{1}CHARTES DE L’ABBAYE DE CLUNY. 1728. 987, 11 août. CHARTA QUA GRIMALDUS SACERDOS TRIBUIT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS SITAS INFRA CLAUSTRUM SANCTĈ MARIĈ ANICIENSIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Grimaldus, Sancte Marie Aniciensis sacerdos et canonicus, cogitans casum humane fragilitatis, et reminiscens innumerabilium scelerum que penitet me miserabiliter commisisse contra Dominum, spem tamen in divina miseratione constituens et intercessione sancti Petri apostolorum principis, cui concessa est a pio Magistro potestas ligandi atque solvendi, dispono aliquid elemosine facere que ad optinendam ĉtheri clavigeri absolutionem et divinĉ clementie largitatem michi valeat prodesse. Quapropter tribuo redemptori Christo et beato Petro, apostolorum maximo, et domno Maiolo, Cluniacensis monasterii abbati precipuo, ceterisque ejusdem cœnobii fratribus ad presens et in futurum cœlesti regi ibi militantibus, aliquid rerum proprietatis mee, que sunt site infra claustra Sancte Mariĉ Aniciensis ĉcclesie, mansiones scilicet sitas infra claustra Sancte Marie, quas emi solidos CCX, et postea igne succensas, non sine magno labore et facultatum erogatione, ab ipso fundamento reĉdificavi. Ipsas videlicet domos possideant monachi ejusdem monasterii: eo tenore, {2}ut ego Grimaldus, quamdiu vixero, per munificentiam domni abbatis teneam illas in monisterio et providentia, et post obitum meum, Grimaldus nepos meus, sicut a domno abbate impetravi; et carta ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Facta carta ista V feria, IIIş idus augusti, anno quo Ludovicus rex in adolescentia vitam finivit. S. Grimaldi, qui cartam istam scribere et firmare rogavit. S. domni Guidonis presulis. S. Guigonis prĉpositi. S. Petri abbatis. S. Trucoini decani. S. Aicardi archidiaconi. (Bibl. nat. cop. 14-5.) (Au dos:) Adducontur Grimald. Podio Sancte Mariĉ mansiones infra claustra. 1729. 987, octobre. CHARTA QUA BERNULFUS ET UXOR EJUS ELDEART VENDUNT GIRBALDO SACERDOTI VINEAM IN VILLA CANAVES. Domino fratribus Girbalt, sacerdote, entores. Ego Bernulfi et uxor sua Eldeart, vendimus nos tibi aliquid de res nostras, in comitatu Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Canaves, ubi a Colegio residet: hoc est vinea qui termined de uno latus via pullica, de alio latus terra Ayane, ad uno front ad infantes Gotalt, in alio front Josmaro; et abed in longo perticas XIIII, in lato ad uno fronte perticas III, et in alio front perticas III et pedes V. Infra isto terminio et perticacio, tibi vendimus. Et in villa Besorniaco campum unum a Vernedo Arnulfo vocat; termined de totes partes terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, parcionem nostram totam tibi vendimus, et accepimus nos de te precium invalentem solidos XII, et pro ipsa precium manibus recepimus, et de juro nostro in tuo tradimus, et facias post isto die quidquid facere volueris in omnibus. Si quis vero, nullum contradicemtem et qui tentare voluerit, auri libera una componat. Actum Vitriaco villa. S. Bernulfi et uxor sua Eldeart, qui vendicione ista fierint {3}et firmare rogaverunt. S. Aldulfi. S. Maynart. S. Amblart. S. Johan. S. Costabulo, et item Costabulo. S. Ermengerio. S. Drocbalt. S. Costancio. Girbaldus me fecit, die martis, mense octuber, anno I regnante Ugoni regi. (Bibl. nat. cop. 14-12.) (Au dos:) Venditio Berulfi in Canevas. 1730. 987, octobre. CHARTA QUA GONFREDUS ET GIRBERGIS VENDUNT DAVIDI ET UXORI EJUS DOMINICĈ VINEAM IN VILLA VARENGO. Domino fratribus David et uxor sua Dominica. Igitur Gonfredus et Girbergi vendimus vobis vinea qui est in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo vocat; terminat a mane de ipsa ereditate, a medio Vuilier cum eris, a sero et a cercio Sancti Petri; et abet in lonco perticas XX, in quisquo fronte perticas II. Infra isto terminio, vobis vendimus, et accepimus de vobis precium valentem solidos VI, et faciatis quit vultis. Si quis contradixerit, de auro libram solvat; firma stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Varengo. S. Gonfredo et Girbergi, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Rainerio. S. Rotbert. S. Adaldricus. S. Costancius. S. Vuilier. S. Bertinus. S. Bernart. Data Eiminius presbiter, mense octobris, anno primo tempore Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-13.) (Au dos:) Empcio David in Varengo. 1731. 987, octobre. CHARTA QUA GIRBALDUS DAT ALII GIRBALDO ET FILIO EJUS SICBALDO QUASDAM RES IN VILLA VITRIACO. Dominus hac redentor noster fidelium suorum previdens salutem, per semeipsum prestare dignatus est dicens: ĞDate elemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego Girbaldus dono ad alium {4}Girbaldi et a filio suo Sicbaldi aliquid ex rebus meis, in comitatu Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Vitriaco resident. In primis curtilo cum vinea, ubi Ermengerius mansit; qui termined de uno latus vinea Sancti Petri et ad ipso Girbaldi, de alio latus Adtoni, ad uno front via pullica, in alio front Ermengerio. Infra isto terminio, la medietate vobis dono. Et in ipso loco vinea que de Ermenart et de eredibus suis conquesivi; termined de uno latus et uno front terra Adtoni, et de alio latus Adtoni, ad uno front ad ipsos venditores. Infra isto terminio vobis dono. Et dono vobis alias res meas que in ipsa villa de conquistum abeo: hoc sunt vineis, campis, pratis, omnia et ex omnia quam de conquistum vel conquesivi potueri, quesitum et ad inquirendum, vobis dono, preter lo Crayo et lo campo de Besorniaco mihi reservo; et in villa Canaves quantum de conquistum abeo, vobis dono. In tale tenore dum modo viveatis usum et fructum abeatis, et qualiter suum parum supravixerit, ad illum perveniat, et post vestrorum amborum discesso, Sancti Petri perveniat. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui temtare vel calumniare voluerit, auri libera IIIIor componat; firma permaneat, istipulatione subnixa. Actum Vitriaco villa. S. Girbaldi presbiteri, qui elemosina et donatione ista fierit et firmare rogavit. S. Rotart. S. Blayni. S. Adalgis. S. Grimaldi. S. Rodlanni clerico. S. Josmaro clerico. S. Sidbaldi sacerdote. S. Martini. S. Ermengerio. Data per manus Girbaldi presbiteri, sub die dominico, in mense octuber, anno I regnante Ugoni regi. (Bibl. nat. cop. 14-14.) (Au dos:) Girbald in Vitriaco. 1732. 987, octobre. CHARTA QUA RAIMBERTUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET VINEAM IN VILLA CARSINIACO. Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex reditibus quas jure hereditario possident, si eas juste dispertiant, ĉterna {5}valeant premia promereri. Quapropter ego Raimbertus, sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Carsiniaco, in agro Ciciacense: hoc est campum unum et unam vineam; qui campus terminat a mane terra Udulardi, a medio die rivo percurrente, a sero eredibus Lamberti, a cercio de ipsa hereditate; vinea autem supra nominata habet terminationes a mane rivo percurrente, a medio die vinea Udulardi de ipsa hereditate, a sero via publica, a cercio ad heredibus Lamberti. Infra istas terminaciones; quicquid ad meam partem adveniunt, totum dono Deo et sanctis apostolis ejus, et ad locum supra nominatum, pro remedium anime meĉ et parentum meorum, et in locum sepulture. In tali autem tenore facio hanc donationem, ut quamdiu vixero, usum et fructum [habeam], et post meum discessum ad jam denominatum locum he res jam prelibate sine ullo contradicente perveniant, et in vestitura quatuor sextarios omni anno persolvat. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et post hĉc ista donatio stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Raimberti sacerdotis, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Dodonis sacerdotis. S. Utulardi. S. iterum Utulardi presbiteri. S. Rotberti. S. Ermandranni. S. Martini. S. Aremberti. Data in mense octobri. Joslenus, ad vicem cancellarii, rogatus scripsit, anno primo regnante rege Hugone. (Bibl. nat. cop. 14-15; A. m. 193, CXCIIII.) (Au dos:) Raimberti in villa Carsiniaco. 1733. 987, novembre. CHARTA QUA TEUDBERGA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ SENIORIS SUI TEUDBODI, CURTILUM IN VILLA BIERIA. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis dicato {6}Cluniensi monasterio, ego, in Dei nomine, Teudberga dono ad jam dictum locum pro anima senioris mei Teudbodi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Bieria, hoc est curtilum unum cum vinea insimul tenente, qui terminat de uno latus via publica, de alio Gelamanni, de alio Constantii cum heris suis, de alio latus terra Adalgerii. Infra isto terminio totum. In alio loco, in villa Castello, parcionem meam de prato vobis dono; faciatisque post hunc diem quitquid facere volueritis in omnibus. Si quis contradixerit, auri libram unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum publice Cluniaco publice. Sign. Leudberge et filii sui Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Senaldi. S. Arlei. S. Stephani. Data mense novembri, anno primo Hugonis. (Bibl. nat. cop. 14-16; A. m. 495, DXXVI.) (Au dos:) Leudberga in Bieria. 1734. 987, novembre. CHARTA QUA GIRARDUS ET UXOR EJUS AGIA VENDUNT ALBERTO PRESBYTERO CAMPUM IN VILLA CASTELLO. In Christo nomine, Alberto presbitero. Igitur ego Giratdus et uxor sua Agia, propterea vendendimus tibi de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Castello, oc est campo a Genesio vocat; terminat a mane de ipsa ereditate, a medio et a sero Sancte Vincenti, a cercio via vicinabile. Infra istas terminio, totum tibi vendimus, in eo tenore dummodo vivimus, usum et fructum, post tuum discessum, Gislardo perveniat; tradimus et accepimus de vobis precium valente solidos V et denarios VIII, et faciatis quitquid volueritis in omnibus: et si ullus ohmo, qui contradicere voluerit, auri uncia I componat, firma stabilis permanead, stibulacione subnixa. Actum Rufiaco villa pullice. S. Giratdo et uxor sua Agia, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Rotardo et iterum Rotardo. S. Armaro. {7}S. Anastasio. Data per manus Eldradi, sub die jovis, mense novembrio, anno primo Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-17.) (Au dos:) Venditio Girardi in Castello. 1735. 987, novembre. CHARTA QUA LANDRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BESORNIACO. Sacrosancto exorabile Petro et Paulo Cluniensi monasterio, cui donnus Maiolus venerandus abbas (preest). Igitur ego Landricus dono ad ipso locum Cluniacum aliquit ex rebus meis in comitatu Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Besorniaco resident. In primis curtilo qui termined de tres partes vias pullicas, de quarte parte Bernaldi. Infra isto terminio, parcionem meam et alias res meas que in ipsa villa abeo et ad ipso curtilo aspiciunt: hoc est vinea et campis et pratis, omnia et ex omnia res meas perinquisitas, quesitum et ad inquirendum, ut ipsi mihi recipiant, et in locum sepulture mee, ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint; firma permaneat, istibulacione subnixa. Actum Besorniaco fuit facta. S. Landrici, qui fierit et firmare rogavit. S. Ervis. S. Adalacxi. S. Adalgis. S. Alberici. S. Acgladi. S. Johan. S. Arembert. S. Folcranni. S. Wilelmi. S. Evardi, filio suo, qui consensit. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die lunis, mense decembri, anno primo regnante Ugono regi. (Bibl. nat. cop. 14-18; A. m. 619, DCL.) (Au dos:) Donatio, Landricus, Besorniaco. {8}1736. 987, décembre. CHARTA QUA ERVIS ET FILIUS EJUS EVRARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA CIRCO. In Christo nomine. Ervis et filius suus Evardus, donamus nos Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensi monasterii, maso et vinea insimul tenente, in comitatu Matisconensi, in villa qui dicitur Circus vocat; qui terminat a mane de ipsa ereditate, a medio die Sancti Petri, a sero via pullica, a cercio Mayengaudi. Infra isto terminio, donamus ad prefatum locum sepulture: ut quamdiu vivimus usum et fructum abeamus, et in quisque annos in vestituria sestarios IIIIor de vino persolvamus; firma permaneat, astibulacione subnixa. Actum Besorniaco fuit facta. S. Ervis, S. filio suo Evardi, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Adalgis. S. Alberici. S. Agaldi. S. Johannis. S. Folcran. S. Vilelmi. S. Aranbert. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die lunis, in mense december, anno primo regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-19; A. m. 130, CXXXI.) (Au dos:) Ervis et Evrardus in Circo. 1737. 987, décembre. CHARTA QUA STEPHANUS ET UXOR EJUS OSANNA VENDUNT DAVIDI ET DOMINICĈ UXORI VINEAM IN VILLA VARENGO. Domino fratribus Davit et uxor sua Dominica. Ego Estefanus et uxor mea Osanna vendimus vobis vinea qui est in pago Matisconense, in villa Varengo vocat; terminat a mane terra Estehano, a medio Rihelt, a sero Ataldrico, a cercio Sancti Petri: abet in lonco perticas XVI et {9}dimidia; abet in uno fronte II, in alio fronte II et dimidia. Infra isto terminio, vobis vendimus, et accepimus de vobis precium solidos II et dimidio, et faciatis quit vultis. S. Estehano et Osanna, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Letgerio, Vuineterio. S. Durant, Rotbert, Costancio, Flodono, Letolt. Data Eiminius presbiter, mense decembri, anno primo tempore Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-20.) (Au dos:) David [in] Varengo. 1738. 987, décembre. CHARTA QUA GONFREDUS ET UXOR EJUS GIRBERGIS ET BERTRANNUS [FILIUS EORUM], VENDUNT DAVIDI ET DOMINICĈ UXORI RES SUAS IN VILLA VARENGO. Domino fratribus David et uxor sua Dominica. Ego Gonfredus et Girbergi et Bertrannus, vendimus vobis curtilo et vinea simul tenente, qui est in villa Varengo; qui terminat a mane via publica, a medio Winier, a sero de ipsa ereditate, a cercio Dotane: abet in lonco perticas XII, de lato II. Infra isto terminio vobis vendimus, et accepimus de vobis precium solidorum III; et facias quit vultis. S. Gonfredo et Girburgi et Bertranno, qui fierunt et firmare rogaverunt, Rainerio, Bertino, Rainol, Vuilier, Otber, Duran, Vuiniterio. Data Eiminius presbiter, mense december, anno primo tempore Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-21.) ?? 1739. 987 environ. EPISTOLA GERBERTI AD MAIOLUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, CONTRA QUEMDAM PERVASOREM CŒNOBII FLORIACENSIS. Etsi vigilanti cura super vestro grege assidue occupati estis, etc. (Epist. Gerberti, p. 32; Mabillon, Acta, Ve s., p. 777; Duchesne, Hist. de France, t. II, p. 806; Rec. des hist. de France, t. X, p. 390; A. Olleris, Œuvres de Gerbert, Epist. 134, p. 73.) ?? ?? {10}1740. 987 environ. EPISTOLA GERBERTI, EX PERSONA ADALBERONIS, REMENSIS ARCHIEPISCOPI, AD MAIOLUM, ABBATEM CLUNIACENSEM, QUA EUM ARGUIT QUOD ALITER GERAT QUAM SCRIBAT. Prĉclara quidem exhortatio vestra in pervasorem, etc. (Epist. Gerberti, p. 39; Mabillon, Acta, Ve s., p. 777; Duchesne, Hist. de France, t. II, p. 809; Rec. des hist. de France, t. X, p. 391; A. Olleris, Œuvres de Gerbert, Epist. 136, p. 74.) ?? ?? 1741. 987-988. CHARTA QUA ANNA DAT RES SUAS VIRO SUO ANDREO. Dilecto seniore meo, nomine Andreo. Ego Anna, uxor tua, pro amore et voluntate dono tibi res meas, eo tenore dum vivis, teneas; post tuum decessum, at meos propinquos perveniat, alia medietate fac quod volueris, in omnibus abeas potestatem. S. Anna, qui fecit et firmare rogavit. S. Aymono. S. Soficia. S. Widono. S. Durant. S. Gendono. S. Disderio. S. Alexandrada. S. Annono. Data per manum Genzoni, anno primo regnante Hugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-49.) ?? 1742. 987-988. CHARTA QUA EDOENUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA TISI. Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, dono ego Edoenus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa vocabulo Tisi: hoc est mansum indominicatum, ubi Domerus videtur manere com ceteris aliis mansionibus que in supradicta villa ad meam partem obveniunt, cum vineis, campis, silvis, pratis, totum exquisitum et ad inquirendum, omnia et in omnibus quicquid in illa visus sum habere villa, {11}hoc est Tisi; post meum discessum, discessumque filii mei Maingaudi, ad supradictum locum ĉ res supradicte sine ullo contradicente perveniant, et in locum sepulture meĉ semper post meum discessum reddo medietatem supradicti curtili ubi Domerus manet, medietatemque campi qui est situs ad fontem et medietatem prati juxta aquam vocabulo Avalosa, et in vestitura omni anno duos sextarios de vino. Et dono unum servum, vocabulo Arembaldum. Omnes as res supra nominatas post meum discessum, discessumque filii mei Maingaudi, sine ullo contradicente, ad locum supradictum perveniant, faciantque rectores loci illius quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit, aut filius, aut frater, aut aliquis ex heredibus meis, non valeat vindicare quod repetit, sed sit pars ejus cum Juda traditore Domini, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, nisi ad emendationem venerint. Facta publice in villa Varenas. S. Edoeni et filii mei Maingaudi, qui hanc donationem fecimus et firmari rogavimus. S. Achardi. S. Fulcherii. S. Leyfini. S. item Maingaudi. S. Adraldi. S. Bernardi. Data per manum Josleni, levite, qui vice cancellarii eam rogatus scripsit, anno primo regnante Hugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-50; A. m. 305, CCCVI.) (Au dos:) Eduini in Tisiaco. 1743. 987-988. CHARTA QUA RODSENNIS ET FILIUS EJUS ARMARUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN FINE CANDONENSI. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensi cenobio. Ego, in Dei nomine, Rodsennis et filius meus Armarus donamus ad jam dictum aliquid locum de rebus nostris que sunt site in comitatu Augustudunense, in villa que dicitur in fine Candonensi, quantum in ipsas {12}villas habemus et donare possumus, totum donamus Deo et jam dictis apostolis ejus: hoc sunt curtilis, vineis, campis, silvis, pratis, pascuis, vircariis, arboribus pomiferis, aquis, aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, et quantum ad jam dictas villas aspicit; faciantque rectores jam dicti loci in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam tentare voluerit, vindicare omnino non valeat quod repetit, sed, coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Masiliaco publice. S. Rodsennis et filii sui Armari, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rodberti. S. Adalranni. S. Josbertus. S. Adalard. S. Helbertus. S. Gunterus. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone anno primo. (Bibl. nat. cop. 14-51; A. m. 431, CCCCLXII.) (Au dos:) Rodnensis [et] Armarus in fine Candonensi. 1744. 987-988. CHARTA QUA EVRARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS CARNIACO, SOLINIACO ET CURTIS. Omnis homo quamdiu in salo presentis ĉvi agonizat, omni nisu summaque industria elaborare debet, quatinus ex reditibus suis ĉterna premia mercetur. Unde ego Evrardus, levita, enormitatem meorum reminiscens peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quĉ sunt site in pago Maticensi, in villa Carniaco, in agro Salorniaco, hoc est curtilum unum indominicatum, cum terris, pratis, silvis, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit, et quantum in ipsa villa habeo; faciantque post hunc diem quicquid facere voluerint. Et dono in alio loco, in comitatu Lugdunensi, in villa Soliniaco, duas colonias cum servis his nominibus: Wido et Aldoeno, cum uxoribus eorum et filiis, cum omnibus pertinenciis: hoc sunt campis, pratis, silvis, vineis. Et dono in {13}ipso comitatu, in villa Curtis, mansum indominicatum, cum servo, nomine Ramerio, et quidquid ad ipsum mansum aspicit: hoc est terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum; ea tamen racione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum, ad jam dictum locum perveniat; in vestitura vero omnibus annis, festivitate apostolorum principis, XII denarios in censu exolvat. Hanc autem donationem primitus facio pro anima mea et patris mei Adalardi, et matris meĉ Flaviĉ, et fratris mei Rocleni, et pro salute parentum meorum et omnium fidelium defunctorum, ut omnibus in commune proficiat. Obsecro autem et contestor ut de his rebus nullus homo habeat potestatem nec in beneficium dare aut scamium facere, sed omni tempore in almoniam fratrum permaneat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Omnipotentis sanctorumque omnium offensam incurrat, et nisi resipuerit, cum diabolo in inferno trudatur; cogente vero judiciaria potestate, auri libras XII exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Evrardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. Grimardi. S. Witgerii. S. Teodrici. S. Widoni. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone anno primo. (Bibl. nat. cop. 14-52; A. m. 70.) (Au dos:) Evrardus in Carniaco, in Saloniaco, in Curtis, Matiscono, Lucduno. 1745. 987-988. CHARTA QUA GIRBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN CULTURA MALIACO. Notum sit omnibus quod ego Girbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, quas jure legitimo adquisivi, et in agro Gabilonense, in cultura Maliaco, hoc est campum unum terminatum a mane terra Girberti, a meridie et a sero terra Sancti {14}Petri, a cirtio Sancti Stephani; et faciant rectores prefati loci quicquid voluerint, nullo contradicente. Qui autem contradixerit, iram incurrat omnipotentis Dei, et cui litem intulerit auri libram unam componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Girberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. Adam. S. Giraldi. S. Johannis. S. Adalberti. S. Idgerii. Data per manum Leutbaldi, regnante Hugone rege anno I. (A. m. 566, DXCVII.) ?? 1746. 987-988. CHARTA QUA BERNIERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA TISIACO. Ego, in Dei nomine, Bernierius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum unum curtilum, pro remedio animĉ mee, situm in pago Matisconense, in villa Tisiaco; et terminatur a mane via publica, a meridie terra Gausfredi, a cirtio rivo currente, a cirtio terra Sancti Petri; eo tamen tenore, [ut quamdiu] vixerimus ego et filius meus Dominicus Ansoara teneamus; post nostrum vero discessum, ad locum jam dictum perveniat. Qui autem calumpniare prĉsumpserit, iram Dei incurrat, sed coactus auri libras II componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Bernerii, qui donavit et firmare rogavit. S. Cristoboli. S. Dominici. S. Vulferanni. S. Martini. Data per manum Teutbaldi, regnante Hugone regis anno prima. (A. m. 573, DCIIII.) ?? 1747. 987-994. CHARTA QUA FLOTBERTUS ET UXOR EJUS ODILA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BUXIDA. Sacrosancto ac venerabili cenobio in honore Dei ac sanctorum apostolorum {15}Petri et Pauli constructo, nuncupato Cluniaco, ubi donnus Maiolus, abbas honorabilis, preesse videtur. Ego Flotbertus, cum uxore mea, nomine Odila, pro redemptione animarum nostrarum, quatinus pius Dominus in judicio suo nobis appareat serenus, de rebus quas ipse nobis contulit, ad prefatum locum donamus. Ipse vero res site sunt in Matisconensi pago, in agro scilicet Lorniacense, atque in villa Buxida. In primis donamus curtilum, qui terminat a mane terra Sichelmi, a medio die Sancti Petri, heredibusque meis, a sero Sancti Stephani et Argadi, a cercio terra Hebreorum. Dono etiam vineam in eodem loco, quĉ terminat de tribus partibus terra Walcaudi atque heredibus suis, a mane vero via publica. Ibidem donamus campum, a mane semitam vicinabilem terminatum, a medio die terra Hebreorum, a sero de ipsa hereditate, a cercio Walcaudi et heredibus suis. Infra istos terminos, quicquid habere videor ad prefatum locum trado. In tali tenore tamen hoc facio, ut quamdiu vixerimus ambo, fructuarium usum exinde recipiamus; at vero, ut unus ex nobis a presenti luce subtractus fuerit, ipsius medietatem statim recipiant seniores jam fati cenobii. Postquam autem decesserimus ambo, absque ulla retentatione omnia habeant omnino. S. Flotberti et Odilĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odoni, abbatis, et Leotarii et Humberti et Berardi et Hugonis et Rotberti et Huldrici et Duranni et Probati et Deodati et Liviniaci et Constantioni. Data per manum Landrici, regnante Hugone rege. (A. m. 263, CCLXIIII.) ?? 1748. 987-994. CHARTA QUA OTGERIUS, CONSENTIENTIBUS UXORE SUA PONTIA ET FILIO EORUM ARBERTO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA COMPENDIENSI. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicatĉ, Cluniaco nomine, quam donnus Maiolus, abba, regere videtur. Ego, in Dei nomine, Otgerius dono aliquid de rebus meis, pro remedio animĉ meĉ vel parentum meorum et omnium fidelium defunctorum, quĉ sunt sitĉ in pago Lugdunensi, in agro Betenense, {16}in villa Compendiensi, videlicet medietatem vineĉ quam adquisivi de Volvingo et filiis uxoris ejus; est autem alia medietas Sancti Petri. Dono etiam unum campum cum prato sibi adjacente, quĉ similiter de predicti Volvingi fil[i]astris conquisivi. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam et meam et Sancti Petri partem, et singulis annis, in festivitate sancti Martini, in censu denarios XII persolvam; post discessum vero meum, ad Sanctum Petrum perveniat. Terminatur autem ipsa hereditas a mane terra Riculfi, a meridie de ipsa hereditate, a cirtio via publica, a sero terra Bernardi. Si quis autem hanc donationem calumpniare presumpserit, nullatenus vindicet quod repetit, sed coactus judiciaria censura, auri libras tres componat, et postea inconvulsa permaneat. S. Otgerii, qui donavit et firmare rogavit. S. Ponciĉ, uxoris ejus, et filii ipsorum Arberti, qui consenserunt. S. Atgerii. S. Franconis. S. item Otgerii. S. Bosonis. S. Tetbranni. S. Aimonis. S. Rotlanni. S. Teduini. S. Rochonis. Actum publice mense februario, apud Cicensem, dominico die, regnante Hugono rege. (A. m. 391, CCCCXXII.) ?? 1749. 987-994. CHARTA QUA GUANDRANNUS, CONSENTIENTE UXORE SUA GARLENDE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS MISIACO ET MONT. Dominus ac redemptor noster suorum previdens salutem fidelium, protestatur, dicens: ĞDate elemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego Guadrannus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Irniacense, in villa Misiaco: videlicet in primis unum curtilum cum superposito et cum omnibus appenditiis suis, campis, pratis, silvis, aquis, totum ab integro, usque ad inquirendum, qui terminatur de duabus partibus terra infantum Gisonis, de tertia parte terra Cadiosa, de quarta parte Guanda volvente. Et dono in villa Mont unam vineam, quĉ terminatur de tribus partibus terra infantum Otberti, de quarta parte terra infantum Botonis. Et dono alium campum ubi ad {17}Fontenilis dicitur. Istas res denominatas dono cum omni integritate ad prefatum locum Cluniacum, quem donnus abba Maiolus regere videtur, eo tenore ut quandiu vixero teneam vel possideam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniant. Hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco. S. Guadranni, qui fieri et firmare rogavit. S. uxoris ejus Garlendis, quĉ libenti animo consensit. S. Rothardi. S. Adalgisi. S. Johannis. S. Ragenbedi. S. Aremberti. Data per manum Girbaldi, die martis, mense junio, regnante Hugono rege. Ebrardus scripsit. (A. m. 758, DCCLXXXIX.) ?? 1750. 987-996. CHARTA QUA RANNALDUS ET LAMBERTUS VENDUNT MAYOLO ET JOCERANNO PRATUM IN VILLA CALMIRIE. Domino fratribus Mayoli et Joceranno. Ego Rannaldus et Lanbertus, proterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Calmirie, oc est prato qui terminat a mane et a cercio terra de ipsa ereditate, a medio et a sero terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, la nostra parte vobis vendimus, tradimus, tradimus, tradimus, et accepimus precium valente solidos IIII; et faciatis quidquid facere voluerit[is]. Et si ullus omo qui contradicere voluerit, aure uncia I persolvat; firma stabili permaneat, adtribulacione subnixa. Actum Masiliis publice. Ranaldus et Lanbertus, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Maybo, Bernardus. S. Gislardus. Data per manum Bernardi, sub die sabato, mense marci, annos regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-54.) (Au dos:) Carta Jozeranni in Calmiriaco. {18}1751. 987-996. CHARTA QUA ARNALDUS ET UXOR EJUS ODILA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA TRESCURTIS. Dominus ac Salvator noster Jesus Christus prescius fragilitatis humanĉ, per evangelium suum nos ammonet, dicens: ĞThesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur.ğ Quapropter ego Arnaldus et uxor mea Odila donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustodunensi, in villa que vocatur Trescurtis, hoc est curtilum indominicatum, ubi Robertus residet, et quantum ad ipsum curtilum pertinet: hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum transfundo ad predictum locum, eo tenore, quamdiu nos duo vixerimus, usum et fructum ex his rebus consequamur, atque per singulos annos in vestitura quatuor sextarios ex vino persolvamus; post nostrum vero discessum, ad jam dictum locum perveniant. Hec omnia denominata donamus Deo et sanctis apostolis ejus pro remedio animarum nostrarum et omnium fidelium christianorum. Si quis vero, aut nos, aut ullus de heredibus nostris, vel aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, insuper coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publicĉ. S. Arnaldi et uxoris sue Odile, ac filii eorum Arlabaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Landrici et Hugonis. Et dono tibi in servioio Sancte Petre Vendram cum infantibus suis. Eldeboldus escritsit, datavit in die jovis, in mense aprelio, tenpore Ugoni regis. (Bibl. nat. cop. 14-55; A. m. 175, CLXXVI.) ?? {19}1752. 987-996. CHARTA QUA EVRARDUS PRESBYTER DAT MONASTERIO SANCTI MARTINI CAMPUM IN FINE FABRIACENSI. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Evrardus presbiter dono Deo et Sancto Martino aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi, in fine Fabriacense, hoc est campum unum; terminat de uno latus terra Sancti Martini, de alio terra Hymbert, de uno fronte silva prospiciens, et de alio fronte via publica. Dono hunc campum a die presenti, et faciant rectores Sancti Martini que voluerint a presenti die. S. Evrardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Raynardi. S. Gyrmundi. S. Tresaldi. S. Suavi. S. Tresaldi. S. Rodberti. S. Bernardi. Actum Sancto Martino. Data die dominico, per manum Evrardi, regnante Hugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-59; A. o. 97.) (Au dos:) Carta Evrardi, in fine Fabriacense. 1753. 987-996. CHARTA QUA PREMENEUS ET UXOR EJUS LEOTGARDA DANT SANCTO PETRO DE GREZIACO CABANARIAM IN VILLA VOROCIO. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ que est confirmata vel edificata in honore sancti Petri apostoli, in loco qui dicitur Graciago, ubi Johannes sacerdos preesse videtur. Ob oc igitur ego, in Dei nomine, Premeneus et uxore sua Leodgarda, pro amore Domini nostri Jesu Christi et pro redemcione animas nostras, et pro anima ad mater mea, nomine Ema, et pro cunctum parentorum meorum, dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote, de hereditate mea que michi legibus obvenit, quia {20}est ipsa hereditas [pa]go Vellaico, [in vicaria] Bassense, in villa que dicitur Vorocio, hoc est cabanaria una que Arbertus escolit. Quantum ad ipsa cabanaria aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum dono ad ipsa ecclesia Sancti Petri, cum casalis et campis et pratis et ortilos; in ea racione, quamdiu Johannes sacerdos vivit, usum et fructum possidead, et post suum discessum, ad ipsa ecclesia Sancti Petri permanead, et ad sacerdote qui a ipsa casa Dei cantaverit. Et si ullus homo qui carta ista contradicere voluerit, vel a sacerdote qui a ipsa ecclesia Sancti Petri cotidie cantaverit, tollere voluerit, et otoritatem Patri et Filii et Spiritus Sancti sit excommunicatus, et cum Datan et Abiron permanead in infernum, et cum Juda, traditore Domini, in infernum sit demergatus; et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Premeneus, qui carta ista fiere et firmare in presente rogavit, manu sua firma. S. Bermundo. S. Sulpicio. S. Garberno. S. Garberno. S. Bernardo. S. Truanno. In die jovis, mense febroario, annos regnante Ugone rege. Ego Ariberius scripsit. (Bibl. nat. cop. 14-158.) (Au dos:) Carta de Vorocio. 1754. 987-996. CHARTA QUA TEDUINUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM INDOMINICATAM ET PRATUM IN VILLA CURCIACO. Sacrosancto et exorabili loco in onore Dei omnipotentis dicato, Cluniensi cœnobio. Ego, in Dei nomine, Teduinus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Curciaco, hoc est vineam unam in dominicatu; terminat a mane terra Berardi, a medio die terra Nadal et Helbert, a cercio terra Aalbald et Girbald, a sero terra Sancti Petri. Dono etiam in ipsa villa pratum cum campo simul tenente, qui terminat a mane et a {21}cercio terra Sancti Petri, a medio die et a sero terra Berardi. Hĉc omnia dono ad jam dictum locum, pro remedio animĉ meĉ et omnium fidelium christianorum; faciantque rectores jam dicti loci quidquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras II exolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publicĉ. S. Teduini, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. David. S. Nadal. S. Vulgis. S. Leudbald. S. Rainerii. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone. (Bibl. nat. cop. 14-187; A. m. 557, DLXXXVIII.) (Au dos:) Teduini in Curciaco. 1755. 987-996. CHARTA QUA WICHARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ PATRIS SUI OTGERII, QUASDAM RES IN VILLA MASIRIACO. Ego, in Dei nomine, Wichardus, pro remedio animĉ meĉ ac patris mei Otgerii, dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Misiriaco, hoc est curtile unum terminatum de duabus partibus de ipsa hereditate, de alio latere via publica. Dono etiam juxta ipsum curtile unum pratum, quod vocatur Dogel, talem partem qualem ipse habebat. Dono etiam in ipsa villa aliud pratum quod vocatur ad Plancas, et terminatur a mane de ipsa hereditate, de una fronte via publica, de alia aqua currente. Hĉc omnia dono ad jam dictum locum, pro remedio animĉ meĉ ac patris ac matris meĉ, et omnium parentum meorum; faciantque rectores ipsius loci a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare, sed coactus auri libras II persolvat, et inantea firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Wichardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. {22}S. Hildini. S. Ildigerii. S. Aldoardi. Actum Cluniaco publice, regnante Hugone rege. (A. m. 93, XCIIII.) ?? 1756. 987-996. CHARTA QUA HUBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ UXORIS SUĈ LETBURGIS, QUASDAM RES IN VILLIS CURTILIS, MISIRIACO ET CIVINIONE. Ego, in Dei nomine, Ubertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pro anima uxoris meĉ Letburgis, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Curtilis, videlicet mansum indominicatum cum omnibus apenditiis suis, et servum, nomine Seirannum, cum uxore et infantibus suis, et in villa Misiriaco dimidiam partem meam, et in villam Civionem quodcumque visus sum habere, totum ad inquirendum; ut faciant rectores jam dicti loci a die presenti quicquid facere voluerint, sine ulla contradictione. Qui autem contradicere vel calumpniare voluerit, primitus iram Dei incurrat et cum Dathan et Abiron sit in inferno, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobisğ; insuper et auri libras V componat, et detestabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Uberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Arnaldi. S. Warini. S. Framerii. S. Rotlandi. Data per manus Teudbaldi, regnante Hugone. (A. m. 97, XCVIII.) ?? 1757. 987-996. CHARTA QUA ALDRICUS ET MATER EJUS ALTRUDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM SUPER AQUAM QUĈ DICITUR CRAS. Notum sit omnibus sanctĉ Dei ecclesiĉ fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod quidam homo, necessitate cogente, nomine Aldricus, et mater ejus Altrudis vendiderunt de rebus suis monacho Dacfredo, {23}videlicet unum campum arabilem extra villam quĉ dicitur Farcas, super aquam quĉ dicitur Cras, in agro Misiaco, et acceperunt ab eodem monacho solidos II; et terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri, ex una fronte prato Achardi. Si quis vero, quod minime credimus, hanc cartam calumpniare in aliquo presumpserit, auri unciam unam componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Besorniaco villa publice. S. Aldrici et matris ejus Altrudis, qui vendiderunt et ipsi firmaverunt. S. Azonis. S. Huberti. S. Tetonis. S. Aremberti. S. Rotlanni. S. Armengisi. Constantius monachus scripsit, regnante Hugone rege. (A. m. 149, CL.) ?? 1758. 987-996. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA MONTELIO INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET AIDOARDUM UXOREMQUE EJUS JOZAM, EX ALTERA. Scamium quod fecerunt Aidoardus et uxor sua Joza et filii ejus Hugo et Gimo et Gaufredus et Berardus, monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii. In primis donant jam dicti partibus Sancti Petri vineam unam in comitatu Matiscensi, in villa Montelio, quĉ terminat ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Econtra donant predicti monachi supradictis viris in eadem villa Montelio duas raschias de vinea quĉ terminant de duabus partibus terra ipsorum, de tercia terra Sancti Pontii, de quarta terra Bernoni, faciantque utrique ab hodierno in omnibus quicquid agere voluerint. S. Aidoardi et uxoris suĉ Joze et filiorum ejus Hugonis, Gimonis, Gaufridi et Bernardi, qui fieri et firmare hanc cartam rogaverunt. S. Stephani et Hildini et Hugoni. Regnante Hugone. (A. m. 182, CLXXXIII.) ?? {24}1759. 987-996. NOTITIA WERPITIONIS TERRARUM QUAS GAUSFREDUS ET MATER EJUS DEDERANT MONASTERIO CLUNIACENSI AB AIDOARDO ET UXORE EJUS JOZA FACTĈ. Notitia vuerpitionis acta Cluniaco monasterio ante presentiam domni Viviani, ejusdem loci prepositi, et aliorum, scilicet Hildini atque Stephani. Proclamaverunt enim se monachi de quodam vasso, nomine Aidoardo et uxore sua Joza, qui res eorum sibi injuste vindicabant. Ipsi autem recognoscentes delictum suum, omnia reddiderunt Sancto Petro, de quibus eos interpellabant, scilicet de his rebus quas Gaufredus et mater sua dederant Sancto Petro; atque videntibus cunctis, palam hanc notitiam fecerunt. S. Aidoardi et uxoris ejus Joze, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Hugonis. S. Gimonis. S. Gaufredi. S. Hildini. S. Stephani. S. Drogonis. S. Wiberti. (B. o. 673, DCLXVIIII.) ?? 1760. 987-996. CHARTA QUA GIRBALDUS ET UXOR EJUS MARCIA ATQUE FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNEM HEREDITATEM SUAM IN VILLA RUFIACO. Nos igitur, in Dei nomine, Girbaldus et uxor mea Marcia et filii nostri Martinus, Clemens, Raimbertus, Vulardus, et sorores eorum Aalberga, Pura, Osanna, Dominica, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, omnem hereditatem nostram, quĉ est in villa Rufiaco, totum integrum usque ad inquirendum, quantum in ipsa villa habemus; et faciant quicquid voluerint. S. Girbaldi, et Marciĉ, et filii eorum. S. Martini et Clementis et {25}Raimberti et Vulardi et Aalbergĉ et Purĉ et Dominicĉ et Evrardi et Duranni et Clementis et Romaldi. Actum Cluniaco, regnante Hugone. (A. m. 200, CCI.) ?? 1761. 987-996. CHARTA QUA GAUZERANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA QUINTANO. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensi cenobio. Ego igitur Gauserannus dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Quintano cognomine: hoc est mansum indominicatum unum cum omnibus apendiciis suis, ubi Rainfredus residet. Hanc autem donationem primitus facio pro anima mea et patris mei, ac matris meĉ, atque omnium parentum meorum, et omnium christianorum fidelium, ut nobis omnibus in commune proficiant. Faciantque rectores jam dicti loci a die presenti in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem a me libentissime factam aliquam litem inferre temptaverit, si ullus de heredibus meis, seu aliqua intromissa persona calumpniare aut scindere voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed insuper, coactus vi judicaria, auri libras IIII persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Dono etiam unum servum, Rainbertum nomine, in servitio fratrum omni tempore. S. Gauseranni, qui donum fecit et firmari rogavit. S. Agiĉ, uxoris ejus. S. Maioli. S. Bernardi. S. Vuarulfi. S. Arlei. S. Stephani. S. Humberti. S. Girmundi. S. Girberti. S. Rainaldi. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone rege. (A. m. 284, CCLXXXV.) ?? 1762. 987-996. CHARTA QUA WANDALMODIS, CONSENTIENTE FILIO SUO WICHARDO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FILII SUI LEOTALDI, RES SUAS INDOMINICATAS IN VILLIS TRESCURTIS, VUALIACO ET MONTESERENO. In nomine incarnati Verbi. Ego Vuandalmodis et filius meus Vuichardus {26}donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Augu[sto]dunense, pro anima Leotaldi, filii mei: hoc est mansum unum in dominicatu in villa Trescurtis, et quantum ad ipsum aspicit mansum vel aspicere videtur: hoc sunt campi, vineĉ, prata, silvĉ, exitibus et regressibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Dono etiam in villa Vualiaco coloniam unam in dominicatu, et quicquid ad ipsam coloniam aspicit. In villa etiam que dicitur Mons Serenus dono coloniam unam in dominicatu, cum servo, nomine Joselmo et cum uxore sua et filiis. Hec omnia donamus Deo et sanctis apostolis ejus ad locum Cluniensem pro animabus nostris et anima Leotaldi, ut Deus omnipotens dimittat ei omnia peccata sua, et donet ei requiem sempiternam; et dehinc rectores supradicti cenobii de jam nominatis rebus faciant in omnibus quicquid voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, nisi resipuerit et ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat, et condempnatus imperpetuum maneat; hec autem donatio inconvulsa perduret et firma omni tempore. Sign. Vuandalmodis, et filii sui Vuichardi, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Vuigonis, Lamberti, Girardi, Bernardi, Josberti, Aimini, Annoni, Humberti, Ermenardi, Roberti, Ermenrici. Actum villa Trescurtis publice. Aldebaldus levita scripsit. Regnante Hugone rege. (A. m. 341, CCCXLII.) ?? 1763. 987-996. CHARTA QUA ADSCELINUS ET UXOR EJUS GIRBERGA NOTUM FACIUNT SE VINEAM IN VILLA SALIACO MONASTERIO CLUNIACENSI PIGNORI DEDISSE. Notum sit omnibus quod ego Adscelinus et uxor mea Girberga incaucionavimus contra monachos Clunienses unam vineam pro solidis V, usque ad IIII annos; et si post IIII annos non fuerint soluti, usque in diem solutionis teneant. Est autem ipsa vinea in comitatu Matisconense, in villa Saliaco, ubi in Mallis vocant. S. Adscelini et uxoris ejus {27}Girbergĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vidonis. S. Wilelmi. S. Evrardi. S. Girbaldi. Girbaldus scripsit, regnante Hugono rege. (A. m. 580, DCXI.) ?? 1764. 987-996. CHARTA QUA GIRALDUS ET UXOR EJUS ALGUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM NOMINE ROTUNDUM ET DUAS RASCIAS VINEĈ IN VILLA BROCIE. Ego Giraldus et uxor mea Algudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Lugdunense, in agro Cosconico, in villa Brocie, videlicet duas rascias de vinea; et terminantur a mane via publica, a meridie et a cirtio de ipsa hereditate, a sero terra Ulrici: et in alio loco unum curtilum quem vocant Curtilum Rotundum, totam nostram partem; qui terminatur a mane terra Ulrici, a meridie et a cirtio de ipsa hereditate, a sero terra Duranni. Qui autem calumpniaverit, iram Dei et sanctorum incurrat, nisi emendaverit; et hĉc donatio firma permaneat et stabilis. Actum Cluniaco publice. S. Giraldi et uxoris ejus Alguldis, qui donaverunt et firmare rogaverunt. S. Adalardi. S. Gerlandi. S. Antelmi. Data per manum Gausleni, regnante Hugone rege. (A. m. 583, DCXIIII.) ?? 1765. 987-996. NOTITIA WERPITIONIS QUARUMDAM TERRARUM IN VILLIS LATONACO ET VALLIS MONASTERIO CLUNIACENSI A ROBERTO FACTĈ. Notitia vuerpitionis quam fecit Rotbertus Sancto Petro, de manso in Latonaco, ubi Ayroardus residet, et de alio curtilo in Vallis, quem Godulricus dedit Sancto Petro. Hĉc omnia, pro amore Sancti Petri, vuerpivit in presentia donni Viviani ac fratrum, in eo tenore ut quandiu vixerit teneat ac possideat, et post suum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Rotberti. S. Gauseranni. S. Freco. S. Hugonis. S. Girberti. Regnante Hugono rege. Balduinus scripsit. (A. m. 661, DCXCII.) ?? {28}1766. 987-996. CHARTA QUA GIPPERIUS PIGNORI DAT (?) PRO TRIBUS SOLIDIS ET PRO TEMPORE DECEM ANNORUM MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM SUPER GANDAM. Ego Gipperius depono in concamium monachis Cluniensibus unum pratum super rivum Gandam; terminatur de duobus lateribus de ipsa hereditate, de una fronte terra Sancti Vincentii. Concamii hujus tempus erit decem annorum. Precium concamii tres solidi sunt. Si infra prescriptum tempus redemptum non fuerit, ad Cluniacum pertinebit in perpetuum. Signum Gipperii, qui fecit et firmari rogavit. S. Guitberti. S. Guillelmi, et aliorum. Maingaudus scripsit, regnante Hugone rege. (A. m. 830, DCCCLVI.) ?? 1767. 987-996. CHARTA QUA MALVINUS DAT IN COMMUTATIONEM MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA SEIA. Placuit inter Malvinum et seniores de Cluniaco commutare terras inter se. Malvinus dedit ad partem Sancti Petri campum situm in pago Matisconensi, in agro Laliacensi, in villa Seia; terminatur a mane et meridie terra Sancti Petri, a circio terra de ipsa hereditate, a sero via publica. Ista commutatio firma permaneat. Signum Malvini et fratris ejus Bernardi, et aliorum. Regnante Hugone rege. (A. m. 831, DCCCLVII.) ?? 1768. 987-996. CHARTA QUA SILVIUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA MISSIACO. Igitur, in Dei nomine, sciant omnes quod ego Silvius vendo monachis {29}Cluniacensibus campum unum qui est situs in pago Matisconensi, in villa Missiaco, et habet in longum perticas X et dimidiam, et in lato VIII, atque sic terminatur: a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero aqua currente; et accipio solidos duos et dimidium ab eisdem monachis. Actum Besorniaco publice. S. Silvii, qui fieri et firmare rogavit. S. Tedonis, Heldrici, Rannaldi, Ansierii, Rothardi, Aldrici, Raynarii. Data mense martio, regnante Hugone rege. Evrardus scripsit. (B. o. 145, CXLIII.) ?? 1769. 987-996. CHARTA QUA RAMNALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA TURNIACO ET SYLVAM IN VILLA SEIA. Principium Unigeniti Patris choruscando miraculis visibile mundo apparens quibusque precipit fidelibus ut adquirant ĉterna e propriis rebus. Unde ego Ramnaldus dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis, quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Turniaco, curtilum scilicet cum mansione indominicata, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit, meam partem totam ad integrum, sicut ego teneo; terminatur autem a mane et sero via publica, a medio die Puteolo, a circio terra Wichardi cum suis heredibus. Dono in alio loco, in villa Seia, silvam quĉ terminatur a medio die terra Sancti Petri et via, a sero via festali, a circio terra Heldini cum suis heredibus, a mane via publica et fontana Ansfredi, ut faciant ab hodierno quicquid facere voluerint. Actum Cluniaci publice. S. Ramnaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Maioli, Ornadi, Aremberti, Gislardi, Witberti, Heldini, Aydoardi, Ingelelmi, Algrimi. S. Gislĉ. S. Leotaldi et Gotefredi, filiorum ejus. Rotbertus {30}scripsit, regnante Hugone. Accepi equum ab eis, valentem libram unam. (B. o. 162, CLX.) ?? 1770. 987-996. CHARTA QUA FULCHO SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM CUM APPENDITIIS IN VILLA MARCHESOLIO. In Christi nomine. Noverint cuncti fideles quod ego, in Dei nomine, Fulcho sacerdos dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quĉ sunt in pago Maticensi, in villa Marchesolio, in agro Fabriacensi, hoc est curtilum indominicatum ubi Wido manet, in ipso curtilo raisiam unam de vinea, quĉ habet in longum perticas XXXVI, et terminatur a mane terra Aymonis, de alio latere fossa, de tercia parte via publica, de quarta Fulconis. In alia parte, in ipso curtilo, aliam raisiam de vinea quam de Hugone conquisivi. In ipso curtilo dono aliam vineam quam de Deodato fratre meo conquisivi, et dono in ipso loco campum unum qui ad Vinealem vocatur, et terminatur de tribus partibus via publica, de quarta Fulconis. In ipso curtilo dono alodium quem Eldegardis et Rostagnus conquisierunt de Girbaldo, et unam vineam quam conquisivit Rostagnus de Ledgerio, filio Gerbaldi. In ipso curtilo do vineam quam Bernardus plantavit; et dono in alio loco curtilum cum vinea, quem de Girbaldo conquisivi, et ad Spinetam vocatur; et dono in alio loco medietatem de campo qui ad Casam vocatur. Totum ad integrum dono hĉc omnia post meum discessum, pro anima mea et animabus omnium parentum meorum. S. Fulconis sacerdotis. S. Rostagni. S. Raimbaldi. Actum Cluniaci, regnante Hugone. In vestitura do dimidium modium de vino. (B. o. 166, CLXIIII.) ?? 1771. 987-996. CHARTA QUA RAINARDUS ET UXOR EJUS ALDRUDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PETIOLAM PRATI IN VILLA MISIACO. Ego Rainardus, domini fratres, et uxor mea Aldrudis, vendimus {31}Dacfredo monacho unam petiolam de prato quod est situm in pago Matisconensi, in agro Erniacense, in villa Misiaco, quantum ibi visi sumus habere, Inter Duas Aquas et ultra Fossedum VI pedes; et accepimus a vobis precium valente denarios XII. Si ergo nos, aut ullus de heredibus nostris hanc venditionem calumniari presumpserit, unam unciam auri persolvat, et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint in omnibus. Actum Besorniaci publice. Data mense januario, regnante Hugone rege. S. Rainardi et Aldrudis, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Humberti. S. Algis, Grimberti, Johannis, Isembaldi. (B. o. 169, CLXVII.) ?? 1772. 987-996. CHARTA QUA HUBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA CAMPILOCO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Ubertus, reminiscens pondus meĉ miseriĉ, ut Deus omnipotens propicietur cunctis meis iniquitatibus et remittat mihi omnia peccata mea, dono beato Petro et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quĉ sunt in villa Campiloco: hoc est pratum quod dicunt Castellanum, in agro Fargias, totam meam partem quam ego habeo, totam dono sancto Petro, ut ipse Dominum roget pro me et aperiat mihi januam paradysi; ut faciant post hunc diem quod voluerint. S. Uberti, Rainaldi, Acellini, Bernaldi. Actum Cluniaci, regnante Hugone rege. (B. o. 234, CCXXXII.) ?? 1773. 987-996. CHARTA QUA ELDRADUS PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA MARCIACENSI. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Eldradus presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Marciacense, in ipsa {32}villa: hoc est medium plantum quem de Arleio conquisivi; terminatur ipse medius plantus a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero, a circio Sancti Petri. Infra istud terminium, meam partem vobis dono. Item dono in ipsa villa campum qui terminatur a mane terra Sancti Petri Cluniensis, a medio die Sancti Petri de Martiaco, a sero terra Arlei, a circio de ipsa hereditate: habet in longum perticas XVIIII, in lato perticas VIIII. Et in ipso eodem loco alium campum insimul tenentem, qui terminatur a mane et a sero terra Sancti Petri Cluniensis, a medio die et a sero de ipsa hereditate, et terra Arlei cum heredibus: et habet in longum perticas XVIIII, in lato VI. De ipso campo medietatem vobis dono. Item in ipsa villa unum pratum, qui Imbrolio vocatur, et terminatur a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a circio de ipsa hereditate: et habet in longum perticas XXIII, in lato I. Item in ipsa villa vineam unam quĉ terminatur a mane et a sero de ipsa hereditate, a medio Ayduart, a circio Erico. Iterum in ipsa villa campum qui Avigilerio vocatur, et habet fines a mane et a circio de ipsa hereditate, a medio die terra Aaldradi, a sero via publica; habetque in longum perticas XL et dimidiam. Dono in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post nostrum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura dono campum in ipsa villa qui in Craio vocatur, quique terminatur a mane et a sero via publica, a medio die de ipsa hereditate, a circio Amando et Aymino presbiteris: habet in longum perticas C et VI et in lato II. Actum Cluniaci publice. S. Eldradi presbyteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Erlei, Duranni, Deodati, Willelmi, Constantii, Eri. Data mense decembri, regnante Hugone. Evrardus levita scripsit. (B. o. 259, CCLVII.) ?? 1774. 987-996. CHARTA QUA HUMBERTUS LT UXOR EJUS EMELDIS, CONSENTIENTIBUS FILIIS SUIS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA MORGONO. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Cognoscant omnes Christi {33}militiĉ subditi, quod ego Humbertus et uxor mea Emeldis, recognoscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco quandam terram sitam in pago Matisconensi, in villa quam vocant Morgonum: hoc est mansum indominicatum cum omnibus quĉ ad ipsum mansum aspiciunt, campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quĉsitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Quicquid in ipsa villa Girbertus tenuit vel possedit, omnia donamus pro redemptione animarum [nostrarum], ut pius Dominus de pĉnis inferni nos eripiat, et sanctorum suorum faciat nos aggregari societatibus. Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre presumpserit, et beato Petro voluerit esse contrarius, omnibus maledictionibus subjaceat, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini, nisi ad emendationem venerit. Cogente etiam judiciaria potestate, auri libras IIII persolvat, et hĉc donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Belgiaci castro. S. Humberti et uxoris ejus Emeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berardi, Wichardi et Leotaldi, filiorum ipsorum. S. Bermundi, Otgerii, Anscherici, fratris ejus, Gundoeni, Richardi, Girardi, Bernardi, Hugonis, Annonis, Duranni. Data mense novembrio, regnante Hugone. Evrardus scripsit. Ego Humbertus volo ut monachi qui ad Sanctum Victorem stant, teneant in servicium Sancti Petri, et nullus homo teneat in beneficio. (B. o. 279, CCLXXVII.) ?? 1775. 987-996. CHARTA QUA WIGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMARUM BLISARDI PATRIS, BLISMODIS MATRIS ET GUICHARDI FRATRIS SUI, RES SUAS IN VILLIS VISSALAR, GIBLAS, ARCINGAS, ATTOLAS, MATUR ET RODNENCO. In Christi nomine. Cunctis fidelibus notum esse volumus, quod ego {34}Wigo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum de rebus meis in pago Augustidunensi, in villa Vissalar, mansum unum ubi Gonduinus manet, cum ipso servo et uxore ac filiis, et quantum ad ipsum mansum aspicit, prata, campos, silvas. Dono etiam in villa Giblas quantum in ipsa villa habeo, franchitias, campos, prata, silvas: in tali tenore, ut quamdiu ego et frater meus Lambertus vixerimus teneamus, et deinceps ad Sanctum Petrum veniat. In vestitura vero ĉcclesiam in villa Arcingas et quantum ad ipsam aspicit; et si terram ibi non habet satis sanctuarium, ego dono de meo quantum unus homo habeat habundanter. Werpimus vero ĉcclesiam de Attolas, et in villa Matur mansum unum, quem Wichardus dedit Sancto Petro. Dono etiam in villa Rodnenco curtilum unum de presenti, pro remedio animarum nostrarum et fratris Guichardi, et pro animabus patris nostri Blisardi et matris nostrĉ Blismodis, et pro animabus omnium parentum nostrorum. Si autem contradicere aliquis voluerit, vendicare minime valeat, sed hĉc donatio omni tempore firma permaneat. S. Lamberti, Umberti, Willelmi, Wigonis, Ugonis, Arberti, Bladini. Actum Cluniaci, regnante Hugone. (B. o. 286, CCLXXXIIII.) ?? 1776. 987-996. CHARTA QUA LEUDPRANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM VEL VIRCARIAM IN VILLA RUFIACO. Igitur, in Dei nomine, ego Leudprannus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Rufiaco, hoc est curtilum vel vircariam; terminatur ipsa vircaria a mane et a sero terra Sancti Petri, a circio et a meridie via publica. Dono in tali tenore, {35}ut quamdiu vixero teneam et possideam, post meumque discessum ad jam dictum locum perveniat. In vestitura omnibus annis unum sextarium de frumento persolvam. Actum Cluniaci publice. S. Leudpranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Rothardi, Rotgerii, Igeri, Vulgeri, Bladini, Andreĉ, Idberti, Dominici. Data mense martio, regnante Hugone. Evrardus levita indignus scripsit. (B. o. 293, CCXCI.) ?? 1777. 988, janvier. CHARTA QUA LETBERTUS DAT ROTBERGI SPONSĈ SUĈ VINEAM IN ARICE. Dulcissima adque multum amabile sponsa mea, nomen Rotbergi. Ego Letbertus, jugalus tuus, dum te esponsavi, et, si Deo placuerit, a legitimum sociare volo, propter amore dono tibi vinea qui es in pago Matisconense, in agro Marciacense, in Arice vocat; terminat a mane via pullica, de tres partes terra de ipsa ereditate, habet in lonco perticas XIIII, de lato VIII. Infra isto terminio, parcione mea quam ad medium plantum conquesivi tercia parte tibi dono in doto, sine nullum contradicentem. Si quis contradicerit, de auro libram solvat; firma stabilis permaneat, constipulacione subnixa. Actum Arinciaco. S. Letbert, qui doto isto fieri et firmare rogavit. S. Costancio. S. Ansber. S. Eldinus. S. Rotar. S. Acmon. S. Eldevolt. Data Eiminius presbiter, mense janoario, anno primo tempore Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-37.) (Au dos:) Sponçalicium Letbert. 1778. 988, février. CHARTA QUA BENIARDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ VIRI SUI GIRARDI, QUASDAM RES IN VILLA PRISCIACO. Ego femina, nomine Beniardis, volo notum fieri omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego, pro anima senioris mei Girardi, dono ad Cluniacum monasterium, quod fundatum atque sacratum est in honore {36}sanctorum apostolorum Petri et Pauli, vineam unam sitam in pago Matisconensi, in villa Prisciaco; terminaturque de tribus partibus terra ejusdem monasterii, de quarta parte terra Sancti Marcelli. Et in alio loco dono unum pratum, terminatum de uno latere terra Sancti Petri, de alio terra Sancti Andreĉ, de duabus partibus terra Adalelmi. Et dono de uno campo medietatem, qui terminatur de duabus partibus terra Martini et heredum ejus, de tertia parte terra Bernardi, de quarta via publica. Omnem portionem meam infra terminationes istas sitam dono Deo et supradictis apostolis, et ad locum Cluniacum, pro anima senioris mei Girardi et mea. Quicumque hoc calumpniare voluerit, auri libras IIII componat, et donatio hĉc firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa, omnibus diebus. Actum in villa Prisciaco publice. S. Berniardis, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Geraldi. S. Dodonis. S. Martini. S. Rotlanni. S. Gontaldi. S. Beraldi. S. alii Dodonis. S. Gulderici. Ego Maingaudus scripsi mense februario, anno I regnante Hugono rege. (A. m. 453, CCCCLXXXIIII.) ?? 1779. 988, février. CHARTA QUA RAINARDUS ET BERNARDUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA CALLODO. Igitur nos Rainardus et Bernardus vendimus donno Maiolo abbati et monachis de Cluniaco unum curtilum qui est situs in pago Cabilonensi, infra fines Fabriacenses, in villa Callodo; qui curtilus terminatur de uno latere et de una fronte terra Sancti Petri, de altero latere terra Alberici, de fronte altera via publica. Infra istas terminationes, totum quod juris nostri est vendimus et transfundimus in jus Cluniacensis cenobii pro solidis XII, ut rectores ipsius loci faciant dehinc quod melius voluerint, nullo contradicente. Quod si aliquis de heredibus nostris vel de extraneis venditionem calumpniari vel infirmare temptaverit, IIII uncias de auro componat, et inantea venditio ista firma et stabilis permanea[t], cum stipulatione subnixa. Actum in atrio Sancti Martini. Nos Rainardus et Bernardus, qui venditionem istam fecimus {37}et per cartam firmari rogavimus. S. Servadi, Evrandi presbiteri, Duranni, Gunterii. Algisus scripsit, datavit in mense februario, in VI feria, in primo anno Hugonis regis. (A. m. 717, DCCXLVIII.) ?? 1780. 988, mars. CHARTA QUA RICHELDIS ET WICHERIUS ATQUE GOTREVOLDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA VARENGO. In onore apostolorum Petri et Palli et donni Maioli abati, cum aliis monahis Cluniensis. Ego Rihel et Vuilier et Gotrevolt, donamus vobis curtilo et vinea simul tenente, qui est in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo resedit; terminat a mane via pullica, a medio die et a sero ad ipsos receptores, a cercio terra Davit. Infra isto terminio vobis donamus, et alias res que in ipsa villa abeamus, quesitum et inquirendum, vobis donamus; et faciatis post ipsum diem quitquit volueritis in omnibus. Si quis contradicere voluerit, de auro liberam solvat; firma stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Lordoni. S. Rihelt et Vuilier et Gotrevol, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Arleno. S. Sofredo. S. Duran. S. Eldric. S. Rotbert. Data Eiminius presbiter, mense marcio, anno primo, tempore Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-38; A. m. 345, CCCXLVI.) (Au dos:) Richelt in Varengo. 1781. 988, mars. CHARTA QUA WIDONUS ET STEPHANUS VENDUNT RAMALDO CAMPUM IN VILLA CAVANIACO. Domino fratribus Ramalt. Ego Vuidonus et Estehanus vendimus {38}tibi campo qui est in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Cavaniaco vocat; terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a medio muro manefacto, a sero Agnart et muro manefacto. Infra isto terminio, parcionem nostram tibi vendimus, oc est medietatem, et accepimus de te precium solidorum II, et faciatis quit vultis. Si quis contradixerit, de auro libram solvat; firma stabilis permaneat, constibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Vuidoni et Estheano, qui fieri et firmare rogavit. S. Gotino, Rotbert, Arbert, consentientis. S. Tetbert. S. Josbert. S. Itbert. S. Ledoeno. S. Arloeno. S. Raimger. Data Erminus presbiter, mense marcio, anno primo tempore Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-39.) (Au dos:) Venditio Stephani in Cavaniaco. 1782. 988, mars. CHARTA QUA BERARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CURTILOS IN VILLA GALMIRIACO. Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, dono ego Berardus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa vocabulo Galmiriaco, hoc sunt duo curtili, qui primus ex eis appellatur ad Frasno, alius curtilus subtus Via vocat, qui terminet a mane guttam currentem, a medio via publica, a certio terra Sancti Petri, cum terra francorum. Hanc autem donationem sep. de presenti facio pro remedium anime meĉ, ut rectores supradicti loci faciant de ipsis rebus quidquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et posthĉc donatio ista stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniacho publice. S. Bernardi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Jozeranni. {39}S. Bosonis. S. Girberti. S. Algeri. S. Hugberti. S. Tigrimni. Scripta a Josleno levita, in mense martio, regnante rege Hugono anno primo. (Bibl. nat. cop. 14-40; A. m. 173, CLXXIIII.) (Au dos:) Beraldi in Calmiriaco. 1783. 988, mars. CHARTA QUA ARTALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MONTE MALARDO. Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, quem donnus abba Maiolus ad regendum, Deo jubente, suscepit, ego Artaldus dono vineam unam quĉ est sita in pago Augustudunensi, in villa Monte Malardo, in agro Vicomasaon: terminaturque ex duabus partibus via publica, tertia parte terra Sanctĉ Mariĉ et Sancti Petri, de quarta parte ĉcclesia ipsius loci; et faciant seniores Clunienses quicquid voluerint. Quod si aliquis repetere voluerit, non valeat explere quod cupit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras II componat, et inantea firma et stabilis permaneat hĉc carta, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Artaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotberti. S. Leotaldi. S. Narduini. S. Lantberti. S. Bernardi. S. Girbaldi. S. Senaldi. S. Hugonis. Joslenus scripsit mense martii, anno I Hugonis regis. (A. m. 653, DCLXXXIIII.) ?? 1784. 988, 19 avril. CHARTA QUA RICHAUDUS CLERICUS QUASDAM RES IN COMITATU VAPINCENSI ECCLESIĈ SANCTI ANDREĈ DAT, EAMQUE CLUNIACENSI MONASTERIO SUBJICIT. In nomine Dei summi. Richaudus, omnium clericorum infimus, Jesu Christi servus, divina attestante Scriptura, novimus quod de rebus {40}temporalibus, si bene dispensentur, sempiterna justicia comparetur. Quod mente pertractans, audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia: ĞDate elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis,ğ et rursum: ĞThesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur,ğ et quod prudens pater prudenti filio intulit, dicens: ĞElemosina a morte liberat, et non permittit hominem ire in tenebras;ğ et ut Sapiens quidam: ĞRedemptio animĉ justi propriĉ divitiĉ,ğ et nonnulla alia quĉ series tantorum conclamat virorum, Deum ac redemptorem meum glorificans, qui mihi corpus et animam gratuita pietate concessit, et me nonnullis subsidiis humanĉ paupertatis constipavit, mecum dignum fore censui, si pro animĉ meĉ remedio ecclesiĉ Sancti Andreĉ apostoli, quĉ infra comitatum Vuapicensem, in pago Rosanensi, fundata est, aliquid meĉ hereditatis tribuerem; certissime enim scio illum regnare cum Deo, et ideo illi terrenam tribuo hereditatem, ut ipse mihi orationibus suis veniam peccatorum apud Deum impetret, et in die exitus mei ab hoc misero seculo occurendo, a potestate Satane tenebrosa eripiat, et illius clarissimĉ habitationis qua in conspectu Regis regum perfruitur consortem faciat et coheredem, ubi nullus dolor, nullus timor, nulla egritudo, nulla esuries, nulla macula gignitur, sed omnia ante superni spec[ta]toris oculos in pace quiescunt, et illius visione lucis sine fine delectantur. Hĉc autem hereditas, qua prĉdictum apostolum pro scelerum meorum relaxatione heredem volo habere, est in supradicto comitatu, in locis subter scriptis: in eodem pago Rosanensi, villam quĉ est apud eandem ecclesiam, cum omnibus quĉ illi attinere videntur, necnon et castrum Rizonem ipsi concedo, cujus videlicet villĉ territorium terminatur ab oriente territorio villĉ quĉ dicitur Sorbaria et territorio villĉ Capadicis, ab occidente rivulo Liddana, a septentrione vero territorio villarum Mogdanis et Morariĉ, a meridie quoque rivulo Armelosĉ. Dono etiam prĉdictĉ ecclesiĉ Sancti Andreĉ, in jam dicto pago, medietatem ecclesiĉ Sancti Erigii, cum medietate villĉ Rosanis, ubi {41}fundata est, atque cum omnibus quĉ ipsi medietati pertinere videntur; cedo quoque illi medietatem villĉ quĉ Sorbaria dicitur et medietatem villĉ quĉ vocitatur Gema, et medietatem villĉ quĉ nuncupatur Rusca, et medietatem villĉ Morariĉ cum omnibus quĉ ipsis medietatibus pertinere seu attinere videntur, et de villa Capadicis et de omnibus quĉ illi adjacent quartem partem illi concedo. Tribuo quoque ei, in comitatu Vasense, infra territorium castri Malaucenĉ, sex mansos ad colligendum solummodo vinum; post meum quoque discessum dono prĉlibatĉ ecclesiĉ, in jam dicto comitatu Vuapicensi, medietatem castri Misonis, cum omnibus quĉ ipsi medietati pertinere videntur, et in eodem pago Rosanensi de villa Blannatis, et de territorio ejus, et de villa quĉ dicitur Spina, sive de ecclesiis ibi fundatis, necnon et de territorio ejus, et de silva Cassania unam medietatem, et omnia quĉ ab his locis usque ad territorium castri quod dicitur Cerredum hodie videor possidere: hĉc omnia ecclesiĉ Sancti Andreĉ conferens, eam cum his omnibus apostolorum principis Petri ecclesiĉ, videlicet Cluniacensis monasterii, domnoque Maiolo, ipsius loci abbati, subicio; ea scilicet ratione, ut tam ipse quam ejus successores eam summĉ studio caritatis prĉvidere ac regere studeant, et in ea monachos digne famulantes Deo ex propria congregatione omni tempore cohabitare faciant, qui omnia Sancto Andreĉ a nobis concessa firmiter obtineant, ita ut neque ipsi, neque illorum abbates aliquid horum commutare aut alienare ullo valeant tempore. Si autem, instigante Satana, aliquis meus propinquus, aut heres, aut proheres, seu quislibet homo hoc nostrĉ donationis testamentum inquietare aut infringere molitus fuerit, nisi resipuerit, cum Dathan et Abiron atque Core perpetuis inferni torqueatur cruciatibus, et hujus nostrĉ oblationis donatio inconvulsa et stabilis in ĉvum valeat et permaneat. Actum publice, XIII kal. maii, anno Dominicĉ incarnationis DCCCCmo LXXXmo VIIIvo, indictione prima. Signum Richaudi, qui hoc testamentum scribi et firmari rogavit. Signum Evrachari, qui hoc testamentum firmavit. Signum Datili fratris ejus. Signum Hugonis. Signum Stephani. Signum Poncii. Signum Rodstagni. Signum Ebrardi. Signum Heldegerii. Signum Eicardi. Signum {42}Gonterii. Signum Arnulfi. Signum Girbaldi. Signum Heldefonsi presbiteri. Signum Sigiranni presbiteri, qui hoc testamentum manibus propriis firmaverunt. Durandus presbiter hoc testamentum relegens firmavit. Aimo presbiter scriptor extitit. (Bibl. nat. or. 54; A. m. 44.) (Au dos:) Carta Ricaudi clerici, de ecclesia Sancti Andreĉ, in pago Rosanensi, in comitatu Guapicense. 1785. 988, avril. CHARTA QUA ALSEDUS, CONSENTIENTE UXORE SUA RATBURGA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA DEVEN. Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli. Dono ego Alsedus aliquid ex rebus meis, consentiente uxore mea Ratburga, pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum filiique nostri Gerlandi, ut Deus propitietur nobis in die juditii: hoc est vinea que habet in longitudine perticas XXIIIIor; in latitudine, a mane perticas III, a sero III et dimidiam. Est autem ipsa vinea sita in pago Matisconense, in villa Deven, in agro Cardonaco; terminat autem a mane et a sero terra Sancte Mariĉ Sanctique Filiberti, a medio die terra Rayneldi, a cercio terra Stephani et Ansedei. In tali autem tenore facio hanc donationem, ut quamdiu vivimus, ego et uxor mea usum et fructum [habeamus], et qualis ex nobis duobus ante alium obierit, media pars ad supradictum locum hujus vineĉ perveniat, et post nostrum amborum discessum, ad jam dictum locum perveniat, sine ullo contradicente, et in vestitura omni anno IIII sextarios ex vino. Si quis autem hanc donationem calumniare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et omnium sanctorum, et posthec ista donatio stabilis firmaque permaneat, stipulatione {43}subnixa. S. Alsedi atque Ratburge, uxoris sue, filiique eorum Gerlandi, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Gerlandi levite. S. Heldeberti. S. Sisleni. S. Benedicti. S. Fulcherii. S. Bovonis. [S. Ardench.] Data per manum Josleni levitĉ, in mense aprili, regnante rege Hugone anno primo. (Bibl. nat. cop. 14-41, A. m. 77.) (Au dos:) Carta Alsedi. 1786. 988, avril. CHARTA QUA GERLANNUS LEVITA ET FRATER EJUS HELDEBERTUS UXORQUE ILLIUS ODILA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA DEVEN. Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex reditibus quas jure hereditario possident, si eas juste dispertiant, ĉterna valeant premia promereri. Quapropter ego Gerlannus atque frater meus Heldebertus, consentiente uxore sua Odila, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa vocabulo Deven, in agro Cardonaco, hoc est curtilus cum vinea simul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Bovonis, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Godonis; in tali autem tenore facio hanc donationem, ut quamdiu vivimus usum et fructum [habeamus], et qualiscumque ex nobis tribus ante alium mortuus fuerit, statim pars illius ad supradictum locum perveniat, sine ullo contradicente, et in vestitura omni anno dimidium modium ex vino [persolvemus]. Istam autem donationem pro remedium animarum nostrarum, parentumque nostrorum facimus, ut pius et misericors Dominus nobis in die juditii succurrat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam {44}movere presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium, sitque sequestratus a consortio omnium christianorum, nisi ad emendationem venerit atque satisfactionem; cumque coactus juditiaria potestate convictus fuerit, auri libras X componat, et posthĉc ista donatio stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cardonaco villa publice. S. Gerlanni [levite], fratrisque ejus Heldeberti, atque uxoris ejus Odile, qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt. S. Eldierii. S. Alsedi. S. Benedicti. S. Rodulfi. S. Stephani clerici. S. Duranni. S. Ardenni. S. Allaldi. Joslenus levita, in mense aprili, rogatus scripsit, anno primo Hugone rege regnante. (Bibl. nat. cop. 14-44; A. m. 136, CXXXVII.) (Au dos:) Carta Gerlandi atque Heldeberti ... in villa vocabulo Deven, pago Matisconense. 1787. 988, avril. CHARTA QUA JOANNES ET RAINALDUS UXORESQUE EORUM VENDUNT VOLFARDO ET ERMENGARDI UXORI VINEAM IN LOCO NOMINE AINZIACO. Domino fratribus Volfart et uxor sua Ermengart. Igitur ego Joan et Rainolt, et uxores illorum Bertasia et Adselina, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Iggeacense, Ainziaco vocat, oc est vinea: terminat a mane rivo volvente, a medio Sancti Desiderii, de duas partes Bladino; et abet in longo perticas VII et dimidia, in lato VII. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos VII et dimidio, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabilis permanead, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco. S. Joan et Rainolt, et uxores illorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Giverio. S. Dominico. S. Gondoeno. Data per manus Eldradi, sub die mercoris, mense aprilis, anno primo Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-42.) ?? {45}1788. 988, avril. CHARTA QUA GISLARDUS, CONSTANTINUS ET DURANNUS FRATRES DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA LANCO. Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, donamus nos tres fratres, scilicet ego Gislardus, Constantinus atque Durannus, aliquid ex hereditate nostra, pro remedium animarum nostrarum, in locum sepulture, hoc est vineam que est sita in pago Matisconense, in villa Lanco, in agro Ciciaco; et terminat a mane terra Vuicheranni, a sero via publica, a medio die de ipsa hereditate, et a certio similiter. In tali autem tenore facimus hanc donationem, ut quamdiu vivimus, usum et fructum, et qualiscumque ex nobis ante alium mortuus fuerit, statim pars illius ad jam dictum locum perveniat, sine ullo contradicente; et in vestitura, omni anno, sextarium de vino. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et posthĉc ista donatio stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Petrona publice. S. Gislardi, Constantini, Duranni, qui istam donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Dodonis. S. Aremberti. S. Vulfeir. S. Constantii. Scripta a Josleno levita, in mense aprili, regnante Hugone rege anno primo. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 56; cop. 14-43; A. m. 71.) ?? 1789. 988, avril. NOTITIA WERPITIONIS ECCLESIĈ SANCTI JANGULFI MONASTERIO CLUNIACENSI AB ENGELA ET FILIIS EJUS FACTĈ. Notitia vuerpitionis quĉ facta fuit apud Cabilonensem civitatem, ante presentiam incliti comitis Hugonis ejusque genetricis Adeleidis, {46}de quibusdam terris quĉ conjacent in comitatu Cabilonensi seu Matisconensi, hoc est de ĉcclesia Sancti Jangulfi atque Masnile vocabulo, cum suis pertinentiis, quas Constantinus contulit Sancto Petro et [Sancto] Paulo. De his itaque rebus proclamaverunt se monachi Cluniensis monasterii: Vivianus, Siefredus, Torincus, Rothardus, ante presentiam supradicti principis ac procerum ejus, de Engela et filiis ejus, quod injuste detinerent res supra denominatas; qui agnoscentes suam tortitudinem seu injustitiam, verpitionem istam fecerunt ante eorum presentiam ac procerum ipsorum, ne amplius nausiam facerent tempore hujus ĉvi, neque ipsi, neque heres illorum. S. Hugonis comitis. S. Adeleydis comitissĉ. S. Rotberti vicecomitis. S. Beraldi. S. Richardi. S. Leutbaldi prepositi. S. Heldradi levitĉ. S. Rotdulfi. S. Leotaldi. S. Huberti. S. Winebaldi. S. Odonis. Data mense aprili, anno I Hugonis regis Francorum. Rothardus scripsit. (A. m. 482, DXIII.) ?? 1790. 988, mai. CHARTA QUA WINITERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA MARSIACO. Igitur, in Dei nomine, ego Winiterius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur donnus Maiolus, abba, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Marsiacense, in ipsa villa: hoc est curtilum cum manso indominicato, qui terminatur a mane via publica, a meridie de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri Cluniensis, a cirtio via publica. Et dono in ipsa villa unum pratum, ubi in Brolios vocant, terminatum a mane terra Sancti Petri Cluniensis, a meridie terra Eldradi sacerdotis, a sero Sancti Petri de Marsiaco, a certio Agdoardi; et habet in longum perticas IIII. Dono etiam unum campum, ubi ad Castaniera vocant, qui terminatur a mane terra Ademari, a meridie communali, a sero terra Constantii, a certio increpito. Infra istas terminationes, totum quod habeo dono ad prefatum locum, tali tenore, ut quandiu vixero usum et fructum habeam, et post meum discessum ad Sanctum {47}Petrum perveniat; sed singulis annis duos sextarios de musto in vestitura persolvam. Si quis hoc contradicere voluerit, auri libras III componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono publice. S. Winiterii, qui fieri et firmare rogavit. S. Adaldradi, qui consensit. S. Anastasii. S. Amandi. S. Duranni. S. Dominici. Data per manum Eldradi, die lunis, mense magi, anno I Hugonis regis. (A. m. 776, DCCCII.) ?? 1791. 988, juin. CHARTA QUA GRIMOENUS ET UXOR EJUS ELDEBERGA VENDUNT GRIMARDO VINEAM IN VILLA DOMANGIO. Domino fratribus Grimart. Igitur ego Grimoeno et uxor sua Eldeberga, propterea vendimus tibi de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in villa Domangio, oc est vinea; terminat a mane Sancte Andreo, a medio Vualterio, a sero Adroldo, a cercio de ipsa ereditate. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos XVI, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, in omnibus auri uncia una componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Domangio publice. S. Grimoeno et uxor sua Eldebo[r]ga, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Costantino. S. Eldevert. S. Tetbert. S. Sambaino. S. Vuanenco. Data per manus Eldradi, sub die mercoris, mense junius, anno primo Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-45.) (Au dos:) Grimoeni in Domango. 1792. 988, juin. CHARTA QUA ĈIMO (AIMO) DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM INFRA CAPELLAM SANCTI LEODEGARII ET PARTEM CAMPI AD VETUS FURNUM. Dominus ac redemptor humani generis, suorum fidelium salutem desiderans, per semet ipsum protestatur, dicens: ĞDate helemosinam {48}et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego, in Dei nomine, Ĉimo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Galoniacense, subtus capellam Sancti Leodegarii: hoc est pratum unum quod terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero Bernardi et heredum suorum, a cirtio rivo volvente; et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Et dono in alio loco, ubi dicitur ad Vetus Furnum, de uno campo quantum in eo visus sum habere: ea ratione, ut quandiu vixero teneam et possideam, et in vestitura, singulis annis, de mea divisione, videlicet ipsius campi, septimam semper gerbam ad opus fratrum persolvam; et post meum discessum cum omni integritate ad Sanctum Petrum perveniat. Actum villa Maserias publice. S. Ĉymonis, S. Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Anselmi presbiteri. S. Duranni. S. Hugonis. Signum Wilelmi. Data mense junio, anno I regis Hugonis. Rostagnus scripsit. (A. m. 600, DCXXXI.) ?? 1793. 988, décembre. CHARTA QUA ADDA ET FILIUS EJUS ROBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ ATONIS, MARITI EJUSDEM ADDĈ, DUAS VINEAS IN VILLA LAVOLT. Sanctissimo et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniacensis scilicet monasterii, cui preest donnus Maiolus, abbas venerabilis. Nos, in Dei nomine, Adda et filius meus Rotbertus, donamus Deo et jam dictis apostolis aliquid ex rebus nostris quĉ sunt in pago Matisconensi, in fine Talmariacense, in villa Lavalt: hoc sunt duas vineas. Una terminatur de una parte terra Sancti Johannis, et in uno fronte de ipsa hereditate, in quarta parte terra Christiani; alia vero terminatur de una parte via publica, de alia terra Sancti Grati. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus pro anima senioris mei Atonis, et in locum sepulturĉ, ut ei Dominus in suo juditio propitius fiat. Faciant autem rectores prefati loci de his omnibus quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco monasterio publice. {49}S. Addĉ et Rotberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Leotaldi et Humberti et Fulconi et Witberti et Rainaldi et Jodsaldi. Data mense decembri, anno secundo regis Hugonis. Rothardus, indignus monachus, ad vicem cancellarii, scripsit. (A. m. 239, CCXL.) ?? 1794. 988 environ. NOTITIA WERPITIONIS QUARUMDAM RERUM IN VILLA COLONICAS MONASTERIO CLUNIACENSI AB HUGONE COMITE FACTĈ. Noticia vuirpicionis in Sedgiaco castro facta ab Hugone comite. Ibique veniens bonĉ memoriĉ domnus Vivianus prior, cum aliis sibi coherentibus fratribus, cœpit se proclamare quod ipse et pater ejus injuste a loco Cluniaco res in pago Augustodunense sitas abstulissent, in villa que vulgo appellatur Colonicas. Tunc ipse comes prudenti cum suis consilio abito, et sanctis fratribus cumperiens rectitudinem, jussit talem notitiam sancto loco Cluniaco conscribi, ut ipse nec ullus suorum, presentium videlicet hac futurorum, a francis hominibus nec a servis in predicta villa commanentibus audeat exactiones aliquas distringendo, nec mansionaticos facere. Quapropter, inquit, ut Deum propicium habere possim, tam ego Hugo comes, quam mater mea Adelaydis, et frater meus Mauricius et tam pro absolutione pii patris [nostri] Lantberti, necnon et nostrorum relaxandis piaculis, a presenti die et deinceps, ab omni servicio francorum hominum in predicta villa Colonicas conmanentium, et tam de alodis vel pascuis, vel quicquid modo possidere videntur, vel ad augendum in futurum adquirere potuerunt, quesitum et ad inquirendum, in omnibus Dei nomine, liberam hac firmissimam habeant licentiam. Quod si quis in presenti aut in futurum aliquis successorum nostrorum disrumpere hanc a nobis factam noticiam aut violare conaverit, iram superni judicis incurrat, et cum Juda, mercatore pessimo, pœnas ĉternas; et, nisi resipuerit, {50}gehennali cruciatu tam qui fecerint, quam et qui consenserint nodati permaneant. Et ut hĉc notitia firma permaneat, manibus propriis eam subterfirmavimus et fidelibus nostris firmando porreximus. Actum Sedgiaco castro publice. S. Hugonis comitis. S. Mauricii comitis, fratris ejus. S. Adeleydis, matris eorum, comitisse. S. Rocleni. S. Idmari. S. Leutboldi. S. Alberici. S. Libberti. S. Rodulfi prepositi. (Bibl. nat. cop. 15-124; A. m. 655, DCLXXXVI.) (Au dos:) Vuerpicio Ugoni in Colonicas. 1795. 988-989. CHARTA QUA PETRUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM CAMPUMQUE IN VILLA RUFIACO. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi cenobio. Ego, in Dei nomine, Petrus dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Rufiaco, in agro Veschennias, hoc est mansum unum indominicatum cum omnibus appenditiis suis: hoc est campis, pratis, vineis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; terminat autem a mane terra Hildini, a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate. Dono etiam in ipsa villa campum unum qui vocatur Rodgomno, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Isnardi, a sero de ipsa hereditate. Hĉc autem omnia trado eo tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam; post meum vero discessum, ad jam dictum locum perveniat. In vestitura vero dono dimidium modium de vinu. S. Petri, qui fieri et firmare rogavit. S. Bertini. S. Arlulfi. S. Aldoeni. S. Otberti. S. item Otberti. S. Otberti. S. Nadali. Actum Cluniaco, regnante Hugone rege anno II. (Bibl. nat. cop. 14-96; A. m. 279, CCLXXX.) (Au dos:) Petrus in Rufiaco, in agro Veschennias. {51}1796. 988-989. CHARTA QUA BEGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA CACELLAICO. In nomine Verbi incarnati. Ego igitur, in Dei nomine, Bego, pro remedio anime mee, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniensem aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi, in villa Cacellaico, in agro Fusciacense, hoc est mansum unum indominicatum cum vinea insimul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Adraldi, a sero terra Adraldi et Oddonis, a cercio terra Sancti Juliani. Hanc autem donationem facio tali tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam; post meum vero discessum sine mora ad Cluniacum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras II exolvat, et inantea firma permaneat. Actum Seneciaco villa. S. Begoni et uxoris sue Vuandalmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlabaldi. S. Gauseranni. S. Begoni. S. Vuarnerii. S. Hugoni. S. Manno. Data per manum Aldebaldi, regnante Hugone [anno] II. (Bibl. nat. cop. 14-97; A. m. 78.) (Au dos:) Bego, Cacellaico. 1797. 988-989. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS BUGDONO ET GALONIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET GIRBERTUM. Placuit atque convenit inter Girbertum et monachos Clunienses, ut aliquas res inter se commutarent; quod et fecerunt. In primis donat G[irbertus] monachis Sancti Petri in villa Bugdono, in agro Galoniacensi, tres peciolas de campo. Prima habet perticas LI, et terminatur de duabus partibus terra Sancti Vincentii, de aliis duabus {52}terra Sancti Petri; alia peciola habet perticas XXXIIII, et terminatur de duabus partibus de ipsa hereditate, a mane terra Sancti Vincentii, a sero Sancti Petri; tertia vero peciola habet de duabus frontibus in transverso IIII perticas et duos pedes, et in longum XLV, et terminatur de duabus frontibus terra Sancti Petri, a medio die terra Duranni et heredum suorum, a sero via publica. Econtra donant prefati monachi ipso viro G[irberto] campum unum in villa Galoniaco, qui terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, a medio die Vulardi et heredum suorum, a sero via publica, et habet perticas CXXIIII. Faciant utrique de suo quod voluerint. S. Girberti et filii ejus Gislardi. S. Arnaldi. S. Giperii. S. Duranni. S. Ubaldi. S. Sisbaldi. S. Rannaldi. S. Bernardi. Actum Cluniaco, regnante Hugone anno II. (A. m. 434, CCCCLXV.) ?? 1798. 989, janvier. CHARTA QUA CHRISTIANUS ET ARMARUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA SELVINIACO. Sacro Sancti Petri et Sancti Pauli de Cluniaco monesterio et donni Mayoli abatis, con ceteris monagiis suis. Igitur ego, in Dei nomine, Cristienus et Armarus vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Ostuunense, in agro Nodiant, in Selviniaco vocat, oc est vinea; terminet de tres partes terra Bernart, de carte part terra Odbert, et abet in longo percicas decem et pedes II, in quisquo fronte percicas III et pedes II. Infra istos terminios et percicationes, tres partes vobis vendimus pro solidos duos et denarios X; et pro ipso precio faciatis quit facere volueritis. Si quis contradixerit, auri libera una conponat, et postea firma sit. Actum Sancti Leodegarii ubi fuit facta. S. Cristienus et Armarus, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. Alimaro. S. Evroldus. S. Maalgerius. S. Ingelbert. S. Dominico. {53}S. Teodbert. Ego Josbertus sacerdus escripsit, datavit die mercoris, in mense janoario, anno secundo rennante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-101; A. m. 777, DCCCIII.) (Au dos:) Venditio, Christianus [et] Aymarus, in pago Augustodunense, in agro Nodiant, Selviniaco vocat. 1799. 989 (?), 13 février. CHARTA QUA OYLARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA KARSINIACO. In Christi nomine. Incipit elemozina qualiter fierit Oylardus Sancti Petri apostoli de ereditate sua, campum unum, pro amore Dei et pro remedium animĉ meĉ, qui es situs in pago Matisconense, in villa que dicitur Karsiniaco; qui terminat a mane Sancti Petri, a medium diem rio procurrentem, a sero et a cercio de ipsa hereditate. Infra istas terminaciones, Sancti Petri dono cum rectoribus suis, sine nullum contradicentem. Qui volo contradicere, de auro persolvat auri libras X, et firma permaneat, constibulatione subnexa. S. Oylardi, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Doono, presbiteri. S. Osanna. S. Erico. S. Vualterio. S. Gisleberto. S. alium Doono. Data per manu Ingellurt, die mercoris, idus febroarii scripsi, regnante Ugono rege. [Balduinus scripsit.] (Bibl. nat. cop. 14-134; A. m. 497, DXXVIII.) (Au dos:) Oilardus in Carsiniaco. {54}1800. 989, mars. CHARTA QUA BLAELT ET HUGO VENDUNT DURANNO ET INGELBORGI UXORI CAMPUM IN VILLA BUSERIAS. Domino fratribus Durannus et uxor sua Ingelborc, entores. Ego Blaelt et Ugo vendo vobis aliquit de res nostras proprias, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Ponxiacense, in villa Buserias vocat, oc est campus qui terminat a mano Sancti Vencenti, a medio die Fromalt, a cercio Sancta Columba, a sero increpito. Infra isto terminio, totum ad integrum vobis vendo pro denarios XX, et faciatis post istum precium quicquid facere volueris. Si quis contradixerit, auri unciam componat, et postea firma sit. S. Blaentda et Ugo, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Frimundo. S. Eldevert. S. Rotrus. S. Girbaldo. S. Vuarino. S. Ingelgerio. Data per manus Balduino presbitero, in mense marcio, anno secundo Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-91.) (Au dos:) Conquistus Duranni in Buxeriis. 1801. 989, mars. CHARTA QUA ODILA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA IPGIACO. Ego Odila dono Domino Deo et Sancto Petro unum mansum in tale convenientia, ut Lebardus, nepus meus, in vita sua habeat usum et fructum, et filius ejus Durannus similiter; post discessum vero eorum Sancto Petro remaneat. Et est ille mansus in pago Matisconensi, in agro Ingiaco, in villa Ingiaco, in Cantras vocat; terminat a mane terra Sancti Petri, a media die rivus percurrens, et a sero terra Sancti Petri, ad aquilone parte via publica. Infra istas terminationes, quantum ad ipsum mansum aspicere videtur, totum dono Domino Deo et {55}Sancto Petro, in convenientia supradicta. Si quis contradictor hujus carte fuerit, omnes sancti sint ei contrarii, omnesque maledictiones que in veteri et novo Testamento continentur, super eis veniant, nisi ad emendationem venerit. S. Odile, qui fieri et firmare rogavit cartam istam. S. Lebbardi. S. Doudati. S. Enpori. S. Lanterii. S. Hugoni. S. Rainaldi. Data per manus Johannis, mense marcio, anno secundo regnante Hugoni rege. (Bibl. nat. cop. 14-92; A. m. 115, CXVI.) (Au dos:) Odila i[n] Ingiaco. 1802. 989, mars. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS ODILA DANT LEOBARDO MANSUM IN VILLA IPGIACO. Domino fratribus Leobbar. Ego Durannus et ussor sua Obdela donamus tibi maso uno in pago Matisconense, in agro Igiaco, in villa Igiaco, in Cantra vocat; terminat a mane via pullica, a medio die rio percurrente, a sero et a cercio Sancti Petri. Infra isto terminio, tibi donamus et at unum erem legalem qui de te exierit, et quantum at ipsum curtilum aspicit, quesitum at inquirendum tibi dono, ea tenore quandiut vivatis et unus eres legales teneatis, et po[st] vestrum decessum, Sancti Petri Cluniensi perveniat. Si quis contradixerit, auri uncia yna componat. S. Durannus et ussor sua Obdela, qui fierint et firmare rog[aver]int. S. Deobdadus. S. Enporius. S. Lanterius. S. Ugoni. S. Raynard. Data per manu Joanni, mense marcio, annos IIos rennante Ugoni rege. (Bibl. nat. cop. 14-93.) (Au dos:) Odila i[n] Ingiaco. 1803. 989, mai. CHARTA QUA ADRALDUS PRESBYTER ET FRATER EJUS LANDRICUS ATQUE MAINGAUDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES PARTES PORTUS VILLĈ VARENARUM. In honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli {56}dicato Cluniensi monasterio. Nos igitur, in Dei nomine, Adraldus presbiter et Landricus, fratres, donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Varenas, in agro Fusciacensi, hoc est medietatem portus quam in ipsa villa habemus, totam nostram partem ad integrum; faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint. Hanc autem donationem facimus pro animabus nostris, et patre et matre, seu etiam parentibus nostris, ut in commune nobis proficiat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed omni tempore firma permaneat. S. Adraldi et Landrici, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Maingaudi. S. Duranni. S. Arengaudi. S. Constantini. S. Evrardi. Dono etiam ego Maingaudus in ipsa villa et in ipso portu quartam partem portus que mihi evenit, talem partem quam ego habeo in caucione pro XVIcim solidis usque in diem solutionis. S. Maingaudi, qui fieri et firmare rogavit. S. Adraldi. S. Landrici. S. Duranni. S. Arengaudi. S. Constantini. Data per manum Aldebaldi, mense maio, regnante Hugone anno II. (Bibl. nat. cop. 14-94.) (Au dos:) Landricus, [et] Adraldus in Varenas. 1804. 989, juin. CHARTA QUA LAMBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS COLONICAS, CAVANIACO ET MASILIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint universi fideles, quia ego Lanbertus, recogitans peccaminum meorum enormitatem, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo res meas quĉ sunt site in pago Matisconense, et in his villis: Colonicas, Cavaniaco, Malisiaco (sic) positĉ, tam de hereditate quam etiam de conquisto, trado atque transfundo ad locum Cluniacum et ad predictos apostolos: hoc sunt campi, {57}vineĉ, prati, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, quantum in his villis visus sum habere, pro remedio animĉ meĉ; ea scilicet ratione, ut quamdiu advixero teneam et possideam, et in vestitura omni anno IIIIor sextarios de vino persolvam, et post meum discessum, he res ad Cluniacum perveniant. Actum Cluniaco publice. S. Lanberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Adalberti presbiteri. S. Geraldi. S. Rainulfi. S. Raimberti. S. Gislardi. Data mense junio, anno secundo Hugone regnante rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 57; cop. 14-95; A. m. 281, CCLXXXII.) (Au dos:) Lambertus, Colonicas, Cavaniaco, Masiliaco. 1805. 989, août. CHARTA QUA ETELA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ VIRI SUI HELDINI, MANSUM CUM SERVIS IN VILLA LATANACO. In Christi nomine. Notum sit omnibus fidelibus, quia ego Etela, pro remedio animĉ Heldini, domini mei, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que site sunt in pago Matisconensi, in villa Latanaco, mansum unum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Elgaudii, a sero et a circio fonte currente. Infra istas terminationes, totum et ad integrum dono pro remedio animarum nostrarum; et servum ibi manentem, nomine Airoardum, et uxorem ejus atque filium, nomine Guarnerium. Ex his supradictis rebus rectores predicti cenobii faciant in omnibus quicquid voluerint. Si quis autem hanc donationem scindere aut calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Etelĉ, quĉ hanc donationem pro anima senioris sui Heldini fecit et firmari rogavit. S. Elgaudii, Maioli clerici, Ledbaldi, Girbaldi, Humberti, Odonis, Eldrici, Ivonis. Data mense augusto, apud Cluniacum, anno tertio regnante Hugone rege. Hugo, sacerdos et monachus, rogatus scripsit. (A. m. 344, CCCXLV.) ?? {58}1806. 989, septembre. CHARTA QUA BERARDUS CANONICUS ET LEVITA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS CURCIACO ET SOLINIACO. Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possident, si eas recte ac salubriter dispertiant, sine dubio ĉternĉ vitĉ bravium possint promereri. Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Berardus, canonicus et levita, recogitans ĉternum Dei judicium atque mala meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, hoc est quicquid frater meus adquisivit Adalgerius in villa Curciaco, et mihi in morte sua dereliquit: vineis, pratis, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum, totum ad integrum, silvam, campos. Et dono ad predictum locum, in villa Soliniaco, unam vineam et pratum, terminatum a mane et omni parte terra ipsius hereditatis, a sero terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam; ipsi vero in vestitura habeant pratum qui in Soliniaco est. Post meum autem discessum, prescriptĉ res ad sepedictum locum cum omni integritate perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, sitque pars ejus in inferno cum diabolo et angelis ejus, nisi ad emendationem venerit; secundum etiam legem mundanam, cui litem intulerit, auri libras V persolvat, et hĉc auctoritas inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Berardi. S. Maioli. S. Duranni. S. Rannaldi. S. Mainberti. S. Huberti. S. Eldrici. Data mense septembri, anno III Hugonis regis. Actum Cluniaco publice, per manum Hugonis sacerdotis et monachi. (A. m. 155, CLVI.) ?? {59}1807. 989, octobre. CHARTA QUA HELDINUS NOTUM FACIT SE UNUM PRATUM IN VILLA VALLIS, PRO REMEDIO ANIMĈ PATRINI SUI HELDINI, MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. In nomine Verbi incarnati. Ego igitur Heldinus, recogitans eterne remunerationis gloriam, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Augustodunensi, in villa que dicitur Vallis, hoc est pratum qui terminat a mane terra Ragnerii, a medio die aqua currente, a sero similiter Ragneri, a cercio item ad ipsum Ragnerium. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono atque transfundo ad jam denominatum locum pro anima mea ac patrini mei Heldini, qui mihi hoc contulit ea ratione, ut quamdiu vixero unam medietatem de ipso prato teneam, et post meum dicessum, ad denominatum locum perveniat. Actum in villa Vallis. Si quis autem hanc donationis cartam calumniare voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum offensam, nisi emendaverit; cogente etiam potestate, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Heldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Constancii. S. Ragneri. S. Dodoni. S. Adalberti. S. Tedoni. Data mense octobri, anno III regis Hugonis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. cop. 14-113; A. m. 386, CCCCXVII.) (Au dos:) Carta Ildini in Vallis. 1808. 989, novembre. CHARTA QUA MAIOLUS ET UXOR EJUS ADELS VENDUNT TEDULFO ET UXORI RODLENDI CURTILUM IN VILLA BUXIACO. Domino fratribus Tetulfo et uxore sua Rotlen. Ego Mayolus cum {60}uxore sua Adels vendeo vobis curtilo in pago Matisconense, in fine Aynacense, et resedit in villa Buxiaco; terminet de uno latus Alloni, de alio latus Petroni, in uno front via polica, in alio front Alloni et Constantiani, et perticas III et pedes V. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis vendimus, et acepimus precium solidos VIII et dimidio, et pro ipso precia manibus recepimus, et faciatis post ista ora quicquid facere volueritis, nullum contradicentem; et si quis vir calumniare voluerit, auri uncias V componat. Actum Buxiaco villa pullice. Mayolo, uxore sua Adalel, qui vendicione ista fierunt et firmare rogaverunt. Ilioni. Richart. Manerio. Petroni. Raygnoar. Ingelgerio. Datum die veneris, menso (sic) novembrio, annos III rennante Ugono rege. Durannu[s] scripsit. (Bibl. nat. cop. 14-117.) (Au dos:) Venditio Maioli in Buxiaco. 1809. 989, décembre. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA VETUS CANEVAS, INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET HELDINUM LEVITAM. Placuit adque convenit inter venerabilem abbatem Maiolum et fratres Clunienses, necnon etiam cuidam viro, nomine Eldino levita, ut inter se quasdam terras scamiarint, quod ita fecerunt. In primis donant Eldino levita ad locum Cluniaco et ad fratres quamdam suam terram, oc est vinea que est in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Veskanevas; qui terminad a mane Eldino levita, a medio die et a sero Sancti Petri, a cercio terra Otbert, et abet in longo perticas XII, in uno fronte perticas VII, in alio fronte perticas V. Infra istas terminio, totum ad integrum donant ad jam denominatum cenobium. Et contra predictus abba et fratres Clunienses donant Eldino levita alia vinea in ipso agro, et in ipsa villa; qui terminat a mane et a medio die et a sero terra Eldino levita, a cercio Sancti Petri, et abet in longo perticas {61}XII, in uno fronte perticas VI, in alio fronte perticas IIII. Infra istas terminio, totum ad integrum donant. Et faciatis unusquisque de suo quod accipit quitquit facere voluerit. [S. Heldini, qui hoc scamium fecit et ipse firmavit.] S. Rotardo. S. Aletmo. S. Dodono. S. Otberto, et iterum Rotardo. S. Ermenol. S. Girbalt. Data per manus Eldradi, sub die mercoris, mense decembrio, annis III regnante Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-119; A. m. 423, CCCCLIIII.) (Au dos:) Scammium Heldini levite in Vetus Canavas. 1810. 989-990. CHARTA QUA GIRBERTUS ET UXOR EJUS BLISMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS IN VILLIS MONTENSI ET DUNZIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus, presentibus atque futuris, qualiter ego Girbertus et uxor mea Blismodis donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris in pago Maticensi, in villa Montensi, hoc est curtilum unum in dominicatu, et quicquid ad ipsum cultilum aspicit vel aspicere videtur, quesitum et ad inquirendum. In Dunziaco villa, donamus similiter vineam unam in dominicatu, que terminat a mane terra Isengardi, a medio die terra Sancti Nicetii, a cercio via publica, a sero terra Andree cum heris suis. Donamus etiam ac remitimus illam querelam quam abebamus adversus Sanctum Petrum de illo curtilo in Dunziaco, quem Otbertus dedit Sancto Petro; faciantque de is rebus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat. Donamus etiam in Mont vineam unam que est in cautione pro tribus solidis usque in diem solutionis. S. Girberti et uxoris sue Blismodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Noeri. S. Gotefredi. S. Deodati. S. Ramnaldi. {62}S. Giraldi. S. Constantini. S. Ildini. S. Adalardi presbiteri. Actum castro Byrziaco publice, regnante Hugone rege anno III. Aldebaldus scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 58; cop. 14-127; A. m. 146, CXLVII.) ?? 1811. 989-990. CHARTA QUA VULFARDUS ET UXOR EJUS ALDEGARDIS DANT IN COMMUTATIONEM MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CARSINIACO. Ego, in Dei nomine, Vulfardus et uxor sua Aldegardis donamus ad locum Cluniacum, in villa Carsiniaco, vineam unam in scamio; habet in longo perticas VII, in uno fronte pertica una et dimidia et in alio fronte pertica una et pedes IIII. Faciant quicquid facere voluerint. S. Vulfardi et uxoris sue Aldegardis. S. Eiric. S. Vulardi. S. Anscherii. S. Vulferii. Actum Petrona, regnante Hugone anno III. (Bibl. nat. cop. 14-128; A. m. 589, DCXX.) (Au dos:) Vulfardus in villa Carsiniaco. 1812. 989-990. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN AGRO URIACO ET IN VILLA BRUELIAS INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET GODULDRICUM. Placuit atque convenit inter rectores Sancti Petri et ab alia parte Goduldrico cum suis heris, ut aliquas res inter se scamiarent. In primis donat Goduldricus vineam unam vestitam in pago Matisconensi, cum curtilo simul tenente, in agro Uriaco; qui terminat a mane semita vicina, a medio die terra Evrard, a sero Vulric, a cercio via publica: faciantque quicquid facere voluerint. Econtra donant prefati monachi predicto viro cum suis heris campum unum in villa Bruelias, qui terminat a mane et a sero terra Constantini, a medio die via publica, a cercio terra Bulgeria. Hĉc commutatio omni tempore inconvulsa permaneat. {63}S. Goduldricus. S. Constancii. S. Vuitberti. S. Inberga. S. Duranni. Actum Aiona villa, regnante Hugone anno III. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 58; cop. 14-127; A. m. 146, CXLVII.) (Au dos:) Scammium Goduldric in Uri et Bruelis. 1813. 989-990. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS BIRISIACO ET LANCO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET ANSBERTUM PRESBYTERUM. Placuit adque convenit inter rectores Sancti Petri atque Ansberto presbitero, ut aliquas res inter se scamiarent. In primis donat predictus sacerdos monachis campum unum in Birisiaco, qui terminat a mane et a medio die terra Sancti Vincentii, a sero terra Giraldi, et a cercio similiter; et faciant quitquit facere voluerint. Econtra donant predicti monachi Ansberto campum unum in Lanco, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero terra Sancte Mariĉ, a cercio Bigelardi cum suis heris; in eo tenore, ut quamdiu vivit teneat, et post suum discessum ad jam dictum locum perveniat. S. Eirici. S. Vulard. S. Anscherii. S. Vulfard. S. Vulferi. Actum Petronna, regnante Hugone anno III. (Bibl. nat. cop. 14-133; A. m. 818, DCCCXLIIII.) (Au dos:) Scammium Ansberti presbiteri in Birisiaco. 1814. 989-990. CHARTA QUA ADALARDUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA QUĈ DICITUR MONS WIDONIS. Omnibus Christi cruore redemptis notum esse volumus, qualiter ego Adalardus sacerdos, memor promissionis Domini qua dicit: ĞFacite vobis saculos non veterascentes et thesauros non deficientes in cĉlis,ğ dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniensem, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa quĉ dicitur Mons Widonis, hoc est curtile unum cum vinea simul {64}tenente; et terminatur ex omnibus partibus via publica: in eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam, et omnibus annis, festivitate sancti Petri, quĉ est III kal. julii, XII denarios in censum persolvam. Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris meĉ et omnium fidelium, ut cunctis in commune proficiat. Si quis autem huic donationi aliquam litem inferre temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Adalardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlebaldi. S. Petri. S. Adalelmi. S. Alcherii. S. Constabuli. S. Eldradi. S. Arnulfi. S. Berardi. S. Bernardi. S. Berardi. S. Adalberti. S. Duranni. Scripsit Aldebaldus, regnante Hugone rege anno III. (A. m. 124, CXXV.) ?? 1815. 989-990. CHARTA QUA AMBLARDUS NOTUM FACIT SE ET UXOREM SUAM ET FILIUM EORUM VINEAM IN VILLA BESORNIACO MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIDISSE. Notum sit omnibus quod ego Amblardus et uxor mea et filius noster vendimus monachis Cluniensibus unam vineam sitam in pago Matisconense, in villa Besorniaco, et accipimus quod valet solidos III; et faciant quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, auri uncias II componat, et postea firma et stabilis hĉc venditio permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco publice. S. Anblardi et uxoris ejus et filii eorum, qui vendiderunt et ipsi firmaverunt. S. Guntardi. S. item Guntardi. Maingaudus scripsit, regnante Hugone rege anno III. (A. m. 125, CXXVI.) ?? 1816. 989-990. CHARTA QUA BODO ET UXOR EJUS VITTOLIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA AYONA. Placuit atque convenit inter monachos Clunienses et quendam virum, {65}nomine Bodonem, ut inter se terras mutuarent. In primis donat ipse Bodo monachis campum unum in pago Matisconensi, in villa Ayona, et terminatur a mane terra Girberti, a medio die et a cirtio terra Sancti Petri, a sero rivo volvente; et faciant ipsi monachi quicquid voluerint, propter aliud scamium quod ei ad libitum suum dederunt. S. Bodonis et uxoris ejus Vittoliĉ, qui fieri poposcerunt et firmare rogaverunt. S. Vulferii. S. Achardi. S. Johannis presbiteri. S. Gamalberti presbiteri. S. Einrici. S. Mainfredi. S. Wolfardi. Data per manus Ingelberti, die sabbato, anno III Hugonis regis. (A. m. 141, CXLII.) ?? 1817. 989-990. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ FILII SUI HUMBERTI, CURTILUM INDOMINICATUM ET ALIAS RES IN VILLA TURNIACO. Ego Bernardus, in Dei nomine, dono ad locum Cluniacum de rebus meis quĉ sunt in pago Matiscensi, scilicet in villa Turniaco: hoc est curtilum unum in dominicatu, cum vinea et campo simul tenente; terminatur vero ex omnibus partibus via publica. Donationem autem hanc pro anima facio Humberti, filii mei. Dono etiam in ipsa villa meam partem de silva, pro ejusdem filii mei anima, ut faciant rectores predicti loci quicquid exinde facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi et Huberti et Evrardi et Rollanni et Ingelsindis et Aimoni et Ainardi. Aldebaldus scripsit, regnante Hugone anno III. (A. m. 246, CCXLVII.) ?? 1818. 990, janvier. CHARTA QUA GUALTERIUS ET UXOR EJUS BENEDICTA ATQUE DEODATUS ET UXOR EJUS GUALTET VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA BESORNIACO. Notum vobis facio omnibus presentibus et futuris, qualiter ego Gualterius {66}et uxor sua Benedicta vendimus ad predictum locum sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii, oc est curtilo in pago Matisconense, in villa Besorniaco; terminet de uno latus et uno fronte terra Sancti Petri, de alio latus id ipsa ereditate; abet in lato perticas IIII et pedes VI, et in longo quantum tenet: et accepimus de ipsos rectores precium valente solidos III, et faciatis quicquit volueritis; firma stabilis permaneat. Besorniaco ville fuit facta publice. S. Gualterio et uxore sua Benedicta, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Evrardus. S. Rotoart. S. Gualdran. S. Ingelbert. S. Ingelbert. S. Bernart. S. item Bernart. Ego Maingaudus scripsi, datavi die veneris, mense janoario, annos III regnante Ugono rege. Et ego Deodatus et uxor sua Gualtet vendimus ad ipsos rectores in ipso loco, in lato pedes VIIII, et in longo quantum tenet, et accepimus de vobis precium valente denarios V. S. Otbertus. S. Gualterius. (Bibl. nat. cop. 14-136; A. m. 522, DLIII, et 523, DLIIII.) (Au dos:) Venditio Vualterii et Deodati in Besorniaco. 1819. 990, février. CHARTA QUA NOTUM EST GUALDRANNUM DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS MONTE ET MISIACO. Notum vobis facio omnibus presentibus et futuris, qualiter ego Gauldrannus dono ad predictum locum sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii, oc est curtilo in pago Matisconense, in villa Mont: terminet de uno latus terra Girbalt, et duobus lateribus de ipsa ereditate, de alio via publica; et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt: oc est vineis, campis, pratis, silvis, aquis, omnia ex omnia. Ipsa vinea reservo que A ... e donavi, ea racione si ista vinea tenere {67}voluerit, ...[a]liut servicium que ista ereditas debet, se recredat. Et dono ipsa ereditate in villa Misiaco que de Acardo conquesivi. Et qui calumniare voluerit, auri uncias II componet; firma stabilis permaneat omnibus diebus. Besorniaco villa fuit facta publice, et isti propriis manibus firmaverunt. S. Ragenbedus. S. Arenbertus. S. Ingelbertus. S. Bernardus. Ego Maingaudus scripsi, datavi die sabati, in mense febroario, annos III regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-102 1ş; A. m. 456, CCCCLXXXVII.) (Au dos:) Donatio Gauldranni in Mont. 1820. 990, février. CHARTA QUA ARENBERTUS ET AMBLARDUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CAMPOS IN VILLA BESORNIACO. Similiter vendidit Arenbertus ad ipsum locum campum in villa Besorniaco; terminet ex duobus lateribus terra Sancti Petri, de uno fron aqua currente, et de alio front communias. Abet in lato perticas II, in longo perticas XXV, et accepit precium valente denarios XVIII. Isti qui suprascripti sunt propriis manibus firmaverunt. Similiter vendidit Amblardus de ipso campo pertica I, et in longo perticas XXV, et accepit precium valente denarios X. S. Johannes, qui consensit. (Bibl. nat. cop. 14-102 2ş; A. m. 457, CCCCLXXXVIII, et 458, CCCCLXXXIX.) (Au dos:) Vinditio Aremberti Besorniaco. {68}1821. [990], 27 avril. NOTITIA WERPITIONIS QUAM FECERUNT JOTSERANNUS ET LAMBERTUS MONASTERIO CLUNIACENSI DE QUIBUSDAM SERVIS ET TERRIS. Notitia werpitionis que fuit facta die dominico, V kalendas mai, in presentia domni Viviani prioris et ceterorum fratrum, quorum hec sunt nomina: Aymonis, Vuarnerii, Gysoni, Raynardi, Vuidoni, et militibus quorum hec sunt nomina: Ingellelmus, Siguinus, Constantius, Rannaldus, Lodo, Bernardus, de quasdam querelas que habebant contra nos Jotserannus et Lambertus [et] nepotes eorum, [de Bernardo] famulo et sorores ejus, et de terra ipsorum, et insuper de servitio que reclamabant de terra eorum, [et] Heldierio famulo que[m] reclamabat ad servum, et alias que inter nos convenit. Recognoverunt ipsi fratres injustam querelam habere contra ipsos, et dimiserunt [omnia] pro amore Sancti Petri et animabus eorum. S. Jotseranni. S. Lamberti. S. Siguini. S. Rannaldi. S. Lodoni. S. Archinberti. (Bibl. nat. cop. 17-4; A. m. 207, CCVIII.) ?? 1822. 990, avril. CHARTA QUA GUNTARDUS ET UXOR EJUS SUFICIA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BESORNIACO. Notum vobis facio omnibus presentibus et futuris, qualiter ego Guntardus et uxor sua Suficia vendimus ad locum Cluniensis monasterii, oc est campo in pago Matisconense, in villa Besorniaco; terminet de {69}uno latus terra Sancti Petri, de alio de ipsa ereditate, de uno front terra Rotart, de alio via publica: abet in lato perticas II, et in longo quantum tenet; et accepimus de ipsos rectores precium valente solidos III, et faciatis quicquit volueritis, et qui calumniare voluerit, auri uncias II componet. Besorniaco ville fuit facta publice, et isti propriis manibus firmaverunt: S. Guntardus. S. Gualterius. S. Estefanus. S. Joahnes. S. Radaldus. S. Bernardus. S. Amblardus. Ego Maingaudus scripsi, datavi die veneris, mense aprilio, annos III regnante Ugo rege. (Bibl. nat. cop. 14-137; A. m. 128, CXXVIIII.) (Au dos:) Venditio Gontardi in Besorniaco. 1823. 990, mai. CHARTA QUA GUARNALDUS ET UXOR EJUS ELDEARDIS VENDUNT ODONI ET RODLENDI VINEAM IN VILLA BUXIACO. Domino fratribus Oddono et Rotlent. Ego Guarnals et uxor sua Eldearis vendeo vobis vinea in pago Matisconense, in fine Aynacense, in villa Buxiaco; terminet de uno latus Rotlent, de alio latus Ratent, per uno front Ragnoart, per alio front Teotart; abet in longo perticas VIIII, in lado perticas III et pedes VIII. Infra istas terminaciones et perticationes, totum ad integrum vobis vendimus, et accepimus pretium solidos VIIII et denarios VIII, et pro ipsa precia manibus recepimus, et faciatis post isto die quicquid facere volueritis, nullum contradicentem; et qui calumniare voluerit, auri uncia I componat. S. Guarnals, [et] Eldears, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. Evrat. Landrico. Costantino. Maiolo. Teotaro. Joan. Manerio. Duran scripsit die jovis, mense madio, annos III rennante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-138.) (Au dos:) Venditio Gua[r]naldi in Bussiaco. {70}1824. 990, mai. CHARTA QUA ERMENGERIUS VENDIT ANSELARDO LEVITĈ ET ARNULFO FRATRIBUS, VINEAS DUAS ET ALIAS RES IN VILLA COPTA. Domino fratribus Anselar levita et Arnurfo. Ego Ermenger vendo vobis vineas duas et campum unum et pratos tres, qui sunt in pago Matisconense, in agro Dariacense, in villa Copta. Istas res denominatas et alias res que in ipsa villa abeo, quesitum et inquirendum vobis vendo; et accepio de vobis precium solidos XXVIII et denarios VIIII, et faciatis quit vultis. S. Ermenger, qui fierit et firmare rogavit. S. Rotbert et Tetbert et Eldini, qui consenserunt. S. Tetbranni. S. Ingelelmo. S. item Ingelelmo. Item Tetbert. S. Aher. S. Girber. S. Joan. S. Uboldi. S. Aia. Data Erminus presbiter, mense maio, annos III tempore Ugoni regis. (Bibl. nat. cop. 14-139.) (Au dos:) Venditio Anselardi in Copta. 1825. 990, juin. CHARTA QUA ANSALDUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS VENDUNT GIRBALDO SACERDOTI CAMPUM IN VILLA VITRIACO. Domino fratribus Girbalt sacerdote, entores. Ego Ansaldus et uxor sua Rotrudis vendimus nos tibi campo in pago Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Vitriaco, ubi a Vias Becias vocat; termined de uno latus terra Evardi, de alio latus et uno fronte terra Sancti Petri, ad alio front conturnos; et abet in longo perticas XXXX, in lato ad uno front perticas V et pedes VI, et in alio front perticas III et dimidia. Infra istas terminationes et perticacio, totum ad integrum tibi vendimus, et accepimus nos de te precium invalentem solidos IIIIor, et pro ipsa precium manibus recepimus, et de juro nostro in tuo tradimus; et facias post isto die quidquid facere volueris in omnibus. Si quis {71}vero nullum contradicentem, et qui temtare voluerit, de aura libera I componat; firma permaneat, istibulacione subnixa. Actum Vitriaco villa pullice. S. Ansalt et uxor sua Rotrudis, qui vindicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Jospert. S. Ermengerio. S. Bernulfi. S. Martini. S. Drocbalt. S. Adalgis. S. Tetelmi. S. Ahart. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die lunis, mense junio, annos III regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-140.) (Au dos:) Empcio Girbaldi in Vitriaco. 1826. 990, juin. CHARTA QUA ACHARDUS ET NITELDIS ATQUE FILIUS EORUM BRADENCUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM PERTINENTIIS IN VILLA VERGESON ET VINEAM IN VILLA DAVAYACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi cenobio, in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Nos igitur, in Dei nomine, Achardus atque Niteldis et filius noster Bradencus donamus aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Fusciaco, in villa Vergeson, videlicet unum curtilem cum manso et vinea et quicquid ad ipsum pertinet; et terminatur a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cirtio terra Sancti Martini. Donamus in alio loco, in villa Davayaco vocatur, unam vineam quĉ terminatur de tribus partibus terra Sancti Vincentii, a sero Giroldi. Faciantque rectores prefati loci a die presenti et deinceps quicquid voluerint in omnibus, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit; sed omni tempore permaneat firma et stabilis, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono publice. S. Achardi et uxoris ejus Niteldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aymerici. S. Otberti. S. Gislardi. S. Raingardis. S. Maingoldi. S. Frannonis. S. Raoldi. Data mense junio, anno III Hugonis. Balduinus scripsit et subscripsit. (A. m. 113, CXIIII.) ?? {72}1827. 990, 25 juillet. CHARTA QUA WICHERANNUS, CONSENTIENTE FILIO SUO HUGONE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM CUM VINEA IN VILLA ALTA VIA. In Christi nomine. Ego Wicherannus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ meĉ vel parentum meorum, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Eduense, in villa Alta Via vocatur: hoc est unus mansus indominicatus cum vinea simul tenente, et omnia quĉ ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur: hoc sunt campi, silvĉ, prata, aquĉ aquarumque decursus, omnia in omnibus, quesitum ad inquirendum. Qui autem contradixerit, auri uncias II componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matiscono puplicĉ. S. Wicheranni, qui donavit et firmare rogavit. S. Ugonis, filii ejus. S. Leterii. S. Bernardi. S. Giroldi. S. Raculfi. S. Flotberti. S. Seuveni. S. Badili. S. Arnulfi. S. Bavonis. S. Girardi. S. Rotdulfi. Data per manum Rotdulfi levitĉ, VIII kalendas augusti, anno IIII Hugonis regis. (A. m. 632, DCLXIII.) ?? 1828. 990, juillet. CHARTA QUA ATTO ET MATER EJUS RAINA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS ET SERVOS IN VILLIS PERCIACO ET CAVANIACO, TERCIACO ATQUE VERNULIACO ET VERNOLIO. In nomine Verbi incarnati. Ego Atto, et mater mea Raina, enormitatem nostrorum peccaminum reminiscentes, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, pro salute nostrarum animarum, seu patrum vel matrum ceterorumque parentum nostrorum, mansum unum et quicquid ad ipsum respicit: hoc sunt campi, prata, vineĉ, liberum exitum et egressum, et servum unum {73}manentem, Vuilerium nomine, cum uxore et filiis vel filiabus suis, in villa Perciaco; et in alio loco, in villa Cavaniaco, vineas tres, et unam ex his facit Atto, et mediam plantacionem facit Boso. Has vero res denominatas ea ratione dono, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum quoque discessum, hĉ res ex integro ad prefatum perveniant. Vineam autem ad presens trado, qui facit Isenbardus, in vestituram. Hĉ vero res denominate conjacent in Matisconense comitatu. In Augustidunensi autem comitatu donamus mansum unum in Terciaco villa, et quicquid ad illum aspicit: hoc sunt campi, prata; et in alia Vernuliaco duas vineas: unam facit Fulcardus, et aliam Girberdus. Si qui vero hanc donationem, aut ego ipse, aut ullus heres meus, quod minime credo, calumniare voluerit, iram Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum incurrat, et non vindicet quod repetit, sed coactus auri libras V componat; et ut hĉc auctoritas firmior habeatur, ĉam propriis manibus firmavimus, et nominibus nostris adnotari jussimus. Item in villa Vernolio dono unum curtilum cum vinea ubi manet Lambertus. S. Attonis et matris suĉ Raynĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Heldini clirici. S. Adoardi. S. Rotberti. S. Teutonis. S. Heldini laici. S. Jotseranni. S. Oddonis. S. Nazaria. S. Hugonis. S. Resta. Actum Cluniaco publice, anno IIII regnante Hugone precellentissimo Francorum rege, mense julio, die dominica. Constantius monachus rogatus scripsit. (B. o. 494, CCCCXCI.) ?? 1829. 990, août. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLIS BAINAS ET CAMILIACO PRATUMQUE SUPER GANDAM. Dominus hac redentor noster fidelium suorum previdens salutem per semeipsum (sic) prestare dignatus est dicens: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego Bernardus dono Deo {74}et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, a locum Cluniacum monasterii, cui donnus Maiolus, venerandus abba, preesse videtur, aliquid ex rebus meis in comitatu Matisconensi: in primis curtilo com vinea in villa qui dicitur Baynas vocat; termined de uno latus terra Bernane, de alio latus et uno front terra Sancti Marcelli, ad uno front via pullica, una medietate et una pertica est in alodo, alia medietate est in caucionem pro solidos XI. Infra istas terminaciones dono, et in villa Camiliaco vinea; termined de uno latus terra Deodane, de alio latus terra Arnalt, in uno fron via pullica, et in alio terra Arnalt: ista vinea abet in longo perticas VIIII et in lato perticas VIIII. Infra isto terminio, totum ad integrum: et dono vobis prato super Ganda vocat; termined de uno latus terra Bernart, ad uno front Ganda volvent, de alio latus terra Sancti Petri, in alio front terra Sancti Petri et Aliart, et abed in lato perticas XIIII. Infra isto terminio, totum ad integrum dono ad prefactum locum, in locum sepulture; firma permaneat, istipulacione subnixa. Actum Besorniaco villa fuit facta. S. Bernart, qui fierit et firmare rogavit. Si ego, nos ipse, ad ullus omo, aut ullus de eredibus meis, qui contra hanc donacione ista temtaret voluerit, auri liberas IIIIor persolvat. S. Ubert levita. S. Arnulfi. S. Rotlanni. S. Aldulfi. S. Otbert. S. Ingelsendane, qui consensit. S. Valterio. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die martis, mense agusti, annos IIIIor regnante Ugoni regi. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 60; cop. 14-146; A. m. 609, DCXL.) (Au dos:) Bernardi in Baynas. 1830. 990, 27 novembre. CHARTA QUA ERMENBERTUS ET UXOR EJUS ROTELDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VERGESON. Ego Ermenbertus et uxor mea Roteldis donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de alodo nostro, in {75}pago Matisconense, in villa Vergeson, in agro Fusciaco: hoc est de vinea, quĉ habet in longum perticas VIIII, in fronte a mane III, a sero II et pedes VII, et terminatur undique terra Sancti Petri. S. Ermenberti et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Sisberti. S. Alberti. S. Algerii. S. Gausberti. S. Benedicti. S. Dominici. Actum Vercheson, V kal. decembris, anno IIII Hugonis regis. (A. m. 788, DCCCXIIII.) ?? 1831. 990, novembre. CHARTA QUA TEOTGRINUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CENSUS ET SERVOS ALIASQUE RES IN CORMARCIANO, DARDIO ET TRESDO. Sacrosancte ĉcclesie Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate. Ego Teotgrinus et uxor mea, nomine Rotrudis, scelerum nostrorum enormitatem perpendentes ac juditii futuri examen valde pertimendum ad memoriam reducentes, in quo cuncta cordium nostrorum abscondita omnibus manifestabuntur, scientes nos non posse in tanto examine sine intercessoribus tutos esse, idcirco tradimus quedam juris nostrĉ proprietatis: hoc est censum unum quem Gislebertus tenet, et ipsum servum cum uxore sua et infantibus eorum tres; et in alio loco ubi dicitur in Cormarciano, alium similiter censum quem Godovenus tenet; in alio etiam loco, scilicet in pago Matiscono, vineam quam Ragemfredus in beneficio tenet; preterea pratum unum in loco quodam ubi dicitur in Dardio, vocatur a la Busceria. Ecce res iste sunt in pago Ostudunensi et in Matisconensi site. Ad hoc et in alio loco qui Tresdo dicitur, alium censum quem Emnaldus tenuit, et quicquid in ipsa villa hactenus tenui ac possedi, totum ad integrum trado, et omnia suprascripta, ut sunt, et quĉ eis pertinent, scilicet campi, prata, silvĉ, vineĉ, pomiferaria, aque aquarumve decursus, ad sua luminaria concinnanda, ut a die presenti et deinceps rectores ejusdem loci quicquid illis de his placuerit faciant, nemine contradicente. Si quis vero calumpniator invidie fascibus inflamatus, aut forte heres, aut coheres, aut aliqua subintroducta persona {76}ad hanc destruendam helemosinam nostram insurgere voluerit, iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum incurrat, et eos in futuro se infestantes inveniat, parsque ejus cum Juda et Datan et Abiron, nisi resipuerit, sit, et non valeat sibi quod querit adquirere; insuper vero, cogente juditiaria potestate, auri libram cui injuriam fecerit coactus conponat, et nostrum donum semper ratum ac perpetuum, stipulatione subnixa, constet. Actum Dardrio villa. S. Teogrini, S. Rotrudis, qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt, atque subnotatis testibus corroboranda tradiderunt. S. Celesti. S. Gondacrii. S. Rotberti. S. Danielis. S. Gislardi. S. Vandalfredi. S. Teotmarii. Ego Lanbaldus rogatus scripsi, sabbato die, mense novembri, anno IIII regnante Odonoe (sic) rege. (A. o. 118.) ?? 1832. 990, novembre. CHARTA QUA TEOTGRINUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN TRESDO. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ Cluniacensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructĉ. Ego Teotgrimus et uxor mea Rotrudis donamus mansum unum in Tresdo, quem Innaldus tenuit, et quicquid in ipsa villa visi sumus habere, totum ad integrum pro remedio anima[rum] nostrarum, ad luminaria videlicet accendenda et ad sacerdotes qui ibi fuerint serviendum. Damus etiam de aliis rebus nostris: hoc sunt campi, prata, silvĉ, pascutĉ (sic), aquĉ aquarumque decursus, omnia ex omnibus, ut faciant qui ibi Deo servierint quicquid facere voluerint. Et si quis contra hanc donationem venire vel calumpniare {77}voluerit, coactus fisco dimidiam auri libram componat, et hĉc donatio firma persistat, cum stipulatione subnixa. Actum villa Dardaria. S. Teogrimi et uxoris ejus Rotrudis, qui donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Celestini, Gondrachi, Rotberti, Danielis, Gislardi, Wandalfredi, Teotmari. Lanbaldus presbiter rogatus scripsit, datavit die sabbato, mense novenbrio, anno IIII regnante Oddone rege. (A. b. 136.) ?? 1833. 990, 17 décembre. CHARTA QUA ARCHIMBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BULON. Sacrosancte Dei eclesie [beatorum] Petri et Pauli Cluniensis, necnon donni Maioli abbatis et ceteris monacis. Ego Archibertus dono vobis de res meas qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Fuciacense, in villa Bulon, pro remedium ani[me] mee, unum canpum; a mane terra Proa, a medio die terra Arlebal et Ugoso, a siro terra, a cersio Sancti Joannis. Infra isto terminio, tale parte vobis dono; et faciunt rectores quiquid facere volueris. Si quis vero contradixerit, auri uncia II conponat, et firma permanead, constipulacione sumnixa. S. Donmelmo, qui consensit. S. Raimbal. S. Ernerius. S. Pascale. S. Constabulus. S. Giroldus. S. Constancius. Data per manu Durannus, sub die mercoris, sesto et X kal. genoaris, annos III regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-118; A. m. 302, CCCIII.) (Au dos:) Carta Archimberti in villa Bulon. {78}1834. 990, décembre. CHARTA QUA ELDEBURGIS ET FILII EJUS, ODILO ET GAUZERANNUS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO REMEDIO ANIMĈ ODONIS, FILII EJUSDEM ELDEBURGIS, MANSUM SERVUMQUE IN VILLA CAMPILOCO. In nomine Verbi incarnati. Noverint universi ejus cruore redempti, qualiter veniens ego Eldeburgis, mater Oddonis, atque fratres ejus Odilo, atque Gauzerannus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco, ubi domnus Maiolus, abbas, preesse videtur, aliquid ex rebus nostris, pro remedium anime supradicti Odonis, ut pius et misericors Dominus ei succurrat in die tremenda. Sunt autem ipse res site in pago Cabilonense, in agro Fargias, in villa Campiloco: hoc est unus mansus cum vineis, campis, silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad inquirendum, quicquid ad illum mansum jam dictum aspicit vel aspicere videtur; habet autem terminationes a mane et a medio die via publica, a sero et a cercio Sancti Petri. Et donamus unum servum, nomine Raimbaldum. Donamus autem has res denominatas Deo et sanctis apostolis ejus pro redemptione animarum nostrarum, scilicet pro anima mea filiorumque meorum vivorum, seu defunctorum omniumque parentorum nostrorum, supranominato loco faciantque rectores Cluniensis monasterii ab hodie et deinceps de his rebus quicquid facere voluerint in omnibus, sine ullo contradicente. Si quis autem (quod absit!) aut nos, aut aliquis ex heredibus nostris contra hanc donationis cartam aliquam querelam movere temptaverit, primitus iram Dei incurrat et sanctorum omnium sitque dampnatus cum Juda qui Dominum tradidit, et cum Datan et Abiron quos vivos terra absorbuit, nisi ad emendationem venerit, coactusque judiciaria potestate auri libras VI persolvat, et posthec ista donatio stabilis firmaque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco {79}publice. S. Eldeburgis, qui hanc donationem pro anima Oddonis filii sui fieri et firmare rogavit. S. Odilonis. S. Gauzeranni. S. Anscherici. S. Deodati. S. Eldierii. Scripta in mense decembri, a Gausleno indigno monacho, regnante anno IIIIş rege Hugone. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 62; cop. 14-148; A. m. 478, DIX.) (Au dos:) Carta quam Eldeburgis fecit Sancto Petro pro filio suo Oddone, in Campiloco. 1835. 990, environ. NOTITIA WERPITIONIS CUJUSDAM TERRĈ IN VILLA RUFIACO MONASTERIO CLUNIACENSI AB ORNADO ET CETERIS FILIIS HILDINI FACTĈ. Notitia vuirpitionis acta Cluniaco ante presentiam donni Viviani et aliorum fratrum qui ibi fuerunt: Gisoni, Dacfredi, Johannis, Lanfredi, Rainardi. Proclamaverunt se monachi de filiis Hildini, qui terram eorum sibi vindicabant, quĉ est in Rufiaco, quam dederat Mainbodus episcopus Sancto Petro. Hanc igitur vuerpivit Ornadus et fratres sui, et ut eam amplius non repetat, manu firmavit Ornadus, et ut fratres sui similiter faciant fidejusores dedit. Actum Cluniaco publice. S. Ornadi, qui fieri et firmari rogavit. S. Gisleberti, Aremberti, Bernardi, Stephani, Ingelberti, Vuiberti, Rainaldi, Arlei, Duranni. (A. m. 300, CCCI.) ?? 1836. 990, environ. CHARTA QUA VIVIANUS PRIOR ET CETERI MONACHI CLUNIACENSES MANCIPIA CUM ROTHARDO ET FILIO EJUS COMMUTANT. Scamium fecerunt donnus Vivianus prior, et monachi Clunienses cum quodam viro, nomine Rothardo, de quibusdam mancipiis. Donant monachi ipsi viro tria mancipia: Johannem, Clementem, Otbergam, et dimittunt ei R[otardo] et filio ejus Ildino censum de cellario, quod {80}habent Cluniaco, quandiu vixerint; et accipiunt econtra infantes Constantini, Stephanum et Rainardum: et possideat unusquisque quod accepit, et faciat quod voluerit. S. Ornardi. S. Viviani. S. Walterii. S. Archimbaldi. S. Ermenfredi. S. Rothardi. S. Arnaldi. S. Ildini. S. Aremberti. S. Widonis. S. Johannis. S. Stephani. S. Poncii. S. Rotberti. S. Anselmi. (A. m. 563, DXCIIII, et 687, DCCXVIII.) ?? 1837. 990, environ, 28 août. CHARTA QUA WILLELMUS COMES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VILLAM VALENTIOLAM CUM APPENDITIIS IN PAGO REGENSI. Auctoritas enim jubet ecclesiastica et lex consistit Romana ut quicumque rem suam in qualicumque potestate transfundere voluerit, per paginem testamenti eam infundat, ut per multis temporibus soluta et quieta permaneat. Quapropter ego Willelmus, inclitus comes, cogito de Dei misericordia et recognosco fragilitatis mee, et timeo penas inferni, et tremesco diem judicii, et ut me sanctus Petrus, qui habet potestatem animas ligandi atque solvendi, absolvat ab omni vinculo peccatorum meorum, et ut merear audire vocem quam Dominus dicturus est: ĞVenite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi;ğ et iterum per prophetam Dominus dicit: ĞDate helemosinam et ecce omnia munda sunt vobisğ; et pro ipso amore Dei, dono Sancto Petro Cluniensis monasterii, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur, aliquid de rebus meis que mihi ipse abbas Maiolus donavit in vita mea et ceteris fratribus. Sunt itaque ipsas res site in pago Regense, in agro Variacense: hoc est villa que nominant Valenciola, cum omnibus appendiciis et adjacenciis suis; et habet ipsa villa fines et terminationes sue consortes: de {81}uno latus descendit terminus per valle que nominant Sigomagna, et pergit usque in Valle Longa et usque ad finem que nominant Marginis, in parte oriente usque in valle que dicitur Albidro, et pergit usque in via publica qui descendit in villa nomine Brunito; de uno fronte in meridie ipsa valle Albidro, sicut superius diximus, et descendit in ipso terminio Marginis; de alio fronte in parte occidentali valle Sigomagna et pergit usque in via publica de Brunito, vel si quis aliis consortes. Quantum infra istas fines concludit, aut de fisco, aut de alode, aut de qualicumque conquisto qui mihi Wilelmo obvenire debet, totum dono Sancto Petro, donatumque in perpetuum esse volo. Ecclesia vero que in ipsa villa Valentiola constructa est in honore sancti Maximi ad me non pertinet, quia ipse domnus Maiolus in suos usus seu fratrum suorum retinuit; et facio firmationem et donationem de illa mea medietate, ea vero ratione, ut quamdiu ego Wilelmus vivo usum mihi reservo; post discessum quoque meum, sine ulla tarditate Sancto Petro revertat. Si quis, ego aut ullus homo, aut ulla persona, contra carta ista refragationem ullam vel calumniam mittere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et de beata Virgine Maria, simulque de omnium sanctorum, et componat tantum et alium tantum; et postea carta ista mihi Wilelmo libenti animo facta omnique tempore firma permaneat. Facta carta ista V kalendas septembris, regnante Quonrado rege. Rodbaldus comes firmavit. Adalaix comitissa firmavit. Wilelmus comes firmavit, et filius ejus Wilelmus firmavit. (Bibl. nat. cop. 10-194; A. m. 6.) (Au dos:) Willelmi de Valenciola, in pago Regense. {82}1838. 990, environ. CHARTA QUA ODILO, FILIUS BERALDI, CONSENTIENTIBUS MATRE ET FRATRIBUS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRIUSQUAM VESTE MONASTICA INDUERETUR, ECCLESIAM ET MANSUM IN VILLA SARACIACO. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ Cluniacensis cĉnobii in honore beati Petri, apostolorum principis, dedicate. Ego, in Dei nomine, Odilo, filius Beraldi, consentiente matre mea et fratribus meis Stephano scilicet, Eboni, Beraldo, Bertranno, cĉdo aliquit ex rebus proprietatis meĉ que mihi legitimo ordine successerunt, cessumque in perpetuum esse volo et desidero. Sunt autem ipse res site in patria Arvernica, in comitatu Brivatense, in vicaria de Aurato, in villa que vocatur Saraciacus; in ipsa villa cedo Deo Sanctoque Petro, in stipendia servientium supradicte ecclesie, totam ĉcclesiam in onore mundi Salvatoris consecratam, et quantum sors ereditatis mee in ipso loco [mihi] largitur, et insuper unum mansum qui excolitur a Leotardo, filio Gerbaldi, quem olim donavimus ego et mater mea et fratres mei, pro sepultura fratris nostri Hicterii, quem ego postea emi ex fratribus patribusque et dominis meis canonicis, videlicet beatissimi domini mei martiris Juliani, et donavi in precio solidos C; ipsumque mansum similiter cedo jam dicte ecclesie, nonque solum pro me, set etiam pro patre meo et matre mea et fratribus meis vivis atque defunctis, et omnium parentum et fidelium nostrorum salute: ipsas res supradictas cedo jam sepedicte ecclesie, ea scilicet ratione, ut pastor ipsius ecclesiĉ, domnus scilicet abba Maiolus, quamdiu vixerit, suique omni tempore successores et ipsius ecclesiĉ servitores habeant, teneant atque possideant, et justo ordine quicquid facere voluerint faciant, tamen alienare, nec vindere non valeant, nisi ad fratres meos. Si quis vero, quod futurum {83}minime credo, aliquando surrexerit, ego ipse videlicet, mutata voluntate mea, aut ullus ex heredibus aut proheredibus meis, sive ulla amissa aut contraposita persona, quĉ contra hujusmodi cartulam ullam calumniam inquietare presumpserit, iram omnipotentis Dei incurrat, et sanctorum offensa[m], et insuper cui litem intulerit auri libras X cohactus exolvat, et argenti pondera totidem. Et ut hĉc cartula firmiore[m] per succedentia tempora obtinead vigorem, manu propria subter firmavi, et ut aliorum virorum manibus roboraretur decrevi. S. Odiloni, qui carta ista scribere rogavit. S. Girberjane, matris ejus. S. Stephani, et Eboni et Beraldi, et Bertramni, fratrum ejus. S. Berald. S. Rotbert. S. Gizfret. S. Vuanni. S. Bernardi. S. Maroni. S. Gualterii. S. Guitberti, qui hanc cartam scripsit. (Bibl. nat. cop. 12-152; A. m. 11.) (Au dos:) Odilonis, abb. Saraciaco. 1839. 990, environ. COMMUTATIO TERRARUM IN VILLA VETUS CURT INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET RANNALDUM. Notum sit omnibus hominibus, quod ego Rannald facio escammium cum monachis Cluniensis, cum consilio suorum vitinium. Ideo dono ego Rannaldus a supradictis monachis, in Vetus Curto villa, duas petiolas de terra, et sunt ipsas res site in cultura Sancti Petri que vocant Cireseo: terminaciones vero habent de tribus frontibus terra Sancti {84}Petri, a medio die Noe terra; et faciant supradicti habitatores Sancti Petri loci, in loco escamii, quicquid facere voluerint. S. Rannaldi, qui fieri jussit. S. Ermengerii. S. Eve. S. Dodoni. S. Mainfredi. Similiter donant monachi ad supradictum hominem in ipsa villa, in Campos Senio vocant, unum campum in loco escammii; et habet terminationes a mane terra Gislabert, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Stephani. Et faciat in omnibus quicquid voluerint. S. Rainaldi. S. Vualterii. S. Aymoni. S. Iterii. S. Tedmari. Pontius levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 14-154; B. h. 574, DLXXVII.) (Au dos:) Escamium Rannaldi in Vetus Curte. 1840. 990, environ. CHARTA QUA DODO ET UXOR EJUS LANBERGA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CAMPOS IN VILLA RUFIACO. Cunctis qui sane sapiunt notum est, quod fideles ex rebus quas possident, si eas juste dispertiant, ĉterna valeant premia promereri. Quapropter ego Dodo et uxor mea Lanberga, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa et in agro Rufiacensi, hoc est campum unum qui terminat a mane terre Isnardi, a medio die via publica, a sero terra Dodoni, a certio terra Finaldi. In eadem villa dono alium campum qui terminat a mane terra Ildini, a medio die via publica, a sero terra Rainulfi, a cercio terra Odberti. Has res denominatas dono Deo, eo tenore ut, quamdiu ego Lanberga et filius meus Dominicus vixerimus, teneamus, et post nostrum discessum ad hoc locum Cluniacum perveniat; et in vestitura unam vineam que est in caucione pro sedecim solidis. Hactum Cluniaco publicĉ. {85}S. Dodoni et uxoris ejus Lanberge, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Dominica. S. Petri. S. Dodoni. S. Otberti. S. Otherii. S. Girbaldi. S. Dodoni. (Bibl. nat. cop. 14-178; B. h. 517, DXX.) (Au dos:) Dodo in Rufiaco. 1841. 990, environ. CHARTA QUA ANSCHERIUS DAT PIGNORI MONASTERIO CLUNIACENSI HOMINES SUOS FRANCOS TERRAMQUE IN VILLA VETUS CURT. Noverint omnes homines, quod ego Anscherius dono monachis Cluniensibus in cautione homines meos francos in villa Vetus Curt et aliam terram quam ibi abeo pro quadraginta solidis. Et teneant ipsam terram et francos diebus vite mee, et post meum discessum similiter teneant usque in diem solutionis. S. Anscherii, qui fieri jussit. S. Duranni. S. Arnalt. S. Doum. (Bibl. nat. cop. 14-181.) ?? 1842. 990, environ. NOTITIA WERPITIONIS TERRĈ IN VILLA VALLIS A BERNARDO MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. Noticia verpitionis hacta Cluniaco die prima mensis augusti. Ex multis precedentibus diebus vel annis proclamabant se monachi Clunienses de quodam milite Bernardo, qui terram beati Petri apostoli in villa Vallis sitam sibi injuste vindicabat: scilicet terram quam Trudgis in jam dicta villa jure testamentario delegaverat beato Petro. Veniens itaquĉ ante presentiam domni Viviani, venerabilis ejusdem loci prepositi, et conventu fratrum, verpivit omnem querelam quam injuste proclamabat suam, adibens testes viros nobiles, Achardum, Bladinum atquĉ Artaldum, aliosque quamplures. Ut igitur veniam peccatorum {86}posset promerere et gratiam Sancti Petri ac communem omnium fratrum benivolentiam sibi reconciliare, hoc testamentum publice conscriptum, summisso vultu super altare Sancti Petri posuit; et ut reddita non repetantur, manu propria firmavit, invocans testem testium filium Dei unicum ac janitorem cĉli eximium, beatum Petrum apostolum. S. Bernardi, qui verpicionem istam fieri rogavit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 80; cop. 16-208; A. m. 248, CCXLIX.) (Au dos:) Vuerpicio Bernardi in Vallis. 1843. 990, environ. CHARTA QUA ALDULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CAMPOS IN VILLA BESORNIACO. Carta quam fecit Aldulfus Sancto Petro in emendatione. Donat unum campum in villa Besorniaco, ultra Vuanda; terminat a mane terra Ainardi, a medio die Vuanda volvente, de duabus partibus terra Sancti Petri. Donat alium campum in ipsa villa, Valelias vocat; unam perticam habet in transversum, et in longum quantum tenet, [terminat] a mane terra Huberti, a media die terra Sancti Petri, a sero Joseranni, a circio Bernaldi. S. Aldulfi. S. Manni. S. Johannis. S. Vualterii. S. archipresbiteri. S. Ingelmari. (A. a. 218.) ?? 1844. 990, environ. CHARTA QUA PERMINCUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM CUM CAPELLA SANCTI DESIDERII IN VILLA LOVENSI. Ego, in Dei nomine, Permincus dono Deo et sanctis apostolis ejus {87}Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Ledunensi, in agro Auriacense, in villa Lovensi, hoc est mansum indominicatum, cum capella in onore sancti Desiderii, cum omnibus appendiciis, hoc sunt vineis, pratis, silvis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum, trado adque transfundo, ut faciant rectores jam dicti loci a die presente quiquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis vero de eredibus {88}ejusdem ullam calomniam inferre presumserit, non valead quod repetit, sed primitus ira Dei incurrit et supradictis apostolis; et posthec donatio stabilis et firma permanead, stipulatione subnixa. S. Perminci, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantini filii ejus. S. Ramnulfi. (Bibl. nat. cop. 16-211; B. h. 216, CCXVIII.) (Au dos:) 1ş Permincus in villa Lovensi, Lucduno; 2ş Capella Sancti Desiderii in villa Lovensi, diocesis Lugdunensis. 1845. 990-991. CHARTA QUA MAIOLUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMABUS GENITORUM SUORUM GAUZERANNI ET ROTRUDIS, MANSUM INDOMINICATUM CUM SERVIS IN VILLA MONTIS. Salvatoris clementia hoc genus remedii concessum est fidelibus, ut ex reditibus suis ĉterna valeant premia adipisci, si eas juste dispertierint. Quapropter ego, in Dei nomine, Maiolus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in comitatu Lugdunensi, in villa Montis: hoc est mansum unum in dominicatu, cum servo nomine Duranno et uxore sua, nomine Aldegardi, et infantibus eorum, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Hanc autem donationem primitus facio pro anima mea et in locum sepulture mee, et pro anima patris mei Gauzeranni et matris mee Rotrudis, et fratrum meorum, et pro animabus parentorum meorum, et pro salute omnium fidelium defunctorum, ut omnibus in commune profitiat: ea tamen ratione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et singulis annis, festivitate apostolorum principis, XII denarios in censum persolvam; post meum vero discessum, sine ulla mora ad Cluniacum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, primitus iram Omnipotentis sanctorumque omnium incurrat offensam, et, nisi resipuerit, cum diabolo in inferno trudatur; cogente vero juditiaria potestate, auri libras quatuor exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione {89}subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Maioli, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. Hisraheli. S. Arlei. S. Bernardi. S. Huberti. Aldebaldus levita scripsit, regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. or. 55; cop. 14-200, extraits; A. m. 80.) (Au dos:) Maiolus Pulverels in Montis villa et Maioli Pulverellis in Montis, in pago Lugdunensi. 1846. 990-991. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUAMDAM TERRAM IN VILLA MASIRIACO. Ego, in Dei nomine, Hugo dono ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Masiriaco: hoc est unum anda de terra arabile, qui terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta terra Petri et Girberti de Craio; faciantque rectores jam dicti loci ab hodierno die quicquid facere voluerint. S. Hugoni, qui fieri et firmare rogavit. S. Ramnaldi. S. Sofredi. S. Stephani. [S. Hildini.] Hactum Cluniaco, regnante Hugone anno IIII. Aldebaldus scripsit. (Bibl. nat. cop. 14-149; A. m. 307, CCCVIII.) (Au dos:) Hugo in villa Masiriaco. 1847. 990-991. COMMUTATIO TERRARUM IN VILLIS JALONIACO ET BUGDONE INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET GIRBERTUM. Christicolis omnibus circumquaque habitantibus notum fieri volumus, quod veniens quidam homo, nomine Girbertus, ante presentiam domni piissimi Maioli abbatis, postulans ab eo ut aliquam terram que adjacet in villa que vocatur Jaloniacus ei scammium facerent, quod ita {90}per consensum omnium fratrum concessum est ei. Habet autem ipsa terra beatissimi Petri perticas LXV. Propter hanc terram ego Girbertus dono ad ipsum locum Cluniacum aliam terram que est sita in pago Matisconense, in agro Jaloniaco, in villa Bugdone: sunt autem duo campi divisi inter se; vocatur vero ipse locus ubi ipsi campi sunt Maaler. Ille campus qui est super via publica habet de unoquoque fronte perticas VI, in longitudine decem et VIII et dimidium. Item alius campus subtus ipsa via publica est: terminat autem a mane terra Heldini, a medio die terra Duranni, a sero terra Stephani, a cercio terra Sancti Petri; de unoquoque fronte habet perticas VI, in longitudine X et VII. Ab hodierno vero die faciant ipsi rectores loci quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco monasterio. S. Girberti, qui fieri rogavit. S. Giperi. S. Ubaldi. S. Adraldi presbiteri. S. Agmoni. S. Sigibaldi. S. Heirici. S. Vulardi. S. Dominici. S. Constancii. Regnante Hugone rege anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-191; A. m. 599, DCXXX.) (Au dos:) Scamium Girberti in Galoniaco et Bugdon villis. 1848. 990-991. NOTITIA WERPITIONIS QUARUMDAM TERRARUM PROPE AQUAM GRAONNAM ET IN VILLA CONFLANTE A GIRBERTO MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. Noticiĉ vel virpitionis que fecit Gyrbertus, pro Dei amore necnon et pro anima sua, sanctorum ad limina apostolorum Petri atque Pauli, ceterorumque corpora sanctorum qui digne venerande sunt, seu ad monachis qui in Cluniensis cenobii morantur, quantum de illa publica via que de Cluniaco pergit ad Cadavariaco, et usque in intus aqua quĉ vocatur Graonna, totum ad integrum, quĉ ego temerario calumniare presumpsi, in Conflante namque villa molendinum similiter. Dederunt namque monachi ad ipsum calumniatorem pro ac terra {91}equum unum valente solidos quinquaginta. S. Girberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Noeri, filii ejus. S. Arilei. S. Duranni. S. Engelelmi. S. Sofredi. S. Rotgerio. S. Adalberti. Aymo, indignus [monachus?] scripsit, anno IIIIto regnante Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-192; A. m. 509, DXL.) (Au dos:) Virpitio quĉ Gyrbertus fecit. 1849. 990-991. CHARTA QUA ACHARDUS ET HUBERTUS FRATRES DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM INDOMINICATAM IN VILLA DUNZIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint quique fideles, quod nos Achardus et Hubertus fratres donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Maticensi, in villa Dunziaco, hoc est vineam unam in dominicatu, que terminat a mane terra Richardi cum eris suis, a medio die terra Sancti Nicetii, a sero via publica, a cercio terra Duranni. Facimus autem hanc donationem in eo tenore, ut quamdiu ambo vixerimus, teneamus et possideamus, et mox ut aliquis e nobis obierit, pars ipsius ad supradictum locum perveniat. In vestitura vero omnibus annis donamus sextarios VIII de vino, et post nostrorum amborum discessum, ex integro ad Sanctum Petrum perveniat. Facimus etiam hanc donationem [non tantum pro animabus nostris, sed] et in locum sepulture nostrĉ. Si quis autem, quod futurum esse minime credimus, nos ipsi, aud ullus de heredibus nostris, aud aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, auri libras III exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Maxiliaco publice. Remittimus etiam omnem querelam quam adversus Sanctum Petrum abeamus, a die presenti. S. Achardi et Huberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Livoni. S. Bovoni. S. Richardi. S. Vuarini. S. Andree. S. Giraldi. S. Lanberti. Aldebaldus scripsit regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-193; A. m. 122, CXVIII.) (Au dos:) Charta Achardi et Humberti, Dunziaco. {92}1850. 990-991. COMMUTATIO TERRARUM IN VILLIS BESORNIACO ET DUNZIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET LIVONEM. Scamium fecerunt monachi Clunienses et quidam Livo. In primis donat Livo partibus Sancti Petri campum unum in Besorniaco, ad Sanctum Vincentium vocat; abet in lato perticas VI et in longo perticas XL, et eo amplius. Et accepio ab eis campum unum in Dunziaco; abet perticas in lato X et in longo X, et sex solidos supra. Et faciant utrique quicquid facere voluerint. Actum Besorniaco publice. S. Livoni. S. Achardi. S. Huberti. S. Bovoni. S. Wilelmi. Regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-194; A. o. 74 et A. m. 169, CLXX.) (Au dos:) Scamium, Livo in Besorniaco. 1851. 990-991. CHARTA QUA EVRARDUS ET ALDEGARDIS DANT PIGNORI MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS IN VILLA VARENAS. Noticia vel incaucione que fecit Evrardus Sancto Petro de terra quam Oddo fecit Sancto Petro post discessum sue uxoris Aldegardis; et ipsam terram mittunt modo Evrardus et jam dicta Aldegardis in cautione. {93}Et ego similiter Evrardus mitto omnem terram quam in ipsa villa visus sum habere Varenas in caucione pro triginta tribus solidis, usque in diem solutionis. S. Evrardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Aldegardis. S. Ansberti. Actum Cluniaco, regnante Hugone anno IIII. Aldebaldus scripsit. (Bibl. nat. cop. 14-195.) ?? 1852. 990-991. CHARTA QUA GAUSMARUS WERPIT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA GALONIACO ET INVICEM COLONIAM IN VILLA CURTMARTIO RECIPIT. Noticia verpitionis acta Cluniaco ante presentiam domni Viviani, Ridfredi, Torinci, Ascherici atque Rainardi. In eorum presentia venit quidam vassus, nomine Gausmarus, qui olim nimium eis erat infestus de quibusdam rebus in Galoniaco villa sitis, videlicet de curtilo uno in eadem villa, cum omnibus ad ipsum curtilum aspicientibus, intro et foris. Pro amore itaque beati Petri et fratrum, in presenti verpivit omnem querelam, ita ut ab hodierno et in reliquum has res secure fratres [teneant] ac possideant, sine ullo contradicente; in eo etiam tenore, ut si stabiliter et firmiter non potuerint tenere, ipse de sua hereditate emendet in duplo. Et si filius ejus Girbaldus firmare noluerit, illam medietatem in Dorno villa et in Monrisald, quam ipse dedit illi in is duabus villis, perdat, et teneant monachi usquequo eam firmet. Donant etiam jam dicti fratres huic viro coloniam unam in villa Curtmartio, et quicquid ad ipsam coloniam aspicit; in tali tenore, ut quamdiu ipse vixerit teneat ac possideat, et post suum discessum ex integro ad Cluniacum perveniat. Facio autem hanc donationem pro anima mea et uxoris meĉ Girburgis. S. Gausmari, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Malvuini. S. Rodberti. S. Franconi. Regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 61; cop. 14-198; A. m. 633, DCLXIIII.) (Au dos:) Vuirpicio Gausmari in Galoniaco. {94}1853. 990-991. CHARTA QUA INGELGERIUS, BERNARDUS ET AINARDUS, FRATRES HUBERTI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA ET DE REBUS EJUSDEM HUBERTI, MEDIETATEM CURTILI ET VINEĈ IN VILLA TURNIACO. Notum sit cunctis sanctĉ ecclesie filiis, quod nos, in Dei nomine, Ingelgerius et Bernardus, frater Huberti, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris pro anima Huberti. Sunt autem ipse res in pago Maticensi, in villa Turniaco, hoc est medietas curtili unius cum medietate vineĉ insimul tenente; terminat a mane terra Sancti Petri, de aliis partibus via publica, faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint. Hanc autem donationem facimus pro anima Huberti et animabus nostris, cunctorumve fidelium, ut pariter cunctis in commune proficiat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri uncias duas componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi et Aynardi fratrum Huberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelger. S. Vuichardi. S. Arnaldi. S. Bernardi. S. Isimbardi. S. Etelane et filii ejus Gausberti, qui firmaverunt. Data per manum Armanni, regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-199; A. m. 737, DCCLXVIII.) (Au dos:) Pro Humberto in Turniaco. 1854. 990-991. CHARTA QUA GIRBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ BLISMODIS, CURTILUM INDOMINICATUM CUM VINEA IN VILLA DUNZIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Girbertus dono ad locum Cluniensem, pro anima uxoris meĉ Blismodis, aliquid de rebus meis quĉ sunt site in pago Matisconensi, in villa Dunziaco, hoc est curtilum {95}unum in dominicatu, cum vinea quem de Rancherio conquisivi; terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri, a cercio Amalrici. Faciant post hunc diem quicquid voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Noeri, filii ejus. S. Girberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Adalardi. S. Ingelelmi. S. Gislardi. S. Sofredi. S. Sivuini. S. Giraldi. Regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-201; A. m. 266, CCLXVII.) (Au dos:) Girbertus in Dunziaco. 1855. 990-991. NOTITIA WEBPITIONIS QUARUMDAM TERRARUM IN VILLA PEDORNIACO ET SUPER SEIA A LEUDPRANNO ET FILIO EJUS BERARDO MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. Noticia verpitionis acta Cluniaco, ante presentiam domni ac venerabilis Maioli, abbatis ejusdem loci. In ejus presentia seu reliquorum fratrum venit quidam vassus, Leudprannus nomine, et filius suus Berardus, qui quasdam terras Sancti Petri sibi vindicabant. Pro amore itaque Sancti Petri ac domni abbatis postposuerunt omnem querelam de qua sepe dictum locum lacessebant, de Pedorniaco scilicet villa, et quiquid ad ipsa villa aspicit usque ad exquisitum; et ut reddita non repeterentur, hanc notitiam fieri rogaverunt et manibus roboraverunt. S. Leudpranni et filii sui Berardi. S. Heldi. S. Rainaldi. S. Bernardi. S. Huberti. S. Ornadi. S. Malvuini. Similiter verpivit Berardus silvam super Seia, et accepit propter hoc pallium valentem solidos LX. Regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-202.) (Au dos:) Vuirpitio Leutpranni et Berardi filii ejus. 1856. 990-991. CHARTA QUA OSBERTUS DAT LEOTARDO ET CONSTABULO UXORIBUSQUE ET INFANTIBUS EORUM CURTILUM CUM VINEA IN VILLA CAMGISENT. Domino fratribus Letart et Custabulo, et uxores eorum, et infantes {96}Clementia et Eldeart, et infantes Letar et Clemencia, et filio Eldeart, nomine Fredelono. Ego Osbertus vendo vobis curtilum cum vinea, qui est in pago Matisconense, in agro Arpagiacense, in villa Camgisent, oc est curtilus qui terminat a mane terra Hunber et molaro finale, a medio die Sicardo, a sero via pullica, a certio terra Hunber. In ipsa villa vendo vobis duas rasas de vinea, qui terminat a mane et a medio die terra Hunber, a sero terra de ipsa hereditate, a cercio terra at infantes Sovrono. Eo tenore una medietas Letar et uxore sua Clemencia, et infantes eorum; altera medietas Custabulo et Eldeart et filio suo Fredelono: dum Custabulus et Eldeart vivit teneant, et postea at Fredelono perveniat. Et donamus precium solidos IIIIor. Si quis infrangere voluerit, libras III persolvat, et postea firma permaneat. S. Rotfredo. S. Bertoeno. S. Telblet. S. Wilelmo. S. Otberto, qui donavit, et uxore sua, qui consensit. S. Atalbert. Data per manu Gonso, sub die dominico, annos IIIIor regnante Hugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-203.) (Au dos:) Venditio Osberti in Camgisent. 1857. 990-991. CHARTA QUA LEUDPRANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIUM PLANTUM IN VILLA VALLIS. In nomine Verbi incarnati. Ego Leutprannus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de rebus meis qui sunt site in pago Matisconense, in villa que vocatur Vallis, hoc est medium plantum quod Martinus edificavit. Omnia dono Deo [et] ad jam dicto supradicto loco, eo tenore ut, quandiu vixero, teneam et possideam, omnique anno in vestitura II sextaria de vino persolvat; post obitum vero meum, ad jam predictum locum revertatur. S. Leutpranni, qui fieri et firmare rogavit. S. filii ejus Berardi. S. Eldini. S. Umberti. S. Bernardi. Regnante Hugone rege anno IIII. (Bibl. nat. cop. 14-205; A. m. 280, CCLXXXI.) (Au dos:) Leutprannus, Vallis. {97}1858. 990-991. CHARTA QUA AINARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTEM INDOMINICATAM QUĈ DICITUR IN MONTEM, CUM ECCLESIA SANCTĈ MARIĈ ET ALIAS RES IN VILLA RIALIACO. In nomine Dei omnipotentis. Ego Ainardus cogitavi de misericordia ejus; pro redemptione animarum omnium christianorum, dono Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco loco, cui preest domnus Maiolus abbas, meam curtem indominicatam, que dicitur in Montem, et in ipsa curte ĉcclesia in honore sanctĉ Mariĉ, cum perœchia, cum omnibus suis apendiciis: hoc sunt curtilis, vineis, campis, pratis, silvis, molinariis, et in villa quĉ dicitur Rialiaco, totum quod visus sum habere; ea ratione quandiu vixero teneam, et postea huic loco perveniat. S. Ainardus, Johannes, Aimo, Faramundus, Girbertus, Eldinus, Garencus, Bernardus, Bertrannus, Tetardus. Raimundus scripsit, regnante Hugone rege anno IIII. (A. m. 18.) ?? 1859. 990-991. CHARTA QUA WIGO, LAMBERTUS, BERARDUS ET WILLELMUS, FRATRES, VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAPELLAM SANCTI PETRI IN VILLA MOLINIS. In nomine Dei summi. Nos fratres germani donamus ad locum Cluniacum capellam in honore beati Petri, in pago Augustidunensi, in villa Molinis. Donamus autem capellam hanc Sancto Petro ego Wigo ac Lanbertus, Berardus ac Willelmus, fratres, ut omni tempore monachi teneant; et accepimus ab eis precium triginta solidorum. S. Wigonis, Lanberti, Willelmi, Berardi, Wilenci, Wichardi, Fulgerii, Grimerii, Anscherici, Berardi, Gondoyni. Actum Cluniaci, regnante Hugone anno IIII. (A. m. 53.) ?? {98}1860. 990-991. CHARTA QUA AMBLARDUS ET UXOR EJUS STEPHANA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES CAMPOS IN VILLA BESORNIACO. Igitur ego Anblardus et uxor mea St[e]phana vendimus predicti loci Cluniaci monachis campum I in pago Matisconense, in villa Besorniaco, terminatum ex omnibus partibus terra Sancti Petri, et accipimus ab ipsis denarios V; et alium campum in ipso loco, terminatum similiter ex omnibus partibus terra Sancti Petri, et in alio loco canpum terminatum de uno latere terra Sancti Petri, de alio Rotberti, de una fronte via publica, de alia aqua currente, et accepimus ab ipsis denarios VIII: et ut firma et stabilis ista venditio permaneat, hanc cartam fieri rogavimus, et propriis manibus firmavimus. S. Anblardi et uxoris ejus Stephanĉ, qui vendiderunt. S. Gualdranni. S. Evrardi. S. Bernardi. S. Ugonis. S. Johannis. Actum Besorniaco publice. Ego Maingaudus scripsi, regnante Hugone rege anno IIII. (A. m. 86.) ?? 1861. 990-991. CHARTA QUA RICHERIUS, ODDO ET OTRANNUS, FILII ARDRADI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA PATRIS SUI, VINEAM IN VILLA SICIACO. Nos igitur, in Dei nomine, Richerius, Oddo, Otrannus, filii Ardradi, donamus ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris pro anima ejusdem patris nostri et in locum sepulturĉ. Est autem vinea una in villa Siciaco, quĉ terminatur a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Vincentii, a cirtio terra Berengerii; faciantque post hunc diem monachi predicti loci quicquid voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Richeri. S. Tecĉ. S. Odonis. S. Arlei. S. Otranni. S. Sofredi. S. Bladi. S. Rotberti. S. Ermenberti. Regnante Hugone anno IIII. (A. m. 94, XCV.) ?? {99}1862. 990-991. CHARTA QUA GIRARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS IN VILLA MARCHESOLIO. In Christi nomine. Ego Girardus dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Marchesolio, in agro Fargias, hoc est vineam unam in dominicatu, quam de Maimberto conquisivi; terminatur vero ipsa vinea a mane vinea Jocelmi, a medio die [via] publica, a sero vinea Sancti Johannis, a cercio terra Ingelberti, faciantque seniores loci predicti ab hodierna die quicquid inde facere voluerint. Dono etiam in ipsa villa medietatem vineĉ quam vocant ad Caminum Girardi, que terminatur de duabus partibus via publica, de aliis duabus partibus de ipsa hereditate, quam de Rotberto conquisivi, et unam petiolam de vinea, quam de Richardo scamiavi, medietatem similiter; eo tenore, ut quamdiu vixero teneam ac possideam, et post meum obitum, ad jam dictum perveniat locum: in vestitura vero omnibus annis duos sextarios vini persolvam. Actum Maxiliaco publice. S. Girardi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Huberti et Achardi et Fulchranni et Leodegarii et Rotberti et Tedaldi et Aldebaldi. Hugone regnante anno IIII. (A. m. 230, CCXXXI.) ?? 1863. 990-991. CHARTA QUA BOVO NOTUM FACIT SE PRATUM IN VILLA BESORNIACO MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIDISSE. Noverint quique fideles, quod ego Bovo vendo ad monachos Cluniacenses pratum unum in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, ad Sanctum Vincentium vocat: habet perticas in lato VI, et in longo quantum tenet; et accipio ab eis precium XII solidos. Et post istum diem faciant seniores supradicti de ipso prato quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Bovoni et Achardi et Humberti et Livoni. Regnante Hugone anno quarto. (A. m. 245, CCXLVI.) ?? {100}1864. 990-991. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA TURNIACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Ego Bernardus dono aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Turniaco, videlicet unum curtilum cum vinea et campo simul tenente indominicatum; qui terminatur a mane de ipsa hereditate, a meridie via publica, a sero campo Fulconis. Si quis autem contradicere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed omni tempore inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. S. Bernardi, qui donavit et firmare rogavit. S. Ingelsendĉ. S. David. S. Rotlanni. S. Vulardi. S. Uberti. S. Ingelgerii. S. Ingelberti. S. Ingelbaldi. Actum Cluniaco publice. Regnante Hugone rege anno IIII. (A. m. 577, DCVIII.) ?? 1865. 990-991. CHARTA QUA ORNATUS PRESBITER, ACHARDUS ET ARLEIUS, FRATRES, DE HEREDITATE ET PRO ANIMA SORORIS SUĈ TEZĈ, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA FLAVIACO. In nomine Verbi incarnati. No[s] vuadiatores, Ornatus presbiter, Achardus et ego Arleius, pro anima sororis nostrĉ Tezĉ, sicut ipsa deprecata est, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de hereditate ipsius et in locum sepulturĉ, scilicet unam vineam que est sita in villa Flaviaco, et habet in longum perticas XX, in latum V; terminaturque a mane et a meridie de ipsa hereditate, a sero terra francorum, a cirtio muro manufacto. Si quis vero huic donationi aliquam calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram I componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Ornati presbiteri. S. Achardi. S. Arlei. S. Acdoardi. S. Rotrudis, {101}sorroris ejus. S. Heldini. S. Attonis. S. Igberti. S. Ingelelmi. S. Siguini. Teotmarus monachus scripsit, regnante Hugono rege anno IIII. (A. m. 757, DCCLXXXVIII.) ?? 1866. 990-994. NOTITIA WERPITIONIS DECIMARUM ECCLESIĈ VALENTIOLENSIS AB ALMERADO, REGENSI EPISCOPO, IN PRESENTIA WARNERII, CLUNIACENSIS PRĈPOSITI, FACTĈ. Notitia guerpicionis quam domnus Helmeradus, Regensis episcopus, fecit in villa Valentiolensi. Venit prefatus pontifex in ecclesiam ejusdem ville, ante preciosa pignora sanctorum que in imagine Sancti Petri continentur, et vuerpivit in presentia domni Varnerii, Cluniacensis prepositi, aliorumque fratrum qui cum eo aderant, omnem querelam quam habebat adversum eos de decimis eorum proprii laboris ac omnis possessionis, et de omni terra quam requirebat, tam in ipsa villa quam alibi, nomine predicte ecclesie dotis. Hĉc igitur omnia cum aliis consuetudinibus non rectis non solum dimisit ac vuerpivit, sed etiam si quid ex hoc ad suam rectitudinem pertinebat, Deo et Sancto Petro Cluniacensique loco et ejus habitatoribus totum libentissime concessit, sub tali scilicet anathematis conditione, ut nullus ex successoribus suis hoc ulterius audeat repetere; sed hec descriptionis vuerpitio firmum et inconvulsum obtineat in perpetuum vigorem, absque ullius contradictione. S. domni Almeradi episcopi, qui hanc donationis vel vuerpicionis fieri ac firmari precepit. S. Poncii. S. Unberti. S. Nectardi. S. Raimbaldi. S. Martini. Data per manus Vuarnerii. (Bibl. nat. cop. 17-54; A. m. 154, CLV.) (Au dos:) De Valentiola. — Vuerpicio Helmeradi in pago Regense. 1867. 990-994. WERPITIO BERNARDI, ETC., IN VILLA MASIRIACO ANTE DOMNUM VIVIANUM ET LANFREDUM, MONACHOS CLUNIACENSES. Vuerpitio quam fecerunt Bernardus, alius Bernardus, Wibertus, {102}Ubertus ante dunnum Vivianum et Lantfredum, et ante nobiles viros, in villa Masiriaco, de querela quam ipsi habebant adversus Sanctum Petrum et monachos ejusdem, de bosco et de plano, et de omnibus quĉ inquietabant in ipsa villa et in omnibus apenditiis ejus, qui omnia dimiserunt et sese amplius nihil calumpniare promiserunt. S. Letaldi. S. Lietberti fratris ejus. S. Rainfredi. S. Fulcrardi. S. Girberti. Qui amplius removere voluerit, anathema sit. (A. m. 402, CCCCXXXIII.) ?? 1868. 991 (?), 13 janvier. CHARTA QUA RODSELINUS CLERICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CURTE ALBINI. Sacrosancta Dei ĉcclesia que est constructa aput Clugniaco, et in honore beati Petri apostoli dedicata, ubi domnus Magiolus abba preesse videtur. Ego quidem Rodselinus cogito chasum humane fragilitatis, seu pro remedium anime mee vel parentum meorum Vuiniyso et coyva sua Godane, avios meos, vel cunctis propinquis meis, quem Dominus de penis inferni eripere dignetur. Propterea dono ad jam dictum locum aliquid de hereditate mea qui est sita in pago Lucdunense, in agro Gehongiacense, in villa que vocant Curte Albini: hoc sunt curtili, campis, pratis, silvis, fontis, aquis aquarumque decursibus, omnia in omnibus, totum ad integrum, usque inexquesitum, quantum mihi legibus obvenit; ea scilicet tenore quamdiu vivi husum et fructum possideo, pos meum discessum ad jam dicto excellesia perveniat sine ulla tarditate, et ad singulos annos in vestitura XII denarios in Nativitate sancti Johannis Babtiste recipiatis. Si quis vero, quod futurum est minime credo, si ego ipse, aut ullus homo de heredibus meis, aut ulla emissa persona qui contra hanc donationem istam aliquam calumniam inferre voluerit, non valead vindicare quod petit, set inferat cui litem intulerit tantum et aliud tantum cum qualitate et cumgrueencia, ira Dei et sancti Petri apostoli incurrat. S. Rodselini {103}clerici, qui donatione ista fieri et firmare rogavit. S. Adalardum. S. Bernardo. S. Achardo. S. Vuarnerio. S. Bererio. S. Vuinierio. S. alio Bernardo. Data manu Johanni sacerdoti, in die martio, idus januarii, regnante Gonrado rege. (Bibl. nat. cop. 18-141; A. m. 420, CCCCLI.) (Au dos:) Carta Rotcelini in villa Curte Albino. 1869. 991, janvier. CHARTA QUA WALBERTUS ET UXOR EJUS BERTA DANT VITGERIO CAMPUM VINEAMQUE IN VILLA VARENGO. Domino fratribus Vitgerio. Igitur ego Vualberto et Berta, in pro amore et bone voluntate que contra te abeamus, propterea dono tibi de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo, oc est campo; terminat a mane increpito, a medium die via pullica, a sero et a cercio de ipsa ereditate, et abet in longo perticas XXV, in uno fronte perticas X, in alio fronte XI et pedes V. Infra istas terminio, totum tibi dono. Et dono tibi vinea; [terminatur a mane et a sero terra Tetoenĉ, a meridie via publica, a certio terra] Vulgerio cum eris, et abet in longo perticas VIIII, in uno fronte perticas III, in alio fron II et dimidia. Infra istas terminio, totum vobis dono, et faciatis quitquit facere volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabili permanead, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Vualbert et Berta, qui fieri et firmare rogavit. S. Erinnart. S. David. [S. Engelardi.] S. Daniel. {104}S. Tetgerio. S. Costancius. [S. Teteldis.] S. Gondulfo. Data Ermeneldric, sub die mercoris, mense janoario, annos IIII Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-213; A. m. 792, DCCCXVIII.) (Au dos:) Carta Udulgerii de Varengo, que dedit Sancto Petro. 1870. 