORE PROVIDEANT. Reverendis in Christo patribus et dominis B., priori claustrali Cluniacensi et ejusdem ecclesiæ sancto conventui, frater B., humilis subprior Sancti Martini de Campis, et ejusdem loci humilis congregatio, salutem et tam debitæ quam devotæ subjectionis obedientiam. Quoniam ecclesia Cluniacensis omnium sibi subditarum ecclesiarum mater est et magistra, ipsas, cum necesse fuerit, piæ consolationis amplexibus debet refovere et tanquam pia mater earum utilitati et honori materna sollicitudine providere. Vestræ placuit sanctitati piissimi patris et magistri nostri W[illelmi], condam prioris nostri, nunc abbatis Cluniacensis, specialiter nomen super vos invocare; cujus discessum a nobis, quotiens ad memoriam cogimur reducere, non est inter nos humani cordis qui possit aut debeat lacrymas continere. Noveritis enim vos nobis in eo lucernam pedum nostrorum et lumen semitarum nostrarum, baculum debilitatis nostræ et coronam capitis nostri subtraxisse. Veruntamen licet in ipsius absentia ecclesia nostra non modicam incurrerit jacturam et gravamen, tamen patienter sustinet, dum per eum matris suæ suscitatum solatium considerat et levamen. Sane novimus sanctitatem vestram non latere nos pastoris solatio destitutos quasi oves errantes in deserto remansisse. Ne igitur navis Petri inter mirabiles hujus mundi maris elationes constituta et ejusdem fluctuum importunitatibus exposita, propter rectoris inopiam, procellarum incursionibus impulsa scopulis adversitatum confringatur, pietatem vestram quantacunque possumus affectione humiliter exoramus et devote, ut ecclesiæ nostræ, immo potius vestræ, vestro labore et abstinentia fundatæ et religione ampliatæ, consilium et auxilium procuretis impendere, {810}ut eidem de persona idonea provideatur, per quam status ipsius antiquus in temporalibus conservetur. (D. 186.) ?? 4439. 1207-1210. LITTERÆ CONVENTUS NANTUACENSIS AD ABBATEM CLUNIACENSEM, PRO INJURIA A DOMINO DE VILLARIBUS SIBI FACTA. Reverendis in Christo fratribus et amicis karissimis J., priori claustrali, et ceteris in ordine fratribus sacroque conventui Cluniacensi, frater W., dictus prior, et totus conventus Nantuacensis, debitam obedientiam cum omnimoda reverentia. Noveritis, quod dominus de Vilaribus, super causa quæ vertitur inter nos et ipsum, domum vestram et homines de Nantuaco in tali servitute vult ponere, quod pro illa domus vestra omnino erit destructa. Nos vero contra ipsum judicem in causa ista nec allegatum possemus invenire et concordiæ, quam ipse dominus de Vilaribus per probos et religiosos viros nobis intimavit, nullo modo sine vestro consilio volumus consentire; super qua nisi Dominus manum consilii sui et vos apposueritis, in magna tristitia sumus et angustia. Quapropter communi consilio conventus Nantuacensis dilectum fratrem nostrum Stephanum, latorem præsentium, vobis duximus transmittendum, cujus omnibus verbis quæ vobis ex parte nostra dixerit credatis, sanctitatem vestram humiliter implorantes, quatinus respectu destructionis domus vestræ super concordia, quam lator præsentium vobis plenarie intimabit, quod melius vobis videbitur et utile, vestrum consilium et commodum, si placet vobis, per litteras vestras nobis remandantes. (D. 429.) ?? {811}4440. 1207-1215 (?). CHARTA QUA HUGO DE BERZI NOTUM FACIT COMPOSITIONEM FACTAM FUISSE INTER BERNARDUM DE MAILI ET WILLELMUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Ego Hugo de Berzi notum facio presentibus et futuris, quod cum Bernardus de Maili domino Willelmo abbati et monachis Cluniacensibus querelam movisset super medietatem condaminii, quod dicitur condaminum de Coctaneis, et fideijussores dedisset quod judicio domni abbatis et meo staret, nos hoc modo causam terminavimus. Juramento fidelium virorum probatum fuit coram nobis, quod Thomas de Maili, pater Bernardi, apud Tramais, quando ultima disposuit, illud condeminum Cluniacensi monasterio in perpetuam helemosinam dedit et concessit; postmodum vero, cum se Cluniacum in lectica fecisset deferri, super terram illam se jussit deponi, et donationem quam prius fecerat, ibi coram populo, qui venerat ei in occursum, plane recognovit et confirmavit. Quod factum Thomas, filius ejus major natu, laudavit et concessit; quodque Bernardus, alius ejus filius, nondum fecerat, domnus abbas fecit ei dari XL solidos Cluniensis monete propter laudem et concessionem suam. Bernardus vero juravit, et me et filium meum primogenitum obsides posuit et fideijussores, quod nunquam per se vel per alium super hoc eis querelam moveret et rationabilem garantiam contra omnes homines eis portaret. Hoc factum petiit sigillo roborari meo. Hiis testibus: Guillelmo Colungerio, Poncio de Buxeria, magistro Herberto, Stephano de Bosco, et Gaufredo, fratre suo, Stephano Garcino. (Bibl. nat. cop. 183-204; D. 478; E. 268, CCLI.) ?? {812}4441. [Avant octobre 1208.] LITTERÆ ARCHIEPISCOPI ET DECANI LUGDUNENSIS, QUIBUS CURAM COMMITTUNT ABBATI BENEDICTIONIS DEI AUDIENDI TESTES SUPER CAUSA PENDENTE INTER ECCLESIAM CLUNIACENSEM ET MONASTERIUM MENATENSE. R[ainaldus], Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et S. decanus, karissimo in Christo abbati de Benedictione Dei, salutem in Domino. Causa quæ inter Cluniacum et Menatense monasterium de vice summi pontificis coram nobis diutius laboravit, post multas dilationes et dies eo usque processit, quod pars utraque in villa de Cuciaco sub vestra præsentia testium illorum productionem faciendam assensit, qui de diversis partibus evocandi sine gravi dispendio ad nostram non possunt præsentiam laborare. Ea propter, vice nobis commissa, discretioni vestræ duximus committendum, quatinus in villa prædicta partibus ad vestram præsentiam constitutis, testes utriusque partis cum diligenti recipiatis examinatione ad diem, quam eis in octavis beati Johannis Baptistæ super principali negotio præfiximus, clausa nobis et consignata universa transmittentes, quæ hinc inde coram vobis fuerint testificata. (D. 62.) ?? 4442. 1208, octobre. SENTENTIA RAINALDI, ARCHIEPISCOPI, ET WILLELMI, DECANI LUGDUNENSIS, AB INNOCENTIO PAPÆ III COMMISSORUM, SUPER CAUSA QUÆ VERTEBATUR INTER ECCLESIAM CLUNIACENSEM ET MONASTERIUM MENATENSE. R[ainaldus], Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et W[ilelmus], ejusdem ecclesiæ dictus decanus, omnibus ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem in Domino. Quod scimus loquimur, et quod vidimus et audivimus hoc testamur. Scimus siquidem quod {813}causa quæ inter Cluniacensem ecclesiam et Menatense monasterium vertebatur, quæ a Domino papa in hunc modum fuit commissa. Unde cum ego R., Lugdunensis archiepiscopus, et S., decanus, tunc superstes, Menatensi abbati dies quamplures assignassemus et earum quasdam frivolis et minus canonicis excusationibus delusisset, ad alias quoque responsales minus sufficientes transmisit, qui abbatis absentiam nunc infirmitate, nunc aliis minus probabilibus allegationibus excusantes, nunquam parati venerunt de principali negotio litigare. Et nos utique, cum tantum abbatis videremus defectum, eum peremptorie citare curavimus. Qui cum diem peremptoriam sicut citationes alias delusisset, ad eam nec per se, nec per responsalem aliquem curavit venire. Nos vero, licet in superabundanti dierum assignatione satis ei detulissemus, adhuc deferre volentes, ad convincendam ipsius contumaciam, secundo et tertio, sicut credimus, peremptorio eum iterum curavimus citare edicto. Et cum adhuc in sua contumacia perdurans per se vel per responsalem aliquem minime comparuisset, personam ejus et monasterium suum supposuimus interdicto. Subsequenter vero cum idem abbas nobis litteris suis significasset, quod si sententiam relaxaremus interdicti, causam coram nobis ageret, nostrum non declinaturus examen, nos, voluntate Cluniacensium requisita, memorato abbati diem assignavimus competentem, quo in propria compareret persona, relaxationem sententiæ accepturus a nobis, et suo ordine causam acturus. Ad quam utique cum in propria abbas jam dictus venisset persona, Cluniacenses Menatense monasterium proposuerunt a multa annorum revolutione sibi subjectum, et rem usque ad promotionem hujus qui in ecclesia eadem modo vicem gerit abbatis sine querela pace continua processisse. Hoc quoque testibus et privilegiis se probaturos constanter asseruerunt. Veruntamen cum parte altera hoc non concedente, ad testium hinc inde faciendam productionem coram personis idoneis vice nostra dies fuissent assignatæ quamplures, tandem {814}tergiversatione Menatensium lite diu protracta, ad ostensionem privilegiorum et testium productionem et totius executionem negotii parti utrique diem curavimus peremptoriam assignare. Ad quam utique cum sæpedictus abbas nec venisset nec responsalem aliquem transmisisset, nos contumacia ipsius et frustratione manifeste perpensa, in pœnam suæ contumaciæ ecclesiam Cluniacensem in quasi possessione subjectionis Menatensis monasterii et obedientiæ eidem ecclesiæ faciendæ apostolica misimus auctoritate, inhibentes eidem abbati et conventui Menatensi concessa nobis auctoritate, ne illam quasi possessionem ecclesiæ Cluniacensis perturbare præsumant, nisi manum vicis nostræ contra se voluerint adgravare. Postmodum cum Menatenses ecclesiam Cluniacensem pacifica non permitterent possessione gaudere, ipse abbas propter hoc excommunicationis sententiæ et monasterium ipsum fuit suppositum interdicto. Cumque in eadem sententia aliquandiu permansissent, postmodum per dominum Claromontensem episcopum nos attente rogare fecerunt, ut a sententia illa relaxarentur et ipsi coram nobis justitiæ comparerent. Nos vero ad preces ejusdem episcopi per personas idoneas juratoria cautione ab abbate recepta, quod pro se et monasterio suo justitiæ compareret, et ita sententia relaxata, utraque parte in nostra præsentia constituta, advocatus Menatensis abbatis objecit quod cum ipsius facta ad nos tacita veritate impetrata fuit, eo quod in eadem commissione non fuit mentio facta causæ quæ mota fuit inter episcopum Claromontensem et abbatem Cluniacensem in partibus Alverniæ coram quodam cardinali viginti annis jam transactis. Cui objectioni pars adversa respondit non oportere fieri mentionem in commissione impetranda, tum ratione negotiorum, tum ratione personarum, quia aliæ fuerunt ibi personæ et aliæ hic, utpote episcopus Claromontensis et abbas Cluniacensis; hic autem abbas Cluniacensis et abbas Menatensis ratione negotiorum, quia diversa potuerunt esse negotia. In hac autem causa personaliter agitur, cum a Cluniacensi abbate contra Menatensem abbatem de inobedientia sua et monasterii sui, quæ inter Claromontensem episcopum et Cluniacensem abbatem esse non potuit. Item ista exceptio dilatoria fuit, et non {815}fuit opposita ante litem contestatam. Item proponebat advocatus Menatensis commissionem istam evacuatam fuisse propter remissionem factam a decano conjudice nostro. Quod negatum fuit ab adversa parte; nec, etiamsi factum esset, de jure posset tenere. Item proposuit advocatus Menatensis, quod abbas Cluniacensis aliquando supersedit uti litteris impetratis, et ideo asserebat tali dissimulatione evanuisse vigorem litterarum. Ad quod respondit adversa pars, quod abbas Cluniacensis, si supersedit, non fecit dolo vel negligentia, sed quia non potuit habere copiam judicum et adversariorum propter turbationem terræ; et etiam ista exceptio dilatoria est, et non fuit proposita ante litem contestatam. Item proposuit idem advocatus, quod impetrata fuit quædam commissio super isto negotio per procuratores episcopi Claromontensis et abbatis Cluniacensis, per quam asserebat evacuatam esse jurisdictionem istorum judicum. Ad quod respondit adversa pars non evacuatam esse jurisdictionem istorum judicum, tum quia in commissione impetrata per eosdem procuratores non fuit facta initio istarum litterarum, quarum auctoritate utuntur, tum quia illa commissio impetrata fuit inter alias personas, et forte super aliis negotiis. Item proposuit advocatus Menatensis abbati Menatensi a judicibus tres dies assignatas fuisse, quibus archiepiscopus non comparuit. Et ideo petebat expensas sibi restitui, quia aliter nullatenus litigaret. Ad quod responsum [est] ab adversa parte, quod si per archiepiscopum stetit quominus agerent, non potuit videri contumax, cum semper veniret instructa. Item proposuit advocatus Menatensis judices tulisse sententiam interdicti in abbatem et ecclesiam Menatensem non præmissa admonitione; unde occasione illius sententiæ idem abbas præstitit cautionem de parendo juri coram judicibus. Et ideo petebat per interlocutoriam sententiam absolvi a cautione extorta occasione injustæ sententiæ. Ad quod responsum est ab adversa parte sententiam justam esse latam, ex quo non est probatum in contrarium, et quod omnia rite acta sunt, sicut per processum negotii manifeste apparet. {816}Item proposuit advocatus Menatensis, quod cum dies assignata esset utrique parti, et archiepiscopus diei assignatæ interesse non posset, compulit archiepiscopus utramque partem expectare suam præsentiam per tres dies; et ideo dicebat a judicibus se gravari. Ad quod pars Cluniacensium respondit, quod cum dominus archiepiscopus magnis negotiis, sicut suis litteris partibus significaverat, artaretur, potuit ex officio suo utramque partem compellere per aliquot dies suam præsentiam expectare; et præcipue cum lis ista protracta esse diutius non posset, cum vellet huic negotio vacare, et præterea de assensu partium fuit dies prorogata. Item proposuit advocatus Menatensis, quod abbatia Menatensis distabat a Lugduno per quatuor dietas; et in hoc dicebat plurimum se gravari, eo quod compellebatur in tam remotis locis litigare. Ad quod responsum est ab adversa parte istam exceptionem locum non habere, cum opposita non fuerit ante litem contestatam, nec ultra duas dietas a loco prædicto distaret. Sed cum pars Menatensium de hiis quæ proponebat fidem non faceret testibus vel instrumentis, quia prædictas objectiones non duximus admittendas, super hiis et aliis se asserens adgravari, ad audientiam summi pontificis appellavit. Verum cum in litteris commissionis remota esset appellatio, sicut ex tenore potestis cognoscere litterarum, quia sicut nobis et assessoribus nostris videbatur, sub prætextu minus canonicum exceptionum, post emissam de parendo juri juratoriam cautionem, judiciale declinabat examen, non obstante præmissa appellatione, de consilio prudentum virorum abbatem et monasterium Menatense in pristinam reduximus sententiam, insinuantes eidem abbati, quod a nobis excommunicatus et inobediens recedebat. Sic ergo rem processisse præsentibus litteris omnibus insinuamus. Actum Lugduni, in domo archiepiscopi, anno Dominicæ incarnationis M. CC. octavo, mense octobri, præsentibus istis: P[oncio] Matisconensi et B[enedicto] Bellicensi episcopis; P. de Balma, abbate Ambroniacensi; P. præcentore et V. cantore Lugdunensi; magistro Pontio de Petralata, G. pœnitentiario, {817}P. senescalco refectorii, J. de Vaures, H. Soler, S. de Sandrens, P. de Boteun, G. de Mallia, et multis aliis. (D. 56.) ?? 