991, mars. CHARTA QUA GOTEFREDUS, CUM UXORE SUA ALEXANDRIA AC FILIIS SUIS, MONASTERIO CLUNIACENSI DAT IN COMMUTATIONEM CAMPUM PROPE CASTRUM BERZIACUM. In Cristi nomine. Placuit adque convenit inter [monachos] Sancti Petri et dumnum Magolum abatum et congregacionem: donavit Gotefredus et uxor sua Alessandria et filios suo Tealberto et Eldino, campo que est in pago Matisconense, in agro Ibiacense, a Forhallo vocat, oc est campus; terminat a mano terra Arleio, a medio, a siro de ipsa terra, a cercio Sancti Vincenti, et abet in longo perticas sexainta octo, in uno fronte XVIII, in alio fronte XVI. Infra isto terminio, vobis dono in ĉscamio; et faciatis quitquit facere volueritis. Si quis contradixserit, auri uncias X componat; et postea firma sit. Actum castelle Berziaco fuit facta. S. Gotefredus et uxor sua Alessandria et filios suo Modberto et Eldino, qui estcaminio isto fecerunt et firmare rogaverunt. S. Constantino. S. Milo. S. Iscombado. S. Bernardo. S. Arnaldo. Data per manu Balduino presbitero, in mense marcio, in die josis, annos IIIIor, regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-219; A. m. 449, CCCCLXXX.) (Au dos:) Scamium Gotefredi. {105}1871. 991, mars. CHARTA QUA TEODRICUS ET UXOR EJUS ESTIBORGIS VENDUNT PONCIO VINEAM IN MULNETO. Domino frater Poncius. Teodricus et uxor sua Estiborgis, donavimus vinea que es situs in pago Matisconense, in fine Igiacense, in Mulneto vocat; terminat a mane Bernart, a medio die increpito, a cercio via pullica, a sero at ipso Ponsono: abet in lato perticas II et dimidia. Infra istas terminaciones vel perticaciones, tibi vendo pro solidis IIII, et faciatis pos hunc diem quiquit volueritis, sine nullum contradicentem. Si quis vero, si ego, au ullus homo de eredibus nostris contradicere volueritis, de auro uncias III componat, et inantea firma stabilis permaneat, constipulatione sumnixa. Actum Igiaco villa pullice fuit facta. S. Teoricus et uxor sua Estiborgis, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Elgots, qui consensit. S. Aericus. S. Adalbertus. S. Bladinus. S. Vuarenbertus. S. Eldevertus. S. Stephanus. S. Costantini. Ego Deodatus rogatus scripsit, datavit die lunis, in mense marcii, annos IIII regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-220.) (Au dos:) Poncii in Molneto. 1872. 991, mars. CHARTA QUA RACULFUS ET UXOR EJUS AREMBURGIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CUJUSDAM CURTILI IN VILLA TISIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Raculfus et uxor mea Aremburgis donamus ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi, in villa Tisiaco, hoc est medietatem curtili unius cum vinea insimul tenente; terminat a mane et a certio terra Sancti Petri, a medio die et a sero via publica. Dono etiam quantum ad ipsum curtilum aspicit totam meam partem: hoc sunt campi, prati, {106}silve, totum ad integrum; faciantque quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Raculfi et uxoris sue Aremburgis, qui fieri et firmare rogavit. S. Arcodi. S. Dadoni. S. Humberti sacerdotis. S. Girardi. S. Ingelelmi. S. Rodberti. Data mense martio, regnante Hugone anno IIII. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 59; cop. 14-221; A. m. 505, DXXXVI.) (Au dos:) Raculfus in Tisiaco. — Ugo rex. Maiolus abbas. Sancti Poncii. 1873. 991, avril. CHARTA QUA RAYMBERTUS ET UXOR EJUS LANTELDIS VENDUNT GIRBALDO CAMPUM IN VILLA BAYNAS. Domino fratribus Girbalt, entores. Ego Raymbertus et uxor sua Lanteldis vendimus nos tibi campo in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Baynas vocat; terminet de uno latus terra Sancti Marcelli, de alio latus terra Girbalt sacerdote, in uno front guta percurrente et in alio front terra de ipsa ereditate, abed in longo perticas XII, in lato perticas IIIIor et pedes VIII. Infra isto terminio et perticacio tibi vendimus, et accepimus de te precium invalentem solidos III et denarios VI; et facias pos isto die quicquid facere volueris in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui temtare voluerit, auri uncia I componat. Actum Lordoni castelli. S. Raymbert et uxor sua, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Ubert. S. Josbert. S. Leotbalt. S. Imbert. S. Ahart. S. Adalgis. S. Arembert. S. Ingelgerio. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die lunis, mense aprili, annos IIIIor regnante Ugone regi. S. Arembert. (Bibl. nat. cop. 14-224.) (Au dos:) Venditio Raimberti in Baynas. 1874. 991, avril. CHARTA PERMUTATIONIS ET VENDITIONIS TERRARUM IN VILLA BESORNIACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET ROTARDUM UXOREMQUE EJUS DODAM, ATQUE DEODATUM. Placuit adque convenit inter monacos Sancti Petri Cluniensis monasterii {107}et Rotart et uxori ejus Doda, ut inter se terras commutent. Dedit Rotardus ad partem Sancti Petri campo in pago Matisconense, in villa Besorniaco; terminet de uno latus terra Sancti Petri, de alio Bladino, de uno fronte via publica, abet in lato perticam I, in longo quantum tenet. Dederunt monahi ad partem Rotardi campo; terminet de uno latus terra Ingelfredo, de alio Livoni, de uno front Sancti Petri, de alio via publica, abet in lato perticas III, in longo quantum tenet. Et ego Deodatus vendo vobis in ipso loco, campo; in lato pertica I et pede I, in longo quantum tenet, et accepio de vobis precium valente solidos II et denario I. Firma stabilis permaneat; et qui calumniare voluerit, auri uncias II componet. Besorniaco ville fuit facta publice. Ut autem cerciores essent, cuncti firmatores minime denegantes, propriis manibus firmaverunt. S. Amblart. S. Ainart. S. Arembert. S. Laterius. S. Eldradus. Ego Maingaudus scripsi, datavi die sabati, mense aprilio, annos IIII regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-225; A. m. 698, DCCXXIX.) (Au dos:) Scamium Rothardi in Besorniaco. 1875. 991, avril. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ADALBERGA GIRBALDO SACERDOTI CAMPI PARTEM VENDUNT, ALTERAMQUE PARTEM DANT IN VILLA BAYNAS. Dilecto Girbalt sacerdote, entores. Ego Bernardus et uxor sua Adalberga vendimus nos tibi campo in pago Matisconensi, in agro Maciacense, in villa Baynas vocat; termined de uno latus terra Girbalt, de alio latus terra de ipsa ereditate, de alio front terra Arlegio cum eris, in alio front guta percurrente, et abed in longo perticas XIII, in lato perticas V. Infra isto terminio et perticacio, les II perticas tibi dono, alias tibi vendo; et accepimus nos de te pretium invalentem solidos II et denarios VIII. Et facias pos isto die quicquid facere volueris in omnibus. {108}Si quis vero, nullum contradicentem, et qui temtare voluerit, auri uncia I componat; firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum atrio Sancto Leodegario. S. Bernart et uxor sua, qui vendicione et donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Adalgis et alio Adalgis. S. Dominico. S. Drocbalt. S. Bernoart. S. Ingelgerio. S. Leterio. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die dominico, mense aprili, annos IIIIor regnante Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 14-226.) (Au dos:) Conquistus Girbaldi. 1876. 991, avril. CHARTA QUA BOVO VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BESORNIACO. In Christi nomine. Ego Bovo vendo monachis Cluniensibus unum campum situm in pago Matiscon[en]si, in villa Besorniaco; qui terminatur de uno latere terra Sancti Petri, de alio terra ipsius Bovonis, de ambabus frontibus terra Bernardi et heredum suorum, et habet in latum perticam I, in longum quantum tenet, et accipio ab eis precium solidorum II, faciantque post hunc diem quicquid voluerint. Qui autem eis contradixerit, auri unciam I componat, et postea hĉc venditio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco villa. S. Bovonis, qui vendidit et ipse firmavit. S. Wilelmi. S. Leterii. S. Aremberti. S. Aynardi. S. Rothardi. Data per manum Girbaldi presbiteri, die sabbati, mense aprili, anno IIII Ugonis regis. (A. m. 594, DCXXV.) ?? 1877. [991, avril.] CHARTA QUA AINARDUS ET UXOR EJUS OSANNA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA BESORNIACO. Eodem tempore, ego Aynardus et uxor mea Osanna vendimus monach[i]s {109}Cluniensibus, in ipsa villa Besorniaco, unum pratum, terminatum de uno latere terra Sancti Petri, de alio terra Livonis, de una fronte gutta currente, de alia terra Bernonis, et habet in longum perticas XVIIII, in latum I et pedes VI, fuitque pretium denarii XIII; et faciant quod voluerint. Actum Besorniaco. Testes qui supra. (A. m. 595, DCXXVI.) ?? 1878. 991, 31 mai. CHARTA QUA FLOTBERTUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS ATQUE FILIUS EORUM HUMBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS VINEAS IN VILLA LOPHEACO. Sacrosancte Dei ecclesie Sancte Petri Cluniense, quem donnus Mayolus abba ad regendum habere videtur, et ceteris fratris monachorum. Igitur, in Dei nomen, Flotbertus et uxore sua Rotrude, et filius noster Umbertus, pro amore et bone voluntate donamus ad ipsa casa Dei vineolas in pago Matisconensium, in agro Fusseacense, in villa Lopheaco; una vinea terminat a mane et a cercio Sancti Petri, a medio die ad heres Oddoni, a sero via publica; et alia vinea terminat a mane via publica, a medio die et a cercio ad ipsos receptores, a sero Aymoni. Infra istas terminaciones, donamus ad locum Sancti Petri, in ea ratione, dummodo viverimus, usum et fructum, post nostrum decessum in mensam fratrum perveniat. Si quis istam donacionem contradixerit, auri uncias III componat; firma permaneat, constibulacione subnixa. S. Flotbertus et uxor sua Rotrude, et Umbertus, filius noster, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Leotardi. S. Martini. S. Arnulfi. S. Bererii. S. Arlebaldi. S. Raculfi. S. Sambadini. Data per manu Aldoni presbiteri, pridie kal. junii, annos IIIIor regnante Ugoni regis. [Baldulfus scripsit et subscripsit.] (Bibl. nat. cop. 14-231; A. m. 746, DCCLXXVII.) ?? {110}1879. 991, juin. CHARTA QUA EMMA ET FRATER EJUS BODO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA PARENTUM SUORUM GISONIS ET AALIARDIS, CURTILUM ET CAMPOS IN VILLIS MISIACO ET DUNZIACO. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Emma, pro anima genitoris et genitricis meĉ Aaliardis, et senioris mei Giperii, dono Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, unum curtile in pago Matisconense, in villa Dunziaco; et terminatur de uno latere terra Bernardi, de alio Livonis, de una fronte terra Achardi, de alia via publica, et habet in latum perticas XI et in longum quantum tenet. Et ego Bodo, pro commendatione animĉ patris mei Gisonis et genitricis meĉ Aaliardis, dono ad ipsum locum campum in villa Misiaco, terminatum de uno latere terra Sancti Petri, de alio Selgionis, de una fronte Guanda vo[l]vente, de alia via publica; et in alio loco campum, ad Sogereto vocatur, et terminatur de uno latere terra Vincentii, de alio Witdonis, de una fronte Constabuli, de alia Gavaldranni. Infra istas terminationes, totum at integrum donamus, ut suprascriptum est, sine contradictione. Qui autem calumpniaverit, auri libras IIII componat, et postea et firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Besorniaco publice. S. Emmĉ et Bodonis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ugonis. S. Vulfradi. S. Eldegrimi presbiteri. S. Bernardi. S. Guntardi. S. Anblardi. S. Arenberti. S. Johannis. Ego Maingaudus scripsi mense junio, regnante Hugone rege, anno IIII ejus imperii. (A. m. 85.) ?? {111}1880. 991, 27 août. CHARTA QUA LEOTERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM APPENDITIIS SERVUMQUE IN VILLA TORIACO. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ Sancti Petri Cluniense, quem domnus Mayolus abba ad regendum abere videtur. Igitur, in Dei nomen, Leoterius, pro amore et bona voluntate et pro remedium anime fratri meo Oddo abba, dono ad ipsa casa Dei curtilem unum, cum apendiciis suis, in pago Matisconensium, et in villa que vocantur Toriaco, et unum mancipium, nomine Rotgerio, cum uxore sua et infantibus eorum. Et faciant rectores Sancti Petri post hac die quiquid voluerint. Si quis istam donacionem contradixerit, auri libra I conponat; firma hastabilis permaneat omni tempore. S. Leoterius, qui fieri et firmare rogavit. S. Eva, qui consensit. S. Endrici. S. Dado. S. Leoterii. S. Vuitsoni. S. Teotoni. S. item Andrici. Data per manu Aldoni presbiteri, VI kal. septimbris, annos V regnante Ugoni regis. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 64; cop. 14-232.) (Au dos:) Leter in Toriaco, pro Oddone. 1881. 991, septembre. CHARTA QUA STEPHANUS, CONSENTIENTIBUS SORORIBUS SUIS ROTRUDE ET EUPHEMIA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MONTELIA PRATUMQUE IN VILLA TYPSIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Stephanus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus, abba, preesse videtur, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa quĉ vocatur Montelia: hoc est vineam quĉ terminatur de tribus partibus terra Nadalis, de quarta parte terra Sancti {112}Poncii. Dono etiam pratum in villa Typsiaco, terminatum de una parte terra Girberti et de alia similiter et terra Aymonis, de tertia parte silva, de quarta gutta currente. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono supradictis apostolis, ad prefatum locum, taliter ut faciant monachi ipsius loci quod voluerint. Si autem ego, aut aliquis ex heredibus meis calumpniare voluerit, quicumque ille fuerit, anathema sit et in infernum cum diabolo demergatur, nisi cito emendaverit. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotrudis et Eufemiĉ, sororum ejus. S. Aldrici. S. Duranni. S. Arlei. S. Acdoardi. S. Arnulfi. S. Gislardi. Data mense septembri, regnante Hugone rege anno V. Poncius scripsit. (A. m. 556, DLXXXVII.) ?? 1882. 991, octobre. CHARTA QUA ALEXANDRA ET FILIUS EJUS HELDINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA TEDBERTI, FILII EJUSDEM ALEXANDRĈ, SERVUM NOMINE UTULARDUM ET CURTILUM IN VILLA CURZIACO. In nomine Patris Verbique incarnati ac Spiritu paracliti, ut ipsa sancta Trinitas in die tremenda succurrat anime Tedberti. Ideo ego Alexandra cum filio meo Heldino donamus jam dicto Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniaco, pro anima ejusdem Tedberti, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Curziaco, hoc est servum unum, nomine Utulardum, et curtilum cum vinea simul tenente, qui terminat a mane terra infantum Berardi, et a medio die similiter, a sero Sancti Petri, a cercio Constantini, faciantque rectores Cluniensis monasterii de ipsis rebus ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hanc donationem aliquam querelam temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor persolvat, et posthec donatio ista stabilis firmaque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco {113}publice. S. Alexandre, matris ejus, et Heldini, fratris ejus, atque Alexandre, sororis ejus, qui hanc donationem pro anima Tetberti fecerunt firmarique rogaverunt. S. Gotefredi. S. Duranni. S. Bladini. S. Balduini. S. Constantini. S. item Balduini. S. Oddoni. S. David. S. Malguinus. S. Freconis. Data per manum Gauzeleni indigni monachi, in mense octobri, anno V regnante Hugono rege. (Bibl. nat. cop. 14-161; A. m. 204, CCV.) (Au dos:) In Curzi, pro Tetbert. 1883. 991, novembre. CHARTA QUA ELDRADUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS SERVUMQUE IN VILLIS CAVANIACO ET MARCIACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui donnus Maiolus abbas preest. Ego igitur Eldradus sacerdos dono ad supradictum locum aliquid ex rebus meis pro remedio animĉ meĉ parentumque meorum. Suntque res ipse site in pago Matisconensi, in agro Marciacense, in villa Cavaniaco: hoc est vinea quĉ terminat ex tribus partibus terra Sancti Petri, a sero terra Rothardi. Infra istas terminationes, partem meam jam dicto loco trado atque tran[s]fundo. Et in villa Martiaco dono duos campos: unus habet terminationes a mane et a sero terra Sancti Petri, similiter a medio die, et a circio terra Ingelelmi; alius campus terminat a duabus partibus via publica, a medio die terra Vuandalboldi, a circio Aeymini presbiteri. In tali autem tenore facio hanc donationem, ut, quamdiu vixero, usum et fructum habeam, et in vestituram omni anno IIII sextarios de vino; et dono unum servum, nomine Gontelmum. As res denominatas, post meum discessum, ad jam prelibatum locum perveniant, sine ullo contradicente. Quod si aliquis homo hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat et sanctorum omnium, et sit pars ejus cum diabolo inferno, nisi ad emendationem venerit. Actum {114}Cluniaco. Sign. Eldradi, qui hanc donationem fecit firmarique rogavit. S. Sofredi. S. Anselmi presbiteri. S. Rotradi. S. Aymonis, item Aymonis. Data per manum Jothelmi sacerdotis, in mense novembri, regnante rege Hugone anno quinto. (A. m. 276, CCLXXVII.) ?? 1884. 991, novembre. CHARTA QUA ROBERTUS PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS ET CAMPOS IN VILLIS MONTELIA ET CASOCDIA VEL CASAOLIA. In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum. Igitur ego Rodbertus presbiter, considerans pondus peccatorum meorum, audiensque vocem Domini dicentis: ĞDate helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;ğ et item: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum;ğ quapropter dono Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco, cui domnus Maiolus abba videtur preesse, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa que vocatur Montelia, oc est unam vineam. Terminatur ipsa vinea a mane terra Breia, a medio die terra Sancti Quintini, a mane et a cercio terra Sancti Martini. Dono etiam in ipsa villa campum unum; terminat a mane [terra] Sancti Martini, a medio die terra Agia, a sero gutta currente, a cercio terra Agia. Dono etiam in alia villa Casocdia alteram vineam; terminat a mane terra Agia similiter, a medio die terra Lambert et Anselmus, a sero pascualia, a certio terra Sancti Martini. Dono etiam in ipsa villa campum unum; terminat ipsum campum a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Agia similiter, a sero terra Agya et Odilo, a certio terra Lambert et Anselmi. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono a die presenti vobis, et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint. S. Rodberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Nadal. S. Ornadi. S. Benedicti. S. Rodgerii. S. Eldeburg filii sui. S. Joceranni. S. Josberti. S. Lanberti. S. Anselmi. {115}Ego frater Pontius scripsi, ad vicem cancellarii. Data mense novembri, regnante Ugone rege anno V. (Bibl. nat. cop. 14-164; A. m. 473, DIIII.) (Au dos:) Carta Rodberti presbiteri, in villa Montelia et in villa Casaolia. 1885. 991, novembre. CHARTA QUA ANSELMUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS BIERIAS ET CASTELLO. In nomine Verbi incarnati. Ego Anselmus sacerdos, reminiscens enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi preesse domnus Maiolus abbas videtur, mansionem unam cum vinea et curtilum in villa quĉ dicitur Bierias, in pago Matisconensi; terminatur vero a mane via publica, a media die terra Sancti Petri, a sero Berengarii, a cercio via publica. Et in alio loco similiter unam mansionem cum vinea et duos campos simul tenentes, in villa que dicitur Castellum, et terminatur a mane Sancti Vincentii terra et de ipsa hereditate, a media die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cercio terra Constancii et via publica. In tercio denique loco campum unum cum prato, meam porcionem que me contingit, in loco qui dicitur ad Sanctum Leodegarium. Et in alio loco campi unius duas partes ad Frumentalum, et terminatur a mane terra Constancii, a media die Algeri et suis heredibus, a sero terra Docberti, a cercio terra Sancti Petri. Ea ratione ut, quamdiu advixero, has res denominatas teneam et possideam, post meum quoque discessum ex integro ad locum prefatum perveniat. Ad presens vero trado in vestitura campum unum in Bieras, et terminatur a mane terra Sancti Petri, Algerii cum suis heredibus a media die, a sero vinea Ingelberti, a cercio terra Bernardi. Si quis vero hanc donationem calumpniare presumpserit, quod minime credimus, non vindicet quod repetit, sed coactus auri libras V componat, {116}et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa deinde. Signum Anselmi sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Eldradi sacerdotis. S. Rothardi. S. Aymonis. S. Giraldi. Anno V regnante Hugone rege. Data mense novenbrio. Constancius rogatus scripsit monacus. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 65; cop. 14-165; A. m. 647, DCLXXVIII.) (Au dos:) Carta Anselmi presbiteri in Bierias, in Castello et Sancti Leodegarii. — Ugo rex. Maiolus abbas. 1886. 991, décembre. CHARTA QUA ODILA ET FILIUS EJUS MALGUINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BELPLANO. Deicolis ortodoxe fide prediti atque sanctorum patrum roborati exemplo et fulciti documento. Cognitum sit omnibus fidelibus cristianis, quod ego Odila et filius meus Malguinus, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, audientesque Dominum dicentem: ĞDate helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;ğ et item: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum;ğ quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Belplano nomine: hoc sunt campis, silvis, pratis, donamus omnia quecumque videmur tenere et possidere in ipsa villa. Donamus hoc pro remedio animarum nostrarum, et ut Dominus justus judex in tremendo juditio nobis dignetur placabilis esse. Donamus a presenti et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint ab hodierna die. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerit, auri untias VI persolvat, et hĉc donatio postea firma et stabilis permaneat, adstipulatione subnixa. S. Odile et filii sui Malguini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuidonis. S. Maioli. S. Ramnaldi. S. Jodseranni. S. Evrardi. S. Aucdoardi. Evrardus levita indignus {117}scripsit. Data mense decembri, die lunis, regnante Hugone rege anno V. (Bibl. nat. cop. 14-166; A. m. 216, CCXVII.) (Au dos:) Carta Odile et filii sui Malguini in villa Belplano. 1887. 991-992. NOTITIA WERPITIONIS QUARUMDAM RERUM IN LOCO QUEM AD VERNEDAM SUPER GRAONNAM VOCANT, ET IN VILLA RUFIACO, ETC. A RAMNALDO MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. Noticia verpitionis acta Cluniaco ante presentiam domni Viviani, ejusdem loci prepositi et aliorum fratrum. Proclamantes enim se diutius fratres jam dicti de quodam milite, Ramnaldo nomine, quod res eorum sibi injuste usurparet; tandem in semet reversus vuerpivit omnem querelam quam habebat adversus Sanctum Petrum: hoc est de chambone ad Vernedam super Graunnam, ex ambas ripas, ex utraque parte; in alio loco ad Azerabulo unam tiliam de terra. In villa Rufiaco vuerpivit terram Rainaldi. S. Ramnaldi, qui vuerpivit. S. item Ramnaldi. S. Malguini. S. Adraldi. S. Heldini. S. Girberti. S. Noerii. S. Maioli. S. Joceranni. S. Arlebaldi. Ego frater Pontius scripsit, regnante Hugone rege anno V. (Bibl. nat. cop. 15-1; A. m. 738, DCCLXIX.) (Au dos:) Verpitio Ramnaldi. 1888. 991-992. CHARTA QUA OSANNA ET FILIUS EJUS VUALDRICUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA BERNALDI, MARITI EJUSDEM OSANNĈ, CURTILUM CUM VINEA IN VILLA MASIRIACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Mayolus abbas preesse videtur. Donamus ergo Osanna et filius meus Valdricus aliquid ex rebus nostris [pro anima Bernaldi, mariti mei, sicut ipse moriens {118}delegavit, et pro animabus nostris]. Sunt autem ipse res sitĉ in pago Matisconense, in villa Masiriaco, hoc sunt curtilis cum vinea insimul tenente; et abet vinea in longitudine XX perticas, in latitudine II perticas et V pedes in ambabus frontibus, et habet terminationes ex uno fronte terra Sancti Petri, et de duobus de ipsa hereditate, de quarto via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum tradimus adque transfundimus supradicto loco, faciantque rectores jam dicti loci ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam movere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III componat, et post hĉc ista donatio stabilis firmaque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco publice. S. Osanne et filii mei Vualdrici, qui hanc donationem pro anima Bernaldi fecerunt, et firmare rogaverunt. S. Folcranni. S. Tedaldi. S. Rainfredi. S. Bernaldi. S. Wilelmi. Data per manum Josleni indigni sacerdotis, anno V regnante Hugone rege. (Bibl. nat. cop. 15-2; A. m. 185, CLXXXVI.) (Au dos:) Osanna et Vualdricus in Masiriaco. 1889. 991-992. CHARTA QUA AMALBERTUS ET UXOR EJUS GIRBURGIS, CONSENTIENTIBUS FILIIS SUIS, VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CAMPOS IN VILLA BESORNIACO. Dominis et in Christo fratribus Dacfredo, fideli monacho, cum ceteris Cluniensis ecclesiĉ monachis. Ego Amalbertus et uxor mea Girburgis, cum consilio majorum filiorum nostrorum, scilicet Teudbaldi, Magnaldi, Petri et Teutmari, reliquis juveenibus filiis meis, id est Bernardo et Weniero, scientibus et consentientibus, venditores vendimus {119}vobis aliquid ex hereditate nostra, et ex parte donamus pro salute animarum nostrarum: hoc est campos duos qui sunt siti in pago Matisconense, in agro Maciaco, in villa Besorniaco; et habet unus campus LXXta perticas in longitudinem, terminatque superius clauso vineĉ ejusdem hereditatis, inferius similiter cum prato ejusdem hereditatis, et terminat in latitudinem de uno latere gutta currente, et terra Sancti Petri de altera parte. De predictis perticationibus superiorem medietatem que in portionem uxoris mee, videlicet jam dicte Girburgis, accidit, vobis vendo. Alius campus habet in longitudinem quantum inibi visus sum habere, in latitudine perticam I plenam; estque ipse campus situs juxta hereditatem Sancti Petri, ibique est vivus fons ex uno fronte. Hec omnia vobis vendimus, et pro remedio animarum nostrarum tribuimus et accipimus de vestro abere solidos VI, eo tenore ut ab ac die et deinceps ex prefatis campis quicquit facere vultis faciatis; et ut hec cartula firmior permaneat, cum stipulatione facta manibus propriis eam firmamus. Si quis hanc calumniare voluerit, quod non credimus, cum Juda, traditore Domini, in infernum maneat perpetualiter maledictus et damnatus. Actum Besorniaco publice. S. Amalberti et uxoris sue Girburgis, qui hanc venditionem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Teutmari. S. Magnaldi. S. Walterii. S. Johannis. S. Waldrici. S. Rainfredi. S. Bernaldi. S. Attonis. Data per manum Josleni sacerdotis indigni, anno V regnante rege Hugone. (Bibl. nat. cop. 15-3; A. m. 627, DCLVIII.) (Au dos:) Venditio Amalberti in Besorniaco. 1890. 991-992. CHARTA QUA CONSTABILIS NOTUM FACIT SE VINEAM IN VILLA VARENNIACO MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE, FILIO SUO CONSTANCIO CONSENTIENTE. In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles quod ego Constabilis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, {120}et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Varenniaco nomine: hoc est vineam unam, et habet perticas in longo quatuordecim, et in latitudine quinque; terminat a mane de ipsa hereditate, et a medio die similiter de ipsa hereditate, a cercio via publica, et a sero terra Sancti Petri. Dono hĉc in tali tenore, ut, quandiu ego vixero, usum et fructum habeam, et in vestitura omni anno dono duos sextarios de vino. Post meum vero discessum, ad jam dictum locum revertatur, et faciant rectores Sancti Petri quicquic facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerint, auri untiam persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, astipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Constabilis, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantii, filii ejus. S. Rannaldi. S. Duranni. S. Arlei. S. Hugonis. S. David. Data die dominico, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-4; A. m. 336, CCCXXXVII.) (Au dos:) Carta Constabilis in villa Varennias. 1891. 991-992. CHARTA QUA HELDIERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CHASANIACO. Divina gratia ordinante, fidelibus concessum est ut ex reditibus suis immortalitatis commercium valeant adipisci. Quapropter ego Heldierius dono Deo et Sancto Petro [ad locum Cluniacum] aliquid ex rebus meis que sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Chasaniaco, in agro Martiacensi: hoc est vinea una que terminat a mane terra Arnart, a medio die terra Acart cum eris, a sero Rotlant, a certio Arlulf. {121}Hanc vineam cum omni integritate dono Deo et ad supradictum locum; et faciant [habitatores ipsius loci] quicquid voluerint. S. Heldierii, qui fieri et firmare rogavit. S. Andreas. S. Humbert. S. Rotgerii. S. Arembert. S. Alberi. Ego frater Evrardus levita scripsi, regnante Hugone rege anno quinto. (Bibl. nat. cop. 15-5; A. m. 107, CVIII.) (Au dos:) Eldierii in Casaniaco. 1892. 991-992. CHARTA QUA ADALGERIUS ET FRATER EJUS MAIMBODUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BIERIAS. In nomine Verbi incarnati patris eructuatum. Ego Adalgerius et frater meus Maimbodus, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, audientesque Dominum dicentem: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobis,ğ quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Bierias: hoc est campum unum; terminat de omnibus partibus terra Sancti Petri, excepto a sero, que terminat terra Dacberti et Ingelberti. Dono a die presenti et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. S. Adalgerii et fratris sui Maimbodi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlebaldi. S. Ingelberti. S. Anslanni. S. Gothefredi. S. Ademari. Evrardus levita indignus scripsit. Data die dominico, regnante Hugone rege anno quinto. (Bibl. nat. cop. 15-6; A. m. 357, CCCLVIII.) (Au dos:) Carta Adalgerius et Mainbodi in villa Bierias. {122}1893. 991-992. NOTITIA WERPITIONIS CURTILI IN VILLA TISIACO A GOTEFREDO ET UXORE EJUS ALEXANDRA MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. Noticia verpitionis facta Cluniaco de curtilo in Tisiaco, que fuit Vuandalmodi et filio ejus Raculfo, et ipsi dederunt Sancto Petro. Hunc curtilem contra voluntatem fratrum sibi injuste vindicabant Gotefredus et uxor sua Alexandra. Pro amore itaque sancti Petri in presenti verpiverunt omnem querelam, ut deinceps semper monachi teneant sine ullo contradicente. S. Gotefredi et uxoris sue Alexandre, qui firmare rogaverunt. S. Gauseranni. S. Eldradi presbiteri. S. Lanberti. S. Aremberti. S. Oddoni. Actum Cluniaco, Ugono rege anno Vş. (Bibl. nat. cop. 15-7; A. m. 680, DCCXI.) (Au dos:) Vuirpicio Guandalmoi. 1894. 991-992. CHARTA QUA RAIMBALDUS, CONSENTIENTE UXORE SUA MAINELDA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SEXTARADAM TERRĈ IN VILLA PRISCIACO. Sacrosancto loco Cluniaco, qui est constructus in honore sanctorum apostolorum Petri vel Pauli, dono ego Raimbaldus, consentiente uxore mea Mainelda, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Prisciaco: hoc est sextaradam unam ex terra; et habet terminaciones ex duobus frontibus via publica, ex tercio Sancti Petri, de quasto (sic) de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum {123}dono atque transfundo Cluniaco, in loco beneficii. S. Raimbaldi et uxoris ejus Mainelt, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Adalelmi. S. Folcranni. S. Tedaldi. (Bibl. nat. cop. 15-8-1ş; A. m. 90.) ?? 1895. 991-992. CHARTA QUA BERNARDUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA MASIRIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint quique fideles qualiter veniens quidam homo, nomine Bernardus, ante domnum Dagfredum monachum, vendiditque ei campum XII denarios, qui habet terminationes de tribus partibus terra Sancti Petri, de quasta aqua currente, et est ipse campus situs in pago Matisconense, in villa Masiriaco; faciantque monachi Cluniacenses de ipso campo ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Actum Besorniaco publice. S. Bernaldi, qui hanc donationem fecit et firmari rogavit. S. Heldrici. S. Folcranni. S. Tedaldi. S. Vualdrici. S. Rainfredi. Joslenus scripsit anno V Hugonis regis. (Bibl. nat. cop. 15-8-2ş; A. m. 91.) ?? 1896. 991-992. CHARTA QUA ROBERTUS ET UXOR EJUS INGELDRADA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM SUAM MEDII PLANTI IN VILLA PRISCIACO. In Dei nomine. Ego Rodbert et uxor mea Ingeldrada donamus ad locum Cluniacum quandam partem nostram de medio planto quam Maimbertus dedit mihi per cartam, in eo tenore ut unam medietatem, cum edificata fuisset, ego tenerem, et altera ad Sanctum Petrum perveniret; ipsam meam partem que est in Prisciaco dono Sancto Petro, in eo tenore, ut quamdiu ego solus cum uxore mea vixero, teneam et possideam, et mox ut ego obiero, ad locum Cluniacum perveniat, in vestitura vero omnibus annis duos sextarios de vino exolvam. S. Rodberti {124}et uxoris sue Ingeldrade, [qui fieri et firmare rogaverunt]. S. Bernardi. S. Huberti. S. Vuidoni. S. Girberti. S. Constabuli. S. Oddoni. S. Aymoni. Data per manum Aldeberti, regnante Hugone anno V. (Bibl. nat. cop. 15-9; A. m. 779, DCCCV.) (Au dos:) Carta Rotberti Prisciaco. 1897. 991-992. CHARTA QUA RANDEFREDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET MEDIUM PLANTUM IN VILLA CHARINIACO. Passione Domini unigeniti redempti, verbisque ejus benigne edocti, jubemur tesaurizari de his que jure videmur hereditario possidere. Quapropter ego Randefredus dono Deo et ad locum Cluniaco aliquid ex rebus meis que sunt sita in pago Matisconensi, in villa Chariniaco, unam vineam, que terminat a mane et a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate, a certio terra Landuini; habet in longum perticas quatuordecim, in ambabus frontibus perticas quatuor. Hanc vineam cum supraposito dono Deo ab hodierno die, et faciant [monachi Sancti Petri] quicquid voluerint. In ipsa villa dono similiter medium plantum quem tenebam, quod terminat omnibus partibus terra Sancti Petri; et hec omnia dono Sancto Petro pro anime mee remedio. Actum Cluniaco publice. S. Randefredi, qui fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. Arembert. S. Constantius. S. Guareguodi. Ego frater Evrardus levita scripsi, regnante Hugone anno quinto. (Bibl. nat. cop. 15-10; A. m. 145, CXLVI.) (Au dos:) Carta Randefredi in Cariniaco. 1898. 991-992. CHARTA QUA MARTINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA VALLIS. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi. Ego, in Dei nomine, Martinus, {125}dono, pro remedio anime mee, aliquid [de] rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Vallis, in agro Idgiaco, hoc est curtilum unum in dominicatu cum vinea et mansione et medio planto insimul tenente; terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Grimoeni cum eris suis, a sero via publica, a cercio terra Duranni. Hanc autem donationem in tali tenore facio, ut quamdiu ego vixero et filius meus Durannus vixerimus, teneamus ac possideamus, et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat; in vestitura vero IIIIor denarios omnibus annis. S. Martini, qui fieri et firmare rogavit. S. Mariĉ, uxoris ejus. S. Gotefredi. S. Sivuini. S. Sibaldi. S. Ademari. S. Ildini. Actum Cluniaco publicĉ, regnante Hugone anno V. (Bibl. nat. cop. 15-11; A. m. 819, DCCCXLV.) (Au dos:) Martinus in Vallis. 1899. 991-992. CHARTA QUA OTGERIUS ET MANUEL PRESBYTERI, ET ALII HELEMOSINARII HUBERTI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES EJUSDEM HUBERTI IN VILLA MATORNO. Divina pietate hominibus concessum est, ut ex reditibus suis, quas jure hereditario possident, si eas juste dispertiant pauperibus et ecclesiis Christi, ex his animas suas redimere, et in futuro sibi tesaurisare noverint. Quapropter noverint cuncti fideles, quod nos Otgerius et Manuel presbiteri et Rodulfus, helemosinarii Huberti, et sorores ejus Ema et Archimberta, donamus Deo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus ipsius, que sunt site in pago Augustodunense, in villa Mator, ad Rocam vocant: hoc est medietatem mansi unius qui erat inter ipsum et jam dictis sororibus ejus, et quicquid ad ipsam medietatem mansi aspicit vel aspicere videtur: hoc est medietatem vinee, et medietatem farinarii, cum campis, silvis, pascuis, terris, aquis aquarumque {126}decursibus, et medietatem prati unius, totum et integrum; donamus etiam tres curtilos in ipsa villa in dominicatu, et servos inibi manentes Abbonem et Eldebertum cum uxoribus et infantibus eorum, et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem litem inferre voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, sit maledictus cum Juda, traditore Domini, et hec donatio firma permaneat. S. Otgerii et Manuel, presbiterorum, et Rodulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. Ego frater Evrardus levita scripsit, regnante Hugone rege anno V. Fidem fecerunt Odgerus, Manuel et Rodulfus, ut si Sancto Petro tenere non fecissent quiete, de suo emendaverint. (Bibl. nat. cop. 15-12; A. m. 296, CCXCVII.) ?? 1900. 991-992. CHARTA QUA MAIOLUS ABBAS CLUNIACENSIS NOTUM FACIT SE PLANTUM IN VILLA DUNZIACO BERENGARIO IN PRECARIA DEDISSE. Noverint cuncti fideles, quod ego frater Maiolus, Deo disponente, Cluniacensis abbas cenobii, dono cuidam viro, nomine Beringerio, medietatem unius planti de terra Sancti Petri, in tali tenore, ut quamdiu vixerit teneat et possideat, sed omnibus annis sextarium vini in vestitura persolvat. Est vero isdem plantus in villa Donziaco plantatus. S. domni Maioli et Viviani et Witberti et Dagfredi et Unebaldi et Evrardi et Torinci et Anscherici et Johannis et Viviani et Aldebaldi. Regnante Hugone anno quinto. (A. m. 249, CCL.) ?? 1901. 991-992. CHARTA QUA GIRBERTUS, CONSENTIENTIBUS UXORE ET FILIIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA AYONA. In Dei nomine. Ego Girbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus {127}Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro redemptione animĉ meĉ, et in locum sepulturĉ, aliquid de hereditate mea, hoc est unum campum, qui est situs in pago Matisconensi, in agro Euvrei, in villa Ayona, in loco ubi Apontilio vocant, et terminatur a mane terra ipsius Girberti, a meridie et a cirtio terra Sanctĉ Mariĉ, a sero aqua volvente; sed in tali tenore, ut quandiu vixero teneam ex eo usum fructuarium, et in vestitura singulis annis duas deneradas de cera persolvam, post meum autem discessum ad jam dictum locum, nemine contradicente, perveniat. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et hĉc donatio firma stabilisque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Ayona villa publice. S. Girberti et Areiĉ, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni, S. Tetberti, S. Rainfredi, filiorum ejus, qui consenserunt. S. Acberti. S. Duranni. S. Beraldi. S. Duranni. Joslenus monachus scripsit anno V Hugonis regis. (A. m. 469, D.) ?? 1902. 991-992. CHARTA QUA MONACHI CLUNIACENSES ET GIRBERTUS NOTUM FACIUNT SE PERMUTATIONEM QUARUMDAM RERUM INTER SE FECISSE. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus, quod donnus Maiolus et monachi Clunienses terras commutaverunt cum quodam viro, nomine Girberto. Dedit namque Girbertus donno Maiolo et monachis ad locum Cluniacum mulnarium cum campo, qui terminatur a mane et a meridie terra ipsius G[irberti], a sero Sancti Petri, a cirtio aqua currente, et habet in longum perticas XV, in latum a mane perticas VI, a sero XII; et faciant quod voluerint. Econtra donnus Maiolus et monachi dederunt ipso Girberto quod ei optime fuit. S. Girberti et uxoris ejus Areiĉ, qui hoc scamium fecerunt et firmare rogaverunt. S. testium suprascriptĉ donationis ejusdem Girberti. (A. m. 470, DI.) ?? {128}1903. 991-992. CHARTA QUA HELDRICUS, CONSENTIENTE FILIO SUO DURANNO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA FARGIAS. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore Dei et sanctorum omnium dicato, quem donnus Maiolus, venerabilis abba, Deo juvante, regere videtur. Ego, in Dei nomine, Heldricus, reminiscens enormitatem scelerum meorum, dono aliquid de rebus meis, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in agro Fargias, in ipsa villa: hoc est unum mansum cum omnibus quĉ ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur, meam partem videlicet in vineas, campos, prata, silvas, pascuis, aquis aquarumque decursibus usque ad inquirendum; sed tali convenientia, ut quandiu vixero, usum fructuarium recipiam, et post meum discessum filius meus Durannus, et post ipsius mortem, ad prefatum locum, nemine contradicente, perveniant, cum omni integritate et cum omni libertate. Qui autem contradictor extiterit, quicumque ille fuerit, iram incurrat Dei omnipotentis, cum diabolo et angelis ejus in infernum demergatur, nisi emendaverit; coactusque judiciaria potestate, auri libras V persolvat, et postea firma et stabilis hĉc donatio permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco publice. S. Heldrici, qui fieri et firmare rogavit. S. Duranni, filii ejus, qui consensit. S. Josberti. S. Fulcranni. S. Rainbedi. S. Anselmi. S. Livonis. S. Deodati. S. Wandalfredi. S. Aleti. Data per manum Josleni, anno V regnante Hugono rege. (A. m. 475, DVI.) ?? 1904. 991-992. CHARTA QUA AREMBERTUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET PRATUM IN VILLA BESORNIACO. Ego, in Dei nomine, Arembertus vendo monachis Cluniensibus aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in villa Besorniaco, hoc est unum {129}campum ultra Wanda, quatuor perticas habens in lato, in longo quantum tenet; et terminatur a mane terra Sancti Petri et Gisleberti, a meridie via publica, a sero terra Ingelgerii et Ingelbaldi, a cirtio muro manufacto. Accepi autem ab eis pro hoc campo precium XVIII denariorum. Vendo etiam eis pratum unum in eadem villa, terminatum a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri, a sero rivo currente, a cirtio terra Aremberti ipsius venditoris. Accepit autem ab eis precium XII denariorum. S. Aremberti. S. Andulfi. S. Leterii. S. Constantii. S. Ingelgerii. S. Rothardi. S. Bernonis. S. Ilariĉ. S. Ingelberti. Actum Besorniaco, regnante Hugono rege anno V. (A. m. 476, DVII.) ?? 1905. 991-992. CHARTA QUA CONSTANCIUS, LETERIUS ET BERNO VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BESORNIACO. Nos, in Dei nomine, Constancius, Leterius [et] Berno vendimus eisdem monachis pratum unum in villa Besorniaco, in loco ubi ad Vercherolas vocant, tres perticas habens in transverso, et in longum quantum tenet; et terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia de ipsa hereditate, de quarta parte prato communi. Actum Besorniaco. Fuit autem precium hujus venditionis XIIII denariorum. Signum Adalgaldis. S. Domeldis. S. Ermenaldi et aliorum testium suprascriptorum. Regnante Hugone rege. (A. m. 477, DVIII.) ?? 1906. 991-992. CHARTA QUA AREMBERTUS MONASTERIO CLUNIACENSI RERUM SUARUM IN VILLA BESORNIACO PARTEM VENDIT, ALTERAM VERO DAT. Ego, in Dei nomine, Arembertus dono Deo et sanctis apostolis ejus {130}Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus abbas Maiolus preesse videtur, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Besorniaco, hoc est campum unum qui terminatur a mane terra Letherii, a meridie terra Sancti Martini de Alcialco, a sero aqua currente, a cirtio via publica, et habet perticas VI; duas dono ad jam dictum locum, IIIIor vendo precio duorum solidorum. Dono etiam in ipsa villa perticam unam de prato pro remedio anime meĉ, et ut Dominus justus judex liberet me de angustia in qua sum; et faciant rectores Cluniensis cenobii quicquid voluerint. Et qui calumpniare presumpserit, auri unciam persolvat, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Aremberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. Girbaldi. S. Attonis. S. Gunfredi. S. Ingelberti. Actum Cluniaco publice, regnante Hugono rege anno V. Evrardus levita scripsit. (A. m. 660, DCXCI.) ?? 1907. 991-992. CHARTA QUA BERNARDUS ET FRATER EJUS GIRBALDUS TERRĈ NOVEM PERTICAS VENDUNT, DUAS AUTEM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI IN VILLIS HERNIACO ET BESORNIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus et frater meus Girbaldus donamus vel vendimus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matiscense, in villa Herniaco, hoc est de terra arabili perticas VII et pedes IIII; et terminatur de una parte terra Sancti Petri, de alia terra Gausberti, de tertia parte terra Girberti, de quarta parte via publica. De qua terra donamus perticas II, quinque autem et quatuor pedes vendimus in pretio duorum solidorum et V denariorum. Vendimus autem in alio loco, in villa Besorniaco, ultra Vuandam aquam, perticas IIII; et terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia terra Ansierii, de quarta rivo currente. Infra istas terminationes, donamus vel vendimus, {131}ut cum omni integritate monachi teneant et quicquid voluerint faciant; et si ista non potuerimus vobis quieta facere, vobis alia his equalia curabimus condonare. Actum Cluniaco publice. Qui autem calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri unciam persolvat, et postea hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Bernardi et Girbaldi, fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aremberti. S. Gunfredi. S. Ingelberti. Evrardus levita scripsit, regnante Hugone rege anno V. (A. m. 569, DC.) ?? 1908. 991-992. CHARTA QUA ADALGUINUS DAT PIGNORI PRO TRIBUS SOLIDIS MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM PRATI IN VILLA QUĈ DICITUR CURTIS. In Dei nomine. Noverint [cuncti] fideles quod ego Adalguinus dono in villa Curtis partem unam quam tenebam de prato in caucione. Hanc ipsam peciolam de prato dono Sancto Petro et monachis Cluniensibus pro tribus solidis usque ad annos VI. Postquam sex anni fuerint transiti, teneant usque in diem solutionis. Et si demum aliquis ex heredibus [meis] redimere voluerit, tres solidos reddat. Habet [autem] in longo perticas viginti quinque, in ambis frontibus perticas VIIIto et septem pedes; et faciant jam dicti rectores Sancti Petri usque ad VI annos et teneant, et post sex annos similiter teneant, ut diximus, usque in diem solutionis. Hactum villa Curtis publice. S. Aalguini. S. Vuidoni. S. Manno. S. Johannes. S. Adalgerii. S. Balduini. S. Aldoeni. S. Vuidoni. S. Evrulfi. S. Otberti. S. Duranni. [Data regnante Hugone rege.] (Bib. nat. cop. 17-102; A. m. 117, CXVIII.) (Au dos:) Cautio. Adalguinus in Curtis. {132}1909. 992, janvier. CHARTA QUA ADALGERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA CALMIRIACO. Notum est hominibus qui sane sapiunt, quia Deus concessit fidelibus suis, ut de temporalibus rebus quas possident eterna valeant promereri premia. Idcirco ego, in Dei nomine, Adalgerius, pro remedium anime meĉ et patris mei vel matris meĉ, seu fratris mei ac omnium fidelium christianorum, dono aliquid de jure mee proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniaco, cui preest domnus Maiolus abba: hoc est curtilus qui est in pago Matisconense, in villa Calmiriaco conjacet, qui terminat ab oriente terra Hermeinbert, a meridie via publica, ab occidente Arnulfo et ab aquilone. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis dono. Si quis vero, ulla emissa persona, qui aliquam inferre presumpserit calumniam, non vindicet quod repetit, set auri persolvat unam unciam. Actum Cluniaco monasterio. S. Adalgerio, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Arlebald. S. Sivuino. S. Odoni. S. Griphoni. Data in mense januario, anno quinto regnante Ugone rege. Aymo sacerdos rogatus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-16; A. m. 282, CCLXXXIII.) (Au dos:) Adalgerii in Calmiriaco. 1910. 992, janvier. CHARTA QUA ADELEIZ ET FILIUS EJUS OTHERIUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA QUĈ VOCATUR VALLIS. In nomine Verbi incarnati. Ego Adeleiz et filius meus Otherius {133}donamus aliquid de res nostras proprias ad locum Cluniaco qui est consecratus in honore apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Maiolus abba preesse videtur. Sunt ipsas res sitas in pago Matisconense, in agro Ahuriacense, in villa que vocatur Vallis: hoc sunt duas vineas simul juncte, et abent terminationes a mane terra Sancti Andreĉ, a medio die terra Vuandalmari, a sero de ipsa hereditate; item in alio loco vineam. Sunt vero terminationes a mane terra Sancti Andree, a meridie terra Vuandalmari, a sero via publica; item pratum unum qui terminat a mane terra Sancti Petri, a meridie terra Bernard, a cercio item terra Sancti Petri: in vestitura per unumquemque annum solvamus sextarios III de vino. In eo tenore quamdiu vixerimus, usum et fructum [teneamus], post nostrum discessum faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Firma vero et stabilis permaneat donatio ista. S. Adeleiz et filio suo Otherio, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Aldulfo. S. Rotbert. S. Vualterio. S. Girard. Data in mense januario, anno V regnante rege Ugone. Aymo sacerdos scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-17; A. m. 677, DCCVIII.) (Au dos:) Carta Adeleiz, quam fecit Sancto Petro, de vineis que jacent in Vallis. 1911. 992, janvier. CHARTA QUA AZELINUS, WADIATOR FRATRIS SUI ARNULFI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA EJUSDEM ARNULFI, CONSENTIENTIBUS SORORIBUS EJUS EVA ET ROTRUDE, VINEAM IN VILLA TURRO. In divinis scripturis invenimus insertum: ĞQuia viri redemptio divitiĉ anime ejusğ. Quapropter ego, in Dei nomine, Azelinus, vuadiator fratris mei Arnulfi, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus ipsius Arnulfi, pro ipsa ejus anima, hoc est vineam unam que est sita in pago Matisconense, in villa Turro vocant; terminat ipsa vinea a mane terra Itberti, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter Sancti Petri, a certio Turgo vocat. {134}Dono ipsam vineam pro anima ipsius, ut Dominus pius in futuro seculo ei vitam eternam donetur dignare. Actum Cluniaco publice. S. Azelini, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit, pro ipsa fratris sui anima. S. Arlei. S. Evĉ, sororis ejusdem Arnulfi. S. Rotrudis, item sororis ejus. S. Vuitberti. S. Bernardi. S. Algrini. Data die jovis, mense januario, regnante Ugono rege anno V. Ego Evrardus levita indignus scripsit, ad vicem cancellarii. (Bibl. nat. cop. 15-18; A. m. 166, CLXVII.) (Au dos:) Carta quam fecit Azelinus Sancto Petro, pro fratre suo Arnulfo, in villa Turro. 1912. 992, janvier. CHARTA QUA BERNALDUS PRESBYTER ET FRATER EJUS ALDULFUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET VINEAM IN VILLA BESORNIACO. In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum. Noverint cuncti fideles, quod ego Bernaldus presbiter et frater meus Aldulfus, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, audientesque Dominum dicentem: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobis,ğ et item: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum,ğ quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Besorniaco, hoc est campum unum: terminat ipse campus a mane terra Heldrici et a medio die terra Sancti Petri, et a cercio similiter; donamus quicquid videmur aspicere et tenere, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint a presenti et deinceps. Donamus etiam in ipsa villa unam vineam, et terminat ipsa vinea a mane Roca Magna, et a medio die de ipsa hereditate, et a sero terra Sancti Petri de Carella, et a cercio terra Sancti Petri. Donamus in tali tenore, ut quandiu nos {135}vixerimus teneamus et in vestitura omni anno sextarios IIIIor de vino. Donamus iterum in ipsa villa perticam unam a presenti et deinceps, et aliam perticam excamiamus vobis. Donamus hĉc omnia pro remedio animarum nostrarum et ut Dominus justus judex nobis dignetur esse placabilis. Actum Besorniaco. S. Bernaldi et fratris sui Aldulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Willelmi. S. Cunctardi. S. Ingelberti. S. Arembert. S. Johannes. S. Vualterus. S. Azelini. Data mense januario, die lunis, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita indignus scripsit. S. Balsendis et filii sui Bladini. (Bibl. nat. cop. 15-19; A. m. 259, CCLX.) (Au dos:) Carta Bernaldi presbiteri et fratris sui Aldulfi, in villa Besorniaco. 1913. 992, janvier. CHARTA QUA ALDULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA CURCIACO CAMPUMQUE IN VILLA MALIACO. Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita et Christi benignitas mortalibus consulit. Quapropter ego, in Dei nomine, Aldulfus dono aliquid de rebus meis propriis ad locum vocabulo Cluniacensis, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi donnus Maiolus, abbas, preesse videtur ad regendum, hoc est mansum unum in pago Matisconense, in villa Curciaco; terminatur enim ab oriente et a meridie de ipsa hereditate, ab occidente vero et ab aquilone via publica et terra Humberti. Item in alio loco campum unum qui conjacet in villa Maliaco, quem vocant Ciriaco; et habet terminationes de duobus frontibus terra Girberti, ex aliis duobus terra Sancti Petri et terra Dodoni. Hun[c] vero campum in vestitura trado. Hĉc omnia dono, trado atque transfundo eo tamen tenore, ut dum ego advixero, fructuario usu, sub censu quĉ superius posui, teneam, et post meum decessum ad jam dictum locum perveniant ipse res. Si quis hanc donationem calumpniare presumpserit, non vindicet quod {136}repetit, sed auri libras III persolvat. Actum Cluniaco monasterio. Signum Aldulfi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Otherii et Humbaldi et Constabuli et Girardi et Odonis, nepotis Aldulfi, et Gotefredi, fratris ejus. Data mense januario, anno quinto regnante Hugone rege. Aymo indignus sacerdos scripsit. (A. m. 223, CCXXIIII.) ?? 1914. 992, janvier. CHARTA QUA INGELBERTUS, AZELINUS ET JOHANNES, FRATRES, NOTUM FACIUNT SE DUOS CAMPOS IN VILLA MONTE MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIDISSE. Noverint cuncti fideles, quod Ingelbertus et fratres mei Azelinus et Johannes vendimus monachis Deo Cluniaco militantibus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa que vocatur in Monte: hoc est campum unum qui terminat de omnibus partibus terra Sancti Petri, excepto a sero, que termina[t] terra Isembaldi; et accipimus in pretium duodecim denarios. Vendimus in ipsa villa alium campum qui terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, et a sero terra Bovonis, et a circio terra Isembaldi, et accipimus a vobis viginti denarios; et posthec, venditio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatio[ne] subnixa. S. Ingelberti, et Azelini, et Johannis, qui firmaverunt. S. Guntardi. S. Vualterii, Aldulfi, Aremberti. Data mense januario, regnante Hugone rege anno V. Euvrardus levita indignus scripsit. (A. m. 304, CCCV.) ?? 1915. 992, janvier. CHARTA QUA ELDEVERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA CLUTGIACO, ETC. In Dei nomine et Salvatoris nostri Jesu Christi. Notum fieri volumus omnibus sanctĉ Dei ecclesiĉ fidelibus, qualiter ego Eldevertus {137}cogitavi de Dei misericordia et de ĉterna retributione, ut michi apud Deum merces adcrescat; dono de rebus meis ad locum Cluniensem, Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur, donatumque firmum et stabile perpetualiter esse volo. In primis dono Deo et sanctis ejus apostolis necnon et fratribus supradicti cenobii, pro anime meĉ et patris ac matris meĉ, seu et parentum meorum omnium remedio, mansum in dominicatu cum omnibus ad se pertinentibus, in pago Matisconensi, in villa Clutgiaco, in agro Pontiaco, cum vineis, pratis, boscum Lavastredum, montem Portiniaco, Senmurum bosco, Corgiaco boscum, Monte Berziacum forestem, campis, aquis aquarumque decursibus, pascuis, montem etiam qui vocatur Tuontus: hec omnia cum exitibus et regressibus, totum ad integrum, talem portionem que michi ex parentum hereditate adtingit, excepto quod duabus filiabus meis et uni filio portionem jam designavi: hoc omnia, sicut hic inserta esse videntur, concedo ad jam dictum locum, tali interposito tenore, ut, quandiu Dei miseratione vixero, usum et fructum accipiam, post meum quoque discessum ad Sancti Petri revertatur dominio, sine aliqua contradictione, et quandiu vixero, singulis annis, tempore vindemiĉ, in vestitura rectoribus ejusdem Sancti Petri sex sextarios de musto persolvam. Si quis autem, quod minime esse credo, si ullus de heredibus meis, aut aliqua persona hanc donationis cartam calumpniare temptaverit, non hoc valeat optinere quod repetit, sed coactus in fisco auri libras persolvat quinque, dampnatusque perpetua dampnatione permaneat, nisi resipuerit; et ut hec carta firma et stabilis permaneat, manu mea subterfirmavi tangendo, et parentibus necnon et heredibus, et a meis amicis firmari rogavi. S. Eldeverti, qui hanc cartam fieri jussit, et firmari rogavit. S. Ermentrudis comitissĉ. S. Giberti militis, Vuarulfi militis, Leuterii, Raimundi, Bernardi, Teuberti, Elberti, Rodulfi, Leutoldi, Aymonis, Stephani, item Aimonis, Duranni presbiteri, Giroldi de Tiveneis. Datum et ratum per manum Roberti sacerdotis, die sabbati, in mense januario, anno quinto Hugone rege feliciter regnante in Francia, Karolo trusus in carcere. (A. m. 325, CCCXXVI.) ?? {138}1916. 992, février. CHARTA QUA WADII ADEMARI, VIDELICET EVA, UXOR EJUS, ET ARLEIUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA IPSIUS ADEMARI, VINEAM PRATUMQUE IN VILLIS VARENNIACO ET MARCIACO. In divinis scripturis invenimus insertum: ĞQuia redemptio viri divitie anime [ejus] sunt.ğ Quapropter ego Arleius et Eva, vuadii Ademari, donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo, aliquid ex rebus ejusdem Ademari pro anima ejus: hoc est in villa Varenniaco, in Montelio, hoc est vineam unam; terminat a mane ipsa vinea terra Constantii, et a medio die pascuariis, a sero terra Aucdoardi, a certio terra Sancti Petri. Donamus etiam in villa Martiaco pratum unum; terminat a mane fossaticum manufactum, et de tribus partibus terra Sancti Petri. Donamus omnia hĉc pro remedio anime ejus, ut Dominus in gremio cum Abrahe patriarche collocare dignetur. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerit, auri untias tres persolvat. Actum Cluniaco publice. S. Arlei et Eve, uxoris ejusdem Ademari, vadiis ejus. S. Antenni, filii ejus. S. Azelini et Arnulfi, fratris ejus. S. Aucdoardi. S. Angelelmi. S. item Arlei. S. Constabulis. S. Achart. S. Johannis. S. Heldini. Data mense februario, die veneris, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita indignus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-21; A. m. 162, CLXIII.) (Au dos:) Carta quam fecerunt Arleius et Ava, uxor Ademari, qui fuerunt vadii ejus. In Montelio. {139}1917. 992, février. CHARTA QUA ADALDRICUS ET FRATER EJUS VUIDRADUS, ATQUE TELLENDIS, UXOR EJUSDEM ADALDRICI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA SOLONIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Adaldricus et frater meus Widradus, et uxor mea Tellendis, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Soloniaco, hoc est vineam unam et mansionem cum curtilo simul tenente; quĉ vinea terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a meridie Sancti Cirici et Sancti Petri, a sero de ipsa hereditate, a cirtio fratris mei Widradi. Facimus autem hanc donationem tali conventu, ut quandiu ego A[daldricus] vixero, teneam vel possideam, post meum vero discessum, si uxor mea vixerit, medietas ei remaneat; post nostrum amborum obitum, totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat, et in vestitura, singulis annis, IIII sextarios de vino persolvemus. Actum Cluniaco publice. S. Adaldrici, et fratris ejus Widradi, et uxoris ejus Tellendis, qui donaverunt et firmari rogaverunt. S. Mainardi. S. Rothardi. S. Bernardi. S. Adalbaldi. S. Gontardi. S. Johannis. S. Duranni. Data per manum Evrardi levite, mense februario, regnante Hugono rege anno V. (A. m. 393, CCCCXXIIII.) ?? 1918. 992, février. CHARTA QUA GUNTARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA DUNZIACO ET VINEAM QUAM IPSI DEDERAT DEODATUS IN VILLA BESORNIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Guntardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quĉ sunt in pago Matisconense sitĉ, in villa Dunziaco: hoc est unius campi medietatem, qui terminatur a mane via puplica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Lanterii; et faciant quicquid facere {140}voluerint fratres ipsius loci. Item dono vineam unam in villa Besorniaco, pro anima Deodati, qui mihi illam donavit, eo tenore ut omnibus diebus vitĉ meĉ elemosinam facerem pro anima ejus; sed ego melius agens, dono eam pro anima ejus jam dicti loci fratribus, ut ipsi in orationibus suis eam aggregentur (sic); quĉ terminatur a mane terra Anblardi, a medio die et a sero terra Bladini, a cirtio via publica. Et tali condictione eam ipsam vineam dono, ut quandiu vixero teneam et possideam, post discessum vero meum, ad jam dictum locum perveniat; in vestitura autem omnibus annis L sextarios de vino persolvam. S. Guntardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Walterii. S. Balsendis. S. Bladini. S. Eldradi. S. Girbaldi. S. Adalgisi. S. Engelfredi. S. Deodati. S. Ansegisi. Data mense februario, regnante Hugone rege anno V. (A. m. 405, CCCCXXXVI.) ?? 1919. 992, mars. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA TALENENSE. In nomine domini nostri sancti Petri et sancti Polli, et domni Maioli abati et congregacione Sancti Petri, ego Bernardus dono vobis curtilo con superposito, et vinea insimul tenente, pro anima Ubaldi et pro anima sua; qui es situs in pago Gabilonense, in fine Talenense, in ipsa villa sedit. Terminat de uno latus de ipsa eredi[ta]te, et de duas partes senterio percurrente, et de uno fron via pullica. Infra istas terminaciones et perticaciones, at integron tibi dono, et faciatis pos isto die quitquit facere volueritis, nullon contradicenten. Si quis {141}vero, si ego ipsius, a[u] ullus de eredibus meis, qui ista donacione calomniare voluerit, auri uncias VI conponat. Acton Sancti Martini fuit facta. Sig. Bernardo, qui ista elemosina fierit et firmare rogavit. S. Bernar. S. Alberico. S. Uber. S. Issenbar. S. Euvarde. S. Euvardus ipcrisit, in die veneris, in mense marcius, annos V retnante Ugo rege. (Bibl. nat. fonds lat., 17715, nş 37; A. m. 231, CCXXXII, et 465, CCCCXCVI.) (Au dos:) Bernardi in Talenense. 1920. 992, mars. CHARTA QUA ADAM DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET PRATUM IN VILLA RORNANNO. Agnoscere se debet unusquisque propriisque contentus esse, ne aliena velle appetere; verum de his quĉ avito jure possidet, salutem suam non postponere, cum voce dominica jubemur nobis ex hisdem thesaurizare. Quapropter ego Adam, amore omnipotentis Dei, dono Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Rornanno, videlicet unum campum qui terminatur a mane et a cirtio terra Sancti Petri, a medio die terra Arnulfi, a sero terra Leutbranni. Dono etiam in ipsa villa pratum unum terminatum ex omnibus partibus terra Sancti Petri, et faciant monachi de his rebus quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, auri unciam unam componat, et post hĉc firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Adam, qui fieri et firmare rogavit. S. Adelelmi. S. Dedinci. S. Giraldi. S. Rothardi. Data mense martio, regnante Hugone rege anno V. Evrardus levita scripsit. (A. m. 150, CLI.) ?? {142}1921. 992, avril. CHARTA QUA CHRISTIANUS MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM VENDIT CAMPUMQUE DAT IN VILLA POSIACO. Igitur ego Cristianus vendo curtilo uno ad predictum locum Cluniensis monasterii, terminet de uno latus terra Sancti Petri, de alio via publica, de uno front Girberto, de alio Gunterio, et est in villa Posiaco, pro denarios XVI; et pro anime mee dono vobis campo in Calmello vocat, una medietate. Firma stabilis permaneat. Ante ecclesiam Sancti Andree fuit facta publice, et isti propriis manibus firmaverunt. S. Durant. S. Dominicus. S. Amalgodus. S. Berengerius. S. item Dominicus. Ego Maingaudus scripsi per commendacionem Cristiani, die lunis, mense aprilio, annos V regnante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 15-24; A. m. 598, DCXXIX.) (Au dos:) Venditio Christiani in Posiaco. 1922. 992, avril. CHARTA QUA INGELARDUS, SUADENTIBUS WADIATORIBUS SUIS HUGONE ET GIRARDO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA ARINZIACO. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, summopere providendum est ut si qua bona agere valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus. Igitur ego Ingelardus, scelerum meorum enormitatem considerans, et quod est salubrius, illam Domini dulcissimam vocem delectans, qua dicit: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis;ğ quapropter nos vuadiatores, videlicet Hugo et Girardus presbiter, ex voto illorum, dono Deo et sanctis apostolis {143}ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus abbas preesse videtur, aliquid ex rebus meis quĉ adjacent in comitatu Matisconense, in villa Arinziaco: hoc est unum mansum indominicatum cum omnibus apenditiis suis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, unam medietatem de omnibus concedo a die presenti; et faciant fratres predicti loci quod voluerint in omnibus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, nisi cito emendaverit, subjaceat omni maledictioni; cogente autem judiciaria potestate, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ingelardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Hugonis. S. Achardi. S. Duranni. S. Adalelmi. S. Rotberti. S. Rainulfi. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno V. (A. m. 406, CCCCXXXVII.) ?? 1923. 992, mai. CHARTA QUA OTBERTUS ET UXOR EJUS RUTRUDIS VENDUNT VOLFARDO ET UXORI EJUS ERMENGARDI CAMPUM ET PRATUM IN VILLA IBIACO. Domino fratribus Volfar et uxsor sua Ermengar. Ego Otbertus et uxsor sua Rutrudis vendimus vobis campum et pratum in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in issa villa. Campus terminat a mane, a sero via publica, a medium die Otbertus, a cercio Rannol; pratum terminat a mano via publica, a medie Sancte Vincenti, a cercio Rannol: in quisque fronte pedes VI, et accepio de vobis precium solidos II et denarios IIII; faciatis qui face volueris. Si quis contradixserit, auri uncia cumponat; firma permaneat, custibulacione sumnixsa. S. Otbert et uxsor sua, qui fierit et firmare rogavit. S. Aalgerio. S. Estefano. S. Balduino. S. Dominico. S. Rodul. Data per manu Berno, sub die lunis, in mense madio, annos V rennante Ugo regis. (Bibl. nat. cop. 15-25.) ?? {144}1924. 992, mai. CHARTA QUA RANNOLDUS ET UXOR EJUS AIA VENDUNT VOLFARDO ET UXORI EJUS ERMENGARDI PRATUM IN VILLA IBIACO. Domino fratribus Volfar et uxsor sua Ermengar. Ego Rannoldus et uxsor sua Aia vendimus pratum in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in issa villa Ibiaco; terminat a mano Santo Germano, a medium die Aalbert, a sero reo volventem, a cercio Sancta Maria: abet in quisque fronte perticas II, et accepio de vobis precium denarios XVII, faciatis qui facere volueris. Si quis contradixserit, auria uncia componat; firma permaneat, cusbulacione sunnixsa. S. Rannol, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Radul. S. Bladino. S. Costantino. S. Girardo. S. Estefano. Data per manet Berno, sub die lunis, in mense madio, annos V rennante Ugone regis. (Bibl. nat. cop. 15-26.) ?? 1925. 992, juin. CHARTA QUA ODULGERIUS ET ELDEBERTUS UXORQUE EJUS INGELBERGIA DANT ANSEGISO PRESBYTERO VINEAM IN VILLA DOMANICO. Domino fratribus Anseiso presbiter. Ego Otolger et Eldever, et uxor sua Inbergi, pro amore Dei et pro remedium animas nostras, ut nos liberare dignetur de potestate diaboli et de penas inferni, donamus tibi vinea qui est in pago Matisconense, in agro Ipgiacense, in villa Domanico vocat: terminat a mane et a medio die Sancti Petri, a sero via pullica, a cercio item Eldever; abet de lato perticas IIIIor. Infra isto terminio tibi donamus, et facias quit vultis. Si quis contradixerit, de auro libram solvat et firma sit. S. Otolger et Eldever et Ingelbergi, qui fierunt et firmare rogaverunt. Actum Cluniaco monasterio. S. Eldeber, {145}Sanbadini, Radulfo, Samuel, Rollan, Sisber, Vualdoni. Data Eiminius presbiter, die mercoris, mense junio, annos V tempore Ugoni regi. (Bibl. nat. cop. 15-27.) (Au dos:) Ansegis in Domango. 1926. 992, juillet. CHARTA QUA ODDO, LEVITA ET SCOLĈ CANTORUM MAGISTER, VENDIT WIDONI PONTIFICI ET CANONICIS ANICIENSIS ECCLESIĈ IN EADEM CIVITATE MANSIONEM QUĈ POSTEA SYRO DIACONO DATUR. Domno Widoni pontifici atque canonicis sanctĉ Aniciensis ĉcclesiĉ emptoribus, ego Oddo levita, scole cantorum magister, venditor. Manifestum mihi est quoniam ego, in Dei nomine, vendidi domno Widoni jam predicto pontifici atque canonicis ad integrum, a die presente, mansionem que est constructa in eadem civitate Aniciensi, infra claustra Sanctĉ Dei genitricis Mariĉ; quĉ habet fines de uno latere mansionem Sancti Petri Clugnensis monasterii, de alio vero mansionem et terram Bertrai, de subteriore stratam publicam. Unde accepi de ipsa mansione precium, sicut inter nos convenit aut bene placitum fuit, hoc est solidos CC, quam mansionem domnus Wido et canonici postea mecum donaverunt Siro diacono proprietario jure perpetualiter ad possidendum, ut faciat quicquid ex ea facere voluerit, et habeat firmissimam et liberam potestatem habendi, tenendi, vendendi, donandi, seu in melius commutandi, sine ulla contradicente persona. Unde ipsis consentientibus, domno scilicet Widone pontifice atque canonicis, ipsisque rogantibus, ego Oddo, qui predictam mansionem ipsis vendidi et suprascriptum precium accepi, hanc cartulam scribere rogavi, per quam omnia que concluduntur infra supradictas terminationes: hoc est mansionem cum curte, et cum exeundi ingressu, atque cum universis suis appenditiis, cedo ego tibi Syro diacono, atque a diĉ presente in tuam dominationem trado, ut tu in omnibus habeas potestatem quicquid ex ea facere volueris per omnia, sicut jam supra {146}dictum est. Sane si ego per memetipsum, aut aliqua introducente persona, aut aliquis ex meis successoribus hanc cartulam inquietare voluerit, non valeat, sed componat tantum et aliud tantum quantum ipsa res fuerit meliorata pro tempore. Et si ego Oddo predictam mansionem tibi Syro contra omnes homines defensare non potuero, sicut eo tempore valuerit, sub estimatione in duplum tibi restaurabo in consimili loco. Et hĉc carta ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Facta carta ista feria III, XIIII k. ag. et luna XV, anno V regnante Ugone rege feli[ci]ter. S. Oddone, qui carta vendicione ista scribere et firmare rogavi, manu sua firmat. S. domno Widoni episcopi. S. Truannus decanus. S. Guitardus archidiaconus. S. Ebrardus, et alii canonici firmaverunt pariter. Ego Stephanus me fecit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 63; cop. 15-28.) (Au dos:) De Podio, domnus Siro. — Conquistus Syri de mansionibus in Podio Sanctĉ Mariĉ. 1927. 992, juillet. CHARTA QUA GIRARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET VINEAM IN VILLA BARBERIACENSI. Passione unigeniti Domini nostri redempti, ejusque salutaribus verbis eruditi, quibus precipit: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Idcirco ego, in Dei nomine, Girardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi, {147}in fine Baloronense, in villa Barberiacense: hoc est campum et vineam; terminat de uno latus terra Rocleni, de alio terra Baloronensi, et de una fronte iterum terra Baloronensi, de alia fronte Constitini (sic) et ad heres suos. Infra istas terminationes et perticationes, ad integrum vobis trado, in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat; et faciant rectores jam dicti de his rebus quiquid facere voluerint. Hanc autem donationem facio pro anima mea et pro animabus omnium fidelium defunctorum, ut eis omnibus in commune proficiat. Si quis vero, ego aut de heredibus meis, aut ullus homo contradicere voluerit, auri uncias tres persolvat; et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Sancto Martino publice. S. Girardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Godonis. S. Ermentrudis. S. Garlendi. S. Arnaldi. S. Randoeni. S. Constanti. S. Rodberti. S. Rotlanni. Data mense julio, regnante Hugone anno VI. Euvrardus levita scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 66; cop. 15-29 et 30; A. m. 487, DXVIII, et 679, DCCX.) (Au dos:) Carta Girardi in villa Barberias. 1928. 992 (?), juillet. CHARTA QUA GIRBALDUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BESORNIACO, IN LOCO QUEM A MURECELLIS VOCANT. In Christi nomine. Ego Girbaldus vendo monachis Sancti Petri Cluniensi {148}monasterii, quibus preest dunnus Odilo, venerabilis abbas, unam peciolam de campo in pago Matisconensi, in agro Fenestelayacensi, in villa Besorniaco, ubi a Muretellis vocatur; et terminatur de uno latere de ipsa hereditate, de alio terra Ahart, de una fronte terra Sancti Petri et de alia via publica, et habet in una fronte perticas IIII, in medio loco III et pedes VII et in alia fronte perticas III. Et accipio ab eis precium quod valet solidos V, et Girbaldus presbiter solvit III, et Dacfredus monachus II; et faciant predicti monachi quicquid eis placuerit, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri libram I componat. Actum Besorniaco villa publice. S. Girbaldi, qui hanc venditionem fecit et ipse firmavit. S. Rothardi. S. Bernardi. S. Eldrici. S. Walterii. S. Ascelini. S. Isembaldi. S. Johannis. Data per manus Girbaldi presbiteri, die martis, mense julio, tempore Hugonis regis, anno V imperii ejus. (B. o. 742, DCCXXXVIII.) ?? 1929. 992, novembre. CHARTA QUA DOMINICA DAT VIRO SUO SISMONDO VINEAM IN VILLA HERUMNIACO. Dilecto seniore meo Sismont. Ego Dominica, uxor sua, pro amore et bone voluntate, dono tibi aliqui[d], de res meas, in pago Matisconensi, in agro Marciacense, in villa que dicitur Herumniaco vocat, hoc est vinea; termined de duas partes terra Sancti Petri, de tercia part Sancti Stephani, de quarte parte via pullica, et abet in longo perticas XVI, in lato perticas V. Infra istas terminaciones et perticaciones, totum ad integrum tibi dono. Et dono tibi in ipsa villa peciola de vinea; terminet de totes partes terra Sancti Petri, et abet in longo perticas IIIIor et pedes VI, in lato in quisque fronte pertica I. Infra istas {149}terminaciones et perticaciones tibi dono, cedo, trado adque transfundo, et facias pos isto die quicquid facere volueris in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui tentare voluerit, auri libera I componat. Actum Lordoni castelli. S. Dominica, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Costancio. S. Bernart. S. Clement. S. Celest. S. Sismaro. S. Ornado. S. Bernart. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die lunis, mense november, annos VI regnante Ugoni regi. S. Tedaldi. (Bibl. nat. cop. 15-31.) (Au dos:) Donatio Sismont. In Cherunniaco. 1930. 992-993. CHARTA QUA ADALBALDUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CAMPUM IN VILLA SEIA. In nomine Verbi incarnati. Noverint quique fideles quod ego Aalbaldus vendo monachis Cluniensibus aliquid ex rebus meis in comitatu Maticensi [sitis. Est autem vinea una in villa Seia, in agro Laliacensi], habens in ambabus frontibus perticas decem et dimidiam, in longo perticas sex et dimidiam; accipio autem a supradictis rectoribus pretium octo solidos. Nichilominus vendo [eisdem monachis] in eadem villa campum unum pro duodecim denariis, habentem in lato perticam unam et in longo perticas decem et novem; faciantque rectores jam dicti loci de his rebus ab hodierno die quicquid facere voluerint. Actum Seia villa publice. S. Aalbaldi. S. Aaldrici. S. Rothardi. S. Bernardi. S. Johannis. S. Mainardi. S. Vuidradi. S. Gontardi. Regnante Ugone anno VI. [Balduinus scripsit.] (Bibl. nat. cop. 15-48; A. m. 641, DCLXXII.) (Au dos:) Aalbaldus in Seia. {150}1931. 992-993. CHARTA QUA ADALELDIS ET FILII EJUS ADAM, ADALELMUS, ALBERICUS PRESBYTER, ET DEDINCUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA COTTA. Nos igitur, in Dei nomine, Adeldis et filii ejus Adam, Aalelmus, Albericus presbiter et Dedincus, vendimus monachis Cluniacensibus pratum unum in villa Cotta, quod terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte terra Hildini; quantum inclusum est, vobis vendimus, accipimus autem pro hoc solidos tres, et faciant quicquid voluerint. Actum Lordono. S. Adaleldis. S. Adam. S. Aalelmus. S. Albericus. S. Dedencus. Regnante Ugone anno VI. (Bibl. nat. cop. 15-49; B. o. 173, CLXXI.) (Au dos:) Adaleldis in Copta. 1932. 992-993. CHARTA QUA OSBERTUS ET UXOR EJUS RAINBERGIS VENDUNT VOLFARDO, ET ERMENGARDI UXORI, CAMPUM IN VILLA IBIACO. Domino fratribus Volfar et uxsor sua Ermengar. Ego Osber et ux[or] sua Rainbergi vendimus vobis campum in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in issa villa: terminat a mane Bercefelo, a medio die Constancio, a sero Sancta Maria, a cercio Sancto Clemento, abet in longo perticas XVIII, de lato XVI, et accepio de vobis precium denarios XX; faciatis qui facere volueris. Si quis contradixerit, auri uncia componat; firma maneat, cum stipulatione subnixa. S. Osberto et uxsor sua Rainbergi, qui fierit et firmare rogavit. S. Rotbert. S. Gontar. S. Ranoar. S. Gislaber. S. Giran. S. Rannol. S. Varember. Data per manu Berno, sub die jovis, annos VI rennante Ugo regis. Et dono tibi in alio loco unum campum; abet in longo perticas V, de lato pedes VI. (Bibl. nat. cop. 15-51.) ?? {151}1933. 992-993. COMMUTATIO TERRARUM IN PAGIS MATISCONENSI ET AUGUSTODUNENSI INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ENGELAMQUE ET FILIOS EJUS, EX ALTERA. In omnibus rebus ac precipue certis in distinctionibus tam preclara sunt inserenda judicia, ne obscuritate vilescant, sed fidis undecumque allegentur testificationibus. Proinde non ignorent tam presentes quam etiam futuri, qualiter domnus Maiolus, venerabilis abba Cluniensis cĉnobii, cum consensu fratrum inibi degentium, loco scamii concedat quandam terram beati Petri in pago Matiscensi sitam, Engelĉ et filiis ejus, Aydoardo scilicet, Achino, Widoni atque Miloni, ĉcclesiam Sancti Gengulfi cum omnibus ad se pertinentibus, sicut dudum pater eorum jure testamenti nobis delegaverat. Donat etiam predictus pater supradictis viris illam terram quam in Vallis villa atque in Nugerolias habere videbatur, sub omni integritate, cum campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, servis etiam et ancillis utriusque sexus atque ĉtatis. Econtra donant supradicti viri et mater eorum reciproca vicissitudine jam dicto Maiolo abbati et fratribus sub ejus regimine degentibus illam terram quam habebant in comitatu Augustidunensi, ĉcclesiam videlicet in Tresdo villa sitam, in honore sancti Mauricii et beati Petri dicatam, cum decimis et presbiteratu; ĉcclesiam etiam in honore beati Christofori, quam vocant ipso nomine; alteram etiam ĉcclesiam in villa Monzosco sitam, in honore beati Sulpicii. Has igitur ĉcclesias cum omnibus ad se pertinentibus loco cessionis domno patri et fratribus in presenti remittunt, cum campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, servis etiam et ancillis utriusque sexus atque ĉtatis, ut utrisque ab hodierno die tenere liceat, regere ac possidere, sine ullo contradicente. Remittunt etiam omnem quĉrelam quam habebant adversus jam {152}dictos monachos de Algoio, ita ut remissa non repetantur, sed hactenus hĉc commutatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Donamus etiam framchitiam totam quĉ ibi conjacet ex integro. S. Engelĉ, et filiorum ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Achini, Milonis, Sivualdi, Bernardi. S. item Bernardi, Uberti, Gauseranni, Arlei, Widonis, Arnulfi, Gausfredi, Oddonis. S. Humberti et uxoris ejus Ameldis, Berardi, Wichardi, Umfredi. Actum Cluniaci, regnante Hugone anno VI. Aldebaldus sacerdos scripsit. (A. m. 16.) ?? 1934. 992-993. CHARTA QUA UMFREDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAPELLAM SANCTĈ MARIĈ DE DUERIA. Omnes mortales quos sors communis, ut supra. Ego Umfredus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, capellam in honore sanctĉ Mariĉ dicatam, sitam in pago Matiscensi, in villa Dueria, et quicquid in ipsa villa habeo, hoc sunt campi, vineĉ, silvĉ, prati, cultum et incultum, sicut in subsequenti terminabitur, cum farinario qui subtus jacet ipsi villĉ. Terminant autem he res a mane rivo currente, a medio die Arderia, a sero terra Sancti Pauli, a cercio via publica et alodo Evrardi. Testes: Vuichardus, Umbertus, Stephanus abbas, Ugo, Lanbertus, Willelmus, Berardus. Data per manum Aldebaldi, regnante Ugone anno VI. (A. m. 50.) ?? 1935. 992-993. CHARTA QUA ALDULFUS ET UXOR EJUS BALASSENDIS ATQUE FILIUS EORUM BLADINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA BESORNIACO. Ego Aldulfus et uxor mea Balassendis et filius noster Bladinus donamus {153}Sancto Petro suisque monachis unam vineam cum curtili simul tenente, in villa Besorniaco, quĉ Deodatus nobis donavit; et terminatur de uno latere et una fronte terra Sancti Petri, et de alio latere terra Uberti, et de alia fronte via publica. Infra istas terminationes, totum donamus Sancto Petro propter cellarii nostri quod in Besorniaco habemus; et faciant monachi Sancti Petri quicquid facere voluerint, sine alicujus contradictione. Actum Besorniaco publice. S. Aldulfi et uxoris ejus Balasendis et filii eorum Bladini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Girbaldi sacerdotis. S. Rothardi. S. Gisonis. Rotbertus scripsit, regnante Hugone rege anno VI. (A. m. 119, CXX.) ?? 1936. 992-993. CHARTA QUA MAINARDUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS PETIOLAS TERRĈ IN VILLA SEIA. In nomine Verbi incarnati. Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Mainardus vendo monachis Cluniacensibus quandam petiolam de vinea in villa Seia, pro sex denariis, habentem in ambabus frontibus perticas VI; terminat autem de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta terra Rothardi. In alio loco, in ipsa villa, vendo similiter pro aliis sex denariis unam petiolam de terra, habentem in longitudinem perticas novem, in latitudinem vero perticas duas; terminat autem a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Mainardi, a sero terra Aalbaldi, a cercio via publica. Faciant autem rectores predicti loci de his rebus quicquid voluerint. Actum villa Seia publice. S. Mainardi et Widradi et Aaldrici et Guntardi, Rotardi, Bernardi, Aalbaldi et Johannis. Regnante Hugone anno VI. (A. m. 189, CXC.) ?? {154}1937. 992-993. CHARTA QUA MALGUINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BELPLANA. Divina providente clementia legumque auctoritate succedente promulgatum fore constat, ut fideles quique, ex rebus quas jure hereditario possidere videntur, si eas juste dispertiant, valeant ĉterna gaudia promereri, dicente Domino: ĞDate elemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Unde noverint universi fideles presentes atque futuri, quod ego Malguinus, reminiscens enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest donnus Maiolus, abbas, aliquid ex reditibus meis, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa vocabulo Belplana, in agro Aliacensi: hoc est campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, vel quicquid in jam dicta villa possidere videor, cultum et incultum, quesitum et acquirendum, totum ad integrum transfundo ad supradictum locum, pro remedio animĉ meĉ ac patris mei et matris meĉ omniumque parentum meorum, seu omnium fidelium christianorum, faciantque rectores jam dicti loci a die presenti, de his rebus, quicquid facere voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere aut calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, cogente judicaria potestate, auri libras V persolvat, et donatio ista firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Malguini, qui fieri et firmare rogavit. S. Odilĉ, quĉ consensit. S. David et Rannaldi et Leugardi et Rannulfi. Data regnante Hugone anno sexto. (A. m. 221, CCXXII.) ?? {155}1938. 992-993. CHARTA QUA AYNARDUS, CONSENTIENTE UXORE SUA OSANNA, MONASTERIO CLUNIACENSI IN VILLA BESORNIACO CAMPI DUAS PERTICAS VENDIT, UNAM VERO DAT. Ego Aynardus, in nomine Dei, vendo duas perticas de campo in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, monachis Cluniensibus, et unam perticam dono, quĉ terminantur de uno latere terra Livonis, de alio de ipsa hereditate, et de una fronte terra Adselini, de alia gutta currente; et accipio de ipsis precium quod valet octo denarios, et faciant quod voluerint. Actum Besorniaco publice. S. Aynardi, qui vendidit. S. Osannĉ, uxoris ejus. S. Aremberti, filii ejus. S. alii Aremberti. S. Itterii. S. Uldulfi. S. Wilelmi. S. Bernardi. Rotbertus scripsit, anno VI Hugonis regis. (A. m. 500, DXXXI.) ?? 1939. 992-993. CHARTA QUA GIRBERGA ET FILIUS EJUS JOSMARUS ATQUE UXOR ILLIUS AGIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM ET SERVOS IN VILLA NOVILIACO. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatĉ, Cluniaco nomine. Nos, in Dei nomine, Girberga et filius meus Josmarus et uxor [ejus] Agia donamus, pro remedio animarum nostrarum, necnon Teotbodi et Teotgrimi, et omnium parentum nostrorum, aliquid de rebus nostris, ad luminaria accendenda, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Noviliacense, in ipsa villa, videlicet unum mansum quem Ermeneus tenet, cum omnibus appenditiis suis et ipsum servum Ermeneum cum uxore sua Ermenberga et infantes eorum IIII; et faciant seniores Clunienses quicquid voluerint. Si quis autem hujus donationis cartam scindere voluerit, non vindicet quod repetit, sed coactus, auri libras III componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matorno {156}vico publice. S. Girbergĉ et filii ejus Josmari et uxoris ejus Agiĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ragembaldi. S. Alirici. S. Tetberti. S. Alboini. S. Hecelini. S. Aglaldi. S. Gotolbaldi. Lanbaldus presbiter scripsit, feria IIII, anno VI Hugonis regis. (A. m. 663, DCXCIIII.) ?? 1940. 992-993. CHARTA QUA G. RBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA MORGONO. Pietate divina largiente, et legum auctoritate sancitum est, ut homo ex propriis rebus quas, donante Domino, percepit, eodem Domino, pro redemptione animĉ suĉ, reddere debeat. Quapropter ego, in Christi nomine, [Gyrbertus] dono aliquid de rebus meis ad locum Cluniacum, qui est consecratus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli ceterorumque sanctorum, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur ad regendum, scilicet unum curtilum cum supraposito, et vinea, colonia item, quam de Berardo conquesivi, cum campis, pratis, silvis, aquis, exitibus et regressibus, sicut ad ipsam coloniam aspicit. Sunt autem ipsĉ res sitĉ in pago Matisconense, in fine de villa Morgono; et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Hanc igitur helemosinam facio ego Girbertus pro animĉ meĉ remedio, medietasque sit pro anima Berardi, qui mihi has res concessit, omniumque filiorum ejus. Qui autem imprimere presumpserit, non vindicet quod repetit, sed quatuor libras componat auri. S. Girberti, qui fecit et ipse firmavit. S. Offrisiani. S. Evĉ. S. Duranni. S. Rannaldi. S. Heinrici. S. Rannaldi. S. Noe. {157}S. Alinardi. S. Leotaldi. S. Eldini. S. Gislardi, regnante Hugone rege anno VI. (B. o. 457, CCCCLIIII, et 543, DXXXVIIII.) ?? 1941. 993, janvier. CHARTA QUA AIROARDUS, CONSENTIENTE UXORE SUA FREDEBURGA ET FILIO EORUM ROBERTO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA CURTIACO, SERVUMQUE ET ALIAS RES IN VARIIS LOCIS, ITEMQUE FILIUS EJUS ALTERUM MANSUM DAT. Dum in hujus seculi vivitur laboriosa [peregrinatione], considerandum nobis est quod in futurum nobis perveniat. Quapropter ego Airoardus, consentiente uxore mea Fredeburga et filio meo Rodberto levita, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Curtiaco, hoc est curtilum, id est mansus unus indominicatus cum vinea; terminat ipse mansus a mane terra Grimaldi, a medio die terra Humberti, a sero via publica, a certio Eldulfi et rispam que ad ipsum respicit mansum jam dictum. Dono etiam omnia quecumque videor habere ibi vel possidere, quesitum et inquirendum, totum et integrum vobis trado. Dono etiam ad jam dictum locum pratum unum in Valle vocat; terminat ipse pratus a mane aqua currente, a medio die terra Ledbaldi, a sero terra Teoderici et Adalberti, a certio aqua currente, quesitum et inquirendum. Dono etiam campum quem vocant ad Tresincias vocat, illam partem que michi jure evenit. Iterum dono alium campum quem vocant Campum Bledaldum; terminat a mane silva, a medio die terra Vualdonis, a sero terra Sancti Andreĉ, a certio terra Sancti Petri. Dono etiam servum, nomine Vuitardum, ibidem serviturum. Porro ego Rodbertus, filius ejus ejusdem, dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis mansum unum in eadem villa ipsa {158}jam dicta, qui terminat a mane rivo volvente, a medio die ad heredes Ayroardi, a sero et a certio via publica. Hanc autem cartam facio ego jam dictus Ayroardus in eo tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam, post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Similiter et ego jam dictus Rodbertus facio in eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, post meum discessum ad supradictum locum perveniat; in vestitura vero omnibus annis IIos sextarios de vino persolvat, et Rodbertus jam dictus unum sextarium persolvat. Actum Idgiaco villa. S. Ayroardi et uxoris ejus Fredeburgis, et filii sui Rodberti levitĉ. S. Teoderici. S. Elgaudi. [S. Eldulfi. S. Eldeverti.] Data mense januario, regnante Hugone rege anno VI. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-43; A. m. 756, DCCLXXXVII.) (Au dos:) Carta Ayroardi et filii sui Rodberti in villa Curtiaco. 1942. 993, janvier. CHARTA QUA GIRBALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA PISTONGIAS ET ALIAS RES ULTRA VUANDAM. Dominus ac redemptor noster redemptionem hominum desiderans, ita affare dignatus est dicens: ĞDate helemosinam, et omnia munda sunt vobis,ğ et quia, juxta preconis vocem: ĞJam securis ad radicem arboris posita est;ğ quapropter ego, in Dei nomine, Girbaldus, reminiscens ponderis peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Pistongias vocat, hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane terra Sanctĉ Marie, et a medio die terra Tedoeni, a sero de ipsa hereditate, a cercio iterum terra Sancte Marie. Dono etiam duas in ipsa villa peciolas de campo; terminant ipse due petiole, in primis una peciola terminat a mane terra Duranni, a medio die terra Sancti Vincentii, et tercia parte terra Abundi, a cercio concisa; et alia {159}iterum peciola jam dicta terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Berengerii, a sero terra Sancte Marie, a certio terra Sancti Vincentii. Dono etiam prati ultra Vuanda eam partem que mihi evenit; et dono unum curtilum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Heliodi, a sero terra Bernar, a certio terra Duranni. Hec omnia denominata dono pro remedio anime mee, ut Dominus mihi in futuro dignetur propitius. Actum Cluniaco publice. S. Girbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Aynart. S. Ansalt. S. Constantii. S. iterum Constancii. S. Constabulus. S. Clementii. S. Vulrici. Hanc autem donationis cartam facio eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, et in vestitura omni anno IIIIor sextarios de vino persolvam. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VI. Evrardus levita indignus, ad vicem cancellarii, agnovit. (Bibl. nat. cop. 15-52; A. m. 218, CCXVIIII.) (Au dos:) In Pestonico. 1943. 993 (?), janvier. COMMUTATIO TERRARUM IN VILLA RUFIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET ARLULFUM UXOREMQUE EJUS SUFFICIAM, EX ALTERA. Scamium fecerunt monachi Clunienses cum Arlulfo et uxore ejus Sufficia in villa Rufiaco. In primis donat Arlulfus duas vineas insimul tenentes; una habet VII raschias, altera duas. Ĉcontra donant monachi [predicto viro] curtilum cum vinea insimul tenente; habet in concluso septuaginta sex perticas, in Frumentalia vocat. In alio loco unam petiolam de terra; habet in longo perticas V, in lato duas. Et faciat unusquisque quicquid facere voluerit. Domnus abba firmavit. Vivianus firmavit. Letbaldus episcopus firmavit. Adalgis firmavit. Vuarnerius firmavit. Umbertus firmavit. Signum Arnulf et uxor ejus Sufficia, {160}qui fieri et firmari rogaverunt. S. Johan. S. Clement. S. Constanc. S. Bernald. S. Dominico. [S. Martini. S. Hogonis. Balduinus scripsit et subscripsit, feria V, mense januario.] (Bibl. nat. cop. 23-17; A. m. 635, DCLXVI.) (Au dos:) Scamium cum Arnulfo in Rufiaco. 1944. 993, mars. CHARTA QUA RATHERIUS ET UXOR EJUS BERTA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM CUM SERVO IN VILLA FRONTINIACO. Omnis homo quandiu in salo hujus vitĉ presentis vivit, summa vi atque ingenio considerare debet ut reditibus quas jure hereditario possidere videtur ĉterna premia mercetur, juxta enim preconis vocem: ĞJam securis ad radicem arboris posita est.ğ Unde noverint concti fideles, tam futuri quam presentes, quod ego Rotherius et uxor mea Berta, reminiscentes pondus peccaminum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Potiaco, in villa Frontiniaco: hoc est curtile unum indominicatum, quod terminatur a mane terra Teotfredi, a medio et a cirtio via publica, a sero terra Sancti Vincentii. Donamus etiam servum, nomine Durannum, cum uxore sua Ingelburge et filio eorum, Walterio nomine. Hĉc omnia donamus ut a die present[i] et deinceps faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Si quis contradicere (quod absit!) voluerit, subjaceat omni maledictioni, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et Juda, traditore Domini; cogente autem judiciaria potestate, cui litem intulerit auri uncias IIII persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, {161}cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ratherii et uxoris ejus Bertĉ, qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Adalardi presbiteri. S. Constantii presbiteri. S. Rotlanni. S. Teodlanni. S. item Constanti[i]. Data mense martio, regnante Hugone rege anno VI. (A. m. 148, CXLVIIII.) ?? 1945. 993, mars. CHARTA QUA TEDO NOTUM FACIT SE CAMPUM DE ALDRICO ET MATRE EJUS ALTRUDE EMPTUM MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Notum sit omnibus quod ego Tedo emo de quodam viro, nomine Aldrico, et matre sua Altrude, campum unum que dono Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum; terminat ipse campus a mane via publica, a medio die terra Bernardi cum heredibus, a sero aqua currente, a circio terra Vulfranni, quem adquisivi III solid. et dimidium. Actum Besorniaco. Signum Aldrici et matris suĉ Altrudis, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Rainardi, Rothardi, Silvii. Data per manum Evrardi, mense martio, regnante Hugone rege anno VI. (A. m. 685, DCCXVI.) ?? 1946. 993, avril. CHARTA QUA RICARDUS ET UXOR EJUS CHRISTIANA, EX UNA PARTE, GIRBERTUSQUE ET UXOR EJUS BLISMODA, EX ALTERA, INTER SE COMMUTANT QUASDAM TERRAS IN VILLA MONTELIO. Placuit adque convenit inter Girbertum et uxor sua Blismoda. Igitur ego Ricardo et uxor sua Cristiana, inter nos convenit et nobis complacuit, et ab alia parte Ricardo et uxor sua, donamus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Kaloniacense. In primis dedit Girberto et uxor sua, in villa Montelio, oc est vinea et campo insimul tenente: terminat de tres partes terra Rannolt, a cercio Eldrado, abet in longo perticas XVIII, in lato VII; et dederunt Ricardo et uxor sua, ab alia parte, Girbert et uxor sua, oc est vinea: terminat {162}de tres partes terra Girbert, a cercio Durando, abet in longo perticas XXIIII, in lato VI. Infra istos terminio terminaciones totum, et faciatis unusquisque quiquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncias II componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Clunico villa publice. S. Girberto et uxore sua, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Noe. S. Engelbert. S. et alio Ingelbert. S. Costancius. S. Climento. S. Lettoldo. Data per manu Eldradi, sub die lunis, mense aprilis, annos VI Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 15-46.) (Au dos:) Commutatio Girberto. 1947. 993, mai. CHARTA QUA WALTERIUS, EDUENSIS EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DECIMAS SEX ECCLESIARUM IN PAGO AUGUSTODUNENSI SITARUM. Cum generaliter omnibus exibenda sit dilectio, specialiter procul dubio eis impendenda est qui fidem operibus exornare, quique etiam omnipotentis Dei, qui est vera karitas, amatores esse videntur. Quapropter ego Vualterius, sanctĉ Ĉduensis ĉcclesiĉ presul, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, tam episcopis quam archidiaconis, hac reliquis hujus ĉcclesiĉ prelatis, quia Cluniensis cĉnobii congregatio speciali pre ceteris amore nobis conjuncta est, locus etenim isdem salutifera Deo donante pollet religione. Siquidem humili petierunt supplicatione idem cœnobite, ut de quibusdam eorum ĉcclesiis talem eis concederemus auctoritatem, quatinus quicquid ad episcopum vel ad archidiaconum de ipsis ecclesiis pertinebat, excepto quod ad synodales eulogias debetur, perdonando eis remitteremus. Quorum humillime peticioni placuit tam mihi quam nostrĉ congregacioni favere, atque assensum prebere. Facimus ergo eis tale auctoritatis scriptum, ut ipsas ĉcclesias vel decimas tenere, ordinare, vel dare, sine ullius contradictione, valeant, dummodo neque ipsi ĉcclesiĉ, neque in eis divinum neglegatur offitium. Sunt autem heedem ĉcclesiĉ: capella in Algoio monte et ĉcclesia de Tresda, ecclesia quam {163}dicunt ad Sanctum Leodegarium, Mons Malarius, Tervisus, Vallis et ecclesia in honore sanctĉ Mariĉ dicata. Addimus etiam hoc causa pietatis religiose, ut nec ego, vel ullus nostri successor, aud archidiaconus, si quando parœchias nostras dioceseos visitaverint, in eorundem servorum Dei ecclesiis ullatenus hospitentur aut mansionaticum faciant, ne forte hac occasione fratres prefati graventur, et monasticus, (quod absit!) ordo in ali[quo] perturbetur. Sinodale vero servitium aut a monachis vel ab is quos illi prefecerint reddatur; quo reddito nichil amplius requiratur, sed quicquid ad easdem ecclesias pertinet, totum habitatoribus jam dicti loci ex nostra sit auctoritate concessum; quod si neglectum fuerit aliquando, liceat monachis emendare, et quod eis concedimus tenere. Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per gratiam Dei gesserimus. Ut autem hec auctoritas firmior sit, hanc manu propria firmavimus, et nostrĉ congregationis fratres firmare rogavimus. Placuit etiam nostrĉ liberalitati, ut fratrem ac filium nostrum Anschericum archidiaconum pro hoc beneficio jam dicta congregatio Sancti Petri in suis orationibus mitterent et societatem suam ei in vitam et post obitum libenti animo darent. S. Vualterius episcopus. Anschericus archidiaconus. Elinardus abbas. Vualterius prepositus. Unricus prepositus. Ansiisus cantor. Erpertus abbas. Ugo abbas. Vuichardus. Einricus. Dominicus archipresbiter. Eldegrinus archipresbiter. Vualterius scripsit die sabbati, mense maio, anno VI regnante Ugoni rege, qui donationem laudavit. (A. m. 9.) ?? 1948. 993, mai. CHARTA QUA MARTINUS ET UXOR EJUS GUNTELDIS FILIIQUE EORUM MARTINUS ET DURANNUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CYMANDRIAS. Cunctis qui sana sapiunt notum est quod fideles, ex rebus quas jure {164}possident, ĉterna sibi valeant premia promereri. Quapropter ego Martinus et uxor mea Gunteldis et filius meus Martinus, et alius Durannus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconensi, in villa Cymandrias, hoc est vinea cum campo simul tenente; terminat a mane via publica, a medio die terre Bernardi, a sero gutta currente, de quarto fronte terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis dono a die presenti et deinceps, et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint, in omnibus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, nisi cito resipuerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus tantum et aliud tantum componat. Actum Cluniaco publice. S. Martini et uxoris ejus et filii ejus similiter Martinus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ailbertus faber. S. Duranni, filii supradicti Martini. S. Arieldis, S. Gisle, S. Tedberge, S. Aalgardis, S. Aalsere, filiarum ejus. S. Teoderici. S. Fulcalt. S. Sisberti. S. Warini. S. Vendranni. Fidem fecerunt Constantinus et Ailbertus de carta legali contra cancellarium. Pontius rogatus scripsit. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VI. (Bibl. nat. cop. 15-86; B. o. 757, DCCLIII.) (Au dos:) Carta Martini in villa Cymandras. 1949. 993, juin. CHARTA QUA LANDRADA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MARITI SUI SENDETI ET FILIORUM SUORUM, RES SUAS IN VILLA IPGIACO. In nomine Verbi incarnati, ex corde patris eructuati. Noverint cuncti fideles, [tam presentes] quam futuri, quod ego Landrada, reminiscens pondus peccatorum meorum, audiensque Dominum dicentem: ĞDate helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis,ğ quapropter dono {165}Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus venerandus abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Ipgyaco, hoc est omnia quecumque visa sum habere in ipsa villa, quesitum et inquirendum, totum ad integrum, vobis trado, eo tenore, ut quandiu ego Landrada vixero, teneam et possideam, et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Hanc autem donacionem facio pro remedio anime meĉ et pro remedio anime senioris mei Sendeti, et pro remedio animarum omnium filiorum meorum; et in vestitura omnibus annis duos sextarios de vino persolvat. Si quis autem contra hanc donacionem aliquem litem inferre voluerit, omni maledictioni subjaceat, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum Juda, traditore Domini, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.ğ Et coactus judiciaria potestate, auri uncias duas persolvat, et post hec donatio ista firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Bruiliaco publice. S. Landrade, qui fieri et firmare rogavit. S. Evrardi. S. Tetardi. S. Hugonis. S. Alinardi. S. Ooliardi. S. Bertelini. S. Evrardi. S. Erbaldi. Data die mercoris, mense junio, per manus Evrardi levite indigni, regnante Hugone rege anno VI. (Bibl. nat. cop. 15-47; A. m. 550, DLXXXI.) (Au dos:) Landrada in Itgiaco. 1950. 993, juin. BULLA JOHANNIS PAPĈ XVI, QUA ABBATIARUM QUINQUE MONASTERIO LESATENSI SUBJECTARUM POSSESSIONES ET JURA CONFIRMAT. Johannes episcopus, servus servorum Dei, karissimo ac spirituali in Domino Jesu Christo filio Garino, sanctissimo abbati, tuisque successoribus {166}in monasterio nostro Lesato Deo rite servientibus in perpetuum. Summam gerentes curam ac sollicitudinem venerabilium locorum, quantum ex divino adjutorio nobis possibilitas datur, de eorum perseverantia studere debemus. Tali namque studio et clementia divina placatur, et stabilitas ecclesiarum Dei continuatur, tam pro animabus Romanĉ sedis pontificum, sive regum ceterorumque principum, seu cunctis protegentibus Christo sanctĉquĉ ĉcclesiĉ inherentibus instituta subjacere non renueremus, ut in futuro perpetuam habeamus salvam et indeficientem mercedem; tradimus et corroboramus religiositati tuĉ regimen abbatiarum nostrarum quinque: videlicet Sancti Petri Lesatensi, [in] comitatu Tholosanensi; monasterium Sancti Hylarii, in comitatu Carcasense; verum etiam monasterium Sancti Michaelis archangeli, situm in valle Confluenti; immo monasterium Sancti Petri qui dicitur Carnensis, simulque monasterium Sanctĉ Mariĉ Electensi, in comitatu Redensi; cunctaque predicta monasteria in integrum confirmantes corroborantesque, tibi et per te eidem sacro monasterio, omnes res omniaque jura quĉ in eis a primordio fundationis eorum et usque nunc quolibet modo pertinere probantur, id est generaliter terras, vineas, casales, fundos, predia, rura, castella, munitiones, casas, menia, ortos, molendinos, piscarias, colonias, mansos, servos, et ancillas, peculia et supellectilia, jam dicta monasteria cum omni integritate et undique inibi pertinentia, tibi tuisque successoribus concedimus atque confirmamus, denique tuoque concessu nostrĉ auctoritatis horum abbatum qui in prefata monasteria ordinati sunt, cum summa securitate, cum Dei timore perfruantur ac defendant: scilicet Benedictus abbas monasterii Sancti Petri Lesatensis, Sancti Hylarii et Sanctĉ Mariĉ Electensi, et abbas Hugo Sancti Petri Garnensi, et Sancti Michaelis archangeli abbas Gifredus possessor; ita ut sub tua ditione ac defensione {167}semper persistant, a presenti sexta indicione diebus vestrĉ vitĉ vestrisque successoribus usque in finem seculi detinendum. Unde nos, quod justum est cognoscentes, vestrĉque piĉ peticioni liberalitate paterna faventes, tam prescripta monasteria, quam omnes res ad ipsa undecunque pertinentes, utrarumque omnia quĉ episcoporum reliquorumque secularium hominum potestate, lite remota, sub tuo usu, dum hujus luce seculi frui videberis, et postmodum successorum tuorum abbatum, jure perhenni persistere decernimus; ut de his que ab Italiĉ regibus, principibus, cunctisque Deum timentibus ibi concessa sunt, nulla qualibet occasione vel alicujus scriptionis titulo omnino imminuatur, quatinus in Dei laudibus conversantes, pro incolumitate nostra et clementissimi imperatoris ac totius ĉcclesiĉ liberis Dominum valeant deprecari. Nullus etiam episcoporum aut quilibet abbatum seu vicinarum ĉcclesiarum quilibet sacerdos in eadem monasteria jus sibi ĉcclesiasticum aliquomodo vendicet ac defendat, nisi forte a patre monasterii vel fratribus pro negocio aliquo fuerit invitatus. Si vero, quod non optamus, monachi in prelibatis monasteriis vel abbates constituti, tepidi in Dei amore aut prevaricatores regule conspiciuntur existere, a te tuisque successoribus abbates corrigendos instituimus. Abbatem vero eisdem monasteriis non alius, sed quem dignum moribus atque aptum monachicĉ disciplinĉ, communi consensu congregatio tota poposcerit ordinari, et eum sicut sanctorum Patrum dicta referunt, sine mundano et corruptibili munere consecrari monemus ac precipimus; ne tantĉ cupiditatis errore, animĉ quĉ Deo salvandĉ sunt pereant, et per rapacitatis avariciam lividus eos serpens venenis inficiat, quod Spiritus sancti gratia irrigante debuerant salvari. Si autem pro tanta talique consecratione contra priorum sanctorum dogmata aliquod donum vel premium qualibet occasione petitum fuerit, et aliter fieri nequierit, tunc electo abbati fuerit et licitum sine ullius mortalis impedimento apostolica consecratione et benedictione, cujus ipsa monasteria prostrata sunt, fideliter petere et sine dubio feliciter consecrare. {168}Immo ut nullus cujuscunque sit dignitatis et potestati, virorum vel etiam mulierum audeat ibi presacratissime monasteria de omnibus rebus sibi pertinentibus molestari aut injuste inquietari vel divestiri, quatenus omnipotenti Deo ibidem famulantibus quiete et intolerabiliter semper liceat monastice conversationis vitam perducere. Hanc autem scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te vel post te abbatibus preordinatis in predicta monasteria succedentibus firmam statuimus illibatamque servari, ut nostra monasteria juvante Deo illorum tantummodo sit jure contempto, et cenobiaque illa nulli alterius ĉcclesiĉ subjaceant alicujus canonice jussionis aut laicorum vel mulierum ditione deserviens pre sola sancta mater ecclesia Romana, sed remotis vexationibus a cunctis gravaminibus divinum opus sub te degentes fratres cum summa devotione perficiant. Si quis autem, quod non optamus, hujus nostri fuerit ausus decreti paginam contraire vel decreto molestari, maledictionibus dampnaticiis sub anatematis innodetur, et inde precella maledictione traditoris. Nam observantes, ex meritis atque precibus apostolorum, vitĉ futurĉ premii precellantur. Scriptum per manum Benedicti scrinarii sanctĉ Romanĉ ĉcclesiĉ, in mense junio, indicione sexta, feliciter. Bene valete. (B. s. 32.) ?? 1951. 993, juillet. CHARTA QUA SICBALDUS PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM QUAM VOCANT A PERERIO ROSSET, IN VILLA VISANDONO, ET ALIAS RES IN DIVERSIS LOCIS. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicate, que dicitur Cluniaco, cui preest domnus Odilo abba. Ego igitur Sicbaldus presbiter, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Visandono, hoc est {169}vineam quam vocant a Pererio Rosset, et granicam dominica; terminat ipsa vinea a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Sancti Petri et Tedbran cum eris, a sero via publica, a certio Sancti Ferreoli. Dono etiam in ipsa villa unam petiolam de vinea; terminat ipsa petiola a mane terra Herigii cum heris, a medio [die] communi sanctorum et francorum, a sero Tedbran, a certio via publica. Dono etiam in ipsa villa petiolam de campo quam vocant ad Murcellum; terminat ipsa petiola a mane muro manufacto, a medio die Grimart cum eris, a sero Grifoni, a certio via publica. Dono pro animĉ meĉ remedio, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius, dono in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, post meum obitum ad jam dictum locum perveniat; in vestitura omni tempore duos sextarios de vino persolvam. Actum Cluniaci publice. S. Sicbaldi presbiteri, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Humbert. S. Vuitbert. Data mense julio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. 1952. 993, août. CHARTA QUA VUIDRADUS, CONSENTIENTE UXORE SUA DOMINICA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA QUĈ SOLOGNE VOCATUR. (Bibl. nat. cop. 15-60; A. m. 810, DCCCXXXVI.) Divina pietate legumque auctoritate sancitum est ut de terrenis rebus cœlestia adquirantur. Igitur ego Vuiddradus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco, cui domnus Maiolus abba videtur preesse, aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconensi, in villa que Sologne vocatur, hoc est unam vineam que adjacet in ipsa villa; terminat a mane terra Sancti Vincentii Matisconensi, a medio die terra Sancti Petri et terra Adaldricus, a sero terra Sancti Petri et terra Rodberti, a certio terra Sancti Vincentii et terra Bernardi. Infra istas terminaciones, dono a die presenti et deinceps, et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint in omnibus. Actum {170}Cluniaco publicĉ. S. Vuidradi et uxoris ejus Dominica, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adaldric. S. Aynardi. S. Arlei. S. Bernardi. S. Uberti. S. Rannaldi. S. Malvuini. S. Bernardi. S. Constancio. S. Petrus. S. Rotardi. Data mense augusto, regnante Hugone rege anno VII. Ego frater Pontius scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 68; cop. 15-59; B. o. 480, CCCCLXXVII.) (Au dos:) Vuidradus in Soloine. 1953. 993, août. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, DAT IN PRECARIA ROCLENO ET FILIO EJUSDEM NOMINIS, ARCHIDIACONO, VINEAM IN VILLA AQUARIAS. In Christi nomine. Jam rebus sanctĉ matris ĉcclesiĉ multiplici fidelium quaquaversum largitate diffusa, iste mos inolevit et usu communi pro lege habetur, ut non tantummodo in clericali, set etiam in laicali habitu degentibus, a proprio sacello ĉcclesiĉ aliquid subtractum ipsis sub censu prorogetur, salva ratione ut eadem demum meliorata restituant. Unde noverint tam presentes quam futuri, quod ego Odilo, Cluniensium abba, cum consensu fratrum, dono cuidam viro Rocleno et filio ejus, ipso vocabulo insignito, archidiaconatus officium administranti, quandam vineam nostram subtus castrum Branciduno sitam, quam Durannus tempore vitĉ suĉ nobis inprecavit possidendam. Hanc itaque vineam, post discessum Duranni, jam dictis petitoribus sub censu possidendam tradimus, ut quandiu ipsi duo advixerint, teneant et singulis annis, festivitate sancti Petri, V solidos persolvant. Est autem hĉc vinea in villa Aquarias. Hanc precariam firmando manu nostra roboravimus, et fratribus nostris, ut identidem agerent, tradidimus. Domnus Odilo, humilis abba, firmavit. S. Viviani, prepositi. S. Achedei. S. Witberti. S. Teoderici et multorum aliorum. Data mense augusto, regnante Hugone rege anno VII. (B. o. 88, LXXXVI.) ?? {171}1954. 993, août. CHARTA QUA ODILA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FILII SUI MALGUINI, QUASDAM TERRAS SERVUMQUE IN VILLA SEGIA. Sacrosanctĉ ĉcclesiĉ Dei in honore apostolorum Petri et Pauli, sub regimine domni et reverentissimi Odilonis abbatis, dono ad locum Cluniacum, ego, in Dei nomine, Odila, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Segia: hoc est unum mansum quem in Modengum vocant, et terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Ramnulfi cum heredibus suis, a sero via publica, a circio terra Alexandri. Dono etiam pratum in ipsa villa, cujus terminus est a mane rivo volvente, a medio die via publica, a sero terra Sancti Petri, a circio rivo volvente. Itemque cedo ad supradictum locum curtilum unum in ipsa villa, terminantem a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Sancti Petri, a circio vinea. Et dono etiam servum Ingelbertum cum uxore et infantibus suis. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono ad jam dictum locum a die presenti et deinceps, ut faciant rectores loci illius a die presenti quicquid facere voluerint. Pro anima Malguini filii mei dono istas res. Si quis autem hanc donationem calumniari voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum ejus, et judiciaria potestate coactus, auri libras XII persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Odilĉ, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit pro anima Malguini filii sui. S. David. S. Livonis, Ramnulfi, Rotberti, Adaldrici. S. Constantii presbiteri, Hugonis, Martini, Gislĉ, Ramnaldi, Ledgardi. Data mense augusto, regnante Hugone rege anno VII. Pontius levita indignus, ad vicem cancellarii, recognovit. (B. o. 135, CXXXIII.) ?? {172}1955. 993, septembre. CHARTA QUA ALTASIA ET FILIUS EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS DUMBINAS ET SEGELIA. Omnibus sub norma catholicĉ fidei constitutis. Notum sit omnibus fidelibus quod ego Altasia et filius meus Achardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo videtur preesse, aliquid de res nostras que sunt site in pago Matisconense, in villa Dubinna vocatur, hoc est unum mansum in dominicatu in agro Mazia; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die gutta currente, a sero terra Sancti Marcelli et terra Sancti Petri, a certio via publica. Dono etiam tres plantas in villa supradicta; terminat a medio die via publica, a mane via publica et terra Clement, a sero de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum vobis dono, videlicet meam partem preter terram Sancti Marcelli, in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam; in vestitura vero omnibus annis, festivitate sancti Petri, IIIIor denarios persolvam. Dono etiam pratum in villa Dubinnas; terminat de mane rivo gurrente, a medio die similiter rivo currente, a sero terra Lanterii et terra Sancti Petri, a cercio terra Clement. Infra istas terminationes totum ad integrum, scilicet pratum, vobis dono a die presenti et deinceps; et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint. Itemque dono mansum in dominicatu in villa Segelia, et quantum ad ipsum curtilum aspicere videtur a die presenti et deinceps. S. Altasia et filii sui, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernard. S. Adalard. S. Vulricus. S. Arbert. S. Gumfredus, {173}presbiter. S. Gaufredus. Data mense semtber, regnante Hugone anno VII. (Bibl. nat. cop. 15-90; B. o. 704, DCC.) (Au dos:) Carta Altasie et Achar in Dumbinas. 1956. 993, octobre. CHARTA QUA JOHANNES PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI VULFIERII, CAMPUM IN VILLA CARSINIACO. Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate. Ego igitur, in Dei nomine, Johannes presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis, pro anima mea et pro anima Vulfierii fratris mei, aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconense, in villa Carsiniaco: hoc est campum unum; terminat ipse campus a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Jangulfi, a sero rivo currente, a cercio terra Dodoni et ad suos heredes. Dono autem hanc donationem ego Johannes pro anima mea et pro anima fratris mei Vulfierii, et pro animabus omnium parentum meorum, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius; et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem intulerit, auri uncias duas persolvat, cogente judiciaria potestate, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Peronna publice. S. Johannis presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotrudis et Bertane, qui consenserunt. S. Herii. S. Vulfart. S. Raimbert. S. Suvalt. S. Arlolt. S. Eldeart, qui consensit. Data mense octuber, regnante Hugone rege anno VII. [Evr]ard levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-91; A. m. 167, CLXVIII.) (Au dos:) Carta Johannis presbiteri, in villa Carsiniaco. {174}1957. 993, après le 19 octobre. ELECTIO ODILONIS ABBATIS CLUNIACENSIS. ĞQUALITER VENERABILIS ET DEO DILECTUS MAIOLUS PREVIDIT ET ORDINAVIT PASTOREM GREGI SIBI COMMISSO, CUM COMMUNI CONSENSU OMNIUM FRATRUM ET QUORUMDAM EPISCOPORUM ABBATUMVE ET ALIQUORUM NOBILIUM LAICORUM, SCILICET DONNUM ODILONEM ADEO RELIGIOSUM.ğ Ordine divinĉ dispensationis, cum primum sacris legibus a patriarchis et prophetis, tum etiam humanis consulibus et regibus motus populorum comprimeretur post tempora incarnati Verbi ignea ronphea in ostio paradisi, fonte lateris Christi exti[n]cta, ut regnum Dei {175}violentius raperetur, cepit status ecclesiarum ab apostolicis viris piis moribus informari, et demum a sanctis viris et abbatibus in subditorum mentibus regularis ordo disponi, ut per eam currentibus facilis cĉlestis patriĉ videretur ascensus. Sicque fit ut quanto quis per exempla pietatis paterno cultu se ad excelsa erigens processerit, et subditis ad cĉlestia sequendi ducatum prebuerit, tanto a remuneratore Deo multiplex mercedis et filiationis fĉnus percipiat; et quoniam ad prelatos respicit quicquid a subditis delinquitur, exemplum pravĉ vitĉ et neglegentiam subditorum sententia divini examinis ignis gehennĉ inexaustus vindicat. Quapropter ego Maiolus, Sancti Petri Cluniacensis cenobii abba indignus, presentibus atque futuris omnibus generatim notum esse volo, quia hec et hujuscemodi mente pertractans, ĉtate defatigatus, officiis quoque corporis imminutus, dum minus me pastorali cura idoneum persentisco, beati Benedicti capitulatim de constituendo abbate sollicitudinem premonitus, cum omnibus fratribus meis, filiis et conservis beati quidem Petri, pridem electum fratrem ac filium monachis Odilonem reelegimus et abbatem esse decernimus, ne insolentia nostrĉ infirmitatis ordo deterescat, et repulsam in aliquo patiatur, Deo propitio semper ad meliora provehendus. Et ne tegnam alicujus excusationis pretendat (nam sicut quis indigne ad regimen incautus aspirat, ita si quis dignus refugit, merito constringendus habetur), consilium episcoporum et abbatum adhibuimus, et sicut Cluniacense monasterium, Deo auctore, a Wilelmo duce fundatum, nomine principis apostolorum sacratum, privilegiis Romanĉ sedis insignitum, regalibus preceptis confirmatum, a reverendis quoque abbatibus domno Bernone atque Oddone, necnon Heymardo ordinatum constat, ita cum omnibus abbatiis, locis et cellis, ubi ubi eorum vel nostro tempore adquisitis, predicto fratri ordinandum tradimus, atque tam ad ordinem {176}servandum, secundum beatum Benedictum et instituta patrum nostrorum, quam ad res disponendas sub omni integritate, propitia divinitate, vinculum obedientiĉ adstringimus, et abbatem unanimiter omnes proclamamus. Hujus vero electionis et ordinationis ejus seriem per consultum, ut diximus, primatum, comitis etiam nostri et advocati Aynrici ducis, necnon et Ottonis litteris sancciri precipimus, atque regulariter cĉlebratam ordinationem in Christi nomine confirmavimus, et a patribus ac fratribus nostris, scriptis confirmari precati sumus. Acta Cluniacensi cenobio feliciter. Amen. Ego Maiolus abbas huic electioni assensum prebui et signavi. Rodulfus rex. Burchardus archiepiscopus. Hugo episcopus Genevensis. Aynricus episcopus Lausonensis. Hugo episcopus. Teuto abbas. Lambertus comes. Borchardus comes. Adalbertus comes. Rothardus. Bladinus. Siemfredus. Achedeus. Vuibertus. Aldoardus. Lanfredus. Pontius. Aymo. Ingelbertus. Fulcherius. Ingelrannus. Torincus. Vuarnerius. Ugo. Archimbertus. Joannes. Acbertus. Arbertus. Evrardus. Mainbertus. Rainardus. Silicius. Ugo. Berlannus. Benedictus. Austerius. Vivianus. Eldebertus. Girardus. Oddo. Aldebaldus. Jotaldus. Pontius. Aymo. Aynricus. Stephanus. Girbaldus. Grimaldus. Ricfredus abbas. Ermenfredus episcopus. Vivianus. Malguinus. Vuitmarus. Humbertus. Radigisus. Robertus. Oddo. Anselmus. Rodulfus. Unebaldus. Ingelbaldus. Vuido. Emeno. Adalardus. Leutmarus. Armannus. Amizo. Andraldus. Girvinus. Benedictus. Leutelmus. Martinus. Ammolus. Petrus. Dominicus. Cristianus. Paulus. Cristaldus. Rainerius. Eustorgius. Lambertus. Lanfredus. Bonushomo. Rotmannus. Ermenfredus. Arlefredus. Humbertus. Huic electioni subscripserunt Leotaldus archiepiscopus, Vualterius {177}episcopus, Hugo abbas, Vuago abbas, Tetbaldus abbas, Vuarembertus abbas, Vuillelmus abbas, Maiolus prepositus, Vulterus prepositus, Gundulfus, David, Aynricus, Sendelenus. (C. 116.) ?? 1958. 993, novembre. CHARTA QUA AREMBURGIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA VIRI SUI VULRICI, COLONIAM INDOMINICATAM CUM SERVO IN VILLA PRATO BORSANO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Aremburgis, pro amore Dei omnipotentis, dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa quam dicunt Pratum Borsanum, in agro Balgiaco, coloniam unam in dominicatu, ubi Randuinus manet; ipsam coloniam totam ad integrum, sicut jam dictus Randuinus tenet, dono ad jam dictum locum in eo tenore, ut quamdiu ego advixero teneam ac possideam, et post meum discessum ad jam dictum locum sine ulla mora perveniat, in vestitura vero dono omnibus annis duodecim denarios. Facio autem hanc donationem pro anima mea et senioris mei Vulrici ut clemens Dominus nobis in suo judicio pius remunerator appareat. Dono etiam servum, nomine Randuinum, cum uxore et infantibus suis servitores ad jam dictum locum. Et si quis contradixerit, vindicare non valeat, sed ec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cosconiaco villa publice. S. Aremburgis, qui fieri et firmare rogavit. S. Vulrici, senioris ejus. S. Raterii. S. Ailaldi. S. Vuidoni. S. Constancii. S. Arlebaudi. S. Petri. S. Landrici. S. Evrardi. S. Alberici. Data mense novembri, regnante Hugone anno VII. (Bibl. nat. cop. 15-92; A. m. 79.) (Au dos:) Carta Aremburgis de colonia in Prato Borsano, Lucduno. {178}1959. 993, novembre. CHARTA QUA MILO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ ERMENGARDIS, QUATUOR CURTILOS CUM SERVIS IN VILLA TORNETORES. Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat, summa vi atque ingenio elaborare debet ut ex reditibus suis ĉterna premia mercetur, juxta Precursoris enim vocem: ĞJam securis ad radicem arboris posita est. Omnis, inquiens, arbor non fatiens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.ğ Quapropter noverint tam presentes quam etiam futuri, quod ego Milo, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Lugdunense, in agro Cavariaco, in villa Tornetores vocat: hoc sunt quatuor curtili, cum vineis et arboribus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum. Dono etiam servos, quorum nomina sunt hĉc: Sisbertum cum uxore sua et infantibus suis, Johannem cum uxore sua. Hanc autem donationis cartam fatio pro anime meĉ remedio, et pro anima uxoris meĉ, Ermengardis nomine, qui michi ut istam helemosinam facerem rogavit, et pro animabus omnium parentorum nostrorum, ut Dominus in futuro seculo nobis di[gnet]ur esse propitius. In ea vero tenore fatio, ut quandiu vixero teneam et possideam; post meum discessum [ad] prefatum locum perveniat. In vestitura vero dono illam vircariam qui partitur ad terram Sancti Johannis in villa suprascripta. Sig. Miloni, qui fieri et firmare rogavit. S. Ottoni comitis. S. Stephani abbatis. S. Vuicardi. S. Vulrici. S. Bernardi. S. Arlebaldi. S. Aylaldi. Data mense novembre, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita indignus, ad vicem cancellarii, rec[o]gnovit. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 38; A. m. 159, CLX.) (Au dos:) Carta Milonis quam fecit Sancto Petro in villa Tornetores. {179}1960. 993, novembre. CHARTA QUA ISEMBARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI ET SUA, VINEAM ET CAMPUM IN VILLA BARBERIAS. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Isembardus, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abbas, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Cabilonense, in villa Barberias: hoc est vineam unam cum campo; et terminatur a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Tetbranni, a cirtio terra Sanctĉ Mariĉ. Hoc vobis dono pro animĉ meĉ remedio et fratris mei, ut Dominus in perpetuum dignetur esse propitius; et ab hodierno die et deinceps facite quicquid melius placuerit. Actum Cluniaco publice. S. Isembardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Grimardi. S. Rannufi. S. Unfredi. S. Wimodi, presbiteri. Data mense novembri, regnante Hugone rege [anno] VII. Evrardus scripsit. (B. o. 472, CCCCLXVIIII.) ?? 1961. 993, novembre. CHARTA QUA LANDRADA ET FILIUS EJUS TETARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA IGIACO, CAMPUMQUE CUM SERVO IN VILLA AGONYA PRO ANIMA FILII SUI EVRARDI ET IN EMENDATIONEM ECCLESIĈ DE VAGEIA QUAM INCENDIT. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, quem, Deo juvante, regit dunnus Odilo venerabilis abbas, ego, in Dei nomine, Landrada et filius meus Tetardus donamus aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Igiaco, videlicet unam vineam, terminatam a mane de ipsa hereditate, a medio die et a sero terra Letbaldi episcopi, a cirtio via publica. Dono etiam in villa Agonya campum unum terrĉ {180}arabilis, terminatum a mane via publica, a tribus partibus terra Sancti Petri. Dono etiam servum, nomine Contelmum. Infra ista[s] terminationes, totum ad integrum dono pro anima mea et filii mei Evrardi, et pro emendatione de ĉcclesia de Vageia, quam inimicus veritatis fecit ei incendere: tali tenore, ut ab hac die predicti loci rectores faciant in omnibus quicquid voluerint, nullo homine contradicente. Qui autem contradixerit, vindicare non valeat quod repetit, sed componat tantum et aliud tantum; et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Landradĉ et filii ejus Tetardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Eldeberti. S. Duranni. S. Andreĉ. S. Contelmi. Data mense novembri, regnante Hugone rege anno VII. (B. o. 751, DCCXLVII.) ?? 1962. 993, décembre. CHARTA QUA ADALBERTUS PRESBYTER, ET CETERI WADIATORES DODONIS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA EJUSDEM DODONIS, DUAS VINEAS IN VILLIS DUMBINAS ET VETISCANIO. In nomine Verbi incarnati. Ego, in Dei nomine, nos vuadiatores Adalbertus presbiter, Ermenardus et Raimburgis, donamus de hereditate Dodonis, per commendationem ejus, quĉ sita est in comitatu Matisconensi, in villa Dumbinas, hoc est unam vineam; terminat a mane terra Sancti Marcelli, a medio die terra Genzio, a sero terra Altaziĉ, a certio muro manufacto. Et in villa Vetiscanio donamus similiter de rebus jam dictis ipsius homini, videlicet unam vineam quam vocant Belosiam, scilicet totam partem ejus quam possidebat Dodo; terminat a mane terra Dominico, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri, a certio via publica. Et in alio loco quem vocant in Navas, donamus iterum de ejus hereditate: hoc est unam tiliam de campo; terminat a mane de ipsa hĉreditate, a medio die et a sero et a certio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum {181}ad integrum donamus Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui domnus Odilo abbas videtur preesse, pro anima Dodonis, cui nos fidem fecimus; et fatiant rectores loci illius quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed, coactus, tantum et aliud tantum componat. Actum Cluniaco publice. S. Rothardi et Adalberti presbiteri, et Ermenald, et Raimburgis, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt, qui etiam fidem fecerunt. S. Johannis. S. Dodo. S. Constantii. S. Aynaldi. S. item Constantii. S. Stephani. S. Petri. S. Rothardi. Data mense decembris, regnante Hugone rege anno VII. Pontius, levita indignus, scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 69; cop. 15-63; B. o. 449, CCCCXLVI.) (Au dos:) Carta Dodonis in Dombinas. 1963. 993, décembre. CHARTA QUA ERRICUS, CONSENTIENTE UXORE SUA ANNA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FILII SUI VUARNERII, QUASDAM RES IN VILLIS IGIACO ET DOMANICO. Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate, que dicitur Cluniacus. Ego igitur, in Dei nomine, Erricus, dono Deo et sanctis apostolis ejus supradictis aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Ibgiaco, hoc est illam meam partem quam habeo in campis quam vocant ad Grandes Cassanos, illam meam partem quam ibi habeo. Dono etiam in villa Domanico illum medium plantum quĉ Ansedus tenet, et illam meam partem quam ibi habeo in supradicto medio planto. Item dono supradicto loco farinarium unum supra aquam quam vocant Lanzoladam. Hec omnia dono pro remedium anime meĉ et patris mei, et matris meĉ, et fratris mei, et filii mei Vuarnerii, ut Dominus nobis dignetur esse {182}propitius. Actum Petronna publice. S. Eyrici, qui fieri et firmare rogavit. S. Vuarnerii. S. Anne [uxoris] Eyrici. S. Duzie. S. Acart. S. Baldoeno. S. Raimbert. S. Alboeni. Data mense december, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-93; A. m. 559, DXC.) (Au dos:) Eiricus in Igiaco. 1964. 993, décembre. CHARTA QUA HUMBERTUS ET UXOR EJUS GIRBERGIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM SERVOSQUE IN VILLA BELOSIA. Omnis homo quandiu in salo presentis vitĉ agonizat, summa vi atque ingenio studere debet, ut ex rebus quas jure hereditario possidere videtur ĉterna premia mercetur, juxta Precursoris vocem: ĞJam securis ad radicem arboris posita est.ğ Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Humbertus et uxor mea Girbergia, reminiscentes pondus peccatorum nostrorum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus abba Odilo, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in agro Viriaco, hoc est mansum indominicatum in villa Belosia, cum omnibus quĉ ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur, vineis, campis, pratis, silvis, [terris] cultis et incultis, quesitum [et] ad inquirendum, totum ad integrum. Facimus autem hanc donationem tali tenore, ut quamdiu vixerimus nos duo teneamus et possideamus, et post nostrum obitum ad jam dictum locum perveniant, ita tamen ut qui primus ex nobis obierit, ille mansus perveniat ad Sanctum Petrum ubi Bernardus stat, in villa Colongicas; omnibus vero annis, in vestitura, dimidium modium de vino persolvemus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, omni maledictioni subjaceat; cogente autem judiciaria potestate, auri untias X persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, {183}stipulatione subnixa. Donamus etiam servos et ancillas quos habemus in supradicta villa utriusque sexus. Actum Cluniaco publicĉ. S. Hunberti et uxoris ejus Girbergiĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rainaldi. S. Odilonis. S. Azonis. S. Aimonis. S. Giraldi. S. Ansalti. Data mense decembri, regnante Hugone rege anno VII. (B. o. 599, DXCV.) ?? 1965. 993-994, avant le 11 mai. CHARTA QUA BERNARDUS, NOBILI GENERE ORTUS, NOTUM FACIT SE QUERELAM DE QUIBUSDAM SERVIS SANCTI PETRI CLUNIACENSIS EIDEM LOCO WERPIVISSE. Legaliter admonemur ac in commune cunctis dominatum habentibus precipitur, ut si quisquam senior cuipiam mancipio ma[nu]missionem facere voluerit, palam hoc et coram testibus, non in abdito et clanculo peragat, ut in propatulo res effecta firmum deinceps vigorem [obtineat?]. Quapropter noverint tam presentes quam futuri fideles, quod quidam nobiliori genere exortus, vocabulo Bernardus, interpellatus est a bone memorie donno Viviano, Cluniensis cenobii preposito, atque aliis fratribus Achedeo, Aimone, Evrardo, Dacfredo, Roberto, pro quibusdam servis Beati Petri, quos sui hereditarios proclamabat. Unde pro amore Christi, filii Dei omnipotentis, cujus sacratissima instabat passio, ac singulari genitricis ejus affectu, vuerpivit omnem querelam adversus ipsa mancipia et contra jam dictum locum, cui donnus ac reverentissimus pater Odilo preest, jussione sanctissimi patris Maioli. Hanc autem vuerpituriam quam justam sive injustam proclamabat suam, pro redemptione animĉ sue ac patris seu matris, ac omnium affinitate sibi propinquorum, ut sibi Dominus in presenti prosperitatem, et in futuro seculo det vitam ĉternam, atque ut reddita non repetantur, manu propria firmavit, testibusque ut identidem agerent {184}rogavit. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi, qui fieri et firmari rogavit. S. Leudbaldi, Leotaldi, Bernardi, Vuiberti. (A. m. 353, CCCLIIII.) ?? 1966. 993, après le 19 octobre, - 994, 10 mai. CHARTA QUA WIDO ET UXOR EJUS ODILA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI COLONIAM CUM SERVO IN VILLA CORCELLAS. Divina pietate largitumque humanitate sanctitum est, ut homo ex propriis rebus quas, Domino donante, percepit, eodem Domino pro redemptione anime suĉ reddere debeat. Quapropter ego, in Dei nomine, Vuido reminiscor peccatis meis preteritis, dono aliquid ego et uxor mea Odila, ex rebus propriis, ad locum quĉ vocatur Cluniaco, qui est constructus in onore apostolorum Petri et Pauli, necnon et plurimorum sanctorum, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur ad regendum, hoc est colonia una qui est in villa que vocant Corcellas, cum campis, pratis; et habet terminationes de uno latus de hereditate Saisiriaco, ex alia parte terra Sanctĉ Mariĉ, necnon et Beati Philiberti, ex aliis duobus frontibus de ipsa hereditate. Servum quoque unum, nomine Constantium, cum uxore et infantibus; in eo tenore quandiu vixerimus, usum et fructum. Post nostrum discessum faciant rectores ipsius loci quĉ superius diximus, quidquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si ego, aut ulla emissa persona, qui anc donationem calumniare presumpserit, non vindicet quod repetit, cum Datan et Abiron, cum Juda quoque traditore Domini, sed cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus,ğ sit cum eis in perpetuo damnatus et anathematizatus usque incidat in laqueum diaboli. S. Vuidoni et uxore sua Odila, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Aymoni. S. Aidenco. S. Spera in Deo. S. Mannoni. S. Ugoni. Aymo sacerdos scripsit, quamvis indignus, regnante Rodulfo rege. (Bibl. nat. cop. 15-97; A. m. 229, CCXXX.) (Au dos:) Vido in Corcellis. {185}1967. 993-994. COMMUTATIO CAMPORUM IN VILLA SEIA INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET MALGUINUM. Scamium quod fecit Malguinus et monachi Clunienses in villa Seia: campum unum in ipsa villa, qui habet in longo VII perticas et dimidiam; in lato tres perticas in totis frontibus. Econtra donant predicti monachi prefato viro, loco scammii, in ipsa villa campum unum qui abet in longo VII perticas et dimidiam, in lato duas et dimidiam; terminat a mane et a sero via publica, a medio die de ipsa hereditate, a cercio terra Malguini, et faciant utrique donatores ab hodierno die quicquid facere voluerint. Actum villa Seia publice. S. Malguini. S. Odile. S. David. S. Rannaldi. S. Rothardi. S. Mainardi. S. Cristiani. S. Martini. Regnante Hugone anno VII. (Bibl. nat. cop. 15-95; A. m. 197, CXCVIII, et B. o. 144, CXLII.) (Au dos:) Scammium Malguino in Seia. 1968. 993-994. CHARTA QUA ANSEGISUS ET UXOR EJUS ILDEGARDA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI SYLVAM IN LOCO QUI DICITUR PETROSA. Domino magnifico Ansegis et uxor sua Ildegarda venditores vendimus vobis silva quod nostra porsio est, ex parte David et mater sua; et faciant rectores Sancti Petri ab ac die et deinceps quicquid inde voluerint, et accepimus de vobis solidos duo, et est in loco quod dicitur Petrosa. Signum Ansegis et uxor sua Ildegarda, qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt, et S. filii sui Arnulfi, et S. filiĉ {186}suĉ Constantia. S. Vibaldi, nepotis ejus. S. Duranni. S. Umberti. S. Abonis. S. Ambaldi. S. Amaldrici. Fidem fecerunt ex parte Ansegisi et uxor sua Durante et Aimbaldo. Data per manu Dodoni sacerdoti, a vice cancellari, regnante Ugono rege anno VIImo. (Bibl. nat. cop. 15-96; A. m. 820, DCCCXLVI.) (Au dos:) Venditio Ansegis. 1969. 993-994. CHARTA QUA ROCLENUS ET WINEBALDUS FRATRES DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAPELLAM SANCTI DESIDERII. Nos duo fratres Roclenus et Vuinebaldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniaco monasterio, cui preest domnus Maiolus abbas, capellam dicatam in honore sancti Desiderii cum omnibus suis apendiciis, pro remedio omnium christianorum. Testes Umbertus, Isembardus, Tedburgis, Teza, Vuarulfus, Bernardus, Jozselinus, Landricus. Actum Branceduno, per manum Evrardi levite, regnante Hugone rege anno VII. (A. m. 42.) ?? 1970. 993-994. CHARTA QUA ADRALDUS ET FRANCO, FRATRES, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS VINEAS QUAS VOCANT IN ARCILIACO ET ATREDIAS. Notum sit omnibus qui sane sapiunt, quia Dominus concessit fidelibus suis, ut de temporalibus rebus quas possident eterna valeant premia promerere. Quapropter ego, in Dei nomine, Adraldus, necnon et frater meus Franco donamus aliquid de jure nostrĉ proprietatis, pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, atque omnium fidelium christianorum, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, videlicet duas vineas: quarum una est {187}in Arciliaco, et terminatur a mane terra Arsendane, a medio die de ipsa hereditate, ex aliis duabus partibus terra Sancti Petri et via publica. Est autem alia vinea Atredias, et habet terminationes a mane terra Bernan, a medio die de ipsa hereditate, ab aliis duabus frontibus terra Sancti Petri et silex excelsa. Hĉc omnia donamus atque transfundimus, ea ratione ut, quandiu vixerimus, usum fructuarium sub censu sexteriorum sex vini teneamus; post nostrum vero discessum, ad jam dictum monasterium revertantur. S. Adraldi et Franconis, fratris ejus, qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Wichardi. S. Wiberti. S. Bladini. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Odoni. Regnante Hugone rege anno VII. Aymo sacerdos scripsit. (A. m. 103, CIIII.) ?? 1971. 993-994. CHARTA QUA GIRARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA CASAL VIRAL. In nomine Verbi incarnati. Ego Girardus dono ad locum Cluniacum curtilum unum in villa quam dicunt Casal Viral, quantum aspicitur; qui terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Saturnini, a sero terra Fulchardi, a cercio terra francorum. Hanc autem donationem in eo tenore facio, ut quamdiu vixero teneam et singulis annis unum sextarium de annona exsolvam; et post meum discessum ad jam dictum perveniat locum. Actum supradicta villa publicĉ. S. Girardi. S. Tece et Agiĉ et Rollanni et Gausmari et Fulchardi et Briccii et Duranni, Landoaldi, Johannis et Edoni. Regnante Hugone anno VII. (A. m. 176, CLXXVII.) ?? 1972. 993-994. CHARTA QUA ADRALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FILIORUM SUORUM ACARDI ET RAIMUNDI, QUASDAM RES CUM SERVO IN VILLIS AIONA ET SARRERIAS. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ in honore beatorum apostolorum Petri et {188}Pauli dedicate, quĉ vocatur Cluniacus. Noverint cuncti fideles, quod ego Adraldus dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis, pro animabus filiorum meorum Acardi et Raimundi, aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Matisconense, in villa Aiona, hoc est curtilum et vineam et pratum et salcetum insimul tenente; terminat de tribus partibus terra Sancti Petri et Sancti Andreĉ, et de quarta parte via publica. Infra istas terminationes, duas partes vobis dono pro absolutione animarum filiorum meorum, et tertiam partem pro memet ipso dono de supradicto curtilo. Dono etiam servum, nomine Sicerium, servum ad serviendum Deo et jam dictis apostolis. Dono etiam in villa Sarrerias terram illam quam Leifinus, presbiter, dedit in filiolatico filio meo Raimundo; terminat ipsa terra de tribus partibus terra Aimonis, de quarta parte via publica. Hec omnia suprascripta dono ab hodierno die et deinceps, pro animabus filiorum meorum et mea, ut pius Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Actum castro Bertiaco publice. S. Adraldi, qui fieri et firmari rogavit. S. Adalacis, uxoris Acardi. S. Alexandrĉ. S. Vualburgis. S. Heldini. S. Roberti. S. Stephani. S. Bladini presbiteri. S. Constantini presbiteri. S. Humberti. Data die dominico, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (A. m. 268, CCLXIX.) ?? 1973. 993-994. CHARTA QUA SIVUINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SERVUM NOMINE WIDRANNUM PRO ALIO SERVO DEFUNCTO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti matris ĉcclesiĉ filii, quod ego Sivuinus cedo ad locum Cluniacum quendam servum, nomine Widrannum, jure cessionis, pro altero eorum servo defuncto; et ita ut ab hodierno die jam dictum servum teneant supradicti loci rectores, sine ulla contradictione. S. Sivuini. S. Sofredi. Data regnante Hugone rege, anno ejusdem regis VII. (A. m. 501, DXXXII.) ?? {189}1974. 993-994. CHARTA QUA BERARDUS CLERICUS NOTUM FACIT SE MEDIETATEM SYLVĈ QUAM DICUNT ADROLT MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. In nomine Domini Dei nostri. Noverint cuncti fideles, quod ego Berardus clericus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, medietatem unius silvĉ, quam Adrolt vocant; totum utique quod in ea silva hereditario jure mihi contingit dono et offero ad jam dictum locum. Facio autem hanc donationem pro remedio anime meĉ et anime patris mei, ut pius Dominus in futuro recipiat nos in vitam ĉternam. S. Berardi, clerici, qui hanc elemosinam fecit et per cartam firmari rogavit. S. Huberti, Rainaldi, Eldebaldi, Bernardi, Sofredi, Alberti presbiteri, Tedgrimi, Maioli, Milonis. Euvrardus diaconus scripsit, anno VII regnante Hugone rege. (A. m. 700, DCCXXXI.) ?? 1975. 993-994. CHARTA QUA ADALBERTUS VENDIT VOLFARDO ET UXORI EJUS ERMENGARDI PRATUM IN VILLA IBGIACO. Domino fratribus Volfar et uxsor sua Ermengar. Ego Aalber vendo vobis prato in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Ibiaco, Alabadesi vocat; terminat a mano via publica, a medium die Volfardo, a sero reo volven, a cercio Sancte Petri, in quisque front perticas II. Et dono tibi unum campum in Nevro vocat; terminat a mano increpito, a medium die Sancti Petri, a sero via publica, a cercio Volfart, et habet in uno fronte perticas V, in alio IIII et dimidia, et accepio de vobis precium sollido V et denarios VII; faciatis qui facere volueris. Si quis contradixserit, auri uncia componat; firma permaneat, custibulacione subnixsa. S. Albert, qui fierit et firmare rogavit. S. Estefano. {190}S. Costancio. S. Bladino. S. Rotbret. S. Costancio. S. Balduino. S. Costancio. Data per manet Berno, sud di marcio, annos VII rennante Ugo regis. (Bibl. nat. cop. 15-99.) ?? 1976. 993-996. CHARTA QUA ISEMBRANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA LORNANTO ET IN ALIIS LOCIS. Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita et Christi benignitas mortalibus consulit. Quapropter ego, in Dei nomine, Isimbrannus dono aliquid de rebus meis propriis ad locum vocabulo Cluniacum, qui est constructus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur: hoc est mansionem unam cum vinea et cum salicibus, et habet terminationes a mane via publica, a medio die terra Odilonis, a sero via publica et rivo currente; item in alio loco, in villa Lornamno, unum campum qui habet terminationes ab oriente rupe excelsa, et a meridie similiter, ab occidente terra Sancti Petri, a circio terra Rotgerii. In alio loco iterum, alium campum qui conjacet in Craio, et habet terminationes a mane et a medio die terra Odilonis, et terra Sancti Petri, muro interjacente, et de ipsa hereditate, ab occidente similiter. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis dono, ut faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Si ego, (quod absit!) aut ullus de heredibus meis, aut ulla emissa persona, hanc donationem calumniari presumpserit, non vendicet quod repetit, sed auri libras imponat IIIIor. S. Isimbranni, qui istam donationem fieri jussit. S. Rotgerii, Adalelmi, Girardi, Danihelis, Andreĉ, Godulrici, Adalgis. Aymo peccator designavit, regnante Hugone rege. (B. o. 159, CLVII.) ?? {191}1977. 993-996. CHARTA QUA RAMNALDUS DAT PIGNORI MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA ET CAMPO IN VILLA VESTISCANICO. In nomine Verbi incarnati. Ego Ramnaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba videtur preesse, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Vestiscanico: hoc est unum curtilum et vineam et campum ubi Constabulus sedet, in loco cautionis, pro una libra usque dum persolvam eam. S. Ramnaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Ascherii. S. Adalberti presbiteri. S. Heldini. S. Girbaldi. Data mense junio, regnante Hugone. Pontius levita scripsit. (B. o. 177, CLXXV.) ?? 1978. 993-996. NOTITIA WERPITIONIS SERVORUM ET TERRĈ CUJUSDAM IN VILLA MARZIACO MONASTERIO CLUNIACENSI AB ATTOARDO MILITE FACTĈ. Noticia vel werpitio facta apud Cluniacum monasterium, ante presentiam domni Odilonis abbatis et monachorum sub eo degentium. Veniens namque ante eorum presentiam quidam miles, nomine Attoardus, proclamabat quod jam dicti monachi quĉdam mancipia per vim ei tollerent. Quĉ mancipia reclamabat ex parte Sancti Cyrici. Recognoscens autem quia injusta esset sua proclamatio, fecit hanc werpitionem propter amorem Dei. Similiter aliam terram in Marziaco, quam injuste reclamabat, cessit. Si quis autem hanc werpitionem conturbare voluerit, omni maledictioni subjaceat, nisi ad emendationem congruam venerit. Actum Cluniaci publice. Accepit autem a monachis valens XXV solidos. S. Aytoardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani, Bernardi, Deodati, Ansaldi. Data mense aprili, regnante Hugone rege. Rodbertus scripsit. (B. o. 178, CLXXVI.) ?? {192}1979. 993-996. CHARTA QUA PETRUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUATUOR VINEAS IN VILLIS DUMBINAS, CARINIACO, VILLARIO ET CYROSCO. In nomine Dei summi. Noverint cuncti tam presentes quam etiam futuri, quod ego Petrus, pro remedio animĉ meĉ, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Dumbinas: hoc est unam petiolam de vinea, quam ego conquisivi de Ansaldo. Hĉc habet terminationes de omnibus partibus terra Sancti Petri: ut faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint; in tali tenore, ut si aliqua persona contraire hanc donationem voluerit, aut illam faciam tacere, aut si non potuero, componam vobis aliud tantum. Et in villa Cariniaco, unam vineam quam conquisivi de Sismaro, valentem solidos XII, usque in diem solutionis; et in villa Villario, alteram vineam quam conquisivi de Celestio, valentem solidos III, usque in diem solutionis; et in Cyrosco, aliam vineam quam conquisivi de Gauzelmo, valentem solidos IIII, usque in diem solutionis. Ista vero carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci. S. Petri, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Clementis. S. item Clementis, Bernardi, Aldrici, Anserii. Data mense maio, regnante Hugone rege. Pontius scripsit. (B. o. 237, CCXXXV.) ?? 1980. 993-996. CHARTA QUA ODULFUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM ET CAMPUM IN VILLA BESORNIACO. Ego Odulfus venditor vendo de hereditate mea rectoribus Sancti Petri, quibus preest domnus Odilo abbas, scilicet pratum quatuor perticas habentem, in pago Matisconensi, in villa Besorniaco; quod terminatur {193}de uno latere et una fronte Sancto Petro, et de alia fronte Bernardo et heredibus ejus, et de alio latere Duranno et heredibus ejus, et vocatur ipsum pratum in Vercherolas. Et vendo campum in eodem pago et in eadem villa Besorniaco, qui terminatur de uno latere Sancto Petro et de alio latere Drotberga, de una fronte senterio, et de alia fronte Aduntiane; et vocatur ipse campus ad Campum Medianum. Accipio vero ob hoc precium solidorum III et denarios VII, et de mea potestate in Cluniacensium dominationem trado, ut in omnibus quicquid voluerint faciant, sine ullo contradictore. Quod si aliquis calumniari presumpserit, auri unciam componat. Actum Besorniaci villĉ publice. S. Odulfi, qui istam cartam fieri et firmare rogavit. S. Balsendis, uxoris ejus. S. Bladini, Rotlandi, Mannonis, Uberti, Richardi, Walberti. Rotbertus dictavit die lunĉ, regnante Hugone. (B. o. 269, CCLXVII.) ?? 1981. 993-996. CHARTA QUA ARLULFUS ET ARNALDUS DANT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA ROFIACO. Placuit atque convenit inter domnum Odilonem abbatem et quosdam viros Arlulfum et Arnaldum, ut quasdam res inter se scamiarent; quod et fecerunt. In primis jam dicti viri donant per scamium Sancto Petro, in pago Maticensi, in villa Rofiaco, quem vocant ad Naves: habet in longum C et XI perticas, et in transverso perticas V, ut faciant rectores Sancti Petri ab hodierno et deinceps quicquid facere voluerint. S. Arlu[l]fi et Arnaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rothardi, Constantii, Petronis, Johannis. Data mense aprili, regnante Hugone. (B. o. 275, CCLXXIII.) ?? {194}1982. 993-996. CHARTA QUA ADALBERTUS PRESBYTER, OTBERTUS ET ERMENALDUS, CONSANGUINEI ET FIDEJUSSORES PETRI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA EJUSDEM PETRI, QUASDAM TERRAS IN VILLA VETISCANICO. Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus cĉlestia adquirantur, dicente Scriptura: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.ğ Hujus igitur rei gratia, nos fidejussores [Petri], videlicet Adalbertus presbiter, Otbertus, Ermenaldus, ex voto ipsius Petri atque ipsius jussione, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui domnus Odilo reverendus abbas videtur preesse, aliquid de rebus ipsius jam dicti Petri, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Vetiscanico, de manso quem in Molerios vocant indominicato, in Profundo Vallis: hoc est unam medietatem de ipso manso quam idem homo tenebat in suos usus, cum una vinea et prato simul tenente. Sed et de alia hereditate quam ipse Petrus tenebat, omnia quĉ nobis jure hereditario eveniunt, unam medietatem quam dare ac vendere potuimus, vobis concedimus, cum vineis, pratis, aquis aquarumque decursibus, quĉsitum et ad inquirendum, totum ad integrum concedimus vobis, ut faciatis quod volueritis in omnibus. Si quis vero hanc donationem calumniari voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri unciam persolvat. Actum Rufiaci villĉ publice. S. Adalberti presbiteri, Otberti, Ermenaldi, qui hanc donationem pro anima Petri, consanguinei sui, fieri et firmare rogaverunt. S. Rannulfi. S. Rannaldi. S. Aremberti, Anastasii, Constantii, Arnulfi, Acherii, qui consensit. Data mense junio, regnante Hugone. Pontius, ad vicem cancellarii, recognovit. (B. o. 308, CCCVI.) ?? {195}1983. 993-996. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS ALANNARII ET FARGIAS INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET ANNONEM UXOREMQUE EJUS AZELLINAM EX ALTERA. Placuit atque convenit inter domnum Odilonem, venerabilem abbatem, et domnum Vivianum ac reliquos fratres Clunienses, et inter quendam militem, nomine Annonem, et uxorem ejus Azellinam, ut quandam terram in loco scamii debuissemus ei scamiare, quod et fecimus: hoc est terram in villa Alannarii, quam vocant Vertam; et terminatur a mane terra Yppoliti, a medio die terra Girbaldi, a sero terra Franconis, a circio similiter terra Franconis. Infra istas terminationes, donamus eis hanc terram, Anni et uxori ejus, eo tenore ut quamdiu vixerint teneant et possideant, et post illorum discessum ad nos perveniat. In vestitura vero VIII denarios persolvant. Ipseque Anno et uxor ejus econtra donant nobis de sua hereditate in villa Fargyas, in agro Tysiaco, unum curtilum cum omnibus appendiciis suis, scilicet pratis, campis, silvis, farinario. Infra istas terminationes, nobis donant a die presenti et deinceps, ut teneamus et possideamus. Et ut hĉc cautio firma permaneat, stipulatione subnixa, firmare ei tradimus et uxori ejus et omnibus propinquis ejus. Actum Fargias villa publice. S. Annonis et uxoris ejus Azellinĉ, qui firmare rogaverunt. S. Eldeverti presbiteri, Adelrici, Bernardi, Girbaldi, Dominici, Narduini, Petri. Data mense maio, regnante Hugone. Pontius scripsit. (B. o. 312, CCCX.) ?? 1984. 993-999. CHARTA QUA HUGO, GENEVENSIS EPISCOPUS, CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI VICTORIS, GENEVENSIS DIŒCESIS. Unicuique mortalium pro salute animĉ rationabiliter tractare omnibus {196}est necessarium, Deo etiam indubitanter acceptum. Quapropter ego in Dei nomine, Hugo, Genevensis ĉcclesiĉ presul, peccatorum meorum obliterationem, Deo annuente, promereri desiderans, sepe mecum tacitus, frequenter etiam cum seniore Rodulfo ceterisque amicis tractare disposui, qua ratione loca nostra diocesi posita et ad nostrĉ sedis locum pertinentia in meliorem statum repararentur nostra industria, et eorum protectione assidua. Hec autem sepissime pertractante, accidit ut bone memoriĉ Adalheid, imperatrix augusta, nostri pontificatus urbem ingressa, ecclesiam beatissimi Victoris martyris Christi orandi gratia intraret. Quĉ omnibus propter quĉ venerat rite peractis, eundem locum monasticĉ disciplinĉ religioni congruum fore prospexit, et ut id omnino peragerem consilium dedit. Non multo post tempore ejusdem beati martyris membra invenire nos contigit, argenteo loculo diligentissime recondita, quĉ actenus per plurima tempora hominum aspectibus fuerant occultata. His autem sanctissimis membris ab humo qua diu latuerant cautissime levatis et strenuissime, ut oportebat, procuratis, in festivitate ipsius martyris, seniore nostro rege Ruodulfo, domna quoque regina Egildrude, maximo etiam conventu episcoporum, comitum et aliorum religiosorum et nobilium virorum congregato, communi consilio statuimus, eadem prefati martyris membra sub ara ipsius basilicĉ esse locanda. Cum ergo ceptum opus devota mente complevissemus, cogitare mecum cepi frequentius ut predictum locum amplificare in melius, statuendo scilicet in melius illuc monasticĉ religionis viros qui eundem locum {197}religiosis exornarent cultibus et suo ordini congruis circumstruerent habitaculis. Qui vero in eodem loco non erat tanta facultas possessionis, ut aliquis ibi potuisset ordinari loco abbatis, memorandum Cluniensis cĉnobii abbatem Odilonem ad hoc peragendum evocavi, et permissione domni Rodulfi regis, consensu etiam fratris ejus Burghardi, Lucdunensis archiepiscopi, ceterorumque comitum et nobilium virorum hortatu, predictum locum sancti martyris Victoris ejus ordinacioni commisi, ut ipse suique successores prelibatum locum prout potuerint in melius studeant reparare, et nostrorum successorum auctoritate deinceps in perpetuum possideant. Hanc autem constitutionem non ideo statuimus ut a potestate nostrĉ ecclesiĉ aliquid (quod absit!) subtrahere velimus, sed tali hoc gerimus dispositione, ut predictus locus in perpetua valeat manere religione, et inter nostros successores Cluniensisque cĉnobii abbates caritas excellentissima firmetur, et apud illos nostri memoria specialiter observetur. Successorum preterea nostrorum hortor et obsecro sincerissimam caritatem, nostram dignentur sua confirmatione stabilire devocionem, quam statuere cupio propter salutem animarum nostrorum successorum nobisque succedencium, pro remedio animĉ meĉ et seniorum nostrorum R. regis et Chuonradi regis, pro stabilitate quoque ecclesie nobis a Deo commissĉ; concedendo scilicet Cluniensis cĉnobii rectoribus omni reliquo tempore ordinationem prelibati loci Victoris martyris Christi, ut in eodem loco memoria et religio perpetualiter valeat observari, et ipsi de consorcio religiosorum virorum diutius possint gratulari. (B. o. 47, XLVI.) ?? 1985. 993-1000. CHARTA QUA GOTEFREDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM CUM BOSCO ET VINEAM PRATUMQUE IN VILLA CURCIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus in cadriferis mundi {198}partibus consistentibus, quod ego, in Dei nomine, Gotefredus dono Domino Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas reverentissimus preesse videtur, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, hoc est unum mansum situm in villa Curciaco, cum bosco similiter simul tenente; et terminat a mane ipso bosco, a medio die et a sero via publica, a cercio de ipsa hereditate. In ipso loco juxta ipsum mansum, via intermedia, dono etiam vineam unam, que terminat a mane via publica, a medio die terra Maingodi, a sero via publica usque a rivo currente, a cercio terra Gausberti. Infra istas terminationes, omnia quicquid habere videor dono pro anime mee remedio Sancto Petro, cum uno prato qui est juxta ipsum locum situs, qui terminat a mane volvente rivo, a medio die et a sero et a certio terra Maingodi. Facio autem in tali conventu, ut faciant de his quicquid voluerint. S. Gotefredi, qui hanc cartam fieri jussit. S. Constantii presbiteri. (Bibl. nat. cop. 15-222.) (Au dos:) Gotefredus in Curciaco. 1986. 993-1000. CHARTA QUA GOTDEFREDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CURCIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Gotdefredus, pro animĉ meĉ remedio, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi dunnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconense, in villa quĉ Curciaco {199}vocatur: in ipsa villa unum mansum terminatum a mane via publica, a medio die et a sero de ipsa hereditate; et in eadem villa duas raxias de vinea, et in campo Atgin alias duas, quĉ terminantur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Dono etiam in ipsa villa alium mansum quem ad Varenas vocant, et terminatur a mane rivo currente, a medio die via publica, a sero terra Sanctĉ Mariĉ. In ipsa etiam villa dono unum boscum quem dedi Duranno nepoti meo vivente se, in tali conventu, ut quandiu vixerit ipse teneat; post suum vero discessum, monachi de Cluniaco quicquid voluerint ex eo faciant. Vocabulum autem ipsius bosci Inreda vocatur, de quo bosco omnem meam partem ego Gotdefredus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo post discessum nepotis mei Duranni. Signat Gotdefredus, qui hanc cartam fieri jussit. S. Constantius presbiter. S. Bernardus presbiter. S. Adalardus. S. Hunbertus. (B. o. 753, DCCXLVIIII.) ?? 1987. 993-1002. CHARTA QUA ROTBALDUS MARCHIO ET CONJUX EJUS EIMILDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CASTRUM QUOD NUNCUPATUR PODIUM ODOLINUM. Omnibus in Christo licet fidelibus scire, quod ego Rotbaldus marchio, et conjux mea, nomine Eimildis, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex nostra hereditate, quĉ sita est in comitatu Aurasico, hoc est castrum quod nominatur Podium Odolinum, totum ad integrum quantum ibi visi sumus habere, cum omnibus suis apendiciis. Testes Rotbaldus comes et uxor sua Eimildis; Adalax comitissa et filius suus Willelmus; Poncius, Leotgerius, Rostagnus de Sabran, Amelius, Stephanus, Aicardus, Willelmus vicecomes, Mantellinus, Abellonius, Hugo. Aimericus presbiter scripsit. (B. o. 58, LVI.) ?? {200}1988. 993-1010. CHARTA QUA ARMANNUS LEVITA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN COMITATIBUS TRICASTINENSI ET VIVARIENSI. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ constructĉ in honore sancti Petri Cluniensis. Igitur ego, in Dei nomine, Armannus levita dono Deo et Sancto Petro, ubi domnus Odilo abba esse videtur, alodia quĉ de parentum meorum legibus mihi advenerunt, et que abhinc adquirere potero, in campis, in vineis, cultis et incultis, in pratis, in arboribus, in aquis aquarumve decursibus. Quia Scriptura dicit: ĞDate elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;ğ et: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum,ğ propterea dono Deo et Sancto Petro supradictas res quĉ sunt sitĉ in comitatu Tricastinense, in vicaria Bergogiaiĉ, et in alio comitatu, scilicet Vivariense, in vicaria Legernatense, in villa quĉ dicitur Orsolatis, quanta mihi pars ibi obvenit vel obvenire debetur, totum ad integrum dono, in tali vero ratione, dum ego vivo, usum et fructum mihi reservo; post meum quoque discessum, ista conventio Deo et Sancto Petro permaneat, sine ulla tardatione, omnique anno, in vestitura, sextarios IIII. Sane si quis de propinquis meis vel heredibus istam cartam disrumpere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed ira Dei superveniat eis, et cum Datan et Abiron et Juda traditore sit eorum pars in infernum; sint maledicti sicut Judei qui dixerunt Domino Deo: ĞScientiam viarum tuarum nolumus.ğ Et postea carta ista firma et stabilis permaneat. Acta die sabbato, mense martio. S. Armanni levitĉ, qui fieri et firmare rogavit, et manu propria signavit. S. Ugonis. S. Riberti levitĉ. S. Ansemonni presbiteri. S. Orsoni. S. Logerii clerici. S. Laciniani. S. Stephani. S. Bernacheri. S. Leotoardi. Pontius presbiter scripsit. (B. o. 436, CCCCXXXIII.) ?? {201}1989. 993-1020, 1er mars. NOTITIA WERPITIONIS TERRARUM, MANSIONUM ET VASORUM ARGENTEORUM A FILIIS HELDINI MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. Notitia vuerpitionis acta Matiscono, ante presentiam dunni Odilonis abbatis, ac dunni Viviani, et residente comite Wilelmo, pro querela filiorum Heldini, quam habebant adversus monachos, pro quibusdam terris ac mansionibus ac vasculis argenteis et hominibus vulneratis. Recognoscens vero jam dictus comes et omnes qui aderant omnia quĉ asserebant falsa esse ac mendosa, ac nihil juste querelĉ, compulit eos in ipso placito, sub die kalendarum martii, omnia ex illo die retroacta verpire; et ut ultra non repetantur, nec deinceps ullum jurgium excitetur, precepit fieri hanc notitiam, ac testibus corroborari. (B. o. 738, DCCXXXIIII.) ?? 1990. 993-1031. CHARTA QUA ALMERADUS REGENSIS EPISCOPUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM DE VALENTIOLA ET ALTARE EJUS. Cum generaliter omnibus exhibenda sit dilectio, specialiter procul dubio eis impendenda est qui fidem operibus exornare quique etiam omnipotentis Dei, qui est vera karitas, amatores esse videntur. Quia enim juxta egregii predicatoris vocem: ĞPatres debent filiis thesaurizare,ğ oportet ut qui patres nominantur, non tantummodo in spiritalibus, quin etiam in exterioribus utilitati filiorum sapienter consulant. {202}Quapropter ego Almeradus, sanctĉ Regensis ĉcclesiĉ presul, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, episcopis videlicet, et omnibus qui regimen hujus sanctĉ ĉcclesiĉ Regensis post me tenuerunt, canonicis scilicet et reliquis prelatis, quia congregatio Sancti Petri Cluniensis, cui domnus Odilo abba preest, humili supplicatione petiit, legationem mitens per domnum Rainaldum priorem, ut de ĉcclesia Valentiola et altari eis auctoritatem concederemus, sicut inter nos et illos convenit, secundum nostram et illorum voluntatem. Quorum petitionem libenter annuens, placuit tam mihi quam nostre congregationi favere atque prebere assensum. Facimus ergo eis tale auctoritatis scriptum, ut ipsam ecclesiam cum altari liceat tenere, ordinare vel dare, sine ullius contradictione. Addimus etiam hoc causa religiose pietatis, ut nec ego, vel ullus nostri successor, aut archidiaconus, si quando parœchias nostre dioceseos visitaverint, in eorumdem servorum Dei ĉcclesia ullatenus hospitentur aut mansionaticum faciant, ne forte hac occasione fratres prefati graventur. Sinodale vero servitium aut a monachis vel ab hiis quos illi prefecerint reddatur: quo reddito nihil amplius requiratur; sed quidquid ad eandem ecclesiam pertinet, totum habitatoribus jam dicti loci ex nostra sit auctoritate concessum. Quod si neglectum fuerit aliquando, liceat monachis emendare et quod concedimus tenere. Est autem hoc sinodale servitium quod debent reddere jam dicti monachi episcopo, mediante mense maio debent reddere decem denarios, et mediante octubri alios decem. Dederunt autem jam dicti monachi episcopo propter hanc ecclesiam octuaginta solidos in adjutorium sue ĉcclesiĉ. Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per Dei gratiam gesserimus. Ut autem hĉc auctoritas firmior sit, hanc manu propria firmavimus, et nostrĉ congregationis fratres firmare rogavimus. Signum Almeradi episcopi. S. Pontii prepositi. S. Raimundi. S. Umberti. S. Raimbaldi. S. Nectardi. S. Martini. S. Isnardi. S. Inguberti, alter Isnardi. S. Gunterii. (Bibl. nat. cop. 16-225; B. o. 3.) {203}(Au dos:) Carta quam fecit Almeradus, episcopus, de ĉcclesia Valentiola. 1991. 993-1031. CHARTA QUA ALMERADUS, REGENSIS EPISCOPUS, CONCEDIT MONACHIS CLUNIACENSIBUS, LICENTIAM CONSTRUENDI MONASTERII IN LOCO QUI VALENTIOLA NUNCUPATUR. Quĉque statu proclivi temporis firma debent persistere, necesse est ea litterarum karacteribus solidare, quo veritatis notitia agnoscatur, et future litis effectus comprimatur. Quapropter notum sit omnibus christianis fidelibus in quadrifidis temporum partibus consistentibus, et precipue sanctĉ Dei Cluniacensis ĉcclesie filiis, presentibus scilicet ac futuris, quia dum resideret domnus Almeradus, Regensis gratia Dei episcopus, una cum suis clericis apud eandem urbem, adierunt quidam fratrum nostrorum ejus magnificentiam, jussu domni Odilonis abbatis, per omnia reverendi, humiliter ejus intimantes celsitudini, in confinio sui episcopatus, quoddam se construere monasterium velle, in loco qui Valentiola nuncupatur, prope ecclesiam que in honore almi Christi confessoris Maximi in eadem villa antiquitus est consecrata. Cujus etiam serenitati id suggerere hocque omnimodis ipsi fratres exposcere maluerunt, quo si quid post ipsius monasterii constructionem a fidelibus populis in eodem monasterio deinceps oblatum fuisset, hoc ipsius loci rectoribus perpetualiter possidere liceret, absque alicujus calumpnia vel contradictione. Quorum jam dictus pontifex justam piamque petitionem annuens libenter, gratanterque excipiens, pro redemptione anime sue omniumque peccatorum remissione, concessit jam dictis fratribus licentiam id fieri quod postulaverunt; ac deinde ipsum locum recenter constructum, ita ingenuum ac liberum episcopali auctoritate fore decrevit, ut nec ipse, neque aliquis ex successoribus ejus, vel aliqua subintroducta persona nullam dominationem habeant, aut aliquam consuetudinem requirant in cunctis que ad eumdem locum {204}devenerint, tam in oblationibus quam in sepulturis, sed sub jure et dominatione Cluniacensium fratrum heedem res perpetualiter maneant, alicujus absque contradictione. Unde ut hanc nostram auctoritatem ratam facerem manuque propria corroborarem, accepi ab eis pretium libras IIII denariorum, VIIIto que modios frumenti ac vini, mappulam unam valde bonam, ac scyphos ad aquam in manibus fundendam adeo obtimos. S. domni Almeradi, Regensis episcopi, qui hanc kartulam propria manu firmavit et ad confirmandum ceteris tradidit. S. Humberti canonici. S. Petri canonici. S. Nectardi cannonici. S. Isnardi canonici. S. Ermengaudi presbiteri. S. Albini peregrini. S. Raynoardi peregrini. S. Pontii scb. S. Gentionis. S. Pontii Tofredi. S. Isnardi Trescola. S. Rodulfi. S. item Isnardi, filii episcopi. S. Aldeberti. S. Arnulfi Linguableta. S. Achardi. Rodbertus monachus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-227; B. o. 56, LIIII.) (Au dos:) Almeradi Regensis episcopi. 1992. 993-1032. CHARTA QUA AIMO, MARITUS WINIGUNDĈ, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SERVUM CUM FILIO ET FILIABUS PORTUMQUE DE RECULA CUM PISCATIONE. Dum in salo fluctivagi seculi hujus vivitur, totis nisibus elaborandum est ut de terrenis et transitoriis celestia et ĉterna mercentur, divina voce id precipiente, ac dicente: ĞFacite vobis amicos de Mamona iniquitatis, qui vos recipiant in tabernacula eterne felicitatis.ğ Unde ego Aymo, compunctus divina inspiratione, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, unum servum, nomine Durannum, cum uxore sua nomine Gontilda et filiis et filiabus eorum: Tetbaldo, Gontardo, Doda et Eldegarda. Dono etiam portum de Recula et illam piscationem que ad ipsum portum aspicit, totam ex integro, sicuti memoratus Durannus de ea videtur hodie {205}esse vestitus. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee, ut Dominus pro sua pietate dignetur concedere quatinus ipsi san[c]ti apostoli, in die ultimi judicii sint michi adjutores et advocati, et quo illorum auxilio et intercessione, precepta [omnium] peccaminum remissione, valeam adipisci gloriam felicitatis ĉterne. Volo etiam ut uxor mea Quinigunda partem et societatem habeat in presenti helemosina. Si quis autem huic nostre donationi contradicere presumpserit, omnibus maledictionibus subjaceat, et quod injuste expetit vindicare non valeat, sed coactus judiciaria potestate in fisco publico auri libras decem componat; et ut firma permaneat, manu propria subter signo testibusque signandam trado. S. Aymonis. S. Frotgerii. S. Oddonis. S. Gimanis. S. Bernardi. S. Leodegarii. S. Wichardi. S. Nergaudi. S. Ansegisi. Actum Losiaco publice, regnante Rodulfo rege. Si quis hanc cartam legeris, rogo ut ores pro anima Aymonis et pro cunctis fidelibus christianis. (Bibl. nat. cop. 5-84; B. o. 136, CXXXIIII.) (Au dos:) Aimo, portum de Recula. 1993. 993-1032. CHARTA QUA AIMO ET UXOR EJUS WINIGUNDA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI MARTINI DE LAUSIACO ET ALIAS RES IN EADEM VILLA. Redemptor humani generis, salutem desiderans uniuscujusque fidelis, his nos salutaribus ammonet verbis: ĞDate, inquiens, helemosinam {206}et ecce omnia munda sunt vobis;ğ et in alio loco: ĞFacite vobis, ait, amicos de Mammona iniquitatis qui vos recipiant in ĉterna tabernacula, cum defeceritisğ; et: ĞThezaurizate vobis thesauros in cœlis, ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur.ğ Unde notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus, quod ego Aymo et uxor mea Winigunda cupientes aliquid adimplere preceptorum ex Domini jussionibus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensem aliquid ex nostris rebus in Cabilonensi pago consistentibus, ĉcclesiam videlicet in honore sancti Martini dicatam, cum ad se pertinentiis omnibus, cum decimis scilicet vel oblatis seu omni terra altaris ipsius, omnibus omnino ad eandem ĉcclesiam pertinentibus; sitam in villa quĉ Lausiacus vocatur prope nominis ejusdem castrum vel Saliensem fluvium. Hanc igitur donationem pro remedio animarum nostrarum faciamus, filiorum etiam ac omnium parentum nostrorum et pro salute omnium vivorum scilicet et mortuorum, ut hac nostri helemosina Dominus aliquantulum placatus omnibus in illo ultimi examinis die apparere dignetur propitius. Si quis autem, quod minime fore credimus, hujus nostrĉ donationis calumniator vel contradictor existere voluerit, hic talis quamdiu in hac sua non recta voluntate perduraverit, vinculo teneatur anathematis adstrictus, et nisi resipuerit, ejus anima in ĉternum crucianda perpetuis tradatur pœnis et ut firmum obtineat vigorem in seculum, manibus propriis subterfirmavimus testibusque roborandam tradimus. S. Aymonis et uxoris ejus Wi[ni]gunde, qui hanc donationis cartam fieri rogaverunt et firmari. S. Ainrici, filii eorum. S. Nergaudi. S. Adalardi. S. Leodegarii. S. Burchardi. S. Gerardi. S. Vuitradi. S. Frodegarii. S. Madalberti. Dono etiam predicte ecclesie unum mansum contiguum, ubi mansit Ebrardus, cum omnibus ad se pertinentibus, {207}et consuetudinario usu quem semper habeat in silvis et pratis et aquis. Dono etiam in eodem loco duas partes de vinea que adheret memorate ecclesie, brolium quoque qui subjacet turri subtus ecclesiam et super fluvium Saliam. Actum Cluniaco publice, regnante Rodulfo rege, Omnium Sanctorum festivitatis die. Ramnulfus, presbiter, rogatus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-247; B. o. 99, XCVII.) (Au dos:) Carta Aymonis comitis, de ecclesia Sancti Martini de Lusiaco. 1994. 993-1032. CHARTA QUA ROTBALDUS UXORQUE EJUS INGENILDIS ET MULTI ALII DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAS SANCTI JOHANNIS, SANCTI ANTONII ET SANCTI ELEUTHERII, IN TERRITORIO DE DIMONE, IN COMITATU VENDASCENSE. Dum in hujus seculi laboriosa peregrinatione, interim cum licet et dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, sumopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita operari non pigritemus, facientes nostri debitores eos quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia post mortem enim nihil boni facere possimus, opere pretium credimus, antequam ad illud subtile et inconprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tangere non desistamus. Igitur [ego] Rotbaldus et uxor sua Inginildis, Aldebertus et uxor sua Ava, Ricaudus et uxor sua Elisabeth et filii illorum, Agina et filii sui, Gaucilinus, Datilus, Nevolongus, Otbertus, cogitamus de Dei timore et de ĉterna Christi retributione, ut Dominus pius et misericors {208}misericordiam habeat de animas nostras et de jenitore nostro et de jenitrice nostra et de fratre nostro Autranno, vel de propinquis parentibus nostris, vel omnibus fidelibus christianis tam vivis quam defunctis, ut cum nos venerimus ad diem judicii, illam vocem mereamur audire, quando Dominus dicturus erit: ĞVenite, benedicti patris mei, percipite regnum a constitutione mundi;ğ et quia sicut ipse dixit: ĞDate elemosinam et ecce omnia munda sunt vobisğ; et item: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum;ğ ideo assumpsit nobis voluntas ut aliquid de res nostras qui nobis per conquistos cartarum legibus obvenit, que adquisivimus de seniore nostro Willelmo comite et uxore sua Lucia comitissa, propterea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli et ad locum Cluniacum. Et sunt ipsas res in comitatu Vandascense, in territorio de Dimone: hoc sunt ecclesias in honore sancti Johannis et sancti Antonii et sancti Eleuterii, cum ipsa terra sicut divisa est et terminata; et habet fines de uno fronte via publica, de alia parte terra Davaciols, de alia parte aqua que nominant Meda; ultra ipsa aqua sextairadas VI de terra. Quantum infra istas fines concludit et nos pax obvenit, totum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petri et Pauli Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilo abba preesse videtur: in tali vero ratione, ut illi monachi qui ibidem Deo servierint teneant et possideant in presenti, sine ulla contradictione. Sane si quis, si nos, aut ullus homo aut ulla persona qui contra carta elemosinaria ista ullumque tempore iram aut litem inferre presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum, et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini in infernum participes fiant. Et postea carta elemosinaria ista firma omnique tempore permaneat. {209}Signum Rotbaldi et uxori sua Inginildis, Aldebertus et uxor sua Ava, Ricaudus et uxor sua Elisabeth et filii illorum, Agina et filii sui, Gaucilinus, Datilis, Nevolongus, Otbertus, qui carta elemosinaria ista scribere et testes firmare rogaverunt, manus illorum firma. Signum Feraldus. S. Rostagnus. S. Rodulfus. S. Autrannus. S. Isnardus. S. Rainerius. S. Rollannus. S. Bermonnus. Frater Constantinus scripsi. (Bibl. nat. cop. 20-210; B. o. 76, LXXIIII.) (Au dos:) Rotbaldi de ecclesiis in comitatu Vendascense. 1995. 993-1032. CHARTA QUA HUGO ET UXOR EJUS WANDALMODIS ATQUE FILIUS EORUM DURANNUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES VIRCARIAS IN VILLA COMBRES. Dum omnes homines omnipotens Deus ad agnitionem veritatis ammonet ut tendant, ait inter cetera: ĞDate helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.ğ Iccirco, in Dei nomine, ego Hugo dono aliquid de hereditate mea, quĉ mihi jure hereditario obvenit, ad ecclesiam Cluniensem, quĉ est constructa in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui domnus Odilo abbas preesse videtur: hoc est duas vicarias, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa quĉ vocatur Combres, et quantum ad ipsas aspicit usque ad inquirendum, totum dono. Item in ipso loco aliam vicariam dono tali tenore, ut quandiu soror mea vixerit, nomine Raingardis, teneat; post mortem vero ejus revertatur ad ecclesiam Sancti Petri. Et quantum visus sum habere in ipsa villa, totum dono Sancto Petro usque ad inquirendum, tali tenore, ut quandiu uxor mea Wandalmodis vixerit teneat, et filius meus Durannus. Si vero filius meus sine legali herede obierit, tota {210}ipsa hereditas ad ecclesiam Sancti Petri perveniat. Quĉ autem res denominatĉ, videlicet campi, vicariĉ, prata, silvĉ, et quantum visus sum habere usque ad inquirendum, terminantur ex omni parte terra Sancti Petri. Sane si ullus de heredibus meis, aut aliqua persona hanc donationem calumpniare voluerit, sit deputatus infernalibus pĉnis. S. Hugonis, S. Wandalmodis uxoris ejus, S. Duranni filii eorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Stephani. S. Bernardi. S. Almanni. S. Girbaldi. S. Gaufredi. S. Notardi. S. Rainmundi. S. Eldini. S. Arnulfi. Actum per manus Gauzmari levite, regnante Rotdulfo in Gallias. (B. o. 670, DCLXVI.) ?? 1996. 993-1032. CHARTA QUA ARLOENUS ET UXOR EJUS SADRA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI DIONYSII IN VILLA CRUSILICAS. Divina pietate legisque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter nos quidem Arloenus et uxor mea Sadra donamus Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, ĉcclesiam quĉ est in pago Lugdunense, in honore beati Dionisii dedicatam, in villa quĉ dicitur Crusilicas, et quicquid nobis de ipsa ĉcclesia legibus advenit vel advenire debet, omnia in omnibus ad jam dictum locum perveniant. Qui autem contradixerit, anathema sit, insuper auri uncias coactus componat X, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Arloeni et uxoris ejus Sadzyĉ, qui fieri et firmare fecerunt. S. Sinnari. S. Warnaldi. S. Duranni. S. Adalardi presbiteri. S. Giraldi, sacerdotis eunuci. S. Arloeni. Actum in pago Lugdunensi, III idus novembris, regnante Rotdulfo rege. (B. o. 730, DCCXXVI.) ?? 1997. 993-1038, 27 octobre. CHARTA QUA ROTARDUS, FILIUS ERMENALDI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CAMPUM IN VILLA RUFIACO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit fidelibus cunctis, {211}presentibus atque futuris, quod ego Rotardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Rufiaco, hoc [est] vineam unam in Villa Profunda; terminat autem de tribus partibus terra Sancti Petri, a sero ex mea hereditate. Dono etiam unum campum in predicta villa, qui vocatur Frumentalis, tenens perticas quadraginta in longitudine, et in latitudine perticas duas et semis. Hanc autem donationem facio pro remedio anime patris mei Ermenaldi, in loco sepulture. S. Rotardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. alii Bernardi. S. Dodonis. S. Otberti. S. Tetberge. S. Geraldi. S. Andree. S. Rainardi. Data per manus Richardi sacerdotis, die veneris, VI kal. novembris. (Bibl. nat. cop. 15-146; B. o. 318, CCCXVI.) (Au dos:) Rotardi in Rofiaco. 1998. 993-1038. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA RUFIACO. In nomine Dei patris omnipotentis filiique ejus Jesu Christi Domini nostri et Spiritus Sancti Paracliti ab utroque procedentis. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, unam vineam que sita est in villa Rufiaco, terminans undique terra Sancti Petri. Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee et parentum meorum, ut nobis pius et misericors dignetur nobis esse Dominus Jesus Christos, sanctorum suorum interventu et precibus. [S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit.] S. Otberti. S. Bernardi. S. Salvieri. S. {212}Sigbaldi. Data per manus Richardi sacerdotis, die sabbati, V kalendas novenbris. (Bibl. nat. cop. 19-18; B. o. 660, DCLVI.) (Au dos:) Bernardi in Rufiaco. 1999. 993-1048. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA APELNENS. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videtur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita, operari non pigritemur, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum saluti corporum consulere, et in futuro judices ... fore animarum non ambigimus. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Hugo, reminiscens meorum peccaminum enormitatem, do Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abba, unum mansum qui situs est in pago Lugdunense, in villa Apelnens, medietatem ad presens, quam frater meus Achardus dedit ad locum Cluniacum, aliam medietatem post discessum meum, videlicet totum mansum ex integro, [cum] campis, pratis, vineis, omnia que [ad ipsum] mansum pertinent. Habet has determinationes: a mane terra Lezcilini, a meridie via puplica, a sero terra Arloeni. Facio autem hanc donationem pro remedio animĉ meĉ, et fratris mei Achardi, et anime patris [ac matris meĉ]. S. Hugonis et Achardi, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. {213}S. Alindradĉ. S. Bernardi. S. Rotlanni. S. Walterii. S. Tetbaldi, Gausberti. [S. Remestanni.] S. Ebrardi. Actum Cluniaco. Arnulfus levita scripsit feria VIta. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 36; B. o. 453, CCCCL.) (Au dos:) Hugonis, Apelnens. 2000. 993-1048. CHARTA QUA WIGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM IN VILLA RONENSI. Divina pietate legumque auctoritate sanccitum est, ut homo ex propriis rebus suis quas, Domino donante, percepit, ipso Domino adjuvante, pro animaĉ suĉ [remedio] reddere debeat. Quapropter ego Vuigo dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, atque ad locum Ronense, qui locus consecratus est in nomine sancti Georgii martyris Christi, aliquid ex rebus meis quĉ sunt in pago Lucdunense, in vicaria Ronense, in ipsa villa: hoc est terra qui terminat a mane et a medium diem via publica, a sero [terra] Sancti Georgii, a cercio via publica. Infra istas terminaciones, ad locum jam supradictum dono, et faciant monachi Sancti Petri quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis contradixerit, ira Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, et cum Dathan et Abiron in infernum demergatur; et inantea stabilis et firma permaneat, constipulacione subnixa. S. Vuigono, qui fieri fecit et firmare rogavit. S. Acmini. S. Gausmaro. S. Eldevaldi. S. Arlebaldi. S. Antelmi. S. Eldini sacerdoti. S. Rotbaldi. S. Giraldi. S. Agmini. S. Bricchii. Nadal[is] ad vicem cancelarii scripsit. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 35; B. o. 643, DCXXXVIIII.) (Au dos:) Vuigo, in vicaria Ronense. {214}2001. 993-1048. CHARTA QUA ELDINUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA QUINTIACO. Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est, ut homo ex propriis rebus suis quas, Domino donante, precepit, ipso Domino adjuvante, pro animĉ suĉ [remedio] reddere debeat. Quapropter ego Eldinus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, adque ad locum Ronense, qui locus consecratus est in honore sancti Georgii martir Christi, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense, in agro Caniviacense, in villa Quinciaco, in Monte Mayo vocat; hoc est curtilus cum vinea, qui terminat a mane et a medium diem terra Odone et fratri suo Duranni, a sero Sancti Stephani, a cercio via publica et curtilo de ipsa hereditate. Infra istas terminaciones, ad locum jam supradictum dono, et faciant monachi Sancti Petri post hodiĉ quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis ullus de parentibus, aut ullus de senioribus, aut ullus homo inquietare vel infrangere voluerit, non vindicet quod repetit, set ira Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat et cum Datan et Abiron in infernum demergatur. S. Eldini sacerdote, qui fieri fecit firmarique rogavit. S. Umberti. S. Berardi. S. Wikardi. S. Leotaldi. S. Berardi. S. Stephani, et item Berardi. S. Arlebaldi. S. Bermundi. Natalis ad vicem cancellarii scripsit. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 34; B. o. 780, DCCLXXV.) (Au dos:) Carta Eldini sacerdote. — In Quinciaco, Lucduno. 2002. 993-1048. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA EURIACHO. In nomine Verbi incarnati. Ego, in Dei nomine, Hugo cogito de Dei {215}misericordia, dono aliquid Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo, ad locum vocabulo Cluniensis cœnobii, ubi domnus Odilo abbas prĉesse videtur ad regendum, mansum unum cum vircaria et vinea atque prato qui conjacet in villa Euriacho, et habent ipsas res superius nominatas terminationes ex omnibus partibus terra Sancti Pauli; ea vero ratione dono vobis, ut quamdiu vixero usum et fructum possideam et in vestitura per unumquemque annum sex sextarios de vino persolvam. S. Hugoni, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Otgerii. S. Anscherichi. S. Bernardi. S. Arulfi. Armannus s[acerdos] scripsit. (Bibl. nat. or. 58-1ş; cop. 21-105-1ş; B. o. 694, DCXC.) ?? 2003. 993-1048. CHARTA QUA OTGERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA QUINTIACO. Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita et Christi benignitas mortalibus consulit. Quapropter ego Otgerius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro necnon et Paulo aliquid de juris meis propinquitatis, hoc est curtilus qui conjacet in villa Quintiacho, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur: eo tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et in vestitura tres sextarios de vino persolvam, et faciant rectores Sancti Petri Cluniensis monasterii post meum discessum quicquid facere voluerint, absque ulla contraditione; et si quis aliquam calumniam inferre voluerit, non vindicet quod reppetit, sed iram Dei omnipotentis incurrat. S. Otgerii, qui hanc donationem fieri jussit. S. Hugoni. S. Anscherici. S. Duranni. S. Alberici presbiteri. S. Arulfi. (Bibl. nat. or. 58-2ş; cop. 21-105-2ş; B. o. 695, DCXCI.) ?? {216}2004. 993-1048. CHARTA QUA RODULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA MORIANA. In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles cuncti, quod ego Rodulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus ac reverentissimus Odilo abbas, ex rebus paterno michi adjectis, unum videlicet mansum in territurio Gratianopolitanensi, in villa vocabulo Moriana, cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur, totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum, quem ego teneo. Hanc igitur cartam fatio pro anime meĉ, anime quoque patris mei ac matris mee, omniumque parentorum meorum remedio, ut omnium Dominus concedat perpetualiter nos gaudere in suo regno. S. Rodulfi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. (Bibl. nat. or. 59; cop. 21-94; B. o. 635, DCXXXI.) (Au dos:) Carta Rodulfi, de manso in villa Moriana. 2005. 993-1048. CHARTA QUA HUMBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTĈ MARIĈ ET ALIAS RES IN VILLA QUINTIACO. Doctor vitĉ et magister salutis ĉternĉ, Dominus noster Jesus Christus, inter verba cœlestia et mandata salutaria operibus misericordiĉ in evangelio docet insistendum, ut videlicet perituris diviciis {217}minime succumbamus, sed thesauros in cœlo fideliter reponamus. Quapropter ego Unbertus, reminiscens magnitudinem peccatorum meorum, ob salutem et redemptionem animĉ meĉ, concedo Deo Salvatori sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensique monasterio sub eorum honore dedicato, et sub providentia domni Odilonis abbatis posito, unam ecclesiam qui est in honore sanctĉ Mariĉ, in pago Lugdunensi, in villa que dicitur Quinciaco [in presenti et post meum decessum, et unam fracetia in Monte Canino, quam debet Wandalbertus Juvenis], unum mansum qui est in ipsa villa et omnia que ad ipsum mansum pertinent, et Fulgerio cum infantibus suis; et modo in presenti dimitto receptum quod ipse Fulgerius debebat in vestitura. S. Unberti, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. S. Ugoni fratri ejus. S. Arberti. S. Ugoni et alium Ugonem. S. Wicchardi. (Bibl. nat. or. 60; cop. 17-80, extraits; B. o. 54, LII.) (Au dos:) Carta Unberti militis in Quinciaco, Lugdunen[sis]. 2006. 993-1048. CHARTA QUA WIDO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM IN YFIAGO, PROPE CASTRUM QUOD VULGARI NOMINE MONS PANTIARIUS VOCATUR, MANSUMQUE IN VILLA DONONE, IN COMITATU ARVERNICO. Si quis ex rebus suĉ proprietatis, quos paterna maternaque hereditate, sive quolibet lĉgitimo adtractu possidere videtur, ob amorem Domini nostri Jesu Christi ac reverentiam honoremque sanctorum locis Deo dicatis, in ĉmolumentum animĉ suĉ aliquid contulerit, procul dubio mercabitur ex caducis et transitoriis rebus vitam ĉternam. {218}Nam si Dominus pro calice aque frigide quem quis in ejus nomine dederit, mercedem se promisit redditurum, et vidua pauper quĉ duo minuta in gazofilatium jactavit a Domino est laudata, multo magis qui plura Deo sanctisque suis ad profectum multorum, ob remedium animĉ suĉ ĉternamque remunerationem condonare voluerit, plurima recipiet prĉmia, cum Apostolus dicat: ĞRedemptio animĉ viri, propriĉ divitiĉ.ğ Quapropter ego Wido, in nomine sanctĉ et individue Trinitatis, cum consilio fidelium meorum, tribuo sanctĉ Dei ecclesiĉ, quĉ est constructa in loco qui Cluniacus vocatur, in honore Domini nostri Jesu Christi, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui feliciter preesse et admodum prodesse videtur domnus et cum summa reverentia nominandus Odilo beatus, aliquantulam prediorum meorum partem, in comitatu Arvernico, prope castellum quod antiquo et vulgari nomine Mons Pantiarius vocatur, hoc est omnem terram quam in Yfiaco ad presens [in meo dominio excolo. Hĉc offero] Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto et beatis apostolis Petro et Paulo atque domno meo Odiloni abbatis, monachisque sub ejus sancto regimine in prelibato archysterio Deo militantibus, tam presentibus quam et futuris, et per hoc testamentum in proprium trado, concedo et promptissima voluntate confirmo. Cĉdo insuper eidem loco sancto, in villa quĉ dicitur Donone, unum mansum quem Rodgerius usque nunc jure benefitii possederat, ea ratione ut ab hac die liberam in omnibus habeant prescripti monachi facultatem faciendi quicquid exinde facere voluerint; deprecans humiliter illorum magnanimem fidem et piam charitatem quam habent in Domino Jesu Christo, ut semper mei dignentur esse memores in cotidianis suis sacris orationibus, ut a Domino pariter coronam ex hoc recipere mereamur ĉternam: ego quia hoc donum meĉ parvitatis Deo et vobis libentissime obtuli, vos de benivolentia servitutis vestre et de eximia charitate. Si quis vero (quod {219}absit!) hujus testamenti destructor aut in ejus destructione fraudulentus machinator in posterum emerserit, salutem propriam neglegens, aliorumque persequens, qui as res Deo et vobis collatas a vobis subtrahere vel etiam diminuere et in suos usus retorquere moliatur, iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper quibus litem intulerit cogatur exsolvere auri libras viginti et sua repetitio careat effectu. Hĉcque donatio mea aliorumque virorum illustrium manibus roborata firma et stabilis perpetualiter maneat inconvulsa, cum stipulatione subnixa. Signum domni Widonis, qui hanc cartam fieri jussit, firmavit et firmare rogavit. S. Stephani abbatis. S. Theotardi. S. Wilhelmi. S. Rotgerii. S. Pontii. (Bibl. nat. or. 61; cop. 17-75, extraits; B. o. 246, CCXLIIII.) (Au dos:) Carta Widonis in pago Arverniensis. 2007. 993-1048. CHARTA QUA ROTILDIS ET FILIUS EJUS HUGO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSOS INDOMINICATOS IN VILLIS BREHENNACO, PRADELLAS, COLUMBERIO, CALMUM, BORDAS ET BEHENSON, FRANCHISIAMQUE IN CASTELUZ. Divina pietate largiente legumque auctoritate sanctitum est, ut liberam erogandi potestatem habere debeat, si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere sponte voluerit. Quapropter ego, in Dei nomine, Rotildis et filius meus Hugo, venturi judicii diem precaventes, divina pietate compuncti, pro nostrorum {220}indulgentiam delictorum et omnium parentum nostrorum, ut pius Dominus noster Jesus Christus in presenti seculo et in futuro nobis auxiliare dignetur, donamus aliquid de jure nostrĉ proprietatis Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abbas preesse videtur. Sunt igitur ĉĉ res quas donamus site in pago Arvennico, in vicario Donobrense, in villa quĉ dicitur Brehennaco, et in villa Pradellas, et in villa Columberio, et in villa Calmum, et in Bordas, et omne predium quod nobis adjacet in parrĉchia Brehennaco et in parrĉchia Behenson: hoc sunt mansi indominicati, cum omnibus rebus sibi adjacentibus, videlicet terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, et franchisiam quam habemus in Casteluz, totum ad integrum donamus, quesitum et inquirendum, ut faciant rectores Cluniacensis cĉnobii ad usus loci quicquid facere voluerint; in tali tamen tenore, ut numquam sit abbas vel prepositus, sive quilibet monachus qui de hoc dono aliquid alicui homini tribuat vel concedat, sed sit semper ad usus monachorum in jam dicto loco Deo militantium. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua opposita persona hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat, sanctorumque omnium, et sit pars ejus cum Datan et Abiron, et cum Juda, traditore; ipse vero non vindicet quod repetit, sed monachis jam prelibati loci quibus litem intulerit, de auro libras C persolvat, et hĉc donatio firma semper et stabilis permaneat. S. Rotildis et filii ejus Hugonis, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Archimbaldi senioris. S. Widoni. S. Leotardi. S. Ebrardi. S. Teolgardi. S. Stephani. S. Ugoni. S. Rodgerii. S. Amplardi. S. Amblardi. S. Ermengardi. (Bibl. nat. or. 62; cop. 40-141, extraits; B. o. 9.) (Au dos:) Rotildis et filius ejus Hugo, in pago Arverniaco, in villa Brehennaco, et in pluris loco (sic). {221}2008. 993-1048. CHARTA QUA ODULRICUS, GAUSFREDUS, ETC., DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA WICHARDI, CONSANGUINEI SUI, ALIQUID DE ILLIUS HEREDITATE IN VILLIS CIVIGNONO ET RUFIACO FRANCHISIAMQUE ET SERVAM. In nomine summĉ et individuĉ Trinitatis. Nos fratres Odulricus, Gausfredus, cum ceteris fratribus et parentibus nostris, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ Wichardi consanguinei nostri, aliquid de sua hereditate quĉ sita est in villa Civignono, hoc est suam partem quĉ sibi eveniebat ex jure matris in ipsa villa. Donamus etiam quandam franchisiam quam ipse querelabat servis Sancti Petri, hoc est Gislardo et heredibus ejus, de quadam sua hereditate quĉ sita est in Rufiaco. Donamus quoque unam ancillam, Teciam nomine. Faciant autem ab hodie et deinceps quod melius et utilius de his omnibus judicaverint, sine aliquo contradicente; et ut firmum permaneat, manibus propriis firmamus testibusque roborandam tradimus. S. Odulrici. S. Gausfredi. S. Eufemie. S. Giraldi. S. Jodceranni. S. Widburgis. S. Bernar. S. Wichardi. S. Otgerii. S. Mariani. S. Ildini. S. Achardi. S. Constantini. S. Achini. S. Bernardi. S. Widberti. S. Tetziĉ. S. Agnes. Donamus etiam resciam que est infra clausum nostrum in Rufiaco, pro remedio anime Wichardi et absolutione. (Bibl. nat. or. 82-1ş; cop. 28-253-1ş; B. o. 365, CCCLXII.) (Au dos:) Carta Odulrici et fratrum ejus. 2009. 993-1048. NOTITIA CONFIRMATIONIS PRĈCEDENTIS DONATIONIS AB IISDEM FILIIS GISLEBERTI DE CLUNIACO. Notum sit omnibus christicolis, tam presentibus quam futuris, quod {222}Wichardus de Rufiaco, moriens, et nil loqui prevalens, deportatus apud Cluniacum, antequam sepeliretur, affuerunt ejus propinqui et parentes, qui inter se colloquentes cœperunt inquirere quid pro anime illius salute agere deberent. Convocatis ergo senioribus loci, in presentia eorum dederunt Sancto Petro in Civignono villa eandem partem quĉ eveniebat supradicto Wichardo ex parte matris ejus. Dederunt etiam quandam franchisiam sitam in Rufiaco villa, quam ipse Wichardus quĉrelabat servis Sancti Petri, id est Gislardo et heredibus ejus. Dederunt quoque in Rufiaco I resciam quĉ est sita infra clausum nostrum; unam insuper ancillam, Tezam nomine. Fuerunt autem idem datores omnes filii Gisleberti de Cluniaco, id est Odulricus, Gausfredus, Giraldus, Bernardus, Otgerius, Jodcerannus, et mater eorum Eufemia, sorores quoque eorum Widburga et Maria, Teza et Agnes: omnes hii dederunt res supranominatas et laudaverunt, atque suis propriis manibus firmaverunt. Firmaverunt etiam amici eorum et vicini, Achardus, clericus; Constantinus de Maliaco; Achinus ac Witbertus. Qui post multum temporis idem filii Gisleberti, cupiditate cecati, cœperunt calumniare denominatam ancillam quam Sancto Petro dederant, affirmantes non se de ea ullum aliquod donum alicui fecisse, hac occasione bona viri sui Jodsaldi diripere cogitantes. Qui Jodsaldus pertimescens et precavens eorum vesaniam, venit ante presentiam domni Odilonis abbatis, obsecrans eum ut de hac re sibi daret consilium salubre. Qui statim requirere jussit cartam quam idem querelatores fieri rogaverant et firmaverant; qua inventa, rogavit ad se venire eosdem fratres in Cluniacensi claustro, ante fontem, in festivitate Sancti Pauli quĉ est II kalendas julii, et ostendit ipsis et omnibus coram adstantibus cartam quam de eadem ancilla fecerant. Quidam consenserunt, quidam vero negaverunt. Liniens igitur illos dulcis sermonibus ac insuper XXIII dans solidos, rogavit iterum eandem cartam firmare, qui omnes iterum semel et bis in manu ejusdem patris firmaverunt ac unanimiter corroboraverunt. (Bibl. nat. or. 82-2ş; cop. 28-253-2ş; B. o. 366, CCCLXIII.) ?? {223}2010. 993-1048. CHARTA QUA LEOTARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SILVAM QUĈ VOCATUR TANGEBOVEM, PROPE DONZIACUM VILLAM. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus sanctĉ Dei ecclesiĉ, quod ego Leotardus, consencientibus filiis meis Guntardo, Vuldrico et Godulrico, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi: hoc est silvam quĉ cog[no]minatur Tangebovem et est sita in confinio ville Donziaci, a Fontana Nigra usque ad rivum de Puteolis; terminat autem de aliis partibus terra Sancti Petri et Sancti Vincencii. Dono etiam in villa Buferias quicquid ibi habere videor. Facio autem hanc donationem pro re[me]dio animĉ meĉ, et in locum sepulture. Si quis autem hanc donationem calumpniare presumpserit, vindicare quod expetit non valeat. (Bibl. nat. or. 171; cop. 17-11; B. o. 389, CCCLXXXVI.) (Au dos:) Leotardi in Bufferias. 2011. 993-1048. CHARTA QUA NOTUM EST OTGERIUM, CANONICUM SANCTI VINCENTII MATISCONENSIS, ET FRATREM EJUS HUGONEM DEDISSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS VINEAM IN VILLA VERCHAISSONO. Notum sit cunctis fidelibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Otgerius, canonicus Sancti Vincentii Matisconensis sedis, dono Deo et Sancto Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, quandam vineam sive clausum, cum omni sibi appendente terra. Sed et ego Hugo, frater ejusdem Otgerii, qui actenus post donum prefati fratris mei ipsum clausum aliquandiu injuste detinui, nunc demum recognoscens me, cedo et dono et werpio ipsam vineam cum omni {224}sibi appendente terra; et hoc facio pro remedio animĉ meĉ et antescripti fratris mei Otgerii, et pro patre hac matre omnibusque fratribus et parentibus meis, ut Dominus eripiat eos de penis inferni. Vocatur autem ipse clausus Terreicus, et est in pago Maticensi, in villa Verchaissono; terminatur a medio die via publica, a mane terra Sancti Vincentii, a tercia parte terra Sancti Petri. S. Otgerii canonici, qui hoc donum fecit. S. Hugonis, fratris ejus, qui postea werpivit. S. Otgerii, nepotis ipsorum. (Bibl. nat. or. 172; cop. 17-21; B. o. 357, CCCLIIII.) ?? 2012. 993-1048. CHARTA QUA WANDALMODIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM ECCLESIĈ SANCTI SATURNINI ET TERRĈ AD EAM PERTINENTIS IN LOCO EJUSDEM NOMINIS. Cunctis secularibus actibus deditis magnopere est procurandum, ut in quantum se minus idoneos in ea que sunt spiritalia perspiciunt, tanto amplius ab his quos Deo vinctos non ignorant subsidium efflagitare non dubitent, quatinus eorum ope et auxilio subnixi invenire queant placatum quem a se in multis intellegunt offensum. Ideoque ego Vuandalmodis jamjamque, ut credo, pene exanimis, post mei conditoris suffragium, universam spem meam pono in Petro et Paulo, principibus apostolorum; et ut ipsi suis precibus pro meis erratibus faciem summi Dei exorent enixius, dono eis et ad locum Cluniacum de mea hereditate aliquantulum, optans eos plus mei animi suscipere affectum quam hujus oblationis pensum. Est autem dimidia ĉcclesia in honore sancti Saturnini dicata. Vocant etiam incole hunc locum ad Sanctum Saturninum. Constat vero eum in episcopatu Matisconensi positum. Hanc etiam cartam stabilem et firmam esse volo, meisque fidelibus firmandam trado. Cum medietate vero ipsius ecclesiĉ dono etiam medietatem quĉ ad eam respicit terrĉ. S. Vuandalmodis, quĉ hanc donationem sanctis supradictis apostolis fecit. S. Otgerii. (Bibl. nat. or. 173; cop. 17-36; B. o. 70, LXVIII.) (Au dos:) Carta Vuandalmodis, de ecclesia Sancti Saturnini, in episcopatu Matisconensi. {225}2013. 993-1048. CHARTA QUA MAINGODUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET VINEAM IN VILLA VALLIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus, quod ego Maingodus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de res meas, pro anima sororis meĉ Evĉ, que sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa vocabulo Vallis: hoc est unum campum qui nominatur Ascuniaco; terminat a mane terra Sancti Andreĉ, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter terra Sancti Andreĉ. Infra istis terminiis, dono omnia Sancto Petro. Dono etiam in ipsa villa unam vineam cum uno campo insimul tenente, terminante a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero Maingo, qui hanc cartam scribi precepit. Facio autem hanc donationem in tali conventu, ut de supra denominatos campos faciant ab hodierno quicquid facere voluerint; vineam quoque quamdiu vixero teneam, et omni anno quattuor sextarios de vino monachis in vestitura persolvam, post meum quoque discessum faciant quicquid voluerint. S. Maingodi, qui hanc cartam fieri rogavit. S. Tecelini, senioris ejusdem Ĉvĉ. S. Artaldi, filii ejus. S. Adalardi. S. Bernardi presbiteri. S. Isemberti presbiteri. S. Witberti presbiteri. S. Tetberti. S. Evĉ, uxoris Maingodi. (Bibl. nat. or. 174; cop. 40-75; B. o. 403, CCCC.) (Au dos:) Carta Maigodi in Vallis, pro sorore sua Eva. {226}2014. 993-1048. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT SE DUAS VINEAS IN CHEDIIS ET PRISCHEIO DEDISSE IN PRECARIA NAZARIĈ, IN COMPENSATIONEM SYLVĈ ET TERRARUM IN JOCO ET ALIIS LOCIS QUAS IPSA ET VIR EJUS ATTO CLUNIACO DEDERANT. Omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus, futuris et presentibus, notum fieri volumus, ego Odilo abba et omnis congregatio nostra, quod quedam nobilis mulier, cum consilio sui sponsi Attonis et filii sui Ugonis, adiit presentiam nostre humilitatis, suppliciter deprecans ut ei concederemus solummodo in vita sua quasdam vineas nostras: unam in Chediis, habentem [in] longitudinem perticas XXV, et in latitudinem XV; alteram in Prischeio, habentem in longitudinem perticas XXIII et in latitudinem XV. Prefatus vero sponsus mulieris predicte et filius ejus jam dictus, ipsa scilicet mulier ejus nomine Nazaria, donant Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo silvam dimidiam in Joco, unde jam possidebamus alteram medietatem dono nobilium virorum Maioli, Bladini et Milonis; terram namque similiter, quam predictorum virorum in eadem villa dono abemus dimidiam, donant nobis totam usque ad currentem guttam partem suam; donantque nobis in Concisiis duos campos ubi seminare possunt duo frumenti modii; et in Chedis donant nobis terram cum vinea, habentem longitudinem perticas XX, in latitudinem perticas XIII et dimidiam: eo tenore ut quandiu ipsa vixerit, habeat supradictas nostras vineas; nos quoque habeamus ad presens supradictam silvam cum predicta terra, excepta ejusdem terre parte dimidia, et fructu predicte ejus vinee; post dicessum vero uxoris ejusdem Attonis, videlicet Nazarie, redeat omnis terra huic cartulĉ conscripta vel denominata ad sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Cluniensis cenobii monachorum stipendia. Si aliquis, quod non credimus, exurrexerit, et hanc terram a predicto monasterio {227}abtulerit, de commutatione quam feci pro ista terra in Aguleio, et in Vasconolia, et in Villena, pro merito hujus donationis redeant ad hereditatem nostram monachis superius dictis. Si quis hanc donationem violare voluerit, anathema sit, et cum Juda, traditore Domini, ab omni consorcio fidelium alienus habeatur. S. Attonis et uxoris ejus Nazarie, cum filio suo Ugone, qui hanc cartam fecerunt et ipsi firmaverunt, et heredibus suis firmare fecerunt. S. Lanbert. S. Achardei. S. Antonis. S. Ornadi. S. Anselmi. S. Girbert. S. Ainardi. (Bibl. nat. cop. 15-139; B. o. 225, CCXXIII.) (Au dos:) Hanc cartam fecit uxor Attonis Nazaria, in Chediis. 2015. 993-1048. CHARTA QUA ALDOENUS ET UXOR EJUS BERNUIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM VINEAMQUE ET CAMPUM IN VILLA RUFIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles quique, tam presentes quam futuri, quod ego, in Dei nomine, Aldoenus et uxor mea Bernuis, donamus Deo et beato Petro et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo, venerandus abba, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in villa Rufiaco, hoc est curtilum unum indominicatum, quod terminad de duabus partibus terra Johannis, a medio die via publica, a sero terra Bernardi cum heris. Donamus etiam in ipsa villa vineam unam que terminat ex omni parte terra Sancti Petri. Addimus etiam ad hanc donationem unum campum qui terminat de duabus partibus muro facto, a medio die terra Johannis de ipsa hereditate, a sero terra Arlulfi; et faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, vindicare non valeat, sed hĉc donatio semper inconvulsa permaneat. Actum Rufiaco ville publicĉ. S. Aldoeni et uxoris sue Bernuis. S. Ainaldi. S. Bernardi. S. Constantii. S. [alterius] Constantii. (Bibl. nat. cop. 15-140; B. o. 292, CCXC.) (Au dos:) Aldoenus, in Rufiaco. {228}2016. 993-1048. CHARTA QUA AYMIRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI HEREDITATEM SUAM IN LOCO QUI DICITUR AD PLESQUES ET ALODUM IN CAVANIACO. Oportet igitur unicuique homini terrena substancia possidenti, ut dum possessio terrena pre manibus habetur, tractare aliquo modo qualiter animam suam salvare possit, et dato terreno precio, mercare cœlestia queat. His et hujusmodi instructus exemplis, ego Aymiricus, pro salute animĉ meĉ et patris mei Aymirici, et matris meĉ Hildeardis, et fratris mei Amlardi, et uxoris suĉ et filiis suis, et pro adipiscenda ĉterna requie, cœdo Deo et Sancto Petro Cluniaco, hoc est hereditatem meam, qui vocatur ad Plesques, in quantum michi ibi videtur habere, duas partes, tercia vero parte relinquo filie meĉ; tamen si mortua fuerit sine filiis aut filias, ejus pars remaneat Sancto Petro. Et in alio loco alodum qui nuncupatur Cavaniaco, partem meam similiter. Hanc ereditatem meam concedo Deo et Sancto Petro Cluniacensis, in presentia domni Odulonii abbatis, ita ut ab hodierna die sit Deo et Sancto Petro et monachis ibi famulantibus sine ulla contradictione. (Bibl. nat. cop. 15-142.) ?? 2017. 993-1048. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA BESORNIACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET WALTERIUM. Scamium fecerunt monachi Clunienses cum Vualterio. In primis {229}donat Vualterius in villa Besorniaco [tres campos]; terminat unus campus de omnibus partibus terra Sancti Petri, a cercio de ipsa hereditate, abet in longo perticas XXX novem, in lato perticas II; alius campus abet perticas in longo XLII, in una fronte V et in alio IIII, terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Bladini, a sero via publica, a cercio terra Ingelfredi; alius campus abet in longo XXXII perticas, in unaquaque fronte perticas V, terminat ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Econtra donant monachi supradicto viro Valterio campum unum in ipsa villa, qui terminat a mane et a medio die via publica, a sero terra Bertardi, a cercio terra Landrici et Rothardi; et faciat unusquisque quiquid facere voluerit. S. Odilo, abbas. S. Viviani. S. Vualterii. S. Lanfredi. S. Uberti. S. Vuarnerii. (Bibl. nat. cop. 15-143; B. o. 612, DCVIII.) ?? 2018. 993-1048. CHARTA QUA ALINDRADA ET FILII EJUS GAUZERANNUS ET EBRARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM FRANCO HOMINE IN VILLA SOLINIACO. Previdens omnipotens Deus casus humane fragilitatis, inter cetera carismatum suarum dona que fidelibus concessit, hoc precipue et speciale illis in mandatis dedit, ut de terrenis et transitoriis possent sibi cĉlestia et eterna mercari. Quapropter ego, in Dei nomine, Alindrada et filii mei Gauzerannus et Ebrardus, pro anima filii mei Umberti, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniaco, ubi preesse videtur domnus et reverentissimus abbas Odilo, hoc est unum curtilum situm in pago Matisconense, in villa Soliniaco, cum uno franco, nomine Martino. Est autem ipse curtilus terminatus {230}a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a cercio terra Adaltrudis. Facio autem hanc donationem in tali conventu, ut ab hac die faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint. Si quis autem huic nostre donacioni calumpniare voluerit, omnibus maledictionibus Mosayce legis teneatur astrictus, et cum Datan et Abiron cremetur eternis ignibus. S. Alindradĉ. S. Joceranni, filii ejus. S. Ebrardi, filii ejus. S. Odilĉ. S. Letpranni. S. Duranni. S. Martini. S. Christiani. S. Berardi. Letaldus et Ramnulfus de hac donatione fidem fecerunt, stabilis firmaque permaneat. (Bibl. nat. cop. 15-144; B. o. 130, CXXVIII.) (Au dos:) Carta Alindrade, pro anima Umberti, in Seia. 2019. 993-1048. CHARTA QUA ROBERTUS ET FRATER EJUS WICHARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA RANNALDI (?), PATRIS SUI, MANSUM ET VIRCARIAM IN VILLA SEIA. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus, quod nos Rodbertus videlicet et Wichardus donamus Deo et ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur, de res nostras, pro anima Rannaldi nostri carissimi parentis. Sunt autem ipse res site in pago Matisconense, unum videlicet mansum in villa vocabulo Seia jacens, qui terminat a mane via publica, de aliis omnibus partibus terra Sancti Petri. Facio autem et vuerpitionem ego Wichardus, filius ejus, de quadam vircaria in ipsa villa, quam dedit Hugo Sancto Petro, quam ipse interpellabat et calumpniabat, cum una vinea in supradicta villa sita. Hec omnia reddo et trado ego Rodbertus et filius ejusdem Rannulfi, ideo ut Dominus omnipotens misereatur anime ejus, si [ei] placuerit. S. Wicardi, filii Rannulfi. S. Rodberti, avunculi ejus. S. Arnulfi presbiteri. S. Bernardi {231}presbiteri. S. alii Rodberti, [Hildini]. S. Duranni presbiteri. (Bibl. nat. cop. 15-145; B. o. 127, CXXV.) (Au dos:) Rotbertus, in villa Seia. 2020. 993-1048. CHARTA QUA GIRBALDUS PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET ANIMA FILII SUI HUMBERTI, RES SUAS IN VILLA CORCELLIS, ETC. In nomine summe Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus et sancte matris ecclesie filiis universis, quod ego Girbaldus presbiter, reminiscens pondus meorum criminum et terrorem futuri judicii formidans, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea que est sita in pago Augustodunensi, in parrochia Sancti Martini, in villa quĉ vocatur Corcellis, hoc est una vinea atque [unum] campum et unum pratum, que videlicet omnia simul junguntur, a solis ortu terra Sancti Petri, ex alia parte via publica, a capite terra Sancti Johannis, item ex alio fronte de ipsa hereditate. Item dono Deo et supradictis apostolis unam vineam, excepto hoc quod mei nepotes aliquid in ipsa habere videntur; terminat a solis ortu atque occubitu terra Sancti Petri, ex uno fronte terra Sancti Johannis, ex alio via publica. Dono etiam aliam vineam in ipso loco, ut monachi supradicti faciant ab hac die quicquid ipsis placuerit; terminat a solis ortu de ipsa hereditate, a solis occasu terra Sancti Petri, ex una parte terra Sancti Johannis, item ex alia nepotum meorum. Item in alio loco partem unius prati qui vocatur subtus Casus. Dono etiam medietatem unius silve quĉ vocatur Crona. De alia vero medietate eam partem que mihi evenit, hoc est tertia pars. Dono et aliam partem unius campi in ipso monte, et totum quod ego vendere et donare poteram. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee atque Humberti, filii mei, pro redemptione quoque {232}anime patris mei hac matris mee et omnium parentum meorum. Si quis autem huic donationi nisus fuerit inferre ullam calumniam, omnipotentis Dei judicium incurrat, et postea, nisi penituerit, anima ejus eterna amaritudine plectatur. S. Girbaldi presbiteri, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. (Bibl. nat. cop. 15-148; B. o. 329, CCCXXVII.) (Au dos:) Girbaldi, in pago Augustodunensi. 2021. 993-1048. CHARTA QUA WICHARDUS, FILIUS JOCERANNI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN LOCO CHANTRES TERRAMQUE IN VILLA BUFERIAS, ETC. In nomine sancte et individuĉ Trinitatis. Ego Wichardus, reminiscens enormitatem meorum peccaminum, dono aliquid de hereditate mea ad locum Cluniacum, ubi preest [domnus] Odilo abbas, videlicet unum mansum qui est situs in pago Matisconense, in loco qui dicitur Chantres, cum omnibus appendiciis suis, et hoc dono ad presens beatis apostolis Petro et Paulo, ut sine aliqua calumpnia teneant monachi de Cluniaco ab hodierno die et deinceps. Dono etiam aliam terram in villa Buxferias et in Monte Sereno et in Curtilis, quam pater meus Jocerannus conquisivit de Vuichardo, cum campis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus; et hoc donum facio in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam, post mortem vero meam absque ulla calomnia ad predictum locum perveniat. Facio etiam vuerpicionem de terra et curtilis quantum ad me pertinet. Si quis huic mee donationi aliquam calumniam inferre voluerit, ira Dei super eum manebit, et cum impiis penas luet, nisi emendatio congrua subvenerit. Et ut hac carta firma permaneat, tactu proprie manus eam consigno cum ceteris qui subscripti sunt. S. Vuichardi, qui hanc cartam fieri fecit, et firmari rogavit. S. Lanberti. S. Achardi. S. alterius Lanberti. S. Wigonis. (Bibl. nat. cop. 15-149; B. o. 262, CCLX.) (Au dos:) Carta Wichardi. {233}2022. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS NOTUM FACIT SE RES QUAS HABET AUT HABITURUS EST CONSUETUDINESQUE IN VILLIS MARZIACO, VARENGIS ET TILLIACO MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. In nomine individuĉ Trinitatis. Notum sit [cunctis fidelibus sanctĉ matris ĉcclesiĉ], quod ego Bernardus, pro amore Dei et redemtione animĉ meĉ [et omnium parentum meorum], dono Deo ac sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex ereditate mea que est posita in episcopatu Matisconensi, in villa Marziaco, tertiam videlicet partem quam habeo ex his que fuerunt patris mei, et hoc quod post discessum matris mee, mee parti debet evenire. In alia quoque villa que vocatur Varengis, similiter omnem tertiam partem quam ad presens possideo, et aliam que post mee matris obitum habere debeo. Et eodem simili modo peromnia, sicut in his villis denominatum est, dono in villa Tilliaco eandem partem cum silva que vocatur Vabrensis. Omnes ergo consuetudines quas in is villis habebam, cum omnibus appenditiis suis, pratis videlicet, campis, pascuis, silvis, [exitibus et regressibus, totum ad integrum,] dono Deo et jam dicto loco. Si quis vero, aut vir, sive femina, contr hanc mee donationis cartam ullam voluerit inferre calumniam, [omnibus maledictionibus quĉ in veteri Testamento continentur subjaceat, et in futuro judicio non electorum sed reproborum consors in ĉterna damnatione pereat.] S. Bernardi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Achardi clerici, fratris sui. [S. Ildini, Constantini, Gisleberti, Udalrici, filii Gisleberti.] S. Joceranni de Digonio. [S. Wichardi. S. Walterii, filii.] S. Rainerii de Soloniaco. [S. Achini. S. Joceranni, filii Gisleberti.] (Bibl. nat. cop. 15-150; B. o. 134, CXXXII.) ?? {234}2023. 993-1048. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS VINOSA ET ISTRINIACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE, EX UNA PARTE, ET NARDUINUM GAUZMARUMQUE, EX ALTERA. Placuit atque convenit inter venerabilem virum domnum Odilonem abbatem, et congregationem Sancti Petri Cluniensis monasterii, necnon et ab alia parte Narduino atque Gauzmaro, ut terras eorum inter se comutarent; quod ita et fecerunt. In primis donat atque comutat Narduinus et Gauzmarus a parte Sancti Petri aliquid ex rebus eorum, que sunt site in pago Cabilonense, in villa que vocant Vinosa: hoc est vinea una qui terminat ex omnibus frontibus terra Sancti Petri. Similiter, in compensatione harum rerum donat atque comutat domnus abba a partibus Narduini atque Gauzmari, in pago Cabilonense, in villa Istriniaco, quantum visus fuit habere Girfredus. Infra istas terminaciones, totum at integrum inter nos commutamus, ut faciat unusquisque de eo quod accipit quicquid voluerit, absque ulla contradictione. S. Narduini, S. Gauzmari, qui commutatione ista fieri et firmare jusserunt. S. Vuitberti. S. Ornadi. S. Drogoni. S. Gisleberti. S. Ansedei. Aymo, ad vicem cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-151; B. o. 303, CCCI.) (Au dos:) Scammium Arduini in Vinosa. 2024. 993-1048. CHARTA QUA HUBERTUS ET UXOR EJUS EVA ATQUE FILII ET FILIĈ EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS VINEAS ET CAMPUM IN VILLA DONZIACO. Notum sit omnibus fidelibus, scilicet filiis et nostris parentibus, tam presentibus quam absentibus, quod ego Hubertus et Eva, uxor mea, cum consilio filiorum, videlicet Hugonis, Bladini, Arlegii, Artaldi, Gerardi, Assedei et Gausfredi, clerici, hac filiarum nostrarum Hildeburgis, Alexandre, atque Adeleidis, pro remedio animarum nostrarum {235}concedimus et deliberamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quasdam terras sitas in pago Matisconense, in villa quĉ dicitur Dunziacus, id est vineam quam adquisivimus precio nostro ex Duranno et Constancio ac Martino, simulque vineam Tetberti, servi nostri, predicte vinee conjunctam; terminat vero eadem vinea ab oriente terra Sancti Nicecii, a meridie terra Rotardi, a sero via publica, a septentrione de ipsa hereditate. Et in alio loco ejusdem ville quendam campum quem videmur possidere hereditario jure; terminat namque ex tribus partibus terra Sancti Petri, ex quarta Sancti Nicecii. Has terras jam dictas totum et ad integrum donamus Deo et prefatis ejus apostolis, scilicet ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preesse videtur, perpetualiter possidendas. Si quis vero hanc cartam violare temtaverit, iram incurrat omnipotentis Dei, et ut firmior habeatur, manibus propriis eam firmavimus, et manibus filiorum consanguineorumque et fidelium nostrorum firmare facimus. S. Huberti et uxoris ejus Eve, qui hanc donacionem fecerunt. S. Hugonis, S. Bladini, S. Arlegii, S. Artaldi, S. Geraldi, S. Assedei, S. Gausfredi, filiorum ipsorum. (Bibl. nat. cop. 15-152; B. o. 89, LXXXVII.) (Au dos:) Umberti in Donziaco. 2025. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS CONSTANCIA ATQUE FILII ET FILIĈ EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM QUAM DICUNT ALLAS OLERIAS. In nomine Domini nostri Jesu Christi, et ejus Patre et Sancto Spiritu. Ego Bernardus et [uxor mea] Costancia, et nostri filii et filie, pro redemptione animarum nostrarum, et pro misericordia que promisi in Cluniago ante Sancto Petro et aliis sanctis, et ante presentia domini Odiloni abbatis, ut fecisse Martino, et non attendi sicut promisi, terra que comparamus de Pharamundi, donamus Deo omnipotenti et {236}genitrice ejus et Sancto Petro Cluniacensi et ad senioribus allas Olerias, et habet hic III sextariadas, et salceta qui hic est; de uno latus est terra que Adraldus de Macerias donasse Sancto Petro Cluniacense, de secundo vineas ipso Adraldo, de tercio terra Unberto, de IIIIto via publica, sine ulla contraria. Si quis autem est qui eam qui removerit, iram Dei omnipotentis super eum veniad. Wido et Grimaldus, et duo filii Pharamundi fidejussori fuerunt. — Sic firmamus. (Bibl. nat. cop. 15-153; B. o. 727, DCCXXIII.) ?? 2026. 993-1048. CHARTA QUA ODDO, CONSENTIENTIBUS UXORE ET FILIO SUO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA VIA ALTA. Noverint cuncti fideles Christi presentes et futuri, quod ego Oddo dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abba preesse videtur, videlicet unum mansum in villa que dicitur Via Alta, cum omnibus quĉ ad ipsum pertinere videntur: hoc sunt prata, silve, pascua, usque ad inquisitionem. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee, die vocationis meĉ instante. Si quis hanc donationem calumniare temtaverit, anathema sit. S. Blismodis, uxoris ejusdem Oddonis. S. Willelmi, filii ejus. S. Enguene. S. Josmari presbiteri. S. Aremberti presbiteri. S. Deodati. S. Constancii, nepotis ejus. S. Rollanni. (Bibl. nat. cop. 15-154; B. o. 316, CCCXIIII.) ?? 2027. 993-1048. CHARTA QUA WALANDUS ET UXOR EJUS BERTACIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM RAXIĈ IN VILLA SINICIACO. In Christi nomine. Ego Walandus et uxor sua Bertacia, dono Deo et S. Marie de Belmond, cui preest domnus Odilo abba, dimidiam {237}raxiam in villa Siniciaco, in Ariengas, pro anima mea et pro sepultura mea; terminat autem de ipsa hereditate de tribus partibus, et de alia parte terra Sancti Mammetis: a die presenti, ut faciant inde quicquid voluerint. Warnerius monachus scripsit. S. Walandi et uxoris suĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adeloldi presbiteri et Teudbaldi. S. Teudonis et Constancii. S. Duranni. (Bibl. nat. cop. 15-155-1ş; B. o. 477, CCCCLXXIV.) (Au dos:) Donatio Vualandi in Ariengas. 2028. 993-1048. TEUDO IMPIGNORAT MONASTERIO CLUNIACENSI RAXIAM QUAMDAM IN VILLA SINICIACO. Ego Teudo inpignoravi domno Lamberto monacho de Cluniaco raxiam unam pro solidis quatuor usque ad annos V, in villa Siniciaco; eo tenore ut post quinque annos reddam IIIIor solidos et recipiam raxam meam. (Bibl. nat. cop. 15-155-2ş; B. o. 478, CCCCLXXV.) ?? 2029. 993-1048. CHARTA QUA TEUTBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUAMDAM TERRAM IN VILLA VARENNAS. In nomine sancte et individuĉ Trinitatis. Pateat omnibus fidelibus qualiter ego Teutbertus animarum Salvatori obediens dicenti: ĞFacite vobis amicos de Mammona iniquitatis,ğ et cetera, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo, venerabilis abba, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Varenas, terram scilicet quam Odo donavit Holdegarde matri meĉ; in tali conventu ut quamdiu vixero teneam et in vestitura ad presens dono campum qui dicitur Fortuneiri. Si quis vero hanc donationem calumniare presumpserit, {238}iram Dei eorumdemque apostolorum, nisi emendaverit, incurrat, et ut firma permaneat. S. Bernardi clerici. S. Bernardi. S. Holdebaldi. S. Durandi. S. Bernardi. S. Hugonis. Actum Cluniaco monasterio. (Bibl. nat. cop. 15-156.) (Au dos:) Teutberti in Varenas. 2030. 993-1048. CHARTA QUA INGELBERTUS ET UXOR EJUS ĈVA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN LOCO QUI DICITUR ROCIACUS. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Ingelbertus et uxor mea Ava donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum monasterium, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Matisconensi, in loco qui dicitur Rociacus, scilicet unum curtilum cum omnibus appendiciis suis: ea ratione ut omni anno octo denarios de censo persolvamus, tam nos quam heredes nostri qui exquolerint eum, et eo modo, ut non exscamient eum, nec vendant, nec in beneficio dent; habet vero a mane terra Alexandre, a medio die via publica, a vesperi terra Sancti Benedicti usque ad finem fossadum Vulpiliacum, ab aquilone terra Sanctĉ Marie. S. Ingelberti et uxoris ejus Ĉvĉ. S. Germani, fratris sui. S. Livonis. S. Oggerii. S. Bernardi. Actum Cluniaco publicĉ. (Bibl. nat. cop. 15-157; B. o. 138, CXXXVI.) ?? 2031. 993-1048. CHARTA QUA ORNADUS ET UXOR EJUS MARIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VERZIACO. Redemptoris jubemur monitis, quo terrena despicientes, mente concupiscamus cœlestia, et de rebus transitoriis atque caducis mercemur ĉterna. Quapropter ego Ornadus, considerans scelerum meorum {239}enormitatem, pro anime mee redemptione dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, quasdam res juris mei concedo cenobioque Cluniacensi, cui domnus abba Odilo preesse et prodesse videtur: est autem vinea una sita in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Verziaco, cujus termini sunt a mane et a cercio terra Cain, a medio die via publica, a sero terra emptoris Ornadi; habet et in longitudine perticas XIIII, in latitudine XIIim. Infra istas terminationes, hanc wineam jam dicto loco ego Ornadus et uxor mea Maria pro animarum nostrarum remedio donamus, eo pacto ut in vita nostra jure usuario possideamus; post nostrum amborum excessum, jam dicti loci fratres eandem teneant et possideant, propriisque usibus jure perpetuo deputent. S. Ornadi et uxoris ejus Marie, qui hanc donationem fieri ac firmari preceperunt. S. Rannulfi levite. S. Ailoldi clerici. S. David sacerdotis. S. Vualterii, qui consensit. [Gauserannus, indignus presbiter, scripsit.] (Bibl. nat. cop. 15-158; B. o. 298, CCXCVI.) (Au dos:) Ornadi in Verziaco. 2032. 993-1048. CHARTA QUA SCRIPTA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS CAVANNIS, VERGESON, ETC. Auctor et amator totius nostre salutis considerans humanum genus terrenis rebus et desideriis inhiari, placuit ut de terrenis mercemur celestia; ait enim: ĞNolite thesaurizare vobis thesauros in terra, thezaurizate vobis thesauros in celo.ğ Ego mulier, Scripta nomine, hoc exemplo dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui prĉest domnus Odilo abba, quasdam res meas que sunt site in pago Matisconensi, in villa Cavannis, pratis, terris et silvis, et quicquid in ipsa villa ego possidere ad presens videtur, et tertia pars Britoli, et in villa Vergesono vineis, terris et quicquid in illam villam {240}habeo, et in Pedrolio omnia quod habeo. Has ergo res denominatas dono ad jam dictum locum a die presenti, ac totum ad integrum transfundo, pro remedio anime mee et loco sepulturĉ. Si quis autem hanc donationem calumniare temptaverit, auri libras IIIes persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Scriptile, qui hanc cartam firmare rogavit. S. Gisleberti. S. Humberti. S. Letaldi. S. Arlei. S. Constaboli. (Bibl. nat. cop. 15-159.) (Au dos:) Scriptile, carta de Cavannes. 2033. 993-1048. COMMUTATIO TERRARUM IN LOCO QUI DICITUR SALORNAG INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET DODONEM UXOREMQUE EJUS EMELTRUDEM, EX ALTERA. Scamium quem fecerunt Dodo et uxor sua Emeltrudis a monachis Sancti Petri Cluniensis in loco Solornag vocant. Donat Dodo et uxor sua ad monachos jam dictos unam vineam que habet in longum perticas XX et pedes V, et in latus perticas IIIIor; et monachi ipsi dederunt eis in ipso loco similiter unum curtilum que habet in longum perticas XI et in latus perticas VIII et dimidia: et faciant ab hac die unusquisque quicquid facere voluerint, donandi, vendendi, cedendi. S. Odilo, abbas. S. Viviani. S. Vuarnerii. S. Umberti. S. Adalgis. S. Rainaldi. S. Lanfredi. S. Addebaldi. S. Immo. S. Vualter. S. Ugo. S. Gyso. S. Evrard. S. Johan. S. Bernardi. Acta Besorniaco. Rodbertus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-160; B. h. 445, CCCCXLVIII.) (Au dos:) Scamium Dodoni in Salornag. {241}2034. 993-1048. CHARTA QUA WARNERIUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA ABUZIACO. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et in presentiarum saluti corporum consulere, et in futuro judices fore animarum non ambigimus. Quapropter ego Vuarnerius et uxor mea Rotrudis, reminiscentes nostrorum peccaminum enormitatem, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Abuziaco, de hereditate nostra, vinea cum cortile; habent vero ipse res et fines et terminationes a mane terra Sancti Petri Luxoviensi, a medio die via publica, a sero terra Sancti Clementi, a certio terra Sancti Petri. Hec omnia donamus Deo et jam dictis apostolis ejus, ego Warnerius et uxor mea Rotrudis, pro remedio animarum nostrarum. Si quis autem, quod futurum minime credimus, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, primitus iram Omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat, et a liminibus omnium ecclesiarum extraneus, omnibus maledictionibus que in veteri atque in novo Testamento continentur maledictus subjaceat, et nisi ad emendationem venerit, perpetuo {242}anathemati mancipetur; cogente vero judiciaria potestate, auri libras tres persolvat, et antea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Warnerii. S. Oddoni. S. Ildini. S. Acilini. S. Gislaberti. (Bibl. nat. cop. 15-161; B. o. 648, DCXLIIII.) (Au dos:) Donatio Warnerii in Abuziaco, etc. 2035. 993-1048. CHARTA QUA ACHARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA TILIENSI. Auctoritas extat ecclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita, ut si quis de sua ereditate alicui sancto vel homini dare voluerit ad perpetualiter possidendum, per testamentum litterarum per succedentia tempora posteris faciat notum. Quapropter ego, in Dei nomine, Achardus cognitum esse volo tam presentibus quam futuris omnibus, quod dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui preest domnus abbas Odilo, aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconense, in villa Tiliensi, in agro Flagiacensi et Marciacense, in utraque parte fluminis Graunne. Sunt autem campi, silve, prati et molinarum, et quicquid in ipsa villa et in omnibus appendiciis ejus jure hereditario abere videor, totum ad integrum, et quod inante eventura michi spero. Ut autem ista donatio firma permaneat, manu propria firmo et presentibus firmandam trado. S. Achardi. S. Constantini. S. Bernardi. S. Hugonis. S. Stephani. (Bibl. nat. cop. 15-162; B. o. 306, CCCIV, et 561, DLVII.) (Au dos:) Achardi in Tiliaco. {243}2036. 993-1048. CONFIRMATIO DONATIONIS SUPRADICTĈ AB ACHARDO, CONSENTIENTIBUS FILIIS ET PROPINQUIS SUIS. Ego itaque Achardus, clericus, in infirmitate positus ex qua et finem hujus vitĉ terminare me non dubito, videntibus et audientibus amicis meis et quibusdam monachis de Cluniaco, item dono et confirmo predictum donum, sicut suprascriptum est, videlicet quicquid habeo in villa Tiliensi, cum his quĉ ad ipsas res pertinent, simul et illam forestem quĉ ultra Graonnam fluvium est. Istud donum laudaverunt filii ejus, Gausfredus videlicet et Jocerannus et Otto. Laudavit etiam hoc donum Sofredus, consobrinus ejus, et Agnus, propinquus ejus, Hugo quoque, Burdinus et uxor ejus Rocelina, filia ipsius Achardi. Ut autem donatio ista firma permaneat, manu propria firmo, et presentibus firmandam trado. S. Achardi, Constantini, Bernardi, Hugonis, Stephani. (B. o. 307, CCCV.) ?? 2037. 993-1048. CHARTA QUA ELDEARDIS FEMINA, CONSENTIENTE FILIO SUO ERICO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN CARSINIACO VINEAMQUE IN BASSIACO. Ego, in Dei nomen, Eldear, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniaco, ubi dompnus Odilo abba preesse videtur, pro remedium anime meĉ, hac in locum sepulture mee et pro animabus omnium parentorum meorum, ut Dominus eripiat animas nostras de penas inferni, quemdam campum qui est situs in pago Matisconense, in campos de Carsiniaco residet; et terminat a mane Sancti Petri, a medium diem Sancti Petri, a sero gutta volvente, a certio Sancti Gengulfi. Et dono a Bassiaco tres rasias de vineas, [terminatas] de una parte de ipsa hereditate, Sancti Philiberte ex alias {244}partes, terra Rainsendane de duas partes. Infra istas terminaciones dono Sancti Petri et ad monachos, ut faciant quicquid facere voluerint; et si homo est qui contra ista carta calumpniare voluerit, excommunicatus sit, si cito ad emendationem non venerit, et postea firma et stabilis permaneat. S. Eldeardi femina, qui fieri jussit et ipse firmavit, et aliis firmare rogavit. S. Erici, filii sui. S. Drogoni. S. Bernardi. S. Arlebaldi. (Bibl. nat. cop. 15-163; B. o. 619, DCXV.) (Au dos:) Carta Eldeart, de Carsiniaco. 2038. 993-1048. CHARTA QUA ELDRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM HEREDITATIS SUĈ IN VILLA DUNZIACO, ETC. Dum unusquisque fidelis temporali utitur vita, omni sagacitate et industria studeat amicos in presenti seculo sibi de rebus propriis adquirere, a quibus in hĉterna habitacula recipiatur cum ceperit deficere, Domino ita sibi precipiente. Quam ob causam notum sit omnibus fidelibus, cunctis presentibus et futuris, quod ego Eldricus, pro redemptione anime mee, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et monachis Cluniensis cenobii Deo servientibus sub abbate Odilone, patre piissimo, aliquid de hereditate mea que sita est in pago Matisconense, juxta villam Donziacensem, hoc est mea pars vinee cum terra que adhuc non est plantata, cum predicta vinea conjuncta, sub Monte Besonancio sita; [et terminatur] de duabus partibus terra Sancti Petri, de una terra filiorum Rodulfi, de alia terra francorum. Et in alio loco unum campum ad Pascuis, et terminat de una parte terra Sancti Petri, de alia terra Humberti, de alia via publica, in quarta parte fluvio decurrente. Hanc autem donationem taliter facio, ut teneam et possideam quamdiu vixero, et supradicto loco persolvam quatuor sextarios vini omni anno; post obitum vero meum, habitatores {245}jam dicti loci perpetualiter possideant, nullo contradicente, iramque incurrat omnipotentis Dei, qui hanc donationem presumpserit calumniare. S. Oldrici, qui fecit et firmare rogavit. S. Guuldrici. S. Achini presbiteri. S. Aremberti presbiteri. S. Duranni. S. Constabuli. (Bibl. nat. cop. 15-164; B. o. 447, CCCCXLIIII.) (Au dos:) Eldrici in Donciaco. 2039. 993-1048. CHARTA QUA ADALGUIS FEMINA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET ALIAS RES IN VILLA TASIACO. In nomine Verbi incarnati. Cuncti noverint populi, quod ego Adalguis dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad loco Cluniaco, ubi domnus et reverentissimus Odilo abbas magis videtur preesse quam prodesse, pro redemptione omnium peccatorum meorum, ut Dominus dignetur auxiliare in extremi diem judicii. Sunt ergo ipsas res in comitatu Matisconensi, in villa Tasiaco: hoc est in primis unum curtile cum domo et vinea, et campum; et habet fines de tres partes, de una terra Rodulfo, de alia Seguini, de tertia terra francorum, de quarta via publica. In alio loco alium campum; habet fines de quattuor partes, de una parte terra Rodulfo, de alia terra Fulchardo, de tertia via publica. Et in aliis duobus locis duabus peciolas de prato; habent fines de tres partes, de una parte terra Sancti Quintini, de alia Sancti Martini, de alia via publica. De hanc donationem faciunt rectores de Cluniaco quicquid facere voluerint ab hodierno die. Si quis vero ullus homo donationem hanc contrariare voluerit aliquam litem, ira Dei incurrat super illum, et sit demersus in infernum vivus, si ad emendationem non venerit. S. Adalguis femina, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. S. Ingelelmi. S. Arlei. S. item Arlei. S. Bernardi. S. Ebrardi. (Bibl. nat. cop. 15-196; B. o. 92, XC.) (Au dos:) Carta Adalguis femina, de obedientia Lordonii. {246}2040. 993-1048. CHARTA QUA WICHARDUS, CONSENTIENTIBUS UXORE SUA ADELAIDE ET FILIO SUO WICHARDO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES MANSOS CUM SERVO IN VILLIS MOZOCS, NUIROLS, ETC. Auctor universitatis et reparator humane salutis, Dei filius, apparens in carne, dedit cunctis mortalibus formam satisfactionis et indulgentie, suadendo et inculcando unicuique opus pietatis et misericordie, loquens per Evangelium: ĞTezaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.ğ In hoc igitur secreto et in salutari gazophilatio volens commendare aliquam portionem mee salutis, ego Wichardus, reminiscens et agnoscens casus proprie fragilitatis et pondus culpe et prevaricationis, dono Deo proprio conditori et redemptori, ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo, et Cluniensi cenobio sub eorum honore consecrato, et sub providentia domni Odilonis abbatis posito, pro redemptione anime mee uxorisque mee Adelaidis, filiique nostri Wichardi, simul etiam pro mea uxorisque jam dicte sepultura, aliquid ex rebus propriis, que sunt site in pago Augustodunensi, videlicet mansum in villa Mozocst positum, quem Aslandus tenuit. Jungo etiam eidem manso terram quam Letardus possedit. Item alium mansum in pago Maticensi situm, quem vulgo dicunt in Nuirols. Item tercium mansum Letardi in Floriaco. Hos igitur mansos, cum omnibus suis appendiciis, ea ratione Deo et prelibato loco offero, ut qandiu ego et uxor mea vixerimus [teneamus], et in censu vel vestitura, omni anno, in festivitate sancti Petri quatuor solidos persolvamus. Postquam vero cursum mortalibus debitum utrinque finieribimus, sepulturam pro hoc conventu mereamur, et absque ullius contradictione in usus {247}fratrum he res predicte remaneant. Manet vero quidam servus, Constancius nomine, in manso dicto Nuirols, quem similiter dono cum omni sua posteritate. S. Wichardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Richardi. S. Benedicti presbiteri. S. Adelaidis, uxoris ejus. S. Wichardi, filii ejus. S. Bermundi. S. Huncfredi. S. Duranni. S. alterius Duranni. (Bibl. nat. cop. 15-197; B. o. 216, CCXIV.) (Au dos:) Carta Wichardi, de tribus mansis. 2041. 993-1048. CHARTA QUA GIRBERGA, UXOR OTMARI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUEMDAM MANSUM IN VILLA MADRIACO. Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex rebus temporalibus que lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: ĞDivitie viri redemptio anime ejus.ğ Quapropter ego, in Dei nomine, Girberga dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de hereditate mea, que est sita in pago Lugdunensi, in villa Madriaco, hoc est unum mansum cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent, pratis, campis: in tali tenore, ut quamdiu vixerim, teneam; post dissessum vero meum, faciant seniores loci [supradicti] quicquid voluerint. Facio autem hanc donationem pro remedium anime mee, ut Dominus liberare eam dignetur de penis inferni. S. Girbergane, qui fieri et firmare rogavit. S. Otmari, senioris sui. S. Renconis. S. Milonis. (Bibl. nat. cop. 15-198; B. o. 767, DCCLXII.) ?? {248}2042. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO SEPULTURA FILII SUI HUMBERTI, DUOS MANSOS IN VILLA ESTIVALI. Priscorum fidelium laudabili religione sanccitum est, ut post hujus incerte vite decursum, ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum de memoriis, ut per hoc aliquatenus valeant ipsi suis exui a delictis et peccatis. Huic igitur sacre institutioni fides a nobis accommodanda est, et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium impertit, elemosinarum largitio inpendenda est. Hoc animo considerans, ego Durannus decrevi corpus filii mei, nomine Hunberti ex hac luce subtracti, in Cluniacensi monasterio, sub honore columpnarum ecclesie Petri videlicet, Paulique consecrato, locum sepulture et requiei salutem habere. Do etiam, cum illo corpusculo, predicto jam loco qui ad presens regitur decentissime sub gloriosi patris Odilonis pervigili sollicitudine, aliquid ex credita mihi possessione, anime ejus videlicet ob salutem, ut Deo propitio et ipsius jam dictorum apostolorum patrocinio, per hec transitoria que confero valeat adquirere simpiterna que expero. Sunt autem duo mansi in pago Eduensi constituti, et in villa Estivali insimul determinati, quos voluntate et consilio Hunfredi et Bernardi, fratrum ejus, meorum filiorum videlicet, et aliorum parentum illorum meorumque, ad integrum reddo dicto loco et monachis inibi degentibus, cum omnibus ipsorum mansorum appendiciis, pascuis, pratis, silvis, rispis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus et usque ad inquirendum. Hoc qui violare presumpserit, eterni judicis animadversione conteratur, et fidelium hominum judicio ab ipso suo conatu penitus avertatur. S. Duranni, qui fieri et firmare {249}rogavit. S. Hunfredi, filii ejus. S. Alberici presbiteri. S. Aalberti. S. Rodberti. (Bibl. nat. cop. 15-199; B. o. 793, DCCLXXXVIII.) (Au dos:) Duranni in Estivali. 2043. 993-1048. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS MONASTERII, ET ROBERTUS, EJUSDEM LOCI PRĈPOSITUS, NOTUM FACIUNT CONTENTIONEM INTER SE ET HELISABETH, ABBATISSAM MONASTERII BALMENSIS, DE QUODAM PRĈDIOLO SITO JUXTA VILLAM GIVRIACUM, FRATERNITATIS CAUSA SOPITAM FUISSE. Notum esse volumus, ego, in Dei nomine, Odilo, Cluniacensis monasterii presbiter et monachus, et domnus Rodbertus, ejusdem loci prepositus, querimoniam fuisse et contenptionem inter nos et abbatissam nomine Helisabeth, monasterii quod vocatur Balma, de quodam prediolo quod est situm juxta villam Givriacum, et tamdiu ventilata est illa querimonia et contentio, non cum ira et turbine et discordia, sed cum pace et tranquillitate et legitima ratiocinatione, usque dum veniremus simul et supradicta domina abbatissa, plures Dei ancille cum illa ad supradictum locum, ubi fuerunt presentes venerandi abbates domnus videlicet Allenardus, et domnus Guidricus, et domnus Otgerius, et domnus Gerardus, Linguonensis ecclesie prepositus, et ejusdem ecclesie decanus domnus Asculfus, et domnus Vuarnerius, noster amicissimus et religiosus clericus, Erleius quoque humana scientia et divina sapientia preditus, et alii plures clerici et laici nobiles, quorum ratione et diffinitione cognovimus nos ex parte justiciam supradictarum dominarum et ancillarum Dei, et ille ex parte {250}vestram cognoverunt rectitudinem, et ideo supradicti seniores decreverunt ut supradicta querimonia diffiniretur. Supradicta vero abbatissa et alie sibi subdite Dei ancille, videntes nullam ex predicto predio posse habere ad presens utilitatem, placuit eis ut adquirerent nostram nostrorumque fratrum societatem. Nos vero nostram societatem et fraternitatem illis concessimus, et illarum humiliter adquisivimus. Et ut nostra et illarum per succedentia tempora firma et stabilis permaneat fraternitas, libuit eis nobis concedere partem quam videbantur habere in predicto predio. Nos vero pro magna karitate nobis ab eis exhibita optulimus eis parva satis munuscula, centum videlicet solidos ex moneta publica. (Bibl. nat. cop. 15-200; B. o. 632, DCXXVIII.) (Au dos:) Querimonia que fecit domnus Odilo abbas de monasterio Balma. 2044. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS RAENTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM CUM CURTILO IN VILLA DUMBINAS. In Christi nomine. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Durannus et uxor mea Ranentrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Matisconensi, in villa Dombinas, scilicet unam vineam cum curtilo simul tenente; habet autem terminationes a mane via publica, a meridie similiter, a sero terra Sancti Marcelli, ab aquilone terra francorum. Facio autem hanc donationem pro animabus et remidio Gisle, Oficie et mee et omnium parentum meorum. Si quis autem calumpniare eam voluerit, iram incurrat omnipotentis Dei, et coactus judiciaria potestate, libram argenti persolvat, et hĉc [donatio] firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Duranni et uxoris sue {251}Raentrudis. S. Ansedei. S. Arsende. S. Bernardi. S. Subaldi. S. Alarici. S. Girbaldi. S. Tetbranni. S. Bernardi. S. Grimardi. Actum Cluniaco publice. Arnulfus recognovit levita. (Bibl. nat. cop. 15-206; B. o. 769, DCCLXIIII.) (Au dos:) Duranni in Dumbinas pro Officia. 2045. 993-1048. CHARTA QUA THETBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM UNIUS PLANTĈ. In Dei nomine. Ego Thetbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensique monasterio, in quo preest domnus Odilo abba, dimidiam plantam tali racione, ut quamdiu vixero teneam, et post mortem meam monachi Cluniensis monasterii quicquid voluerint faciant ex ea; terminus a mane terra francorum, a sero terra Sancti Pontiani. S. Tetberti, qui cartam fecit et firmavit. (Bibl. nat. cop. 15-207; B. o. 684, DCLXXX.) ?? 2046. 993-1048. COMMUTATIO TERRARUM IN VILLIS LANCO ET LASIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET DROGONEM MILITEM ET FILIOS EJUS, EX ALTERA. Scammium fecerunt domnus abba Odilo et monachi sub eo degentes cum Drogone milite et filiis ejus, cum Bernardo scilicet atque Arlabaldo, de terra que conjacet in comitatu Matisconense. In primis donat donnus abba Odilo predicto viro duos curtilos in villa que dicitur Lanco, sicut sunt inclusi, ut faciat ab hodierno die quicquid facere voluerit. Econtra supradictus miles et predicti filii ejus donant Sancto Petro et domno abbati omnem hereditatem suam quam habebant in villa que dicitur Lasiacus, terram scilicet, vineas, pratos, silvas, molendinum, omnem suam partem, quesitum et ad inquirendum, ut faciant {252}ab odierna die quicquid facere voluerint. S. Drogoni, qui anc cartam fieri firmarique rogavit. S. Bernardi et Arlebaldi, filiorum ejus. S. Rodulfi. S. Warnerii. S. Uberti. S. Gausfredi. (Bibl. nat. cop. 15-209; B. o. 300, CCXCVIII.) (Au dos:) Scammium Drogoni. 2047. 993-1048. CHARTA QUA ANDREAS ET UXOR EJUS DODA ATQUE FILII EJUSDEM ANDREĈ DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM PRATUMQUE ET VINEAM IN VILLA RASCHISIACO. Noverint cuncti fideles, quod ego Andreas et uxor mea Doda, et filii mei Tetbertus, matre natus legalis, et alii duo fratres qui non sunt legali filii, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, pro remedium animas nostras, hac in locum sepulture mee, hoc est unus campus qui residet in villa Raschisiaco, in agro Gigniaco vocat, et terminat a mane de ipsa hereditate, a cercio Sancti Martini, et habet perticas de uno latus XIIIcim; et in alio loco unum pratum, et terminat a mane terra Bernart, a medio die terra Sancti Mauricii, a sero Sancti Petri, a cercio rivo currente; et in alia parte duas rascias de vinea, et habent perticas de transversum V, et si amplius habent omnia sint Sancti Petri, et campus et saltii, quesitum, ad inquirendum; faciantque rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint. Si quis hanc donationem inquietare voluerit, omnes maledictiones venerint super eum, et postea firma et stabilis permaneat. S. Andreas et {253}Doda, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Teutberti, filii sui. S. Johannis, filii ejus. S. Rotbertus, filius ejus. S. Arnulfi, qui filiam meam habet. S. Raimbaldi. (Bibl. nat. cop. 15-210; B. o. 271, CCLXVIIII et 678, DCLXXIIII.) (Au dos:) Andreas in Raschiniaco. 2048. 993-1048. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA MASSILIACO ET SUB MONTE BOSONANTIO INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET CONSTANTIUM MILITEM. Ego Odilo abba et pastor monacorum Sancti Petri Cluniacensis monasterii et omnis congregatio ejusdem ecclesie monacorum. Notam fieri volumus commutationem terrarum quam facimus com quodam milite, Constancio nomine, presentibus et futuris hominibus. Nos damus nempe eidem Constancio campum in villa que dicitur Massiliacus, jure hereditario perpetualiter possidendum, in longitudine ejusdem hominis alodo desuper terminatum, deorsum terra Sancti Vincencii, et in latitudine de uno latere terra Sancti Johannis, de altero terra Sancti Marini. Predictus scilicet miles largitur nobis duos campos sup monte qui dicitur Mons Bosonancius; primus campus ex parte montis ab ipso monte terminatur, deorsum vero terra Sancti Petri et terra Vuitberti, de altera parte terra Sancti Petri, et de quarto latere terra Guntardi et fratrum ejus; alter namque campus terra Sancti Petri terminatur superius et subterius, ex duabus partibus de ipsa hereditate. Hanc videlicet commutacionem ex utroque corde laudamus et manibus propriis firmamus, manibusque et auctoritate monacorum et fidelium nostrorum firmari facimus. S. donni Odilonis abbatis. S. Vuarnerii prioris. S. Rotberti. S. Odonis. S. Constancii, predicti commutatoris. S. .. S. .. S. .. (Bibl. nat. cop. 15-214; B. o. 301, CCXCVIIII.) (Au dos:) Scamium Odilonis abbatis et milite Constancii. {254}2049. 993-1048. CHARTA QUA RANALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSI CUJUSDAM TRES PARTES IN VILLA DUNZIACO. Quisquis ad celestis vite gaudia inter hujus vite conflactantia mala satagit pervenire, huic bonorum largitor omnium misericorditer dignatur consulere, ut ex bonis sibi conlatis in presenti seculo studeat amicos adquirere a quibus post hanc miserrimam vitam recipiatur in eterna beatitudine. Hoc ego Ranaldus mente pertractans, meorumque peccaminum pondus considerans, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro ac Paulo monachisque degentibus in famosissimo cenobio Cluniacho, quibus preest domnus abba Odilo, unum mansum qui est situs Matisconensi in pago, tres videlicet partes pertinentes ad ipsum: ad presens in jam dicto manso unus dono campus, cetera vero retineo usque post meum discessum, scilicet unam vineam cum duabus partibus prati. Est vero in villa Dunziaco; terminatur vero de duabus partibus terra Sancti Petri, de tercia terra Leotaldi. (Bibl. nat. cop. 15-215; B. o. 552, DXLVIII.) (Au dos:) Rannaldi in Donciaco. 2050. 993-1048. CHARTA QUA HUGO CLERICUS NOTUM FACIT SE A MONACHIS CLUNIACENSIBUS RECEPISSE IN PRECARIA VINEAM QUĈ BROCINIS VOCATUR, CERTIS CONDITIONIBUS. Noverint omnes fideles Christi, precipue Sancti Petri Cluniacensis monachi, tam presentes quam futuri, quod quidam clericus, Ugo nomine, petierit a domno Ebrado, loci Taherniacensis curam tenenti, quatinus a domno abbate Odilone, domno etiam Vuarnerio priore et ab aliis senioribus posceret dari sibi quandam vineam jam dudum a {255}quodam avunculo suo clerico possessam; qui ejus precibus adquiescens, per consilium Taindradi et Vuichardi militum, aliorum [etiam] Sancti Petri fidelium, rem dictam domno abbati patefecit, qui et ipse ita fieri jussit, tali scilicet ratione, ut per singulos annos per quos istam vineam que Brocinis vocatur possederit, fratribus Cluniaco Deo servientibus LXta pisces, qui vulgo lampredi vocantur, tam pro hoc beneficio quam pro peccatorum suorum remedio aut ipse deferat, aut certe per fidelem nuncium kalendas maii Cluniaco transmittat. Quod si omnino invenire non potuerit, decem solidos pro ipsis persolvat; ipse etiam fructus qui de vinea collectus fuerit, et ex aliis rebus ejusdem clerici tantum quod centum et amplius solidis valeat, in domo que est Vienne Sancti Petri ac seniorum Cluniaco morantium reponantur, ac post ipsius obitum teneant ac possideant, et insuper ipse clericus in servicio seniorum jugiter promptus ac paratus existat. Quod si huic conventioni ipse clericus aliquam occasionem apposuerit (quod absit!), scilicet ut supranominatum servitium sponte ac cum bona voluntate ex integro persolvere nolit, seniores recipiant vineam suam sine ipsius vel alicujus malivolentia. S. Ugonis, qui hoc memoriale scribere jussit. (Bib. nat. cop. 15-216; B. o. 732, DCCXXVIII.) (Au dos:) Carta Hugoni de vinea in Brocinis, Vienne. 2051. 993-1048. CHARTA QUA RAINARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA SANCTI PONTII. Omnibus presentis seculi facultates possidentibus, ut quandiu vivunt bona sua herogando ĉternam vitam possint acquirere concessum est divinitus. Ideo ego Rainardus, in Christi nomine, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, monachisque Cluniensis cenobii, quibus preest abba Odilo, aliquid de mea hereditate, scilicet unam vineam in villa Sancti Pontii, et terminat a mane, a sero, a meridie {256}terra Sancti Petri, a circio via publica. Hanc donationem facio ut Deus mei misereretur. Quam si quis calumniare presumpserit, iram incurrat omnipotentis Dei. S. Stephani et Rotgerii, fratrum R[ainaldi]. S. Vuillelmi, fratris ejusdem. S. Costancii. S. Gislardi. S. Petri. S. Vuitberti. Iterius scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-218; B. o. 311, CCCVIIII.) (Au dos:) Rainaldi in Sancti Poncii. 2052. 993-1048. CHARTA QUA GUNTARDUS VENDIT GANDALMARO DUOS CAMPOS IN VILLA TERVIACO. Notum sit cunctis in presenti seculo viventibus, quod ego Guntardus vendo quandam terram Gundalmaro, scilicet duos campos qui sunt in villa que nominatur Terviaco, in pago Augustodunensi, et ut absque ulla condictione per omnia futura tempora possideat, IIIIor solidos ab ipso accipio: terminat unus campus de una parte terra Sancti Petri, de alia terra Arulfi, de duabus partibus via publica; alius campus terminat a meridie terra Rotberti, a sero terra Gisembardi, a cercio terra Girbaldi. S. Guntardi, qui hanc cartam fecit. S. Duranni presbiteri. S. Letelmi. S. Arnaldi. S. Tecilini. S. Duranni. S. Constancii. (Bibl. nat. cop. 15-219-1ş; B. o. 676, DCLXXII.) ?? 2053. 993-1048. CHARTA QUA GANDALMARUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPOS SUPRADICTOS. Ego vero Guandalmarus dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, in quo preesse videtur domnus [abba] Odilo, denominatos campos et omnem terram quam nunc usque adquisivi, usque ad inquirendum, exceptis tribus peciolis quas dedi filie {257}mee. S. Gundalmari. S. Duranni. S. Tecilini. S. Arnaldi. S. Letelmi. S. Ansoardi. S. Guandalmari. [S.] Guntardi. (Bibl. nat. cop. 15-219-2ş; B. o. 677, DCLXXIII.) (Au dos:) Venditio Guntardi et donacio Gualdemari, in pago Austudunensi. 2054. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET ARLEBALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA PATRIS SUI DROGONIS, DUOS SERVOS IN VILLA CLIGIACO. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim dum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videtur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valeamus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus. Quapropter ego Bernardus et frater meus Arlebaldus, filii Drogonis, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo, abbas, duos servos in villa Cligiaco, unus nomine Ebrardus, alius Ingelbertus, pro anima patris nostri Drogonis. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, primitus iram omnipotentis Dei sanctorumque ejus offensam incurrat; nisi ad emendationem venerit, perpetuo anathemati mancipetur. S. Bernardi. S. Arlebaldi. Actum Cluniaco, die sabati. Arnulfus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-220; B. o. 304, CCCII.) (Au dos:) Bernardi et Arlebaldi in villa Cligiaco, duobus servis pro Drogonis anima. 2055. 993-1048. CHARTA QUA AMALBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEOLAM IN VILLA RUFIACO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit cunctis fidelibus christianis, quod ego Amalbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis {258}Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, unum curtilum qui situs est in villa Rufiaco; terminat autem a mane terra Ornadi, a medio die via publica, a sero terra Letberge. Dono etiam in eadem jam dicta villa, unam vineolam tenens perticas tres in primo fronte, in novissimo perticas duas, de tribus partibus terra Sancti Petri, a sero terra Bernardi; in tali tenore ut, quandiu vixero, teneam et possideam, et persolvam omni anno in vestitura senioribus jam dicti loci unum sextarium vini et unam gerbam in campo, et post meum discessum, ad locum jam dictum perveniat. S. A[ma]lberti, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Ulgerii. S. Lanteni. Data per manus Richardi sacerdotis. (Bibl. nat. cop. 15-223; B. o. 291, CCLXXXVIIII.) (Au dos:) Amalbertus in Rufiaco. 2056. 993-1048. CHARTA QUA GISLEBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA CASSINIACO. Unigenitus Dei filius inter omnia precepta que suis discipulis dedit, elemosinarum operibus precipue jussit insistere, dicens: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Huic tam salubri precepto ego Gislebertus aurem cordis apponens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea pro remedio anime mee et filii mei Rodberti. Sunt autem ipse res site in pago Maticensi, in villa Cassiniaco: hoc sunt prati, campi, silve, vinee et omnia que ego ostendi senioribus supradicti loci. Facio autem hanc donationem eo modo, ut quamdiu vixero, me et jam dictum filium meum victu atque vestitu sustinent, et post obitum meum, locum sepulture habeam in predicto loco. Si quis vero contra hanc donationem aliquam temptaverit inferre calumpniam, ĉterne maledictioni subjaceat, et sit portio illius cum eis {259}qui universitatis dominum morti addixerunt, nisi ad emendationem et satisfactionem venerit. S. Gisleberti, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Rodberti, filii sui. S. Drogonis. S. Otonis. S. Duranni. S. Humberti. S. Oddonis clerici. Petrus levita scripsit in presentia venerabilium seniorum Aymonis, Warnerii, Heinrici, Adalberti. (Bibl. nat. cop. 15-224; B. o. 91, LXXXVIIII.) (Au dos:) Carta Gisleberti in villa Cassiniaco. 2057. 993-1048. CHARTA QUA STEPHANUS MONASTERIO CLUNIACENSI SILVAM QUĈ DICITUR CASTELLUM ET ALIAS RES IN VILLA DUNZIACO, SERVUMQUE DAT AUT REDDIT AUT WERPIT. Clementia divine bonitatis humane consulens infirmitati, inter multimoda preceptorum suorum genera helemosinarum operibus precipue insistere fideles suos monuit: ĞDate, inquiens, helemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ His itaque saluberrimis amonitionibus ego Stephanus obtemperans, jamque finem dierum meorum, utpote in senectute positus, imminere conspiciens, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex hereditate mea, que est sita in episcopatu Matisconensi: est autem hoc quod illis dono silva que cognominatur Castellum; terminat autem a mane aqua decurrens in aliud fluviolum quod dicitur Longus. Facio autem werpitionem de consuetudine quam requirebam in villa Donziaco, et pascuale ubi bestie pascebantur quodque meum erat, do illis. Terram vero quam tenebam in beneficio de illis reddo, et convenientiam quam mihi spoponderant dimitto. Dono autem illis servum, nomine Martinum. Facio autem hanc cartam pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit hujus donationis cartam. (Bibl. nat. cop. 15-225; B. o. 475, CCCCLXXII.) (Au dos:) Werpitio Stephani in villa Donziaco, de dominio de silva que nuncupatur Castellum. {260}2058. 993-1048. CHARTA QUA EBRARDUS NOTUM FACIT SE DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI QUARTAM PARTEM HEREDITATIS SUĈ IN VILLA CURTAVES. Sacra Scripturarum auctoritate adtestante: ĞRedemptio viri sunt ejus divitie.ğ Quam ob causam cuncti noverint fideles Christi, quod ego Ebrardus, pro anime mee redemptione, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, monachis[que] Deo servientibus in monasterio Cluniacho, quibus preest domnus abba Odilo, quicquid possidere visus sum in villa que nuncupatur Curtaves, quartam partem scilicet de omni mea hereditate, quantum in denunciata villa predicti seniores potuerint inquirere, tali videlicet ratione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, ac omni anno tres sestareos vini persolvam; post discessum vero meum, denominatam partem meam, nullo contradicente, accipiant, et quicquid voluerint facere faciant. Si quis hanc donationem calumniare voluerit, anathema sit. S. Ebrardi, qui hanc donationem fecit. S. Raimundi, fratris ejus, qui firmare rogavit. S. filii ipsius Witonis. S. Stephani. S. Tetelmi sacerdotis. S. Tedini. S. Bernardi. S. Maimbodi. S. Eldeberti. S. Rotberti sacerdotis. S. Bernardi. (Bibl. nat. cop. 15-226; B. o. 627, DCXXIII.) (Au dos:) Carta Ebrardi in Curiavis (Curtavis?). 2059. 993-1048. CHARTA QUA EBRARDUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM, CAMPUMQUE ET PRATUM IN VILLA CASTELLO. In Christi nomine. Noverint tam presentes quam et futuri, quod ego Ebrardus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et {261}Paulo et ad locum Cluniacum unam vineam cum prato et cum campo simul tenente. Sunt autem ipse res in pago Matisconense, in agro Biliacense, in villa que vocant Castello. Has ergo res denominatas dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum autem discessum ad locum sanctum perveniant, in vestitura vero omnibus annis dimidium sextarium de mel persolvam. S. Ebrardi sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Walterii. S. Siquardi. S. Adalardi. (Bibl. nat. cop. 16-215; B. o. 458, CCCCLV.) (Au dos:) Ebrardi in Castello. 2060. 993-1048. CHARTA QUA RODBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA BIERIA CAMPUMQUE IN VILLA BUGDONO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi in honorem Domini nostri Jesu Christi et beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Ego, in Dei nomine, Rodbertus dono ad jam dictum locum in villa Bieria vineam unam quĉ habet viginti duas perticas in longo, et quinque perticas in uno fronte et quatuor in alio et duos pedes; in alio loco, in villa Bugdono unum campum qui vocatur Issart Granno: abet in longo perticas triginta quinque, de traverso tredecim in utrisque frontibus; at totum a die presenti. Actum Galoniaco publice. S. Rodberti, qui fieri jussit. (Bibl. nat. cop. 16-218; B. o. 697, DCXCIII.) (Au dos:) Rotberti in Bigerias. 2061. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ANASTASIA AC FILIUS EORUM RAINARDUS PRESBYTER DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM, CURTILUM, ETC. IN VILLA SANCTI PONTII. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, {262}presentibus atque futuris, quod ego Bernardus et uxor mea Anastasia ac filius meus Rainardus presbiter, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Sancti Poncii, hoc est pratum unum qui terminat a mane via publica, de aliis tribus partibus terra Sancti Petri. Donamus etiam unum curtilum in eadem villa, qui terminat a medio die via publica, et de aliis tribus partibus [terra] Sancti Petri. Donamus quoque in jam dicta villa modicum terre que a duabus carrucis aratur uno die; terminat autem de cunctis partibus terra Sancti Petri. Hanc autem donacionem in tali tenore facimus, ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus, excepto prato quem in alio loco scamniavimus; post nostrum autem decessum cum omnibus ad jam dictum perveniant locum. S. Bernardi et uxoris ejus Anastasie ac Rainardi, filii eorum, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Rodulfi. S. Petri. S. Aldigerii. S. Alberti. Data per manus Richardi. (Bibl. nat. cop. 16-232; B. o. 276, CCLXXIIII.) ?? 2062. 993-1048. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VERNEDO ET IN VILLIS DUNZIACO ET BESORNIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET BERNARDUM. Scamium quod fecit Bernardus cum Lanfredo monacho in Vernedo vocat. Donat Bernardus unam vineam; terminat a mane terra Petroni, a medio die Ingelfredi, a sero Vuicheranno, a certio Rodulfo. Accipit autem Bernardus pro hoc unam vineam in Dunziaco; terminat a mane terra Bernardi, a medio die Ingelfredi, a sero via publica, a {263}cercio Sancti Nicetii; et duas petiolas de campo in Besorniaco: una petiola terminat a mane terra Uberti, a medio die Leterii, de alia parte Sancti Petri, de alia parte via publica: alia petiola terminat a mane terra Vulgerii, a medio die via publica, de duabus partibus terra Sancti Petri; et faciant quid voluerint. S. Odilo. S. Viviani. S. Vualterii. S. Lanfredi. S. Johannis. S. Aldebaldi. S. Vuarnerii. S. Lanberti. S. Pontii. S. Rodulfi. S. Ebrardi. S. Rodberti. Actum Besorniaco. (Bibl. nat. cop. 16-239; B. o. 504, DI.) (Au dos:) Scamium Bernardi in Vernedo. 2063. 993-1048. CHARTA QUA BERALDUS CLERICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA FUSCIACO. Omnium divinorum eloquiorum institutione hoc nostris infunditur auribus, et commendatur attentius, ut pro his mercibus subito evanescentibus temporalibus, eas dispensando in pauperum utilitatibus, agamus quatinus remunerari mereamur spiritalibus eternaliter manentibus. Hoc igitur propterea, ego Beraldus clericus, omniumque meorum delictorum abolitione, monachicum suscipiens habitum, ex possessione que mihi jure cedit paterno, insimul mecum unum mansum reddo rerum auctori et largitori Domino ejusque apostolis Petro et Paulo, tradens eum Cluniaco illi loco famosissimo, cui preesse domnus abbas O[dilo], et conventui monachorum inibi degenti universo, ut in usus illorum et utilitates deveniat die ab hodierno. Est autem isdem mansus in pago Cabilonensi situs, et in villa dicta Fusciaco determinatus, quem ut prelibatus retulit sermo, cum omnibus sibi pertinentiis, sine ullius calumpnia, ad integrum, loco jam dicto et senioribus ad tenendum et possidendum eternaliter confero. Si quis vero hujus nostre legitime donationis calumpniator presumpserit existere, noverit se pro certo perpetue maledictioni subjacere, et, convictus judiciaria {264}potestate, hoc testamento manente illeso, auri libram cogatur persolvere. S. Beraldi, qui hoc devoto animo fieri et firmare rogavit. (Bibl. nat. cop. 16-241; B. o. 593, DLXXXVIIII.) (Au dos:) Beraldi in pago Cabilonensi, in villa Fusciaco. 2064. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS ET MATER EJUS ĈVA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET TRES CAMPOS IN VILLA CANIVAS. Auctor et conditor totius creaturĉ, Dominus Jesus Christus, a quo quicquid boni habemus accepimus, ipso id spondente, ex ipsis bonis sibi oblatis remunerationem illos qui ei optulerint credimus adepturos. Ammonet namque ut faciamus nobis amicos de Mammona iniquitatis, qui nos recipiant in ĉternis tabernaculis. Quidam etiam sapiens inter cetera sua dicta ita affatur inquiens: ĞHonora Dominum de tua substantia, ut ab eo benedictionem accipiant tua horrea.ğ His et his similibus corroboratus exemplis, ego Durannus et mea mater Ĉva donamus Domino Deo et ad locum Cluniacum, qui dedicatus est in honore Petri et Pauli, beatorum apostolorum, sub regimine domni Odilonis abbatis constitutum, aliquid ex nostra hereditate, pro animarum nostrarum redemptione omniumque parentum nostrorum salute. Sunt autem ipse res in villa Canivas: hoc est unam vineam que habet de tribus partibus viam publicam et de quarta terra Sancti Petri, excepto unam rasciam que est Tetberge. Et in alio loco in ipsa villa unum campum, qui habet ex tribus partibus terra Sancti Petri et de quarta terra Sancti Benedicti. Item in ipsa villa donamus alium campum, qui terminat a mane terra Sancti Martini, a sero terra Biseldi, a cercio terra Sancte Marie, a medio autem die est terra quam Ermangerius patri meo vendidit. Item in ipsa villa donamus alium campum qui terminat a mane Achini, a medio die terra Sancti Martini, a sero terra Hildrici, a cercio terra Girbaldi. Signum Duramni et matris sue Evĉ, qui hanc {265}donationem fecerunt. S. Engelgerii. S. Tedaldi. S. Hicberti. S. Duramni. S. Siliberti. S. Danihelis. (Bibl. nat. cop. 16-242; B. o. 628, DCXXIIII.) (Au dos:) Carta Duramni et Eve matris sue de Canivas. 2065. 993-1048. CHARTA QUA ANSELMUS, FRATER HENRICI DEFUNCTI, ET FILIUS EJUS BERNARDUS UXORQUE ADELEIDIS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA EJUSDEM HENRICI, MEDIETATEM MANSI, SERVUMQUE ET ALIAS RES IN VILLA ESTAVELS. Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est, ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis, ut per hoc aliquatenus valeant veniam peccatorum consequi, in quantum possibilitas parentum illorum [et] fidelium impertit, elemosinarum largitio inpendenda est. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Ansels, frater Henrici defuncti, pro anime ipsius redemptione et filius ejus Bernardus et uxor ejus Adeleidis donamus aliquid de ipsius rebus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas. Sunt ipse res in pago Cabilonense, in villa que dicitur Estavels, videlicet medietas unius mansi et omnia que ad ipsum respiciunt, medietatem. Donamus etiam unum servum, nomine Hebrardum, et illum mansum quam ipse tenet cum consuetudine ipsius mansi; insuper et illam terram cum consuetudine quam Mains tenet et redebat Henrico, et aliam consuetudinem quam redebat Feriols de Calmels et Henrico et Ansels. Dono etiam duas partes de illa terra quam tenet Durannus Rufus in Estavels. Hanc autem donationem facimus pro redemptione ipsius anime et omnium parentorum ejus. Hanc autem donationem si aliquis calumniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, nisi ad emendationem et satisfactionem venerit. {266}S. Ansels, fratris ejus. S. Bernardi, filii ejus. S. Adeleidis, uxoris ejus. S. Alessandre, sororis ejus. Dono etiam ego Bernardus, filius Henrici, terram aliam, campum in Estavels ad introitum rude supra viam. Annuit hoc Hugo de Biere, gener meus. (Bibl. nat. cop. 16-244; B. o. 594, DXC.) (Au dos:) Carta Heinrici de Estavels. 2066. 993-1048. CHARTA QUA ARCHIMBERTUS FILIUSQUE EJUS PONTIUS ET ALII WERPIUNT MONASTERIO CLUNIACENSI RES QUAS IN VILLA VALENTIOLA VINDICABANT. Noverint cuncti fideles Christi, tam presentes quam secuturi, quod ego Archimbertus et filius meus Pontius, et ego Raimbertus, Cotaronus, Bellonus, Petrus Calolus, Pontius Calvus, Dalmacius, Rodulfus, Bermundus, Durannus, Gisfredus, Ricaus et Eldemarus, et mater nostra Pontia, Ugo filius Raimberti, omnes nos quorum nomina sunt scripta in hac cartula et ceteri omnes werpicionem facimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, et ad monachos in ipso loco degentibus, de hoc quod in villa Valenciola usque modo calumniavimus, totum et ad integrum dimittimus. Rectitudinem vero nostram et partem quam ibi usque nunc habuimus, pro redemcione animarum nostrarum, Deo et jam dictis ejus apostolis et ad memoratum locum Cluniacum perpetualiter possidendum donamus et concedimus, ut ab hac die et deinceps faciant quicquid facere voluerint. Hoc actum in concilium quod fuit in campum Sancti Romani, presente Jozelmo episcopo, Gauzeranno et Arberto et aliis quampluribus in episcopatu Fricdunense. Si qua vero intromissa persona vel aliquis {267}homo huic cartule calumniam presumserit inferre, sit pars eorum cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞA nobis recede,ğ nisi cum satisfactione emendaverint. Sint vero maledicti stando et sedendo, comedendo et bibendo, vigilando et dormiendo, nullamque indulgenciam consequantur in futuro judicio. (Bibl. nat. cop. 16-246; B. o. 74, LXXII.) (Au dos:) Carta de Valantiola. — Werpitio Archimberti et Pontii et cœteris, in pago Regense. 2067. 993-1048. CHARTA QUA ODDO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMABUS FRATRIS SUI WILLELMI ET AMITĈ SUĈ TEZANIS, MANSUM CUM VINEA IN VILLA CARSINIACO. Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod ego Oddo, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et recordans preceptis dominici dicentis: ĞDate elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis;ğ idcirco ego Oddo dono mansum cum vinea simul tenente Deo et Sancto Petro monachisque ibidem Deo servientibus, pro remedio anime meĉ et fratris mei Vuilelmi et anima amite meĉ Tezanis, quidquid ibi habeo, totum ad integrum, sine ulla contradicione teneant et possideant in villa Carsiniaco. Si quis vero hunc alodum calumpniare presumpserit, sit maledictus cum Juda, proditore Domini, nisi ad emendationem venerit et ad emendationem congruam. Et ut hĉc carta firma permaneat, ipse firmavi aliisque tradidi roborandam. S. Oddonis. S. Bernardi. S. Eldini. S. Drodoni. S. Gillardi. S. Stephani. S. Gausberti. (Bibl. nat. cop. 16-252-1ş; B. o. 617, DCXIII.) ?? 2068. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS VULFRADA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BRAALIAS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego {268}Durannus et uxor mea Vulfrada, considerantes gravitudinem peccatorum nostrorum, donamus Deo et Sancto Petro monachisque Cluniensis ibidem Deo servientibus, unde domnus Odilo videtur esse abbas, donamus vineam I qui est in villa Braalias: [et terminatur] de uno latus, a mane terra Constantini; de alio, a medium diem, via publica; de alio latus, a sero, terra Sancti Petri. Item donamus unum jornale de terra qui est a Tribus Piris, sine ulla contradicione; ut hic et deinceps teneant et possideant. Et ut hec nostra carta firma permaneat, ipsi firmavimus et aliis firmare rogavimus. S. Duranni. S. Wlfrada. S. Arno. S. Ermenaldi. S. Giraldi. S. Ildebranni. S. Anseis. S. Constancii. (Bibl. nat. cop. 16-252-2ş; B. o. 618, DCXIIII.) (Au dos:) Odo in Cassanias, Durannus Braalias. 2069. 993-1048. CHARTA QUA TETRADA ET FILIUS EJUS LEODBALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS AIONNA, BRUALIAS ET CONFLENS. Omnibus sub norma catholicĉ fidei viventibus, notum esse volumus qualiter ego Tedrada et filius meus Leodbaldus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, nostram hereditatem que sita est in pago Matisconense, in villa Aionna; donamus duas partes de omnibus que ibi habemus, et terciam relinquimus Ocende, filie mee. In villa Brualias donamus duas raxias de vinea, et terciam dimittimus supradicte femine. In villa Conflens donamus quicquid ibi habemus. Hoc totum donamus quesitum et inquirendum, tali conventu, ut, quamdiu vixerimus, teneamus hoc de Aionna et Brualias; et post nostrum discessum, ad Sanctum Petrum perveniat. Illud vero {269}de Conflenz donamus in presenti pro investitura, tali conditione, ut, quandiu vixerimus, sustineant nos monachi Clunienses. S. Thedrade. S. Ledbaldi. S. Drogonis. S. Ayroardi. S. Adalberti. S. Duranni. S. Amalberti. (Bibl. nat. cop. 16-254; B. o. 527, DXXIIII.) (Au dos:) Carta Tedrade et Leodbaldi in Conflenz. 2070. 993-1048 (?). NOTITIA WERPITIONIS TERRĈ IN VILLA CANEVAS MONASTERIO CLUNIACENSI A FRANCONE, FRATRE ADRALDI, FACTĈ. Noticia vuerpicionis quam Franco fecit de quadam terra quam Durannus comparavit de Adraldo fratre Franconis uno caballo; et donavit Sancto Petro. Est autem ipsa terra in villa Canevas supra fontanam, vircaria scilicet et vinea; et terminat a mane via publica, a medio die terra Gausmari, a cercio et a sero terra Sancti Petri. S. Franconis. S. Bernard. S. Ilionis. S. Constancii. (Bibl. nat. cop. 16-256; B. o. 537 bis, DXXXIII bis.) (Au dos:) Vuerpicio Franconis in Canevas. 2071. 993-1048. CHARTA QUA LEOTALDUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM COLONIĈ ET DUOS SERVOS IN VILLA CIVIGNONO. In nomine Dei et Domini nostri Jesu Christi. Notum sit cunctis Christi signaculo insignitis, quod ego Leotaldus et uxor mea, nomine Rotrudis, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate: hoc est unam medietatem de colonia cum appendiciis suis, in pago Augustodunense, in villa Civignono, in agro Sedunense; donamus etiam duos servos cum uxoribus et infantibus suis, nomina unius servi Durannus, et alterius {270}Jhoannes, et retineo unum de filiis Johannis, nomine Bernardum. Donamus etiam hereditatem memoratorum servorum totam ex integro. Facimus hanc donationem pro remedio animarum nostrarum, et in tali conventu, ut, qamdiu vixero, teneam, et, omni anno, in festivitate Omnium Sanctorum, IIIIor denarios in censu persolvam; post vero meum discessum, ad memoratum locum remaneat. Excommunicationem etiam fieri rogamus, ut nunquam alicui detur in beneficium, sed semper sit in usus fratrum. Si quis vero contra hanc donationem calumniam inferre conaverit, nisi cito resipuerit, sit pars ejus in inferno cum Juda, traditore Domino; et hec donatio stabilis maneat. Signum Leotaldi et uxoris ejus Rotrudis, qui hanc donationem fecerunt. (Bibl. nat. cop. 17-17; B. o. 378, CCCLXXV.) (Au dos:) Leotaldi in Civignono. 2072. 993-1048. CHARTA QUA RESTA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA SERCIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Resta dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preest, dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi, pro remedio anime mee omniumque parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut nobis omnibus divina miseratio propiciari dignetur et absolvi a nexibus peccatorum nostrorum. Dono autem unum mansum in villa Serciaco quem incolat Ranulfus, tali tenore ut, quandiu ego vixero, quatuor quartas de annona, duas de frumento et duas de siglia. In ipsa autem villa dono ad eundem locum unum campum in Monte Treslucio, quem etiam in vita mea retinebo, omnique anno reddam eis tascam et decimam, et post mortem meam, cum omni integritate ad supranominatum locum, absque ullo contradictore. Volo {271}autem et deposco ut pro isto dono, cum mortua fuero, seniores loci illius me recipiant atque sepeliant et anime mee memoriam habeant. (Bibl. nat. cop. 17-25; B. o. 333, CCCXXXI.) (Au dos:) Karta Reste mulieris. 2073. 993-1048. CHARTA QUA SISBERTUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA PRUILINGAS. In Christi nomine. Ego Sisbertus dono Sancto Petro ac vendo aliquid ex rebus meis que sunt site in villa Pruilingas: hoc est campum unum cum vinea insimul tenente. Habet in concluso perticas triginta sex; terminat a mane terra Sancti Petri, a sero via publica, de duabus partibus terra Duranni. Accipio autem pro hoc duos solidos et dimidium; et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint. S. Sisberti. S. Duranni. S. item Duranni. S. Alcherii. S. Giraldi. S. Saloardi. S. Girberga. Et si nepos meus Otbertus non vult firmare hoc fraternicium, ego de alia mea hereditate aliud tantum ei dabo. (Bibl. nat. cop. 17-28; B. o. 717, DCCXIII.) (Au dos:) Sisbertus in Privilingas. 2074. 993-1048. CHARTA QUA ROTBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN LOCIS QUI VOCANTUR AD PONTEM ET AD BALAOSAM. Domino fratribus, ego Rotbertus cogitavi de Dei misericordia, pro redemtione anime mee, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo, venerabilis abba, aliquid ex mea hereditate pro Dei amore, ut Deus omnipotens eripiat me de potestate diaboli et de penas inferni: hoc est unum {272}campum, meam partem ad Pontem vocat, et in alio loco unum pratum meam partem, et unum campum insimul tenente, meam partem, ad Balaosam vocat; et faciant rectores Sancti Petri ab odierno die et deinceps quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis vero ullus homo de eredibus meis istam donationem calumniare voluerit, auri uncias IIII componat; et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Alsoendi, ucsori ejus. S. Bernardi, nepoti ejus. S. Rotlant. S. Teoni. S. Durant. S. Eva. S. Osanna. S. Girbergit. S. Teutberga. S. Aalberga. S. Raineldis. Data per manu Dodoni levita. (Bibl. nat. cop. 17-29; B. o. 636, DCXXXII.) (Au dos:) Donatio Rotberti in villa Balaosam vocatur. 2075. 993-1048. CHARTA QUA RAYMBALDUS, SANCTI PETRI SERVUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNEM HEREDITATEM SUAM IN VILLA BASSIACO ET WERPIT TERRAM IN ALIO LOCO. Notum sit omnibus christicolis, quod quidam homo, nomine Raymbaldus, Sancti Petri servus, veniens, et pro remedio anime sue et patris sui ac matris sue omniumque parentum suorum, vivorum atque defunctorum, donat eidem Sancto Petro, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo preest, omnem suam hereditatem, quam habere videbatur in villa Bassiaco: hoc sunt vinee, campi; tali conventu ut ab hac die et deinceps nullam causam requirat de eadem terra, nec ipse, nec alius mortalis homo. Idem etiam Raymbaldus vuerpivit illam terram quam nos comparavimus de Oddone clerico, quam etiam idem Raimbaldus de Alberto monacho comparavit atque usque hodie tenuit, ut jam ullus ab hodierna die nichil in ipsi requirat, nec ipse, nec alius mortalis homo. Idem etiam Raymbaldus firmavit. (Bibl. nat. cop. 17-30; B. o. 620, DCXVI.) ?? {273}2076. ?? NOTITIA WERPITIONIS TERRARUM IN PLANITIA ET IN ALIIS LOCIS, QUAM FECIT FRANCO MONASTERIO CLUNIACENSI. Incipit noticia vuirpitionis que fecit Franco de uno campo que fuit Vuilelmo, in Planita vocat; in alio loco, in manso dominico, una medietate; in alio loco, campo qui terminat a mane Sancti Marcelli, a media die et a cercio ipsa hereditate, a sero via publica, in Cloeto totum vocat; Alabadisa vocat, una vinea, terminat a mane ipsa hereditate, a media die terra Aceleno, a sero guta currente, a cercio via publica, tota; in alio loco, Fontana Genescale vocat, de varenas et pradetos una medietas. Acta notitia ista in castro Lordone, IIII nonas aprilis, feria VI, in presentia monachos his nominibus: Leo, Adalberto, Bertranno, Vuilelmo laico, et aliis his nominibus: Aramberto, Aldeberto, Volfardo, Sismundo, Rodgerio, Constantino presbitero. Franco manu sua vuirpivit et firmare rogavit. (Bibl. nat. cop. 17-35; B. o. 495, CCCCXCII.) (Au dos:) Verpitio Franco. 2077. 993-1048. CHARTA QUA GERALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CONFLANS. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Geraldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, pro remedium anime mee et omnium parentorum meorum, ut Dominus eripiat animas nostras de penas inferni: hoc est una racsia de vinea, qui residet in Conflans, in agro Uriaco; et terminat de duas partes via publica, a mane Sancti Mammetis, a sero de ipsa hereditate, et habet in longum perticas XV, et de transversum una percica. {274}Et juxta vinea quod Otgerius dedit Sancti Petri, [dono] una peciola de vinea quod accepimus de Durannum in escammium, propter cappa de mansionem; et de alia parte la medietate de medium plantum et abet in longum perticas XV et de transversum III et dimidiam, quesitum, ad inquirendum: faciant monachi quicquid voluerint. Si quis hanc donationem inquietare voluerit abominatus sit, et postea firma et stabilis permaneat. S. Duranni, fratris Geraldi. S. Eldini, fratris sui. (Bibl. nat. cop. 17-50; B. o. 591, DLXXXVII.) (Au dos:) Carta Geraldi de Conflans. 2078. 993-1048. CHARTA QUA TEUDERIA, CONSENTIENTE FILIO SUO ALDEBRANNO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA ALTAVIA. In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesie, quod ego Teuderia dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonensis, in villa Alteviĉ: hoc est curtili duo cum omnibus que ibi videntur pertinere, canpis, vineis, pratis, cuncta que ibi habere visa sum, totum ad integrum usque ad inquirendum, ad locum cui vocabulum est Cluniacum, quod est constructum in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur. S. Teuderie, qui fieri et firmare rogavit. S. Aldebranni, filii ejus. S. Bernardi. S. Oddonis. S. Gauffredi. S. Wilelmi. S. Girbardi. S. Walterii. S. Aymonis. (Bibl. nat. cop. 17-64; B. o. 760, DCCLV bis.) (Au dos:) Teude, Altavia. 2079. 993-1048. CHARTA QUA ULDRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA DUNZIACO. [Dominus dicit: ĞDate et dabitur vobis.ğ] Ego igitur Uldricus, {275}hujus precepti jaculo perfussus, enormitatis quoque peccatorum meorum memoria perterritus, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Dunziaco: hoc est unum mansionem et vinea insimul tenentur, li una medietate; et terminet a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero guta currente, a cercio de ipsa hereditate. Et in alio loco a la Noe Regia vocat, plantatas la medietate, sicut ego teneo; et terminet a mane Monte Bosonangia, a medio die Ubert, a sero terra Ugono et Uldricus, a cercio terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum la una medietate vobis dono; et faciatis in omnibus quidquid facere volueris. Facio autem hanc donacionem in primis pro remedio anime mee. Si quis vero huic nostre donacioni contradicere voluerit, anathema sit, solvatque in erario publico libras V. Et ut firma stabilisque in perpetuum maneat, manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Godulrici. S. Vuldricus. S. Isenbaldus. S. Vuinerius. S. Deradus. S. Adalgisus. S. Eva. S. Ultrudis. (Bibl. nat. cop. 18-148; B. o. 629, DCXXV.) (Au dos:) Oldrici, in Donciaco. 2080. 993-1048. CHARTA QUA AGATHA ET ADALTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO REMEDIO ANIMĈ GAUCERANNI, VINEAS ET CONDAMINAM QUĈ VOCATUR ROTUNDA IN VILLA VEROLIAS. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet summopere cavendum est ut de rebus transitoriis valeamus adquirere celestibus regnis, ut scriptum est: ĞDivitie viri redemptio anime ejus.ğ Quapropter nos, in Dei nomine, Agathĉ et Adaltrudis quasdam res juris illius [viri], nomine Gauceranni, donamus Deo et sanctis apostolis ejus, videlicet Petro et Paulo, pro remedium anime ejusdem et pro anima patris et matris ejus et pro omnibus parentibus suis; que {276}[res] sunt site in pago Matisconense, in villa que nominatur Veriolas: hoc sunt vineas et una condamina que nominant Rotunda, totum et integrum, quantum ipse habere videtur; in tale conventu ut easdem res jam dictas non liceat neminem dare, sed in proprio usu teneant et possideant rectores Cluniacensi monasterii, ubi domnus abba Odilo videtur magis prodesse quam preesse; et ut prelibatas res jure perpetuo teneant et possideant pro ipsisdem ac per dictos apostolos ejus familiariter interpellent. Si quis vero, quod evenire non estimamus, aliquis ex heredibus ejus aut propinquis, seu aliqua obposita persona contra hanc donationem aliquam litem commovere temptaverit, primum iram Dei incurrat nisi cito resipuerit, fiatque pars ejus cum Dathan et Abiron in inferno; secundum vero mundalem legem, his quibus litem intulerit XV libras auri, cogente judiciaria potestate, coactus persolvat; et conatus illius nullum consequatur effectum, sed hujus donationis firmitas inconvulsa permaneat. S. Agathe et Adaltrudis, qui hanc donationem fieri firmarique rogaverunt. S. Artaldi. S. Vualterii. S. Leotaldi. S. Ugo. S. Wilelmi. S. Livoni. S. Gaufredi. S. Lanberti. (Bibl. nat. cop. 18-150; B. o. 551, DXLVII.) (Au dos:) Gauseranni in Veriolas. 2081. 993-1048. CHARTA QUA CONSTANTINUS ET UXOR EJUS ADZELINA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN PAGO MATISCONENSI. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Constantinus et uxor mea Adselina donamus aliquid de hereditate nostra Domino et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas: hoc est unam vineam sitam in pago Matisconensi, ut ab hac die monachi supradicti loci faciant quecumque exinde facere voluerint. Habet ipsa vinea in {277}longum perticas quindecim et in latum similiter perticas quindecim; terminat ipsa vinea a mane via publica, a meridie terra Sancti Vincentii, a sero terra Sancti Petri, ex omni parte via publica. Facimus autem hanc donationem pro remedio animarum nostrarum omnium-[que] parentum nostrorum, tam vivis quam defunctis. S. Constantini. S. Adseline, uxoris sue, qui hanc donationem faciunt. [S. Warnerii]. S. Christoforo. S. Alberti. S. Wichardi. S. Tetberti. (Bibl. nat. cop. 18-169; B. o. 123, CXXI.) (Au dos:) Constantini in Seia. 2082. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VIRCARIAM EX OMNI PARTE CLAUSAM. Quicumque terrenis se habundare novit opibus, necesse est ut mercari ex his valeat ĉterna, Domino hoc in quodam loco docente, ubi precipit nobis amicos adquirere de bonis terrenis, ut mereamur ab eis recipi in ĉternis tabernaculis. Quam rem cogitans, ego Durannus cedo Domino Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus abba Odilo preesse videtur, aliquid ex mea hereditate, hoc est vircaria una ex omni parte clausa, quam Merais, quedam nobilis femina, patri meo vendidit, quo vocatus est Gauzbertus, et ipse mihi in tali tenore dimisit ut, quamdiu mihi vita commaneret, tenerem, aut si in paupertate devenirem, et tunc et post meum obitum remaneret Sancto Petro et ad locum supradictum. Hanc ergo terram sine ullo contradicente monachi predicti loci teneant [et possideant]. S. Duranni, qui hanc cartam firmavit et scribere jussit. S. Alberici. S. Godolberti. S. Constabuli. S. Raimbaldi. (Bibl. nat. cop. 18-175; B. o. 775, DCCLXX.) (Au dos:) Duranni..... {278}2083. 993-1048. CHARTA QUA ARTALDUS ET MATER EJUS RAIMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PISCARIAM SUPER LIGERIM, IN FINE DE VILAREIS, ETC. Omnipotens redemptor unumquemque hominem jubet ut ex sua dona quam sibi a Deo datore ipse homo scit esse sibi datum, aliquid pro ejus amore vel pro redemptione animĉ ipsius in elemosina tribuatur, sicut psalmista dicit: ĞDomini est terra et plenitudo ejus; orbem terrarum et universi qui habitant in ea;ğ vel sicut sapiens quidam dicit: ĞRedemptio animĉ viri sunt divitie proprie.ğ In Euvangelio vero ita Dominus dicit: ĞDate helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego, in Dei nomine, Artaldus et mater mea Raimodis cogitamus pariter casus humane fragilitatis, simul et reminiscimus diem mortis nostre; consentiente me, donat mater mea Raimodis et ego Artaldus donamus pariter aliquid de nostra hereditate Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur, pro redemptione animarum nostrarum, ut Deus, per intercessionem beati Petri [et Pauli] et sanctorum omnium liberare dignetur de inimicis nostris visibilibus et invisibilibus, simul et de penis infernalibus nos eripere dignetur: hoc est una piscaria qui est sita in pago Lugdunense, in agro Marcennacense, in finem de Vilareis. Hĉc piscaria sita est super Ligerim fluvium, quam vulgariter vocant Casdronum: hoc est una petra quam vocant Trubler dominicum, et aliam petram vocant Pontelg, et aliam petram qui vocatur Lectum. De hoc beneficio quod Deus in ac piscaria transmiserit, hoc sunt pisci vel psalmones, de omnia medietatem donamus ad locum Cluniacum, ut sit in usum ad fratribus inibi degentibus, et ab ac die semper in presenti recipiant. Et donamus ad ipsam piscariam unum curtilum cum vircaria super Ligerim fluvium, quam possidet Bricius. {279}Sane si aliqua emissa persona, ego aut mater mea, vel fratres mei seu nobilis homo, aut clericus, vel laicus, sive rusticus, hanc donationem infringerit vel abstulerit, sive violaverit, vel furaverit, sit dapnatus dapnacione perpetua, et sit pars ejus cum Datan et Abiron, et societur cum Juda, traditore Domini; insuper iram Dei incurrat et ad diaboli metus perveniat, si non ad satisfactionem venerit. Ego Raimodis et filius meus Artaldus firmamus et firmare rogamus. SS. Girino. SSS. Girard. SSSS. Ilio. SSSSS. Jharento et Gauzberto. Dono etiam ego et mater mea unum mansum quem Arnulfus tenet, cum piscaria in ipso posita, et pratos, et vineas, camposque, molendinos, et loca ad ipsos apta edificandis; et hoc in tali tenore ut sepeliant me et matrem meam, et habeat in hac elemosina partem et societatem uxor mea Richardis, et a parte Sancti Petri plenissimam accipiant remunerationem. (Bibl. nat. cop. 19-43; B. o. 268, CCLXVI.) (Au dos:) Carta Artaldi de Casdronum super Ligerim fluvium, de piscaria sive de uno manso, Lugdunensis pago. 2084. 993-1048. CHARTA QUA ROCLENUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BURZIACO ET IN PERROILO. Cunctis sanum sapientibus certum est, ut hii qui bona temporalia possident, ex ipsis studeant ĉterna premia adquirere, dicente hoc Domino: ĞFacite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eternis tabernaculis.ğ Quam rem perpendens, ego Roclenus cedo Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preest domnus Odilo abba, omnia que mihi jure hereditario obveniunt in villa Burziaco, et in Perroilo terciam partem unius curtilis quem Stephanus tenet; ut ab hodierna die predicti {280}loci habitatores teneant et possideant, sine ullo contradicente. Signum Raucleni, qui hanc cartam fieri rogavit. S. Aymoni. S. Alarici. S. Fredeberti. S. Raimberti. S. Higgerii. (Bibl. nat. cop. 19-54; B. o. 451, CCCCXLVIII.) (Au dos:) Rocleni, Burciaco. 2085. 993-1048. CHARTA QUA ROCLENUS DEO ET MONASTERIO CLUNIACENSI SEIPSUM ET RES SUAS SERVOSQUE IN VILLIS CABANNAS BURGZIACOQUE ET IN PERROILO OFFERT. Quisquis ad supernam patriam ire desiderat, omnigenis nisibus debet hyma relinquere, et omni sagacitate bonis operibus insistere. Unde ego Roclenus, omnipotentem Deum placatum habere desiderans, et in ejus obsequiis continuatim permanere exoptans, non solum me, sed etiam aliqua jure hereditario mihi concessa, eidem Domino Deo offero, sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, sub regimine dunni Odilonis abbatis constitutum. Est autem unus mansus in villa Cabannas situs, quem dono cum omnibus ad eum pertinentibus, videlicet silvis et vineis, aquis aquarumque decursibus. Et in villa Burgziaco dono unum curtile cum servo qui eum incolit, et ejus infantibus, qui servus vocatur Tigerius; et aliud curtile cum omnibus ad eum pertinentibus positum in Perroilo. Dono autem et servos Nogerium et Constabum (sic) uxoremque ac infantes. Dono autem hĉc pro redemptione animĉ meĉ omniumque parentum meorum. Ego Roclerus hanc cartam propriis manibus firmo, cujus rogatu facta et conscripta est, aliisque firmandam trado. S. Aymonis. S. Alarici. S. Fredeberti. S. Raimberti. S. Higerii. (B. o. 658, DCLIIII.) ?? 2086. 993-1048. NOTITIA WERPITIONIS IN VILLIS CAVARIACO ET SATONIACO MONASTERIO CLUNIACENSI A BERNARDO ET TETBALDO FACTĈ. Notitia verpitionis que fuit facta apud Cluniacum monasterium, ante {281}presentiam domni Odilonis abbatis, cum monachis suis, de querelas quam habebat quidam homo, nomine Bernardus, in Cavariaco et in Satoniaco; et omnes querelas, excepto ecclesia Sancte Columbe, cognovit quod rectitudinem non habebat, et verpivit omnia etiam et Tetbaldo. (Bibl. nat. cop. 19-57; B. o. 699, DCXCV.) (Au dos:) Vuerpicio Bernardi in Cavaniaco (sic). 2087. 993-1048. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT LOCO PRECARIĈ, HUGONI MILITI ET FILIO EJUS BERARDO TERRAM IN VILLA TYSIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Odilo abbas concedo huic militi Hugoni, et filii ejus Berardo, loco precarie, aliquid de terra Sancti Petri que sita est in villa Tysiaco, sicut illam tenuit Aymo de Vinzella in vita sua, et moriens Sancto Petro dereliquid, ut teneant isti duo tantum, videlicet pater et filius, quamdiu vixerint, et post illorum discessum Sancto Petro remaneat. Quod si quis contrariare voluerit, omnibus maledictionibus que continentur tam in veteri quam in novo Testamento subjacebit et cum Datan et Abiron penas infernales sustinebit. S. Odilonis abbatis. S. Rodberti prioris. [S. Almanni. S. Ingelfredi. S. Martini.] (Bibl. nat. cop. 19-76; B. o. 581, DLXXVII.) (Au dos:) Precarium Hugonis in Tisyaco. 2088. 993-1048. CHARTA QUA ADALGERIUS ET UXOR EJUS GANDALMODIS ATQUE FILIUS EORUM CONSTANTINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS SANCTI LEODEGARII, BIERIA, CASTELLO ET CURCIACA. In nomine Domini nostri Jesu Christi, filii Dei omnipotentis. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Adalgerius et {282}uxor mea Gandelmodis, filiusque noster Constantinus, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, unum curtilum in villa Sancti Leodegarii, et in villa Bieria oblaciones de alio curtilo, et in ipsa eadem villa medietatem campi qui Corrigia vocatur; in alia quoque villa que Castellum vocatur parciunculam unius curtili; et in villa Curciaca unum curtilum integrum, qui terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, et a cercio via publica. In jam dicta etiam villa Curciaca parciunculam campi. Hanc autem donacionem facimus pro remedio animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, in locum sepulture. S. Adalgerii. S. Gandalmodis, uxoris ejus. S. Constantini, filii eorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuichardi. S. Joceranni. [Data per manus Richardi.] (Bibl. nat. cop. 19-77; B. o. 566, DLXII.) (Au dos:) Vuilla Sancti Leodegarii. Carta de Curciaco. 2089. 993-1048. CHARTA QUA HUGO, CONSENTIENTE UXORE SUA ERMENTRUDE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM CUM APPENDICIIS IN VILLA CURTICHIO, IN COMITATU EXCODENSE. Unusquisque fidelis, quamdiu in presenti seculo vivit, summa cum sagacitate debet studere ut aliquit agat quod ei in futuro prosit. Quod tunc recte agit, si ex bonis sibi a Deo conlatis, servis Dei intra sinum sancte ĉcclesie degentibus ac pro sua et aliorum salute Deum rogantibus sustentationis gratia aliquid tribuit. Hec est nempe elemosina quam Christus precipit dare, que procul dubio liberat a morte et non sinit animam in tenebris ire. Ergo notum sit cunctis fidelibus, presentibus et subsequentibus, quod ego Hugo, reminiscens meorum enormitatem peccaminum, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo monachisque Cluniacensis monasterii, sub domno abbate Odilone servientibus Deo, unum mansum cum suis appendiciis, in comitatu {283}Excodense, in villa Curtichio positum, cum silvis, aquis aquarumque decursibus, campis; ut ab hac die, absque ulla inquietudine, possideant et quicquid voluerint faciant. Dono etiam quandam ancillam, nomine Aldesendem, cum filiis suis Bernardo, Constantino, Duranno, Radaldo, Widone et sorore illorum Andrelde. Si quis quoquomodo contra hanc donationem venire temptaverit, in perpetuum se dampnandum noverit. S. Hugonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ermentrudis, uxoris ejus. S. Gotefredi. (Bibl. nat. cop. 19-211; B. o. 201, CXCVIIII.) (Au dos:) Carta Hugonis de Lunanto, in Curtichio. 2090. 993-1048. CHARTA QUA AVA ET FILII EJUS NOTUM FACIUNT SE QUASDAM RES IN LOCO NOMINE FONTANETO MONASTERIO CLUNIACENSI WERPIVISSE. Precedentium religiosorum hominum auctoritas hoc instituit, ut litteris mandari debeat quod in futurum inconvulsum conservare debeat succedens posteritas. Quapropter, in Dei nomine, ego Ava, et filii mei Wichardus, Hugo, Jozerannus, G..., Z... volumus scire omnes heredes juris nostri et possessionis nostre, et cives omnes presentes et supervenientes hujus patrie, quatinus habentes certam sive injustam calumpniam quandam cum monachis Sancti Petri Cluniacensis pro quadam terra seu servis et ancillis que conjacent in pago Augustodunensi, in loco qui nominatur Fontanet, et que res supradictas dedit Sancto Petro et ad locum Cluniacum, in quo videtur domnus Odilo abbas preesse, frater scilicet Antelmus, avunculus scilicet filiis meis; hac vero de causa infesti fuimus contra monachos Sancti Petri et ipsum {284}locum actenus. Tandem aliquando, Deo volente, cum domno Gausfredo priore et reliquis fratribus qui ibi fuerunt in placito, videlicet domno Warnerio, Hugone, Valone, Tetfredo, Henrico, Bernardo; ex secularibus, domno Gisleberto, Rodberto, Arlabaldo presbitero, Bernardo, ad hanc devenimus finem: werpivimus omnem querelam et calumpniam quam cum monachis predictis habebamus. Fecimus eis werpitionem sive donationem de his rebus ac servis de Fontaneto, scilicet et Albergarda cum infantibus suis, que calumpniaveramus juste sive injuste proclamabamus. Fecimus autem non solum werpitionem, verum etiam [legitima fir]mitatis ratione donationem, et accepimus ab illis solidos quinquaginta; et ea de causa ut me cum omnibus filiis meis, et [patre meo et matre] ac parentibus nostris, tam vivis quam defunctis, participes ac consortes existeremus predicti loci Cluniacensi [societatis et caritatis]. Et si in hac finiero patria, ad sepeliendum me recipiant, sine aliquo precio, nisi ego aut aliquis ex heredibus meis gratanter dederimus. Tandem hoc definito, venimus ante presentiam domni Odilonis abbatis, ego et filius meus Wichardus, et ipse sicut dictum erat de societate adimplevit iterum sub tali conditione et contestatione, ut nullus heredum nostrorum de his supradictis causis injuriam ac calumpniam supradictis fratribus inferre presumat; et si aliquis agere contra istam constitutionem temptaverit, nisi cito resipuerit et congruam satisfactionem emendaverit, sciat se mundanis legibus obnoxium et celesti propitiatione indignum. Actum apud Cluniacum hoc placitum, idibus decembris. Signum Ave mulieris, [que hanc cartam] fieri et firmare rogavit. [S. Vuichardi], S. Hugonis, S. Jozeranni, filiorum ejus. (Bibl. nat. cop. 19-227; B. o. 334, CCCXXXII.) ?? {285}2091. 993-1048. CHARTA QUA GAUZERANNUS, CONSENTIENTIBUS UXORE ET FILIIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI MARTINI IN VILLA TASIACO. Auctoritas extat ĉcclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita, ut quis pro remedio animĉ suĉ ex hereditate propria ĉcclesiam sanctam heredem facere volens, per testamentum litterarum notum faciat posteris. Quapropter ego Gauzerannus, in ultimi diei judicio constitutus, notum esse cunctis tam presentibus quam futuris volo, quod pro redem[ptio]ne animĉ meĉ et in locum sepulturĉ dono Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, cui domnus abba Odilo preesse videtur, [quandam] meam ĉcclesiam in pago Matisconensi, in villa Tasiaco sitam, et in veneratione sancti Martini consecratam cum omnibus ter[ris cu]ltis et incultis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, egressibus et regresibus, totum ad integrum; et ut ista donatio firma permaneat, omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris firmare et laudare rogo. Signum Gauzceranni, qui hanc donationem fecit. S. uxoris ejus Helisabet. S. filiorum ejus Walterii et Wicardi. S. Letaldi. S. Accardi. S. alterius Letaldi. S. tertii Letaldi. S. Sopfredi. S. Ardradi. S. Ugoni. S. Rotberti. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 83; cop. 21-92; B. o. 101, XCVIIII.) (Au dos:) Carta Gauzeranni et uxoris ejus Elisabet, de ecclesia Sancti Martini in villa Tasiaco. 2092. 993-1048. COMMUTATIO CAMPORUM IN VILLIS IDGEI ET AIONIS INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET RODULFUM. Notum sit omnibus, quod ego Rodulfus accepi a monachis Cluniensibus {286}in excamio unum campum in villa nomen Idgei, qui terminatur a mane terra Sancti Martini, a medio die terra Constantini, a sero via publica, a cercio terra Constantini; habetque perticas in longum XXXII, de latus in uno fronte IIII et in alio fronte IIIII. Et pro ipso campo dono unum ex meis in villa nomine Aionis, qui terminatur ex omni parte terra Sancti Petri; et habet perticas in longum quatuordecim, de latus septem et dimidiam. Ego Rodulfus, qui hanc cartam firmavi, et firmare his testibus rogavi. S. Odilonis. S. Warneri. S. Amizonis. S. Rotberti. (Bibl. nat. cop. 21-95; B. o. 799, DCCXCIIII.) (Au dos:) Rodulfo in Itgei. 2093. 993-1048. NOTITIA WERPITIONIS TERRARUM IN VILLIS BESORNIACO ET VALZELLIS, MONASTERIO CLUNIACENSI AB ACHINO MILITE ET FRATRIBUS EJUS FACTĈ. Noticia werpitionis quam fecit quidam miles, nomine Achinus, de quadam terra que est sita in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, et alium mansum in villa que vocatur Valzellis, quam predictus miles hac fratres sui calumniabant sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis de Cluniaco. Jam dictus autem miles ac fratres sui venerunt in presentiam domni Odilonis abbatis et cunctorum seniorum, et in ipsorum presentia deposuerunt ipsam querelam, et si aliquam rectitudinem habere videbantur, ipsam dimiserunt, et frater suus Hupertus et Hugo nepos ipsorum. S. Bernardi presbiteri. S. Stephani. S. Stephani alterius. S. Arlei. S. Bernardi. (Bibl. nat. cop. 21-99; B. o. 668, DCLXIIII.) (Au dos:) Vuerpicio Achini in Besorniaco. {287}2094. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA LAORNIACO. Quisquis hujus corruptibilis carnis pregravatus pondere, quia mundane vitĉ cursum nequit transigere absque multiformium vitiorum rubigine, debet pro modulo datum sibi tempus pĉnitentiĉ, gratiam divinĉ pietatis et misericordiĉ considerando, non neglegere. Sed quia paucorum est, prout expediret, tremendĉ ultionis et divini examinis preveniendo juditium, strenuĉ justis et sanctis operibus operam dare, divinĉ pietatis clementia prospiciens et consulens humanĉ fragilitati, omnibus in commune dat remedium salutare, quo valeant compotes fieri totius salutaris indulgentiĉ et participes felicitatis ĉternĉ, dum sacrarum scripturarum pagina incitat nos ad exercenda opera pietatis et misericordiĉ. Loquitur enim per prophetam: ĞDate, inquit, helemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego, Bernardus nomine, plurimorum peccatorum pregravatus pondere, ultimum jam anhelans spiritum, ob redemptionem et salutem animĉ et aggravantium delictorum mundationem et purgationem, fatio donationem conditori omnium Deo, ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato, cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo, ex michi jure debita hereditate, dans videlicet unum mansum in pago Maticensi situm et in villa Laorniaco constitutum et in agro Laliacense determinatum; terminatur a mane via publica, a medi (sic) die terra Alardi, a sero rivus volvens, a certio ipsa hereditas. Hoc igitur mansum dono predicti loci habitatoribus, legittima donationis firmitate, cum omnibus suis appenditiis, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, terris cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, totum {288}ad integrum usque ad inquirendum, ut ab hodierna die et deinceps teneant et absque ullius contradiccione possideant. Si quis vero hujus legalis donationis auctoritatem corrumpere vel contradicere temptaverit, perpetuĉ malediccionis et excommunicationis titulo denotetur, et judiciaria convictus potestate auri libras XX persolvere cogatur. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantini, fratris ejusdem Bernardi. S. Bertĉ, matris eorum. S. Arnulfi. S. Drogoni. S. Gisleberti. S. Livonis. S. Godulrici. S. Aremberti. S. Aschei. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 81; cop. 21-103; B. o. 146, CXLIIII.) (Au dos:) Carta Bernardi de Malliacho. — Bernardi in Laorniaco. 2095. 993-1048. CHARTA QUA HUGO ET UXOR EJUS ELISABETH ATQUE WALBURGIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS SALENCIACO ET CUCUIAS. Dum adhuc in hoc corpore sumus et in hac misera vita conversamur, totis viribus nobis est elaborandum quatinus de collatis hac concessis divinitus bonis temporalibus satagamus adquirere nobis amicos et advocatos, ut pro transitoriis et quandoque perituris rebus, post depositionem hujus corporis, ab ipsis mereamur recipi in ĉternis mansionibus. Sic enim Deus et Dominus noster in quodam sui sancti euvangelii loco nos ammonere dignatus est, ita dicens: ĞFacite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant [vos] in ĉterna tabernacula.ğ Quapropter ego Hugo, divinum preceptum audiens, multitudinemque meorum peccaminum recognoscens, et exinde dominatori omnium satisfacere cupiens, dono ex mea hereditate ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preest: hoc est illum mansum quem Achinus tenet, in villa Salenciaco juxta Verreriam; alium etiam mansum in villa Cucuias, {289}quem tenet Bernardus, servus meus; aliam etiam vineam quam actenus contra illos habui, quam etiam Durannus cellararius illorum tenet, reddo eis, ut ab hodierna die absque contradictione ullius mortalis hominis illam teneant et possideant. Mansum etiam quem Sigbrannus tenet in Monte, post decessum meum dono eisdem, et in vestituram unum multonem omni anno, quamdiu vixero. Uxor quoque mea Helisabeth donat eidem loco pro remedio anime sue et remedio omnium peccatorum nostrorum, unam vineam quam dicunt ad Plantas subtus Juliaco, post mortem suam, ut Deus omnipotens misereatur anime patris sui et matris sue, et omnium parentum nostrorum vivorum ac mortuorum. Hugo et Walburgis, et uxor sua, fac[iunt] guerpicionem de potestate Terviaco, illas torturas que ille querelat, post mortem suam, [ut] nullus homo, nec filios suos vel filias nullam rem inquirat, et si hoc faciat, ira Dei componeat. Hugo et Gualburgis et uxor sorua Helisabeth, qui fieri et firmare rogavit. S. Walburgi, S. Helisabeth, filias Hugoni. S. Alo. S. Astaldi. S. Uberti. S. Achi. S. Gislardi. S. Willelmus de Civino. S. Duranni de Pozolas. S. Duranni vicarii. Rotbertus, cognomento Bochardus, filius Willelmi, fecit guerpitionem Sancto Petro, alte altare ejus de Cluniaco, de hoc quod hic scriptum agnoscitur. (Bibl. nat. cop. 21-108; B. o. 133, CXXXI.) ?? 2096. 993-1048. CHARTA QUA TEUZA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BIERIAS. Sicut indubitanter fides credentium retinet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus, quo lege mortis amissuri {290}sunt, mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: ĞDivicie viri redemptio anime ejus.ğ Quapropter notum sit omnibus christianis fidelibus in quadrifidis terrarum partibus consistentibus, quod ego Teuza, pro redemptione animĉ meĉ, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis quĉ sunt sita in pago Matisconensi, in villa Bierias, videlicet unum campum; habet terminationes a mane et a meridie terra francorum, a sero terra Lamberti, a certio de ipsa hereditate. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit. S. Teuza, que hanc cartam fieri jussit. S. Drogonis. S. Rotberti. S. Berardi presbiteri. S. Bernardi presbiteri. Actum Cluniaco, die dominico. (Bibl. nat. cop. 21-112; B. o. 683, DCLXXVIIII.) (Au dos:) Teuzĉ in villa Bierias et Drogo pro ea. 2097. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS RAINELDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS CAMLOCO, ESTRINIACO, ETC. Redemptor humani generis per evangelium [suum] loquitur dicens: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter notum sit omnibus christicolis, quod ego, in Dei nomine, Durannus et uxor mea Raineldis donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco, ubi dompnus Odilo abba preesse videtur: hoc est unus campus in pago Cabilonense, in agro Balorense, in villa Camloco, la medietatem qui ad me pertinet, quesitum ad inquirendum; et habet terminationes de una parte via publica, ex alia de ipsa hereditate, de tercia et quarta Sancti Petri. Et ad Estriniaco [dono] una raxia de vinea, et habet fines de duas partes vias publicas, et de alias duas de ipsa hereditate; et habet ipsa vinea in longum percicas {291}XXXXIIII, et de transversum II et tres pedes. Et ego Durannus dono ex mea parte unum jornalem de terra, qui residet ad Novem Fontes, totum ad integrum, pro anima mea dono, et faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint; et dono una [an]cilla, nomine Johanna. Si quis contra ista carta calumpniare voluerit, excommunicatus sit, et postea firma et stabilis permaneat. S. Duran et uxore sua Rainel, qui carta ista fecerunt et ipse firmaverunt et aliis firmare rogaverunt. S. Ardagni, fratris sui. S. Sislenni, fratris sui. S. Richardi. S. Bernardi. S. Andreas. (Bibl. nat. cop. 21-114; B. o. 722, DCCXVIII.) (Au dos:) Carta Raineldis de Camloco, nepta domno Girfredi levita. 2098. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET FRATER EJUS JOCERANNUS NOTUM FACIUNT SE MANSUM IN VILLA CIRGAS ET ALIAS RES MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Noverit Christi fidelium tam moderna etas quam successura posteritas, quod ego Bernardus et frater meus Jocerannus, ad monasterium Sancti Petri quod est Cluniaci, ex proprietate nostra dedimus unum mansum situm in pago Matisconensi, in villa Cirgas, ob remedium videlicet anime fratris nostri Hugonis, ita ut possedimus, cum omni usu eum delegavimus, et cum terra arabili et pratis et vineis et cursu in boscum nostrum ibidem. Dedimus etiam prefato monasterio unum boscum juxta Besurniacum, silicet predicti beate memorie fratris nostri Hugonis, et Joceranni partem. (Bibl. nat. cop. 24-217; B. o. 98, XCVI.) (Au dos:) In villa Cirgas. {292}2099. 993-1048. CHARTA QUA GAUSMARUS MONASTERIO CLUNIACENSI DAT MANSUM IN VILLA CASALVIRAL, CONFIRMATQUE DONATIONEM TRIUM CAMPORUM IN VILLA COLONIAS, ET WERPIT MOLENDINUM DE BALMA. Divine pietatis clementia prospitiens et consulens humanĉ fragilitati omnibus in commune dat remedium salutare, quo valeant compotes fieri totius salutaris indulgentiĉ et participes felicitatis ĉternĉ, dicendo per prophetam: ĞDate, inquid, helemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego, Gausmarus nomine, plurimorum pregravatus [peccatorum] pondere, ultimum jam anhelans spiritum, ob redemptionem et salutem animĉ meĉ, corporisquĉ sepulturam, fatio donationem conditori omnium Deo ejusquĉ sanctis apostolis Petro et Paulo, et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato, nai (sic) cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo, ex michi jure debita hereditate, dans videlicet unum mansum in villa quĉ dicitur Chasalviral, cum omnibus suis apenditiis, excepta vinea una quam nuper plantaveram. Confirmo etiam illud donum quod predicto loco dudum feceram de medietate trium camporum qui sunt siti in villa vocabulo Colonias. Fatio etiam guirpitionem de molendino de Balma cum subjacenti prato, quod senior meus Stephanus dedit Sancto Petro, set ego usque nunc querimoniam inde habui, quia fuerat meum benefitium. Reddo etiam Sancto Fortunato unum mansum in Buserias, ea ratione ut advocati Sancti Fortunati reddant in redemptionem Cluniaco XXXta solidos. Sunt autem et res site in pago Matisconensi, excepto illo manso de Chasalviral, quod situm est in pago Augustidunensi. Si quis vero hujus legalis donationis auctoritate corrumpere vel contradicere {293}temptaverit, perpetue maledictionis et excomunicationis tytulo denotetur et juditiaria convictus potestate, auri libras XX persolvere cogatur. S. Arberti, Rollanni. S. Constanti sacerdotis. S. Duranni. S. Rutrudis. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 82; cop. 40-145; B. o. 207, CCV.) (Au dos:) Carta Gausmari in Cavinias. 2100. 993-1048. CHARTA QUA STEPHANUS ET MATER EJUS ADALEIDIS UXOR ARTALDI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUARTAM PARTEM DECIMARUM ECCLESIĈ DE ANEDA, ETC. Dominus dicit in Evangelio: ĞDate helemosinamğ et cetera. Ego Stephanus et mater mea Adaleidis reminiscimus pondus peccatorum nostrorum et senioris nostri Artaldi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de nostra possessione pro remedio animĉ nostrĉ. Sunt vero ipse res in comitatu Claromontensi, in episcopatu Lucdunensi et Augustudunensi, hoc est quarta pars de ecclesia Aneda de decimis, et unum mansum in villa quĉ dicitur Massadone, et unum servum, nomine Constantium, cum uxore et filiis et omnia quicquid pertinet ad ipsum mansum, et capella que est in villa Cotonensi, consecrata in honore sancti Petri, et quicquid ad ipsam pertinet. Faciant rectores supranominati loci quid eis placuerit. S. Stephanus et mater ejus Adaleidis. (B. o. 14, XIII.) ?? 2101. 993-1048. CHARTA QUA WADIATORES WIGHARDI, VIDELICET WILLELMUS, AGNO, ETC., DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PER JUSSIONEM IPSIUS, ECCLESIAM SANCTI MARTINI IN VILLA VALLIS. In Dei omnipotentis nomine. Noverint cuncti Christi caractere insigniti, {294}quod nos wadiatores Wicardi, Willelmus, Agno, Unfredus, Theotgrimus, per jussionem ejusdem senioris nostri, donamus de rebus ipsius ad locum Cluniacum, quod est constructum in veneratione Dei genitricis Mariĉ, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, sub regimine domni Odilonis abbatis, ĉcclesiam scilicet in pago Lugdunensi, in villa Vallis, in honore beati Martini dicatam, cum presbiteratu et decimis, et quicquid ad ipsam ĉcclesiam aspicit vel aspicere videtur, totum ad integrum. Hĉc autem donatio pro anima ejus omni tempore firma permaneat, et qui contradicere voluerit, vindicare minime valeat. Et ne impune secundum mundanam legem transire videatur, cui litem intulerit auri libram integram exsolvat; et deinceps inconvulsa permaneat. Actum Ionio castello publice. S. Willelmi, Agnonis, Unfredi, Theothgrimi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni presbiteri. S. Girardi. S. Willelm[i] presbiteri. (B. o. 16, XV.) ?? 2102. 993-1048. CHARTA QUA ACHARDUS MONASTERIO CLUNIACENSI TERTIAM PARTEM ECCLESIĈ SANCTI MAURICII IN VILLA HISARTELLIS IPSAMQUE VILLAM CUM SERVIS DAT. Postquam primus humani generis, [etc.]. Ego Achardus, tam pro redemptione animĉ meĉ quamque etiam pro salute et requie omnium parentum meorum, cedo Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, sub tuitione domni Odilonis abbatis constitutum, aliquid ex mea hereditate, hoc est terciam partem unius ĉcclesiĉ in honore sancti Mauritii dedicatĉ, ut ab odierna die predicti loci habitatores teneant, sine ullo contradicente. Villam vero Hisartellis, in qua hec ĉcclesia fundata est, post meum obitum Sancto Petro et loco supradicto dimitto, cum omnibus suis appenditiis, videlicet mansum Jocelmi, cum ipso, uxore atque ejus filiis et filiabus, eorumque hereditate; mansum Ayrardi et ipsum, cum uxore et filiis et filiabus, eorumque hereditate; mansum Constantii cum ipso et uxore et filiis hac filiabus, eorumque hereditate; et omnia quĉ ad ipsam villam pertinere {295}videntur, quĉ meo jure obveniunt, cum servis et ancillis, cum pratis et vineis, cum silvis et molendinis, et cum omni terra culta et inculta. Et si quid in aliis locis quĉ huic hereditati pertinent habeo, omnia similiter dimitto. S. Achardus, Gualo, Leotaldus, Rodulfus, Gaufredus, Hubertus. (B. o. 22, XXI.) ?? 2103. 993-1048. CHARTA QUA HUMBERTUS ET UXOR EJUS GILIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI PREJECTI IN SUBURBIO BORBONI. Ego Humbertus et uxor mea Gilia, donamus Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniaco monasterio, cui preest domnus Odilo abba, unam ecclesiam in pago Augustudunensi, in suburbio Borboni, consecratam in honore sancti Prejecti martiris, cum omnibus ad se pertinentibus. (B. o. 26, XXV.) ?? 2104. 993-1048. CHARTA QUA REDENTUS ET UXOR EJUS AUSTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI MARTINI IN LOCO QUI DICITUR PRODOLGUS. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Redentus et uxor mea Austrudis donamus Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio, cui preest domnus Odilo abba, ĉcclesiam dicatam in honore sancti Martini, cum decimis et presbiteratu, cum omnibus suis apendiciis, et duos mansos, et quicquid ad ipsos pertinere videtur. Est autem sita in pago Vienense, in loco qui dicitur Prodolgus. Testes Redentus et uxor ejus Austrudis, Bernardus, Silvio, Redentus, Ado, Girbertus, Odilo, Leotario, Gauzlinus. Austorgius scripsit. (B. o. 44, XLIII.) ?? {296}2105. 993-1048. CHARTA QUA NANTELMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM DE CAMPO IN EPISCOPATU GRATIANOPOLITANO ET ECCLESIAM SANCTI FIRMINI IN EPISCOPATU VAPINCENSI. Nantelmus, Folcherii filius, dedit Sancto Petro et ad monasterium Cluniacum ecclesiam cum suis apendiciis in villa quĉ nominatur Campus, cum capella in honore sancti Michaelis, et terram et boscum in circuitu ejus: terminationes hujus donationis continentur in carta; et unum mansum Raymbaldi, presbiteri. Est autem ista hereditas in Gracianopolitani episcopatu; et in episcopatu Vuapicense ĉcclesiam Sancti Firmini, cum omnibus suis apendiciis, cum novem mansis et XIII bordoriis. (B. o. 60, LVIII.) ?? 2106. 993-1048. CHARTA QUA AGIA ET FILIUS EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM ECCLESIĈ SANCTI ANDREĈ IN VILLA MASIRIACO. Sacrosanctĉ ĉcclesiĉ Cluniacensis cĉnobii, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego, in Dei nomine, Agia et filius meus Agnus, pro remedio animarum nostrarum, donamus aliquid de nostra hereditate quĉ sita est in pago Lucdunensi, in villa Masiriaco, hoc est quartam partem unius ĉcclesiĉ quĉ dicata est in honore sancti Andreĉ. Testis Agno. (B. o. 65, LXIII.) ?? 2107. 993-1048. CHARTA QUA LEATVICIS ET FILII EJUS GERALDUS ET GAUCERANNUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI CHRISTOPHORI DE LISSIACO. Auctoritate antiquorum patrum, ut supra. Ego in Dei nomine, Leatvicis et filii mei Geraldus atque Gaucerannus, pro remedio animarum {297}omnium fidelium, donamus Deo et loco qui vocatur nomine Cluniacus, monasterium dicatum in honore apostolorum Petri et Pauli, cui preest domnus Odilo abba, ecclesiam in villa quĉ noncupatur Lissiacus, et est consecrata in honore sancti Christophori, martiris, cum suis apendiciis, plantarium quod est subtus ecclesia et salzetum totum, et desuper ecclesiam unam vineam, et in alio loco terram arabilem. Testes Leatvicis cum filiis suis et Rodoardus, Ademarus, Arnardus, Umbertus, Adraldus, Durannus, Girardus presbiter. (B. o. 71, LXVIIII.) ?? 2108. 993-1048 (?). CHARTA QUA LEOTALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERTIAM PARTEM ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ IN VILLA CROCHEL. Sicut indubitanter fides credentium tenet, ut supra. Ego, in Dei nomine, Leotardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pro filio meo Artaldo, terciam partem de ecclesia quĉ est in villa quĉ vocatur Crochel, dicata in honore sanctĉ Mariĉ. Testes Leotardus, Lanbertus, Willelmus, Petrus, Bernardus, Unfredus. (B. o. 72, LXX.) ?? 2109. 993-1048 (?). CHARTA QUA ASCHERICUS ET UXOR EJUS AIALMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM ECCLESIĈ IN VILLA CANALETAS. Cunctipotentis ineffabilis misericordia, ut supra. Ego videlicet Aschericus et uxor mea Aialmodis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de una ecclesia medietatem cum omnibus apendiciis suis et cum sua vircheria. Est autem sita in pago Matisconensi, in loco qui vocatur Canaletas. S. Aschericus et {298}Aelmodis, uxor ejus. Vuichardus. Siguinus. Grimerius. Durannus. Arnulfus levita scripsit. (B. o. 73, LXXI.) ?? 2110. 993-1048. CHARTA QUA ODULRICUS ET FRATER EJUS OTTO, FILII HUGONIS, VILLAM ET ECCLESIAM SANCTI SULPITII DE LASIACO MONASTERIO CLUNIACENSI WERPIUNT. Auctoritas extat antiqua, nobisque a majoribus nostris tradita, ut si cujus calumniosĉ querelĉ definitio fuerit facta, quĉ in posterum manere debeat stabilis et firma, per testamentum litterarum transmittatur ad noticiam posterorum. Quapropter ego Odulricus et frater meus Otto notum esse volumus presentibus et futuris omnibus, quod per plurima jam transacta tempora nos et antecessores nostri querelavimus quandam ĉcclesiam in honore sancti Sulpicii dicatam, cum villa Lasiacum nominatam et omnibus ad ipsam ĉcclesiam sive villam pertinentibus, contra Sanctum Petrum et monachos Clunienses; nunc vero ortatu et monitione domni Odilonis abbatis et domni Warnerii prioris, patris quoque nostri domni Hugonis et cĉterorum fidelium et amicorum nostrorum, facimus werpitionem et donationem de ipsa ĉcclesia et villa et de omnibus ad ipsam sive villam pertinentibus, villis scilicet, silvis, vineis, pratis, terris cultis et incultis, aquis, aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, cum omni integritate. Facimus autem werpitionem sive donationem pro remedio animarum nostrarum, Odulrici videlicet et Ottonis, patris quoque nostri Hugonis, avi etiam nostri et aviĉ Milonis et Ermengardis, matris quoque Lecilinĉ, sed et uxoris meĉ Odilĉ, necnon et filiorum meorum Milonis et Jarentonis, ac omnium parentum et fidelium nostrorum, et ut habeamus partem et societatem in omnibus benefactis quĉ facta fuerint in monasterio Cluniaco et in omnibus locis ad ipsum pertinentibus, in missis, in orationibus, in elemosinis, et specialiter unum pauperum. S. Odulrici. S. Ottonis, fratris sui. S. Hugonis, patris eorum. (B. o. 84, LXXXII.) ?? {299}2111. 993-1048. CHARTA QUA HUGO NOTUM FACIT SE, CONSENTIENTE FILIO SUO ODULRICO, DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA ALTERIUS FILII SUI OTTONIS, ETC., MEDIETATEM VILLĈ LASIACI. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Hugo pater, et filius meus Odulricus, frater Ottonis, filii mei, noviter defuncti, donamus sive reddimus, pro remedio animĉ ipsius, Domino Deo et Petro, ad locum Cluniacum, medietatem de Lasiaco et de omnibus appendiciis ejus, ut Dominus, pro sua pietate, intercedente beato Petro cum omnibus sanctis, concedat sibi veniam omnium delictorum suorum, et perducat eum ad societatem omnium electorum. Et ut fructuosior sit ista elemosina ad salutem et remedium animĉ ipsius, associamus ei matrem ejus Ari[m]burgem olim defunctam, et patrem ejus Hugonem, et fratrem ejus Odulricum, et uxores illorum Girildem et Odilam, filios quoque ipsorum et filias, omnesque parentes eorum, tam vivos quam mortuos, ut Dominus pro sua clementia concedere dignetur ut illis omnibus proficiat ad salutem et remedium animarum suarum. Si quis autem huic nostrĉ donationi contraire voluerit, omnibus maledictionibus quĉ continentur tam in veteri quam in novo Testamento subjacebit; donatio vero hĉc nostra stabilis perseveret, et ut firmior sit, tactu manuum nostrarum roboramus, et omnibus subscriptis confirmare rogamus. (B. o. 142, CXL.) ?? 2112. 993-1048. CHARTA QUA MONACHI CLUNIACENSES, IN RECOMPENSATIONEM DONATIONIS SUPRADICTĈ, DANT HUGONI, ODULRICO, ETC., PARTEM IN CUNCTIS MONASTERII BENEFACTIS. Cunctis tam presentibus quam futuris notum sit, quod nos monachi {300}Clunienses, obtentu donationis suprascriptĉ, ex voluntate et consensu domni Odilonis abbatis, omniumque seniorum et fratrum nostrorum, tam presentium quam absentium, donamus his hominibus, Ottoni videlicet, in presenti defuncto, et patri ejus Hugoni, et matri Arimburgĉ, et fratri ejus Odulrico, et uxoribus eorum Girildĉ et Odilĉ, filiis quoque ipsorum et filiabus, et omnibus parentibus illorum, partem et societatem in cunctis benefactis quĉ facta fuerunt in presenti loco Cluniaco, et in omnibus appendiciis ejus, in missis, in psalmis, in orationibus, et in cunctis divinis obsequiis. Donamus etiam eis unum pauperem omni tempore, quem vestiemus et calciabimus et pascemus. Facimus autem hanc donationem ex parte Dei et sancti Petri sanctique Benedicti, omniumque sanctorum, ut omnibus suprascriptis proficiat ad remedium et salutem animarum suarum. Ut autem firmum sit, manibus nostris firmamus. S. domni Odilonis, abbatis. S. Warnerii prioris. S. Almanni, Landonis, Jozaldi, Odulrici, Heynrici, Walonis. ?? ?? 2113. 993-1048. CHARTA QUA ADALARDUS, FILIUS WANDALMODIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA CHESSIACO. In nomine summĉ et individuĉ Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus quod ego Adalardus, ad exitum vitĉ veniens, pro remissione et absolutione meorum innumerabilium peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, unum mansum quem tenet Bertrannus, et est in villa Chessiaco. Ipsum ergo mansum totum integrum cum omnibus quĉ ad ipsum pertinent, cum supranominato servo Bertranno et uxore sua Adheleida et filiis eorum et filiabus, dono supradicto loco et monachis ibi Deo servientibus. Si quis autem ex meis parentibus hoc donum calumpniaverit, omnibus maledictionibus subjaceat, nisi satisfactione emendaverit. S. Adalardi, qui hoc donum fecit. S. Wandalmodis, matris ejus. S. Leotaldi. (B. o. 94, XCII.) ?? {301}2114. 993-1048. CHARTA QUA MONACHI CLUNIACENSES NOTUM FACIUNT SE TERRAS IN VILLIS BESORNIACO ET VEROLIAS CUM QUIBUSDAM MILITIBUS, ARTALDO VIDELICET ET GAUSFREDO, COMMUTAVISSE. Ego Odilo abba monachorum Sancti Petri Cluniacensis monasterii, et omnis congregatio ejusdem ĉcclesiĉ, et ego Oddo monachus, notas commutationes fieri volumus terrarum, quas facimus cum quibusdam militibus, cum Artaldo et Gausfredo, presentibus et futuris. Nos damus eisdem Artaldo et Gaufredo campum in villa quĉ dicitur Besorniacus possidendum, in longitudine ejusdem desupra Sancti Petri terminatum, et deorsum similiter Sancti Petri, et in latitudine via publica terminatum. Predicti vero milites largiuntur nobis campum unum in villa Verolia, qui terminatur superius et inferius terra Sanctĉ Mariĉ, et aliis partibus senderio vicinis usitato; ita tamen ut quandiu vixerint et teneant et habeant in scamio, post mortem autem eorum ex integro Sancto Petro remaneat et istud et illud. S. Artaldi et Gaufredi, qui fecerunt et firmaverunt. S. Jotserandi et Uldeverti et Willelmi, Uberti, Bernardi, Girberti, alterius Willelmi, Stephani. (B. o. 97, XCV, et 719, DCCXV.) ?? 2115. 993-1048. CHARTA QUA PONTIUS, CONSENTIENTE FRATRE SUO BRAGDINO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM PRATUMQUE CUM SERVO IN VILLA MACIACO. Cunctis in Christo ubique in orbe quadrifido famulantibus notum {302}et palam esse volo, quod ego Pontius per voluntatem et consensum fratris mei Bragdini, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi magis prodesse quam preesse videtur domnus ac reverentissimus abbas Odilo, de hereditate quĉ mihi advenit jure materno. Est autem ipsa hereditas sita in pago Matisconensi, in villa Maciaco vocabulo. In qua villa supradicto loco Cluniaci, manentibus in eo monachis dono unam vineam, quĉ terminat a mane via publica, a sero rivo currente, a circio terra Antelmi, a vento via publica. In eodem loco do unum servum, Costabulum, cum suis infantibus omnibus, qui ipsam vineam et campum qui juxta ipsam vineam est tenet. In tali conventu donationem hujus terrĉ facio, ut hodie et deinceps faciant quicquid facere voluerint. Facio autem eam, pro animĉ meĉ et omnium parentum meorum remedio, et accipio ab eisdem monachis in alio loco de terra Sancti Petri in scamio; in tali convenientia, ut quamdiu vixero teneam, et post meum discessum ad ipsos revertatur. S. Pontii, qui hanc cartam fecit et firmavit. S. Bragdini, fratris ejus. S. Alberici. (B. o. 108, CVI.) ?? 2116. 993-1048. CHARTA QUA EVA ET FILIA EJUS JOZA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSOS IN VILLA CUCUCHIAS ET IN MONTINIACO SALIACOQUE. Amator humanĉ salutis et auctor, Deus, cernens nostrĉ conditionis mutabilitatem semper ima delectari et transitoria quĉque appetere, divinĉ suĉ pietatis intuitu studet omnimodis fragilitatem nostram convenire, quatinus bonorum operum profectibus et elemosinarum virtutibus conemus pregravantia peccatoris pondera levigare, et beatĉ inmortalitatis gaudia, visibilia contemnendo, toto nisu mentis adquirere. Provocat enim nos ad hoc opus Deus tanto juste, quanto et pie admonet nos his verbis: ĞDate, inquit, elemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter noverint quique fideles, quod ego Eva et {303}filia mea Joza donamus Deo et Sancto Petro ejusque coapostolo Paulo et Cluniensi cĉnobio famosissimo, cui preesse videtur domnus Odilo abba, aliquid de rebus nostris ob redemptionem animarum et corporum et sepulturam Hugonis, filii mei, et alterius Hugonis, predictĉ filiĉ meĉ Jozĉ filii: videlicet mansum Anselmi cum terra sibi subjacenti, et una ancilla Einelde cum suis filiis. Est hic vero mansus in pago Maticensi situs, et in villa Cucuchias constitutus. Donamus etiam in predicta villa et in denominato pago, alterum mansum quem Girbaldus tenuit, cum vineis et terris sibi pertinentibus. Dono etiam ego Eva, pro societate et beneficio quod in predicto monasterio habere volo et cupio, unam vineam et unam plantam in Saliaco, cum terra arabili et prato, et quantum videor habere tam in Montiniaco quam in Saliaco, totum ad integrum usque ad inquirendum, sicut tenuit Bertelo. Si quis vero temerario ausu contra hoc nostrĉ donationis testamentum venire temptaverit, perpetuĉ maledictionis et excommunicationis vinculis se innodandum noverit. S. Ĉvĉ, quĉ hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Artaldi. S. Jozĉ, uxoris ejus. S. Ansedei et Rodlanni, filiorum eorum. S. Seguini et Hugonis, filiorum predicte Ĉvĉ. S. Girberti et Rotberti, similiter eorum filiorum. S. Annilinĉ, filiĉ ejus. (B. o. 110, CVIII, et 260, CCLVIII.) ?? 2117. 993-1048 (?). CHARTA QUA ADALTRUDIS ET FILIUS EJUS YVO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA SOLINIACO. Ego, in Dei nomine, Adaltrudis et filius meus Yvo donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Soliniaco, unum videlicet campum terminantem a mane via publica, a medio die terra Alinrade, a sero terra Sancti Petri de Luxovio, a circio terra Ramnulfi. Facimus autem hanc donationem ego Adaltrudis et filius {304}meus Yvo pro anima Girberti, filii mei, ut Dominus, qui omnia potest, liberare eam dignetur ab inferni cruciatibus. In tali conventu, ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint. S. Adaltrudis et filii ejus Yvonis, qui fieri firmareque rogaverunt. S. Bernardi, Tedrici, Ledbaldi, Arlebaldi, Rodulfi, Undradi. (B. o. 125, CXXIII.) ?? 2118. 993-1048. CHARTA QUA NOTUM EST FILIOS FROTGERII ET WANDALMODIS HEREDITATEM SUAM IN VILLA DE DOMNO MARTINO MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Notum sit omnibus sanctĉ Dei ĉcclesiĉ fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Frotgerius et uxor ejus Wandalmodis ab hoc seculo discedentes, in propria hereditate quinque heredes reliquerunt, quatuor videlicet filios et filiam unam, ex quibus ipsis adhuc viventibus, unus Cluniaci effectus est monachus, nomine Wichardus, cui dederunt partem suam ex propria hereditate. Ipse vero supradictus pater moriens, pro anima sua dedit unum mansum Sancto Petro Cluniacensi, in villa quĉ Domnus Martinus vocatur, aut mansum Bertoeni, aut Lamberti. Post cujus mortem, contigit ut unus ex supradictis filiis major natu, nomine Oddo, in captionem caderet, sed inde multo ingenio domni abbatis Odilonis abstractus est; pro qua misericordia a domno abbate sibi facta, ipsius effectus est homo, et de parte sua supradictĉ hereditatis in vita sua cartam Sancto Petro fecit, et coram suis filiis et filiabus moriens cuncta Sancto Petro tradidit. Postea vero, tercius frater, nomine Arbertus, factus est Cluniaci monachus, et ipse dedit Sancto Petro partem suam ex supradicta hereditate. Oddo autem, antequam moreretur, partem Wichardi et Arberti in beneficio de fratribus Sancti Petri Cluniacensis in vita sua tenuit. Quartus vero frater minor natu, nomine Raculfus, solus remanens, omnes supradictĉ hereditatis partes in vita sua de Sancto Petro in beneficio tenuit, tali videlicet tenore, ut omnes has partes post mortem suam Sancto Petro dimitteret; et si quis postea parentum suorum vel aliquis alius {305}auferre presumeret, anathema esset maranatha, nisi ad satisfactionem veniret. (B. o. 137, CXXXV.) ?? 2119. 993-1048. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN MONTE BOSONANGIS. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti Christi caractere insigniti, quod ego Ugo, pro remedio animarum patris vel matris meĉ, et ut Dominus qui ex minimis maxima et ex transitoriis sempiterna largiri consuevit, mihi in presenti et in futuro recompensationem mercedis dignetur tribuere, cedo eidem Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, sub regimine domni Odilonis abbatis constitutum, aliquid ex rebus meĉ proprietatis, videlicet unum campum quem ego comparavi de mea amitta Auxilia, situm in Monte Bosonangis, in tali tenore ut, quamdiu mihi comes vita fuerit, teneam et possideam, et post meum obitum, prefato loco deveniat. Habet autem in longum perticas XI, et LX in latum; terminatur tribus partibus de ipsa hereditate, et de quarta via publica. Si quis vero fuerit, quod omnino fieri non credo, qui hanc cartam velit calumniari, non vindicet quod petit, sed iram omnipotentis Dei incurrat, nisi ad congruam satisfactionem venerit. In vestitura autem dabo omnibus annis prefati loci habitatoribus IIIIor sextarios de vino. S. Ugonis, qui istam donationem fieri et firmare rogavit. S. Gocseranni. S. Oldeveni, Gogseni, Eldini, Gosfredi, Gitberti. (B. o. 147, CXLV.) ?? 2120. 993-1048. CHARTA QUA SIGWINUS NOTUM FACIT SE CURTILUM IN VILLA FLAGIACO MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Notum sit cunctis fidelibus sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, presentibus atque {306}futuris, quod ego Sigwinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo preesse videtur, unum curtilum qui situs est in pago Matisconensi, in villa Flacgiaco; terminatur autem a medio die et a sero via publica, a mane de mea hereditate. Hanc autem donationem facio pro remedio animĉ filii mei Lamberti interfecti, ut ei Dominus vitam et requiem ĉternam concedat. S. Sigwini, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Alexandrĉ, uxoris ejus. S. Simphoriani, filii ejus. S. Wichardi, Joceranni, Leotaldi, Arleii, Constantii. Data per manus Richardi, sacerdotis et monachi. (B. o. 150, CXLVIII.) ?? 2121. 993-1048. CHARTA QUA SEGWINUS NOTUM FACIT SE VINEAS ET CAMPUM IN VILLA MARCHISOLIO MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, quod ego Segwinus, pro redemptione animĉ meĉ, necnon et uxoris meĉ Falectrudis nomine, et patris mei et matris meĉ et omnium parentum meorum, tam vivorum quam etiam defunctorum, dono aliquid de hereditate mea Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur famulus Dei domnus Odilo abba: hoc est unam vineam in villa Marchisolio, et campum juxtapositum; terminatur autem ipsa terra ex una parte hereditate Sancti Johannis, ex alia parte hereditate Sancti Petri, Cluniacensis cĉnobii, et seniorum inibi Deo militantium. Dono etiam supradictis monachis, post meum discessum, vineam quĉ evenit mihi ex parte Walterii, avunculi mei, ut habeant, teneant et possideant, tam in vita quam etiam post mortem meam. Est autem ipsa vinea in supradicta villa Marchisolio. Dono etiam ipsis monachis, post mortem meam, unam vineam quĉ evenit mihi ex parte patris mei, et pratum juxtapositum, et campum, tali conventu, ut, ubicunque ego finiero, ipsi Cluniacum corpus meum conducant et sepeliant. Ego Segwinus manu propria firmo. S. Maingodi. (B. o. 151, CXLVIIII.) ?? {307}2122. 993-1048. CHARTA QUA ANDREAS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VILLAM QUAM VOCANT MISIACUM, ETC. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Ego Andreas dono Deo et apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, pro remedio animĉ meĉ et pro remedio animĉ uxoris meĉ Unomasĉ, villam quĉ vocatur Misiacus. Hĉc terminatur a mane via publica, de ambobus lateribus de ipsa hereditate, a sero terra Aggladi. Dono etiam unum campum qui a la Maneria vocatur, habens de una parte viam publicam, de alia parte Rotar, a meridie et a sero de ipsa hereditate. De isto campo medietatem vobis dono; et in alio loco alium campum terminantem a mane terra Aynardi, a meridie et de alia parte via publica, a sero terra Sancti Petri. De ista terra la una medietatem vobis dono; alium vero campum et pratum simul terminantem vobis dono et de uno craio la quartam partem vobis tribuo, et quicquid ad ipsum mansum aspicere videntur vel aspiciunt, id est silvas, pascua, aquas aquarumque decursus vobis dono. In Monte quoque Bosonamgia unam vineam vobis dono. Et si quisquam homo est, qui hĉc calumniari voluerit, auri libras V componat. S. Bernardi, Grassi, Gisonis, Bernardi, Beregni, Willelmi, Achini presbiteri, Girbaldi et filiarum ejus, Rotbergiĉ, Richelmi. (B. o. 154, CLII.) ?? 2123. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET FRATER EJUS GISO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM ET ALIAS RES IN VILLA MISIACO. Sacrosancto et exorabili loco dedicato in Dei nomine et sanctorum {308}apostolorum Petri et Pauli, qui est in providentia domni Odilonis, in pago Matisconensi situs, qui etiam nuncupatur Cluniacus, notum sit tam presentibus quam advenientibus, quod nos, ego Bernardus et frater meus Giso donamus aliquid de nostra hereditate, quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa que nuncupatur Misiacus, videlicet unum mansum cum omnibus ad se pertinentibus, campis, vineis, pratis, silvis. Vocatur vero ipsa silva Trembleth et cum omnibus ad se pertinentibus quĉsitum et ad inquirendum. Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum redemptione et animarum omnium parentum nostrorum, ut commune omnibus prosit ad salutem et in locum sepulturĉ si in his partibus finierimus; ea tamen ratione, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, et annis singulis, in vestitura, octo denarios persolvamus. Post discessum vero nostrum ad supradictum locum remaneat absque ullius contradictione; terminatur autem vineis que sunt in Monbosona, a mane monte, a medio die muro de petra, a vespere molare, ab aquilone de ipsa hereditate. In alio loco vineĉ cum campo medietatem per omnia, quĉ terminatur a mane terra Sancti Martini, a medio die terra Gonberti, Bernardi a sero vel aquilone. S. Bernardi et Gisonis, fratris ejus. S. Bernardi prepositi. S. Andreĉ. S. Benigni. S. Blandini presbiteri. Actum Cluniaci publice, per manus Arnulfi levitĉ, die dominico. (B. o. 155, CLIII.) ?? 2124. 993-1048. CHARTA QUA HILDINUS NOTUM FACIT SE MONASTERIO CLUNIACENSI OMNES EXACTIONES QUAS DE EODEM INJUSTE TOLLEBAT IN VILLIS SEIA, CURCIACO, ETC., REMISISSE. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod ego Hildinus, reminiscens injuriarum et injustarum querimoniarum quibus multipliciter monachos Cluniacenses per multum tempus fatigando, servosque Sancti Petri vehementer affligendo, iram Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli contra me concitavi, presente domno abbate Odilone, necnon domno Viviano atque domno {309}Warnerio cĉterisque monachis prelibati monasterii, profiteor me culpabilem et reum coram Deo et sanctis ejus, et indulgentiam flagitans de preteritis, promitto emendationem de futuris; omnesque exactiones et querimonias quas injuste ac sine ulla ratione exigere solebam in villa Seia, Curciaco, alio Curciaco, Ibgiaco, Demango, Pruilingas, Belplano, Circiaco, Aionna, Jox, Buciaco, Clitgiaco, excepto salvamento quod de domno Odulrico teneo, ab hodierna die et deinceps sub tali testificatione Dei omniumque sanctorum remitto, ut nec ego, nec aliquis ex meis heredibus jam amplius repetat. Quod si quis hĉc fecerit aut presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum, et sic cum diabolo cruciandus tradatur pĉnis infernalibus, nisi ad emendationem et satisfactionem venerit quantocius. (B. o. 175, CLXXIII.) ?? 2125. 993-1048. CHARTA QUA ARDANIUS ET FRATRES EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM DE VINEA IN VILLA MONTELLIS, ETC. Quantum exhibitio prosit elemosinarum Dominus et Salvator insinuat nobis in Evangelio: ĞFacite, ait, vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum vobis presens defecerit vita, ipsi recipiant vos in ĉternĉ beatitudinis gloria;ğ et: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis;ğ et ĞThesaurizate vobis thesauros in cĉlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi non effodiunt fures nec furantur.