4443. [Après octobre 1208.] LITTERÆ QUIBUS ARCHIEPISCOPUS ET DECANUS LUGDUNENSIS CERTIOREM FACIUNT INNOCENTIUM PAPAM III SE TERMINAVISSE CAUSAM EXISTENTEM INTER CLUNIACENSEM ECCLESIAM ET MENATENSE MONASTERIUM. Reverentissimo patri ac domino Innocentio, Dei gratia summo pontifici, sanctitatis suæ servi R., primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et S., ejusdem ecclesiæ decanus, salutem et tam devotam quam debitam obedientiam. Placuit sanctitati vestræ causam quæ inter Cluniacensem ecclesiam, ex parte una, et Menatense monasterium, de subjectione ipsius et obedientiæ eidem ecclesiæ faciendæ, ex parte alia vertitur, parvitati nostræ committere terminandam. Nos vero, secundum vestri jussionem mandati in negotio procedere cupientes, cum Menatensi abbati dies quamplures assignassemus, et earum quasdam frivolis et minus canonicis excusationibus delusisset, etc................. perturbare præsumant, nisi manum vicis vestræ contra se voluerint adgravare, quæ vestra circumspectio cognoverit ordinanda. (D. 61.) ?? 4444. [Après octobre 1208.] LITTERÆ ARCHIEPISCOPI ET DECANI LUGDUNENSIS, QUIBUS CERTIOREM FACIUNT EPISCOPUM CLAROMONTENSEM MENATENSES MONACHOS EXCOMMUNICATIONIS SENTENTIA A SE INNODATOS. Venerabili et karissimo in Christo amico nostro Dei gratia Claromontensi episcopo, R. ejusdem gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et Guillermus, ejusdem ecclesiæ dictus decanus, salutem et sinceram in Domino caritatem. Benignitatis vestræ constantiam satis credimus non latere, quod reverentia vestra pariter et honore {818}detulimus venerabili abbati Menatensi et ecclesiæ suæ in quantum potuimus, et adhuc pro posse nostro studeremus deferre, nisi domini papæ incurrere timeremus offensam. Nunc autem usque eo processum est per eorum defectum, et quia turbant quasi possessionem de se et ecclesia sua ecclesiæ Cluniacensi per nos auctoritate apostolica adjudicatam, in excommunicationis sententiam, qua eos relaxavimus post præstitam cautionem ut starent mandato nostro, eos reduximus, et ecclesiam suam supposuimus interdicto, quia nolunt, sicut promiserant, obedire; mandantes vobis eadem nobis auctoritate commissa, ut eos pro excommunicatis habeatis et faciatis ab omnibus artius evitari. (D. 63.) ?? 4445. [Après octobre 1208.] LITTERÆ ARCHIEPISCOPI ET DECANI LUGDUNENSIS, QUIBUS CERTIOREM FACIUNT ARCHIEPISCOPUM BITURICENSEM MENATENSES MONACHOS EXCOMMUNICATIONIS SENTENTIA A SE INNODATOS. Reverendo in Christo patri ac Domino [Willelmo] Dei gratia Bituricensi archiepiscopo, R. eadem gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ archiepiscopus, et W. ejusdem ecclesiæ decanus, [salutem] et sinceram in Domino caritatem. Noverit paternitas vestra nos abbatem Menatensem et conventum ipsius loci, propter multiplicem contumaciam suam, qua super causa quæ vertebatur inter eos et abbatem Cluniacensem ex delegatione summi pontificis coram [nobis] extitit idem abbas inobediens et rebellis, post etiam præstitam juratoriam cautionem ut nostro pareret mandato, excommunicationis sententia innodasse, eadem vobis auctoritate mandantes ut dictum abbatem Menatensem et conventum pro excommunicatis habeatis, et faciatis eos per Claromontensem diocesim excommunicari; ut sic saltim hujus sententiæ {819}rubore perfusi ad humilitatem redeant mandato apostolico parituri. (D. 64 et 66.) ?? 4446. [Après octobre 1208.] LITTERÆ ARCHIEPISCOPI ET DECANI LUGDUNENSIS, QUIBUS ABBATI ET CONVENTUI MENATENSI INJUNGUNT UT EXCOMMUNICATIONIS SENTENTIAM IN EOS LATAM INVIOLABILITER OBSERVENT. R. Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et W. ejusdem ecclesiæ dictus decanus, venerabili abbati [Menatensis monasterii] et conventui ejusdem loci inobedientiam et rebellionis semitam declinare. Satis constat, quod precibus venerabilis amici nostri domini Claromontensis episcopi detulimus vobis in quantum potuimus, et adhuc, nisi instaret domini Cluniacensis instantia, qui in vobis et in ecclesia vestra subjectionis et obedientiæ jus reclamat, ei cuperemus deferre. Unde cum nobis de rebellione vestra et inobedientia plenius innotescat, nec possimus vobis deferre ulterius, nisi summi pontificis offensam vellemus incurrere, in eandem excommunicationis sententiam, qua vos absolvimus post præstitam juratoriam cautionem ut nostro pareretis mandato reduximus, vobis auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa districtius injungentes ut ipsam excommunicationis et interdicti sententiam in vos et ecclesiam vestram latam inviolabiliter observetis, quandiu abbatem et ecclesiam Cluniacensem in adjudicata sibi quasi possessione duxeritis perturbandos. Ut autem fides certior habeatur rem taliter processisse, presenti cartæ in testimonium sigillum nostrum nos archiepiscopus Lugdunensis duximus apponi. (D. 65.) ?? {820}4447. 1208, décembre. CHARTA QUA JOCERANNUS, DOMINUS BRANCEDUNI, REMITTIT OMNE JUS IN REBUS QUAS HABET BARTHOLOMÆUS DE CRISTOLIO CIRCA CASTRUM LORDONUM. Ego Jocerannus, dominus Branceduni, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod in hiis possessionibus et rebus quas fidelis meus, dominus Bartholomæus de Cristolio, habet et circiter castrum Lordoni, videlicet in territorio de Talomer, de Cherume et de Colungas, tam in decimis quam in censu vel aliis juribus, nihil rationis, nihil juris, nihil dominii habeo vel reclamo, et si quid juris in eisdem possessionibus vel rebus habere possem, vel reclamare, totum quito et libere et absolute remitto. In cujus rei testimonium sigillum meum præsentibus litteris duxi apponendum. Actum anno Domini M. CC. octavo, mense decembris. (D. 356.) ?? 4448. 1209, 12 juillet. PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III, QUO CONFIRMAT COMPOSITIONEM FACTAM INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET ABBATIAM SANCTI BANEDICTI SUPER PADUM. Innocentius, etc. Venientibus ad apostolicam, etc. (Bibl. Clun., col. 1405 d’après E.; Bull. Clun., p. 102, col. 2; Innocentii epist., lib. 12, nº 82, éd. Baluze, II, 344.) (Bibl. nat. cop. 283-185; E. 133, VIxxv.) ?? {821}4449. 1209, juillet. COMPOSITIO FACTA INTER ECCLESIAM CLUNIACENSEM ET CAPITULUM LUGDUNENSE, DE DOMO QUAM ECCLESIA CLUNIACENSIS LUGDUNI HABEBAT. Guillermus, primæ Lugdunensis ecclesiæ decanus, et totum capitulum omnibus in perpetuum, salutem. Hac in æternum, Deo propitio, valitura scriptura præsentes scire volumus et futuros, quod cum inter nos et ecclesiam Cluniacensem discordia esset de domo quam eadem ecclesia Lugduni prope claustrum nostrum habebat, quæ ideo fuit diruta quoniam ipsius altitudo munitioni ejusdem claustri, sicut dicebatur, præbebat impedimentum, tandem per manum communium amicorum nostrorum Uldrici Palatini, cantoris, Guillermi, camerarii, Stephani, abbatis, et Johannis de Chaponai, res ad pacem fuit deducta, et per eos determinatum in quo statu altitudinis murus destructæ domus remanere deberet. Nos igitur quod a prædictis viris in hac parte statutum est ratum habentes et firmum, bona fide promittimus quod de hiis quæ modo ædificata sunt vel in posterum sicut per eosdem statutum est ædificabuntur, nihil immutabimus vel destruemus sine voluntate et licentia ecclesiæ Cluniacensis, sed in eo statu in quo sunt dimittemus, dictæ Cluniacensi ecclesiæ nihilominus pro recompensatione dictæ domus destructæ domum quæ fuit Johannis gramatici conferentes in perpetuum possidendam. Vice quoque mutua, prædicta Cluniacensis ecclesia nobis bona fide promisit, quod in eo loco in quo destructa domus fuit ædificata, de cetero nihil ædificabunt sine voluntate nostra et assensu. In aliis vero locis ei prout voluerit ædificare licebit, ita tamen quod juxta murum claustri altitudinem suorum ædificiorum in qua nunc sunt non excedat. Et ut istud ratum magis habeatur et firmum et in posterum veritatem obtineat inconcussam, prænominatæ ecclesiæ præsentem tradidimus cartam sigilli nostri munimine {822}roboratam. Actum in capitulo Lugdunensi, præsente domino Rainaldo, archiepiscopo, anno gratiæ M. CC. IX, mense julio. (D. 52.) ?? 4450. 1209, août. CHARTA QUA JOHANNES, DOMINUS VILLÆ HARDUINI, NOTUM FACIT SE, DE ASSENSU MONASTERII CLUNIACENSIS, MOLENDINUM CUM STAGNO JUXTA MERQUERICORT ÆDIFICAVISSE. Ego Johannes, dominus Villæ Harduini, notum facio tam presentibus quam futuris, quod ego, assensu domini abbatis Cluniacensis ecclesiæ et totius ejusdem capituli, quoddam molendinum cum stagno juxta Merquericort ædificavi, tali cum conditione inter me et abbatem apposita, quod illos duos campos, quos ipsi habent juxta molendinum hinc inde sitos, in ipsius ædificatione posuerunt, et quicquid ad supradicti stagni perfectionem esset opportunum, de terris scilicet, se promiserunt adimplere. Hoc autem superaddito, quod ego et uxor mea, dum vixerimus, molendinum cum supradictis possidebimus, ecclesia vero Sanctæ Margaritæ medietatem de proventibus stagni totius et molendini in omnibus recipiet. De duobus etiam campis ego et uxor mea unum modium bladi, scilicet medium grani et medium avenæ, ecclesiæ Sanctæ Margaritæ singulis annis persolvemus, et post decessum nostrum duorum, prædictum molendinum cum omnibus supradictis pertinenciis ad præfatam ecclesiam revertetur. Quod ut ratum habeatur, sigilli mei munimine roboratur. Actum hoc anno ab incarnatione Domini M.CC. nono, mense augusti. (D. 276.) ?? 4451. 1209 octobre. EPISTOLA WILLELMI, ABBATIS CLUNIACENSIS, MOYSIACENSIS ET CLUNIACENSIS ECCLESIÆ FIDELIBUS, DE INDEBITA ELECTIONE ABBATIS FACTA IN MONASTERIO MOYSIACENSI DUM ADHUC ABBAS RAIMUNDUS EXISTERET. Venerabilibus et dilectis filiis nostris Moysiacensis et Cluniacensis {823}ecclesie fidelibus, frater W[illelmus], humilis Cluniacensis abbas, salutem, gratiam et benedictionem. Solliciti de Moysiacensis ecclesie statu sicut illius cui pre ceteris ecclesiis ad nos pertinentibus plus tenemur, et fratrum nostrorum paci studentes, ad vestram instantiam, venerabiles fratres nostros, tanquam Jacob filium suum Joseph, ut videret si omnia recte agerentur, circa fratres et pecora misit, ad vos destinavimus, ut que possent corrigerent, cetera ad nos referrent; cumque inquisitione facta, juramento vos astrinxissent, quod et vos et abbas vester Moysiacensis nostro deberetis stare mandato, vobis per illud juramentum et abbati injunxerant, ut ipse veniret, vos autem Cluniacum mitteretis fratres per litteras vestras et mandatum plene instructos, sive ad componendum cum abbate vestro, sive ad novam, si oporteret, electionem faciendam. Addiderunt in precepto ut, pendente negotio, nichil immutaretis nec innovaretis. Paruit abbas jussioni, vos autem quidem misistis, set non integre vestra in hac parte auctoritate roboratos. Cumque nos istud simplicitati nec malicie imputaremus, nolentes quod factum est minus benignius interpretari, misimus nostras vobis litteras, et vestri fratres suas, et etiam ut perfectius consummaretur negocium, cum fratres personaliter dirigere ad vos decrevissemus, qui vobis persuaderent ut tale mandatum illis daretis, quod quicquid in ordinatione ecclesie Moysiacensis in personis vel in rebus ipsi de nostro facerent assensu ratum haberetis; ad vos per fideles fratres nostros perlatum est, quod contra juramentum suum venientes, novum abbatem jam elegissent, cum adhuc abbas vester R. nec depositus esset, nec in fata cessisset, nec renunciasset dignitati. Quia igitur falsi illi fratres jam ova aspidum ruperunt, et de serpentinis molitionibus et secretis consiliis ad apertum facinus prosilierunt, nos manifestam iniquitatem indigne sustinentes, et electum et electores publice excommunicavimus, et etiam nobiscum abbas vester, utpote perjuros et rebelles, et conspiratores seditiosos. Quibus non satisfuit quod impie presumpserant nec etiam nos falsis accusationibus appetissent, et domini pape aures contra vos exasperare molirentur, cum nos, teste Deo et sana conscientia, ecclesie Moysiacensi, utilitati et paci fratrum et saluti omnibus modis {824}intendentes, in nullo illis in quo poteramus defuissemus, set essemus ad pacem et justiciam benigne et efficaciter parati. Postmodum, cum habito consilio, iterato nuntios ad vos transmittendos duxissemus, ut sciremus si clamor iste opere esset completus, et ascendisset in celum iniquitas ista, et ut illis resipiscentibus, consulere nostre ecclesie potuissemus, remanentibus interim apud Cluniacum abbate vestro et fratribus quibusdam qui ad nos venerant, inspirante eo qui non est Deus dissensionis, set pacis, idem abbas cum fratribus suis predictis reconciliatus est, et idem fratres nobis devotissime supplicarunt, quatinus eum ad suam ecclesiam remitteremus, dicentes firmissime se illi sicut abbati obedire et fideles fore, nec ullatenus se in alium abbatem consentire. Abbas quoque constantissime promittebat se sanis de cetero consiliis adquiescere fratrum suorum et paci illorum, et domus utilitati propensius insudare, et corrigere perfecte que erant in eo digna correctione. Nos igitur, attendentes in animorum dissensionibus, dissipationes rerum et animarum pericula, et quia concordia parve res crescunt, discordia maxime dilabuntur, et predictorum vestrorum fratrum consona et firmissima promissione attracti, fide perfecta proponentium, quod omnes ceteros fratres cum abbate pacificarent et ducerent dissensiones ad unanimitatem, et eos facerent ab infanda electione recedere, eamque cassari penitus, consilium habuimus utrosque probari, abbatem scilicet et alios, et in omnibus fratrum vestrorum paci et saluti consulentes, abbatem sepedictum ad vos cum fratribus duximus remittendum in pace. Vos igitur, fratres dilectissimi, quos parturimus de novo, formetur pax in vobis monemus, rogamus, tanquam Deo exhortante per nos, si quid solatium caritatis, si qua societas spei, si que viscera miserationis, implete gaudium nostrum, ut idem sapiatis, unanimes caritatem habentes, et pax Christi exultet in cordibus vestris. Ut autem superexaltemus misericordiam judicio, si illi qui male elegerunt converti voluerint ad cor, et a diaboli laqueis et a presumptione resilire, nos nostram in hac parte dedimus abbati predicto auctoritatem, ut quod ligavimus, vice nostra absolvat, et quod ipse ligavit volumus {825}ut solvere non omittat. Si qui autem in sua perversitate persistant, indurati cum Pharaone et excecati malitia sua nolunt a pravitate resilire, precipimus eos excommunicatos manere, et ab omnibus fortius evitari et administrationibus omnino privari suis, donec resipiscant, et dignam faciant de tantis enormitatibus satisfactionem; cupientes autem quod res que in concordiam venerat verbis inanibus non rediret in litem, et ut fratrum animi falsis concinnationibus non turbarentur, predicto abbati et fratribus suis Moysiacensibus proposuimus, nos, si predicta placerent illis, ita ut scriptum est, hec rata tenere. Si vero illi non sederent, consilium aliud, quod melius visum foret, sive de mittendis ad vos fratribus, ut propositum est, sive alio modo consulere eis videretur, nos libenter secuturos, quia in nullo illis defueramus nec volebamus deesse. Abbas autem econtra Moysiacensis R. et fratres, habito secum consilio, responderunt nos omnia bene fecisse, et in nullo sibi vel ecclesie Moysiacensi quod debueramus defuisse, et se in cunctis nostram sollicitudinem commendare. Teste domno Willelmo, priore Cluniacensi; domno Bartholomeo, priore claustrali; Waltero Alemanno; Petro de Ordine; Arnulfo, olim priore; Leonio, olim abbate Sancti Crispini; magistro Alano Aglito, notario nostro. Hii autem sunt monachi Moysiacenses, qui cum abbate erant: magister Bernardus, olim abbas Condonii in Agennensi diocesi; Raimundus Donati, Lectorensis episcopatus; Geraudus, de Rellaco, de episcopatu Petragoricensi, et Helias, de Rellaco, de eodem episcopatu, et Robertus de Labastide, prior quondam Sancte Marie de Tolosa. Hii omnes juraverunt super sancta evangelia, quod omni vita sua fideles forent ecclesiis Cluniacensi et Moysiacensi, et abbati suo supradicto Raimundo, et quod omnes alios ad pacem et fidelitatem Cluniacensis ecclesie pro posse suo, et abbatis sui R. bona fide revocarent. Et ut hec omnia non possint perverti nec oblivione deleri, nos scilicet ego frater Willelmus, abbas Cluniacensis, et ego frater Raimundus, abbas Moysiacensis, nostra sigilla ad majorem firmitatem huic scripto fecimus apponi. {826}Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nono, mense octobri. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2278, nº 16; cop. 112-184.) (Au dos:) De monasterio Moysiacensi. Visitacio Moysiacensis. 4452. 1209. CHARTA QUA R., DOMINUS SANCTI ROMANI CASTELLI, CONSTITUIT QUEMDAM MONACHUM IN DOMO SANCTI HYLARII. Ego R., Sancti Romani castalli dominus, omnibus tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptura venerit, notum facio quod ego profecturus contra Albigenses, in remissione meorum peccaminum et parentum meorum, in honore sancti Petri, in domo Sancti Hylarii, ad Cluniacum spectante ecclesiam, constitui quendam monachum ultra consuetum numerum monachorum ibidem morantium, qui divinum obsequium in perpetuum ministraret in mensam summi creatoris super altare beati Hylarii. Prefate siquidem domui beati Hylarii ad sus[ten]tationem constituti monachi de meis redditibus quasdam particulas, que in hac cartula continentur, dedi et concessi pacifice in perpetuum possidendas, scilicet sex sextaria segetis ad mensuram Belne, quorum tria in decimis meis Sancti Romani, et tria in decimis ville que dicitur Saucé accipientur; horum medietas erit frumenti et alia medietas avene. Item partem meam decimarum vinearum mearum, scilicet vinee de Sub Castro et vinee de Grandimonte et vinee de Saucé, et vinee quam me[i] homines de Arné plantaverunt, et etiam vinee Henrici, de qua prior conquerebatur. Si vero quoquo modo adnichilarentur prefate vinee, de fructibus fundorum ipsarum jam dicte domui decime redderentur. Quas proprius prioris nuntius constituitur recepturus. Dedi etiam pretaxate domui in nemoribus meis de Saucé potestatem accipiendi quicquid ad proprios usus monachorum necessarium fuerit, sive in domibus, sive in molendino de Corleim, sive in aliis que ad {827}donationem et venditionem non spectabunt. Item dedi prenominate domui in foresta, que dicitur Salem, in Chaumote, lingna sica. Insuper dona prefate domui ab antecessoribus meis collata laudo et concedo. Hanc autem donationem meam laudavit Agnes, uxor mea, et Dannis, filia mea, et Hugo de Arnay, et alie due filie mee Aglentinne et Agnes. Hujus rei testes sunt: Guillelmus de Antigné, nepos meus, Oddo prepositus Sancti Romani, Johannes de Saucé, Rainaldus, Hugo de Turre, Seguinus de Vievi, Henricus. Actum est hoc anno incarnati Verbi Mº CCº IXº. Ut autem hanc donationem nulla possit successorum perturbare calumnia in posterum, presentem cartulam sigilli nostri inpressione feci roborari. (A. s. 6.) ?? 4453. 1209. CHARTA QUA ODO, DUX BURGUNDIÆ, CRUCE SIGNATUS CONTRA ALBIGENSES, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI HOMINES SUOS APUD FLORIACUM, ETC. Noverint omnes presentes et futuri, quod ego Odo, dux Burgundie, cruce signatus contra hereticos Albigenses, recordatus me contra Cluniacensem ecclesiam in multis deliquisse, donavi et concessi pro remedio anime mee domino Willelmo, venerabili abbati et conventui Cluniacensi, omnes homines quos habebam apud Floriacum, cum heredibus suis, et omnibus rebus et possessionibus eorum, sine contradictione et aliqua retentione, libere et pacifice ab ipsis jure perpetuo possidendos, nichil juris vel exactionis in ipsis hominibus retinens, salva custodia mea et gisto meo, quod singulis annis Floriaci pro hominibus et rebus suis ab antiquo nobis debetur. Preterea commendationem quam ab hominibus Givriaci et domus de Belna accipiebamus, et remisimus penitus et quittavimus, nolentes in aliquo venire contra cartam bone memorie patris mei Hugonis, ducis Burgundie, qua diligenter inspecta et audita cognovimus ex ejus tenore, quod dux Burgundie homines ecclesie Cluniacensis subjectos, sine mandato abbatis vel prioris Cluniacensis in commendationem accipere non debet. {828}Ut igitur prefata donatio et commendationis quittatio et guerpitio, futuris temporibus inviolabiliter observentur, et ne Cluniacensis ecclesia ab aliquo heredum meorum seu prepositorum vel ballivorum valeat in posterum molestari, presentem paginam auctoritate sigilli nostri duximus confirmandam. Actum anno gratie Mº CCº VIIIIº. (Archives de la Côte-d’Or, titres de l’abbaye de Cluny, carton H. 184, original.) ?? 4454. 1210. CHARTA QUA ANTELMUS, PATRACENSIS ARCHIEPISCOPUS, DAT CLUNIACENSI MONASTERIO DOMUM SANCTÆ MARIÆ DE IEROCOMATA. Reverendo patri et domino Willelmo, abbati Cluniacensi, et ejusdem ecclesie sacro conventui, Antelmus, Dei gratia, Patracensis ecclesie archiepiscopus, salutes in Deo salutari nostro, et debitam reverentiam. Cum sim filius et alumpnus ecclesie Cluniacensis, quicquid boni vel honesti in me (quamvis parum sit) repperio, id ipsum a matre mea Cluniacensi ecclesia habui: et quoniam de jure cautum est, ut si filius vel servus ingratus extiterit, in Domini potestate servus redeat, vel filius exheredetur; ego autem, non ingratus, set beneficiorum in me collatorum memor, ob salutem anime mee et tocius conventus ecclesie nostre, ex consensu ipsius conventus, donamus et tradimus vobis et successoribus vestris, et conventui Cluniacensi, domum Sancte Marie de Ierocomata, cum omnibus appenditiis suis, sitam prope civitatem Patracensem, ita liberam ab omnibus exactionibus, quod successores nostri nullum gravamen nec procurationem aliquam possint a vobis exigere, neque vos possint compellere venire ad synodum; set ipsa domus quam vobis concessimus annuatim unum optimum exsamitum expensis suis vobis transmittat, et nos domui predicte {829}de redditibus nostris assignabimus, unde istud solvere possit; rogantes ut in capitulo presentetur et orationes a conventu pro donatoribus Deo offerantur, et pro ipso donatore tricennarium fiat, et pro successoribus suis archiepiscopis similiter. De fratribus vero, si breves eorum ad vos pervenerint, tanquam uni de fratribus vestris qui de obedientiis vestris venerint, idem offitium persolvatis pro eis. Actum ab incarnatione Domini, millesimo ducentesimo decimo. (Bibl. nat. or. 295; cop. 283-50.) (Au dos:) Prioratus Sancte Marie de Ierocomata, qui est situs prope civitatem Patras, in pulcro loco et ameno positus. 4455. 1210, environ. CHARTA QUA GUICHARDUS, DOMINUS BELLIJOCI, NOTUM FACIT SE QUITTAVISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS PEDAGIUM PER TOTAM TERRAM SUAM. Sciant omnes qui hec legerint seu audierint, quod ego Guichardus, Bellijoci dominus, concessi et quictavi, pro remedio anime mee et parentum meorum, sancto conventui Cluniacensis monasterii pedagium, per totam terram meam, de omnibus his que sibi ad victum et vestimentum per eandem terram ferentur. Et ut hoc magis ratum sit, presentem cartulam sigillo nostro roboratam eis indulsimus. (Bibl. nat. cop. 183-203.) ?? {830}4456. 1210, environ. LITTERÆ GUICHARDI, DOMINI BELLIJOCI, AD PRÆPOSITOS SUOS, SUPER QUITATIONE PEDAGIORUM IN OMNI TERRA SUA MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONCESSA. Guicardus, dominus de Bellojoco, universis prepositis, omnibusque pedagiorum suorum receptoribus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem et dilectionem. Universitati vestre mando et districte precipio quatinus pannis, corduano, sive quibuscumque pellibus, vel quibuslibet aliis ad usum vestimentorum et calciamentorum Cluniacensi conventui necessariis, ubique per terram meam liberum et quietum transitum, sine omni questu et pedagio, remoto cujuslibet dilationis obstaculo, permittatis, ministris eorumdem pacem et tuicionem exhibentes. (Bibl. nat. cop. 143-207, et 183-202.) (Au dos:) G. domini Bellijoci super quitatione pedagiorum; — [2e copie:] De quittatione pedagii per terram domini de Bellojoco. 