ğ Quapropter nos, in Dei nomine, Ardanius et Gerlannus atque Witgerius, pro animarum nostrarum remedio, atque omnium parentum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus abba Odilo, aliquid de nostra hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa Montellis: hoc est unum curtilum de vinea, qui terminatur a mane terra Sancti Petri, ex aliis partibus de ipsa hereditate. In alio loc[o] donamus unum campum qui habet in longum XX et unam perticas, {310}et terminatur a medio die terra Sanctĉ Mariĉ, a medio die et a circio terra Sancti Petri. In alio loco etiam tribuimus unum boscum, qui in medio est situs silvĉ Sancti Petri. Facimus autem hanc donationem in tali conventu, ut ab hodierna die de predictis rebus faciant monachi quicquid facere voluerint. S. Ardanii, Gerlanni et Witgerii, fratrum, qui hanc donationem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Sigiberti et filii ejus Bernardi. S. Rodulfi. (B. o. 194, CXCII.) ?? 2126. 993-1048. CHARTA QUA SEGALDUS ET FILIUS EJUS BLADINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA ADALTRUDIS, UXORIS EJUSDEM SEGALDI, MANSUM IN VILLA IMIRINGAS ET MEDIETATEM CUJUSDAM CASTANETI IN VILLA DAVAGIACO. Quia Domini tribuente clementissima gratia hujus essentiĉ licet fragilia adepti sumus solatia, perpendere debemus prudenti industria, ut in ea quĉ finem non habet vita, omnium creatoris Christi percipere mereamur suffragia sine fine mansura. Quapropter ego, in Dei nomine, Segaldus et Bladinus, filius meus, dono Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacum, cui preest domnus et reverentissimus Odilo abbas, aliquid de mea hereditate, quĉ est sita in pago Matisconensi, in agro Fusiaco, in villa Imiringas, medietatem de uno manso; et de altera medietate in vestitura persolvam omni anno duos sextarios de vino. Post meum vero discessum, ad jam dictum locum ex integro perveniat. Dono etiam in Davagiaco villa medietatem de castaneto, quam ibi habeo jure paterno. Hĉc igitur omnia dono Deo et sanctis ejus apostolis et prenominato loco, pro redemptione animĉ uxoris meĉ Adaltrudis, corporisque ejus sepultura; ut ab hodierno die et deinceps in usus monachorum inibi degentium jure perpetuo deveniant, absque ullius contradictione. Quod si aliquis ex heredibus meis seu qualibet alia persona huic legitimĉ donationi calumniam inferre temptaverit, iram Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit. S. Segaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bladini. S. Arnulfi presbiteri. S. Adalberti et Ebrardi presbiterorum. (B. o. 203, CCI.) ?? {311}2127. 993-1048. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS CABANNAS ET MONTELLIS INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET TEUDONEM. Placuit atque convenit inter domnum Odilonem abbatem et reliquos fratres cum quodam homine scamium facere de quadam terra in villa Montellis sita, nomine Teudone. Donamus igitur predicto viro unum curtilum in villa Cabbannas situm; et ipse donat nobis unum pratum in predicta villa Montellis situm, quod terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. In alio quoque loco, in ipsa villa, unum tribuimus campum. In tali autem conventu facimus hanc donationem, ut quamdiu vixerit ipsum curtilum teneat; post discessum vero ejus, ad locum Cluniacum deveniat. S. Sigbaldi et filii ejus Stephani. S. Tetbaldi et uxoris ejus Raimburgis. S. Aalberti, Tedrici, Mainfredi. (B. o. 209, CCVII.) ?? 2128. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS CLERICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA GALONIACENSI. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Bernardus clericus, pro redemptione animĉ sororis meĉ Helenĉ, dono Deo sanctisque ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, monachisque ibi degentibus, quibus preest abba Odilo, aliquid de mea hereditate, scilicet unum campum qui est in pago Matisconensi, in villa Galoniacense, qui vocatur Novellas; terminatur vero jam dictus campus ex omni parte terra Sancti Petri, excepto quod a sero terminatur terra Warnerii. Si quis huic donationi contradictor extiterit, anathema sit. S. Bernardi, Ascherii, Aymerici, Duranni, Utbaldi. (B. o. 210, CCVIII.) ?? {312}2129. 993-1048. CHARTA QUA AREMBORGA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES CURTILOS CUM SERVIS IN VILLIS BUCSIACO ET SALMODEI. Divina pietate et misericordia concessum est unicuique mortalium, ut ex rebus temporalibus adquirere sibi valeat ĉternĉ beatitudinis premium. Hoc itaque sollicite perpendens et diligenter considerans, ego Aremborga nomine, pondusque propriĉ infirmitatis et peccatorum reminiscens, jamjamque finem vitĉ instare non ignorans, facio hanc donationem, pro redemptione animĉ meĉ omniumque parentorum meorum ac filiorum, Deo proprio conditori et redemptori, sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio in eorum honore consecrato, cui preest domnus Odilo abbas, de quadam terra mei juris et proprietatis, quĉ sita est in Matisconensis et Lugdunensis episcopatibus, in villa Bucsiaco, unum curtilum cum vinea et unum servum, nomine Constabulum, cum matre sua Ingelborga, qui excolunt eum. Hic habet terminationes terra Sancti Vincentii, a vesperi terra vescontalis. Dono etiam in villa Salmodei unum curtilum cum piscaria et omnia ad se pertinentia, et servum, nomine Winivaldum, cum uxore sua, nomine Rainelda, et infantibus illorum. Habet terminationes a mane de ipsa hereditate, a meridie terra francorum, a vesperi terra Sancti Vincentii, ab aquilone via publica. Dono vero unum curtilum in ipsa villa, quem tenebat Salvatus, cum piscaria et omnia ad se pertinentia, qui terminatur ex omni parte terra francorum. Hĉc omnia dono pro remedio animĉ meĉ, et in locum sepulturĉ. Si quis autem scindere aut calumniari voluerit quod e mea propria dono hereditate, iram incurrat Omnipotentis, nisi ad emendationem venerit, et deinceps hĉc firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aremborgĉ, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Wigonis, Attonis, Jozeranni. S. Willelmi et filiorum ejus. S. Azonis, Jozĉ, Wichardi. (B. o. 214, CCXII.) ?? {313}2130. 993-1048. CHARTA QUA LIVO NOTUM FACIT SE ALIQUID EX HEREDITATE SUA MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Omnibus sub matris ĉcclesiĉ sinibus constitutis notum sit, quod ego Livo, ob enormitatem meorum scelerum, et ob omnium parentum meorum remissionem suorum peccaminum, dono Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad Cluniacum locum, aliquid ex mea hereditate, ut in illo tremendo judicio merear invenire misericordiam a summo omnipotente Deo. S. Livonis, cujus voluntate hĉc carta facta est. S. Aiĉ, amittĉ ipsius. S. Livonis, Stephani, Ucberti, Guarengui, Achini, Raynaldi. (B. o. 222, CCXX.) ?? 2131. 993-1048. CHARTA QUA DROGO ET UXOR EJUS ADALEIDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET SERVOS IN VILLA BUGDONIS. Manifestum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam secuturis, quod ego Drogo et uxor mea Adaleidis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest domnus Odilo abba, aliquid de hereditate nostra, hoc est unam vineam in villa quĉ vocatur Bugdonis, totam partem quam ego possideo ad integrum dono predicto loco. Dono etiam unum servum, nomine Laurentium et uxorem ejus et cunctam ipsius progeniem; alterum quoque servum, nomine Christoforum et Girbergam sororem ejus. Hanc donationem facio pro redemptione animĉ meĉ, ut Dominus eripiat me a pĉnis inferni. Si quis hanc donationem calumniari voluerit, damnabitur in pĉnis, nisi congrue emendaverit. S. Drogonis et uxoris ejus Adaleidis, qui hanc cartam fieri rogaverunt et firmaverunt. S. Adalgardis, amittĉ ipsius. S. Ugonis. S. Artaldi, Atonis, Rodberti, Riculfi. (B. o. 226, CCXXIIII.) ?? {314}2132. 993-1048. CHARTA QUA ARDAGNUS MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CAMPI IN VILLA CAMLOCO VENDIT ET ALTERAM PRO REMEDIO ANIMĈ SUĈ DAT. Ego, in Dei nomine, Ardagnus dono et vendo unum campum in pago Cabillonensi, in agro Balorense, in villa quĉ Camlocus vocatur. Illam medietatem quĉ ad me pertinet dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, pro remedio animĉ meĉ et omnium parentum meorum, ut Dominus eripiat eas de pĉnis inferni. Et accipio a monachis solidos VII pro alia medietate, et aliam medietate tribuo, sicut supra dixi, pro animabus nostris usque ad inquirendum, ut faciant monachi quicquid facere voluerint. Et si homo est qui contra istam calumniari voluerit, omnes maledictiones veniant super eum, si ad emendationem non venerit; et hĉc donatio firma et stabilis permaneat. S. Ardagni, qui fieri jussit et ipse firmavit, et alios firmare rogavit. S. Ardagni, Garlandi, Witgerii. (B. o. 235, CCXXXIII.) ?? 2133. 993-1048. CHARTA QUA SUSANNA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM [IN VILLA] AZOLAS. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensi monasterio, situm in pago Matisconensi, ubi preest domnus Odilo abbas cum turma monachorum, ego Susanna, pro Dei amore et beatorum apostolorum ejus et pro remedio animĉ meĉ, dono unum mansum in Azolas, cum campis et pratis, silvis, ingressibus et regressibus. S. Ugonis, Lanberti, Attonis, Gipponis, Arnaldi sacerdotis. (B. o. 243, CCXLI.) ?? {315}2134. 993-1048. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA SEGIA INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET BERNONEM, FAMULUM HUJUS MONASTERII. Scamium fecerunt domnus abba Odilo et monachi sub eo degentes cum Bernone, famulo suo, in villa Segia, de terra. In primis donaverunt monachi jam dicto viro unum curtilum cum mansione et vinea insimul tenente; et terminatur ex tribus partibus viis publicis, et ex quarta parte terra Sancti Christofori. Econtra donat Berno in ipsa villa campum terminantem his terminis, a mane et a sero terra Sancti Petri, et a via publica, et a circio Odilone feminĉ, et ex quarta parte increpito; ut faciat unusquisque ex sua parte quod voluerit. S. domni Odilonis, abbatis. S. Viviani, Walterii. S. Bernardi, Oddonis, Almanni. (B. o. 244, CCXLII.) ?? 2135. 993-1048. CHARTA QUA BERALDUS DAT MONASTERIIS CLUNIACENSI ET CELSINIACENSI POSSESSIONEM SUAM QUĈ NON LONGE DISTAT MERIDIANO MURO [BRIVATENSIS VICI]. Conditor etenim creaturarum semper desiderat aquirere, quamvis sit dominus omnium, et quos vult ad se trahi, non sinit diu in hac erumnosa vita implicari. Unde miseratione divina et ego B. commotus, sciens diu temporalia diversis casibus labentia, a quibus frequenter contactus cognovi sagatus omittere transeuntia et adquirere pro terrenis cĉlestia, insuper etiam in ĉternum mansura. Idcirco ad laudem et gloriam omnipotentis Dei et gloriosissimĉ Virginis Mariĉ, omniumque celestium virtutum atque incliti martyris Juliani, atque omnium simul sanctorum, pro salute scilicet animarum Oddonis ac meĉ, patrum ac parentum nostrorum, sive et universĉ congregationis hujus, cunctorumque {316}fidelium remissione adscribo, concedo, dono, affirmo ex meĉ possessionis jure beatis Petro et Paulo apostolis Cluniacensis seu Celsiniacensis cĉnobiorum, in manum et potestatem Odilonis abbatis, necnon et Viviani, ac cĉterorum sub regula fideliter eorumdem locorum viventium, per successionem temporum, videlicet possessionem que non longĉ distat meridianis muro, quĉ ab oriente est sita, quam adquisivit Oddo de Dalmatio vicecomiti, sicut in veteri videtur auctoritate, adherens Archimbaldi habitationi, et e regione Oddoini mansioni; a meridie vero finitur propria hereditate, quam adquisivit Oddo de Stephano et uxore sua Ermengarde, habens mansiones Sancti Genesii adherentes et ortulo ipsius Odilonis abbatis; ad occasum autem habitationem Dalmatio puero adjacentem, quam ei dedit ipse Odilo abba; ab aquilone vero jure proprio quod communiter fratres ipsius Oddonis dedere de Albuini successione, quĉ est terminus viĉ respicientis muro. Ergo ut hĉc cessio firma et stabilis semper sit, ipse auctor cessionis manibus suis firmavit, et virorum nobilium fratrum, Pontionis videlicet atque Bertranni manibus, necnon patrum et seniorum, cĉterorumque eidem loco servientium ac plurimorum fidelium personarum testimonio adsignare studuit, quorum hĉc sunt nomina: Rotbertus prepositus, Beraldus decanus, Joseph, Dalmatius, Radulfus, Ebo, Stephanus, item Stephanus, Gaucelmus, Rotbertus, Petrus, Calixtus, Arlulfus, Odalricus, Leotaldus, Eustogius, item Eustogius; laicorum autem isti fuerunt: Dalmacius vicecomes, Stephanus vicarius; Ebo, {317}Bertrannus, fratres; Dalmatius, Ildegerius, Bertramnus, Folconus, Theotardus, Gausfredus, Ricolfus, Eldigerius. (B. o. 267, CCLXV.) ?? 2136. 993-1048. CHARTA QUA RICHELMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS MARCIACO ET VARENGO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Richelmus, veniens ad mortem, omnem meam possessionem sive hereditatem quam de franchis hominibus adquisivi, Domino Deo et sanctis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abba, dono et relinquo. Est autem ipsa terra in pago Matisconensi, in his villis, Marciaco scilicet et Varengo; in villa Varengo unam vineam et campum quĉ adquisivi de Arnulfo: habet vero ipsa vinea in concluso perticas XI, campus L. Iterum dono in ipsa villa campum quem adquisivi de Rolanno et Tedone, qui habet in concluso perticas XX et I. Item in eadem villa unam vineam et duos campos et unum pratum: habet vinea in concluso perticas X, et campi perticas octo; pratum vero in longum perticas XVI, in lato II et dimidiam. Iterum dono campum quem adquisivi de Tetbaldo et Odone, in ipsa villa Varengo, qui habet perticas L. Item in ipsa villa vineam cum curtilo quam adquisivi de Wandalmaro, quĉ habet in concluso perticas XX. Item dono campum in ipsa villa, qui in Belosias vocatur, et terminatur a mane terra Antei, a medio die Ingelelmo, a sero Ingelbodo, a circio via publica; et habet in longum perticas XXVIIII, per unamquamque frontem perticas III. Item in ipsa villa dono II campos; unus terminatur a mane terra Bernoeni, a medio die terra Constabuli, a sero de ipsa hereditate, a circio Sancto Vincentio; habet autem in lato perticas V. Alius campus terminatur a sero Arleo, a mane ad ipsum Richelmum, a medio die Sancto Petro, a circio Rolanno, et habet in latum perticam unam et dimidiam, in longum quinque tenus. Item dono in ipsa villa mansum et vineam, quĉ adquisivi de Joberto, {318}quĉ terminantur de duabus partibus terra Sancti Petri, de aliis viis publicis, et unum campum de parte Duranni, qui habet in concluso perticas XVI. Item dono in ipsa villa campum et vineam quĉ habent in concluso perticas XXXI, et ea emi de Constantio et Duranno. Rursum do vineam in ipsa villa, quĉ habet in concluso perticas XXII, et hanc de Constantio et sua filia adquisivi. Item do in ipsa villa vineam quĉ terminatur a mane et a medio die terra Ingelberti, a sero Sancti Clementis, a circio Achardi, et habet in concluso perticas X. Item do campum in ipsa villa quem adquisivi de Martino, qui terminatur terra Constabuli et Ermengardis, a circio Sancti Petri. Item do in ipsa villa Varengo vineam et campum, terminantem a mane terra Sancti Petri, a medio die et a circio de ipsa hereditate, a sero via publica; campus terminatur terra Constabuli, Sancti Petri, Dominici, Bernardi, et habet perticas LII et dimidiam, in lato perticas III. His simul do in villa Marciaco vineam et curtilum quĉ conquisivi de Arberto, quĉ terminantur a mane et a circio via publica, a medio die Raimberto, a sero Ansberto. Hĉc omnia dono Deo et ad supradictum locum absque ullius contradictione, pro animĉ meĉ remedio. S. Richelmi, qui jussit scribere. Actum Cluniaci publice. (B. o. 273, CCLXXI.) ?? 2137. 993-1048. CHARTA QUA ODOLO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SERVUM NOMINE DANIELEM CUM UXORE ET FILIO CURTILUMQUE AD MEDIUM PLANTUM IN VILLA RUFIACO. Notum sit omnibus quod ego Odolono dono hominem, nomine Danihelem, et uxorem ejus Dominicam, et infantes eorum, et unum curtilum qui est in villa Rufiaco, Jesu et Sancto Petro; et terminatur a ma[ne] via publica, de aliis partibus ipsa hereditate. Infra istas terminationes, vobis donamus a medio planto: eo tenore, ut dum vivimus predictus Danihel cum jam dicta uxore ejus et filio ad nostrum sint {319}usum; et post decessum nostri ad vos et successores vestros in locum sepulturĉ veniant pro animabus nostris. S. Odolonis, Warnerii, Gomari, Tefredi. (B. o. 280, CCLXXVIII.) ?? 2138. 993-1048. CHARTA PERMUTATIONIS ANCILLARUM INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET ILDINUM. Scamium fecerunt monachi cum Ildino. Ipse dedit nostro servo Bernuino ancillam suam Letbergam et infantes ejus, et monachi dant similiter ancillam aliam Aluzam et infantes ejus, ut faciant quod voluerint. Alodium vero ejus retinemus. S. Odilonis, abbatis. S. Viviani. S. Warnerii, Ildini, Girbaldi, Noe, Ramnaldi. (B. o. 282, CCLXXX.) ?? 2139. 993-1048. CHARTA QUA RODULFUS, AGNOMINE JACOB, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA MARNAN. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Rodulfus, agnomine Jacob, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest domnus Odilo abba, quoddam mansum qui situs est in villa Marnan, cum omnibus appendiciis suis, videlicet pratis, campis, vineis et omnibus omnino appendiciis, quĉ mihi jure paterno obvenerunt, et sicut avus meus possedit, totum ad integrum dono predicto loco. Hanc autem donationem facio pro redemptione animĉ meĉ, ut Dominus propicietur omnibus peccatis meis. Si quis hanc donationem contradicere voluerit, a Deo se damnari sciat, nisi digne emendaverit. Hanc cartam ego manus tactu firmo, et omnibus subscriptis firmare rogo. S. Addĉ, uxoris ejus. S. Oddonis, Gausfredi, Seguini, Heldini, Stephani. (B. o. 287, CCLXXXV.) ?? {320}2140. 993-1048. CHARTA QUA DURANNUS DE COTTA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLIS COTTA ET URINIACO VERCHERIAMQUE IN VILLA BAINAS. Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Durannus de Cotta dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi preest domnus Odilo abba, aliquid de hereditate mea quĉ sita est in pago Maticensi, in villa supradicta Cotta: hoc est unum valentem mansum, cum campis, silvis, vineis, pratis; quicquid habeo in ipsa villa, totum ad integrum dono supradicto loco. In alia villa, cui nomen est Uriniacus, alium mansum cum omni suo appendicio, vineis, pratis, silvis, et totum ad ipsum mansum pertinente. In villa Bainias, unam werchariam. Si quis hoc donum aliquo modo infringere voluerit, a Deo se damnandum sciat, nisi digne correxerit. S. Duranni, qui hoc donum fecit et hanc cartam firmavit. S. Achardi clerici. S. Arlei et filii ejus Ornadi. Hoc donum feci, ut quamdiu vixero, me cum honore sustineant, morientem vero cum honore sepeliant. (B. o. 288, CCLXXXVI.) ?? 2141. 993-1048. CHARTA QUA AYDOARDUS ET UXOR EJUS JOZELDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA BERARDI FILII SUI, VINEAM ET SERVUM IN VILLA MONTELIA. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaci in honore Dei et apostolorum Petri et Pauli, sub regimine domni Odilonis abbatis. Noverint cuncti fideles, quod ego Aydoardus et uxor mea Jozeldis, pro anima Berardi filii mei, donamus atque tradimus jam dictis apostolis, necnon ad jam dictum locum, aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Montelia, in agro quem Anoghan vocant; hoc est {321}unam vineam quĉ terminatur a mane terra Aydoardi, a medio die et a sero terra Sancti Petri et ipsa hereditate, a circio via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis dono, a die presenti et deinceps, ut faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint. Dono etiam servum, nomine Ingelbaldum. Si quis autem hanc donationem calumniari voluerit, vendicare non valeat quod repetit, sed coactus auri libras II persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Aydoardi et uxoris suĉ, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Stephani. S. Jozberti. Ego frater Pontius levita recognovi. (B. o. 289, CCLXXXVII.) ?? 2142. 993-1048. ĞCLAMOR DE MALIS QUĈ FECIT BERNARDUSğ MONASTERIO CLUNIACENSI. De malis quĉ fecit Bernardus domno Odiloni abbati et monachis Cluniensibus, et de conventione quam cum eis habuit. Dedit eis silvam in proprio, et ipse misit porcos suos. Odo monachus accepit vadios. Bernardus fecit reddere, Odoque fecit eos interficere, et Bernardus fecit emendare. In ipsa silva habet unam villam quĉ habet Massilium, quam dederat monachis; sed ipse habet servicium, et monachi nihilum. Totam terram Sanctĉ Mariĉ tenent homines qui in ipsa terra sunt sine ulla rectitudine. Bernardus enim accipit totum; jornales cotidie castello faciunt, canes pascunt, taias operantur, ligna deportant. Odo monachus accepit de terra Sanctĉ Mariĉ taschias, Bernardus fecit reddere; et cĉtera inaudita mala quĉ perpetravit, quĉ hic scribere nimis longum extimavi. (B. o. 295, CCXCIII.) ?? {322}2143. 993-1048. CHARTA QUA HUMBERTUS, CUM CONSENSU MATRIS SUĈ EUFEMIĈ ET SORORIS SUĈ ADELEIDIS, NECNON ET ADALELMUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLIS GALONIACO ET NOELA. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur vita, cum omni industria peragendum est, quod in ĉternum nobis expediat. Ideo notum sit fidelibus cunctis, quod ego Humbertus, una cum consensu matris meĉ Eufemiĉ et sororis meĉ Adeleidis, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro ac Paulo, et habitatoribus Cluniacensis monasterii, quibus preest domnus abba Odilo, quendam curtilum in villa Galoniacense, quicquid de ipso ad me respicit, medietatem scilicet. Aliam vero medietatem Adalelmus habitator ipsius curtili predicto loco possidendam tradit, hoc est in villa Noela. Dono item in alio loco, in Daranzolas, quendam campum qui terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri, a sero terra Adalgerii. Si quis hanc donationem calumniari voluerit, anathema sit. S. Eufemiĉ et filii ejus Gauzeranni. S. Adeleidis et filii ejus Huberti, Bernardi, Gundalrici, Bencelini, Adalelmi. (B. o. 313, CCCXI.) ?? 2144. 993-1048. CHARTA QUA ARLEIUS CEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI, CERTIS CONDITIONIBUS, TERRAS IN VILLA COTTA. Noverint cuncti fideles Christi presentes et futuri, quod ego Arleius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, quandam hereditatem quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa que dicitur Cotta, duos campos et unum pratum, et terciam partem de silva quĉ vocatur Arrudus, {323}terciamque partem in valle Maresco, partem quam ego habeo in ipso campo qui vocatur Murgerius; et terminatur de omni parte terra Sancti Petri, a mane via publica. Alius campus, qui vocatur Arrudus, terminatur de una parte a meridie terra Sancti Petri, a mane terra Soffredi, a septemtrionali parte terra Aidoardi, a sero bosco. Noverint vero omnes quod nos donamus in ista terra decem et septem solidos. Debebat tamen ipse nobis X solidos, et nos damus septem desuper. Si quis vero calumniari voluerit hanc nostram donationem, omnimodis incurrat perpetuam damnationem. S. Arleii, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. uxoris ejus Gundradĉ. S. Ornadi, ejus filii. S. Girberti alius filii. S. Duranni, Guntardi, Raimberti. (B. o. 319, CCCXVII.) ?? 2145. 993-1048. CHARTA QUA ADALACIS FEMINA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLIS NOAYROLUS ET CAVANNAS. Unigenitus Dei patris, in sua divinitate semper illi equalis, existens in fine temporum, nostrĉ particeps esse voluit humanitatis; inter omnia itaque salutaria precepta, quĉ positus in mundo credentibus in se dare disposuit, precipue misericordiam commendavit. Inter ceteras ergo consuetudines quĉ in sancta ecclesia a nostris majoribus traditĉ sunt, hĉc precipua et maxima est, ut fideles viri, ex his temporalibus rebus quibus in hoc seculo sustentantur, pro redimendis peccatis suis ĉcclesiis et monasteriis dispertiant, quatinus ibidem Deo servientes cum ab eis accipiunt temporalia beneficia, eorum orationibus et ipsi consequantur ĉterna. Hĉc ego Adalacis mente pertractans, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, unum mansum in loco qui vocatur Noayrolus, situm in episcopatu Matisconensi, quem tenet quidam homo, nomine Albericus, cum omnibus apenditiis suis. Concedo quoque et dono predicto loco alium mansum in loco qui apellatur Cavannas, quem tenet Wichardus, situm in pago Matisconensi, totum quod ad ipsum {324}pertinet vel aspicere videtur. Si quis ergo hanc donationis meĉ cartam calumpniare presumpserit, ĉternĉ maledictioni subjaceat, et sempiternĉ perditioni, nisi ad emendationem venerit puplica satisfactione penitens. S. Adalacis, qui fieri et firmare jussit. S. Radaldi. S. Ornaldi. S. Jausleni. S. Leotbaldi. S. Vuidonis. S. Otonis. S. Aremburga. S. Aimonis. S. Rainardi. S. Rotgerii. S. Richardi. (B. o. 330, CCCXXVIII.) ?? 2146. 993-1048 (?). CHARTA QUA ADALELDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MARITI ET FILII SUI, TERRAS IN VILLIS RUFIACO PRESCIACOQUE ET IN SALORNIACO. In nomine Dei summi. Notum sit fidelibus cunctis, quod ego Adaleldis femina dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo quasdam res mei juris; in primis, in Rufiaco villa, clausum unum cum mansione superposita, terminatum ex tribus partibus via puplica, et a meridie Rainardi et Gislardi terra. Itemque tres campos in ipsa villa, com omnibus quesitis et adinquirendis, et in villa Presciaco tres vineas cum omnibus quesitis et adquirendis. In Salorniaco quoque totum quesitum et adquirendum. Hanc autem donationem facio pro remedio animĉ meĉ ac senioris mei Rainulfi filiique mei Adalelmi, tali videlicet tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum, hĉc omnia predicta ad Cluniacensem perveniant locum. Qui autem contradixerit, nisi resipiscat, anathema sit. S. Adaleldis, quĉ fieri et firmare precepit. S. Adalelmi, fratris ejus. S. Bernardi. S. Adalarici. S. Richardi. S. Bernardi. S. Attonis. S. Rotgerii. S. Gotdefredi. S. Odonis. Warnerius scripsit. (B. o. 382, CCCLXXVIIII.) ?? 2147. 993-1048. CHARTA QUA AIRRARDUS MONACHUS DAT PETRO ET GIRBALDO TERRAM AD MEDIUM PLANTUM IN PRISSIACO, ITA UT EA MONASTERIO CLUNIACENSI POST EORUM MORTEM REVERTATUR. Convenientia quam fecit Airrardus monachus cum duobus hominibus, {325}Petro et Girbaldo, de quadam [terra] quĉ conjacet Prissiaco, vocata Planum Campum. Dedit namque eis supradictam terram in tali conventu, ut medium plantum faciant et mansiones ibi edificent, et omni anno VIII denarios reddant, et III corvatas. Post obitum vero, quicumque primus de hac vita discesserit, pars ejus cum fructu toto, si ibi fuerit, ad Sanctum Petrum perveniat. Si autem possibile illis fuerit, ut de sua substantia tantum donent ut cum ipso medio plantu Cluniaco sepeliantur cum Dei gratia; et si non potuerint vel noluerint, non conventum est ut pro medio plantu sepeliantur, sed in sua parrochia tumulentur, et beneficium Sancto Petro pro animabus eorum remaneat. Ut autem hĉc conventio in vita eorum et postea, ita ut dictum est, firma et stabilis permaneat, dederunt fidejussores istos: Petrus dedit Durannum de Vetula Casa et Durannum filium Guitardi Torti. Girbaldus vero dedit Ainardum de Gras. (B. o. 391, CCCLXXXVIII.) ?? 2148. 993-1048 (?). CHARTA QUA GIRBALDUS ET FILIUS EJUS LEOTALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS MANSAONO ET TERVIA. Auctoritas divina precipit, ut de suis rebus et possessionibus provideat sibi unusquisque in posterum, faciendo sibi amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defecerint recipiantur in ĉterna tabernacula. Quapropter ego Girbaldus et filius meus Leotaldus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de hereditate nostra, quĉ sita est in pago Matisconensi, scilicet mansum qui positus est in villa quĉ vulgaliter dicitur in Mansaono, cum omnibus apenditiis suis, vineis, pratis, pascuis, silvis, vel quĉcumque denominari possunt per testimonium vicinorum veracium, totum ad integrum. Omnem quoque terram quĉ juris nostri esse videtur in circuitu ĉcclesiĉ vel villĉ quĉ dicitur Tervia, cum exarteriis qui sunt in bosco vel silva quĉ dicitur {326}Nuserias, vel quicquid habere dinoscimus alodi ab ista parte Sanctĉ Mariĉ de Bosco, totum ad integrum donamus predicto loco et monachis ipsum inhabitantibus. Ego quidem Girbaldus dono in loco beneficii et sepulturĉ, et pro remedio patris et matris, et omnium parentum et amicorum meorum, ut Dominus eripiat eos a penis inferni. Ego Letaldus id ipsum sentiens, et istius cartĉ astipulator et testis assistens, hĉc omnia monachis effici volo et cupio jam dicti loci. S. Girbaldi atque Letaldi, qui hanc fieri rogaverunt et firmare laudaverunt. S. Huberti et uxoris suĉ Rangardis. S. Gausfredi. S. Blismodĉ. (B. o. 399, CCCXCVI.) ?? 2149. 993-1048 (?). CHARTA QUA ADALSENDIS ET FILII EJUS NOTUM FACIUNT SE MANSUM QUI VOCATUR ARINCIACUS MONASTERIO CLUNIACENSI WERPIVISSE. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Noverint cuncti Christi caractere insigniti, quod ego Adalsendis filiique mei Ingelardus et Rotbertus, vuerpitionem facimus de quodam manso qui Arinciacus vocatur, in quantum nobis juste an injuste ex eo conqueri videbatur, ut deinceps monachi Clunienses quicquid eis rectius visum fuerit faciant, sine alicujus querimonia et contradictione. Hanc vero werpitionem idcirco facimus, quatinus in prefato loco ab eisdem sepulturam accipere mereamur, et a summo omnium largitore Domino vitam adipisci sempiternam. S. Adalsendis filiorumque ejus Ingelardi et Rotberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ragulfi. S. Acilini. (B. o. 401, CCCXCVIII.) ?? 2150. 993-1048 (?). CHARTA QUA CONSTABULUS DAT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA VETUS CURT. Scamium quod fecit Constabulis cum monachis de uno campo qui {327}situs est in pago Matisconensi, in villa Vetus Curt, et habet in longum perticas XIIII et in latum tres; terminaturque ex omnibus partibus terra Sancti Petri, a mane via puplica. S. Constabulis. S. Clementis. S. Dodonis. S. Constantii. S. Adalberti. S. Mariĉ. S. Constantii. (B. o. 409, CCCCVI.) ?? 2151. 993-1048 (?). CHARTA QUA TEDO ET UXOR EJUS DOMINICA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA VETUS CURT. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii. Ego, in Dei nomine, Tedo et uxor mea Dominica vendimus Sancto Petro unum campum qui situs est in pago Matiscensi, in villa Vetus Curt; et habet in longum perticas XVII, et in latum III, et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. S. Tedonis et uxoris ejus Dominice. S. Dodonis. S. Clementis. S. Raimberti. S. Petri. S. Constantii. S. Adalberti. (B. o. 410, CCCCVII.) ?? 2152. 993-1048 (?). CHARTA QUA DODO ET FRATER EJUS DURANNUS DANT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM QUI VOCATUR MARCHIA, IN RAVERIS. Scamium fecerunt monachi Clunienses cum istis hominibus Dodone et Duranno; et donant jam dicti homines monachis campum unum qui vocatur Marchia, in Raveris; et habet in fronte perticas V et in longitudine quadraginta IIIIor; et terminatur de IIIbus partibus terra Sancti Petri, et in quarta terra Arlebaldi: et faciant monachi quicquid facere voluerint. S. Dodonis et Duranni, fratris ejus. S. Mainfredi. S. Clementis. S. Danielis. (B. o. 411, CCCCVIII.) ?? {328}2153. 993-1048 (?). CHARTA QUA DODO ET FRATER EJUS DURANNUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM SUAM IN VILLA VETUS CURT. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod nos duo fratres Dodo et Durannus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, terram quĉ conjacet in villa Vetus Curt: in uno loco dimidium curtile cum vinea et salceto, et in alio loco unum pratum quod vadit in longo usque in rivo currente, et in lato IIII perticas; et in alio loco unam tillam quĉ Cires vocatur; et in altero loco unum campum qui vocatur Emaus, et habet in longum perticas III; et de alia terra quĉ ibi remanet duas partes in locum scamii. S. Dodonis. S. Duranni, fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ascherii. S. Alarici. S. Aymonis. S. Clementis. S. Tedrici. S. Andreĉ. S. Duranni. (B. o. 413, CCCCX.) ?? 2154. 993-1048 (?). CHARTA QUA ADALBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS RASCIAS VINEĈ IN VILLA VETUS CURT. Scamium quod fecerunt monachi cum Adalberto. Donat Adalbertus duas raxas de vinea quĉ Vallis vocatur, in Vetus Curt, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et omne quod habet ibi, totum ad integrum; et terminatur de una parte terra Arberti, ad medium diem via puplica, a mane terra Duranni, a certio terra Noer. S. Adalberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Dodonis. S. Duranni. S. Mainfredi. S. Fredeberti. S. Rollanni. (B. o. 414, CCCCXI.) ?? {329}2155. 993-1048 (?). CHARTA QUA ARMARUS DAT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM IN RAVERIS. Placuit atque convenit inter monachos Clunienses et istum hominem, nomine Armarum, quoddam scamium de terra facere. Donat jam dictus homo monachis in Raveris terram quĉ habet in longitudine perticas XV, et in latitudine X, et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri; et faciant quicquid facere voluerint. S. Armeri. S. Rannaldi, filii ejus. S. Ermengerii. S. Adelelmi. S. Dodonis. S. Arberti. S. Avanĉ. (B. o. 415, CCCCXII.) ?? 2156. 993-1048 (?). CHARTA QUA DURANNUS ET CĈTERI VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA VETUS CURT. In nomine Dei. Ego Durannus et Rannaldus, Aimo, Arbertus, vendimus monachis Sancti Petri duas perticas et pedes X de prato pro XX denariis; et faciant ipsi monachi quicquid facere voluerint: hoc est in villa Viscurto; et terminatur a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Arlabaldi, a tertio, rivo decurrente. S. Duranni, Rannaldi, Aimonis, Arberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Grimaldi. S. Duranni. S. Girbaldi. (B. o. 416, CCCCXIII.) ?? 2157. 993-1048 (?). CHARTA QUA TEDO ET UXOR EJUS DOMINICA DANT PIGNORI [MONASTERIO CLUNIACENSI] VINEAM IN VILLA VETUS CURT. Cautio quam Ted fecit et uxor ejus Dominica in Viscurto, pro solidis {330}IIIIor usque ad V annos, hoc est una vinea quĉ terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Ermetis, a sero terra Noĉ, a certio terra Gauffredo; et post V annos teneant usque in diem solutionis. S. Ted et uxoris suĉ Dominicĉ. S. Dodonis. S. Algotis. S. Bernardi. S. Rannaldi. (B. o. 417, CCCCXIIII.) ?? 2158. 993-1048 (?). CHARTA QUA ALGOTUS ET CĈTERI DANT PIGNORI MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VETUS CURT. Cautio quam fecit Algotus, et Rannaldus, et Eva, filia sua, hoc est una vinea in Viscurto pro solidis VI, usque ad tres annos, et ex omni parte terra Sancti Petri. Et post tres annos usque ad diem redemptionis. S. Algot, et filiĉ ejus Evĉ. S. Rannaldi. S. Bernardi. S. Ted. (B. o. 418, CCCCXV.) ?? 2159. 993-1048 (?). CHARTA QUA GRIMALDUS DAT PIGNORI VINEAM MONASTERIO CLUNIACENSI. Ego, in Dei nomine, Grimaldus dono in cautione vineam unam pro solidis IIII usque ad XXX annos, et terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die via puplica, a sero et a certio terra Sancti Petri; et post XXX annos usque in diem redemptionis. S. Grimaldi ejusdem. S. Dodonis. S. Girbaldi. S. Duranni. S. Bernardi. (B. o. 419, CCCCXVI.) ?? 2160. 993-1048 (?). CHARTA QUA MAINFREDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM IN VILLA VETUS CURT ET CAMPUM QUI VOCATUR A CRUSILLE. Scamium fecerunt monachi Sancti Petri Cluniensis, cum famulo suo, Mainfredo nomine. Donat ipse famulus jam dictis monachis in villa Vetus Curte, quĉ dicitur in Raveridis, terram quam conquesivit de {331}Duranno et Arlufo et de Giperio et heredibus eorum; et in alio loco unum campum qui vocatur a Crusille: et habet in longum perticas XX et in una fronte VI et in alia VIIII, et terminatur a mane de ipso donatore, a medio die terra Ramnaldi, a sero terra Rainberti, a certio terra Rainburgis feminĉ; et faciant monachi quicquid voluerint. S. Mainfredi. S. Grimaldi. S. Andreĉ. S. Constantii. S. Rainardi. S. Duranni. (B. o. 420, CCCCXVII.) ?? 2161. 993-1048 (?). CHARTA QUA CONSTANTIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM MANSIONE IN VILLA VETUS CURT. Ego Constantius vendo monachis unum curtile cum mansione in Vetus Curto, accipiens IIos solidos et VII denarios, et faciant quicquid voluerint; et habet in longum perticas VII et dimidiam, et in latum IIIIor. S. Constantii. S. Stephani. S. Rannaldi. S. Bernonis. (B. o. 421, CCCCXVIII.) ?? 2162. 993-1048 (?). CHARTA QUA ARLEIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VETUS CURT. Ego Arleius dono monachis in loco escamii vineas quas conquesivi de Bernone, totum ad inquirendum in Viscurt. S. Bernonis. S. Rannaldi. S. Wandoldrodi. S. Bernardi. S. Arlei. (B. o. 422, CCCCXVIIII.) ?? 2163. 993-1048 (?). CHARTA QUA RAMBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS IN VILLA VETUS CURT. Ego Rambertus dono monachis in loco escamii vineas quas conquesivi {332}de Constantio, de Bernone, de Fredeberto, unam rasciam ad inquirendum; et sunt [in Vetus Curt,] infra unam clausuram. S. Ramberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernonis. S. Constantii. S. Wandoldrodi. (B. o. 423, CCCCXX.) ?? 2164. 993-1048 (?). CHARTA QUA WARNERIUS BONNIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VETUS CURT. Ego Warnerius, qui et Bonnius, dono similiter in loco escamii vineam unam quam conquesivi de Bernone in Vetus Curt, in ipsa clausura. S. Bernonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Rannaldi. S. Wandaldrodi. (B. o. 424, CCCCXXI.) ?? 2165. 993-1048 (?). CHARTA QUA ERMEMBURGIS ET FILIUS EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM IN VILLA VETUS CURT. Ego, in Dei nomine, Ermemburgis et filius meus Bernardus donamus monachis in loco escamii terram in Vetus Curt, quĉ vocatur in Ravairilis, et habet in longum perticas XXII, in transversum VI. S. Bernonis. S. Constantii. S. Rannaldi. (B. o. 425, CCCCXXII.) ?? 2166. 993-1048 (?). CHARTA QUA ALERICUS ET UXOR EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA VETUS CURT. Ego, in Dei nomine, Alericus et uxor mea Constantia donamus monachis, in loco escamii, in villa Viscurto, campum unum quem Girbertus dedit uxori meĉ; et habet perticas in longum XVIII, in transverso VIIIto et VIII pedes. S. Alerici, et Constantiĉ, uxoris ejus. S. Rainberti. S. Romoldi. S. Bernaldi. S. Rotberti. (B. o. 426, CCCCXXIII.) ?? {333}2167. 993-1048 (?). CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS EVA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA VETUS CURT. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Durannus et uxor mea Eva, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo terram [in villa] quĉ vocatur Vetus Curt, in loco scamii, et unam vineam, et quantum ibi habeo, et unum pratum quod ibi habeo; et in alio loco terram quĉ habet in longo perticas VII et in lato II, et faciant quicquid facere voluerint. S. Duranni et uxoris ejus Evĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ornati. S. Tetelmi. S. Gonterii. S. Gislardi. (B. o. 427, CCCCXXIIII.) ?? 2168. 993-1048 (?). CHARTA QUA RAMBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET PRATUM IN VILLA VETUS CURT. Noverint cuncti fideles, quod ego Rambertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo unum campum in Vetus Curt, qui habet in longum perticas XVII et in latum IX, et unum pratum simul tenens, et habet in longum perticas VIII, in latum similiter. S. Ramberti, qui fieri rogavit. S. Alerici. S. Arlei. S. Mainfredi. (B. o. 428, CCCCXXV.) ?? 2169. 993-1048. CHARTA QUA LAMBERTUS ET UXOR EJUS EMMA ATQUE FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CURCIACO. Ego Lantbertus miles, positus in infirmitate corporis, jamjamque appropinquante ultima die finis vitĉ meĉ, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loci Cluniensis habitatoribus, quibus domnus {334}Odilo abba preesse videtur, unam vineam quam emi ad Arnaldum X solidis, pro redemptione animĉ meĉ et in locum sepulturĉ. Est autem ipsa vinea in villa quĉ vocatur Curtiacus; et terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie similiter, a sero via puplica, a certio terra Sigaldi. Totam ad integram donamus ego Lantbertus et uxor mea Ema, et filii mei Wichardus et Gausfredus atque Berardus jam dicto loco. Si quis contra hanc donationem ullam calumpniam inferre voluerit, nisi cito resipuerit, pars ejus sit cum Datan et Abiron, et inantea firma et stabilis permaneat, sine ulla contradictione. Actum Cluniaci puplice, die dominico, presente domno Rotberto priore. S. Walterii. S. Wigonis. Olim jam dicta vinea data fuerat supranominato loco a quodam Rotberto clerico. (B. o. 433, CCCCXXX.) ?? 2170. 993-1048. CHARTA QUA LETBALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA AZIACO. In nomine ejus cujus nutu et voluntate omnia consistunt in cĉlo et in terra. Ego Letbaldus dono eidem Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur domnus abba Odilo, aliquantulum ex mea hereditate, pro redemptione animĉ meĉ et parentum meorum, scilicet unam vineam quĉ mihi jure propinquitatis obvenit, ut ab hodierno die predicti loci habitatores teneant et possideant. Est autem prefata vinea in villa Aziaco; et terminatur a mane terra Eldeberti, a medio die terra Hildini, a sero et a certio terra Stephani. Sane si quis hanc cartam violare presumpserit, non vindicet quod petit, sed insuper auri libram componat, nisi ad congruam satisfactionem venerit. S. Letbaldi, cujus voluntate hĉc carta facta est. S. Bernardi. S. Mainguodi. S. Widonis. S. Aldeberti. S. Ticilini. S. Hildini. S. Rainberti. S. Airoardi. (B. o. 440, CCCCXXXVII.) ?? {335}2171. 993-1048. CHARTA QUA WALTERIUS ET FRATRES EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS IPSORUM HUGONIS, MANSUM IN VILLA PIRIACO. Quisquis Deo et sanctis ejus in isto presenti seculo de sua hereditate donat, ipse sibi in futura vita premium vitĉ ĉternĉ preparat. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Walterius et fratres mei donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abba, pro remedio animĉ fratris nostri Hugonis, unum mansum, qui est situs in pago Matisconensi, in villa quĉ vulgo dicitur Piriaco; et habet de omnibus partibus terminationes ex ipsa hereditate. Si quis vero contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum incurrat, nisi ad emendationem venerit; et cui litem intulit auri libram persolvat, ut hĉc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Walterii. S. Witdonis. S. Humberti. S. Wigonis. Actum Cluniaci puplice, feria IIIIa. Arnulfus levita scripsit. (B. o. 442, CCCCXXXVIIII.) ?? 2172. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS TEIZA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN MONTE PRESENTINO. Auctor salutis humanĉ omnes homines ad vitam volens ĉternam perducere, concessit presentiarum facultatum possessoribus hanc adquirere posse, si in presenti de suis rebus amicos studuerint facere. Quam ob causam notum sit cunctis christicolis, tam presentibus quam futuris, quod ego Bernardus et uxor mea Teiza, pro peccatorum nostrorum enormitate, atque ut ad vitam mereamur ĉternam post hujus vitĉ terminum pervenire, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro {336}et Paulo et hominibus Deo servientibus in famosissimo cenobio Cluniaco, quibus preest domnus abba Odilo, aliquid de nostra hereditate, hoc est unum mansum cum omnibus pertinentibus ad ipsum, pratis scilicet, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, silvis, cum exitibus et regressibus, qui situs est in Monte Presentino, et in quo manet Constantius cultor. Hĉc omnia usque ad inquirendum perpetualiter possidenda tradimus jam prefati loci habitatoribus, ut deinceps teneant et possideant, calumpniatoribus nullis existentibus. Si quis hanc donationem calumpniare voluerit, anathema sit. S. Bernardi et uxoris ejus, qui hanc donationem fecerunt. S. Girberti. S. Tresmundi. S. Aldradi. S. Duranni. S. Teotardi. S. Ugonis. Item S. Ugonis. S. Duranni. S. Wigonis vicecomitis. (B. o. 444, CCCCXLI.) ?? 2173. 993-1048 (?). CHARTA QUA ADALBERTUS NOTUM FACIT SE IPSUM ET OMNEM HEREDITATEM SUAM MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Notum sit omnibus, quod ego Adalbertus peccator trado me ipsum Sancto Petro jure serviendi, omnemque hereditatem quĉ mihi jure hereditario videtur inesse, similiter dono Sancto Petro, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum, quam hodie videor tenere ac possidere; faciantque monachi de me et de hereditate mea quicquid voluerint. Actum Cluniaci publice. S. Adalberti, qui fieri et firmare rogavit. (B. o. 455, CCCCLII.) ?? 2174. 993-1048. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA TRESCURT ET QUERELAM DE QUIBUSDAM HOMINIBUS WERPIT. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis Christi fidelibus, quod ego Hugo, pro redemptione animĉ meĉ et omnium parentum meorum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum {337}Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, quantum mea parvitas permittit, ex hereditate mea quĉ est sita in episcopatu Augustudunensi, in villa Trescurt: hoc videlicet quod habeo et dare possum; et ad presens unum mansum in vestitura, quod tenebat quidam homo nomine Bartholomeus. Duos autem mansos qui sunt in predicta villa volo tenere quamdiu vixero; post meum vero discessum, ad jam dictum locum deveniant. Facio autem werpitionem de illa querela quam habebam contra illos homines: Rocelinum et uxorem ejus et infantes illorum, quos requirebam ad servos; Vulbertum et uxorem ejus et infantes illorum; Tedricum, Arbertum, Amalbertum, Petrum, Sofisam, Rambergam, Rotbertum. S. Hugonis, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Gausfredi. S. Bernardi. S. Hugonis. (B. o. 456, CCCCLIII.) ?? 2175. 993-1048 (?). CHARTA QUA MAIOLUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNEM HEREDITATEM SUAM. In nomine Verbi incarnati. Ego Maiolus donationem facio Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de omni parte meĉ hereditatis, quĉ mihi ex jure parentum evenit, ubicunque sit posita, cum servis et ancillis, franchisiis quoque et apenditiis omnibus, Maiolo videlicet et filiis ejus et filiabus. S. Maioli, qui fieri et firmare rogavit. S. Arleii. S. Stephani. (B. o. 460, CCCCLVII.) ?? 2176. 993-1048 (?). CHARTA QUA ALGERIUS ET UXOR EJUS AALMODIS ET FILIUS CONSTANTINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILOS IN VILLIS BIGERIAS, MIRIACO ET CURCIACO. Consulens omnipotens Deus humanĉ fragilitati, precipit ei ut de transitoriis et de terrĉnis rebus valeat sibi celestia et ĉterna mercari, dicens: ĞDate elemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Igitur ego, {338}in Dei nomine, Algerius et uxor mea Aalmodis et filius meus Constantinus, pro animarum nostrarum remedio, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate, quĉ conjacet in pago Matisconense: hoc est unum curtile in villa Bigerias, terminatum a sero terra francorum, a mane terra Sancti Petri, a medio die via puplica. In alio loco, in Castello, in villa Miriaco, unum curtile, a sero terminatum via puplica, ex aliis vero partibus terra Sancti Petri. Hĉc omnia dono in tali conventu, ut ab hodierno die et deinceps faciant ex eis monachi quicquid facere voluerint. Dono etiam unum campum in loco qui vocatur ad Corrigiam, pa[r]tem meam, quam ibi habeo, in tali conventu ut quamdiu vixero teneam, post discessum vero meum supradicto loco deveniat. Dono etiam in alio loco ego Aalmodis unum curtile in villa Curciaco, terminatum a duabus partibus terra Sancti Petri, a mane vie puplica, in tali conventu, ut quamdiu vixero teneam, et post discessum meum monachis deveniat. In alio loco etiam unum campum in ipsa villa, in hereditate Sancti Petri, ita ut ab isto die quicquid facere voluerint faciant. S. Algerii et uxoris ejus Aalmodis et Constantini, filii ejus. S. Rodulfi. S. Christiani. S. Oddonis. (B. o. 465, CCCCLXII.) ?? 2177. 993-1048 (?). CHARTA QUA BERTARDUS ET HEREDES EJUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN CLAUSO QUI DICITUR AD PUTEUM. Igitur ego, in Dei nomine, Bertardus et heredes mei vendimus aliquid de nostra hereditate monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur. Est etiam ipsa hereditas in pago Matisconense, in agro Apargiacense, in clauso ubi dicitur Ad Puteum, quantum ibi habere visus sum, et deforis clauso III pecias de terra culta, ut monachi teneant et possideant sine ulla interpellatione. {339}S. Bertardi, qui scribere fecit ipseque firmavit. S. Constantii. S. Letardi. S. Isnardi. S. Ebrardi. S. alii Isnardi. S. Dominici. Bertrandus monachus scripsit. (B. o. 468, CCCCLXV.) ?? 2178. 993-1048. CHARTA QUA MARTINUS ET ELDEAR VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA BUSSERIAS. Dilecto Deo, dunno Odiloni suisque monachis vendimus ego Martinus et Eldear unam vineam in pago Matisconense, in agro Ponciaco, in villa Busserias, et accipimus a vobis solidos VIIII, et faciatis ab hac die quicquid facere volueritis; quĉ terminatur a mane terra Sancti Stephani, a medio die et a sero Sancti Petri. Qui autem contradixerit, auri libras IIII componat, omnique tempore firma permaneat. S. Martini et Eldear, qui vendiderunt et firmare rogaverunt. S. Petri. S. Teutfredi. S. Girbaldi. S. Rielmi. S. Teutgrini. (B. o. 471, CCCCLXVIII.) ?? 2179. 993-1048. CHARTA QUA BERTRANNUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VILLAM NOMINE FALGERIAS. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Ego Be[r]trannus sacerdos Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniensis monasterii, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, villam quĉ dicitur Falgerias, totum ad integrum, cum campis, pratis, boscum cum aquis aquarumque decursibus, et omne quod ad ipsam villam respicere videtur, dono ad supradictum locum, et quicquid facere voluerint monachi ab hodierno die faciant. S. Bertranni presbiteri, qui hanc cartam facere rogavit et ipse firmavit testibusque roborari {340}precepit. S. Stephani fratris ejus. S. Beraldi decani. S. Joseph. S. Arulfi. S. Stephani. (B. o. 476, CCCCLXXIII.) ?? 2180. 993-1048 (?). NOTITIA DONATIONIS DUORUM MANSORUM ET SERVORUM AB ARLEIO IN VILLIS ALTA CURTE ET MAXILIANO MONASTERIO CLUNIACENSI FACTĈ. In Alta Curte unum mansum cum omnibus apenditiis, et uno servo nomine Ebrardo, Arleius; in Maxiliano unum mansum cum omnibus apendiciis et servo Domnefredo. (B. o. 485, CCCCLXXXII.) ?? 2181. 993-1048. CHARTA QUA ALINDRADA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA SOLINIACO. In nomine Domini. Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod ego Alindrada dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, de hereditate mea quĉ michi de maternĉ hereditate advenit, hoc est vinea quĉ terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, vinea quam dedit Teulfus Sancto Petro, a sero terminat de ipsa hereditate, a cercio clausum de Capponarias; et est sita in pago Matisconense, in villa quĉ vocatur Soliniacus: pro remedio animĉ meĉ et patris mei vel matris seu filii mei Eldeberti. Facio autem hanc donationem tali tenore, ut quamdiu vixero consilium et adjutorium ex hoc loco ubi necesse fuerit habeam. Si quis vero huic nostrĉ donationi injuste calumpniam intulerit, iram Dei omnipotentis incurrat. S. Alindrade, quĉ hanc donationem fecit. S. Frotmaldi. S. Guntardi. S. Drogonis. S. Ramberdi. S. Humberdi, Ebrardi, filiorum ejus. Actum Cluniaco, die mercurii, in Natale Innocentium. (B. o. 489, CCCCLXXXVI.) ?? {341}2182. 993-1048. CHARTA QUA CONSTANTIUS DE PONTEL DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODIUM SUUM IN VILLA BUSSEDO. Ego Constantius de Pontel dono Deo et Sancto Petro, et ad locum Cluniacum, alodum meum qui est in villa Bussedo, ea convenientia ut quamdiu vixero teneam, et omni anno, in vestitura, IIIIor denarios persolvam. Post mortem vero meam, ipsum alodum ad locum Cluniacum ex integro perveniat; et faciant monachi ex eo quicquid voluerint. (B. o. 499, CCCCXCVI.) ?? 2183. 993-1048. CHARTA QUA CONSTANTINUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA SEIA. Ego Constantinus vendo Sancto Petro unum campum qui situs est in pago Matisconense, in agro Arelariacense, in villa Segia. Terminat de tribus partibus terrĉ Sancti Petri, et a cercio terrĉ Rannaldi; habet in longitudine perticas VI, in latitudine IIas: pro precio XIIcim denariorum. S. Constantini, qui fieri et firmare rogavit. S. Udalardi, Berardi, Siboldi, Gislardi. (B. o. 518, DXV.) ?? 2184. 993-1048 (?). CHARTA QUA GAUSLENUS MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLA CINTILIACO ALIUMQUE MANSUM CUM SERVO IN VILLA CICONIAS. Omnibus sub norma chatholicĉ fidei degentibus notum et manifestum sit, quod ego Gauslenus miles, considerans pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad {342}locum Cluniacum, de mea hereditate, quĉ est sita in pago Cabilonense, duos videlicet mansos cum omnibus quĉ ad ipsos mansos aspicere videntur, qui conjacent in villa Cintiliaco; in tali conventu, ut si ego sine legali herede mortuus fuero, monachi de Cluniaco de ipsis faciant quicquid facere voluerint. Unum mansum tenet francus nomine Areis, et alium servum, vocabulo David. Dono etiam alium mansum in villa Ciconias quĉ est sita in episcopatu Matisconense, cum servo nomine Bernardo et filiis et filiabus ejus. Hunc autem mansum et hunc servum in tali dono convenientia, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum vero discessum a seculo, monachi in proprios usus accipiant. Pro his autem omnibus dono ad presens in vestitura unum campum in villa Cintiliaco, quem dicunt ad Belosas. S. Gausleni, qui hanc cartam fieri precepit. S. Anselmi, Widonis, Huberti, Hugonis, Tetbodi, Arlerii, Rodulfi. (B. o. 521, DXVIII.) ?? 2185. 993-1048 (?). CHARTA QUA WICHARDUS ET UXOR EJUS RAIMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANCIPIUM NOMINE INGELBERTUM. In Christi nomine. Ego Vuicardus et uxor mea Raimodis donamus Sancto Petro unum ex nostris mancipiis, nomine Ingelbertus; et sit ab hodierno die semper in servitio Sancti Petri pro animabus nostris. S. Vuicardi, Maioli, Raimodis, Ingelelmi, Sivuini. (B. o. 526, DXXIII.) ?? 2186. 993-1048 (?). CHARTA QUA DURANNUS, CONSENTIENTIBUS UXORE ET FILIIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CAVINIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego {343}Durannus, consentiente uxore mea Eva ac filiis meis, dono Deo et Sancto Petro aliquid de mea hereditate: hoc est unam vineam quĉ est sita in pago Lugdunensi, in villa Caniviaco; et terminat a sero et a cercio terra Oddonis, a mane terra Duranni, a medio die via publica. Infra istas terminationes, dono totum ad integrum; et faciant monachi quicquid facere voluerint ab hordierna die. S. Duranni, qui fieri firmarique rogavit. S. Evĉ, uxoris suĉ, et filii ejus Umfredi, Umberti, Berardi. (B. o. 532, DXXVIII.) ?? 2187. 993-1048 (?). CHARTA QUA TEDGARDIS ET FILIUS EJUS DURANNUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CAMPUM IN VILLA CONFLANS. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Tedgardis dono ad locum Cluniensem aliquid ex rebus meis, quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Conflandis, in agro Uriaco, hoc est vineam unam quĉ terminat de duabus partibus terra Sanctĉ Mariĉ et Sancti Filiberti, de aliis duabus partibus via publica. Dono etiam ego Durannus, filius ejus, unum campum in ipsa villa, quĉ terminat a mane terra Girberti, de tribus partibus terra Sancti Petri; et quamdiu vixero teneam ipsum campum. S. Tedgardis. S. Duranni, Bernardi, Leudbaldi, Gundulfi, filiorum ejus. S. Ingelberti, Agberti, Arlandi. S. Aalberti. Actum Cluniaco. (B. o. 535, DXXXI.) ?? 2188. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS INGELTRUDIS, CONSENTIENTIBUS FILIIS SUIS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA SANCTI LEODEGARII. In nomine Dei, ego Bernardus et uxor mea Ingeltrudis, consentientibus filiis nostris Nadale, Alimardo et Duranno, damus ad locum {344}Cluniacum, qui est constructus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, cui preest dunnus Odilo abba, unum curtile in villa Sancti Leodegarii, et est conclusum ex omni parte, pro animĉ meĉ remedio et omnium parentum meorum; et faciant monachi Sancti Petri ab hodie et deinceps secundum suam voluntatem, sine contradicti[one] ullius hominis, ex eo quicquid voluerint. S. Bernardi, qui fecit et ipse firmavit. S. Duranni. S. Pontii. S. Duranni. (B. o. 539, DXXXV.) ?? 2189. 993-1048. CHARTA QUA RICHARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLA AZOLAS ET IN LOCO QUI VOCATUR CAPELLA AD ROCAM. Ego igitur, in Dei nomine, Richardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, unum mansum in villa quĉ vocatur Azolas, et quicquid ad ipsum mansum pertinet; et in alio loco qui vocatur Capella ad Rocam, dono alium mansum et totum quod ad ipsum mansum pertinet. Ego Richardus hanc cartam feci, scripsi et firmavi. S. Hugonis filii sui. S. Esmidi. (B. o. 544, DXL.) ?? 2190. 993-1048. CHARTA QUA ALDIGERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS IGGIACO, MAISIACO, ETC. Conditor omnipotens Deus humanĉ fragilitati prĉcipit, ut de terrenis et transitoriis rebus sibi cĉlestia et eterna mercentur, inquiens: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Igitur ego, in Dei nomine, Aldigerius, pro remedio animĉ meĉ, patrisque mei ac matris, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi excellentissimus ac Deo amabilis Odilo abba preesse videtur, aliquid de meo jure hereditario, quod conjacet in pago Matisconense, {345}in agro Aggiaco, scilicet IIIIor curtilia in villa Iggiaco, et est unum ex illis in loco qui vocatur Jallo, aliud in loco qui nominatur Clusellis, et alliud in loco qui vocitatur in Prato Maigin, et aliud in loco qui dicitur Leboreth; et in villa Maisiaco curtilia tria, et unum campum in loco Beccuel, et duas perticas, et unum pratum, et duas perticas ad Pogeth, et aliam peciolam ad Vigiaco, et in Malesart duas perticas de campo, et in villa Vigiaco, in loco qui dicitur Belosia, unum mansum et duas rascias de vinea, et in villa Privisiaco unam rasciam de vinea, et in Maringeu unum curtile, et in villa Scola, in loco Monte Follecte, unum mansum, et in villa Berzosotz unum mansum et duas rascias de vinea ibi, et unum curtile. Hanc donationem in tali tenore facio, ut quandiu vixero teneam, et post discessum meum ad jam dictum locum omnia perveniant, et quicquid ex eis facere voluerint faciant; in presenti autem, in vestitura, omnia quĉ sunt mea in villa Maisiaco ex integro trado. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit, nisi citius ad emendationem congruam venerit, sit pars ejus cum illis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.ğ Actum Cluniaco publice. S. Aldigerii, qui fieri et firmare rogavit. S. Constantii presbiteri. S. Bernardi presbiteri. (B. o. 546, DXLII.) ?? 2191. 993-1048. CHARTA QUA AINARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET FRATRIS SUI BERNARDI, QUASDAM RES IN VILLIS MISIACO ET CIRGIS. Conditor ac redemptor humani generis Dominus Jesus Christus, veniens in hunc mundum per ineffabile suĉ incarnationis mysterium, inter cetera suorum preceptorum documenta, auditores suos docuit {346}quam maxime pietatis et misericordiĉ insistere debeant operi, dicens eis: ĞEstote misericordes;ğ et ut bonus pater ammonens filium, dixit: ĞElemosina a morte liberat, et non sinit animam ire in tenebras.ğ Igitur ego Aynardus, his ammonitionibus obtemperans, pro redemptione animĉ meĉ, et fratris mei Bernardi, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea quĉ est sita in pago Matisconensi, in villa Misiaco: hoc sunt duo prata, cum duobus campis illis contiguis, juncta una vercaria, in ipsa denominata villa. Dono quoque eis in alia villa que vocatur Cirgis tertiam partem unius condaminĉ simul cum uno curtili. Manet etiam quidam ruricula in ipso agro quem dono ad jam dictum locum, et servitium quod mihi solitus erat reddere, deinceps persolvat senioribus prefati loci. Si quis autem, quod evenire minime credo, calumpniare temptaverit hanc meĉ donationis cartam, sit societas ejus cum reprobis ĉterna dampnatione plectendis. S. Aynardi, qui fecit et ipse firmavit. S. Joceranni. S. Hugonis. S. Lanberti. S. Bodonis. S. Bernardi. S. Girbaldi. S. Gisonis. S. Aimonis. (B. o. 547, DXLIII.) ?? 2192. 993-1048. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ELDEARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MARCHISOLIO. Dominis in Christo fratribus Leotbaldo monacho cum ceteris Cluniensis ĉcclesiĉ monachis, ego Bernardus et uxor mea Eldeardis, cum consilio amicorum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, sub regimine dunni Odilonis abbatis, unam vineam quam vocant in Marchesot, terminatam de tribus partibus terra Sancti Petri, de IIIIa de ipsa hereditate; tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus, et post discessum nostrum ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura autem omnibus annis dabimus {347}habitatoribus prefati loci IIIIor sextarios de vino. S. Bernardi et uxoris ejus Eldeardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adelelmi. S. Johannis. S. Evrardi. S. Girbaldi. S. Arenfredi. S. Ragenfredi. (B. o. 553, DXLVIIII.) ?? 2193. 993-1048 (?). CHARTA QUA WICHARDUS ET UXOR EJUS RAINGARDIS ALIIQUE DANT MONASTERIO CLUNIACENSI HEREDITATEM SUAM IN PAROCHIA SANCTI MARTINI. In nomine Domini, ego Wichardus et uxor mea Raingardis donamus Deo et Sancto Petro monachisque Cluniensibus, pro animabus nostris et omnium fidelium defunctorum, et pro filio nostro monacho, nomine Stephano, collaudantibus filiis nostris Ponto, Otgerio atque Wichardo, in parrochia Sancti Martini, totam illam hereditatem quĉ nobis advenit, in vineis, terris, planis, et silvis, et per omnes locos ubi nobis hereditas advenerit. Ego Wichardus de Selvola et frater meus Arnoldus donamus et laudamus; et isti sunt testes nostri Gotdefredus, Bernardus. (B. o. 560, DLVI.) ?? 2194. 993-1048 (?). NOTITIA WERPITIONIS CUJUSDAM SERVI, NOMINE BERNARDI, QUAM FECIT LAMBERTUS DE MARZIACO MONASTERIO CLUNIACENSI. Notitia werpitionis quam fecit Lantbertus de Marziaco, in presentia dunni Odilonis abbatis et Odurici prioris, Almanni, Warnerii, Andreĉ, Isnardi, ceterorumque fratrum, de quodam servo, nomine Bernardo, Sancto Petro. Nam rectitudinem quam habebat in eo dedit. Si vero contra rectitudinem aliquam calumpniam habebat Deo et Sancto Petro, Deo et Sancto Petro vuerpivit. Quod si aliquis fuerit qui hanc werpitionem sive donationem calumpniaverit, iram omnipotentis Dei et sancti Petri, principis apostolorum, incurrat, nisi cum satisfac[t]ione emendaverit. (B. o. 577, DLXXIII.) ?? {348}2195. 993-1048. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT SE LEOTO MILITI CELLARIUM IN CASTRO LORDONO QUOD FUIT ACHARDI, FRATRIS EJUS, CONCESSISSE. Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris, quod ego frater Odilo, abba Cluniensis, consentientibus fratribus, dono huic militi, nomine Leoto, cellarium fratris sui Achardi in castro Lordono, ut ibi mittat panem suum, et vinum et quĉque sibi necessaria, tali conventu, ut quandiu vixerit, teneat; et post ejus obitum, cum omnibus quĉ in eo inventa fuerint ad Sanctum Petrum perveniat. S. Odilonis abbatis. S. Almanni. S. Heinrici. Et ex alia parte: S. Leotaldi, Gausfredi, Artaldi. (B. o. 578, DLXXIIII.) ?? 2196. 993-1048 (?). CHARTA QUA ARNULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CAMPUM SERVUMQUE IN VILLA FLATGIACO. Ego Arnulfus dono Sancto Petro, pro anima Rotrudis, vineam unam et campum in villa Flatgiaco, ad Campum Rottundum vocatur: terminatum a mane muro manufacto, a cirtio similiter, a medio die duorum Bernardi de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri; et unum servum, nomine Warembertum. S. Arnulfi. S. Givuini. S. Constantii. S. Ornadi. (B. o. 582, DLXXVIII.) ?? 2197. 993-1048. CHARTA QUA EBRALDUS ET LIBERI EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI SERVUM NOMINE JOSBERTUM. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Ebraldus et filii mei Achardus, Richardus, Johannes, Aidoardus, et filiĉ Bernoeldis, Bereldis, nos pariter donamus unum servum, nomine Josbertum, Deo et {349}Sancto Petro Cluniensis monasterii, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, pro remedio animarum nostrarum, ut monachi presentes et futuri eum in servitio teneant perpetualiter, sine ulla interpellatione. S. Ebraldi et filiorum suorum ac filiarum, qui donationem servi fecerunt, et ipsi firmaverunt. S. Bernardi. S. Duranni. S. alii Ebraldi. S. Aymonis presbiteri. S. Duranni presbiteri. Frater Balduinus scripsit. (B. o. 586, DLXXXII.) ?? 2198. 993-1048. CHARTA QUA WIGO, FILIUS ELDINI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA VERZIACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructo, cui preest dunnus abba Odilo, ego Wigo dono unum mansum quem pater meus Eldinus excamiavit a comite de Mascono, cum omnibus apenditiis suis, in villa quĉ vocatur Verziacus, pro remedio animĉ meĉ et omnium fidelium christianorum. Si quis calumpniare voluerit, nisi cito resipuerit, omni maledictione subjaceat. S. Wigonis, qui hanc donationem fecit et ipse firmavit. S. Oddonis, fratris ejus. (B. o. 590, DLXXXVI.) ?? 2199. 993-1048. CHARTA QUA ALDO ET UXOR EJUS OTTA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MOLENDINUM A PONTIO ANTEA SANCTO PETRO DATUM. Ego, in Dei nomine, Aldo et uxor mea Otta donamus Domino Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preesse videtur, unum molendinum cum salceto, et quicquid ad illud aspicit, in tali tenore, ut quamdiu vixerimus ego Aldo et uxor mea Otta, et unus filius noster, nomine Durannus, unam medietatem teneamus et possideamus; altera in presenti ad Sanctum Petrum deveniat. Facimus autem hanc donationem pro remedio animarum nostrarum et pro {350}anima Pontiani, qui antea Sancto Petro donavit. Et si quis, aut nos, aut ullus de heredibus nostris, aut ulla persona, quĉ istam cartam calumpniare voluerit, omnes maledictiones super eum veniant, et postea firma et stabilis permaneat. S. Aldonis et uxoris ejus Ottĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Guldrici presbiteri. S. Lantberti filii eorum. S. Duranni presbiteri. S. Petri. S. Adam. S. Walterii. (B. o. 597, DXCIII.) ?? 2200. 993-1048. CHARTA QUA GODEFREDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA NEPOTIS SUI HELDINI, CURTILUM IN VILLA CURCIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus christianis tam presentibus quam futuris, quod ego Godefredus dono Deo et ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preesse videtur, pro anima nepotis mei Heldini, unum curtile de terra, cum vinea quĉ in ipso est, quod est situm in villa Curciaco, in episcopatu Matisconensi, et terminatur a medio et a cirtio terra Sancti Petri, a sero de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, dono monachis supradicti loci, taliter ut deinceps faciant quicquid voluerint, sine contradictione. S. Gotdefredi. S. Duranni presbiteri. S. Constantii presbiteri. S. Heldini. S. Meingodi. S. Alcherii. S. Odonis. (B. o. 602, DXCVIII.) ?? 2201. 993-1048. CHARTA QUA AIMENILDIS FEMINA, CONSILIO ET VOLUNTATE FILII SUI GERARDI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA MONERIA. Institutum et quasi pro lege traditum a predecessoribus est nostris, ut hii qui ex afluentibus sibi bonis, aliquid Deo militantibus tribuunt, literis commendentur, quatinus in posterum nulla oblivione possit esse {351}abolitum. Hĉc ego Aimenildis complens, pro remedio animĉ meĉ parentumque meorum, cum consilio et voluntate filii mei Gerardi, cĉdo Domino Deo beatisque apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui dunnus abba Odilo preest, unum mansum in villa Moneria, sicut Salomon presbiter ex me tenuerat; et est in parrochia Turciacensi. Ne quis hanc donationem facere possit irritam, manu propria firmo aliosque firmare volo. S. Aimenildis. S. Gerardi, filii ejus. S. Radulfi. S. Gunberti. S. Airrici. S. Gunberti. S. Bernardi. (B. o. 604, DC.) ?? 2202. 993-1048. CHARTA QUA MAIOLUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS ET SERVOS IN VILLIS VARENGO FLAGIACOQUE ET IN SILVA VAURA. In Christi nomine. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Maiolus, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui videtur preesse et prodesse dunnus Odilo abba, aliquid de hereditate mea pro salute animĉ meĉ, et meorum parentum, scilicet duos mansos in territorio Matisconensi, in villa quĉ vocatur Varengo; et in uno manso habetur unus servus, nomine Maiolus, quem etiam dono cum uxore sua et infantibus suis, cum silvis et pratis et omnibus ad ipsum mansum pertinentibus. Alius mansus habet duas mansiones, et vineam quĉ terminatur a mane terra Sancti Petri, et a meridie et a sero via puplica, a cirtio terra Sancti Petri. Dono etiam in ipsa villa de hereditate quĉ mihi a patre et matre succedit, omnem tertiam partem, et in omnibus omnino locis, ubicunque mihi a paterno et materno jure eveniunt, quesitum et ad inquirendum. Et in altera villa quĉ dicitur Flagiaco, de uno manso totam partem ad me pertinentem, et in silva quadam quĉ vocatur Vaura, totam meam partem de cunctis reditibus trado: donans jam dicto loco, tali ratione, ut quandiu libera senioribus loci hujus permanserit, arbitrio illorum regatur; si vero alicui data fuerint, a parentibus tollantur. Quam donationem taliter facio firme ac libere, ut si aliquando aliquis vel etiam ex parentibus {352}meis contradicere voluerit, componat C auri libras supradictis senioribus loci memorati. S. Maioli, qui hanc cartam facere et firmare rogavit. S. Stephani. S. Gisleberti. S. Aimonis. S. Siguini, filii ejus. (B. o. 605, DCI.) ?? 2203. 993-1048. CHARTA QUA OTTO LEVITA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA FALGERIAS. In nomine sancte Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Otto, pro redemptione animĉ meĉ, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid ex hereditate mea quĉ est sita in episcopatu Matisconensi, in villa Falgerias, scilicet unum mansum cum omnibus apenditiis suis, et omni anno VI denarios in vestitura persolvet. S. Ottonis levite, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. (B. o. 607, DCIII.) ?? 2204. 993-1048. CHARTA QUA LEOTALDUS ET BERNARDUS FRATRES NOTUM FACIUNT SE WERPIVISSE VINEAM QUAM MATER EORUM AREMBURGIS MONASTERIO CLUNIACENSI DEDERAT. Notum esse volumus omnibus christicolis in fide Ĉcclesiĉ permanentibus, quod nos duo fratres Leotaldus et Bernardus donationem de quada[m] vinea quam mater nostra Aremburgis dedit Sancto Petro Cluniensi monasterii in honore apostolorum Petri et Pauli constructi, cui preest dunnus Odilo abba, facimus sive werpitionem, ut ab hac die faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint. (B. o. 608, DCIIII.) ?? {353}2205. 993-1048. CHARTA QUA ARLUINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PER MANUM PATRIS SUI ADALARDI, OMNEM HEREDITATEM SUAM IN VILLA MALIACO. In Christi nomine. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Arluinus, adhuc vivens, delego Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preesse videtur domnus Odilo abba, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconense, in villa quĉ dicitur Maliacus, per manus patris mei Adalardi, videlicet ipsam hereditatem quĉ mihi jure materno evenit, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum, ubicunque sit posita. Facio autem hanc donationem pro animĉ meĉ remedio et omnium parentum meorum, qui laudatores estiterunt hujus donationis. (B. o. 621, DCXVII.) ?? 2206. 993-1048. CHARTA QUA CONSTANTINUS MILES NOTUM FACIT SE RES SUAS IN VILLA MALIACO SERVAMQUE MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE CERTIS CONDITIONIBUS. In Christi nomine. Ego Constantinus miles scire volo tam presentibus quam futuris, quia dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa que dicitur Maliacus, in loco qui dicitur Salniacus, videlicet unam condaminam, quantum visus sum habere in ea, totum ad inquirendum, ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam. Dono etiam in eadem villa, subtus mansum Ermenaldi, dimidium pratum. Dono etiam in ipsa villa de uno campo medietate super clausum Girbaldi. Dono iterum unam ancillam quam servus Sancti Petri tenet uxorem, nomine Rannaldus. Facio autem ea ratione hanc donationem, ut terram quam Arluinus delegavit Sancto Petro {354}pro remedio animĉ suĉ, mihi monachi Sancti Petri permittant quandiu vixero; et post discessum meum ad Sanctum Petrum simul cum hac donatione ad integrum perveniat. (B. o. 622, DCXVIII.) ?? 2207. 993-1048. CHARTA QUA PONTIA, CONSENTIENTE FILIO SUO GAUSMARO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI COLONIAM CURTILUMQUE IN VILLIS RINIACO ET TRESDIS. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles Christi, quod ego Pontia, in exitu extremo posita, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo venerabilis abba, quandam coloniam in villa Riniaco, in Longa Valle, in pago Matisconense, cum omnibus ad eam pertinentibus, usque ad inquirendum, perpetualiter possidendam, trado predicti cĉnobii habitatoribus. In villa vero quĉ Tresdis nominatur, dono unum curtile cum omnibus pertinentibus ad ipsum, terminatum ex omni parte terra Sancti Petri. Filium itaque meum Gausmarum, ut prenominato loco cartam hujus donationis faciat, rogo atque precipio. S. Gausmari, qui fieri jussit et ipse firmavit. S. Bernardi. S. Amblardi. S. Gausmari. S. Rotlanni. S. Arlabaldi. S. Constantini. (B. o. 624, DCXX.) ?? 2208. 993-1048. CHARTA QUA GRIMALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DOMUM CAMPUMQUE IN VILLA AIONA. Dominus dicit in Evangelio: ĞDate elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.ğ Propterea ego Grimaldus dono aliquid de mea hereditate {355}Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, videlicet unam mansionem cum vinea; et terminatur a mane terra Tetsane, ex alia parte terra Sancti Andreĉ, de tertia de ipsa hereditate, et habet perticas in longum XXXta IIas, in transversum V et dimidiam. Et in alio loco dono unum campum qui vocatur Adcrat, et habet perticas in longum XXXVI, et de transverso VII; a mane terra Sancti Petri, et ex alia parte terra Tetsane, de tertia terra Sancti Martini, in quarta terra Ermenaldi. Quĉ hereditas est sita in pago Matisconense, in agro Uriaco, in villa Aiona. Pro remedio animĉ meĉ ac in locum sepulturĉ, hĉc omnia trado ad locum supradictum; et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint. Et si homo est qui contradicere voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis, et postea permaneat firma et stabilis. S. Grimaldi, qui hanc donationem fecit et ipse firmavit firmareque alios rogavit. S. Tetonis. S. Odulfi. S. Johannis. S. Ermenaldi. S. Gerardi. (B. o. 625, DCXXI.) ?? 2209. 993-1048. CHARTA QUA BELIARDIS FEMINA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET SENIORIS SUI WIBERTI, TRES MANSOS IN VILLIS VISSANDONO ET BUFERIAS. In Christi nomine. Noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, quod ego Beliardis femina, reminiscens peccaminum meorum enormitatem, pro remedio animĉ mee et senioris mei Wiberti, dono Domino Deo atque Sancto Petro Cluniensi, et monachis ibi sub cura dunni Odilonis degentibus, aliquid de mea hereditate quĉ mihi jure paterno evenit; et est sita in villa Vissando, scilicet duos mansos cum omnibus eisdem pertinentibus, id est in campis, silvis, pratis, pascuis, vineis, cum omnibus quĉ ibi habere visa sum, ad integrum transfundo, in perpetuum supradicto apostolo Petro et jam dictis monachis. Qui autem mansi terminantur a mane terra Arlebaldi et Bernardi, a sero terra francorum, per medium autem via publica. Dono etiam alium mansum in villa Buferia, terminatum a mane terra Letaldi, a sero terra {356}Sancti Petri; et in Verneto Lupino unam contaminam atque unum pratum ad supradictum mansum pertinens. Dono iterum quendam exitum in Vissando qui respicit ad mansum Adelelmi. Propter calumpniam autem cujusdam filii mei, nomine Wichardi, comprimendam, dedi ei in commutationem unum mansum qui vocatur Vetula Curtis. S. Beliardis. S. Arlebaldi. S. Bernardi. S. Hugonis. (B. o. 638, DCXXXIIII.) ?? 2210. 993-1048. NOTITIA WERPITIONIS MANSI QUI VOCATUR CURTRIBERTO AB ODILA ET LIBERIS EJUS IN MANU DOMNI ODILONIS, ABBATIS CLUNIACENSIS, FACTĈ. Notitia werpitionis acta Cluniaco, die dominico, in presentia dunni Odilonis abbatis, in capitulo residentibus fratribus, quam fecerunt Odila et filii sui seu filiĉ suĉ ac mariti earum, videlicet Arluinus, Agnus, Rotlannus avunculus eorum, Rotdulfus, Durannus, de quodam manso quod nominatur Curtriberto, sito in pago Lugdunensi, in loco qui vocatur Casnus; adhibentes testes, scilicet Hugonem de Reortiaco, Acardum, Rotlannum. (B. o. 640, DCXXXVI.) ?? 2211. 993-1048. CHARTA QUA ODDO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS VINEAS IN VILLA CAVANIACO. Quibuscunque fidelibus hoc notum esse debetur, quod unusquisque mortalium summo adnisu debet studere, quatinus ex rebus temporalibus a Deo sibi collatis valeat adquirere perpetuum ac felicissimum regnum. Concedit quippe divina gracia unicuique fidelium, clamans et dicens per Evangelium: ĞThesaurizate vobis thesaurum indeficientem in cĉlum, ubi nullus est timor furium nec comestio aliqua tinearum.ğ Propheta quoque exhortans ad hĉc eadem precipit, ut demus elemosinam ut munda omnia sint nobis, quoniam sicut aqua {357}extinguit ignem, ita extinguit elemosina peccatum. Quapropter, in Dei nomine, ego Oddo, considerans enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in presentia dunni Odilonis abbatis, ex rebus mihi a Deo temporaliter concessis, scilicet duas vineas quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Cavaniaco: quarum una consistit in Crai, in manso ubi quidam homo Arluinus nomine stetit, cum terra quĉ ibi juxta eandem vineam est; et terminatur a duabus partibus via puplica, a tertio terra francorum, a quarta terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem in tali conventu, ut quandiu vixero teneam et possideam, reddens in vestitura IIII denarios omni anno, aut de vino sextarios IIII. Post meum vero discessum, quicquid agere voluerint agant monachi supranominati loci. S. Oddonis, qui fecit et ipse firmavit. S. Ornadi. S. Atonis. S. Girberti. S. Vuldrici. (B. o. 641, DCXXXVII.) ?? 2212. 993-1048 (?). CHARTA QUA ROBERTUS DE VITRIACO MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CONDAMINAM QUĈ DICITUR AD LUCHIACUM. Notum sit omnibus hominibus, quod ego Rotbertus miles de Vitriaco dedi Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus unam condumenam pro remedio animĉ filii mei Gauceranni. Est autem ipsa terra appellata ad Luchiacum, habens ad orientem terram Sancti Petri, ad meridiem meam propriam Rotberti qui hoc donum facio, ad occidentem viam puplicam. (B. o. 650, DCXLVI.) ?? 2213. 993-1048. CHARTA QUA PETRUS WERPIVIT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA DUNZIACO. Vuerpitio quam fecit Petrus de vinea in Dunziaco, scilicet de duabus {358}petiolis ante presentiam donni Lanfredi. Pro anima sua dat in ipsa villa vineam que habet a sero perticas XVII, a mane tredecim, in una fronte perticas VIIII, et in alia VI; et taliter ut quandiu vixero teneam et possideam, et post mortem meam ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura autem duos sextarios vini in unoquoque anno. S. Petri. S. Bernardi. S. Constabuli. S. Gonberti. (B. o. 661, DCLVII.) ?? 2214. 993-1048. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA MARCHESOLIO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET HELDEBERTUM. Noverint omnes quod ego Odilo, Cluniensium abba, cum consensu fratrum, donamus cuidam viro, nomine Heldeberto, quandam terram Beati Petri in villa Marchesot, scilicet pratum unum et campum unum qui terminatur de una parte de ipsius hereditate Heldeberti, de alia Sanctĉ Mariĉ et Sancti Johannis, de alia via publica. Econtra donat supradictus vir in ipsa villa campum unum a Nanto vocatur, qui terminatur de una parte de ipsa hereditate, de alia terra Sancti Petri, de alia via publica. Et faciant utrique quicquid facere voluerint. S. Heldeberti. S. Odonis. S. Wiberti. S. Maioli. S. Grifi. S. Rannaldi. S. Gisleberti. S. Aremberti. S. Bernardi. Acta Cluniaco publice. (B. o. 679, DCLXXV.) ?? 2215. 993-1048. CHARTA QUA VULBERTUS ET UXOR EJUS TETZA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ET SANCTO JOHANNI CHAVARIENSI DUOS CAMPOS IN MALO MONTE. Omnibus in gremio sanctĉ Dei ecclesiĉ pie viventibus notum esse cupio, qualiter ego Vulbertus et uxor mea Tetsa cogitavimus de Dei misericordia et de eterna retributione vel ut nobis adput Deum {359}merces adcrescat. Quapropter donamus Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis cĉnobii, cui domnus Odilo abba preesse videtur, Sanctoque Johanni precursori Domini Chavariensi, alodum juris mei: hoc sunt duo campi in loco qui dicitur in Malomonte siti; et habere videntur has terminationes: primus a mane terra Johannis, a medio die Constancii, a sero Stephani, a cirtio Winafredi; alius campus a mane terra Rotlandi, a medio die Sanctĉ Mariĉ, a cirtio similiter, a sero rivulo qui per estum siccatur, nomine Wilzano. Hos campos denominatos vel terminatos concedimus ad jam dictum locum Sancti Johannis. Si quis autem huic nostrĉ donationi contrarius esse voluerit, non valeat adimplere quod repetit; sed cui litem intulerit, auri uncias coactus V componat. Et ut hĉc donatio firma et stabilis permaneat, manu propria firmo, et parentibus et amicis meis roborandam trado. S. Vulberti et uxoris ejus Tetsĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constancii. S. Constantini. S. Winafredi. S. Grimaldi. S. Winiysii. (B. o. 681, DCLXXVII.) ?? 2216. 993-1048. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA BESORNIACO INTER AREMBERTUM ET DACFREDUM MONACHUM CLUNIACENSEM. Scamium fecit Arembertus contra Dacfredum monachum de prato in villa Bisurniaco, in agro Misiaco, (super scamium vero ipse monachus octo denarios dedit), quod habet in latum perticas duas et dimidiam; et ex una fronte terminatur via publica, ex alia aqua currente, et ex una parte terra Sancti Petri, et ex alia terra Rotberti de Victriaco. In eadem namque villa donat ipse monachus viro in scamio perticam unam et dimidiam; et terminatur ex una fronte via publica, ex alia aqua currente, ex una par[t]e terra Livonis, et ex alia terra Rotberti. Actum in eadem villa. S. Aremberti, qui fieri et firmare fecit. S. Rotlanni. S. Teconis. S. Aldrici. S. Armengisii. Constantius monachus rogatus scripsit. (B. o. 685, DCLXXXI.) ?? {360}2217. 993-1048 (?). CHARTA QUA ROBERTUS PRIOR CLUNIACENSIS ET HUGO DECANUS NOTUM FACIUNT SE DIMIDIUM PLANTUM IN TERRITORIO MASILIENSI ADALBERTO IN PRECARIA CONCESSISSE. Mos est, licet non scripta, et usu communi pro lege tenetur, ut de rebus ecclesiĉ quibuslibet etiam secularibus per scripturĉ aliquid sub censu concedatur. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod domnus Rotbertus prior et domnus Hugo decanus concesserunt cuidam viro, nomine Adalberto, unum dimidium plantum cum domo ad ipsam terram pertinente. Est autem ipsa terra in territorio de Masiliis, et de omnibus partibus [terminatur] terra Sancti Petri. Fecerunt autem taliter hanc donationem, ut quamdiu vixerit teneat et possideat: quartam vero et decimam partem fideliter persolvat; et post suum discessum in locum sepulturĉ ad Sanctum Petrum et ad locum Cluniacum deveniat, et pro redemptione animĉ ejus. S. Rotberti. S. Hugonis. S. Tirici. S. Richardi. S. Adalberti. (B. o. 687, DCLXXXIII.) ?? 2218. 993-1048. CHARTA QUA OTSENDA FEMINA, CONSENTIENTIBUS FILIIS ET FRATRIBUS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS COMELLETAS ET FRONTENNACO. Divina pietate largiente legumque auctoritate sancitum est, ut fideles quique ex rebus propriis quas hereditario jure tenere videntur ĉterna valeant premia mercari. Sane, quia post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus peccatorum maculas tergere lacrimis, atque helemosine operibus concives angelorum, nostris ut pro reatibus Altithonantis implorent clementiam, exorare. Igitur ego Otsenda, scelerum meorum enormitatem considerans, ut omnipotens Deus innumerabilibus meis dignetur propitiari offensis, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo {361}domnus Odilo, venerabilis pater, preesse videtur, aliquid terrĉ de hereditate juris mei, quĉ residet in pago Lugdunensi, in agro Rothanensi, et vocatur Comelletas: hoc est in ipsa villa unum mansum et dimidium, et terminatur a mane via publica a Corolas usque ad crucem, a medio die similiter via publica a cruce usque ad Vias Furcas, a sero et a cirtio similiter via publica a Via Furcas usque ad Corolas. Infra istos fines, quantum visa sum habere et possidere vel rectum mihi obvenire debetur, ad integrum dono Deo et sanctis ejus apostolis supradictis et ad locum supranominatum. Et in alia villa quĉ vocatur Frontennaco, dimidium mansum et vineas et piscaria, quantumque in ipsa villa visa sum habere et possidere vel rectum mihi advenire debetur, similiter ad integrum dono Deo sanctisque ejus apostolis, videlicet Petro et Paulo, et ad locum supradictum Cluniacum: eo tenore ut, quandiu vixero, predictarum rerum usum et fructum possideam, et post hunc diem omni anno II solidos et medietatem de piscaria in vestitura reddam; et post meum discessum rectores illius loci, sicut suprascriptum est, ad integrum teneant et possideant. Et si in agro Rhotonensi finis vitĉ mihi evenerit, corpus meum Cluniacum conducant, et sepulturĉ ibi me tradant. Si enim, aut heres, aut aliqua emissa persona, hanc calumpniare seu contradicere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed primitus iram Dei omnipotentis incurrat; et cum Dathan et Abiran et Juda, traditore Domini, in infernum permaneat, et omnibus maledictionibus veteris Legis ac novĉ maledictum se sentiat. S. Otsendĉ, quĉ hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Petri, S. Duranni, filiorum ejus. S. Duranni, S. Teotardi, S. Rotlanni, fratrum ejus. (B. o. 701, DCXCVII.) ?? 2219. 993-1048. CHARTA QUA ERVEUS ET UXOR EJUS GUANDALMODIS ATQUE FILIUS EORUM WIDO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS COLONIAS, CUULATIS ET CAVANIACO. Dominus ac redemptor humani generis, previdens salutem fidelium suorum, hoc genus remedii contulit gratuito munere, ut ex rebus {362}quas jure possident, ĉterna et sine fine mansura, si eas bene dispertiant, valeant promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Erveus et uxor mea Guandalmodis, et filius meus Wido, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Colonias et in villa Cuulatis, omnia quĉ ibi habeo totum ad integrum, et unam condaminam in Cavanniaco; et omnia quĉ ibi habeo vel in ipsis villis habere videor: hoc sunt campi, vineĉ, prata, cultum et incultum, totum ad integrum, illam partem quĉ de meo fratre Unberto mihi advenit. S. Ervei et uxoris ejus Guandalmodis, et filii ejus Widonis, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Eldini. S. Odonis. S. Aimonis. S. Constantini. S. Alberici. (B. o. 708, DCCIIII.) ?? 2220. 993-1048 (?). CHARTA QUA ARTALDUS ET UXOR EJUS DANT QUOSDAM SERVULOS MONASTERIO CLUNIACENSI. Notum sit omnibus fidelibus matris ĉcclesiĉ, tam presentibus quam futuris, quod ego Artaldus et uxor mea, propter amorem Dei omnipotentis, et pro remedio animarum nostrarum ac omnium parentum meorum, facimus donationem de his servulis nostris, filiis Duranni et fratribus Wilelmi, atque Raginerii, et Magnalium cum filiis suis, ipsis et omnibus qui de illis nati sunt vel erunt, ut servitutem nulli reddant homini, nisi soli Deo et Sancto Petro. Et ut ista liberatio vel donatio firma et stabilis permaneat, manibus propriis firmavimus aliisque firmare rogavimus. S. Artaldi, qui fecit et ipse firmavit. S. Ugonis. S. Walonis. S. Ugonis. S. Wichardi. (B. o. 710, DCCVI.) ?? 2221. 993-1048. CHARTA QUA ADZA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MOLONIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles ecclesie, qualiter {363}ego Adza dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest dunnus Odilo abba, aliquid de hereditate mea, quĉ est sita in pago Matisconense, in agro Fusciaco, in villa Moloniaco, videlicet unam vineam terminatam a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cirtio aqua currente: tali tenore, ut quandiu vixero usum habeam, omnique anno tempore vindemiĉ II sestarios de vino in vestitura persolvam; post discessum vero meum, ad Sanctum Petrum perveniat, nullo contradicente. Qui autem contradixerit anathema sit, coactusque auri libras persolvat XII, ut postea carta donationis hujus firma permaneat et stabilis. S. Adzĉ, quĉ fecit et ipsa firmavit. S. Waremberti. S. Giroldi. S. Clementis. (B. o. 715, DCCXI.) ?? 2222. 993-1048. CHARTA QUA HELDIGRINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMABUS AVUNCULI SUI ACHIMI PRESBYTERI ET CONSANGUINEI SUI ISEMBALDI, MANSUM INDOMINICATUM ET ALIAS RES IN VILLIS PALASIOLO, ET BUXEDIO. Redemptor humani generis, consulere cupiens humanĉ fragilitati, contra multiplicium peccatorum cotidiana vulnera obponere dignatus est salubrium preceptorum medicamina diversa; inter quĉ quoddam nitet saluberrimum mandatum quo precipimur amicos facere nobis de Mammona iniquitatis. Ego igitur Heldigrimus, hujus precepti jaculo perfossus, enormitatis quoque peccatorum meorum memoria perterritus, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid de mea hereditate, quĉ sita est in pago Augustidunensi, in villa Palasiolum, scilicet unum mansum indominicatum cum vinea et curtili et prato et molendino, omnia simul tenentia, preter vineam quĉ fuit Isingardĉ, totum ad integrum, de pomerio quod ibi est insusum. Terminatur autem de uno latere aqua currente, de alio terra Sancti Pauli, de una {364}fronte terra Sancti Benedicti, de alia de ipsa hereditate. Et in alio loco, in ipsa villa, medietatem unius campi, cujus alia medietas est Sancti Benedicti. Et in alio loco, in eadem villa, unum campum totum, et tres parte[s] prati quod campo adheret, in condaminas. Et in alio loco, in predicto pago, in villa Buxedio, vineam quam conquesivi, terminatam de una fronte terra Sancti Petri, de alia terra Constancii, de uno latere terra Lecilini, de alio terra Telbranni. Dono etiam consuetudinem de bosco quĉ pertinet ad mansum suprascriptum. Dono etiam unam vineam in Prisciaco, quĉ terminatur de uno latere et de una fronte terra Sancti Petri, de alio latere de ipsa hereditate, de alia fronte via publica. Facio hanc donationem pro remedio animĉ meĉ, avunculi quoque mei Achimi presbiteri, consanguinei etiam mei Isembaldi presbiteri. Si quis vero contradixerit, anathema sit, solvatque in erario publico auri libras V. Et ut firma stabilisque in perpetuum maneat, manu propria firmavi, testibusque roborandam tradidi. S. Heldigrimi, qui fieri firmareque rogavit. S. Achimi presbiteri. S. Godulrici levite. S. Bernardi presbiteri. S. Aldebranni presbiteri. S. Artaldi. S. Adaldranni. (B. o. 716, DCCXII.) ?? 2223. 993-1048 (?). CHARTA QUA ROTBALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ LEDUIS, MANSUM ET SERVUM IN VILLA NODERED. Noverint omnes fideles Christi, tam presentes quam futuri, quod ego Rotbaldus, de hereditate mea in villa Nodered, illum mansum quem coluit et habuit Olboldus rusticus, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad monasterium Cluniense. Similiter dono unum servum, nomine Albericum, eo tenore ut per singulos annos donet de capite suo IIII denarios Tullensis monetĉ. Dono autem hĉc precipue pro anima mulieris meĉ Ledui, ut seniores qui ibidem Deo deserviunt, pro ejus animĉ remedio, eundem mansum jure perpetuo teneant et possideant. (B. o. 723, DCCXVIIII.) ?? {365}2224. 993-1048 (?). CHARTA QUA CONSTANTINUS ET UXOR EJUS STEPHANA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES PECIAS VINEĈ IN VILLA VIRGIACO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus hominibus, qualiter ego Constantinus et uxor mea Stephana donamus Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quĉ resident in comitatu Matisconense, in agro Aigiaco, in villa Virgiaco, scilicet tres pecias de vinea, quarum una residet in loco qui Craio vocatur, quantum nobis obvenit vel obvenire debet. Et in alio loco, quem ad Plantarias vocant, aliam peciam: tali tenore ut ab hac die de his duabus faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. In alio vero loco, quem Virziaco vocant, aliam peciam, terminatam de uno latere via publica, et de alio de ipsa hereditate, de duabus vero partibus terra Sancti Petri: tali tenore donamus, ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus. Post obitum quoque nostrum, nos et hĉc donatio ad Sanctum [Petrum] perveniant. Sane si quis contra hanc donationem calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram incurrat Dei omnipotentis. S. Constantini et uxoris ejus Stephanĉ, qui hanc cartam fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Sperandei. S. Amalberti. S. Duranni. S. Bilini. S. Constabuli. S. Gaini. S. Dadini. Facta carta ista mense martio, V idus ejusdem mensis, in die dominico. Rotbertus scripsit. (B. o. 737, DCCXXXIII.) ?? 2225. 993-1048. CHARTA QUA DEODATA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, CUM CONSENSU LIBERORUM SUORUM, PRO ANIMA SENIORIS SUI BERNARDI, SEX PERTICAS TERRĈ IN VILLA BESORNIACO. Noverint cuncti fideles Christi, tam presentes quam futuri, quod {366}ego Deodata filiusque meus Rotdulfus, una cum consensu ceterorum filiorum ac filiarum mearum, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo preest venerabilis abba dunnus Odilo, pro anima senioris mei Bernardi, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Besorniacense, IIIIor scilicet perticas de terra, quĉ terminantur ab oriente terra Sancti Petri, a meridie et occidente terra Huberti, a septentrione via publica. Alio in loco duas perticas, qui locus nominatur Via Biceps; quĉ duĉ perticĉ terminantur a mane terra Gauceranni, a meridie terra Rotlanni, a sero terra Sancti Petri, a cirtio de ipsa hereditate. Juxta campum quem ipsi laborant indominicatum, dono quod meum esse videtur, omnemque cautionem dimitto, et querelam quam conquestus est vivens meus senior contra premissi loci habitatores de supradicto campo. Hĉc omnia prescripta trado perpetualiter possidenda, ut ab hac die teneant et possideant, et quicquid facere voluerint faciant. Hanc si quis donationem calumpniaverit, tradatur cruciandus ĉternis penis inferni. S. Deodatĉ, et Rotdulfi filii ejus, ac filiarum ejus Venetiĉ et Alexandriĉ. S. Girardi. S. Bernardi. S. Ebrardi. (B. o. 740, DCCXXXVI.) ?? 2226. 993-1048. CHARTA QUA MAINGODUS NOTUM FACIT SE MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM ET MEDIETATEM RERUM SUARUM IN VILLA VALLIS DEDISSE. Notum sit cunctis fidelibus, tam futuris quam etiam presentibus, quod ego, in Dei nomine, Maingodus, in extremis vitĉ hujus positus, dono Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, de mea hereditate quĉ est sita in episcopatu Matisconense, unum videlicet mansum in Vallis villa situm, indominicatum totum, et medietatem de omni mea hereditate in eadem villa sita, cum omnibus ad eam pertinentibus, silvis, {367}vineis, pascuis, campis, pratis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus: in tali conventu, ut ab hodierno faciant rectores prefati loci quicquid voluerint. S. Gotdefredi. S. Bernardi. S. Constantii presbiteri. S. Adalardi. (B. o. 754, DCCL.) ?? 2227. 993-1048. COMMUTATIO SERVORUM INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET ADALBERTUM ELDINUMQUE, EX ALTERA. Scamium fecit dunnus Odilo abba et monachi Sancti Petri de servis Sancti Petri contra Adalbertum et Eldinum. Sunt autem servi quos donant Adalbertus et Eldinus Sancto Petro Teutelt et infantes sui, et faciant quicquid facere voluerint, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, de auro mundissimo uncias V componat; et hoc scamium stabile et firmum permaneat. S. Adalberti, et Eldini, qui scamiaverunt et firmare fecerunt. S. Drogonis. S. Eldini. S. Gotdefredi. S. Adalelmi. S. Elgoti. S. Lantberti. (B. o. 756, DCCLII.) ?? 2228. 993-1048. CHARTA QUA EVA, UXOR LEZELINI DEFUNCTI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS ET SERVOS IN VILLIS CHACHELA, BERISIACO, ETC. Dominus ac redemptor humani generis, desiderans salutem animarum fidelium suorum, per semet ipsum protestatur dicens: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego, in Dei nomine, Eva dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Chachela, videlicet unum curtile indominicatum, ubi Erminardus stat. Dono etiam servum, nomine Silvestrum, cum uxore et infantibus suis. Itemque dono mansum in villa Berisiaco, terminatum a mane via publica, a medio die {368}terra Achardi, a sero et a cirtio terra Sancti Vincentii. In tali vero tenore dono supradictum mansum, ut monachi inibi habitantes omni anno colligant bladum in dominio, pro anima senioris [mei] Lezelini; et post obitum meum, in loco sepulturĉ me suscipiant. Istas vero res supradictas dono ad supradictum locum, ut a die presenti et deinceps faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem contradicere temptaverit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri unciam I persolvat; et postea hĉc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Evĉ, que fecit et ipsa firmavit et firmandam aliis tradidit. S. Maioli. S. Milonis. S. Stephani. S. Alinardi. S. Eldini. S. Adalgerii. S. Adalbaldi presbiteri. Frater Pontius me scripsit. (B. o. 762, DCCLVII.) ?? 2229. 993-1048 (?). CHARTA QUA GUNDULRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI BERNARDI, CURTILUM TERTIAMQUE PARTEM CAMPI CUJUSDAM IN VILLA BUGDONO. In nomine summĉ et individuĉ Trinitatis. Ego Gundulricus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, unum curtile pro remedio animĉ fratris mei Bernardi; et est situm in villa Bugdono, et terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero terra Teudini, a cirtio de ipsa hereditate. Dono etiam in ipsa villa tertiam partem unius campi qui terminatur a mane terra Duranni, a medio die de ipsa hereditate, a cirtio terra Johannis. Facio autem hanc donationem ut Dominus pro sua pietate concedat ei veniam omnium delictorum suorum. Et ut firma et stabilis permaneat, manu propria manu firmavi testibusque tradidi robora[n]dam. S. Gundulrici, qui fecit et ipse firmavit. S. Rannaldi. S. Duranni. S. Bernardi. S. Arlei. S. Humberti. S. Adalgardis. (B. o. 764, DCCLVIIII.) ?? {369}2230. 993-1048. CHARTA QUA WITZELENA NOTUM FACIT SE MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET ANIMA PATRIS SUI WICHARDI, ADALGARDEM ANCILLAM DEDISSE. Notum sit cunctis fidelibus sanctĉ Dei ecclesiĉ filiis, quod ego Witzelena dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii, ubi dunnus Odilo abba preesse videtur, unam ancillam, nomine Adalgardem, pro remedio animĉ meĉ ac patris mei Wichardi, et omnium parentum meorum, ut omnipotens Deus donet nobis paradisi gaudia possidere cum suis sanctis sine fine. S. Wizelenĉ, quĉ hanc donationem fecit et ipsa firmavit. S. Wichardi. S. Warulfi. S. Agnardi. S. Constabuli. S. Gislaberti. (B. o. 765, DCCLX.) ?? 2231. 993-1048. CHARTA QUA GEMO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA SANCTI FLORENTI. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus, quod ego Gemo dono aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Pictavensi, in villa Sancti Florenti, ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ [meĉ] et uxoris meĉ Alduis et infantum meorum, hoc est luctum vineĉ, et propter censum monetĉ. (B. o. 772, DCCLXVII.) ?? 2232. 993-1048. CHARTA QUA MAIRANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET ANIMA UXORIS SUĈ ISEMBURGIS, VINEAM IN VILLA SANCTI FLORENTI. Noverint cuncti Deo militantes, quod ego Mairannus dono Deo et {370}sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ meĉ et uxoris meĉ Isemburgis et infantum meorum, luctum vineĉ in pago Pictavensi, in villa Sancti Florenti, et propter censum monetĉ. Dunnus abba Odilo et omnis congregatio Cluniensis laudant has petitiones, quandiu ipsi duo vixerint homines, et omni anno dabunt propter censum monete senioribus Cluniensibus libras VII. Istĉ autem duĉ vineĉ jam dictĉ ab istis nominatis duobus viris Gemone et Mairanno donatĉ, debent censum ad locum Sancti Salvatoris, videlicet IIII denarios, quos seniores Cluniensis persolvent. (B. o. 773, DCCLXVIII.) ?? 2233. 993-1048 (?). COMMUTATIO CAMPORUM IN VILLIS BESORNIACO ET MISIACO INTER LANFREDUM MONACHUM CLUNIACENSEM ET MANNONEM. Scamium fecit Lantfredus monachus cum Mannone de una peciola de campo in Besorniaco, quĉ habet in longum XXXVI perticas, in una fronte VI et dimidiam, in alia fronte VI; et terminatur de duabus partibus de ipsa hereditate, de tertia similiter, de IIIIta terra Bertardi. Donant Mannoni in Misiaco campum unum, et habet in longum XXXVI perticas, in una fronte VI perticas et dimidiam, in alia VI. S. Mannonis. S. Witberti. S. Livonis. S. Gausberti. S. Ebrardi. S. Venradi. S. Petri. (B. o. 779, DCCLXXIIII.) ?? 2234. 993-1048. COMMUTATIO TERRARUM IN VILLIS MASIRIACO ET NOGLAS INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET HUBERTUM UXOREMQUE EJUS UNBERGAM, EX ALTERA. Scamium quod fecerunt Hubertus et uxor sua Unberga contra domnum {371}abbatem Odilonem et monachos Sancti Petri Cluniensis in villa Masiriaco, de uno campo quem donant Sancto Petro, terminatum de omnibus partibus terra Sancti Petri; et habet in longum perticas XLVIII, et in latum XXXIIII. Et monachi donant ipsis, in villa Noglas, tres peciolas de vinea; et terminatur a mane terra Abbonis, a medio die terra Joceranni, a sero terra Osanne, a quarta parte via publica. In ipsa villa, in alio loco, alia peciola terminatur de duabus partibus via publica, a tertia parte terra Jozeranni, de IIIIta parte terra Wiberti. Et faciant ab hac die ipsi monachi quicquid facere voluerint. (B. o. 783, DCCLXXVIIII.) ?? 2235. 994, janvier. CHARTA QUA ALCHERIUS ET UXOR EJUS GIRBERGIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS VISANDONO ET CURTIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Alcherius, consenciente uxore mea Girbergia, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Visandono, omnia quecumque ibi habeo, id est vineam, campos et silvam, omnem partem meam, quecumque videor tenere et possidere, quesitum et inquirendum, totum et integrum, eo tenore ut quamdiu vixero, teneam et possideam; post meum discessum, ad jam dictum locum perveniat. Dono etiam in Curtiaco omnia quecumque ibi habeo, quesitum et inquirendum, totum et integrum, omnia quecumque ibi habeo, excepto unam petiolam de campo, quam relinquo Odoni, consanguineo meo. Facio autem hanc donationem pro anime meĉ remedio et omnium parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut Dominus in {372}futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Porro in vestitura omnibus annis dimidium modium de vino persolvam. Actum Petronna villa. S. Alcherii, qui fieri et firmare rogavit. S. Humberti. S. Bernardi presbiteri. S. Raynardi. S. Hugoni. S. Acart. S. Erie. S. Rodlanni. S. Eldulfi. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-80; A. m. 562, DXCIII.) (Au dos:) Alcherii in Visandon. 2236. 994, janvier. CHARTA QUA ADDOARDUS DAT PIGNORI MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS COLONIAS ET ALIAS RES IN VILLA MONSZOSETO. Sacro Sancti Petri et Sancti Palli de Cluniaco monesterio et donni Mayoli abatis, cum ceteris monachis suis. Ego, in Dei nomine, Addoardus, vadiator, mitto vobis in vadio de res meas, qui sunt citas in pago Ostuunens, in agro Montusco, oc es colonia qui vocat Alcavanisco, et quiquit a ipsa colonia aspicit. Alia colonia que dicitur terra subtus Vernesa ....................................... vobis mitto in vadio solidos XX, et si mihi obitus advenerit ...... in diem solutionis. S. Addoart, qui fierit et firmare rogavit. S. ..... S. Ritierius. S. Teotbert. S. Airart. Ego Josbertus sacerdus escripsit, datavit die veneris, in mense genoario, anno VII rennante Ugono rege. (Bibl. nat. cop. 15-107; A. m. 822, DCCCXLVIII.) (Au dos:) Aldoardus, Montosco. {373}2237. 994, janvier. CHARTA QUA ROBERTUS LEVITA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CUJUSDAM VINEĈ IN VILLA MARTIACO. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Noverint cuncti fideles, quod ego Rotbertus levita dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Martiaco: hoc est partem dimidiam de una vinea quam ad medium plantum conquĉstavi. Terminatur autem ipsa vinea a mane terra Rainaldi, a medio die et a cercio de ipsa hereditate, a sero terra Berengerii; habet vero in longo perticas XX, in latus autem similiter XX: eam quĉ evenit mihi partem dono predictis apostolis. Actum Cluniaco publice. S. Rotberti levitĉ, qui fieri et firmare rogavit. S. Aymini, presbiteri, fratris ipsius. S. Adaldradi et Ledoeni et Aremberti et Constantii et David. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (A. m. 232, CCXXXIII.) ?? 2238. 994, janvier. CHARTA QUA RAINALDUS, ELDINUS ET ALTASIA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA CAMPILOCO, ITEMQUE RAINALDUS ET ALTASIA DANT EIDEM MONASTERIO PECIOLAM CAMPI IN EADEM VILLA. Notum sit omnibus, quod ego Rainaldus et Eldinus et Altasia, venditores, vendimus monachis Cluniensibus campum qui est situs in pago Cavillomense, in villa Campiloco; terminat ipse campus a mane terra Rainaldi, a medio die terra Roberti et ad suos heredes, a sero via publica, a certio terra Sancti Leodegarii. Infra isto termino, ipsum campum vendimus supradictis monachis, et accepimus precium in valente solidis VIII, et faciant quicquid voluerint. Actum Campiloco. Item nos supradicti viri, Rainaldus et Altasia donamus, pro anima {374}Achini et Girbergine, et pro nostris animabus, et omnibus christianis, quendam petiolam de campo in supradicta villa: terminat ipsa petiola a mane terra Himbert, a medio die terra Sancti Laurentii, a sero Sancti Petri, a certio via publica. Infra isto termino, donamus pro anim[is] supradictorum, et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno et deinceps. Sing. Rainaldus et Altasia et Eldini, qui fieri et firmare rogaverunt. Sig. Ledbaldi. S. Constantii. S. Rotberti. S. Ruotlanni. S. Johannis. Data mense januario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus scripsit. (B. o. 322, CCCXX.) ?? 2239. 994, janvier. CHARTA QUA LANDRICUS PRESBYTER ET ROBERTUS, WADIATORES OTBERTI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA ILLIUS, VINEAM IN VILLA SARCIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Landricus presbiter et Rodbertus, vuadiatores Otberti presbiteri, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus ipsius Otberti: hoc est vineam quĉ est sita in pago Matisconense, in villa Sarciaco. Terminat ipsa vinea a mane terra Sancti Nazarii, a medio die terra Martini, a sero similiter, a cercio de ipsa hereditate; habet in longo perticas XXXVIII, et in lato quatuor. Dono hanc vineam pro remedio anime meĉ, ut pius Dominus in futuro michi dignetur esse propitius. Actum Cluniaco publicĉ. S. Landrici et Rodberti, vuadiatorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ornadi presbiteri, Girbaldi, Landulfi, Duranni, Ledbaldi. Data die lunĉ, mense januario, regnante Hugone rege anno VII. (B. o. 534, DXXX.) ?? 2240. 994, février. CHARTA QUA WARULFUS ET UXOR EJUS BLISMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUAMDAM TERRAM IN VILLA CORCHIVESCO. Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione, considerandum {375}nobis atque elaborandum est, quod in futurum nobis expediat. Quapropter noverint cuncti fideles, quod ego Warulfus, reminiscens pondus peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Corchivesco, hoc est illam terram quem ego Warulfus ibi visus sum tenere et possidere, querendum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum, videlicet campis, vineis, pratis. Dono hanc elemosinam ab hodierno et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis huic donationi aliquem litem intulerit, auri untiam I persolvat, et ec donatio firma et stabilis permaneat, stibulatione subnixa. Actum juxta atria Sancti Petri. S. Warulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Blismodis, uxoris ejus. S. Stephani et Fredeberti, filiorum ejus. S. Rodberti. S. Arlulfi. S. Marleni. S. Arlulfi. S. Gotefredi. Data mense febroario, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus, levita indignus, scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-109; B. o. 559, DLV.) (Au dos:) Warulfus, Corchivesco. 2241. 994, février. NOTITIA WERPITIONIS CUJUSDAM MANSI IN ARENCIACO A MAIOLO CLERICO IN MANU ODILONIS, ABBATIS CLUNIACENSIS, FACTĈ. Notitia werpitionis quĉ facta est Cluniaco ante presentiam domni Odilonis, reverentissimi abbatis ejusdem loci, et aliorum fratrum. Proclamabant enim se diutius de quodam clerico, nomine Maiolo, qui tenebat mansum in Arenciaco, quem Ingelardus et uxor sua dederunt Sancto Petro. Ipsum mansum vuerpivit ipse Maiolus Sancto Petro et fratribus eidem deservientibus. Si quis contra hanc vuerpitionem aliquam litem inferre voluerit, omni maledictioni subjaceat, et cum Sancto Petro in die judicii luctaturus conveniat, nisi cito ad emendationem {376}venerit. Actum Cluniaco. S. Maioli, qui hanc vuerpitionem fecit. S. Adoardi. S. Wiberti. S. Siguini. S. Stephani. S. Heldini. S. Ornadi. S. Joceranni clerici. S. Drogonis. S. Bernardi. S. Erlei. S. Milonis. S. Adoardi. Data mense februarii, regnante Hugone rege anno VIIş. (B. o. 646, DCXLII.) ?? 2242. 994, mars. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA IDGIACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET QUEMDAM VIRUM, QUI VOCABATUR HIRIS, UXOREMQUE EJUS ANNAM. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti, tam presentes quam etiam futuri, quod ego Oydilo, humilis abbas, una cum consensu fratrum meorum, donamus cuidam homini, nomine Hiris, quandam terram Sancti Petri in loco scammii, que conjacet in comitatu Matisconensi, in villa Idgiaco: hoc est unum campum et pratum; terminat a mane terra Sanctĉ Marie, a medio die pasquerio, a sero Hiris, a cercio Soffredo et Sancte Marie. Et hisdem homo donat nobis similiter de sua hereditate in ipsa villa Idgiaco, hoc est unum campum qui terminatur a mane via publica, et a media die ad infantes Grimoldi, a sero via publica, a cercio terra Sanctĉ Mariĉ; et faciat ipse homo de rebus quas ei damus quicquid facere voluerit, et nos similiter, nullo contradicente. Et ut scammium firmum perpetualiter permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Hyris, qui hoc scammium firmavit. S. Baldoeno. S. Bladino. S. Alberto. S. Costantino. S. Vuarnerio, filii ejus, et Anna, uxoris ejus, qui consenserunt. S. Heldini. S. Otbalt. S. Stephani. Data mense marcio, regnante Hugone rege anno septimo. Rotbertus scripsit die lunis, ad vicem cancellarii. (Bibl. nat. cop. 15-81; B. o. 689, DCLXXXV.) (Au dos:) Scamium Hiris in Itgiaco. {377}2243. 994, mars. CHARTA QUA GIROLDUS ET UXOR EJUS INGELBERGIA VENDUNT DODONO ET UXORI EJUS RAIMBORGĈ VINEAM IN VILLA DUMBINAS. Domino fratribus Dododo et uxor sua Rainborga. Ego Giroldo et uxor sua Ingelbergia, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Dumbinas, oc est vinea; terminad a mane Sancte Marcelli, de duas partes de ipsa hereditate, a cercio muro manufacto, et abet in longo perticas X, in lato similiter. Infra istas terminationes, totum vobis vendimus, tradimus et accepimus de vobis precium valente solidos IIII, et faciatis quit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia I componad; firma stabilis permanead, stibulatione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Giroldo et uxor sua, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Tetbranno. S. Bernardo. S. Guuldrico. S. Tetber. S. Lettoldo. S. Otgerio. S. Rotardo. Data per manus Eldradi, sub die dominico, mense marcius, anno VII Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 15-82.) (Au dos:) Venditio Geraldi in Dumbinas. 2244. 994, mars. CHARTA QUA AGIA ET FILII EJUS BALDUINUS, BALDINUS ET ADALBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA IPGIACO. Igitur, in Dei nomine, notum sit omnibus fidelibus, quod ego Agia et filii mei Balduinus et Bladinus, et Adalbertus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Idgiaco, hoc est campum; terminat ipse campus a mane silva, a medio die terra Sancti Petri, a sero {378}rivo volvente, a cercio terra Vuiniart, et ad suos filios. Infra isto terminio, sicut ego Agia tenuimus et filii mei, donamus ab hodierno et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri ab odierno et deinceps quicquid voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Agie et filiorum ejus Balduini, Bladini, Adalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Heri. S. Adalbert. S. Heldini. S. Constantini. S. Stephani. Data mense martio, regnante. Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-83; A. m. 121, CXXII.) (Au dos:) Agia in Idgiaco. 2245. 994, mars. CHARTA QUA RODULFUS NOTUM FACIT SE PARTEM HEREDITATIS FRATRIS SUI JOB ET, POST IPSIUS MORTEM, PARTEM SUAM IN VILLA DUMBINAS MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Igitur, in Dei nomine, noverint cuncti fideles, quod ego Rotdulfus, dono Deo et sancti[s] apostolis ejus Petro et Paulo, per commendationem fratris mei, Job nomine, aliquid ex rebus ipsius, videlicet omnia quĉcumque habuit Job et Stephanus in villa Dumbinas, in campis et pratis, totum ad integrum usque ad inquirendum; et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint. Meam autem partem ego Rotdulfus mihi reservo quandiu vixero; et post meum discessum, ad Sanctum Petrum perveniat, in tali convenientia, ut monachi Deo et jam dictis apostolis servientes me in beneficio suo recipiant in vita mea, et in morte tradituri corpus meum sepulturĉ, pro anima mea tam futuri quam presentes Deum exorent. Actum Cluniaco publice. S. Rotdulfi et Aynardi, qui donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Gislardi presbiteri. S. Rotlanni presbiteri. S. Gonterii presbiteri. S. Manuhel presbiteri. S. Job. S. Sendelini. S. Tedoeni. S. Bernardi. S. Artaldi. S. Rotberti. S. Godefredi. S. Garenburgis. Data mense marcio, regnante Hugono rege anno VII. Evrardus recognovit. (A. m. 471, DII.) ?? {379}2246. 994, mars. CHARTA QUA HUGO NOTUM FACIT SE SERVUM, NOMINE GENTIONEM, DEDISSE MONASTERIO CLUNIACENSI IN EMENDATIONE CUJUSDAM SERVI SANCTI PETRI. Quisquis fidelium creatori suo placere desiderat, necesse est ut commissa suorum satisfactione emendare studeat. Quapropter noverint universi tam presentes quam futuri, quod ego Ugo, in emendatione cujusdam servi Sancti Petri, dono reciproca vicissitudine quendam servum, nomine Gentionem, ad locum Cluniacum, ut eum a presenti die jure hereditario et in perpetuo teneant, faciantque quicquid facere voluerint. S. Ugonis, qui donavit et ipse firmavit. S. Aidoardi. S. Lozĉ. S. Gimonis. S. Gausfredi. S. Laurentii. S. Ugonis. S. Bernardi. Data mense martio, regnante Hugone rege anno VII. (A. m. 526, DLVII.) ?? 2247. 994, mars. CHARTA QUA JOHANNES VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM CUM SYLVA CONTIGUA IN VILLA FABRICAS. Johannes vendidit rectoribus Cluniensis cenobii Sancti Petri, et nominatim Dacfredo monacho, campum cum silva adstante contigua; quĉ res sitĉ sunt in pago Matisconensi, in villa Fabricas, terminanturque de uno latere terra Grimaldi com eris ipsius, de alio latere terra Vulfardi; in una fronte via antiquaria, in alia fronte terra Re[m]undi, qui dicitur Crassus, et habent tam in longum quam in latum perticas V. Infra istas terminationes, vendidi ego Johannes senioribus de Cluniaco, et accepi ab eis denarios XVI, ut ab hac die et in reliquum hĉc, nullo contradicente, possideant, et faciant quod melius voluerint. Actum Besorniaco. S. Johannis, qui venditionem istam fecit et firmari rogavit. {380}S. Bernardi. S. Eborii. S. Grimaldi. S. Bertardi. S. Engelfredi. S. Letardi. (A. m. 540, DLXXI.) ?? 2248. 994, mars. CHARTA QUA GIRBALDUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CAMPOS IN VILLA BESORNIACO. Similiter ego Girbaldus senioribus de monasterio Cluniaco vendo duos campos in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, quorum alter conjacet in loco ubi ad Crosam vel Crosmo vocant; et terminatur de utroque latere et de una fronte terra Sancti Petri, de altera fronte via publica, et habet tam in longum quam in latum perticas V: pro quo campo accipio denarios XVII. Alius vero campus prope ipsam villam, in loco ad Murecellas vocant, totam portionem meam, quĉ remansit de carta quam ipse feci Sancto Petro, ipsam totam vendo monachis Cluniensibus, et accipio ab eis precium denariorum XIIII. Ergo uterque campus ab hodierno die ad ipsos pertinebit, ut faciant quod melius voluerit ex eis. S. Girbaldi, qui vendidit et ipse firmavit. S. Guntardi. S. Aremberti. S. Walterii. S. Bertardi. S. Engelfredi. Actum Besorniaco. (A. m. 541, DLXXII.) ?? 2249. 994, mars. CHARTA QUA ENGELFREDUS ET BERTARDUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA BESORNIACO. Similiter Engelfredus et Bertardus vendiderunt senioribus de Cluniaco pratum infra jam dictam villam Besorniacum, quod terminatur de uno latere fluvio decurrente, de alio latere et de una fronte terra {381}Sancti Petri de Alciaco, de alia fronte terra Sancti Vincentii; et acceperunt ab eis precium duorum solidorum: tali tenore ut omni tempore ipsum pratum ad monasterium pertineat Cluniacum, et de ipso faciant rectores ipsius loci quod melius voluerint. Actum Besorniaco. S. Engelfredi et Bertardi, qui vendiderunt et firmari rogaverunt. S. Gontardi. S. Aremberti. S. Walterii. S. Girbaldi. Data per manum Girbaldi presbiteri, VI feria, mense marcio, anno VII regnante Hugone rege. (A. m. 542, DLXXIII.) ?? 2250. 994, avril. CHARTA QUA WINIARDIS ET FILII EJUS STEPHANUS ET ADALBERTUS DANT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA IDGIACO. Igitur, in Dei nomine, ego Vuiniardis et filii sui donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Idgiaco, in locum scamii, hoc est campum; terminat ipse campus a mane silva, a medio die terra Sancti Petri, a sero rivo volvente, a certio terra Adraldi. Infra isto terminio, donamus ab hodierno et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Vuiniardis et filiorum Stephani et Adalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Balduini. S. Bladini. S. Constantini. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-84; A. m. 744, DCCLXXV.) (Au dos:) Vuiniardis in Itgiaco. 2251. 994, avril. CHARTA QUA MAIMBERTUS ET UXOR EJUS CHRISTINA FILIUSQUE EJUS TRESMUNDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CURTILOS IN VILLIS SARMASIAS ET CORCELLAS. Dum in hujus seculi vivitur laboriosa erumna, considerandum nobis {382}atque elaborandum est, ut ex reditibus nostris ĉterna premia mercemur. Idcirco ego, in Dei nomine, Maimbertus et filius meus Tresmundus et uxor mea Cristina donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustidunense, in villa Sarmasias, hoc est curtilum unum qui terminat a mane terra Tedgrini et Amalberto, a medio die terra Sancti Pauli, a sero terra Sancti Pauli, a certio terra Amalberto. Infra isto terminio, totum sicut superius scriptum est, cum mansione. Itemque donamus in villa Corcellas alium curtilum; qui terminat a mane terra Adalramni, a medio die terra Roscelini, a sero via publica, a certio terra Roscelini et ad suos heredes. Infra isto terminio, cum mansione. Donamus in tali tenore, ut quandiu Maimbertus vixerit teneat, et post ipsius obitum, ad Sanctum Petrum perveniat; in vestitura vero, omnibus annis quibus vixerit, Maimbertus IIIIor denarios persolvat. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem intulerit, auri untias IIIes persolvat, et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Porro ego Maimbertus, mox ut obiero, relinquo Sancto Petro de tesauris meis aut quinquaginta solidos, aut quinquaginta soldadas. Actum Cluniaco publice. S. Maymbertus et filii sui Tresmundi et uxoris sue Cristine, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Girberti. S. Rodberti. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 67; cop. 15-94, extraits; A. m. 101, CII.) (Au dos:) Carta Maimberti, Sarmasias et Corcel[las]. 2252. 994, avril. CHARTA QUA AMBLARDUS ET FILIUS EJUS JOHANNES VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BESORNIACO. Notum sit vobis, quod ego Amblardus et filius meus Johannes vendimus vobis monachis Cluniensibus campum qui est situs in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, ultra Vuanda; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero de ipsa hereditate, a circio iterum Sancti Petri. Habet in latum perticas IIII, et de una fronte {383}muro manufacto, et de alia parte via publica; et accipimus a vobis pretium valente solidos II et IIII denarios, et dehinc supradicti monachi faciant quicquid facere voluerint. Actum Besorniaco publice. S. Amblardi et filii ejus Johannis, qui venditionem hanc fecerunt et firmari rogaverunt. S. Ingelgerii, Ansierii, Aremberti, Ingelfredi, Ingelbaldi. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. Euvrardus levita scripsit. (A. m. 306, CCCVII.) ?? 2253. 994, avril. CHARTA QUA UNDRADA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MARITI SUI FRECONI, MANSUM IN VILLA ISTRINIACO ET VINEAM IN VILLA NUGEROLD. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Undrada, uxor Freconi, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, pro anima ipsius Freconi, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Cabilonensi, in villa Istriniaco, hoc est mansum unum cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur, hoc sunt vinee, campi, prati, silve, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum. Itemque dono in villa Nugerold vineam unam quam Cœlestus dedit filio meo Rodberto. Facio autem hanc donationem ego Undrada pro anima senioris mei Freconi et pro mea, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Faciantque rectores Sancti Petri quicquid voluerint de omnibus ab hodierno die et deinceps. Si quis autem contra hanc donationem aliquem litteram intulerit, auri unciam unam persolvat, cogente autem judiciaria potestate; et hec donatio firma et stabilis permaneat, stibulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Undrade, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Heldini. S. Girberti. S. Vulgrini. S. Bernardi. S. Landuini. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita, ad vicem cancellarii, recognovit. (Bibl. nat. cop. 15-128; B. o. 777, DCCLXXII.) {384}(Au dos:) Carta Undrade, quam fecit pro anima senioris sui Freconi, in villa Istriniaco. 2254. 994, avril. CHARTA QUA DURANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, IN EMENDATIONE SERVI QUEM OCCIDIT TERRAM QUAM DE ADRALDO CONQUISIVIT IN VILLA CANAVAS. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructĉ, quĉ Cluniacus vocatur. Ego Durannus dono aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in emendatione pro uno servo quem occidi, hoc est illam terram quam de Adraldo conquesivi, quĉ est in villa Canavas; et faciant rectores ejusdem ĉcclesiĉ ab hodierno die et deinceps quicquid voluerint. Si quis contradixerit, omni maledictioni subjaceat; cogente autem judiciaria potestate, auri unciam I persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco villa publice. S. Duranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Walterii. S. Heldini. S. Richardi. S. Tedradi. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VII. (A. m. 120, CXXI.) ?? 2255. 994, après le 11 mai. DECRETUM QUOD VENERABILI ABBATI [CLUNIACENSI] MAIOLO FECIT BURCHARDUS, ARCHIEPISCOPUS [LUGDUNENSIS], CUM ALIIS QUAMPLURIBUS [IN CONCILIO ANSĈ], JUXTA PETITIONES SUAS ET FRATRUM. Noverit omnis catholica sancta mater ĉcclesia, quia anno incarnationis {385}Domini nostri Jesu Christi DCCCC L XXXX, indictione V, in Lugdunense territorio quem vocant Ansam, in basilica beati Romani, congregatam sinodum vidimus, aggregatis ibi scilicet sanctis ac venerabilibus patribus, videlicet domno Burchardo sanctĉ sedis Lugdunensis ecclesiĉ archiepiscopo; Teubaldo, sanctĉ sedis Viennensis archiepiscopo; Vualterio, sanctĉ sedis Eduensis venerabili episcopo; necnon et domno Lamberto, sanctĉ sedis Cabilonensis episcopo; et Leutbaldo, sanctĉ sedis Matiscensis episcopo; Wigonem etiam, sancte sedis Valentine ecclesiĉ civitatis episcopo; Eyboldum, Uzyace urbis episcopo; Evrardum, sancte sedis Moritane civitatis episcopo; Humbertum scilicet, sanctĉ sedis Grati[an]opolitanĉ civitatis episcopo; Anselmum, sanctĉ sedis ĉcclesie Auguste civitatis episcopo; Amico, sancte sedis ecclesiĉ Terentanĉ civitatis episcopo: quibus multa ob ĉdificationem ortodoxe fidei et sanctĉ Dei ecclesiĉ stabilimentum multa tractantibus et sanctorum patrum roborati documentis, coram sanctorum patrum, antistitum scilicet et abbatum conventum, necnon et aliorum religiosorum virorum, adiit sancti loci Cluniensis cĉnobii dilectus et a Deo nobis datus Odilo, abbas venerandus, necnon et domnus Vivianus, precipuus prior, cum alia cohorte sibi coherentium non modico conventu fratrum, implorantes eorum presulatus dignitatem, insuper et ostendentes quantis quantis (sic) qualisque premerentur angustiis, seu jam dictus locus Cluniensis sanctissimus premeretur malis; poscentes eorum sanctitati, ut {386}sub anathematis terribili vinculo privilegium, in Dei nomine, ad habendum eis concederent. Quibus sanctissimis patribus adquiescentibus postulantibus, et tam pro reverentia sancti Petri, cujus fungebantur officio et aliorum sanctorum quorum ibi memoria habetur, quamque et domni ac sanctissimi Maioli abbatis, in omnibus Dei magnifico cultore, de cujus transitu tristati, sed olim clarescentibus gratulati, vel etiam pro persecutoribus, jam sacratissimi loci infestationibus, quicquid in illorum sonat privilegiis, cartis vel adquisitionum, sine alicujus inquietudine, sua pontificali auctoritate inviolabile privilegium concesserunt: scilicet omnia eorum ecclesias cum decimis et servitiis ad eundem cenobium pertinentibus vel burgum ejusdem sancti loci, infra et extra, sine precepto et consensu abbatis vel fratribus ejusdem loci aliquam personam nullus presumat. Sancimus etiam privilegium concedendo et in omnibus confirmando potestate[m] sancti loci superius dicti infringere aut violare vel predam auferre vel ĉcclesiis cum domibus et cellariis ad eundem locum pertinentibus, scilicet in pago Matiscensi, Lordonem montem capere vel depredare, sua pontificali auctoritate excommunicando, anathematizando, vehementissime contradixerunt; Blanoscum scilicet et Besorniacum, curtem et villam sibi adherentem; Macerias et Peronnam, Cavinias, Solestriacum, Scociolas et Claromane cum apendiciis suis; Sanctum Victorem constitutum supra fluvium Remis; Belmontem etiam in pago Cabilonensi sito; in pago Lugdunensi, Saviniacum et Romanam potestatem, Chavariacum et Tosciacum, Poliacum, Artadunum, Ambertam cellam cum apendiciis suis, Ivuirendam et castrum Oiedellis; monasterium Sonna qui vocatur Carus Locus, Regniacum monasterium, in comitatu Matisconensi, {387}supra fluviolum Remis; necnon et ecclesias cum potestatibus ad locum supradictum Cariloci cenobium, necnon etiam Regniacum cum sibi pertinentiis, videlicet domibus, cellariis sibi adherentibus, et quicquid modo habere vel possidere videntur, vel quicquid in futurum ad augendum nutu divino fuerit in quocumque loco et pago, nulla qualibet persona infringere vel depredare minime audeat. Sue etiam presulatus auctoritate prohibuerunt et vehementer sub testificatione anathematis vetuerunt, ut nullus judex publicus aut exaccionarius, comes quoque vel quilibet exercitus proprius aut conductucius castrum facere aut aliquam firmitatem infra aut juxta eundem locum vel potestates ejusdem jam dicti loci sacrati ĉdificare aliquotiens quis presumere audeat. Statuerunt etiam in eodem sancto concilio, ut nulla secularis dignitas seu militaris sublimitas, aut homines juxta Cluniacum commanentes et in locum quoque jam dictum Carum Locum commorantes, in eundem castrum vel in burgum ejusdem loci predam auferre vel predam aliquam tam in bubus, vaccis, vel porcis, quamque etiam in caballis, vel quicquid preda videri aut nominare potest, foris intus nec de intus foris mittere audeat, quia non decet sanctis cenobitis in jam dicto loco morantes a malignis vel superbis hominibus aliquas molestias ingeri. In hoc privilegio conscribi jusserunt ac vetaverunt a nullo homine corpus et sanguinem [por]tare ad infirmum, nisi sacerdotis solius; nunquam autem servetur corpus dominicum in ĉcclesia amplius quam diebus [VIII], et semper renovetur in die dominico; ad vigilias frequenter veniant, cum gemitu et suspirio ibi stent, sine loquacitate et scurilitate, ad opus Dei nichil agant aliud nisi quod expedit animabus eorum; ad venationem nullus clericus eat, a Deo sciat, quem irridet, esse dapnandum. Est autem decretum a sanctis patribus in concilio et catholicis episcopis, ut sacerdotes {388}ab uxoribus se abstineant; sin autem, in ĉcclesiis sacrum ministerium non faciant, et ipsas ecclesias quas possident perdant; incantationes neque auguria nec divinationes faciant nec credant. Qui autem fecerit, nec a penis perpetuis, nec ab incendiis liberabitur nisi per veram satisfactionem emendaverit; sabbato vero post nonam opera nulla faciat. Dominico autem emere aut vendere nullus presumat, nisi tantum quod in die manducet; placitum non querat neque faciat; laici omnes feria IIIIta a carne abstineant et VIta feria jejunent, si ita possunt perficere aut pauperibus elemosinas tribuant. Secunda et IIIIta et VIta feria missas audiant, si possunt. Hujus igitur privilegii conservatoribus pax a Deo patre et Domino Jesu Christo omni benedictione cĉlesti veloci cursu super eos descendant. Violatores autem anathema maranatha dampnentur, nisi resipuerint et penitentiam egerint, aut ab abbatibus sanctissimi loci Cluniensis vel a fratribus ipsius loci absoluti quandoque fuerint; sin aliter, ĉterno supplicio dampnati permaneant. Amen. Fiat, fiat. (C. 135.) ?? 2256. 994, mai. CHARTA QUA STEPHANUS ET UXOR EJUS RADUIS CUM FILIIS SUIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS VALLIS ET BUGDONO. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli [dicatĉ] quĉ dicitur Cluniaco. Ego igitur, in Dei nomine, Stephanus et uxor mea Raduis, et filii mei Drogo et Helduinus, donamus et sanctis apostolis [ejus] aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa Vallis, hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane via publica, de tribus partibus terra Sancti Petri. Dono ego Stephanus istam vineam in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam; post meum discessum, ad jam dictum locum perveniat. Donamus etiam illum campum quem vocat ad Maaliaco, in tali tenore, ut quamdiu uxor mea vixerit, teneat et possideat; post {389}ejus discessum, ad jam dictum locum perveniat. Donamus etiam in villa Bugdono, in vestitura, campum unum ab hodierno et deinceps; terminat ipse campus a mane et a sero terra Sancti Petri, a certio terra Adalelmi. Faciamus autem hanc donationem pro remedio animarum nostrarum, ut pius Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Actum Cluniaco publice. S. Stephani et uxoris [ejus] Raduis et filiorum eorum Drogonis et Heldini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Heri. S. Adam. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-85; A. m. 102, CIII.) (Au dos:) Carta Stephani et Raduis uxoris ejus, in Val[le]. 2257. 994, mai. CHARTA QUA RAIMBALDUS NOTUM FACIT SE CURTILUM AD VERNEDAM VOCATUM ET CAMPUM IN VILLA SANCTI CHRISTOPHORI MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Omnibus sub norma [discipline et] catholice fidei constitutis, cognoscant tam presentes quam futuri, quod ego Raimbaldus, pro remedio anime mee et omnium parentum meorum, aliquid de rebus meis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum aliquid de hereditate mea, in pago Augustodunensi, ad Vernedam, in agro Moniosco, hoc est unum curtilum ad Vernedam vocant; terminat a mane et a medio die via publica, a sero [terra] Aerii et ad heres suos, a cercio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, ipsum curtilum vobis dono et omnia que [ad eum] aspicere videntur, totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum, a die presenti et deinceps. Dono etiam alium campum in villa Sancti Christophori; terminat a mane terra Sancti Mauritii, a medio die terra Aerii, a sero via publica, et a certio via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum {390}vobis dono a die presenti et deinceps, et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, et judiciaria potestate coactus, componat tantum et aliud tantum; firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Boscarra publice. S. Raimbaldi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Rodberge, uxoris ejus. S. Ingelberti, filii eorum. S. Aerii. S. Aslandi. S. Girberge. S. Osana. S. Teudberti. S. Madalberti, Tedfredi. S. Humberti. S. Arberti. S. Gonduini. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VII. Pontius, ad vicem cancellarii, recognovit. (Bibl. nat. cop. 15-112; A. m. 292, CCXCIII.) (Au dos:) Carta Raimbaldi ad Vernedam. 2258. 994, mai. CHARTA QUA ARNALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CALMILIACO. Notum sit omnibus, quod ego Arnaldus, pro remedio animĉ meĉ, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Calmiliaco. In primis, in ipsa villa dono unum pratum, terminatum a mane via publica, a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a sero rivo currente. In eadem quoque villa quantum unquam visus sum habere, usque ad inquirendum, totum ad integrum, dono Sancto Petro in loco sepulturĉ meĉ; et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint. Si quis contra hanc donationem aliquam calumpniam intulerit, tantum et aliud tantum componat. Actum Cluniaco. S. Anserii. S. Arnaldi. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VII. (B. o. 653, DCXLVIIII.) ?? {391}2259. 994, juin. CHARTA QUA ERMENGARDIS VENDIT DAVIDI ET UXORI EJUS DOMINICĈ CAMPUM IN VILLA VARENGO. Domino fratribus Davit et uxor sua Dominica. Igitur ego Ermengart, propterea vendimus vobis de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo, oc est campum el Mont vocat; terminad a mane de ipsa ereditate, a medio Maginfredo et Davit, a sero Sancti Petri, a cercio Sancti Clementi, et abet in longo perticas XV, in lato pertica I et pedes VI. Infra istos terminio, totum vobis vendimus, tradimus et accepimus de vobis precium valente denarios XVIII, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ermenjart, qui fieri et firmare rogavit. S. Eldrado. S. Engeletmo. S. Itberto. S. Durando. S. Bernoeno. S. Costancius. S. Alberico. Data per manus Eldradi, sub die mercoris, mense junius, annos VII Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 11-117.) (Au dos:) Empcio David in Varengo. 2260. 994, juin. CHARTA QUA BERNEARDIS ET FILIUS EJUS RAYMUNDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA INGELBERTI, MARITI BERNEARDIS, VINEAM ET CAMPUM IN VILLA CASTELLO. Ego igitur, in Dei nomine, Berneardis, uxor Gelberti, et filius meus Raymundus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus ipsius Ingelberti, que sunt site in pago Matisconense, in agro Galoniacensi, in villa Castello, {392}ad Roclena vocat, hoc est vineĉ medietatem unam; terminat ipsa vinea a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a certio via publica, a sero de ipsa hereditate. Infra ipso terminio, medietatem donamus. Donamus etiam campum in ipso loco, juxta ipsam vineam supradictam; terminat a mane de ipsa hereditate. Infra isto terminio, totum campum, sicut supra insertum est, donamus pro anima Ingelberti, ut Dominus ei dignetur esse propitius, et pro anima Eldeberti. Actum Cluniaco publice. S. Berneardis et filii sui Raymundi, qui fieri et firmare rogaverunt pro animabus Ingelberti et Eldeverti. S. Gunterii presbiteri. S. Eldradi presbiteri. S. David. S. Aymoni. S. Constant. S. Bernart. S. item Constant. S. Arlulfi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VII. Evrardus levita scripsit, ad vicem cancellarii. (Bibl. nat. cop. 15-89; A. m. 151, CLII.) (Au dos:) Bernardi in Castello. 2261. 994, juin. CHARTA QUA NOTUM EST ISEMBALDUM MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA MONTE VENDIDISSE. Notum [sit] omnibus fidelibus christianis, quod veniens quidam homo ante presentiam donni Dacfredi monachi, nomine Isembaldus, et vendidit unum campum qui est situs in Monte; qui habet in transverso perticas duas et dimidiam, in longum quantum tenet, et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte Sancti Vincentii. Fuit autem precium XVIIII denarii (sic); et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. S. Isembaldi, qui vendidit et firmari rogavit. S. Wilelmus. S. Bernardus. S. Josbertus. S. Petrus de Volofonte. S. Wilelmus. S. Leothardus. Data mense junio. Pontius levita scripsit, regnante Hugono rege anno VII. (A. m. 636, DCLXVII.) ?? {393}2262. 994, juin. CHARTA QUA GIRBALDUS PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA VITRIACO ET QUEMDAM NUTRITUM SUUM MONACHIS COMMENDAT. Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirantur, dicente Scriptura: ĞDate hĉlemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego, in Dei nomine, Girbaldus presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui domnus Odilo, humilis abba, videtur preesse, aliquid de res meas que sunt site in pago Matisconensi, in villa Vitriaco, in agro Maciacense, hoc est unum curtilum indominicatum ubi Ermingerius stat; conquestus autem quem ego conquestavi ad jam dictum curtilum diptavi, hoc sunt campis, pratis, vineis, pascuis, exitibus et regressibus: in tali tenore, ut istum meum nutritum, quem ego ad illorum misericordiam commendo, talem misericordiam habeant quomodo illum Deo commendent, et Sancto Petro. Et omnia que ego umquam adquirere aut comparari potuero, in vestro servitio adtraham. Si quis vero hanc donationem calumpniare voluerit, omni maledictioni subjaceat, ac potestate judiciaria coactus, auri libram I persolvat; et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Girbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Sicbaldi. S. Bernardi. S. Willelmi. S. Rodlanni. Acta donatio hec mense junio, regnante Hugono rege anno VII. Pontius levita indignus, ad vicem cancellarii, recognovit. (Bibl. nat. cop. 15-98; B. o. 163, CLXI.) (Au dos:) Carta Girbaldi presbiteri, quam fecit Sancto Petro in villa Vitriaco. {394}2263. 994, juillet. CHARTA QUA DURANNUS, CANONICUS SANCTI VINCENTII CABILONENSIS, DAT WINIBOLDO ET UXORI EJUS TEUZĈ VINEAS IN VILLA NOTIANT. Domino fratribus Vuiniboldo et uxor sua Teusa. Ego, in Dei nomen, Durannus, canonici Sancti Vincentii, pro amore et bonevolencia que contra vos abeo, proterea dono vobis vineas qui sunt sitas in pago Cabilonense, in fine Balorense, in villa Notiant vocant. Primus curtilus et vinea terminat de uno latus ad ipso recettore, de alio latus Martoreo, de uno front via pullica, de alio front de ipse ereditate, ipso curtilo et vine simul tenentem cumquesivit de Costabulo et de Vuarengodo. Alio curtilo et vinea in ipsa vila vocat; terminat de uno latus Tresoldo et eres suos, de alio latus et uno front via, de alio front ad ipso recetore, in reclavo Sancti Petri. Tercia vinea que conquesio de Leuboldo terminat de ambis latis et uno front de ipse ereditate, de alio front via pullica; infra istas terminationes abet in lungo perticas arpimiles VII, in lato perticas IIII. Quarta vinea terminat de uno latus et uno fronte Abonito, de alio latus Rotberto, de alio fronte de ipse ereditate; abet in longo perticas VIII, in lato perticas II: ipsa vinea cumquesivi de Vuarengodo. Infra istas terminationes, vobis dono ad integrum pos meum descessom, dontre (sic) vivo tineo et possideo, postea ad vos pervenit, et ad infantes qui de vos exiebant, sine nullum contradicentem, set [si] omo de eredibus nostris venire aud calumniare volueritis, fisco auro oncias X cumponat; firma estabile permanead. Actum Kabilum civitas fuit facta. S. Duranno canonici, qui fecit et firmare rogavit. S. Teutardo. S. Ayloldo sacerdote. S. Ocdelono. S. Arenberto. S. Bosono. Ego Costabulus sacerdos escrixi, datavit die marcio, in mense julio, annos VIII regnante Ugo rex. (Bibl. nat. cop. 15-117.) (Au dos:) Donacio Duranni in Notiant. {395}2264. 994, août. CHARTA QUA TRUDGISUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA MATURNO. Ego igitur, in Dei nomine, Trudgisus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ meĉ, quasdam res meas quĉ sunt sitĉ in pago Augustudunensi, in villa Marturno, scilicet vineam et mansionem; quĉ vinea terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio et a cirtio via publica, a sero de Vuasconola. Item dono quendam campum in ipsa villa, terminatum a tribus partibus terra Girardi, a medio die Sancti Sarturnini. Dono etiam pratum quod vocant ad Album Spinum, terminatum de omnibus partibus terra Sancti Saturnini. Infra istas terminationes, dono Sancto Petro, pro remedio animĉ meĉ et animĉ patris mei, in tali tenore, ut quandiu vixero teneam; post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniant. In vestitura vero, omnibus annis, unam carradam persolvam de feno; et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Vissalaro villa publice. S. Trudgisii, qui fieri et firmare rogavit. S. Rottildis. S. Rotberti. S. Johannis. S. Adonis. S. Dominici. S. Gausmari. S. Fulcradi. S. Johannis. Data mense augusto, regnante Hugone rege anno VIII. (B. o. 721, DCCXVII.) ?? 2265. 994, 2 septembre. CHARTA QUA ULDRICUS DAT SPONSĈ SUĈ ERMENGARDĈ IN SPONSALITIO, QUASDAM RES IN VILLIS MORINCAS, RIPLONGIO ET MONTANIACO. Antiqua consuetudine ostendente, et lege veteris ac novi Testamenti, {396}et confirmatione Spiritus Sancti per Moysen docente de conjugio maris ac femine, auctoritas fidelium hominum satis roborata consistit, maxime ubi ait: ĞQuamobrem relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori suĉ, et erunt duo in carne una;ğ et ita sermone divino indissolubiliter subnixum quo dicit: ĞQuod Deus conjunxit, homo non separet.ğ Quod pactum et quam conjunctionem ut in perpetuum a christianis ratum habeatur, et etiam Dominus noster homo factus hominum factor, ut conjugium sanctum et auctoritate plenum per se ipsum confirmaret, nuptiis interesse voluit. Quapropter ego Uldricus tantam secutus auctoritatem, consilio et monitione amicorum meorum ductus, auxiliante pietate superna, peto consuetudinem generaliter jugale consortium. Pro quo amore et antiquo more dono tibi, karissime et amantissime sponse meĉ Ermengarde, per hujus sponçalicii auctoritatem, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, hoc est omnia que visus sum habere in villa Morincas, cultis et incultis, vineis et silvis, domibus, ceterisque ĉdificiis. Iterum dono tibi in villa Marcis Fontana omnia que in eadem villa habeo, cum servis supra nominatis. Dono ĉtiam tibi in villa Verchesoto omnia que ibidem habeo, cum vineis et silvis, cultis et incultis, et cum servis ibidem morantes. Et dono tibi, in pago Lugdunense, ĉcclesiam que est in honore sancti Martini, unam medietatem, cum campis, et pratis, et silvis, et servis supramanentibus. Et dono tibi potestatem unam que vocatur Curte Genono, cum omnibus appendiciis ejus, quesitum et inquirendum, cum servis et mancipiis ibidem manentibus. Iterum dono tibi, in ipso pago, in villa Riplongio, omnia que ibi habeo, cum vineis, et curtiferis, campis, pratis, silvis, cum servis ibidem manentibus utriusque sex[us et] ĉtatis. Et dono tibi in {397}villa Montaniaco quicquid ibi visus sum habere. Et dono tibi in Riplongio villa manso uno quo (sic) de Ugoni conquesivi. Hĉc omnia superius comprehensa, sicut infra scripta habentur, tibi, dilectĉ sponse meĉ Ermengarde, cĉdo, trado atque transfundo perpetualiter, ad habendum, vendendum, donandum, seu liceat commutandum, vel quicquid in eisdem vel de eisdem rebus libero arbitrio volueris faciendum. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego aut aliquis ex heredibus meis contra hoc sponçalicium donum venire dicere aut inquietare aliquid voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed componat tantum et aliut tantum quantum omnes ipse res meliorate valuerint, et presens cessio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono civitate. Signum Uldrico, qui dotum et donationem istam fierit et firmare rogavit. S. Ratherio, fratri suo, qui consensit. S. Miloni. S. Alioldo. S. Aymo. S. Robert. S. Bernardo. S. Teotberto. S. Vuarnerio. S. Alerio. S. Ugoni. S. Eldegerio. S. Ugoni. S. Alberico. S. Lespranno. S. Vuichardus. S. Eldino. S. Otto comes. S. Ermentrude comitissa. S. Vuidoni. Data per manu Rodulfi presbiteri, IIII nonas septembris, indictione III, anno octavo regnante Ugonis rege. (Bibl. nat. cop. 15-130.) (Au dos:) De Sponçalicio Uldrici. {398}2266. 994, décembre. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM INDOMINICATAM SERVUMQUE IN VILLA LINTINIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Hugo, reminiscens pondus meĉ infelicitatis, simulque considerans examen districti judicis, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis quĉ sunt site in pago Maticensi, in villa Lintiniaco, in agro Bliacensi, vineam unam in dominicatu, quĉ terminat de duabus partibus via publica, a sero terra francorum, a cercio de ipsa hereditate. Dono etiam servum, nomine Aalgrimum in servitium fratrum. Hanc autem donationem, quamvis perexilem, libentissime facio pro innumerabilibus meis offensis, ut pius Dominus [in suo] juditio pius retributor mihi appareat. Si quis autem contradicere voluerit, minime vindicare prevaleat, sed omni tempore inconvulsa permaneat. Actum villa Scociolas publice. S. Hugonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Humberti. S. Emeldis. S. Berardi. S. Vuichardi. Data mense decembrio, regnante Hugone rege anno VIII. Adalbertus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-132; B. o. 211, CCIX.) (Au dos:) Ugo in Lintiniaco. 2267. 994, environ. CHARTA QUA MILO ET UXOR EJUS ERMENGARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI SULPITII DE LAISIACO. Sacrosanctĉ basilice in honore summi Dei et sanctorum apostolorum {399}Petri et Pauli, ubi domnus Odilo abba preesse videtur. Noverint omnes filii ecclesiĉ, qualiter ego, in Dei nomine, Milo dono, pro remedio anime mee et uxoris meĉ Ermengardis, aliquid de mea hereditate quĉ residet in pago Matisconense, in villa Laisiaco, in agro Solorniaco, hoc est unam ecclesiam in honore sancti Sulpicii, et quantum in ipsa villa mihi habere videtur, vel et ad ipsam ecclesiam pertinet, vobis trado: campos, prata, silvas, mansos et quicquid ad ipsam villam pertinet, et totum quantum habeo in villa que vocatur Maornag, et in altero loco quĉ Septem Molendinos vocant, cum servis et anciliis, quesitum et inquirendum, totum vobis dono. Testes: Milo, Ermengardis, Azilina, Narduinus, Torombertus, Vuido, Racul, Ugo, Anselardus, Albericus, Otto comes, Irvis comitissa. Rotbertus levita scripsit. (B. o. 36, XXXV.) ?? 2268. [994, environ.] NOTITIA WERPITIONIS QUARUMDAM RERUM IN VILLA VALENTIOLA MONASTERIO CLUNIACENSI A PANDULFO MILITE ET UXORE FILIISQUE EJUS FACTĈ. Notitia vuerpitionis quĉ facta est apud Arginzoscum castrum. In nomine summĉ Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod domnus Vuarnerius, prior Cluniacensis, una cum reverendis fratribus, Armanno scilicet et Heldeberto atque Archimbaldo, adiit presentiam domni Pandulfi nobilis militis, proclamans se de quadam injusta querela quam ipse habebat in quadam terra in finibus sita villĉ Valentiolensis: qui agnoscens ejus rectam proclamationem, Dei amore ductus, consentiente uxore [sua] Leudgarda, filiisque suis Lanberto, Atenulfo, Guntardo, non solum predictam querelam dimisit, sed etiam si quod ad suam suorumque rectitudinem {400}pertinebat, et quicquid ipse vel sui contrapellabant infra fines vel terminationes quas comes Vuillelmus devuidavit, inter terram de Arginzosco et Valentiola, quia injustam hanc suam querelam esse cognovit, totum Deo et Sancto Petro vuerpivit et dedit. S. Pandulfi et uxoris ejus Leudgardĉ. S. filiorum ipsorum Lanberti et Atenulfi, [Gontardi]. S. Isnardi. S. Jonĉ. S. Dodonis. S. Artaldi. S. Riperti. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 57; cop. 19-231; A. m. 479, DX.) (Au dos:) Verpicio Pandulfi militis, in villa Valenciola, in pago Regense. 2269. 994, environ. CHARTA QUA HUMBERTUS ET UXOR EJUS EMELDIS TERRAM IN CIRCUITU ECCLESIĈ VALLIS MONASTERIO CLUNIACENSI VENDUNT. Cupio ut nota sit omnibus hominibus hĉc venditio quam fecimus ego Umbertus et uxor mea Aimeldis de terra nostra quĉ adjacet in circuitu Vallis ĉcclesiĉ, in pago Lugdunensi. Vendimus jam dictam terram monachis Cluniensibus, accipio ab illis pro pretio octoginta solidos: hoc est unum curtilum et campum simul tenentem; terminat de duabus partibus ab ipso venditore, a medio die et a cercio via publica. Infra istas terminationes, totum vendimus pro ipso precio supradicto, quod accepimus. Et hoc facimus pro remedio animarum nostrarum et parentum et filiorum; et faciant monachi quicquid facere voluerint. Et si aliquis (quod absit!) contradicere voluerit, auri uncias IIII componat, et hĉc venditio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum villa Vallis. S. Umberti et uxoris ejus Emeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berardi. S. Wicardi. S. Leotaldi et filiorum ejus. S. Hugonis. S. Pontii. S. Aimonis levitĉ. S. Ildini. S. Tetonis. S. Maalberti. S. Hugonis. S. Umberti. S. Duranti. S. Rotbaldi. S. Aimonis, qui scripsit, regnante Rodulfo rege. (A. b. 44.) ?? {401}2270. [994, environ.] DIPLOMA RODULFI REGIS, QUO CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNES POSSESSIONES SUAS ET PRĈCIPIT UT RES ILLI NUPER IN LOCO CALMIRIACO DATĈ, RESTITUANTUR. Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam presentibus quam absentibus, quod ego Rotdulfus, Dei gratia rex, monasterio Cluniensi, sito in comitatu Matisconensi, quod in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli constructum est, pro Dei amore, necnon et pro reverentia ipsorum apostolorum, invictissimus cupio esse et tutor. Quapropter jubemus ut ipsum monasterium ac omnes res ad ipsum pertinentes, quiete atque secure, absque ullius improbitate jugiter permaneant, sicut dudum per nostrĉ auctoritatis preceptum sancivimus. De rebus vero quĉ in loco qui dicitur Calmiriacus consistunt, quĉ nuper ad ipsum monasterium in ĉlemosina datĉ sunt precipimus, ut sicut antiquitus determinatĉ sunt in longum et in latum, restituantur. Eodem quoque modo commendamus, ac omni sollicitudine delegamus, ut omnia predia ac possessiones quĉ eidem monasterio a fidelibus christianis pro Dei amore sunt concessa vel quĉ etiam futuris temporibus donanda fore speramus, perpetualiter, absque alicujus inquietudine illibata perseverent. Vos quoque, o principes, judices, sive rectores comitatus illius vel regionis in qua idem monasterium consistit, quicumque in presentia mea estis, aut quicumque futuri estis obsecrando jubemus et jubendo obsecramus, quatinus pro premio vitĉ {402}eternĉ et pro amore ipsorum apostolorum, sitis in adjutorium et in protectionem atque in defessionem, nostram vice, loci illius sive monachorum ibidem consistentium, Christoque servientium, in quocumque negotio indiguerint, ut nostro vestroque freti auxilio securius tam pro nobis quam pro statu regni totius nostri, Domino nostro Jesu Christo regi regum supplicare valeant, et inceptis bonis perpetualiter perseverent. Quod si quis ulterius eundem monasterium seu habitatores ejus, resque ibi collatas temerare aut inquietare presumpserit, primitus Dei atque ipsorum apostolorum iram incurrat, ac deinde nostrĉ severitatis experiatur censuram. Insuper etiam ut hĉc notitia firma sit, nostro sigillo roborare studuimus. (Monogramme.) (A. m. 795, DCCCXXI; C. 74.) ?? 2271. 994, 3 juillet, à 995, 2 juillet. CHARTA QUA STEPHANUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS IN VILLIS LANGADO ET CAVANIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Stephanus sacerdos dono ad locum Cluniacum, dicatum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, sub regimine domni patris Odilonis, aliquid ex rebus meĉ proprietatis, in comitatu Arvernensi, in vicaria de Aurato, in villa vocabulo Langado, vineam unam que terminat in circuitu de ipsa hereditate, et quartam partem de torculari quod in ipsa conjacet. Item in villa Cavaniaco vineam alteram; que terminat de una parte terra Pontii, de aliis partibus ex ipsa hereditate. Facio autem in presenti hanc donationem, ut rectores supradicti [loci] has res prout [sibi] libuerit disponant. Quod si quis contradictor extiterit, vindicare minime pervaleat quod repetit, sed hĉc donatio {403}inconvulsa permaneat et stabilis. Actum Rialiaco villa publice. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. Data per manum Rodlardi, regnante Ugone anno VIIIvo. (Bibl. nat. cop. 15-133; B. o. 556, DLII.) (Au dos:) Stephani in villa Langado, in comitatu Arvernense. 2272. 994, 3 juillet, à 995, 2 juillet. CHARTA QUA GERALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA MARZIACO. Christi tyrocinio militantibus notum esse volumus, quod Giraldus, spe cĉlestis regni, dono ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Marziaco: hoc est duas petiolas de vinea et duos campos in ipsa villa, sicut ego hodie videor tenere. Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris, ut in commune proficiat ipsis, faciantque supradicti rectores ab hodierno die quicquid voluerint. Actum Cluniaci publice. S. Giraldi, qui fieri rogavit. S. Danihelis, Ornadi, Duranni, Richardi, Raimberti, Aymonis. Rodbertus levita scripsit, regnante Hugone anno VIIIvo. (B. o. 119, CXVII.) ?? 2273. 994, 3 juillet, à 995, 2 juillet. CHARTA QUA HUMBERGA ET FILIUS EJUS GAUSERANNUS MONASTERIO CLUNIACENSI PRO ANIMA GIRBALDI ET DE REBUS EJUS, TERRAS IN VILLA MARCESOLIO, AD SANCTAM COLUMBAM ET IN ALIIS LOCIS SERVUMQUE DANT. In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles quod ego Humberga et filius meus Gauserannus, donamus pro anima Girbaldi aliquid de rebus ipsius quĉ sunt in comitatu Maticensi, in villa Macesolio, curtilum cum vinea insimul tenente. Terminat in una fronte terrĉ Sanctĉ Mariĉ et Sancti Johannis, in altera Girbaldi, in altera fronte Constantii, in altera via publica. Ad Sanctam Columbam, unum campum sicut ipse {404}tenebat. Donamus pratum unum in Curte Sitro, illam partem quam nos habebamus. Campum etiam donamus qui dicitur ad Pulicam, sicut ipse tenebat. In Varenas donamus petiolam de campo. Donamus servum, nomine Benedictum, in servicio fratrum et in locum sepulturĉ. S. Humbergĉ et Gauseranni. S. Vuidonis, Loddonis, Walteris, Bosonis, Odilonis, Locerii. Actum Saliaco publice, regnante Hugone anno VIII. (B. o. 505, DII.) ?? 2274. 994, 3 juillet, à 995, 2 juillet. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAS IN VILLIS BETENEDO, POZIACOQUE ET MORANGAS. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Bernardus levita, ob amorem patriĉ cĉlestis, cedo ad locum Cluniacum, cui preest dunnus ac reverendus abba Odilo, aliquid ex rebus meĉ proprietatis quĉ conjacent in comitatu A[r]vernensi, in vicaria de Aurado, atque in his villis Betenedo, Poziaco, Morangas. In primis in villa Betenedo, dono curtile cum superposito, cum vineis duabus et uno campo, et terminantur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Porro in altera villa Poziaco dono vineam unam et quartam partem de curtili et torculari. Item in villa Morangas dono vineas duas quĉ terminantur de ipsa hereditate cum omnibus ad se pertinentibus. Hĉc autem omnia dono beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum supradictum, in alimoniam fratrum Deo inibi servientium. Si quis autem contra hanc donationem insurgere temptaverit, aut frater seu aliquis consanguinitate proximus, nisi quam cito resipuerit, omni maledictioni subjaceat, et ne inmunis transire videatur, denas auri untias in fisco publico adjudicatus reddat, et hĉc donatio in posterum firma et stabilis permaneat. Actum Rialiaco villa puplice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. Data per manus Rotberti levite, regnante Ugone anno VIII. (B. o. 634, DCXXX.) ?? {405}2275. 994, 3 juillet, à 995, 2 juillet. CHARTA QUA RIEREDUS ET UXOR EJUS HELDEARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS CUM MANCIPIIS IN VILLA KASOCIO. Notum sit omnibus sane sapientibus, quod ego Rieredus et uxor mea Heldeardis, cogitantes de Dei misericordia et de retributione ĉterna, pro animarum nostrarum remedio et omnium fidelium christianorum, donamus ad ecclesiam Dei, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructam, cui vocabulum Cluniacus, res sitas in pago Matisconense, in agro Ipgiacense, in villa Kasocio; in primis donamus curtile cum manso et vinea simul tenentia, quĉ terminantur a mane et a sero terra Tetoene, a medio die via publica, a circio terra consortorum. Donamus etiam mancipia his nominibus nominata: Girardum cum uxore sua. Donamus etiam unum campum in ipsa villa; terminatum a mane et a sero terra Tethoeni, a medio die via publica, a cirtio terra Sancti Petri. Donamus etiam pratum quod vocant ad Pratum Commune, et portionem nostram ad ipsam ecclesiam jam dictam donamus, vel ad actores ipsius, qui si libenter consenserint, in eo tenore ut quandiu vixerimus usum fructuarium habeamus, et per singulos annos, cathedra Sancti Petri, denarios VI persolvamus, et pro hac donatione locum sepulturĉ habeamus. Et si aliquis post nostrum discessum habere voluerit, nisi ipsi actores possederint, et ipsis monachis Cluniensibus voluntas fuerit, ut predictas res alicui extraneĉ personĉ consentiant, tunc liceat cuilibet de filiis meis pro eodem beneficio quod extraneus dare voluerit, easdem res a monachis obtinere. Si quis vero (quod absit! et quod fieri minime credimus) huic donationi contrarius existere voluerit, quod male usurpaverit vindicare non possit, insuper et ipso loco Cluniaco et Dei servis ibi morantibus auri libras duas persolvat. S. Rieridi et uxoris ejus Heldeardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Itberti. S. Lantberti. S. Otmerii. S. Rainberti. {406}S. Isnardi. S. Maingodi. Data sunt hĉc regnante Rotdulfo rege, anno secundo ejus imperii. (B. o. 761, DCCLVI.) ?? 2276. 994-1000. CHARTA QUA WALTERIUS, ĈDUORUM EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MONASTERIUM MAGABRENSE. Omnibus christicolis sub norma catholicĉ fidei degentibus notum esse volumus quoniam ego, in Dei nomine, Walterius, gratia Dei Eduorum episcopus, de rebus ĉcclesiĉ mihi a Deo commissĉ cogitans, quantum divina majestas meĉ possibilitati largiri dignabitur, colligere dispersa et conservare congregata; quapropter trado monasterium Magabrense fratri nostro domno Odiloni abbati et successoribus ejus, cenobioque Cluniensi in perpetuum regendum et regulari ordine disponendum, per consilium nostrorum clericorum et ceterorum nobis a Deo commissĉ ecclesiĉ filiorum, ea ratione ut societas nostri loci et Cluniensi cenobii, sicut tempore domni Maioli abbatis caritatis vinculo conligata permansit, sic etiam cuncto in tempore inconvulsa permanere possit per succedentia temporum spatia, ibi omni tempore tam vivorum quam defunctorum ecclesiĉ nobis commisse clericorum agatur memoria digna, similiterque eorum memoria in nostra celebretur ecclesia. Hoc vero statuimus et omnino contradicimus, ut noster nullus successor episcopus, neque aliqua alicujus potentis persona, aliquem ibi abbatem aut prepositum ordinare presumat sine licentia et voluntate supradicti abbatis Cluniensis et successorum ejus. Hanc vero nostram descriptionem disposuimus roborare, et Romane auctoritatis privilegio et regali precepto. Walterius, peccator, episcopus; Walterius abba, Umbaldus abba, Umricus abba, Ansiisus precentor, Anschericus archidiaconus. (B. o. 25, XXIIII.) ?? {407}2277. 994-1015, environ. CHARTA QUA WILLELMUS, COMES [ARVERNENSIS], DAT ECCLESIĈ CLUNIACENSI SERVITIUM ET CONSUETUDINEM QUĈ SOLEBAT EXIGERE AB HOMINIBUS SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS IN SINICIACO ET IN LETUA. Noticia guerpitionis quam fecit comes Willelmus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo. Notum esse volumus omnibus Christi caractere insignitis, qualiter ego Willelmus, per divinam gratiam comes, veniens Cluniaco atque a senioribus memorati loci honorificentissime susceptus, feci guerpitionem simul et donationem pro remedio animĉ meĉ et per deprecationem venerandĉ memoriĉ domni Rainaldi, prioris, ceterorumque monachorum loci jam dicti, de omni querela servicii et consuetudinis quam exigere solebamus, ego et antecessores mei comites, ab hominibus Sancte Mariĉ Belmontensis, qui manent in Siniciaco et in Letua et in tota potestate, quĉ ad supradictam Dei casam respicit. Si quis autem huic nostrĉ obstipulationi aliquando contradicere presumpserit, excommunicationi subjaceat; et ut firmius stabiliusque permaneat, manu propria firmavi, et aliis roborandam tradidi. S. Willelmi, comitis, qui firmavit et firmare fecit. S. Rainaldi, prioris Cluniacensis et aliorum multorum. (B. h. 114, CXVI; C. 138.) ?? 2278. 994-1022, 1er avril. CHARTA QUA BERNALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI DIONYSII, IN PAGO LUGDUNENSI. Divina pietate legumque actoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter hoc ego quidem, in Dei nomen, Bernaldus dono Deo sanctisque suis apostolis Petro et Paulo, {408}ad locum qui dicitur Cluniaco, hubi domnus Oydelus abbas preesse videtur, hoc est ecclesia que est constructa apud pago Lucdunense et in onore beati Dyonisii martiris Christi dedicata, de ipsa ecclesia dono Deo et sanctis apostolis illam partem que mihi legibus obvenit de decimis et de terra arabile et de oblationes que ad altario pertinent; et faciant post hunc diem jam predicti Deo devoti quiquid facere voluerint inde, et in omnibus habeant potestatem. Manu mea propria ceterisque parentibus meis firmare postulavi: Vuillelmus, Rotlannus, Vuitbertus, Bernardus, Etelenus, Durannus, Vuarnaldus, alius Durannus, Suvuro. Data per manu Johanno sacerdoti, in die dominico, I kalendas aprilis, regnante Raulfo rege. (Bibl. nat. cop. 18-144; B. o. 68, LXVI.) (Au dos:) Bernaldi, ecclesia Sancti Dionisii, in pago Lugdunensi. 2279. 994-1031, mai. CHARTA QUA RAIMODIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUARTAM PARTEM RERUM SUARUM IN MONTE POLINO CUM MEDIETATE CUJUSDAM SERVI. Conditor et reparator humanĉ creaturĉ, unicuique mortalium consulens, precipit quatenus de terrenis et transitoriis divinitus sibi concessis mercentur atque adquirant sibi perpetuum et felicissimum regnum. Quantum namque elemosinarum exhibitio prosit, propheta testatur loquens his verbis: ĞSicut extinguitur ignis, sic peccatum helemosinis.ğ Ipse quoque redemptor noster per evangelium nobis clamans precipit, ut thesaurizemus nobis thesauros in cĉlis, quo fur non appropriat, nec demolitio est ulla tineis. Quapropter ego, in Dei nomine, Raimodis, his et hujuscemodi roborata exemplis, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur dunnus et reverentissimus abba {409}Odilo, ex rebus quĉ mihi a parte senioris mei Ebrardi advenerunt, quartam videlicet partem, de his quĉ ego in Monte Polino videor habere, cum medietate servi, vocabulo Duranni et filiorum ejus. Sunt autem ipsĉ res in episcopatu Matisconense, in Monte Polino supra denominato, quartam partem de omnibus campis, pratis, aquis aquarumque decursibus. Hĉc omnia trado supradicto loco, et monachis ibidem militantibus Deo, in tali conventu, ut quandiu vixero teneam et possideam; et omnibus annis reddam in vestitura modium dimidium de vino, in presenti vero anno omnia quĉ de ipsa terra exierint recipiant. Hanc igitur donationem pro animĉ meĉ remedio, et pro animabus seniorum meorum et omnium parentum meorum facio, ut Deus omnipotens cum suis electis dignetur nos adnumerare in suo regno. S. Raimodis, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Bernonis. S. Bernardi. S. alii Bernardi. S. Mainerii. Actum mense maio, regnante Rotberto rege. (B. o. 573, DLXVIIII.) ?? 2280. 994-1032, 4 avril. CHARTA QUA ADALARDUS ET UXOR EJUS OCDELA ATQUE FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS TURUNIACO, BUSCITGAS, RANTIACO ET VENDONENSA. Auctoritate antiquorum patrum sanccitum est, ut ea quĉ in posteris volumus fore firma, ne astu fallacie cavillentur, scripturis adnotationum corroborentur. Unde ego, in Dei nomine, Adalardus et uxor sua Ocdela et filiis nostris Adalardo, Stephano, pro remedium animas nostras atque cĉterorum filiorum meorum cunctorumque parentorum meorum, tam vivis quam defunctis, dono et concedo ad locum cui vocabulum est Cluniensis, et est dicatum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quo in loco domnus Odilo abba prĉesse videtur, aliquid de rebus meis quĉ sunt site in pago Lucdunensis, in villa quĉ dicitur Turuniaco: hoc sunt duos masos et dimidium Castaniriaco; et in alio loco, in villa quĉ dicitur Buscitgas, unum masum cum campis {410}et pratis, atque apendiciis quĉ ad illum masum pertinet; et in alio loco, in villa quĉ dicitur Rantiaco, una colonia quĉ fuit Anrico, et quantum ad istos masos et ad ista colonia pertinet vobis dono; et in alio loco, in villa quĉ dicitur Vendonensa, unum mulinario cum curtilo, totum ad integrum vobis dono. Si quis vero homo huic nostrĉ constitutioni contradictor aut calumpniator extiterit, primitus iram Dei incurrere se noverit, sanctĉque genitricis Dei Mariĉ, et Domini nostri Jesu Christi offense subjacebit, necnon sanctorum apostolorum Petri et Pauli simulque omnium sanctorum, et hoc donum deinceps firmum et stabilis omni tempore maneat. S. Adalart et uxore sua Ocdila, qui donatione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Adalart. S. Stephano. S. Adselina. S. Adilmoda. S. Rodboldo. S. Adalart. S. Berart. S. Winbert. S. Adalbert. S. Cheuvisa, II nonas aprilis scripsit, datavit regnante Rodulfo rege. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 40; B. o. 441, CCCCXXXVIII.) (Au dos:) Adalardi, in Turuniaco [et in aliis locis], in pago Lugdunensi. 2281. 994-1032. CHARTA QUA WARENTRUDIS ET HUBOLDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ET SANCTO JOANNI CHAVARIACENSI CURTILUM IN LOCO STRADES. Omnibus in gremio sancte ecclesie pie residentibus notum esse cupio, qualiter hego Vuaremtru, necnon Huboldus, quapropter enim dono Deo et Sancto Petro Cluniensi cepi, ubi domnus Bocdelus {411}haba preesset et prodesse videtur, Sanctoque Johanni Chavariacensis, hoc est curtilus in loco qui dicitur Strades; habet terminaciones hamane terra Sancti Petri, a medio die Arloeni, ha siro de ipsa hereditate, ha cercio Harloeno: unc autem terminatum donamus locum sepulture Gointardi. Si quis autem hujus mea donacione contrarius esse voluerit, jaculo incendi eterni anatemate feriatur, nisi resipuerit; quod autem repetit adimplere non valead, auri uncias coactus componet X, et ut hec mea donacione firma permaneat, manus nostras et amicis firmare postulavi. S. Vuarentruda et Uboldi, qui fierint et firmare postulaverunt. Narduinus, Achardus, Alcherius, Costantinus, Dominicus. Ego Vuitauldi, qui scripsit die sabati, regnante Radulfo rege, mense aprili. (Bibl. nat. cop. 5-79; B. o. 606, DCII.) (Au dos:) Vuarentrudis et Huboldus. 2282. 994-1032. CHARTA QUA WICHARDUS MONASTERIO CLUNIACENSI DAT RES SUAS IN VILLIS GIVROSIO, CURTESTRILO ET OSANNO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis, quod ego Wichardus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis de Cluniaco, de mea hereditate pro anime meĉ remedio, et pro animabus omnium parentorum remedio. Sunt autem ipse res site in pago Lucdunensi, in villa Givrosio; hoc est unum curtilem in ipsa villa situm; qui terminat a mane terra Sancti Martini, a medio die aqua Justana, a sero et a cercio via publica. Infra istas terminaciones, dono monachis de Cluniaco. Et in alia villa, vocabulo Curtestrilo dono unum campum {412}quem dicunt in Marcia, ubi habet unam sexteradam de terra; et terminat a mane terra Aloldi, et a medio die alii Aloldi, a sero Sancti Petri, a cercio terra Odilan. Dono in alio loco, in villa Osanno unum pratum quem vocant ad Cledas, qui terminat a mane terra comitis, a medio die Sancti Petri, a sero Richardi, a cercio de ipsa hereditate. Ab hodierno faciant monachi quicquid voluerint. S. Wichardi, qui hanc donacionem facit. S. Evrold. S. Biliard. S. Ermengardi. S. Constantino. S. Aalberti. S. Gislaberti. S. Constantio. S. Arnulfi. S. Gislardi. S. Dodon. Actum mense marcio, regnante Rodulfo rege. (Bibl. nat. cop. 18-142; A. b. 43.) (Au dos:) Wichardi in Givroso, Curtestilo et Osano, pago Lugdunensi. — Carta Richardi. 2283. 994-1032. CHARTA QUA BOSO ET UXOR EJUS CONSTANTIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ET SANCTO JOHANNI CHAVARIACENSI TERRAM IN VILLA CORPETRO. Sacrosancto locum Cluniensi in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ego, in Dei nomen, Betsonus et uxor sua Constantia dono, pro anima mea et in locum sepulture mee, ad locum Cavariaco, tres sexiaradas de terra arabile, ud pius Deus eripiet anima mea de penis inferni. Ipse [terra] est sita in pago Lucdunensi, in villa Corpetro, qui terminat a mane via vicinabile, ha medio die Duranni, a sero rigus volvit, ha cercio de ipsa hereditate; et faciatis vos Dei devoti quit vultis in omnibus. [S.] Bosonis et uxor sua Constancia, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adsilinus et Durannus et Virginia femina et Radulfus, Vuinisus et Contardus. Data per manu Vuitaldi, sub die lunis, mensi junio, regnante Radulfo rege. (Bibl. nat. cop. 18-146; A. b. 130.) (Au dos:) Bosonis, in villa Corpetro. {413}2284. 994-1032. CHARTA QUA ELDEBERTUS ET UXOR EJUS STEPHANA ATQUE FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN CASTRO ALBARNO, IN PAGO REGENSE. Licendum est ut unusquisque homo de res suas faciat quecumque voluerit; igitur ego Eldebertus et uxor mea Stephana, et infantes nostri, Guigo, Girinus, Isnardus, cogitamus de Dei misericordia, vel de eterna Christi retribucione, ut Deus omnipotens peccatis nostris minuare dignetur, et ut mereamur illam vocem benignam audire: ĞVenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundiğ; et iterum dicit: ĞDate elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.ğ Propterea donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilus abbas preesse videtur, aliquid de proprietate nostra, qui nobis ex alode parentorum nostrorum nos legibus obvenerunt. Sunt autem ipsas res in pago Regense, in castro qui dicitur Albarno, in ipso castro vel in ejus dominio donamus mansum unum quem Rainerius solebat excolere, cum quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus et ad monachos ibidem servientibus; et de ista hora habeant monachi potestatem ad faciendum quicquid facere voluerint, id est habendi, vendendi, cedendi, postea derelinquendi. Sane si quis, nos aut ullus homo, qui contra carta elemosinaria ista, ire aut agere vel inquietare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et de beata virgine Maria et de omnibus sanctis, et postea componat de auro obtimo libras III. Et postea carta ista firma et stabilis permaneat. Facta carta ista in mense julio, regnante Rodulfo rege. S. Eldebertus et uxor sua Stephana et infantes nostri Guigo, Girinus et Isnardus, qui carta ista scribere et firmare rogaverunt, manu illorum firma. S. Poncius firmavit, Aggulfus firmavit, Eldebertus firmavit, {414}Poncius Calvus firmavit, Vuitardus clericus firmavit. De ista donatione que isti seniores fecerunt, nullum censum neque servitium non faciant isti homines, sed tantum ad Sancto Petro Cluniaco monasterio. Rainaldus monachus scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-41; B. o. 564, DLX.) (Au dos:) Eldeberti in pago Regense, carta de Alborno. 2285. 994-1032. CHARTA QUA DODO ET UXOR EJUS BELIELDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA VALENTIOLA, IN COMITATU REGENSE. Dunno Odiloni abbati ceterisque fratribus Cluniensis monasterii, ego, in Dei nomine, Dodo et uxor mea Belieldis, vendimus terram quĉ nobis de proprietate nostra advenit, in comitatu Regense, in villa quĉ dicitur Valentiola; in uno loco qui nominatur Vallenobris, partem quĉ nobis obvenit, et in alio loco qui dicitur ....., petiam de campo culto, et in alio loco, qui nominatur Arlenna, quantum nobis obvenit vel obvenire videtur, totum vendimus monachis supradicti loci cum omni fonditus possessione, et accipimus ab eis precium XXVIII solidos et unam spadam; et faciant ab hac die quicquid facere voluerint. Qui autem contradicere voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis, et componat tantum et aliud tantum; et postea venditio firma et stabilis permaneat. Facta autem hĉc carta mense aprilis, feria III, regnante Rodulfo rege. S. Dodonis et uxoris ejus Belieldis, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Germundi. S. Pandulfi. S. Asterii. S. Adalulfi. S. Teudrici. (B. o. 538, DXXXIIII.) ?? 2286. 994-1048, 8 janvier. CHARTA QUA ADALBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET ANIMA UXORIS SUĈ BENIGNĈ, TERRAM CUM VINEIS IN VILLA IPGIACO. Ego igitur Adalbertus, in Dei nomine, pro anime mee remedio, {415}aliquid ex mea possessione do ad locum Cluniacum Sancto Petro, hoc est terra cum vineis que conjacet in comitatu Matisconensi, in agro Ipgiaco, in ipsa villa: hoc est IIIIor vineas. Una vinea vocatur ad Pomerium, et est terminata de duabus partibus vias publicas, de tercia terra Heldini, quarta increpito. Alia vinea que in Cantras vocatur. Tercia vinea que vocatur ad Mulnetum, et est terminata de duabus partibus vias publicas, de tercia Sancti Stephani, de IIII Arimberti terra. Quarta vinea vocatur ad Dosel; et usuarium in silva. Ex hoc enim donationem facio pro acquirendo ĉterna vita et uxoris mee Benigne vel meorum parentum salute; et deinceps habeant monachi in potestate ad faciendum quicquid voluerint. Actum Cluniacum publice. S. Adalberti, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Constancii presbiteri. S. Arluini. S. Amalberti. S. Tetaldi. S. Heldini. Data VI idus januarii, per manus Adraldi notarii, vice cancellarii. (Bibl. nat. cop. 16-202; B. o. 429, CCCCXXVI.) (Au dos:) Adalberti in Itgiaco. 2287. 995, février. CHARTA QUA AYMO LEVITA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MOLENDINUM SUPER GRAONAM ET MEDIUM PLANTUM IN VILLA DAVAIACO. Ego, in Dei nomine, Aymo levita, dono pro anime meĉ Sancto Petro aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, hoc est farinarium supra Graunnam fluvium; terminat ipse farinarius a mane terra Berardi, de tribus partibus terra Sancti Petri, et faciant rectores Sancti Petri quidquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Item dono Sancto Petro quendam medium plantum qui est situs in pago supradicto, in villa Davaiaco, illum scilicet medium plantum quem Aalbertus tenet; scilicet et meam partem dono Sancto Petro in tali tenore, ut quandiu vixero teneam. Post meum obitum ad Sanctum Petrum perveniat. Actum Cluniaco publice. S. Aymoni, qui fieri et {416}firmare rogavit. S. Heri. S. Duranni clerici. S. Ardradi. S. item Duranni. Data mense februario, regnante Hugone anno VIII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-125.) (Au dos:) Aimo, Davaiaco. 2288. 995, février. CHARTA QUA BODO ET UXOR EJUS VUIDOLOSA ATQUE STEPHANUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA CAMPANIAS. Ego, in Dei nomine, Bodo et uxor mea Vuidolosa et Stephanus donamus pro remedio animarum nostrarum Sancto Petro aliquid ex rebus nostris sitas in pago Matisconense, in villa Campanias, hoc est peciolam de campo; terminat ipsa peciola a mane terra Emmenane, a medio die similiter, a sero Sancti Petri, a certio via publica. Infra isto terminio, donamus supradictam peciolam Sancto Petro, et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Actum Petronna villa. Signum Bodoni et Vuidolose, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rainaldi. S. Heri. S. Undrade. S. Eve. S. Bernardi presbiteri. S. Rainfredi. S. Rodlanni. S. Acart. S. Odoni. Data mense februarii, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-1; B. o. 691, DCLXXXVII.) (Au dos:) Bodo in Campanias. 2289. 995, février. CHARTA QUA HUBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET SERVOS IN VILLA HISTRINIACO. Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione, considerandum {417}nobis est quod in futurum expediat. Quapropter ego, in Dei nomine, Ubertus, reminiscens pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Cabilonensi, in villa Hystriniaco, hoc est curtile unum, ubi Tetbertus residet; et terminatur a mane via publica, a medio die similiter, a sero terra infantium Tresaldi, a cirtio de ipsa hereditate. Dono etiam supradictum Tetbertum cum uxore et infantibus suis. Hanc igitur donationem facio pro animĉ meĉ remedio et patris ac matris meĉ, in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, et in vestitura omnibus annis IIII sextarios de vino persolvam; post discessum autem meum, ad Sanctum Petrum cum omni integritate perveniat. Qui autem calumpniaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, et nisi emendaverit, auri libras II persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Uberti, qui donavit et ipse firmavit. S. Bernaldi. S. Ascelini. S. Rotberti. S. Anscherii. S. Girbaldi. Data mense februario, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (A. m. 425, CCCCLVI.) ?? 2290. 995, mars. CHARTA QUA SIVUINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, IN EMENDATIONE EQUI ABLATI ET PRO ANIMA FRATRIS SUI ACHARDI, VINEAS IN VILLIS FLAGIACO ET MAXILIACO. Ego igitur, in Dei nomine, Sivuinus dono Sancto Petro et monachis ejus aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Flagiaco. Propter equum quendam quem eis abstuli, in emendationem dono eisdem monachis in supradicta villa vineam quandam, quĉ habet in longo perticas XII, in transverso XI; et faciant quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps. Item dono pro anima fratris mei Achardi, in ipsa villa, in uno tenente, de vinea perticas VIII in una fronte, in alia VIIII. Item in villa Maxiliaco dono medietatem unius prati, terminati a mane terra francorum, a medio die Sancti Petri, a sero aqua {418}volvente, a cirtio de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, dono Sancto Petro pro anima mea et fratris mei; faciantque monachi ab hodierno et deinceps quod voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Sivuini, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Sofredi. S. Constantii. S. Heri. S. Warnerii. S. Silvionis. Signum item Ingelelmi. Data mense martio, regnante Hugone rege anno VIII. (B. o. 739, DCCXXXV.) ?? 2291. 995, 2 avril. CHARTA QUA OSBERTUS ET UXOR EJUS RAIMBERGA VENDUNT VOLFARDO ET UXORI EJUS ERMENGARDI CAMPUM IN MONTE PARENO. Domino fratribus Volfardo et uxore sua Ermengart. Ego quidem Osbertus et uxor mea Raimberga, venditores, vendimus vobis aliquid de res propriĉ hereditatis nostrĉ, que sunt site in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in Monte Pareno, Moiado vocat; est campus unus qui terminat a mane Bosco Volgerio, a medio die terra Vuiniart et ad infantes suos, a sero via publica, a cercio terra Sancta Maria, et habet perticas agripedales a mane in uno fronte V, in alio fronte a sero VI. Infra isto terminio et perticatio vobis vendimus, tradimus, atque transfondimus, et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit, valente solidos IIII, et faciatis post hunc diem quicquid facere volueritis in omnibus, nullum contradicentem. Si quis venditionem istam contradixerit, auri uncia I conponat, et inantea vendicio ista firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono. S. Osberto et uxore sua, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Samuel. S. Girart. S. Dominico. Data per manu Rodulfi presbiteri, IIII nonas aprilis, anno VIII regnante Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 15-126.) ?? {419}2292. 995, avril. CHARTA QUA ARTALDUS COMES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI PETRI IN VILLA MAROGLIACO. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua bona agere valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et in presentiarum corporum saluti consulere novimus, atque animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus, antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfatiendo neglegenter a nobis commissa manu pœnitentiĉ in istius ĉvi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus. Igitur ego Artaldus comes, reminiscens meorum enormitatem peccaminum, audiensque illud ewangelici tonitrua dogmatis clamantia: ĞDate helemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, cui preest domnus Odilo, reverendus pater videtur preesse (sic), aliquid de rebus meis quĉ sunt site in pago Lugdunensi et in Rodenensi: hoc est unam ĉcclesiam quĉ est in honore sancti Petri, quĉ est sita in villa Marogliaco, cum omnibus appenditiis suis, scilicet cum presbiteratu et decimis et omnia quĉ ad ipsam ĉcclesiam pertinere et aspicere videntur, in tali tenore, ut quandiu ego Artaldus vixero, teneam et possideam, et postmodum post meum discessum, ad supradictum locum perveniat eadem ĉcclesia. In vestitura vero, omnibus annis, V solidos festivitate sancti Petri, quĉ est tercio kalendas julii, persolvam. Si quis autem, contra hanc donationem aliquam litem {420}inferre vel etiam contrariare voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, omnibus malediccionibus quĉ in divinis libris inveniuntur inserte subjaceat; sitque pars ejus cum Juda traditore Domini, sive cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumusğ; et juditiaria potestate coactus, auri libras XXti persolvat. Et hec donatio, quam ego facio pro anima mea et pro anima genitoris vel genitricis meĉ, ac pro anima uxoris meĉ, ut Dominus pius ac mansuetus dignetur [nobis] in die examinis apparere, firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Artaldi, comitis, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Data per manum Pontii levite, mense aprili, regnante Rodulfo rege anno secundo. (Bibl. nat. or. 70; cop. 15-110; B. o. 104, CII.) (Au dos:) Carta quam fecit Artaldus comes Sancto Petro de ecclesia Sancti Petri, in villa Maroliaco. 2293. 995, avril. CHARTA QUA BELIARDIS, CONSENTIENTIBUS FILIIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM VINEASQUE IN VILLIS VETUS CANEVAS ET RUFIACO. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ que dicitur Cluniacus, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego igitur Beliardis quedam femina dono Sancto Petro quasdam res meas que sunt sitĉ in pago Matisconensi, in agro Rufiaco, in villa Vetus Canevas, hoc est curtilum et vinea quĉ de Isnardo conquesivi; terminat ipse curtilus a mane terra Helenane, cum eris, a medio die muro finale et terra Sancti Petri, a sero via publica, a certio similiter. Infra isto terminio, {421}dono Sancto Petro ab hodierno die et deinceps, et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint. Et dono in villa Rufiaco, ad Capellas vocat, unam vineam, hoc est quatuor rascias; terminat a mane terra Anseardis et Sancti Petri, a medio die terra Helenane cum heris, a sero Sancti Petri, a certio terra Ingelbert. Hĉc omnia supra scripta dono Sancto Petro ab hodierno et deinceps, faciantque quicquid voluerint rectores Sancti Petri. Actum Cluniaco publice. S. Beliardis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ornadi, Gisleberti, Aremberti, Bernardi, filiorum ejus. S. Bernardi. S. Ingelberti. S. Constantii. S. Andreĉ. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 15-127; B. o. 230, CCXXVIII.) (Au dos:) Beliardis in Vetus Canevas. — Carta Beliardis. 2294. 995, avril. CHARTA QUA MAMMUCIA VENDIT ELDEERIO ET UXORI EJUS RATUTISIE VINEAM IN VILLA COLONICAS. Domino fratribus Eldeerio et uxor sua Ratutisia. Igitur ego Mammucia, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Colonicas, oc est vinea que terminad de duas partes Sancti Petri, a medio Rinberto, a certio via publica. Infra istas terminio, la mea parte totum vobis vendimus, et accepimus de vobis precium valente denarios XIIII, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia I componad; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Mammucia, que fieri et firmare rogavit. S. Alberico. S. Rainberto. S. Grimardo. S. Arlegio. S. Climento. S. Tetono. S. Evratdo. Data per manus Eldradi, sub die martis, mense aprilis, annos VIII Ugone rege. (Bibl. nat. cop. 15-129.) (Au dos:) Vendicio Mamucia in Colonicas. {422}2295. 995, avril. CHARTA QUA DOMINICA ET FILII EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA SEGIA. Ego, in Dei nomine, Dominica quedam femina et filii mei donamus supremo (?) Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi, in villa Segia: hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Bernardi et Odilinĉ. Infra isto terminio, dono supradicto Sancto Petro in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam; post meum discessum, ad Sanctum Petrum perveniat, et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Actum Segia villa publice. S. Dominice, qui fieri et firmare rogavit. S. Rodberti, filii sui. S. Rannaldi, filii sui similiter. S. Livoni. S. Vuidradi. S. Johannis. S. Rannaldi. S. Leotaldi. S. Gisle. S. Gotefredi. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-6; B. o. 109, CVII.) (Au dos:) Dominica in Segia. 2296. 995, avril. CHARTA QUA ORNADUS SUBDIACONUS ET GISLEBERTUS, FRATER EJUS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CURTILOS IN VILLIS VETUS CANEVAS ET CASTELLO. Omnibus ortodoxe et chatholice fidei tyronibus notum est, quod omnis homo, quandiu vixit in hujus ĉvi herumnosa peregrinatione, omnimodis satagere debet ut ex reditibus quas jure hereditario possidere videtur, ĉterna premia mercetur. Juxta Precursoris vocem: ĞJam securis {423}ad radicem arboris posita estğ, studeat quisque per helemosinarum largitione evadere penas gehennĉ. Unde ego Ornadus subdiaconus et frater meus Gislebertus donamus Sancto Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus nostris, in emendationem pro omnibus que egimus contra sanctos apostolos jam dictos, et propter locum quem violavimus. Cĉdimus jam dicto loco duos curtilos qui sunt siti in pago Matisconensi. Primus curtilus est in agro Rufiacensi, in villa Vetus Canavas, quem de Warnerio conquisivimus; terminat a mane terra Girbalt cum heris, a medio die Raxborg, a sero Sancti Petri, a certio via publica. Alius curtillus est in Castello villa, ad Roclena vocat; abet terminationes a mane terra Ledbaldi et Aalberti presbiteri, a medio die via publica, a sero et a certio Aalberti presbiteri. In tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus; et qui primus ex nobis obierit, medietas Sancto Petro veniat. Aliam vero medietatem, quandiu alius vixerit, teneat; post suum obitum Sancto Petro perveniat, omni anno IIII denarios festivitate sancti Petri persolvamus. Actum [Cluniaco] publice. S. Ornadi et Gisleberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arembert. S. Bernard. S. Bernart. S. Witbert. S. Stephani. S. Aydoart. S. Ingelelmi. S. Rannalt. S. Heldini. S. item Bernart. S. Drogoni. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-7; B. o. 349, CCCXLVI.) (Au dos:) Ugo rex. Odilo abbas. Carta Ornadi et Gisleberti, quam fecerunt Vetus Canavas et Castello. 2297. 995, 1er mai. CHARTA QUA ALBERICUS ET UXOR EJUS GISLA VENDUNT GONZONO ET ODĈ, UXORI EJUS, VINEAM IN VILLA VARENGO ET CONSTANTIUS ALTERAM DAT PIGNORI. Domino fratribus Gonzono et uxor sua Oda, ego Albericus et uxor sua Gisla vendimus vobis vinea, qui est in pago Matisconense, in agro {424}Marciacense, in villa Varengo vocat; terminat de tres partes terra de ipsa ereditate, a sero via pullica, abet in lonco perticas V, in lato II. Infra isto terminio vobis vendimus; et accepimus de vobis precium denarios XXII et faciatis quit vultis. Similiter donat Costancius in ipso loco vinea in caucione; terminat de tres partes terra de ipsa ereditate, a sero via pullica, abet in lonco perticas V, in lato III. Infra isto terminio vobis incauciono ad annos XXXX: si ad ipso terminio ipsos solidos duos et dimidio potuimus abere retdimus; et si non fecerimus, a diem solucionis permaneat. Si quis contradixerit, de auro libram solvat, et firma sit. S. Alberico et Gisla et Costancius, qui fierunt et firmare rogaverunt, Ingelelmo, Rotbert, Lorencius, Albertus, Joan, Aliherio, Eliono. Data Eiminius presbiter, die mercoris, kalendis mai, annos VIII tempore Ugoni regi. (Bibl. nat. cop. 169.) (Au dos:) Venditio Alberici in Varengo. 2298. 995, mai. CHARTA QUA AGIA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA VARINGA. In nomine Verbi incarnati, ego Agia dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex reditibus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Varinga, hoc est curtilum cum manso et unam vineam; terminat autem a mane via publica, a medio die terra Ingelelmi, a certio terra Aytoardi, a sero terra Sancti Petri. Hanc autem donationem facio in eo tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam; et post meum discessum ad supradictum locum perveniat. Omni autem anno, in vestitura, duos sextarios persolvam. Si autem filium habuero qui servitium persolvat, teneat in benefacto. Actum Cluniaco publice. S. Agie, qui fieri et firmare rogavit. S. Rodgerii. S. Heldini. S. Amalberti. S. Otberti. S. Heymardi. S. Hyliardi. {425}S. Rodberti. S. Aylberti. Data mense maio, regnante Hugone anno VIIIvo. Rotbertus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-10; A. m. 205, CCVI.) (Au dos:) Carta Agyĉ, in Varengo. 2299. 995, mai. CHARTA QUA INGELGERIUS ET UXOR EJUS WANDALMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA CURGRIACO, TRES VINEAS IN VILLA DOMANIA ET TRES RASCIAS VINEĈ IN ALIO LOCO. Igitur ego Ingelgerius et uxor mea Vuandalmodis, reminiscentes pondus nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pro animarum nostrarum redemptione, aliquid ex reditibus nostris, que sunt site in pago Matiscensi, in villa Curgriaco: hoc est unum mansum, et omnia que ad ipsum mansum pertinent que fuerunt Osberto, hoc sunt campi, silve, curtili, molendini et omnia que videntur ibi esse nostra. Donamus totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum; fatiant autem supradicti rectores ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint. Donamus autem ad supradictum locum, in alia villa que vocatur Domania, tres vineas; terminant ipse vineĉ a mane terra Bernardi, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Sanctĉ Marie, a certio terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, cedimus Sancto Petro omnem nostram hereditatem que ibi conspicitur esse; facimus autem hanc donationem in tali tenore, ut quamdiu vixerimus ego et uxor mea teneamus et possideamus. Cum autem aliquis ex nobis defunctus fuerit, medietas ipsarum vinearum ad supradictum locum perveniat, in locum sepulture. Post nostrum autem discessum perveniant omnia ad jam dictum locum. Similiter in alio loco donamus Sancto Petro tres rascias de vinea; de tribus partibus est nostra hereditas, a mane via publica. Donamus autem in tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et post nostrum discessum Sancto Petro perveniat, et omni anno persolvemus {426}in vestitura duos sextarios de vino. Actum Cluniaco publice. Signum Ingelgerii et uxoris ejus Vandalmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Grimaldi. S. Vuarini. S. Teudonis. S. Heldini. Data mense maio, regnante Hugone rege, anno VIIIvo. Rodbertus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-11; A. m. 531, DLXII.) (Au dos:) Carta Ingelgerii et uxoris ejus Vuandalmodis in Curciaco. 2300. 995, mai. CHARTA QUA CONSTANTIUS NOTUM FACIT SE PECIOLAM VINEĈ CUM GRANICA MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIDISSE. Noverint cuncti fideles, quod ego Constantius vendo monachis Cluniaco degentibus unam petiolam de vinea cum granica. Habet autem in longo perticas decem et octo in longum et dimidiam, in una fronte perticas duas, in alia fronte perticas duas et dimidiam, excepto granica; et accipio ab eis denariorum solidos duodecim. Actum Cluniaco puplice. Signat Constantius, qui hanc venditionem fecit et firmare rogavit. S. Rogerius. S. Amalberti. S. Hiliardi. S. Clementis. S. Bernardi. S. Heldini. Data mense maio, regnante Hugone rege anno VIII. Rotbertus scripsit. (B. o. 408, CCCCV.) ?? 2301. 995, juin. CHARTA QUA TEZA, UXOR DROGONIS, ET WADIATORES ILLIUS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO REMEDIO ANIMĈ EJUS, MEDIETATEM VILLĈ QUĈ DICITUR CAMERANDA ET SERVORUM EJUS. Quisquis superne vite cupit effici heres, summa vi summoque ingenio satagere debet, ut ex reditibus quas possidere videtur eterna premia mercetur. Unde notum sit omnibus tyronibus Christi, quod ego Teza, uxor Drogoni, et Tedo et Achardus et Gerlannus, wadiatores ipsius Drogoni, donamus pro anima ejus quasdam res ipsius sitas in pago Lugdunensi, in villa Cameranda: hoc est medietatem ipsius ville, cum omnibus que ad ipsam medietatem ville aspiciunt, hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, quesitum, ad inquirendum, totum ad {427}integrum, quicquid ad ipsam medietatem aspicit, totum donamus pro anima ejus, exceptis petiolis quibusdam quas dedit parentibus suis et parentabus et fidelibus suis, servos etiam et ancillas utriusque sexus, medietatem de omnibus mancipiis: in tali tenore, ut quamdiu ego Teza vixero teneam; post meum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura vero dono quemdam campum in ipsa villa; et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno et deinceps. Fatio autem hanc donationem pro anima senioris mei et pro mea, ut Dominus nobis dignetur esse propitius. Si quis autem huic donationi aliquam litem intulerit, sit pars ejus cum Datan et Abyron, et cum Juda traditore Domini, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobisğ, et retrudatur cum diabolo in inferni laqueo constitutus, nisi ad emendationem congruam venerit; cogente etiam juditiaria potestate, auri untias XL persolvat. Et hec helemosina firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco puplice. S. Teze et Tedo et Achardo et Gerlanni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aylaldi, qui consensit. S. Evrardi. S. Alberici. S. Berengerii. S. Willelmi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-15; A. m. 109, CX.) (Au dos:) Teza uxor Drogoni, in Cameranda, Lucduno. 2302. 995, juin. CHARTA QUA AYLALDUS ET UXOR EJUS TETZA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CICIACO. Quantus intellectus sensusque humanus potest sagaciter pensare atque solerti indagatione perpendere, nichil amplius valet in hujus seculi lucem de gaudia fugitiva lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere. Igitur, in nomine Verbi incarnati, noverint universi filii ecclesiĉ, quod ego Aylaldus et {428}uxor mea Tetza, non inmemores Domini preceptum, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum [Cluniacum], aliquid ex reditibus nostris: hoc est vinea que est sita in villa Ciciaco, et residet ipsa villa in comitatu Matisconensi; et terminat de omnibus partibus in ipsa hereditate. Ea ratione hanc donationem facimus, ut quandiu vixerimus, teneamus et possideamus; post obitum vero nostrum, ad jam dictum locum perveniat. Facimus autem donationem [istam] pro animarum nostrarum remedio, seu pro animarum omnium parentum nostrorum, necnon et omnium fidelium christianorum, ut omnibus in commune proficiat. Signum Aylaldi et uxoris sue, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Ebrardi, Alberici, Berengarius, Willelmi, Tedoni, Jarlanni. Data mense junio, anno VIII regnante Hugone rege. Rainerius rogatus scripsit. (A. m. 340, CCCXLI.) ?? 2303. 995, juin. CHARTA QUA DODO, DUZIA ET HEIRICUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA ROBERTI, CAMPUM IN VILLA CARSINIACO. In Dei nomine. Nos Dodo et Duzia et Heiricus donamus Deo et Sancto Petro, pro anima Rotberti, unum campum qui est situs in pago Matiscensi, in villa Carsiniaco, et terminatur a mane et a medio die et a sero terra Sancti Petri, a cirtio de ipsa hereditate; et faciant monachi Sancti Petri ab hodierno die quicquid voluerint. Actum Petrona publice. S. Dodonis et Duziĉ et Herici, qui donaverunt et ipsi firmaverunt. S. Gisleberti. S. Dodonis. S. Alboeni. S. Vulfradi. S. Mainfredi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VIII. (A. m. 419, CCCCL.) ?? 2304. 995, juin. CHARTA QUA HUMBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS IN VILLA DOMANICO, IN GRANDES CASSANIAS, ETC. Ego igitur Humbertus dono Deo et Sancto Petro aliquid ex rebus {429}meis quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Domanico: hoc est campum et pratum insimul tenente; terminat a mane terra Otbalt, a medio die rivo volvente, a sero Sancti Martini, a certio terra Ledbaldi. Infra isto termino, dono ab hodierno et deinceps; et meam partem quam habeo in Grandes Cassanias similiter dono Sancto Petro ab hodierno et deinceps. Dono etiam in alio loco unam petiolam de prato qui est juxta farinarium quem igne cremavi; et faciant monachi quicquid voluerint a die presenti et deinceps. Illam vero partem quam habeo in terra de Vineolo et in medio planto quem Ansaldus tenet, similiter dono Sancto Petro. Ille autem homo qui manet in manso, qui dicitur Martoriaco, habeat usuarium in Grandes Cassanias, qui in supradicto loco stat. Actum Petrona publice. S. Humberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Glasceldis. S. Heri, Duranni, Duziĉ, Vulfart, Mainfredi. Data mense junio, regnante Hugone rege anno VIII. Evrardus scripsit. (B. o. 509, DVI.) ?? 2305. 995, octobre. CHARTA QUA PONCIUS ET FRATER EJUS BERTRANNUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM VILLĈ RIALIACI. Quisquis catholicorum pia intentione, ut supra. Quapropter noverint quique caractere Christi insigniti, quod nos Poncius scilicet et Bertrannus, precogitantes futurum Dei judicium, hac de causa donamus omnium largitori Domino Jesu Christo et beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cœnobio, cui preest domnus Odilo abba, quandam hereditatem, in Arvernensi sitam territorio, ac in villa Rialiaco, medietatem scilicet ipsius villĉ cum omnibus ad se pertinentibus, tam intrinsecus quam extrinsecus. Facimus hanc donationem pro remedio animarum omnium fidelium christianorum. Si quis contra insurrexerit, omni maledictioni subjaceat, nisi cito emendaverit. S. Poncius et frater suus Bertrannus, Beraldus, Stephanus, Ebbo, Bernardus clericus, item Stephanus. Rotbertus scripsit mense octobri, regnante Hugone anno VIIII, qui hanc laudavit. (B. o. 11, X bis.) ?? {430}2306. 996, 26 février. CHARTA QUA JOHANNES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBAT IN VILLA VERGESONO ET IN CADERIAS, EA CONDITIONE UT DUM VIXERIT CONSTANTIA, TERTIĈ PARTIS EARUM RERUM USUM POSSIDEAT. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructĉ, cui preest dunnus Odilo abba, ego Johannes dono quicquid habeo in pago Matisconense, in villa Vegesono, in agro Fosciaco et in Caderias, usque ad inquirendum: tali tenore, ut dum vivit Constantia, tertiĉ partis usum et fructum possideat; post discessum vero suum, totum ad Sanctum Petrum perveniat. Qui autem contradixerit, auri untias IIIIor persolvat omnique tempore firma et stabilis permaneat. S. Johannis, qui fieri et firmare rogavit. S. Maioli. S. Ingeldranni. S. Stephani. S. Constantini. Data IIII kalendas martii, regnante Hugone rege anno XIIII. (B. o. 600, DXCVI.) ?? 2307. 996, sept.-oct. CHARTA QUA HUMBERTUS, GRATIANOPOLITANUS EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CASTRI VISILIĈ CUM DOMO SUA, ET TOTUM BURGUM CUM ECCLESIA SANCTĈ MARIĈ. Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Humbertus, episcopus Gra[tia]nopolitanensis, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, ubi domnus Odilo abba magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, dono ego supradictus Humbertus medietatem castri de Visilia, cum domo mea, et totum burgum, cum ĉcclesia Sanctĉ Mariĉ, et omnia quĉ ad ipsam ĉcclesiam pertinent; totum ab integro dono, laudo et confirmo supradicto loco, sine ullo {431}calumpniatore, videlicet pro remedio animĉ meĉ et parentum meorum, vivorum et mortuorum, et maxime patris mei et matris, ut Deus omnipotens det nobis partem et societatem in orationibus et elemosinis, et in omnibus bonis quĉ fiunt in supradicto loco, et in omnibus locis ad se pertinentibus. S. Humberti episcopi, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. S. Fredeburgis, matris ejus. S. Wiguonis, fratris ejus. S. Humberti, episcopi de Valentia, nepotis ejus. Si quis autem hanc nostram donationem vel helemosinam infringere voluerit (quod absit!), nisi ad satisfactionem venerit, in primis iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum omnium sanctorum incurrat, et ad ultimum sit participatio ejus cum Datan et Abiron, sive cum illis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobis.ğ Item dono ecclesiam Sancti Martini de Ponte Roso, cum decimis et cimiteriis et oblationibus, et cum omnibus quĉ ad ipsam ecclesiam pertinent, totum ab integro dono ego supradictus Humbertus loco prenominato, pro remedio animĉ meĉ, sine ullo calumpniatore. Si quis istius donationis observator extiterit, veniant super eum omnes benedictiones veteris et novi Testamenti. Amen. Amen. Fiat. Fiat. Facta est autem hĉc carta anno ab incarnatione Domini nongentesimo nonagesimo primo, regnante Rodulfo rege anno tercio regni ejus. (Bibl. nat. or. 66; cop. 15-73; B. o. 82, LXXX.) (Au dos:) Carta Humberti episcopi Gratianopolitani, de quadam ecclesia. {432}2308. 996, novembre. CHARTA QUA WADIATORES TEBRANDI, SCILICET DRETBERGIA, MATER EJUS, ETC., DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, MEDIETATEM RERUM ILLIUS PRO ANIMA EJUSDEM TEBRANDI IN VILLA BUFERIAS. Dum in hujus seculi vivitur laboriosa peregrinatione, considerandum nobis est quod in futurum nobis expediat. Quapropter noverint cuncti fideles, quod nos wadiatores Zebrandi, ego Dretbergia mater ejus, et Evrardus frater ejus, et Rainardus et Gausbertus, donamus pro anime ejus remedio ex rebus quas possedit Sancto Petro, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Mediolanensi, in villa Buferias. In primis donamus medietatem unius curtilis et unius mansi, ubi vocatur in Valarico, et terminantur de tribus partibus de ipsa hereditate, a tertio terra Adalardi et Eldierii et Giberganĉ. Infra istas terminationes, totam medietatem curtilis et mansi. Item donamus in eadem villa medietatem unius curtilis et unius vineĉ simul tenentis, ubi ad Closo vocatur; et terminatur de duabus partibus de ipsa hereditate, de tertia parte terra Evrardi, de quarta parte via puplica. Et donamus illius plantĉ quam vocant in Exarto Marcello, et terminatur de tribus partibus de ipsa hereditate, et a tertio terra Otberti totam medietatem. Et item donamus medietatem I curtilis quem vocant ad Puteum, et terminatur de I latere et I fronte terra Maynardi, de tertia parte terra Sancti Petri, et a certio de ipsa hereditate. Et donamus medietatem I campi et unius prati ubi vocatur a Valerico; et donamus medietatem prati quem vocant in pratum Buferandum. De omnibus terris quas supradictus Zetbrannus tenuit vel possedit in Buferias, excepto prato quem vocant ad {433}Fraxinum, et ad Molnarium, donamus medietatem, in campis videlicet, in pratis, in silvis, in aquis, quesitis et inquirendis, totum ad integrum, et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps. Actum Besorniaco. S. Dretbergiĉ et Evrardi et Rainardi et Gausberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Huberti levitĉ. S. Rolanni clerici. S. Adalgesius. S. Aldulfi. Data mensse novembri, regnante Rotberto rege anno I. (B. o. 388, CCCLXXXV.) ?? 2309. 996, 20 octobre à 997, 19 octobre. CHARTA QUA STEPHANUS LEVITA NOTUM FACIT SE MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA ARTEDUNO PRO ANIMA SUA ET FRATRUM SUORUM DESIDERII ET ELDEBERTI DARE. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus vicinis nostris, quod ego Stephanus levita dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis, pro remedio animĉ meĉ et patris ac matris meĉ ac fratrum meorum Desiderii et Eldeberti, quĉ sunt sitĉ in pago Forensi, in fine Arteduno, in ipsa villa: hoc est curtile cum vinea; et terminantur a mane terra Jarentoni et heredum suorum, a medio die gutta sicca, a sero item Jarentoni, a certio via publica. Infra istas terminationes, totum vobis dono, dum vivo, usum et fructum, et post meum disces um; ut a die presenti faciant rectores ejusdem loci quicquid voluerint, et habeant in vestitura unam vicariam in ipso loco. Si quis hanc donationem voluerit calumpniare, quod repetit non valeat vindicare, sed judicio plenari convictus auri uncias X persolvat; et postea firma et stabilis permaneat. Actum Arteduno puplice. S. Stephani levitĉ, qui fieri et firmare rogavit. S. Desiderii. S. Eldeberti. S. Raginberti presbiteri. S. Constantii presbiteri. Anno quarto Rotdulfi regis. (B. o. 434, CCCCXXXI.) ?? {434}2310. 996, 24 octobre à 997, 23 octobre. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS AALGARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA CAVANIACO. Omnis homo quamdiu in salo mundanĉ conversationis sub gravi fasce mole obrutus peccaminum agonizat, remedii genus quod ad salutem ipsi prosit, necesse est modis omnibus ut expectat. Quod genus remedii non aliter adquiritur, nisi pie hac juste vivendo, et sua si pervalet pauperibus impertiendo: juxta Dominicam vocem qua precipit obsecundantibus sibi, ut thesaurizent sibi in hoc seculo quod eis expediat in futuro. Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Bernardus et uxor mea Aalgardis donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconensi, in villa Cavaniaco, mansum unum quem de Mannone conquisivi, cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt, campis, pratis, vineis, silvis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publicĉ. S. Bernardi et uxoris sue Aalgardis. S. Jodsaldi. S. Grimardi. S. Rannaldi. S. Acellini. Data per manum Aldebaldi, regnante Rodberto anno primo. (Bibl. nat. cop. 16-44.) (Au dos:) Donatio Bernardi, in villa Cavaniaco. 2311. 996, 24 octobre à 997, 23 octobre. CHARTA QUA AIROARDUS ET UXOR EJUS FREDEBURGIS ATQUE FILIUS EORUM ROBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA CAPAGIACO. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ dicatĉ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego igitur Airoardus et uxor mea Fredeburgis et filius meus Rotbertus, donamus, pro remedio animarum nostrarum, aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Capagiaco, {435}hoc est mansus indominicatus, ubi ego sto; terminat autem a mane terra Sancti Petri, a medio die via puplica, a sero via puplica, a tertio increpito; faciantque rectores loci Cluniensis a die presenti quicquid facere voluerint. Dono etiam de omni mea hereditate duas partes Sancto Petro, de campis, et pratis, et silvis, et tertiam vero partem reservo mihi; ita ut partes beato Petro traditĉ firmum vigorem habeant. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, vindicare non valeat. Signum Wilelmi comitis. S. Odulrici. S. Ratherii. S. Heldini. S. Odilonis. S. Airoardi et uxoris ejus Fredeburgis, S. Aitoardi et filii eorum Rotberti, S. Siguini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wiliberti, filii ejus. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Oterii levitĉ. S. Rannaldi. S. Wiberti. S. Noĉ. S. Ansaldi. Actum Cluniaco, regnante Rotberto anno I. (B. o. 340, CCCXXXVIII.) ?? 2312. 996-999. PRIVILEGIUM GREGORII PAPĈ V, QUO CONFIRMAT OB INTERVENTUM OTTONIS III IMPERATORIS OMNIA LOCA ET MONASTERIA A REGIBUS ET PRINCIPIBUS CŒNOBIO CLUNIACENSI CONCESSA, ETC. Gregorius, etc. (Bull. Clun., p. 10, col. 1.) (C. 29 et 35.) ?? 2313. 996-1018. CHARTA QUA NOTUM EST MONACHOS CLUNIACENSES COMMUTATIONEM FECISSE CUM CANONICIS SANCTI VINCENTII MATISCONENSIS QUARUMDAM TERRARUM IN VILLIS VETUS CURT ET CASTELLO. Noverint omnes, quod monachi Clunienses faciunt scamium cum {436}canonicis Sancti Vincentii, consentiente Ornado. In primis donat possessor Ornadus, ex parte Sancti Vincentii, in villa Vetus Curt, campum unum; et habet in concluso CXXVIII perticas. Econtra donant monachi Sancto Vincentio et Ornado reciproca vicissitudine in villa Castello duos campos qui habent in concluso CXXVIII perticas; et faciant utrique quicquid facere voluerint. S. Letbaldi episcopi. S. Maioli. S. Ornadi. S. Aldebaldi. S. Jotseranni. S. Moranni. S. Rannulfi. S. Adalardi. (B. o. 412, CCCCVIIII.) ?? 2314. 996-1018. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT SE, CUM CONSENSU FRATRUM, VINEAS IN VILLA LAISIACO BENEDICTO SACERDOTI IN PRECARIA CONCESSISSE. Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego frater Odilo, consensu fratrum, dono aliquid de rebus Sancti Petri Benedicto sacerdoti, in comitatu Matisconense, in villa Laisiaco, videlicet VI vineas, tali tenore, ut quandiu vixerit teneat et possideat, et omni anno unum modium de vino persolvat ad monachos; et post suum obitum ad Sanctum Petrum revertatur. S. donni Odilonis abbatis. S. Viviani. S. Letbaldi episcopi. S. Warnerii. S. Rainaldi. S. Silvionis. Bertrannus monacus scripsit. (B. o. 675, DCLXXI, et 752, DCCXLVIII.) ?? 2315. 996-1030, novembre. CHARTA QUA TEODERICUS ET UXOR EJUS ANASTASIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBANT IN VILLA MONTELIO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus hominibus, {437}qualiter ego, in Dei nomine, Teodericus et uxor mea Anastasia, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, de hereditate nostra quantum habemus in villa Montelio, hoc est campos, prata, vineas, totum ad integrum vobis donamus: ea vero ratione, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; post discessum quoque meum ad jam dictum locum perveniat, pro remedio animarum nostrarum et sepulturĉ nostrĉ. Sane si quis, nos aut ulla persona contra hanc donationem calumniam inferre conatus fuerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis incurrat, et cum diabolo sit participatio ejus. Facta autem est carta ista mense novembrio, regnante Rodberto rege Francorum. S. Teoderici et uxoris ejus, qui cartam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Giraldi, Duranni, Constantii, Girberti, Gislardi, Alarici. Rodbertus sacerdos scripsit. (B. o. 231, CCXXVIIII.) ?? 2316. 996-1030, décembre. CHARTA QUA ASCHERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES CUM SERVIS IN VILLA MONTELIO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus, quod ego Ascherius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, aliquid ex rebus meis, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, in villa Montelio: hoc est mansum ubi Giraldus stat, et ipsum Giraldum cum uxore et infantibus suis; terminatur ipse mansus a mane et a circio via publica, a medio die Geraldo, a sero de ipsa hereditate. Infra istud terminium, dono Sancto Petro, ea ratione ut quamdiu vixero teneam, et post meum obitum ad Sanctum Petrum veniat. Dono etiam in ipsa villa duas portiones de campo, quĉ ad Gravateria vocantur. Quicquid ibi habeo vobis dono; et dono pratum insimul tenente, cum fonte vocabulo Grateria. Dono hĉc omnia, videlicet campos et pratum cum uno servo, nomine Duranno, ut ab hodierno et deinceps faciant monachi Sancti Petri quod voluerint. Si {438}quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias IIIIor persolvat, et hĉc donatio firmum obtineat vigorem. Actum Cluniaci publice. S. Ascherii, qui fieri firmarique jussit. S. Eldradi presbiteri. S. Ramnaldi, Heldini, Ingelelmi, Ermenaldi, Otberti, Petronis, item Petronis. Data mense decembri, regnante Rotberto. Ebrardus sacerdos recognovit. (B. o. 302, CCC) ?? 2317. 996-1030, 14 décembre. CHARTA QUA SIEBODUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA DUNZIACO. Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus cĉlestia adquirere debeamus. Quapropter ego Siybodus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui prĉest dunnus Odilo abba, unum curtile cum exitibus et regressibus suis in pago Lugdunensi, in agro Cavariaco, in villa Dunsiaco; et terminatur a mane rivo volvente, ab aliis tribus partibus de ipsa hereditate, et post hunc diem faciant ipsius loci rectores quicquid voluerint, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri uncias duas componat, et postea firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Siybodi, qui donavit et ipse firmavit. S. Achardi presbiteri. S. Rotlantdi. S. Antelmi. S. Adalberti. S. Adalberti (sic). Data per manus Johannis sacerdotis, die lunis, XVIIII kalendas januarias, regnante Rotdulfo rege. (B. o. 714, DCCX.) ?? 2318. 996-1031. CHARTA QUA ELDINUS ET UXOR EJUS GUNTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSOS IN VILLIS MERCURISSIACO, CURSIACO, ETC. Conditor universitatis redemptorque humani generis, Dominus noster Jesus Christus, videns genus humanum obsitum diversis miseriis peccaminum, consulensque nostre fragilitati, conferre dignatus est humane {439}saluti veniabile medicamentum, dicens: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter omnibus in Christo renatis ipsiusque Domini pio cruore redemptis notum esse volumus, quod ego Eldinus et uxor mea Guntrudis, pro abolicione nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Augustodunensi sive in pago Matisconense, in his villis, scilicet in villa Mercurissiaco sunt quatuor mansi cum omnibus appendiciis suis, vineis, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus. In villa Cursiaco unum mansum et quicquid ad ipsum aspicit, silvis, pratis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus. In villa Floriaco dono illas vineas que de Richelmo mihi obvenerunt. Dono in ipsa villa unum curtilum qui a projenitoribus jure hereditario mihi obvenit. In villa Cobblent dono unum mansum cum servo Rainaldo et uxore sua et infantibus suis et substantia sua, et quicquid ad ipsum mansum aspicit. Et in villa a La Valle, dono unum mansum ubi Udulbertus manet, cum omnibus appendiciis suis: [tali conditione ut si commutare voluerit uxor mea, pro illo det unum mansum qualem voluerit de istis duobus, illum scilicet qui conjacet in villa Arfolia, ubi Arutius manet, cum omnibus appenditiis suis;] aut illum qui conjacet in villa Roca, cum omnibus appenditiis suis. Hec omnia dono pro remedio anime mee, et faciant rectores memorati loci de is omnibus ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint. Et ut firma permaneat, firmare testibusque roborare manumissione precepimus. S. Eldini et uxoris ejus Guntrudis, qui fieri firmarique preceperunt. S. Ricardi avunculi ejus. S. Amici. S. Rodberti. [S. Bernardi.] S. Vulferii. S. Duranni. S. Urimerii. S. Magberti presbiteri. S. Aymonis. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-220; B. o. 474, CCCCLXXI.) (Au dos:) Carta Ildini in Mercurissiaco. {440}2319. 996-1031. CHARTA QUA DODO, CONSENTIENTE FILIO SUO DODONE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS CARSINIACO ET BERSIACA. Divina providente clementia hominibus concessum est, ut ex reditibus quas jure hereditario possident, si eas juste dispertiant, ĉterna premia promereri valeant. Quapropter ego Dodo dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Carsiniaco, in agro Ciciacense et in villa Bersiaca similiter. Quidquid in jam dictis villis visus sum habere, tam in campis quam vineis, seu silvis, ex omnibus, quesitum et ad inquirendum, supranominatis sanctis dono pro remedio anime meĉ seu parentum meorum et in locum sepulture tam meĉ quam filii mei Dodonis. In tali autem tenore hanc facio donationem, ut quamdiu vixero usum et fructum habeam; et post meum discessum, ex hac hereditate medietas, et post filii mei Dodonis obitum, alia medietas, ad jam dictos sanctos perveniat. Porro in vestitura silvam in Carsiniaco sitam jam dicto loco concedo, ut ab hodierno die faciant ipsi [monachi] inhibi quicquid placuerit. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat; et post hĉc ista donatio firma et stabilis permaneat. S. Dodonis et filii ejus Dodonis, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Disie matris. S. Raynaldi clerici. S. Fulcherii. S. Aymonis presbiteri. S. Witberti presbiteri. S. Duranni et filii ejus Walterii. Actum publice Petronna, regnante Rodberto rege. Ego Vausbertus levita et monachus hanc cartam, ad vicem cancellarii, scripsi rogatus. (Bibl. nat. cop. 16-248; B. o. 346, CCCXLIII.) (Au dos:) Carta Dodonis in Carsiniaco. {441}2320. 996-1031. CHARTA QUA RANNULFUS, CONSENTIENTIBUS LIBERIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM QUI VOCATUR A SEIA ET VINEAM A SOLINIACO. Notum sit omnibus christianis, quod ego Rinulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de hereditate mea: hoc est dimidium curtilum qui vocatur a Seia [et terminatur] a mane et a medio die via publica, a sero Adalberti et fratribus suis, a cercio Sancte Petri. Infra isto terminio, medietatem ad supradictum locum dono. In alio loco [id est] a Soliniaco dono una vinea; [quĉ terminatur] a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Petri, a sero rivo volvente, a cercio Sancti Petri. Infra isto terminio, totum Sancto Petro dono; et faciant monachi quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contradixerit, Xcem libras auri componat. Facta est autem hec carta feria VI, regnante Rodberto rege. S. Ranulfi, qui fieri jussit et firmare rogavit. S. Odiloni, filii ejus. S. Bernardi. S. Odila, filia ipsius Ranulfi. S. Vulardi. S. Gontardi. S. Duranni. (Bibl. nat. cop. 18-147; B. o. 129, CXXVII.) (Au dos:) Rannulfus in Seia. 2321. 996-1031. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI AINARDI, VINEAM IN VILLA TURNIACO. Ego, in Dei nomine, Bernardus dono Deo et Sancto Petro, pro anima fratris mei Ainardi, vineam unam in villa Turniaco, in pago Matisconensi; qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die et {442}a sero et a cercio via publica: ut faciant fratres de Cluniaco de ipsa hereditate ab hac die quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Odulard. S. Elberti. S. Bladini. S. Odulrici. S. Lalamanni. S. Teduini. Vuarnerius sacerdos scripsit, regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-149; B. o. 172, CLXX.) (Au dos:) Bernardus in Turniaco. — Rotbertus rex, Odilo abbas. 2322. 996-1031. CHARTA QUA EMMA, CONSENTIENTIBUS LIBERIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN LOCO QUI DICITUR AD CREVADICIOS. Auctor et reparator totius humane salutis, Dominus noster Jesus Christus, consulens nostre fragilitati, et viam qua venitur ad celestem patriam demonstrans precepit dicens: ĞFacite vobis amicos de iniquo Mammona, qui vos recipiant in eterna tabernacula.ğ Quod ego Ema, in Dei nomine, mente pertractans, consentiente filio meo Gauceranno, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconense, in agro Ainniacensi, ad Crevadicios vocat: hoc sunt vinee, campi, silve, totum ad integrum, sicut Livo donavit seniori meo Bernardo et michi, ita et ego dono totum ad integrum Sancto Petro, pro remedio anime mee et in locum sepulture. Si quis autem huic nostre donationi aliquam calumpniam inferre presumpserit, vindicare non valeat quod repetit, sed, judiciaria potestate convictus, auri uncias decem persolvat. Et ut ista nostra carta firma perpetualiter maneat, testes subtus signati manibus suis tangendo eam corroboraverunt. S. Emme, que hanc cartam fieri precepit. S. Gauceranni, filii ejus. S. Emme, filie ejus. S. Vuichardi et uxoris ejus. S. Hugonis. S. Vualterii. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-42; B. o. 347, CCCXLIIII.) (Au dos:) Ema in Crebadicios. {443}2323. 996-1031. CHARTA QUA HUMBERTUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA EMERENGAS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Humbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Emerengas, Ladrizum vocat. Hoc scilicet totum quod ibi habeo in conclusum, pro remedio anime meĉ et in commutationem precii viginti solidorum; et ut firmum permaneat, manu propria firmavi tradidique testibus roborandam. S. Humberti, qui fieri firmarique rogavit. S. Oddonis. S. Sichardi. S. Landrici, Durant, Ardra, Inbalt. [Actum Cluniaco puplice], regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-45; B. o. 351, CCCXLVIII.) (Au dos:) Carta Humberti in Emeringas. 2324. 996-1031. CHARTA QUA ORNADUS FRATRESQUE ATQUE NEPOTES EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS RASCIAS VINEĈ IN VILLA RUFIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus sub norma catholice fidei nobiliter militantibus, quod nos, ego scilicet Hornadus et fratres mei et nepotes mei Hildinus et Icbertus donamus aliquid de nostra hereditate Sancto Petro, que sita est in pago Matischonense, in villa Rufiaco: hec est vinea duas rassias, Canevas vocat; termi[na]tur autem sic: a mane et a medio die via publica, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Sancti Cirici. Facimus autem hanc donationem pro remedio anime sororis nostre Eve, et in locum sepulture ejus; et ut hec donatio firma permaneat, manibus propriis firmavimus testibusque {444}tradidimus roborandam. S. Hornadi clerici. S. Gisleberti. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Ildini. S. Ledberge. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege. [S. Icberti.] (Bibl. nat. cop. 19-46; B. o. 263, CCLXI.) (Au dos:) Ornadi in Rofiaco. 2325. 996-1031. CHARTA QUA LEODEGARIUS FRATRESQUE ATQUE SORORES EJUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI UNAM RASCIAM VINEĈ IN VILLA SINICIACO. Notum sit omnibus fidelibus, qualiter nos, ego Leodegarius et Costabilis, frater meus et Eldeburgis, soror nostra, et Ainrudis, alia soror nostra, et item alia soror nostra Ermengardis, vendimus alodum quendam monachis Cluniensibus, in loco Graverio, in villa Siniciaco, in fine Rofiaco: unam raxam de vinea, et habet in longo perticas XLVII, et in uno fronte perticas duas, et in alio fronte perticam unam et dimidiam; et accepimus per manum domni Lamberti monachi precium quinque solidorum, atque de nostra dominatione in vestra tradimus potestate. Actum Belmonte publice. S. Leodegarus. S. Constabilis. S. Aaldeburgis. S. Ainrudis. S. Ermengardis. S. Duranni. S. Landrici. Actum Belmonte publice, regnante Rodberto rege. Almannus levita rogatus, vice cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-53; B. o. 375, CCCLXXII.) (Au dos:) Venditio Leodegarii et Aldeburgis in Graverio. 2326. 996-1031. CHARTA QUA HUBERTUS, CONSENTIENTE UXORE SUA HUMBERGA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS SACIACO ET MARCHISOCTO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus Christi titulo insignitis, quod ego Hubertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro {445}et Paulo, pro remedio anime mee, aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconense. In villa Saciaco dono medietatem unius mansi que partitur cum Sancto Petro. In villa Marchisocto dono unum mansum quem de Hugone conquisivi; qui terminat a mane Sancti Petri, a medio die terra Sancti Andreĉ, a cercio via publica, a sero terra servorum Bernardi. In ipsa villa dono unam vineam quam de Abram conquisivi. Facio autem hanc donationem tali conditione, ut quamdiu vixero teneam et possideam; et reddam in vestitura omni anno quatuor sextarios de vino, et post meum discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Huperti, qui fieri firmarique rogavit. S. uxoris ejus Humberge. S. Vuitberti, fratris ejus. S. Artaldi et Gausfredi, filiorum ejus. S. Hugonis. S. Willelmi. S. Aymonis. S. Godulrici. S. Arlebaldi. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-56; B. o. 355, CCCLII.) (Au dos:) Carta Huberti militis, in Marchesot. 2327. 996-1031. CHARTA QUA ACELINUS ET UXOR EJUS TEUTBERGA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA VILLARIS. Omnibus Christum colentibus presentibus et futuris notum esse volumus, quod ego, in Dei nomine, Acelinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ac loco Cluniacho, in quo preest domnus abba Odilo, pro remedio anime mee, aliquid de mea hereditate que sita est in villa que nominatur Villaris: hec est una rascia vinee, que terminat a mane et a cercio terra francorum, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica. Et in alio loco unam mansionem atque aliam rasciam [vineĉ cum] torculari, que terminat a cercio terra francorum, a mane Sancti Vincenti terra, a meridie terra Sancti Petri de {446}Maziacho, a sero via publica. Et in alio loco dono medietatem vinee [de Sorbiacho], que terminat a mane terra Sancti Marcelli, a meridie Sancti Vincenti, et a cercio, a sero terra francorum. Dono etiam in jam dicta villa unum campum qui habet decem perticas in fronte et sedecim in longitudine, [et mansionem] atque curtilum cum omnibus [appendiciis suis], quicquid nunc usque emi vel adquisivi ex diversis partibus. Hec omnia prescripta tali tenore dono, ut teneam quamdiu vixero; et post discessum vero meum ad jam dictum locum perpetualiter revertatur, nullo contradicente. Quam si quis contradixerit, anathema sit. S. Acelini et uxori sue Teutberge, qui hanc donatione[m] fecerunt. S. Aldrici. S. Aymonis. S. Ornadi. S. Aheletdis. S. Bernardi. S. Avundi. S. Anastasii. S. Ramnaldi. Data per manus Iterii levite, regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-58; B. o. 153, CLI.) (Au dos:) Carta Acelini in Vilars. — De Vilaris. 2328. 996-1031. CHARTA QUA BEGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CURTILI IN VILLA BULONENSI. Conditor et redemptor humani generis multis modis consulens nostre infirmitati, inter cetera bonitatis sue alloquia invitat nos ad misericordie opera, proximis nostris inpendenda. Precipit autem nobis facere amicos de rebus injuste adquisitis, que nos recipiant in ĉternis tabernaculis. Quam rem et alia plura perpendens, ego Bego ut conspici merear Deum deorum, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex mea hereditate: hoc est unius curtilis mediam partem, quantumcumque ad me pertinere videtur. Est autem ipsa hereditas in comitatu Matisconensi, in villa {447}Bulonensi; et dono in vestitura, omnibus annis, que ex medio planto exit quartam partem. Terminatur vero a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero terram Sancti Petri, et a certio terra Constantini. Si quis autem hanc donationem irritam facere voluerit, non vindicet quod petit, insuper [excommunicetur], nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. Ut autem hec donatio firma permaneat, manu propria firmo et aliis firmandam trado. S. Begonis, qui hanc cartam facere rogavit. S. Achardi. S. Arlebaldi. S. item Arlebaldi. Facta est autem hec carta, regnante Rodberto rege Francorum. (Bibl. nat. cop. 19-199; B. o. 404, CCCCI.) (Au dos:) Carta Begonis. — Begonis in Bulonensi. 2329. 996-1031. CHARTA QUA OTGISUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ INGELTRUDIS, QUATUOR RASCIAS IN VILLIS CURCIACO ET DOMANGO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis sane sapientibus, tam presentibus quam futuris, qualiter ego Otgisus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Curciaco: hoc sunt quatuor raxie; una raxia in Curciaco, que terminat a mane via publica, de aliis tribus partibus terra Gotefredi et Oddonis. Et in villa Domango sunt raxie tres que terminant a mane terra Eldini, a cercio terra Rotgerii, a medio die terra Sancti Andree, a sero via publica. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et uxoris mee Ingeltrudis. Faciant autem de his omnibus ab hoc die et deinceps quicquid facere voluerint. S. Otgisi, qui fieri firmarique rogavit. S. Rodberti clerici. S. Constantii presbiteri. S. Gotefredi. S. Ingelelmi. Actum Cluniaco publice, Rodberto rege regnante. (Bibl. nat. cop. 19-204; B. o. 802, DCCXCVII.) (Au dos:) Otgisi in Curciaco. {448}2330. 996-1031. CHARTA QUA TETARDUS ET UXOR EJUS ELDEBURGIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODIUM SUUM IN VILLA SINICIACO. Notum sit omnibus fidelibus, qualiter ego Tetardus et Eldeburgis, uxor mea, vendidimus alodum q[u]emdam quem de medio planto beate Mariĉ Belmontense socer meus Adalricus conquisivit, monachis beati Petri Cluniensis, in loco Belosia, in villa Siniciaco, in fine Rofiaco, hoc est unam raxiam de vinea; terminat de uno latus terra Sancte Mariĉ et de alio latus terra Gerlei et de uno fronte via publica, et de alia fronte terra Sancte Mariĉ. Et accepimus per manum domni Lanberti monachi precium solidorum III et dimidium; atque de nostra dominatione in vestra tradimus potestate, ad habendum et possidendum sine ulla contradictione. Et ut hec carta firma permaneat, manibus nostris firmavimus testibusque tradidimus roborandam. S. Tetardi et uxoris ejus Eldeburgis. S. Nadalis et Duranni, filiis eorum. S. Rainelmi. S. Tedbaldi. S. Basini. S. Duranni. S. Landrici. S. Dominici. S. Deodati, clerici. Actum Belmonte publice, regnante Rodberto rege. Almannus levita, vice cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-209; B. o. 516, DXIII.) (Au dos:) Venditio Tetardi in Belosia. 2331. 996-1031. CHARTA QUA ARLEIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA VARENGO, CAMPUMQUE IN VILLA MALIACO, ETC. Antiquitus per divinam providentiam est mos institutus nobisque a majoribus traditus, ut si quis alicui sancto vel homini voluerit de propria hereditate jure possessionis perpetualiter concedere, per testimonium litterarum notum posteris procuret facere. Ego igitur Arleius, reminiscens extremi judicii metum et perpendens bonorum omnium felicem remunerationem, rebroborum quoque pavendam dampnationem, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro remedio {449}anime matris mee Eve, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Varingo, dono unum curtilum cum mansione, et prato simul tenente. Habet in conclusum quinquaginta quinque perticas et quinque pedes; terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a medio die terra Ingelelmi, a sero terra Ingelelmi et via publica. Dono in villa Maliaco, a la Corbaranda vocat, unum campum qui habet in longo perticas triginta sex, et in latum decem; termina a sero terra Sancti Petri, a mane et a medio die et a cercio terra francorum qui Buggencii vocantur. Dono in alio loco, in Valle Marisca vocat, unum campum qui habet in longo perticas triginta octo et in latum talem partem qualem ibi abeo; terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Guichardi, a cercio terra communalis. Dono in alio loco Castagneredo vocat, unam tiliam que habet in longum perticas triginta, et in latum talem partem qualem ibi habeo; terminat a cercio terra Ingelelmi, a sero terra Wicardi, a medio die encrepitum, a mane terra Ingelelmi. Dono ad Fontem Benedictam alium campum qui habet in longo perticas decem et octo, et in latum a cercio octo, a medio die sex; terminat a sero via publica, a cercio aqua currente, a mane terra Vichardi, a medio die terra Sancti Petri de Marziaco et Ingelelmi. Facio hanc donationem pro remedio anime matris meĉ Eve, ut Dominus sit ei propicius in tremendi judicii die. S. Arlei, qui fieri firmarique hanc cartam rogavit. S. Vuichardi. S. Ingelelmi. S. Arlei. S. Siguini. S. Bernardi Hungri. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-212; B. o. 369, CCCLXVI.) (Au dos:) Carta Arlei in Varengo. 2332. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTIUS ET FRATER EJUS TEUDOINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA BINZONO. Carta scammiaria quam fecerunt duo fratres, nomine unus Costantius, {450}et alius Teudoinus contra sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur, et ceteris fratribus ibi morantibus, de terra qui adjacet in pago Matisconense, in villa que nominatur Binzono: hoc est una petia de vinea, de longo habet dextros XXIII, de latus dextros II et tres pedes, et terminat ipsa vinea a mane via publica, a cercio Sancti Stephani, a medio die terra Sancti Letgerii, de alia parte ipsius Sancti Petri; et faciant ipsi monachi quicquid facere voluerint. S. Constantii. S. Teudoini, fratris ejus. S. Johannis, nepoti eorum. Regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-217; B. o. 758, DCCLIIII.) (Au dos:) Scamium Constantius, Binzo. 2333. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTIA ET FILII EJUS VENDUNT MAYBERTO VINEAM IN VILLA CARINIACO, POST MORTEM EJUSDEM MAYBERTI, MONASTERIO CLUNIACENSI REVERSURAM. In nomine Verbi incarnati. Ego Constantia femina et filii mei Gyso, Adalelmus, Rotbertus, vendimus Mayberto vineam unam in Cariniaco pro IIII solidis; habet in longo perticas XI et duos pedes, in latum duas perticas in ambabus frontibus. Facio autem in eo tenore, ut quandiu Maibertus vixerit usum et fructum habeat; et post suum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Constantie. S. Gyso. S. Adalelmi. S. Rotberti. S. Teodoldi. S. Clementi. S. Alulfi. S. Sismundi. S. Gyso. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege. Burningus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-219; B. o. 798, DCCXCIII.) (Au dos:) Venditio Rotbert in Cariniaco. 2334. 996-1031. CHARTA QUA AIMO UXORQUE EJUS ODILA ATQUE FILII EORUM VENDUNT ODULGERIO ET UXORI EJUS OSANNĈ CURTILUM IN VILLA USIACO. Ego, in Dei nomine, Aymo nomine et uxor mea Odila, et filii mei Humbertus et Mainbodus, vendimus aliquid de hereditate nostra cuidam {451}homini nomini Odulgerio et uxori ejus Osanne, hoc est curtilum unum, et accepimus ab eo unum bovem valente sex solidos et dimidium, et fuit omne precium XI solidos. Est autem ipse curtilus in pago Matisconense, in villa quod vocatur Usiaco, in agro Griviliaco; terminat a mane via publica et terra Tetzan, a media die de ipsa hereditate, a sero terra Constant, a cercio terra Adalardi et fratri suo Legerii. Facimus autem hanc venditionem in tali conventu, ut quicquid illi placuerit faciat, cui voluerit donare donet, dehic inantea et in perpetuum. Si quis autem hanc donationem calumniaverit vel contradicere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum ejus, et cum Datan et Abiron pena infernali cruciandus tradatur; et hĉc venditio firma et stabilis permaneat. S. Aymonem et uxor sue Odile et filiis suis Hunberto et Mainbodo, qui hanc cartam fieri jusserunt. S. Duranni. S. Johanni. S. Tecbertus. S. Arier. S. Walbertus. S. Bernart. S. Raynoardus. S. Rotbertus. S. Odulricus. S. Constantii. (Bibl. nat. cop. 24-221; B. o. 343, CCCXL bis.) (Au dos:) Venditio Aymonem. 2335. 996-1031. CHARTA QUA ODULGERIUS ET UXOR EJUS OSANNA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA OSIACO. Latores legum sancxerunt, qui de proprio jure aliquid tradere voluerit, coram plurimis testibus per scripturarum seriem inconvulsa maneat omni tempore. Igitur ego, in Dei nomine, Adulgerius et uxor mea Osanna, reminiscimus enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctorum apostolorum ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum et monachis ibidem militantibus aliquid de hereditate nostra, {452}pro remedio animabus nostris, hoc est curtilum unum, in tali tenore, ut quamdiu vivimus teneamus et possideamus: reddentes censum, hoc est quinque sextarios de vinum de ipso curtilo in vestituram. Est autem situs ipse curtilus in comitatu Matiscensi, in villa Osiaco, in agro Griviliaco. Facimus autem hanc donationem in tali conventu, ut post mortem nostram sepeliant nos sepedicti monachi. Terminat autem ipse curtilus a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Constantii, a certio terra Adalart. Si quis vero hoc donum calumniaverit, veniant super eum omnes maledictiones quas continet vetus novumque Testamentum. Cogente etiam judiciaria potestate, auri libras III componat; et hoc donum deinceps firmum et stabile omni tempore maneat. S. Odulgerii et uxoris ejus Osanne. S. Aymo et S. uxoris sue Odile. S. Humberti. S. Mainbodi. S. Joanni. S. Durant. S. Rotberti sacerdotis. S. Tetbaldi. S. Rainordi. S. alii Duranni. S. Bernardi. Regnante Rotberto rege. Ramnulfus, monachus et sacerdos, scripsit rogatus. (Bibl. nat. cop. 19-229; B. o. 344, CCCXLI.) (Au dos:) Carta Odulgerii. — Odulgerius Griviliaco. 2336. 996-1031. CHARTA QUA ALBRICUS ET UXOR EJUS EVA, LETERIUSQUE VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA CURBEIA. Albricus et uxor sua Eva et filii eorum, simulque Leterius vendiderunt monachis de Cluniaco duas perticas de prato, quod est situm in pago Matisconensi, in agro Erniacensi, in Curbeia vocant. Terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie et a sero de ipsa hereditate, a circio terra Josberti; habet in longum perticas viginti et octo, in latum quatuor. Qui contradixerit, libram unam de auro componat, et venditio hĉc firma permaneat. Actum Besorniaco. Signum Albrici et uxoris {453}ejus, necnon et Leterii, qui hoc fecerunt et firmari rogaverunt. S. Algisi. S. Alberti, et aliorum. Girbaldus scripsit, regnante Rotberto rege. (A. m. 832, DCCCLVIII.) ?? 2337. 996-1031. CHARTA QUA RAINALDUS ET UXOR EJUS ADELEIDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM PUTEI SALIS IN VILLA SEZ, IN COMITATU PORTENSI. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis, potenter cuncta regentis ac disponentis. Notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, Christi caractere insignitis, quod ego Rainaldus et uxor mea Adeleidis, pro remissione peccatorum nostrorum omnium, donamus et perpetualiter possidendum tradimus Deo, omnium bonorum datori, et beatissimis Petro et Paulo ejus apostolis, simulque habitatoribus Cluniensis cœnobii, quibus domnus Odilo abba plus prodesse studet quam preesse, sub divino famulamine constitutis, videlicet ad conficiendum sal, medietatem unius putei et IIIIor baiernas ad coctionem ejusdem salis. Donamus interim jam denominatis patribus tantillum spatium terrĉ in quo valeant, ob gratiam suĉ habitationis, mansiones duas construere, unam scilicet ad manendum, alteram in qua peragatur ars pistoria. Est autem hoc in comitatu Portensi, in villa quĉ dicitur Sez. Si quis vero huic donationi calumpniam inferre temptaverit, iram incurrat almi clavigeri Petri, qui ab ipso superno judice sceptrum solvendi et ligandi suscepit, et nisi cum satisfactione emendaverit, cum impiis et sceleratis ĉternis tradatur cruciandus incendiis. Data per manus Iterii levitĉ, regnante rege Rotberto. (B. o. 77, LXXV.) ?? 2338. 996-1031. CHARTA QUA INGELELMUS, CONSENTIENTE UXORE SUA EMMA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA FLAGIACO. In nomine Dei summi. Noverint cuncti Christi signaculo insigniti, {454}quod ego Ingelelmus, enormitatem meorum peccaminum reminiscens, ultimique diei examen expavescens, pro remedio animĉ meĉ, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa Flatgiaco: hoc est unum mansum qui terminat a mane terra Sancti Mauricii, a circio via publica, a sero terra Leotaldi, a medio die ..... Facio autem hanc donationem pro redemptione animĉ meĉ, ut Dominus, pro sua pietate, et sancti apostoli dignentur mihi succurrere in ultimi judicii die, et intra paradysi amĉnitatem suscipere. Si quis autem huic donationi libenti animo a me factĉ in aliquo temptaverit contraire, omni maledictioni subjaceat, et quod expetit vindicare non valeat, sed coactus in ĉrario publico auri libram solvat, et hĉc nostra donatio perpetualiter stabilis maneat. S. Ingelelmi, qui hanc cartam fieri precepit. S. uxoris ejus Emĉ. S. Arlei, filii ejus. S. alterius filii ejus Bernardi. S. Bernardi. S. Arlei, consanguinei ejus. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege. (B. o. 114, CXII.) ?? 2339. 996-1031. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA SEIA INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET MARTINUM UXOREMQUE EJUS VUARNELDEM. Scamium fecit Martinus cum monachis Sancti Petri in villa Seia. In primis donat Martinus et Warneldis uxor ejus, curtilum cum vinea quĉ habet in concluso XXVI perticas. Econtra donant monachi jam dicto viro et uxori ejus in ipsa villa vineam unam quĉ habet in concluso XXVI perticas, et vocatur in agro Lanianeense; ut faciat unusquisque quicquid facere voluerit. S. Martini, Isimbardi, Brenardi, Gontardi. Actum Cluniaci, regnante Rodberto rege. Rodbertus levita scripsit. (B. o. 128, CXXVI.) ?? {455}2340. 996-1031. CHARTA QUA AIMINUS PRESBITER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUINQUE VINEAS IN VILLIS MARZIACO, CAVANIACO ET MAXILIACO. Ego, in Dei nomine, Ayminus presbiter dono Sancto Petro Cluniensi hereditatem meam in villa Marziaco, unam scilicet vineam, quĉ terminatur a mane terra Aymonis et Tedoi, a medio die terra Sancti Petri, a sero prato communi, a circio terra Rainoldi; habet in longum perticas XX et unam, in transverso perticas XIIII. In alio loco trado vineam unam quĉ terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra francorum, a circio rivo currente. Et quantum in ipsa villa, in Cavaniaco habeo, dono vineam unam quĉ terminatur in circuitu muro facto. In Maxiliaco villa vineam unam quĉ habet perticas in longum XXI, in uno fronte VIIII perticas, in alio VII et V pedes; in alio loco vineam unam in ipsa villa, quĉ terminatur muro facto, et quantum ibi habeo quĉsitum et inquirendum. S. Aimini presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Rainaldi. S. Auranni, Widonis, Bernardi, Bernardi, Bernuini, Ingelardi, Maioli, Ingelelmi, Siwini, Arlei. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto. (B. o. 140, CXXXVIII.) ?? 2341. 996-1031. CHARTA QUA AIMELDIS, UXOR LEOTALDI, ET WADIATORES EJUSDEM LEOTALDI, PER COMMENDATIONEM EJUS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN CUMBAS VOCATUM. Nos, in Dei nomine, Aimeldis, uxor Leotaldi, et Giraldus, Adalbertus, et Achardus, vuadiatores Leotaldi, per commendationem ipsius donamus Sancto Petro campum unum qui in Cumbas vocatur; et habet in longum XXXVIII perticas, in una fronte VIII perticas et quinque {456}pedes, in alio fronte VI perticas et quinque pedes, in locum sepulturĉ. Terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, a mane terra Rodberti, a circio Adalberti. S. Aimeldis. S. Giraldi, Adalberti, Achardi, Girberti, Ildini, Rodberti, Adalbaldi, Dominici. Aldebaldus scripsit, regnante Rotberto. (B. o. 149, CXLVII, et 245, CCXLIII.) ?? 2342. 996-1031. CHARTA QUA RATHERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SERVUM, NOMINE ERMENDRADUM. Sacro monasterio Cluniensi, in honore beati Petri dicato. Ego, in Dei nomine, Ratherius, pro amore Dei omnipotentis, dono quendam servum meum, Ermendradum, ut ab hodierna die per omne tempus, pro anima mea sit in servicio fratrum, ut faciant de eo fratres Clunienses libera auctoritate quicquid facere voluerint. Actum Darboniaci publice. S. Ratherii. S. Wichardi. S. Girbaldi. Data regnante Rotberto. (B. o. 157, CLV.) ?? 2343. 996-1031. CHARTA QUA ANSELARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI ARNULFI, QUASDAM RES SERVUMQUE IN VILLIS DARIACO ET COTTA. ............................................... videtur, pro remedio animĉ meĉ et fratris mei Arnulfi, hoc est curtilem unum cum silva insimul tenente et est situm in villa Dariaco; et in alio loco campum unum ad Insartel vocitatum, et habet terminationes a mane terra Sanctĉ Mariĉ, de tribus partibus Sancti Petri terra. Et in alio loco qui in Craio vocatur totam meam partem tribuo Sancto Petro. Et in villa Cotta hereditatem meam, quam de Ermengarde conquisivi, excepto uno campo qui ad Murgerio vocatur, quicquid est {457}in vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum dono, ut faciant de his rebus rectores Sancti Petri ab hodierna die quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, nisi quam cito ad satisfactionem venerit, omni maledictioni subjaceat; et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. Dono etiam servum unum Danihelem. S. Anselardi, Stephani, Ildini, Arlei, Bernardi, Girberti, Bernardi, Ornadi, Aremberti. Data per manum Benedicti sacerdotis, regnante Rotberto. (B. o. 165, CLXIII.) ?? 2344. 996-1031. CHARTA QUA DROGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MATRIS SUĈ RADVISĈ, CAMPUM IN BUGDONO, ET VINEAM IN VEROLIAS, CUM TRIBUS SERVIS. Redemptor humani generis, providens nostrĉ saluti, instituit ut de terrenis cĉlestia, de transitoriis mercemur ĉterna, inquiens in Evangelio: ĞThesaurizate vobis thesauros non deficientes in cĉlo, ubi non consumit nec tinea nec erugo.ğ Quapropter ego Drogo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa Bugdono: hoc est unum campum qui terminatur ex omni parte terra Sancti Petri; sed de una parte est sita terra Eldrici et Magberti. Et in villa Verolias do unam vineam quĉ terminatur a mane terra Adoardi, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Adoardi, a circio terra Sancti Petri Chedrellensis. Dono etiam duos servos, unus vocatur Girbertus, alter Odaldus, et sororem eorum Letildim. Facio autem hanc donationem pro anima matris meĉ Radvisĉ, ut Dominus pro sua pietate concedat ei requiem felicitatis ĉternĉ. Si quis autem huic nostrĉ donationi calumniari presumpserit, excommunicationi subjaceat, et vendicare non valeat quod expetit. Et ut firmius permaneat, manu propria firmavi, testibusque roborandam tradidi. S. Drogonis, qui fieri firmareque rogavit. {458}S. Gisleberti, Aremberti, Witberti, Maingaudi, Albuini, Widonis. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege. (B. o. 171, CLXVIIII.) ?? 2345. 996-1031. CHARTA QUA ESTRITBURGIS ET FILIUS EJUS ELGAUDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA TEODERICI, ETC., MANSUM INDOMINICATUM CAMPUMQUE IN VILLA CARDONIACO. In Dei nomine. Noverint cuncti fideles, quod ego Estritburgis et filius meus Elgaudus donamus Deo et Sancto Petro et ad locum Cluniacum, pro anima Teoderici, et in locum sepulturĉ Estritburgis, mansum unum indominicatum in villa Cardoniaco, qui ad Warium vocatur; et terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Mammetis, a sero terra Ingelberti, a circio Eldierii. Et donamus campum unum qui partitur Adaldierii. Hĉc omnia donamus in presenti in locum sepulturĉ Estritburgis, ut faciant quod voluerint sine ullo contradicente. Actum villa Domengo. S. Estritburgis. S. Elgaudi, Ingelelmi, Oterii, Wiliberti, Otgis. Regnante Rotberto. (B. o. 174, CLXXII.) ?? 2346. 996-1031. CHARTA QUA GONTRUDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM CUM APPENDITIIS ET SERVIS IN VILLA VALLIS MISINA. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus sub norma catholicĉ fidei nobiliter viventibus, qualiter ego Gontrudis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio animĉ meĉ et filii mei Bladini, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Augustidunensi, in villa Vallis quĉ vulgo Vallis Misina vocatur: hoc est unum mansum cum servo qui in eo manet, nomine Adalbaldo, et uxore ejus Osanna nomine, et infantibus eorum, et cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, et alium servum, nomine Constantium. Et ut hĉc nostra donatio firma permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. {459}S. Gontrudis, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Frodeldis, filiĉ ipsius. S. Gonterii archipresbiteri. S. Job presbiteri. S. Loddonis. Actum Cluniaci publice, die veneris, regnante Rotberto rege. (B. o. 181, CLXXVIIII.) ?? 2347. 996-1031. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS GUATILDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUATUOR RASCIAS VINEĈ IN VILLA MONTELLIO. In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes fideles, quod ego Durannus, cum uxore mea Guatilde, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniensem, aliquid ex rebus nostris quĉ sitĉ sunt in villa Montellio, id est quatuor rasses de vinea, terminantem his terminis, a mane et a circio terra Sancti Petri, a sero terra Duranni, totum ad integrum dono; et in alio loco dono unum campum habentem in fronte IIIIor perticas, in longum XVIII, totum ad integrum dono, ut post hunc diem faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint. S. Duranni et uxoris ejus Guatildis, qui fecerunt et firmare rogaverunt. S. Sigbaldi, Adalbaldi, Eldini, Raynardi, Raimbaldi. S. Nadalis, filii supradicti viri. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege. Almannus levita scripsit. (B. o. 187, CLXXXV.) ?? 2348. 996-1031. CHARTA QUA SEGUINUS ET UXOR EJUS ALEXANDRA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MARZIACO. Omnibus in Christo renatis notum esse volumus, quod ego Seguinus et uxor mea Alexandra donamus ad locum Cluniacum, quod est constructum {460}in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, vineam unam in villa Marziaco, terminatam a mane et a sero via publica, a medio die fossa de manu facta, a circio terra Sancti Petri. Infra istud terminium totum ad integrum dono a die presenti, preter hoc quod Rodbertus et Durannus tenent, quod mihi reservo; post meum vero decessum, ad Sanctum Petrum perveniat illa mea pars quam ego donare possum. S. Seguini et uxoris ejus Alexandrĉ. S. Ingelelmi. S. Ildini, Ramnaldi, item Rammaldi, Bladini, Leotaldi, Jocerii, Aymonis, Goncelini. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto. (B. o. 191, CLXXXVIIII.) ?? 2349. 996-1031. CHARTA QUA GONTERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA MARCHISOCTO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis sane sapientibus, qualiter ego Gonterius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa Marchisocto: hoc est curtilum unum cum vinea, quĉ terminatur de uno latere Rotlan, de alio terra Hucberti, de una fronte terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem pro remedio animĉ meĉ, et tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum obitum ad memoratum locum perveniat. Si quis autem nostram donationem infringere presumpserit, a consortio fidelium excommunicatus sit. Et ut firmius permaneat, manu propria firmavi, testibusque tradidi roborandam. S. Gonterii, qui istam cartam fieri jussit. Actum Cluniaci publice. Teodbaldus levita scripsit, regnante Rotberto rege. (B. o. 196, CXCIIII.) ?? 2350. 996-1031. CHARTA QUA ULARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA GALONIACO. Ego, in Dei nomine, Ulardus dono Sancto Petro Cluniensi vineam {461}unam in villa Galoniaco, quĉ terminatur a mane via publica, a medio die et a sero terra Sancti Petri, a circio terra Servadi. Infra istud terminium, totum ad integrum dono, ut faciant quicquid voluerint. S. Ulardi. S. Sigbaldi. S. Girberti. S. Martini. S. Ildini, Albaldi, Stephani, Adam. S. Godaldi, Rainardi. Actum Galoniaci pu[b]lice, regnante Rotberto rege. (B. o. 204, CCII.) ?? 2351. 996-1031. CHARTA QUA ODO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM ET ALIAS RES CUM DUOBUS SERVIS IN VILLA LORNANNO. Omnibus sub norma catholicĉ fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Oddo, pro animĉ meĉ remedio, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum res meas quĉ sunt in villa Lornanno; id est mansum indominicatum et quicquid ad ipsum aspicit vel aspicere videtur: hoc est campos, vineas, prata, silvas, quĉsitum et ad inquirendum. Et alias res quas Rodlennis dedit Bernardo quĉsitum et ad inquirendum, in ipsa villa Lornanno, totum ad integrum, et quantum foris ipsa villa habetur, quod ad ipsam donationem aspicit. Facio autem hanc donationem in presenti, ut semper et omni tempore monachi Clunienses teneant, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hanc donationem consurgere temptaverit, nisi quam cito resipuerit, omni maledictione subjaceat, et vindicare minime valeat; sed hĉc donatio firma et stabilis permaneat. S. Oddonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi et uxoris ejus Emmĉ, qui consenserunt. S. Maioli. S. Israhel. S. Milonis, Antelmi, Aydoardi. S. Ingelelmi, Ledpranni. S. Bernardi, Odilonis, Gauseranni, Arlei, Sivuini. S. Sofredi. Dono et servos his nominibus: Martinum et Durannum, cum uxore et infantibus ejus. Actum Lordoni publice, regnante Rotberto. Aldebaldus scripsit. (B. o. 212, CCX.) ?? {462}2352. 996-1031. CHARTA QUA BLADINUS, CONSENTIENTE FILIO SUO ANSELMO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA MACIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Bladinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, pro remedio animĉ meĉ et in locum sepulturĉ: hoc est unum campum qui habet in longum perticas XVI, et in lato perticas VIIII et pedes VIII. Est autem situs in villa Maciaco et in Craio vocatur, terminaturque a mane terra Bernardi, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra francorum, a circio terra Sancti Martini. S. Anselmi, filii memorati Bladini, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Gausmari presbiteri. S. Rainĉ. S. item Anselmi, Bernardi, Adalgisi, Eldrici, Aremberti, Ledbaldi. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege. (B. o. 217, CCXV.) ?? 2353. 996-1031. CHARTA QUA ELDRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ ROTRUDIS, CAMPOS IN VILLA BUGDO. In nomine Verbi incarnati. Ego Heldricus dono Deo et ad locum Cluniacum de rebus meis aliquid, pro remedio Rotrudis uxoris meĉ, in pago Maticensi, in villa Bugdo, hoc est campum unum qui terminatur a mane via publica, a medio die et a sero et circio terra Sancti Petri. Et dono in ipso loco alium campum qui terminatur a mane et a circio terra Sancti Petri, a medio die terra Dolendi, a sero Rocca. Infra id terminium, totum vobis dono, a die presenti, ut faciatis quicquid volueritis. S. Heldrici, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Ramnaldi. S. Hyldini. Actum Geloniaci villa publice, regnante Rotberto. Aldebaldus scripsit. (B. o. 229, CCXXVII.) ?? {463}2354. 996-1031. CHARTA QUA GAUSBERTUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS MAXILIACO ET COLONIAS. Sacro loco Cluniensi. Ego Gausbertus sacerdos dono ad eundem locum curtilum unum in villa Maxiliaco cum vinea insimul tenente, qui terminatur a mane et a circio via publica, a mĉdio die terra Aydoardi, a sero terra Arlei; et in ipsa villa campum unum qui ad Cassanetas vocatur, et terminatur a mane increpito, a medio die terra Sancti Johannis, a sero Sancti Vincentii, a circio Aydoardi. In villa Colonias vineam unam, quĉ terminatur a mane terra Sancti Petri de Marziaco, a medio die Sancti Petri de Cluniaco, a sero similiter, a circio via publica; et alium campum qui a Budel vocatur. S. Gausberti, Arleii, Gunterii, Itberti, Amandi, Dodonis, Soffredi, Azellini. Actum Maxiliaci publice, regnante Rodberto. Istud facio pro anima patris mei et matris et parentum meorum. (B. o. 232, CCXXX.) ?? 2355. 996-1031. CHARTA QUA MALVUINUS ET UXOR EJUS AINIZ DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS MORNIACO, SANCTI MAURICII ET PERROT. Ego, in Dei nomine, Malvuinus et uxor mea Ainiz donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus abba Odilo preesse videtur, et fratribus ibidem Deo servientibus, aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa quĉ dicitur Morniacus, videlicet vineam unam quĉ habet in longum perticas XVI et in latum perticas XIII; et terminatur a circio via publica, et de tribus partibus de ipso consortio. Donamus etiam in alio loco pratum unum quod habet in longum perticas XXXII, et de una fronte perticas X, et de alia perticas IIII et dimidiam; et terminatur ipsum pratum a circio {464}rivo currente, a mane terra Sanctĉ Mariĉ, a meridie terra Sancti Mammeĉ, a sero Engilelmi. Donamus iterum in villa quĉ dicitur Sancti Mauritii pratum unum quod habet in longum perticas XVIII et in una fronte perticas XI et pedes III, et in alia fronte perticas VIIII; et terminatur a circio via publica, a mane terra Sancti Mauricii, a meridie terra Sancti Vincentii, a sero terra Odonis. Et donamus iterum in villa quĉ dicitur Perrot vineam unam quĉ habet in longum perticas XXIIIIor et de una fronte perticas VII et de alia fronte perticas V; terminatur ipsa vinea a sero via publica, a circio terra Sancti Stephani, a mane terra Durant, a meridie terra. Ea tamen ratione, ut omni anno habitatores jam supradicti loci IIIIor sextarios vini recipiant; et post nostrum discessum omnia quĉ supra commemoravimus ad jam dictum locum perveniant. S. Malvuini et uxoris ejus et filii, qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt. S. Girardi, Warnerii, Sigismundi. Quod si ullus ex heredibus nostris aliquam calumniam facere voluerit, sit culpabilis, et judiciaria potestate compulsus V libras auri persolvat, et quod voluerit non perficiat, et insuper iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus incurrat. Actum in Vilpedrino, die martis, regnante Rotberto rege feliciter. Ego Rotbertus sacerdos rogatus scripsi. (B. o. 242, CCXL.) ?? 2356. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM ET CETERAS RES SUAS IN VILLA COLONIAS FRATERNITATEMQUE SUAM IN VILLA COTTA. In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes fideles, quod ego Constantinus, pro remedio animĉ meĉ, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, res meas quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Colonias, curtilum indominicatum, et quantum in ipsa villa habeo, id est vineas, campos, prata, quĉsitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Et dono in villa Cotta fraternitatem meam {465}in campis et silvis, totam meam partem. Facio autem hanc donationem, ut mihi omnibus diebus melius sit, et me sustineant si opus fuerit, et in locum sepulturĉ, ut quamdiu vixero teneam, ac post meum discessum ad Cluniacum perveniat. Actum Lordoni publice. S. Constantini, Tedaldi, Aymonis, Raimberti, Rainulfi, Gausberti, Gerardi, Gisonis. Regnante Rotberto. (B. o. 248, CCXLVI.) ?? 2357. 996-1031. CHARTA QUA MAINFREDUS ET FILIUS EJUS ROTGERIUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM IN VILLA RUFIACO. Ego, in Dei nomine, Mainfredus et filius meus Rodgerius donamus Sancto Petro, in villa Rufiaco, terram meam quĉ a mane terminatur terra Anseardi, a medio die Ildierii, a sero Elena, a circio vias publica, ut post nostrum obitum sit Sancto Petro. S. Mainfredi. S. Grimmardi. S. Raimberti. S. Johannis. S. Boni, Lamberti, Constantii, Andreĉ, Bernardi. Actum Cluniaci, regnante Rotberto. (B. o. 254, CCLII) ?? 2358. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA RUFIACO. Redemptor humani generis Dominus Jesus Christus, homo pro hominibus factus, per Evangelium fidelibus suis loquitur dicens: ĞThesaurizate vobis thesauros in cĉlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur.ğ Et item dicit Scriptura: ĞData elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter notum sit omnibus hominibus, quod ego Constantius dono Sancto Petro quandam vineam quĉ sita est in pago Maticensi, in villa Rufiaco; quĉ terminatur a mane et sero de ipsa hereditate, a meridie et a circio terra Sancti Petri. Hanc donationem eo tenore facio, ut quamdiu vixero teneam, et in vestitura reddam omni {466}anno sextarium de vino, et post discessum meum ad jam dictum sanctum perveniat. S. Constantii, qui fecit et firmare rogavit. S. Rothardi, Adalberti, Clementis, Bernardi, Otberti, Constantii, Petri. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto. Andraldus levita scripsit. (B. o. 285, CCLXXXIII.) ?? 2359. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTIUS ET FRATER EJUS ALBERTUS DANT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM QUĈ IN COLONIAS VOCATUR. Placuit et convenit inter quosdam viros qui vocantur Constantius et Albertus et monachos Clunienses, ut inter se terram scammiarent, quod et fecerunt. In primis donaverunt Constantius et Albertus terram Sancto Petro quĉ in Colonias vocatur, et habet term nationes de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta ipsa hereditate; et donant in alio loco pratum habente in transverso perticas III et in longum quantum tenet, ut faciant monachi a die presenti et deinceps quicquid facere voluerint. S. Constantii et Adalberti, qui hanc cartam fecerunt. S. Rothardi, Constantii, Arlulfi, Bernardi, Dominici. Data per manus Ingelberti levitĉ, regnante Rodberto. (B. o. 317, CCCXV.) ?? 2360. 996-1031. CHARTA QUA WIDO ET UXOR EJUS EYMENILDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET VINEAM IN VILLA MODOY. Multimoda sua miseratione consulens humano generi clementissimus cunctorumque conditor omnipotentissimus Dominus, inter cetera suĉ benignitatis alloquia, eos summis laudibus effert, qui misericordiĉ operibus insudare noscuntur. Dicit etenim eos inter reliquas quas suis {467}sanctis discipulis loqui dignatus est beatitudines, misericordiam adepturos, qui aliis misericordiam impendere studuerint, cum ait: ĞBeati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.ğ Precipitque alio in loco nobis amicos de Mammona iniquitatis adquirere, qui nos possint in ĉterna tabernacula recipere. Quam rem et alia perplura in sacris paginis scripta perpendens, ego Wido uxorque mea Eymenildis, cum voluntate filii nostri Rodulfi, donamus Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba magis prodesse quam preesse videtur, aliquid ex nostra hereditate, videlicet unum campum et unam vineam, in tali tenore ut quamdiu vixerimus, ego Wido uxorque mea Eymenildis, filiusque noster Rodulfus, teneamus et possideamus. Quando vero aliquis ex nobis vitam excesserit, ejus pars Sancto Petro deveniat. Est autem prefata terra in villa que dicitur Modoy; et terminat a mane de ipsa hereditate, et a medio die terra Sancti Petri, et ad occasum solis de ipsa hereditate, et a tercio via puplica. Facta est autem hĉc carta, regnante domno Rotberto rege Francorum, immo Domino nostro regnante in ĉternitatis solio. Accipiant autem supradicti loci habitatores, in vestitura de hac hereditate, IIIIor sextarios vini omnibus annis, et unam eminam annone. Et ut carta stabilis et firma permaneat, manu propria firmamus aliisque firmandam tradimus. Signum Widonis, qui hanc donationem fecit. S. Eymenidis, uxoris suĉ. S. Rodulfi et Stephani, filiorum ipsius. S. Tecĉ, sororis ejus. S. Odoni. (B. o. 325, CCCXXIII.) ?? 2361. 996-1031. CHARTA QUA TEDIMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CAMPOS IN VILLA TOSIACO. Sub notitia omnium fidelium esse volumus, qualiter ego Tedimus, in Dei nomine, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ [meĉ], aliquid de mea hereditate {468}quĉ sita est in villa Tosiaco: hoc sunt duo campi; ea conditione ut quamdiu vixero teneam, et post meum obitum ad supradictum locum remaneat. Reddam autem omni anno de ipsa terra vestituram; terminatur autem ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Et ut hĉc nostra obstipulatio firma permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Tedimus, qui fieri firmarique rogavit. S. alii Tedini. S. Constantii. S. Adalranni. S. Adalardi. S. Constantii. S. Pontii. Actum puplice, regnante Rotberto rege. (B. o. 331, CCCXXVIIII.) ?? 2362. 996-1031. CHARTA QUA WANDALMARUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA AGIACO. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Ego, in Dei nomine, Wandalmarus dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, et monachis ibi Deo servientibus, res meas quĉ sitĉ sunt in villa Agiaco; omnia ex integro trado atque transfundo, in quantum mihi obvenit vel obvenire debet, et ab hac die habeant ipsi monachi potestatem faciendi quicquid voluerint. Si quis ergo hanc cartam calumpniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat; et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniensi monasterio. S. Wandalmari, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Lantberti. S. Arlei. S. Mainfredi. S. Bernoni. Regnante Rotberto rege. (B. o. 337, CCCXXXV.) ?? 2363. 996-1031. CHARTA QUA WIDO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET FRATRIS SUI LEODBALDI, VINEAM IN VILLA MARCHISOCTO. Omnibus sub norma catholicĉ fidei Christo militantibus notum sit, quod ego Wido dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad {469}locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in villa Marchisocto, pro me et pro fratre meo Leodbaldo, hoc est vineam; terminatur autem his terminis, a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio die via puplica. Faciant autem rectores supradicti loci abhinc et deinceps quicquid facere voluerint de predicta hereditate. Si quis autem hanc nostram donationem calumpniare presumpserit, excommunicatus sit; sed ut firma et stabilis permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi firmandam. S. Widonis, qui fieri firmareque rogavit. S. Leodbaldi fratris ejus. S. Ansedei. S. Richeri. S. Constantii. S. Otgerii. S. Agdoardi. Actum Cluniaco puplice, regnante Rotberto rege. (B. o. 362, CCCLVIIII.) ?? 2364. 996-1031. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS ADELELDIS ATQUE INFANTES EORUM VENDUNT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS ALODIUM SUUM IN VILLA SINICIACO. Notum sit omnibus fidelibus, qualiter ego Durannus et uxor mea Adeleldis et infantes nostri vendidimus alodum quoddam Sanctĉ Mariĉ Belmontensi et monachis Sancti Petri Cluniensis in loco Graverio, in villa Siniciaco, in fine Rofiaco. Accepimus autem per manus domni Lantberti monachi in commutationem precii solidos XI; et est jam dictum alodum vinea, habens in longo perticas XXII et in una fronte perticas V et pedem I, et in alia fronte perticas IIII. Terminatur autem sic: a mane terra Sanctĉ Mariĉ, a sero terra Hebreorum, et de una fronte via puplica, et de alia fronte terra Hebreorum. Vendidimus atque de nostra dominatione in vestra tradidimus potestate, ad habendum et possidendum sine ulla contradictione. Si quis vero heredum nostrorum hujus venditionis cartulam a nobis factam calumpniare presumpserit, non valeat evendicare quod querit, sed convictus auri unctias IIIIor componat, et carta firma et stabilis permaneat. Actum Beelmonte puplice. S. Durranni, qui hanc cartam fieri firmarique rogavit. S. Adeleldis, {470}uxoris ejus. S. Arnulfi et Giraldi, filiorum eorum. S. Rainelmi. S. Tetardi. S. Basini. S. Dominici. Regnante Rotberto rege. (B. o. 372, CCCLXVIIII.) ?? 2365. 996-1031. CHARTA QUA GRIMALDUS, CONSENTIENTIBUS UXORE SUA GUILBURGE ET FILIIS SUIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS IN VILLA VERZIACO. In nomine Domini Dei summi. Noverint cuncti fideles, quod ego Grimaldus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, quĉ sita est in pago Matisconense, in villa Verziaco, in agro Igiacense: hoc est curtilis cum vinea, qui terminatur a mane de ipsa hereditate, a media die terra Bernaldi, a sero terra Rainaldi, a tertio via puplica. In alio loco, in ipsa villa, dono I pratum cum duabus raxis de vinea, quod terminatur a mane rivo volvente, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero de ipsa hereditate, a tertio terra Warulfi et Walterii. In alio loco dono IIIIor perticas de campo, in Malexarto vocatur. In Dodaloria dono I campum et quicquid in jam dicta villa habere videor, quesitum et inquirendum, totum ad integrum dono, pro remedio animĉ meĉ, ut Deus omnipotens dignetur eam ab omni vinculo peccatorum absolvere. Si quis autem huic meĉ donationi contrarius esse voluerit, omnibus maledictionibus subjacebit. Ut autem firmum permaneat, manu propria firmo et aliis roborandam trado. S. Grimaldi, qui hanc donationem fecit. S. Guitburgis, uxoris ejus. S. Duranni presbiteri, filii eorum. S. Ildini laici, filii ejus. S. Ebrardi. S. Adalardi. S. Rotgerii. Actum Clunico puplice, regnante Rotberto rege. (B. o. 384, CCCLXXXI.) ?? 2366. 996-1031. CHARTA QUA ACMINUS ET UXOR EJUS BAYRINA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN AGRO FUSCIACO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum fieri volumus, qualiter {471}ego Acminus et uxor mea Bayrina, reminiscentes enormitatem peccaminum nostrorum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, aliquid de hereditate nostra: hoc est unum curtile a Casiniaco vocatur, in comitatu Matisconense, in agro Fusiaco; et terminatur a mane et a medio die et a cirtio via puplica, a sero terra Sancti Martini. Et dono ego Acminus medietatem de medio plantu, pro anima mea et Bayrine et filii nostri Gondoini, et aliam medietatem similiter, et in alio loco unum curtile, terminatum a mane de ipsa hereditate, a medio die rivo currente, a circio terra Sancti Martini, a sero terra Eldricĉ. Medium plantum, quamdiu vixero, teneam et possideam; post meum discessum et uxoris meĉ ad Sanctum Petrum omnia perveniant. Si quis hanc donationem calumpniare voluerit, anathema sit. S. Acmini et Barinĉ uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ambrardi. S. Constabuli. S. Alirici. S. Eldricĉ. S. Constabuli. S. Duranni. S. Constantii. S. Constantini. S. Girardi. Data per manus Arnulfi, regnante Rotberto rege. (B. o. 461, CCCCLVIII.) ?? 2367. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTIUS PRESBYTER ET FRATER EJUS ADALBERTUS ATQUE MATER EORUM ENGELSENDA, UXOR ALTERIUS ADALBERTI DEFUNCTI, RES SUAS IN VILLA IGIACO MONASTERIO CLUNIACENSI DANT. Sacrosancto et exorabili loco quem dicatum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli regit et gubernat dunnus Odilo venerabilis abba, nos, in Dei nomine, Constantius presbiter, et mater mea Engelsenda, et frater meus Adalbertus, donationem facimus, sub notitia omnium fidelium, de quadam nostra hereditate; quĉ sita est in pago Matisconense, in villa Igiaco, in Brachiaco vocatur. Sunt autem IIIes partes unius curtilis, et de his quĉ ad ipsum pertinent; eo tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. Et in ipsa villa donamus unum aliud curtile in presenti, et terminatur a mane terra Otgerii, a medio die via puplica, a sero terra Rotberti, a cirtio terra Sancti Petri. Facimus autem hanc {472}donationem pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulturĉ, ut Dominus, pro sua pietate, sit nobis propitius, et Sanctus Petrus sit nobis clementissimus advocatus in die tremendi judicii. Preter ista, ego Engelsenda dono, pro remedio animĉ mariti mei Adalberti, unum campum in Chalio vocatur, ut Dominus, pro sua pietate, misereatur ei; et in tali conditione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum obitum ad Sanctum Petrum perveniat. Et ut hoc firmum permaneat, manibus propriis firmamus, testibusque tradimus roborandam. S. Constantii presbiteri et matris ejus Engelsendĉ et Adalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Duranni alii. S. Drogonis. S. Amalberti. Actum Aionna puplice, regnante Rotberto rege. (B. o. 462, CCCCLVIIII.) ?? 2368. 996-1031. CHARTA QUA ADALBERTUS SUPRADICTUS, MONACHUS FACTUS, CONFIRMAT DONATIONEM SUPRADICTAM ET PARTEM CAMPI IN VILLA VERCIACO DAT. Idem Adalbertus postea, in Cluniaco monachus effectus, totum quod supradictum est ex integro Deo dedit, et Sancto Petro; et de alio campo Aligiaco duas partes, et in villa Verciaco dimidiam partem campi qui vocatur Polgi. (B. o. 463, CCCCLX.) ?? 2369. 996-1031. CHARTA QUA RICHARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA OIADELLIS, TERRAMQUE IN VILLA VERNOLIO. Divina mortalibus clementia concessum est, ut de terrenis et transitoriis mercentur ĉterna et cĉlestia. Quod ego Richardus cogitans, enormitatemque meorum peccaminum reminiscens, et extremi judicii diem expavescens, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ meĉ, unum mansum quem de Vuicardo {473}et Almodĉ adquisivi: et est situs in pago Augustidunense, in villa Oiadellis, ubi Constantinus manere videtur, et quicquid ad ipsum mansum aspicit, vineas, prata et campos; et in villa Vernolio dono illam terram totam quĉ in ipsa villa conjacet, quam de Bernardo conquisivi. Hĉc omnia dono pro salute animĉ meĉ, ut Dominus, pro sua pietate, interce[de]ntibus sanctis suis, concedere mihi dignetur indulgentiam omnium peccatorum meorum et in futuro sociare dignetur numero ĉlectorum suorum; et ut ista carta firma permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Richardi, qui istam donationem literis annotare testibusque firmare rogavit. S. Magberti presbiteri, Vulferii, Bernardi, Aimonis. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege. (B. o. 500, CCCCXCVII.) ?? 2370. 996-1031. CHARTA QUA BEATRIX, UXOR ULRICI DEFUNCTI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA CLITGIACO. Notum sit omnibus hominibus, quod ego Beatrix do, pro remedio anime senioris mei Ulrici et meĉ, curtile unum cum vinea et domo quĉ in eo constat ĉdificata, qui est situs in villa Clitgiaci, Sancto Cluniacensis cenobii Petro, jure possidendum hereditario, qui terminatur a mane terra vicecomitis Wigonis, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero et a tercio viis publicis. Ego Beatrix hanc donationis cartam fieri jussi et firmare his testibus precepi. S. Girberti, Giraldi, Amalrici, Vualterii, Rotlandi, Richardi, Bernardi presbiteri, Ottonis comitis. Actum est hoc apud Matisconum civitatem, regnante Rotberto rege. Scriptum manu Oggerii cancellarii. (B. o. 501, CCCCXCVIII.) ?? {474}2371. 996-1031. CHARTA QUA ERMENGARDIS NOTUM FACIT SE DARE MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA VIRI SUI ULRICI, MANSUM CUM SERVIS IN VILLA MISEREI. Notum sit omnibus fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Ermengardis do, pro remedio animĉ senioris mei Ulrici et meĉ, de terra juris mei unum mansum in villa, nomine Miserei, cum omnibus apendiciis quĉ ad ipsum mansum pertinent, tam in silvis quam in pratis, vel vineis, aquis aquarumque decursibus, Sancto Cluniacensis cenobii Petro, apostolorum principi, perpetualiter possidendum. Do etiam servum qui in eo habitat, nomine Rotfredus, cum conjuge nomine Raimbergia, et filiis eorum, unum, nomine Giraldum et alium, nomine Landoenum, cum omni posteritate eorum. Quam donationis cartulam ego Ermengardis firmavi et firmare his testibus precepi. S. Ulrici, Beraldi, Bernardi, Hugonis, Rotfredi, Giraldi, Wichardi, Duranni, Ottonis comitis. Hactum est hoc regnante Rotberto rege. Scriptum manu Oggerii. (B. o. 524, DXXI.) ?? 2372. 996-1031. CHARTA QUA RAIMFREDUS ET UXOR EJUS ALDEGARDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA VETUS MOLINO. Domino sacro fratri Lamberto emptori, ego, in Dei nomine, Raimfredus et uxor mea Aldegaldis, venditores, vendidimus tibi curtilum cum vinea, dimidium scilicet juris nostri, quĉ est sita in pago Cabilonense, in fine Rofiacense, in Vetus Molinum vo[cant]; et accepimus a te precium de casa beati Petri Cluniensis cenobii denariorum solidos VIIIş. Quapropter censsuimus predictam vineam medietatem, que {475}terminat de uno fronte terrĉ Sancte Mariĉ et de alio fronte terrĉ Sancti Marcelli, de uno latere Sancte Mariĉ, et de alio terre Sancti Marcelli, eternaliter possidendam fratribus comanentium loco Cluniensis cenobii. Ut autem carta hec venditionis a nobis facta in eternum firma ac stabilis permaneat, manibus propriis eam subter firmavimus et firmare rogavimus, sine ullo contradicente. Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calumpniare rectoribus supradicti loci Cluniensi presumpserit, non valeat vindicare quod querit; sed judiciaria convictus juditio, auri uncias IIII [persolvat]. Acta Belmontense, atrio beatĉ Mariĉ. S. Raimfredi et Aldegardis, uxoris suĉ, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Bovonis, Leotardi, Basini, Leotardi, Cons..., Arberti, Petroni, Vuandalberti, Tedoni, Constantii. Fidem fecerunt contra Raimfredum de ista carta: Bovo, Basinus, Teotardus, Arbertus, Petrus, Arenbertus, Constancius, Vuandalbertus. Sigbaldus scribsit, regnante Rotberto rege. (B. o. 528, DXXV.) ?? 2373. 996-1031. CHARTA QUA RICHARDUS ET FRATER EJUS ARBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA QUINCIACO MANSUMQUE IN BRULIACO. In nomine Verbi incarnati. Nos, in Dei nomine, Richardus et frater meus Arbertus donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris in villa Quinciaco, [hoc est] unam vineam quĉ fuit Ardradi de Brualio. Quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discesum ad jam dictum locum perveniat. Similiter ego Arbertus dono in Bruliaco mansum unum, ut quamdiu vixero teneam: Umbertus ibi manet; post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Richardi, Arberti, Bernardi, Aymonis, Ledgardis, Rodgardis. Regnante Rodberto rege. (B. o. 530, DXXVI bis.) ?? {476}2374. 996-1031. CHARTA QUA BERNARDUS, CONSENTIENTE FRATRE SUO SIGALDO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNEM PARTEM SUAM IN SILVIS QUĈ DICUNTUR MONS MEDIUS ET COMBA OTGERII. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, quod ego Bernardus, in extremo die positus, cum consilio parentum meorum, ob redemptionem animĉ meĉ, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniensi famosissimo cĉnobio, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid ex hereditate mea, videlicet omnem partem meam de silva quĉ vocatur Mons Medius; et in alio loco simili modo omnem partem meam de silva quĉ Comba Otgerii vocatur; et in alio loco unum curtile quod vocatur Belosa, cum vinea simul tenente, cui Bernardus custos esse videtur. Facio autem juste ac legaliter hanc donationem, absque ullius litis contradictione. Quam si quis calumpniam temptaverit inferre, non assequatur solummodo quod inutiliter appetit, verum etiam, nisi ad emendationem venerit, componat auri libras V. S. Bernardi, qui fecit et ipse firmavit. S. Sigaldi, fratris ejus. S. Narduini. S. Huldrici. S. Aimonis. S. Tetbaldi. Data per manus Geraldi presbiteri, regnante Rotberto rege. (B. o. 563, DLVIIII.) ?? 2375. 996-1031. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS OCENDA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN PEDROSIO. Auctor et largitor totius humanĉ salutis et redemptionis, Dominus noster Jesus Christus, per assumptam carnem nostrĉ humanitatis protestare dignatus est dicens: ĞFacite vobis amicos de Mammona iniquitatis, qui vos recipiant in tabernacula ĉternĉ felicitatis.ğ Quod ego {477}audiens Bernardus et uxor mea Ocenda, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro remedio animarum nostrarum, et in locum sepulturĉ, unum mansum in pago Matisconense, in Pedrosio vocatur, cum omnibus apenditiis suis, pratis, vineis, silvis, campis, mancipiis; ea convenientia ut semper in presenti medietas horum omnium ad Sanctum Petrum perveniat. Aliam vero medietatem teneat uxor mea Ocenda quandiu vixerit; et post ipsius discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat. Ut autem firmum permaneat et stabile, manu propria firmavi. Si quis autem huic nostrĉ donationi calumpniator estiterit, abhinc et deinceps, iram Dei sanctorumque apostolorum incurrat. S. Bernardi et uxoris ejus Ocendĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Widonis. S. Rotdulfi. S. Rotdulfi. S. Rotdulfi. S. Gisleberti. S. Hucberti. S. Stephani. Actum Cluniaco, publice, die dominico, regnante Rotberto rege. (B. o. 595, DXCI.) ?? 2376. 996-1031. CHARTA QUA CONSTANTIUS ET UXOR EJUS ELISENDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA SINICIACO. In nomine Dei, ego Constantius et uxor mea Elisendis vendidimus domno Lantberto monacho raxiam unam de vinea, in villa Siniciaco, quam in Arengias vocant, et terminatur de duabus partibus terra Sanctĉ Mariĉ de Bellomonte, de alia via puplica, et de alia terra Sancti Mammetis, et accepimus solidos V; et faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint, cui preest domnus Odilo abbas. S. Constantii et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constantii et Grimaldi, filiorum illorum. S. Adeloldi presbiteri. S. Petroni. S. Bovonis. S. Arberti. S. Arenberti. Actum Belmonte. Warnerius scripsit, regnante Rotberto rege. (B. o. 672, DCLXVIII.) ?? {478}2377. 996-1031. CHARTA QUA GUNBERTUS ET UXOR EJUS ROTBERGIA ATQUE INFANTES EORUM VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA NOGLAS. Dunnis et in Christo fratribus Cluniensis monasterii, ego Gunbertus et uxor mea Rotbergia et infantes nostri vendimus vobis unum campum de hereditate nostra qui est situs in pago Matisconense, in agro Sanctĉ Mariĉ, in villa Nogleas; et terminatur a mane prato, a medio die terra Sancti Nicetii, a sero Sancti Ferreoli, a cirtio Sancti Petri, et habet in longum perticas IIII et in latum similiter. Et facite quicquid vobis placuerit. Qui autem contradixerit, auri libras III componat; et firma stabilisque permaneat. S. Gunberti et uxoris ejus Rotbergĉ, et infantum eorum, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Constabuli. S. Bernaldi. S. Bernardi. S. Girbaldi. Girbaldus diaconus me fecit, regnante Rotberto rege. (B. o. 706, DCCII.) ?? 2378. 996-1031. CHARTA QUA ROBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ OLDISNODIS, RES SUAS IN VILLA BIERIAS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis sapientibus, quod ego Rotbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago Matisconense, Bigerias vocatur, medietatem unius condaminĉ quĉ partitur cum Anselmo presbitero simul cum raxia quĉ desuper est; terminatur de una parte de ipsa hereditate, de alia terra Sancti Petri, de tertia Bernardi, de quarta Stephani. Et in ipso loco aliam raxiam quĉ terminatur de una parte terra Sancti Petri, de alia Rannaldi, de duabus frontibus terra Sancti Petri. Et dono in alio loco pratum de Bodel quod partitur cum Dedenco de Lornan; et terminatur a mane de ipsa hereditate, {479}a sero terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Martini. Facio autem hanc donationem pro remedio animĉ meĉ et uxoris meĉ Oldisnodis, ut Dominus pro sua pietate concedat nobis requiem sempiternam; tali autem tenore dono, ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi supradicti loci quicquid facere voluerint. S. Rotberti, qui fecit et ipse firmavit. S. Anselmi presbiteri. S. Hugonis, filii ejus. S. Gausmari. S. Andreĉ. S. Blismodis. S. Alberici presbiteri. S. Constantini. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege. (B. o. 728, DCCXXIIII.) ?? 2379. 996-1031. CHARTA QUA WIDO ET FILIUS EJUS BERNARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CURTILUM IN VILLA PONTIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes Christi fideles, qualiter ego Wido et filius meus Bernardus donamus Sancto Petro Cluniensisque monasterii fratribus, pro remedio animarum nostrarum, vineam unam cum toto curtili, in villa Pontiaco: ea vero ratione, ut omni anno in vestitura donemus VI sextarios prescriptis fratribus, usque ad finem vitĉ nostrĉ; et postea ipsi habeant et quicquid placuerit eis faciant. Terminatur autem eadem vinea ab oriente terra Rotberti, a meridie Odilinĉ, ab occidente via publica, ab aquilone nostra hereditate. Habet etiam ipsa vinea in longitudine perticas XXXVI, in latitudine III et pedes II ex una parte, et ex altera versus viam, de unea vestita IIII perticas. Ut autem hĉc donatio stabilis et firma permaneat, rogavimus hanc cartam fieri et propriis manibus firmavimus testibusque subscriptis firmandam tradidimus. S. Widonis. S. Bernardi, qui hanc cartam fieri petebant. S. Constantiĉ. S. Ebrardi. S. Wanenci. S. Martini. S. Bobonis. S. Paschalis. S. Anastasii. Data per Adalbertum sacerdotem et monachum, regnante Rotberto rege. (B. o. 733, DCCXXVIIII.) ?? {480}2380. 996-1031. CHARTA QUA WITBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA PETRUGIO. In nomine Verbi incarnati. Ego Witbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, duas rascias de vinea, quĉ est in Matisconense, in villa Petrugio; et terminatur a mane via publica, a meridie Teonis, a sero et a cirtio de ipsa hereditate: in tali tenore, ut dum vixero usum et fructum habeam, et in quoque anno IIII sextarios de vino in vestitura persolvam. Post meum discessum ad locum predictum perveniat pro anima mea et in locum sepulturĉ. S. Wiberti, qui hanc donationem fecit et ipse firmavit. S. Gunzelinĉ. S. Duranni. S. Walterii. S. Achardi. S. Isemberti. Data per manus Richardi presbiteri, regnante Rotberto rege. (B. o. 782, DCCLXXVII.) ?? 2381. 996-1031. CHARTA QUA ALINARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA AYONO. In nomine Domini. Ego Alinardus dono Domino et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Ayono, videlicet campum unum, qui terminatur a mane senterio procurrente, a medio et a sero et a cirtio terra Sancti Petri. S. Alinardi, qui hanc donationem fecit. S. Rotberti. S. Adalberti. S. Constantii. S. Duranni. Regnante Rotberto rege. (B. o. 785, DCCLXXX.) ?? 2382. 996-1031. CHARTA QUA AVUNDUS ET UXOR EJUS DUMESIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA OBLADO. Notum sit omnibus, quod ego Avundo et uxor mea Dumesia donamus {481}Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Obblado: hoc est unum curtile, et vineam cum manso; et terminatur a mane terra Wilelmi, a medio die Sanctĉ Mariĉ, a sero Sancti Vincentii, a cirtio via publica, et faciant monachi supradicti loci quicquid facere voluerint. Qui autem contradicere voluerit, auri unciam I componat; et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Avundi et uxoris ejus Dummasiĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlandi. S. Constantii. S. Aletmi. S. Bernardi. S. Beroldi. S. Tetrici. Regnante Rotberto rege. (B. o. 786, DCCLXXXI.) ?? 2383. 997, février. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN AGRO QUINCIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET MADALGERIUM UXOREMQUE EJUS ODSENDAM, EX ALTERA. Placuit adque convenit inter donni abati Hodelus et haliis monatis donnus Vivianus, necnon et hab alia parte Madalgerius, quod terras inter se scamio. In primis donad Madalgerius et uxor sua Odsenda uno prato quid est in pago Matisconense, in hagro Quintiacense, in La Molia vocat; terminet ha mane Craonam, ha meridie de ipsa hereditate, ha sero villa pullica, a certio pascario. Habet in longo perticas XXXII, et pedes quatuor, in lato perticas VI et pedes X. Infra hos terminos vel perticatio vobis scamio. Et in halio loco uno campo inter Chivinias et Prisciaco, hoc est campus qui terminet ha mane via publica, ha medio die terra Rodierii, a sero Uthuldric, a cercio Sancti Clementi; abet in longo perticas XXXXXV, in ambis fronte perticas quatuor. Infra hos terminio vel perticatio, vobis scamio a partibus Sancti {482}Petri. Similiter donet domnus aba et haliis monatis unum campum a partibus Madaljerio et uxor sua Odsenda; terminet tres latus Sancte Petri, a certio Aldrigo et Sancte Petri. Habet in longo perticas XXXVIII, et in hambis fronte perticas XII. Infra hos terminio vel perticatio, faciad unusquisque de suo escammio quiquid facere voluerit. S. donnus aba Odelus, qui fierit et firmare rogavit. S. Vivianus. S. Guitbert. S. Ennebaldus. [S. Sigefredi.] S. Engelbertus. S. Warnerius. Data per manum Gudvinni excripsit in die dominico, mense febroario, anno primo regnante Rotbertus rege. (Bibl. nat. cop. 16-36; B. o. 202, CC.) (Au dos:) Scammium Adalgerii in La Molia. 2384. 997, février. CHARTA QUA OZENDA ET FILII EJUS DURANNUS ET PONTIUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM ET SERVOS IN VILLA TESCIA. Quisquis in hujus ĉvi consistit peregrinatione, summa vi summoque ingenio studere debet ut ex rebus perituris ĉterna premia mercentur. Unde noverint cuncti tyrocinio Christi fulgentes, quod ego Ozenda quedam femina et filii mei Durannus et Poncius, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus, pro redemptione animarum nostrarum, Sancto Petro et Paulo, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Cosonace, in villa Tescia: hoc est mansus indominicatus in ipsa villa conjacens, ubi Vuarinus stat, quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videntur, cultum et incultum, quesitum, ad inquirendum, ad integrum et quicquid inibi habemus, in ipsa villa que dare possumus. Donamus etiam et servum jam dictum, nomine Vuarinum, cum uxore sua et filios qui egressi fuerint de eis ab odierno die. Hanc autem donationem facimus pro redemptione animarum nostrarum et pro anima senioris mei, ut pius Dominus nobis in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. In tali {483}autem tenore facio hanc donationem, ut faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, omni maledictioni subjaceat, nisi ad emendationem venerit. Cogente etiam judiciaria potestate, auri libras XI componat. Et hec donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ozendĉ et filiorum ejus Pontii et Duranni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Hugonis. S. Emme. S. Arnulfi sacerdotis. Data mense februario, regnante Rodberto rege anno I. Ego frater Evrardus scripsi. (Bibl. nat. cop. 16-37; B. o. 508, DV.) (Au dos:) Ozende in Tescia, in pago Matisconense. 2385. 997, février. CHARTA QUA ARBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI APPENDITIAM UNAM IN VILLA SCUROLIAS, IN PAGO ARVERNICO. Dum in hujus seculi laboriosa peregrinatione vivitur, considerandum nobis est omnimodeque satagendum, ut ex rebus terrenis ĉterna mercemur habitacula. Unde ego Arbertus hoc ipsum volens peragere, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniensi, quas res meas in pago Arve[r]nico, in villa Scurolias sitas: hoc est una apenditia quĉ mihi jure hereditario advenit. Et terminatur de uno latere terra Sancti Petri, de alio terra Sancti Galli, de IIIş et de IIIIş via puplica. Omnia quĉ infra istos terminos concluduntur vel aspiciuntur, pro animĉ meĉ remedio, dono Deo. Faciant monachi Sancti Petri quod voluerint a die presenti et deinceps. Si quis huic donationi aliquam litem intulerit, auri libras III componat, et postea firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Arberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Arnaldi presbiteri. S. Huberti. Data mense februario, regnante Rotberto rege anno Iş. (B. o. 652, DCXLVIII.) ?? {484}2386. 997, février. CHARTA QUA ARLEBALDUS ET FRATER EJUS ALGERIUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET PRATUM IN VILLA CORCHIAVESCO. Notum sit omnibus christicolis, quod nos Arlebaldus et Algerius, fratres, donamus, pro anima fratris nostri Maibodi, quasdam res nostras sitas in pago Maticensi, Sancto Petro et Paulo, in villa Corchiavesco: hoc est vineam unam et pratum cum ea tenens; et terminantur a mane et a medio die terra Sancti Petri, a sero et a cirtio terra infantium Ingelberti. Faciant monachi quod eis placuerit ab hodierno et deinceps. Actum Cluniaco publice. S. Algerii et Arlebaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Rotardi. S. Fulchardi. Item S. Fulchardi. S. Ansaldi. S. Duranni. S. Aimonis. Data mense februario, regnante Rotberto rege anno I. Evrardus levita scripsit. (B. o. 693, DCLXXXVIIII.) ?? 2387. 997, 6 mars. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN LOCO PETALGIO ET IN VALLE SARDONI INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET MAIOLUM PRĈPOSITUM. Placuit atque convenit dunno Odiloni abbati et Viviano preposito, ceterisque monachis, necnon ab alia parte Maiolo preposito, ut terras inter se commutarent, quod et fecerunt. In primis donat Maiolus monachis Sancti Petri, ex terra comitale, campos duos, in pago Matisconense, in agro Meloniacense, et in Petalgio vocatur, quorum unus terminatur a mane et a medio die via publica, a sero et a cirtio terra Sancti Petri, et habet in longum perticas XVIII, in latum XVII et pedes V, et alius campus in Reunda vocatur, qui terminatur a tribus partibus terra Sancti Petri, a mane Craona currente, et habet in longum perticas XLVIII, in utrisque frontibus perticas VIIII. Deinde donant monachi {485}Maiolo preposito unum campum in pago jam supradicto, et in ipso agro, et in Valle Sardoni, qui terminatur in circuitu terra Sancti Petri, a medio die rivo volvente, et habet in longum perticas XXXVIII et pedes VI, in una fronte perticas XXX, in alia fronte XXI. Infra istas terminationes, unusquisque in commutationem quod accepit teneat et possideat, sine ulla contradictione. Si quis contradixerit, auri uncias II componat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Maioli prĉpositi, qui fieri et firmare rogavit. S. Wilelmi comitis. S. Widonis comitis. S. Wineboldi. S. Wilelmi. S. Raterii. S. Eldini. S. Constantii. S. Rotberti. Data per manus Aldonis presbiteri, II nonas martii, regnante Rotberto rege anno I. (B. o. 554, DL.) ?? 2388. 997, mars. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ELDOARDIS VENDUNT DACFREDO MONACHO VINEAM IN VILLA QUĈ DICITUR MONT. Igitur Bernardus et uxor sua Eldeardis, vendimus nos Dacfredo monaco vinea que est in pago Matisconensi, in villa qui dicitur Mont vocat; termined de uno latus Sancti Petri, per alio latus terra Johan et Isembalt, per uno front via pullica, et in alio front terra Jospert. Infra istas terminaciones, vendimus pretium invalentem solidos III; et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quidquid facere voluerint, sine nullum contradicentem, et qui calomniare voluerit, auri uncia componat, firma permaneat. Sign. Bernart et uxor sua, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Rotart. S. Girbalt. S. Aldulfi. S. Masnalt. S. Guilelmi. Girbaldus me fecit, die jovis, mense marcio, anno primo regnante Rotbert rege. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 70-1ş; cop. 16-38-1ş; B. o. 252, CCL.) ?? {486}2389. 997, mars. CHARTA QUA VULFARDUS NOTUM FACIT SE CURTILUM IN VILLA MONT MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIDISSE. Notum vobis facio omnibus presentibus et futuris, qualiter ego Vulfardus vendo aliquit de ereditate mea ad predictum locum sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii, oc est curtilo in pago Matisconense, in villa que dicitur Mont; terminatur autem de duobus lateribus de ipsa ereditate, de uno front terra Girbalt, de alio via publica, et accipio pro ipsa terra precium valente denarios XVI. Et si aliquis fuerit qui contra ac carta lite intulerit, auri uncias II componet. Besorniaco ville fuit facta publice. S. Vulfart, qui fieri jussit et firmare rogavit. S. Gualan. S. Albericus. S. Agglalt. S. Girbalt. S. Livoni. S. Ansegerius. Ego Maingaudus scripsi, datavi die sabati, mense marcio, anno primo regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 70-2ş; cop. 16-38-2ş; B. o. 253, CCLI.) (Au dos:) Venditio Vulfardi in Mont. 2390. 997, mars. CHARTA QUA HUGO ET UXOR EJUS ETELA DANT DURANNO ET ENGELBURGĈ, UXORI EJUS, CAMPUM AD MEDIUM PLANTUM IN VILLA BUXERIAS. Dilecto Duranni et uxor sua Engelburga, ego Ugo et uxor mea Etela donamus vobis campo ad medium plantum, in pago Matisconense, in agro Poziacense, in villa Buscerias: terminat a mane terra Sancti Vincencii, a medio die de ipsa terra, a sero Sancta Columba, a cercio Duranni; habet in longo perticas XI, in lato III et dimidiam. Infra isto terminio, donamus vobis ad medium plantum ud ad quinque edificata {487}fuerit; post quinque annos una medietate abeas, alia medietate recipiamus. Et si vendere aut incaucionare volueris, pro justo precio ad eo facias; quod si noluerit, facias quo volueris. Firma permaneat omni tempore. S. Ugoni et uxor sua Etela, qui medium plantum histum fierint et firmare rogaverunt. S. Rannulfi. S. Vuichardi. S. Vualdo. S. Teduin. S. Teotfredi. Data per manu Teudoni sacerdoti, feria V, mense marcio, anno I Rotberto regnante regis. (Bibl. nat. cop. 16-39.) (Au dos:) Duranni in Busserias. 2391. 997, avril. NOTITIA PLACITI IN QUO RADULFUS WERPIVIT GIRFREDO LEVITĈ PRATUM IN VILLA NOVIENTIS. Noticia vuerpituria. Notum sit omnibus hominibus, cum convenirent boni homines in atrium Sancti Martini, tam clerici quam laici, Bermundus levita, Letardus presbiter, Rotlannus scabineus, Amelius, Raynoardus; ibique veniens ante eos Gyrfredus levita proclamabat se de uno prato qui est situs in pago Cabilonense, in fine Balodrense, in villa Novientis, ubi in Prato Arleo vocat, quem Radulfus mali ordine contra illum contendit. Tunc ipse Radulfus non potuit habere auctoritatem, ut premonstret unde manu Rotlanno ipse pratus sibi in hereditate post mortem Rainfredo, ut sibi in hereditate ipse pratus pervenire potest, neque carta neque idoneis testibus; sed de ipso prato in omnibus recredit et vuerpivit. Signum primus Radulfus vuerpivit et firmare rogavit. Signum Dareodoni, qui genitori suo consensit et in omnibus confirmavit. S. Staynardo, qui consensit. S. Rotlan. Sign. item Radulfo. Sign. Evrardo. S. Amelus. S. Ranoardus. S. Letardo. S. Bernardo. S. Radulfo. S. Randuino. Facta noticia in die veneris, mense aprili, anno primo regnante Rotberto rege. Reingulfus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-40.) (Au dos:) Vuerpicio Raculfi, Notiant. {488}2392. 997, avril. CHARTA QUA ANTELMUS ET FRATER EJUS BERNARDUS NOTUM FACIUNT SE TERRAM IN BASIACO A PROPINQUIS SUIS MONASTERIO CLUNIACENSI DATAM WERPIVISSE, ADDENTES INSUPER TERRAS ET SERVOS IN VILLIS VISANDONO, BUFERIAS ET BIERIA. Cunctis sane sapientibus notum sit, quod nos, in Dei nomine, Antelmus et frater meus Bernardus, habentes quandam querelam contra Sanctum Petrum et monachos ei servientes, vurpitionem facimus ab hodierno et deinceps de terra quĉ est in Basiaco, quam propinqui nostri Sancto Petro dederunt. Si quid igitur in eadem habemus directum, Sancto Petro damus pro remedio animarum nostrarum et fratris nostri Girbaldi; damus etiam Sancto Petro quoddam curtile in pago Maticensi, in villa Visandono, et quicquid in eadem villa habemus quesitum, ad inquirendum totum. Et damus in villa Buferias curtile unum quod de Nazareno conquesivimus, et in ipsa villa vineam quam de Aydoardo conquesivimus, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum. Et damus in villa Bieria medietatem mansi qui erat inter Girbaldum et Letbaldum, et quicquid ad ipsam medietatem aspicit vel aspicere videtur, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum. Donamus etiam servum, nomine Abraam, cum uxore et infantibus suis. Facimus autem hanc donationem pro animabus nostris et anima fratris nostri Girbaldi, ut Dominus de penis inferni nos eripiat, et paradisi faciat heredes. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias IIIIor persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis [permaneat, cum] stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Antelmi, et fratris ejus Bernardi, et matris eorum Avanĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ranĉ, uxoris Girbaldi. S. Bernardi. S. Rotberti. S. Huberti. S. Attonis. S. Lanberti. S. Wilelmi. S. Hugonis. S. Ainardi. S. Eldrici. S. Bernardi. Data mense aprilis, regnante Rotberto rege anno I. Ebrardus levita scripsit. (B. o. 398, CCCXCV.) ?? {489}2393. 997, mai. CHARTA QUA VUINOVOLDUS DAT DOMINICO, FILIOLO SUO, DUOS SEXTARIOS TERRĈ ARABILIS IN VILLA CADAVOS. Dilecto filiolo meo, nomine Dominico. Ego, in Dei nomen, Vuinovoldus, pro amore et bona voluntate que contra te abeo et pro eo quod te sussepimus de fonte Sante Joanne, pro anima mea, propterea dono tibi aliquid de res meas qui sunt sitas in pagulo Ludunense, in agro Cavariacense, in villa Cadavos: sunt II sestarios de terra arabile, qui termina a mane et a medio die et a sero Sancti Joanni, a cercio de issa ereditate et facias tu quiqui facere volueris abendi, vendendi, set ut licencia comutendi. Si quis donacione ista calumniare voluerit, auri uncias III componat, et inan[tea] donacione ista firma permanea, cum stibulacione sumnissa. S. Vuinevol et ussore sua Porcelli, qui donacione ista fieri et firmare rogavi. S. Petrono. S. Edevol. S. Dominico. S. Duran. S. Joan. S. Ermerio. S. Suboion. Ego Acardus rogatus escrisit die dominico, in mense maio, annos sessante rennante Gonredo rege. (Bibl. nat. cop. 6-83.) ?? 2394. 997, mai. CHARTA QUA TEDO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA DOMANGLO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Tedo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, unum campum in villa Domanglo, in agro Nuiriaco, {490}qui terminatur a mane terra Sanctĉ Mariĉ, a media die via publica, a cirtio terra Sancti Petri, a sero de ipsa hereditate, pro remedio animĉ meĉ; et faciant a die presenti monachi jam dicti loci quicquid eis placuerit, nullo contradicente. Qui autem contradixerit, maledictus sit, et cogente potestate, solidos X componat. S. Teudonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Landrici. S. Waldonis. S. Walterii. S. Adalgerii. Actum Cluniaco publice, mense maio, anno I Rotberti regis imperii. (B. o. 540, DXXXVI.) ?? 2395. 997, juin. CHARTA QUA ERDRADUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM CUM MANSO IN VILLA RIPLUNGIO. Notum sit omnibus, quod ego Erdradus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex reditibus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa Riplungio: hoc est vineam cum manso; terminat autem a mane terra Vulrici, a medio die et sero terra Sancti Vincentii. Hanc autem donationem fatio in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum ad supradictum locum perveniat. Actum Cluniaco publicĉ. S. Erdradi, qui fieri et firmari rogavit. S. Aylaldi. S. Teze. S. Teudonis. S. Willelmi. S. Beringarii. S. Achardi. S. Gerlanni. Data mense junio, regnante Rodulfo rege anno IIII. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 41; A. b. 121.) (Au dos:) Erdradi in villa Riplungio. 2396. 997, juin. CHARTA QUA ILDINUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES SUAS IN VILLA MAILIACO. In nomine sanctĉ Trinitatis. Ego Ildinus dono Deo pro anima mea et {491}parentorum meorum et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, quasdam res meas sitas in pago Matiscensi, in villa Mailiaco, in agro Dariaco, curtilem unum cum vinea, quĉ terminat a mane via publica, a medio die et a circio terra Flodonis, et in alio loco campum unum qui terminat a mane rivo Graunna, a sero terra Sancti Petri, a medio die terra Rogeri, a circio de ipsa hereditate, et in alio loco silvam quĉ terminat a mane via publica, a sero pratum de ipsa hereditate, a medio die de ipsa hereditate, a circio terra Sancti Petri; et accipio de ipsis monachis precium XX solidorum, ut faciant ipsi monachi de his omnibus quicquid facere voluerint, a die presenti, sine ullo contradictore. Actum Cluniaci publice, mense junio, anno primo Rotberti regis. S. Ildini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingelelmi. S. Algodi, Aymonis, Burningi, item Ingelelmi. Burningus levita scripsit. (B. o. 116, CXIIII.) ?? 2397. 997, juillet. CHARTA QUA AELBERTUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VIRCARIAM IN VILLA SOTIACO. Ego, in Dei nomine, Aelbertus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Arvernico, in villa Sotiaco, hoc est una vircaria; terminat de tribus partibus vias publicas, de quarta parte terra Sancti Petri, faciantque monachi Sancti Petri quod voluerint in omnibus. Si quis hanc donationem calumniaverit, auri untia I persolvat. Actum Cluniaco publice. S. Aelberti sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Andraldi presbiteri. S. Olfanni. S. Aymardi. Data mense julio, regnante Rodberto rege anno I. Ebrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-42; B. o. 466, CCCCLXIII.) (Au dos:) Donatio Adalbert in villa Sotiaco, Arvernico pago. {492}2398. 997, juillet. CHARTA QUA HELDINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA CURCIACO. Sacrosancto et exorabili loco que dicitur Cluniacus, quod est constructum in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ego, in Dei nomine, Heldinus, cogitans enormitatem meorum scelerum, dono Deo et jam dictis apostolis ejus, aliquid ex rebus meis que sunt site in villa Curciaco, in agro Itgiacense, in pago Matisconensi, hoc est mansum indominicatum quem de Ayroardo conquesivi, quem vocant Blantziacum, quidquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum; et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno die et deinceps. Hanc autem donationem facio pro anime mee remedio, ut Dominus me eripiat de cunctis iniquitatibus, faciatque consortem regni sui. Si quis autem aliquam litem intulerit adversus hanc donationem, omni maledictioni sit subditus; et cogente judiciaria potestate auri libras IIII persolvat. Et hec donatio firmum habeat vigorem omni tempore. Actum Cluniaco publice. S. Heldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ayroardi. S. Rodberti clerici. S. Letaldi. S. Bernardi. S. Gotefredi. S. Oddonis. S. Anselmi presbiteri. S. Gislardi. S. Rodberti, filii Ayroardi. Data mense julio, regnante Rodberto rege anno I. Ebrardus levita scripsit, ad vicem cancellarii. (Bibl. nat. cop. 16-43; B. o. 393, CCCXC.) (Au dos:) Carta Eldini in Curciaco. 2399. 997, juillet. CHARTA QUA LEDOINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS DOXIACO ET VESCURTI. In nomine Domini, ego Ledoinus dono Deo et sanctis apostolis Petro {493}et Paulo et ad locum Cluniacum terra que cumjacet in comitatu Matisconensi, in villa Doxiaco, quantum ibi visus sum abere, terris, vineis, silvis, totum ex integrum vobis dono, a die presente et deinceps. Et dono in alio loco, in villa Vescurti, vinea que cumquesivi de Fredeberto. Hec facio pro remedio anime meĉ et parentum meorum et omnium fidelium defunctorum. Si quis autem hoc, quod minime credo, calumniare voluerit, auri libra componat; et postea firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ledoni, qui fieri et firmari jussit. S. Leotaldi. S. Arnulfi. S. Bernardi. S. Adalelmi. S. Aldrici. Regnante Rodberto rege, anno primo, mense julio. Burningus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-97; B. o. 305, CCCIII.) (Au dos:) Ildini (Ledoini) in Doxiaco. 2400. 997, octobre. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA PATRIS SUI GEMONIS, QUASDAM RES SERVUMQUE IN VILLIS MONTELLIO ET MONTE SERENO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui preest domnus Odilo abba, ego igitur, in Dei nomine, Hugo dono, pro anima fratris [mei] Gimonis, aliquid ex rebus nostris jam dictis apostolis, que sunt site in pago Matiscensi, in villa Montellio supra Sanctum Pontium: hoc est curtilus et vinea insimul tenente, et una peciola de prato; terminat ipse curtilus et vinea a mane terra Attoardi, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra francorum, a certio simili Attoardi. Et dono in pago Augustidunense, in villa Monte Sereno similiter unum curtilum quem de Tetelmo presbitero conquesivimus. Dono ego jam dictus Hugo Sancto Petro has res pro anima fratris mei supradicti simulque dono Sancto Petro quemdam servum, nomine Giraldum, cum uxore et infantibus suis. Faciant autem monachi Sancti Petri de his omnibus que {494}voluerint ab odierno die et in reliquum. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias II persolvat, et hec donatio firmum optineat vigorem. Actum Cluniaco publice. S. Hugonis, qui fieri firmarique rogavit. S. Attoardi. S. Gausberti. S. Eldeverti. S. Attonis. S. Jarentonis. S. Duranni. S. Bernardi. Data mense octobri, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-115; B. o. 198, CXCVI.) (Au dos:) Ugo in Montelio. Rotbertus rex, Odilo abbas. Sancti Poncii. 2401. 997, novembre. CHARTA QUA WINEBALDUS ET UXOR EJUS TEZA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA NOTGANNO. Quisquis cupit ĉternĉ vitĉ cupit effici heres, summa vi summoque ingenio studere debet, ut ex rebus perituris ĉterna premia mercetur, juxta Precursoris enim vocem: ĞJam securis ad radicem arboris posita est.ğ Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Vuinebaldus et uxor mea Teza, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris quĉ sunt site in pago Cabillonensi, in villa Notganno, scilicet omnem conquistum quĉm conquesivimus, in jam dicta villa, videlicet vineis, campis, pratis, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum. Donamus in tali tenore, ut quandiu vixerimus teneamus; post obitum nostrum ad Sanctum Petrum perveniat, et qui primus ex nobis obierit, medietas ad Sanctum Petrum perveniat. Hanc autem donationem facimus pro remedio animarum nostrarum, ut Dominus de pĉnis inferni nos eripiat, et ad vitam ĉternam perducat. In vestitura {495}vero.... Actum Cluniaco publicĉ. S. Vuinebaldi et uxoris ejus Tezĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odilonis. S. Tedselmi. S. Radulfi. Data mense novembri, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus scripsit. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 71; cop. 16-100; B. o. 533, DXXIX.) (Au dos:) Vuinebaldus in Nodganno. 2402. 997, 20 octobre, à 998, 29 octobre. CHARTA QUA ARLEBALDUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM MANSIONE ET VINEIS IN VILLIS QUINCIACO ET PLEVEIS. Ego Arlebaldus et uxor mea Rotrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, hoc est curtilum cum mansione et vineis, quod sunt site in pago Lugdunensi, in villa Quinciaco, in loco qui vocatur Givriago; et donamus in alio loco curtilum unum cum terris, et pratum ad ipsum curtilum pertinentem, im pago Matisconense, in villa quod dicitur Pleveis: ut quamdiu vivimus usum et fructum abeamus, omni quoque anno, in vestitura, dimedio modio de vino ad locum supradictum persolvamus; pos nostrum quoque discesum amborum, ad locum Cluniacum perveniat. Si quis vero, quod minime credimus, hanc donacionem calumniare presumserit, non vindicat quod repetit, set coactus malediccione Dei incurrat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Sancti Victoris Algiaco publice. S. Arlebaldus et uxor sua Rotrudis, qui firmare rogaverunt. S. Unbertus et uxor sua Emeldis. S. Odonis. S. Richardi. S. Arberti. S. Bladini. Anno V regnante Radulfo rege. Immo scripsit. (Bibl. nat. fonds lat. 17715, nş 42; B. o. 205, CCIII.) (Au dos:) Leotbaldi in Quinciaco. — Carta Sancti Victoris Algiago. {496}2403. 997, 24 octobre, à 998, 23 octobre. CHARTA QUA CONSTANTIUS ET FILII EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA COLONIAS. Nos, in Dei nomine, Constantius et filii ejus Constant, Aretius, donamus ad locum Cluniacum campum unum in villa Colonias; terminat a mane terra Sancti Nazarii, a medio die terra Sancti Romani, a sero increpito, a certio de ipsa hereditate: in eo tenore, ut quamdiu nos tres vixerimus teneamus et postea sit Sancto Petro. S. Constantii. S. item Constantii. S. Aretio. In longo perticas XXI, in duobus frontibus VIII. Aldebaldus monachus scripsit, regnante Rodberto anno II. (Bibl. nat. cop. 16-116; B. o. 106, CIIII.) (Au dos:) Constantius in Colonias. 2404. 997, 24 octobre, à 998, 23 octobre. CHARTA QUA NOTUM EST WADIATORES WALTERII, VIDELICET WALTERIUM, ODDONEM ET HELDEBERTUM MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA BESORNIACO DEDISSE. Noverint fideles, quod nos vuadiatores Vualterii: Vualterius, Oddo, Heldebertus, donamus ad locum Cluniacum, de rebus ipsius, in villa Besorniaco, vineam unam quĉ terminat a mane et a sero terra Oberti, a medio die terra Sanctĉ Mariĉ Belmo[n]tensis, a tertio via puplica; et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco puplice. S. Walterii. S. Odonis. S. Heldeberti. S. Witberti. S. Bernardi. S. Uberti. S. Johannis. S. Aremberti. S. Leterii. S. Aldufi. S. Bernardi. Regnante Rotberto anno II. (B. o. 348, CCCXLV.) ?? 2405. 997, 24 octobre, à 998, 23 octobre. CHARTA QUA ANSEDEUS ET UXOR EJUS AGIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA MONTICELLIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus presentibus {497}et futuris, quod ego Ansedeus et uxor mea Agia, reminiscentes magnitudinem peccatorum nostrorum, et vitam ĉternam adipisci cupientes, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid de rebus nostrĉ hereditatis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Monticellis, scilicet mansum unum quem conquisivit Wichardus et uxor ejus Emma de Rotrude: qui terminatur via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Sancti Martini, a cirtio terra nostra; et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur: hoc est campis, vineis, pratis, et quicquid, ut jam dictum est, conquisivit Wichardus de jam dicta Rotrude, omnia scilicet ad ipsum mansum pertinentia, ut faciant jam dicti fratres Clunienses de his rebus quod eis placuerit, eo tamen tenore ut hunc mansum teneant indominicatum, nec eum alicui dent in beneficio. Et hanc donationem facimus pro remedio animarum nostrarum, et Wichardi, et uxoris ejus Emmĉ, omniumque parentum nostrorum, ut eis Dominus misereatur. Si quis autem hanc donationem scindere aut calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat; insuper cogente potestate, auri libram unam persolvat, et inantea ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Cassellas villa publice. S. Ansedei et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wichardi. S. Anselmi. S. Richardi. S. Gibaldi. S. Anschini. S. Arlei. S. Ingilelmi. S. Sofredi. S. Duranni. S. Ervei. S. trium Bernardorum. S. Letaldi. S. Huberti. Warnerius scripsit anno II Rotberti regis. (B. o. 690, DCLXXXVI.) ?? 2406. 997-1007. NOTITIA WERPITIONIS A MAIOLO CLERICO, NOMINE PULVERELLO, MONACHIS CLUNIACENSIBUS FACTĈ MALARUM CONSUETUDINUM QUAS REQUIREBAT IN OBEDIENTIA DE LORDONO. Notum fiat fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod {498}Rainaldus monachus et ceteri monachi Cluniacenses venerunt Matisconum, ante presentiam domni Willelmi comitis et fidelium ejus, et proclamaverunt se de Maiolo clerico, cognomento Pulverello, de quibusdam injustis exactionibus quas requirebat in obedientia de Lurdono. Quod diligenti exactione perquirens comes, cum suis fidelibus, invenit totum contra justiciam esse, et tam potestate quam blanda suasione, fecerunt ei vuerpitionem facere de omnibus injustis querelis quas requirebat in Lordono et Blanosco et in omnibus appenditiis eorum. Fecit autem hanc guerpitionem, ut si ipse aut aliquis heredum ejus jam amplius illam calumpniare vel repetere temptavisset, sub anathematis excommunicatione iram Dei incurreret omniumque sanctorum ejus, et ista guerpitio firma permaneret. Firmaverunt autem hanc cartam, ipso rogante, comes Willelmus et filius ejus comes Wido, episcopus etiam Ledbaldus et Maiolus prepositus, et milites: Odulricus, Milo, Adraldus, Oddo, legis doctor. (Bibl. nat. cop. 59-43.) (Au dos:) Vuerpicio. 2407. 997-1025 (30 novembre.) CHARTA QUA AIA DAT AALBOLDO, VIRO SUO, RASCIAM UNAM IN VILLA TREONI. Domino fratribus Aalboldus, ego Aia uxsor tua, qui dono tibi de mea ereditate qui es in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Treoni, oc est rascia una qui terminat a mane terra Sancti Vincenti, a medio die et a cercio de ipsa terra, a sero via pulica, et abet in quisque front perticas II; cum unusquisque vivit, usum et fructum et pos suum {499}discessum ad propinquos revertat, et ullus omo qui calumniare voluerit, auri uncia una componat, et inantea firma sit. Actum Enes. S. Aia, qui donacione fierit et firmare rogavit. S. Benedicto. S. Tetoldus. S. Leotgardis. S. Amblardi. S. Costancii. Ego Aimo presbiter scrisit die martis, in die sancti Andre[e], tempus regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-118.) ?? 2408. 997-1030. CHARTA QUA TEOTARDUS CLERICUS REDDIT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM, NOMINE OIADELLIS, QUAM PATER ET MATER EJUS DEDERANT MONACHIS. Dum temporalium beneficiorum presenti alacritate, quamvis ad modicum perdurante, nobis tamen ab universorum conditore largita perfruimur, cum a quo tanta bona in h[u]jus vitĉ prosperitate percepimus, ac insuper pluriora et inestimabilia in futuro inenarrabilis gloriĉ seculo nos percepturos esse certissime credimus, instantissime conlaudare et ut benignis ei justitiĉ et caritatis operibus valeamus placere, quamdiu in hac vita subsistimus studiosissime providere debemus; hujus ergo fragilis temporis velud umbra pretereuntis memores esse, extremumque omnis humane carnis finem ante oculos cordis nos cotidie convenit revocare, ut cum ultimus vite sicut fur in nocte supervenerit dies, nos coram oculis tremendi judicis bonis virtutum actibus repperiat insistentes. Quapropter noverint cuncti fideles, tam presentes quam futuri, quoniam ego, in Dei nomine, Teotardus clericus Deum omnium conditorem mihi propitium fore desiderans, pro perpetratis delictis pluribus, reddo Deo et Cluniensi cenobio, quod est constructum in honore beatĉ Mariĉ, semper virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui preest domnus Odilo venerabilis abbas, omnem terram ad locum Oiadellis pertinentem, et insuper omnem reliquam terram quam pater meus et mater mea, vivente beate memoriĉ domno Maiolo, {500}supradicto loco per descriptionem et cartam concesserunt, illam videlicet terram quam ego usque nunc injuste retinui; indulgentiam postulans a Deo et a supradictis sanctis, ut dignentur dimittere noxam quam retinendo terras illorum commiseram: hac scilicet ratione, ut ab hodierna die et deinceps totum et ad integrum teneant et possideant, et quidquid facere voluerint sine ullo contradicente faciant. Rogo etiam ut habitationes monachorum secundum possibilitatem loci ibi constituantur. Dono etiam jam dicto loco ecclesias de Enciaco duas ad curtem Oiadellis pertinentes. Dono etiam insuper et concedo Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cœnobio curtem de Lanat cum duabus ecclesiis, et quantum ad ipsam curtem aspicere videtur: scilicet villis, mansis, vineis, silvis, pratis, campis, aquis aquarumque decursibus, et quantum ibi pater meus et mater mea visi sunt abere vel possidere, totum et ad integrum, dono Deo et jam sepedicto monasterio pro remedio anime meĉ, et pro remedio animarum patris mei et matris meĉ, Stephani videlicet et Ermengardis, et omnium parentum nostrorum, tam vivorum quam defunctorum, et eorum omnium qui adjutorium prestare voluerint, ut ista nostra donatio omni tempore firma et stabilis permaneat. Illi vero qui adjutores hujus donationis extiterint, omnem benedictionem a Domino Deo omnium sanctorum intercessione accipiant; et illi qui aliquam contrarietatem contra hanc istam donationem inferre voluerint, iram omnipotentis Dei incurrant, sancteque Dei genitricis Marie, et omnium sanctorum Dei, et cum diabolo et sociis ejus in infernum demergantur. Signum Teotardi clerici, qui fieri et firmare rogavit. Signum Asterii. Signum Dalmacii. Sign. Albuini clerici. Data per manum Widoni sacerdotis, mense septembri, regnante Rotberto Francorum rege. (Bibl. nat. cop. 16-209; B. o. 42, XLI.) (Au dos:) Carta quam fecit Teotardus clericus, de potestate Oiadellis et de potestate Lanat. {501}2409. 997-1030. CHARTA QUA TEODERICUS, PATER RAINARDI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MONTELLIO. Notum sit omnibus, quod ego Teodericus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco qui dicitur Cluniacus, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Montellio, hoc est vineam unam quĉ mihi ex hereditate patris mei advenit, et habet in longum perticas XXVIIII et in una fronte perticas V et tres pedes, et in alia fronte perticas III. Dono ego, jam dictus Teodericus, has res Sancto Petro in tali tenore, ut quamdiu ego et filius meus Rainardus vixerimus teneamus; post nostrum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura vero donamus omni anno sex sextarios de vino; et hĉc donatio firma sit omni tempore. Actum Montellio villa publice. S. Teoderici, qui fieri et firmare rogavit. S. Rainardi, Utbaldi, Girberti, Giraldi, Eldradi, Servati. Data mense septembri, regnante Rotberto. Ebrardus levita scripsit. (B. o. 183, CLXXXI.) ?? 2410. 997-1030. CHARTA QUA GIRBERTUS ET UXOR EJUS AREGIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNES RES SUAS IN VILLA CONFLANZ. Noverint cuncti fideles, quod ego Girbertus et uxor mea Aregia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, quasdam res nostras in pago Maticensi, in villa Conflanz, hoc est omnem meam hereditatem quam habeo in jam dicta villa, quĉ dare possumus vel tenere: hoc sunt campi, vineĉ, prata, quesitum, ad inquirendum, totum ad in[te]grum; faciantque monachi Sancti Petri de his rebus que voluerint ab hodierno et deinceps. Est autem ipsa hereditas in agro Evriaco. Si quis hanc donationem [calumpniare] voluerit, auri uncias III persolvat. Actum Cluniaco publice. S. Girberti et Aregiĉ, {502}uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni, Ranulfi, Aalarici, Sicbaldi, Tedaldi. Data mense augusto, regnante Rodberto rege. Eberhardus levita scribsit. (B. o. 531, DXXVII.) ?? 2411. 997-1031. CHARTA QUA GODOARDUS, ETC., VENDUNT JOHANNI SACERDOTI VINEAM CUM VIRCARIA IN VILLA CURTE FRANCIONE. Domino fratribus Johanni sacerdote. Nos quidem venditores Godardus atque Arlerius et uxor mea Heldesendis, Tetbaldus et uxor mea Otbergia adque Constancius, vendimus tibi vinea cum vercaria simul tenente, hoc sunt rascias duas: est sita in pago Lugdunense, in agro Cosconiacense, in villa qui dicitur Curte Francione; terminatur a mane via publica, a medio die at ipso Johanni sacerdote, a siro Haginano adque Arbaldo, a cercio Constancio. Infra os terminios, tibi vendimus et ahccepimus de te precium, sicut inter nos convenit, valente solidos quinque; in pro ipsa precia facias tu quid volueris liberam habeas potestatem. Si quis istam vendicionem calunniare voluerit, tantum et alium tantum componat; et postea firma permanead, constibulacione subnixa. S. Godoardus et Arloenus et uxore sua Heldesendis, et Tetbaldus et uxore sua Otbergia, et Constancius, qui fierunt et firmare rogaverunt; Constancius, Rotberto, Arnulfo, Giraldus. Data per manu Haigioni sacerdoti, in die dominico, IIII kalendas decembris, regnante Raulfo rege. (Bibl. nat. cop. 19-197.) (Au dos:) Carta Tetbaldi in villa Curte Francio. 2412. 997-1031. CHARTA QUA ADTA DAT ROBERTO, FILIO SUO, QUASDAM RES IN VILLIS PESTONICAS, BESORNIACO, ETC. Dilecto filio meo, nomine Rodbert, ego Adta genitrice sua, pro {503}amore et bone voluntate dono tibi res meas que abeo in pago Matisconensi et in pago Cabilonensi que abeo in dotalicio de seniore meo Adroni et de genitore... mis, colonica com omnibus apendiciis in villa Pestonicas, et m... illo maso ubi Albericus mansit; et in villa Besorniaco etiam... quiquid in ipsa villa abeo totum, et in Cabillonensi illa vinea mea ...us Dado vocat, parcionem meam totam et dono tibi maso indominicato in villa qui dicitur Sans, et quiquid ad ipso maso aspicit vel aspicere videntur, totum ad integrum; tibi dono tibi mulnario super guta volvent, ubi a Croset vocat; et dono tibi curtilo in villa Biciaco vocat: istas res denominatas tibi dono in tali tenore, quadiu vivo teneo et posideo, et pos meo discesso ad te perveniat, sine nullum contradicentem. Si quis hanc donacionem istam calomniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set inferat cui tentat una cum tercio fisco auri liberas IIIIor componat; et inantea firma estabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Adta, qui pro amore et bone voluntate donacione et usuaria ista fierit et firmare rogavit. Preterea dono maso a Nantoni vocat, et alio maso a Cimandris, et illa vinea a la Volpana vocat mihi reservo. S. Jodsalt. S. Ahart. S. Arembalt. S. Drotbalt. S. Adalgis. S. Tedbran. S. Rodlonderico. S. Rotart. Data per manu Girbaldi presbiteri, sub die jovis, mense junio, annos ... regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-177.) (Au dos:) Rotberti in Pestonicas et Noglas et Besornias. {504}2413. 997-1031. CHARTA QUA ROBERTUS DAT SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSI VINEAM ET CAMPUM IN VILLA CORZELLAS. In Christi nomine. Ego Rodbertus notum esse cupio cunctis christianis longe lateque diffusis, quod pro remedium anime mee et conjugis mee, Tedee nomine, seu cœterorum parentum et familiarium meorum, trado quandam mei juris hereditatem, hoc est una vinea et unum campum, et residet in comitatu Cabilonensi, in villa que dicitur Corzellas; et terminat ab una parte terra sancte Dei genitricis Marie Belmontensis, ab alia parte pratum Oddrici, in aliis autem partibus terra est francorum. Hanc supra nominatam terram, campum scilicet et vineam simul tenentibus, trado Domino Deo omnipotenti ac sancte Virginis Marie Belmontensis, et ego et uxor mea et filii mei, ut faciant possessores ipsius loci quicquid placuerit. Quod si quisquam extiterit (quod absit!) huic mee paupercule donationi contrarius existere volens, nequaquam valeat obtinere quod petierit; sed potius libram auri componat, et insuper in iram Dei omnipotentis in currat, nisi ad congruam emendationem venerit. Sig. Rodberti et uxoris ejus Tedee, qui fieri et firmare rogaverunt. S. filiorum ejus Bernardi, Ebrardi, Richildis. S. Rodberti. S. Arberti. Actum publice in villa Corcellas, in eadem terra ipsius Isimbardi, inhibi actum II kal. marcii, regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-204.) (Au dos:) Carta Rodberti de Corcellas. 2414. 997-1031. CHARTA QUA AYMO PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA SENOSANA. Sacrosancte Dei ecclesie Cluniensi in honore beatorum apostolorum {505}Petri et Pauli. Ego Aymoni presbiter, qui donet ibi de sua hereditate pro anima sua et patre vel matre et animarum pare[n]torum meorum, hoc est in pago Matisconense, in villa Senosane, oc est vinea, qui terminat a mane et a sero et a cercio Arnul, a medio die Landrade, et abet in longo perticas XI et pedes II, in reclavo XII, in uno fronte perticas VI et pedes II, in alio fronte perticas VI et pedes VI, et que abet in ipsa terminacione vel perticacione ibi dono; et donet ibi campum unum in Monte Canino vocat, qui terminat a mane terra Sancta Maria, a medio die Rainaldo, a sero francorum, a cercio Aymoni, et in ipsa terminacione ibi dono. Et dono ibi pratum unum a Bos vocat, qui terminat a mane silva, a medio die francorum, a sero rio de Osa, a cercio Sancti Petri, et que abet in ipsa terminacione ibi dono at ipso loco. Pos meum discessum, faciant seniores de ipso loco qui volunt; at ullus omo qui calumniare voluerit, auri libras II persolvat, et inantea firma stabilis permanea, constibulacione sumnixsa. Actum Avenaci. S. Aymoni, qui donacione fierit et firmare rogavit. S. Orieldis, matre sua. S. Vuarnerio. S. Stephanus. S. alio Aymoni. S. Arnul. Ego Aimoni ipso scripsit, die veneris, mense aprilis, in regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-151; B. o. 160, CLVIII.) (Au dos:) Heymonis presbiter, in villa Senosana, pago Matisconense. 2415. 997-1031. CHARTA QUA ADSO VENDIT ROBERTO CAMPUM ET VINEAM IN VILLA BERICIACO. Domino fratribus Rotbert. Ego Adso, qui vendo tibi campo uno qui {506}es situs in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Bericiaco, qui terminat a mane et a medio die via publica, a sero Sancti Vincenti, a cercio de ipsa ereditate, et que abet in ipsa terminacione tibi dono pro ipso precio qui inter nos convenit in re valente, oc sunt solidos II et denarios X, et pro ipso precio tibi trado et transfundo; et faciatis quiquit facere volueris. At ullus omo qui calumniare voluerit, auri libras duas persolvat; et inantea firma stabilis permanea, constibulacione sumnixa. Actum Perotno. S. Adso, qui vendicione ista fierit et firmare rogavit. S. Durant. S. alio Atsoni. S. Rainaldi. Domino fratribus Rotbert. Ego Adso, qui vendo tibi vinea una qui es situs in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Berisiaco, oc est rascia una, qui terminat a mane de ipsa ereditate, a medio die Dotono, a sero Sancti Cirici, a cercio de ipsa ereditate; et que abet in ipsa terminacione, tibi dono pro ipso precio qui inter nos convenit, oc sunt solidos IIIIor et denarios tres, et pro ipso precio tibi trado et transfundo; et faciatis que volueris sine nullum contradicentem. Si quis contradixerit, auri uncias duas persolvat, et inantea firma sit. Actum Perotno. S. Adso, qui vendicio fierit et firmare rogavit. S. alio Atsoni. S. Durand. S. Volfard. Ego Aimonu[s] scrisit, die veneris, mense januarii, tempore regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-152.) ?? 2416. 997-1031. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS ENGELBERGIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BRUALIAS. Sacrosancte Dei eclesie Cluniense, que est cuntructa in onore apostolorum Petri et Pauli, ego Durant et usor sua Engelbergi, dono Deo et Sancti Petri uno canpo in villa Brualias vocat; qui terminat a mane terra Sancti Petri, a meridie Aalbert, a sero via pullica, a cercio {507}de issa ereditate: abet in longo pertica una. Infra istos terminios et perticacio, dono Deo et Sancti Petri pro anima mea et pro parentibus meis; et facias quiquit facere volueris. S. Durant et usor sua Engelbergi, qui elemosina ista fierit et firmare rogavit. S. Guuldri. S. Oldeuvert. S. Costancius. S. Landraa. S. Droo. S. Gundulfo. Data per manu Ricardi presbiteri, in die mercoris, in mense aprili, anno tenpore regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-156; B. o. 748, DCCXLIIII.) (Au dos:) Carta Durant in villa Brualia. 2417. 997-1031. CHARTA QUA ALEMARUS ET UXOR EJUS GOOLLENDA VENDUNT ENGELBORGĈ ET FILIĈ EJUS VINEAM IN VILLA SEIA. Domino fratribus Emgelborga et filia sua Allesxandra. Ego igitur Alemarus, et ussor sua Goollenda, pro amore et bone voluntate qui contra te abeo, proterea vendo vobis aliqui de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Seia voca[t]: oc es una vinea, qui termina a mane et a medio et a sero et cercio de issa ereditate. Infra ito terminio tibi vendo, et accipio precium valentes solidos VII; et in longo perticas X et pedes III, del uno fronto perticas II, et del atro fronto perticas III: et faciatis in omnibus quiqui facere voluerit. Si quis vero qui contradisseri, auri uncias II conponat. Actum Matisconense plulice. Et inantea firma stabili permanead, contibulacione sonnisa. S. Alemarus et Goolenda, qui fierit et firmare rogavit. S. Vicardus. S. Rannusfo. S. Durando. S. Petro. S. Aelbertus. S. Terico. S. Rannodo. Data per manus Aalbertus presbiter crisi, et datavit in mense marcii, annos rennante Roberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-157.) (Au dos:) Donacio Elmari in Seia. {508}2418. 997-1031. CHARTA QUA ERCHIMBOLDUS ET UXOR EJUS GIRBERGA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CANEVAS. Ego, in Dei nomine, Erchimboldus et uxor mea Girberga vendidimus monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii, cui preest domnus Odilo abbas, in villa que dicitur Canevas, vineam unam; et habet de una parte perticas VIII, de alia parte VIIII, de alia parte XII: terminationes habet de una parte vineam de hereditate ipsius Archimbaldi, de alia parte vineam Rutbaldi, fratris predicti Erchimbaldi, de tercia parte curtile ipsius Erchimbaldi, de quarta parte vineam Franconis. Et accepimus ab eis precium IIII solidos; et faciant de istis, a die presenti, quicquid facere voluerint. S. Erchimbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. uxoris ejus Girberge. S. filiorum ejus Constantii, Bernardi, Vinberti. S. Franconis. S. Adam. Sirus monachus rogatus scripsit, regnante Rotberto rege, in Lordono, mense aprili. (Bibl. nat. cop. 19-39; B. o. 432, CCCCXXVIIII.) (Au dos:) In villa Canevas, Erchimbaldus. 2419. 997-1031. CHARTA QUA CONSTABULUS ET UXOR EJUS ROTBERGIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS CAMPOSQUE IN VILLA CANVEN. Sacrosancte Dei eclesie Cluniense, qui es constructa in onore apostolorum Petri et Pauli, ego Costabulo et uxor sua Rotbergi, dono Deo et sanctis ejus Petri et Pauli, at locun Cluniaco, de sua ereditate que es in Matisconense, in villa Canven vocat. Sunt duas vineas; in primis est vinea una con supraposito, qui terminat a mane et a meridie {509}terra Vulgerio, a sero via publica, a cercio Euvart; alia vinea qui terminat a mane de issa ereditate, a meridie terra francorum, a sero via publica, a cercio Sancti Pauli. Et dono tibi canpos V in ipsa villa; et in Vallis est, qui terminat a mane et a meridie et a sero et a cercio de issa ereditate; alius campus est qui terminat a mane terra Jotserant, a meridie Vulgerio, a sero via publica, a cercio Sancte Vincencii; alius canpus al Casno vocat, terminat a mane et a sero vias pullicas, a meridie Sancte Maria, a cercio Sancti Pauli; alius campus terminat a mane Sancte Maria, a meridie Sancti Pauli, a sero via pullica, a cercio Euvart; alius canpus in ipsa fine terminat a mane et a meridie et a sero de issa ereditate, a cercio Sancti Pauli. Infra istos terminios dono Deo et sanctis ejus a locun Cluniaco, eo tenore dum ego vivit usum et fructum abeo; a quisque anno dimidio modio de vino persolvat, in vestitura. Post obitum nostrum at Sancti Petri perveniat a locum Cluniaco pro animas nostras et pro remedium parentibus nostris perveniat, neminem contradicentem. Et qui contradicere voluerit, iran Dei incurrat et sanctis ejus. S. Costabulo et usor sua Rotbergi, qui elemosina ista fierit et firmare rogavit. S. Ardanio. S. Dado. S. Sisleno presbitero. S. Bernart clerico. S. Durant. S. Selvestro. S. Vuichat. S. Durant. S. Siebert. S. Gotbert. S. Solnerio. S. Bernart. Datavit per manu Ricardi presbiteri, in die mercoris, in mense maio, anno tempore regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-40; B. o. 631, DCXXVII.) (Au dos:) Constabuli in Canven. 2420. 997-1031. CHARTA QUA ANDREAS ET UXOR EJUS DOTA DANT PIGNORI ELDINO ET UXORI EJUS OSANNĈ CAMPUM IN VILLA CONFLENS. Domino fratribus Eldino et ucsor sua Osanna. Ego Andre et usor sua Dota, proterea dono tibi de res meas que sunt in Matisconense, in {510}fine Meuricense, in villa Conflens vocat, al Posio; est unus campus qui terminat a mane de issa ereditate, a meridie Joanno, a sero Leutbold, a cercio terra Sancti Joanni: abet in longo perticas XXVI, in lato perticas X. Infra istos terminios et perticacio, tibi dono at annos XX pro solidos VI; et post annos completos teneat Eldinus usque die solucionis, neminem contradicentem. Si quis autem contradicere volueris, de auro uncias V componat. Firma permaneat. S. Andre et usor sua Dota, qui incaucione ista fierit et firmare rogavit. Datavit per manu Ricardi presbiteri, in die sabato, in mense maio, anno tenpore regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-60.) (Au dos:) Emptio Eldini in Conflens villa. 2421. 997-1031. CHARTA QUA RAIMBODUS VENDIT ENGELBORGĈ ET FILIĈ EJUS ALEXANDRĈ MEDIETATEM VINEĈ ET CAMPI IN VILLA SEIA. Domino fratribus Engelborga et filia sua Allaxandra. Ego igitur Rainbodus, pro amore et bone voluntate qui contra te abeo, proterea vendo vobis aliquid de res nostras, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Seia voca, oc est una vinea et uno campo, qui terminat a mano Engelborga, a medio Engelborga, a sero Martino, a cercio Aalbertus. Infra isto terminio, la una medietate tibi vendo; et acipio precium valentem solidos V et otos denarios. Et faciatis in omnibus quiqui facere volueris, et de alias res qui me adveniunt, oc sunt curtiferis, vineis, campis, pratis, silvis, pomis, totum a integrum tibi dono; et faciatis in omnibus quiqui facere volueris, sine nullum contradicentem. Si quis vero qui contradisseris, auri uncias III componat; et inantea firma stabili permanead, contibulacione sumnisa. Autum Matisconense pulice. S. Rainbodus, qui fierit et firmare rogavit. S. Martino. S. et alio Martino. S. Durando. S. Bernardus. S. et {511}alio Bernardus clericus. S. Alemanus. S. Jospertus. S. Gotefredus. Data per manu Aalbertus presbiter, crisi, et datavit in mense apliis, annos renante Robertus rege. (Bibl. nat. cop. 19-61.) (Au dos:) Venditio Raiboldi in Seia. 2422. 997-1031. CHARTA QUA CONSTANTINUS ET UXOR EJUS OSANNA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA IPGIACO. Sacrosancte Dei eclesie Cluniense, que est constructa in onore apostolorum Petri et Pauli, est Constantinus et usore sua donet Sancti Petri uno curtilo que est in Matisconense, in fine Verziacense, in villa Ipgiaco sedi; est unus curtilus con supraposito et vinea, qui terminat a mane terra Sancti Martini, a meridie terra Rainalt, a sero via pullica, a cercio Baldoeno. Abet perticas in lato IIII, in alio loco pertica una. Infra istos terminios et perticacio, dono Sancti Petri, eo tenore dum ego vivit usum et fructum, a quisque anno tres sextarios Sancti Petri reddat in vestitura. Post obitum suum Sancti Petri perveniat in locum sepulture. S. Costantino, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Aalbert. S. Volfrat. S. Maigolt. S. Costancio presbiteri. S. Elgo. S. Ozanna, usor sua. Datavit per manu Ricardi presbiteri, in die lunis, in mense aprili, anno tempore regnante Rotperto rege. (Bibl. nat. cop. 19-62; B. o. 759, DCCLV.) (Au dos:) Constantini Itgiaco. 2423. 997-1031. CHARTA QUA TEUGRINUS MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET PRATUM DAT ET ALTERUM CAMPUM VENDIT IN VILLA CAMPANIAS. Sacrosancte Dei eclesie Cluniemse, que est constructa in onore {512}apostolorum Petri et Pauli, ego Teugrinus dono Deo et sanctis ejus uno prao et uno canpo, que est in villa Canpanias, Prausa Voluta vocat, qui terminat a mane terra Vuitelo, a meridie Sancte Maria, a sero Sancti Petri, a cercio terra Sancti Mamerti. Canpus et praus in ipso terminio est. Infra isto terminio, dono Deo et Sancti Petri at locum Cluniaco, pro anima mea redimendum et pro parentibus meis; et facias rectores at eclesie quiquit facere volueris, neminem contradicentem. Si quis autem contradicere volueris, de auro uncias V componat; firitma permaneat. S. Teuginus, qui elemosina ista fierit et firmare rogavit. Et dono tibi uno canpo in villa Canpanias Sancti Petri, qui terminat a mane via pullica, a meridie terra Estefano, a sero et a cercio terra Sancte Maria et Sancti Filiberti; tan pro animas nostras quan pro precium pro solidos VIIII. Et facias quiquit facere volueris. S. Girart. S. Mauvino. S. Arulfo. S. Costancio. S. Teoeno. S. Berart. Datavit per manu Ricardi presbiteri, in die mercoris, in mense julio, anno tempore regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-195; B. o. 498, CCCCXCV.) (Au dos:) Teugrino in Campanias. 2424. 997-1031. CHARTA QUA DOONO PRESBYTER ET FRATER EJUS RAIMBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CARSINIACO. Sacrosancte Dei ecclesie Cluniemse, in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ego Doono presbiter et Raimbertus germano suo, qui donunt pro elemosina pro animas nostras redimere vel patre et matre vel parentorum nostrorum, donamus de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Ciciacense, in villa Carsiniaco: oc est curtilum et vinea simul tenente, oc sunt rascias tres, qui terminat a mane terra at eres Oilardi, a medio die via publica, a sero Sancti Quintini, a cercio Sancti Petri. Et donamus in alio loco alia vinea in ipsa villa, {513}qui terminat a mane rio procurrente, a medio die at eres Orlandi, a sero via publica, a certio at eres Lanberti. Et dono campos qui jacent supra prato Girtilidis, ipsa estrada inver medio die; totas nostras parciones que abeamus at ipso loco donamus. Et donamus campum unum a Pera Pontelli, qui terminat a mane et a medio die et a certio Sancti Petri, a sero rio procurrente. Et donamus bosco Forestilla la terci parcione. Donamus at ipso loco pro animas nostras redimere. Actum Perono, ut fuit facta. S. Doono presbitero et Raimbertus, qui donacione fierit et firmare rogavit. S. Mainfredus. S. Vualterio. S. Gondelfo. S. Doono levita. S. Rotbertus. S. Rainoldus. S. Steveno. Ego Aimono sacerdos scrisit, die martis, mense febroario, tempore regnante Roberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-200; B. o. 768, DCCLXIII.) (Au dos:) Dodo in villa Carsiniaco. 2425. 997-1031. CHARTA QUA VULFARDUS ET UXOR EJUS OLDEARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA CARSINIACO. Sacrosancte Dei eclesie Cluniense, que est constructa in onore Dei et in onore apostolorum Petri et Pauli, ego Vultfardus et uxor mea Oldeart, dono Deo et sanctis suis et Sancti Petri at locum Cluniaco, pro animas nostras et pro parentibus nostris, uno curtilo que est in villa Carsiniaco con supraposito, qui terminat a mane terra Sancti Quentini, a meridie terra Vitziana femina, con suis eris, a sero terra Teutgerio, a cercio via publica. Infra istos terminios, dono Sancti Petri pro mea sepultura la una medie; pos dicessum mulier mea alia medietate {514}pro sua sepultura, et post obitum nostrum, at Sancti Petri at locum Cluaco perveniat. S. Vulfart et usore sua Oldeart, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. In Petrono nos sepeliatur. S. Eri. S. Alari. S. Aalelt. S. Bertrant. Data per manu Ricardi presbiteri, in die sabati, in mense genoario, anno tempore regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-207; A. b. 126.) (Au dos:) Carta Volfart, de Carsiniaco. 2426. 997-1031. CHARTA QUA GONTALDUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA PRADILIS. Omnibus sub norma catholice fideliter Christo militantibus, tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod ego Gontaldus transfundo aliquid de mea hereditate, jure venditionis, de mea potestate in potestate Sancti Petri. Et est sita in pago Matisconense, in fine Cardoniacense, in villa Pradilis. Est autem vinea que habet in longum perticas XXV et sex pedes, et in transversum perticas quinque; terminat autem a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio die et a cercio de ipsa hereditate. Et faciant ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint. S. Gontaldi, qui hanc cartam fieri precepit. S. Ardinchi. S. Richardi. S. Sigeberti. S. Arberti. S. Girardi. S. Bernardi. S. Vualterii. Actum Pradilis publice, in mense marcio, die lunis, regnante Rodberto rege. S. Silvestri. S. Tetbaldi. (Bibl. nat. cop. 19-215; B. o. 511, DVIII.) (Au dos:) Carta Gontaldi, in villa Pradilis, pago Matisconense. {515}2427. 997-1031. CHARTA QUA SIGUINUS, CONSENTIENTIBUS UXORE SUA ALEXANDRA ET FILIIS EORUM, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA MARZIACO, ETC. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis christianis fidelibus per orbis quadrifidi partes consistentibus, tam presentibus quam etiam futuris, quod ego Siguinus, in infirmitate maxima positus, cedo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate, que sita conjacet in territorio Matisconensi, in villa Marziaco, unum videlicet campum qui terminatur ex duabus partibus via publica, ex aliis duabus de ipsa hereditate. Dono etiam meam omnem partem quam habeo in bosco, quem vocant de Grossa Foreste; similiter meam divisionem in Monte Oialdi et in Monte Urxonĉ; unum item pratum quod est situm in loco quem dicunt Jambones, et habet terminationes de duabus partibus terra Sancti [Petri] et terra Sancti Johannis, ex alia parte [terra] Sancti Vincentii, deinde terra francorum. Dono etiam unam petiolam de terra in loco quem vocant ad Sarcous, quĉ terminatur a mane via publica, a circio Sancto Petro, et a sero similiter. In alio etiam loco, qui cognominatur ad Petram, unam aliam petiolam de campo, quĉ terminatur a mane terra Sancti Petri, a sero terra fracor (sic), a circio via publica. [Dono etiam unum francum Maimbaudum, cum franchisia sua quam tenet.] Item in supradicta villa Marziaco unum campum, terminans de duabus partibus via publica, et ex aliis partibus terra Sancti Petri. Dono etiam servos his nominibus, Danihelem cum infantibus suis, Gundricum quoque et Aldegardis ancillam. Dono quoque ego et uxor mea {516}Alexandra ac filius noster Sofredus, unum servum, nomine Soffredum. [Hec igitur omnia monachis predicti loci] in tali conventu, ut ab hac [hodierna] die [et deinceps] ex rebus supra denominatis fratres Clunienses faciant quicquid voluerint. S. Siguini, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Alexandrĉ, uxoris ejus. S. Soffredi, Wichardi et Gauzeranni, filiorum eorumdem. S. Costabuli, Walterii, Constantii, Ansberti presbiteri, Icberti. Facta est hĉc carta in mense julio, feria IIII, regnante Rotberto. S. Atele. Rainaldus monachus scripsit. Fidejussores hujus cartĉ Ansbertus presbiter, Constantius, Martinus. (B. o. 281, CCLXXVIIII; A. a. 124.) ?? 2428. 997-1031. CHARTA QUA WIDO, FRATER MILONIS, ET ĈVA, UXOR ILLIUS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA EJUSDEM MILONIS, QUASDAM RES CUM SERVIS IN VILLA MAXILIACO. Auctoritas extat ĉcclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita, ut si quis aliquid de hereditate proprii juris, Deo vel alicui sancto pro remedio suĉ animĉ dare voluerit, per testamentum novum faciat posteris. Quapropter ego Wido, et uxor Milonis, nomine Ĉva, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo pro salute animĉ memorati Milonis, fratris mei, aliquid de nostra hereditate quĉ sita est in pago Matisconensi, in villa Maxiliaco: hoc est curtilum ubi Guandalbaldus residet, cum ipso servo Guandalbaldo et sua hereditate, et terciam partem de manso quem tenuit Guandaldradus, quĉ Miloni obvenit, tam de manso quam de omnibus appendiciis suis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus. Dono etiam alium mansum in quo Paschalis resedit, cum omnibus appendiciis suis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, et unum servum, nomine Durannum, cum manso quem Milo conquisivit in Prissiaco de Bernardo Rabido, cum omnibus appendiciis suis. Dono quoque in Maxiliaco terciam partem de plantis quĉ Miloni obvenit, in {517}Plantis vocat. Dono et unam ancillam, nomine Ingelbergam. Hĉc omnia donamus pro remedio animĉ Milonis, ut faciant rectores Cluniensis monasterii de his omnibus ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hĉc aliquam calumniam inferre temptaverit, anathema sit. S. Widonis et Ĉvĉ, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Siguini, Drogonis, Wacilini, Willelmi, Maioli, Wichardi, Rodulfi. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege. Almannus scripsit, in mense januario, die veneris. (B. o. 113, CXI.) ?? 2429. 997-1031. CHARTA QUA ARLEIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA MARCIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Arleius, pro anima mea, dono Deo et Sancto Petro et ad locum Cluniacum, pratum unum in villa Marziaco, in Brolios vocatum; terminatur a mane terra cammunalis (sic), a medio die et a circio terra Sancti Petri, a sero via publica. Infra istas terminationes, dono totum ad integrum post meum discessum, in vestitura vero quartam partem. Dono in ipsa villa campum in Prado vocatum, qui terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die Sancti Stephani, a sero via vicinali, a circio terra Sancti Marcelli. Infra istas terminationes, trado totum post meum discessum. S. Arleii, qui fieri et firmare rogavit. S. Sigvuini, Ingelelmi, Arlei, Duranni, Aidoardi, Bernardi. Data mense februario, regnante Rotberto rege. (B. o. 120, CXVIII.) ?? 2430. 997-1031. CHARTA QUA ARLEIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM CUM SERVO ET ALIAS RES SUAS IN VILLIS MAXILIACO ET FLAGIACO. Omnis homo quamdiu in salo presentis ĉvi agonizat, omni nisu summaque instantia elaborare debet, quatinus ex reditibus suis ĉterna {518}premia mercetur. Unde Arleius, enormitatem meorum reminiscens peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Maxiliaco, unum scilicet mansum indominicatum cum terris, pratis, vineis, pascuis, exitibus et regressibus, et servo, nomine Domnefredo, qui in ipso manso resedit, et quicquid in ipsa villa visus sum habere, quĉsitum et inquirendum. Dono etiam in villa Flagiaco unam vineam quĉ terminat a mane de ipsa hereditate Bernardo et Rotrude, a medio die via publica et Siguino, a circio muro manufacto, et a sero Siguino similiter. Et in ipsa villa dono campum unum qui nominatur Curbatillea, et in Marciaco pratum unum qui nominatur Bulthna, et in ipsa villa dono curtilum unum, qui terminatur de uno latere a mane Adoardo, a medio die terra Sancti Petri, de aliis partibus terra Graonna. In tali vero tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, excepto ipso curtilo qui suprascriptus est. Post meum vero discessum, ad jam dictum locum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum omnium offensam incurrat, et nisi resipuerit, cum diabo[lo] in inferno trudatur. Cogente vero judiciaria potestate, auri libras XII exsolvat, et inantea traditio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Arlei, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingelelmi, Siguini, Aldini, Attoni, Ingelelmi, Ottonis comitis, Vulrici, Willelmi, Arlei, Wichardi, Milonis, Aymonis, Ailaldi, Maioli clerici. Data mense maio, regnante Rotberto rege. Armannus scripsit. (B. o. 124, CXXII.) ?? 2431. 997-1031. CHARTA QUA ELDINUS, SERVUS SANCTI PETRI CLUNIACENSIS, FAME COMPULSUS, VENDIT EIDEM MONASTERIO, CURTILUM IN VILLA MACIACO. Ego, in Dei nomine, Eldinus, servus Sancti Petri Cluniensis monasterii, cui preest domnus Odilo abbas, vendidi dominis meis monachis in villa Maciaco, curtilum unum et quicquid ad ipsum curtilum {519}aspicit, vineas, campos, prata, arbores, cultum et incultum, quĉsitum et inquirendum, et accepi ab eis precium denariorum et XVIII solidos, causa famis, ut faciant de istis rebus a die presenti quicquid facere voluerint. S. Eldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ornadi presbiteri. S. Martini, Tedaldi, David. Warnerius monachus rogatus scripsit, in Lordono, mense martio, regnante Rotberto rege. (B. o. 143, CXLI.) ?? 2432. 997-1031. CHARTA QUA TEOBALDUS, ET UXOR EJUS GAUSA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA COTTA. Ego, in Dei nomine, Teobaldus et uxor mea Gausa vendimus monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii, cui preest domnus abbas Odilo, in villa quĉ Cotta dicitur, illam partem totam quam habemus nos in prato ad Fontanam, et accepimus precium denariorum XVIIII, ut habeant a presenti die predicti monachi potestatem faciendi de ipso prato quicquid facere volueri[n]t, sine ulla contradicente persona. S. Teotbaldi et uxoris ejus Gausĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Franconis et uxoris ejus Aigi. S. Wandalfredi. S. Leotardi sacerdotis. Syrus monachus rogatus scripsit, in Lordono, mense maio, regnante rege Rotberto. (B. o. 180, CLXXVIII.) ?? 2433. 997-1031. CHARTA QUA LIVO MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIT TRIGINTA SOLIDIS CURTILUM CUM VINEA IN VILLA SEIA. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Ego Livo dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, curtilum unum cum vinea in villa de Segia, et est ipse curtilus in comitatu Matisconensi, {520}terminaturque de duabus partibus terra Bernardi, a mane via publica, a sero terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, dono ad locum jam supradictum in elemosina, pro remedio animĉ meĉ, ut habeant rectores loci memoriam de me. Sane si aliqua persona id inquietare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Juda traditore sit particeps in inferno. S. Livonis, qui hanc cartam firmavit et fieri jussit et firmare rogavit. S. Guitberti, Eldini, Eldradi, Noĉ, Constantini, Tetelmi, Rotberti, Letaldi. Accipio de monachis triginta solidos in precium. Facta est hĉc carta, mense junio exeunte, pridie kalendas julii, in atrio ante ĉcclesiam, regnante Rotberto rege Francorum. (B. o. 193, CXCI.) ?? 2434. 997-1031. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA MONTELLIO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET SIGIBALDUM. Placuit atque convenit inter monachos Clunienses et cuidam viro, nomine Sigbaldo, ut interscamiarent quasdam terras; quod et fecerunt. In primis dederunt monachi supradicto viro campum unum in villa Montellio, in campo Maticensi, qui terminatur a mane et a sero viis publicis, a medio die terra Constantii, a circio supradicti viri. Et donant in ipsa villa petiolam de terra quĉ est conclusa in suo clauso; et in alio loco, ubi vocatur Cumba Sancti Ylarii, donant campum unum supradicto homini, terminantem a mane terram Sancti Petri, a medio die pratum, a sero ad ipsum receptorem, a circio Sanctum Petrum. Et donant unam petiolam de campo in jam dicto campo, terminantem a mane et a sero ad ipsum receptorem, a medio die via publica, a circio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, donamus supradicto homini quĉ sunt suprascripta. Econtra donat Sigbaldus jam dictis monachis, in villa Montellio, campum et pratum insimul tenentes, quo ad Salnat vocatur, et terminatur a mane terra Duranni cum heredibus, a medio die via publica, a sero et a circio terra Sancti Petri. Et in alio loco unam petiolam de terra inter Duas Vias, et in alio loco {521}qui in Maila vocatur duas petiolas de terra, terminatas de omnibus partibus terra Sancti Petri; ut faciat unusquisque de suo scamio quod voluerit ab hodierno [die] et deinceps. Actum Cluniaci publice. S. Sigbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Gymeri, Tethirici, Biraudi, Rainulfi, Adalelmi, Eldredhi, Ugulardi, Constantii. Data mense januario, regnante Rotberto rege. (B. o. 220, CCXVIII.) ?? 2435. 997-1031. CHARTA QUA ARNULFUS ET UXOR EJUS ROTLENDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA SENOSANA. Notum sit omnibus tyronibus Christi, quod Arnulfus et uxor mea Rotlendis, pro animabus nostris, ad locum Cluniensem, qui est in honore apostolorum Petri et Pauli, donamus de rebus nostris quĉ sitĉ sunt in pago Matisconensi, in agro Viriacense, in villa Senosane, hoc est curtilum et vineam et campum qui insimul tenentur, atque terminantur a mane medioque die et a sero via publica, a circio terra Sancti Petri, quicquid habetur in ipsa terminatione. Et donamus pratum unum, qui in Ludunense, a Bosco vocatur, et terminatur a mane silva, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter Sancti Petri et Sancti Vincentii, a circio filiis Orielt: omne quod in hac terminatione est donamus pro animabus nostris vel animabus parentum nostrorum; ita ut dum ego vivo usum habeam, et post meum discessum monachi Sancti Petri recipiant, et pratum in vestitura teneant pro uxoris meĉ Rotlindĉ sepultura. At si ullus de heredibus nostris istud calumniari voluerit, auri uncias duas componat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Senosane. S. Arnulfi et uxoris ejus Rotlendis, qui donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Aalgardis, Gauseranni, Anselardi, Aymonis, Constantini. Data per manum Aymonis presbiteri, qui scripsit die crastina mensis februarii, regnante Rotberto. (B. o. 223, CCXXI.) ?? {522}2436. 997-1031. CHARTA QUA CONSTANTIUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA MAZIACO. Ego Constantius vendidi senioribus meis campum unum in Maziaco, qui terminatur de tribus partibus terra Raynĉ, a circio de ipsa hereditate, et accepi pretium solidorum trium, ut faciant a die presenti quicquid facere voluerint. S. Constantii, qui fieri et firmare rogavit. S. Eliodi, Adalaldi, Bernulfi, Eldini. Warnerus scripsit, regnante Rotberto rege. Actum in Bordono, mense martio. (B. o. 241, CCXXXVIIII.) ?? 2437. 997-1031. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS RUFIACO ET VETERI CANEVA INTER AYMONEM MONACHOSQUE CLUNIACENSES EX UNA PARTE ET ANDREAM EX ALTERA. Scamium quod fecit Aymo monachus cum Andrea de alodio suo, quod conquisivit de Leotaldo et Leutprando. In villa Rufiaco, quod in Longus Campus vocatur, donavit campum unum qui habet in longum perticas quinquaginta, in lato tres perticas et tres pedes. Donant vero monachi jam dicto Andrea campum unum in Veteri Canava, in Alado, ut quamdiu vixerit teneat et plantet; post discessum vero suum ad Sanctum Petrum perveniat. Habet autem in longum perticas XI et dimidiam, in lato perticas XIII. S. Andreĉ, Ramnulfi, Aremberti, Martini, Fredeberti, Arlei, Vulardi, Raimbaldi. Data mense januario, regnante Rotberto. (B. o. 264, CCLXII.) ?? 2438. 997-1031. CHARTA QUA AREMBERTUS ET ROTHARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPOS ET PRATA IN VILLA RUFIACO. Domino et sacrosancto cymiterio in honore apostolorum Petri et {523}Pauli benedicto, ubi serviunt monachi Cluniacenses, ego Arembertus et Rothardis donamus campos et prata IIIa pro remedio, ut pius et misericors Dominus animas nostras eruat de pĉnis inferni, et pro sepultura. Sunt vero heĉ res in pago Matisconensi, in agro Rufiacense; in qua villa tradimus campos II, qui in Cardonari vocantur, et terminantur de quaternis partibus terra Sancti Petri. Tercius campus est in Belusia, et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte via publica. Infra istas terminationes, cedimus totum ad integrum, et donamus, ut supra notatum est, prata IIIa, quĉ terminantur de cunctis finibus terra Sancti Petri. Hĉc omnia ad integrum tradimus atque transfundimus ad locum Cluniacum. Porro qui hoc contradixerit, inferat coactus auri uncias II, et presens donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Rufiaci villĉ publice. S. Raitrudis. S. Agigulfi. S. Rainulfi, Girbergi, qui consenserunt. S. Uldefredi, Rodaldi, Arnaldi, Tedaldi, Rothardi. Ego Johannes scripsi die lunĉ, in mĉnse martio, regnante Rodulfo rege. (B. o. 265, CCLXIII.) ?? 2439. 997-1031. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA LORNANDO. In nomine Domini. Ego Bernardus dono ad locum Cluniacum vineam in pago Matisconensi, in agro Rifei, in villa Lornanti, quĉ in Corcellas vocatur; et terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie ipsa hereditate, a sero et a circio terra Sancti Petri. In ipsa villa do pratum quantum mihi advenit; et in alio loco duos campos qui in Fortunas vocantur, quantum mihi advenit. Ipsas res superius nominatas dono Deo et Sancto Petro pro remedio animĉ meĉ, et victu et vestitu corporis mei. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Gualdini, Andreĉ, Sismundi, Tedaldi, Rodgerii. Bertrannus monachus scripsit in mense februario, feria VI, regnante Rotberto. (B. o. 274, CCLXXII.) ?? {524}2440. 997-1031. NOTITIA WERPITIONIS TERRĈ IN VILLA MASILIACO MONACHIS CLUNIACENSIBUS A BERNARDO ET ALIIS FACTĈ. Verpitio Bernardi et Widonis, Bernardi et Gedadi, filii sui, quam fecerunt de terra Sancti Petri de Masiliaco. Notum sit omnibus qualiter nos facimus hanc werpitionem de illa terra quam habuimus in quĉrelam contra monachos Sancti Petri Cluniensis pro amore sĉculi, ob remedium animĉ nostrĉ; ab hac die faciant quicquid facere voluerint ipsi monachi, sine ullo contradictore. Facta est hĉc werpitio in Monte Sancti Vincentii, VII kalendas februarii, regnante Rotberto. S. Rodulfi, Gedadi, Umberti, Gedat filii ejus, Bernardi. (B. o. 283, CCLXXXI.) ?? 2441. 997-1031. CHARTA QUA NOTUM EST MONACHOS CLUNIACENSES, ET GIRBERTUM LAICUM INTER SE TERRAS IN VILLA GALONIACO COMMUTAVISSE. Convenit inter fratres Clunienses et Girbertum laicum scamium quoddam in villa Galoniaco: dantes ei campum unum qui habet in longum perticas XXIII, et in una fronte III, et in alia IIII; accipientes ab ipso Girberto alium campum in ipsa villa, quem campum vocant ad Cumbam Sancti Ylarii, qui habet perticas XL in longum, et in transverso VI: eo tenore ut ipse Girbertus faciat ex ipso campo quicquid facere voluerit, et jam dicti fratres similiter agant. Actum Cluniaci publice, XIII kalendas aprilis, regnante Rotberto. S. ejusdem Girberti. S. Giperii, Duranni, Odmanni, Landonis, Ranaldi, Servatii. Warnerius scripsit. (B. o. 314, CCCXII.) ?? 2442. 997-1031. CHARTA QUA BENEDICTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA LANCIACO. Notum sit omnibus hominibus, qualiter ego Benedictus dono Deo et {525}sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa Lanciaco: hoc est unum campum qui terminat a mane et a meridie et a tertio de ipsa hereditate, et a sero terra Stephani; et habet in longum ipsa terra XIII perticas, et in latus XII. Eo tenore eis dono, ut ab hac die faciant rectores supra nominati loci quicquid voluerint. Si quis autem hanc donationem contradixerit, anathema sit. S. Benedicti, qui fieri et firmare rogavit. S. Aimonis presbiteri. S. Fredelonis. S. Constabuli. S. Constantii. S. Lanterii. S. Rannulfi. S. Stephani. Data per manus Rotberti monachi, in mense junio, regnante Rotberto rege. (B. o. 338, CCCXXXVI.) ?? 2443. 997-1031. CHARTA COMMUTATIONIS VINEARUM IN VILLA CASTELLO INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET BERNARDUM. Ego igitur, in Dei nomine, Bernardus scamio cum monachis Sancti Petri Cluniens[is] cenobii, quibus videtur preesse domnus Odilo abbas, ex hereditate mea, unum arpentum vineĉ, in villa quĉ dicitur Castello, in vicaria Matisconensi, in loco videlicet Virdegarium, de arboribus pomiferis; et per circuitum in tribus partibus terminatur terra ipsorum seniorum, de IIIIa vero parte terra Eldradi presbiteri. Et hoc scamium quod ab eis accepi, similiter unum arpentum de vinea in ipsa villa, in loco clausurĉ qui vocatur Trembleia, cum fonte que in ea est: et de uno latere via puplica, de alio [terra] mea, qui istam cartam facio, et de alio terra Aremberti; et ab hodierno die faciant quicquid voluerint, hoc annuo mente libera. Quod si, me jubente, aut post meum discessum, aliquis surrexerit hĉc contradicens, sciat se graviter a Deo dampnandum, et insuper auri libram componat. S. Bernardi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Drogonis. S. Drogonis. S. Bernardi. {526}S. Rannaldi. S. Heldini. S. Tetelmi presbiteri. Data in mense julio, regnante Rotberto rege. (B. o. 443, CCCCXL.) ?? 2444. 997-1031. CHARTA QUA ARDANIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA PRADELLIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Ardanius, in Dei nomine, vendo monachis Sancti Petri unam vineam valentem solidos sex et dimidium. Est autem ipsa vinea in pago Matisconense, in villa Pradilis; terminat autem a certio terrĉ Sanctĉ Mariĉ Tronorcensis, a medio die terrĉ Sancti Petri, a mane terrĉ Narduini, a sero terrĉ Sancti Petri. Habet perticas in longum X et VIII, de uno fronte III perticas et octo pedes et de alio fronte duas perticas et dimidiam. S. Ardanii, qui fieri et firmare rogavit. S. Sigisberti. S. Gausberdi. S. Richardi. S. Fredeberti. Actum publice Cluniaco, die dominica, mense julio, die quarto, Rotberto rege. (B. o. 491, CCCCLXXXVIII.) ?? 2445. 997-1031. CHARTA QUA GAUZERANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA AVUNCULI SUI MAIOLI, SERVOS CUM MANSIS EORUM IN VILLIS ALTA CURTE ET CIGONIO. Conditor humani generis, consulens fragilitati nostre, contra inevitabiles casus humanĉ fragilitatis, multiplicium medicaminum obponere dignatus est precepta. Nam de terrenis et transitoriis mercari precepit cĉlestia et sine fine mansura, inquiens: ĞThesaurizate vobis thesauros in cĉlo, ubi non demolitur tinea vel erugo.ğ Unde ego Gauzerannus, in Dei nomine, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preesse videtur dunnus Odilo venerabilis abba, aliquid de hereditate Maioli avunculi mei, quĉ mihi jure parentum obvenire debetur, pro remedio et salute animĉ ejusdem Maioli. Est autem ipsa hereditas quam dono sita in pago Matisconense, {527}in villa Altacurte, scilicet illud totum quod isdem in eadem villa jure hereditario possidere videbatur: Azonem servum cum infantibus suis, et mansum in quo ipse habitat, cum omnibus apenditiis suis; Constantium servum, et mansum in quo ipse habitat, cum omnibus apenditiis suis, pratis, campis, vineis, terris cultis et incultis, et quicquid Maiolus ibidem habere visus est, quesitum, ad inquirendum. Item in villa Cigonio dono servum, nomine Arlannum, cum uxore et infantibus suis, et mansum in quo ipse habitat, cum omnibus apenditiis suis, vineis, pratis, campis, silvis, terris cultis et incultis, totum ad integrum, quesitum et inquirendum. Remitto etiam querelam quam isdem Maiolus habebat de hereditate Sigbaldi presbiteri. Hanc donationem facio, ut Dominus pro sua ineffabili pietate, intercedentibus beata et gloriosa semper virgine Maria, et beatis apostolis simul cum omnibus sanctis, absolvere eum dignetur ab omnibus peccatis et concedere ei gaudia eternĉ beatitudinis. Si quis vero huic nostrĉ donationi contradictor estiterit, incurrat iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum, et vindicare non valeat quod expetit, sed coactus judiciaria potestate in expensis puplicis auri libras X persolvat. Ut autem nostra donatio firma et inconvulsa perpetualiter maneat, propriĉ manus tactu subtersignavi testibusque roborandam tradidi. S. Gauzeranni, qui fieri firmareque rogavit. S. Wiberti. S. Gauzeranni alterius. S. tertii Gauzeranni. S. Siguini. S. Rodulfi. S. Rannaldi. Actum Cluniaco, mense januario, Rotberto rege regnante. (B. o. 611, DCVII.) ?? 2446. 997-1031. CHARTA QUA JOHANNES ET BERNARDUS ET UXORES EORUM, MATERQUE DOMINICA, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS VARENGO ET CURT FRANCION. In Dei nomine. Ego, Johannes, et uxor mea Ildesindis, et frater meus Bernardus et uxor ejus Frodildis, et mater nostra Dominica, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo abba, quasdam res nostrĉ proprietatis, in {528}pago Matisconensi, in villa Varingo, vineam scilicet unam, terminatam a mane terra Sancti Petri, a cirtio similiter, a medio die terra Rainberti et Martini, a sero via publica: eo tenore, ut ego Johannes, quandiu vixero teneam et possideam meam partem; et post discessum uniuscujusque nostrum, pars illius ad Sanctum Petrum perveniat, et in vestitura omni anno IIII sextarii de vino persolvantur. Donat etiam mater nostra Dominica, in alio loco, pro anima sua et omnium filiorum ac parentum suorum, et in locum sepulturĉ suĉ, unum curtile et vineam cum eo tenentem; et terminantur a mane via puplica et terra David, a medio die rivo currente, a cirtio via puplica, a sero terra Bernuini: eo tenore, ut quandiu vixerit teneat et possideat, et post ejus discessum, ad Sanctum Petrum perveniat, et omni anno in vestitura IIII sextarios de vino persolvat. Donamus etiam in alio loco campum unum, terminatum de IIIbus partibus terra Sancti Petri, a sero terra Bernuini: a die presenti, ut ista carta a die presenti firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Item ego Johannes et uxor mea donamus unum campum cum curtile in villa Curt Francion, qui terminatur a mane pascuario, a medio die de ipsa hereditate, a cirtio terra Arlei, a sero muro: eo tamen tenore, ut vivens teneam et possideam, et post meum discessum ad locum meĉ sepulturĉ perveniat, sine ullo contradicente. S. Johannis et uxoris ejus Ildesendis, et fratris sui Bernardi et uxoris ejus Frodildis, et matris eorum Dominicĉ, qui firmare rogaverunt. S. David. S. Martini. Warnerius scripsit mense aprili, regnante Rotberto rege. Actum Lordono. (B. o. 656, DCLII.) ?? 2447. 997-1031. CHARTA QUA ROTRUDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ET SANCTO JOHANNI CHAVARIENSI CAMPUM IN VILLA CURTEABANE. Omnibus in gremio sanctĉ Dei ĉcclesiĉ pie viventibus notum esse cupio, qualiter ego Rotrudis dono Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis cenobii, cui domnus abba Odilo preesse videtur, Sanctoque {529}Johanni precursori Domini Chavariensi, alodum juris mei, scilicet campum unum situm in villa quĉ dicitur Curteabane; et est modiada de terra arabia, et terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Achardi, a sero francorum, a cirtio de ipsa hereditate. Infra istos terminos, omnia ad jam dictum locum Sancti Johannis perveniant. Si quis autem huic nostrĉ donationi contrarius esse voluerit, non valeat adimplere quod repetit, sed cui litem intulerit auri uncias componat X. Et ut firma et stabilis permaneat, manu propria firmo meisque parentibus roborandam trado. S. Rotrudis, qui fieri et firmare rogavit. S. Atscilini. S. Evrardi. S. Petri. S. Achardi presbiteri. S. Wicardi. Data per manus Johannis sacerdotis, feria IIIIa, III nonas februarii, regnante Raulfo rege. (B. o. 682, DCLXXVIII.) ?? 2448. 997-1031. CHARTA QUA FRANCO UXORQUE EJUS AGIA ATQUE FILIUS EORUM DURANNUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA COTTA. Ego, in Dei nomine, Franco et uxor mea Agia vendimus, in villa Cotta, monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii, cui domnus Odilo abba preest, pratum unum, et habet per duas frontes perticas IIIIor et pedes tres; et de uno curtili tertiam partem, et habet per frontes perticas IIII. Pratum vero habet terminationes a mane terram ejusdem Franconis, ab aquilone, a meridie et occidente terram Sancti Petri. Curtile habet de una parte terram ipsius Franconis, de IIIbus partibus terram Sancti Petri; et accepimus ex his rebus in pretium solidos III, et faciant ipsi monachi ex eis a die presenti quicquid facere voluerint. S. Franconis et uxoris ejus et filii ejus Duranni. S. Adam. S. Johannis. S. Rotdulfi. In eadem adhuc villa, scilicet Cotta, ego Franco et uxor mea Aigi[a], in alio loco, vendidimus monachis campum unum terminatum a mane via publica, de tribus partibus terra Sancti Petri; et accepimus pretium solidos III. S. Widonis. S. Gausĉ. S. Teotbaldi. {530}Sirus monacus scripsit, in Lordono, mense aprili, regnante Rotberto rege. (B. o. 698, DCXCIIII.) ?? 2449. 997-1031. CHARTA QUA ADELAYDIS VIDUA, CONSENTIENTE FILIO SUO JOHANNE, DAT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS VINEAM ET CAMPUM IN VILLA CORCELLAS. Ego igitur mulier vidua, nomine Adeleydis, dono Domino Deo omnipotenti et Sancte Marie Virgini Belmontensi et omnibus sanctis, quandam mei juris vineam, quĉ residet in comitatu Cabilonensi, in villa Corcellas, et campum cum ea tenentem; et terminatur ab una parte via publica, ab alio latere terra Sancti Petri, et ab aliis partibus terra francorum. Hanc terram tali ratione Sanctĉ Mariĉ concessi, ut faciant ipsius loci rectores quicquid eis placuerit. Quod si quisquam tam infelix fuerit, ut hanc meĉ paupertatis largitionem contradixerit, auri libram componat, et particeps angelorum Sathanĉ existat, nisi satifecerit emendatione congrua. S. Adeleydis hujus terre donatricis. S. filii ejus Johannis. S. Rotberti. S. Tedcĉ feminĉ. S. Ebrardi. S. Bernardi. Actum puplice in eadem terra, II kalendas mai, regnante Rotberto rege. Ego Josbertus scripsi, tempore Isimbaldi monachi. (B. o. 735, DCCXXXI.) ?? 2450. 997-1031. CHARTA QUA BONA ET FILIUS EJUS DOONO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA MOLINIS ET JUS QUOD HABENT IN BOSCO NOMINE MOLESIA. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate, ego Bona et filius meus Doono, pro animabus nostris donamus de rebus nostris ad supradictum locum, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Griviliacense, in villa Molinis, videlicet unum curtile, terminatum a mane terra Alonis, a meridie Bezobuntia, a sero terra Sanctĉ Marie, a cirtio via publica. Et donamus quantum nos habemus in ipsa villa, in curtiferis, cum edificiis, vineis, pratis, campis, silvis, totum ad integrum, quesitum, at inquirendum. {531}Et donamus similiter rationem quam in bosco habemus, nomine Molesia; et faciant post hunc diem supradicti loci rectores quicquid facere voluerint in omnibus, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri uncias XII componat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bonĉ et filii ejus Dodonis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Dadonis. S. Evrardi. S. Waldini. S. Folherii. S. Walterii. Data per manus Richardi presbiteri, die veneris, mense aprilis, regnante Rotberto rege. (B. o. 743, DCCXXXVIIII.) ?? 2451. 997-1031. CHARTA QUA WALTERIUS VENDIT MONASTERIO CLUNIACENSI JUS QUOD HABET IN BOSCO NOMINE MOLESIA. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatĉ, ego Walterius dono de hereditate mea quĉ est in pago Matisconensi, in fine Griviliacensi, scilicet unam rationem quam ego habeo in bosco Molesia, et quantum in ipso bosco habeo dono insuper et vendo, propter solidos III; et faciant rectores nominatĉ ĉcclesiĉ quicquid facere volueri[n]t, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri uncias III componat; ut firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Walterii, qui venditionem hanc fecit et firmare rogavit. S. Waldini. S. Dodonis. S. Evrardi. S. Aremberti. S. alii Dodonis. S. Engeldranni. Data per manus Richardi presbiteri, die veneris, mense aprilis, regnante Rotberto rege. (B. o. 744, DCCXL.) ?? 2452. 997-1042. CHARTA QUA LEOTELDIS FEMINA ET FRATER ATQUE FILIUS EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSIONES INFRA SEPTA PRĈPOSITURĈ ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ ANICIENSIS TERRASQUE IN CURTE REILIACO. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Ego Leoteldis, et frater {532}meus Ritinerius et filius meus Pontius, cogitantes casum humane fragilitatis, et reminiscentes innumerabilium scelerum nostrorum, quĉ nos pœnitet miserabiliter commisisse contra Dominum, spem tamen in divina miseratione constituentes, et intercessione Sancti Petri, apostolorum principis, cui concessa est a pio magistro ligandi atque solvendi potestas, fiduciam habentes, disponimus aliquid elemosinĉ facere, quĉ ad optinendam ĉtheri clavigeri absolutionem, et divinĉ clementiĉ largitatem nobis valeat prodesse. Quapropter tribuimus redemptori nostro Christo et beato Petro apostolorum maximo, et domno Odiloni, Cluniacensis monasterii abbati precipuo, ceterisque ejusdem cœnobii fratribus ad presens et in futurum cĉlesti regi ibi militantibus, pro salute senioris mei Richardi et pro salute animarum nostrarum, aliquid rerum nostrarum, quĉ sunt sitĉ infra septa prepositurĉ Sanctĉ Mariĉ Aniciensis ĉcclesiĉ, mansiones scilicet sitas intra preposituram Sanctĉ Mariĉ semper virginis, ut predictas domos possideant monachi ejusdem monasterii: eo tenore, ut ego Leoteldis quamdiu vixero, per manificentiam domni abbatis Odilonis teneam illas in ministerio et providentia; et post obitum meum ipsĉ mansiones in deditionem Cluniacensis loci et domni abbatis et monachorum ipsius loci redeant, easque teneant et possideant et quicquid facere voluerint faciant. Dono etiam post obitum meum beato Petro apostolo et Anniciensi monasterio, in comitatu Arvernensi, in curte Reiliaco, quatuor petiolas de terra, terminatas ex omni parte terra Sancti Petri; ipso tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post obitum meum ad Cluniensem monasterium et monachos ipsius loci predicta terra redeat, et eam in perpetuum teneant et possideant, et quicquid facere voluerint faciant. Et ut hĉc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, manu propria subterfirmavi, et fratri meo et filio {533}firmare rogavi. S. Leoteldis, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Rainerii fratris sui. Signum Girberti. Data V feria, III idus mai. (Bibl. nat. cop. 16-206; B. o. 10.) (Au dos:) Leteldis in Podio mansiones, in pago Arvernensi. ?? 2453. 998, 20 février. CHARTA QUA RADULFUS MONASTERIUM BEVACENSE SUPRA RIPAM LACUS EVERDUNENSIS FUNDAT, DOTAT, IDQUE CŒNOBIO CLUNIACENSI TRADIT. Cunctorum potentissimo conditori digne servire cupientibus, ejusque promissionis hereditatem adhipisci desiderantibus, omnibus christicolis, ab eodem summo conditore formatis et reformatis, talis assidua et cotidiana debet esse intentio et cura, quatenus ipsi, a quo sibi humanam et rationalem conlatam esse noverunt substantiam, subdi benigno animo, et obœdire studeant summo studio, atque eis multum est exoptabile, non solum ut bonorum operum exsecutione ipsius evadere possint terribilem iram, sed etiam summa sollicitudine procurandum, ut, pro caritatis et justiciĉ operibus, ejusdem piissimi creatoris exoptatissimam mereantur consequi gratiam, ejusque cohabitationis cum supernorum civium collegio digni efficiantur jocundissimam assequi lĉticiam. Ego igitur, in Dei nomine, Radulfus, audiens cotidie per sacrarum scripturarum auctoritatem, male agentibus minari pĉnas, et juste operantibus promitti sydereas mansiones, desiderans aliquod invenire confugium, ubi possim declinare insidias meorum peccaminum, nullum tam salubre potui repperire consilium, quam si ĉdificarem juxta possibilitatem meam, aliquod monasterium, monasticĉ religioni aptum, ubi cotidie Deo et sanctis ejus congruum exhiberetur servicium. Ad hoc tamen agendum et perficiendum, ad {534}Paterniacense monasterium venerabilis Odilonis abbatis cœnobii Cluniensis fratrumque ibi degentium ivi expetiturus auxilium. Quorum consilio confortatus, anno ab incarnatione Domini DCCCCXCVIII, quinto videlicet anno regni Radulfi regis nobilissimi, convocavi domnum Aindricum, Lausonensis ecclesiĉ presulem, ad dedicandum ipsum monasterium; qui, ut est bonus et nobilis, benigne et nobiliter nostrum desiderium adimplevit. Est autem ipsud monasterium supra ripam laci Everdunensis situm, in episcopatu videlicet sanctĉ eclesiĉ Lausonensis, in comitatu Vualdensi, in honore sancti Petri apostoli dicatum. Hoc autem monasterium dono Deo et Sancto Petro. Concedo etiam ipsi monasterio has terras: mansum Chuneberti cum omnibus suis appendiciis, situm in villa Bevacensi, mansum Giraldi, cum omnibus suis appendiciis, mansum Airoldi cum omnibus suis appendiciis, mansum Dominici cum omnibus suis appendiciis, mansum Adalberti cum suis appendiciis, mansum Custabuli cum suis appendiciis, mansum Elini cum suis appendiciis, mansum Petri cum suis appendiciis, mansum Odulbaldi cum suis appendiciis, mansum Martini cum suis appendiciis. Dono etiam et concedo ipsi monasterio omnia quĉ habeo et possideo a termino viĉ publicĉ que est juxta ipsum monasterium usque in Currivum et ab ipso rivo usque in lacum, et a termino montis sese frangentis usque in Currivum, vineam quoque, quĉ est subtus ecclesiam, omnem quoque terram quĉ ego ex hereditate parentum meorum teneo vel possideo in loco qui dicitur ad Ochas. In villa quoque quĉ dicitur Broch, dono ipsi monasterio, a termino casalium usque ad montem de Nigra Aqua, omnem terram quam ibi video habere vel possidere, eclesiam quoque in honore sancti Martini, et villam, quĉ dicitur ad Domnum Martinum, dono jam dicto monasterio cum omnibus suis appendiciis. Dono etiam supradicto monasterio servos et ancillas his nominibus: Giraldum et Ingeltrudim, uxorem ejus, cum infantibus eorum, Constantinum et {535}Errandum cum infantibus suis, Guandalenum et uxorem ejus cum infantibus suis, Sophorinum et uxorem ejus cum infantibus suis, Custabulum et uxorem ejus Richeldim cum infantibus suis, Airoldum et uxorem ejus cum infantibus suis, Adalbertum et matrem ejus, Aiulfum et Rainulfum et matrem eorum, Bericonem, et Gausmarum, Oulbaldum, Petrum, item Oulbaldum et Constantinum, Bercheldim, Ansuinum, feminam Dominici Ermengardim, Gisbertum, feminam Boni Filii Ermentrudim, Belviram, Allonem et fratrem ejus Teudinum, Dominicum, Odulricum, Ermentrudim, Aldoenum, Mainbaldum et Domnolenum et sororem eorum, Leudmannum, Landulfum, Baruzonem, Aldevaldum, Altrannum, Martinum, omnes cum uxoribus et infantibus, ancillas quoque cum omnibus infantibus suis. Trado quoque ipsum monasterium in ordinatione et potestate domni Odilonis abbatis cœnobii Cluniensis et successorum ejus, ut ipsi jam dictum monasterium teneant secundum regularem ordinem et possideant, et habitationes monachorum, secundum possibilitatem, ibi constituant et habitatores ipsius loci per annos singulos Sanctĉ Romanĉ eclesiĉ ad urnam beati Petri in censum persolvant duos solidos; ea scilicet ratione, ut si aliquis homo aut ulla opposita persona, hanc nostram donationem infringere aut evacuare voluerit, ab apostolica auctoritate anathematis vinculo innodetur, usquedum per satisfactionem ipsa ejus presumptio expurgetur. Supradictum vero monasterium cum omnibus que ad eundem locum concessimus, ita ut supra ordinavimus, dono Deo et Sancto Petro pro remedio animĉ meĉ, et pro remedio animarum patris et matris meĉ, conjugis et filiorum meorum, et omnium parentum nostrorum defunctorum, presentium et futurorum, pro remedio etiam animarum seniorum meorum regum, videlicet: Conradi jam cum Christo regnantis, filiique ejus Radulfi, regni nunc sceptra tenentis, eorumque jugalium, pro remedio etiam domni Aindrici pontificis, ejusdem loci consecratoris, et pro salute omnium illorum qui adjutores extiterint. Ut hĉc nostra donatio firma et stabilis permaneat, {536}volo autem ut unus ex heredibus meis, ille videlicet quem ego elegerim ad hoc opus, sit post decessum meum hujus loci advocatus, ipsumque locum gubernet et regat secundum voluntatem domni Odilonis abbatis successorumque ejus, et monachorum ibi habitantium. Volo etiam, ut semper de mea progenie, per succedentia tempora, sit ipsius loci advocatus, talis videlicet, qui sciat et possit secundum voluntatem Dei, advocationem ipsius loci ordinare ad honorem abbatis et monachorum. Si vero, quod futurum esse non arbitror, extiterit aliquis, aut ego, aut ullus ex heredibus meis et liberis, aut ulla opposita persona, aut ullus homo, qui hanc nostram donationem contradicere velit, primitus omnipotentis Dei terribilem iram incurrat sanctĉque Mariĉ et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat, et insuper coactus CCC auri libras ei cui calumniam intulerit persolvat. Qui autem hanc nostram donationem confirmare voluerint, omnibus benedictionibus Domini repleantur et cum angelorum consortibus ad ĉterna gaudia perducantur. Signum Radulfi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Signum Adalberti comitis. Signum Teudini. Signum Beroardi. Signum Johannis. Signum Beroardi. Data X kalendas marcii, regnante Radulfo rege anno quinto. Gausfredus monachus et levita scripsit et subscripsit. (Bibl. nat. or. 72; cop. 16-128 et 131; B. o. 1, et collect. de Bourg., t. LXXXVI, pièce 29.) (Au dos:) In episcopatu Lausonensi. 2454. 998, février. CHARTA QUA GISLARDUS ET FRATER ATQUE FILIUS EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBANT IN VILLA BIZIONO. Ego, in Dei nomine, Gislardus, et Durannus frater [ejus], et Aalbertus {537}filius, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Biziono: hoc est omnem terram quam ibi habebamus, quesitum ad inquirendum, totum ad integrum, cum vineis, pratis, campis; et faciant monachi Sancti Petri ab hodierno et deinceps quod facere voluerint in omnibus. S. Gislardi, et Duranni, et Aalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berolti. S. Adaldranni. S. Richardi. S. Simphoriani. Data mense februario, regnante Rotberto rege anno II. (B. o. 406, CCCCIII.) ?? 2455. 998, février. CHARTA QUA STEPHANUS MANSUM ET SERVOS IN VILLA MARFONTANAS PRO REMEDIO ANIMARUM WARULFI ET BLISMODIS, MONACHIS CLUNIACENSIBUS DAT. Sacrosanctĉ Dei ĉcclesiĉ quĉ est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ego igitur Stephanus dono, pro remedio animarum Vuaralfi et Blismodis, aliquid ex rebus ipsorum Sancto Petro, quĉ sunt site in pago Maticensi, in villa Marfontanas, hoc est unum mansum indominicatum, ubi Constantinus stat, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, quesitum ad integrum, totum adinquisitum, hoc sunt vineis, pratis, campis. Dono etiam supradictum servum Constantium, cum uxore et infantibus suis, et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps. Actum Aionna villa publice. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit. S. Raunaldi. S. Lanberti. S. Maunerii. S. item Lanberti. S. Beliardis. S. Fredeberti. S. Rannaldi. Data mense februario, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scribsit. (B. o. 486, CCCCLXXXIII.) ?? {538}2456. 998, mars. CHARTA QUA LIVO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA PATRIS SUI LIVONIS ET MATRIS SUĈ LEDBURGIS, RES SUAS SERVOSQUE IN VILLIS SALORNIACO, AD ROCAM ET BESORNIACO. Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat, summa vi, summoque ingenio studere debet, ut ex rebus perituris ĉterna prĉmia mercetur, juxta Prĉcursoris etenim vocem: ĞJam securis ad radicem arboris posita est.ğ Unde noverint tam presentes, quam etiam futuri Christi tyrones, quod ego Livo, recogitans enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui prĉest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Salorniaco, in agro Athanacensi: hoc est unus mansus indominicatus, ubi Walterius stat, qui est ad Puteum, et quicquid ad ipsum mansum aspicit, tam de alodo quam de conquisto, et quicquid habeo jam dicta villa, excĉpto uno manso ubi Otbertus stat, et unum clausum de vinea in Tremuntio, quem relinquo Sancto Benedicto, et excepto uno curtilo quem relinquo sorori meĉ Emeltrudĉ; cetera Sancto Petro dono. Et dono in villa quam vocant ad Rocam unum mansum et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, quĉsitum, et ad inquirendum, totum ad integrum, hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis. Facio autem hanc donationem pro animĉ meĉ remedio, et pro anima patris mei Livonis, et {539}pro anima matris meĉ Ledburgis, et pro animabus omnium parentum meorum. Dono etiam unum farinarium super fluvium Vuiĉ et servum, nomine Balduinum. Dono vero etiam in villa Besorniaco mansum indominicatum ubi Reginerius stat, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, videlicet campis et vineis. Dono etiam servos et ancillas, qui in supradictis mansis habitant, in Salorniaco videlicet et Rocca, exceptis Goolberto et filio ejus Walterio. Dono hĉc omnia ut pius Dominus de pœnis inferni nos eripiat et ad guadia ĉterna perducat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum quorum memoria continetur in celis, veniantque super eum omnes maledictiones quas continet vetus et novum Testamentum, nisi ad emendationem venerit; cogente etiam judiciaria potestate, auri [li-]bras triginta persolvat, et hĉc donatio firma sit omni tempore. Actum Salorniaco publicĉ. S. Livonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Israel. S. Umberti. S. Uberti. S. Bernardi. S. Odilonis. S. Odonis. S. Walterii. S. Gunsilini. S. Girbaldi. Data mense martio, regnante Rodberto rege anno secundo. Ebrardus levita scripsit; Arnulfus hic restauravit. (Bibl. nat. or. 64; cop. 16-134 et 135; B. o. 550, DXLVI, et 700, DCXCVI.) (Au dos:) [Carta] Livonis in Salorniaco, Roca et Besorniaco. 2457. 998, 10 avril. CHARTA QUA ROTRUDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM ET SERVOS IN VILLA BUCIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Rotrudis dono Deo sanctisque apostolis {540}ejus Petro et Paulo, in loco Cluniaco, cui preest domnus Odilo abbas, in villa Buciaco, mansum unum et quicquid ad ipsum pertinet, id est campis, vineis, pratis, farinariis, cultum et incultum, quesitum et inquirendum: eo tenore, ut quamdiu vixero usum et fructum habeam, et post meum discessum ad jam dictum locum revertatur, sine ullo contradicente; et si aliquis contradixerit, sit maledictus. Actum Cluniaco publicĉ, IIII idus aprilis, anno secundo Rotbertis regis. S. Rotrudis, que fieri et firmare rogavi. Et dono servos his nominibus Vuikardum et Durandum cum uxore et filiis et filiabus suis. S. Gauzeranni. S. Annonis. S. Salomonis. S. Berardi. S. Eldini. S. Oggerii. S. Arulfi. S. Arloeni. S. Vuido. S. Drogo. S. Anselmi. (Bibl. nat. cop. 16-136; B. o. 644, DCXL.) ?? 2458. 998, avril. CHARTA QUA RODULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA UXORIS SUĈ WITBURGIS, CURTILUM CUM SERVO IN VILLA VALCELLAS. Sacrosanctĉ Dei ecclesiĉ quĉ est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, quĉ dicitur Cluniacus, ego itaque Rodulfus dono, pro anima mea et pro anima uxoris meĉ Vuitburgis, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Augustidunense, in villa Valcellas; id est curtilum ubi Artmarus stat indominicatum, et quicquid ego jam dictus Rodulfus habeo in villa Valcellas, sicuti vadit via regia de Vigoset ad Sanctam Mariam, omnia dono ab hodierno et deinceps. Et dono servum jam dictum Artmarum, cum uxore sua. Facio hanc donationem pro anima mea et pro anima uxoris meĉ jam dictĉ Vuitburgis, ut Dominus de penis inferni nos eripiat, et in locum sepulturĉ. Actum Cluniaco publice. S. Rodulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Ainardi, Adalradi, Artaldi filii supradicti Rodulfi. S. Loze, Tedrici, Aalonis. Data mense aprili, regnante Rodberto rege anno II. (B. o. 520, DXVII.) ?? {541}2459. 998, mai. CHARTA QUA NOTUM EST ODILONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, TERRAM IN VILLA BARBERIAS FULCHERIO AD MEDIUM PLANTUM CONCESSISSE. Notum sit omnibus, quod ego Odilo abba, una cum consensu fratrum nostrorum, donamus cuidam viro, nomine Fulcherio, quandam nostram terram ad medium plantum in pago Cabillonensi, in villa Barberias, in tali tenore, ut quinto anno habeat edificata; medietas ad nos perveniat, aliam vero medietatem teneat ipse et unus filius quem habuerit de legali uxore quamdiu vixerit. Post illorum obitum ad Sanctum Petrum perveniat. Terminat ipse medius plantus a mane terra Ebrardi et Stephani, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a certio terra Rocleni. Actum Cluniaco publice. Domnus Odilo abba signavit. S. Viviani. S. Vuarnerii. S. iterum Viviani. S. Gausfredi. S. Rainaldi. S. Gysoni. S. Gausmari. S. Aalberti. S. Bornoni. Data mense maio, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-137; B. o. 452, CCCCXLVIIII.) (Au dos:) Fulcherio, in Barberias. 2460. 998, juin. CHARTA QUA OTERIUS DAT PIGNORI ARBALDO ET UXORI EJUS SUFFICIĈ VINEAM IN VILLA CURCIACO. Dileto Arbaldi et uxor sua Sufficia. Ego Oterius incauciono vobis vinea in villa Curciaco, rascia una: terminat in circuitu de ipsa terra; infra isto terminio incauciono vobis ad annos V pro solidis VI, loco tempore vendemie modios II de musto persolvat et usque ad diem solucionis firma permaneat omni tempore. S. Oterio, qui oc fieri et firmare rogavit. S. Umbertus. S. Girbert. S. Otgis. S. Gotefredi. S. Vuichardi. {542}Data per manum Teudoni sacerdoti, ad vicem Aldoni, feria II mensis junii, annos II Rotbert rege. (Bibl. nat. cop. 16-112.) (Au dos:) Caucio Oterii in Curciaco. 2461. 998, juin. CHARTA QUA RAINARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA CAMPILOCO. Notum sit omnibus, quod ego Renardus dono Sancto Petro, pro animĉ meĉ remedio, unam peciolam de campo in villa Campiloco, in fine Fabriacense, ad Lavarennas vocat; terminat a mane Sancti Ledgerii, a medio die et a certio terra Sancti Petri, a sero Jotselmi et Duranni, et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno die et deinceps. Actum Campiloco. S. Runardi, qui firmare fierique jussit. S. Bernart. S. Lantelt. S. Dodonis. S. Stephani. S. Bernardi. S. Dominici. S. Eldeberti. Data mense junio, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus fecit. (Bibl. nat. cop. 16-113; B. o. 239, CCXXXVII.) (Au dos:) Rainardi, in Campiloco. 2462. 998, juin. CHARTA QUA BERNARDUS UXORQUE EJUS LANTELDIS, ET FILIUS EORUM DODO VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA CAMPILOCO, BERNARDUSQUE ET RAINARDUS PECIOLAM CAMPI IN EADEM VILLA DANT. Notum sit omnibus, quod ego Bernardus et uxor mea Lanteldis et filius meus Dodo vendimus monachis Cluniensibus aliquid ex rebus nostris in pago Cabilonensi, in Campiloco villa, in fine Fabriacense: videlicet campum ad Lavarennas vocatur; et terminatur a mane terra {543}Amandi, a medio die terra Stephani, a sero et a cirtio Sancti Petri. Et accepimus precium quod valuit solidos II; et faciant quod voluerint in omnibus. Actum Campiloco villa. Donant etiam ipse Bernardus et Rainardus in ipsa villa unam peciolam de campo pro animabus patris ac matris eorum, et omnium parentum suorum, terminatam de tribus partibus terra Sancti Petri, de IIIIa parte Sancti Leogdegarii; et faciant quicquid voluerint. S. Bernardi et uxoris ejus Lanteldis et filii ejus Dodonis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Stephani. S. Rainardi. S. Wabonis. S. Domi[ni]ci. S. Rotberti. S. Rotberti. S. Bernardi. S. Rainaldi. Data mense junio, regnante Rotberto rege anno II. (B. o. 763, DCCLVIII.) ?? 2463. 998, juillet. CHARTA QUA NOE NOTUM FACIT SE SERVUM, NOMINE GIRBERTUM, CUM INFANTIBUS SUIS, MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Notum sit omnibus, quod ego Noe dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quendam servum, nomine Girbertum, filiosque ejus et filias, et quicquid habet vel habere poterit, omnia dono Sancto Petro; et faciant monachi quod voluerint ab hodie et deinceps. Actum Cluniaco puplice. S. Noe, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Ornardi. S. Gisleberti. S. Leotaldi. S. Aremberti. Data mense julio, regnante Rotberto rege anno II. Ebrardus levita scripsit. (B. o. 696, DCXCII.) ?? 2464. 998, septembre. CHARTA QUA STEPHANUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM CUM SERVIS IN VILLA AZIACO, PROPTER SERVUM CUJUS PEDEM AMPUTAVERAT. Omnis homo quandiu in salo prĉsentis vitĉ agonizat, summa vi, summoque ingenio studere debet, ut ex reditibus quas jurĉ hereditario possidere videtur ĉterna premia mercetur. Igitur notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Stephanus, reminiscens {544}pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco qui dicitur Cluniacus, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis quĉ sunt site in pago Maticensi, in villa Aziaco: hoc est curtilum indominicatum, ubi Tedgerius stat; terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a certio terra Sancti Petri. Infra isto terminio, sicut insertum est, ita dono Deo pro remedio animĉ meĉ, et pro emendatione pro quodam servo cujus pedem amputavi. Dono etiam quendam servum, nomine Boninum; fatiantque monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps de omnibus. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias XXX persolvat. Actum Cluniaco publicĉ. S. Stephani, qui fieri firmarique rogavit. S. Aldrici clerici. S. Stephani. S. Heldini. S. Bernaldi. S. Lanberti. S. Duranni. S. Gundulfi. S. Oddoni. Data mense septembri, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scripsit. (Bibl. nat. or. 65; cop. 16-114, extraits; B. o. 576, DLXXII.) (Au dos:) Stephanus, [in villa] Aziaco. 2465. 998, avant le 20 octobre. PRĈCEPTUM RODULFI REGIS, QUO CONFIRMAT DONATIONES FACTAS MONASTERIO CLUNIACENSI, VIDELICET VILLARUM QUAS VOCANT TUSCIACUM, AMBARIACUM, SAVINIACUM, ETC. IN COMITATIBUS LUGDUNENSI, FORENSI ET VIENNENSI. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Rudolfus, divina favente clementia, regni tenens gubernacula potenter. Quoniam prĉclarius {545}et laudabilius, jucundiusque nichil esse omnino nostro comprobatur judicio, quam si regnum nostrum tali sub regimine disponatur, ut in his quĉ justa sunt et honesta, una majorum concordia [sit] et minorum; unde certius innotescere volumus omnibus sanctĉ ecclesiĉ filiis, œvi prĉsentis hominibus et futuri temporis fidelibus, qualiter Odelonis, Cluniensis monasterii abbatis religiosissimi, fratrumque inibi jugiter in Dei sanctorumque Petri et Pauli apostolorum servitio desudantium, petitionibus animo sat libero libentique consentientes, scripta et dationes regum temporis antiquitate nos prĉcedentium, quantum nostro juri regnoque ubivis partium attinere videtur, renovare, perpetualiterque firmare curavimus. Quod uti talibus et tantis et tam prĉclaris personis vota assentionis exibere decet, regiĉ dignitatis agere non piguit auctoritatem. Concedimus enim loco prĉfato omnibus virtutum monilibus decenter adornato, villas his nominibus assignatas, Lugdunensique in comitatu sitas: Tusciacum scilicet, et Ambariacum, cum Saviniaco et Boliniaco, cum hĉreditate a Vuidone, archiepiscopo, eisdem donata, villaque Cavariaco cum superposita Sancti Johannis ecclesia villaque Romana cum ecclesia superposita; Forensi quoque in comitatu: Sancti Victoris basilicam, Artedunum villas et Polliacum, cum super constructis sibi ĉcclesiis; in Viennensi autem comitatu, Taberniacum, Causellam, Brachostum, Medonem, Insulam inter binas has aquas Bulbarum et Carussium, cum ecclesiis eis super instructis, capellam quoque de Chandiaco, cum hĉreditate Ratburni, quantum ejus concessu ad prĉfatum locum pervenit, seu quicquid in Girziaco jure prĉnominatorum participat fratrum. Hĉc igitur omnia, tam in capellis quam casis, casalibus, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, sationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscariis, montibus, vallibus, alpibus, planiciebus, servis ancillisque nec minus, et omnibus quĉ dici nominari possunt, aut excogitari ad prĉdictos locos pertinentibus, prĉsentialiter habitis et in futuro adquirendis, sint in jure cœnobii ejusdem et {546}abbatis nunc temporis ibidem presidentis ejusque successorum, ad communem utilitatem fratrum ibi pro tempore Deo servientium, jure quieto ac absque alicujus contradictione seu inpugnatione. Quam nostram donationem si quis infringere seu violare voluerit, infernales sentiat pœnas, centum auri purissimi libras camerĉ nostrĉ persoluturus. Quod ut verius a nobis factum credatur et nunquam a posteris nostris infringatur, manus propriĉ scriptis roboravimus, et sigillo nostro jussimus insigniri. Signum (Monogramme) domini Rodulfi regis nobilissimi. Ego Padolfus cancellarius, ad vicem Burchardi, archiepiscopi et archicancellarii, recognovi. Actum in Paterniaco, anno incarnationis Dominice DCCCC XC VIII, regni vero Rodulfi regis quinto, feliciter. Amen. (C. 63 et copie de P.-J. de Rivaz.) ?? 2466. 998, 20 octobre-31 décembre. PRĈCEPTUM RODULFI REGIS, QUO CONFIRMAT POSSESSIONES MONASTERII CLUNIACENSIS, VIDELICET PATERNIACUM, ROMANUM MONASTERIUM, ETC. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Ruodolfus divinĉ nutu clementiĉ regiĉ dignitatis ornatus honoribus. In restaurationibus ĉclesiarum Dei perpetuisque solidationibus summo mentis affectu plurimum operam dare preutilis et honesti fore propositum negotii nostri noticiam minime latitat, unde omnibus sanctĉ ĉclesiĉ filiis, evi prĉsentis hominibus et futuri temporis fidelibus, certius innotescere volumus, qualiter ob Agildrudis reginĉ, conjugis nostrĉ dilectissimĉ, archiprĉsulisque Purchardi, necnon domni Utelonis, Cluniacensis monasterii abbatis, justas et honestas peticiones, prĉcepta regalia seu cartas vel donationes ab aliis fidelibus eidem Cluniacensi monasterio, quantum nostri in finibus regni habetur factas, in unum collecta {547}corpusculum, more patris nostri beatĉ memoriĉ, nominatim omnibus missis renovavimus. Pertinent igitur ad locum prĉdictum Paterniacum monasterium et Romanum monasterium, cum omnibus appendiciis eorum; in episcopatu Lugdunensi: Saviniacum, Farencum, Ambariacum, Boliniacum, ecclesia quĉ dicitur de Oratorio, ecclesia Sancti Andeoli, Luiniacum, Tussiacum, Cavariacum, villa nomine Romanos, Taluzatis, portus de Osa, Vivariacum, piscinĉque aliquot, Darbonacum, Anberta, Poliacum, Artedunum, ecclesia Liergis, ecclesia de Vallibus, ecclesia de Rodnens, cum omnibus ad ea pertinentibus; in episcopatu Viennensi: Croptas locus, Taderniacum, Caussella, ecclesia Sancti Desiderii, Bracost, Brucins, Jarzin superior, Jarzin subterior, mansiones de Vienna cum ecclesia, villa Salpaisa, Mons Judeus, ecclesia de Candiaco, Medons, villa quĉ vocatur Insula, inter Bullam et Carusiam, cum omnibus eorum appendiciis; in episcopatu Valentinensi: ecclesia de Monte Ison, ecclesia de Aleso; in episcopatu Vivariensi: ecclesia Sancti Georgii, locus Rumpone, locus ad Fontes Cellarionis, cum aliis quibusdam; in Proventia: cella Sancti Amandi, castrum Colonzellas, cella Sancti Pantaleonis, Tudeleta, Poiodolen, castrum Condorcense, cella Rosacensis, cella Canagobiacensis, Valentiola, Teiza; mansiones de castro Avinione et Arĉlatensi urbe, et Monte Vivario, quicquid ibi acquisistis, et in villa Ribedanias. Hĉc igitur teneat abbas Utelo, monachique sub eo locati, successoresque eorum, cum omnibus quĉ antecessores ejus in regno nostro acquisierunt aut ipse aut adhuc acquisiturus cum successoribus erit. Ut autem hec a nobis facta credantur, et numquam a posteris nostris infrangantur, manu nostra roboravimus et sigillo nostro jussimus insigniri. Signum domni Ruodolfi (Monogramme) regis nobilissimi. Ego Paldolfus cancellarius recognovi. {548}Actum Viveisi, anno incarnationis Dominicĉ DCCCC XC VIII, indictione VIIII, regni vero Rodolfi regis sexto, feliciter. Amen. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2281, nş 3; cop. 283-10; C. 72.) (Au dos:) Preceptum Rodulfi, de Paterniaco monasterio atque Romano, plerisque locis aliis. 2467. 998 (?). CONSTITUTIO HUGONIS, ABBATIS FARFENSIS, DE RECIPIENDIS CONSUETUDINIBUS CLUNIACENSIS MONASTERII IN CŒNOBIO FARFENSI. Audite, fratres dilectissimi, quod modo, etc. (Mabillon, Ann. Bened., t. IV, p. 119.) ?? ?? 2468. 998, 24 octobre, à 999, 23 octobre. CHARTA QUA GOULRICUS SUBDIACONUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA TURNIACO. Ego, in Dei nomine, Goulricus subdiaconus dono ad locum Cluniacum vineam unam in villa Turniaco, vineam unam que abet terminationes a mane terra Sanctĉ Mariĉ, a medio die terra Bernardi, a sero terra Sancti Petri, a certio via publica. In eo tenore, ut quandiu vixero teneam et in omnibus annis quatuor sextarios de vino persolvam, et postea hĉc donatio firma et stabilis permaneat. S. Goulrici. S. Bernardi. S. Rothardi. S. Aalranni. S. Bernoni. S. Constancii. S. Ingelberti. Data regnante Rodberto anno III. (Bibl. nat. cop. 16-168; B. o. 182, CLXXX.) (Au dos:) Goulricus in Turniaco. {549}2469. 998, 24 octobre, à 999, 23 octobre. CHARTA QUA ADALGERIUS ET UXOR EJUS WANDALMODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CURTILOS SERVOSQUE IN VILLA BUFERIAS. Sacrosancto loco Cluniensi, ego Adalgerius et uxor mea Vuandalmodis donamus de rebus nostris in pago Maticensi, in villa Buferias, duos curtilos. Unus curtilus terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero terra Girardi; alius curtilus terminat a mane via publica, a medio die terra Landrici, a sero de ipsa hereditate, a certio via publica. Donamus etiam duos servos Ildinum et fratrem ejus Girbertum; in tali tenore, ut quamdiu ego Vuandalmodis vixero teneam. In vestitura vero donamus unum campum: terminat de omnibus partibus terra Danihel; post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Aalgerus, Vuandalmodis. S. Anselmus. S. Heldradi. S. Guntardi. S. Rodberti. S. Bernardi. S. Maioli. S. Tedbaldi. Regnante Rodberto anno III. (Bibl. nat. 16-169; B. o. 257, CCLV.) (Au dos:) Carta Adalgerii et Vuandalmodis in Buferias villa. 2470. 998-1026. CHARTA QUA MILO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM BES IN VILLA QUĈ DICITUR MONTILICUS. Divina pietate legumque actoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter ego quidem Mylo, in pro remedium anime genitorum meorum Arengaudum, Anastasia, Ayroardi, [fratris mei], dono Domino Deo sanctisque suis apostolis Petro et Paulo, adque Sancto Jhoanne, ad locum qui dicitur Cluniaco, hubi domnus Hoydelus abbas preesse videtur. Sunt res ipsas in pago {550}Lucdunense, in agro Casnense, in villa qui dicitur Montilicus: hoc sunt curtiferi [cum] campis, pratis, silvis, pacuis, omnia in omnibus ad jam dictum locum dono, nisi tantum tali interposito pacto quamdiu Dei miseraciones vitales habuero aures teneam et possideam, post meum quoque discessum ad jam dictum locum perveniant; nisi tantum cum reservo unum curtilum, qui terminat a mane rivolum adque fonte, (et pradum reservo ad ipsa fonte), a medium die, a sero, a cercio terra Hachardi. Infra hos terminios, ipsum reservo, et campum quem vocant Ardenisco et tres peciolas de aliis terras: istas res denominatas reservo; alias res quicquid in ipsa villa mihi advenit vel advenire debent, omnia in omnibus ad predictum locum ego quidem Milo dono, sicut supra insertum est, et faciant Deo devoti quid voluerint. Si ego, au ulla emissa persona venerit, qui hanc donationem calomniare voluerit, auri uncias coactus componat X. Et ut hec mea donacio firma permaneat, manu mea propria, ceterisque parentibus meis et amicis firmare postulavi. S. Durannus, Yvo, Adlardus, Adalberdus, Adso, Rotlannus, Adsilinus, Wichardus, alius Durannus. Data per manu Johanni sacerdoti, ad vices cancellarii, in die lunis, VI nonas maii, regnante Raulfo rege. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 39; B. o. 580, DLXXVI.) (Au dos:) Carta Mylonis in villa Montilicus. 2471. 998-1026. CHARTA QUA FREDELANNUS UXORQUE EJUS AALAIDIS ATQUE FILIUS EORUM BERAT DANT MONASTERIO CLUNIACENSI SILVAM QUAM VOCANT BES PROPE FLUVIUM ARARIM. Sacrosancte Dei archisterii Cluni[ensis] ecclesie in sancti principis apostolorum Petri et Pauli honore dicate, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, ego quidem, in Dei nomine, Fredelannus et uxor sua Aalaidis et filius eorum Berat, cogitans casum humane fragilitatis, ut beatus Petrus in die exitus mei michi sit atjutor atque protector, {551}pro remedio videlicet anime mee omniumque parentum meorum, cedo jam dicte Cluniensi ecclesie et monachis ibidem in Christo militantibus aliquit ex rebus meis, hoc est silva que vocatur Bes, omnia quicquit justum abere visus sum, totum et integrum dono Deo et sanctorum Petri et Pauli, et monachis ibidem manentibus. Et terminat a mane Ararim fluvium, a medio die Sancti Stephani, a sero pratis, a cercio terra Sancti Martini. Ea videlicet racione, ut ab hac die liberam et firmissimam, in Dei nomine, habeant potestatem ipsas res vendendi, habendi, seu liceat conmutandi, aut perdonandi, aut quicquit juste elegerint faciendi. Si quis vero contra hanc benivolam donacionem aliquam calumniam inferre tentaverit, nullatenus evindicet quod repetit, set componat quibus litem intulerit, auri libras XX; et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Calumniosus autem ille contradictor quicunque fuerit, Dei auctoritate beato Petro traditam potestate anathematizatus, sociatus proditori Jude, et Datan, et Abiron, simulque Core halienus abeatur a superne patrie beate possessione. S. Fredelannus et uxor sua Aalaidis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Leodegarii. S. Stephano et alio Stephano. S. item Leodegario. S. Raimont. Actum castellum Cameleto. Datavi die lunis, II kal. f[ebruaria]s, annis... Rodulfo rege. (Bibl. nat. or. 69; cop. 19-220; B. o. 448, CCCCXLV.) ?? 2472. 998-1026. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS AMALTRUDIS DANT MONASTERIO GRACIAGO RES SUAS IN VILLA VOROCIO, IN PAGO VELLAICO. Sacrosancta Dei ĉcclesia que est edificata in honore sancti Petri apostoli in loco qui dicitur Graciago, ubi Johannes sacerdus preesse videtur; ob oc igitur enim, in Dei nomen, Bernardus et uxor sua Amaltrudi, pro amore Dei omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus sancti, et pro redemcione animas nostras, et pro anima patrem meum Ariberno {552}et matre mea Raginguis et pro cunctum parentorum meorum, dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote qui ibidem cotidie servit, aliquit de res meas qui ex hereditate ipsas res michi legibus obvenerunt. Sunt autem ipsas res in pago Vellaico, in aice et vicaria Bassense, in villa que dicitur Vorocio: in ipsa villa dono de uno maso la tercia parte cum mansiones et orto, campis, pratis, silvis, cum ipsis aicis. Dum vivit teneat; post suum discessum ad ipsa casa Dei remaneat pro sepultura et pro redemcione animas nostras: quantum ad ipsas res aspicit vel aspicere videtur, totum et ad integrum dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote qui ibidem adservit. Et ego Bernardus dono in vestitura Sancti Petri de Graciago de anno in anno uno sesterio de annona. De repeticione vero sane. Et si ullus homo, qui contra res istas ire aut agere vel inquietare presumpserit, non eis liceat vindicare quod repetit, sed in primis ira Dei judicii et omnibus sanctis suis incurrat et cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini participationem habeat, in infernum vivus sit demersus et ad memoriam non perveniat ante Dominum; et postea carta ista firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Facta carta ista feria VII, VI nonas julii, regnante Roberto rege. Signum Bernardo, qui carta ista fieri et firmare jussit vel rogavit manu sua firma. Signum Girberno. Signum Chaferio. Signum Johanno sacerdote. Signum Duranno; isti sunt firmatores. Nizecius scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-226.) (Au dos:) Carta de villa Vorocio. 2473. 998-1026. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS BILIERTS VEL BILIARDIS DANT MONASTERI CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VERZIACO. Placuit atque cumvenit inter dumnum Oydiloni abatis cum rectores Sancti Petri Cluniensi, et Durant. Ego Durannus et uxor sua Bilierts {553}redonunt aliquit de res illorum, qui es situs in pago Matisconense, in villa que dicitur Verziaco: hoc est vinea una qui abet in longo perticas XVI, in lato II; qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medium diem rio volventem, a sero Lanbert cum eres suos, a cercio Sancti Petri. Infra istas terminationes, vobis donamus pro ipsum scammium qui vos nos fecistis, sine nullum contradicentem. S. Durant, cum uxor sua Biliart, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Otbranno. S. Loyno. S. alium Otbranno. S. Gondranno. S. Raynolt. Data per manu Ingelbert, die martis, VIII idus decembris, scripsi regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-176; B. o. 437, CCCCXXXIIII.) (Au dos:) Scamium Durant in Verciaco. 2474. 998-1026. CHARTA QUA LUYNUS ET UXOR EJUS RANGERS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA VERZIACO. Placuit atque convenit inter Oydoloni abatis cum rectores Sancti Petri Cluniensi, de terras illorum qui inter illos se scamiaverunt. Ego Luynus et uxor sua Raingers rescamiaverunt aliquit de res illorum qui es situs in pago Matisconensi, in villa Verziaco, curtilum unum cum vinea insimul tenentem, qui terminat a mane Sancti Petri, a medium diem Otbranno, a sero via publica, a cercio Grimolt. Et in alio loco campum unum qui abet in longo perticas XXII, in lato II et dimidia; qui terminet a mane terra Sancta Maria, a medium diem de ipsa ereditate, a sero Sancti Vincenti, a cercio Aylolt. Infra istas terminaciones vobis donamus in locum scammium ipsum qui vos fecistis, sine nullum contradicentem. S. Loyno cum uxor sua Raingert, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Gondranno. S. Costancio. S. Durant. S. Raynolt. S. {554}Otbranno. Data per manu Ingelbert, die martis, VIII idus decembris, cripsi regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-176 vş; B. o. 438, CCCCXXXV.) ?? 2475. 998-1026. CHARTA QUA OTBRANNUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA VERZIACO. Placuit atque cumvenit inter Oydoloni abatis cum rectores Sancti Petri de terras illorum. Ego Otbrannus et uxor sua Rotrudis donunt aliquit de res illorum qui est in villa Verziaco, curtilum unum cum vinea, qui terminat a mane et a medium diem et a cercio Sancti Petri, a sero via publica. Infra istas terminaciones, vobis donamus in locum scammium, sine nullum contradicentem. S. Otbranno, qui fierit et firmare rogavit. S. Gondranno. S. Loyno. S. Durant. S. Rainoldo. S. Amalberto. Ego Ingelbertus, die martis, VIII idus decembris scripsi, regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-176 vş et 177; B. o. 439, CCCCXXXVI.) ?? 2476. 998-1026. CHARTA QUA JOSBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA DAVAYACO. Sacrosancte Dei ecclesie monasterii Cluniensi cenobii, que in honore Petri et Pauli erit consecrasti, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur. Igitur nomine Josbertus donavimus Domino Deo Petri et Pauli, pro remedium anima sua, ereditatem qui est in pago Matisconense, in hagro Fusciaco, in villa Davayaco, oc est prato in Balaosa vocat. Habet in longitudine perticas XVIIII et pedes VIII, in uno fronte perticas VIIII et pedes V, in alio fronte XIII; terminat a mane Sancti Petri et Sancti Leodegarii, a sero Euvrardi, a medio die et a cercio aqua currente. Et dono una pecia de terra cum supraposito, quam conquisierit de ancilla {555}Sancti Petri, quantum ibi habeo totum vobis dono. Et faciatis quid volueris sine ullo contradicentem; omni tempore firma permaneat. S. Jhoannis. S. Emina, mulier sua, qui consemsit. S. Erverio. S. Costabulo. Constantinus escripsit die jhovis, in kalendis decembris, in tempore Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-55.) ?? 2477. 998-1026. CHARTA QUA EVA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SENIORIS SUI MILONIS, DUOS MANSOS ET SERVOS ALIQUOT IN VILLA JUGIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego, in Dei nomine, Eva dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo unum mansum in villa Jugis, pro remedio senioris mei, nomine Milonis, animĉ, atque meĉ. Dono etiam alium mansum in ipsa villa, et omnia quĉ ad ipsos duos mansos pertinere videntur: hoc sunt campi, prata, silvĉ, quĉsitum et ad inquirendum. Dono etiam duos servos, Fulchardum et Deodatum, fratrem ejus, et sororem illorum, nomine Osannam, et alium, nomine Bertardum, cum uxore sua et infantibus suis. Facio autem hanc donationem pro redemptione animĉ senioris mei Milonis et meĉ, ut Dominus liberare eas dignetur de pĉnis inferni. Si quis autem hanc donationem nostram calumniari presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, deinde omnium sanctorum, et cum Dathan et Abiron vivus in inferno descendat. S. Ĉvĉ, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Witberti. S. Gisliberti, Aremberti, Albuini, Arlei, Bernardi. Actum publice Cluniaci, die dominica, III kalendas martii, regnante Rodberto rege. (B. o. 122, CXX.) ?? 2478. 998-1026. CHARTA QUA ALTASIA ET FILIUS EJUS AYMINUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA ASNERIAS. Dilecto Deo et hominibus dunno Odiloni, abbati Cluniensis cĉnobii, {556}monachisque Sancti Petri. Nos venditores, scilicet Altasia et filius meus Ayminus, vendimus aliquid de rebus nostris: hoc est unum pratum quod jacet in pago Ludunensi, in villa Asnerias; et terminatur a mane decrepito, a medio die et a sero terra Sancti Vincentii, a certio Utulrici. Infra istas terminationes, vendimus et transfundimus vobis pro pretio V solidorum; et faciatis quicquid facere volueritis, nullo contradicente. Qui autem contradixerit, auri libras persolvat II; et hĉc venditio firma et stabilis perpetualiter permaneat. S. Altasiĉ et filii sui Aymini, qui vendiderunt et firmare rogaverunt. S. Widonis presbiteri. S. Unberti. S. Gonsonis. Data per manus Ingelberti, die dominica, II nonas decembris, regnante Rodulfo rege. (B. o. 454, CCCCLI.) ?? 2479. 998-1026. CHARTA QUA ODO, FILIUS DODONIS ET RAIMBURGIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN NAVES NOMINATUM. Divinus sermo nos ammonet dicens: ĞIn celo vobis thesaurisate thesauros, ubi neque erugo, neque tinea demoliturğ, et alibi: ĞSi divites esse cupitis, veras divitias amate, ad illam patriam celestem tendentes, ubi non deficiunt ob multitudinem assistentiumğ. Quamobrem ego Odo, filius Dodonis et Raimburgis, Dei amore ductus, pro animĉ meĉ remedio, dono beatis apostolis Petro et Paulo campum unum qui dicitur in Naves, habentem in fronte XVIII pedes, in longo XXX perticas; terminatur undique secus terram Sancti Petri. S. Dodonis. S. Raimburgis, matris suĉ. S. Constantii. S. Ermenardi. S. Otberti. Facta est hĉc donatio mense junio, feria V, vigilia Sancti Johannis, Rotberto rege regnante. (B. h. 415, CCCCXVIII.) ?? {557}2480. 999, janvier. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, ET VIVIANUS PRIOR, NOTUM FACIUNT SE CASTRUM CONDORCENSE MILITI PETRO ET UXORI EJUS FILIISQUE EORUM IN PRECARIA CONCESSISSE ET INVICEM TRES MANSOS IN VILLA RIBADANICAS AB ILLIS RECEPISSE. Salvator noster veniens in hunc mundum per incarnationis suĉ mysterium, iste mos inolevit, ut christiani fideles dando ex suis reditibus, a locis sacratissimis more prestariĉ adipiscantur. Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod adiit presentiam domni Odilonis, abbatis, et domni Viviani, prioris, ceterorumque fratrum Cluniensis monasterii, quidam bone memoriĉ miles, nomine Petrus, et conjux ejus, nomine Ermengardis, postulantes ut eis quasdam res Sancto Petro delegatis more prestariĉ inpertiri dignarentur. Quorum peticionibus annuentes, supradictus abbas et ceteri fratres sub eo degentes, dederunt supradicto militi Petro et uxori ejus Ermengarde et duobus infantibus qui de illis nati fuerint, castrum vocabulo Condorcense, et quicquid ad ipsum castrum aspicit vel aspicere videtur, hoc sunt ĉcclesiĉ, vineĉ, campi culti et inculti, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, exitibus et regressibus, exceptis duobus mansibus (sic), unum quem Ansetrudis cum filiis suis tenet, et alium quem Acardus excolit, et quicquid ad ipsos duos mansos aspicit vel aspecere videtur, in vineis, campis, quantum ĉdificare potuerint illi qui eos tenuerint, sine ullius hominis ammiratione, cetera autem suprascripta teneat Petrus et uxor ejus Ermengardis, et duo infantes qui de illis nati fuerint: tali vero ratione, [ut] quandiu ipsi vixerint teneant et possideant; post illorum discessum, Sancto Petro revertantur supradictas res. Ut autem senioribus jam dicti loci non sint hĉc in molestia, donant econtra supradictus Petrus et uxor ejus Ermengardis Sancto Petro mansos tres in vicaria Campica, in villa Ribadanicas, {558}et quicquid ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur, cultum et incultum, quĉsitum et inquirendum, totum et ab integrum, tali vero ratione, ut quandiu vixerint Petrus et Ermengardis, et duo infantes qui de eis nati fuerint, teneant, et omni anno in vestitura IIIIor sextarios inter panem et vinum persolvant et post illorum obitum Sancto Petro revertatur. Et si ipsos tres mansos non potuerint quietos facere Sancto Petro, de alia hereditate componant. Hĉc donatio firma sit, stipulatione subnixa. Sane si quis homo, vir aut mulier, aut aliqua omissa persona, qui post discessum Petri et Ermengardis et duorum infantum qui de eis nati fuerint, supradictas res invadere aut calumniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incidat et beatĉ Mariĉ et beati Petri, apostolorum principis, et omnium sanctorum quos continet cĉlum et terra, veniantque super eum omnes maledictiones quas habet scriptas vetus et novum Testamentum, sitque pars ejus cum Datan et Abiron, et cum Juda, traditore Domini, nisi ad emendatione venerit. Facta carta prestaria ista in mense januario, feria V, regnante Rodulfo rege anno VI. S. Petrus et uxor sua Ermengardis, qui carta ista scribere et firmare rogaverunt manus illorum firma. S. Pontii, filii illorum. S. Umberti. S. Emerioni. S. Tetberti. S. Girardi presbiteri. S. Bonfilii. S. Tetbaldi. S. Rodulfi. S. Letbaldi. S. Adalbaldi. S. Dadoni presbiteri. S. Vuichardi. S. Sufficia. Bertrannus presbiter scripsit. (Bibl. nat. or. 73; cop. 16-162; B. o. 718, DCCXIIII; collect. de Bourgogne, t. LXXXVI, pièce 31.) (Au dos:) Precaria Petri de castro Condorces, in pago Provinciĉ, in episcopatu Dyense. 2481. 999, janvier. CHARTA QUA BERNUISIA DAT CONSTABULO ET GRIMĈ, UXORI EJUS, CURTILUM IN VILLA RUFIACO. Domino fratribus Custabulo et uxor sua Grima. Igitur ego Bernuisia, pro amore et benevoluntate quam contra vos abeamus, propterea dono vobis de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in ipsa villa Rufiaco, oc est curtilo qui terminat a mane {559}de ipsa ereditate, a medio via publica, a sero Lespranno, a cercio Sancti Petri. Infra istas terminio, totum vobis dono et una medietate, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Rufiaco pullice. S. Bernuisia, qui fieri et firmare rogavit. S. Joanni. S. Dominico. S. Costancius. S. Climento. S. Amoldo. Data per manum Eldradi, sub die lunis, mense janoarius, anno III Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-171.) (Au dos:) Donacio Bernuisa in Rufiaco. 2482. 999, mars. CHARTA QUA BLISMODIS, CONSENTIENTIBUS VIRO SUO ET FILIO EORUM, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTĈ MARIĈ DE TALUZATE, IPSAMQUE VILLAM ET ALIAS RES. Christo cunctorum clementissimo auctori dignĉ deservire desiderantium, ejusque vivifico nomine fruentium, utriusque sexus hominum talis sollicitudo et diuturna sinceraque debet esse intentio, quatenus loca ipsius nomini dedicata, benigno affectu incolere atque suis donariis decentissimo honore studeant exornare; scientes procul dubio recepturos se a Christo Domino in prĉsenti tempore prosperitatem transeuntis vitĉ, atque demum in futuro perpetuitatis seculo ĉternam se adepturos beatitudinem felicis vitĉ, si ei in hac mortalitatis vita, quĉ sine delictis agi nequaquam potest, indubitanti animo strenuaque fide et benigna actione studuerint placere. Igitur hĉc ita esse perpendens atque fideli animo ea quĉ Domino placere valeant agere desiderans, ego, in Dei nomine, Blismodis, nobilissima femina, enormitatem peccaminum meorum considerans, atque pro his Domino satisfacere omnino concupiscens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniensi cœnobio, cui preest domnus Odilo, venerandus abba, ĉcclesiam sitam in pago Lugdunensi, quĉ est constructa in honorĉ {560}sanctĉ Dei genitricis Mariĉ et sanctĉ Maxime, in villa que vocatur Taluzatis, et quicquid ad ipsam ĉcclesiam aspicit vel aspicere videtur; totum ad integrum eis concedo. In ipsa quoque villa mansum indominicatum unum ubi Arulfus stat, et quantum manso ipsi pertinere videtur. Dono etiam eis unam vineam in jam dicta villa, medietatemque de silvis que ad supradictam villam aspitiunt. Hĉc omnia suprascripta dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cœnobio, ut ab hodierna die et deinceps sine ullo contradicente rectores ejusdem loci teneant et possideant, et quod facere voluerint faciant. Dono etiam eis ab hodierna die duo mancipia his nominibus: Vuandalfredum et Letardum. Dono etiam jam dicto loco quendam mansum post meum obitum, quem vocant Trucium, cum omnibus quĉ ad ipsum mansum aspitiunt vel aspicere videntur, et faciant supradicti monachi post meum obitum quod voluerint ĉvo perpetuo. Dono etiam ad supradictum locum, post meum obitum et post obitum senioris mei Albuini, et post exitum filii nostri Albuini ab hoc seculo, supradictam villam Taluzatem cum omnibus que inibi teneo vel possideo, campis scilicet, pratis, vineis, silvis, et mansum de Vacaritias cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, villamque quam vocant Sortiacum cum omnibus que inibi teneo vel possideo, vel que dare possum. Hanc igitur donationis cartam dono pro remedio animĉ meĉ et genitoris genetricisque meĉ et pro animabus Adalardi et Hĉctoris et Gotiscalchi pontificum, pro anima quoque senioris mei Albuini et filii nostri Albuini et pro animabus omnium parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, et pro animabus omnium christianorum, ut omnibus nobis in commune profitiat. Si quis vero, quod minime credo, contra hanc donationem a me libentissime factam, aliquam litem inferre presumpserit, primitus iram Dei Patris omnipotentis incidat et beatissimĉ Dei genetricis Mariĉ sanctique Petri, apostolorum principis, omniumque apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum, {561}et omnium sanctorum quos continet cœlum et terra, veniantque super eum omnes maledictiones quas continet vetus et novum Testamentum; cogente autem juditiaria potestate, cui litem intulerit auri libras centum persolvat, et hĉc donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Taluzatis villa publicĉ. S. Blismodis, nobilissimĉ feminĉ, qui hanc donationem fieri firmarique jussit. S. Albuini. S. item Albuini, filii ejus. S. Aynone. S. Raimondis. S. Dalmaci. S. Artaldi. S. Joceranni, fratris ejus. S. Warini. S. Silvionis. S. Arnaldi. S. Aymenrici. S. Jarentonis. S. Arrici. S. Hugonis. S. Arnulfi. S. Aimini. S. Ansterii. S. Bernardi. S. Tehotgrini. S. Wilelmi. S. Adalonis. S. Anscherici. Data mense marcio, regnante Rodulfo rege anno sexto. Ego frater Ebrardus, levita indignus, scripsi. (Bibl. nat. or. 74; B. o. 15, XIIII.) (Au dos:) Carta Blismodis, quam fecit Sancto Petro, de Taluzate villa, que dicata [est] in honore sanctĉ Mariĉ, in pago Lucdunense. 2483. 999, 13 avril. PRĈCEPTUM OTTONIS, ROMANORUM REGIS ET IMPERATORIS, QUO CELLĈ SANCTI MAIOLI IN CIVITATE PAPIA OMNES RES ET PROPRIETATES AD EAMDEM PERTINENTES CONFIRMAT. In nomine sancte et individuĉ Trinitatis. Otto, Dei gratia Romanorum imperator augustus. Notum sit omnibus fidelibus nostris, quoniam ob petitionem domni Odelonis, venerabilis abbatis, et salutem anime nostrĉ, per hoc nostrum preceptum confirmamus cuidam cellĉ in honore sanctĉ Mariĉ dicatĉ, in civitate Papiĉ sitĉ, ad Cluniacum monasterium dono et traditione Gaidulfi, suorumque heredum pertinenti, quĉ quondam capella dicebatur Gaidulfi, sed nunc ab omnibus {562}cella dicitur Sancti Maioli, omnes res et proprietates ad eandem cellam intus et foris pertinentes, quas nunc habet vel in futuro Deus ibi concesserit, cum terris cultis, et incultis, aquis, molendinis, piscationibus, omnibusque rebus mobilibus et immobilibus; ea videlicet ratione, ut jam dicta cella habeat, teneat, firmiterque possideat, et semper in ordinatione et dispositione Cluniacensis abbatis, sicut Gaidulfus ordinavit, permaneat. Etiam cum nostra donatione et auctoritate, insuper imperiali jubemus potentia, ut nullus dux, aut archiepiscopus, episcopus, marchio, comes, judex, vicecomes, nullaque imperii nostri magna parvaque persona de predicta cella aut suis pertinentiis intromittere vel aliquid ordinare aut disponere, sine jussione et voluntate abbatis Cluniacensis, presumat. Si quis igitur hoc nostrĉ stabilitatis preceptum fregerit, componat centum libras auri, medietatem kamerĉ nostrĉ et medietatem in Cluniacensi monasterio. Quod ut verius credatur et semper observetur, manu propria roborantes sigillo nostro sigillari precepimus. Signum domni Ottonis (Monogramme) invictissimi imperatoris augusti. Heribertus cancellarius, vice Petri Cumani episcopi, recognovit. Data idus aprilis, anno Dominicĉ incarnationis DCCCCXCVIIII, indictione XII, anno tercii Ottonis regis XV, imperatoris III. Actum Romĉ feliciter. (C. 75; E. 164.) ?? 2484. 999, mai. CHARTA QUA HUGO, COMES CABILONENSIS ET EPISCOPUS AUTISSIODORENSIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MONASTERIUM QUOD PATER SUUS LAMBERTUS FUNDAVERAT IN VALLE AUREA, ID EST PAREDO, ET LOCUM SANCTI MARCELLI IN SUBURBIO CABILONENSI. Omnibus in unitate fidei viventibus [Christique misericordiam {563}prestolantibus et verbi Dei pabulo mentis sue archana alentibus, sermo intonat divinus, quod ita dispensacio Redemptoris quibusque consulit ditibus, ut ex propriis rebus, quas transitorie possident, centuplicatum valeant adquirere fœnus, si modo eisdem bene utendo rebus, ea quĉ habent studeant erogare pauperibus. Quod videlicet esse possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens, dicit: ĞDivitiĉ viri redemptio animĉ ejusğ; et juxta egregii predicatoris vocem: ĞDum adhuc vacat dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videntur, et donec hodie cognominatur, currendum et agendum est summopere quod in perpĉtuum nobis expediat.ğ Que scilicet causa nulla specie vel modo perfĉctius geri a quolibet creditur, nisi ab his qui, postpositis seculi impedimentis, abru[p]tisque omnibus retinaculis, sub monachico scemate, sponso qui in celis ĉst perhenni abitu, gestu atque actu applicare sese maluerint, quibus tantum vivere Christus est et mori lucrum. Igitur cunctis sancte matris ecclesiĉ filiis, tam presentibus quam futuris] notum esse volumus, quod beate memorie comes Lanbertus [per cuncta laudandus, nullique suis temporibus sub clamide terreni imperii in christiana religione secundus], ob amorem Dei omnipotentis, cooperante in hoc ipsum donno Maiolo abbate, quoddam cenobium, quod Vallis Aurea dicitur, in proprio construxit solo, in Augustidunensi pago, in honore Dei omnipotentis et gloriose Marie virginis, ac beati Johannis precursoris Christi, [ea siquidem fide, ea spe, atque devocione, ut quamvis ipse cuncta contemnere nequivisset, tamen, dum mundi contemptores, quos justo pro certo credebat, susciperet, mercedem justorum reciperet. Decrevit etiam eundem locum liberum esse ab omni cujuspiam loci subjectione ac seculari dominacione, ita ut liceret monachis inibi {564}degentibus Deo servire sub proprio pastore ac pro statu tocius ĉcclesiĉ Deo infatigabiliter preces effundere.] Qui etiam quandiu rebus humanis interfuit, ipsum locum decenter in omnibus adornare curavit, quem, quasi quodam amoris privilegio, pre omnibus dilexit. Sed quum, refrigescente caritate, supercrescens iniquitas jam jamque in quorumdam cordibus principatum sibi vindicat, venerabilis Hugo, filius ejus, gratia Dei se preveniente quĉ eum segregavit ac predestinavit presulem fore sue sancte ecclesiĉ, alto mentis intuitu perspiciens mundanos casus semper in deterius ruituros, simulque considerans supradictum locum in eodem statu quo pater suus decreverat omnino per se stare non posse, cum consilio [gloriosi] regis Rodberti, atque eorum qui simul aderant episcoporum, necnon Aeinrici ducis, jam dictum cœnobium cum omni integritate tradit beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi monasterio, cui preest donnus Odilo, ita ut habeat, tam ipse quam etiam sui successores, firmam auctoritatem eundem locum regere, [gubernare] ac secundum Dei voluntatem disponere, cum omnibus inibi pertinentibus ĉcclesiis, villis, [mansis, farinariis, servis et ancillis, utriusque sexus atque etatis, vineis, campis, exitibus et regressibus,] totum ad integrum. [Facit autem hanc donationem jam dictus presul Hugo Deo devotus, primum pro amore Dei, inde pro anima patris sui Lanberti ac matris sue Adeleydis, ac gloriosi Rodberti regis atque Aeynrici ducis, necnon pro animabus fratrum ac sororum nepotumque ac omnium utriusque sexus propinquorum, pro stratu etiam et incolomitate catholice religionis. Prostremo, sicut omnes christiani unius compage caritatis ac fidei tenemur, ita pro cunctis preteritorum scilicet ac futurorum seu presencium orthodoxis hĉc donacio fiat. Eodem etiam voto et desiderio, consilio et auctoritate supra memoratorum principum et episcoporum roboratus, tradit jam dictis apostolis ac prefato abbati fratribusque sibi commissis prelibatum Cluniacense cenobium incolentibus, necnon successoribus {565}illorum in perpetuum, locum Sancti Marcelli, in suburbio Cabilonensi positum, scilicet ubi idem ipse sanctus martir requiescit corpore, cum omnibus ad se pertinentibus, sicuti olim a Gausfredo comite, matris ejusdem presulis conjuge, Sancto Maiolo suisque successoribus fuit commissum, ad possidendum et ordinandum atque disponendum jure perpĉtuo, sine alicujus contradictionĉ.] Placuit etiam huic testamento inseri, ut ab hac die nec nostro, nec parentum nostrorum, nec cujuslibet terrene potestatis jugo subiciantur eadem loca; sed habeant rectorem [ac gubernatorem] Dominum nostrum Jesum Christum simulque donnum Odilonem, abbatem Cluniensium, ejusque successores in futura tempora [et generaciones generacionum. Si quis vero, quod minime, per Dei misericordiam, evenire credimus, vel ex propinquis, vel extraneis, vel ex qualibet condicione vel potestate, qualicunque calliditate contra hoc testamentum aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra vivencium, et deleat nomen ejus de libro vite, sitquĉ pars illius cum Juda, traditore Domini; eternis cruciatibus cum eo in inferno retrusus. Secundum mundiale vero lĉgĉ his quibus litem intulerit C auri libras exolvat, et conatus ipsius nullum vigorem obtineat; sed hĉc donacio omni auctoritatĉ fulta in perpĉtuum firma permaneat.] Actum suburbio Cabilonensi, cĉnobio beati Marcelli, in presentia regis Rodberti. S. Hugonis episcopi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Aynrici ducis. S. Ottonis, comitis. S. Widonis, comitis. S. Mauricii, comitis. S. Rodberti, vicecomitis. {566}S. Gaufredi. S. Richardi, comitis. S. Rodgerii, episcopi. S. Rainaldi, episcopi. S. Gisleberti. [S. Hugonis. S. Odulgarii. S. Remigii.] S. Walterii, episcopi. [S. Anserici. S. Giraldi. S. Wilengi.] S. Bernardi. S. Widonis, abbatis. Data mense maio, [indictione duodecima], anno incarnacionis Dominicĉ DCCCCmo XCş VIIIIş. Rodberte rege, anno quarto regni ejus. (A. m. 834.) ?? 2485. 999, après le mois de mai. PRĈCEPTUM ROBERTI REGIS, QUO CŒNOBII QUOD VALLIS AUREA DICITUR DONATIONEM MONASTERIO CLUNIACENSI FACTAM CONFIRMAT. In nomine sanctĉ et individue Trinitatis. Rodbertus, divina propitiante clementia, serenissimus rex. Sicut certum indubitanter est nullam potestatem nisi a Deo prorsus existere, sic consequens itaque est, ut quisquis ejus dispositione in terrenĉ potestatis culmine sublimatur, sub potenti ejusdem largitoris manu sese humiliat, eique de suis donis placere studeat. Quapropter notum sit omnibus per temporum curricula sibi succedentibus, tam regibus videlicet quam comitibus, cunctisque magistratuum gradibus vel reipublice ministratoribus, quod ad deprecationem Hugonis presulis nostri imperii fidelissimi, nostra regali auctoritate concedimus Cluniensi monasterio quoddam cœnobium quod Vallis Aurea dicitur, situm in Augustudunensi pago, consecratum in honore Dei omnipotentis et gloriosĉ Mariĉ virginis, ac beati Johannis Christi precursoris. Quod cœnobium beatĉ memoriĉ comes {567}Lantbertus per cuncta laudandus, nullique in suis temporibus in christiana religione secundus, ob amorem Dei omnipotentis in proprio construxerat solo, cooperante in hoc ipso opere domno Maiolo abbate. Qui etiam quandiu rebus humanis interfuit, ipsum locum decenter in omnibus adornare curavit, quem quasi quodam amoris privilegio prĉ omnibus dilexit, decreverat siquidem jam dictus comes eundem locum liberum esse ab omni cujuspiam loci subjectione ac seculari dominatione, ita ut liceret monachis inibi degentibus Deo servire sub proprio pastore ac pro statu totius ĉcclesiĉ Deo infatigabiliter preces effundere. Sed quoniam refrigescente caritate jam jamque in quorumdam cordibus, venerabilis Hugo, filius ejus, alto mentis intuitu perspiciens mundanos casus semper ruituros in deterius, simulque considerans supradictum locum, in eodem statu quo pater suus decreverat, omnino per se stare non posse, humiliter adiens nostram excellentiam, obnixe deprecatus est ut per preceptum regale, regali nihilominus auctoritate, jam dictum cœnobium Cluniensi monasterio cum omni integritate concederemus. Cujus petitionibus faventes, cum consilio episcoporum et principum regni nostri, auctoritate regali jam dictum cœnobium Cluniensi monasterio subdimus, cui preest domnus Odilo pastor venerandus, et quicquid ad jam dictum locum pertinet, precepto regali firmamus, et ratum ducimus, cum omnibus ad se pertinentibus, ĉcclesiis scilicet, villulis, vineis, campis, terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus majoribus et rivis minoribus, cum exitibus et regressibus, cum pascuis et omnibus adjacentiis, seu omnibus servis et ancillis, vel colonis cum infantibus suis et omni cognatione eorum, totum ad integrum cedimus atque transfundimus beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio, pro statu et incolomitate regni nostri, simul et principum nostrorum, atque omnium Christi fidelium, vivorum scilicet ac defunctorum. Precipientes ergo jubemus ut deinceps, per hanc nostrĉ sublimitatis auctoritatem, jure firmissimo predicti seculi judices, beati videlicet Petrus et Paulus et {568}domnus abba Odilo suique successores seu jam prefati cœnobii rectores vel monachi inibi Deo servientes, teneant, ordinent, et possideant, et liberum in omnibus potiantur arbitrium ordinandi quicquid eligerint, secundum regulam Sancti Benedicti. Et ut hĉc nostrĉ celsitudinis auctoritas firmior habeatur et per ventura tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillari jussimus (Monogramme). (C. 65.) ?? 2486. 999, 22 juillet. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CUJUSDAM ALODII CUM SERVIS IN VILLA BUXERIA. In nomine Domini. Notum sit cunctis, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, de rebus meĉ hereditatis, pro remedio animĉ meĉ et fratris mei Israel, quĉ sunt site in pago Matisconensi, in villa Buxeria, medietatem allodii quam ego et jam dictus frater meus Israel inibi habere videmur, in agro Laliacensi, quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur, pratis, campis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, cultum et incultum, totum ad integrum, transfundo medietatem jam dicti alodi. Dono et servum, nomine Petrum, et uxorem ejus Osannam cum omnibus filiis et filiabus eorum, eo tenore, ut hanc hereditatem nulli dent ad beneficium, neque ad defendendum; sed semper eam teneant indominicatum jam dicti monachi a die presenti, nullo contradicente. Si quis autem hanc cartam voluerit calumpniare ex propinquis meis, iram Dei omnipotentis incurrat, et duas libras auri componat; et ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco puplice, XI kalendas augusti. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Achini. S. Vuichardi. S. Unfredi. S. Vuiberti. S. Hervei. S. Arlei. S. Bernardi. {569}S. Gisleberti. S. Maioli, fratris ejus. S. Gauzeranni. Data per manum Vuarnerii, anno tertio Rotberti regis. (B. o. 335, CCCXXXIII.) ?? 2487. 999, 1er octobre. CHARTA QUA CONSTABULUS ET UXOR EJUS AMALTRUDIS VENDUNT CONSTANCIO ET UXORI EJUS LETELDI VINEAS IN VITLIACO. Domino frater Costancio et uxor sua Letet. Ego Costablos et uxor sua Amattru, vendidissimus vobis de res meas qui sunt sitas in pago Masconense, in agro Fusciacemse, in Vitliaco, oc est vineas; abet in longo perticas X et pedes IIII, in anbis II. Terminat de totus latus de ipsa ereditate. Infra ista terminatione tibi vendo; et acepio de vobis denarios XVI. Et facio quecumque volueris, et si fuerit au ullus omo de eredibus nostris ista contradicserit, de auro umcias I conponat; omni tempore permanead, constibulacione subnissa. S. Costabulo et uxor sua Amattru, qui fecit et firmare rovit. S. Josbert. S. Vendrot. S. Eldevol. S. Peros. S. Gondool. S. Bernar. Datavit die dominico, calendes octuber. Ainus escrisit, annos XII rennante Rotber rege. (Bibl. nat. cop. 18-104.) ?? 2488. 999, novembre. CHARTA QUA EBRARDUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CASTANEDO. Omnibus sub norma catholicĉ fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Ebrardus sacerdos, pro animĉ meĉ remedio et omnium parentum meorum, et propter elemosine dignitatem, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, quandam vineam, quĉ est sita in comitatu Cabilonense, in villa quĉ vocatur {570}Castenedus; et terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie et a sero terra Inberti, a cirtio senterius communalis. Et faciant monachi Sancti Petri quicquid facere voluerint. S. Ebrardi, qui donavit et ipse scripsit. S. Sogerii et uxoris ejus Ingelsendĉ. S. Wichardi. S. Isembardi. S. Aychardi. Data mense novembri, regnante Rotberto rege anno IIII. (B. o. 774, DCCLXVIIII.) ?? 2489. 999, 24 octobre, à 1000, 23 octobre. CHARTA QUA ANTELMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS MONTE ET CLERICORO CUM FRANCIS ET SERVIS. Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est, ut homo ex propriis rebus quas Domino donante percepit, eodem Domino, pro redemptione animĉ suĉ, reddere debeat. Quapropter ego, in Dei nomine, Antelmus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro necnon et Paulo, ad locum vocabulo Cluniensis cœnobii, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur ad regendum, aliquid de rebus meis propriis pro anima fratris mei Bernardi, in locum sepulture. Est autem ipsa res sita in pago Matisconense, in vicaria Bufariense, in agro Misiacense, in villa Monte, campus conjacet; et abet terminationes a mane via publica, de alio fronte de ipsa hĉreditate, de aliis duobus terra Otberti et Alexandri. Item in comitatu Austudunense, in villa Clericoro, una colonia cum francos duos, Bernoardo et Leodegario atque eorum hereditate, servum vero, nomine Gotbertum, cum uxore sua similiter, item alium servum, nomine Rainulfum. Et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint de res jam superius nominatas, sine ullo contradicente. Sig. Antelmi, qui notatione ista fieri et firmare rogavit. Signum Aremburgis. Signum Atoni. S. Ayrardi. S. Rocelini. Signum Rodulfi. S. item Rodulfi. Signum Jozeranni. S. Huberti. S. Tedoni. Aymo sacerdos scripsit anno IIII regnante rege Rotberto. (Bibl. nat. or. 67; cop. 16-181; B. o. 270, CCLXVIII.) (Au dos:) Carta Antelmi de villa Clericoro et de Monte. {571}2490. 999, 24 octobre à 1000, 23 octobre. CHARTA QUA HUGO, CONSENTIENTE UXORE SUA ADALGARDA, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CLAUSUM IN VILLA LAXIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Ugo, pro anime mee re[me]dium, conscia uxor mea Adalgarda, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad cenobium Cluniensem clausum unum cum suprapositum indominicatum, in comitatu Matisconense, in villa Laxiaco; terminat de una parte terra Sancti Stephani, de alia parte terra commitale, de alia Miloni, quarta parte terminat via publica. Facio autem hanc donationem tali tenore, ut omni tempore teneant monachi Cluniensis, sine ullo contradicente, et qui presumpserit consurgere, componat auri libra una, et posthec firma et stabilis permaneat hac donatione. S. Drodoni et uxori sue Ramodis. S. Girard. S. Gyslard. S. Benedictus. S. Ornadus. S. Ildricus. S. Constantini. S. Ogisus. S. Umbertus. Data per manu Bornoni levite, anno IIII regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-180; B. o. 776, DCCLXXI.) (Au dos:) Carta Ugoni, qui fuit interfectus, in Laxiaco. 2491. 999, 24 octobre à 1000, 23 octobre. CHARTA QUA ATTA ET MARITUS EJUS BERNARDUS ATQUE FILIUS EJUS ROBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA NOGLAS. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi cenobio, in honore beatorum apostolorum dicato Petri et Pauli. Ego, in Dei nomine, Atta et senior meus Bernardus et filius meus Rotbertus, donamus ad locum {572}jam dictum aliquid de rebus nostris in pago Maticensi, in villa Noglas, vineam unam quĉ terminat ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Et hanc donationem facio pro anima mea, et faciant quicquid facere voluerint, nullo contradicente. Actum Cluniaco puplice. S. Attĉ et filii ejus Rotberti. S. Bernardi. S. Gauseranni. S. Rotberti. S. Bernardi. S. Jotsaldi. S. Unberti. S. Malvuini. S. Rainaldi. Data regnante Rotberto rege anno IIIIş. (B. o. 341, CCCXXXVIIII.) ?? 2492. 999-1003. EPISTOLA SYLVESTRI PAPĈ II AD ODILONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, SUPER ORDINATIONE QUORUMDAM AD ALIQUOS GRADUS ECCLESIASTICOS FACTA PER QUEMDAM EPISCOPUM MONACHUM CLUNIACENSEM EFFECTUM. Sylvester, episcopus, servus servorum Dei, etc. (Bull. Cl., p. 11; Mabillon, Ann., t. IV, p. 134; D. Bouq., t. X, p. 427; Olleris, Œuvres de Gerbert, p. 152, Ép. 223.) (C. 28.) ?? 2493. 999-1027. CHARTA QUA GAUCERANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI HIPPOLYTI IN TERRITORIO MATISCONENSI, ETC. Quisquis catholicorum pia intentione Deo placere appetit, hac ejus {573}mandatis sedulo obsequi, et commissorum suorum pĉnitudinem gerere oportet, necesse est ut quandiu in hoc corpore degit, sumopere provideat quod eidem in perpetuum expediat, dumque adhuc vacat et donec hodie cognominatur, dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videntur, aurem corporis auditui cordis accomodet, et preveniendo faciem Domini in confessione, quantalibet valet satisfactione enormitatem suorum facinorum bonis operibus expiare studeat; in proximo enim est ut judicium a domo Domini incipiat, et hisdem terribilis adveniens, unicuique prout gessit sive bona seu mala retribuat. Quapropter noverint quicque caractere Christi insigniti, hac in commune sanctĉ matris ĉcclesiĉ filii, quod ego, ut credo, gratia Christi quĉ omnes homines vult salvare preventus Gaucerannus, precogitansque futurum Dei judicium, aliquod remedium adinveni animĉ meĉ, ut in tremendo illo justi judicis examine, non cum impiis dampnari sed pocius cum sanctis et electis merear gaudia ĉterna adipisci; hac de causa dono largitori omnium Domino Jesu Christo et beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cenobio, cui preest domnus hac venerabilis pater Odilo, unam ĉcclesiam in honore sancti Hyppoliti dicatam, in territorio Matisconensi sitam, cum omnibus ad ipsam ĉcclesiam aspicientibus, ut ab hodierna die et deinceps quicquid voluerint faciant. Dono ĉtiam in Montaniaco villa, post meum discessum, vineas quas ibi habeo cum adjacentem sibi terram infra terminibus subjectis constitutam; terminat autem a sero via publica, a medio die terram Sancti Nazarii... et a cercio terram Sancti Petri. Et si absque liberis {574}qui de fructu ventris mei ex propria et legaliter mihi uxore juncta nati sint, de hac vita excessero, dono omnia mea quĉ mihi a progenitoribus sive genitoribus vel aliis parentibus meis jure hĉreditario obveniunt, tam servis et ancillis cum alodis eorum, quam ĉtiam in aliis terris, cultis et incultis, in quibuscumque locis vel regionibus positis, totum ad integrum, quesitum et inquirendum. Dono ĉtiam franchicias et vicarias et omnes consuetudines et comandicias quas mihi parentes mei dimiserunt. Quod si liberi ex meo et legalis uxoris meĉ semine progressi, sine legalibus filiis de proprio germine exortis mortui fuerint, hanc donationem Deo et Sancto Petro a me libenter factam, cum omni integritate absque ullius ex meis heredibus vel proheredibus contradictione sive participatione, monachi Clunienses obtineant. Et ita per cuncta succedentia tempora legalibus filiis ex meo semine progressis sibi vicissim recta et legali generationis linea succedentibus, nulli liceat in aliorum heredum vel proheredum nostrorum possessione sive dominatione aliquid horum alienare vel transfundere; sed si ipsi aliquando ita defecerint, ut nullus remaneat, post illius obitum, in quo primum ista defectio venerit, donum istud totum ad integrum, sicut superius tenetur adscriptum, absque ullius contradictione, perveniat ad Deum et ad sanctos apostolos Petrum et Paulum et ad locum Cluniacum, in usus videlicet fratrum Deo inibi servientium. Facio autem hanc donationem non obtentu cujuslibet temporalis comoditatis, sed respectu solius divine propitiationis, ut in die ultimi examinis sit tam mihi quam cunctis parentibus meis, fidelibus quoque atque amicis, simulque omnibus in commune christianis vivis et defunctis remedium salutis ac premium ĉternĉ beatitudinis, et precipue illis qui laudatores et roboratores extiterint hujus nostrĉ donationis. Si qui vero, quod minime futurum credimus, calumpniatores sive {575}contradictores insurrexerint, notam cum Datan et Abiron et Juda traditore Domini incurrent perpetuĉ maledictionis et penam absortus infernalibus tenebris luet ĉternĉ dampnationis. Ut autem hĉc donatio firma permaneat, manu propria firmavi testibusque firmandam tradidi. S. Gauceranni, qui hanc donationem fieri firmarique rogavit. S. Achardi. S. Aldeberti. S. Vualterii. S. Jocilini. S. Aidoardi. S. Vuinibaldi. S. Aymoni. De condaminis quas Jocerannus dedit Sancto Petro, decimum quod exiebat de illis Bernardus filius ejus dedit totum Sancto Petro et monachis de Cluniaco, et ipse Bernardus hoc scriptum firmavit et suis hominibus firmare precepit. S. Gausfredi. S. Bernardi. S. Ardradi. S. Tedoini, prepositi. Actum Cluniaco publice, pridiĉ idus aprilis, feria IIII, regnante Rodberto rege Francorum. (Bibl. nat. or. 56 et 57; cop. 16-182 et 185; et B. o. 31, XXX.) (Au dos:) Carta Gauceranni, quam fecit Sancto Petro in pago Matisconense. 2494. 999-1027. CHARTA QUA LANDRADA DAT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BROALIAS. Domino fratribus Aydolus, abatus Cluniensi, cum rectoribus Sancti Petri. Ego Landrada dono vobis aliquit de res meas, qui es situs in pago Matisconense, in villa Broalias; campum unum in locum scammium, qui terminat a mane via publica, a medium diem Sancti Petri, a sero Sancti Andree, a cercio Vuarnerio cum heres suos. Infra istas terminaciones vobis donamus, sine nullum contradicentem. S. Landraana, qui fierit et firmare rogavit. S. Ugo. S. Aylinart. S. Teugerio. {576}S. Rotbert. S. Costancio. Data per manu Ingelbert, die martis scripsi pridie idus marcius, scripsi regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-158; B. o. 647, DCXLIII.) (Au dos:) Landrada in Brualias. 2495. 999-1032. CHARTA QUA DURANNUS ET FRANCO VENDUNT JOHANNI SACERDOTI RES SUAS IN VILLA CORFRANCIONE, IN LOCO RECULANDA. Domino fratribus Johanno sacerdoti. Nos quidem Durandus atque Franno venditores, vendimus tibi aliquid ex rebus proprietatis nostre, qui conjacet in pago Lucdunense, in agro Cosconiacense, in villa qui nuncupantur Corfrancione atque in locum qui dicitur Reculanda; est campus qui terminat a mane Rinsoendis, a medium die via vicinabile, a sero et ad cercio ad ipso Johanni sacerdoti. Et in alio loco alium campum cum prado simul tenente; terminatur a mane ad ipso Johanne, a medium die rivolum, nomine Mentono, a siro Heldrico atque heredum Constancii, a cercio via puplica. Infra has fines, de ipso campo denominato, Franno, una medietate tibi vendo quitquit mihi in ipso loco atvenit. Et recepimus de te pretium, sicut inter nos convenit atque complacuit, valente solidos duos et dimidio, supra ipsa precia fac istud quitquit facere volueris, liberam abeas potestatem. Si quis vero, qui cartula ista calumniare voluerit, auri uncias tres componat. Et postea firma permaneat, constipulacione subnixa. S. Durandi adque Franno, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Rodoara. S. Raimbald. S. Helena. Constantius presbiter. S. Adrald. Data per manu ipsius Johannis sacerdoti in die lunis, nonas junii, regnante Rodulfo rege. (Bibl. nat. cop. 19-194.) (Au dos:) Carta Johanni in villa Corfrancione, in loco Reculas. {577}2496. 1000, février (?). CHARTA QUA DOMINICUS DAT SANCTO GERMANO PECIOLAM CAMPI IN VILLA RUFIACO. Domino sacrosancto Sancti Germani et ego Dominico pro remedium anime mee et pro locum sepulture, dono peciola de campo, in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in ipsa villa: terminat de uno latus terra Sancti Petri, de alio latus terra Rainfredo cum eris; abet in longo perticas XXXVIII, in quisque front perticas II. Infra is terminacione et perticacione, totum ad integrum, ut faciatis quiquit facere volueris, nullum contradicentem; qui contradicere voluerit, set inferamus tibi auri libera I componat, et presens donaciamus firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Rufiago villa pullice. S. Dominico. S. uxsore sua Salgi. S. Aalartum consentit. S. Martino. S. Rainfret consentit. Ego Johannes scritsit, datavit die lunis, in mense februario, anno VII reg[n]ante Radulfo rege. (Bibl. nat. cop. 17-148.) (Au dos:) Dominicus in Rufiaco. 2497. 1000, mai. CHARTA QUA VULARDUS UXORQUE EJUS DRUGBERGIA ET FILIUS GRIMALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA TURNIACO. Ego, in Dei nomen, Vulardus et uxor mea Drugbergia et filius meus Grimaldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconensi, in villa Turniaco: hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero Bernardo cum {578}suis eris, a cercio via publica. Infra isto terminio, la partem meam quartam que mihi evenit, Sancto Petro dono in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat, et omni anno in vestitura duos sextarios de vino persolvam; et hec donatio firma sit omni tempore. Hactum Cluniaco publice. S. Vulardi et uxoris ejus Drugberge, et filio ejus Grimaldo. S. Bernardo. Data mense maio, regnante Rotberto rege anno IIII. Armannus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-179; B. o. 665, DCLXI.) (Au dos:) Vulardus in Turniaco. 2498. 1000, 8 décembre. CHARTA QUA ARLEBALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CAMPUM IN VILLA BULON. In Christi nomine. Ego higitur Arlebaldus dono Sancti Petri et domni abbati Odylus et aliis monachis Cluniensis, de res meas que sunt sitas in pago Matisconensi, in agro Fusciaco, in villa Cobulon, hoc est vinea qui terminet a mane Hadalbert et Vuarnerio, a medio die ad heres Rodbert, a sero Sancti Petri, a cercio Adalbert et Vuarnerio; abet in longo perticas XII, a sero pertica I, a mane pedes V. Et dono vobis campum qui terminet a mane Sancte Laurentii, a medio die Sancte Petri, a sero Sancte Johanne, a cercio Sancte Laurentii; abet in longo perticas XI et pedes VII, in uno fronte perticas V, in alio fronte similiter. Infra hos terminio vel perticacio vobis dono a partibus Sancti Petri. Si quis contradixerit, untias de auro IIIIor componet, et omnique tempore firma permaneat, constipulatione subnixa. S. Arlebaldi, qui donatione ista fierit et firmare rogavit. S. Bego. S. Jotseran. S. Leutsenda, qui consenserunt. S. Aldrico et Maybert, et Guichar, et Bernar et Odo. Data per manu Guidono, VI idus decembris, anno V regnan Rodbert rege. (Bibl. nat. cop. 17-121; B. o. 613, DCVIIII.) (Au dos:) Arlebaldi in Bulon. {579}2499. 1000, décembre. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM SILVĈ NOMINE FRASNEDO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco, cui preest dunnus Odilo abbas, meam partem de silva quam vocant Frasnedo, quĉ mihi jure parentum evenit; et terminatur a mane et a sero via publica, a medio die et a cirtio terra Rannaldi et Noe et Duranni cu[m] heris suis. Est autem sita in pago Matisconensi, in agro Laliacensi. In tali vero tenore dono eam, ut quamdiu vixero teneam, post meum autem obitum ad Sanctum Petrum perveniat; sed in vestitura omni anno II denarios persolvam, ut hec donatio firmum obtineat vigorem. Actum Cluniaco puplice. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. Data mense decembri, regnante Rotberto rege anno V. (B. o. 587, DLXXXIII.) ?? 2500. 1000, environ. CHARTA COMMUTATIONIS CAMPORUM IN VILLA BESORNIACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET INGELBERTUM. Scamium fecit Lanfredus monachus cum Ingelberto in Besorniaco, in Campo Mediano vocat. Est autem campus unus in ipsa villa, qui terminat a mane contorno, a medio die Sancti Petri, a sero via publica, a certio Aiglaldi. Abet in lato perticas duas, in lato XL. Donant similiter monachi jam dicto viro campum unum in ipsa villa; terminat a mane via publica, a medio die terra Aldulfi, a sero aqua currente, a cercio terra Ainardi. Et faciant utrique quicquid facere valuerint. S. Ingelberto. S. Vualterii. S. Ainardi. S. Rodgerii. S. Bernardi. S. Aldulfi. (Bib. nat. or. 76; B. h. 238, CCXL.) (Au dos:) Scamium Lanfredi in Besorniaco. {580}2501. 1000, environ. CHARTA QUA ARCHIMBALDUS ET UXOR EJUS AYNA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI FRANCUM, NOMINE GIRBERTUM, IN VILLA VIGOSETO, CUM MANSO SUO, ET SILVAM AD AIRAS. Preceptum dominicum est dicentis quatinus unusquisque fidelium ex rebus temporalibus sibi a Deo concessis valeat sibi ĉternum mercare et perpetuum regnum. Nam quantum cuique hĉc prosit fideli Dominus ipse ostendit, cum dicit ut Ğthesaurizemus nobis thesaurum indeficientem in celis, quo fur non appropriat et ubi nulla est demolicio tinearum.ğ Quapropter ego, Dei in nomine, Archimbaldus, considerans pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de res meas que sunt site in pago Matisconense, villa nomine Vigoseto, unum videlicet francum, nomine Girbertum, cum manso suo et omnibus que ad ipsum mansum aspicere videntur, totum ad integrum. In alio quoque loco dono etiam silvam unam, vocabulo ad Airas, totum ad integrum, ut ab hodierna die faciant exinde habitatores de Cluniaco quicquid facere voluerint. Facio autem hanc donationem pro anime meĉ remedio, anima quoque patris mei et anima matris meĉ, fratrisque mei omniumque parentorum meorum remedio, quatinus omnipotens Dominus faciat gaudere omnes nos in suo regno. S. Archimbaldi et uxoris ejus Ayne, qui hanc donationem fecerunt cartamque istam firmare rogaverunt. S. Heldini. S. Iterii, fratri ejus. S. Rainerii. S. Vuillelmi. S. Stephani. S. Amblardi. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 77; cop. 16-236-1ş, extraits; B. h. 514, DXVII.) ?? 2502. 1000, environ. CHARTA QUA HUGO BOCHARDUS ET ALII WERPITIONEM FACIUNT SERVORUM MONASTERIO CLUNIACENSI. Ego Huguo Bochardus et Huguo Lotos et Girbaldus Leverz ac Huguo {581}Morellus, facimus vuerpicionem de servis, videlicet Aimoni, filii Magimberti, cum fratribus suis. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 77; cop. 16-236-2ş; B. h. 515, DXVIII.) (Au dos:) Carta Archimbaldi... Vigoseto. 2503. 1000, environ. CHARTA QUA BELIARDIS ET FILIUS EJUS GAUSFREDUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN SED. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Beliardis et Gausfredus, filius meus, vendimus unum curtilum in Sed ad locum Cluniacum, et accipimus pro eo XX et quinque solidos. Apellatur autem ipsa manssio Mirabelz; a mane via publica, a meridie via publica, ex una parte terra Rotberti et ex altera terra Ranaldi, et in medio est via publica. Ut autem hec donatio firma permaneat, ego manu mea firmavi et Gausfredo filio meo firmandam tradidi. Wichardus clericus firmavit. Narduinus firmavit, ....., Tetfredus. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 79; cop. 16-234; B. h. 662, DCLXV.) (Au dos:) Carta Beliardis et filii ejus Gaufredi de curtilo. 2504. 1000, environ. CHARTA QUA RANNULFUS ET FRATER EJUS PETRUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM SILVAMQUE DE PODIO CORTICENSI ET ALIAS RES. Notum sit cunctis presentis temporis et futuri, quod ego Rannulfus recordans sententiĉ dicentis: ĞFacite vobis amicos de Mamona iniquitatis;ğ {582}et iterum: ĞDivitiĉ viri redemptio animĉ ejus,ğ ob salutem anime meĉ omniumque parentum meorum, dono et offero Deo ac sanctis apostolis ipsius Petro et Paulo Cluniacensibusque fratribus, ab ipsis, absque ulla calumpnia, vel consuetudine, jure perpetuo retinendum et possidendum, silvam et terram de Podio Corticensi, sicut aqua nomine Valosa currit, et pratum desubtus Belplan, dictum Grande Pratrum, et medietatem campi de Cusellis, ac campum de Craviellis, alterumque ad salicem ubi fons est similiter in Craviellis. Tali etiam tenore, ego Petrus, frater ipsius Rannulfi, omnem meum honorem, hoc est boscum, campos, terram et prata, excepto campo de Graverieh, quem dono Stephano, nepoti meo, ut hoc donum quod facio laudet, et excepta vercheria ad Corcein, quam quandiu vixero tenebo; sed post discessum meum, modo quo superiora, dono. S. Rannulfi, qui hoc donum primus fecit, et fratris ejus Petri, ac filii sui Stephani. S. Rannaldi de Soloniaco. S. Raimberti Bastardi. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 85; cop. 17-10, extraits; B. h. 336, CCCXXXVII.) ?? 2505. 1000, environ. CHARTA QUA DURANNUS, RAINBOLDUS ET ROTLANDUS VENDUNT LEUTARDO QUASDAM RES IN VILLA CAVANIACO. Domino fratribus Leutardis. Igitur, in Dei nomen, Durandus, propterea vendimus tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Kavaniaco, oc est campum qui terminat a mane terra Eldranno, a medio Sancti Petri, de duas partes vias pullicas. Infra istas terminio, totum tibi vendimus, valente solidos V. Similiter vendimus tibi Rainboldus campo in ipsa villa, qui terminet a mane Stephani, a medio Sancti Petri, a sercio Durant, a sero via pullica. Infra isto terminio, totum tibi vendimus, valente solidos III. Similiter vendimus tibi Rotlandus in ipsa villa campo; terminat a mane Tetolt, a medio Sancte Stephani, a sero via pullica, a sercio Sancti {583}Petri. Infra istas terminio, totum tibi vendimus, tradimus et accepimus de vobis precium valente solidos V: et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia una componat; firma stabilis permanead, stibulacione subnixa. Actum ecclesia Sancte Magoli. S. Durand, et Rainboldus, et Rotlandus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernerio. S. Arlegio. S. Durant. S. Etbert. S. Vuandalgerio. S. Vuiario. S. Arbranno. S. Engeletmo clerico. (Bibl. nat. cop. 12-143.) ?? 2506. 1000, environ. CHARTA QUA WARNERIUS ET UXOR EJUS TEUSA, ET ALII, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS CASTANEDO ET DAVAIACO. In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri, quod ego Vuarnerius, Teusa, Arlulfus, Vuarnerius, reminiscentes peccatorum nostrorum enormitatem, simulque pavescentes venturum judicii diem, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconense, in villa Castanedo, quantum nos habere visi sumus, totum ad integrum, hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente atque silvam; terminat autem a mane terra Sancti Stephani, a medio die similiter Sancti Leodegarii, a sero silva communale, a certio Sancte Marie et Sancti Martini. Donamus etiam vobis campos duos: unus campus vocatur a Trunco et alius a Gemma; donamus et in alio loco, in villa Davaiaco, que Balosa vocatur, campum et pratum simul tenente. Infra istas terminationes, totum ad integrum trado atque transfundo, a die presenti et in reliquo; et faciant ipsi rectores loci de his rebus in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit; sed coactus judiciaria potestate {584}auri libras V et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Signum Vuarnerii atque Teuzane, uxoris ejus, necnon Arlulfi et Vuarnerii, qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt. Signum Gotefredi. S. Anscherii. S. Heirici. S. Grimardi. S. Heldebaldi. S. Amiconi. (Bibl. nat. cop. 16-201.) (Au dos:) Donatio Vuarnerii in villa Castanedo, Matisconensis. 2507. 1000, environ. CHARTA QUA GAUSLABERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET UXORIS SUĈ EUFEMIĈ, FILIĈ GARULFI, COLONIAM IN VILLA CURT RUBERTI. In nomine summe et individue Trinitatis. Ego Gauslabertus, in articulo mortis positus, reminiscens et vehementer expavescens enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, coloniam quam michi dedit socer meus Garulfus, simul cum filia sua Eufenia, quam michi copulavit in conjugio. Est autem sita in pago Lugdunense, in agro Casnensi, in villa Curt Ruberti, cum omnibus ad ipsam coloniam pertinentibus, campis, pratis, silvis, terris cultis et incultis, egressibus et regressibus, aquis et omnibus consuetudinibus quas ipsa terra debet, sicut mihi dedit jam dictus socer meus Garulfus, ad tenendum et possidendum, totum et integrum, quesitum et inquirendum. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et uxoris mee Eufeniĉ tali conventu, ut pro ista donatione, sicut me, et ipsam uxorem meam recipiant, post mortem ipsius, ad {585}sepeliendum. Sig. Vuslaberti et uxori sue Eufenie cum filiis eorum. S. Udalrici. S. Guiraldi. S. Vualisfredi. S. Gauceranni. S. Bernardi. S. Otgerii. S. Wicardi. S. Achini. (Bibl. nat. cop. 16-212; B. h. 367, CCCLXIX.) ?? 2508. 1000, environ. NOTITIA WERPITIONIS QUA MAIOLUS SILVAM IN GRANDI MONTE MONASTERIO CLUNIACENSI DIMITTIT. Noticia verpitionis acta Cluniaco, ante presentiam domni Rainaldi, venerabilis ejusdem loci prepositi, et aliorum fratrum, qui inibi fuerunt, id est Vualterii, Aymonis, Amizonis, Vuarnerii, Lanfredi, Locerii, Gisonis, et nobilium virorum Vuitberti, Rodberti, Ildini, Gisleberti, Bernardi, Ugonis. In primis noverint omnes tam presentes quam futuri, quod diu multumque inter monachos Clunienses et Maiolum querela pertracta, tandem, miserante Deo, ad hunc finem pervenit: in primis verpivit hoc quod Oddo nobis destinavit et Teza, filia ejus, Sancto Petro per cartas tradidit, et silvam in Grandi Monte, sicut terminatur a mane de ipsa hereditate, per medios montes, et per medium crest et per castellum medium Teodorici, a medio die terra francorum, a sero et a cercio terra Sancti Petri. Facit autem hanc noticiam in presenti, ut gratiam Sancti Petri et fratrum sibi reconciliet, et in futuro devoto famulamine in servitio Sancti Petri permaneat. S. Ugonis. S. Vuitberti. S. Rodberti. S. Ildini. S. Gisleberti. S. Bernardi. (Bibl. nat. cop. 16-214; B. h. 616, DCXIX.) ?? 2509. 1000, environ. CHARTA QUA RUODPERTUS ET BERNARDUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET PARTICULAM SILVĈ IN VILLA BIDURNIACO. Ego Ruodpertus et Bernardus vendimus quandam terram monachis {586}de Cluniaco: hoc est unum campum et particulam silve simul jacentia in villa Bidurniaco; terminat ad orientem terre Sancti Laurentii, tribus autem partibus terre Sancti Petri. Pretium quod accepimus sunt novem solidi et VIII denarii. S. Ruodperti et Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wolfardi. S. Bernardi. S. Tedgerii. S. Letardi. (Bibl. nat. cop. 16-217; B. h. 285, CCLXXXVI.) (Au dos:) Venditio Ruodperti in Bidurniaco. 2510. 1000, environ. CHARTA QUA RICHOARA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA JULIACO VINEAMQUE IN VILLA EWIRANDO. Omnibus Christi signaculo insignitis, tam presentibus quam futuris, notum esse cupimus, qualiter ego Richoara, reminiscens enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, que sita est in comitatu Forense et in villa Juliaco, unum mansum quem adquisivi de Vuarantone et ipsam terram quĉ ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, ut nullus homo aliquod servitium vel ullam causam accipiat nisi seniores prefati loci: et in alio loco unam vineam in Evuirando villa; terminat ex una parte terram Stephani, et ex tribus partibus {587}Sancti Petri. Ista omnia supradicta dono Sancto Petro apostolo, et ad locum Cluniacum, ut ab hac die et deinceps rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint faciant, sine ullo contradicente homine. S. domnĉ Dece, que istam cartam fieri rogavit. S. Vualburgĉ. S. Bernardi. S. Bernardi presbiteri. S. Girardi. S. Adalgerii. [Balduinus scripsit.] (Bibl. nat. cop. 16-219; B. h. 521, DXXIIII.) (Au dos:) Hec carta quam domna Richoara fieri rogavit in comitatu Forensi, in villa Juliaco. 2511. 1000, environ. CHARTA QUA ADALULFUS, SERVUS SANCTI PETRI, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CARINIACO. Ego Adalulf, servus Sancti Petri, vendo Sancto Petro et domno Rainaldo unam peciolam de vinea que sita est in pago Matisconense, in villa Cariniaco, pro precio sex solidorum. Habet in longo XIIIIcim perticas et duos pedes, et de uno front III tres (sic) perticas, et de alio front duas perticas et VIII pedes; terminat de tres partes terra Sancti Petri, et quarta parte terra ipsius Adalulfi. S. Adalulfi, qui fierit et firmare rogavit. S. Daniel. S. Ornadi. S. Tedaldi. S. Sigismundi. (Bibl. nat. cop. 16-230; B. h. 525, DXXVIII.) (Au dos:) Carta Adalulfi, de Cariniaco. 2512. 1000, environ. CHARTA QUA BLADINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA RAIMBERTI, CAMPUM IN VILLA PESTONICAS. Ego, in Dei nomine, Bladinus dono Sancto Petro, pro anima Raimberti, {588}aliquid de rebus meis in pago Matiscensi, in agro Maciacense, in villa Pestonicas: campum unum; terminat a mane et a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Vincentii, a cercio Sancto Petro; habet in longo perticas LV, in lato de uno fronte perticas III et pedes V, in alio fronte perticas II et pedes X. Infra istas perticationes, totum ad integrum faciant quicquid voluerint. S. Bladini. S. Aalelmi. S. Girbaldi. S. Elisabeth. S. Aundi. (Bibl. nat. cop. 17-231; B. h. 274, CCLXXV.) (Au dos:) Bladini in Pestonico. 2513. 1000, environ. CHARTA QUA DURANNUS, CONSENTIENTIBUS UXORE SUA ADALENDA ET FILIO SUO ARFREDO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA TAURIACO. Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Durannus, conscia uxor mea Adalenda ac filio meo Arfredo, {589}dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum curtile uno indominicatum in villa Tauriaco; terminet ad mane terra Alimari, a medio die via publica, a sero et a cercio de ipsa ereditate. Facio autem hanc donationem in tali tenore, ut omni tempore quamdiu vixerimus teneamus. Post nostrum obitum ad supradictum perveniat locum et omni tempore sextaria IIII de vino persolvamus. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, auri componat libras IIII; et posthec firma et stabilis permaneat. S. Duranni et uxoris ejus, qui fieri et firmari jusserunt. S. Arfredi, filio ejus. S. Landrici. S. Gilboldi. S. Costaboli. S. Fideli, qui scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-235.) (Au dos:) Duranni in Tauriaco. 2514. 1000, environ. CHARTA QUA ADELGISUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PER JUSSIONEM PATRIS SUI ROTARDI, VINEAM IN VITRIACO QUAM DE ANDREA ET DE MALBERTO COMPARAVERAT. In nomine Domini. Ego Adelgisus dono Deo et sanctorum apostolorum Petri et Pauli per jussionem genitori meo Rotardi, vinea una quem de Andrea et de Malberto scambiavimus: sunt rascas duas, de mane via publica, de meridie terra Atoni, de sero terra Rotberti, a cercio terra Gosperti. Infra istas terminationes, totum ex integrum dono pro redemptione anima patri meo et sepultura ejus, et faciant inde rectores Sancti Petri quicquid voluerint in omnibus; et si aliquem caluniaverint, in ira Dei incidant. Actum Cluniaco monasterio fuit facta. Sig. Adelgisi, qui fieri et firmare rogavit; Aicardus, Gospertus, Tetbrandus, Vualandus, Ingelbertus, Bernardus, Martinus. (Bibl. nat. cop. 16-249.) (Au dos:) Carta de terra quem fecit Sancti Petri Rotardus, in loco Vitriaco, pro anima et sepultura sua. {590}2515. 1000, environ. CHARTA QUA ELDEBERTUS DAT OULRICO ET FILIO EJUS BERNARDO, ETC. TERRAM AD MEDIUM PLANTUM IN GRANDO CAMPO. Notum fieri qualiter nomine, nomen Oulricus et filii sui Bernart et fratri sui Vincencii et Dotaldo, ego igitur domnus Eldebertus dono tibi terra ad medium plamtum, que est in pago Cabilonense, in fine Varenensis, in Grando Campo; terminet de uno latus et de uno frumte Sancta Maria et de alio latus francorum et de alio frumte via pullica. Abet in lomgo perdica XXXII et pedes IIIIor et in lato perdica V. Infra isto terminio ad medium plantum tibi dono usque amnos quinque; ipsos annos expletos una medietas advenit, alia medietas revertat in ereditate, in ea tenore, si vendere, sumonead nos tribus vicibus et in tali tenore quamdiu vivis teneamus, et post illorum dicessum, ad locum pro sepulture pervenit. Et si cujus aliquid contradicerit, de auri umcia tres componat, ubi in Belmuntensis fuit facta. Domnus Eldebertus, qui medium plantum fieri et firmare rogaverunt. (Bibl. nat. cop. 16-255.) ?? 2516. 1000, environ. CHARTA QUA EUFEMIA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA TISIACO, ET CAMPUM IN VILLA VALLIS. In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles cuncti, quod ego Eufemia {591}dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniaco, in villa Tysiaco, unum pratum qui terminat a certio terra Sancti Pontii, a medio die terra Beliard, a sero terra francorum, a mane de ipsa hereditate; in villa Vallis, unum campum, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a media die terra Gisleberti, a sero terra Drogonis, a certio terra Guidini. Ut autem firma permaneat ista donatio, manu propria firmavi, testibusque tradidi roborandam. S. Eufemie. S. Sulpitie. S. Ugonis. S. Adalacis. S. Bernardi. S. Tisiaci. S. Rainfredi. S. alterius Ugonis, de Sancto Nicetio. S. Bernardi clerici, fratris ejus. (Bibl. nat. cop. 17-1; B. h. 247, CCXLIX.) (Au dos:) Carta Eufemie in Tisiaco et Vallis. 2517. 1000, environ. CHARTA QUA NOTUM EST MONACHOS CLUNIACENSES DEDISSE IN PRECARIA RACULFO ET FILIO EJUS AINRICO MANSOS IN VILLA CARSINIACO, ET INVICEM DUOS MANSOS RECEPISSE. In Christi nomine. Notum fieri volumus omnibus, quod quidam noster fidelis, nomine Raculfus, postulat ex nostris rebus in precaria. Cujus petitioni assentientes, concedimus ei aliquid in villa Carsiniaco: mansum Folcherii et Rotlanni, Tedaldi, Clementi, Duranni, Constabuli, et quidquid in eorum mansibus habere videtur; et hoc concedimus ei et filio suo Ainrico. Econtra autem donat supranominatus Raculfus {592}et filius suus Einricus a partibus Sanctorum Petri et Pauli quasdam res suĉ proprietatis, id est mansum I in Scola et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur. Item alium in Carsiniaco villa similiter ubi Constantius residet; in vestitura per unumquodque annum XII denarios in festivitate sancti Petri persolvat. Et faciant ab hac die quicquid facere voluerint; eo tenore ut post illorum discessum, ad jam dictum locum omnia perveniant. Flodbertus testis. Vuarulfus, filius ejus, testis. Durannus, presbiter, testis. Josbertus testis. Oddo testis. (Bibl. nat. cop. 17-8.) (Au dos:) Precaria Raculfi in Carsiniaco. 2518. 1000, environ. CHARTA QUA LEZELINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN CAVANIACO ET IN CLAUSELLIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Lezelinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconensi, videlicet unam vineam sitam in loco qui dicitur Cavaniacus, qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die rivo currente, a cercio via publica, a sero terra David. Dono etiam unum curtilum in loco qui dicitur Clausellis, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Sancte Mariĉ, a sero bosco, nomine Craiel, a cercio de ipsa hereditate. S. Lecelini, qui hanc cartam fieri rogavit. (Bibl. nat. cop. 17-19.) (Au dos:) Carta Liceliny, de Cavaniaco. 2519. 1000, environ. CHARTA QUA RODULFUS UXORQUE EJUS ODILA ET FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DIMIDIUM MANSUM CUM SERVO IN VILLA CROCO, ETC. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Rodulfus cum uxore {593}mea Odila, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid de rebus meis, ad locum qui vocatur Cluniacus, pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum: dimidium mansum quem habemus in villa Croco, in vineis et pratis et silvis, quicquid est in arboribus fructiferis et in omnibus aliis, totum ex integro quicquid ibi habemus ego et filii mei Rotbertus et Bladinus, in silvis, videlicet in silva Arevia et Silvosa, donamus Domino Deo et sanctis ejus, sicut superius dictum est; atque servum, qui vocatur Tetfredus, manentem in ista terra. Et alium mansum ad Avino: ad meridiem terminat terra Sancti Petri, ad septentrionalem terra comitalis, ab oriente terra Sancte Marie et via publica, ab occidente via publica. Ista omnia supranominata totum ex integro donamus et concedimus et tradimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum qui vocatur Cluniacus; tali tenore, ut rectores ejusdem loci teneant, habeant, possideant. Si quis vero aut ex heredibus, aut successoribus nostris aliquam calumpniam inferre temptaverit, ira Dei manifeste super eum descendat, et quod repetit vindicare non valeat; dehinc judiciaria potestate coactus V uncias auri componat. Laudant Aymo, Rodulfus, Rotbertus, Bladinus. (Bibl. nat. cop. 17-24.) (Au dos:) Karta quam fecit Rodulfus et uxor ejus Odila et duo filii eorum Rotbertus et Bladinus, de uno manso quem habent in villa Croco, pago Matisconensi. 2520. 1000, environ. CHARTA QUA ROBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA CASTELUT. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus sanctĉ ĉcclesie, {594}tam presentibus quam futuris, qualiter ego Rodbertus, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco necnon et fratribus inibi degentibus, unum campum residentem in villa que dicitur Castelut: in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et omni anno unam eminam de frumento in vestitura persolvam. Simili modo dono prefato loco omnem terram quam de monachis Sancti Petri emi vel emturus sum, totum ad integrum rectoribus supradicti loci dono, transfundo, ut a die discessionis mee a corpore abeantur et deinceps habeant et possideant, absque ullius contradictione. Sane si quis ex heredibus meis, aut ullus homo extiterit, qui hanc donationem calumniare voluerit, non possit vindicare quod repetit, sed in ira Dei omnipotentis incurrat; et posthĉc donatio ista firma et stabilis permaneat. S. Rodberti, qui cartam istam fieri jussit et firmare rogavit. S. Eldini. S. Bernardi. S. Stephani. S. Raimmundi. S. Arsende. S. Haberti. S. Constantinus. S. Hacberti. (Bibl. nat. cop. 17-26; B. h. 418, CCCCXXI.) (Au dos:) Rotberti in Casteluz. 2521. 1000, environ. CHARTA QUA GUIDBERTUS ET FILII EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS BIERIA, CORHIVESO ET MAXILIACO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Guidbertus et filii mei Ugo, Gislebertus, Bernardus, Gozserannus, Leotardus, donamus hereditate nostra, qui est in villa que vocatur Bieria, totum ad inquirendum, {595}et in villa Corhiveso similiter totum ad integrum, et in villa Maxiliaco de uno prato la mea part. S. Guidbertus, qui fieri et firmare rogavit. S. Vuillelmus. S. Gauzmarius. S. Arembertus. (Bibl. nat. cop. 17-38; B. h. 542, DXLV.) (Au dos:) Carta Guutberti. — Guitberti in Bigerias. 2522. 1000, environ. CHARTA QUA FROTMUNDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM ET SERVOS IN VILLA BLUMBIS. Conditor universitatis, compaciens miseriis humane fragilitatis, precepit unicuique mortalium, ut de bonis temporalibus valeant sibi adquirere perpetuum et felicissimum regnum. ĞDate, inquid, helemosinam et omnia munda sunt vobisğ; et: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum.ğ His et hujusmodi preceptis, ego Frotmundus, in Dei nomine, roboratus, dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate que sita est in pago Augustudunense, in villa vocabulo Blumbis, unum mansum in ipsa villa situm, cum omnibus que ad ipsum aspicere videntur, cum pratis, silvis, campis cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, et omnia, quesitum et inquirendum, atque servis Stephano atque Bernardo cum filiis eorum et filiabus, necnon et omnia que eorum sunt. Hec omnia dono Sancto Petro et monachis de Cluniaco, in tali conventu, ut faciant quicquid voluerint de his ad proprios usus, et ut nulli umquam ipsum mansum donent nisi in proprios usus. Facio autem hanc donationem pro anime meĉ remedio et omnium parentorum meorum animabus, ut omnipotens Deus nos perducat ad vitam ĉternam, et ut semper memoriam mei habeant in suis factis bonis que egerint. S. Frotmundi, qui hanc cartam fieri jussit. (Bibl. nat. cop. 17-43; B. h. 384, CCCLXXXV.) (Au dos:) Frotmundi, in Blumbis. {596}2523. 1000, environ. CHARTA QUA HUGO ET UXOR EJUS ILDIARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CHIVINIIS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Hugo cum uxore mea Ildiardi, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo vineam quam emi de Milone, quĉ est sita in episcopatu Matisconense, in villa a Chiviniis, ut rectores Cluniacensis cenobii habeant, teneant, possideant jure perpetuo, tali tenore, ut ego et uxor mea propter hanc vineam in jam dicto Cluniacensi monasterio sepeliamur. Qualiscumque aut ego aut uxor mea supervixerit suum socium, illi qui supervixerit remanebit media pars vineĉ quamdiu vixerit; cum vero obierit, in jam dicto monasterio sepeliatur, ut dictum est, propter suam vineĉ partem. Si quis vero, aut successoribus, aut heredibus nostris contra hoc donum usurpare vel calumniare voluerit, iram Dei super eum manifeste descendat, et quod repetit vindicare non valeat, dehinc judiciaria potestate coactus decem auri uncias componat, et hoc quod injuste quesiverat ratum cunctis diebus ad memoratum Cluniacum permaneat. S. Milonis et Elderii. S. Duranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Oddonis. S. Constabuli. Hii omnes laudaverunt, et fecerunt et dederunt, et confirmaverunt hoc donum. (Bibl. nat. cop. 17-46.) (Au dos:) Carta de vinea de Chiviniis, quam dedit Hugo Sancto Petro. 2524. 1000, environ. CHARTA QUA GENTIO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SCLUSAM IN APPENDITIO CANEVAS. Noverint cuncti fideles, quod ego Gentio dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de mea hereditate, que sita est in pago Matisconense, in apendicio Canevas: hoc est unam sclusam cum terra {597}que ad ipsam aspicit; et terminat a mane aqua volvente, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cercio via publica. Et ut firmum permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Gencioni, qui donavit. S. Girbaldi. S. Abundi. S. Leodbaldi. S. Adalgerii. S. Bernaldi. S. Raimberti. S. Girberti. (Bibl. nat. cop. 17-48; B. h. 595, DXCVIII.) ?? 2525. 1000, environ. CHARTA QUA HUBERTUS ET UXOR EJUS ADA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS ET CAMPUM IN VILLIS TREMUNZ, MAZIACOQUE ET VIROLIAS. In nomine Verbi incarnati. Noverint quique sacro baptismate renati, quod ego Hupertus, jam ultimum anhelans spiritum, do Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi monasterio in eorum honore consecrato, pro redemptione anime mee et corporis sepultura, aliquid de mea hereditate, in pago Matisconensi, videlicet vineas in villa Tremunz constitutas; et he terminationes earum: a meridie de ipsa hereditate, a cercio terra Duranni, a sero terra Anselmi, a mane silva. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut dum aliquis ex filiis meis ad perfectam etatem venerit, si redimere voluerit, redimat XLta solidis. S. Ade, uxoris ejus. S. Letbaldi presbiteri, fratris ejus. S. Rodberti presbiteri. S. Livonis. S. Bernoardi. Do etiam Ade, uxor ejus, Deo et Sancto Petro unum campum in Maziaco, his terminationibus determinatum: a mane via publica, a meridie similiter, a certio terra de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri. Do etiam in Virolias hereditatem quam conquesivit pater meus Hugo de Bernaldo. Ea ratione hoc facio, ut quandiu vixero teneam, et in vestitura duos sextarios vini persolvam. (Bibl. nat. cop. 17-53; B. h. 518, DXXI, et 519, DXXII.) (Au dos:) Uperti in Tremunz. {598}2526. 1000, environ. CHARTA QUA WICHARDUS, BERNARDUS ET ELDRADUS, CONSANGUINEI GERLANNI, NUPER INTERFECTI, MANSUM DE HEREDITATE EJUS IN VILLA MASIRIACO, MONASTERIO CLUNIACENSI DANT. Universitatis conditor, consulens inevitabilibus humane fragilitatis casibus, contra cotidianis excessibus salubria medicamina obponere est dignatus, quorum est unus atque precipuus: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quod nos perpendentes Vuichardus, Bernardus et Eldradus, consanguinei Gerlani, nuper interfecti, donamus pro remedio ipsius anime aliquid de ejus hereditate omnipotenti Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo. Est autem mansus cum omnibus ad se pertinentibus, vineis, campis, pratis, silvis aquarumque decursibus et piscariis; et est situs in pago Lugdunensi, in agro Cosconiacensi, in villa Masiriaco. Terminatur autem caput ipsius mansi a mane via publica, a medio die terra Giraldi et Hugonis, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Sancti Andree: hoc donamus totum ad integrum. Donamus etiam unum servum, nomine Sambadinum. Hec omnia donamus pro remedio ejus anime et in locum sepulture, ut Dominus pro sua clementia concessa sibi omnium delictorum, conferat ei cum sanctis et electis suis gaudia sine fine mansura. Ut autem hec nostra donacio firma et inconvulsa permaneat, eam propriis manibus eorum et aliis testibus firmandam tradidimus. S. Vuichardi sacerdotis, S. Bernardi, S. Eldradi, qui hanc donacionem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Atela, Grimardus, Engelbert, Rollannus, Oolricus, Oolricus filio suo, Ottelanus, Rannulfus suscripsit, Odierius. (Bibl. nat. cop. 17-55; B. h. 215, CCXVII.) (Au dos:) Carta Wichardi pro anima Gerlanni, in villa Masiriaco. {599}2527. 1000, environ. NOTITIA WERPITIONIS CURTILI IN VILLA CURCELLIS MONASTERIO CLUNIACENSI A GOZBERTO FACTĈ. Noticia werpitionis quĉ facta est apud villam Draciacum, ad ĉcclesiam Sancti Petri, ante presentiam Artoldi, atque fidelium suorum, Vualdrici videlicet, Heldini, Fulcredi, Odgeri, Gulberti. Venit quidam vir, nomine Gausbertus ante eorum presentiam, proclamans se de monachis Sancti Petri, quod injuste detinerent quemdam curtilum, qui est situs in villa Curcellis, quem eis dedit Fredelo. Recognoscens igitur prefatus Artoldus et omnes qui aderant, quod non haberet rationem in ipso curtilo, fecerunt hanc vuerpitionem [fieri], ut nequaquam ultra ipse Gauzbertus, nec ullus heres ejus interpellaret fratres Cluniensis monasterii, sed semper in perpetuum ab hodierna die obtinerent eam. Quod si iterum repetere voluerint, erunt maledicti coram Deo et sanctis ejus, nisi ab hac nequicia resipuerint. Igitur propter pacem et benignitatem ut haberent inter se, dederunt [monachi] prefato Gauzberto solidos VII denariorum in valente, et hoc facto, propriis manibus firmavit [firmandumque hanc cartam testibus idoneis tradidit]. S. Gozberti. S. Constabuli. S. Fulcradi. S. Vualdrici. S. Gislard. S. Fridricus. S. Vuandalmar. S. Lanfred. Rodulfus, cancellarii ad vicem, scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-76; A. m. 590, DCXXI.) (Au dos:) Vuirpitio Gausberti in Curcellis. {600}2528. 1000, environ. CHARTA QUA ADELINA, CONSENTIENTE VIRO SUO ROBERTO, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLIS CAVANNAS ET A NUIERULS. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, sancte et individue Trinitatis. Quoniam post primi parentis lapsum, humanum genus semper est proclive ad peccandum, Omnipotentis gratia suis concessit fidelibus, post baptismi donum, aliud etiam peccatorum remedium, anime scilicet redemptionem, largitatem elemosinarum. Unde ab eo dantur precepta, ut quotquot regna querimus nobis reddi perdita, statuamus nobis amicos de iniquo Mammona, ut dantes transitoria, bona acquiramus ĉternalia. Proinde ego Adelina, cum marito meo, nomine Rotberto, facio verpetionem et deliquia de duobus mansis quos amita mea dedit Domino Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum materque mea maritans me rapuit jam dictos mansos, et dedit mihi in dotem. Ego vero et dominus meus, agnoscentes tam nefandissimum scelus, tandem reddidimus ad supradictum locum quod injuste ablatum erat, sed hoc in exitu meo, quando ex hoc seculo decessi. Hoc ideo fecimus ut pius indultor dimittat nobis peccata nostra, et per intercessionem summorum apostolorum Petri et Pauli atque omnium sanctorum, nobis largiatur requiem sempiternam. Sunt in episcopatu Matisconensi siti, in confinio quatuor parrochiarum, videlicet Sancti Martini, et Sancti Jangulfi, Circiaco, Sapiniaco; in villa Cavannas unus, et alius in villa a Nuieruls: omnia quĉ mihi et domno meo Roberto in istis jam dictis mansis devenit jure hereditario, et que ibi abere videbamus, vel ullus homo per nos, totum ad integrum inquisitum et inquirendum, sine ulla calumpnia vel consuctudine ullius {601}mortalis hominis reddimus, donamus, relinquimus, ut faciant rectores Cluniacensium ab hodierno die et deinceps quicquid exhinc facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis vero contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit, iram Dei manifeste super eum descendat, et quod repetit vindicare non valeat, potestateque judiciaria coactus, auri libram componat. (Bibl. nat. cop. 17-77; B. h. 392, CCCXCIIII.) (Au dos:) Carta de duobus mansis quos dedit Adelina, uxor Rotberti, Sanctis Petro et Paulo pro anima sua. 2529. 1000, environ. CHARTA QUA RICHAUDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES MANSOS IN COMITATIBUS VASIONENSI ET VAPINCENSI. In nomine Dei summi. Richaudus, omnium laicorum infimus, Jesu Christi servus, divina attestante scriptura, novimus quod de rebus temporalibus, si bene dispensentur, sempiterna justicia comparetur. Quod mente pertractans, audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobisğ, et rursum: ĞTesaurizate vobis tesauros in cĉlo, ubi neque erugo neque tinea demoliturğ, et quod prudens pater filio dicit: ĞElemosina a morte liberatğ; quapropter notum esse volo omnibus presentibus et futuris, quod dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preesse videtur, tres mansos in comitatu Vasionense, in loco qui dicitur Vallitas: unum mansum quem tenet Martinus, et alium mansum Rainelmus, et in loco quem nominant Valles Profundas unum mansum de Guntranno; et in comitatu Gapincense, in Revesto, unam medietatem, et de hereditate mea quĉ michi evenit, et exceptis castellis, cum edificiis domorum, unam medietatem {602}quam dedi avunculo meo Rotlanno et filiis ejus, totum dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis jam nominatis et loco Cluniacensi domnoque abbati Odiloni subicio et trado, pro salute animĉ meĉ et omnium parentum meorum et omnium christianorum fidelium, tam vivorum quam defunctorum, ea videlicet ratione, ut tam ipse pater quam omnes successores ejus summo studio caritatis previdere et ordinare habeant potestatem. Si autem, instigante diabolo, aliquis meus propinquus, aut heres, aut aliquis alius homo hoc nostre donationis caritativum et helemosinarium thestamentum inquietare aut infringere molitus fuerit, nisi resipuerit et congrue emendaverit, cum Datan et Abiron ac Juda, Domini traditore, penas inferni perpetualiter sustineat, nullamque propiciationem nec in die judicii, nec ipse, aut qui consensum prebuerint, inveniant. Et ut hĉc donatio inconvulsa et stabilis permaneat semper, manu propria avunculi mei Rotlanni et mea et multorum aliorum signo et firmo. S. Rotlanni. S. Richaudi. S. Berlii. S. Datili. S. alterius Richaudi. S. item Rotlanni. S. Rainerii. S. Rostagni. Archimbaldus presbiter scripsit. (B. o. 79, LXXVII.) ?? 2530. 1000, environ. CHARTA QUA ROTHARDUS, UXORQUE EJUS EVA ET FILIUS EORUM ILDINUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN AGRO RUFIACENSI. Sacrosancto ac venerabili loco Cluniensi cenobio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego, in Dei nomine, Rothardus et uxor mea Eva, et Ildinus, filius noster, Dei timore et amore ducti, donamus vineam unam in agro Rufiacensi, a Vaurelia vocatur; terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie terra Leterii et Rodulfi, a sero terra Ornadi, a certio terra Bernardi cum heredibus. Facio autem hanc donationem pro anima mea et meorum parentum, et pro loco sepulturĉ meĉ; ea tamen conditione, ut quandiu vixero teneam et {603}possideam, et singulis annis in vestitura tria vini censualiter persolvam sextaria. Post discessum vero meum, ad prefatum revertatur locum, nemine contradicente. S. Rothardi. S. Ornadi. S. Arnulfi. S. Arnaldi. S. Constantii. S. Vuidonis. S. Vualcheri. Actum est Cluniaco publice. (B. h. 280, CCLXXXI.) ?? 2531. 1000, environ. CHARTA QUA ISEMBRANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA LORNANDO. In nomine Verbi incarnati. Ego Isimbranus dono Deo et Sancto Petro res meas quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Lornant, videlicet vineas, campos, arbores, totum ab integro, excepto manso qui comiti reddit servitium, et curtilo qui Cubertas vocatur. Sed tali ratione, ut quandiu vixero teneam; et si in paupertate devenero, adjutorium mihi impendant, et post meum discessum ad Sanctum Petrum cum omni integritate perveniant, et singulis annis vitĉ meĉ, unum modium de vino in vestitura persolvam. S. Isembranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Adelelmi. S. Adam. S. Eldeverti. S. Dedingi. S. Nadalis. S. Rainulfi. S. Rotgerii. S. Leberti. S. Ainaldi. S. Ermenberti. Rotbertus levita scripsit. (B. h. 540, DXLIII.) ?? 2532. 1000, 24 octobre, à 1001, 23 octobre. CHARTA QUA BERNARDUS, VIR CLARISSIMUS, DAT PIGNORI ODILONI, ABBATI CLUNIACENSI, TERRAM IN VILLA BUXERIAS. Placuit atque convenit inter domnum Odilonem abbatem et congregationem {604}Sancti Petri atque ab alia parte Bernardi, secundum seculi dignitatem viri clarissimi, ut causa cautionis ipse Bernardus terram quam videtur habere in villa que vocatur Bugserias daret Sancto Petro atque servientibus, sibi dato pretio a monachis Cluniensis cœnobii, hoc est ducentos solidos: in tali namque ratione, ut quamdiu ipse Bernardus solidos supradictos tenuerit, monachi Sancti Petri terram supradictam teneant ac possideant; et quando ipsum pretium reddere ei placuerit, ad ipsum Bernardum terra ipsa revertatur. Sin autem reddere precium noluerit, monachi supradicti teneant ac possideant. S. Bernardi militis et uxoris ejus Emme, qui hanc cartam fieri ac firmare rogaverunt. S. Huberti. S. Rotberti. S. Bernardi. S. Engelelmi. Facta est hĉc conventio regnante Rotberto rege Francorum anno Vto. Benedictus levita scripsit, vice cancellarii. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 72; B. o. 336, CCCXXXIIII.) (Au dos:) Cautio Bernardi Buxerias. 2533. 1000, 24 octobre, à 1001, 23 octobre. CHARTA QUA WITBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILOS, VINEAS, ETC., SERVUMQUE IN VILLA COMANZ. In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Vuitbertus cĉdo aliquid de rebus proprietatis meĉ Domino Deo et Sancto Petro et ad locum Cluniacensis cœnobii, ubi domnus Hodilo abbas preesse videtur, pro remedio anime meĉ et omnium parentum meorum: hoc est curtiles duos cum duabus vineis sibi invicem choĉrentibus et unum campum et dimidium pratum in Doieio, in villa que vocatur Comanz, et abet fines ex una parte via publica, ex alia gutta currens, ex alia terra Arsentis femine et Gisleberti; in tali namque ratione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum obitum Sancto Petro et ad locum supranominatum perveniat, et in vestitura per singulos annos dimidium modium de vino persolvam. Sane si quis hanc donationem {605}interrumpere presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat. Actum Cluniaco publice. S. Vuitberti. S. Arleii. S. Leotaldi. S. Aloni. Benedictus scripsit, regnante Rotberto anno V. Dono et unum servum Rodbertum. (Bibl. nat. cop. 17-88; B. o. 256, CCLIIII.) (Au dos:) Guitberti in Comanz. 2534. 1000, 24 octobre. à 1001, 23 octobre. CHARTA QUA WALTERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN CARNEDO MONTE ET MEDIETATEM SILVĈ VABRĈ. Ego, in Dei nomine, Walterius, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo campum qui conjacet in Carnedo Monte, terminatum a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Aimonis et Sancti Petri; item in Vabre silva medietatem meĉ partis: et faciant rectores predicti loci ab hac die quicquid facere voluerint. S. Walterii, qui fieri et firmare jussit. S. Rotbaldi. S. Bernardi. S. Stephani. S. Rotgerii. S. Tetberti. S. Duranni. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege anno V. (B. o. 545, DXLI.) ?? 2535. 1000, 24 octobre, à 1001, 23 octobre. CHARTA QUA LEBERGA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS VALLIS, VESCURTISQUE ET IN CALMONTE. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui prĉest dunnus Odilo venerabilis abbas, ego Leberga cedo de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa Vallis, videlicet unum curtile indominicatum, cum servo, nomine Giraldo; et terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia Stephani, de quarta via publica. Et dono in alio loco, in villa Vescurtis, dimidium curtile cum mansione una; et terminatur de duabus partibus via publica, de tertia terra Bernardi, de IIIIta de ipsa hereditate. Et in alio loco, qui dicitur Calmonte, campum unum, {606}terminatum de uno latere et una fronte terra Sancti Petri, de alio latere terra Stephani et Constantii, de IIIIta parte increpita. Actum Cluniaco publice. Qui autem calumpniare voluerit, componat auri libras IIIIor, et postea firma et stabilis permaneat. S. Lebergani. S. Bernardi. S. Wilelmi. S. Bernardi. S. Girberti. S. Hugonis. S. Bladini. S. Gislardi. Berno levita scripsit, regnante Rotberto rege anno V. (B. o. 549, DXLV.) ?? 2536. 1001, janvier. CHARTA QUA ADALVIS DAT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ [BELMONTENSIS] VINEAM IN SARMASEO ET CAMPUM IN BELOSIA. Domino sacro eclesie Sancte Maria, ubi Lambertus monacus servivit, ego Adalvis, pro amorem Dei omnipotentis, et pro remedium anime mee, et pro locum sepulture mee, pro ipsius amore, dono vobis ad ipsa casa Dei, vinea una que es situs in pago Cabilonense, in finem Andriacense, in Sarmaseo vocat; terminat de uno latus Sancte Maria, de alio latus de ipso hereditate, de uno fron sante apostolo, de alio fron Sancte Joanno. Infra ipso terminio, totum ad integrum vobis dono, in tale tenore, dum ego vivimus usum et fructum, pos suum discessum ad ipso casa Dei perveniad; in vestitura sesterio uno de vino. Et dono vobis ad ipsa casa Dei campo in Belosia vocat; terminat de uno latus Sancte Maria, de alio latus Sancte Joanno, de uno fronte conturnos, de alio fronte via pullica. Infra ipso terminio, totum ad integrum vobis a die presentĉ, et faciatis a die presente quidquid facere volueritis in omnibus, sine ullo contradicentem. Si quis vero de eredibus meis, qui isto donacione calumniare voluerit, de auro uncias II cumponat. Actum in Sarmaseo fuit facta. Sig. Adalvis, qui isto donacione {607}fieri et firmare rogavit. S. Tetrio. S. Plettrua. S. Evardus. S. Deodatus levita. S. Costantino. S. Lambertus. Ego Letbaldus rogatus cescripsit, datavit die marcio, in mense jeonario, annos V regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-203; B. o. 490, CCCCLXXXVII.) (Au dos:) Donatio Adalgisie in Sarmaciaco. 2537. 1001, mars. CHARTA QUA EIRICUS ET UXOR EJUS DUZIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA DOMANICO. Notum sit om[n]ibus, quod ego Eiricus et uxor mea Duzia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, pro animabus nostris et in locum sepulture, aliquid ex rebus nostris in pago Matisconensi, in agro ..., in villa Domanico: hoc est vineam unam et curtilum insimul tenente; terminat a mane terra Sancti Andreĉ, a medio die Vualterio et Sancti Vincentii, a sero via publica, a certio Sancti Vincentii. Donamus in tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus, et qui primus obierit ex nobis, medietas ad Sanctum Petrum perveniat; post amborum obitum ad Sanctum Petrum perveniat totum: et in omnibus annis duos sextarios de vino persolvamus, et hec donatio firma sit omni tempore. Actum Petronna publice. S. Eirici et uxoris ejus Duzie, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constantini. S. Ingelbertus. S. Vuandalmarus. S. Alboeni. S. Vualterii. S. Mainfredi. S. Lanberti. S. Rainberti. Data mense marcio, regnante Rodberto anno V. Ebrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-111; B. o. 588, DLXXXIIII.) (Au dos:) Eiricus in Domanco. {608}2538. 1001, mars. CHARTA QUA RAINO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM ET PRATUM IN VILLA CUOLO. Ego, in Dei nomen, Raino dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco aliquid de res meas sitas in pago Arvernico, in villa Cuolo: hoc est pratum et campum insimul tenente. Terminat de uno latus rivo currente, de alio terra Albuini, et de altera terra Richart, et de alio terra Aalbert et Andreĉ; faciantque monachi Sancti Petri quod voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Raini, qui fieri firmarique rogavit. S. Elfranni. S. Eldradi. Data mense martio, regnante Rodberto rege anno V. Evrardus sacerdos scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-112; A. m. 260, CCLXI.) (Au dos:) Raino in villa Cuolo, Arverniace. 2539. 1001, 29 avril. CHARTA QUA ALATAR ET UXOR EJUS CLEMENTIA EX UNA PARTE, ET FREDOLO EX ALTERA, DANT VEL VENDUNT ARFREDO VINEOLAS IN VILLA HANGISENTO. In nomine Domini Dei genetricis Virgo beata onnium sanctorumque dicate, onnium beatorum in consolacionem at angelica, pro anima, pro amore, bona voluntate que cuntra te abeo, dono tibi Arfredo, Alatar et uxore sua Clemenci, dono tibi de mea ereditate, qui est in pago Matisconense, in nagro Arpaico, in villa Hangisento una pecia de vinola la medietate Latara, tibi dono Arfredo. Fredolo vendo vobis Arfredo una pecia de vinola, et dono tibi solios V; tranfundimus, inponoravimus. A mane via publica, a medium die via publica, de duas {609}partes terra Ubert. Abendi, vendendi, donandi, eciam commutandi. Si ipsis au nulus me de eredibus meis, qui ista carta volo contradicere vel vendicare quod repetit, uncias tres de auro componat. Sinnum Latardo et Fredolo, qui donacione ista cartaque fieri et firmare rogavi. S. Vuandalber. S. Domengo. S. Osbert. S. Ermenard. Ego Vualterius presbiter, qui estcripsit carta, datavi in mense, die marcii, exien aprilii uno die, annos V renante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-110.) ?? 2540. 1001, 30 avril. CHARTA QUA ERBLAISUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM INDOMINICATUM IN VILLA BUSIACO. Divina largiente pietate hominibus concessum est, ut ex rebus quas possident, ĉterna valeat felicitas adquiri. Quapropter ego, in Dei nomine, Erblaisus sacerdos dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest dunnus Odilo venerabilis abbas, aliquid de rebus meis, quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in agro Ainacensi, in villa Busiaco, in Petiolas vocata: hoc est mansum indominicatum unum, cum vinea simul tenente; et habet in longum perticas XXtiv, in transverso novem, et terminatur de uno latere terra Sancti Martini, de alio de ipsa hereditate, de tertio Sancti Eusebii, de IIIIto terra Sancti Marcelli et via puplica. Hanc vero donationem facio in tali tenore, ut quandiu ego vixero teneam et possideam; in vestitura vero omni anno XII denarios persolvam. Post obitum quoque meum ad supradictum locum Cluniacum revertatur. Si quis vero hanc {610}donationem contradicere voluerit, auri libram componat, et onmi tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Erblaisi sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi presbiteri, fratris ejus. S. Arnulfi. S. Livonis. S. Simonis presbiteri. S. Grimardi presbiteri. S. Bernardi presbiteri. S. Odonis levitĉ. S. Constabuli subdiaconi. S. Girbaldi. S. Petroni presbiteri. S. Ilionis. Data per manus Gausfredi levite, II kalendas mai, regnante Rotberto rege anno V. (B. o. 616, DCXII.) ?? 2541. 1001, avril. CHARTA COMMUTATIONIS ANCILLARUM INTER VIVIANUM PRIOREM ET MONACHOS CLUNIACENSES, EX UNA PARTE, ET ELDINUM, MILITEM, EX ALTERA. Scamium quod fecerunt Vivianus prior, et Bernerius, et Aymo, et Eldinus miles. In primis donat Eldinus quandam ancillam monachis nomine Offitiam; monachi econtra donant aliam ancillam, nomine Ledbergiam, et faciant unusquisque quod voluerit. Actum Seia publice. S. Eldini, que firmari fierique rogavit. S. Letaldi. S. Bernardi. S. item Bernardi. S. Gisonis. S. Rotberti. Data mense aprili, regnante Rotberto anno V. Ebrardus sacerdos fecit. (B. o. 497, CCCCXCIIII.) ?? 2542. 1001, juin. CHARTA QUA ADALDRANNUS ET UXOR EJUS DEODATA NOTUM FACIUNT SE VINEAM IN VILLA BINZIONO MONASTERIO CLUNIACENSI VENDIDISSE. Notum sit omnibus, quod ego Adaldrannus et ucxor mea Deodata vendimus monachis Sancti Petri aliquid ex rebus nostris in pago Matisconensi, in villa Binziono: hoc est unam vineam. Terminat a mane via publica, a medio die terra Tedoeno et suis eredibus, a sero Sancti Stephani, a cercio Sancti Petri; habet in longo perticas XXIIII, et in lato XIII pedes. Et accepimus ab eis IIII solidos et dimidium; et faciant {611}quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps, et est in agro Ciciacense. Actum Petronna publice. S. Adaldranni et ejus conjugis Deodate, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constantii. S. Tedoeni. S. Johannis. S. Bernaldi. S. Rainberti. Data mense junio, regnante Rodberto anno V. Ebrardus scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-207; B. o. 803, DCCXCVIII.) (Au dos:) Venditio Adalbranni (sic) in Binciono. 2543. 1001, juin. CHARTA QUA ANNO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET UXORIS SUĈ HELENĈ, CURTILUM IN VILLA PLANIACA. Sacrosancte Dei ecclesie, que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, qui dicitur Cluniacus, ego itaque Anno dono, pro anima mea et pro anima uxoris mee Helene, et in locum sepulture, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa que vocatur Planiaca, id est curtilum unum cum omnibus appendiciis suis. Facio hanc donationem pro anima mea et pro anima uxoris mee, sive patris mei et matris mee, ut Dominus de penis inferni nos eripiat; in tale ratione vero, ut quandiu ego fixero, teneam et possideam, et post discessum meum Sancto Petro revertatur, et omni anno in vestitura IIIIor sextarios persolvam. Sane si quis, ego aut ullus homo, contra carta ista helemosinaria inquietare voluerit, non vindicet quod repetit; sed ira Dei omnipotentis incurrat, et cum Dathan et Abiron sit participatio ejus et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Anno et uxori sue Helene, qui fieri et firmare rogaverunt. Sig. Arlebaldo. S. Constantini. S. Bernardo. S. Ardedrado. S. Arlebaldo presbitero. S. Eldino. Data mense junio, regnante Rodberto rege annos V. Rodbertus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-116; B. o. 515, DXII.) (Au dos:) Anno in Planiaca, Rodbertus rex, Odilonis. {612}2544. 1001, 29 novembre. CHARTA QUA TEOTFREDUS ET UXOR EJUS ELDUIS DANT DURANDO ET GYRBERGI UXORI EJUS CAMPUM QUI VOCATUR A MONTENACO. Dilecti Durandi et uxore sua Gyrbergis. Ego Teotfredus et uxor sua Elduis pro amore et bone voluntate dono vobis campo que es situs in pago Matisconense, in agro Fusciaco, a Montenaco vocat, qui terminat a mano de ipsa ereditate, a medium die terra Etelane com suos eres, a sero Sancti Petri, a cercio via pullica, et abet in longo perticas XVIII, in lato in ambis fronte perticas VI et dimidium. Infra isto terminio et perticatio, totum vobis dono et vobis dono at donare et alienare et facere quitquit facere volueritis, sine nullum contradicentem. Si quis contradixerit, auri liberas duas componat, firma stabilis permaneat, constipulacione sumnixa. Teotfredo et uxore sua Elduis, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Gaselini. S. Aycars. S. Gislardi. S. Pascali. S. Fereoli. S. Costancius. Date per manus Teotardi, escrixit die sabati IIIcio calendas decembris, annos IIII regnante Rotbertum rege. (Bibl. nat. cop. 16-194.) (Au dos:) Conquestio Durandi et uxori ejus in Buxiaco. 2545. 1001, 24 octobre, à 1002, 23 octobre. CHARTA QUA WITBERTUS ET FRATER EJUS ANSEDEUS, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLIS DUMBINAS ET BAINAS. Nos, in Dei nomine, Vuitbertus et Ansedeus donamus ad locum Cluniacum pro anima matris nostre Arsendis, aliquid ex rebus ipsius, {613}in villa Dumbinas, ad Faalano vocat: hoc est campum cum prato, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die increpito, a sero gutta currente, a certio terra Sancti Marcelli. In alio loco, in villa Bainas, in Arzileias vocat, donamus vineam unam; terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Petri, a sero via anteriale, a certio via publica. In ipsa villa, in Monte Baines vocat, campum unum: terminat a mane Sancti Vincenti, a medio die et a sero Sancti Petri, a certio Oddoni; fatiant quod voluerint. Signum Vuitberti et Ansedei, qui fieri rogaverunt. S. Aidoard. S. Tedmarus. S. Bovo. S. Umberti. S. Vuillelmi. Regnante Rodberto anno VI. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 73; cop. 17-122, extraits; B. o. 770, DCCLXV.) (Au dos:) Carta Vuitberti et Ansedei in Dumbinas et Bainas. 2546. 1001, 24 octobre, à 1002, 23 octobre. CHARTA QUA HUGO, ODGERIUS ET ASCHERIUS, FRATRES, VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI QUANTUM HABENT IN VILLA TRESCURTIS. Venditio facta apud Cluniacum a tribus fratribus Hugone, Odgerio et Ascherio, de terra que conjacet in pago Augustodunensi, in villa Trescurtis; pro amore Dei omnipotentis et Sancti Petri vendunt quantum habent in ipsa villa: hoc sunt terris, pratis, campis, silvis, et accipiunt triginta solidos. Et ut omni tempore firmitatem abeat, hanc scripturam fieri voluerunt et firmare. Sig. Hugone. S. Odgerio. S. Ascherio. S. Arulfo. S. Duran. Actum Cluniaco, regnante Rodberto anno VI. (Bibl. nat. cop. 17-123; B. o. 309, CCCVII.) (Au dos:) Odgerius, Anscherius in Trescurt. 2547. 1001, 24 octobre. CHARTA QUA JOSBERTUS ET RAINARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA GIRBALDI PRESBYTERI, PARTEM VINEĈ IN VILLA CANAVAS. Nos, in Dei nomine, Josbertus [et] Rainardus, pro anima Girbaldi {614}presbiteri, de terra ejus, sicut ipse destinavit Sancto Petro Cl[u]niensi, in villa Canavas, scilicet unius vineĉ partem et unam petiolam de campo a Nugerada vocatur; quĉ terminantur a mane terra Leotbaldi, a medio die pascherii, a sero Drocbaldi, a cirtio Leotbaldi: tali tenore, infra istas terminationes, donamus, ut supradicti loci monachi faciant quicquid facere voluerint. Si quis de heredibus infrangere voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis; et postea perseveret firma et stabilis. S. Josberti et Rainardi, qui et ipsi firmaverunt. S. Bernardi. S. Gausberti. S. Ebrardi. S. Drogbaldi. S. Adalgisi. Actum regnante Rotberto rege anno VI. (B. o. 630, DCXXVI.) ?? 2548. 1001-1029, 15 février. CHARTA QUA ARNULFUS ET UXOR EJUS HELDISNODIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA LONGAVILLA. Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter ego Arnulfus et uxor mea Heldisnodis donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur dunnus Odilo abbas, de rebus nostris quĉ sunt in pago Lugdunense, in agro Casnense, in villa quĉ nominatur Longa Villa: videlicet unum curtile cum vinea et supraposito; et terminatur a mane via publica, a medio die et a sero de ipsa hereditate, a cirtio terra Giraldi. Ipsum autem curtile facio radale, ut habeat usuaria in silva, in campis, in pascuariis, sive in fonte, sine interpellatione, et sine servitio; et donamus pratum terminatum in circuitu de ipsa hereditate, et donamus in unum locum campum, sestaradas IIIIor, et in alia parte alias IIIIor et in alia parte II. Istas res denominatas ad supradictum locum donamus, tali pacto, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, post nostrum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniant; et faciant ipsius rectores quicquid voluerint in omnibus, nullo contradicente. Qui autem contradicere {615}voluerit, non valeat adimplere quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras componat X coactus judiciaria potestate. Ut autem hujus meĉ donationis carta firma et stabilis permaneat, eam manu firmavi propria amicisque meis tradidi roborandam. S. Arnulfi et uxoris ejus Heldisnodis. S. Wichardi. S. Bernardi. S. Manesei. S. Rotgardis. S. Saziĉ. S. Radulfi. S. Stephani. S. Odonis. Data per manus Johannis presbiteri, die sabbatis, XV kalendas martii, regnante Rotdulfo rege. (B. o. 571, DLXVII.) ?? 2549. 1002, 9 février. CHARTA QUA CONSTANTINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM INDOMINICATAM IN VILLA BURGUNDIA. In nomine Verbi incarnati. Ego Constantinus, reminiscens enormitatem peccatorum meorum, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, quendam terram indominicatam in villa Burgundia, in quomitatu Matisconense. Habet supradicta terra in longitudine perticas XXV, in latitudine V; terminat a mane et ad meridie terra Sancti Petri et via publica, a sero terra Adoardi, a cercio terra Sancti Pontii. Facio autem hanc donationem in tali tenore, ut omni tempore teneant sine ullo contradicente. Si quis autem hanc donacionem calumniare voluerit, conponat auri libra I; et posthec firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. S. Constantini, qui fieri et firmare jussit. S. Bernardi. S. Constantini. S. Arberti. S. Leotardi. S. Adalberti. Actum villa Sancti Pontii publice, regnante Rodberto rege anno VI. Data per manu Fideli, V idus februarii. (Bibl. nat. cop. 17-126; B. o. 506, DIII.) (Au dos:) Constantinus in Burgundia. 2550. 1002, 9 février. CHARTA QUA LEOTARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM INDOMINICATUM IN VILLA BURGUNDIA. Omnibus sub norma catholicĉ fidei militantibus notum esse volumus, {616}quod ego Leotardus, pro animĉ meĉ remedio, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, campum unum indominicatum, in villa Burgundia, in comitatu Matisconense. Habet vero in longitudine perticas XXXII, in latitudine autem VI; et terminatur a mane et a sero terra Adoardi, a medio die et a certio terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut omni tempore predictum campum teneant monachi Sancti Petri Cluniacensis cenobii, sine alicujus contradictione. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, componat auri libras II; et posthĉc carta ista firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Leotardi, qui hanc cartam fieri et firmare jussit. S. Arberti et Constantini et Leotardi et Adalberti et Duranni et Bernardi. Data per manu Fidelis, V idus februario, regnante Rotberto rege anno VI. Actum publice in villa Sancti Pontii. (B. o. 792, DCCLXXXVII.) ?? 2551. 1002, mars. CHARTA QUA TEUDBERTUS ET ERALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI QUARTAM PARTEM CAMPI ARECII, IN VILLA BURGUNDIA. Ego, in Dei nomine, Teudbertus et Eraldus donamus Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, aliquid ex rebus Gysonis, pro anima ipsius, in pago Matisconensi, in villa Burgundia, in agro Tisiaco: hoc est quartam partem de campo quem vocant ad Campum Arecium; terminat a mane terra de ipsa hereditate, a medio die et a sero et a certio terra Sancti Petri. Infra isto terminio, quartam partem de ipso campo donamus ab hodierno et deinceps. Actum Cluniaco publice. S. Tedberti et Eraldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernardi. S. Tedfredi. S. Adalberti. S. Bernardi. S. Vualterii. Data mense martio, regnante Rodberto anno VI. Ebrardus sacerdos scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-127; B. o. 397, CCCXCIIII.) (Au dos:) Carta Tedberti et Eraldi, in villa Burgundia. {617}2552. 1002, mars. NOTITIA WERPITIONIS QUAM FECIT MAIOLUS CLERICUS MONASTERIO CLUNIACENSI CONSUETUDINUM QUAS IPSE REQUIREBAT IN BLANUSCO, VARENGO, ETC. Notitia werpitionis, qualiter venit quidam vir, nomine Maiolus, clericus ante presentiam Wille[l]mi comitis et uxoris ejus Ermentrudis, et filii eorum Widonis, ceterorumque nobilium hominum qui ante eos stabant, clamans quasdam consuetudines in terris beato Petro datis, videlicet in Blanusco, et qui Cotta villaris, et de Varingo et de Lordono, et quicquid villarum ad ipsas potestates aspicit. Audientes igitur monachi Sancti Petri ejus reclamationem, qui ibi aderant, adstiterunt ante memoratum comtem ac universam curtem, dixeruntque se esse paratos contra eundem Maiolum, sicuti comes jussisset, quod de omnibus quĉ Maiolus dixerat, nullo modo in eis aliquam rectitudinem haberet. Quod videns ipse Maiolus ita esse adunatos, et argutus verbis comitis ac ceterorum militum qui ibi aderant, quod nullum rectum haberet, fecit hanc notitiam, ut ab hodierno die et deinceps nullam consuetudinem in Lordono et in apenditiis ejus, et in Varingo, et in Blanusco, et in earum apenditiis amplius requirat. Et ut hĉc notitia firma sit, ipse Maiolus manu propria firmavit ac firmare rogavit. S. Maioli clerici, qui fecit, et ipse firmavit. S. Vuitberti. S. Rannaldi. S. Ingelelmi. S. Drogonis. S. Arlei. S. Hugonis. Actum mense martio, regnante Rotberto rege anno VI. (B. o. 579, DLXXV.) ?? {618}2553. 