4457. 1210, environ. LITTERÆ FULCONIS PRIORIS SANCTI MARTINI DE CAMPIS AD ABBATEM CLUNIACENSEM, QUIBUS NOTUM FACIT SE ET FRATRES EJUS RENUNCIAVISSE APPELLATIONI QUAM FECERANT. Reverendo patri ac domino W[illelmo], Dei gratia abbati et venerabilibus patribus et dominis B[artholomeo] priori claustrali et sociis in ordine sacroque conventui Cluniacensi, frater F[ulco], prior Sancti Martini de Campis, opus manuum suarum et ejusdem loci devotissimus conventus, salutem et cum omni subjectione promptam et devotam {831}obedientiam. Piæ mentis amplexatur a nobis devotio quam erga nos et ecclesiam nostram, imo vestram, nunc et semper retroactis temporibus ostendistis. Et cum ecclesia Cluniacensis, mater nostra, lacte uberum suorum nos velut parvulos nutriverit, nunc in verbo consolationis suæ nos quasi solido cibo refecit, dum onus decimarum, quod neque patres nostri neque nos portavimus, humeris filiorum se nolle imponere demonstravit, atque obscuritatem constitutionis generalis capituli quasi nubem oppositam, ne transiret devotio filiæ in matris subsidia, quasi velum templi disrumpendo declaravit. Inde est quod nos devotionem quam erga nos geritis attendentes, convocatis pro majori parte et saniori forincesis etiam fratribus nostris, communi assensu renuntiavimus appellationi quam feceramus, nolentes inter nos et vos, qui unum fuimus et sumus, aliquid esse unde scrupuloso corde debeatis moveri. Nos vero humiles et devoti filii vobis patribus et dominis flexis genibus supplicamus, quatinus nichil rancoris interius vel exterius erga nos retineatis: quia novit Dominus, quem nullum latet cordis secretum, quod quicquid fecimus super hoc, de magnorum consilio, de quorum mentibus præsumere debebamus, pro utilitate monasterii nostri, immo vestri, factum fuit, nec unquam jugum Cluniacensis ecclesiæ matris nostræ a nobis excutere in nostras mentes ascendit, nec colla subtrahimus, immo devotiores atque ad obediendum promptiores solito nos invenietis. Ceterum super honore nuntiis nostris vobis transmissis a vobis exhibito grates vobis uberrimas referimus, et maxime super hoc quod venerabilem patrem nostrum priorem Cluniacensem pro reformanda pacis et unitatis concordia ad nos transmisistis; cujus devotionem et sollicitudinem erga Cluniacensem ecclesiam matrem nostram Deo et hominibus commendabilem vobis duximus commendandam. (D. 184.) ?? {833}ADDITIONS. 89 bis. 905, octobre. CHARTA QUA WILLELMUS COMES ET AVA ABBATISSA DANT HUGONI ET LILIÆ, UXORI EJUS, TRES CAMPOS IN FINE FELGEROLAS ET PECIOLAM TERRÆ IN MADILIAGO. Dilecto fideli nostro Ugoni et uxore sua Lilia. Ego Vuilelmus comes, conspalatius et marchio et Ava, dono Deo abatissa, in propter amore et benevolencia que circa te abeamus, propterea donamus vobis aliquod de res nostras, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Bieria, in fine que vocatur Felgerolas. In primis donamus vobis campo in ipsa fine, qui terminat a mane terra Jospert presbiter, et Dacbert cum eris, a medio die ad ipso emtore, a sero terra Gospert, cum eris, a cercio terra Bernardo preposito et Cristofero, cum eris eorum, infra istas terminaciones ad integrum. Similiter donamus alio campo in ipso pago vel in ipsa fine, qui terminat a mane dicto Bertran via publica, a medio die terra Teoredane cum suis eris, a sero Bernartdo preposito, a cercio terra que fuit Guadbert condam, infra istas terminaciones ad integrum. Et alius campus est in ipso loco, qui terminat a mane mulo finale, a medidie (sic) terra Teotredane, cum suis eris, a sero via publica, a cercio terra Rannalt, infra ista terminacione ad integrum; alia piciola est in cultura, cui vocabulum est Madiliago, que terminat a mane terra Martino, a medio die terra Arnulfo presbiter, cum eris, a sero terra que fuit Eimerico condam, a cercio terra Sancti Vincencii, infra ista terminacione ad integrum; et a die presente vobis donamus, tradimus, adque transfundimus et faciatis vos res vestra post unc diem quidquid {834}facere volueritis in omnibus. Si quis vero qui contra anc donatione nostra venire au agere, calumniare presumpserit, et ad nos, vel eredibus nostris defensatum non fuerit, sit culpabilis et impleturus una cum tercio fisco auri libra una conponat et presens donacio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stibu[la]cione subnixa. Actum Bieria villa in publice. Signus † Avane abatissa, qui vendicione ista fieri et firmare rogavit. Sign. † Ramnalt. Sign. † Vuarulfo. Sign. † Siemaro. Sign. † Estefano. Sig. † Obtardo. Sig. † Dacbert. Sig. † Albonio. Sign. † Bernart. Sign. † item Rannalt. † Vuilelmus comes. Ego Jospertus archipresbiter scripsit, dadavit die jovis, in mense october, anno VIII regnante Karlo rege. (Bibl. nat. ms. lat. 11829, 2b, or.) (Au dos, de l’écriture du temps:) Domini Vuilelmi comitis in Bigerias. 2882 bis. [1032], 18 juin. CHARTA QUA PETRUS ROGERII, EPISCOPUS TOLOSANUS, DAT ODILONI ABBATI CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTE COLUMBE IN TOLOSANENSI PAGO. Omnium hominum racionabiliter vivencium racio postulat, hoc ætiam legum principumque decrevit auctoritas, ut omnis homo cujuscumque dignitatis vel condicionis, qui quamlibet donacionem, vendicionem facere voluerit, non solum nudis verbis hoc agat, sed literali pagina voluntatis sue secreta insigniri faciat, testiumque roboracione confirmari jubeat, quatenus per succedentia curricula temporum perpetuum obtineat firmamentum et contra obloquentium garrulitatem veritatis teneat fundamentum. Igitur summopere providendum est, quamdiu in hoc laborioso certamine ujus vanissimi seculi laboramus, studeamus {835}agere, si qua bona valemus, nostros facientes debitores, quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro multorum animabus ad æternam adipiscendam requiem prodesse. Legum itaque sancxit auctoritas et antiqua etiam consuetudo, ut quelibet persona de rebus suis juris regum regi aut sanctis ejus helemosinam pro remedio anime sue vel parentum suorum dare voluerit, plenissimam ad faciendum habeat libertatem. Quamobrem ego Petrus Rogerii, quanquam non meis meritis, preeunte tamen divina misericordia, in dignitate pontificum positus, veniens Cluniacum vidensque hac perpendens ipsius monasterii venerabilis Odilonis abbatis, ceterorumque fratrum inibi comorantium sanctitatem et religionem, in nomine sancte et individue Trinitatis, Dominus in illo die tremendi examinis judicii nobis sit clemens, pius et misericors, tradidi Domino Deo et beate Marie et sanctis apostolis Petro et Paulo pro redemptione anime meæ seu genitorum meorum, videlicet patris et matris, omniumque propinquorum meorum defunctorum, vivorum et futurorum, quamdam Sanctæ Columbæ æcclesiam in Tolosanensi pago sitam, in territorio Chercorbensi, juxta fluvium Erz, cum omnibus ecclesiis sibi pertinentibus, cunctisque appendiciis suis, decimis, primiciis, oblacionibus, ciminteriis, domibus, hedificiis, cum omni supraposito mobili et inmobili, rusticis, campis, terris, vineis, pratis, silvis, aquarumque decursibus cum aquis, exitibus et regressibus, cultis et incultis, hucusque a nobis vel ab aliquo ubicumque collatis vel in futurum conferendis, Cluniacum denique monasterium hujus facti delego atque constituo preceptorem, quatenus ab hac die et deincebs dompnus Odilo abba, qui predicti cenobii gubernacula nunc, Deo annuente, administrat, cunctique successores ejus hunc locum a me collatum perpetim omnibus diebus regant, ordinent atque, ut sibi melius visum fuerit, secundum Deum et regulam Sancti Benedicti disponant. Si quis vero, quod futurum minime credo, vel ego ipse (quod absit!), aud aliquis consanguineus meus, seu quelibet æcclæsiastica secularisve persona, auferre suosque in husus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, vinculo etiam terribilis anatematis {836}innodetur, et nisi resipuerit, cum omnibus complicibus suis et qui ei in hac faccione assensum prebuerint, Jude proditori Christi perpetuo dampnandi consocientur, parsque eorum fiat cum Datan et Abiron et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», omnes maledictiones quæ in scripturis sanctis continentur descendant super capita eorum et dispereant in æternum. Amen. Amen. S. Petri Rogerii, episcopi, qui hanc donationem facere et scripto firmare rogavit. S. Petri presulis. S. Marcelli sacerdotis. S. Odonis presbiteri. S. Stephani levite. Porro alii quamplurimi monachi, clerici, laici extiterunt testes. Actum Cluniaco, Heinrico regnante, nobilissimo Francorum rege, scriptumque XIIII kalendas julii per manum Petri levite. (Bibl. nat. ms. lat. 11834, p. 5, or.) (Au dos:) Carta ecclesie S. Columbe in Tholosa. 