1002, mars. CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA MARCESOTO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET OTBERTUM. Placuit atque convenit inter monachos Clunienses, et quendam virum, nomine Otbertum, commutationem terrarum facere. In primis donat Otbertus monachis vineam in pago Matisconense, in villa Marcesoto, terminatam de duobus lateribus terra Sancti Petri, de tertia parte terra Effrem; et recepit ab eis econtra duos campos, quorum unus terminatur de uno latere et de una fronte terra Unberganĉ cum infantibus suis, de alio latere et de alia fronte terra Constantii et via publica. Alius campus terminatur de uno latere terra Sancti Johannis, de alio Landradanĉ, de una fronte Sancti Petri, de alia aqua currente. Infra istos terminos, unusquisque quod accepit hoc teneat, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri uncias II componat; et postea hoc scamium firmum et stabile permaneat in evum. Actum publice. S. Otberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotlanni. S. Leodegarii. S. Maingaudi. S. Rotberti. Ego Balduinus scripsi die veneris, mense martio, regnante Rotberto rege anno VI. (B. o. 734, DCCXXX.) ?? 2554. 1002, 28 mai (?). CHARTA QUA GERBERGA ET FILIUS EJUS REMESTAGNUS DANT ARCRIMO CURTILUM CUM SERVIS IN VILLA MISIRIACO. Domino fratribus Arcrimo. Ego Gerberga et filius meus Remestangnus, donamus tibi aliquid ex rebus nostris, que sunt sitas in pago Lucdunense, in villa Misiriaco, hoc est curtilus cum superposito et vinea, qui terminat a mane terra Archimbodi, a media die similiter, a sero de ipsam ereditatem, a cercio via. Infra isto terminio, ipsum curtilum cum vinea tibi donamus, et quicquid in ipsa villa abemus {619}medietatem, quesitum et inquirendum, et facite de hoc quicquid volueritis, nullum contradicente. Si quis vero, qui donatione ista contradixerit, auri untiam componat, et donatio ista firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Girbergane, S. Remestagni, qui donatione ista fieri et firmare rogaverunt. Et donamus tibi servo supermanente, nomine Abbonitto, cum uxore suĉ, ad integrum. S. Berengarii. S. Leutgarii. S. Evrardi. S. Arnulfi. S. Annoni. S. Adalgarii. S. Ardradi. Data per manu Berardi, sub die jovis, V kal. junii, anno XI regnante Rodulfi regis. (Bibl. nat. fonds lat. 17715, nş 15.) (Au dos:) Donatio Girberga in Misiriaco. 2555. 1002, juin. CHARTA QUA ARLEGIUS DAT NEPOTI SUO ARLEGIO RES SUAS SERVOSQUE IN VILLIS COLONICAS ET FLAGIACO. Dilecto nepoti meo Arlegio, et ego Arlegius, avunculus tuus, dono tibi aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense et in villa Colonicas, inest vinea et maso que vulgo Liat dicitur; terminat a mano fosado, a medium die terra Rainardi cum suis eres francorum, a sero Sancti Petri, a cercio similiter de Marziaco. In tali tenore quamdiu vixeris teneas; pos tuum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura omnibus annis unum sesterium de vino. Et alias partes quas ibi abeo in ipsa vinea totum tibi dono, excentum medium plantum Eldebrandi. Et dono tibi a Flatgiaco curtilum et vinea insimul tenente; terminat a mane terra Gonzoni de ipsa ereditate, a medium die via publica et muro manufacto, a sero terra Sancti Petri, {620}et a cercio terra Bernar. Et dono tibi in ipsa villa unum campum; terminat a mane terra Sancta Maria Belmonte, a medium die terra Seuvini, a sero increpito, a cercio Sancti Simphoriani. Et dono tibi de terra arabile, omnem medietatem, exceptum campum de Curvatilliam quam dedit Sancto Petro. Et dono tibi una perticam de vinea, et in ipsa villa quam Dominicus tenet. In ipsa villa dono tibi curtilum; terminat a mane reo currente, a medium die Odiloni, a sero et a cercio vias publicas. Et dono tibi servos Ornadum et Benedictum. Quamdiu ego vivimus, teneamus; post meum obitum, tibi perveniet. Et faciatis quicquid facere volueritis. Actum Cluniaco publice. [S.] Arlegius, qui fierit et firmare rogavit. S. Seuvini. S. Ayroart, Ingelelmo. S. Aymonis, Bernar. S. Rotardi. S. Aremberti. S. Gisleberti. S. item Bernardi. S. Constantini. Data per manus Euvardus, mense junio, regnante VI annos Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-131; A. m. 833, DCCCLVIIII.) ?? 2556. 1002, juin. CHARTA QUA ARLEIUS DAT ECCLESIĈ SANCTI MAIOLI CLUNIACENSIS PARTEM SUAM DE MEDIO PLANTO CAMPUMQUE ET MANCIPIA IN VILLA MARZIACO. Passione unigeniti filii Dei redempti monemur ut ex rebus transitoriis ĉterna mercemur tabernacula. Quod ego Arleius implere desiderans, dono Deo et Sancto Maiolo aliquid ex rebus meis quĉ {621}sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Marziacensi, ad Trimblida vocatur, videlicet meam partem de medio planto quem Winiterius, et Gontardus, et Martinus, et Constantius faciunt; et terminatur a mane et a medio die via publica et muro manufacto, a sero terra Aidoardi, a cirtio terra Aimini. Et in ipsa villa dono unum campum, ad Bruerias vocatur, et terminatur a mane terra Sivuini et terra francorum, a medio die Aidoardi, a sero via publica, a cirtio terra Estraderii. Dono etiam mancipia his nominibus: Leodegarium cum uxore et infantibus suis, Landradum cum uxore et infantibus suis. Dono et alium servum, nomine Andraldum. Hĉc omnia dono Deo et Sancto Maiolo pro remedio animĉ meĉ, ut per merita ipsius eterna valeam adipisci premia; et faciant monachi Sancti Petri et Sancti Maioli quod voluerint ab hodierno et deinceps. Si quis autem huic donatio aliquam litem inferre presumpserit, omni maledictioni subjaceat, demergaturque in baratrum inferni, nisi resipuerit. Cogente etiam judiciaria potestate auri libram persolvat, et hĉc donatio firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. S. Arlei, qui fieri et firmare rogavit. S. Sivuini. S. Ingelelmi. S. Arlei. S. Ornadi presbiteri. S. Duranni. S. Maioli clerici. Data mense junio, regnante Rotberto anno VI. Ebrardus sacerdos scripsit. (A. m. 144, CXLV.) ?? 2557. 1002, juin. CHARTA QUA RODULFUS CONFIRMAT DONATIONEM VINEĈ IN VILLA MASIRIACO QUAM SUI PARENTES FECERANT MONASTERIO CLUNIACENSI. In nomine Domini. Ego Rodulfus dono Deo et Sancto Petro Cluniensis monasterii I vineam in pago Matiscensi sitam, in villa Masiriaco, quam pater meus olim Sancto Petro delegaverat et mater mea Telsaidis; quam dono pro animĉ meĉ remedio et patris ac matris et fratris. Et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta {622}parte rivo volvente; et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint. Actum Cluniaco puplice. S. Rotdulfi, qui fieri firmarique jussit. S. Bernardi. S. Huberti. S. Bernardi. S. Wiberti. Data mense junio, regnante Rotberto rege anno VI. Ebrardus scripsit. (B. o. 407, CCCCIIII.) ?? 2558. 1002, juin. CHARTA QUA DODA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SENIORIS SUI MAINGAUDI, MEDIETATEM CURTILI INDOMINICATI CUM VINEA IN VILLA VARENGO. Sacrosanctĉ ĉcclesiĉ quĉ dicitur Cluniacus. Ego igitur Doda dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in agro Marziaco, in villa Varengo: hoc est curtilum indominicatum cum vinea, quem Aalgisus tenet. Terminat a mane terrĉ Sancti Petri, a medio die terre Ingelberti, a sero terra Constancii, a cercio via publica. Infra istud terminum, medietatem istius curtili, Deo et sanctis ejus, pro animĉ meĉ remedio, et pro anima senioris mei Maingaudi, qui michi eum contulit, et pro animabus omnium parentum nostrorum et in locum sepulturĉ dono: in tali tenore, ut quamdiu vixero teneam; post meum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura omnibus annis IIos sextarios de vino persolvam. Actum Cluniaco publicĉ. S. Dodanĉ, quĉ fieri et firmare rogavit. S. Arlei, Sivuini, Ingelelmi, Aimonis, Bernardi, Vuitberti, item Arlei, Rod[ulfi], Duranni. Data mense junio, regnante Rodberto rege anno VI. Ebrardus sacerdos recognovit. (B. o. 512, DVIIII.) ?? 2559. 1002, décembre. CHARTA QUA INGELBURGIS ET FILIĈ EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA ENGOENO. Divina pietate hominibus concessum est, ut ex reditibus suis, quas {623}jure hereditario possident, si eas juste dispertiant pauperibus, et ecclesiis Christi, ex his animas suas redimere, et in futuro sibi tesaurizare noverint. Quapropter noverint cuncti fideles, quod ego Ingelburgis femina et filiĉ meĉ, nomine Landranda et Tedrada, donamus Deo et Sancto Petro et ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris, pro remedio anime nostre: hoc est mansum unum cum omnibus appendiciis suis, qui est situs in comitatu Matisconense, in villa Engoeno, ad Fontanam; totum ad integrum, quicquid ad ipsum mansum pertinet, ut faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis autem, de parentibus nostris aut de aliis hominibus, contra hanc donacionem litem inferre voluerit, sit maledictus cum Juda, traditore Domini, et excommunicatus, nisi ad emendationem venerit. Et ut hec donatio firma permaneat et inconvulsa permaneat, firmamus et aliis firmare rogamus. S. Ugoni. S. Huberti. S. Bernardi. S. Vuitberti. S. Rotberti. S. Bernardi. S. Livoni. Ego Ingelburgis femina et filiĉ meĉ supranominate firmavimus, mense december, die lunis, regnante Rotberto rege anno VII. (Bibl. nat. cop. 17-137; B. o. 111, CVIIII.) (Au dos:) Engelburgis in Engoeno. 2560. 1002, décembre. CHARTA QUA GIRBERGA ET FILII EJUS VENDUNT BERNARDO ET GUILELMO CURTILUM ET VINEAM A CROSIACO. Domino fratribus Bernart et Guilelmo entores. Ego Girbergane et filios suos Grimalt et Guitbert, venditores, vendedissimus nos vobis curtilo et vinea insimul tenentur, in pago Matisconense, in agro Maciacense, a Crosiaco vocat: terminet a mane via publica, a medium die de ipsa ereditate, a sero Elna volvente, a cercio de ipsa ereditate. Infra isto terminio, totum ad integrum vobis vendimus et accepimus de vobis precium invalentem solidos XVIIII, et pro ipsa precium manibus {624}et de juro nostro in vestro tradimus et faciatis pos ista die quidquid facere volueris in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui calumniare voluerit, auri liberas duas componat. Actum Oblado villa publice. S. Girbergane et filios suos Grimalt et Guitbert, qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Bernart. S. Eldini. S. Stephanus. S. Blaini. S. Girbert. S. alio Bernart. S. Rannalt. Josmarus me fecit die dominicus, in mense decembrio, annos VII regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-138.) ?? 2561. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. CHARTA QUA TEZA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SILVAM IN AGRO CITIACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego, in Dei nomine, Teza, pro redemptione animĉ meĉ, dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis: hoc est silvam unam que conjacet in agro Citiaco; et terminat a mane de ipsa hereditate, per medios montes et per medium crest, et per castellum medium Tedrici, a medio die terra francorum, a sero et a certio terra Sancti Petri. Hanc autem donationem fatio semper de presenti pro anima mea et patris mei, ut omni tempore monachi Clunienses teneant, sine ullo contradicente. S. Teze, qui fieri et firmare rogavit. S. Ailaldi. S. Vuillelmi. S. Olgaudi. S. Ebrardi. S. Raimberti. Actum Citiaco publice, regnante Rodberto anno VII. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 74; cop. 17-149; B. o. 361, CCCLVIII.) (Au dos:) Teza de una silva, in agro Ciciaco. 2562. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. CHARTA QUA LANDRADA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PRO ANIMABUS MARITI ET FILIORUM SUORUM, CAMPUM ET SERVOS IN VILLA BRUALIAS. In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi fideles {625}presentes scilicet atque futuri, quod ego Landrada, reminiscens peccatorum meorum enormitatem, simulque pavescens venturum judicii diem, dono Deo et sanctis [ejus] apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, quĉ site sunt in pago Matisconense, in villa Brualias, id est unum campum et unum servum, nomine Johannem, in presenti; et post obitum meum unam vineam terminantem his terminis, a cercio terra Sancti Petri, a mane et a medio die terra jam dicte femine Landrade. Et dono simul unum alium servum, nomine Ermenfredum. Facio autem hanc donationem pro anima mea seniorisque mei Sendeconis et filiorum meorum Ebrardi, Vulardi, Sarlii, Vuinisi, Tetardi, Alenardi, Berteloni, Ugoni. Si quis autem hanc donationem effringere voluerit, sit anathema. S. Landrade, que hanc fieri cartam jussit. S. Rannaldi. S. Ascheri. S. Landrici. S. Adalgeri. S. Gontelmi. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege anno VII. Almannus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-150; B. o. 359, CCCLVI.) (Au dos:) Landrada, Brualias. 2563. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. CHARTA QUA RODULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA MARCINIACO. Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagacione perpendere, nichil amplius valet in hujus seculi lucem de gaudia fugitiva lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur impendere. Quatinus ego Rodulfus, reminiscens pondus meorum criminum, dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petri et Pauli, et ad locum nuncupato Cluniacum: hoc est curtilum unum et cuncta que ad ipsum {626}pertinet, et residet in villa Marciniaco. Supradictum curtilum dono in presenti investitura. Ea ratione hanc donationem facio, ut dum advixero, usus fructuarium colligam, et in vestituram quamdiu vixero persolvam denarios XII; post obitum vero meum, ad suprainsertis precipuis apostolis et ad locum jam dictum perveniat. Sig. Rodulfi datori huic donationi, qui scribere firmarique rogavit. S. Aginulfi. [S. Angilberti.] S. Lanberti. S. Arnaldi. Data per manus Sigbaldi levite, anno VII regnante Rodberti regis. Sig. Teotmari et Duranni. (Bibl. nat. cop. 17-151; B. o. 655, DCLI.) (Au dos:) Rodulfi in Marciniaco. 2564. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. CHARTA QUA HUBERTUS ET FRATER EJUS BERNARDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MATRIS SUĈ DENEZĈ, VINEAM ET PARTEM CAMPI IN VILLA BAINAS. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego, in Dei nomine, Hubertus et frater meus Bernardus, donamus ad locum Cluniacum, pro anima matris nostre Deneze, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi, in villa Bainas: hoc est vineam unam quĉ terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, de tercia parte terra Sancti Marcelli, de quarta parte terra Heldrici. Donamus etiam in ipsa villa campum unum, partem nostram quam dare possumus, ut faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Humberti et fratris sui Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Johannis. S. Constancii. S. Heldeverti. S. Ingelgerii. S. Ingelbaldi. S. Rodlanni. S. Drudbaldi. S. Constancii. Aldebaldus levita, regnante Rodberto anno VIIş. (Bibl. nat. cop. 17-152; B. o. 170, CLXVIII.) (Au dos:) Hubertus et Bernardus in Bainas. {627}2565. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA RUFIACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET LEODPRANNUM, ETC. Scamium fecerunt monachi Clunienses cum Leodpranno et cum uxore sua Rotrude et cum heris suis Leotaldo et Vuicardo, in villa Rufiaco, in Monte vocat. In primis donant jam dicti viri Sancto Petro vineam unam que terminat a mane terra Sancti Desiderii, a medio die terra Rodberti, de aliis partibus terra Sancti Petri. Infra isto terminio totum ad integrum. Donant econtra monachi Clunienses jam dictis viris aliam vineam in ipsa villa, que terminat de duabus partibus via publica, de aliis partibus terra Beliarde et infantibus suis. Et faciant unusquisque quicquid facere voluerit de sua parte. S. Leudpranni et Rotrude. S. Bernardi. S. Rotardi. S. alium Rotardi. S. Leodaldi. S. Wicardi. S. Constantii. S. alii Constantii. S. Rodulfi. S. Adalberti. Actum Cluniaco publice, regnante Rotberto rege anno VII. (Bibl. nat. cop. 17-153; B. o. 277, CCLXXV.) (Au dos:) Scamnium Leutpranni in Rofiaco. 2566. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. CHARTA QUA RODULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET CAMPUM IN VILLA FLAGIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes fideles, quod ego Rodulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui domnus abbas Odilo preesse videtur, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Flagiaco: hoc est vineam quĉ habet in longum perticas X et VIIII, et in latitudine perticas VI et pedes VIIII. Et dono in ipsa villa campum {628}unum, qui habet in longum XXII perticas, in latum perticas VIIII et pedes XI; et terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via, a sero terra Ucberti, a circio murus. Faciant rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint ab hodierna die. Facio autem hanc donationem pro anima mea, ut Dominus qui omnia potest requiem sempiternam ei donare dignetur. S. Rodulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Teutonis, Warnerici, Rodulfi, Warulfi. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto rege anno VII. Almennus levita scripsit. (B. o. 112, CX.) ?? 2567. 1002, 24 octobre, à 1003, 23 octobre. NOTITIA WERPITIONIS TERRĈ IN VILLA TISIACO MONASTERIO CLUNIACENSI A GODEFREDO ET UXORE EJUS FACTĈ. Notitia werpitionis facta Cluniaci, ante presentiam domni Viviani et aliorum fratrum, quam fecerunt Gotdefredus et uxor ejus Alexandra, de terra quam Bernardus moriens delegavit Sancto Petro, pro anima sua, quĉ est sita in villa Tisiaco: hoc sunt mansi cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus. Dixeruntque: Pro amore Dei omnipotentis facimus hanc vuerpitionem contra Sanctum Petrum, et propterea accipimus a vobis sex modios de pane et de vino, et unum thapetum valentem solidos X. Si quis post hunc diem contradictor extiterit, omnibus maledictionibus subjaceat, nisi ad emendationem venerit. S. Gotdefredi et Alexandrĉ, uxoris ejus, et Gauzeranni et Lanberti, fratrum ejus. S. Leotaldi. S. Adalgisi. S. Rainaldi. Actum Cluniaco puplice, regnante Rotberto rege anno VII. (B. o. 671, DCLXVII.) ?? 2568. 1003, février. CHARTA QUA CONSTANTIUS UXORQUE EJUS LIDSANNA ET FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CONFLANS. Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Constantius dono {629}Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, pro anima mea et in locum sepulturĉ, aliquid ex rebus meis in pago Maticensi, in villa Conflans, in agro Evriaco, hoc est vineam unam; terminat ipsa vinea a mane Rotberti, a medio die via puplica, a sero Sancti Petri, a cercio terra Rotberti. Dono hĉc omnia ut faciant monachi Sancti Petri ab hodierno et deinceps quicquid voluerint, et hĉc elemosina sit pro anima mea et pro animabus uxoris meĉ et infantum meorum, ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. Actum Aiona puplice. S. Constantii et uxoris ejus Lidsannĉ, qui fieri firmarique rogaverunt. S. Ledbaldi, filii ejus. S. Girardi, S. Sismundi, S. Warnerii, S. Constantii, S. Malguini, filiorum ejus. Data mense februario, regnante Rotberto rege anno VIIş. (B. o. 353, CCCL.) ?? 2569. [1003], 18 mars. CHARTA QUA GUAREMBERTUS ET PETRUS UXORQUE EJUS BERTA VENDUNT JOHANNI ET JOTSELDI, UXORI EJUS, VINEAM IN VILLA CHIVINIAS. Dilecto nomine Johanni et uxori sue Jotsel, idcirco enim Guarembert et Petrus et uxor sua Berta vendimus vobis vinea in pago Matisco, in agro Fossiaco, in villa Chivinias: terminet ipsa vinea a mane et a cercio Sancti Petri, a medio die via publica, a sero de ipsa ereditate; abet in longo perticas XIIII, in uno fronte perticas II, pedes IIII, in alio fronte perticas II, pedes VIII. Infra is terminio vel perticacio, vobis vendimus valentes solidos VIII et dimidium, et faciatis vos post ac die quit vultis. Si quis contradixerit, uncias II componat omnique tempore firma permanead. S. Guarember et Petrus et Berta, qui vendicione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Duran et Berno et Ingelbar {630}et Jerolt. Data per manu Gudino, XV kalendas aprilis, regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-205-1ş.) ?? 2570. [1003], 18 mars. CHARTA QUA GUAREMBERTUS VENDIT JOHANNI ET UXORI EJUS JOTSELDI VINEAM IN VILLA CHIVINIAS. Domino fratribus Johannes et uxor suo Jotselt entores, idcirco enim Guarenbert vendimus vobis vinea in pago Matiscono, in agro Fossiaco, in villa Chivinias: terminet ipsa vinea a mane et a sero de ipsa ereditate, a medio die via publica, a cercio Sancti Petri; abet in longo perticas XII, in uno fronte perticas III, in alio fronte perticas II, pedes VIII. Infra isto terminio et perticacio, vobis vendimus valentes solidos VIIII et dimidium, et faciatis vos post ac die quit vultis. Si quis contradixerit, uncias II componat, omnique tempore firma permaneat. S. Guarembert, qui vendicione ista fierit et firmare rogavit. S. Duran et Berno et Ingelbaut et Gerol et item Duran. Data per manu Gudino, XV kalendas aprilis, regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 16-205-2ş.) (Au dos:) Conquistus Johanni in villa Chevinias. 2571. 1003, mars. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS VINCELLA ET LOPCHEACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET AYMONEM, UXOREMQUE EJUS BELIARDEM. Placuit atque convenit inter monacus Sancti Petri Cluniense, necnon et ab alia parte Aymoni et uxore sua Beliarda, ut terras inter se commutarent. In primis donant atque commutant monachi Sancti Petri a partibus Aymoni et uxore sua Beliarda curtilem unum cum vinea et campo, in pago Matisconense, in agro Fuscense, in villa Vincella, qui terminat in tres partes Sancti Stephani, a mane Sancti Petri, [et] {631}habet in longo perticas XVIII, in ambis frontibus perticas XIIII. Similiter donat atque commutat Aymo et uxore sua Beliarda, a partibus Sancti Petri Cluniensi, campum in ipso pago, et in villa Lopcheaco, qui terminat a mane de ipsa terra, a medio die via publica, a sero Guulberti, a cercio Sancti Stephani; habet in longo perticas XXXIII, in uno fronte perticas X, in alio fronte perticas VII. Infra istos terminios, unusquisque in scamium suum quod accepit teneat et possideat, sine ullo contradicente. S. Aymo et uxore sua Beliarda et infanti eorum, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Adselino. S. Vilelmo. S. Gauseranno. S. Arlebaldo. S. Costantino. S. Rodulfo. S. Osberto. Data per manu Aldoni presbiteri, feria V, mense marcii, annos VII regnante Rotberti regis. (Bibl. nat. cop. 17-154; B. o. 726, DCCXXII.) (Au dos:) Scamnum Aymonii in villa Vincella. 2572. 1003, 15 avril. CHARTA QUA GUAREMBERTUS VENDIT JOHANNI ET UXORI EJUS JOTSELDI VINEAM IN VILLA CHIVINIAS. Domino fratri Johan et uxor sua Jotselt, idcirco enim Guarenbert vendimus vobis vinea in pago Matiscono, in agro Fosciaco, in villa Chivinias: terminet ipsa vinea a mane et a sero de ipsa ereditate, a medio die Sancti Petri, a cercio via pulica; abet in longo perticas XII, in ambis frontibus perticas duas. Infra isto terminio vel perticacio, vobis vendimus valentes solidos VII, et faciat suos in pro ipsa precia quit vultis. Si quis contradixerit, uncias II componat, omnique tempore firma permaneat. S. Guarenbert, qui vendicione ista fierit et firmare rogavit, Ingelbol et Aldrico et Isenbran et Matalierio et Durant. Data per manu Guilino, XVII kalendas maii, anno VII regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-155.) (Au dos:) Emptio Johannis in Chivinias. {632}2573. 1003, 29 octobre. CHARTA QUA BERNARDUS MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS SERVOSQUE IN VILLIS VALLIS, VOLUFUM, ET MARCHISOTO. Dum hujus labentis seculi vitam tribulationibus et erumnis plenam incerto unusquisque limite pertransimus, omni sollicitudine currare debemus, quatinus cunctorum conditori possimus placere, qui nobis sua benignitate et vitam et cuncta quĉ habemus dignatus est concedere. Quapropter ego, in Dei nomine, Bernardus miles, enormitatem peccatorum meorum considerans, et Domino Deo satisfacere desiderans, dono et concedo Deo et Sancto Petro atque Cluniensi cĉnobio, quandam partem alodi mei, sitam in villa quĉ dicitur Vallis, in comitatu Augustudunensi; omnem scilicet terram quam Aidoardis avus meus conquisivit de quadam muliere, nomine Giburgis et de filio ejus, nomine Rainberto. Dono etiam Sancto Petro et Cluniensi monasterio, in villa quĉ dicitur Volufum, in comitatu Matisconensi, quendam servum, nomine Teodericum et mulierem ejus, nomine Gradeldim, cum omnibus infantibus suis, et curtile quod ipse servus tenet, et terram quĉ ad ipsum curtile pertinere videtur; terminatur ipsa terra de uno fronte terra Sanctĉ Dei genitricis Mariĉ et Sancti Johannis, et altero fronte via puplica, et ex altera parte terra Sancti Petri. Has itaque terras cum pratis, campis, vineis, curtilibus, dono et Sancto Petro, eo tenore, ut quamdiu ego vixero teneam et possideam, et post obitum meum Sancto Petro in perpetuum possidenda remaneant. Dono etiam in presenti Sancto Petro, in villa Marchisuto, unum curtile et unam vineam in vestitura; et terminatur ipsa terra de uno fronte via puplica, de altero terra Gauzeranni, de altero Aldeverti, et quarto terra Sancti Petri. Hanc autem donationem facio pro anima mea et pro anima patris mei Bernardi, et pro anima matris meĉ Aremburgis, et pro muliere mea Gertrudi. S. Bernardi et matris ejus Aremburgis, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Gertrudis, mulieris ejus, {633}quĉ consensit. S. Achin. S. Odonis presbiteri. S. Rotberti presbiteri. S. Bladini. S. Letaldi. S. Malguini. Actum Pseudono castro, IIII kalendas novembris, regnante Rotberto rege anno VIII. Gaufredus, monachus [et] sacerdos, rogatus scripsit et subscripsit. (B. o. 370, CCCLXVII.) ?? 2574. 1003, 30 octobre. CHARTA QUA BERNARDUS MILES DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS IN MONTE MUSDONO. Quia Domini tribuente clementissima gratia, hujus essentiĉ licet fragilia adepti sumus solatia, perpendere debemus prudenti industria, ut in ea quĉ finem non habet vita, omnium creatoris Christi percipere mereamur suffragia sine fine mansura. Quamobrem ego, in Dei nomine, Bernardus miles, peccatorum meorum reminiscens, et Christo Domino satisfacere cupiens, dono et concedo Domino Deo et Sancto Petro Romanĉ ecclesiĉ, quasdam vineas sitas in pago Cabilonensi, vocato Circiasensi, in Monte Musdo, terminatas de duobus frontibus de ipsa hereditate et de tercio fronte terra Adun, et a mane via publica: ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam, et decem solidos Sancto Petro Rome persolvam per singulos annos; et post meum ex hac vita decessum, Sancto Petro et Cluniacensi monasterio remaneant, tali modo ut monachi ipsius loci, singulis annis, prefatum censum persolvere studeant Sancto Petro Romanĉ ecclesiĉ, pro remedio anime mee. Facio autem hanc donacionem pro remedio anime mee, et pro anima patris mei Bernardi, et matris mee Aremburgis, et pro muliere mea Geretrudis: ea scilicet ratione, ut si ego in vita mea predicto Cluniensi loco voluero commutare, hanc donationem mihi liceat recipere, et alteram quam gratanti animo monachi recipiant illis restituere. Et ut hĉc donatio firma permaneat, {634}manibus meis roboravi et manibus fidelium nostrorum roborandam tradidi. S. Bernardi et matris ejus Aremburgis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Geretrudis, ejus uxoris, que consensit. S. Bladini. S. Achin. S. Odoni presbiteri. S. Rotberti presbiteri. S. Laetaldi. S. Malguini. Actum Pseuduno castro, III kalendas novembris, regnante Rotberto rege anno VIII. Gauzfredus monachus et sacerdos, rogatus scripsit et subscripsit. (Bibl. nat. cop. 17-161; B. o. 213, CCXI.) (Au dos:) Bernardi in Monte Musdono, in pago Cabilonense. 2575. 1003, novembre. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT SE QUANDAM TERRAM IN VILLA, DOMANICO GIRBERTO ET UXORI EJUS ELDEARDI AD MEDIUM PLANTUM CONCESSISSE. Noverint cuncti fideles, quod ego Odilo abba, etiam cum consensu fratrum, donamus cuidam viro, nomine Girberto, et uxori ejus Eldeardis, quandam terram ad medium plantum, in pago Matiscono, in villa Domanico: terminat a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio die Adalberti, a certio ipsius Girberti; habet in ambabus frontibus perticas III. Ea ratione facimus, ut quinto anno habeat edificata, medietas ad Sanctum Petrum perveniat, aliam vero medietatem teneant ipsi duo quandiu vixerint; post illorum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. Actum Ayona. S. Odilonis abbatis. S. Viviani. S. Aldebaldi. S. Rodberti. S. Gysoni. S. Vuarnerii. Data mense november, regnante Rodberto anno VIII. Ebrardus sacerdos fecit. (Bibl. nat. cop. 17-163; B. o. 709, DCCV.) (Au dos:) Girbert, medium plantum Domango. {635}2576. 1003, décembre. CHARTA QUA FREDEBERTUS ET UXOR EJUS ALIARDIS VENDUNT RAIMBERTO PRATUM IN VILLA VESCORTIS. Domino fratribus Rainbert. Ego Freebert et uxor sua Aliart, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescortis, oc est pratus; terminat de tres partes de ipsa ereditate, a cercio via pullica, et abet in longo perticas XXIIII et in lato IIIII. Infra istas terminio, totum tibi vendimus, tradimus et accepimus de vobis precium valente solidos VI; et faciatis quitquit [facere] volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat. Firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Freebert, et uxor sua, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Rannolt. S. Vuandaldrado. S. Rainnulfo. S. Lanterio. S. Aletmo. S. Bernono. S. Freebert. Data per manus Eldradi, sub die mercoris, mense decimber, annos VIII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-164.) (Au dos:) Venditio Rainbert in Vescur. 2577. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MATRIS SUĈ DINĈ, VINEAM ET ANCILLAM IN VILLA CHEDAS. Sacrosancto et exorabili loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatam Cluniensi cenobio, ego, in Dei nomine, Hugo dono ad eundem locum, pro remedio anime matris mee Dine, aliquid ex rebus meis, que sunt site in pago Maticensi, in villa Chedas: scilicet vineam unam que terminat ex omnibus partibus terra Sancti Petri; faciantque ab hodierno die quicquid facere voluerint. Dono etiam ancillam quamdam, nomine Teteldem, cum infantibus suis sex in servicio fratrum, pro anima ejus. Si quis autem hanc donationem calumpniare {636}voluerit, vindicare non valeat; sed omni tempore inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publice. Sig. Hugoni, qui fieri et firmare rogavit. S. Raxnane, uxoris ejus. S. Vuidberti. S. Tedzelini. Data per manus Sigbaldi levite, anno VIII Rodberti regis. (Bibl. nat. cop. 17-171; B. o. 195, CXCIII.) (Au dos:) Carta Hugoni in villa Chedas. 2578. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA WILLELMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI BERNARDI, MANSUM IN CROSIACO, VINEAMQUE IN VILLA LORNANDO. Divina pietate legumque actoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter ego Vuillelmus dono Domino Deo et Sanctorum Petri et Pauli, ad locum qui dicitur Cluniaco, hubi domnus Odilo abba preesse videtur, pro remedio anime fratris mei Bernardi: est autem mansus Crosiaco; terminat ad me terra Sancti Vencentii, muro manufacto et via publica, ad medio die terra Sancti Vencentii et muro manufacto et ad sero aqua volvenda. Et farinarium unum; terminat a cercio terra Sancti Vincencii. Et in alio loco, villa Lornando, vinea una quam Bernardus conquisivit de alio Bernardo Burdino. Sig. Vuille[l]mi et fratris ejus Gauzeranni; S. Blismoni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Drodoni. S. Eldini. S. Bernardi. S. Vuidberti. S. Gauzfredi. S. Bernardi. Data per manus Sigbaldi levitĉ, a regnante Rodberto rege anno VIII. (Bibl. nat. cop. 17-172; B. o. 736, DCCXXXII.) (Au dos:) Vuillelmus, Crosiaco. 2579. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA AQUINUS ET FRATRES EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FRATRIS SUI AYDOARDI, RES SUAS IN VILLIS JARMOLA ET VALETA. Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita et Christi benignitas {637}mortalibus consulit. Quapropter ego, in Dei nomine, Aquinus et fratres mei donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo, ad locum que vocatur Cluniacus, aliquid de rebus nostris, pro anima fratris nostri Aydoardi, ut Deus omnipotens det ei requiem sempiternam et locum indulgentiĉ. Sunt autem ipsas res in villa Jarmola et in villa Valeta, quantum visi sumus abere, quesitum et ad inquirendum: hoc sunt campi, prati, silvis, vineis, molendinis, servis, aquis aquarumve decursibus, totum et ab integrum. Si quis hanc donationem calumniare presumpserit, non vindicet quod repetit, et auri IIIIor libras persolvat; faciantque rectores Sancti Petri ab hac die quicquid facere voluerint. S. Achini, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Midoni. S. Vuidoni. S. Vuilelmi. S. Bernardi. S. Vuichardi. S. Gotefredi. S. Stephani. S. Rodberti clerici, nepotis Vuidonis et Achini et Aidoardi. Anno VIII regnante Rotberto rege. Aymo sacerdos scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-174; B. o. 519, DXVI.) (Au dos:) Carta Aydoart et fratribus suis de Jarmona et villa Valeta. 2580. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS TURNIACO ET PRUILINGIUS, INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET THEOBALDUM. Scamium fecerunt Archimbaldus monachus cum Teodbaldo. In primis donant monachi Clunienses jam dicto viro campum unum in {638}villa Turniaco, et faciat quicquid voluerit. Econtra donat jam dictus Teobaldus partibus Sancti Petri campum unum cum mansione in villa Pruilingius; terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte terra Arlemari, et faciant quicquid voluerit. S. Eldinus et Anna. S. Uddricus. S. Maholi. S. Ugonis. S. Ludonus. S. Acmonus. S. Bernardus. S. Gotefredus. S. Teodbaldus. S. Ranoldus. S. Robertus. Actum Cluniaco. Roberto rege renante anno VIII. (Bibl. nat. cop. 17-175; B. o. 227, CCXXV.) (Au dos:) Scamium Archimbaldi in Turniaco. 2581. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT IN PRECARIA ALDEBALDO ET FRATRI ET NEPOTI EJUS QUASDAM RES A VERNOLIO ET IN VILLA PODORNIACO. Mos est et lex, licet non scripta, et usu jam communi pro lege tenetur, ut de rebus ĉcclesiĉ quibuslibet, etiam secularibus, per scripturĉ auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter noverint omnes presentes et futuri, quia domnus Odilo, venerabilis pater, quasdam res ad Cluniacum pertinentes monasterium, cuidam presbitero, nomine Aldebaldo et fratri suo Geraldo atque nepoti suo Aldebaldo per testamentum delegavit. Est autem molendinum cum sclusa et salicibus, a Vernolio vocat, deinde condaminam unam in fine Sancti Martini, item aliam condaminam in villa Podorniaco; terminat a mane et a sero via publica, a medio die terra Sancti Petri, a cercio terra Sancti Petri et Sancti Vincentii. Has ergo res denominatas prefatus abba et fratres concedunt ipsis, ut quamdiu ipsi tres vixerint teneant et possideant; post mortem autem eorum, ad Cluniacum perveniant. In vestitura vero, omnibus annis, festivitate sancti Petri denarios sex persolvant. Et ut hĉc semper precaria firma permaneat. S. Odilonis abbatis. S. Viviani. S. Ermenfredi. S. Vuidberti. S. Rodberti. S. Ricfredi. S. Leotelmi. S. Vuarnerii. S. Aldebaldi. S. Johannis. S. Umberti. S. Adalgisi. {639}S. Amito. S. Ingelberti. S. Gisoni. S. Silvii. S. Vuillelmi. S. Rainerii. S. Rainaldi. Data per manum Sisbaldi, regnante Rodberto anno VIII. (Bibl. nat. cop. 17-176.) (Au dos:) Carta Aldebaldo et Geraldo, in Vernolio. 2582. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA DURANDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODIUM SUUM IN VILLA SULESTRIACO. Ego Durandus dono Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis monasterii alodum meum, qui est in Sulestriaco, quicquid visus sum habere; tali tenore, quandiu vixero teneam et possideam, et post obitum meum Sancto Petro remaneat: eo tamen tenore, ut meus filius qui in partem Sancti Petri venerit, pro tali servicio quod alius homo dare debet et ipse donet. Signum Durandi, qui cartam istam fieri et firmare rogavit. S. Otmeri. S. Eldeberti. S. Alerici. S. Durandi. S. Rodulfi. S. Amalrici. S. Constabuli. Actum Chivinnas publice. Vualterius monachus scripsit, anno octavo regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-177; B. o. 405, CCCCII.) (Au dos:) Donatio Durandi in villa Sulestriaco, Matisconense pago. 2583. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. NOTITIA VENDITIONIS VINEĈ IN VILLA DUNZIACO AB ANDREA ET UXORE EJUS INGELBERGA LANFREDO MONACHO CLUNIACENSI FACTĈ. Emptio venditionis quam fecit Lanfredus monacus cum Andrea et uxore sua et infantibus, vineam unam cum campo insimul tenente in villa Dunziaco, et accepit pretium duos solidos et dimidium. Terminat autem in uno fronte terrĉ Rodulfi, in alio fronte gutta currente, in uno {640}latus de ipsa hereditate, de alio latus terra Sancti Petri, et fatiant quicquid facere voluerint. Habet in longo perticas XVII, in uno fronte IIIIor et in alia plena pertica et IIIIor pedes. S. Andreĉ et Ingelberge. S. Richfredi. S. Petri. S. Duranni. Regnante Rotberto anno VIII. Actum Besorniaco. (A. m. 82.) ?? 2584. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA HUGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CIVIGNONO. Christi misericordissima passione redemptis expedit ut scelerum suorum enormitatem, Ğdonec dies est et lucifer oriturğ, summopere ex rebus propriis redimere studeant, providentes bona et animĉ suĉ salubria, quia: Ğredemptio animĉ cujusque propriĉ sunt divitiĉ.ğ Unde ego, in Dei nomine, Hugo, pro amore Dei omnipotentis, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de rebus meis, in pago Augustudunensi, quicquid in villa Civignono habeo, scilicet in campis, pratis, silvis, vineis, aquis, aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; faciantque rectores loci Cluniensis in omnibus quicquid facerere (sic) voluerint. Actum Sesilias villa publice. S. Hugonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Aremburgis. S. Wigonis, filii ejus. S. Rotberti. S. Gislardi. S. Tetardi. S. Duranni, item Duranni. Regnante Rotberto anno VIII. (B. o. 479, CCCCLXXVI.) ?? 2585. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA GAUSBERTUS ET UXOR EJUS ROTBERGARDA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI BOSCUM CAMPUMQUE ET PRATUM IN VILLA CORCELLAS. Cunctis fieri notum volumus, quod ego Gausbertus et uxor mea Rotbergarda, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, {641}ad locum Cluniacum, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, in pago Maticensi, in villa Corcellas, unum boscum in Monte Sedulio, terminatum a mane terra Ornadi, a medio die aqua volvente Tolbaida, et a sero terra contalis; et campum in supradicta villa, ubi potest jactari dimidius sextariu[s] de annona, terminatum a mane et a medio die et a sero terra Wilelmi, et a cirtio terra Sancti Marcelli; et pratum unum in Lescherias, subtus Nigrum Gurgitem, terminatum a mane et a medio die, et a sero terra francorum, a cirtio terra Sanctĉ Mariĉ et Sancti Filiberti. Actum in villa Arpaiaco. S. Gausberti et Rotgardĉ, uxoris ejus, et Christofori, filii eorum, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Alberti. S. Duranni. S. Bertardi. S. Constantii. S. Arenberti. Data per manus Sigbaldi levitĉ, anno VIII regnante Rotberto rege. (B. o. 669, DCLXV.) ?? 2586. 1003, 24 octobre, à 1004, 23 octobre. CHARTA QUA PONTIUS ET UXOR EJUS MONEGUNDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VERCHESON. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Pontius et uxor [mea], Monegundis donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest dunnus abba Odilo, aliquid de hereditate nostra in villa Verheson, pro animarum nostrarum remedio, videlicet unam vineam terminatam a mane terra Sancti Vincentii, a medio die et a sero terra Sancti Petri: tali tenore ut, quandiu vixero ego Puncius, usum et fructum habeamus; post meum vero discessum, totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat, nullo contradicente. Qui autem contradixerit, auri unciam dimidiam persolvat; et hĉc donatio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Pontii et uxoris ejus Monegundis, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Rainberti. S. {642}Fredegundis. S. Bavonis. S. Leotardi. Actum regnante Rotdulfo rege anno XI. (B. o. 720, DCCXVI.) ?? 2587. 1004, janvier. CHARTA QUA JOSSEL HEBREUS IMPIGNORAT GIRALDO CURTILUM CUM VINEA IN PESTICIO, IN PAGO CABILONENSI. Domino fratri Giraldo. Jossel Ebreus mitta ... curtilum cum vinea insimul tenente, que es situs in pago Cavilonense, in fine Cangiacense, in Pesticio vocat; et terminas de ambis latus vias pullicas, de uno frontis Sancti Gregoris et de alio fronte ..................... Infra ipso terminio tibi dono, inpinoravimus tibi solido VI, pro ipso precio inpinioramus usque anno VIII, isso anno pleto totum rendamus; et si contrasceris antequam solven, de auro uncias unas componas, et inante firma et stabilis permaneas, contribulaciones sumnisi. Actum in Belmonto fuit factas. Sig. Jossel Ebreus, qui caciones fieris firmasre rogavit. S. Bornonis. S. Benevivit. S. Bonus, filio ejus. S. Doono. S. Aretano. S. ..... Ego Valterio excrisi, detavit die mercoris, in mense jenoario, anno VIII resnante Rosberto regi. (Bibl. nat. cop. 17-179.) (Au dos:) Josselmus in Pesticio. 2588. 1004, 3 février. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, EX UNA PARTE, ET SYRUS CANONICIQUE ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ VELLAVENSIS, EX ALTERA, MANSIONES PROPE CLAUSTRUM EJUSDEM ECCLESIĈ COMMUTANT. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Notum sit omnibus qualiter Beraldus prepositus, ceterique Sanctĉ Mariĉ Vallavensis ĉcclesie canonici, donnum Odilonem, Cluniensis cenobii abbatem, ut mansiones {643}quas predicti cĉnobii fratres jure hereditario Isembardi sacerdotis et monachi possidebant, dono eis accomodaret rogaverunt, quatinus easdem Gausleno pro mansionibus Kigonis abbatis quas ipse tenebat eis tribuere liceret, quod mansiones prefatĉ ad amplificandas eorum oficinas videbantur pernecessariĉ. Hanc autem necessitatem donnus abba Odilo ut audivit, tali tenore predictas mansiones eis concessit, ut suo monasterio, quo citius possent, in consimili loco melioratas restituerent. Evoluto deinde non multi temporis spacio, placuit Syro sacerdoti ut mansiones quas Widonis, bonĉ memoriĉ pontificis et canonicorum dono, jure possidebat proprietario, pro predictis mansionibus canonici secum prefato eas restituerent cenobio. Quocirca, consentiente Syro, canonici eas Cluniacensi restituerunt cenobio, et hujus commutationis paginam scribere rogaverunt, quam propriis manibus firmaverunt, ut ab hac die inantea, omni contradictione submota, ipsius monasterii fratres in omnibus liberam et firmam potestatem habeant, quod de ipsis mansionibus quicquid voluerint faciant, salva utilitate canonicorum. Facta est autem hĉc carta ista in Aniciensi civitate, III nonas februarii, feria V, luna VIII, anno Dominicĉ incarnationis M IIII, indictione II. Signum Syri sacerdotis, qui hanc cartulam commutationis scribere rogavit, et manu propria firmavit. S. Beraldi prepositi. S. Oddonis. S. Rotberti abbatis. S. Rotberti editui. Ego Bonizo scripsi. (B. o. 795, DCCXC.) ?? 2589. 1004, mars. CHARTA QUA ELGO DAT GIRBERTO ET VUANENCO CAMPUM IN VILLA DOMMANGIO. Domino fratribus Girbert et Vuanenco. Ego Elgo propterea dono vobis {644}de terra Sancta Maria que est in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in villa Donmangio, oc est campus a medio plantum, qui terminat a mane Sancti Petri, de duas partes vias pullicas, a cercio Eldeart. Infra istas terminio, totum vobis dono, in ea tenore, si a vendere venit, a pro erectores meos perveniad, et si non volueritis pro justum precium reenbere, faciatis quitquit volueritis in omnibus; et qui contradicere voluerit auri uncia I componat. Firma stabili permanead, istibulatione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Otto, comitis. S. Elgo, qui fieri et firmare rogavit. S. Alotdo. S. Sanbaino et alio Sanbaino. S. Costancius. S. Evratda. Data per manus Eldradi, sub die veneris, mense marcius, annos VIII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-181.) (Au dos:) Donatio Elgo in Dommango. 2590. 1004, avril. CHARTA QUA NISESIA DAT MARTINO VINEAM AD CLIGIACO. Domino fratri Martins. Ego Nisesia, pro amore et bone voluntate qui contra te abeo, dono tibi vinea qui es sita in pago Matisconense, in agro Saliacense, ad Cligiaco resedit; una vinea qui terminat a mano terra Odelane, a medium die de ipsa ereditate, a siro Ahmino, a cercio similiter. Infra isto terminio, la medietatem tibi dono, et dono tibi vinea in alioco, qui terminat a mano et a medium die et a cercio de ipsa ereditate, et a siro Martino. Infra isto terminio, totum tibi dono, ea tenore, si de nos nati fuerint, at illos perveniat, et si non, dum aborum vixerimus usum et fructum; et pos nostrum dicessum amborum at propinquos meos perveniat. Nisesia, qui donacionem istam fierit et firmare rogavit, sine nullum contradicentem. Et si quis contradixerit, auri liberam solvat et postea firma sit. S. Durandi. S. Giraldi. {645}S. Gerbert. S. Ingelbaldi. S. Auranni. S. Giraldi. S. Galterius. Date per manu Teotardi escixit die I martis, mense aprelio, annos VIII regnante Rotbertum rege. (Bibl. nat. cop. 17-182.) (Au dos:) Donatio Nisesia a Cligiaco. 2591. 1004, avril. CHARTA QUA NOTUM EST HUBERTUM EBBONI WERPITIONEM VINEĈ IN ROSILIACO FECISSE, ET EBBONEM UXOREMQUE EJUS ARAMBERGAM HANC VINEAM MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE EIQUE ALIAS RES SUAS IN VILLA CURTIVISIACO SE DATUROS PROMISISSE. Notitia vuirpitionis ante Hugoni vicario, atrio Sanctĉ Mariĉ venit Hubertus, de illa vinea a Rosiliaco quem habeo proclamabat, una medietate reddidit Ebbono, sine ullo contradicente. S. Petroni, Johanni, Raimundi, Girardi, Duranni. Josmarus scripsit in die martis, mense aprilio, anno VIII regnante Rotberto rege Francorum. Ista terra dono Domino Deo et Sancto Petro ad locum Cluniaco ego Ebbo et uxor mea Aramberga, in tali tenore, ut filium nostrum, nomine Otbertum, recipiatis quando venerit ad illam ĉtatem ut recipere possitis, et vos adjuvate quantum potestis cum vestro adjutorio, ut pacem habeam in illis partibus, quia quantum potuero habere in ipsis locis, hoc est in villa Curtivisiaco, tantum habuero, et inantea omnia dimittam Sancto Petro; et vos facite de terra quam nominavi ab hodierna die et inantea quicquid facere vultis. (Bibl. nat. cop. 17-183; A. a. 156.) (Au dos:) Ebbo in Crosiliaco. {646}2592. 1004, mai. CHARTA QUA ARDRADUS UXORQUE EJUS ALASIA ET INFANTES EORUM VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI ALODIUM QUODDAM IN VILLA SINICIACO. Notum sit omnibus fidelibus, qualiter ego Ardradus cum uxore mea Alasia et infantibus nostris, vendimus alodum quoddam quod de medio planto beate Marie Belmontensi pater meus Vualannus conquisivit, monachis beati Petri Cluniensis, in loco Ariengis, in villa Siniciaco, in fine Rofiaco: et terminatur de tres partes de ipsa hereditate et de uno fronte via publica; et habet in longum perticas XII et in lato perticam unam et dimidiam. Et accepimus per manum domni Lamberti monachi precium solidos II et denarios IIII; atque de nostra dominacione in vestram tradimus potestatem ad habendum et possidendum, sine ulla contradictione. Si quis vero heredum nostrorum in eam vendicionis cartulam a nobis factam calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod querit, sed convictus auri uncias IIIIor componat ipsi; et ut carta firma et stabilis permaneat. Actum Belmontense [publice]. S. Ardradi, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. S. Alasie, [uxoris suĉ]. S. Bernoni. S. Constantii. S. Costabuli, filiis eorum, [qui consenserunt]. S. Adhebaldi presbiteri, S. Vuilladi, nepotibus suis. S. Deodati clerici. Rodbertus scripsit et datavit, in mense madio, die jovis, anno octavo regnante Roberto Francorum rege. (Bibl. nat. cop. 17-184; B. o. 513, DX.) (Au dos:) Venditio Ardradi in Ariengas. {647}2593. 1004, mai. CHARTA QUA TRUTBALDUS UXORQUE EJUS ET FILII EORUM VENDUNT LAMBERTO MONACHO ET MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM AD VETUS MOLINUM. Domino sacro fratri Lantberto emptori. Ego, in Dei nomine, Trutbaldus et uxor mea Peropia et filii mei Constantinus atque Isembardus, venditores, vendimus tibi vineam scilicet alodis juris nostri, que est sita in pago Cabilonense, in fine Rofiacense, ubi ad Vetus Molinum vocatur, et accepimus a te precium de casa beati Petri Cluniacensis cœnobii denariorum solidos XII et dimidium. Quapropter censuimus predictam vineam, que terminatur de uno fronte terra Sancti Martini de Monte, sive et de alio fronte publica via, de ambis quoque latibus terra beate Marie Belmontense, ĉternaliter possidere fratribus commanencium loci Cluniasensi cœnobii, ea scilicet racione, ut cellarium unum in loco Belmontense nobis abere liceat absque censu, quamdiu ipsi tantum vitales, Deo volente, abuerimus aures. Ut autem carta hec vendicionis a nobis facta in ĉternum firma et stabilis permaneat, manibus propriis eam subterfirmavimus, et parentibus nostris, vicinis nostris et amicis nostris, firmare rogavimus, sine ullo contradictore. Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calonniare rectoribus supradicti loci Cluniacensi presumpserit, non valeat vendicare quod querit, sed judiciaria convicti judicio auri uncias componat VII. Actum Belmontense atrio beate Mariĉ. S. ego quidem Trutbaldus firmavi. S. Peropia uxor ejus firmavit. S. Costantin. S. Isembardi, filii ejus. S. Gotsœldis, filia ejus. S. Lantbertus. S. Landricus. S. Vuinebaldus. S. Adelaldi sacerdotis. S. Deodati levite. S. Uldulfi. S. Bernardi majoris. S. Teutbaldi. Data hec carta vendicionis per manum {648}Rotberti, ad vicem Deodati cancellarii, [die jovis], in mense madio, anno VIII Rotberti regis feliciter. (Bibl. nat. cop. 17-185; B. o. 377, CCCLXXIIII.) (Au dos:) Venditio Trudbaldi in Vetus Molinis. 2594. 1004, 22 août. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIT SE QUASDAM RES MONASTERII SUI IN VILLIS PRISCIACO, MELIONACA ET PUDURNIACO NOBILI VIRO FULBERTO, ET UXORI FILIOQUE EJUS IN PRECARIA CONCESSISSE. In Christi nomine, jam rebus Dei ĉcclesiĉ per devotionem fidelium multiplicatis et crescentibus, iste mos inolevit, ut boni christiani de rebus cujuslibet sancti loci aliquid eo tenore impetrent, ut et ipsi de suis prediis nihilominus aliquid ad vicem sub censu condonent, quatinus et ĉcclesiĉ crescant, et ipse commoditati suĉ atque helemosinĉ inserviant. Quapropter notum sit omnibus sacri cenobii Cluniensis abbatibus atque monachis quibusque futuris, quod ego frater Odilo, predicti cenobii, licet indignus, abbas, una cum consensu fratrum, res juris nostri cuidam nobili viro, nomine Fulberto et conjugi ejus Rotrudi, atque eorum filio Guarulfo, in villa Prisciaco, duos curtiles, unum vocatum ad Pomerium, et alterum vocatum curtile Anselmi, cum omnibus suis apenditiis concedimus, et unum campum vocatum ad Pomerium, unam quoque coloniam in villa Meloniaca sitam, unum quoque molendinum in villa Pudurniaco, unum etiam nevrum juxta ipsum molendinum: tali tenore, ut quandiu unus ex his tribus vixerit teneat et possideat, et in festivitate beatorum apostolorum Petri et Pauli, XII in censum persolvant denarios. Post discessum vero eorum, predictĉ res cum omnibus ad se pertinentibus ad Cluniacum locum revertantur. Sane ut firmior sit hĉc nostrĉ astipulationis assertio, hanc nostra auctoritate firmamus, et fratribus nostris corroborari precipimus. S. Odilonis abbatis. S. Viviani. S. Achedei. S. Warnerii. S. Aldebaldi. {649}S. Arberti. S. Unberti. S. Adalgisi. S. Stephani. S. Immonis. S. Dagfredi. S. Archimbaldi. S. Franconis. S. Walterii. S. Benedicti. S. Ingilberti. S. Armanni. S. Lanberti. S. Adalberti. S. Leonis. Data XI kalendas septembris, anno VIII regnante Rotberto rege. Frater Gaufredus, vice cancellarii, rogatus scripsit et subscripsit. (B. o. 664, DCLX.) ?? 2595. 1004, 19 décembre. CHARTA QUA ARLEBALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA PULLIACO. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Quart legale dicitur. Ego, in Dei [nomine], Arlebaldus dono Sancto Petro et Cluniensi congregationi, cui preest domnus Odilo abbas, unum curtile et terram quĉ ad illud respicit, quĉ fuit Eldeberti, et est sita in pago Ludunensi, in agro Albuciacensi, in villa Pulliaco: hoc curtile, et vineam, et terram quĉ ad hĉc aspicit, et terminatur omnibus partibus via puplica; dono ad jam dictum locum, et faciant quicquid facere voluerint in omnibus. Et qui contradicere voluerit, auri uncias VI componat; et donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Vallis puplice. S. Arlebaldi, qui firmare rogavit. S. Eufemiĉ. S. Milonis. S. Tetonis. S. Martini. S. Bernardi. S. Duranni. Dotrannus presbiter scripsit, in feria II, XIIII kalendas januarii, luna VIII, regnante Rodulfo rege anno XII. (B. o. 435, CCCCXXXII.) ?? 2596. 1004, environ. EPISTOLA ABBONIS, FLORIACENSIS ABBATIS, AD ODILONEM, CLUNIACENSIUM PATREM, DE INDISCIPLINATIS MORIBUS MONASTERII SANCTI CYPRIANI IN SUBURBIO PICTAVENSIS URBIS SITI. Prĉrogativa insignito Odiloni Cluniensium Patri, etc. (Pithœus, Codex canonum, p. 415; D. Bouquet, Rec. des hist. de France, t. X, p. 442, extraits.) ?? ?? {650}2597. 1004, 20 octobre, à 1005, 19 octobre. CHARTA QUA BLADINUS, CONSENTIENTE MATRE SUA GONTRUDE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI JULIANI IN VICARIA LESCHERIAS. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur perigrinatione, interim dum licet, dumque tempus acceptabile, et dies salutis instare videmur, summopere elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat. Quia enim Redemptor noster metas vite inevitabiles posuit mortalibus, maneatque fixa sententia, quĉ nulla valeat ratione pretergredi; ideo oportet ut omnis homo, quandiu vivit, actus vite sue discutiens, ex rebus propriis ĉterna premia mercetur: ĞRedemptio siquidem animĉ hominis propriĉ divitiĉ,ğ Scriptura sacra testante. Hĉc igitur ego, in Dei nomine, Bladinus, mente pertractans, conscentiente matre mea Gontrude, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, aliquid ex rebus nostris quĉ sunt site in pago Lugdunensi, in vicaria Lescherias. Donamus itaque ego et mater mea, ex rebus nostris, ad locum Cluniacum, ĉcclesiam in honore sancti Juliani dicatam, cum omnibus appendiciis suis, campis videlicet, pascuis, pratis, silvis, molendinis, servis et ancillis, totam ad integrum nostram partem, sicut nos tenemus et juste dare possumus. Facimus autem hanc donationem pro animabus nostris et parentibus, et pro omni populo christiano, ut omnibus prosit ad remissionem peccatorum, et in eo tenore, ut quamdiu vixerimus, teneamus et possideamus; in vestitura vero donamus terram quĉ ad ipsum sanctuarium aspicit, et post nostrum discessum hĉ res jam dicte, cum omnibus pertinenciis, ad locum Cluniacum perveniant. Si quis autem ex heredibus nostris ullus homo, seu aliqua intromissa persona contra anc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, vindicare non valeat, sed hĉc donatio omni tempore firma {651}permaneat. S. Bladini et matris sue Gontrudis. S. Loddoni. S. Constantini. Regnante Rodulfo anno XII. (Bibl. nat. cop. 17-238; B. o. 18, XVII.) (Au dos:) Blandini et Guontrudis matris ejus, in pago Lugdunensi. 2598. 1004, 24 octobre, à 1005, 23 octobre. CHARTA QUA CONSTANCIUS ET UXOR EJUS ALDESINDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VETUS MOLINIS. Auctoritas extat ĉclesiastica nobisque a majoribus nostris tradita, ut si quis de sua hereditate voluerit vendere vel donare alicui sancto vel homini, per testamentum litterarum notum faciat posteris. Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus, quod ego Constancius et uxor mea Aldesendis vendimus aliquid de nostra hereditate que sita est in villa Vetus Molinis, et in finibus Rofiacense, in Aia vocat: hoc est unam vineam habentem in longum perticas septem et dimidiam, et in frontibus ambobus duas perticas et dimidiam. Facimus autem hanc venditionem monachis Cluniensibus, accipientes ab eis in commutatione precium solidos quatuor; et ut hec nostra obstipulatio firma permaneat, manibus propriis firmavimus testibusque tradidimus roborandam. S. Constantii et uxoris ejus Aldesendis, qui hanc cartam rogaverunt facere. S. Constanti, filii eorum. S. Grimaldi. S. Duranni. S. Giraldi. S. Petri. Factum publice in Bellomonte, coram domno Lanberto monacho, regnante Rodberto rege anno VIIII. S. Basini. S. Bovoni. S. Arberti. S. Letardi. (Bibl. nat. cop. 17-199; A. o. 151.) (Au dos:) Venditio Constantini in Vetus Molinis. {652}2599. 1004-1005 (?). CHARTA QUA CONSTANTIUS ET UXOR EJUS ALDESINDIS DANT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS VINEAM IN VILLA VETUS MOLENDINI. In Dei nomine. Ego Constantius et uxor mea Aldesindis, dono Domino Deo et Sanctĉ Mariĉ de Belmont vineam in villa Vetus Molendini, quĉ terminat de una fronte terra Sanctĉ Mariĉ, de alia similiter, et de alia terra Sancti Marcelli, de alio latere de ipsa hereditate, et habet in longum perticas XXIII, in una fronte III et dimidiam, de alia perticam et dimidiam. Hanc autem dono pro anima mea et pro sepultura mea, ut quamdiu vixerimus ambo teneamus et possideamus, et si unus ex nobis mortuus fuerit, una medietas ad monacos perveniat et post amborum mortem, totum recipiant; in vestitura omni anno VI sextarios de vino persolvam. Actum Belmont publice. Warnerius monachus scripsit. S. Constancii et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Constancii, filii ejus, et Grimaldi. S. Adalardi, presbiteri, Teutbaldi et Johannis. (A. b. 145.) ?? 2600. 1004, 24 octobre, à 1005, 23 octobre. CHARTA QUA INGELELMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM ET PRATUM IN VILLA VARENGO SERVAMQUE CUM INFANTIBUS. In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes fideles, quod ego Ingelelmus dono Sancto Petro, pro remedio animĉ uxoris mee Aze, aliquid de rebus hereditatis mee, hoc est unam vineam que est sita in villa Varengo, que terminat a sero via publica, a cercio similiter, a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Costabuli. In ipsa quoque villa dono unum pratum in agro Marciacense, qui terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, de aliis duabus terra Ansalardi. Dono etiam {653}ancillam meam Umbergam cum infantibus suis, pro remedio anime mee et conjugis mee Aze, et pro filiis ejus, et pro omnibus consanguineis ejus; ut omnibus eis in commune proficiat. S. Ingelelmi. S. Aymoni. S. Arlei. S. Vuarnerii. S. Arnulfi. S. Bernardi. Data regnante Rodberto anno VIIII. (Bibl. nat. cop. 17-201; B. o. 487, CCCCLXXXIIII, et 536, DXXXII.) (Au dos:) Ingelelmus in Varengo. 2601. 1004, 24 octobre, à 1005, 23 octobre. CHARTA QUA ANSCHERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA PATRIS SUI EBRARDI, CURTILOS ET VINEAS SERVUMQUE IN VILLIS MONTELIO, FRANCIA ET IN CASTELLO. Redemptor humani generis Jesus Christus, homo pro hominibus factus, fidelibus suis per Evangelium loquitur: ĞThesaurizate vobis thesauros in cĉlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.ğ Quapropter noverint cuncti fideles, quod ego Anscherius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Maticensi, in villa Montelio, quantum ibi visus sum habere, hoc sunt curtilis cum omnibus superpositis vel adjacentibus, campis, vineis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, pascuis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Terminat autem a mane oratio a Cassanio, a medio die terra Sancti Petri, a sero via puplica, a tercio pratis. Dono etiam in villa Francia quicquid ibi habeo, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Dono etiam in Castello duas vineas: termina una vinea de duabus partibus via puplica, de aliis duabus partibus terra Anselmi presbiteri; terminat alia vinea a mane terra Sancti Vincentii, de duabus partibus via puplica, de {654}quarta parte terra Richardi cum heris. Facio autem hanc donationem Sancto Petro de mea parte quĉ legaliter dare possum, scilicet pro anima mea et patris mei Ebrardi, et omnium parentum meorum, seu pro animabus omnium fidelium; ut omni tempore teneant rectores Sancti Petri, et faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, nisi cito ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat; et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Dono etiam servum Constantium. Actum Cluniaco pluplice. S. Anscherii. S. Rannaldi. S. Aalelmi. S. Eldradi. S. Drogonis. S. Udini. S. Maioli. S. Wichardi. S. Livo. S. Rotberti. S. Foldradi. S. Ingelelmi. S. Duranni. S. Aidoardi. S. Berte. Data regnante Rotberto rege anno IXno. (B. o. 228, CCXXVI, et 339, CCCXXXVII.) ?? 2602. 1004, 24 octobre, à 1005, 23 octobre. CHARTA QUA NADALIS, WALTERIUS ET CĈTERI FRATRES VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VETUS MOLINUM. Sub titulo christianitatis colla sua subicientibus omnibus notum esse volumus, qualiter nos, ego videlicet Nadalis et fratres meus Walterius, Durannus, Aymo, Amagisus, tradimus jure venditionis aliquid de nostra hereditate quĉ sita est in pago Cabilonense, in fine Rofiacense, in Vetus Molinum villa, que in Aia vocatur, et accipimus per manus domni Lantberti monachi, in commutationem pretii, solidos IIos. Est autem ipsa hereditas I venea quĉ terminatur ab uno latere terra Sancti Marcelli, ab alio Sancti Martini, et de una fronte terra Sanctĉ Mariĉ, ĉternaliter possidere fratribus commanentibus in loco Cluniacensis cenobii. Ut autem carta hujus venditionis a nobis {655}facta, firma in ĉternum et stabilis permaneat, manibus propriis eam subterfirmamus et firmare rogamus, nemine contradicente. Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calumpniare rectoribus supradicti loci Cluniensis presumpserit, non valeat vindicare quod querit, sed judiciali convictus judicio, auri untias IIIIor solvat. Acta Belmontense atrio beatĉ Mariĉ. S. Nadalis. S. Duranni. S. Walteri. S. Aymonis. S. Almagisi. S. Ascherici. Regnante Rotberto rege anno IX. (B. o. 386, CCCLXXXIII.) ?? 2603. 1004, 24 octobre, à 1005, 23 octobre. CHARTA QUA GIRARDUS ET UXOR EJUS ARMELDA DANT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS RES SUAS IN VILLA MAGES. Ego, in Dei nomine, Girardus et uxor mea Armelda donamus aliquid ex rebus nostris quas habemus in villa quĉ dicitur Mages, hoc est curtile unum cum vinea, Domino Deo et Sanctĉ Mariĉ Bellomontensis monasterii, in tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus ac possideamus; et persolvamus omni anno de ipsa vinea dimidium modium vini in vestitura, et post mortem nostram ad supradictum locum revertatur. Terminatur autem de uno latere terra Sancti Petri, de alia parte terra Hebreorum, et de una fronte terra Sancti Vincentii, et de alia via puplica; et hoc donamus in loco sepulturĉ. Et si quis ex heredibus nostris calumpniare voluerit, auri libram componat, et hĉc firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum in villa Mages. S. Gerardi et uxoris ejus Acmeldĉ, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Flodonis. S. Aimonis. S. Arberti. S. Gonterii. S. Constantini. S. alius Duranni. Data per manus Sigbaldi levite, anno IX Rotberti regis. (B. o. 392, CCCLXXXVIIII.) ?? 2604. 1004, 24 octobre, à 1005, 23 octobre. CHARTA QUA FRAMBURGIS, UXOR ADRALDI, ET FILII EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA BRUALIAS. Nos, in Dei nomine, Framburgis, uxor Adraldi, et filii ejus Sivualdus, {656}Narduinus, Bernardus, donamus, pro anima ejus, Sancto Petro et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris in pago Maticensi, in villa Brualias, in agro Posiaco, curtilum unum cum vinĉa insimul tenente, qui terminat ex omnibus partibus de ipsa hereditate; et fatiant quicquid facere voluerint. S. Framburgis et filiorum ejus. S. Sivaldi. S. Bernardi. S. Narduini; in tali tenore, ut nullus homo in benefitium accipiat. Actum in ipsa villa, regnante Rotberto anno VIIII. (B. o. 482, CCCCLXXVIIII.) ?? 2605. 1004-1019. CHARTA QUA UDULRICUS CONCEDIT CONJUGI SUĈ ERMENGARDI PARTEM SUAM ECCLESIĈ IN VILLA BALGIACO, ET MANSOS IN VILLIS MALECURTIS, CAVANIACO, ETC. Dilectissime atque amabili conjugi mee Ermengardi. Ego Udulricus, vir ejus, pro amore et bona voluntate, concedo quasdam res juris mei, sitas in pago Lugdunensi sive Matiscensi, in primis de ĉcclesia que est in villa Balgiaco, in honore beati archangeli Michaelis, meam partem illi dono, et in villa Malecurtis mansum unum ubi Lotselmus manet, et in villa Cavaniaco mansum unum ubi Constantinus manet. Posthec dono ei omnia que simul conquesivimus et comparavimus et quicquid conquirere potuerimus inantea. Sunt autem he res in villis quarum nomina hec sunt: in Dipgiaco, et Giniaco, et Moncellis, et Uriniaco, et Odenta, et Fusciaco, et Aringas, et Montemarino, et Cavaniaco, et in villa Curtis Urse, quod simul conquesivimus, et in villa Privaties similiter. Igitur hec omnia supradicte uxori mee Ermengardi dono, eo pacto ut in vita sua teneat et possideat. Post illius discessum, ad infantes qui de me et illa nati sunt et nascentur he res perveniant. S. Udulrici, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Ottonis. S. Bernardi presbiteri. S. Richardi. S. Adalardi. Item Adalardi. S. Udulberti. S. Teudonis. S. Duranni presbiteri. Data per manum {657}Rannulfi levite, mense novembri, indictione II, regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-209.) ?? 2606. 1005, février. CHARTA QUA RAIMBOLDUS VENDIT RAIMBERTO CAMPUM IN VILLA VESCURTIS. Domino fratribus Rainber. Ego igitur Rainbolt, propterea vendimus tibi aliquid de res meas, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescurtis, a Raveriles vocat, hoc est campus: terminat a mane terra Noe, a medio die terra Estevenono, a sero terra Giperio, a cercio de ipsa hereditate; et abet in longo perticas XVI, in quisco fronte perticas VI. Infra istas terminaciones, totum tibi vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in valente solidos V; et faciatis quicquid facere volueritis in omnibus. Et si ullus homo qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma instabile permaneat, instibulacione sucnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Rainbolt, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernart, qui consensit. S. Ratnolt. S. Vandraldo. S. Durant. S. Costancius. Data per manus Acmono, sub die sabati, mense febroarius, annos VIIII regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-237.) (Au dos:) Venditio Raibod in Vetiscurtis. 2607. 1005, du Ier avril au 19 octobre. CHARTA PERMUTATIONIS SERVORUM INTER RODULFUM, EX UNA PARTE, ET ODILONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, ET MONACHOS BEVACENSIS MONASTERII EX ALTERA. In nomine Dei summi et ĉterni. Notum sit omnibus fidelibus presentibus atque futuris, qualiter convenit inter domnum abbatem Odilonem fratribusque dejentibus in monasterio Bevacensi, et domnum Rodulfum, {658}virum nobilissimum. Domnus Rodulfus dedit in commutationem ad partes prefati monasterii unam ancillam cum omnibus rebus suis, nomine Dominicam. Recepit item in commutationem de partibus predicti monasterii aliam ancillam, nomine Aldedrudis, relictis omnibus rebus suis supradicto monasterio Bevacensi. Eo ordine ut a die presente faciant predicti seniores ex nominatis rebus quicquid juste facere voluerint. S. domni Rodulfi, qui hanc commutationis cartulam fieri et firmare rogavit. S. Bornoni testis. [S. Rodulfi testis]. S. Cononi testis. S. Beroardi testis. S. Dodoni testis. Data die mercurii, regnante domno Rodulfo rege anno XII, indictione III, anno ab incarnatione millesimo V, feliciter. Amen. (Bibl. nat. cop. 16-132 Vş; B. o. 2.) ?? 2608. 1005, avril. CHARTA QUA ENGELARDUS UXORQUE EJUS ELDEARDIS DANT PIGNORI AYRBALDO ET UXORI VINEAM IN VILLA CURCIACO. Dilecto Ayrbalt et uxor sua Sufficia. Ego Engelardus et uxor mea Eldeiart incaucionamus vobis vinea in villa Curciaco; terminat a mane via publica, in tres partes terra francorum. Infra histo terminio, incaucionamus vobis ad annos III pro solidis III, loco tempore vindemie modium I de musto solvat et usque in diem solutionis. S. Engelart et uxor sua Eldeiardis, qui caucione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Cotefredi. S. Vuilibert. S. Alherio. Data per manu Teudoni, feria V, mense aprili, annos VIIII Roberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-221.) (Au dos:) Caucio Engelardi in Curciaco. 2609. 1005, avril. CHARTA QUA CONSTANTIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPOS IN VILLA VERZIACO. Pateat omnibus, quod ego Constantius dono Deo et sanctis ejus apostolis {659}Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in pago Matiscensi, in villa Verziaco, campum qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die via puplica, a sero Sancti Petri, a tercio rivo volvente; habet in longo perticas XX, in una fronte perticas IIII et dimidiam, in alia fronte III et dimidiam. Et dono in ipsa villa XII perticas de campo in longo, et duas in transverso habens. Faciant itaque monachi Sancti Petri de his rebus quĉ voluerint ab hodierno et reliquum. Actum Cluniaco puplice. S. Constantii, qui fieri et firmare rogavit. S. Constabuli. S. Leotardi. S. Amalberti. S. Rainaldi. Data mense aprili, regnante Rotberto rege anno IX. (B. o. 356, CCCLIII.) ?? 2610. 1005, avril. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS PETRONNA ET COYSIACO INTER MONACHOS CLUNIACENSES ET LAMBERTUM MILITEM. Scamium quod factum est inter monachos Clunienses et quendam militem, nomine Lantbertum, in pago Maticensi, in villa Petronna. In primis donat memoratus miles Sancto Petro ejusque monachis in jam dicta villa campum et pratum: et terminatur campus a tribus partibus terra Sancti Petri, a sero rivo volvente; pratum vero terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die et a sero et a cirtio terra Sancti Petri. Econtra vero donant monachi supradicto militi, in pago Maticensi, in villa Coysiaco campum, qui terminatur a mane et a sero terra Sanctĉ Mariĉ, a medio die terra ipsius Lantberti, a cirtio terra Witgerii, et vocatur ipse campus in Rotundis; faciatque unusquisque de suo quod voluerit ab hodierno et in reliquum. Actum Petronna villa publice. S. Lantberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotberti presbiteri. S. Stephani. S. Bernardi. S. Stephani alii. S. Ansegisi. S. Eldulfi. S. Bernardi. Data mense aprili, regnante Rotberto rege anno VIIII. Evrardus monachus scripsit et subscripsit. (B. o. 778, DCCLXXIII.) ?? {660}2611. 1005, 17 mai. CHARTA COMMUTATIONIS TERRARUM IN VILLA MONCELLAS INTER ULDRICUM MILITEM ET ROBERTUM MONACHUM, NOMINE SANCTI BENEDICTI FLORIACENSIS MONASTERII. Placuit atque convenit inter Rotbertum monachum et Uldricum militem, ut terras inter se commutarent. In primis dat Rotberdus monachus a parte Uldrico vineam unam et campum unum qui sunt siti in pago Matisconensi, in agro Salorniacensi, in villa Moncellas; terminatur vinea in circuitu terrĉ Sancti Leodegarii, et campus terminatur a mane et a medio die et a sero terrĉ Sancti Leodegarii, a cercio Sancti Benedicti terrĉ et Sancti Mauricii. Et Uldricus dat Rodberto monacho a parte Sancti Benedicti Floriacensis monasterii, vineam unam et campum unum; terminatur vinea in circuitu terre Sancti Leodegarii, et campus terminatur a mane et a medio die et a sero terrĉ Sancti Leodegarii, a cercio terrĉ Benedicti et Sancti Mauricii. Eo pacto ut Uldricus et heredes ejus omnique tempore teneant et possideant. S. Rotberti monachi, qui hanc noticiam commutationis fieri et firmare precepit. S. Gauzlini abbatis. S. Adelardi. S. Algerii. S. Gauzlini. S. Arnaldi. S. Warnerii. S. Gauzfredi. S. Alberici. S. Bernardi. Data per manum Rotberti prepositi, XVI kalendas junii, anno VIIII regnante Rotberto rege. (B. o. 488, CCCCLXXXV.) ?? 2612. 1005, mai. CHARTA QUA GIRBERGA DAT PIGNORI AYRBALDO ET UXORI VINEAM IN VILLA CURCIACO. Dilecto Ayrbalt et uxor sua Sufficia. Ego Girberga incauciono vobis vinea in villa Curciaco; terminat a mane via publica, a medio die ab ipso Ayrbalt, a sero Vuilibert, a cercio similiter. Infra histo terminio, {661}incauciono vobis ad annos IIIes pro solidis IIIes, loco tempore vindemie modium I de musto persolvat et usque in diem solucionis. S. Girbergane, qui caucione hista fieri et firmare rogavit. S. Gotefredi. S. Girart. S. Arnalt. S. Eldulfi. S. Otgerio. Data per manu Teudoni, feria V, in mense maio, annos VIIII Rotbert rege regnante. (Bibl. nat. cop. 17-222.) (Au dos:) Caucio Girberga, Curciaco. 2613. 1005, mai. CHARTA QUA ALBUINUS UXORQUE EJUS BLISMODIS ET FILIĈ EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI SULPITII IN MONTE CABALLICODA ET VILLAM COBAZOLAS. Quamdiu omnipotens Deus, sicut supra. Notum sit omnibus christianis, quod ego Albuinus et conjux mea Blismodis atque filiĉ nostrĉ Ozsendis et Ermengardis, pro animarum nostrarum redemptione, volumus de proprio nostro jure aliquid delegare Domino Deo, et Sanctĉ Mariĉ, sanctisque apostolis Petro et Paulo, et Cluniacensi loco, cui preest domnus Odilo abbas, hoc est ecclesia de Sancto Sulpicio et omnia sibi pertinencia, cum vineis, silvis, pascuis, campis cultis et incultis, molendinis, aquis aquarumque decursibus. Dono etiam supradicto loco montem vocitatum Caballicoda, et villam vocatam Cobazolas, cum omnibus rebus ad easdem pertinentibus; eo tenore, ut de ecclesia cum omni sibi pertinentia, ab odierna die quid voluerint [faciant], reliquam autem, quamdiu vixerimus, teneamus, et post nostrum discessum ad ipsum locum veniant, in tali ratione, ut hanc elemosinam nec vendant, nec dent in benefitio, sed teneant in dominicatu. Si quis vero contra insurrexerit, nisi cito resipuerit, omni maledictioni subjaceat. S. Albuinus et uxor ejus Blismodis, [et] filie eorum Ozsendis, Ermengardis. Artardus. Aymo. Eldinus. Petrus. Wuillelmus. Ervicus. Eldradus. Iterum Eldradus. Girbertus. Ingelbertus. Girardus. Rodulfus. {662}Acta mense maio, feria II, regnante Rodberto rege anno VIIII. Rotbertus levita scripsit. (B. o. 13, XII.) ?? 2614. 1005, juin. CHARTA QUA ERMENGERT VENDIT DAVIDI ET UXORI EJUS DOMINICĈ VINEAM IN VILLA VARENGO. Domino fratribus Davit et uxor sua Dominica. Igitur Ermengert vendo vobis vinea qui est in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo vocat: terminat a mane et a medio die ad ipso donatore, a sero Davit, a cercio via pullica; abet in lonco perticas III, in uno front II et dimidia, in alio front II. Infra isto terminio vobis vendo, et accepio de vobis precium denarios XIIII, et facias quit vultis. Si quis contradixerit, de auro libram solvat et firma sit. Sig. Ermenger, qui fierit et firmare rogaverit. Sig. Tetelt, Danielt, Giroart, Aldrico. Data Eiminus presbiter, mense junio, annos VIIII tempore Rotberti regi. (Bibl. nat. cop. 17-223.) (Au dos:) Empcio David in Varengo. 2615. 1005, juin. CHARTA QUA OTBOLDUS VENDIT GIRBERTO CAMPUM IN VILLA DOMANGIO. Domino fratribus Girbert. Ego Otboldo, propterea vendimus tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in villa Domangio, oc est campus qui terminat a mane rivo volventi, a medio de ipsa ereditate, a sero Sancti Petri, a cercio Osberto; et abet in lato perticas II et pedes X. Infra istas terminio, totum tibi vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos II et denarios III. Et faciatis quitquit volueritis in omnibus et qui contradicere voluerit auri uncia I componat; firma stabili permanead, stipulacione subnixa. {663}Actum Cluniaco pullice. S. Otboldo, qui fieri et firmare rogavit. S. Eldevert. S. Letboldo. S. Albert. S. Vuanenco. S. Bernart. S. Arloeno. Data per manus Eldradi, sub die lunis, mense junius, annos VIIII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-224.) (Au dos:) Venditio Otbaldi, Domango. 2616. 1005 (?), 5 novembre. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS GERTRUDIS MONACHIS CLUNIACENSISIBUS SEX LIBRAS MUTUANTUR, PRO QUIBUS EIS DANT PIGNORI POSSESSIONEM IN LOVO. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, qualiter Bernardus, filius quondam Bernardi, mutuavit sex libras denariorum a fratribus Cluniacensibus cenobii. Unde ipse Bernardus et uxor ejus Gertrudis donaverunt pro predictis denariis totam illam possessionem quam Herlerius, uxoris ejus pater, habuit in Lovo, quam ipse Bernardus ex parte sue conjugis, scilicet Gertrudis, tenebat: tali tenore talique convenientia, ut si ipse Bernardus aut uxor ejus predictam possessionem redimere voluerit, predictas sex libras fratribus Cluniacensibus reddant, et ipsam possessionem habeant; sin autem, teneant, et quicquid facere ex ea voluerint, liberam in omnibus potestatem habeant. Sane hanc cartulam conguadii Bernardus et uxor ejus scribere rogaverunt suisque manibus firmaverunt. Facta carta ista nonis novembris, feria II, luna vigesima VIIII, regnante rege Roberto anno XII. S. Bernardi et uxoris ejus, qui hanc cartulam scribere rogaverunt, propriisque manibus firmaverunt. S. Bladini, levitĉ. S. Aicardi. S. Gislardi, subdiaconi. S. Gonterii, sacerdotis. S. Oddonis, presbiteri. Sirus s[acerdos] scripsit Seduno castro. (A. a. 210.) ?? {664}2617. 1005, 11 novembre. CHARTA QUA EMMA, UXOR BERNARDI, ET MAIOLUS CLERICUS, FRATER EJUSDEM BERNARDI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAM CUM SERVIS IN VILLA BUSSERIAS. Omnem hujus seculi vitam tantis perturbationibus dolorum videmus undique circumdatam, ut merito felix dicatur esse qui ab hujus miseriis, Domini clementia adjuvante, absolutus poterit evadere, taliter ut ante tremendi judicis oculos misericordia dignus valeat aparere. Quapropter, in Dei nomine, ego Emma et Maiolus clericus, frater senioris mei Bernardi, peccatorum nostrorum reminiscentes, et Deo satisfacere cupientes, damus et transfundimus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cĉnobio, cui preesse videtur domnus Odilo venerabilis abbas, quandam terram sitam in comitatu Matisconensi, in agro Puziaco, in villa Busserias, omnem illam terram scilicet quĉ partitur cum terra fratris ejus Israhelis, servos utriusque sexus, quesitum et inquirendum, cum omnibus suis apenditiis, scilicet silvis, campis, pratis, vineis, aquis aquarumque decursibus, tali tenore ut habitatores prefati loci predictam terram teneant in perpetuum et possideant, et quicquid ex ea facere voluerint faciant. Facimus autem hanc donationem pro anima senioris mei Bernardi, ut omnium et ipsius creator Dominus noster Jesus Christus illi et nobis dignetur esse propitius; et ut hĉc descriptio firma permaneat, manibus nostris eam firmavimus, et manibus fidelium nostrorum roborandam tradidimus. S. Emmĉ et Maioli clerici, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wichardi. S. Heldini. S. Rotberti. S. Letaldi. S. Huberti. S. Bernardi. S. Airardi. S. Siguini. S. Bernardi. S. Hugonis. S. Willelmi. S. Deodati. S. Gysleberti. S. Gauzceranni. S. Aiĉ. Est autem illa terra quam Azelinus {665}avunculus eorum dedit eis in hereditatem. Actum III idus novembris, Cluniaco puplice, regnante Rotberto rege anno X. (B. o. 327, CCCXXV.) ?? 2618. 1005, novembre. CHARTA QUA RAINARDUS DAT SPONSĈ SUĈ DURĈ CAMPUM IN VILLA MONTELIO. Dulcissima multum aque amabile sponsa mea, nomen Dura. Ego Raunnart, sponsus tuus, dum te sponsavit per voluntatem parentorum nostrorum, et si Deo placuerit ad legitimum quod a te sociare volo; propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Montelio, oc est campus: terminat de totes partes Sancti Petri. Infra istas terminio, totum tibi dono, et de alias res que mihi advenit quesitum ad inquirendum, tercio parte tibi dono, in ea tenore si heres de nosmet ipsos advenerit, ad illos perveniad, et si non abeamus, dummodo vivimus usum et fructum, post tuum discessum a propincos meos perveniad; et qui contradicere voluerit auri uncia I componat. Firma stabili perveniad, stibulacione subnixa. Actum Montelio pullice. S. Rainart, qui fieri et firmare rogavit. S. Tetrico. S. Sitboldo. S. Tetbrando. S. Otmando. S. Aletmo. S. Stephanus. S. Giperio. Data per manus Eldradi, sub die dominico, mense novimber, annos X regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-233.) (Au dos:) Sponçalicium Rainardi in Montelio. 2619. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA ALCHERIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIUM PLANTUM QUOD DICITUR AD CROS CAMPUMQUE IN COLONIAS. In Dei nomine. Ego Alcherius dono Sancto Petro aliquid ex rebus {666}meis pro anima fratris mei Bernardi, in locum sepulture ejus: hoc est medium plantum ad Cros vocat; terminat a mane via publica, a medio die Sancti Cristofori, a sero de ipsa hereditate, a cercio Rodberti. Et dono in Colonias campum unum; terminat a mane increpito, a medio die similiter, a sero Sancti Clementis, a cercio terra Flotberti, et faciant quicquid facere voluerint. S. Alcherii. S. Oddo. S. Umfredi. S. Constantini. S. Sieuvaldi. S. Johannis. S. Osberti. S. Ledbaldi. Actum Cluniaco, regnante Rodberto anno X. (Bibl. nat. cop. 17-239.) (Au dos:) Donatio Alcherii pro anima Bernardi, in villa ad Cros vocatur. 2620. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA GIRBERGA ET FILII EJUS DANT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM CUM CURTILO IN VILLA RUFIACO. Scamium quod fecit quedam femina, nomine Girberga, et filii ejus monachis Sancti Petri Cluniensis, de quadam terra que sita est in villa Rufiaco, id est vinea cum curtilo qui adjacet, et ex quantum ibi visa est habere; terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a meridie terra Rothardi, a sero via publica. Acta Cluniaco pullice. S. Girberge et filiis ejus Bernardo et Aremberto, qui fecerunt et firmare rogaverunt. S. Adelelmi. S. Dodonis. S. Raimbaldi. S. Ermenaldi. S. Girbaldi. Andraldus levita scripsit anno X regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 17-240; B. o. 315, CCCXIII.) (Au dos:) Scamium Girberge in Rufiaco. 2621. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA ELDINUS CEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI OMNEM HEREDITATEM SUAM IN VILLA COTTA, EXCEPTA ILLA PARTE QUAM FILIIS SUIS DEDERAT. In nomine Verbi incarnati. Ego Eldinus dono Deo et Sancto Petro {667}et ad locum Cluniensem, pro remedium anime meĉ, omnem hereditatem meam, excepto illam partem quam filiis meis dedi, que illucescit in pago Matisconensi, in villa que nominatur Cotta: hoc est mansus indominicatus cum mansione, curtilo et silva insimul tenente, quantum in ipsa villa visus sum habere; et juxta jam dictam villam est quedam silva in qua consuetudinem habeo, sicut alii nobiles, quam consuetudinem ad integrum do. Et in alio loco campum unum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Seguini et Guilelmi, a sero terra Sancti Petri, de quarta fronte aqua discurrente. Et in alio loco alium campum [terminatum de uno latere terra Sancti Petri, de aliis tribus partibus de ipsa hereditate. Et in alio loco campum unum] qui terminat a mane, a meridie et a certio de ipsa hereditate, a sero via publica. Et in alio loco pratum unum de quo [dono partem meam.] Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, auri liberas III componat; et si quis contradicere voluerit, sit pars ejus cum Datan et Abiron. Actum Cluniaco publice, regnante Rodberto rege anno X. S. Eldini, qui dedit et firmare rogavit. S. Ingelelmi. S. Tetberti. S. Martini. S. Ramnaldi. S. Gisleberti. S. Arenberti. S. Rothardi. Adraldus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 17-241; B. o. 747, DCCXLIII.) (Au dos:) Carta Ildini in Cotta. 2622. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM MEDII PLANTI IN VILLA CLITGIACO. Sacrosancto loco Cluniaco, ego, in Dei nomine, Bernardus dono ad locum Cluniacum, pro anima matris mee Vandalmodis, meam partem {668}de medio planto in villa Clitgiaco; terminat a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cercio terra Sancti Martini. Et faciant quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Bernardi. S. Bovo. S. Johannis. S. Otbertus. S. Constantius. S. Clitgei. S. item Clitgei. Regnante Rodberto anno X. (Bibl. nat. cop. 17-242; B. o. 585, DLXXXI.) (Au dos:) Bernardus, Clitgiaco. 2623. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA CONSTANTIUS ET UXOR EJUS TEZA DANT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS PETIOLAS VINEĈ. Placuit Constantio et uxori suĉ Teze, ut cum monachis Cluniensibus terram scamiarent; quod ita fecerunt, et dederunt Sancto Petro et monachis duas petiolas de vinea in clausum nostrum, et faciant ipsi monachi quicquid facere voluerint. S. Constantii et uxoris suĉ Tezĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rotardi. S. Bernardi. S. Arnulfi. S. Constantii. S. Adalberti. Data per manus Ingelberti levite, anno X Rotberto rege. (B. o. 686, DCLXXXII.) ?? 2624. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA CONSTANTIUS, DODO, ET CĈTERI VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM AD VETUS MOLINUM. In Dei nomine. Nos venditores, Constantius, Dodo, Arembertus, Adalaldus, vendimus monachis Cluniensibus, ad locum Bellomo[n]tensem, in honore beatĉ Mariĉ dicatum, vineam unam ad Vetus Molinum vocatur, in fine Rofiacense: et habet in longitudinem perticas VII et dimidiam, in frontibus utrisque unam et dimidiam, et terminatur ex omnibus partibus terra Sanctĉ Mariĉ; et faciant ab hac die quicquid {669}placuerit eis, nullo homine contradicente. Fuit autem hujus venditionis precium solidi duo et dimidius. Qui autem contradicere voluerit, non evindicet, sed auri uncias III componat; et venditio inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Constantii, et Dodonis, Aremberti, Adalaldi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. uxoris ejusdem Costantii Adaluldis, et filii eorum Duranni, qui laudaverunt et ipsi firmaverunt. S. Constantini. S. Constantii. S. Bovonis. S. Leotardi. S. Basini. S. Petroni. S. Arberti. Data per manus Sigbaldi levite, regnante Rotberto rege, anno X ejus imperii. (B. o. 745, DCCXLI.) ?? 2625. 1005, 24 octobre, à 1006, 23 octobre. CHARTA QUA EVA ET FILIUS EJUS ARLEIUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA ANSELARDI, MEDIETATEM SILVĈ IN VILLA COTTA. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, quod ego Eva et filius meus Arleius donamus Deo et Sancto Petro aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa quĉ dicitur Cotta: hoc est medietatem cujusdam silvĉ, ex qua jam Anselardus aliam medietatem dederat Sancto Petro. Hanc ergo donationem facimus pro remedio animĉ suprascripti Anselardi cari nostri. Terminatur autem jam dicta silva a mane nemore francorum hominum, ex aliis partibus terra Sancti Petri. Si quis autem contra hanc donationem calumpniam intulerit, auri libras V componat; et hĉc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, et pars ejus sit cum diabolis et asociis eorum. Actum Cluniaco publice. S. Evĉ et filii ejus Arlei, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wichardi clerici. S. Anteisi. S. Eldini. S. Wilelmi. S. Itberti. S. Adalberti. Data per manus Andraldi levite, regnante Rotberto rege, anno X imperii ejus. (B. o. 749, DCCXLV.) ?? {670}2626. 1006, 22 janvier (?). CHARTA QUA TIGRIMUS UXORQUE EJUS SIGMELDIS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES PECIOLAS VINEĈ IN VILLA BUXIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Tigrimus et uxor mea Sigmeldis venditores, vendidimus a monachis Sancti Petri Cluniensis, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de hereditate nostra que residet in pago Matisconense, in agro Apotiaco, in villa Buxiaco: hoc sunt tres peciolas de vinea. Et habet una peciola in longum XIIIIim perticas, et in uno fronte III perticas et pedes VII, et in alio fronte III perticas. Et alia peciola habet in longum VIII perticas, et in fronte II perticas et pedes VII, et in alio fronte III perticas; et alter peciola habet in longum VII perticas et pedes VIII et in fronte III perticas et dimidia et in alio fronte II perticas et VIII pedes. Et accepimus de ipsis monachis solidos XVIIII; et faciant ab ac die quicquid facere voluerint. Acta carta ista XI kalendas februarii, feria III, regnante Rodberto rege anno XII. S. Tigrim, qui carta ista fieri et firmare rogavit. S. Petrus. S. Durannus. S. Vualterus. S. Odo. S. Girboldus. Rodbertus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 16-187; B. o. 755, DCCLI.) (Au dos:) Emptio Tegrimi et uxoris ejus Sigmeldis in Buxiaco. 2627. 1006, janvier. CHARTA QUA CONSTANTIUS VENDIT RAIMBERTO CURTILUM VINEAMQUE ET PRATA IN VILLA VESCORTIS. Domino fratribus Rainbert. Igitur ego Costancius, propterea vendimus tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, {671}in villa Vescortis: oc est curtilus et vinea qui terminat de duas partes de ipsa ereditate, a medio Vuiletmo et Josfredo, a sero via pullica; et abet in longo perticas XIII, in uno fronte VI et dimidia, in alio fronte III et dimidia. Infra istas terminaciones, totum tibi vendimus et vendo tibi prato: terminat de duas partes Noe, a sero de ipsa ereditate, a cercio via pullica; et abet in longo perticas XXIIII, in lato III. Et vendo tibi alio prato: terminat de tres partes de ipsa ereditate, in uno fronte Josfredo. Infra istas terminio, la mea parte tibi vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos XV et denarios IIII; et faciatis quitquit volueritis in omnibus. Qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulatione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Costancius, qui fieri et firmare rogavit. S. Rannolt. S. Lanterio. S. Costancius. S. Richart. S. Climento. S. Aletmo. S. Gelevert. S. Stephanus et alio Stephanus. S. Bernono. Data per manus Eldradi, sub die dominico, mense janoarius, annos X Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-1.) (Au dos:) Venditio Constancii in Vescurt. 2628. 1006, janvier. CHARTA QUA VOLFARDUS DAT SPONSĈ SUĈ ERMENGARDI VINEAM, CAMPUM ET PRATUM IN VILLA IBIACO. Dulcissima amabile esponsa mea, nomen Ermengardis. Ego Volfardus, pro amore et bona voluntate qui contra te abeo, dono tibi aliquit de res meas in dotis, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in ipsa villa resedunt: oh est vinea et campus et prato qui terminat a mano terra Sancta Maria de Berziaco, a medium die et a siro Sancta Maria Belmontesa, a cercio Sancti Clementi. Infra isto terminio, la medietatem tibi dono et campus qui terminat a mano pasco increpito, a medium die Garnerio, a siro via pullica, a cercio Ingelsendana. Infra isto terminio tibi dono. Et prato qui terminat a mano via pullica, a medium die terra Sancti Petri, a {672}cercio Sancta Maria, a siro reo percurrente. Infra isto terminio, totum tibi do in dotis; ea tenore dumodo vivis usum et fructum, et pos tuum discessum at propincos meos perveniat. Volfras, qui dotalicio isto fierit et firmare rogavit, sine nullum contradicentem; et si quis contradixerit, auri libram solvat, et postea firma sit. S. Aimoni et Bladini. S. Costantini. S. Baldoeni. S. Estefani. Data per manu Teotardi, escrixit die jovis, mense genoario, annos X regnante Rotbertum rege. (Bibl. nat. cop. 18-2.) ?? 2629. 1006, janvier. CHARTA QUA ALGISO ET AINO UXORESQUE EORUM VENDUNT GIRBALDO CURTILUM CUM VINEA IN VILLA BESORNIACO. Domino magnifico Girbalt. Ego, in Dei nomine, Algiso et Aino et uxores illorum Jocselt et Ai, vendimus vobis curtilo cum vinea insimul tenente, qui est in pago Matisconense et in agro Maceacense, hoc est in villa Besorniaco vocat; et terminet a mane fontana corrente, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter, a cercio Sancta Maria. Et postea quiquid facere volueris in omnibus, nullum contradicentem, et qui contradicere volebat, de auro uncia componat. Et accepimus precium in valentes solidos VIII; firma estabili permaneat. Actum Besorniaco villa pullice. Algiso, et Ayno, qui vendicione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Deodado. S. Algiso. S. Engelbert. S. Anseirio. S. Bernoart. S. Rotart. S. Durandus escripsit in die mercoris, in mense janoario, in annos X regnante Rocberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-3.) (Au dos:) Venditio Adalgisi in Besorniaco. 2630. 1006, 15 février. CHARTA QUA ERNERIUS VENDIT ROLLANNO ET UXORI EJUS JARLENDI VINEAM IN VALLIS. Domino fratri Rollan et coyva sua Jarlen, idcirco enim Ernerius, vendimus {673}vobis vinea in pago Matiscono, in agro Fossiaco, in Vallis vocat. Terminat ipsa vinea a mane Sancti Petri, a medio die rio corrente, a sero Odgiso, a cercio roca nadiva; abet in longo perticas XII, in ambis frontibus perticas II et pedes II. Infra isto terminio vel perticacio, vobis vendimus valente solidos IIII, et faciatis vos in pro ipsa precia qui vultis in omnibus. Si quis contradixerit, uncias II componat, omnique tempore firma permanead. S. Ernerio, qui firmare rogavit. S. Odgiso et Bernar et Sybert et Durant et Arhimbert. Data per manu Gudino, XV kalendas martias, annos X regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-4.) (Au dos:) Conquistus Rodlanni in Vallis. 2631. 1006, 1er mars. CHARTA QUA WIDO ET UXOR EJUS ANSEIA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN VILLA BESORNIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes filii ĉcclesiĉ, qualiter ego Wido et uxor mea Anseia vendimus monachis Sancti Petri aliquid de hereditate nostra quĉ residet in pago Matisconense, in agro Airniacense, in villa Besorniaco, scilice[t] unum campum qui terminatur a mane terra Bernardi, a medio die terra Isimbaldi, a sero et a cirtio terra Sancti Petri, et accepimus de ipsis monachis III solidos; et faciant ab hac die quicquid facere voluerint. Si quis ergo huic venditioni calumpniam infere voluerit, auri libras II componat; et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Besorniaco, feria VI, kalendis martii, regnante Rotberto rege anno XII. S. Widonis et uxoris ejus Anseiĉ, qui fieri rogaverunt. S. Achini presbiteri. S. Bernardi. S. Gausmari presbiteri. S. Bodonis. S. Livonis. S. Oddonis. Rotbertus levita scripsit. (B. o. 555, DLI.) ?? {674}2632. 1006, avril. CHARTA QUA PETRUS VENDIT ODONI MONACHO PARTEM HEREDITATIS SUĈ IN VILLA BESORNIACO. Domino fratribus Odo monacus. Ego vendo vobis Petrus de ereditate mea qui es situs in pago Matiscone, in villa Besorniaco, Aneria Fontania vocat, et ereit una pertica de lato et in longo quantum tenebat; terminatur de duas partes terre Sancti Petri, de tercio parte de ipsa ereditate, de quatuor parte via pullica. Infra ista terminacione, vobis vendo pro precium in valente solidos III. Trado adque transfundo; et faciatis post isto die quicquid facere voluerit. Actum Bersorniaco fuit facta; firma stabilis permaneat. S. Petrus, qui fierit et firmare rogavit. S. Bernardus. S. Vuinierius. Ego Girbaldus me fecit, feria VII, luna VI, in mense aprili, regnante Rotberto rege annos X. Et qui calumniare voluerit, anatema sit. (Bibl. nat. cop. 18-7; B. o. 781, DCCLXXVI.) (Au dos:) Cartula Bersorniaco, Petrus. — Petri, Besorniaco. 2633. 1006, avril. CHARTA QUA RAIMBERTUS DAT SPONSĈ SUĈ DURĈ VINEAM IN VILLA VESCORTIS. Dulcissima multum aque amabile sponsa mea, nomen Dura. Ego Raimbertus sponsus tuus dum te sponsavit per voluntatem Dei et voluntatem parentorum nostrorum, et, si Deo placuerit, ad legitimum quod a te sociare volo, propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescortis, oc est vinea que terminat a mane Stephanus; a medio Sancti Petri, a sero {675}via publica, a cercio de ipsa ereditate. Infra istas terminio, totum tibi dono, et de alias res que mihi advenit, oc sunt vineis, curtiferis cum edificiis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, quesitum, ad inquirendum, tercia parte tibi dono: in ea tenore si eres de nosmet ipsos advenerit, ad illos perveniad; et si non abeamus, dummodo vivimus usum et fructum, post tuum discessum a propincos meos perveniad. Et qui contradicere voluerit, auri uncias II componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Montelio pullice. S. Raimbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Ansherio. S. Aletmo. S. Bernart. S. Arlegio. S. Rotbert. S. et iterum Bernart. S. Tetrico. S. Costancius. Data per manus Eldradi, sub die martis, mense austus, annos X Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-8.) (Au dos:) Sponçalicium Raimberti in Vestecurt. 2634. 1006, 5 mai. CHARTA QUA AIA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS ET SERVOS IN VILLIS CHASAUTO, COLONIACO ET IN CUCULACO. Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Aia dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum pro anima mea et pro filiis meis et senioribus meis et omnibus consanguineis meis remedium, res meas que sunt in comitatu Matisconense, in agro Disiacense, in villa Chasauto, colonia una in dominicato cum omnibus quitquid ad ipsam coloniam appendere videtur: oc sunt campis, vineis, pratis, silvis, decurisque aquarum, totum ad integrum perquerendum; et in ipsa villa petiolas duas de {676}vineas. Terminat a mane terra Sancti Martini, ad meridie terra Sancte Marie, ad sero via publica, a certio terra Sancti Martini; similiter alia petiola terminat a mane terra francorum, ad meridie terra Sancti Martini, ad sero terra francorum et terra Sancti Martini, ad certio terra Sancte Marie. Et in alio loco, in villa Colonica et in Cuculaco, quicquid mihi appendere videtur: oc sunt vineis, pratis, campis, arboribus, exitibus, pascuis. Dono etiam servos his nominibus: Durannus et Otbertus, qui ibidem manent. S. Aie, qui fieri et firmare jussit. S. Bernardi, mariti Aie. S. Wikardi. Item S. Wikardi. S. Heldini. S. Fidelis monachus, qui scripsit. Data III nonas mai, regnante Roberto rege anno X. Actus Blanosco publice. (Bibl. nat. cop. 18-5; B. o. 148, CXLVI, et 481, CCCCLXXVIII.) (Au dos:) Aia in villa Cudelac. 2635. 1006, mai. CHARTA QUA DURANNUS ET AALGISUS DANT ROTLANNO ET UXORI ATQUE INFANTIBUS EORUM CAMPUM AD MEDIUM PLANTUM IN VILLA SALUSTRIACO. Dilecto Rotlanno et uxore sua Garlenda, et infantibus eorum Andreo et Arnoldo et Dodoni et Fredvise. Ego Durannus et Aalgisus donamus vobis campum de racione Sancti Juliani a medium plantum in pago Matisconense, in agro Fusceacense, in villa Sulistriaco, qui terminat in circuitu de ipsa hereditate, a medio die via publica: habet in longo perticas XXVII, in uno fronte a mane perticas XIII, in alio fronte a sero perticas VI. Infra isto terminio, vobis donamus ad V annos vinea hedificata; et post V annos Durannus et Aalgisus medietate recipiant, alia medietate Rotlannus et Garlenda, et filii eorum Andreus et Arnoldus {677}et Dodanus et Fredvise possideant. Quod si vendere vel incaucionare volueris, ad rectores Sancti Vencentii facias pro justo precio; et si ille non voluerit, facias quod volueris. Si quis contradixerit, auri uncia una componat; firma permaneat omni tempore. S. Durannus. S. Aalgisus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Letboldus presul. S. Mayolo preposito. S. Mayolus abbas. S. Gauserannus levita. S. Aymol. S. Johannes levita. S. Eldeboldus presbiter. S. Rodulfus presbiter. S. Durannus levita. Data per manu Aldoni presbiteri, feria III, mense mayo, annos X regnante Rotberti regis. (Bibl. nat. cop. 18-6.) (Au dos:) Donatio Duranni in Salustriaco. 2636. 1006, août. CHARTA QUA LEDBALDUS, MATISCONENSIS EPISCOPUS, DAT DUOS SERVOS MONASTERIO CLUNIACENSI. Priscorum norma et auctoritas ostendit legis, ut qui Deo sua largiuntur propria, a propriis mundantur ipsius pietate solita [criminibus]. Unde ego Ledbaldus, sancte sedis ecclesie Matisconensis episcopus, Dei pro amore motus, ac precatu domni Oydelonis, Cluniensis abbatis, cunctorumque fratrum voluntarie obœdiens vocibus, concedo regni celestis claviero duos servulos ex paterno jure mihi proprios, quo amodo beatissimo Petro, Cluniensi cœnobio et fratribus ibi Deo militantibus perpetuum absque alicujus inquietudine persolvant servitium, qui unus nuncupatur Odo, alius Bernardus. De his vero talem hedimus donationem, ut qui eam adnullare voluerit, nichil appetat, sed male coactus auri multetur semuntiam. S. Ledboldi episcopi. Warulfus levita. S. Walterius. S. Costantino. S. Bernart. S. Estephanus. {678}Iterum Warulfus. Data per manus Acymono, sub die lunis, mense augustus, annos X Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-10; B. o. 115, CXIII.) (Au dos:) Leudbaldi episcopi, de duos servos. 2637. 1006, 31 décembre. CHARTA QUA STEPHANUS ET DURANNUS, WADIATORES LAMBERTI, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA CAVANNAS. Nos, in Dei nomine, Stephanus et Durannus, vuadiatores Lamberti, damus et concedimus, pro anima ipsius Lamberti, quoddam curtile cum domo et vinea, situm in pago Matisconensi, in villa Cavannas, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odillo, venerabilis abbas, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli; tali tenore, ut habitatores ipsius loci predictam terram teneant et possideant, et quicquid facere voluerint faciant. Et ut hĉc descriptio firma permaneat, manibus nostris eam firmavimus, et amicis nostris et fidelibus roborandam tradidimus. S. Stephani et Duranni, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Ramnaldi. S. Gislardi. S. Radvis. Actum Cluniaco publice, II kalendas januarias, regnante rege Rotberto anno XI. Gausfredus, monachus et sacerdos, rogatus scripsit et subscripsit. (Bibl. nat. cop. 18-11; B. o. 562, DLVIII.) (Au dos:) Lanberti in villa Canavas, pago Matiscono. 2638. 1006, 24 octobre, à 1007, 23 octobre. CHARTA QUA HELENA ET FILII EJUS VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA LANGIACO. Domino sacro fratri Lanberto emtori. Ego, in Dei nomine, Helena et filii mei Girbaldus, Benignus, Bernardus, [Girbertus], Vualterius, {679}venditores, vendimus tibi curtilum unum qui est situs in pago Cabilonensi, in fine Langiaco, in Pesticia vocat; et accepimus precium a te de casa beati Petri Cluniensis cenobii, denariorum solidos tres. Terminatur autem de tres partes terra beatĉ Mariĉ, de quarta parte via pupblica. Si quis autem hanc vendicionem calumniare aut cumclamare presumpserit, non evendicet, sed fisco auro componat libras II; et hĉc carta firma hac stabilis permaneat, summa constipulacione subnixa. Actum in atrio beate Mariĉ Bellomonte. Ego quidem Helena et filii mei Grimaldus, Benignus, Bernardus, Girbertus, Vualterius firmavimus et firmare rogavimus. Data per manus Sigbaldus rogatus scripsi, anno XI Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-35; B. o. 649, DCXLV.) (Au dos:) Venditio Helene et filiis ejus in Pesticiaco. 2639. 1006, 24 octobre, à 1007, 23 octobre. CHARTA QUA DURANNUS UXORQUE EJUS ROTRUDIS ET FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES PETIOLAS CAMPI IN VILLA BUGDONO. In nomine Verbi incarnati. Ego, in Dei nomine, Durannus et uxor mea Rotrudis et filii nostri Bernardus et Ubertus, donamus ad locum Cluniacum, de rebus nostris, in pago Matisconensi, in villa Bugdono, tres petiolas de campo. Una petiola, quam dicunt ad Fenestella, terminat a mane terra Giperii, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero terra Noerii, a cercio terra Sancti Petri. Infra isto terminio, terciam partem. Alia petiola terminat a mane via publica, de aliis partibus terra Sancti Petri. Alia petiola terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero rocca increpito. Et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint. S. Rotrudis. S. Bernardi. {680}S. Uberti. S. Hildini. S. Magberti. S. Ramnaldi. S. Lozerii. S. Ingelelmi. S. Bernardi. Actum Cluniaco, regnante Rodberto rege anno XI. (Bibl. nat. cop. 18-36; B. o. 240, CCXXXVIII.) (Au dos:) Durannus, Bugdono. 2640. 1006, 24 octobre, à 1007, 23 octobre. CHARTA QUA TEUDO ET UXOR EJUS EUFENIA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA ARIENGAS. Domino sacro fratri Lanberto emptori. Ego, in Dei nomine, Teudo et uxor mea Eufenia venditores, vendimus tibi vineam scilicet juris nostri, que est sita in pago Cabilonensi, in fine Rofiacense, in Ariengas vocat, et a te accepimus precium de casa beati Petri Cluniensis cœnobii, denariorum solidos septem. Quapropter censuimus predictam vineam, que terminat de uno fronte terra Sanctĉ Mariĉ et de alio terra Sancti Mammetis, de uno latus terra Sancti Martini, et de alio de ipsa hereditate, ĉternaliter possidere fratribus commorantium loci Cluniensi cœnobii. Ut autem cartha hĉc venditionis a nobis facta in ĉternum firma ac stabilis permaneat, manibus propriis eam subterfirmavimus et firmare rogavimus, sine ullo contradicente. Si quis autem heredum nostrorum cumclamare aut aliquid calumniare rectoribus supradicti loci Cluniensi presumpserit, non valeat vendicare quod querit, sed judiciario convicti judicio, auri uncias componat IIII. Acta Belmontense, atrio beatĉ Mariĉ. Signum Teudoni et uxori mee Eufenia et filiis illorum Petroni, Vualterii, Oddoni, Johannis. S. Bovoni. S. Leotardi. S. Basini. S. item Letardi. S. Constantii. S. Arberti. S. Petroni. S. Adalaldi. S. Vuandalberti. Data per manus Sigbaldi levite, regnante Rodberto rege anno XI. (Bibl. nat. cop. 18-37; B. o. 352, CCCXLVIIII.) (Au dos:) Venditio Teudoni in Aringas. {681}2641. 1006, 24 octobre, à 1007, 23 octobre. CHARTA QUA ADALBERTUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CURTILI CUM VINEA IN LOCO QUI VOCATUR CAMPUS FRUMENTI. In nomine Verbi incarnati. Ego Adalbertus dono Sancto Petro, pro animĉ meĉ remedio, aliquid ex rebus meis in loco quem voca[nt Cam]pum frumenti: hoc est curtile cum vinea et campis simul tenentibus, medietatem meam, et terminatur a mane via puplica, a medio die rivo currente, a sero via puplica, a tertio terra Sancti Petri; et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint. Actum apud Sanctum Victorem puplice. S. Adalberti. S. Bernardi. S. Stephani. S. Rainardi. S. Raculfi. S. Wiberti. S. Tetberti. S. Abbonis. S. Adalberti. Regnante Rotberto rege anno XI. (B. o. 396, CCCXCIII.) ?? 2642. 1007, avril. CHARTA QUA DURANDUS ET UXOR EJUS ERMENFRIDA VENDUNT SISMUNDO ET UXORI DOMINICĈ VINEAM IN VILLA CARINIACO. Domino fratribus Sismundo et uxor sua Dominica. Ego Durandus et uxor sua Ermenfrida, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Cariniaco, a Vernecel vocat, oc est vinea, que terminat a mane de ipsa hereditate, de alias partes Sancti Petri; et abet in longo perticas XII, in uno fronte IIII, in alio fronte III et pedes VIII. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos VIII et dimidio; et faciatis quitquit volueritis in omnibus. Et si ullus ohmo qui contradicere voluerit, auri uncia una componat; firma stabilis permaneat, stibulacione subnixa. Actum Lordoni publice. S. Durant et uxor sua Ermenfrida, qui fieri et firmare rogaverunt. {682}S. Tetolt. S. Agmono. S. Costantino. S. Maginfredo. S. et alio Tetolt. S. Tetrado. S. Onfredo. Data per manus Eldradi, sub die lunis, mense aprilis, annos XI regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-47.) (Au dos:) Venditio Duranni in Cariniaco. 2643. 1007, avril. CHARTA QUA TETOLDO VENDIT SISMUNDO ET UXORI EJUS DOMINICĈ CURTILUM ET VINEAM IN VILLA CARINIACO. Domino fratribus Sismundo et uxor sua Dominica. Ego Tetoldo, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marsiacense, in villa Cariniaco, oc est curtilus et vinea qui terminat de duas partes Sancti Petri, a medio de ipsa ereditate, a sero via pullica; et abet in longo perticas X, in uno fronte III, in alio fronte II et pedes VIII. Infra istas terminationes, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis pretium valente solidos V. Et faciatis quitquit volueritis in omnibus et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Lordono publice. S. Tetoldo, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Tetoldo. S. Aginono. S. Costantino. S. Maginfredo. S. Arenberga. S. Ornado. Data per manus Eldradi, sub die lunis, in mense aprilis, annos XI Roberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-50.) (Au dos:) Venditio Teoldi in Cariniaco. 2644. 1007, mai. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS GIRBERGA VENDUNT LAMBERTO, MONACHO CLUNIACENSI, CURTILUM CUM VINEA IN CORCELLIS. Domino sacro fratri Lanberto emptori. Ego, in Dei nomine, Durannus et uxor mea Girberga venditores, vendimus tibi curtilum cum vinea et quicquid ad illum pertinent, scilicet juris nostri alodi, quĉ {683}est sita in pago Cabilonense, in fine Rofiacense, in Corcellas vocat; et accepimus a te precium de casa beati Petri Cluniensis cenobii denariorum solidos octo. Quapropter censuimus predictum curtilum cum vinea, que terminat de uno latus via publica, de alio latus terra Raynĉlmi, de uno fronte terra Duranni, et de alio fronte terra Sanctĉ Mariĉ Bellomontense et Raynelmi, ĉternaliter possidere fratribus commanentium loci Cluniensi cœnobii: ea scilicet ratione, ut pro anima nostra et pro sepulture nostre in loco Belmontense nos recipiatis. Ut autem carta hĉc venditionis a nobis facta in ĉternum firma et stabilis permaneat, manibus eam propriis subterfirmavimus et [aliis] firmare rogavimus, sine ullo contradictore. Si quis autem heredum nostrorum conclamare aut aliquid calumniare rectoribus supradicti loci Cluniensi presumpserit, non valeat vendicare quod querit, sed judiciaria convicti judicio auri uncias conponat IIII. Actum Bellomontense atrio Beate Mariĉ. Ego quidem Durannus et uxor mea Girberga firmavimus et firmare rogavimus et filii nostri Constantini et filias nostras Constantinia et Berna. S. Oddoni. S. Deodati nomine. S. Adalardi. S. Teodbaldi. Data hĉc carta venditionis per manus Sigbaldi levite, die veneri, in mense madio, anno XI Rodberti regis, feliciter. (Bibl. nat. cop. 18-49; B. o. 400, CCCXCVII.) (Au dos:) Venditio Duranni in Corcellis. 2645. 1007, mai. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ERMENBERGA, ETC. VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI RASCIAM VINEĈ IN LOCO QUEM DICUNT ARIENGAS. In Dei nomine. Ego Bernardus et uxor mea Ermenberga, et Agia, et filius meus Constantinus, et filia mea Eufenia, venditores, vendimus dunno Lantberto monacho Sancti Petri Cluniensis cenobii, unam raxam de vinea, scilicet nostri alodii, quĉ est sita in pago Cabilonense, {684}in fine Rofiacense, in Ariengas vocatur, et acipimus a te precium de causa Sancti Petri denariorum solidos IIII; et terminatur de uno latere terra Sanctĉ Mariĉ Bellomontensis, et de alio francorum, de una fronte terra Sancti Mammetis, et de alia terra Sanctĉ Mariĉ. Infra istos [terminios] censemus fratribus supradicti cenobii ĉternaliter possidere. Ut autem hĉc venditio firma et stabilis in ĉternum permaneat, manibus propriis subterfirmavimus et firmare eam rogavimus, nullo contradicente; et si aliquis contradicere voluerit, non valeat vindicare quod querit, sed judiciaria potestate convictus, auri untias componat II. Actum Bellomonte, atrio Sanctĉ Mariĉ. Quĉ autem vinea habet in longum perticas XVIII, in latum unam et pedes VI. Ego Bernardus et uxor mea Ermenberga et Agia. Fidem fecit Petrus contra cancellarium. S. Adalaldi. S. Petroni. S. Walanni. Data per manus Sigbaldi levitĉ, in mense maio, die veneris, regnante Rotberto rege anno XI. (B. o. 615, DCXI.) ?? 2646. 1007, juin. CHARTA QUA GISONUS, SISMARUS ET INGELBERGA VENDUNT MARTINO ET ERMENGARDI UXORI, TRES VINEAS IN VILLA VILARO. Domino fratribus Martini et uxor sua Ermengert. Igitur Gisonus et Sismarus et Ingelberga vendimus vobis vineas II, qui sunt in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Vilaro vocat: terminat una vinea a mane et a cercio terra francorum, a medio die Sancti Petri, a sero Sismaro; abet in lato pertica I et pedes VII. Alia vinea terminat a mane et a sero terra Gisono, a medio die Sancti Petri, a cercio francorum; abet in lato pertica I et pedes XI. Tercia vinea terminat de tres partes terra de ipsa ereditate, a cercio Sancti Vincen; de medio die a cercio perticas IIII et pedes V, de mane a sero perticas III. Infra isto vobis vendimus, et accepimus de vobis precium solidos VII; et facias quit vultis. Si quis contradixerit, de auro libram solvat, et firma sit. Sig. Gisono et Simaro, qui fierunt et firmare rogaverunt. Sig. Ingelsenda, {685}Celest, Raimbert, Bernolt. Data Eiminius presbiter, mense junio, annos XI tempore Rotberti regi. (Bibl. nat. cop. 18-51.) (Au dos:) Carta Martini in agro Marciacense, in villa Vilario. 2647. 1007, 7 août. CHARTA QUA SOFREDUS UXORQUE EJUS INGELTIX ET FILII EORUM, PRATUM INDOMINICATUM CUM VINEA, SEGUINUSQUE ALTERUM PRATUM MONASTERIO CLUNIACENSI DANT. Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Sofredus pro anime meĉ remedium, consenciente uxore mea Ingeltix ac filiis meis Leotaldo et Ildino, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pratum unum indominicatum et vinea una. Et ego Seguinus pro anime meĉ remedium vel parentum meorum dono pratum uno in ipso tenente; terminat supradicta terra a mane terra francorum, a meridie terra Sancti Petri, a sero et a certio aquam per circuitum. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, nisi quam cito recipuerit, componat auri libra una et posthĉc firma et stabilis permaneat. S. Seguini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingeltix, uxoris ejus. S. Arlei. S. Vuichardi. S. Ornadi sacerdotis. S. Ingellelmi. S. Arlei. S. Arnulfi. S. Vuarnerii. S. Arnulfus. S. Bornoni [presbiteri], qui scripsit. Data mense augusto, die VII, regnante Rodberto rege anno XI. Actum Cluniaco publice. (Bibl. nat. cop. 18-52; B. o. 654, DCL.) ?? 2648. 1007, septembre. CHARTA QUA RAINFREDUS ET UXOR EJUS DETADA VENDUNT RAINBERTO ET DURĈ UXORI CAMPUM IN VILLA VESCORTIS. Domino fratribus Raimbert et uxor sua Dura. Ego Rainfredo et uxor {686}sua Detada, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescortis, oc est campus qui terminat a mane Sancti Petri, a medio Sancti Petri, a sero Dododo, a cercio rivo volvente; et abet in longo perticas XXIIII, in lato XII. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos VIII et denarios VII; et faciatis quitquit volueritis in omnibus. Et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Rainfredo et uxor sua Detada, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Achart. S. Gislebert. S. Ansherio. S. Aletmo. Data per manus Eldradi, sub die dominico, mense settimber, annos XI Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-53.) (Au dos:) Venditio Rainbert, Vestecurt. 2649. 1007, septembre. CHARTA QUA CONSTANCIUS ET UXOR EJUS LISANIA VENDUNT MALVUINO ET AYNI UXORI PRATUM IN VILLA SANCTI MAURICII. Domino fratribus Malvuino et uxore sua Aynis. Ego Costancius et uxore sua Lisania vendimus tibi pratum unum in pago Matisconense, in agro Uriacus, in villa Sancte Muris, qui terminat a mane Sancte Mauricius, a medio die Sancte Mauricius, a sero Ugoni, a cercio via publica. Infra isto terminio, vobis vendimus, et accipiamus quod de vobis precium solidos VIIII, si et facies quod volueris. Si qui contradixerit, auri uncia una componat; firma permanead omni tempore. S. Costancius et Lisania, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Costancius. S. Sismondi. S. Bernardus. S. Elmodius. S. Gissoni. Data per manum Aldoni, mensis septimber, XI annos regnante Rotberti regis. (Bibl. nat. cop. 18-54.) (Au dos:) Venditio Constancii. {687}2650. 1007, 31 octobre. CHARTA QUA WIGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI LAURENTII IN PAGO ET EPISCOPATU VIENNENSI. Dum in hujus seculi laborioso certamine vivitur, omnibus Christi caractere insignitis valde procurandum est ac sumopere elaborandum, ut de terrenis et transitoriis sibi a Deo commissis studeant cĉlestia et ĉterna mercari, sicut divina voce protestante commonemur et exortamur dicentis: ĞFacite vobis amicos de Mamona iniquitatis, qui vos recipiant in gaudia ĉternĉ felicitatis.ğ Quod ego Wigo recognoscens, in Dei nomine, enormitatemque meorum peccaminum reminiscens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in honore supradictorum apostolorum constructum, aliquid de mea hereditate quĉ sita est in pago et episcopatu Viennense: hoc est unam ĉcclesiam in honore sancti Laurentii dedicatam, cum omnibus ad ipsam ĉcclesiam pertinentiis, boscum in circuitu et omnia ex omnibus ibi respicientibus. Ea conditione, ut quamdiu vixero teneam quatuor partes; quintam vero partem ex omnibus cellariis scilicet et votis quĉ ibi venerint, reddo in presenti. Post meum vero obitum, ad Sanctum Petrum perveniat totum ad integrum. Facio autem hanc donationem pro remedio animĉ meĉ, avi quoque mei Bernardi et fratris ejus Adalgerii, et patris mei Leotardi, et filii mei Wilisi, omniumque parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut Dominus, pro sua pietate, sit remissio omnium peccatorum nostrorum in die quando venerit judex vivorum et mortuorum. Si autem huic nostrĉ donationi aliquis calumpniari presumpserit, anathema sit, omnibusque maledictionibus Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum subjaceat, et quod expetit vindicare non valeat, sed insuper coactus judiciaria potestate, auri libras X in fisco publico {688}solvat, et ut firmior permaneat, manu propria firmavi, testibusque tradidi roborandam. S. Wigonis, qui fieri firmarique rogavit. S. Wilisi, filii ejus. S. Amblardi, filii Amblardi. S. Malleni. S. Raistagni. S. Almanni. S. Bernardi. S. alii Almanni. Data per manus Almanni monachi, pridie kalendas novembris, Cluniaco publice. Rodulfo rege regnante anno quinto decimo. (Bibl. nat. or. 77; cop. 18-67, extraits; B. o. 43, XLII.) (Au dos:) [Charta] Wigonis de ĉcclesia Sancti Laurentii, in pago Vienensis. 2651. 1007, 24 octobre à 1008, 23 octobre. CHARTA QUA EMMA, UXOR QUONDAM ODILONIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA AMMONIACO VINEAMQUE IN VILLA CYMANDRAS. In nomine Verbi incarnati. Ego Emma, uxor condam Odilonis, dono ad locum Cluniaco, pro anima ejusdem, aliquid de rebus ipsius que sunt site in pago Matisconense, in villa Ammoniaco, in agro Ainacensi, hoc est mansum unum et quantum ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur: hoc sunt campis, pratis, vineis; terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero de ipsa hereditate, a certio Sancti Vincentii. Infra istas terminationes, totum et integrum. In alio loco, villa Cymandras, donamus unam vineam, quam de Eldeberto conquisivimus; terminat a mane via publica, a medio die terra Rodulfi, a sero Sancti Petri, a certio terra Garangaudi. S. Emmĉ, que fieri et firmare rogavit. S. Vuichardi. S. Leotaldi. S. Vualterii. S. Constantii. S. Jodseranni levite. S. Ornadi archipresbiteri. S. Vuiverti. S. Amelii. S. Martino. S. Constantino. Data regnante Rodberto anno XII. Rodbertus levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 18-69; B. o. 705, DCCI.) (Au dos:) Emma in Amoniaco et Cimandras. {689}2652. 1007, 24 octobre, à 1008, 23 octobre. CHARTA QUA RICHARDUS ET FRATER EJUS ARBERTUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA MURGONO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod ego Ricardus et frater meus Arbertus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, videlicet ad locum Cluniacum, pro anima fratris nostri Arlebaldi, hoc est curtilum unum qui est in comitatu Matisconense, in villa Murgono, et quicquid Arlebardus ibidem tenere videbatur: hoc sunt vineis, pratis, ut ipsi domini teneant et possideant et quicquid voluerint faciant; et ut hĉc donatio firma stabilisque permaneat, ipsi firmavimus, testibusque tradidimus roborandam. Facimus autem et hanc donationem pro anima fratris nostri Arlebaldi, ut ei dimittat Dominus omnia peccata sua, et conjungat numero suorum electorum. S. Rikardi. S. Arberti. S. Annonis. S. Bernardi. S. Agfredi. S. Vuikardi. S. Leotardi. Ego Vuido monachus scripsi, dictavi die veneris, anno XII regnante Rotberto rege. (A. o. 139.) ?? 2653. 1007, 24 octobre, à 1008, 23 octobre. CHARTA QUA AYMO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM CUM VINEA IN VILLA MARCHESOT. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego, in Dei nomine, Aymo dono ad locum Cluniacum, pro remedio animĉ meĉ, aliquid ex rebus meis quĉ sitĉ [sunt] in pago Maticensi, in villa Marchesot, curtilum unum cum vinea insimul tenente, qui terminat a mane terrĉ Anastasii, a medio die terrĉ Rayna, a sero terrĉ Sancti Petri, a certio via pulblica. Facio autem hanc donationem pro anima mea, ut semper in presenti omni tempore teneant rectores Sancti Petri, et fatiant quicquid facere voluerint. S. Aymonis. S. Vualdradĉ. {690}S. Heldiberti. S. Maingaudi. S. Constantii. S. Lanberti. Actum Marchesot, regnante Rotberto anno XII. (B. o. 496, CCCCXCIII.) ?? 2654. 1007, 24 octobre, à 1008, 23 octobre. CHARTA QUA AYMO ET UXOR EJUS BELIARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS VINEAS IN VILLA FARGIAS, ETC. Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensi cenobio. Ego Aymo et uxor mea Beliardis ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris in pago Matisconensi, in villa Fargias, duas vineas a se invicem disjunctas: una vocatur a Tisiaco et alia a Blanchesedo, et unum campum a Juliaco vocat; et unam petiolam de prato. Facimus autem hanc donationem pro anima Adalardi presbiteri, ut det ei Dominus in suo juditio remissionem omnium peccatorum suorum; et volumus ut hĉc helemosina omnibus fidelibus proficiat. Si quis autem hanc donationem calumpniare presumpserit, non valeat vendicare quod repetit, sed hĉc donatio firma permaneat. Signum Aymonis et uxoris sue Beliardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Asalardi, filii ejus. S. Tetardi presbiteri et Bernardi. Actum Cluniaco publice. Adal levita scripsit, regnante Rotberto rege anno XII. (B. o. 529, DXXVI.) ?? 2655. 1007-1031, 12 mai. CHARTA QUA GIRALDUS SACERDOS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS CASELLACO ET MASILIACO. Omnis homo, quamdiu in salo mundanĉ conversationis sub gravi fasce mole obrutus peccaminum agonizat, remedii genus quod ad salutem ipsi prosit necesse est modis omnibus ut expetat. Quod genus remedii non aliter adquiritur, nisi pie ac juste vivendo et sua, si prevalet, pauperibus impertiendo, juxta Dominicam vocem qua precipit {691}obsecundantibus sibi, ut tesaurizent sibi in hoc seculo quod eis expediat in futuro. Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quot ego Gyraldus sacerdos, dono loco Cluniaco in onore apostolorum Petri et Pauli consecrato, pro remedio anime mee, aliquid ex rebus propriis que sunt site in pago Matiscensi, in villa Casellaco, curtile videlicet unum cum superposito, abens in longum perticas XIIII, a meridiano fronte VIIII, a cercio VI. Et in eadem villa vineam unam, ab oriente perticas V et pedes II, ab occidente perticas V, a meridie perticas V ac pedes IIII, a septentrione XI perticas et pedes VII. Et in alia villa que vocatur Masiliaco, dono vineam undique terminatam terra Sancti Petri, habentem ab oriente perticas V, ab occidente similiter, a meridie IIII, ab aquilone IIII. Ea scilicet ratione, ut ab hac die inantea habitatores supradicti loci teneant et possideant res denominatas, sine ulla contradicente persona, et sine consuetudinario servitio. S. Giraldi presbiteri, qui donacionem istam fecit et firmari rogavit. S. Otoni comitis. S. Renaldi, filii ejus. S. Otonis. S. Gauzeranni. S. Flotberti. S. Isimbranni. S. Raculfi. S. Acilini. S. Milonis. S. Duranni. S. Clementis. S. Arnulfi. Data per manum Bernardi, IIII idus maii, regnante Roberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-237; B. o. 363, CCCLX.) (Au dos:) Carta Giraldi, de Cacellaco. 2656. 1007-1040, 30 mars. CHARTA QUA ADALARDUS ET UXOR EJUS SULPITIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA SCOLA ET ALIAS RES IN VILLA MALIACO. Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dedicato, in providentia dunni Odilonis posito. In Christi nomine, notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Adalardus et uxor mea, Sulpicia nomine, donamus Deo et supradictis {692}apostolis et ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconensi, in villa quĉ dicitur Scola: videlicet unum curtile cum mansione et omnibus apenditiis, campis, vineis; et terminatur a mane terra Sancti Johannis, a medio die terra Gontalis, a sero de ipsa hereditate, ab aquilone terra Petri. Facio autem hanc donationem tali pacto, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; post discessum vero nostrum ad dictum locum perveniat absque ullius contradictione. Donamus etiam in villa quĉ nuncupatur Maliacus quantum visi sumus habere; videlicet ex parte Arluini et matris ejus Alexandrĉ, de quorum parte hereditas evenit, sicut ipse Arluinus adhuc vivens deprecatus est dare. Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum remedio et Arluini et matris ejus Alexandrĉ, et omnium parentum nostrorum vivorum ac defunctorum, ut communis nobis sit ad salutem. S. Adalardi et uxoris ejus Sulpiciĉ, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. Actum Cluniaco publice, III kalendas aprilis, die dominico, in ramis palmarum. (B. o. 584, DLXXX.) ?? 2657. 1008, 16 janvier. CHARTA QUA HUGO DAT WITBERTO ET CONSTANCIĈ UXORI CAMPUM AD MEDIUM PLANTUM IN VILLA TADRIACO. Annuente Domino nostro Jesu Christo in perpetuum, ego quidem, Ugo nomine, dono ad quendam hominem, nomine Vuitbertum et ad uxorem suam, nomine Constantia, campum unum ad medium plantum que est situs in pago Matisconnense, in agro Fosciacense, in villa Tadriaco: terminat a mane ruiscello percurrente, a medio die terra de ipsa hereditate, a sero terra ad ipso Vuitberto, a cercio Sancti Vincentii, terra vicecomitale; et habet in longo perticas agripedales VII et duos {693}pedes, in lato a certio pertica una, in alio fronte a medio die perticas IIII. Infra isto terminio et perticacio sic vobis dono ad medium plantum. Eo tenore ut quinque annos vinea edificata sit, unusquisque post quinque annos quod suum est recipiat; ea caitione ut si vendere volueritis vestra portione, non valeatis, aut incautionare, nisi ad propinquos meos, nullum contradicentem. Si quis contradixerit, auri libera I componat. Actum Matiscono. Sig. Ugonis, qui medium plantum istum fieri jussit et firmare rogavit. S. Uberti clerici. S. Durandi. S. Constantini. Data per manum Rodulfi presbiteri, septimo decimo kalendas februarii, anno duodecimo regnante Roberto rege in Francia. (Bibl. nat. cop. 18-91.) ?? 2658. 1008, 22 janvier. CHARTA QUA DURANNUS ET UXOR EJUS INGILBURGA VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA FRONTANACO. Notum sit omnibus hominibus, qualiter ego Durannus et uxor mea Ingilburga vendimus monachis Sancti Petri Cluniensis, de rebus nostris quĉ resident in pago Matiscone, in agro Apoziaco, in villa Frontanaco: hoc est una vinea quĉ habet in longum XVI perticas, et in uno fronte VI perticas et pedes IIII, et in alio fronte V perticas et II pedes. Et faciant ab hac die quicquid facere voluerint; et accepi de jam dictis monachis VIIII solidos. Facta ista karta in Solestriaco, XI kalendas februarii, regnante Rotberto rege anno XII. S. Duranni et uxoris sui Ingilburgĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rannoldi. S. Walterii. S. Petri. S. Oddo. (B. o. 800, DCCXCV.) ?? 2659. 1008, janvier. CHARTA QUA GIRBERTUS DAT IN SPONSALITIO AGIĈ, SPONSĈ SUĈ, VINEAM ET CAMPUM IN VILLA MALIACO. Dulcissima multum aque amabile sponsa mea, nomen Agia. Igitur {694}ego Girbert, sponsus tuus, dum te sponsavit per voluntatem Dei et voluntatem parentorum nostrorum, et si Deum placuerit ad legittimum quod a te sociare volo, propterea dono tibi de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Dariacense, in villa Maliaco, oc est vinea et campo; terminat a mane Grona volvente, a medio Tetolt, a sero via publica, a cercio Lettolt. Infra istas terminio, una medietate tibi dono, in ea tenore si eres de nosmet ipsos advenerit, ad illos perveniad, et si non abeamus, dummodo vivimus usum et fructum, pos tuum dicessum a propinquos meos perveniad, et qui contradicere voluerit auri unciam unam componat; firma stabilis perveniad, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Girbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotbert. S. Gontart. S. Alart, et iterum Rotbert. S. Achart. Data per manum Eldradi, sub die dominico, mense janoarius, annos XII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-92.) (Au dos:) Sponçalicium Girbert. 2660. 1008, février. CHARTA QUA ALCHERIUS ET UXOR EJUS AALELDA VENDUNT ARBOLDO ET SUFFICIĈ UXORI EJUS VINEAM IN VILLA CURCIACO. Domino fratribus Arboldi et uxore sua Sufficia. Ego Alcherii et uxore sua Aalelda, vendimus vobis vinea in pago Matisconense, in agro Ipgeacense, in villa Curciaco; que terminat a mane et a medio die et a cercio de ipsa terra, a sero similiter et Gauseranni: abet in longo perticas VI, in lato similiter. Infra isto terminio, vobis vendimus, et accipiamus de vobis precium solidos VI; et facias quicquid volueri. Si quis contradixerit, auri untia una componat. Firma permaneat omni tempore. S. Alcherius et uxore sua. S. Teotbaudi. S. Unencus. S. Odo. Data per mane at Aldoni, mensis febroarii, XII anno regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-93.) (Au dos:) Venditio Alcherii in Curciaco. {695}2661. 1008, 25 mars. CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT IN PRECARIA, HUGONI, PROVISORI SANCTI TROPHIMI, DOMOS INFRA ARELAM CIVITATEM. Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, qualiter convenit inter dunnum Odilonem abbatem, consentientibus sibi subditis, et Hugonem levitam, provisorem Sancti Stephani vel Sancti Trophimi, de mansionibus quĉ sunt infra Arelam civitatem, prope ĉcclesiam Sancti Petri, quĉ nominantur Pesol, super ipsum Rodanum. Nam quandiu Ugo vixerit teneat et possideat, propter talem vero censum qualem dunnus Maiolus abbas decrevit; et post obitum Ugonis, quales duo de heredibus suis eligere voluerint, teneant et possideant, eo tamen tenore, ut quandiu ipsi duo heres vixerint, per singulos annos suprascriptum censum persolvant, et insuper de duabus modiatis de vinea quĉ sunt in Laurata vel in suo terminio, per quemquem annum denarios VIII. Sane si quis ex congregatione nostra aut ullus de successoribus nostris, aut ulla opposita persona, contra hanc convenientiam vel donationem agere aliquid vel irrumpere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum incurrat, et omnes maledictiones veniant super eum quĉ sunt scriptĉ in veteri et novo Testamento, et componat auri optimi libras X, ac postea convenientia firma et stabilis in evum permaneat. Actum in Arela civitate publice, VIII kalendas aprilis, anno MVIII, indictione VII. Ego Odilo abbas hanc cartulam scribere jussi, et ipse firmavi. S. Ugonis de Calmonte. S. Redempti de Botera. S. Jocfredi. S. Bernardi. S. Riberti. S. Rainaldi. S. Constantini. S. Wolveni. S. Adalelmi. S. Pontii. S. Donnini. S. Gemmonis. S. Laydradi. S. Adalardi. S. Eldigerii. S. Auguarni. S. Ismidonis. S. Christofori. {696}S. Wandalrici. S. Poncii. S. Bonifilii. Raimundus levita scripsit. (B. o. 784, DCCLXXVIIII.) ?? 2662. 1008, avril. CHARTA QUA GAUZBERTUS ET UXOR EJUS ROTRUDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA SEGIA, ETC. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Gauzpertus et uxor mea Rotrudis donamus Deo et Sancto Petro aliquid de rebus nostris quĉ sunt site in pago Maticensi, in villa Segia, hoc est unum curtilum indominicatum, qui terminat a mane et a meridie volvente via, a sero et a cercio terra Mainardi. Infra isto terminio, meam porcionem vobis dono, et dono vobis medietatem de mea parte de silva quam vocant Fractiacam, et medietatem de Cumba Lanfredi. Hanc donationem pro animabus nostris facimus, ut Dominus retribuat nobis in futuro. Actum Cluniaco publicĉ. S. Gauzberti et uxoris ejus Rotrudis, qui fecerunt et firmare rogaverunt. S. Alberti. S. Bernar. S. Ramnaldi. S. Aldevert. S. Engelgerius. Data mense aprili, regnante Rodberto rege anno XII. Andraldus levita scripsit. Ego frater Vivianus conventum habeo Gauzperto, omni anno quandiu vixerit, dare dimidium modium de annona et de vino sextarios XII et deneratas sex de carne, et hoc ad torcular qui vocitatur Segia. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 75; B. o. 188, CLXXXVI.) (Au dos:) Gausbertus in Seia. 2663. 1008, avril. CHARTA QUA PETRUS DAT IN COMMUTATIONE MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA RUFIACO ET CAMPUM ARABILEM IN ALIO LOCO. Scamnium quod fecit quidam homo, nomine Petrus, de quamdam {697}vineam que adjacet in villa Rufiaco, in clauso scilicet nostro, cum monachis Sancti Petri Cluniensis cœnobii: habet enim jam dicta vinea in longum perticas XII, in fronte II; terminat vero a mane terra Johanni, a meridie aqua decurrente, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Otberti. Actum Cluniaco publice. S. Petri, qui fecit et firmare rogavit. S. Otberti. S. Constantii. S. Bernardi. S. Alerici. S. Rodgerii. S. Raimberti. Et in alio loco campum arabile qui habet in longum perticas X et in fronte II; terminat ipsa terra a cercio terra Ornati et fratribus ejus, in aliis partibus terra Sancti Petri. Arnaldus levita scripsit, anno XII regnante Rodberto rege, in mense aprili. (Bibl. nat. cop. 18-70; B. h. 400, CCCCIIII.) (Au dos:) Scammium Petri in Rufiaco cum monachis. 2664. 1008, avril. CHARTA QUA OTBERTUS ET UXOR EJUS ANASTASIA VENDUNT ROBERTO CAMPUM IN VILLA VARENGO. Domino fratribus Rotbert. Ego Otbert et uxor sua Anastasia, propterea vendimus tibi aliquit de res nostras qui sunt sita in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo, in Belosias vocat, hoc est campus; terminat a mane terra Antei, a medio die terra Ingelelmo, a sero terra Ingelbolt, a cercio via publica. Et abet in longo perticas XXVIIII, in quisco fronte perticas III. Infra istas terminaciones, totum vobis vendimus; et accepimus de vobis precium in valente solidos {698}II. Et faciatis quitquit facere volueritis in omnibus; et si ullus homo, qui contradicere voluerit, auri uncia I componat. Firma instabile permaneat, instibulacione sucnixa. Actum Cluniaco. S. Otbert et uxor sua Anastasia, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Grimart. S. Aalio. S. Vulterio. S. Durant. S. Constantino. Dato per manus Acymono, scripsit sub die dominico, mense aprili, annos XII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-98.) ?? 2665. 1008, avril. CHARTA QUA RODULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA AZIACO. Dominis fratribus ad Sancti Petri monasterium Cluniacum pertinentibus, in quo loco preest donnus Odilo abbas. Ego Rodulfus, pro amore Dei et pro remedio animĉ meĉ, ut liberet me Deus de pĉnis inferni et de potestate diaboli, dono aliquid de rebus meis quĉ sitĉ sunt in pago Matisconense, in villa Aziaco. Do itaque partem meam de uno curtilo et de uno prato et de una condominia. Quod si ego aut ullus de heredibus meis, aut homo quilibet extiterit aliquando, qui donationem istam ullo modo infringere aut calumpniari pertemptet, nunquam ad hoc prevaleat, insuper uncias auri III jam dictis senioribus componat, et donatio ista firma in perpetuum stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Rodulfi, qui donationem istam fecit, firmarique rogavit. S. Garlandi, et Lanfredi, et Gisleberti, et Warulfi, et Martini. Ego Johannes scripsi, dictavi in mense aprili, secunda feria, anno XII regnante Rotberto rege. (A. o. 179.) ?? {699}2666. 1008, mai. CHARTA QUA ADALBERTUS VENDIT VULFARDO ET UXORI EJUS ERMENGARDI VINEAM IN VILLA ITGIACO. Domino fratribus Vulfart et uxor sua Ermengart. Ego Atalbert, propterea vendimus vobis aliquit de res meas qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Igiacense, in ipsa villa Itgiaco, hoc est vinea. Terminat a mane via publica, de duas partes de ipsa hereditate, a sero terra Teotbolt episcopi; et abet in uno fronte pertica I, in alio front pertica I et pedes VII. Infra istas terminaciones, totum vobis vendimus, et accepimus de vobis precium valente solidos V; et faciatis quitquit facere volueritis. Et si ullus homo qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabilis permaneat, instibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Atalbert, qui fieri et firmare rogavit. S. alio Atalbert. S. Arloenus. S. Ainono. S. Baldoenus. Data per manus Acymono, scripsit sub die mercoris, mense maio, annos XII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-48.) ?? 2667. 1008, mai. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ELDEARDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BESORNIACO ET IN ALIIS LOCIS. Ego igitur, in Dei nomine, Bernardus et uxor mea Eldeardis, pro amore Dei, dono Deo et fratribus Cluniensibus, quibus preest dunnus Odilo abba, vineam in pago Matisconense, in villa Besorniaco; terminatam a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Sancti Petri, a sero Rotberti, a cirtio Walterii. Et donamus campum subtus Montem Bosonangium, in Fromentalio vocatur; terminatur a mane et a cirtio terra Alberici, a medio die Adalgisii, a sero Sancti Martini. Hoc ipsis fratribus donamus totum ad integrum. Donamus item in ipsa villa Besorniaco tertiam partem unius campi, qui terminatur a mane {700}terra Sancti Petri, a sero via puplica, a cirtio de ipsa hereditate. Hanc elemosinam donamus tali tenore, ut quamdiu vixerimus, usum et fructum habeamus; post nostrum vero discessum ad Sanctum Petrum perveniat, sine ulla contradictione. Si quis autem contradicere temptaverit, auri libras II componat. Actum Besorniaco villa publice. S. Bernardi et uxoris ejus Eldeardis, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Oddonis. S. Gislardi. S. Livonis. S. Widonis. S. Rainardi. Ego Josmarus presbiter scripsi, die martis, mense maio, regnante Rotberto rege anno XII. (B. o. 568, DLXIIII.) ?? 2668. 1008, 30 septembre. CHARTA QUA GIRARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA FILII SUI JOSMARI, CURTILUM IN ARPAIACO. In nomine Domini. Ego Girardus dono unum curtilum cum appenditiis suis ad locum Cluniacum, pro anima Josmari, filii mei, et in locum sepulturĉ; qui est situs in Arpaiaco: et terminatur a mane rivo volvente, a meridie terra Letaldi, a certio aqua, a sero via publica. Et faciant seniores prefati loci quicquid voluerint; et qui contradicere voluerit auri uncias IIII componat, et inantea hĉc carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Arpaiaco publice. S. Girardi et Josmari, et Rolanni, et Amici, et Esoritulĉ, qui omnes simul fieri et firmare rogaverunt. Data per manum Duranni, feria V, II kalendas octobris, anno XII Rotberti regis. (B. o. 796, DCCXCI.) ?? 2669. 1008, octobre, avant le 23. CHARTA QUA BRICIUS DAT AALGERIO PRESBYTERO CURTILUM IN VILLA COLOMITIS ET MOLENDINUM IN AQUA BORBUMCII. Licet ad unum hominem de res suas facere quitquit facere voluerit {701}aud vendere vel dare. Ego Bricius dono hereditatem meam Aalgerio presbitero; in primis dono tibi uno curtilo cum supraposito et arboribus, qui est in pago Matisconense, in finem Griviliacemse, in villa Colomitis vocat: est ipsus curtilus et quidquid ad illum aspicit. Et dono tibi in ipsa villa uno molino qui est in aqua Borbumcii; et totam illam hereditatem que ego habeo usque ad inquirendum totum tibi dono adque transfundo. S. Bricio, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Adalgerio, cui ista donacione facta fuerit. S. Dodo. S. Duranno. S. Oldeerio. S. Leotardi. S. Bernardo presbitero. S. Teoeno. Andreas scripsit et datavit in die lunis, a die presente, in mense octuber, XII annos rennante Roberto rege. Actum Colomitis fuit facta. (Bibl. nat. cop. 18-103.) ?? 2670. 1008, après octobre. NOTITIA WERPITIONIS HEREDITATIS BRICIONIS MONASTERIO CLUNIACENSI ET WARNERIO MONACHO A GONTARDO FACTĈ Omnibus christicolis notum esse volumus tam futuris quam presentibus, qualiter unus servorum Sancti Petri ad paupertatem veniens, ante presentiam dunni Warnerii accessit, rogans eum ut in prebendam se Sancti Petri reciperet, in tali conventum, ut omnem suam hereditatem reciperet. Vocatus est autem idem homo Britio. Quod audiens, et eum minime, propter nimiam famem quĉ tunc temporis erat, illum recipere in prebenda Sancti Petri non prevalens, cuidam presbitero, Adalgerio nomine, capellano Sancti Petri, eum commendavit, ut sustentaret secundum suum posse quandiu viveret. Recepit autem eum et omnem hereditatem ejus et pavit eum quandiu vixit. Adalgerius autem presbiter quandiu vixit, sine ulla contradictione omnem illam hereditatem tenuit et possedit. Ad finem autem isdem presbiter veniens, fecit donum Sancto Petro et monachis de Cluniaco de omni illa hereditate, et ita defunctus est. Quidam autem ex parentibus Bricionis, {702}nomine Gontardus, ipsum donum contrariavit multis diebus, usque quo domnus Warnerius, frater Walterii, accepit obedientiam de Petronna. Requirere autem cepit eandem terram, quod omnino facere noluit, sed propter conservandam pacem, dedit ei Gontardo III solidos, et ita vuerpivit eandem terram Sancto Petro et Warnerio monacho, ut amplius in ea nihil requirat, nec ipse nec ullus mortalis homo per ipsum. S. Gontardi, qui istam werpitionem fecit. S. Letardi. S. Johannis. S. Aurardi. S. Waldini. S. Arboldi. (A. m. 106, CVII.) ?? 2671. 1009, janvier. CHARTA QUA RANNOLDUS ET ALBERICUS UXORESQUE EORUM DOMINICA ET LANDRADA VENDUNT RAINBOLDO ET AREMBURGĈ UXORI VINEAM IN VILLA VESCORTIS. Domino fratribus Rainboldo et uxor sua Aremburga. Igitur ego Rannoldus et Albericus et uxores illorum Dominica et Landrada, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescortis: oc est vinea; terminat a mane Sancte Vincenti, a medio Arleboldo, a sero via publica, a cercio Bernono cum eris, et abet in longo perticas XX, in lato perticas XVI. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus; et accepimus de vobis precium valente solidos VIII. Vendimus vobis in ea tenore, dummodo vivimus Rainboldus et uxor ejus Aremberga, usum et fructum. Post illorum discessum, Sancti Petri perveniad; et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat. Firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Galoniaco pullice. S. Rannoldus et Albericus et uxores illorum, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Sitboldus. S. Alboldus. S. Bernono. S. Lanterio. S. Vuandaldrodo. S. Durant. Data per manus Eldradi, sub die dominico, mense janoarius, annos XIII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-105.) (Au dos:) Raienbaltus in Vetus Curt. {703}2672. 1009, 30 juin (?). CHARTA QUA DURANNUS VENDIT MALVINO ET UXORI EJUS AINI VINEAM IN VILLA PERROTTIS. Dilecto Malvino et uxore sua Ainis. Ego Durannus vendimus tibi vinea in pago Matisconense, in agro Auricense, in villa a Perrottis: qui terminat a medio die, a cercio et a sero de idsa hereditate; abet in lungo perticas XII et dimidium, in lato perticas I et dimidium. Infra isto terminio, vendimus et accipiamus quoddam de vobis precium in valente solidos II, ad facias qui facere volueris. Si quis contradixerit, auri uncia componat; firma permaneat omni tempore. S. Durannus, qui fierit et firmare rogavit. S. Aldronus. S. Rolannus. S. Crinmods. Data per manu Bernato levita, XXX kalendas junius, annos XIII regnante Roberto reis. (Bibl. nat. cop. 18-121.) (Au dos:) Venditio Duranni, i[n Perro]tis. 2673. 1010, mars. CHARTA QUA TETBERGA COMITISSA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET ANIMABUS SENIORIS SUI ARTALDI ET FILIORUM SUORUM ARTALDI ET GERALDI, MANSUM AD CAMINUM. Quisquis Deo et sanctis ejus in isto presenti seculo de sua hereditate donat, ipse sibi in futura vita premium vitĉ ĉternĉ preparat. Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Tedberga, comitissa, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preest, aliquid de rebus meis, que sunt sitĉ in pago Lugdunense: {704}hoc est unum mansum, in loco quem vocant ad Caminum, cum omnibus appenditiis ad ipsum mansum pertinentibus. Hanc autem donationem facio pro remedio animĉ meĉ et anime senioris mei Artaldi, et filiorum meorum, Artaldi et Giraldi, et pro animabus omnium fidelium christianorum, tam vivorum quam defunctorum, ut misericordia Dei omnipotentis absolvere dignetur animas nostras a peccatis. Si vero aliquis homo vel aliquis ex heredibus meis contra hanc donationem aliquam inferre voluerit litem, iram Dei onnipotentis et sanctorum ejus incurrat, et cum Datan et Abiron vivus demergatur in infernum; ipse vero non vindicet quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras quinque persolvat, et deinceps hĉc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum domine Tedberge, qui istam donationem fecit et firmare rogavit. S. ..... S. ..... S. ..... S. ..... S. ..... S. ...... Facta est hĉc carta in mense martio, regnante Rodulfo rege anno XVII. Rodbertus sacerdos scripsit. (Bibl. nat. cop. 18-185; B. o. 707, DCCIII.) (Au dos:) Tedberge in Camino, Lucduno. 2674. 1010, octobre. CHARTA QUA DURANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA DUNZIACO, ETC. Ego igitur, in Dei nomen, Odilo abba com aliis fratribus, ego Duran {705}dono vobis, pro amore Dei et pro remedium anime mee, de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Dunziacense, in ipsa villa vocat: oc est vinea; terminet a medio fosato, a sero prato de ipsa ereditate, a cercio Sancti Petri. Infra isto terminio totum. Et dono vobis campo in Mont Bosonangio vocat; terminet a mane terra Sancti Petri, a medio die Eldeart, a sero Sancti Niceti, a cercio Ubert. Infra isto terminio, la quarte parte vobis dono. Et dono vobis alio campo in Tilonia vocat, parcionem meam totam. Et dono vobis bosco a Tohi Bovo vocat; terminet de duas partes guta currente, de tercie parte terra Sancti Petri, et terra Sancti Vencenti. Infra isto terminio parcionem meam totam. Et faciatis pos isto die quidquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui tentare voluerit de auri libera V componat. Actum Besorniaco villa pullice. S. Duran, qui pro amore et bone voluntate donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Gontelt, qui consensit. S. Eldrici. S. Adtoni. S. Bernardi. S. Odbert. S. Magnalt. S. Suficia. Josmaro me fecit, die martis, in mense octuber, annos XV regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 76; cop. 18-201; B. o. 558, DLIIII, et B. h. 329, CCCXXX.) (Au dos:) Donacio Duranni, in Donziaco. 2675. 1010, environ (?). CHARTA QUA ETELA NOTUM FACIT SE MANSUM TECELINI DE ROCHETTA MONASTERIO CLUNIACENSI DEDISSE. Pateat cuncte fidelium multitudini, quod ego Etela, in extremis vite posita, donavi Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio anime mee, quoddam mansum, qui vocatur nomine cujusdam {706}hominis Tecelini, videlicet de Rochetta, et quantum ad ipsum attinet, totum dono ad locum Cluniacum, pratis videlicet, aquis, aquarumque decursibus. Quisquis istud donum aliquo modo infringere voluerit, perpetue maledictioni subjacebit, si non condigna satisfactione emendaverit. S. Etele, qui hanc cartam fecit et firmare rogavit. S. Petronille, filie ejus. S. Teodardi. S. Rotlanni. (Bibl. nat. cop. 18-153; B. o. 525, DXXII.) (Au dos:) Carta Etele, de Rochetta. 2676. 1010, environ. CHARTA QUA VULDRICUS UXORQUE EJUS OLTRUDIS ET INFANTES EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA DONZIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Vuldricus et uxor mea Oltrudis et filius meus Maiolus et filia mea Altuldis donamus Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum unum curtilum cum prato et vinea in villa Donziaco; et terminat a cercio terra Sancti Nicecii, a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero gutta currente. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et in locum sepulture; ut Sanctus Petrus sit mihi bonus advocatus in die judicii. Et ut firma sit ista donatio, manibus propriis firmavimus et aliis testibus firmandam tradimus. S. Gouldrici, qui hanc donationem fecit. S. uxoris ejus Oltrudis. S. filii ejus Maioli. S. filie ejus Altuldis. S. Andree. (Bibl. nat. cop. 18-154; B. h. 355, CCCLVI.) (Au dos:) Carta Gouldrici, donacio. 2677. 1010, environ. CHARTA QUA BERNARDUS DE MISIACO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CALMILIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus ejusdem {707}indicibilis et incomprehensibilis Verbi, quod ego Bernardus de Misiaco dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate: hoc est unam vineam sitam in villa Calmiliaca, pro remedio anime mee: taliter ut omni anno quandiu ego vixero, accipiant in vestitura tria sextaria vini. Et post mortem meam absque ullius mortalis contradictione, monachi supradicti loci eandem retineant vineam, cum domo que ibidem sita est, ad proprios usus. Terminat autem eadem vinea ita: ab oriente est terra Tetbranni, et ab occidente terra Bladini presbiteri et fratrum ejus, ab aquilone vero et austro terra Bernardi. S. Bernardi, qui hoc donum fecit. (Bibl. nat. cop. 26-229; A. b. 120.) ?? 2678. 1010, environ. CHARTA QUA LANDRICUS COMES SOPIVIT QUERELAM QUAM HABEBAT ADELAIDA CUM MONASTERIO CLUNIACENSI PRO QUIBUSDAM REBUS IN VILLA FONTINELLULAS. Devotis monachis Cluniacensibus nostrisque fidelibus presentibus et futuris notum fieri volumus, quod ego Landricus, gratia Dei comes, semper obtavi monachos tranquillam vitam habere, et absque impedimento vota sua Deo persolvere die noctuque. Ideoque querelam quandam quam habet quĉdam nobilis femina, nominĉ Adelaida, uxor Gotfredi, contra Sanctum Petrum et Cluniacense cenobium, ex terra que est sita in pago Augustudunensi, in villa quĉ vulgo dicitur Fontinellulas, quam dedit frater ejus Antelmus Sancto Petro, pro salute patris et matris, fratrum et omnium parentum suorum, quam terram ego precio trium librarum redimo; et si quid predicta mulier in eadem terra rectum habere videbatur, inde accipio astipulationem. Hĉc vero sepedicta mulier, cum consilio viri sui Gautfredi, dedit {708}Sancto Petro mansum unum in pago Matisconensi, in villa quĉ Mons nominatur, pro remedio animĉ suĉ, virique sui, ac filiorum animabus; et ut stipulatio hĉc vel donatio firmior habeatur, cartam fieri rogavimus, manuque propria et manibus fidelium nostrorum, manibusque predictĉ feminĉ, virique sui firmare fecimus, cum stipulatione subnixa. S. Landrici, comitis, et Rainaldi ejus filii. S. Adeleidis, que hanc donationem fecit. S. Girbaldi, filii ejus. S. Gauzfredi ejus mariti. S. Rotberti filii sui. S. Walterii. (A. a. 76.) ?? 2679. 1010, 24 octobre, à 1011, 23 octobre. CHARTA QUA MARTINUS ET UXOR EJUS CHRISTIANA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN NOVAVILLA. Domino fratribus, Martinus et hucsor sua Cristiana, pro amore Dei et pro remedium animas nostras, donamus vobis Sancti Petri et ad illam congregationem curtilo et vineas simul tenentur, qui est in pago Estudunense et in agro Balornense, in Novavilla vocat, et terminet a mane via pullica, a medio die terra Walterio et Eldeart, per ambis frontibus terra Franconis. Et dono vobis in ipsa villa curtilos tres; unus curtilus terminet a mane via pullica, a medio die Eva, a siro terra Cristieno, de quatuor parte terra Sancti Eleuterii. Alius curtilus terminet a mane et a medio die terra Gumterio, a siro via pullica, a cercio de ipsa hereditate. Et dono vobis una peciola de terra in ipsa villa vocat, et terminet a mane terra Amaliodus, a medio die de ipsa ereditate, a siro via pullica, a cercio terra Constancio. Infra {709}istas terminationes, vobis donamus sine ullo contradicente. Qui contradicere volebat, de auro uncias tres componat. Atria Sancta Columba fuit facta. [S.] Martinus et hucsor sua Cristiana, qui donacione ista fecerunt et firmare rogaverunt. S. Arhibal. S. Eldeart et Estefanus. S. Benedictus. S. Jotselmus. S. Vuro. S. Adalbert. S. Eldemarus, ilius Stefanus. S. Durannus. S. Costancius. S. Cristianus. S. Cristoforus. S. Gislebertus. Annos XV rexnamte Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-178; B. o. 152, CL.) (Au dos:) Donacio Martino in Villanova. 2680. 1010, 24 octobre, à 1011, 23 octobre. CHARTA QUA LEODEGARIUS PRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUAS APPENDARIAS IN VILLIS SALIGNIACO ET BLANZIACO. Summi et eterni regis invictricia arma quis gerens summopere procurare debet, ut ex rebus quas possidet ĉterna et inconvulsa premia mercetur. Quapropter noverint cuncti Christi caractere insigniti, quod ego Leodegarius presbiter dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Arvernico, in agro Valentiaco, in villa Saligniaco, in loco qui dicitur ad Novem Fontibus, scilicet appenderiam unam cum vinea et prato. In alio loco in villa Blanziaco Deo similiter dono aliam appenderiam. Et faciant post hunc diem monachi Clunienses ex his rebus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libram unam componat; et hĉc donatio firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Leodegarii presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Archimbaldi et uxoris sue, Ermengardis. S. Adeverti. S. Malvuini. S. Wuidoni. {710}S. Bladini. S. Gauzfredi. S. Emeno. Pontius levita scripsit, regnante Rotberto rege anno XV. (Bibl. nat. cop. 18-180; B. h. 322, CCCXXIII.) (Au dos:) Leodegarii presbiteri in villis Saliniaco, Blanziaco, in pago Arvernico. 2681. 1011, mai. CHARTA QUA ERMENJARDUS ET ELDRADUS VENDUNT DURANDO ET UXORI EJUS ALETRUDI CAMPUM IN VILLA VARENGO. Domino fratribus Durando et uxor sua Aletrudis. Ego Ermenjardus et Eldradus vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo, hoc est campus: terminat a mane Arlegio, de alias partes Sancti Petri; et abet in longo perticas XXVII, in uno fronte VII et pedes IIII, in alio fronte VI et pedes VIII. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus et accepimus de vobis precium valente solidos VIIII, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et qui contradicere voluerit auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Ermenjart et Eldrado, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Costancius. S. Bernoeno. S. Arlegio. Data per manus Eldradi, sub die jovis, mense magius, annos XV regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 18-184.) (Au dos:) Venditio Ermengardi. 2682. 1011, septembre. CHARTA QUA WIDO MONASTERIUM THIERNENSE MONACHIS CLUNIACENSIBUS CONCEDIT ET EISDEM DAT MANSUM BROIDA, ETC. Scire debet fraternitas unanimitatis ĉcclesiĉ, quoniam unicuique fidelium est valde necessarium ut dona per divinam largitatem sibi {711}concessa sollerter excolat, sapienter ordinet, recte ordinet, recte etiam dividat, ut cum evangelicus ille paterfamilias rationem positurus advenerit, non solum ea quĉ largitus est non auferat, sed etiam pro terrenis bene ministratis duplicata talenta simul et talenta et cĉlestia bona concedat. Tali vero ac tanta auctoritate premonitus, quidam vir nomine Wido, predives et nobilis, et licet in laico habitu per multa laudabilis, considerans casum condicionis humanĉ in pejus et pejus precipiti ac cotidiana ruina defluere, divino ductus amore, cum consilio uxoris suĉ Riclendis et filiorum Theothardi, Vuillelmi atque Stephani, suorumque fidelium, quoddam monasterium Tiernense, quod est constructum in honore Salvatoris nostri Jesu Christi sanctĉque ejusdem Dei genitricis Mariĉ et sancti Petri apostolorum principis, sanctique Simphoriani gloriosissimi martyris, sed et sancti ac desiderantissimi Desiderati confessoris, a parentibus suis quondam seculariter possessum, et plus exigentibus culpis ab eis neglegenter quam oporteret tractatum, decrevit secundum regulam Sancti Benedicti ad monasticum devotissime redintegrare cultum. Hoc vero tam sanum ac salubre sibi aptumque consilium ut digne possit ad votum explere, multis argumentis, utpote vir prudens, studuit prudenter perquirere. Quodam enim tempore contigit supradictum monasterium Tiernense privatum patre in multis fuisse humano destitutum solamine. Non post multum etenim temporis, ut mos ecclesiasticus servat, consentiente domno Widone suisque fidelibus, electus est a fratribus et beate memoriĉ Begone, episcopo ĉcclesiĉ Arvernensis, ordinatus domnus abbas Petrus omni nobilitate conspicuus et beate simplicitatis filius; hic in quantum potuit, ut monasterium sibi comissum ad pristinum statum repararetur, elaborare studuit. Sed in dies crescente malicia hominum, non potuit suum adimplere propositum. Legerat enim scriptum: ĞVe soli! quia cum ceciderit, non habet sublevantem; sed si fuerint duo, {712}fovebuntur mutuo.ğ Idcirco, ut onus ecclesiasticum levius aliquantulum posset ferre, domnum Odilonem, Cluniensem abbatem, studuit evocare, ut honus secum ferret, et secundum regulam Sancti Benedicti ex caritatis affectu auxilium ministraret. Hĉc audiens sepedictus senior Wido, gaudio gavisus, ut sententia abbatis rata fieret, et per succedentia tempora inconvulsa permaneret, assensum prebuit, et auctoritate qua potuit, tali sanctione definivit, ut domnus Petrus abbas quandiu vixerit, regulariter, honorabiliter et liberaliter cum consilio et adjutorio supradicti domni Odilonis teneat, regat et possideat. Post obitum illius, Clunienses abbates et monachi cum consilio domni Vuidonis supradictum Tiernense monasterium regulariter regant, ordinent et disponant; ea ratione, eo ordine quo regunt, ordinant Celsinianense, Silvinianense, ceteraque non pauca nobillima monasteria ad jam Deo dicatum nobile illud Cluniense cenobium per multa precedentia tempora firmiter pertinentia. Contulit insuper domnus Wido Cluniensi monasterio unum mansum qui vocatur Broida, et de alio manso qui vocatur Vetula Vinea totum servitium quod ipse solitus erat habere: omnes consuetudines malas et inportunas quas antecessores sui et ipse hucusque injuste tenuerunt in monasterio Tiernensi et circa monasterium; et annonam quam de ecclesia Saliniaca accipiebat et in vineis quas ipsi monachi excolunt et operantur exacturas, vestituras etiam de omnibus terris et prediis et vineis quas ad presens monachi tenent, et ille eis reddiderit et illius heredes suorumque heredum successores, perdonavit, reddidit et vuerpitionem fecit pro redemptione animĉ suĉ uxorisque suĉ et omnium fidelium. Ego, in Dei nomine, Wido laudo et confirmo, confirmari opto apostolico privilegio, regali precepto, auctoritate Stephani, Arvernensis ĉcclesiĉ pontificis, et donatione karissimi senioris mei Willelmi. S. Wido et uxor ejus Riclendis. Teotardus. Stephanus. Willelmus. Stephanus episcopus. {713}Wilelmus comes. Agnus. Rodravi. Theotardus. Otbertus. Ambrardus abbas. Franco scripsit mense septembri, feria VI, regnante Rodberto rege anno XV. (B. o. 12, XI.) ?? 2683. 1012, 20 octobre, à 1013, 19 octobre. CHARTA QUA WIGO ET UXOR EJUS AALELDIS CURTILUM INDOMINICATUM IN VILLA LENDADO MONASTERIO CLUNIACENSI DANT. Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato. Nos in Dei nomine, Wigo et uxor mea Aaleldis donamus ad jam dictum locum aliquid ex rebus nostris quĉ sunt sitĉ in comitatu Viennensi, curtilum scilicet unum in dominicatu in villa Lendado, a die presenti, et quantum ad illum curtilum aspicit; ut jam dicti rectores Sancti Petri faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat, sed firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Wigonis et uxoris ejus. S. Aquini. S. Arestagni. S. Wigonis et Jotceranni atque Fulcherii, fratrum. Regnante Rodulfo anno XX. Aldebaldus scripsit. (A. b. 98.) ?? 2684. 1012-1024. EPISTOLA BENEDICTI PAPĈ VIII AD STEPHANUM, ARVERNORUM EPISCOPUM, PRO MONACHIS CLUNIACENSIBUS. Benedictus, etc. (Bull. Clun., p. 7, col. 2.) (C. 22.) ?? {714}2685. 1013, 7 mars. CHARTA QUA ATTO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUIDQUID HABEBAT IN VILLIS CORTILIS, BUFERIAS, MISIRIACO, SARCIACOQUE CUM MONNULLIS SERVIS. Auctor et amator totius nostre salutis considerans humanum genus presentis seculi cupiditatibus et desideriis iniari, celestibus quoque et mansuris terrena et transitoria preferri, dignatus est nos suis sanctis exortationibus convenire, quatinus de rebus temporalibus studeamus ĉterna et sine fine mansura adquirere. ĞThesaurizate, inquiens, vobis thesauros in celo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non furantur nec effodiunt illum.ğ Quod ego Atto, in Dei nomine, sollicite pensans enormitatemque meorum peccaminum considerans, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, totam ex integro hereditatem meam que michi a patre meo Rodberto, jure hereditario venit, meam scilicet partem quam inter fratres meos sortitus sum. Et ipsa hereditas sita in pago Matisconense, in villa Cortilis, quicquid ibi habeo, silvis, pratis, campis, aquis, aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, et quicquid ad ipsam hereditatem aspicit. Dono et unum servum, nomine Girardum, cum uxore sua et infantibus suis, et alium servum, nomine Richerium, et uxorem suam, et unum francum, nomine Bernardum, et unum servum, nomine Rodbertum. In villa Bufferias, dono quicquid in ea habeo, meam scilicet partem, et partem Oddonis, fratris mei, quam ipse michi dedit, et unum servum, nomine Natalem, cum uxore sua et infantibus suis; in Monte Sereno, dono quicquid ibi habeo, vircariis, campis, pratis, et in bosco Carnedo meam partem et medietatem partis Ugonis, fratris mei; in villa Misiriaco, dono quicquid ibi habeo, campis, pratis et meam partem de prato Wisiardo; in villa Sarciaco, quicquid in ea habeo, silvis, pratis, campis, {715}vineas. Hec omnia que in ista carta scripta sunt dono Deo et Sancto Petro, totum ex integro, quesitum et inquirendum, et faciant ab hodierna die et deinceps monachi Clunienses de his omnibus quicquid facere voluerint. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee, et in tali conventu, ut quamdiu vixero habeant me monachi cum honore in suam tutelam, et provideant diligenter cuncta michi necessaria in victu et vestitu. Si quis autem hanc nostram donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat, deinde Sancte Marie, sanctorumque apostolorum, omniumque simul sanctorum et a consortio omnium fidelium alienatus et excommunicatus, cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, maledictus permaneat. S. Attonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Hylariĉ, matris ejus. S. Vuinibaldis, fratris ejus. S. Attonis, consanguinei ejus. S. Arlebaldi. S. Martini. S. Undradi. S. Rodulfi presbiteri. S. Gislardi. S. Ranulfi. S. Gontardi. Actum Mazerias publice, nonis marciis, die sabbato. Data per manus Almanni, regnante Rodberto rege, anno XVIII. (Bibl. nat. cop. 18-272; B. o. 258, CCLVI.) (Au dos:) Carta Attonis in Cortilis. 2686. 1013, avril. CHARTA QUA GISLEBERTUS ET AREMBERTUS MANUMITTUNT ANCILLAM TETSAM CUM QUATUOR INFANTIBUS SUIS. Qui debitum nixit sibi relaxat; ancilla nostra, nomine Tetsa, cum infantibus suis Stephano et Gisleberto et Tetselina et Martina. Ego Gislebertus et Arenbertus cogitavimus de Dei misericordia et de animas nostras, et de anima Ornado et parentum nostrorum; pro hoc absolutus {716}et ingenuitus, et ambulatis in quatuor angulos terre ubi volueritis, non reddebitis ad ullum hominem nullum servicium nisi Deo et sanctis ejus in secula seculorum. Et si ullus homo est, qui contradicere voluerit, de illa maledictione, quam Dominus Deus maledixit Datan et Abiron, quos vivos terra transglutivit, sit ille maledictus, et de Sancto Petro principe apostolorum et de omnium sanctorum Dei qui sunt in cœlis et in terra sit ille maledictus et excommunicatus usque in profundum inferni; et firma stabili permaneat, astipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Gislebertus et Arembertus, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Ehrardo. S. Rainmundo. S. Duranno. S. Engelberto. S. Adalelmo. S. Nadalo. S. Offenia. S. Costantia. S. Rainbort. S. Bernart. Data per manum Eldradi, sub die mercoris, mense aprilis, annos XVII Rotberto rege regnante. (Bibl. nat. cop. 18-224.) ?? 2687. 1013. CHARTA QUA BONIFACIUS QUIDAM DONATIONEM HEREDITATIS IN VILLA PETRUXO, IN COMITATU SISTARICENSI, A PATRE ET MATRE SUA MONASTERIO CLUNIACENSI ET SANCTĈ MARIĈ CONACORIENSI FACTAM CONFIRMAT. Unicuique homini, quamdiu vivit, etc. (Gall. christ., t. I, col. 509.) ?? ?? 2688. 1014, 18 mars. CHARTA QUA ODO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA SUA ET FRATRIS SUI MAINGAUDI, CURTILUM ET VINEAM CUM ANCILLA IN VILLA VALLIS. Redemptor humani generis, Dominus et Salvator noster Jesus Christus consulere cupiens humane fragilitati, protestare dignatus est, dicens: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quod ego Oddo, in Dei nomine, non surda aure preteriens, sed enormitatem meorum peccaminum sollicite perpendens, extremique judicii diem {717}vehementer expavescens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo venerabilis abba, aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Vallis, in agro Evriacense: hoc est unum curtilum, videlicet vineam et campum insimul tenente; et terminatur a mane et a medio die et a cercio terra Sancti Petri, a sero via publica. Dono etiam unam ancillam, nomine Niceciam. Dono et usuarium in bosco et in omnibus que usare debet habitator supradicti curtili sine aliquo servicio. Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et fratris mei Maingaudi, et in locum sepulture. Et post meum discessum, statim in presenti totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat; tali conventu ut et fratrem meum Maingaudum post mortem suam, si aliquo alio dono, sepeliant. Ut autem firmius permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Oddonis, qui hanc cartam fieri firmarique rogavit. S. Maingaudi, fratris ejus. S. Richardi presbiteri. S. Gotefredi. S. Bernardi. S. Adalardi. Actum Vallis publice, XV kalendas aprilis, regnante Rodberto rege annos XVIII. (Bibl. nat. cop. 18-223; B. o. 609, DCV.) (Au dos:) Oddo in Vallis. 2689. 1014, août. CHARTA QUA ANTELMUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSOS ET SERVOS IN VILLA MONTE FRANCOSQUE IN VILLA FORGIAS. Dominus ac Salvator noster, desiderans salutem nostram, per semet ipsum dignatus est ammonere dicens: ĞFacite vobis amicos de Mammona iniquitatis.ğ Quapropter ego Antelmus dono Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba prĉesse videtur, aliquid ex rebus meis, hoc est alodum, mansum Girberti cum apenditiis suis, mansum Ailberti cum apendiciis suis, mansum Teutbodi cum apenditiis suis, mansum Raimbaldi cum apenditiis suis, et molendinum {718}cum servis et ancillis suis, Girbertum cum infantibus suis, Teutbodum cum uxore et infantibus suis, Ailbertum cum uxore et infantibus suis, Raimbaldum cum uxore et infantibus suis, et alios servos ad ipsam terram aspicientes, Leutbaldum qui cum eo venit, ad sepulturam. In villa Monte mansum Restaldi, et mansum Waliod insimul tenente, et in ipsa villa unam plantatam; et terminat de uno latere terrĉ Sancti Petri, de alio latere de ipsa hereditate, de tercio similiter, de IIII terra Jozber. In alia villa Forgias, frangos quos ibidem habeo, totum ad inquirendum. S. Hugonis, qui firmavit et aliis firmare rogavit. S. Aia. S. Rotberti. S. Antonii. S. Bernardi. S. Jotseranni. S. item Rotberti. S. Ansedei. S. Walterii. S. Josfredi. S. Atsĉ. Data per manus Widonis monachi et lĉvitĉ, mense augusti, feria IIa, regnante Rotberto rege anno X et VIIIş. (B. o. 492, CCCCLXXXVIIII.) ?? 2690. 1015, environ, 6 mars (?). CHARTA QUA CONSTABULUS ET SOROR EJUS ERMENGARDIS VENDUNT GUIBERTO VINEAS IN VILLIS JALNANT ET TARIACO. Domino fratribus Guiber entore. Igitur vero Custabulus et soror sua Ermenjar, vendimus tibi vineam in pago Matiscono, in agro Fossiaco, in villa Jalnant et in Tariaco. Terminat vinea, in Jalnant, in circuitu de ipsa hereditate; abet in longo perticas X et in lato perticas duas: et in Tariaco vinea terminet a mane Ugone, a medio die de ipsa hereditate, a sero Sancti Petri, a cercio Sancti Vincenti; abet in longo perticas X, in uno fronte perticas VIII et pedes quinque, et in alio fronte similiter. Et in alio loco vinea: terminet a mane Ugoni, a medio die et a sero et a cercio de ipsa ereditate; abet in longo perticas V, et in uno fronte perticas IIII et pedes IIII, in alio fronte perticas III. Infra isto terminio vel perticacio, tibi vendo valente solidos XI; et faciatis in pro ipsa precia quit vultis in omnibus. Si quis contradixerit, {719}uncias duas componat omnique tempore firma permaneat. S. Costabulo et Ermenart, qui vendicione ista fecerunt et firmare rogaverunt. S. Marino et Bernar et Arhiber et Constancius et Donnelmo. Data per manu Gudino, feria VI mensis marcii, annos regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-38.) (Au dos:) Venditio Constaboli in Jalnant. 2691. 1015, décembre. CHARTA QUA AUNDUS, BELINUS ET GOTFREDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS OBLADO ET PISTONGIAS. In nomine Verbi incarnati. Nos igitur, in Dei nomine, Aundus et Belinus et Gotfredus, pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniensem, aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Maticense, in agro Macia[c]ense, in villa quĉ Oblat et Pistongias vocantur: hoc sunt duo mansi; et residet unus mansus in villa Oblat, alter vero in villa Pistongias. Et quicquid ibi visi sumus habere, totum ad jam dictum locum donamus; in tali tenore, ut quamdiu nos vixerimus teneamus et possideamus, post nostrum quoque discessum, ad supradictum locum perveniat. Donat itaque Gotfredus ad presens suam partem, quicquid ibi visus est habere. Donamus et in alio loco septem pecias de terra quĉ ad ipsos mansos pertinent. Si quis autem contra hanc donationem calumpniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit; sed coactus auri libras II componat, et inantea firma et stabilis permaneat. S. Aundi, et Belini et Gotfredi, qui cartam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Girberti. S. Odonis. S. Beloini. S. Bernoini. Facta carta ista in mense decembri, regnante Rotberto rege anno XX. Rotbertus monachus scripsit. (B. o. 371, CCCLXVIII.) ?? {720}2692. 1015. CHARTA QUA GAUSFREDUS, CABILONENSIS EPISCOPUS, CONFIRMAT MONASTERIO CLUNIACENSI DONATIONEM ECCLESIĈ JULIACENSIS. Dum ego Gausfredus, sanctĉ Cabilonensis ecclesiĉ presul, in generali conventu canonicorum residerem, anno Verbi incarnati millesimo XV, nostram adiit presentiam Odilo, venerabilis rector, humiliter obsecrans, ut nostra auctoritate et generali canonicorum assensu, perpetuale scriptum Cluniensi cœnobio et cunctis fratribus presentibus et futuris facerem, ex altare et decimis ecclesiĉ Juliacensi, dantes mutua vicissitudine, pro tantĉ rei premio, ecclesie Sancti Vincentii quandam ecclesiam jure perpetuo possidendam, quam eis Josfredus Sinemurensis pro remedio animĉ suĉ dederat. Jam dicti ergo patris suorumque monachorum petitionibus assensum prebuimus, et scriptum perpetuale fecimus, ut ab hac die, per succedentia secula nullus episcoporum Kavilonensis ĉcclesiĉ aliquem litem inferat, de quibuslibet rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus, salvo matris ĉcclesiĉ synodali servicio; adnectens terribile excommunicationis vinculum, ut quicumque hoc firmamentum pontificalis auctoritatis violare temptaverit, iram Omnipotentis incurrat, et ab omnium sequestratus societate fidelium, consorcium habeat in pœnis omnium inmundorum spirituum. Testes Gausfredus presul, Hugo comes et episcopus, Otto comes, Frotgerius decanus, Joslenus, Roclenus, Acardus, Aldo, Rainerius, Ansellus. Gualo scripsit anno XXVI regnante Rotberto rege. (B. o. 32, XXXI.) ?? {721}2693. 1015, environ. CHARTA QUA GAUSFREDUS UXORQUE EJUS MAHELDIS ET FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA GIVRIACO. Dum in hujus vitĉ laboriosa vivitur, ut supra. Ego Gausfredus et uxor mea Maheldis et filii mei Gausfredus, Herveus, Oddo, Tethbaldus, Lanbertus, res nostras quas jure hereditario, in comitatu Divionensi, in potestate Givriaco, possidere videmur, omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, locoque Cluniaco, cui preest domnus Odilo abbas, totum ad integrum nostram partem donamus, campos, vineas, prata, silvas, aquas, aquarumque decursus, mancipia utriusque sexus, eo tenore ut ad vestimenta fratrum sint deputata: hec omnia cuncto tempore, pro remedio animĉ omnium fidelium. Testes Gauzfredus et uxor ejus Maheldis, filii eorum Gausfredus, Arveus, Oddo, Tetbaldus, Lanbertus; Dado, Rainerius, Humbertus, Geraldus, Oddo presbiter, Evrardus, Malguinus, Vualcherius. Actum Cluniaco, regnante Rotberto rege. Ugo episcopus, Leotbaldus episcopus, Odulricus, Ansedeus, Eldricus, Bernardus. Rannulfus scripsit. (B. o. 33, XXXII.) ?? 2694. 1015, environ. CHARTA QUA OTTO COMES ET UXOR EJUS ADELEIDIS, ETC., DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI STEPHANI DE PORTU. Quandiu omnipotens Deus, ut supra. Ego Otto comes et uxor mea Adeleidis, et filius meus Rainaldus, atque Otto nepos meus, donamus {722}Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio, cui preest domnus Odilo abbas, ecclesiam Sancti Stephani que ad Portum vocatur et omnia ad ipsam ecclesiam pertinentia, pro remedio animarum omnium christianorum. Testes: Otto comes et uxor ejus Adeleidis, Rainaldus, filius ejus; Otto, nepos sui; Hugo, Ledbaldus, Gerardi, Ugo comes, Ugo cognomine Brunus, Burchardus comes, Eurelmus, Gozbertus, Rotgerius. (B. o. 38, XXXVII.) ?? 2695. 1015, 24 octobre, à 1016, 23 octobre. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS ADA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI COLONIAM ET SERVUM IN VILLA CURTILIS. In nomine Sancte Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, quod ego Bernardus et uxor mea Ada, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo et loco Cluniaco, unam colonicam cum mansione superposita, et servo, nomine Petro, et cum omnibus ad eandem colonicam pertinenciis, in agro Mediolanensis, in villa que vocatur Curtilis. Hanc igitur donationem facimus causa elemosine ac sepulture, precantes ut nulli homini detur in beneficium. Ut autem firma et stabilis in perpetuum maneat, manibus nostris firmavimus testibusque corroborandam tradidimus. S. Bernardi et uxoris ejus Ade. S. duorum filiorum illorum Jotsaldi et Joceranni. S. Aldigarde, eorum filie. S. Bernardi. S. Ingilfredi presbiteri. S. Renconis. S. Gauseranni. S. Umberti clerici. Data per manus Vuarnerii, regnante rege Rodberto anno XX. (Bibl. nat. cop. 19-63; B. o. 320, CCCXVIII.) (Au dos:) Karta Bernardi in Curtilis. {723}2696. 1015, 24 octobre, à 1016, 23 octobre. CHARTA QUA GAUSMARUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI COLONIAM ET CURTILUM IN VILLA MATUR ET IN NUALIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles, quod ego Gausmarus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustudunensi, in villa vocabulo Matur: hoc est coloniam unam in dominicatu, et quicquid ad ipsam coloniam aspicit vel aspicere videtur. Dono etiam curtilum unum in Nualiaco in vestitura. Supradictam vero coloniam in eo tenore dono Sancto Petro, cum campis et pratis et silvis et omnibus appenditiis, ut quandiu vixero teneam et possideam; post meum vero obitum ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat quod repetit, sed coactus auri libras II persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Gausmari. S. Rodlanni. S. Lanberti. S. Ugo. S. Bernardi. S. Drogo. S. Ildini. S. Gonterii. S. Scriptola. Regnante Rodberto anno XX. (Bibl. nat. cop. 19-64; B. o. 484, CCCCLXXXI.) (Au dos:) Gausmari in Maturs. 2697. 1015, 24 octobre, à 1016, 23 octobre. CHARTA QUA JOSERANNUS ET LEBARTUS DANT AALBERTO ET UXORI EJUS BENIGNĈ DUOS CAMPOS AD MEDIUM PLANTUM IN CANTRAS ET IN CLOSELO. Domino fratribus Aalbertus et ussor sua Benigna. Ego Goseran et Lebartus donamus vobis de res nostras que est in pago Matisconense, in agro Ibiaco, in Cantras vocat: hoc est unum campum, qui terminat a mano de issa ereditate, a medio prado Sancti Petri, a sero Sancti Petri, a cercio increpito. Et in alio loco in Closelo vocat: oc est unum campum, qui termina a mano de issa ereditate, a medio Constantinus, {724}a sero de issa ereditate, a cercio Sancti Martino; et abet de longo perticas decem et octo, et de latus perticas quinque. Infra istos terminios, vobis dono ad medium plantum, ad quinque annos vinea edificat, et pos quinque annos se veni ad vendere aut incassionare voluerit eres, admonat; se non volo redime pro pretium justum, et postead faciatis quiqi facere voluerit. Et qui contradisserit uncias III conponat; et postead firma sit, constibulacionis sumnissa. S. Goseran et Lebardus, qui fierit et firmare rogavit. S. Constantius presbiter. S. Estefanus. S. Lanbertus. S. Aalber. S. Arloenus. Data per manus Aalbertus, scrisit in die mercoris, anno XX rennante Robertus rege. (Bibl. nat. cop. 19-65.) (Au dos:) Donacio Joseranni in Itgiaco. 2698. 1015, 24 octobre, à 1016, 23 octobre. CHARTA QUA GAUZFREDUS ET FRATER EJUS HUGO DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLIS STRATA ET MONTALIACO. In nomine Verbi incarnati. Ego Gauzfredus et frater meus Hugo donamus Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum monachisque ibidem Deo servientibus, terram pro remedio animĉ matris nostre, hoc est mansum I qui est in villa Strata, in agro Notgent, et quicquid ad ipsum mansum aspicit; et in alio loco mansum in villa Montaliaco, et quicquid ad ipsum aspicit, hoc est vineis, pratis; et in alio loco, ubi Cultura vocat, terra Vuapherinca, ex omni parte terra Sancti Petri, totum quĉsitum et inquirendum, ut ipsi monachi teneant et possideant et quicquid voluerint faciant. Si quis autem contra hanc donationem insurgere temptaverit seu calumpniare presumpserit, sit male[di]ctus cum Juda traditore. Et ut hĉc carta firma permaneat, [nos] ipsi firmavimus testibusque tradidimus roborandam. S. Gauzfredi et Hugonis, fratris sui, qui firmaverunt et firmare rogaverunt. S. Bernardi, Girberti, Duranni, Richardi, Drodonis, Jotseranni, Gisleberti, Arlebaldi. Vuido scribsit, regnante Rotberto rege anno XX. (B. o. 522, DXVIIII.) ?? {725}2699. 1016, février. CHARTA QUA DOMINICUS DAT ALDONI ET UXORI EJUS OLTĈ ET FILIO LAMBERTO IN FILIOLAGIO VINEAM ET TERRAM IN VILLA LUVINIACO. Domino fratribus Aldoni et ussor sua Olta et filius suus Lanber. Ego Dominicus dono vobis de hereditate mea in locum filiolagium, una vinea in pago Matisconense, in agro Salorniaco, in villa Luviniaco: terminat a mane Ebreorum, a medio die via pullica, a sero Giratd, a cercio Sancti Joanni; abet in longo perticas XIII, in uno fronte IIIIor et in alio III. Infra isto terminaciones et perticaciones vobis dono; et in issa villa dos jornala de terra arabile. Et faciatis post unc diem quod facere volueritis, sine nullum contradicentem. Si quis alimosina ista contradixerit, auri uncia una componat. S. Dominico, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Padus. S. Vuandus. S. Rainfredus. S. Durannus. S. Costantius. Data per manum Vualterii, die lunis, mense febroario, annos XX rennante Robberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-102.) ?? 2700. 1016, février. CHARTA QUA ADALELMUS UXORQUE EJUS ALTASIA ET FILII EORUM VENDUNT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MALIACO. Domino fratri Ugoni. Ego Adalelmus et uxor mea Altasia et filii nostri Girboldus et Girbertus, vendimus aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Maliaco, hoc est vinea, quĉ terminatur a mane Alec, a medio die de ipsa hereditate, a sero Bernart, et a cirtio Sancti Petri, et habet in longum perticas Xcem et IXvem, in lato novem et pedes octo; et accipimus solidos XIIII, et faciant quicquid facere voluerint. Et qui contradicere voluerint auri uncias duas persolvat, et venditio firma et stabilis permaneat, stipulatione {726}subnixa. Actum Maliaco publice. S. Adalelmi, qui fieri et firmare rogavit. S. Duranni. S. Giberti. S. Rainberti. S. Girboldi. Data per manus Bernardi, die mercuris, mense februario, regnante Rotberto rege [anno] XX. (B. o. 674, DCLXX.) ?? 2701. 1016, février (?). CHARTA QUA ADALELMUS ET FILIUS EJUS GIRBALDUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA MACELLIACO. Summus Orbis conditor post lapsum primi hominis, condolens humanum genus sub potestate Inimici dejectum, ad sublevationem illius non aliquem summum paranimphum, sed proprium mittens filium, ostendens quomodo ĉternum scandere posset regnum; nam inter cetera pietatis suĉ documenta, idem Dei filius remedium quo a laqueis Inimici tuti esse possimus, misericordiĉ genus nobis ostendit, cum ait: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobis.ğ Quam rem perpendens, ego Adalelmus et filius meus Girbaldus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, unam vineam habentem perticas in longum XII et in latum XII, pro remedio animarum nostrarum, et parentum nostrorum, et omnium in Christo dormientium. S. Adalelmi et uxoris ejus Altanse, qui hanc cartam scribi fecerunt, et manibus propriis firmaverunt, aliisque firmandam tradiderunt. S. Girberti. S. Girbaldi. S. Raimberti. Est autem ipsa vinea in villa Macelliaco; terminat autem ipsa terra a mane de ipsa hereditate, et a medio die similiter, et a sero terra Bernardi, et a cercio terra Ingelberti. (A. a. 82.) ?? {727}2702. 1016, 11 mars. CHARTA QUA AMALBERTUS ET UXOR EJUS INGILBERGA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA VIRZIACO. Notum fieri volumus omnibus hominibus sub norma catholicĉ fidei militantibus, qualiter ego Amalbertus et uxor mea Ingilberga, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, de rebus nostris quĉ resident in comitatu Matisconense, in agro Agiaco, in villa Virziaco: hoc est unam petiam de vinea quĉ terminatur de una fronte terra Sancti Vincentii, de alia terra Aialdi, de uno latere terra Walterii, de alio de ipsa hereditate; et faciant ab hac die rectores jam dicti loci quicquid facere voluerint, ita ut in cimiterio Sancti Petri nos sepeliant. Sane si quis, ego aut aliqua persona, contradicere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed anathema sit. S. Amalberti et uxoris ejus Ingilbergĉ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Sperandei. S. Duranni. S. Constantini. S. Duranni. S. Belini. Actum in mense martio, V idus ejusdem mensis, die dominico, regnante Rotberto rege anno XX. (B. o. 623, DCXVIIII.) ?? 2703. 1016, 1er avril. EPISTOLA BENEDICTI PAPĈ VIII AD ANTISTITES BURGUNDIĈ, AQUITANIĈ ET PROVINCIĈ IN QUA MONASTERIUM CLUNIACENSE AB OMNI SUBJECTIONE, NISI SEDIS APOSTOLICĈ, LIBERUM ESSE MEMORAT. Benedictus, etc. (Bull. Clun., p. 6, col. 1, nş 2; Duchesne, Hist. Fr. script., t. IV, p. 169; D. Bouq., t. X, p. 432.) (C. 30.) ?? {728}2704. 1016, mai. CHARTA QUA SISBERTUS VENDIT BERNARDO ET UXORI EJUS UNVARĈ CURTILUM IN VILLA VALLIS. Domino fratribus Bernart et uxor sua Unvara. Ego Sisbert, propterea vendimus vobis de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniaco, in villa Vallis, oc est curtilus; terminat a mane Ditziane, a cercio de ipsa ereditate, de duas partes Drodo, et abet in longo perticas VII, in uno fronte III, in alio fron II. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valente solidos II et denarios IIIIor. Et faciatis quitquit volueritis in omnibus. Et qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulatione subnixa. Actum Castello pullice. S. Bernart, qui fieri et firmare rogavit. S. Durant. S. Detado. S. item Detado. S. Giroldo. S. Girberga. Data per manus Eldradi, sub die sabati, mense magio, annos XX Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-68.) ?? 2705. 1016, septembre. CHARTA QUA BERTA DAT BENCIO, MARITO SUO, RES SUAS IN VILLA TORIACO. Domino fratribus Bencius. Ego Berta, uxor sua, dono tibi de ereditate mea, qui es in pago Matisconense, in agro Fosciacense, in villa Toria et in Alliniaco, boscos et campos et prados que a uno maso aspiciebat, uno maso qui terminet a mane comitale, a medio die et a sero vias pullicas, a cercio rio volvente et ad infantibus Gislar, que a uno maso aspiciebat, tale parte que ibi abeo totum tibi dono, et fac que voluerit. Si quis contradixerit, auri uncia una componat; firma permanead omni tempore. S. Berta, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Acminel, qui consensit. S. Ermendra. S. Foliherius. S. Costancius et alius Costancius. S. Valterius. Data per manu Dooni presbiteri, {729}sub die veneris, mense settinber, annos XX rengnante Rotberto rex. (Bibl. nat. cop. 19-66.) ?? 2706. 1016, septembre. CHARTA QUA RANNULFUS, PATER BERNARDI SACERDOTIS, MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA EJUSDEM BERNARDI, DAT DUAS PETIOLAS CAMPI IN VILLA SEYA. Scriptum est, quia precium redemptionis anime viri divitie ipsius. Unde noverint cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Rannulfus, pater cujusdam sacerdotis, nomine Bernardi, trado Deo sanctisque ejus apostolis Petro videlicet et Paulo, ac loco Cluniacensis cenobii, quasdam res proprii juris ipsius Bernardi, sicut ipse in extremis positus loco prefato destinavit, et mihi hanc donationem facere precepit. Que res sunt site in pago Maticensi, in agro Laliacensi, in villa Seya. Sunt autem due petiole campi, quarum una terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Sancti Petri, a cercio via publica; alia vero terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Martini, a cercio terra Sancti Laurentii. Facio autem hanc donationem pro anima jam dicti Bernardi, quatinus intercedente beata Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, placatus ei Dominus existat in examine districti judicii. Si quis vero contradictor aut calumpniator hujus nostre donationis existere voluerit, iram incurrat omnipotentis Dei, et in inferno crucietur perpetuis penis. Et ut firmissimum in perpetuum obtineat vigorem, manu propria subterfirmo, [ac] testibus corroborandam trado. Signum Rannulfi et uxoris ejus Odde, qui hanc kartam fieri firmarique rogavit. S. Berardi presbiteri. S. Adalberti presbiteri. S. Oddonis. S. Duranni. Actum Cluniaco, mense septembri, regni Rodberti regis Francorum anno XX. Vuarnerius levita scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-67; B. o. 139, CXXXVII.) (Au dos:) Rannulfus in Seia. {730}2707. 1016, octobre. CHARTA QUA HELDEVERTUS, CONSENTIENTE UXORE SUA ALTILDE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN LOCO NANTODI ET QUERELAM DE SERVIS DIMITTIT. Quamdiu quis in hoc seculo vivit et a Deo se expectari minime ambigit, converti scilicet in melius semper ac meliorari summopere procurandum est illi, quatinus ex rebus sibi commissis ab eo concessis eterna et sine mansura studeat mercari, faciens sibi videlicet amicos de Mamona iniquitatis, a quibus recipiatur in ĉterna habitacula cum deficere ceperit; jam enim juxta vocem preconis: ĞAd radices arboris posita est securis.ğ Quapropter noverint cuncti, tam presentes quam futuri, christiano nomine censiti, quod ego Heldevertus, reminiscens pondus mei facinoris simulque cupiens adipisci premia ĉternĉ beatitudinis, dono Deo omnium bonorum datori sanctisque ejus apostolis Petro videlicet ac Paulo, et loco Cluniacensis cenobii, aliquid ex rebus jure mihi hereditario propriis, unum scilicet campum situm in pago Matisconensi, in agro Buferiacensi, in loco qui dicitur Nantodis, terminatum ex fronte meridiana terra Sancti Petri et ab orientali terra Joceranni, et ab o[c]cidentali via publica. Si quis autem, quod minime fore credo, hanc meam donationem calumpniari presumpserit, hic quandiu in illa presumptione permanserit, teneatur obligatus vinculo excommunicationis. Querelam etiam quam contra eos injuste habebam, de servo nomine Adelelmo et uxore ejus eorumque infantibus, et de manso ubi resident, cum omnibus ad se pertinentibus, dimitto. Et ut in perpetuum hec donatio firmior habeatur, manu propria subterfirmo testibusque corroborandam trado. S. Heldeverti, qui fieri firmarique rogavit. S. uxoris ejus Altildis. S. Vualterii, Oddonis, Lamberti, Bernardi, filiorum Heldever[ti]. S. Girbaldi. Actum Cluniaco, mense octobri, regnante rege Roberto anno XX. Frater Vuarnerius scripsit, levita, rogatus. (A. a. 170.) ?? {731}2708. 1016, 24 octobre, à 1017, 23 octobre. CHARTA QUA ALDINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN AGRO GALONIACO, IN VILLA VALLIS. Sacrosancto et exorabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Odilo abba preesse videtur. Noverint omnes filii ecclesie, qualiter ego Aldinus dono ad jam dictum locum et ad sanctis apostolis Petro et Paulo, aliquit de res meas que sunt site in pago Matisconense, in agro Galoniaco: hoc sunt quatuor pecias de terra. Est autem una pecia in loco qui Navis dicitur; terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, et ad medium diem via publica, ad sero autem terra Sancti Nicecii. In alio loco unum curtilum in villa que Vallis dicitur; terminat a mane terra Aremberto et Gisleberto, ad medium diem via publica, ad sero vero terra Giraldi, et de alio latus Gisleberto et Aremberto. Et in alio loco que Maaleg vocant, duas pecias de terra, que terminantur de duabus partibus terra Sancti Petri, ad medium diem terra Aremberto et Gisleberto, ad sero vero terra Duranto. Sane si quis, ego aut ullus ex propinquis meis, calumniam contra anc donationem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis incurrat atque omnium sanctorum, et cum Datan et Abiron sit pars ejus in baratro profundo retrusa. Hĉc autem donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aldini, qui carta ista fieri et firmare rogavit. S. Drogoni. S. Vuichardi. S. Rodulfi. S. Ingelelmi. S. Aremberti. S. Ravis. S. Vuilelmi. S. Bernardi. S. Raimos. Facta carta ista anno XXI regnante Rodberto rege Francorum. Rodbertus scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-69; B. o. 541, DXXXVII.) (Au dos:) Carta Aldini in Vallis. {732}2709. 1017, 2 mai. CHARTA QUA WILLELMUS, DUX AQUITANORUM, CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CENSUS PISCIUM QUEM DEBENT PISCATORES IN INSULA RADO. In nomine sanctĉ et individuĉ [Trinitatis]. Ego Willelmus, gratia Dei dux Aquitanorum, tractavi de Dei timore et ĉterna retributione ut michi Dominus pius in ultima die veniam relaxare dignetur. Ideo dono ad monasterium Cluniacense, quod est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, medietatem censi de piscibus quem debent reddere piscatores qui eos capiunt in insula quĉ nuncupatur Rado vel in mari circa illam. Si autem ego, aut ullus ex heredibus meis, aut aliqua persona intromissa fuerit, quod minime credimus, qui prefatum censum Deo et sanctorum apostolorum distrahere voluerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et a liminibus sanctorum sit segregatus, et cum Datan et Abiron in profundum inferni dimersus jaceat, et cum Juda Scari[o]tis, qui Dominum tradidit, sit dampnatus, et insuper sit anathema maranatha. Ego Willelmus, qui hanc donationem fieri rogavi, et manibus meis propriis firmavi, et filiis meis Willelmo necnon et Oddoni, simulque proceribus meis, ad corroborandum tradidi. Signum Willelmi comitis. S. Willelmi filii ejus. S. Hugonis. S. Ildeberti. S. Geraldi. S. Raimundi. S. Ingelelmi. S. Gauzelini. Data VI nonas mai, civitate Papiĉ, revertente duce Willelmo de Roma, anno incarnationis Dominicĉ millesimo XVIIş, regnante rege Rotberto. Ragimbertus monachus scripsit. (B. h. 112, CXIIII.) ?? 2710. 1017, 24 octobre, à 1018, 23 octobre. CHARTA QUA LETBERGA DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA MARITI SUI GUIDONIS, CURTILUM ET VINEAM IN VILLA CAVANIACO. Sciant cuncti fideles, quia ego Letberga rogo et facere deposco pro {733}redemptione animĉ mariti mei Guiddoni, cartam ex ipsius hereditate in comitatu Matisconensi, in villa Cavaniaco, subtus castro Lordono, unum curtillum, et terminatur ita: de una parte rivos volvens, de alia publica via, de tercia terra Andreĉ, de quarta muro manufacto; et similiter in ipsa villa unam vineam, ita terminatur: de uno latus terra Sancti Petri, a tribus vero ex ipsa hereditate. Actum Cluniacum publicĉ. S. Letbergĉ feminĉ, uxoris ipsius defuncti, quĉ hanc cartam fieri et firmare rogaverit. S. Ansgerii. S. Aymonis. S. Rotberti. Data per manus Adraldi notarii, vice cancellarii, regnante Rotberto rege anno XXII. (Bibl. nat. or. 78; cop. 19-119, extraits; B. o. 514, DXI.) (Au dos:) [Carta] Letbergĉ in Cavaniaco. 2711. 1017-1025. PRĈCEPTUM ROBERTI ET HUGONIS, FILII EJUS, REGUM, QUO CONFIRMANT MONASTERIO CLUNIACENSI POSSESSIONES SUAS, SCILICET ABBATIOLAM SS. COSMĈ ET DAMIANI, ETC. In nomine sanctĉ et individue Trinitatis. Rodbertus et Hugo filius suus, gratia Dei Francorum reges, omnibus sub nostro imperio militantibus, pacem et salutem. Si precibus servorum Dei pro sancte Dei ecclesie statu necnon et eorum utilitatibus assensum prebemus, regiam in omnibus conservamus dignitatem. Quapropter necesse est ut quos intercessores pro nobis ad Deum premittimus, eorum petitionibus aurem accomodemus. Ita enim fiet ut et preces quas pro nobis effundunt ad aurem Dei omnipotentis ascendant, juxta illud Psalmographi: ĞDesiderium pauperie exaudivit Dominus, et petitiones cordis eorum audivit auris tua.ğ Idcirco omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque noverit industria presentium scilicet et futurorum, quia venerabilis pater Odilo et fratres sub eo omnipotenti Deo militantes adierunt nostram regiam majestatem supplices, pro {734}quibusdam rebus et potestatibus Sancti Petri nos interpellantes, quatinus ipsis regali auctorite faventes preceptum concederemus eorum justis petitionibus obaudientes: regali itaque auctoritate concedimus eis quandam abbatiolam in honore beatorum martirum Cosme et Damiani dicatam, juxta mœnia Cabilonensis urbis sitam, quam olim comes Hugo et Lambertus episcopus et pater suus Rodbertus jure testamentario tradiderunt beato Petro et Cluniacensi monasterio. Concedimus item curtem quam Belmontem vocant, consecratam in honore beate Dei genitricis Marie, cum omnibus suis appenditiis, sicut Vuido comes obtulit beato Petro. Addimus nichilominus aliam potestatem quam Juliacum vocant, cum omnibus suis adjacentiis et ecclesiis, sicut beate memorie Manasses episcopus obtulit beato Petro. Concedimus item ecclesiam in Laisiaco villa sitam, in honore beati Sulpicii dicatam, cum omnibus ad se pertinentibus, sicut comes Leotaldus et deinceps Milo miles tradiderunt beato Petro. Addimus etiam aliam ecclesiam in villa Tresdo sitam, in honore beati Mauricii consecratam. Confirmamus itaque nostra regali auctoritate et concedimus beato Petro apostolo et Cluniensi monasterio has res supranominatas, ita ut monachi inibi degentes, sine cujuslibet aut regis aut comitis vel cujuslibet inferioris gradus contrarietate, perpetuo jure possideant; et tam pro nobis quam pro statu regni nostri Christi clementiam adque beatorum apostolorum Petri et Pauli patrocinia jugiter deposcant, et pro illis nihilominus qui hanc donationem inconvulsam {735}servare voluerint. Hec autem omnia nostre auctoritatis precepto confirmamus atque sigilli nostri impressione consignamus, successoribus nostris id suggerentes: ĞMaledictus qui transfert terminos, id est constitutiones proximi sui.ğ (Bibl. nat. cop. 19-123; C. 66.) (Au dos:) Preceptum de abbatia Sanctorum Cosme et Damiani Cabilonensi et Belmont villa. 2712. 1017-1025. CHARTA QUA OTTO, COMES MATISCONENSIS, REDDIT MONASTERIO CLUNIACENSI ANISCUM VILLAM ET DAT INSUPER VILLAM ASNERIAS. Recordationis scriptum quod ad perennem memoriam, tam presentium quam futurorum, fieri precepit gloriosĉ indolis domnus Otto, comes Maticensis, scilicet qualiter monachi Cluniacenses sub eodem et per eundem benignum principem recuperaverunt Aniscum villam, cum piscariis et ceteris suis appenditiis, necnon servis et ancillis eorumque alodis. In nomine summĉ et individuĉ Trinitatis. Notum esse volumus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Otto, comes Maticensis, mente revolvens, animoque pertractans qualem fundatores ĉcclesiarum et aucmentatores rerum illarum gratiam apud Deum optineant, qualemque pervasores et defraudatores pĉnam incurrant, in primis gratia Christi amoris et dilectionis, sanctique Petri, summi apostolorum principis, pro peccatorum quoque meorum abolitione, animĉ etiam meĉ et patris mei Guidonis, necnon avi mei Ottonis cognomento Wilelmi, et uxoris meĉ et filii mei Gaufredi, omniumque parentum et fidelium meorum remedio, necnon pro presenti nostra pace et quieta salute, ac pro statu reipuplicĉ nostrĉ, dono vel potius reddo Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, quandam villam Aniscum a priscis vocitatam, in vicino Araris fluminis sitam, quĉ ex hereditate Sancti Vincentii ad jus comitatus olim ab antiquis delegata {736}obvenit, sicuti jam ante comes Leotaldus, atavus meus, per testamentum prĉcepti Ludovici regis prelibato principi apostolorum monachisque denominatum locum incolentibus, cum omnibus apenditiis suis, scilicet piscariis, vivariis, fractis fossis, aquis majoribus, rivis minoribus, pratis, silvis, terris cultis et incultis, pascuis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum. Dono etiam his contiguam villam Asnerias nuncupatam, cum servis et ancillis morantibus in ipsis villis et cum eorum alodis. Dono quoque servos in villa Davagiaco habitantes, Vulfradum scilicet et fratrem ejus Rotbertum, filiosque et filias et hereditates illorum. Et ut firmum et stabile permaneat, per cuncta succedentia tempora, manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Ottonis comitis. S. Elisabeth, uxoris ejus. S. Wigonis vicecomitis. S. Narduini. S. Ailaldi. Actum apud Matisconum puplice, regnante Rotberto rege cum filio Hugone. (B. o. 364, CCCLXI.) ?? 2713. 1017-1049. CHARTA QUA WIDO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA CAVANIACO. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cuncti[s] fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Wido concedo Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea hereditate, unum curtile cum casa in villa Cavaniaco, in fine Marziaco, et terminatur de totis partibus muris manufactis, et pro beneficiis quĉ mihi fecistis et pro sepultura; et faciant monachi predicti loci quicquid voluerint. S. Widonis, qui istam cartam fecit. S. Ottonis comitis. S. Iliĉ, uxoris ejus. S. Arbranni. S. Icberti. S. Vulberti. S. Rotberti. S. Girbaldi. S. Aimonis. S. Censonis. (B. o. 692, DCLXXXVIII.) ?? {737}2714. 1018, avril. CHARTA QUA ALBERTUS ET UXOR EJUS CONSTANCIA VENDUNT VOLFARDO ET ERMENGARDI UXORI CAMPUM ET PRATUM IN VILLA ITGIACO. Domino fratribus Volfart et uxor sua Ermenjart. Ego Albert et uxor sua Costancia, vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Itgiacense, in ipsa villa Itgiaco: oc est pratus et campus insimul tenente; terminat a mane increpito, a medio Sancti Petri, a sero rivo volvente, a cercio Sancte Vincenti, et abet in lato perticas VI. Infra istas terminio, totum vobis vendimus, tradimus, et accepimus de vobis precium valentem solidos III: et faciatis quitquit volueritis in omnibus et qui contradicere voluerit auri uncia I componat; firma stabili permanead, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Albert et Constancia, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Martino. S. Dominico. S. iterum Dominico. S. Baldoeno. S. Albert. Data per manus Eldradi, sub die dominico, mense aprili, annos XXII Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-120.) (Au dos:) Venditio Volfardi Itgiaco. 2715. 1018. CHARTA QUA ATTO UXORQUE EJUS ROTLANDA, ET FILII EORUM DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PRATUM IN VILLA MONSERIN ET CAMPUM IN LOCO QUI DICITUR A LALIGER. In nomine incarnati Verbi divini. Noverint cuncti fideles, tam presentes quam et futuri, qualiter ego Atto et uxor mea, Rotlanda nomine, et filii nostri Huberto et Heldrico et Gisleberto, recogitamus ac pretimescimus illum diem examini judicis qua districtus Judex {738}venturus est judicandus et redditurus unicuique justa opera sua. Ideo pretimescimus ne in illam damnationem qua impii damnandi sunt incidamus. Quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur et fratribus ibidem Deo famulantibus, aliquit de res nostras que sunt site in pago Augustodunense seu Matisconense, in villa que dicitur Monserin. Donamus vobis ibi pratum unum tenente carrada una de feno; terminat de uno latus terra Bernar, de alio terra Odone, ad mane rivo currente. Et in ipsa villa donamus de uno campo partes duas; terminat de uno latus terra Rodul, de alio terra Sancti Petri, et de alio rivo currente: ea tamen ratione, ut quandiu vixero usum et fructum possideam, et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Et donamus alium campum in locum qui dicitur a la Liger, tenentem modium uno; terminat de uno latus terra Sancti Petri, de alio terra Ricardi, de alio terra Mazonandi: ea tamen ratione, ut ab isto die et deinceps faciant habitatores jam predicti loci quicquid voluerint de ipso campo, et post finem meum, terciam partem de omnibus que possideo extra hereditatem jam dictum locum dono, ea ratione ut quando obitum meum vobis nunciatum fuerit, cum honore me sepeliatis. S. Attoni, qui donationem istam fecit, et firmare rogavit. S. Rotlanda, uxore sua. S. Bernol. S. Heldrico. S. Arlebaud. S. Gonterio. Ego Robertus sacerdos scripsi hanc cartam in villa que dicitur Maserias, anno ab incarnatione Domini millesimo XVIII, regnante Rodberto rege anno XXX. (Bibl. nat. cop. 19-128; B. o. 290, CCLXXXVIII.) (Au dos:) Atto in Curtilis. {739}2716. 1019, mars (n. s.). CHARTA QUA WILLELMUS, DUX AQUITANORUM, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTEM CUM ECCLESIA SANCTI PAULI IN VICARIA MAREVENNO. Qui perpetuĉ beatitudinis memores dum in hac terra vivunt ex mundalibus quĉ possident opibus Christum heredem constituunt, noverint pro certo quia de rebus quas secum auferre nequeunt, ĉterna lucra adipisci possunt, et reliqua. Quĉ ego Guillelmus, dux Aquitanorum, considerans, fragilitatemque communis fragilitatis attendens, de his quĉ possidere videor, dum licet dumque indulta tempora permittunt, Christum heredem constitu[e]re desidero, ut in tempore suppremĉ necessitatis ipse mihi pius remunerator occurrat. Est igitur mihi quĉdam curtis in vicaria Marevenno quam olim mater mea tenuit, et domno Guisliberto episcopo donavit, ubi est ecclesia in honore beati Pauli consecrata; quam de meo jure, una cum consensu et voluntate ipsius pontificis qui eam tenebat, in usus famulorum Dei in loco Cluniaco degentium, sicut idem pontifex possidebat, transfundere cupiens, curtem supradictam cum cunctis ad eam pertinentibus, terris scilicet, vineis et pratis, et pascuis adjacentibus, cum colonis ibidem degentibus, atque cum omni debito reddendo ipsius curtis sanctis apostolis Petro et Paulo contrado, quatenus inibi Domino famulantes emolumentum inde capiant salutare, nostrumque teneant continuum memoriale. Si quis vero inventus fuerit, qui hujus nostrĉ elemosinĉ calumniator existere presumpserit, ĉterni anathematis mucrone perculsus, cum Petrus claviger cĉlestis regni fideles admiserit, ei januam vitĉ interdicat, et ad sanctorum consortium intrare non sinat. Hoc vero nostrĉ auctoritatis scriptum ut robustius convalescat, ego Willelmus dux manibus meis firmavi, obtimatumque meorum manu roborare jussi. S. Agnetis comitissĉ. S. Willelmi junioris. S. Guisleberti episcopi. {740}S. Fulchonis comitis. S. Isemberti archidiaconi. S. Manassei et Gauzfredi vicecomitum. S. Eboli, Ugonis, Radulfi, Rohonis. S. Arnaldi decani. Data mense martio, anno incarnationis Dominicĉ millesimo XVIII, regnante Rotberto rege. Froogerius scripsit. (B. o. 103, CI.) ?? 2717. 1019, mars. CHARTA QUA CONSTANCIUS VENDIT DURANNO ET CHRISTINĈ UXORI VINEAM IN VILLA CAVANIACO. Domino frater Duranno et uxor sua Cristina. Ego Costancius vendamus vobis vinea qui est in pago Masconemse, in hagro Salorniaco, in villa Cavaniaco: oc est vinea, parte tale que ego habeo, vobis vendamus; et decipiamus solidos X et octo, et faciatis quid facere volueris. Et si fuerit ullus homo de eredibus nostris ista carta contradixerit, auri libera solvat; omni tempore firma permaneat, constibulacione subnixa. S. Costancius, qui fecit et firmare rogavit. S. Jarlannus. S. Maymbertus. S. Duranno. S. Girardus. S. alio Maymbertus. S. Odoni. S. Beremgerius. S. Costantinus escripsit, datavit die jovis, mense marcio, annos XXIII regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 19-138.) ?? 2718. 1019, 1er août. CHARTA QUA HUGO ET UXOR EJUS AREMBURGIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI HEREDITATEM QUAM IPSI CONQUISIERANT IN VILLA TERVIACO. In nomine Dei Patris omnipotentis filiique ejus Jesu Christi, Domini {741}nostri Salvatoris, et Spiritus Sancti paracliti ab utroque procedentis. Notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Hugo et uxor mea Arenburgis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas preesse videtur, pro remedio animarum nostrarum, omniumque parentum nostrorum, omnem hereditatem quĉ nobis per conquestum advenit de Theoderico et de uxore sua, et de infantibus suis, et de Guandalmaro et de Guntardo filio ejus, totum ad integrum damus usque ad inquirendum; et est ipsa hereditas in pago Augustidunense, in villa Terviaco, in agro Vimasono: in tali tenore ut seniores loci indominicatum teneant. S. Hugonis et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuigonis, filii ejus. S. Attonis. S. Rodulfi. S. Girbaldi. S. Adalberti clerici. S. Daniel. S. Joceranni. Data per manus Richardi levitĉ, kalendis augusti, anno regnante Rotberto rege XXXIIII, ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo nono decimo, inditione II, epacta XII. (Bibl. nat. or. 80; cop. 19-140, extraits; B. o. 266, CCLXIIII.) (Au dos:) Carta Hugonis in Terviaco. 2719. 1019, 17 octobre. NOTITIA WERPITIONIS QUARUMDAM RERUM QUAS OLIM LOCO CLUNIACENSI CONCESSERAT RACULFUS IN VILLIS COLONGETAS, AIRODIO, ETC., A TEUZA FILIISQUE EJUS FACTĈ. In nomine Salvatoris. [Noticia] vuerpitionis apud Matiscensem urbem actĉ, anno millesimo nonodecimo Dominicĉ incarnationis, die septimo decimo mensis octobris, in conspectu dunni Ottonis, supradictĉ urbis preclari comitis, Gausleni quoque ejusdem civitatis summi presulis, necnon levitĉ ipsius ĉcclesiĉ Rannulfi, ubi cum istis adfuerunt etiam viri nobiles plurimi. Adiit namque ipsorum presentiam strenu[u]s vir Hunbertus, prepositus Cluniensis, cum venerabilibus {742}prefati cenobii quibusdam monachis, Viviano scilicet atque Warnerio, Hugone atque alio Warnerio, Heynrico etiam istius avunculo, suas eis, suorumque narrans injurias humiliter quas injuste patiebantur a quadam muliere, nomine Teuza, filiisque ejus Warulfo, Walterio, de quibusdam terris quas olim loco Cluniacensi concederat Raculfus, et quas Warulfus, predictĉ mulieris pater, loco prestarie hactenus possederat ex Sancti Petri rationibus. Qui agnoscentes quod non recte contra manachos hanc exhigerent querelam, werpiverunt omnia subter collecta adversum eos in supradictorum hominum presentia. Nec solum verpiverunt, verum etiam si aliquid ex hoc ad illorum rectitudinem pertinebat, Cluniensi cenobio gratantissime dederunt. Est autem in primis ex parte Raculfi quicquid ipse Raculfus habere visus est in villa quam vocant Colongetas, et in villa Airodio, in loco qui dicitur Roca, et in Lescheriis, et in Busceriis, et in Bussiaco, et in Pontiaco et in Boiaco mansi duo, cum omnibus quĉ in predictis villis unquam habuit, et in Bassiaco mansus unus, et quicquid ibi habuit, et in Cassinico quicquid ibi habuit, et omnia quĉ sepedictus Raculfus, ubi ubi Cluniensi loco per testamentum delegavit. Querelam vero quam in Ipgiaco habebant, non solum dimiserunt, sed et omnia quĉ in eadem villa habere videbantur, campos scilicet et vineas, prata et silvas, servos omnes et ancillas, et utriusque sexus mancipia, alodum quoque totum cum ipsis omnium servorum de eadem villa, et terram quam ipsi servi adquisierunt totam jam dicto monasterio tradiderunt die illa. Hec igitur omnia prefata, sicut diximus, dimiserunt adversus Cluniacense cenobium, cum omnibus ad eadem pertinentibus, cum servis et ancillis, cum campis et vineis, cum pratis et silvis, ut teneant et possideant, et quicquid voluerint inde faciant habitatores memorati loci, absque ullius contradictione hominis. Si quis autem hĉc repetere voluerit, sit, donec resipiscat, vinculo dampnatus anathematis. {743}Ut vero firmior haberetur, manibus propriis firmaverunt testibusque roborandam tradiderunt. (A. m. 105, CVI.) ?? 2720. 1019, 8 novembre. CHARTA QUA ROBERTUS, FRATER BERNARDI, ET AREMBURGIS, UXOR EJUSDEM BERNARDI, ETC., DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMA IPSIUS, QUASDAM RES IN VILLA DUMBINAS. Divina pietate largitum est homini, [ut] ex his quĉ possidet transitoriis, sine fine mansura valeat mercari. Quapropter noverint cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Rodbertus, frater Bernardi, et uxor ejus Aremburgis, et Ansedeus, filiique Bernardi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro ac Paulo, ad locum cui vocabulum est Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas prĉesse videtur, aliquid de rebus nostris quĉ sunt site in pago Maticensi, in villa Dumbinas, hoc est curtilum et omnia quĉ in ipsa villa tenuit Bernardus, totum ad integrum donamus ad jam dictum locum: hoc est vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquarumve decursibus, regressibus, et exitibus usque ad inquirendum, pro remedio animĉ ejus, videlicet Bernardi sepedicti, ut omnia teneant et possideant absque ullius contradictione hominis. Donamus etiam unum servum, nomine Girbaldum, ut sit in ministerio eorum. Donamus quoque illis omnes querelas quas contra ipsos habebat in illa villa. Si quis autem, quod minime fieri credimus, hujus donationis contradictor extiterit, non valeat vindicare quod repetit, sed sit dampnatus perpetui vinculo anathematis, quandiu [in] hac sevicia permanserit, nisi ad emendationem venerit; et ut firmior habeatur, manibus propriis firmavimus, testibusque roborandam tradimus. S. Rodberti. S. Ansedei. S. Arenburgis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuilelmi. S. Girbaldi. S. Eldrici. S. Umberti. S. Duranni. S. Constabuli. S. Tetbranni. S. Guldrici. S. Johannis. S. Jotcelini. Actum publice Cluniaco, [regnante] Rodberto rege anno tricesimo {744}tercio, ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi [millesimo] nono decimo. Richardus levita scripsit, sexto idus novembris. (Bibl. nat. cop. 19-149; B. o. 637, DCXXXIII.) (Au dos:) Carta Bernardi, quam Rodbertus frater ejus et uxor ejus Arenburgis fecerunt de villa Dumbinas. 2721. 1019 (?), 10 novembre. CHARTA QUA LEODBALDUS, MATISCONENSIS EPISCOPUS, CONCESSIT IN PRECARIA MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI SULPICII DE LAISIACO. Omnibus Matiscensis ecclesiĉ filiis presentibus scilicet atque futuris liquido pandatur, quia cum esset domnus Leodbaldus venerabilis antistes apud Matisconum, secus basilicam incliti martyris Christi Vincentii, adsidens in synodali collegio ad divina precepta more precedentium patrum exequenda, adgressus est genua pietatis ejus quidam vir illustris domnus Odilo abbas, cum reliquis fratribus, qui ad regendum habere videtur ecclesiam Sancti Petri Cluniacensis monasterii, deprecans concedi suĉ ecclesiĉ quandam ecclesiam conjacentem in pago Matisconensi, sitam in villa Laisiaco, et in honore beati Sulpicii dicatam, ut omni tempore habere potuissent, tam predictus domnus Odilo abbas, quam reliqui fratres. Quapropter domnus Leodbaldus pretaxatus presul, fulcitus consilio canonicorum suorum, concessit illis quod humiliter petebant, videlicet prescriptam ecclesiam, cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus, ut omni tempore teneant et possideant sine ullius contradictione, salvo servicio synodali, scilicet paratis et eulogiis; et ne ab aliquo umquam molestiam inde paterentur, predictus pontifex hanc precariam eis fieri jussit, quam propriis manibus roboravit, et residencium digitis solidandam porrexit. Testes: Vualterius {745}prepositus, Adalardus, Aldo, Rannulfus, Otgerius, Rodulfus, Adalgisus, Durannus, Gauzserannus, Ailoldus. Datum IIII idus novembris, anno incarnationis M. XVIIII, regnante Rotberto rege. (B. o. 37, XXXVI.) ?? 2722. 1019. CHARTA QUA HUGO, AUTISSIODORENSIUM EPISCOPUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MEDIETATEM CURTIS GIVRIACI. Cunctis in fidei integritate permanentibus notum omnibus, quod ego Hugo, episcopus Autisiodorensium, ob creatoris amorem omnium, seu pro remedio patris mei Lanberti matrisque meĉ Adheleydis animarum, omnium quoque salute fonte babtismatis renatorum, trado Deo omnium creatori bonorum, sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, Cluniensique cœnobio, cui preest domnus Odilo abbas, cujusdam medie[t]atem curtis vocatĉ Givriacum, in Divionensium sitĉ finibus, quam prefata genitrix mea supradicto delegavit loco. Non solum igitur predictam medietatem, verum etiam alterius donationem medietatis laudo et corroboro, quam olim soror mea Maheldis et sponsus ejus Gauzfredus prelibato fecerunt cœnobio; ut habitatores monasterii ambas partes teneant, inquietante nullo, cum omnibus quĉ jam dicta mater mea habere visa est vel aliquis per eam in eodem loco, cum consuetudinibus et placitis, cum utriusque sexus mancipiis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis, cum introituum et exituum viis, cum omni integritate. Omnes quidem particeps fieri opto nimium, sed precipue Girardum, qui maximam partem habebat ex me in benefitium. Hujus ego rei gratiam accipio a predicto patre domno Odelone et a fratribus, auri quinque libras habens quoddam turibulum. Testes: Hugo presul, Otto comes, Gauzlenus episcopus, Ugo vicomes, Walterius et frater ejus Lanbertus, Roclenus prepositus, Landricus, Warulfus, Ademarus, {746}Acelinus abbas. Adraldus scripsit anno M. XVIIII Dominicĉ incarnationis, regnante Rotberto rege anno XXXII uncionis suĉ. Testes: Girardus Fonevensis, Tetbaldus. (B. o. 34, XXXIII.) ?? 2723. 1019-1031. ĞQUĈDAM CONSUETUDINES QUAS CONSTITUIT SANCTUS ODILO [ABBAS CLUNIACENSIS], IN GIVRIACO.ğ Tempore vindemiĉ unusquisque mansus solvit modium vini unum censale pro usu fontanĉ, quem debet conducere ad cellarium indominicatum. Debent in anno quatuor corvadas, tres ab arandum et quartam ad colligendum, illi scilicet qui boves habent. Qui autem boves non habent, tres corvadas in vinea, et quartam in colligendis messibus. Pro tribus hospiciis quĉ solvebant Lanberto comiti, constituerunt domnus Ugo episcopus, ipsius Lanberti filius, et domnus Odilo abbas, pro amore domni Lanberti episcopi et canonicorum Lingonicĉ sedis, ut singulis annis, festivitate Omnium Sanctorum, una quĉque mansio solvat eminam Divionensem ex ordeo unam, et in Natale Domini gallinam unam, et panem unum ad partem forestarii, et habeant usuariam consuetudinem in silva quĉ dicitur Rotunda, et in altera silva quĉ dicitur Grandis Vallis. De cĉteris vero silvis, nihil presumant accipere, nisi tantum carrucam ad operienda semina, et hoc per licentiam forestarii accipiant. Ad placitum generale non venient, nisi sponte venire voluerint. Si quis eis injuriam fecerit aut ipsi alicui, per judicium majoris Sancti Petri justiciam faciant, et accipiant, si reclamatio ante illum venerit. (B. o. 192, CXC.) ?? {747}2724. 1020, 25 février. CHARTA QUA RAINA, UXOR QUONDAM HUGONIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES SERVUMQUE IN VILLIS CHEDIS, VEROLIAS, ETC. Providendum nobis est solliciteque considerandum, dum adhuc in hoc corpore sumus et per hanc lucem vitam vacat implere, curandum et agendum est nobis quod in perpetuum nobis expediat. Scriptum est enim: ĞQuerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope estğ; et in alio loco Dominus dicit: ĞDate elemosinam et ecce omnia munda sunt vobisğ, et iterum Scriptura: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita elemosina resistit peccatoğ. Quapropter ego, in Dei nomine, Raina, dono ad locum cui vocabulum est Cluniacus, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Matiscensi, in villa Chedis, hoc est unum mansum cum servo qui ibidem degit, nomine Otberto, cum infantibus suis, pro anima senioris mei Hugonis. Terminatur autem de IIbus partibus de ipsa hereditate, de IIIa Sancti Salvatoris, de IIIIta parte terra Sancti Petri. Dono etiam in alio loco, in villa Verolias, unam vineam quĉ habet has terminationes, de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia aqua currente, de IIIIta terra Adoardi. Ego quoque ipsa Raina dono in alio loco, in villa superius nominata Chedis, unam vineam in locum sepulturĉ, pro anima Deodatĉ et pro animĉ remedio filii sui Hugonis, ac filiĉ suĉ Adhelendis; et terminatur de una parte terra Sancti Petri, et de alia Sancti Vincentii, et de IIIa Ornadi, et de IIIIta Joceranni. Dono etiam seorsum in villa jam dicta Verolias proprie, pro anima filiĉ meĉ Adeleydis, unam vineam quĉ terminatur de duabus partibus terra Constantii, de IIIa via puplica, de IIIIa de ipsa hereditate. Dono quoque unum servum, nomine Durannum cum infantibus suis; et hanc donationem {748}laudat et confirmat Gislardus stabilem permanere propter remedium uxoris suĉ. Quicumque autem harum donationum contradictor extiterit, sit pars ejus cum Datan et Abiron, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobisğ; participetur in tenebris Herebi cum Juda traditore et cum Zabulo in seculum, amen. S. Rainĉ, qui fecit et firmare rogavit. S. Gislardi. S. Joceranni. S. Achardi. S. Achini. S. Artaldi, filii ejus. S. Vuiberti. S. Rotberti. S. Achini. S. Odonis. S. Adelĉ. S. Alexandrĉ. S. Aidoardi. S. Constantii. S. Itberti clerici. Actum puplice Besorniaco, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. XXş, epacta XXa IIIa, VI kalendas martii, in die bixesto. Regnante Rotberto rege XXXIş; Richardus levita scripsit, feria Va. (B. o. 645, DCXLI.) ?? 2725. 1020, avril. CHARTA QUA IMBERTUS ARCHIDIACONUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS SALAONA ET BARGIAS. Providendum nobis est solliciteque considerandum, dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus, et per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum nobis est quod in perpetuum expediat; quia scriptum est: ĞCurrite dum lumen vitĉ habetis, ne tenebrĉ mortis vos comprĉhendantğ. Rursus in alio loco Veritas dicit: ĞDate helemosinam, et omnia munda sunt vobisğ. Quapropter noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, tam presentes quam secuturi, quod ego Imbertus archidiaconus, reminiscens enormitatem peccaminum meorum, dono et concedo ad locum Cluniacum qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo loco domnus Odilo {749}abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quĉ sunt sitĉ in pago Hoscherense, videlicet unum mansum in villa Salaona cum omnibus apenditiis suis, id est vineis, campis; et terminat de una parte terra Sancti Petri, et de alia parte terra Moroni et Hugonis, de alia vero parte terra Heldigerii, et de una fronte molendinum. Dono et in villa Bargias mansos duos cum omnibus sibi adjacentiis, et quantum in ipsa villa visus sum habere, excepta Ia vinea quam dedi ad sanctimoniales feminas, quam Richardus tenebat. Unum autem mansum de illis tenet Constantius Bretto, et terminatur de una parte terra Heldigerii, de alio vero latere terra Sancti Leodegarii, et de alia parte terra Lantberti, et de altera parte terra communalis. Mansus etiam alius quem Ada femina plantavit, terminat ex una parte via puplica et ex alia parte terra communalis, de altera vero parte terra Sanctĉ Mariĉ, et ex alia parte terra Sancti Leodegarii. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono ad jam supradictum locum pro remedio animĉ meĉ patrisque mei et matris et omnium parentum meorum, ut det mihi Dominus in presenti prosperitatem, et in futuro seculo vitam ĉternam tribuat; et faciant ab hodierno die rectores loci illius quidquid facere voluerint in omnibus, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hanc donationem calumpniam inferre presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed sit excommunicatus ab omnipotente Deo, et a liminaribus sanctĉ Ecclesiĉ alienus; sitque pars ejus cum Dathan et Abiron, quos aperiens terra os suum deglutivit, et vivi descenderunt in infernum, sitque socius Judĉ in supliciis inferni, qui Dominum tradidit, et omnibus maledictionibus quĉ in novo et in veteri Testamento continentur, subjaceat. Et hĉc deinceps carta firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa; atque convictus judicaria potestate, auri libras XX persolvat. S. Imberti archidiachoni, qui fieri et firmare rogavit testibusque tradidit corroborandam. S. Gibaldi pueri, nepotis ejus. S. Ledgeri. S. Caalon. S. Richardi. S. Bertini. S. Odonis Rufi. S. Odonis presbiteri. S. Rodulfi. S. Gisleberti. S. Hugonis. S. Walterii. S. Hugonis. S. Arnulfi. S. Anscheri clerici. S. Wilerii. Ego frater Warnerius, sacerdos et monachus, scripsi ac dictavi in mense aprilis, {750}in septima feria, regnante Rotberto rege anno XXIIII, indictione III, epacta XXIII. (B. o. 367, CCCLXIIII.) ?? 2726. 1020, mai. CHARTA QUA NOTUM EST RECTORES CLUNIACENSIS MONASTERII TERRAM IN VILLA MARCHISIACO AD MEDIUM PLANTUM EVRARDO ET UXORI EJUS OSANNĈ CONCESSISSE. Notum sit omnibus, qualiter rectores Sancti Petri Cluniensis dederint hominibus cui vocabulum est Evrardo et uxori ejus Osanna nomine, aliquid de terra Sancti Petri ad medium plantum. Residet autem ipsa terra in comitatu Matisconense, in villa Marchisiaco: hoc est una petia de terra. Terminat autem ipsa terra de uno fronte aqua currente, de alio fronte via publica; de uno vero latere terra Sancti Marcelli et de alio terra Aimberti. In tali tenore illis damus, ut a quinto anno habeant ĉdificatam; post V vero annum, una medietas ad supranominatum locum perveniat. Aliam quoque medietatem quandiu ipsi vixerint teneant et possideant; post quoque discessum eorum, ad Sanctum Petrum perveniant. Facta est karta ista in mense maio, regnante Rotberto rege anno XXIIII. (B. o. 797, DCCXCII.) ?? 2727. 1020, novembre. CHARTA QUA AREMBERTUS ET UXOR EJUS EUFENIA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS CURTILOS IN VILLA VETUS CANAVIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Arembertus et uxor mea Eufenia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniachum, quasdam res sitas in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Vetis Canavis: hoc sunt duo curtili cum vineis simul tenentibus; terminat unus curtile a mane via publica, et a sero terra Rothardi. Et in alio loco unum curtilum; terminat a mane terra Sancti Petri, et de alia parte {751}de ipsa hereditate, et in quarto fronte via publica. Donamus etiam in ipsa villa unam petiolam de vinea et unum campum qui terminat a mane et a sero via publica. Has ergo res denominatas donamus ad jam dictum locum, a die presenti, hac totum ad integrum transfundimus, pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum, ut eis Dominus in suo judicio placatus existat. Si quis autem hanc donationis cartam a me libentissime factam scindere vel calumniare temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis sanctorumque offensam incurrat, nisi ad emendationem venerit; insuper, cogente potestate, auri libras tres persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. Signum Aremberti et uxoris ejus Eufenia, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rannaldi. S. Drogoni. S. Rodulfi. S. Bernardi. S. Constantii. S. Rainbaldi. S. Odberti. Data in mense novembrio, anno XXV regnante Rodberto rege. Rodbertus rogatus scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-174; B. o. 379, CCCLXXVI.) (Au dos:) Carta Aremberti in Vetus Curte. 2728. 1020. CHARTA QUA WICHARDUS, CONSENTIENTE UXORE SUA ADELAIDE, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CAPELLAM SANCTĈ MARIĈ DE ROCA IN VILLA QUINCIACO. Omnipotentis Dei auctoritate sanccitum est atque institutum ac pro {752}comertio eterne vite fidelibus christianis indultum, quod sanctum omnibus jubet Evangelium: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobisğ, et quia corde puro data nostra innumera creditur extinguere peccata; cum ergo quibusque exhibita creditur dantis prodesse anime, tum precipue ipsa que matri largitur ecclesie. Quod ego quidam, Wichardus nomine, christiane religioni inherere cupiens, cum voluntate uxoris ac filiorum, ex parte aliqua operari opto, pro redemptione tam anime mee quam parentum meorum, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, in loco Cluniaco, capellam Sancte Marie in loco qui vocatur vulgo Rocam, in villa Quinciaco, cum decimis de terra que appellatur sub Bunisca, et decimis vinearum ipsorum apostolorum; in circuitu quoque capelle, ex qua parte eis libuerit, tam ad mansiones construendas, quam ad hortum faciendum, quantum voluerint accipiant. Do etiam terram que est de capella usque ad vineas eorum de sinistra parte, ut in perpetuum sibi habeant et absque ulla contradictione possideant. Et ego Wichardus manu propria factionem istam firmo ac roborandam parentibus cunctis et fidelibus trado. S. Adeledis, uxoris ejus. S. Wichardi, filii ejus. Actum Cluniaco publice, incarnati Verbi M. XX anno. (Bibl. nat. cop. 19-185; B. o. 17, XVI, et 63, LXI.) (Au dos:) Vuichardi in Quinciaco, in pago Lugdunense. 2729. 1020. CHARTA QUA WIDO CLERICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI JANGULFI TERRAMQUE IN VILLIS VALLIS ET NUGERIOLAS, ETC. Conditoris universorum provisum est clementia, ut contra novitates {753}humanĉ fragilitatis exessus salubria divinorum opponentur preceptorum medicamina, unum quorum extat precipuum qui jubetur de terrenis et transitoriis [rebus] celestia et sine fine mansura, ipsa Veri[ta]te famine proprio precipiente ac prestante: ĞFacite, inquiens, vobis amicos de iniquo Mamona qui vos recipiant in ĉterna tabernacula.ğ Quod ego Wido, clericus, non surda cordi aure percipiens, sed enormitatem meorum peccaminum animo revolvens, futuri quoque examinis districtissimum judicium magna cum animaversione perhorrescens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus ad usus proprios a progenitoribus jure mihi provenientibus, scilicet: ecclesiam Sancti Jangulfi sitam in pago Matisconensi, cum presbiteratu et omnibus ad se pertinentibus, sicut dudum pater meus Sancto Petro delegaverat, et postea dive memorie beatus Maiolus abbas cum ceteris fratribus mihi per testamentum litterarum concesserat; illam tamen terram quam in Vallis villa sive Nugeriolas ab eodem abbate necnon fratribus mihi collatam tenere jam dederunt, cum omni integritate, cum campis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis, servis etiam et ancillis utriusque sexus et ĉtatis. Dono etiam unum mansum in pago Cabillonense situm, cum servo manente in ipso, nomine Costabulo. Beneficium etiam quod de Sancto Petro ad presens teneo, vel inante adquisiero, ita post meum obitum ipsis remitto, ut nullus ex heredibus meis jam amplius requirere possit ex eo. Facio autem hanc donationem pro remedio animĉ meĉ et patris mei et fratrum, omniumque parentum meorum, atque cunctorum fidelium christianorum, et tali conditione ut quamdiu vixero teneam, et omni anno investiture V solidos persolvam. Post meum vero dicessum, sine {754}ulla contrarietate ad integrum perveniat ad Sanctum Petrum in locum sepulture mee, et ut monachi, si ita necesse fuerit, de loco ubi vitam finiero me Cluniaco deferant. Et ut firmius permaneat, tactu proprie manus confirmo, testibusque ad roborandum ad tangendam prebeo. S. Widonis, qui hanc donationem fecit. S. Odonis. S. Bernardi, nepotis ejus. S. Wacelini. S. Leodbaldi. S. Ugonis. S. Georgini. S. Aimonis. S. Guidonis. S. Gosberti. S. Vuidonis, nepotis ejus. S. Buchardi, archiepiscopi. S. Ugonis, episcopi. S. Geraldi, comitis. S. Archimbaldi. S. Dalmatii. S. Ugonis. Actum Cluniacum publice, regnante Rodberto rege anno XXXş IIIş, et filio ejus Ugone anno IIII. Data per manus Araldi, sacerdotis, ad vicem cancellarii. ?? (Au dos:) Carta Widonis clerici de ecclesia Sancti Jamgulfi. (Et plus bas:) In festivitate sancti Vincentii firmavit hanc cartam Ugo, comes et episcopus, et nepos ejus, Otto, comes, et alius Ledbald... ...... S. Landrici. S. Accilini, clerici. S. Beraldi. S. Hismemarii. 2730. 1020, environ. CHARTA QUA SIGUINUS, ATTO, ETC. DANT MONASTERIO CLUNIACENSI, DE REBUS ET PRO ANIMA GOSSERANNI MANSUM SERVUMQUE IN VILLA CURTINALES. In nomine Patris Verbique incarnati ac Spiritu Paracliti, ut ipsa sancta Trinitas in die tremenda succurrat anime Gosseranni, ideo ego Siguinus et fratres mei Atto et Gosmarus, atque sorores nostri, necnon et uxor ejusdem Jodceranni, donamus jam dicto Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniacho, pro anima ejusdem Jodceranni, {755}aliquid de rebus suis que sunt site in pago Ostudunense, in villa Curtinales: hoc est unum mansum et unum servum, nomine Bernardum; faciantque rectores Cluniensis monasterii de ipsum mansum et de servum ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra han[c] donationem aliquam querelam temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor persolvat; et posthec donatio ista stabilis firmaque permaneat, stibulatione subnixa. Signum Siguinus. S. Atto. S. Gosmarus. S. Peronna, uxor ejusdem Jodceranni. S. Adalaidis. S. Peronna. S. Algerius. S. Ugo. S. Hubertus. S. Artaldi. S. Bernardi. S. Constantinus. S. Agnum. S. Achardi. S. Wichardi. S. Gausfredi. S. Bernardi. (Bibl. nat. or. 83; cop. 19-205; B. o. 431, CCCCXXVIII.) ?? 2731. 1020, environ. CHARTA QUA FROTMUNDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI DESIDERII ULTRA FLUVIUM SAGUNNAM. Quamdiu omnipotens Deus pro sua ineffabili pietate promittit unumquemque hominem in erumpnosa hujus vitĉ peregrinatione degere, interimque dum dies salutis hac tempus acceptabile illi dignatur largire, summopere unusquisque debet absque ulla dilatione elabo[ra]re, ut de ista terrena commoditate mereatur vitĉ ĉternĉ hereditatem adquirere, Ğfaciatque, Domino jubente, amicos sibi de iniquo Mamona, ut cum ei presens defecerit vita, ipsi recipiant illum in perpetuĉ beatitudinis gloria.ğ Quantum namque prosit helemosinarum exhibitio, ipse conditor rerum insinuat, dicens in Evangelio: ĞSicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatumğ; et alibi: ĞDate helemosinam et omnia munda sunt vobisğ; et: ĞThesaurizate vobis thesauros in cĉlo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.ğ Quapropter noverit universalis ĉcclesia, quod ego Frotmundus remissionem peccatorum meorum expetens et justorum gloriam toto corde desiderans, facio donationem Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et monasterio Cluniacensi {756}in eorum honore consecrato, de quadam mea hereditate quam habeo ultra fluvium Sagunnam, videlicet ĉcclesiam de Villa in honore sancti Desiderii consecratam, et omnem potestatem quĉ ad Villam pertinet, cum omni integritate, videlicet cum franchisiis, servis, pratis, terris cultis et incultis, vineis, piscariis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, exitibus et regressibus, et ex integro totum quod habeo ultra predictum fluvium, preter terram Sancti Augendi, usque ad inquirendum. (Bibl. nat. or. 84; cop. 19-221, extraits; B. o. 102, C.) (Au dos:) Carta de ĉcclesia Sancti Desiderii. 2732. 1020, environ. CHARTA QUA WIGO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, FILII SUI HUMBERTI GRATIA, CLAUSUM VINEĈ IN VILLA COCIACO. In nomine summĉ et individue Trinitatis. Ego Wigo dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro filio meo Humberto, quem trado ad serviendum Deo in jam dicto cĉnobio, aliquid de mea hereditate, quĉ sita est in pago Viennense, in villa Cociaco: hoc est unum clausum de vinea, qui terminat de duabus partibus viis publicis, et de tercia parte terra Sancti Petri, de ipsa hereditate. Faciant autem ab hodierna die et deinceps quicquid facere de utilitate loci voluerint rectores Sancti Petri. Et ut firmum permaneat, manu propria firmavi, testibusque tradidi roborandam. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 45.) (Au dos:) Viennensis. 2733. 1020, environ, 29 juin. CHARTA QUA OTTO COMES ET UXOR EJUS ELISABETH DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PRĈDIUM SUUM IN VILLA FISCIACO. Quĉque statu proclivi temporis firma debeat ratione persistere, expedit ea apicum signis exprimere, quatinus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere. Quapropter noverit omnis ĉcclesia fidelium, {757}quoniam ego Otto, Dei gratia comes, conjuxque mea Helisabeth, ob animarum nostrarum remedium, donamus Deo, sanctisque apostolis Petro et Paulo, quasdam res juris nostri sitas in pago Linguonensi, in comitatu Oscherensi, in villa Fisciaco. Sunt autem vineĉ, campi, prata, silvĉ, aquĉ, aquarumque decursus, servi cum uxoribus et infantibus. Hanc igitur terram cum omnibus appendiciis, Cluniacensi loco donamus, eo pacto ut ab hac die ejusdem loci rectores medietatem teneant et possideant. Post uxoris meĉ jam dictĉ Helisabeth discessum, omne hoc predium cum omnibus appendiciis excipiant, et quicquid voluerint faciant. S. Ottonis comitis et uxoris suĉ Helisabeth, qui donationem istam fieri et firmare preceperunt. S. Hugonis. S. Dalmatii. S. Rodulfi. S. Gautseranni. S. Gislerii levitĉ. S. Arlebaldi. S. Leotaldi. S. Arulfi. Data III kalendas julii, regnante Rotberto rege. Rannulfus levita scribsi. (Bibl. nat. fonds lat. 17715, nş 56; cop. 18-155; B. o. 383, CCCLXXX.) (Au dos:) Carta Otonis comitis et uxoris ejus Helisabet in villa Fisciaco, in pago Linguonensi, in comitatu Oscherensi. 2734. 1020, environ. CHARTA QUA RACULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA LIVINIACO. Dominus dicit in Evangelio: ĞDate elemosinam, et omnia munda sunt vobis.ğ Quapropter ego Raculfus, reminiscor omnium peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba esse videtur, aliquid ex ereditate mea, qui sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Liviniaco, in Valeas vocat; terminat a mane via publica, a medio die [terra] Petroni, a sero Nardui[ni], a certio Sancti Johanni. {758}Infra isto terminio donamus vobis. S. Raculfi et filii ejus Ainrici, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Vualterii. S. Aino. S. Rotrudis. S. Elisabeth comitisse. S. Duranni. S. Otgisi. S. Ainrici clerici. S. Duranni presbiteri. S. Warnerii. S. Gundulrici. S. Rogerii. (Bibl. nat. cop. 15-193; B. o. 596, DXCII.) (Au dos:) Raculfi in villa Luviniaco, in Valeas vocatur. 2735. 1020, environ. CHARTA QUA RACULFUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA LIVINIACO ET OCTO CUMBROS AD PISCES CAPIENDOS IN SAGONNA FLUVIO JUXTA VILLAM ASNERIAS. Omnibus in commune Christi karactere insignitis clamat tuba euvangelice lectionis: ĞFacite vobis amicos de Mamona iniquitatis, qui vos recipiant in tabernacula ĉterne beatitudinis.ğ Quod ego Raculfus, in Dei nomine, intenta cordis aure audiens, et opere perficere cupiens, pro redemptione meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, in pago Matisconense. Est autem unus mansus in agro Salorniacense, in villa Luviniaco situs, in Valeas vocat; terminat a mane via publica, a medio die terra Petri, a sero terra Narduini, a cercio terra Sancti Johannis. Infra his terminibus, dono ut faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Dono etiam in Sagonna fluvio contra villam Asnerias situm octo cumbrorum ad pisces capiendos. S. Raculfi, qui istam donationem fecit et firmare rogavit. S. Ainrici, filii ejus, clerici. S. Elisabeth comitisse. S. Duranni presbiteri. S. alterius Duranni laici. S. Otgisi. S. Warnerii. S. Gundulrici. S. Rotgerii. S. Walterii. S. Ainonis. S. Rotrudis. (Bibl. nat. cop. 17-52; B. o. 402, CCCXCVIIII.) (Au dos:) Raculfi in Luviniaco. {759}2736. 1020, environ. CHARTA QUA OTTO, COGNOMINE WILLELMUS, COMES, REDDIT MONASTERIO CLUNIACENSI POTESTATES AMBARIACUM ET JULIACUM. Cum clementissimus Deus, consulens humane fragilitati, de terrenis et transitoriis a se collatis unicuique homini pro susten[ta]tione corporalis inediĉ, jusserit celestia et ĉterna mercari, mentibus [sane] sapientium liquidum debet esse et manifestum, quod pervasores et quacumque occasione injusti possessores rerum ĉcclesiasticarum abominabiles sunt apud Deum. Dum enim res a fidelibus pro abolitione suorum peccaminum delegatas in alimonia pauperum in suos usus perniciose connantur transferre, cunctorum criminum illorum qui eas pro redemptione suarum animarum Deo et sanctis ejus obtulerunt, rei procul dubio et obnoxii noscuntur existere. Quod ego Otto cognomento Willelmus comes, sollicita mente pertractans, taliumque facta detestans, audivi dumnum abbatem sanctum scilicet Maiolum successoremque illius domnum Odilonem, virum per cuncta recolendum, ceterosque Cluniacensis monasterii fratres, multo tempore se proclamantes ante senioris mei Heinrici ducis presentiam et meam aliorumque comitum et episcoporum, necnon ceterorum optimatum totius Burgundie, de quibusdam duabus Sancti Petri potestatibus, nomen unius Ambariacus et nomen alterius Juliacus, aurique et argenti ac {760}palliorum diversas species offerentes illis qui eas a suis antecessoribus, quibusdam occasionibus intervenientibus, injuste usurpatas susceperunt; sed memorati monachi nulla ratione ad recuperationem illarum aliquando pertingere potuerunt, quousque per divinam gratiam eedem potestates in meam ditionem devenerunt. Nunc igitur ego, pro remedio anime meĉ patrisque mei ac matris, filiorum etiam meorum Widonis atque Rainaldi, necnon nepotis mei Ottonis, omniumque parentum meorum carnis consanguinitate michi propinquorum, reddo Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abbatis et domnus Rinaldus prioris officio funguntur, easdem ex integro potestates, videlicet cum omnibus ad se pertinentibus villis, silvis, mansis, vineis, campis, pratis, omnibusque terris cultis et incultis, exceptis duabus partibus silve Ambariacensis, sperans me pro hoc eandem mercedem percepturum quam et illi promeruerunt, qui eas primitus Deo et sanctis apostolis pro suis animabus obtulerunt; simulque votis omnibus efflagitans, ut, ipsis sanctis apostolis intervenientibus, omnipotens Deus sit michi propitius in die quando vivorum ac mortuorum judex venerit ĉquissimus. Et ut hĉc oblatio nostra perpetualiter maneat firma et inconvulsa, impositione proprie manus confirmo testibusque subtersignatis roborandam trado. S. Ottonis cognomento Willelmi comitis, qui hanc cartam fieri firmarique precepit. S. Rainaldi, ejus filii. S. Ottonis, eorum nepotis. S. Gausleni episcopi. S. Hizselini clerici. S. Adselini abbatis. S. Rocleni prepositi. S. Udulrici. S. Vuillelmi. S. Berardi. S. Hisrahelis. S. Tedbaldi. S. Heldini. Actum Ledonis publice, regnante Rodulfo rege. Vuarnerius rogatus scripsit. Si quis vero huic nostre constitutioni contradictor aut calumpniator extiterit, primitus iram Dei incurrere se noverit, sancte quoque Marie genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi offense subjacebit, necnon {761}sanctorum apostolorum Petri et Pauli simulque omnium sanctorum; erit enim maledictus ingrediens et egrediens, maledictus sedens et jacens, maledictus vigilans et dormiens, maledictus stans et ambulans, maledictus fructus ventris ejus; maledictus vivus ac mortuus, maledictus sanus et infirmus, maledictus lectus ejus, maledicta sepultura ejus, maledicti consentanei ejus, maledicti omnes socii ejus; percutiat eum Dominus peste et fame, ĉstu et frigore; percutiat eum Dominus ulcere pessimo et insanabili; weniant super eum omnes plage quibus percussit Dominus Egiptum, quousque conteratur de terra viventium, ĉt tradatur cum diabolo et angelis ejus in inferni baratrum, nisi ante resipuerit, et ab iniqua presumptione cessaverit. (Bibl. nat. cop. 18-212; B. o. 233, CCXXXI.) (Au dos:) Carta Ottonis cognomento Willelmi comitis, de Ambariaco et de Juliaco, quam fecit Cluniacensi cenobio, in pago Cabilonense et Lugdunense. 2737. 1020, environ. CHARTA QUA WILLELMUS, AQUITANORUM PRINCEPS ET DUX, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MONETAM NIVORTENSEM. Divina miseratione provisum est humane fragilitati, ut de terrenis et transitoriis celestia mercentur et sine fine mansura. Quod ego Willelmus, Aquitanorum princeps et dux, perpendens, enormitatemque meorum peccaminum sedula meditatione revolvens, ex his que michi divina munificentia largiri dignata est, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro salute mea et Agnetis uxoris meĉ, et filiorum meorum Willelmi et Oddonis, omniumque parentum et fidelium meorum, ut Dominus pro sua pietate, intercedentibus sanctis suis, concedat nobis veniam omnium delictorum, et annumerari dignetur in societate electorum suorum. Est autem moneta {762}de Nivort quam dono et de mea potestate in Sancti Petri ditione ac monachorum Cluniensium transfundo, ea convenientia ut memoria mei in memorato loco et in omnibus appenditiis ejus perpetualiter teneatur. Si quis autem hanc donationem, sive ego, sive aliquis ex heredibus meis, vel successoribus, aut quelibet introducta persona, frustrari presumpserit, omnibus maledictionibus subjaceat, et cum diabolo et angelis ejus perpetuales inferni penas luat. Donatio autem ista firma et stabilis in eternum maneat. S. Willelmi, qui hanc donationem fecit. S. Agnetis, uxoris ejus. S. filiorum suprascripti principis, Willelmi videlicet et Oddonis. (Bibl. nat. cop. 19-177; B. o. 250, CCXLVIII.) (Au dos:) Carta Willelmi ducis Pictavorum de moneta Nivort. 2738. 1020, environ, 1er août. NOTITIA WERPITIONIS QUERELĈ QUAM ROBERTUS ET FRATER EJUS ROSTAGNUS ADVERSUS MONASTERIUM CLUNIACENSE DE SERVIS IN POTESTATE SALUSTRIACO HABEBANT. Priscorum auctoritate hoc in usu accepimus, ut que in futurum a succedentibus scire et observare voluimus, literis commendare et tradire debeamus. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod nos ego Rodbertus et frater meus Rostagnus, actenus habuimus adversus Sanctum Petrum et monachos [Clunienses], {763}de servis quelelam, qui resident in pago Matisconensi, in potestate Salustriaco; venimus ad festum Sancti Petri a vinculam ad Cluniacum, et cunctis monachis residentibus in capitulo, a Bernardo monacho illuc adducti, ibidem pro Dei amore et Sancti Petri fecimus werpicionem seu donationem, quantum rectum habuimus, et pro loco sepulture, ut nec nos, nec ullus de heredibus nostris jam amplius ausus sit calumpniare, [manibus nostris hanc cartam firmavimus firmarique testibus idoneis precepimus], ut enim partem et societatem habeamus, nos et parentes nostri vivi ac defuncti, in orationibus supradicti loci habitantium. S. Rodberti et Rostagni, fratris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Hugonis. S. Artaldi. S. Gausfredi. S. Duranni, filii Rodberti. S. Joceranni. S. Ansedei. S. Bernardi. S. Duranni, filii Rostagni. Actum Cluniaco publice, kalendis augusti, in avincula Sancti Petri. (Bibl. nat. cop. 19-196; B. h. 501, DIIII.) (Au dos:) Noticia werpicionis quam fecerunt Rodbertus et Rostagnus de Salustriaco. 2739. 1020, environ. CHARTA QUA ROBERTUS CLERICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM IN VILLA SEIA. In nomine Verbi incarnati. Ego Rotbertus clericus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de rebus meis propriis que sunt site in pago Matisconense, in vicaria Verciacense, in villa Seia: hoc est curtilus qui habet terminationes, a mane terra Odilan, a medio {764}die et a sero via publica, ab aquilone Sancta Cecilia. Infra istas terminationes, totum vobis dono, ea ratione ut quamdiu vita comes fuero, usum et fructum mihi tribuo, et in vestitura, [in] festivitate sancti Martini, quatuor denarios persolvo. Post meum vero discessum faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint. S. Rotberti, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Ramnaldi. S. Ornadi clerici. S. Gislaberti. S. Girbaldi. S. Gislardi. S. Bernoni. Aymo peccator scripsit. (Bibl. nat. cop. 19-198; B. h. 249, CCLI.) (Au dos:) Carta Rotberti clerici in Seia. 2740. 1020, environ. CHARTA QUA WALTERIUS, MONACHUS EFFECTUS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, CONSENTIENTIBUS FRATRIBUS SUIS, ALODIUM IN VILLA CONFRANZ. Noverit Christi fidelium industria, tam futurorum quam presentium, qualiter ego Walterius, ad conversionem veniens et ad vitam monachicam, donavi Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad monasterium Cluniacum, tale alodium quale videbar habere in villa Confranz, ex ista parte fluminis Gie situm. Consenserunt huic dono fratres mei Willelmus et Hugo et collaudaverunt, et fuerunt in donando cooperatores ut mecum etiam divine retributionis mereantur fieri participes. Donavi autem ipsum alodium prefato monasterio Cluniaco totum pro ea parte que me contingebat, in terris cultis et incultis, in bosco, in vineis, in pascuis, et ceteris omnibus, ita quemadmodum jure debueram ipse possidere. Cujus rei testimonio, tractam a fratribus meis supra nominatis W[illelmo] et H[ugone] kartam placuit conscribi et firmavi. (Bibl. nat. cop. 19-206; B. h. 546, DXLIX.) ?? {765}2741. 1020, environ. CHARTA QUA BERNARDUS ET UXOR EJUS JOTSELDIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS SALUSTRIACO ET VERGESON. In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Bernardus et uxor mea Jotseldis, considerans gravitudinem peccatorum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animarum nostrarum, vineam qui est in villa Sulistriaco, que dicitur in Vallis; et in alio loco vineam in villa Vergesono, ubi ad Pradilis vocat, duas petiolas in presenti. Vineam autem supradictam post obitum suum ipsi monachi teneant et possideant et quicquid voluerint faciant. Si quis autem contra hanc donationem insurgere temtaverit, non valeat vindicare [quod repetit], set auri uncia I componat. Actum Caveniaco villa. S. Bernardi, qui fieri rogavit. S. Jotsildis [uxoris ejus]. S. Landoenis. S. Maalgerii. S. Sicberti. (Bibl. nat. cop. 19-210; B. h. 556, DLIX.) (Au dos:) Bernardi in Salustriaco. 2742. 1020, environ (?). CHARTA QUA ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT IN PRECARIA COMITISSĈ AGNETI POTESTATEM QUĈ DICITUR LASIACUS. Auctoritate studiosorum et sapientum virorum informamur, ut ea que in [futurum] firmitatis vigorem optinere volumus, ad succedentium notitiam litteris mandare debeamus. Quapropter noverit tam presens quam etiam adveniens fraternitas, quod Agnes comitissa, filia Ottonis {766}cognomento Willelmi, comitis Matiscensis, uxor etiam ejusdem nominis Willelmi, ducis Aquitanorum, adiit presentiam domni abbatis Odilonis, sibique commisse congregationis Cluniensis, humiliter expostulans ut sibi concederent aliquam divisionem ex terra Sancti Petri, quam ad proprios usus possidere et exercere sibi liceret, ea ratione ut quoad vixisset teneret; post suum vero decessum, cum omni integritate in ratione Sancti Petri fratrumque predicti cĉnobii rediret. Memor itaque familiaritatis et pie societatis patris ejus Willelmi, domnus pater Odilo et ceteri fratres sibi commissi, insuper ejusdem predicte comitisse quĉ hoc exposcebat, diversis et maximis beneficiis sepius dilatati, huic petitioni assensum prebentes, dederunt ei quandam potestatem Sancti Petri que Lasiacus dicitur: ea ratione quam superius prelibavimus, ut quamdiu vixerit teneat; post suum vero discessum, cum omni integritate in causa Sancti Petri et dominatione fratrum redeat. Sapiant vero et presentes et advenientes hoc nullius pecunie vel muneris acceptione factum esse, sed solummodo bona voluntate mutueque familiaritatis et fraternitatis caritate, ut nullus ejus heres vel propinqus inde valeat sibi aliquam occasionem calumpniandi assumere. (Bibl. nat. cop. 19-230; B. o. 310, CCCVIII.) (Au dos:) Precarie. Agnes. in Lasiaco, pago Matisconense. 2743. 1020, environ. CHARTA QUA ADUINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CLAINVILLAREM. In nomine Verbi incarnati. Notum sit fidelibus cunctis, quod ego Aduinus, reminiscens enormitatem meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de mea ereditate, pro redencione anime patris mei et matris mee, mee eciam anime, et filiorum meorum et omnium parentum meorum, {767}in villa que vulgo vocatur Clainvillarem, quicquid ibi habere videor, in campis et pratis, mansis et silvis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum; dono eo tenore, ut omni anno anniversarius agatur pro omnibus antecessoribus meis et misse solempniter celebrentur. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat, omnibusque maledictionibus subjaceat. S. Aduini, qui hanc donacionem fecit et firmare rogavit. Facta est autem hec donacio aput Portum, feria VI, die festivitatis sancti Maioli. (Bibl. nat. cop. 19-233; B. h. 522, DXXV.) (Au dos:) Carta Aduini militis, de hoc quod habet in villa Clainvillarem. 2744. 1020, environ. CHARTA QUA NOTUM EST KADALONUM VICECOMITEM UXOREMQUE EJUS AMELIAM ET FILIUM EORUM WILLELMUM DEDISSE ECCLESIĈ MOLGONENSI VILLAM QUĈ VOCATUR TRIONENSIS ET WILLELMUM HANC ECCLESIAM CLUNIACO TRADIDISSE. Antiquorum est consuetudo ut unusquisque homo de rebus suis quas in hoc mundo jure possidet, licentiam habeat faciendi quicquid voluerit; maxime tamen pro remedium anime sue, Deo et ejusdem ecclesie, fidelibusque Christo servientibus, ubique concedere et adjutorium impendere ipsi Deo bene placitum, et amabile esse cognoscimus. Quam ob causam ego Kadalonus, vicecomes, cum uxore mea Amelia, et filio nostro Willelmo, hoc consilium inter nos egimus pro remedium animarum nostrarum, ut ad locum Sancti Johannis qui vocatur Molgonensis, aliquid de alodum nostrum dare deberemus, quod et fecimus, videlicet unam villam que vocatur Trionensis, que est sita in {768}pago Pictaviense, in vicaria de Castro Metulense, conlibertos quoque et omnem progeniem eorum, cum omnem terram eorum, et quicquid ad supradictam terram pertinet. Insuper et silvam concedimus, et in aliam villam que vocatur Parinniacus unam cartam de terra Benaventi, et duos junctos de pratum tribuimus; in alteram quoque villam quĉ vocatur ad Cellula unam silvam et duos vivarios, simul et pratos qui illic sunt, Deo inspirante, ad locum supradictum damus. Post hec vero accidit nobis a bonis viris tale consilium propter stabilitatem loci, ut ipsum locum et omnia supra nominata Deo et Sancto Petro Cluniacensis in potestate et magisterio videlicet domni Odelini traderemus, quod et fecimus, tali tenore ut illic suos monachos stare precipiat quos ipse voluerit, et quantum viderit stare posse, nemini contradicente. Post mortem vero Kadalonis vicecomitis, venit domnus abba Odelinus in hanc terram, et locutus est cum Willelmo vicecomitem, qui in loco patris sui regnabat, ut si vellet locum supradictum in dominatione ejus esse, cartam fieri debere dixit. Quod ego Willelmus audiens, libenti animo cuncta complevi, eique hanc cartulam fieri rogavi, et ei tradidi omnia sicut supradictum ac recitatum est. Si quis vero extiterit, nos ipsi aut aliquis superveniens, qui hanc donationem calumniari presumpserit, duo milia solidos componat, et nichil prevaleat, et insuper iram Dei omnipotentis incurrat, sanctorumque consortium careat, et cum Juda traditore, simulque cum Dathan et Abiron in inferno demersus jaceat, particepsque demoniorum perhenniter maneat. Et ut hec carta firma permaneat, ego ipse eam propriis manibus firmavi, et domno Willelmo comiti, et ab aliis bonis viris firmandam porrexi, ut discant presentes et futuri quod pro Domino hoc fecimus, quod non contradicere sed affirmare omnis homo debet. S. Willelmi comitis. S. Willelmi, filium supradicti comitis. S. Odoni, fratris ejus. S. Agnetis comitisse. S. Hysimberti episcopi. S. Isloni episcopi. S. Arnaldi episcopi. S. Rohoni episcopi. S. Arnaldi. {769}S. Joscelini. S. Ademari. S. Josberti prepositi. S. Bernardi. S. Ramnulfi. S. Isdraheli. S. Berardi. S. Rainaldi. (Bibl. nat. cop. 20-133; B. o. 5.) (Au dos:) De ecclesia de Molgon. 2745. 1020, environ, juin. CHARTA QUA GERALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO ANIMABUS UXORIS SUĈ WANDALMODIS ET FILII EORUM ARMANNI, EPISCOPI VIVARIENSIS, ECCLESIAM IN VILLA MEISSANO. Notum sit omnibus hominibus, quia transit mundus et concupiscentia ejus, et nos omnes sicut fĉnum aruimus, quare crescimus nascendo, decrescimus moriendo. Qui autem voluntatem Domini fecerit, in eterna felicitate sine fine gaudebit. Igitur ego, in Dei nomine, Geraldus, integra mente et spontanea voluntate pertractans causas humanĉ fragilitatis, expecto diem mortis in beata resurrectione spem habens salutis. Quamobrem, pro ĉterna retributione vel pro peccatorum meorum remissione, et pro anima conjugis meĉ et filii mei episcopi, nomine Armanni, ut Deus nobis sit propitius, dono ad sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniense monasterium, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, ĉcclesiam Beati Johannis, quĉ est sita in pago Vivariensi, in villa Meissano, cum ejus presbiteratu et cum alodio quod ad ipsum altare pertinet, et decimas et primitias, in tali modo ut, dum uxor mea et filius meus Armannus episcopus vixerint, unam medietatem teneant, et alia sit in presenti monachis libera, et post discessum illorum totum ad integrum ad sanctos apostolos revertatur, nemine contradicente; et si est de alodio Sancti Vincentii de Vivariensi, quod aliqui dicunt, episcopatu, accipiant ipsi monachi aliam {770}ĉcclesiam de Sancto Vincentio, quĉ est in villa Artenica. Sane si quis episcopus, aut ulla crudelis potestas, contra cartam istam aliquid tortitudinis agere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set iram Dei omnipotentis et Sanctĉ Mariĉ omniumque sanctorum incurrat, et nostra donatio firma stabilisque permaneat. Actum mense junio, regnante Rodulfo rege. S. Geraldi et uxoris ejus Wandalmodis et filii eorum Armanni episcopi, qui firmaverunt, et firmare rogaverunt. S. Bencelini. S. Riberti. (B. o. 659, DCLV.) ?? 2746. 1020-1031. CHARTA QUA WALTERIUS, VESONTIENSIS ARCHIEPISCOPUS, CONCEDIT MONASTERIO CLUNIACENSI DECIMAS ECCLESIĈ PORTUENSIS. Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo quis dubitet, et cetera. Ego Walterius, archiepiscopus Vesonciensis, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, tam episcopis quam archidiaconibus, ac reliquis hujus ĉcclesiĉ prelatis, quia Cluniensis cĉnobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam in quantum possumus solaciari congruum ducimus, ut ipsorum bonis operibus, Deo largiente, participemur. Plane monachi jam dicti loci supplices adeuntes nostram seniorumque nostrorum canonicorum presentiam humiliter poposcerunt ĉcclesiastica auctoritate per notationem litterarum concedi sibi altare de ĉcclesia quĉ sita est in villa {771}Portensi, et dedicata in veneratione sancti Stephani. Quorum precibus libenti animo prebentes assensum, ut eorum nos et successores nostri participes simus bonorum operum, concedimus eis predictum altare cum decimis et ceteris obsequiis ad ĉcclesiam pertinentibus, salvo censu eulogiarum atque paratarum, qui suo tempore reddendus est. Sit autem hec litteralis concessio pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti, vel illorum vel nostri, communiter participentur bonis actibus quos per Dei gratiam gesserimus. Testes Manegaldus decanus, Rotbertus abbas, Umbertus, Botzo, Albricus, Oddo archidiaconus, Ornadus, Durannus, Vuitbertus, Umbertus, Ugo, Richardus, Vuarnerius. Regnante Rodulfo rege. (B. o. 41, XL.) ?? 2747. 1021 (?), 22 février. CHARTA QUA BOSO ET UXOR EJUS AALBURGIS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CAMPUM IN INSULA INTER BULBRIUM ET CARUSIUM. Redemptor noster, Dei filius, Dominus Jesus Christus, cernens humanum genus secularibus accionibus implicatum, tale quoddam ei dedit preceptum quatinus resipisceret de diabolico jugo, aut aliquando ad suum auctorem interiorem elevaret obtutum: ĞFacite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut ipsi recipiant vos in ĉternis mansionibus, cum vobis presens defecerit seculumğ. Quapropter ego Boso et uxor mea Aalburgis, pro animarum nostrarum remedio, donamus Sancto Petro et loco Cluniacensi aliquid de nostra hereditate, quem est sita in pago Viennensi, in Insula inter Bulbrio et Carusio, hoc est unum campum qui terminat a mane et a medio die et a cercio terra Sancti Petri, a sero Siebodi; in alio loco campum alium, qui terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Facio autem [hanc donationem] tali conventu, ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi ex predictis rebus quicquid facere voluerint. S. Bosonis et uxoris ejus Aalburgis. {772}S. Widonis, Constancii, Bosonis, Silvestri, Andreĉ. Data die mercurii, mense febroario, VIII kal. marcii, anno ab incarnatione Domini millesimo primo. Regnante Rodulfo rege. Rainoardus, levita, scripsit. (A. b. 119.) ?? 2748. 1021, 20 mars. CHARTA QUA ASCHERICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA LORNAN. Compaciens omnipotens Deus hominibus mortalibus, ut faciant sibi amicos de Mammona iniquitatis, ut cum eis presens defecerit vita, ipsi recipiant illos in perpetuĉ beatitudinis gloria, precipit eis. Quapropter ego Aschericus dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quĉ est sita in pago Matisconensi, in villa vocabulo Lornan, hoc est tercium de uno clauso situm in predicta villa; in tali conventu, ut quamdiu vixero teneam et possideam. Post discessum vero meum, quicquid monachi voluerint facere faciant, et post meum exitum de hoc seculo, me ut decet sepeliant. In vestitura quoque hujus donationis, omni anno quatuor sextarios de vino persolvam. S. Ascherici, qui hanc donationem fecit. S. Gisleberti, Letaldi, Girardi, Alberici. Actum publice apud Cluniacum, XII kalendas aprilis, feria III, indictione IIII, regnante Rotberto rege. (B. o. 126, CXXIIII.) ?? 2749. 1021, 21 mai. CHARTA QUA FRODMUNDUS ET UXOR EJUS GEYLA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM HEREDITATIS SUĈ IN VILLIS VIRIACO ET NAONNA. Quamdiu omnipotens Deus permittit unumquemque hominem in {773}erumpnose hujus vitĉ peregrinatione degere, dumque dies salutis ac tempus acceptabile illi dignatur largire, summopere debet absque ulla dilacione elaborare ut de ista terrena commoditate mereatur vitĉ ĉternĉ fructum adquirere faciatque, Domino jubente, amicos sibi de iniquo Mammona, ut cum ei presens defecerit vita, ipsi recipiant illum in perpetuĉ beatitudinis gloria. Quantum enim ĉlemosinarum prosit exibitio, ipse conditor rerum insinuat dicens in Euvangelio: ĞThesaurisate autem vobis thesauros in cĉlo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, et ubi non effodiunt fures, nec furantur.ğ Quapropter ego, in Dei nomine, Frodmundus et uxor mea, nomine Geyla, necnon et filii nostri, ex quibus unus vocatur Frodmundus, alter vero Rainaldus, donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi magis prodesse quam preesse videtur domnus hac reverentissimus abbas Odilo, aliquam partem ex nostra hereditate, pro remedio animarum nostrarum, seu parentorum omniumque fidelium nostrorum. Est autem sita ipsa hereditas in regno Burgundiĉ, in ĉpiscopatu Lugdunensi, in villis quĉ nuncupantur una Viriaco, altera Naonna: omnia vero que ibi visi sumus habere, terris, campis cultis et incultis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, servis, ancillis, et franchisiis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum donamus Cluniacensi loco; quatinus abitatores ipsius loci tres solidos reddentes Sancto Amori omni anno in censum pro tribus mansis qui infra hujus donationis terminaciones sunt, teneant hĉc omnia omni tempore absque ullius contradictione, et quicquid voluerint faciant, tantum ut nulli in beneficium tradant, sed in dominicatu teneant. Si quis autem huic nostrĉ donacioni contrariare presumpserit, aut aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram et maledictionem Dei omnipotentis incurrat, ac nisi cito resipuerit, penas ĉternas cum eis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobisğ, luat; ipse vero coactus in fisco puplico auri libras denas persolvat. S. Frodmundi et uxoris ejus Geyle, qui hanc donacionem fecerunt firmarique {774}rogaverunt. S. Frodmundi, filii eorum. S. Rainaldi, alteri filii eorum. S. Rainaldi presbiteri. S. Frodmundi. S. Ildradi. S. Wichardi. S. Rodberti. S. Attonis. S. Gauffredi. S. Uberti. S. Waloni. S. Bernardi. S. Desiderii. S. Ildradi presbiteri. S. Aremberti alii presbiteri. S. Rotberti alii. S. Amaldrici. Actum pupplice, apud Cluniacum monasterium, regnante Rodberto rege anno tricesimo quarto, indictione IIIIta, XIIş kalendas junii. Rainoardus lĉvita, ad vicem cancellarii, scripsit. (Bibl. nat. fonds latin 17715, nş 47; B. o. 247, CCXLV.) (Au dos:) Karta Frodmundi et uxoris ejus Geyle, in episcopatu Lugdunensi, in his villis quĉ nuncupantur una Viriaco, altera Nahonna. 2750. 1021, 22 juin. CHARTA QUA ARIVUARDUS ET UXOR EJUS ADELEIDA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM ET VINEAM IN VILLA CONFLANS. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Arivuardus et uxor mea Adeleida, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quĉ sunt sitĉ in pago Matisconense, in villa quĉ dicitur Conflans, scilicet vineam unam, pro remedio animarum nostrarum; quĉ habet in longum perticas XI et pedem et dimidium, in latum perticas VIIII et pedes V et dimidium: eo tamen tenore, ut quamdiu vixerimus usum et fructum habeamus, et in vestitura omni anno V sextarios vini persolvamus. Post nostrum autem discessum, ad jam dictum locum perveniat. Terminatur autem de uno latere de ipsa consortia, de alio terra Stephani, a sero Teobranni, a cirtio Vuarnerii. Qui autem calumpniare voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis. S. Arivuardi et uxoris ejus Adeleidĉ, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Teobranni. S. Eldini. S. Giraldi. S. Otgerii. S. Rotberti. Actum in villa Conflans, die jovis, X kalendas julii, regnante Rotberto rege anno XXX. (B. o. 589, DLXXXV.) ?? {775}2751. 1021. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SILVAM VOCABULO ANGUSTAM. Previdens redemptor noster Christus Jesus homines mortales casibus mundialibus obvolutos, hoc salutis remedium illis concessit, ut peccata sua dum adhuc vacat et in hoc corpore degunt redimentes, ĉterna sibi premia adquirere possint. Quapropter ego, in Dei nomine, Bernardus, pro anime mee remedio, dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad loco Cluniaco, aliquid de mea hereditate, que sita jacet in pago Matisconense, hoc est unam silvam vocabulo Angustam, partem meam quam ego ibi abeo: in tali conventu, ut ab hodierna die de ipsa hereditate medietatem monahi teneant et possideant; post discessum vero meum, totam ad integrum teneant et possideant. Terminat autem ipsa hereditas a mane de ipsa ereditate, a medio die similiter, a cercio similiter de ipsa ereditate, a sero terra francorum. S. Bernardi, qui hanc donacionem facit. S. Ottoni comitis. S. Stephani militis. S. Hugoni. S. Gisleberti. S. Bernardi. S. Oddoni. Actum publice apud Cluniaco, regnante Rotberto rege anno XXXIIII, indictione quarta, anno ab incarnatione Domini millesimo vicesimo primo. Rainoardus levita ad vicem cancellarii scripsit. S. Narduino. S. Sivuardi. S. Ayĉ. S. Narduini. (Bibl. nat. cop. 20-1; B. o. 385, CCCLXXXII.) (Au dos:) Bernardi, de Silva Angusta. {776}2752. 1021, 24 octobre, à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA AINALDUS ET UXOR EJUS ALGARDIS DANT BEATĈ MARIĈ BELLOMONTENSI DUAS RASCIAS VINEĈ IN SEVOIO. In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles sancte Dei ĉcclesiĉ, quod ego Ainaldus et uxor mea Algardis, donamus aliquid de res nostras ad locum cui vocabulum est Bellomonte, et est constructus in honore beate Mariĉ: hoc sunt duas raxas de vinea que sunt site in pago Cabilonense, in Sevoio vocat, et in tali tenore donamus ad jam dictum locum, quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et pro remedium anime nostre et sepulture nostre donamus ad supradictum locum et omni anno in vestitura sextarios sex de vino persolvamus, et post discessum nostrum ad locum perveniat. Terminat autem ipsa vinea de uno latus de ipsa hereditate, et de alio latus terra Sancte Mariĉ, et de uno fronte aqua currente, et de alio fronte via publica. Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit, non evindicet, sed coactus judiciaria potestate auri libras duas conponat. Acta autem hĉc carta in atrio Sancte Mariĉ. Signum Ainaldi et uxori sue Algardis, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Girardi. S. Bernardi. S. Grimaldi. S. Odoni. S. Arenberti. S. Vuichelmi. S. Ermenardi. Data per manum Sigbaldi monachi, anno XXVI regnante Rodberto rege. (Bibl. nat. cop. 20-5; B. o. 523, DXX.) (Au dos:) Carta Ainaldi, in tempore Odoni monachi. 2753. 1021, 24 octobre à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA WALTERIUS ET MATER EJUS OSANNA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA CARSINIATIS. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi in honore beatorum apostolorum {777}Petri et Pauli dicato, ego, in Dei nomine, Walterius ac mater mea Osanna, pro redemptione animarum nostrarum, donamus ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris: hoc est terram aradivam quam possidebamus in Carsiniatis villa, in loco ubi dicitur Nevra; et habet perticas in longum XII et semis, et in transversum decem. Et in alio loco, in eadem villa, alium campum habentem in longum perticas XX, et in transversum octo. Et item alium campum in loco qui vocatur Chileta, nostram partem. Hanc autem donationem facimus semper de presenti pro animabus nostris seu parentum nostrorum, necnon pro sepultura corporum nostrorum, ut omni tempore monachi Clunienses teneant sine ullo contradicente. S. Walterii ac matris ejus Osanne, qui fieri et firmare rogaverunt. S. filiorum Walterii, Martini et Bernardi. S. Mainfredi et Fulcherii fratrum. Actum publice Petronna, regnante Rodberto rege anno XXVI. (Bibl. nat. cop. 20-6.) (Au dos:) Carta Walteri in Carsiniaco. 2754. 1021, 24 octobre, à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA ODELINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS DOMANGA, AGIONA ET CANRIA. Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego in Dei nomine Odelinus, pro redemptione anime meĉ seu et corpusculi mei sepultura, dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis, hoc est vineam unam cum domo simul tenente in villa Domanga, in loco qui Vuarodium dicitur; et terminat a mane de ipsa hereditate, et a meridie via publica, a certio et a sero ab ipsa hereditate. Item in villa Agiona campum unum qui vocatur Cumba; terminat a mane de ipsa hereditate, et a meridie terra Sancti Andree, a certio terra Stephani militis, a sero via publica. Item in villa Canria, in loco qui vocatur Grandis Campus, campum unum {778}habentem in transversum perticas VII. Hanc donationem tali facio ratione, ut quamdiu vixero teneam et possideam; et post obitum meum monachi Clunienses teneant absque ullo contradicente, quesitum et inquirendum in omnibus locis. S. Otelmi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Actum publice Petronna, regnante Rodberto rege anno XXVI. (Bibl. nat. cop. 20-7; B. o. 381, CCCLXXVIII.) (Au dos:) Carta Odelini de Domanga. 2755. 1021, 24 octobre, à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA ERMENARDUS ET UXOR EJUS OSANNA DANT BEATĈ MARLĈ BELMONTENSI VINEAM IN VILLA RAVENOLAS. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis. Noverint cuncti fideles sanctĉ Dei ĉcclesiĉ, quod ego Ermenardus et uxor mea Osanna donamus aliquid de rebus nostris quas habemus in pago Cabilonense, in villa que dicitur Ravenolas, in Sevoio vocat; donamus etiam supradictas res ad locum qui dicitur Bellemontense, et est constructus in honore sanctĉ Mariĉ: hoc est vinea una cum jornale uno de campo. Donamus autem ad supradictum locum in tali tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et post nostrum discessum ad supradictum locum perveniat, et omni anno in vestitura dimidium modium vini persolvemus. Terminat autem supradicta vinea de ipsa hereditate, de alio latere terra Sanctĉ Mariĉ, de una fronte de ipsa hereditate, et de alia via puplica. Jornalis terrĉ terminat de uno latere de ipsa hereditate, de alio terra Sancti Valeriani, de una fronte aqua percurrente, de alia via puplica. Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit, non evindicet, sed coactus judicaria potestate, auri uncias III componat. S. Ermenardi et uxoris ejus Osannĉ. S. Richardi. S. Jozardi. S. Maioli, filii ejus. S. Arenberti. S. Rotberti. Data per manum Sigbaldi presbiteri, anno XXVI regnante Rotbert rege. (B. o. 342, CCCXL.) ?? {779}2756. 1021, 24 octobre, à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA WICHELMUS ET UXOR EJUS RICHELDIS DANT ECCLESIĈ BEATĈ MARIĈ BELMONTENSIS VINEAM IN FINE SEVOIO. Redemptor humani generis previdens fragilitatem hominum, per semet ipsum ammonere ac protestare dignatus est, dicens: ĞDate elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.ğ Iccirco ego, in Dei nomine, Wichelmus et uxor mea Richildis donamus aliquid de rebus nostrĉ proprietatis jure nostro, quĉ sunt sitĉ in comitatu Cabilonense, in fine Sevoio, ad locum qui dicitur Bellemontensis, qui est constructus in honore beatĉ Mariĉ. Est autem vinea una raxa et dimidia, quĉ adjacet Sancti Ambrosii, in Sevoio vocatur. Donamus autem ad jam dictum locum taliter, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, in tali tenore, ut omni anno IIII sextarios vini in vestitura persolvamus; et post nostrum discessum, ad supradictum locum perveniat. Terminat autem supradicta vinea de uno latere de ipsa hereditate, et de alio latere terra Sanctĉ Mariĉ, et de una fronte de ipsa hereditate, et de alia fronte via puplica. Si quis autem hanc donationem contradice (sic) voluerit, non evindicet, sed coactus judicaria potestate, auri libram unam componat. Acta est autem hĉc carta in atrio Sanctĉ Mariĉ Bellemontensis. S. Wichelmi et uxoris ejus Richeldis, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Aremberti. S. Arnaldi. S. Bernuisi. S. Ermenardi. S. Rotberti. S. Uldrici. S. Obberti. Data per manus Sigbaldi presbiteri, anno XXVI regnante Rotberto rege. (B. o. 350, CCCXLVII.) ?? 2757. 1021, 24 octobre, à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA RICHARDUS ET UXOR EJUS JOSBERGA DANT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS RASCIAM VINEĈ IN CLAUSO QUI VOCATUR MERLO. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Richardus et uxor mea Josberga {780}donamus aliquid de rebus nostris ad locum qui vocatur Bellomonte, qui est constructus in honore beatĉ Mariĉ, hoc est raxa una de vinea, quĉ sita est in pago Cabilonense; jacet autem in clausum qui vocatur Merlo. Donamus autem ad supradictum locum, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et post nostrum discessum, ad locum jam dictum perveniat. Terminatur autem ipsa vinea de uno latere de ipsa hereditate, de alio terra Emilini, de una fronte terra Sanctĉ Mariĉ, de alia terra Undradi. S. Richardi, qui fieri jussit et firmare rogavit. S. Contardi. S. Achini. S. Undradi. Data per manum Sigbaldi, anno XXVI Rotberti regis. (B. o. 368, CCCLXV.) ?? 2758. 1021, 24 octobre, à 1022, 23 octobre. CHARTA QUA AREMBERTUS ET FRATER EJUS ROBERTUS DANT SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSI CURTILUM IN SEVOIO. In nomine sanctĉ et individue Trinitatis. Ego Arembertus et frater meus Rotbertus donamus aliquid de rebus nostris Domino Deo et Sanctĉ Mariĉ Bellomontensi, pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et post nostrum discessum ad supradictum locum perveniant. Hoc est unum curtile in pago Cabilonense, in villa quĉ dicitur Sancti Anbrosii, in Sevoio vocatur; et omni anno in vestitura quatuor sextarios de vino persolvamus. Terminatur autem de uno latere de ipsa hereditate, de alio terra Bosonis, de una fronte terra Arnulfi, et de alia via publica. Donamus etiam ad supradictum locum, pro sepultura matris nostrĉ, de campo jornales duos; ut faciant ab hodierna die quĉcumque facere voluerint. Terminantur autem ipsi jornales de ambobus lateribus de ipsa hereditate, de una fronte silva, et de alia via publica. Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit, non evindicet; sed coactus judiciaria potestate, auri uncias III persolvat. S. Arenberti et fratris ejus Rotberti, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Arenberti. S. Gislardi. S. Richardi. {781}S. Jodzardi. Data per manus Sigbaldi monachi, anno XXVI Rotberti regis. (B. o. 729, DCCXXV.) ?? 2759. 1022, janvier. CHARTA QUA DURANNUS, CONSENTIENTIBUS FILIIS SUIS, DAT ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ BELMONTENSIS DUAS RASCIAS VINEĈ IN VILLA SANCTI AMBROSII. Omnibus fidelibus notum sit, quod ego Durannus, reminiscens peccatorum meorum pondus, et audiens vocem Domini dicentis: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt vobisğ, dono Domino Deo et Sanctĉ Mariĉ ad locum Bellemontensem, aliquid de rebus meis quas habeo in comitatu Cabilonense, in villa quĉ dicitur Sancti Ambrosii, scilicet raxas duas de vinea, pro remedio animĉ meĉ et in locum sepulturĉ; et faciant habitatores loci illius ab hodierna die et deinceps quicquid facere voluerint, nemine contradicente. Quĉ autem vinea terminatur de uno latere de ipsa hereditate, et de alio terra Uldrici, de una fronte terra Odonis, et de alia terra Gontranni. Si quis contradicere voluerit, non evindicet quod repetit; sed coactus judiciaria potestate, auri libram unam componat. Actum in atrio Sanctĉ Mariĉ. S. Duranni, qui fecit et ipse firmavit. S. Armonis, filii ejus. S. Wiberti, filii ejus. S. Arenberti. Data per manus Sigbaldi, mense januarii, die sabbati, regnante Rotberto rege anno XXVI. (B. o. 633, DCXXVIIII.) ?? 2760. 1022, 18 mai. CHARTA QUA GERTRUDIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS CURTE FRANCIONUM ET ALTA CURTE. Conditor et redemptor humani generis, Dominus Jesus Christus, salutem fidelium suorum invenire desiderans, per semed ipsum proloqui dignatus est, dicens: ĞDate elemosinam et omnia munda sunt {782}vobis.ğ Quocirca notum sit omnibus fidelibus presentibus atque futuris, quod ego Gertrudis dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus, quasdam res quĉ mihi eveniunt jure hĉreditario; et sunt site in pago Matisconense, in villa quĉ vocatur Curtis Francionum, omnia quĉcumque in eadem villa habere videor, vel quanta ad ipsam hereditatem videntur pertinere, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, viridiariis, aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, universa ad jam dictum locum trado perpetualiter possidenda, simulque servos et ancillas cum omni hereditate eorum et infantibus suis, omnesque franchisias quĉ pertinere videntur ad supradictam hĉreditatem. De hac autem ipsa hereditate duos mansos mihi retineo in quibus degunt hii duo homines: Martinus, cognomento S[ur]dus et Constantinus, cum omnibus usuariis suis. Dono ĉtiam in alio loco, in villa quĉ dicitur Alta Curtis, unum mansum et unum servum ibidem [manen]tem, nomine Ebrardum, cum uxore et liberis suis omnemque hereditatem ipsorum: omnia quoque quĉ ad supradictum mansum videntur aspicere, scilicet campos, vineas, pratos, silvas, aquas aquarumque decursus, totum ad integrum usque ad inquirendum. Hanc autem donationem facio pro redemptione animĉ patris mei Arlei et matris mĉĉ Ingeltrudis, quĉ mihi hĉc jure materno dereliquid, seniorumque meorum Willelmi et Bernardi, simul etiam et pro remedio animĉ meĉ et in locum sepulturĉ. In hac autem elemosina sit pars et societas omnibus propinquis meis vivis et defunctis. Si quis vero hanc cartam a me libenter factam aliquis persona scindere aut calumpniare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurret, sitque pars ejus cum Pilato et Herode et cum Juda, traditore Domini; {783}et cui litem intulit auri quinquaginta libras persolvat. Et hec carta deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Gertrudis, qui firmare et fieri rogavit. S. Vuigoni et Rodberti, filiorum ejus. S. Gauzleni episcopi. S. Wigoni vicecomitis. S. Udulrici. S. Rodlanni. S. Arloeni. S. Ildini. S. Arulfi. S. Bernardi. S. Vuicardi. S. Gilini. S. Vuicardi. S. Rannulfi canonici. S. Willelmi de Oblado. Actum Cluniaco publicĉ, per manus Giraldi levitĉ, regnante Rodberto rege Francorum, anno XXXVIş, die veneris, luna XIIIa, XV kalendas junii. (Bibl. nat. or. 87-1ş; cop. 20-16; B. o. 131, CXXVIIII.) (Au dos:) Carta Gertrudis in Curte Francionum, in pago Matisconense. 2761. 1022 (après le 18 mai). CHARTA QUA AREMBURGIS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA CURT FRANCIONUM ET DONATIONEM PRĈCEDENTEM MATRIS SUĈ GERTRUDIS CONFIRMAT. Cunctis fidelibus liquido pateat, quod ego Aremburgis dono Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum unum mansum in villa Curt Francionum. Est autem mansus Martini Surdi cum omnibus appendiciis suis, et cum capella ad ipsum mansum aspiciente, in honore sancti Germani dicata; firmo etiam totam illam donationem quam mater mea Gertrudis jam ante fecerat Sancto Petro. (Bibl. nat. or. 87-2ş, cop. 20-16 et 17; B. o. 132, CXXX.) ?? 2762. 1022, juin (?). CHARTA PERMUTATIONIS TERRARUM IN VILLIS CARNIACO ET MOLONACO INTER MONASTERIUM CLUNIACENSE ET SALOMONEM HEBRĈUM. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ĉcclesie, qualiter monachi {784}de Cluniaco in quo domnus Odilo abbas preesse videtur, scamnium fecerint de quadam vinea et unum pratum et unam rasiam, cum quodam hebreo, nomine Salomon. Est autem ipsa vinea quam jam dicti monachi et pratus et rasia in villa Carniaco, in agro Salorniaco, in pago Matiscono. Terminat autem vinea a medio die via publica et a sero via publica, aquilona terra Sancti Vincenti et Sancto Petro de Matiscono, a mane de ipsa hereditate. Terminat autem pratus de duabus partibus terra Sancti Petri de Matiscono, de ipsa hereditate a sero, a medio die terra Sancti Quintini, et faciat ab hodierno die quicquid facere voluerit aut vendere aut dare. Dat autem supradictus hebreus ad jam dictos monachos quicquid habet in villa Molonaco, in agro Fusciaco, videlicet unam vineam qui est sita in pago Matiscono, totum ad integrum, ut faciant ab hodierno die quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente; et terminat a medio die terra Sancti Vincenti, a sero via publica, a certio terra Sancti Petri et via publica. (Bibl. nat. lat. nouv. acq. 2154, nş 87; cop. 40-158; B. o. 657, DCLIII, et 741, DCCXXXVII.) (Au dos:) Scamnum cum hebreo Salomone in villa Carniaco. 2763. 1022, juin. CHARTA QUA GIRARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM CUM SERVO IN VILLA POSOLIAS ET VINEAM IN VILLA BUFFERIAS. Auctoritas ĉcclesiastica a majoribus nostris extat instituta, ut si quis de rebus suis Deo sive alicui sancto pro elemosina dare voluerit, per litterarum testamentum notum faciat posteris. Unde ego Girardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, {785}pro remedio anime meĉ, unum mansum qui est situs in pago Augustodunense, in villa Posolias, et unum servum, nomine Bosonem, cum uxore sua et infantibus suis, qui in ipso manso habitant, et omnibus que ad ipsum mansum pertinent, campis scilicet et pratis. Et tali conditione, ut quamdiu in presenti infirmitate vixero, teneam tres partes memorati mansi in mea dictione, et quarta pars in vestitura ad presens ad Sanctum Petrum perveniat. Dono etiam in villa Bufferias unam vineam que terminat a mane via publica, a media die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri, a certio terra Sancti Johannis. Et si mortuus fuero inter Ligerim et Sagonam, ipsi monachi provideant qualiter apportatus sim usque Cluniacum. Et ut firmius permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Girardi, qui fieri firmarique rogavit. S. Loce, uxoris sue. S. Arlebaldi. S. Bernardi. S. Raculfi. S. Ugonis. S. iterum Bernardi. S. Alberici. Actum Materias publice, in mense junio, die sabbati, regnante Rodberto rege anno vicesimo sexto. (Bibl. nat. cop. 20-18; B. o. 360, CCCLVII.) ?? 2764. 1022, juin (?). CHARTA QUA NOTUM EST ODILONEM, ABBATEM CLUNIACENSEM, TERRAM IN VILLA PRISIACO CUIDAM FIDELI SUO WARNOLDO ET UXORI EJUS ELDIARDI ET FILIĈ EORUM TEDZANĈ AD MEDIUM PLANTUM CONCESSISSE. In nomine regis eterni, sciant cuncti filii ecclesie, qualiter monachi de Cluniaco, in quo domnus Odilo abbas preesse videtur, dederint cuidam fideli suo Vuarnolt et uxori ejus Eldeiart et filie illorum Tetdzana, {786}quandam terram ad medium plantum que sita est in pago Matiscono, in villa Prisciaco, in agro Fuisciaco; in tali autem tenore dant eis terram ad medium plantum, ut quamdiu vixerint teneant et possideant, et quartam partem ad usus fratrum persolvant, et post decessum illorum ad supradictum locum revertatur. Habet autem ipsa terra in longitudine XVIII perticas, in uno fronte XVII et in alio fronte XVII; et de una parte terra Sancti Petri, de alia parte via publica, et de alia parte terra francorum et de alia parte similiter terra francorum. Ego frater Vuarnerius monachus scripsi, in mense junio, in die martis, Rodberto rege anno XXVIII, epacta XV. (Bibl. nat. cop. 20-91; B. o. 450, CCCCXLVII.) (Au dos:) Precaria Warnaldi in Prisciaco ad medium plantum. 2765. 1022 (avant le 20 octobre). CHARTA QUA ADEMARUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM IN VILLA QUĈ VOCATUR TESTORIUS, IN AICE SUBDIONENSE. Creator omnium rerum, salus et vita ominum, previdens genus humanum multociens caduca et infima querere quam sublimia quĉque et salubria appetere, gratuito suo munere humane infirmitati dignatus est consulere, ut unusquisque ex rebus sibi concessis in presenti amicos studeat adquirere, a quibus in ĉterna abitacula recipiatur cum ceperit deficere. Quamobrem, in nomine sanctĉ et individue Trinitatis potenter cuncta regentis ac disponentis, notum sit fidelibus cunctis tam presentibus quam secuturis, quod ego Ademarus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad famosissimum cenobium Cluniacum, ubi preest domnus Odilo abba, cum multitudine fratrum inibi Deo militancium, aliquid de hereditate mea, hec est eclesia quĉ nuncupatur Testorius, quĉ sita est in aice Subdionense, cum decimis, primiciis, sepulturis, perpetualiter eandem eclesiam possidendam {787}trado Deo et jam dictis ejus apostolis. Dono etiam unum mansum in eadem parrechia, quem modo Bertrannus et Albuinus excolunt; ob anc ergo causam istam donacionem facio, ut predicta eclesia decentissime construatur, et anima mea vel anime omnium fidelium meorum in ĉterna beatitudine a Domino recipiantur. Si quis vero hanc donacionem calumniare temptaverit, iram incurrat almi clavigeri Petri et omnium sanctorum Dei, vel quod majus est, Domini nostri Jhesu Christi. S. Ademari, qui hanc donacionem fecit et firmare rogavit. S. Eldeberti vicecomitis. S. Rotbaldi cognomento Bonuspar. S. Petroni clerici. S. Arberti. S. Isarni. Data per manus Iterii levite et monachi, anno ab incarnacione Domini millesimo XXmo IIş, regnante Rodulfo rege anno XXş VIII. S. filiorum Ademari, Vuillelmi, Stephani abbatis, Widonis, Pontii, Armanni. (Bibl. nat. or. 88; cop. 20-23, extraits; B. o. 52, L.) (Au dos:) Carta Ademari abbatis. Ademarii abbati, de ecclesia in villa quĉ nuncupantur Testorius. 2766. 1022, novembre. CHARTA QUA CONSTANCIUS VENDIT ARLEBALDO ET UXORI EJUS BRISMODI CAMPUM IN VILLA CALMILLIACO. Domino fratribus Allebaldi et uxor sua Brismodi. Ego Costancius proterea vendimus vobis de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Calmilliaco, oc est campo; terminat a mane Arolfo, a medium die via publica, a sero Ximdrado, a cercio Opberto. Infra istas terminaciones totum ad integrum vendimus, tradimus, et accepimus precium valente solidos III, et faciatis quiquid facere voluerit, et si ullus omo contradicere voluerit, aurea uncia III conponat; firma stabili permaneat, adtribulacione subnixa. Actum Macilis publice. S. Costancius, qui fierit et firmare rogavit. S. Aberico. {788}S. Franco. S. Ranolfo levita. S. Costabulo. S. Costancia, ejus uxor. Data per manum Bernadi, sub die veneris, mensis november, annos XXVII regnante Roberto rege. (Bibl. nat. cop. 20-21.) ?? 2767. 1022. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS MARENGIS, AMANZIACO ET VALLIS. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles Christi, tam presentes quam secuturi, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo domnus Odilo abba preesse videtur, quasdam res que sunt site in pago Ostidunensi, in villa quĉ nominatur Marengis, unum curtilum cum vinea et mansione, et quicquid in ipsa villa evenit mihi hereditario jure. Dono etiam in pago Augustidunensi, in villa Amanziaco, et in villa Vallis, de ipsa terra quam mater mea Alexandra se vivente possidet, post discessum ejus quantum evenit mihi ex ipsa hereditate, ut predicti loci seniores teneant et possideant, et quicquid voluerint faciant ab odierno die et deinceps. Si quis vero hanc nostram donacionem calumniare voluerit vel presumserit, quinque libras componat auri et, quod majus est, iram incurrat omnipotentis Dei, nisi ad emendacionem quantotius venerit. Hec vero donacio nostra semper firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bernardi, qui hanc donacionem fecit et firmare rogavit. S. Hugonis, fratris ejus. S. Gausfredi, fratris ejus. S. Rodberti. S. Dominici. Data per manus Iterii levite, anno millesimo XXIIş, regnante Rotberto rege anno XXXmo VIş. (Bibl. nat. or. 86; cop. 20-25, extraits; B. o. 164, CLXII.) (Au dos:) Bernardi in Marengis et in Manziaco et Vallis. {789}2768. 1022. CHARTA QUA ADALGARDIS ET FILIUS EJUS ARNULFUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA NOGLAS, ETC. Omnibus integritatem fidei servantibus, divina pietate consultum esse novimus, ut unusquisque ex concessis sibi rebus in presenti amicos studeat adquirere, a quibus in ĉterna habitacula recipiatur cum ceperit deficere. Quamobrem notum sit cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Adalgardis femina et filius meus Arnulfus, pro redemcione animarum nostrarum et animam filii mei Gauceranni, donamus aliquid de hereditate nostra Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, cum multitudine monachorum inibi Deo servientium. Est vero ipsa hereditas sita in pago Matisconense, in villa que dicitur Noglas: hoc sunt duo curtili. Et terminat hunus ex tribus partibus de ipsa hereditate, et ex quarta terra Rotberti. Alius vero habet terminaciones de duobus partibus vias publicas et ex duabus de ipsa hereditate. Dono etiam in ipsa villa quandam vineam que cognominatur Rotunda ad Peredum; et in alio loco tres pausas de terra arabili, et in alio loco duas pausas. In tali vero conveniencia istam donacionem facio, ut quamdiu vixero teneam et possideam; et homni anno unum modium vini persolvam. Post discessum vero meum, cum omni integritate ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis vero hanc donacionem calumniare temptaverit, iram incurrat omnipotentis Dei; et hec cartula firma et stabilis permaneat quandiu seculum duraverit. S. Adalgardis, qui hanc donacionem fecit et hanc cartulam fieri et firmare rogavit. S. Arnulfi, filii sui. S. Landrade, sororis ejus. S. Walgerii. S. Arnardi. S. Rotardi. Data per manus Iterii levite anno M. XXII, Rotberto rege regnante anno XXXVI. (Bibl. nat. cop. 20-22; B. o. 93, XCI.) (Au dos:) Carta Adalgardis et filii ejus Arnulfi in Noglas. {790}2769. 1022, environ. CHARTA QUA BERNARDUS ET FRATRES EJUS DANT MONASTERIO CLUNIACENSI BOSCUM, CAMPUM ET PRATUM IN VILLA SANCTI PONTII. In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit cunctis christianis fidelibus, tam presentibus quam etiam et futuris, quod ego Bernardus et fratres mei, pro animarum nostrarum remedio, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, de nostra hereditate que sita est in pago Matisconense, in villa Sancti Pontii: hoc est unum boscum et unum campum in vestitura ab hodierna die, ad integrum, ut faciant exinde quidquid facere voluerint habitatores Cluniensis monasterii. Donamus etiam ego et fratres mei unum pratum cum omni parte que nobis evenit de parte matris nostre, sine ullo calumpniatore; in tali conventu, ut quamdiu nos vixerimus teneamus. Post mortem vero nostram, donamus ita libere et absolute, ut nullus de filiis et filiabus nostris sive de heredibus, ibi aliquid requirat; sed in potestate seniorum Cluniacensium remaneat quodcumque habere videmur ab Avalone fluvio decurrente, totum {791}ex integro, adquisitum et ad inquirendum. S. Bernardi, qui hanc donationem fecit et testes firmare rogavit. S. Ottonis, comitis, qui hanc donationem laudavit atque firmavit, et pro hoc datur sibi unus caballus optimus. S. Gosfredi, filii sui. S. Tetberti. S. Duranni. S. Rainardi. S. Constantii. S. Duranni, filii ejus. S. Adalberti. S. Petroni. S. Onardi. Facimus autem istam donationem pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum, ut Deus omnipotens et nobis et ipsis partem donet et societatem in benefactis supradicti loci, taliter ut anime nostre a peccatis absolute gaudere mereantur in Sanctorum requiem. Si quis vero istam donationem a me et ab aliis supradictis testibus firmatam irritam facere voluerit, apud Deum omnipotentem a beatis apostolis Petro et Paulo accusatus, dampnationis sue ruinam in inferno mersus, nisi penituerit, experiatur. (Bibl. nat. cop. 20-3; B. o. 90, LXXXVIII.) (Au dos:) Carta Bernardi de Sancto Poncio. 2770. 1022, environ. CHARTA QUA BERNARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI SILVAS, CAMPOS ET PRATA ATQUE OMNIA QUĈ BONUSFILIUS ET VUALDEARDIS VISI SUNT HABUISSE IN VILLA SANCTI PONTII. In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate, pro remedio animĉ meĉ, et patris et matris meĉ, et omnium parentum meorum, in villa Sancti Pontii, videlicet silvas, campos, prata et omnia quĉ Bonusfilius et Vualdeardis ibi visi sunt habuisse, in eadem villa, totum ad integrum, quesitum ad inquirendum, ut ab hodierno die et deinceps faciant quicquid facere voluerint predicti loci monachi. Qui autem calumpniare voluerit, primum iram Dei omnipotentis incurrat, et si non emendaverit, cum Dathan et Abiron in infernum vivus descendat. S. Duranni. S. Bernardi, {792}patris ejus. S. Tetberti. S. Duranni. S. Rainardi. S. Bernardi. S. Raculfi. S. Rotgerii. S. Constabuli. S. Undradi. S. Bernardi. (A. m. 118, CXVIIII.) ?? 2771. 1022, 24 octobre, à 1023, 23 octobre. CHARTA QUA WALDEMARUS ET UXOR EJUS AGNES DANT MONASTERIO CLUNIACENSI ET CELLULĈ GANAGOBIENSI ECCLESIAM SANCTĈ MARIĈ DE BELLO JOCO, IN COMITATU VAPINCENSI, ETC. Redemptor animarum homo in Sion Christus Jesus in hunc mundum veniens pro humana tantum salute promittit sibi servientibus vite ĉterne premia et gloriam regni celestis in extremo examine se rediturum, dicens: ĞVenite benedicti patris mei, percipite ab origine mundi paratum vobis cum sanctis angelis regnum, quia quod fecistis uni de minoribus istis mihi quippe fecistisğ; impiis autem et peccatoribus non hec eadem, sed gehenne tormenta et penas pollicetur eternas, ita inquiens: ĞItĉ maledicti in ignem eternum, quod sine fine ardebit in secula seculorumğ. In hoc ergo bivio consistens, {793}ego, Dei gratia, Waldemarus, obtans justorum premia consequi et penas vitare baratri, angelicis cetibus conjungi, futurisque gaudiis admisceri, dono ipse et uxor mea, Agnes nomine, et filii nostri Arbertus et Hismido, ceterique filii nostri, ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie, que sita est in comitatu Guapiscense, in territorio castri quod apellatur Bellumjocum. Ipsam ecclesiam donamus cum decimis et primiciis, et cum omnibus rebus ad ipsam ecclesiam pertinentibus, et duos mansos cum omnibus sibi pertinentibus, quorum unum videtur tenere et laborare quidam Durantus nomine, alterum vero Baldricus vocabulo. Et in comitatu Diense, in territorium castelli quod nominantur Lunis, donamus medietatem de valle quam vulgo appellant Gargatas, et quantum in ipsa valle nos visi sumus habere. Donamus etiam unam alpem et quantum ad ipsam alpem pertinet; est autem ipsa alpis que vocatur Vallonus. Hec omnia suprascripta donamus, et ad possidendum perpetuum tradimus Sancto Petro apostolorum principi glorioso Cluniensis monasterii, ubi domnus abba Odilo preesse et multo magis prodesse, non solum ibi, sed cunctis in orbe verbo, opere et exemplo cernitur, et Beate Marie Canacopiensis suprataxati cœnobii cellule et ejusdem loci monachis ad regendum et ad edificandum perpetuo contradimus omnia et in omnibus, totum ex toto, ex integro ad integrum, et nihil nobis in his prefatis locis reservamus neque posteris nostris. (Bibl. nat. cop. 15-141; B. o. 61, LVIIII.) (Au dos:) Vualdemarus de Bellojoci in pago Vuapiense, et de deserto qui vocatur Gargatas, et unam alpem in territorio Lunis. 2772. 1022, 24 octobre, à 1023, 23 octobre. CHARTA QUA ALINARDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TRES VINEAS IN VILLA BRUELIAS. In Christi nomine. Noverint cuncti fideles longe lateque per mundum {794}universum diffusi atque in baptismatis regeneratione filii Dei adoptati, quod ego Alinardus cedo aliquid ex rebus mee proprietatis que mihi jure hereditario deveniunt, id est tres vineas que site sunt in villa que cognominatur Bruelias. Et terminat una ex his a mane et a medio die via plublica, a sero terra Constantii, a cercio currit aqua Medoggia. Alia vero a mane via publica, a medio die boscum Bulgarem, a cercio via pullica, a sero terra Constantii. Alia vero terminat a mane et a medio die terra Grimaldi, a sero terra Landradĉ, a cercio via publica. Dono autem hanc hereditatem Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas magis prodesse quam preesse videtur, ut ab hodierna die monachi predicti loci eam teneant et possideant, sine ullo contradicente. Quod si aliquis persona aliquam calumpniam facere disposuerit predicti loci habitatoribus, non vindicet quod petit, sed iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum ejus incurret, nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. Ut autem hec donacio firma permaneat, manu propria eam firmo aliisque firmandam trado. Signum Alinardi, qui hanc donacionem fecit. S. Tetardi. S. Richardi. S. Andreĉ. S. Letbaldi. S. Duranni. Facta est autem hec carta regnante Francorum rege domno Rodberto anno XXXVI. (Bibl. nat. cop. 20-34; B. o. 387, CCCLXXXIIII.) (Au dos:) Carta Alinardi in Bruialias. 2773. 1022, 24 octobre, à 1023, 23 octobre. CHARTA QUA OTGERIUS ET UXOR EJUS ETELA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI MANSUM IN VILLA LAMNIRIACO. In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti Christi caractere insigniti lavacroque sacri baptismatis emundati, quod ego Otgerius et {795}uxor Etela, pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, donamus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus proprietatis nostre, in tali scilicet tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, atque in vestitura omnibus annis duos sextarios vini monachis supradictum locum incolentibus reddamus, et post nostrum discessum ex integro Sancto Petro et ad locum supradictum deveniat: ita ut pro hac ipsa hereditate utrosque nos possideant. Est autem ipsa terra in comitatu Matisconensi, in villa Lamniriaco; et est unum mansum et quicquid ad ipsum respicit. Est autem a mane terra [Sancti] Petri, et a medio die Sancti Petri, et a sero via publica, et a cercio terra Sancti Martini. Si quis autem hanc donationem destruere voluerit, iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurret, nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. Et ut hec donatio firma permaneat, manibus propriis firmamus aliisque firmandam tradimus. S. Otgerii et uxoris sue Ethele, qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt et aliis firmandam tradiderunt. S. Ugonis. S. Alberici. S. Aymoni. S. Arnulfi. S. Constabuli. Facta est autem hec carta regnante Rodberto rege Francorum anno XXXVI. (Bibl. nat. cop. 20-60; B. o. 373, CCCLXX.) (Au dos:) Carta Otgerii in Lamniriaco. 2774. 1022, 24 octobre, à 1023, 23 octobre. CHARTA QUA ROTBERTUS (SIVE BERNARDUS) DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES IN VILLA VARENGIS. In nomine Verbi incarnati. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Rodbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, unum curtilum cum vinea et mansione; estque situm in pago Matisconensi, in villa Varengis. Et in alio loco, in ipsa eadem {796}villa, medietatem vinee quam ibi videor habere, et campi similiter medietatem inibi positam, omnia ex mea parte jure hereditario possidens. Dono etiam in pago Augustodunensi, de illa terra quam mater mea Alexandra se vivente possidet, post discessum ejus, quantum mea parte pertinet; similiter omnia trado jam dicto loco et senioribus, ut faciant quodcumque voluerint ab hodierno die et deinceps. Si quis autem huic donationi contradictor extiterit, iram Dei omnipotentis incurrat, nisi ad emendationem venerit. Et ut hec carta firma et stabilis permaneat, manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Rodulfi. S. Ornadi. S. Bernardi. S. Dominici. S. Leodbaldi clerici. Data per manus Richardi sacerdotis, regnante Rotberto rege anno XXXVI. (Bibl. nat. cop. 20-97; B. o. 278, CCLXXVI.) (Au dos:) Carta Bernardi in villa Varengis. 2775. 1022, 24 octobre, à 1023, 23 octobre. CHARTA QUA ARLERIUS, NEPOS ALTERIUS ARLERII, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUASDAM RES ET SERVOS IN VILLIS MARZIACO, NURIOLO ET VARINGIAS. Noverint cuncti fideles Christi presentes et futuri, quod ego Arlerius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, quandam hereditatem quam avunculus meus Arlerius ex suo jure mihi possidendam tradidit; et est ipsa hereditas sita in pago Matisconensi, in villa quĉ dicitur Marziacus: hoc est dimidium curtilum ubi Gonbaldus quamdiu vixit stetit, et quicquid ad ipsum aspicit, campos, prata, silvas, aquas aquarumque decursus, cum pascuis; in eademque villa alium curtilum ubi Hildinus stetit quamdiu vixit, qui terminatur a mane via publica, a medio die terra Sancti Symphoriani, a sero roca, a circio terra communi. Dono etiam unum campum qui terminatur a mane {797}Grahonna aqua volvente, a medio die terra Sancti Symphoriani, a sero Sancti Marcelli, a circio ipsa hereditate. Iterum prefato loco dono alium curtilum in villa quĉ vocatur Nuriolus, cum omnibus quĉ ad illum videntur aspicere, campos, prata, silvas, pascua, aquas aquarumque decursus, terminantem ex una parte terram Sancti Martini de Blanosco, ac duabus partibus terram Richardi et Ademari, ex quarta viam publicam. Tribuo et pratum qui terminatur ex tribus partibus de ipsa hereditate, a quarta Sancti Benedicti. Dono etiam in eadem villa quendam campum, qui terminatur ex tribus partibus de ipsa hereditate, ex quarta via publica. Concedo etiam et dono ad jam dictum locum quicquid in villa quĉ dicitur Varingias habere videor jure hereditario, campos, prata, silvas: unus de his campus habet in longitudine perticas XII, et in latitudine VII; et terminatur a duabus partibus terra Sancti Rodberti, a mane via publica, a sero terra Arlerii. In alio loco alius habet similiter XII perticas in longitudine, ac quinque in latitudine, et terminatur a duabus partibus terra Sancti Petri, a tercia Rodberti, ex quarta viatici publii. Item alium dono campum habentem XX perticas in longitudine, et XIIII in latitudine, et terminatur terra Ingelbaldi a mane, a meridie de ipsa hereditate, a sero terra Arlerii, a circio publii viatici; et vineam habentem in circuitu perticas XV, et terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri, a quarta terra Icgerii. Item alio in loco campum dono alium qui habet in circuitu perticas XIIII, et terminatur ex tribus partibus terra Sancti Petri, a quarta ipsa hereditate. Rursum alium qui habet in longitudine perticas XIIII ac IIII in latitudine et IIII pedes; terminatur vero a duabus partibus terra Sancti Petri, a mane terra Berengerii, a sero ea hereditate. Si quis vero calumniari voluerit hanc nostram donationem, omnimodis incurrat perpetuam damnationem. Dono et unum servum Michaelem cum infantibus suis et unam ancillam. S. Arlerii, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Rodulfi, Gondalrici, Bernardi, Ermengaudi, Duranni. Data per manus Iterii levitĉ, regnante Rotberto rege anno XXXVI. (B. o. 284, CCLXXXII.) ?? {798}2776. 1023 (?), 15 février (n. s.). CHARTA QUA HUMBERTUS ARCHIDIACONUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI GERMANI IN VILLA PERNANDO, IN COMITATU BELNENSI. In nomine sancte et individuĉ Trinitatis, potenti virtute cuncta regentis atque disponentis. Ego Humbertus archidiaconus omnibus notum esse cupio Dei et sancte ecclesie fidelibus, presentibus scilicet atque futuris, quoniam avunculus meus Beraldus archidiaconus diem vocationis sue e corpore cum gravescente corporis infirmitate sibi adpropinquare sentiret, devotum ac saluberrimum mecum inhiit consilium, ut pro salute anime sue atque mee quamdam ecclesiam sub honore sancti Germani sacratam, comitatu Belnensi, in villa que dicitur Pernando sitam, pos meum discessum, ad famosum atque religiosum Sancti Petri apostolorum principis Cluniense videlicet cenobium, perpetualiter habendam et semper sub omni integritate possidendam, transferre ac condonare deberem. Denique eandem ecclesiam quidam clericus, nomine Salomon, sicut semper nullo contradicente tenuerat, ita ipsi avunculo meo jure hereditario tradidit atque donavit. Ego igitur tam salutifere deliberationis votum implere ac perficere delectans, cum consilio parentum et amicorum meorum, decrevi per hanc donationis atque traditionis cartam, ad denominatum sacratissimum videlicet Cluniense monasterium, unum quidem jornalem vinee ad presens pro vestitura deliberare; et post meum, ut dictum est, obitum jam dictam ecclesiam totam et integro tradere ac transfundere cum omnibus ad se pertinentibus, vineis scilicet late et spatiose constructis, terris cultis et incultis tam exquisitis quam inquirendis, et servo uno, nomine Duranno, cum omnibus que isdem servus de ipsa hereditate tenere videtur; et quia non subdola sed devota et fideli {799}voluntate hoc agere institui, si quis de heredibus meis vel aliqua opposita persona prescriptam ecclesiam repetere vel calumpniare post meum obitum presumpserit, inferat jam dicto sacratissimo Cluniensi monasterio decem millia auri talenta; et nisi cum emendatione satisfecerit, potestate atque alligatione almi clavigeri Petri eternis cruciatibus cum Juda traditore se noverint mancipandos atque tradendos. Hec vero carta omni tempore firmitatis atque stabilitatis obtineat vigorem semper inconcussum atque solidissimum. Actum castello Verziaco publice. Ego Humbertus hanc traditionis cartam fieri jussi, et nomine meo insigniri precepi, cunctisque parentibus et amicis ac fidelibus meis corroborandam tradidi. Helisabeth, soror ejus, comitissa, firmavit cum infantibus suis, Gozfredo scilicet atque Rotberto. Gibaldus nepos ejus firmavit. Hi sunt fideles et amici ejus qui firmaverunt: Oddo Viridis; Walterius, filius ipsius Oddonis; Anscherius clericus; Bertinus; Willerius; item Willerius et frater ejus Wido; Helderius; Hugo; Arnulfus; item Hugo; Gondradus. S. Oddo Rufus; Rodulfus; Constantius prepositus; Ingelbertus prepositus. Ego Harmarus levita, ad jussionem Oddonis cancellarii, anno incarnati Verbi millesimo vicesimo secundo, indictione XXma, tercio X kalendas marcii, regnante Rotberto rege, scripsi et subscripsi atque datavi. (Bibl. nat. cop. 20-39; B. o. 35, XXXIIII.) {800}(Au dos:) Carta Imberti archidiaconi, quam fecit Sancto Petro pro anima Beraldi avunculi sui, de ecclesia Sancti Germani que est in comitatu Belnensi, in villa que dicitur Pernando. 2777. 1023, 22 février (n. s.). CHARTA QUA STEPHANUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS CAVANIACO ET VIGOSETO, CAPELLAMQUE SANCTI SALVATORIS IN VILLA LUVINIACO. Clementia divinĉ bonitatis infirmitati consultum est humani generis, ut ex rebus terrenis atque transitoriis ad sui sustentationem a Deo sibi collatis, delicta redimere possit, quĉ tam ex traduce primi parentis originaliter trahit, quam quĉ cotidie inevitabiliter ex fragilitate mundanĉ conversationis admittit. Quod ego Stephanus in ultimis, ut reor, positus mente revolvens enormitatemque meorum peccaminum ad memoriam reducens, terribileque divini examinis mihi jamjamque imminentis et pene in ipsius meĉ egressionis de corpore limite consistentis, judicium cum magna animadversione atque horrore vehementer expavescens, quod mihi utilius credo, ad singulare post Deum sanctorum apostolorum Petri et Pauli refugium confugio, et ipsorum me patrocinio tota mentis devotione supplex committo, ut ad pertimescendum Christi judicium properanti propicii mihi dignentur esse advocanti. Hoc igitur voto et desiderio ad locum Cluniacum eorum sacrosancto nomini dedicatum, de rebus mihi a progenitoribus meis jure hereditario derelictis aliquid trado, et ad perpetuam possessionem trado. Sunt autem ipsĉ res sitĉ in pago Matisconensi, hoc est cuncta quĉ in villa Cavaniaco et in omnibus appendiciis ejus alodii nomine videor possidere, scilicet servos et ancillas quorum ista {801}sunt nomina: Ingelbertus, Wichardus et soror eorum Hermengardis, et infantes hereditatemque eorum quĉ infra predictos fines sita est; omnesque alias terras cultas et incultas, vineas, campos, silvas, aquas, aquarumque decursus, prata, egressus et regressus, et omnes legitimas consuetudines, unum etiam molendinum super Crahonnam ad Balmam situm. Dono quoque in villa Vigoseto unum campum cum contiguo sibi prato, et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Et dono unum alium servum, nomine Otbertum. Dono insuper sive reddo capellam in honore sancti Salvatoris dicatam, et in villa Luviniaco sitam, cum omnibus ad se pertinentibus, et totam illam terram quam olim Durandus clericus Sancto Petro donaverat, et pater meus Artaldus suam drecturam in ea proclamans Sancto Petro abstulerat, et suĉ dicioni violenter mancipaverat. Si quid igitur ipse rationis in ea habuit, et ego post eum, et per eum habeo, totum Sancto Petro dono. Sed et quicquid de alia parte in jam dicta villa possideo, totum ad integrum quĉsitum et inquirendum similiter dono. Facio autem hanc donationem pro remedio animĉ meĉ et anima patris mei Artaldi, fratrisque mei Archimbaldi et omnium parentum nostrorum, ut qui illam laudaverint partem et societatem in ea habeant; qui autem contradictores extiterint, non solum ab hac elemosina alieni fiant, sed et ab omnibus aliis ad salutem animarum pertinentibus extorres fiant, et ab omni consortio electorum excommunicati perpetualiter maneant. S. Stephani, qui hanc donationem fecit. S. Archimbaldi. S. Girardi de Centarbencio. S. Gaucheranni, Girardi, Duranni, Umberti. S. Gebilinĉ, sororis Stephani. S. Girardi Grossi. S. Artaldi, Rotberti, Alcherii, Duranni, Arlabaldi. Facta est autem hĉc carta anno ab incarnatione Domini millesimo XXII, indictione V, VIII kalendas martii, regnante Rotberto rege Francorum, immo Domino nostro {802}Jesu Christo, cujus regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen. (Bibl. nat. cop. 20-41; B. o. 105, CIII.) ?? 2778. 1023, 28 avril. CHARTA QUA SENALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI TERRAS IN VILLA DUNZIACO. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus et futuris, quod ego Senaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, omnem hereditatem meam quam videor possidere hereditario jure, in pago Matisconense, in villa Donziaco, totum et ad integrum, perquirendum, id est curtilus et vinea, et campi arabiles; ut faciant rectores prefati monasterii ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. Si quis vero hanc cartulam calumniare temtaverit, anathema sit. Et ut hec cartula firmior permaneat, manu mea firmavi et firmantibus corroborandam tradidi. Actum Cluniaco publice, IIII kalendas maii, regnante Rodberto rege anno XXXVI. Iterius levita et monachus rogatus scribsit S. Lanbertus. S. Lesprannus. S. Berardus. S. Ostraldus. S. Durandus. S. Arenbertus. S. et alio Lanbert. S. Senaldi, qui hanc donationem fecit. (Bibl. nat. cop. 20-47; B. o. 469, CCCCLXVI.) (Au dos:) Senaldi in Donciaco. 2779. 1023, 22 mai. CHARTA QUA LEODEGARIUS ET FRATER EJUS PONCIUS SĈCULO RENUNTIANTES DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CASTRUM QUOD DICITUR ALTONUM, IN EPISCOPATU DIENSI. Cunctis cruore mediatoris Christi redemptis quadrifidoque orbe diffusis, maxima ejusdem Redemptoris nostri patet caritas largifluaque in omnibus benignitas. A mundi namque origine inimico instigante {803}mors introivit in homine, a qua multis misericordiĉ suĉ generibus eripere nos dignatus est omnipotentissimus Dominus, inserens etiam multorum genera virtutum in suorum pectora fidelium, prebens singulis qui ejus divinis optemperant monitis regnum supernĉ visionis, sed et seva tormenta inique agentibus reddens in penis infernalibus. Nos igitur duo germani fratres Leodegarius et Poncius, ea quĉ impiis debentur pertimescentes supplicia, considerantesque gaudia quĉ adepturos credimus facientibus ea quĉ sunt salubria, abrenunciantes presenti seculo, adherere cupimus Deo, monasticoque ordini colla submittimus, ut in ĉternum gaudere possimus. Cedimus autem pro nostra redemptione, cunctorumque parentum nostrorum salute, aliquid ex nostra hereditate Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum qui cognominatur Cluniacum, sub tuicione domni Odilonis abbatis constitutum. Facimus autem hoc cum consilio cunctorum fratrum nostrorum, videlicet domni Feraldi et domni Petri episcoporum, atque domni Arnulfi et domni Geraldi domnique Rodulfi atque domni Raimbaldi, ut gaudia perpetuĉ vitĉ mereantur adipisci. Est autem quoddam castrum, vocabulo Altonum, cujus partem dimidiam olim a patre nostro Sancto Petro scimus esse derelictam. Reliquam vero ejus dimidiam partem quĉ nobis jure paterno advenit Sancto Petro cedimus, cum silvis et vineis, villis etiam atque pratis, aquis aquarumque decursibus, omniaque quĉ ad medietatem ipsius castri culta et inculta pertinere videntur. Et ut hĉc donacio firma et stabilis permaneat, cuncta quĉ infrascripta continentur ceteris nostris fratribus deveniat. De quoddam castro Bar vocabulo, cum omnibus quĉ ad eum pertinent, quarta pars. Item de alio qui vocatur Clarenciagias, quarta pars. De Guarno autem castro et de quadam villa similiter vocatam Guarnum, quarta pars. Item de castro Pictavis, quarta pars. De villa Pupiana, quarta pars. De villa Fexiana, quarta pars. De Montilio, quarta pars. De Frontiniaco vero, ea quĉ nostre parti exire videntur similiter dimittimus. De Lachias similiter. Sed et de quodam {804}castro, Mirabellum nomine, quem nobis jure paterno scimus provenire, quartam partem congregacio Cluniensis quamdiu nobis vita comes fuerit obtinebit; post nostrum vero exitum, in potestate erit fratrum nostrorum. Si quis vero, quod minime credimus, hanc cartam cum consilio et voluntate cunctorum fratrum nostrorum factam violari presumpserit, cunctis maledictionibus quĉ scriptĉ sunt in veteri novoque Testamento subjacebit; eritque pars ejus cum impiis qui dixerunt Domino Deo: ĞRecede a nobisğ, et cum iniquis omnibus deputatis in tormentis infernalibus pro suis injustis operibus, nisi dignos pœnitentiĉ et congruĉ satisfactioni fecerit fructus. Facta est aut[em] hĉc carta anno ab incarnatione Domini millesimo XXIII, indictione VI, feria IIII, ante Domini Ascensa, in concilio quod fuit apud Sanctum Privatum, in territorio Sarrianis castri, ubi fuit diversorum episcoporum ceterorumque nobilium utriusque sexus religiosa congregatio, regnante piissimo rege Rodulfo. Nos igitur duo germani fratres Leodegarius et Poncius, manibus propriis hanc cartam firmantes, reliquis etiam nostris fratribus, propinquis etiam atque nobilibus viris firmandam tradimus, suppliciter clementiam Domini implorantes, ut cum his sine fine gaudere possimus. S. Leodegarii et Poncii, quorum rogatu et precibus hĉc carta conscripta est. S. Feraldi episcopi. S. Petri episcopi. S. Arnulfi. S. Geraldi. S. Rodulfi. S. Raimbaldi. S. Tetbaldi. S. Petri. S. Arnulfi. S. Poncii. S. Oduini. S. Sigeranni. S. Vuitardi. S. Rostagni. (Bibl. nat. or. 89; cop. 20-48; B. o. 55, LIII.) (Au dos:) Carta quam fecerunt domnus Leodegarius et domnus Poncius de quoddam castro, Altonum vocabulo, in episcopatu Diense. 2780. 1023, 23 mai. CHARTA QUA ARUVIARDUS ET UXOR EJUS ADELEIDA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAM IN VILLA CONFLANS. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Noverint tam fideles quam et futuri, quod ego Aruviardus et uxor mea Adeleida donamus Deo {805}et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, aliquid de res nostras que sunt site in pago Matisconense, in villa que dicitur Conflans; donamus ibi vineam unam pro remedium animarum nostrarum. Habet ipsa vinea in longum perticas XI et I pedem et dimidium, in latum perticas VIIII et pedes quinque et dimidium; eo tamen tenore, ut quamdiu vixerimus usum et fructum possideamus, et in vestitura omni anno V sextarios vini persolvant, et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat. Terminat ipsa vinea de uno latus de ipsa consortia et de alio terra Stephani, ad sero terra Teotbran, a cercio terra Varnerii. In ea vero ratione, ut si ego aut alia ulla persona calumniam facere voluerit, iram Dei incurrat et quod facere voluerit non repetat. S. Aruviardi et uxore sua Adeleida, qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt. S. Teotbran. S. Eldini. S. Giraldi. S. Otgerii. S. Rotberti. Actum in villa que dicitur Conflans, die jovis, regnante Rotberto rege anno XXX. Ego Rotbertus sacerdos rogitus scripsi, datavi diem jovis, X kalendas junii. (Bibl. nat. cop. 20-111.) (Au dos:) Arivuardi in Conflens. 2781. 1023, juin. CHARTA QUA GIBALDUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS MARTINIACO ET ALSADONE. Postquam primus humani generis protoplastes, maligno suadente angelo, a paradisi amœnitate expulsus est, in hujus convalle miseriarum et ploracionum devenit, et qui post esum ligni vetiti scientiam se percipere posse confidebat boni hac mali, et ĉqualem suo conditori se optabat fieri, non solum hoc quod male superbiendo concupiverat ammisit bonum, verum etiam ex ipsa in qua conditus fuerat {806}gaudia expulsus est, id promerente sua inobœdientia, et hanc sicut solus promeruit, utinam solus exciperet pĉnam. Sed quod sine gravi gemitu dici non potest, propter hunc solum, cuncti ex ejus propagine originem ducentes, in hanc erumnosam et omni miseria plenam devenimus vitam, que quasi jure hereditario percepimus a primo parente nostro. Ex hac igitur nullo pacto erui poteramus, nisi invisibilis Deus visibilem se preberet, et inmortalis mortalem se fieri non dedignaret. Qui quam salubria suis imitatoribus dederit precepta, prout hominibus fas fuit proloqui, evangeliqua satis indicant verba, in quibus et robustiores inveniunt quod commedant et minus fortes quod sugant: discunt namque inibi perfecti quique omnia sua postponere et contemplativĉ vitĉ jugiter deservire; secularibus vero actibus dediti, ut in ĉternis tabernaculis mereantur recipi, jubentur sibi de Mammona iniquitatis amicos adipisci. Inter quos adhuc ego Gibaldus me ipsum agnoscens culpabilem et nimis reum apud pium cunctorum judicem, tam pro redemptione animĉ meĉ quamque etiam pro salute et requie omnium parentum meorum, cedo Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, sub tuicione domni Odilonis abbatis constitutum aliquid ex mea hereditate, que sita conjacet in episcopatu Eduensi, et in comitatu Avalensi, in villa que nuncupatur Martiniacus: hoc sunt silvĉ, prati, campi culti et inculti, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, simul cum molendino quod est supra fluvium qui vocatur Alsonus. Dono etiam similiter in altera villa que dicitur Alsado, omnia quĉ ibi abere visus sum jure hereditario, cum molendino supra fluvium prenominatum positum, cum omnibus ad ipsam hereditatem aspicientibus, quesitis et inquirendis, et servis atque ancillis his nominibus nuncupatis; tali vero racione ut ab hodierna die et deincebs habeant monachi Cluniacenses potestatem faciendi quicquid facere voluerint. Facta carta donationis hujus in mense junio, die lunis, indictione {807}VIII, regnante Rodberto rege anno XXXVI. Ego Gibaldus, qui fieri eam jussi et manu propria firmavi, testibusque idoneis tradidi roborandam. S. Armanni et Gibaldi, filiorum meorum. S. Ermuini, episcopi Augustudunensi. S. Landrici comitis. S. Rainaldi, filii ejus, et uxoris ejus. S. Widoni, et uxoris ejus Acherada. S. Girardi clerici. S. Walterii clerici. S. Rodberti, filii Gibaldi; Rainaldi, Hugoni, Bererii, Fretmundi. Rainaardus scripsit. (Bibl. nat. or. 91; cop. 20-120, extraits; B. o. 326, CCCXXIIII.) (Au dos:) [Carta] Gibaldi in Martiniaco, in pago Avalensi, in episcopatu Augustudunense, de silvis. 2782. 1023, 2 novembre. CHARTA QUA NOTUM EST AYMONEM ATQUE OTBERTUM FRATRES, OMNEM QUERELAM QUAM DE POTESTATE JULIACO HABEBANT, ACCEPTA A RAINALDO COMITE ALTERA POTESTATE, IN MANUS IPSIUS COMITIS DEPOSUISSE. In nomine sanctĉ et individuĉ Trinitatis, potenter cuncta regentis ac disponentis. Notum sit fidelibus cunctis sacro lavacro regeneratis, tam presentibus quam secuturis, quod Otto comes, qui nominatur Willelmus gratia suĉ redemptionis, Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, monachisque Christo vero regi die noctuque servientibus in famosissimo cĉnobio Cluniaco, sub regimine piissimi patris Odilonis, per conscriptionem reddidit quandam potestatem quĉ nuncupatur Juliacus, cum suis appendiciis omnibus, quam predicto loco beatĉ memoriĉ Manasses olim dedit episcopus. Hanc vero redditionem {808}fecit prelibatus comes una cum consensu suorum fidelium, qui predictam potestatem vice beneficii acceperant. Longo vero transacto tempore, surrexerunt quidam proclamantes jam denominatam potestatem suam hereditatem esse, filii Aldonis, scilicet Aymo atque Otbertus, ejus frater. Qui tamdiu non desierunt calumniari, quousque hĉc calumnia in presentia Raynaldi comitis, filii supradicti Willelmi, devenit. Qui Raynaldus, zelo Dei ductus, pro suĉ animĉ redemptione atque ob amorem almi clavigeri Petri, seu ob sustentationem fidelium qui in denominato loco Cluniaco sub dulciflua abbatis Odilonis tuicione cotidie Deo famulari satagunt, premissis calumniatoribus ut omnem calumniam de predicta potestate adversum locum Cluniacum deponerent, alio in loco eis quandam potestatem vel terram possidendam tradidit, quam ipsi susceperunt, animo gratanti, omnemque quĉrelam deposuerunt contra sepedictum locum in manu ipsius comitis, ipso presente, cum fidelibus suis, Lezelino scilicet clerico, Humberto clerico, Milone laico, Otberto laico, Hugone. S. Raynardi comitis, qui hanc noticiam fieri jussit. S. Adheleydis, uxoris ejus. S. Lezelini clerici. S. Azelini abbatis de Monte Sancti Johannis. S. Wismundi, Ralonis, Warnerii, Raynerii, Raphidi, Rotgerii Normanni. Acta sunt hec apud Divionense castrum, anno ab incarnatione Domini millesimo XXIII, indictione VI, regnante Rotberto Francorum rege, IIII nonas novembris, die sabbati, secundo die post festivitatem beati Benigni martyris Christi. Ego Girbertus levita indignus scripsi et subscripsi. (B. o. 184, CLXXXII.) ?? 2783. 1023. CHARTA QUA GAUSLENUS, EPISCOPUS MATISCONENSIS, ET ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, NOTUM FACIUNT SE COMMUTATIONEM FECISSE QUARUMDAM TERRARUM IN VILLIS FONTANILIAS ET LUPPIACO. Quod decidentis temporis cursu soliditate nititur, competit ut literarum {809}signis roboretur, quatinus posteri discant veri notitiam retinere et falsitatis monstra devitare. Proinde noverint fideles, quod libuit domno Gausleno Sancti Vincentii Matisconensis episcopo, et domno Oydeloni, Cluniacensis cenobii abbati, ut terras inter se commutarent. Itaque dat Oydelo abba Gausleno episcopo, [ad] parte Sancti Vincentii unum curtilum cum vinea et campo insimul tenente, in pago Matisconense, in villa Fontanilias; terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Sancti Vincentii, a cercio terra Isimbranni. Deinde dat Gauslenus episcopus Oydeloni abbati loco commutationis, in pago Matisconense, in villa Luppiaco, vineas in tribus locis, in uno loco IIIes rascias, et in alio loco unam rasciam, et in alio loco IIIIor rascias; et in ipsa villa, in loco quem dicunt Rocca Bernonis, campum qui habet perticas XVIII in longitudine, et in latitudine XV, et super Graonam unum campum prope mulinum de Balma, et ad mulinum de Trenca Saccum alium campum, et in Monte Saordi unam vineam, qui habet perticas in longitudine XXVI, in latitudine in uno fronte perticas V, et in alio IIIIor. S. Gausleni presulis. S. Walterii prepositi. S. Sivualdi. S. Adalardi, Adalgisi, Heinrici, Otgerii. S. Aldonis. Data per manum Otgerii, anno millesimo vicesimo IIIş ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et regnante Rotberto rege. (Bibl. nat. cop. 20-61; B. o. 459, CCCCLVI.) (Au dos:) Scammium Gausleni in Fontanilias et Luppiaco. 2784. 1023, 24 octobre, à 1024, 23 octobre. CHARTA QUA GAUZERANNUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, PRO QUODAM MILITE, AREMBERTO NOMINE, INTERFECTO, TERRAS ET SERVOS IN VILLIS CURCIACO, VERCHESONO, ETC. Omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris cognitum sit, quod ego Gauzerannus, satisfaciens Deo et sanctis apostolis ejus Petro et {810}Paulo, et monachis Cluniensibus, de quodam milite Arenberto nomine, qui interfectus est apud Cluniacum, dono in emendatione unum mansum qui est situs in pago Matiscense, in villa Curciaco, quem dedit michi Rodbertus clericus, filius Arroardi, servum quoque Vualterium nomine, cum uxore sua Umberga, et infantibus suis, qui in jam dicto manso habitant, [eo tenore] ut quamdiu Rodbertus memoratus clericus vixerit, teneat et possideat, et post ejus discessum ad Sanctum Petrum perveniat; terminatur autem his terminibus: a mane terra Rainaldi, a medio die via publica, a sero terra Sancti Stephani, a cercio de ipsa hereditate. Dono etiam in villa Carsiniaco unum curtilem qui terminatur a mane, a medio die et a certio via publica, a sero terra Sancti Petri. Si quis autem, ego aut aliqua intromissa persona hanc donationem calumniare presumpserit, omnibus maledictionibus subjaceat, et cum Datan et Abiron, diabolo quoque sociisque ejus [angelis] apostaticis in eterna conbustione dampnatus manebit. Ut autem hoc firmum permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandum. S. Jotzeranni, qui istam cartam fecit. S. Lamberti, fratris ejus. S. Achardi militis. Dono etiam in villa Verchesono unam petiolam de vinea quam dedit mihi in adjutorio senior meus domnus Walterius, Matiscensis prepositus; terminatur autem ex omni parte terra Sancti Petri. Dimitto etiam beneficium quod tenebam de Sancto Petro. Ego frater Warnerius monachus, ad vicem cancellarii scripsi, regnante Rodberto rege anno XXVIII. Actum Cluniaco publice. (Bibl. nat. cop. 20-65; B. o. 503, D.) (Au dos:) Carta Jotceranni de Curciaco. {811}2785. 1024-1031. EPISTOLA JOHANNIS PAPĈ XIX AD ROBERTUM, REGEM FRANCORUM, DE IMMUNITATE CLUNIACENSIS MONASTERII. Johannes, etc. (Bull. cl., p. 7, col. 2, nş 2.) (C. 19 et 25; Bibl. nat. cop. 18-38.) ?? 2786. 1024-1031. EPISTOLA JOHANNIS PAPĈ XIX AD GAUSLENUM, EPISCOPUM MATISCONENSEM, PRO TUENDA LIBERTATE ET IMMUNITATE MONASTERII CLUNIACENSIS AB OMNI JURISDICTIONE EPISCOPALI. Johannes, etc. (Bull. cl., p. 8, col. 1.) (C. 27.) ?? 2787. 1024-1031. EPISTOLA JOHANNIS PAPĈ XIX AD BURCHARDUM, LUGDUNENSEM ARCHIEPISCOPUM, PRO EADEM IMMUNITATE MONASTERII CLUNIACENSIS. Johannes, etc. (Bull. cl., p. 8, col. 2, nş 1.) (C. 32.) ?? 2788. 1025, 14 septembre. CHARTA QUA BEATUS ODILO, ABBAS CLUNIACENSIS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI NOMINE SUO, ET PROPINQUORUM SUORUM, LOCUM QUI DICITUR VOLTA ET ALIAS RES. Ab omnibus fidelibus recte saneque sapientibus utile judicatur et {812}congruum, ut universa negocia quĉ ad Dei cultum et ad incrementum dignitatis ĉcclesiaticĉ disponuntur, ab ipsis suis auctoribus posteritati fidelium testamentis legalibus et litteris commendentur. Hac igitur auctoritate premonitus, ego, in Dei nomine, Cluniensis monasterii monachus et presbiter Odilo, hujus regionis et patriĉ advenas et cives per succedentia tempora scire volo et desidero, quoniam fratres mei mihi omnibusque nostris amicis inlustrissime dulcissimeque memoriĉ Beraldus, Aniciensis ĉcclesiĉ prepositus, et Bertrannus, et domnus Stephanus honorabilis senior, et vir bonĉ simplicitatis Ebo, in quodam suo prediolo pari voto parique desiderio decreverunt construere monasteriolum, et secundum suĉ possibilitatis modulum ad Dei ordinare servicium. Sed quidam illorum, proh dolor! acerbissimis casibus et infortuniis impediti, quidam vero natura sorte preventi, non potuerunt incipere quod desiderabant perficere. Post mortem vero illorum, convenerunt mecum filii eorum cum aliis nepotibus meis et consanguineis et pluribus suis fidelibus; ceperunt etiam conqueri quod pro excessibus supradictorum fratrum meorum, patrum et parentum et seniorum suorum essent acturi, vel si aliquid possemus invenire consilium, quod eis a Domino prestaret salutare remedium. Quod nullum aliud potuimus invenire salubrius vel consequentius, nisi ut illud ipsum studeremus incipere, et secundum nostrum posse perficere, quod ipsi nobis reliquerunt in deliberatione: videlicet ut ad votum illorum in aliquo suo prĉdiolo ĉdificemus monasterium, et secundum nostrum posse ad Dei ordinemus servitium. Hoc etenim consilio definito, et ab omnibus nostris amicis et vicinis alacribus vocibus conlaudato, incepimus ĉdificare ĉcclesiam in quodam proprii sui juris monticulo qui Volta vocatur, eo quod preterfluentibus aquis Hylaris fluminis partibus ex tribus concluditur, et ut ita dicam quasi sinuatim involvitur. Post peractam vero aliquantam partem ĉdificii, cum consilio fidelium vicinorum decrevimus in ipso ĉdificio oratorium consecrare a domno Stephano Arvernorum episcopo venerabili. Quod et factum est XVIII kalendas octobris, in exaltacione Dominicĉ crucis et passione beati Cornelii papĉ et beatissimi Cypriani victoriosissimi martyris. {813}In ipsius namque oratorii consecrationis die, ego in primis frater Odilo una cum nepotibus meis, filiis fratrum meorum et sororum mearum, domno videlicet Stephano, Aniciensis ĉcclesiĉ preposito et ejus fratre Beraldo, et domno Hildegario, supradictĉ ecclesiĉ clerico et canonico, Beraldo quoque supradicti fratris mei Ebonis filio, Wilelmo etiam filio quondam fratris mei Wilelmi honestissimi viri, et filiis ejus Geraldo etiam et Rotberto, Beraldo, Odilone et Hicterio, cum consilio sororum nostrarum, dominĉ videlicet Blismodis, venerabilis abbatissĉ et Aldegardis, secundum seculum nobilissime matronĉ, omnes simul Deo omnipotenti, vivo et vero, incommutabili et ĉterno, sanctĉ et individuĉ Trinitati, Patri et Filio et Spiritui Sancto, et beatissimĉ genitrici Dei et Domini nostri, semperque virgini Mariĉ, et sanctis Angelis et Archangelis, et omnibus celestis gloriĉ civibus, patriarchis, et prophetis, et dilectis Domini Johanni Baptiste et Johanni Euvangeliste, et beatis apostolis Petro et Paulo, ceterisque apostolis et apostolicis viris, Innocentibus et omnibus sanctis martyribus, confessoribus et virginibus, offerimus quasdam res quas parentes nostri jure hereditario possederunt, quasdam quas a suis honestissimis senioribus studiosissimo fidelitatis obsequio adquisiverunt. Sunt autem ipse res in comitatu et episcopatu Arvernensi. In primis supradictus monticulus, ut dictum est, sinu jam dicti fluminis involutus, et ĉcclesia ex alia parte fluminis in honore sancti martyris Cirici consecrata; villula etiam eidem loco proxima quĉ vocatur Forsanguis, et unus mansus eidem villulĉ contiguus, qui vocatur Plania; ĉcclesia vero in villa Saraziaco et omnis ipsa villa, excepto illa parte quĉ in sorte supradicti Wilelmi nepotis nostri venit. Est et alia villa supradictĉ ĉcclesiĉ proxima, que diminutivo nomine Saraziacellus vocatur. Hanc enim villulam et supradictum villare qui vocatur Forsanguis, domnus et carissimus frater meus Stephanus per cartam donationis ad perfitiendum opus quod pre manibus tenetur, vivus adhuc et sospes contulit, et ex hac vita discedens reliquid. Est et alia villa in ipso comitatu, qui vocatur Montaniacus, quĉ ex hereditate Golfaldi avunculi nostri, ad nos pervenit. Sunt et aliĉ duĉ ĉcclesiĉ, non cum duabus, {814}sed cum una parrœchia consistentes, in episcopatu Vallavensi, una in honore sancti Johannis Domini precursoris, et alia in honore beati Petri apostoli consecrata. Et in villa Lisaco eam partem quam Beraldus prepositus et Bertrannus frater ejus visi sunt habere totam ex integro. Et in Capilliaco hoc quod domnus Bertrannus habere visus est. Hĉc omnia suprascripta, cum omnibus rebus ad se pertinentibus, offerimus, ut supradictum est, Deo, omnibus sanctis ejus, pro liberatione et ereptione, salute et requie supradictorum virorum Beraldi, Bertranni, Ebonis et Stephani, pro quibus hĉc oblacio specialiter fit, et aliorum fratrum suorum Hicterii, Eustorgii, Wilelmi et Hicterii; pro salute quoque patris eorum Beraldi et ejus genitoris Hicterii illustrimorum virorum, omniumque parentum, consanguineorum, et fidelium ipsorum et nostrorum, tam vivorum quam defunctorum, utriusque sexus, ĉtatis et ordinis, et eorum qui ad hoc opus perficiendum et custodiendum et stabiliendum nunc consilium et adjutorium prĉstant, et per succedentia tempora prĉstiterint; et omnium fidelium christianorum, ut misericordia, pietas et gratia Domini nunc et in futuro vel in ĉternum omnium illorum misereatur et nostri. Supradictum locum et omnia quĉ nunc ad ipsum locum pertinere videntur, et deinceps per cuncta spatia succedentium temporum a fidelibus christianis in prĉdiis et quibuslibet rebus vel oblationibus eidem loco concessum fuerit sub protectione et tuitione beatorum apostolorum Petri et Pauli et defensione pontificum apostolicĉ sedis et gubernatione abbatis et monachorum Cluniensium constituimus, et ab omni servitute et exactione humane improbitatis liberum esse decernimus. Ordinamus namque et cum omni desiderio prĉobtamus, ut Clunienses abbates et monachi istum locum teneant semper et possideant, et in Dei servitio secundum regulam Sancti Benedicti sicut et cĉtera monasteria ad se propriĉ pertinentia, ut dictum est, ad cultum divine religionis ordinent et disponant. Si cui forte hĉc nostra sanctio...., sciat profecto dignum nos duxisse ut illius loci sancta congregatio ex nostra {815}paupertate aliquid servitutis habere se recolat; propter cujus reverentiam et meritum aliquis ex nostro genere honorem secundum Deum et secundum seculum visus est obtinuisse, et parentibus etiam nostris et nobis ipsis non parvos profectus constat evenisse. Ceterum si quis adversus testamentum nostrĉ oblationis et donationis aliquam aliquando calumpniam inferre prĉsumpserit, contra censuram divini juditii et mundanarum legum jura se fecisse recognoscat. Si penitendo emendare voluerit, indulgenciam percipiat. Si vero emendare noluerit et magis in sua malitia perseverare disposuerit, quod petierit non vindicet, sed quod meretur percipiet, ita ut hic leges pro tali criminĉ promulgatas persolvat, et in ĉternum pœnas perpetuas luat. Signum domni Odilonis abbatis, cujus voto et desiderio hĉc carta conscripta est. S. nepotum suorum, Stephani videlicet, Beraldi, alterius Beraldi, iterumque tercii Beraldi, Aldigerii, Wilelmi, Odilonis. S. Petri. S. Bernardi. S. Poncii. S. Dalmacii. S. Poncii. S. Blismodis. S. Aldiardis. S. Auxiliĉ. Facta est autem hec carta anno ab incarnatione Domini millesimo XXV. (B. o. 7.) ?? 2789. 1025, 31 octobre. CHARTA QUA AMEDEUS, COMES, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI MAURICII IN PAGO MALTACENA. In nomine Domini nostri Jesu Christi, regnante Rodulfo anno XXXVII, incarnationis Domini M XXV, II cal. novembris, luna XX, ego Amedeus, etc. (Bibl. cl., col. 412. Ex tabulario Ducis Sabaudiĉ.) ?? ?? {816}2790. 1025. CHARTA QUA EUSTORGIUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI ECCLESIAM SANCTI FLORI IN MONTE INDICIACO. Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, summopere elaborandum est qualiter facinora nostra valeamus tergere. Unde noverint tam presentes quam futuri cunctique in commune Christi caractere insigniti, quod ego Eustorgius, sedula mente hec pertractans, cedo Deo omnium bonorum datori aliquid ex rebus a progenitoribus meis mihi traditis, que conjacent in comitatu Arvernensi, in patria que vocatur Planetia, in Monte Indiciaco. Dono itaque beatis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus ac reverentissimus pater Odilo, ecclesiam in honore beati Flori dicatam, cum omnibus ad se pertinentibus, ut a presenti die faciant habitatores Cluniacensi quid eis placuerit. Si quis vero contra insurrexerit, hoc ei veniat ut habetur scriptum in prima carte. S. Eustorgii et Amblardi, nepotis ejus. (B. o. 8.) ?? 2791. 1025, 24 octobre, 1026, 23 octobre. CHARTA QUA GUNTERIUS ARCHIPRESBYTER DAT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS BAINAS, BUFERIAS ET DUMBINAS. Sanctitum et constitutum a viris ea quĉ divina sunt repletis novimus, ut nostrum unusquisque qui omnia sua juxta preceptum evangelicum non valet postponere, partem tamen aliquam Deo militantibus non neglegat tribuere. Quod ego Gunterius archipresbiter perpendens, non solum pro mea, sed etiam pro fratris mei salute, nostrorumque omnium peccaminum abolicione, dono Domino Deo geminisque {817}ĉcclesiĉ columnis, meis scilicet dominis Petro et Paulo, ad locum cui domnus preest abba Odilo, Cluniacum nominatum, aliquid ex hereditate quĉ mihi obvenit jure meorum parentum, ut precibus ibi Christo famulantium mereamur consociari choris beatorum spirituum. Est autem apud Bainas unum mansum, qui terminatur a mane via publica, itemque a die medio hereditate ipsa, a sero autem terra Sancti Marcelli, et a cercio terra Jotseranni. Hunc cum omnibus sibi pertinentibus, campis scilicet, pratis, silvis, terris, cedo loco denominato cum curtile uno in Buferias posito, ex tribus partibus via publica habentem termino, de quarta vero parte terram Sigaldi terminum faciente. Hec omnia supradicta loco denominato trado, ita tamen ut teneam et possideam, quandiu vixero. In hujus vero donationis vestituram cuncta eidem loco dimitto ex hoc die et deinceps quĉ possideo in Dumbinas villam, scilicet pratos, silvas, et campos. Si quis autem hanc donationem violare presumpserit, cum iram Dei omnipotentis omnibus maledictionibus subjacere se noverit, nisi ad dignam emendationem venerit. Manu autem propria hanc cartam firmo, et ut stabilis permaneat, aliis firmandam trado. S. Gunterii archipresbiteri, qui hanc donationem fecit. S. Rocilini. S. Oldeverti. S. Hucberti. S. Bernardi. S. Gislardi. S. Hugonis. S. Bosonis. Facta autem hec carta regnante Rodberto anno XXXVIIII. (Bibl. nat. or. 92; cop. 21-3, extraits; B. o. 118, CXVI.) (Au dos:) Carta Gunterii archipresbiteri, in Baynas. 2792. 1025, 24 octobre, à 1026, 23 octobre. CHARTA QUA ENRICUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI QUARTAM PARTEM ECCLESIĈ SANCTĈ MARIĈ IN VILLA QUĈ VOCATUR VALLIS. Dum aliquis de rebus propriis sanctĉ confert ĉcclesiĉ aliquid, futuro feneratur Domino. Ideo ego, in Dei nomine, Enricus, pro animĉ salute, dono Deo, Petro etiam et Paulo Cluniaco monasterio, quartam {818}partem de medietate partis meĉ ĉcclesiĉ que est in territorio Augustiduno, in villa quĉ vocatur Vallis, in honore sanctĉ Mariĉ, [cum] omnibus ibi ad me pertinentibus, hoc est de silva, de pratis, de molendinis, de terris cultis et incultis, semper quartam partem de supradicto. Testes Vuigo, Mainfredus, Erbertus. Actum anno XXX regnante Rotberto rege. (B. o. 67, LXV.) ?? 2793. 1025-1039 environ. CHARTA QUA ODOLRICUS ET UXOR EJUS SIEBURGA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA A CORBOSONO. Creator potentissimus ac redemptor noster, piissimus Dominus Jesus [Christus], sciens nequaquam nos propriis nostris viribus ac meritis ab ĉternis eripi posse suppliciis, hortatur nos peccata nostra elemosinis redimi, ut ab inferni cruciatibus mereamur liberari et participes gloriĉ ipsius fieri, dicens: ĞDate elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobisğ, et Ğquod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistisğ. Quapropter ego homo, nomine Odolricus et uxor mea Sieburga, donamus Domino Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de hereditate nostra in loco Cluniaco, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, hoc est unum curtilum cum vinea et pratum simul tenente, et est ipsa hereditas sita in pago Cabilonensi, in loco ubi dicitur a Corbosono; porro terminus est a tribus partibus terra Rotberti, a quarta parte via publica. Et in alio loco, in ipsa villa, aliam vineam, et in tribus partibus terra Mauricii, a quarta parte terra Arici. Quicquid infra has fines concluditur, totum dono supranominato loco, pro sepultura mea ac remedium animĉ meĉ ac parentum meorum, ut ab hodierno die faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint. Quod si quisque huic donationi contrarius existere voluerit, nequaquam optinere valeat quod voluerit, sed sit a populo christiano anathema, donec ad emendationem perveniat congruam. S. Odolrici, qui kartam istam fieri et firmare rogavit. S. Sieburgis, Rotberti, Widonis {819}presbiteri, Duranni, Otberti, Martini, Witbaldi, Adalardi, Hugonis comitis, Thetbaldi comitis. (B. o. 801, DCCXCVI.) ?? 2794. 1026, mai. NOTITIA WERPITIONIS QUAM FECIT DODO MONASTERIO CLUNIACENSI DE TERRIS IN VILLIS MASILIACO ET DUNZIACO. Noticia werpicionis quam fecit quidam homo, nomine Dodo, de terra que sita est in Masiliaco et Dunziaco, de qua querelam habebat contra monachos Sancti Petri Cluniacensis. Ductus enim amore Dei, pro redemptione animĉ suĉ, werpivit eis omnem querelam quam inde juste sive injuste proclamabat, et insuper in emendatione injuriĉ quam fecerat eis inde simul, et pro salute animĉ suĉ, dedit eis terram de sua hereditate, videlicet in Margarita omnem partem quem ibi debetur divisione fraterna de uno campo et uno prato: ea ratione ut quandiu vixerit teneat, et vestitura quatuor denarios omni anno persolvat; post suum vero discessum ad jam dictum locum perveniat. Hanc vero werpicionem et donacionem facit, [sicut diximus, pro sua et omnium parentum suorum redemptione et liberatione]. Signum Dodone, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. [S. Artaldi. S. Rotuldi. S. Duranni. S. Bernardi. S. Wigburgis.] Facta est hĉc carta, mense maio, regnante Rodberto rege anno XXX. (Bibl. nat. cop. 20-170; B. o. 354, CCCLI.) ?? 2795. 1026, juin. CHARTA QUA WARNERIUS ET MATER EJUS GIRBERGA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI CURTILUM INDOMINICATUM IN CURTE PLACINE VEL CURTE SCORTICATA. Sacrosancto et exorabili loco Cluniacho, quod est constructum in {820}honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Odilo abba preesse videtur. Noverint omnes filii ecclesie, qualiter ego Vuarnerius et mater mea Girberga, pro remedio anime senioris sui et patris mei Ĉlinardi, donamus [aliquas] res proprietatis nostre juris que ex hereditate parentum nostrorum nobis advenerunt, Domino Deo et Sancto Petro suisque monachis necnon Sancto Johanne Baptista: hoc est curtile indominicato que adjacet in fine Curte Placine, que alio nomine vocatur Curte Scorticata. Terminatur ipse curtilus a mane via publica, a medio die Gerlandi et heres sui, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Herondi et eres sui. Infra istas terminaciones, cum omnibus ad se pertinentibus, hoc sunt campis, pratis, et omnia quicquid ibi visi sumus habere, omnia et ex omnia donamus ad ipsa casa Dei, in perpetuum habendi, tenendi vel quicquid voluerint faciendi in omnipotentis Dei nomine habeant licentiam. Si quis autem heredum nostrorum, si nos ipsi aut ulla opposita persona, qui contra hanc donationis nostre cartulam venire aut calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod reppetit, sed inferat cui litem intulerit auri uncias quinque coactus componat; et ut hec carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cavariaco publice. Ego Vuarnerius et mater mea Girberga fieri et firmare rogavimus. S. Bernardi. S. Nitardi. S. Constantii. S. Ardradi. S. Ermendrada. S. Unesta. S. Gerardi. S. Geidinus. S. Rodlannus. S. Bernardi. Facta carta in mense junio, regnante Rodulfo rege anno XXX. S. Rodulfi. S. Vuichardi. S. Stephani. S. Gerlandi presbiteri. Rodbertus monachus scripsit. (Bibl. nat. cop. 20-51; B. o. 746, DCCXLII.) (Au dos:) Carta Vuarnerii et Girburge in fine Curte Placine. 2796. 1026, 24 octobre, à 1027, 23 octobre (?). CHARTA QUA JODZELINUS DAT MONASTERIO CLUNIACENSI VINEAS IN VILLA QUĈ VOCATUR CUCUGNIS. Igitur ego, in Dei nomine, Jodzelinus, pro anime meĉ redemptione, {821}adhuc vivens, testantibus et auctoribus uxore mea Ingelburga et filio primo Attone et secundo Hugone, tercio Letaldo et quarto Jodzeranno, dono in pago Matisconensis, in villa que vocatur Cucugnis, ex hereditate mea, vineas et juxta de terra [una sextaria] ad plantandum, que sita sunt in Campo Ursino; de uno latus habet terram Roberti Bucardi, ex altero vineam Widonis de Rocha, de tercio vero latere rivus communis decurrit. Unde si quis futurus parens vel aliquis quicumque homo voluerit causari seu qualicunque modo contradicere, sciat se a Domino dampnandum cum Datan et Abiron. Insuper his componat centum solidos senioribus monachis, scilicet Cluniacensibus qui Deo deserviunt sub domno abbate Odilone in monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli. Quam donationem testantur parentes et amici mei vel filii quorum hec sunt nomina: S. Attonis primi filii, S. Hugonis secundi, S. Letaldi tercii. S. Gundoldrici, ipsorum avunculi. Regnante rege Rotberto anno plus quam XXXmo, notario Adraldo scribente. (Bibl. nat. cop. 20-171; B. o. 176, CLXXIIII.) (Au dos:) Jodzelinus in Cucugnis.