3546 bis. 1079. CHARTA QUA CENTULLUS [IV], VICECOMES VIARNENSIS, DAT B. PETRO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTÆ FIDIS ET DECIMAM MONETÆ ET FURNORUM VILLAMQUE MORLENSEM, QUUM GISLAM, PROPINQUAM SUAM, QUAM CONTRA LEGEM DUXERAT UXOREM, REPUDIAVIT. Ego Centullus, vicecomes Viarnensis, memor omnium peccatorum meorum, etc. (Marca, Hist. de Béarn, l. IV, c. 13, p. 300, note; Cadier, Cartulaire de Morlaas, I, p. 3 et 4.) ?? ?? 3733 bis. 1099-1100. CHARTA QUA CLEMENTIA, FLANDRENSIS COMITISSA, MONASTERIUM SANCTI BERTINI HUGONI, ABBATI CLUNIACENSI, SUBJICIT. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Domno Hugoni, sanctæ {837}Cluniacensis æcclesiæ abbati, Clementia, Flandrensium comitissa, beatam cum dextræ partis ovibus portionem. Quoniam de pietatis vestræ visceribus, pater reverende, plurimum presumo, idcirco pro religione in partibus nostris per vos constituenda, nunc scriptis, nunc internuntiis fiducialiter ad misericordiam vestram recurro. Nullum enim opus gratius creatori nostro fore existimo, quam ut his operam demus, quatenus locus qui huc usque plane erat æcclesia malignantium ex superni respectus inmutatione fiat gloriosa habitatio Deo servientium et regulariter ac pie insimul viventium; et quoniam sancta prudentia vestra michi scripsit, ut juxta cujusdam sapientis dictum, plus rerum exitus quam initium attenderem, vosque discordias procerum ac ipsius loci fratrum vereri, ad id primum audacter respondeo, quod in hoc meo proposito omnino firma, immo constantissima, Deo teste, perseverabo, nec pro dissensione procerum, que nulla erit, cum maxime cordi sit omnibus, nec pro controversiis seu contradictionibus fratrum, quos omnimodis ad nichilum redigemus, a tam sancto opere tamque pia intentione quoad vixero umquam declinabo. Ego igitur, Clementia, gratia Dei Flandrensis comitissa, eadem potestate ac stabilitate quo dominus meus, dum adhuc in terra sua esset, quecumque juris mei sunt ordinans, atque disponens, consilio episcoporum meorum, Johannis videlicet Morinensis, et Lanberti, Atrebatensis, simulque instinctu quorumdam principum, quos ad hoc mecum disponendum altiori quidem consilio convocavi, juxta petitionem ipsius abbatis atque voluntatem celitus michi inspiratam, monasterium beati Bertini omniaque ad ipsum pertinentia, tam exterius quam interius, et quicquid ad nos ac antecessores nostros ex eodem actenus attinebat, Deo et sancto Petro, vobis quoque ac successoribus {838}vestris per concessionem diocesani episcopi libenter concedimus, et per presentis paginæ traditionem, jure perpetuo donamus atque pro redemptione animæ meæ ac successorum meorum, pro salute quoque domini mei Rodberti comitis, de cujus voluntate atque assensu super hoc negotio, si forte divina pietas eum reduxerit, certissima sum, locum illum secundum tenorem litterarum domni papæ perfecte vobis subicimus, ita etiam ut abbas a vobis ibidem ordinatus, si secundum regulam beati Benedicti et sacras institutiones vestræ Cluniacensis æcclesiæ non vixerit, liberam facultatem eum removendi alterumque substituendi habeatis, presertim cum non aliunde, nisi de Cluniaco, quemquam deinceps ibidem liceat preesse. Hæc autem omnia concessa et firmiter collaudata sunt sub testimonio episcoporum supra memoratorum: Johannis, Tarvanensis, et Lanberti, Atrebatensis, ac obtimatum meorum, scilicet: Rodberti de Betunia, ipsius abbatiæ advocati, atque Balduini, ejusdem villæ castellani, necnon Baldrici, magnæ probitatis viri. Ad vestram ergo magnam prudentiam atque sanctitatem spectat locum illum pro amore Dei ex vestris religiosis personis ac honestis viris, quibus habundatis, sic ordinare, quatenus malitia inibi diutius jam molita penitus extirpetur atque in vita morumque honestate ibidem conversantium nomen Domini per omnia ab omnibus glorificetur. Amen. (Bibl. nat. or. 168 et 169.) (Au dos:) Preceptum domnæ Clementiæ, Flandrensis comitissæ, de abbatia Sancti Bertini. 3806 bis. 1100, environ. HUGO, ABBAS CLUNIACENSIS, RECIPIT LAMBERTUM ABBATEM SANCTI BERTINI VELUTI PROPRIUM CLUNIACI MONACHUM. Hugo, divina gratia Cluniacensis cenobii abbas, etc. Noverit caritas vestra, etc. (D’Achery, Spicil., t. III, p. 408, in-fol.) ?? ?? 3895 bis. 1110, environ. CHARTA QUA ROBERTUS, FLANDRIÆ COMES, DONUM SEXAGINTA SOLIDORUM ANNUORUM DE {839}REDITU PONTIS, APUD WARNETON, MONACHIS CLUNIACENSIBUS ET SANCTO MEDARDO DE CAPY AB ODONE PERONENSI COLLATUM, CONSENTIENTE UXORE SUA, CONFIRMAT. In nomine, etc. Ego Robertus, Flandriæ comes, etc. (Le Mire, Opera dipl., t. IV, p. 512.) ?? ?? 3987 bis. 1125, environ. EPISTOLA GO[FFRIDI] DE DINAN ET FILIORUM EJUS AD PETRUM, CLUNIACENSEM ABBATEM, QUA TERRITORIUM A STEPHANO MONACHO DATUM AB OMNI EXACTIONE LIBERUM CONCEDIT. P. Cluniacensi abbati Dei gracia venerabili, ipsiusque religiosissimo conventui, abbati quoque Sancti Germani Altisidorensis, G. de Dinan ipsiusque filii, salutem. Huic presenti monacho, nomine Stephano, nostro videlicet compatriote familiarissimo, quoddam territorium hereditario jure sub nostro dominio contingit, quod prout audivi vobis ab illo concessum, in quantum mihi pertinet similiter concedo, quietum scilicet et ab omni exactione liberum. Hoc autem sciatis, quod ex hoc gradu priori ad altiorem, Dei subveniente gratia, per hunc presentem monachum transcendere poteritis, non tantum partibus Britannicis, verum etiam pluribus aliis. Hujus donationis sunt testes: filii Go. de Dinan, qui concesserunt; Simon archidiaconus, Menfinidus capellanus, Josdan, Alani filius, Kenvaredus decanus, Gofridus gramaticus, Gofridus de Ferraria, Salomon picerna, Hamon {840}dapifer, Formio cocus, David de Miniac, Heremburgis Herve(?), domina castri ipsius, multique alii barones et huic consimiles mulieres. Valete. (Bibl. nat. cop. 59-73.) ?? 4014 bis. 1130-1131, mars. CHARTA QUA CENTULLUS [V], GASTONIS [IV] FILIUS, CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM A PATRE ET AVO FACTAM, SCILICET ECCLESIAM SANCTÆ FIDIS, ET SANCTI ANDREÆ BURGI MORLENSIS, CUM DECIMIS ET VILLAM IPSAM MORLENSEM, ET QUINQUE SOLIDOS DE CURSU. Ego Centullus, Gastonis filius, laudo et confirmo Deo et monasterio Cluniacensi, etc. (Marca, Histoire de Béarn, t. V, c. 25, p. 432, note; Cadier, Cartulaire de Morlaas, V, p. 12 et 13.) ?? ?? 4019 bis. 1131, 20 janvier. CHARTA QUA ODO JULIACENSIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CŒMETERIUM QUOD SITUM EST SUPER SARTAM, JUXTA CASTRUM BELLI MONTIS. Anno ab incarnatione, etc. (Martène, Thesaurus novus anecd., t. I, p. 379; ex ms. S. Vincentii Cenomanensis.) ?? ?? 4056 bis. 1136, environ. LITTERÆ PETRI, ABBATIS CLUNIACENSIS, QUIBUS CONCORDIAM INTER VIZELIACENSE CŒNOBIUM ET HAMENSEM ECCLESIAM, DE DUABUS ECCLESIIS, CORAM INNOCENTIO II PAPA FACTAM, CONFIRMAT. Petrus, Dei gratia Cluniacensis abbas, universis Dei fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, salutem. Notum esse volumus dilectioni vestre, quod inter Vizeliacense cenobium et Hamensem ecclesiam pro ipsa eadem quam Vizeliacenses reclamant, questio est diutius agitata. Que cum per justitiam vel concordiam non posset finem accipere, tandem a domino papa Innocentio Pisis per apostolicas litteras utrique {841}invitati venerunt. Ibique in presentia domini pape pace et concordia inter utrosque reformata, eadem controversia terminata est, ita ut deinceps Hamensis ecclesia ab omni reclamatione et inquietatione Vizeliacensis monasterii libera prorsus maneat et quieta. Et pro bono pacis ecclesiam de Canlorro, quam ecclesia Hamensis tenebat et ecclesiam de Fraxino, quam Hugo cancellarius Simonis Noviomensis episcopi ab eodem domino suo tenebat, concedente ipso Hugone, in manu ipsius episcopi reddi precepit et ipsis episcopus istis ecclesiis Albricum Vizeliacensem et ipse Vizeliacense monasterium investivit. Scire ergo nos volumus, quod hanc pacem et concordiam, sicut in presentia domini pape Innocentii facta est, laudamus et confirmamus et amodo in perpetuum Hamensem ecclesiam ab hac reclamatione liberam fore concedimus et perpetuum silentium super hoc successoribus nostris indicimus. Vale. (Bibl. nat. cop. 57-25.) ?? {843}APPENDICE. ##I PRÉFACE DU CARTULAIRE DE L’ABBÉ BERNON. [Fin du XIº siècle.] «INCIPIT PREFATIO IN LIBRO DE CARTIS IN TEMPORE DOMNI BERNONIS ABBATIS.» Cum intonante tuba apostolici culminis valde certum sit multorum exabundasse malitiam, et ideo plurimorum emarcuisse justiciam, nobis vero qui defectu dierum succedente ultima in tempora sumus devecti, id ipsum sole lucidius patet; enimvero plerique malignitatis imitatores effecti, hostis potius quam ostii Christi, videlicet Domini nostri, qui dicit: «Ego sum ostium,» jussa sectantes, dum prava mente, ceco corde, contortis gressibus, ad malum currunt, quosque possunt socios post se trahere non neglegunt. Quorum pro certo perversitas satis sibi sufficiens foret, nisi hoc eis ex tocius iniquitatis patre accidisset. Illi etenim consuetudinis est non solum bona non agere, verum etiam agentibus invidere, et invidendo sanctis conatibus eorum contraire. Unde in tantum nonnullorum excrevit vesania, ut exteriorem sanctæ ecclesiæ ornatum, helemosinas scilicet justorum, quibus ad tempus alitur congregatio fidelium, cum per se non possunt, fœdissima societate et nequissimo ingenio evertere contendunt. Quas proinde cultores inperitarum voluptatum, licet divina presule potencia, funditus extirpare nequeant, circum substancias tamen quibus subsistere videntur, conscripciones videlicet, per quas nobis cerciores redduntur, aut ipsi male tractando perditum iri sinunt, aut coæqualibus suis malesano intellectu venundare presumunt. Qua de re beati Gregorii vita astipulante, quendam presbiterum suo preposito persuasisse cognoscimus quatinus, distractis sanctarum donationum cartulis, ipsi ditiores fierent non parvi quantitate facinoris. Sed Deus ultor malorum, qui nullum peccatum dimittit inultum, presumpcioni iniquæ extimplo {844}finem imposuit promeritum; ipsi namque pro debito teterrimas luentes pœnas nobis suæ perdicionis et nostræ doctrinæ non parva relinquentes documenta. Quapropter ne et nos socordiæ eorum participes efficiamur, donationes cunctas pio justorum voto retroactis temporibus nostro monasterio collatas, et veneranda priorum sagacitate plurimis in scedulis nobis relinctas, uno in volumine decrevimus congregare, et quæque singulorum abbatum tempore data sunt proprio libello denotare, quatinus ex hoc nostra comprobetur industria, et posteris nostris non minima reservetur utilitas. Siquidem ad hoc opus aggrediendum provocavit nos patris Odilonis venerabilis instancia, et maxime quarundam ipsarum cartularum perdicio, quæ nostrorum tempore venerat; nam plurimæ earum varia per loca deportatæ, aut portitorum neglegentia deperisse, aut vetustate sui et diminutione dinoscuntur esse consumptæ. Igitur exordium nostræ narrationis tempus et gesta domni continebit Bernonis et quomodo ipse dono Willelmi excellentissimi principis nostro loco donatus eum proprio alodio, quod Alafracta dicitur, nobilitavit et quæque ejus tempore precepta regum vel privilegia pontificum acta sunt series primi libri dilucide approbabit. Si quis vero divino afflatu spiramine hanc nostram descriptionem amplificare studuerit, reddat ei Deus pro mercede bravium regni celestis. Sin autem quis presumptor aliqid demere vel supprimere temptaverit, conatu illius ad nichilum redacto, eum pœnæ excipiant æternæ. (A. fol. 7; C. fol. 1.) ?? ##II PRÉFACE DU CARTULAIRE DE L’ABBÉ ODON. [Fin du XIe siècle.] «PREFATIO TEMPORIBUS DOMNI ODDONIS ABBATIS.» Quotienscumque ad expugnandam calumniam illorum quorum perversitas sanctuarium Dei dissipat, quorumque stulta temeritas elemosinas pia justorum largitione matri æcclesiæ collatas, scutum defensionis arripimus, necessaria perplurimum noticia litterarum forte dinoscitur. Et ideo ut in series primi libri aureum tempus et lucida gesta domni deprompsit Bernonis, sic prosecutio omnium donationum carismata a fidelibus viris tempore predicandi patris domni videlicet Oddonis monasterio attributa satis evidenter declarabit. Sed interim non ab re nobis videtur digressionem quandam ab oratione facere, ut ignorantibus vitam viri, qualis tum erit, valeamus intimare. Fuit igitur, ut veridica priorum {845}relatione fertur, nobili prosapia satus, Cynomannica regione exortus, arcium liberalium adprime regulis imbutus, almi Martini Turonensis basilicæ ædituus, sermone clarus, vita nitidus, societate jocundus, et quod his omnibus excelsius est, sacræ doctrinæ roseo flore decenter ornatus. Ut enim de relictis minus gerendis ad anteriora extentus juxta apostolum vir perfectionis effectus filiorum Recab emulatione ductus est, luteas sedes habere contempsit in terra, quatinus Christo mereretur jungi in cælesti camera. Delibutus proinde odore virtutum, quem id temporis Cluniacensis rumor preciosorum more aromatum longe lateque profuderat, mente prompta, quod diu concupierat, tenebrosi reliquit rura, lugente cive in patria, lætante Christo in gloria, divino jugo mitia subposuit colla. Tyrocinio denique suæ conversionis non segniter peracto, precatione patris circumventus, cujus institutis fuerat mancipatus, volens nolens, et, ut verius dictum sit, nolens, totius fraternitatis ad regendum suscepit examen. Quanta deinde acrimonia excelsos animos sternere, qualive cautela vitia resecare, quaque benignitate virtutes inserere studuit, non ignorat Italia, protestatur Burgundia, simulque refert Gallia. Prophetiæ denique gratia suffusus, ex hoc certissime approbatur, dum supprema sorte preventus, contatione fratrum requisitus quis ex tanto collegio cetæris preficeretur, alto flamine afflatus, sic ad eos respondisse fertur: «Nostra in hoc, o filii, vacillante censura, Christi Domini larga non deerit prudentia, quæ et domui suæ sanctum providebit pastorem, et vobis rogitantibus famulis dignum non denegabit pastorem.» Quod scilicet sane considerantibus, sole lucidius patet, dum vita et conversatio domni Heymardi satis abunde experimentum prebet. Huc usque siquidem de tanti viri laudanda nobilitate brevi peroratum sufficiat, quatinus ex hoc intellegatur quantopere oportet nos inherere illius scitis, quem pro merito non ambigimus insertum angelorum cuneis Sin autem scrutinio fideli percunctari temptaverit quanta et qualia, prelibati patris industria, usibus monachorum in Cluniacensi loco degentium perseverant adquisita, acie oculorum erecta sequentia relegat: ibi repperire poterit non minima. (A. fol. 37.) ??